Source / pinned edition

Institutiones Iustiniani

Source of package rom.corpus.institutiones_iustiniani · Imperatoriam-533

work
urn:rom:corpus:clir:institutiones-iustiniani#INST_IUST
number
Imperatoriam-533
kind
urn:rom:corpus:clir:institutiones-iustiniani#law

Corpus Iuris Civilis I: Institutiones, recognovit P. Krueger

edition
urn:rom:corpus:clir:institutiones-iustiniani#INST_IUST_KRUEGER
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 0533-11-21

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://droitromain.univ-grenoble-alpes.fr/Corpus/iust_institut.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:b2b67e410e848bce1b6bd4b085027ec0ddcb494ebcc46b79212a6dfd7aafa2c12026-09-02T17:10:00Z

Fragments — 34

section/2.1.40 · provision · referenced by: 5

la · official · sha256:b00eb5d9715cc8b3e9dfabff8d2ffdb4959232777c88bbd3d03fbda4c4b53420LA

2.1.40. Per traditionem quoque iure naturali res nobis adquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. et ideo cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest et a domino tradita alienatur. itaque stipendiaria quoque et tributaria praedia eodem modo alienantur. vocantur autem stipendiaria et tributaria praedia quae in provinciis sunt, inter quae nec non Italica praedia ex nostra constitutione nulla differentia est.

Referencing norms: AccipiensDominus, DominusDominium, DominusOriginarius, TraditioADomino, TraditioAlienat

section/2.1.41 · provision · referenced by: 2

la · official · sha256:4b9a3fd49826500354591ad070a2296e4b2d113e02f4f378c2bc48576a55dc2dLA

2.1.41. Sed si quidem ex causa donationis aut dotis aut qualibet alia ex causa tradantur, sine dubio transferentur: venditae vero et traditae non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod cavetur quidem etiam lege duodecim tabularum: tamen recte dicitur et iure gentium, id est iure naturali, id effici. sed et si is qui vendidit fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est, statim rem emptoris fieri.

Referencing norms: TraditaExAliaCausa, VenditaTraditaPretioSoluto

section/2.6.1 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:7f582be9d1e6f59cbf873ea847ba4c74c94bc44e6da97dfeeed244dd78acbf67LA

2.6.1. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide rem possederit, non tamen illi usucapio ullo tempore procedit, veluti si quis liberum hominem vel rem sacram vel religiosam vel servum fugitivum possideat.

Referencing norms: LiberHomoNonUsucapitur

section/2.6.2 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:b66dbd8d45c538570ad742b913269fca158be420a5265b2e243b9ad2ce3d4254LA

2.6.2. Furtivae quoque res et quae vi possessae sunt, nec si praedicto longo tempore bona fide possessae fuerint, usucapi possunt: nam furtivarum rerum lex duodecim tabularum et lex Atinia inhibet usucapionem, vi possessarum lex Iulia et Plautia.

Referencing norms: ResFurtiva

section/2.6.3 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:61b60c7e9755bb86360cb7f8de839b1bdabd94179cedf944853dceacd461600eLA

2.6.3. Quod autem dictum est furtivaram et vi possessarum rerum usucapionem per legem prohibitam esse, non eo pertinet ut ne ipse fur quive per vim possidet usucapere possit: nam his alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possident: sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperit, usucapiendi ius habeat. unde in rebus mobilibus non facile procedit ut bonae fidei possessori usucapio competat. nam qui alienam rem vendidit vel ex alia causa tradidit, furtum eius committit.

Referencing norms: ResFurtiva

section/2.6.pr · provision · referenced by: 4

la · official · sha256:61333fa95f2640f642b8a547cd0a6c31eb9011980ea3ac5e9e34eb8124cfb66eLA

2.6.pr. Iure civili constitutum fuerat, ut, qui bona fide ab eo qui dominus non erat, cum crediderit eum dominum esse, rem emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa acceperit, is eam rem, si mobilis erat, anno ubique, si immobilis, biennio tantum in Italico solo usucapiat, ne rerum dominia in incerto essent. et cum hoc placitum erat, putantibus antiquioribus dominis sufficere ad inquirendas res suas praefata tempora, nobis melior sententia resedit, ne domini maturius suis rebus defraudentur neque certo loco beneficium hoc concludatur. et ideo constitutionem super hoc promulgavimus, qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi temporis possessionem, id est inter praesentes decennio, inter absentes viginti annis, usucapiantur, et his modis, non solum in Italia sed in omni terra quae nostro imperio gubernatur, dominium rerum iusta causa possessionis praecedente adquiratur.

Referencing norms: LongiTemporisInterAbsentes, LongiTemporisInterPraesentes, UsucapioFacitDominum, UsucapioMobilisTriennio

section/3.13.pr · provision · referenced by: 6

la · official · sha256:1b1998fd3d0ef9aa8a6874174ab712907a7ee7dbb3dbe0c4845d3cd4c27e000cLA

3.13.pr. Nunc transeamus ad obligationes. obligatio est iuris vinculum, quo necessitate adstringimur alicuius solvendae rei, secundum nostrae civitatis iura.

Referencing norms: CausaExContractu, ContractusCondictio, ContractusExContractu, ContractusObligat, ObligatusObligatio, PartesExContractu

section/3.14.pr · provision · referenced by: 2

la · official · sha256:91a998cb630d76e4405f5444fc20de932227f880e52852bea6dbe7f4d6f27e12LA

3.14.pr. Re contrahitur obligatio veluti mutui datione. mutui autem obligatio in his rebus consistit quae pondere, numero mensurave constant, veluti vino, oleo, frumento, pecunia numerata, aere, argento, auro, quas res aut numerando aut metiendo aut adpendendo in hoc damus ut accipientium fiant, et quandoque nobis non eaedem res, sed aliae eiusdem naturae et qualitatis reddantur. unde etiam mutuum appellatum sit, quia ita a me tibi datur, ut ex meo tuum fiat. ex eo contractu nascitur actio quae vocatur condictio.

Referencing norms: MutuiCondictio, MutuumRe

section/3.15.pr · provision · referenced by: 4

la · official · sha256:ee6d8d3c00220eba9098a16ee64952c5050a3e6f39a5cf83f72babe5e25fc0d2LA

3.15.pr. Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsione, cum quid dari fierive nobis stipulamur. ex qua duae proficiscuntur actiones, tam condictio, si certa sit stipulatio, quam ex stipulatu, si incerta. quae hoc nomine inde utitur, quia stipulum apud veteres firmum appellabatur, forte a stipite descendens.

Referencing norms: StipulatioCondictio, StipulatioExContractu, StipulatioObligat, StipulatioVerbis

section/3.1.1 · provision · referenced by: 2

la · official · sha256:b1a708bf59856dbada13cfea7e424364edf6ff33f64a2879cde23e931f13d0fcLA

3.1.1. Intestatorum autem hereditates ex lege duodecim tabularum primum ad suos heredes pertinent.

Referencing norms: HereditasAdSuos, HeresHeresEst

section/3.1.2 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:5825f7488fffc56a4d5978e618ef49c50db4a67e19ca9137e09dbd7fea103845LA

3.1.2. Sui autem heredes existimantur, ut et supra diximus, qui in potestate morientis fuerunt: veluti filius filia, nepos neptisve ex filio, pronepos proneptisve ex nepote filio nato prognatus prognatave. nec interest, utrum naturales sunt liberi an adoptivi. 2a. Quibus connumerari necesse est etiam eos, qui ex legitimis quidem matrimoniis non sunt progeniti, curiis tamen civitatum dati, secundum divalium constitutionum quae super his positae sunt tenorem, suoram iura nanciscuntur: nec non eos quos nostrae amplexae sunt constitutiones, per quas iussimus, si quis mulierem in suo contubernio copulaverit non ab initio affectione maritali, eam tamen cum qua poterat habere coniugium, et ex ea liberos sustulerit, postea vero affectione procedente etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit filiosque vel filias habuerit: non solum eos liberos qui post dotem editi sunt iustos et in potestate esse patribus, sed etiam anteriores, qui et his qui postea nati sunt occasionem legitimi nominis praestiterunt: quod optinere censuimus, etiamsi non progeniti fuerint post dotale instrumentum confectum liberi, vel etiam nati ab hac luce subtracti fuerint. 2b. Ita demum tamen nepos neptisve et pronepos proneptisve suorum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis esse, sive morte id acciderit sive alia ratione, veluti emancipatione: nam si per id tempus quo quis moreretur filius in potestate eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest. idque et in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegimus. postumi quoque, qui, si vivo parente nati essent in potestate futuri forent, sui heredes sunt.

Referencing norms: SuusHeres

section/3.1.pr · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:793947541bf4a5176dd92359d70e5126f68fb9974ff3f97df096f54313875e6cLA

3.1.pr. Intestatus decedit qui aut omnino testamentum non fecit, aut non iure fecit, aut id quod fecerat ruptum irritumve factum est, aut nemo ex eo heres extitit.

Referencing norms: Intestatus

section/4.12.1 · provision · referenced by: 5

la · official · sha256:90d018675ef05d8da1e0eb052fb3ee116a95f275e46a66878494106da3fd7d8aLA

4.12.1. Non omnes autem actiones, quae in aliquem aut ipso iure competunt aut a praetore dantur, et in heredem aeque competunt aut dari solent. est enim certissima iuris regula, ex maleficiis poenales actiones in heredem non competere, veluti furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, damni iniuriae. sed heredibus huiusmodi actiones competunt nec denegantur, excepta iniuriarum actione et si qua alia similis inveniatur. aliquando tamen etiam ex contractu actio contra heredem non competit, cum testator dolose versatus sit et ad heredem eius nihil ex eo dolo pervenerit. poenales autem actiones, quas supra diximus, si ab ipsis principalibus personis fuerint contestatae, et heredibus dantur et contra heredes transeunt.

Referencing norms: HeredibusCompetunt, IniuriarumHerediNon, PoenalesInHeredemNon, TransitAdHeredem, TransitContraHeredem

section/4.12.pr · provision · referenced by: 4

la · official · sha256:a6ff156c872e3ccb702164285074da739900b48b1afec2757a9082491cd3cf4fLA

4.12.pr. Hoc loco admonendi sumus, eas quidem actiones quae ex lege senatusve consulto sive ex sacris constitutionibus proficiscuntur, perpetuo solere antiquitus competere, donec sacrae constitutiones tam in rem quam personalibus actionibus certos fines dederunt: eas vero quae ex propria praetoris iurisdictione pendent, plerumque intra annum vivere (nam et ipsius praetoris intra annum erat imperium). aliquando tamen et in perpetuum extenduntur, id est usque ad finem constitutionibus introductum, quales sunt hae quas bonorum possessori, ceterisque qui heredis loco sunt, accommodat. furti quoque manifesti actio, quamvis ex ipsius praetoris iurisdictione proficiscatur, tamen perpetuo datur: absurdum enim esse existimavit anno eam terminari.

Referencing norms: ExLegePerpetua, Perpetuum, PraetoriaAnnalis, Temporale

section/4.13.1 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:f117b5bf603f8b30b9b8e1a2ef7a71de895bea4915659a6aff11747ab1b51d11LA

4.13.1. Verbi gratia si metu coactus aut dolo inductus aut errore lapsus stipulanti Titio promisisti, quod non debueras promittere, palam est, iure civili te obligatum esse, et actio qua intenditur dare te oportere, efficax est: sed iniquum est te condemnari, ideoque datur tibi exceptio metus causa aut doli mali aut in factum composita ad impugnandam actionem.

Referencing norms: ExceptioDoli

section/4.13.2 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:f003dd8da11f25c6823e8414dc3a7461a4433caeeb1c462b4bfb85c6f34dcc27LA

4.13.2. Idem iuris est, si quis quasi credendi causa pecuniam stipulatus fuerit neque numeravit. nam eam pecuniam a te petere posse eum certum est: dare enim te oportet, cum ex stipulatu tenearis: sed quia iniquum est eo nomine te condemnari, placet, exceptione pecuniae non numeratae te defendi debere, cuius tempora nos, secundum quod iam superioribus libris scriptum est, constitutione nostra coartavimus.

Referencing norms: ExceptioPecuniaeNonNumeratae

section/4.13.3 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:36f89df10a8927fd868e6e7f432b39788ff16b32a91823cbd4f174ae59e0893aLA

4.13.3. Praeterea debitor si pactus fuerit cum creditore, ne a se peteretur, nihilo minus obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur: qua de causa efficax est adversus eum actio qua actor intendit ‘ si paret eum dare oportere ’. sed quia iniquum est, contra pactionem eum damnari, defenditur per exceptionem pacti conventi.

Referencing norms: ExceptioPacti

section/4.13.5 · provision · referenced by: 3

la · official · sha256:5e60241e7e48e8c12b5425fdbca602d63165dd65681696c690d0061bc311eef0LA

4.13.5. Item si iudicio tecum actum fuerit sive in rem sive in personam, nihilo minus ob id actio durat et ideo ipso iure postea de eadem re adversus te agi potest: sed debes per exceptionem rei iudicatae adiuvari.

Referencing norms: ExceptioReiIudicatae, ResIudicata, ResIudicataConsumit

section/4.13.pr · provision · referenced by: 2

la · official · sha256:f91aa4ed6f870fdeee70ca5e6d6f24da4070591ce760a3bb18da2748b4f7158eLA

4.13.pr. Sequitur ut de exceptionibus dispiciamus. comparatae sunt autem exceptiones defendendorum eorum gratia cum quibus agitur: saepe enim accidit, ut, licet ipsa actio qua actor experitur iusta sit, tamen iniqua sit adversus eum cum quo agitur.

Referencing norms: ExceptioExcludit, ExceptioObstat

section/4.14.pr · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:3b2a7d8e6bf4ba6d4843b4d7ce2d41993ce1813d509cb6106e74d73c33bd99daLA

4.14.pr. Interdum evenit ut exceptio quae prima facie iusta videatur, inique noceat. quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi actoris gratia, quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis exceptionis. veluti cum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut petere creditori liceat: si agat creditor et excipiat debitor, ut ita demum condemnetur, si non convenerit, ne eam pecuniam creditor petat, nocet ei exceptio; convenit enim ita, etiamque nihilo minus hoc verum manet, licet postea in contrarium pacti sunt. sed quia iniquum est creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore pacto convento.

Referencing norms: ReplicatioExPactoPosteriore

section/4.1.1 · provision · referenced by: 2

la · official · sha256:a5505d851662c9576959290b4c4f98bc51d335d950a7bd485fd1a002e1257bddLA

4.1.1. Furtum est contrectatio rei fraudulosa vel ipsius rei vel etiam usus eius possessionisve, quod lege naturali prohibitum est admittere.

Referencing norms: FurtiActio, Furtum

section/4.1.pr · provision · referenced by: 5

la · official · sha256:a6f702a1475eb1f4d9534a7204397dec9d7cde3761f46243fdc76388062ae280LA

4.1.pr. Cum expositum sit superiore libro de obligationibus ex contractu et quasi ex contractu, sequitur, ut de obligationibus ex maleficio dispiciamus. sed illae quidem, ut suo loco tradidimus, in quattuor genera dividuntur: hae vero unius generis sunt, nam omnes ex re nascuntur, id est ex ipso maleficio, veluti ex furto aut rapina aut damno aut iniuria.

Referencing norms: CausaExDelicto, DamnumExMaleficio, DelictumObligatio, FurtumExDelicto, PartesExDelicto

section/4.3.pr · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:4e673324a6880e63a102357fc1c55f67602f75a559a625584a99caa7286bfeddLA

4.3.pr. Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam. cuius primo capite cautum est ut, si quis hominem alienum alienamve quadrupedem, quae pecudum numero sit, iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuit, tantum domino dare damnetur.

Referencing norms: DamniIniuriaeActio

section/4.6.1 · provision · referenced by: 6

la · official · sha256:06a50da12f3dafb1574524c027efa904de5db19ee94bc75119d32240c2f5560aLA

4.6.1. Omnium actionum, quibus inter aliquos apud iudices arbitrosve de qua re quaeritur, summa divisio in duo genera deducitur: aut enim in rem sunt aut in personam. namque agit unusquisque aut cum eo qui ei obligatus est vel ex contractu vel ex maleficio, quo casu proditae actiones in personam sunt, per quas intendit adversarium ei dare facere oportere, et aliis quibusdam modis: aut cum eo agit qui nullo iure ei obligatus est, movet tamen alicui de aliqua re controversiam. quo casu proditae actiones in rem sunt. veluti si rem corporalem possideat quis, quam Titius suam esse affirmet, et possessor dominum se esse dicat: nam si Titius suam esse intendat, in rem actio est.

Referencing norms: CausaDeRe, InPersonamExContractu, InPersonamExDelicto, InRemDeRe, RemediumInPersonam, RemediumInRem

section/4.6.16 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:75a02119a247450595b0215c3bfbb9ff86f4801580b00808528d40874d6503b4LA

4.6.16. Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones rei persequendae gratia comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae sunt.

Referencing norms: FurtiPoenaTantum

section/4.6.17 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:a8930b6cd0de7b90e8037b283cdae1bcd0bbb7d03460103f52de1158c3b68ce6LA

4.6.17. Rei persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones. earum vero actionum quae in personam sunt, hae quidem quae ex contractu nascuntur fere omnes rei persequendae causa comparatae videntur: veluti quibus mutuam pecuniam vel in stipulatum deductam petit actor, item commodati, depositi, mandati, pro socio, ex empto vendito, locato conducto. plane si depositi agetur, eo nomine quod tumultus, incendii, ruinae, naufragii causa depositum sit, in duplum actionem praetor reddit, si modo cum ipso apud quem depositum sit aut cum herede eius ex dolo ipsius agitur: quo casu mixta est actio.

Referencing norms: DepositiActio

section/4.6.18 · provision · referenced by: 2

la · official · sha256:5ac02fb9067d094bcdc010dd6a4526418c267349a51a1fa5a9f1fda60ae3ce74LA

4.6.18. Ex maleficiis vero proditae actiones aliae tantum poenae persequendae causa comparatae sunt, aliae tam poenae quam rei persequendae et ob id mixtae sunt. poenam tantum persequitur quis actione furti; sive enim manifesti agatur quadrupli sive nec manifesti dupli, de sola poena agitur: nam ipsam rem propria actione persequitur quis, id est suam esse petens, sive fur ipse eam rem possideat, sive alius quilibet: eo amplius adversus furem etiam condictio est rei.

Referencing norms: FurtiPoenaTantum, RemediumPoenale

section/4.6.19 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:ce6b239c2496688b7cdca86775ba1a18b011b59eeedb761fa672ee2b7b1be47dLA

4.6.19. Vi autem bonorum raptorum actio mixta est, quia in quadruplo rei persecutio continetur, poena autem tripli est. sed et legis Aquiliae actio de damno mixta est, non solum si adversus infitiantem in duplum agatur, sed interdum et si in simplum quisque agit. veluti si quis hominem claudum aut luscum occiderit, qui in eo anno integer et magni pretii fuerit; tanti enim damnatur, quanti is homo in eo anno plurimi fuerit, secundum iam traditam divisionem. item mixta est actio contra eos qui relicta sacrosanctis ecclesiis vel aliis venerabilibus locis legati vel fideicommissi nomine dare distulerint usque adeo ut etiam in iudicium vocarentur: tunc etenim et ipsam rem vel pecuniam quae relicta est dare compelluntur, et aliud tantum pro poena, et ideo in duplum eius fit condemnatio.

Referencing norms: AquiliaMixta

section/4.6.4 · provision · referenced by: 3

la · official · sha256:4356daf2cba21f392c09c9f04ed474cdcf9c1f58f6c9df7dc9439ce1cad50851LA

4.6.4. Namque si cui ex iusta causa res aliena tradita fuerit, veluti ex causa emptionis aut donationis aut dotis aut legatorum, necdum eius rei dominus effectus est, si eius rei casu possessionem amiserit, nullam habet directam in rem actionem ad eam rem persequendam: quippe ita proditae sunt iure civili actiones, ut quis dominium suum vindicet. sed quia sane durum erat, eo casu deficere actionem, inventa est a praetore actio, in qua dicit is qui possessionem amisit eam rem se usucepisse, et ita vindicat suam esse. quae actio Publiciana appellatur, quoniam primum a Publicio praetore in edicto proposita est.

Referencing norms: PossessorPossessio, Publiciana, RemediumInRemPubliciana

section/4.6.pr · provision · referenced by: 5

la · official · sha256:2933b887d891148d54efa7626d7451cbc60d703d97b4f19a7fea561dd0945ec6LA

4.6.pr. Superest, ut de actionibus loquamur. actio autem nihil aliud est quam ius persequendi iudicio quod sibi debetur.

Referencing norms: ActioNata, ActioNataPartibus, PartesExPetitione, RemediumDatur, VindicatioDomino

section/4.8.6 · provision · referenced by: 3

la · official · sha256:050e7db334cb0b2a65fd138ac44df4b456492425ff59d30a72487cbdabf190f3LA

4.8.6. Si servus domino noxiam commiserit, actio nulla nascitur: namque inter dominum et eum qui in eius potestate est nulla obligatio nasci potest. ideoque et si in alienam potestatem servus pervenerit aut manumissus fuerit, neque cum ipso, neque cum eo cuius nunc in potestate sit, agi potest. unde si alienus servus noxiam tibi commiserit et is postea in potestate tua esse coeperit, intercidit actio, quia in eum casum deducta sit in quo consistere non potuit: ideoque licet exierit de tua potestate, agere non potes, quemadmodum si dominus in servum suum aliquid commiserit, nec si manumissus vel alienatus fuerit servus, ullam actionem contra dominum habere potest.

Referencing norms: NullaObligatioInterDominum, PartesExContractu, PartesExPetitione

section/4.8.7 · provision · referenced by: 1

la · official · sha256:546c3c1a2f4661887d36650a2e515f064eaf914c402ac33b46c9430bb3cfa22fLA

4.8.7. Sed veteres quidem haec et in filiisfamilias masculis et feminis admiserunt. nova autem hominum conversatio huiusmodi asperitatem recte respuendam esse existimavit et ab usu communi haec penitus recessit: quis enim patitur filium suum et maxime filiam in noxam alii dare, ut pene per corpus filii pater magis quam filius periclitetur, cum in filiabus etiam pudicitiae favor hoc bene excludit? et ideo placuit, in servos tantummodo noxales actiones esse proponendas, cum apud veteres legum commentatores invenimus saepius dictum, ipsos filiosfamilias pro suis delictis posse conveniri.

Referencing norms: FiliusIpseConvenitur

section/4.8.pr · provision · referenced by: 2

la · official · sha256:ecfdffc2d8dacecc7c17f47d3e55ad471d134ce42c99de7c17df3fe1531c44bfLA

4.8.pr. Ex maleficiis servorum, veluti si furtum fecerint aut bona rapuerint aut damnum dederint aut iniuriam commiserint, noxales actiones proditae sunt, quibus domino damnato permittitur, aut litis aestimationem sufferre aut hominem noxae dedere.

Referencing norms: NoxalisCompetit, NoxalisServi

section/4.9.pr · provision · referenced by: 3

la · official · sha256:0e2989ebd8d70fd2644472b890c4dfd19819a8bf0e0a48d9f11d14dbe6b5fbaaLA

4.9.pr. Animalium nomine, quae ratione carent, si quidem lascivia aut fervore aut feritate pauperiem fecerint, noxalis actio lege duodecim tabularum prodita est (quae animalia, si noxae dedantur, proficiunt reo ad liberationem, quia ita lex duodecim tabularum scripta est); puta si equus calcitrosus calce percusserit aut bos cornu petere solitus petierit. haec autem actio in his quae contra naturam moventur locum habet: ceterum si genitalis sit feritas, cessat. Denique si ursus fugit a domino et sic nocuit, non potest quondam dominus conveniri, quia desiit dominus esse, ubi fera evasit. pauperies autem est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuriam fecisse dici, quod sensu caret. haec quod ad noxalem actionem pertinet.

Referencing norms: PauperiesActio, PauperiesExDelicto, PauperiesNoxalis

The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.