Source / pinned edition

Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I-II, quaestiones 90-97

Source of package la.aquinas.summa_theologiae_law · Summa theologiae I-II, qq. 90-97

work
urn:la:aquinas:clir:summa-theologiae-law#SUMMA_THEOLOGIAE_I_II_90_97
number
Summa theologiae I-II, qq. 90-97
kind
urn:la:aquinas:clir:summa-theologiae-law#doctrine

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, q90-92

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-theologiae-law#LEONINA_CT_Q90_92
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2090.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:e43633295a90f83e0cae2c1cc40ed36b24e0346ad566967d42914e2ab50ccb132026-09-03T00:00:00Z

Fragments — 103

section/90-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e40a692d8547189465caa37f789a54abadd121c8f0f5a49cbee96d11496f4049LA

Ad primum ergo dicendum quod, cum lex sit regula quaedam et mensura, dicitur dupliciter esse in aliquo. Uno modo, sicut in mensurante et regulante. Et quia hoc est proprium rationis, ideo per hunc modum lex est in ratione sola. Alio modo, sicut in regulato et mensurato. Et sic lex est in omnibus quae inclinantur in aliquid ex aliqua lege, ita quod quaelibet inclinatio proveniens ex aliqua lege, potest dici lex, non essentialiter, sed quasi participative. Et hoc modo inclinatio ipsa membrorum ad concupiscendum lex membrorum vocatur.

Referencing norms: Q90A1Ad1, assert-hc6048701131ace4f8dad24f60ea2d204546c9c0e7ea95a3137b648caf3d0be4c

section/90-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:54f06f7818c12cbd13f63c577a5fd340e0e52bfebc265c6e23bb97bbb56efebeLA

Ad secundum dicendum quod, sicut in actibus exterioribus est considerare operationem et operatum, puta aedificationem et aedificatum; ita in operibus rationis est considerare ipsum actum rationis, qui est intelligere et ratiocinari, et aliquid per huiusmodi actum constitutum. Quod quidem in speculativa ratione primo quidem est definitio; secundo, enunciatio; tertio vero, syllogismus vel argumentatio. Et quia ratio etiam practica utitur quodam syllogismo in operabilibus, ut supra habitum est, secundum quod philosophus docet in VII Ethic.; ideo est invenire aliquid in ratione practica quod ita se habeat ad operationes, sicut se habet propositio in ratione speculativa ad conclusiones. Et huiusmodi propositiones universales rationis practicae ordinatae ad actiones, habent rationem legis. Quae quidem propositiones aliquando actualiter considerantur, aliquando vero habitualiter a ratione tenentur.

Referencing norms: Q90A1Ad2, assert-h6834aee5044d0ef8153bb08b5aa85bd58193bd04d2d187de9c91e8b76243cd97

section/90-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fb37bf8fa0830968c3dec6ff9cea31d1b78b12fcb9a25072666540cb1e34a347LA

Ad tertium dicendum quod ratio habet vim movendi a voluntate, ut supra dictum est, ex hoc enim quod aliquis vult finem, ratio imperat de his quae sunt ad finem. Sed voluntas de his quae imperantur, ad hoc quod legis rationem habeat, oportet quod sit aliqua ratione regulata. Et hoc modo intelligitur quod voluntas principis habet vigorem legis, alioquin voluntas principis magis esset iniquitas quam lex.

Referencing norms: Q90A1Ad3, assert-hec2e147398260cb903bc9433be1d1e60f08e9d9018af5d0dd7c848f38cc11635

section/90-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3bf219fc2064beadee65d025269050472995ff43fab42f7f99050550e9aea5d5LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex non sit aliquid rationis. Dicit enim apostolus, ad Rom. VII, video aliam legem in membris meis, et cetera. Sed nihil quod est rationis, est in membris, quia ratio non utitur organo corporali. Ergo lex non est aliquid rationis.

Referencing norms: Q90A1Obiectio1, assert-h01209b6c475c122e5dde64d75079b1c72693d28ef3108f1f215f8f71649558cd, assert-he7225c4d8d86af4e8d258d22d2bcf741fa1ed38f48731d7a30f08c66cbe8074f

section/90-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b67594f44ad9638d5ae1614b909058ce6b5fb546c366f06795961ae91044bdc5LA

Praeterea, in ratione non est nisi potentia, habitus et actus. Sed lex non est ipsa potentia rationis. Similiter etiam non est aliquis habitus rationis, quia habitus rationis sunt virtutes intellectuales, de quibus supra dictum est. Nec etiam est actus rationis, quia cessante rationis actu, lex cessaret, puta in dormientibus. Ergo lex non est aliquid rationis.

Referencing norms: Q90A1Obiectio2, assert-h2f0fa7f1e12419b0a22049a2bfa3a0050b1f76f6e66a7c6356521558e7fbf085, assert-h4c21a2102cdae8229e0a1499209144880a03dc424960dd11e59b7beb53d91cc1

section/90-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4a68986a432ada7ed0a0a438f5d74f525813ff13a6f627fce54f920c3fb3b9dcLA

Praeterea, lex movet eos qui subiiciuntur legi, ad recte agendum. Sed movere ad agendum proprie pertinet ad voluntatem, ut patet ex praemissis. Ergo lex non pertinet ad rationem, sed magis ad voluntatem, secundum quod etiam iurisperitus dicit, quod placuit principi, legis habet vigorem.

Referencing norms: Q90A1Obiectio3, assert-h585cd071580bfcc1772560ef6820e33f592f19e0e454ad52efbc4f259de7c145, assert-heeffd779bc0876606f9f0b3e0326773eabe5caeb5714260ec7ab4346f7e4697e

section/90-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6cbaa645362ee9efd8bc71d5fe904067fb9361d9a77693dd36b992cdd0e34743LA

Respondeo dicendum quod lex quaedam regula est et mensura actuum, secundum quam inducitur aliquis ad agendum, vel ab agendo retrahitur, dicitur enim lex a ligando, quia obligat ad agendum. Regula autem et mensura humanorum actuum est ratio, quae est primum principium actuum humanorum, ut ex praedictis patet, rationis enim est ordinare ad finem, qui est primum principium in agendis, secundum philosophum. In unoquoque autem genere id quod est principium, est mensura et regula illius generis, sicut unitas in genere numeri, et motus primus in genere motuum. Unde relinquitur quod lex sit aliquid pertinens ad rationem.

Referencing norms: Q90A1Respondeo, assert-h50a886d1eba61225abb9735a16a797c70f6d53570d2d35b1802f687fb26ce739

section/90-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:60faf68924c1880784f16c7ff17257038d1608e543753ac0b56ef3dd0debae32LA

Sed contra est quod ad legem pertinet praecipere et prohibere. Sed imperare est rationis, ut supra habitum est. Ergo lex est aliquid rationis.

Referencing norms: assert-h87b0b776cc2ad3ad5cccad04c2930c603584248635d4d9ae3f4e9d814fb431a9

section/90-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:505feca0c44353903435c5968a8f8b9ea4b20d0528d8aceb940bf6d058fca619LA

Ad primum ergo dicendum quod praeceptum importat applicationem legis ad ea quae ex lege regulantur. Ordo autem ad bonum commune, qui pertinet ad legem, est applicabilis ad singulares fines. Et secundum hoc, etiam de particularibus quibusdam praecepta dantur.

Referencing norms: Q90A2Ad1, assert-hbd71ce7a0b47506b94103c6072224945d79eb9f75549add0bc416304ff96d805

section/90-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:da3a7d2e7297255cc6be44ac1b5e1547b3ed674084693abfdc8e96f8137356d6LA

Ad secundum dicendum quod operationes quidem sunt in particularibus, sed illa particularia referri possunt ad bonum commune, non quidem communitate generis vel speciei, sed communitate causae finalis, secundum quod bonum commune dicitur finis communis.

Referencing norms: Q90A2Ad2, assert-hcdf7c28aeb17839aa8ee575a47042aac4baf3aacfb807ace02a8241b5c7d169b

section/90-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f293bd2c3b2278232eb452d4b3310ff692d7594fb795b195c7cd3e039d7e3ee9LA

Ad tertium dicendum quod, sicut nihil constat firmiter secundum rationem speculativam nisi per resolutionem ad prima principia indemonstrabilia, ita firmiter nihil constat per rationem practicam nisi per ordinationem ad ultimum finem, qui est bonum commune. Quod autem hoc modo ratione constat, legis rationem habet.

Referencing norms: Q90A2Ad3, assert-h7ffcd0f9bdb72688f51fcf3ca6e577055f0920b02f203d100f7b565d2c7930e0

section/90-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8f1b3cc59ba48621631d8f3774aa6c05abffbc2d130d8b2eb21002dce189b473LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex non ordinetur semper ad bonum commune sicut ad finem. Ad legem enim pertinet praecipere et prohibere. Sed praecepta ordinantur ad quaedam singularia bona. Non ergo semper finis legis est bonum commune.

Referencing norms: Q90A2Obiectio1, assert-h5169114a4d2dda5daa713694d5864cfc6bbdec66179656e035cd0f3ec30ae5b8, assert-ha8e5efc86469808feb4b2782728e54b23576e7084bc561bee986e36fd400f1d6

section/90-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3d806f3304bc0cb5d61c36d81eddd1dc202885b3d709b7fd0a6c3b35ec6c4b89LA

Praeterea, lex dirigit hominem ad agendum. Sed actus humani sunt in particularibus. Ergo et lex ad aliquod particulare bonum ordinatur.

Referencing norms: Q90A2Obiectio2, assert-h45bd89cee90c024481e38a421a8a864f6c49bdaf130e3c3f8481a8629fe3eac4, assert-h7ce494a035171d7765eaa79e221a02ce6700c129c3ba6b37cb9a9a037e1b5696

section/90-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7f394f63f753e2ccf4ede27e69ce9a5a9046e880d7d41890eba5c80b3d882bccLA

Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., si ratione lex constat, lex erit omne quod ratione constiterit. Sed ratione consistit non solum quod ordinatur ad bonum commune, sed etiam quod ordinatur ad bonum privatum. Ergo lex non ordinatur solum ad bonum commune, sed etiam ad bonum privatum unius.

Referencing norms: Q90A2Obiectio3, assert-h7e5a0c124d7b8b1fb6a8ba169f35df8a6008cac783c5b5bc7c289e5ffef86e70, assert-hd3cdbcd91e619be2bf3a6f0fe1a03d248c757acdd38d2d42f62555b34b465cd9

section/90-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ae2752e48fc93877aaaa33dbc1a611dea5853d9650782f84cee8ff2ee21849b4LA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex pertinet ad id quod est principium humanorum actuum, ex eo quod est regula et mensura. Sicut autem ratio est principium humanorum actuum, ita etiam in ipsa ratione est aliquid quod est principium respectu omnium aliorum. Unde ad hoc oportet quod principaliter et maxime pertineat lex. Primum autem principium in operativis, quorum est ratio practica, est finis ultimus. Est autem ultimus finis humanae vitae felicitas vel beatitudo, ut supra habitum est. Unde oportet quod lex maxime respiciat ordinem qui est in beatitudinem. Rursus, cum omnis pars ordinetur ad totum sicut imperfectum ad perfectum; unus autem homo est pars communitatis perfectae, necesse est quod lex proprie respiciat ordinem ad felicitatem communem. Unde et philosophus, in praemissa definitione legalium, mentionem facit et de felicitate et communione politica. Dicit enim, in V Ethic., quod legalia iusta dicimus factiva et conservativa felicitatis et particularum ipsius, politica communicatione, perfecta enim communitas civitas est, ut dicitur in I Polit. In quolibet autem genere id quod maxime dicitur, est principium aliorum, et alia dicuntur secundum ordinem ad ipsum, sicut ignis, qui est maxime calidus, est causa caliditatis in corporibus mixtis, quae intantum dicuntur calida, inquantum participant de igne. Unde oportet quod, cum lex maxime dicatur secundum ordinem ad bonum commune, quodcumque aliud praeceptum de particulari opere non habeat rationem legis nisi secundum ordinem ad bonum commune. Et ideo omnis lex ad bonum commune ordinatur.

Referencing norms: Q90A2Respondeo, assert-h2f4ba84e33a71dc3523d1f40ac758f01f835bcd625f154973b489c784a0c7143

section/90-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:058ec08fc35ca0b09e2e0064556c18d885c490ea354cd2f21d91c88da500bbdfLA

Sed contra est quod Isidorus dicit, in V Etymol., quod lex est nullo privato commodo, sed pro communi utilitate civium conscripta.

Referencing norms: assert-h914ff046f7b1eee62d80c73c39d4df2ee5badaaec6ba891f9e5363e586e79106

section/90-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:81d1ee20aa06996cbbe93a8bf82baba12285709c5ee7cf8b8874bda0d3969400LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex est in aliquo non solum sicut in regulante, sed etiam participative sicut in regulato. Et hoc modo unusquisque sibi est lex, inquantum participat ordinem alicuius regulantis. Unde et ibidem subditur, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis.

Referencing norms: Q90A3Ad1, assert-h5572b7635169047c5c82cbc769419bd46cef4cd14f48078209063bdafdb620b0

section/90-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:86a87d35eb4a82b6d74f656e211a3ddf4495a52b3e438e3e3881f38df74c57daLA

Ad secundum dicendum quod persona privata non potest inducere efficaciter ad virtutem. Potest enim solum monere, sed si sua monitio non recipiatur, non habet vim coactivam; quam debet habere lex, ad hoc quod efficaciter inducat ad virtutem, ut philosophus dicit, in X Ethic. Hanc autem virtutem coactivam habet multitudo vel persona publica, ad quam pertinet poenas infligere, ut infra dicetur. Et ideo solius eius est leges facere.

Referencing norms: Q90A3Ad2, assert-h9c195bed5427d2bcbe9c4556c6a5d74f60307fb0c55ac75e14ef58a3d393864d

section/90-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:728975af8c42d9643dc313d2f18bfc7c55893aaa097c08106f4c7b6d6a608eebLA

Ad tertium dicendum quod, sicut homo est pars domus, ita domus est pars civitatis, civitas autem est communitas perfecta, ut dicitur in I Politic. Et ideo sicut bonum unius hominis non est ultimus finis, sed ordinatur ad commune bonum; ita etiam et bonum unius domus ordinatur ad bonum unius civitatis, quae est communitas perfecta. Unde ille qui gubernat aliquam familiam, potest quidem facere aliqua praecepta vel statuta; non tamen quae proprie habeant rationem legis.

Referencing norms: Q90A3Ad3, assert-h0f9e867965b94218220fd33181f2080e1011c41df13113f6bc100257fa77f019

section/90-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a1bbf7883a211c179f653c9d58e7e395853c1252a653103c12714e0c3f67c7f2LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod cuiuslibet ratio sit factiva legis. Dicit enim apostolus, ad Rom. II, quod cum gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex. Hoc autem communiter de omnibus dicit. Ergo quilibet potest facere sibi legem.

Referencing norms: Q90A3Obiectio1, assert-h44b1d97e681cb93a9b206d232e3a82479f2ed37543a13647fe90daa670171225

section/90-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fd53b3523e9a7af4f6e9a438147535ffce43aa2985d91a3567cd94d12dedf17dLA

Praeterea, sicut philosophus dicit, in libro II Ethic., intentio legislatoris est ut inducat hominem ad virtutem. Sed quilibet homo potest alium inducere ad virtutem. Ergo cuiuslibet hominis ratio est factiva legis.

Referencing norms: Q90A3Obiectio2, assert-h1c244f4fefa8dc3fc98cd06a3e3575b961219d77710d89708d60941329fc420e, assert-h3f2b5efe2fe51ff0925d38a8b66998f02b623be8ae8466bc4083be1a88166496

section/90-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:9f76f5f8197fab4d804d2f450d4c13dfd1b182747fe1dd9c25a0de841667df8dLA

Praeterea, sicut princeps civitatis est civitatis gubernator, ita quilibet paterfamilias est gubernator domus. Sed princeps civitatis potest legem in civitate facere. Ergo quilibet paterfamilias potest in sua domo facere legem.

Referencing norms: Q90A3Obiectio3, assert-h4d9926b5cf675c7dcae2d455b1a94acb3da650aa1dc592e4e60d77192351db25, assert-h94e3cc7ddbfc3408bd89ffc0367d79eb72237206510b4b666098017038a40790

section/90-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:565721b4e2728ba293ab0f32df1897b3d7668b5043929d4a959096e7fb34338cLA

Respondeo dicendum quod lex proprie, primo et principaliter respicit ordinem ad bonum commune. Ordinare autem aliquid in bonum commune est vel totius multitudinis, vel alicuius gerentis vicem totius multitudinis. Et ideo condere legem vel pertinet ad totam multitudinem, vel pertinet ad personam publicam quae totius multitudinis curam habet. Quia et in omnibus aliis ordinare in finem est eius cuius est proprius ille finis.

Referencing norms: Q90A3Respondeo, assert-hc4f9b31a2721403968957e40ecb365bfd4e5e48233c8cd68fc1ca29c341d47f9

section/90-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ebf5188994512ad53ce9ba204e742457c026d4c589e5d21b81640764799fd59eLA

Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., et habetur in decretis, dist. II, lex est constitutio populi, secundum quam maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt. Non est ergo cuiuslibet facere legem.

Referencing norms: assert-h999a2e3f8e70e9fb7a5fbccf168bf544fe111e2303ae447cf02db31e561b5c03

section/90-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f912ad4b40d6561e52c31073767f30839be9547fdb7e0645683bc1d040164ce1LA

Ad primum ergo dicendum quod promulgatio legis naturae est ex hoc ipso quod Deus eam mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam.

Referencing norms: Q90A4Ad1, assert-hd815decb5bab402a7c745d406207b0cdb95e425a59ede3dd1138c93ec6933eff

section/90-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4f94302e2bdabf84e2bbac8cd5296eefd03b8554fbaba0b963984b454a5c182dLA

Ad secundum dicendum quod illi coram quibus lex non promulgatur, obligantur ad legem servandam, inquantum in eorum notitiam devenit per alios, vel devenire potest, promulgatione facta.

Referencing norms: Q90A4Ad2, assert-h8c4a54d66ab07de5079bf74ef7b03cc396cd300af103b7b73cfb2b2c0d4dde4b

section/90-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:91f1dc213722dd88ec8a256aad7c0b797934e7cb2c76900b8dadbd8a473d5ebaLA

Ad tertium dicendum quod promulgatio praesens in futurum extenditur per firmitatem Scripturae, quae quodammodo semper eam promulgat. Unde Isidorus dicit, in II Etymol., quod lex a legendo vocata est, quia scripta est.

Referencing norms: Q90A4Ad3, assert-hfa04e0a38ea7f44e97c092b0bb12a4ac2a6cfc856c87ae3abc9cbeac6ae45a81

section/90-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:290f54f8af773ed36f4d3b684c7a994e733f71b6078a70833415ad95ee0e637fLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod promulgatio non sit de ratione legis. Lex enim naturalis maxime habet rationem legis. Sed lex naturalis non indiget promulgatione. Ergo non est de ratione legis quod promulgetur.

Referencing norms: Q90A4Obiectio1, assert-h18bdd8635da9c3c73386fc8f828957929a3997f297bff8bb286f5ce9f2cdb391, assert-h48a3d3626e29318a0303b21ce4b1d039222972537986da6026e1571f1323469f

section/90-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:0a24c208919715a2c1de44d7344d85dc9afcb9ba058f812a290fe3f79e7a657aLA

Praeterea, ad legem pertinet proprie obligare ad aliquid faciendum vel non faciendum. Sed non solum obligantur ad implendam legem illi coram quibus promulgatur lex, sed etiam alii. Ergo promulgatio non est de ratione legis.

Referencing norms: Q90A4Obiectio2, assert-h5c827714604eff9a484f7d8edec1dcd003802492a205939bf9a344b172c7cd13, assert-h63cda52d41866e35c664456ef777afb7767850523fe563366e96390a2eefec51

section/90-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:cd9cc9f184f767787e3995bfa19073954deb56bfc06b2bf7527143145f72d1baLA

Praeterea, obligatio legis extenditur etiam in futurum, quia leges futuris negotiis necessitatem imponunt, ut iura dicunt. Sed promulgatio fit ad praesentes. Ergo promulgatio non est de necessitate legis.

Referencing norms: Q90A4Obiectio3, assert-h307828007d23b7b293967e4632ac841b9f4d3070ac2ccad92cdbcd286469256b, assert-h4d927b5826db32e19923fcef7c61b9d01b67fcf1c0c4414da6226f90a1c1c661

section/90-4/respondeo · paragraph · referenced by: 5

la · official · sha256:1301d009a3098d8f0b301c57e4757d3e4f81291b1caead78d9c953d3ca41bd0aLA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex imponitur aliis per modum regulae et mensurae. Regula autem et mensura imponitur per hoc quod applicatur his quae regulantur et mensurantur. Unde ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod applicetur hominibus qui secundum eam regulari debent. Talis autem applicatio fit per hoc quod in notitiam eorum deducitur ex ipsa promulgatione. Unde promulgatio necessaria est ad hoc quod lex habeat suam virtutem. Et sic ex quatuor praedictis potest colligi definitio legis, quae nihil est aliud quam quaedam rationis ordinatio ad bonum commune, ab eo qui curam communitatis habet, promulgata.

Referencing norms: Q90A4Respondeo, assert-h13e276d89e38a0a82cfaa614692ebdc9ad41d9736b574d46ec54c2e7aa780ff8, is_law, is_law/necessary, is_law/sufficient

section/90-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:1bf077a22fbd4c74e9a62c1b65df46943185d78605ad62ca594a189b357bdbb0LA

Sed contra est quod dicitur in decretis, IV dist., quod leges instituuntur cum promulgantur.

Referencing norms: assert-h0b81286823ef8a84d9652f35705db153248d8f7ff8f78777202eddf20aad6e08

question/90/prooemium · paragraph

la · official · sha256:4a1c4b075ee4ba427a12fb6b8ee18d0283edd0f44d763dc971da8807d332fb4aLA

Consequenter considerandum est de principiis exterioribus actuum. Principium autem exterius ad malum inclinans est Diabolus, de cuius tentatione in primo dictum est. Principium autem exterius movens ad bonum est Deus, qui et nos instruit per legem, et iuvat per gratiam. Unde primo, de lege; secundo, de gratia dicendum est. Circa legem autem, primo oportet considerare de ipsa lege in communi; secundo, de partibus eius. Circa legem autem in communi tria occurrunt consideranda, primo quidem, de essentia ipsius; secundo, de differentia legum; tertio, de effectibus legis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum lex sit aliquid rationis. Secundo, de fine legis. Tertio, de causa eius. Quarto, de promulgatione ipsius.
section/91-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ac9757737e2fd127b88cffe024bb8a518ab4d1aa23c0490be18aa68419b184e5LA

Ad primum ergo dicendum quod ea quae in seipsis non sunt, apud Deum existunt, inquantum sunt ab ipso praecognita et praeordinata; secundum illud Rom. IV, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Sic igitur aeternus divinae legis conceptus habet rationem legis aeternae, secundum quod a Deo ordinatur ad gubernationem rerum ab ipso praecognitarum.

Referencing norms: Q91A1Ad1, assert-hdac169ffe9a6d3fe3b0d4f1bdc209f8e9652975a7b8c120837403ccf8227028b

section/91-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1dfcd501e330668f5991c7f99b5141fa77c50abab8d74e8cc602b05beb8516d4LA

Ad secundum dicendum quod promulgatio fit et verbo et scripto; et utroque modo lex aeterna habet promulgationem ex parte Dei promulgantis, quia et verbum divinum est aeternum, et Scriptura libri vitae est aeterna. Sed ex parte creaturae audientis aut inspicientis, non potest esse promulgatio aeterna.

Referencing norms: Q91A1Ad2, assert-h24558d27cf7f303b3f4040d0ffebe04a1927414b516c91654b332800c43590f7

section/91-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:23de0ae0fd623dff137fcac644fbc62d9c2f2fd40178ff00472bbe347c61f59aLA

Ad tertium dicendum quod lex importat ordinem ad finem active, inquantum scilicet per eam ordinantur aliqua in finem, non autem passive, idest quod ipsa lex ordinetur ad finem, nisi per accidens in gubernante cuius finis est extra ipsum, ad quem etiam necesse est ut lex eius ordinetur. Sed finis divinae gubernationis est ipse Deus, nec eius lex est aliud ab ipso. Unde lex aeterna non ordinatur in alium finem.

Referencing norms: Q91A1Ad3, assert-h1ad6cd3e25721b50411512c56357e6115b05737a02ba3af96af33b5b99e18512

section/91-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:94219cfd6f60cc7e2f9b6fac9b3437c2d6270f0d6e7b7ad3e239a22631d26652LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit aliqua lex aeterna. Omnis enim lex aliquibus imponitur. Sed non fuit ab aeterno aliquis cui lex posset imponi, solus enim Deus fuit ab aeterno. Ergo nulla lex est aeterna.

Referencing norms: Q91A1Obiectio1, assert-he726dbe2925d7d3a22df8136eec69b12545707d70104f8b36590d28172be8935, assert-heed9ac83f1fde7331e1053a707af109dbf061493d4f23cf1ea0fcb5903d72dd8

section/91-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ac21f2c31f2e8ab46cf8774fbcdf4218b7e4033c3e9053a557b2e379e61d4d1fLA

Praeterea, promulgatio est de ratione legis. Sed promulgatio non potuit esse ab aeterno, quia non erat ab aeterno cui promulgaretur. Ergo nulla lex potest esse aeterna.

Referencing norms: Q91A1Obiectio2, assert-hb4bfeed5f77ca3d5ce6c2933ee71fb3b502b3752b687c4f8242ee4931e03a018, assert-hcc84974ce6a3f2517231e955059ffdce1aeaaf844a74b9c4567e41e234e6c8a4

section/91-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8009a79fc88a7ab184f47490d4b8a1ae3fdf0392b01aa671871d20f43073e635LA

Praeterea, lex importat ordinem ad finem. Sed nihil est aeternum quod ordinetur ad finem, solus enim ultimus finis est aeternus. Ergo nulla lex est aeterna.

Referencing norms: Q91A1Obiectio3, assert-hc8d650edfb29b9321cc7e5696eac9006bdfc66565aeb87432b1be67b19a5b5b3, assert-hd7acf5f4d6c1be97591e5d8ed021f70cb6cf4c2b69b99f936ad70f274aadaa30

section/91-1/respondeo · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:cf435a03e35feb73a76d81510e503f0660df0051e459cc385e39241ebb469725LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nihil est aliud lex quam quoddam dictamen practicae rationis in principe qui gubernat aliquam communitatem perfectam. Manifestum est autem, supposito quod mundus divina providentia regatur, ut in primo habitum est, quod tota communitas universi gubernatur ratione divina. Et ideo ipsa ratio gubernationis rerum in Deo sicut in principe universitatis existens, legis habet rationem. Et quia divina ratio nihil concipit ex tempore, sed habet aeternum conceptum, ut dicitur Prov. VIII; inde est quod huiusmodi legem oportet dicere aeternam.

Referencing norms: Q91A1Respondeo, assert-h8ed2a18a64eba3474814f70a0a809968e6d73c2bcf47a36723b26235f05a58dc, eternal_law, eternal_law/rule

section/91-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a81ffc4f106e0debd7706fcc3ada4774467bd50ea0d7541e1336e5d2833c4b60LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., lex quae summa ratio nominatur, non potest cuipiam intelligenti non incommutabilis aeternaque videri.

Referencing norms: assert-h2a1d6635dee5a128955f526dfa019d130996c98d4065a988bb12161de3ec7148

section/91-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:aa22cfc931fb2680faa46353e879d4f85b58e01fe82bdba1a2c111db2e337fadLA

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procederet, si lex naturalis esset aliquid diversum a lege aeterna. Non autem est nisi quaedam participatio eius, ut dictum est.

Referencing norms: Q91A2Ad1, assert-h7c27acfe20015eb57fb9acf5a11f6b96b89f844f3d507f6418030a9e2df33c37

section/91-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:966a7279f5549b391e46617179f0b9765491c3bcc652ea56e82c8645090e2371LA

Ad secundum dicendum quod omnis operatio, rationis et voluntatis derivatur in nobis ab eo quod est secundum naturam, ut supra habitum est, nam omnis ratiocinatio derivatur a principiis naturaliter notis, et omnis appetitus eorum quae sunt ad finem, derivatur a naturali appetitu ultimi finis. Et sic etiam oportet quod prima directio actuum nostrorum ad finem, fiat per legem naturalem.

Referencing norms: Q91A2Ad2, assert-haec233259d9b0f6e4fd64c50ca8c4f2cb3ad1449543fb3a8780bb785f746f878

section/91-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f3bf6b336a91d2bfe3012ab90f19e1725c521d62a147ab049d9831fe1c1859fcLA

Ad tertium dicendum quod etiam animalia irrationalia participant rationem aeternam suo modo, sicut et rationalis creatura. Sed quia rationalis creatura participat eam intellectualiter et rationaliter, ideo participatio legis aeternae in creatura rationali proprie lex vocatur, nam lex est aliquid rationis, ut supra dictum est. In creatura autem irrationali non participatur rationaliter, unde non potest dici lex nisi per similitudinem.

Referencing norms: Q91A2Ad3, assert-h9f81bf2843acce92a35d44d8f0282e697a8c70f7f5c838eca6acb25e46467e50

section/91-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:26be74f910ec45762acdb3af392e2e3fe649cd3f6e985bbc940ab46800c4701dLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit in nobis aliqua lex naturalis. Sufficienter enim homo gubernatur per legem aeternam, dicit enim Augustinus, in I de Lib. Arb., quod lex aeterna est qua iustum est ut omnia sint ordinatissima. Sed natura non abundat in superfluis, sicut nec deficit in necessariis. Ergo non est aliqua lex homini naturalis.

Referencing norms: Q91A2Obiectio1, assert-h5eecbc2797078ef2b977b6faa56701712170abe51d052ad0e02a5724f0f3d6be, assert-hf302026bb90dd3049628983f4927346bb52f8eb9aa162af423e0c1a2d83d7117

section/91-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f3155c32b9eccc0171ee673eb8464986cecf8016a1ae0be24eb06c92567e4bfaLA

Praeterea, per legem ordinatur homo in suis actibus ad finem, ut supra habitum est. Sed ordinatio humanorum actuum ad finem non est per naturam, sicut accidit in creaturis irrationabilibus, quae solo appetitu naturali agunt propter finem, sed agit homo propter finem per rationem et voluntatem. Ergo non est aliqua lex homini naturalis.

Referencing norms: Q91A2Obiectio2, assert-h000f3b6ffc08d59b1b7ecaf3fb4c953929a0d4a7198d4fb6325d3438c32ac692, assert-h50ffb3e4b3eb33dce9b359815c2da9432f93531c382d902136e561bf51113656

section/91-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:49d13be8ece54449be3e90bf12536317ae676957c1beb425bc2871c6d7c291e0LA

Praeterea, quanto aliquis est liberior, tanto minus est sub lege. Sed homo est liberior omnibus animalibus, propter liberum arbitrium, quod prae aliis animalibus habet. Cum igitur alia animalia non subdantur legi naturali, nec homo alicui legi naturali subditur.

Referencing norms: Q91A2Obiectio3, assert-h5cf6e8a36575a8fc9da622f8c417c86e96600f6dc99ba9feabf6490623784b11, assert-hd092772c5c9214bebc164be4994d2f4826666edb447009442dc1ff1c40dc6465

section/91-2/respondeo · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:b37673d3e5c3902db052e477ff9734d303743f633eda5e63d5040cdbe059a36eLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex, cum sit regula et mensura, dupliciter potest esse in aliquo, uno modo, sicut in regulante et mensurante; alio modo, sicut in regulato et mensurato, quia inquantum participat aliquid de regula vel mensura, sic regulatur vel mensuratur. Unde cum omnia quae divinae providentiae subduntur, a lege aeterna regulentur et mensurentur, ut ex dictis patet; manifestum est quod omnia participant aliqualiter legem aeternam, inquantum scilicet ex impressione eius habent inclinationes in proprios actus et fines. Inter cetera autem rationalis creatura excellentiori quodam modo divinae providentiae subiacet, inquantum et ipsa fit providentiae particeps, sibi ipsi et aliis providens. Unde et in ipsa participatur ratio aeterna, per quam habet naturalem inclinationem ad debitum actum et finem. Et talis participatio legis aeternae in rationali creatura lex naturalis dicitur. Unde cum Psalmista dixisset, sacrificate sacrificium iustitiae, quasi quibusdam quaerentibus quae sunt iustitiae opera, subiungit, multi dicunt, quis ostendit nobis bona? Cui quaestioni respondens, dicit, signatum est super nos lumen vultus tui, domine, quasi lumen rationis naturalis, quo discernimus quid sit bonum et malum, quod pertinet ad naturalem legem, nihil aliud sit quam impressio divini luminis in nobis. Unde patet quod lex naturalis nihil aliud est quam participatio legis aeternae in rationali creatura.

Referencing norms: Q91A2Respondeo, assert-h933fe93771b022fb085735c35b990976837c9f6d0e271c3754871071461d8dc1, natural_law, natural_law/rule

section/91-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:4e8bd4d2d7475991dda62b256c06c75932f81f411055bcf2388c7d908916ce70LA

Sed contra est quod, Rom. II, super illud, cum gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, dicit Glossa, etsi non habent legem scriptam, habent tamen legem naturalem, qua quilibet intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid malum.

Referencing norms: assert-h53e4aa41a10d3e4dd127f035637846665960273d1667fc512535b4bca8495e09

section/91-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fd7545fa250c7f5a2ebd52df477d03c02843358340ea3e68bf62410f01c2eb0aLA

Ad primum ergo dicendum quod ratio humana non potest participare ad plenum dictamen rationis divinae, sed suo modo et imperfecte. Et ideo sicut ex parte rationis speculativae, per naturalem participationem divinae sapientiae, inest nobis cognitio quorundam communium principiorum, non autem cuiuslibet veritatis propria cognitio, sicut in divina sapientia continetur; ita etiam ex parte rationis practicae naturaliter homo participat legem aeternam secundum quaedam communia principia, non autem secundum particulares directiones singulorum, quae tamen in aeterna lege continentur. Et ideo necesse est ulterius quod ratio humana procedat ad particulares quasdam legum sanctiones.

Referencing norms: Q91A3Ad1, assert-h4956a9563ea3748362f4b4d8ca0e32444c8c99380f348c0f1d1681ebce5c284a

section/91-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:208f8c33a5df3a7792a4039999359abc5cc2db242a5946b9bebdbee3a386a6a3LA

Ad secundum dicendum quod ratio humana secundum se non est regula rerum, sed principia ei naturaliter indita, sunt quaedam regulae generales et mensurae omnium eorum quae sunt per hominem agenda, quorum ratio naturalis est regula et mensura, licet non sit mensura eorum quae sunt a natura.

Referencing norms: Q91A3Ad2, assert-h939150387431a28ad0f22a2fe9221d53790922666e6651c5c7e4609cc1449db1

section/91-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f5373e86d8cd87af2e07473f7e661034c41dc1c21cd9026a7d803450c14dcbaeLA

Ad tertium dicendum quod ratio practica est circa operabilia, quae sunt singularia et contingentia, non autem circa necessaria, sicut ratio speculativa. Et ideo leges humanae non possunt illam infallibilitatem habere quam habent conclusiones demonstrativae scientiarum. Nec oportet quod omnis mensura sit omni modo infallibilis et certa, sed secundum quod est possibile in genere suo.

Referencing norms: Q91A3Ad3, assert-hdcdb02d58c373b0ded8ad19792b9ae813b03a54479aa7ca32c4d01544409b723

section/91-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6aae23e938b91bdf7e80b5ba881123675ae2b8b9662a865bf67fe85408cfbefeLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit aliqua lex humana. Lex enim naturalis est participatio legis aeternae, ut dictum est. Sed per legem aeternam omnia sunt ordinatissima, ut Augustinus dicit, in I de Lib. Arb. Ergo lex naturalis sufficit ad omnia humana ordinanda. Non est ergo necessarium quod sit aliqua lex humana.

Referencing norms: Q91A3Obiectio1, assert-h08b4fb974d648e57a61bade8ca757239375c966b3941d13d3d219934d8f35988, assert-h23309b6af6c3428099dda36b2fa890edbfdd1c1c0a9a63c360d59df74a7b5122

section/91-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a2ceb0d9d07bdf7868f834a4591accc01feec21ab2135198e73d2fe315623c05LA

Praeterea, lex habet rationem mensurae, ut dictum est. Sed ratio humana non est mensura rerum, sed potius e converso, ut in X Metaphys. dicitur. Ergo ex ratione humana nulla lex procedere potest.

Referencing norms: Q91A3Obiectio2, assert-h2524511fe3cdd24b1da9d7a9190379721f3f550033e3ce3395d2c06251cd9288, assert-h9f371af0f5f0eeed795a1ea86ded0893086117d1d9076fbb9dc6f39a4b58d3c8

section/91-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:794a051fbe63a87106bd8f37374e3d641d7827887be8a7453a41becc04ad85d7LA

Praeterea, mensura debet esse certissima, ut dicitur in X Metaphys. Sed dictamen humanae rationis de rebus gerendis est incertum; secundum illud Sap. IX, cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Ergo ex ratione humana nulla lex procedere potest.

Referencing norms: Q91A3Obiectio3, assert-h0f676cc8b11e028d32a5c80f11b4a82e143434d24be8992cfa2ff663a96ce9e4, assert-h21dee34e2b34846bdae120722eb1c2783a96a7fca5359e6997e2f010cdc193c6

section/91-3/respondeo · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:96552598b0c1f0a56fdefb142afd132a47e8e21b0ee3a60811eab470f8df9db8LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex est quoddam dictamen practicae rationis. Similis autem processus esse invenitur rationis practicae et speculativae, utraque enim ex quibusdam principiis ad quasdam conclusiones procedit, ut superius habitum est. Secundum hoc ergo dicendum est quod, sicut in ratione speculativa ex principiis indemonstrabilibus naturaliter cognitis producuntur conclusiones diversarum scientiarum, quarum cognitio non est nobis naturaliter indita, sed per industriam rationis inventa; ita etiam ex praeceptis legis naturalis, quasi ex quibusdam principiis communibus et indemonstrabilibus, necesse est quod ratio humana procedat ad aliqua magis particulariter disponenda. Et istae particulares dispositiones adinventae secundum rationem humanam, dicuntur leges humanae, servatis aliis conditionibus quae pertinent ad rationem legis, ut supra dictum est. Unde et Tullius dicit, in sua Rhetor., quod initium iuris est a natura profectum; deinde quaedam in consuetudinem ex utilitate rationis venerunt; postea res et a natura profectas et a consuetudine probatas legum metus et religio sanxit.

Referencing norms: Q91A3Respondeo, assert-hd76f9a145acf18d9e0271179af5e04baa659670d12c64d89dcc76d995706b8a2, human_law, human_law/rule

section/91-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:e038d2a14536cedb390584e5def36eebf5247032fdf9c4f16e90eedfe1bf50ffLA

Sed contra est quod Augustinus, in I de Lib. Arb., ponit duas leges, unam aeternam et aliam temporalem, quam dicit esse humanam.

Referencing norms: assert-h6df0dde9394f91ece2f596ea81713d014eb96a9d5b190edf9ce913c814990e37

section/91-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6a707bfdaedef4aa0fdb5dee41a68a21a6f8d9345473ca987069ebbb218a0689LA

Ad primum ergo dicendum quod per naturalem legem participatur lex aeterna secundum proportionem capacitatis humanae naturae. Sed oportet ut altiori modo dirigatur homo in ultimum finem supernaturalem. Et ideo superadditur lex divinitus data, per quam lex aeterna participatur altiori modo.

Referencing norms: Q91A4Ad1, assert-h6764c09333098f5c807d81c1c7fd3ea4bd755775c0f2aa244d3a2f5995cb01a0

section/91-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:56d26be6ae7fe2f0873b7c557eb2ed3e68b656a36a4059c9deccf6c732b2a09eLA

Ad secundum dicendum quod consilium est inquisitio quaedam, unde oportet quod procedat ex aliquibus principiis. Nec sufficit quod procedat ex principiis naturaliter inditis, quae sunt praecepta legis naturae, propter praedicta, sed oportet quod superaddantur quaedam alia principia, scilicet praecepta legis divinae.

Referencing norms: Q91A4Ad2, assert-he5ac098c011ce467df623ae6bd598e0ad685fb5410310ad6b9d35fd70e5b540a

section/91-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ab5f1c77997aa8a439f2a60533a31c44b2b1a33783af6dea29d3f768b1d7506dLA

Ad tertium dicendum quod creaturae irrationales non ordinantur ad altiorem finem quam sit finis qui est proportionatus naturali virtuti ipsarum. Et ideo non est similis ratio.

Referencing norms: Q91A4Ad3, assert-hfe7f3a97d8237420cd59f4c22e871c4b7896301e42f02f42e533356116543121

section/91-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ea12e8f4d0122d215dcbbd39ad2a77d63cbd6477796e5c94bae12e67d1ee525fLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium esse aliquam legem divinam. Quia, ut dictum est, lex naturalis est quaedam participatio legis aeternae in nobis. Sed lex aeterna est lex divina, ut dictum est. Ergo non oportet quod praeter legem naturalem, et leges humanas ab ea derivatas, sit aliqua alia lex divina.

Referencing norms: Q91A4Obiectio1, assert-h1db6db511e44b500cb3896f1ed50bffb98ae970ecbc8a4f16e6a3ee47b5e9231, assert-hae8290dbdabebd5ac6b8454a13c01d3c3901c77301bd1889e7ee1bd72bdce75e

section/91-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:ee512d235f411c8eff5abe5985cc460fd8d2ba0b33bfb3040b293e2be01c6f85LA

Praeterea, Eccli. XV dicitur quod Deus dimisit hominem in manu consilii sui. Consilium autem est actus rationis, ut supra habitum est. Ergo homo dimissus est gubernationi suae rationis. Sed dictamen rationis humanae est lex humana, ut dictum est. Ergo non oportet quod homo alia lege divina gubernetur.

Referencing norms: Q91A4Obiectio2, assert-h37eb12f9cc97a1b06ac53bdcd5669c8db107b3cca31301ea4b9e84427c8ebda6, assert-h80a2552b049a5783f5ebfbbb085f2f2d139f3ecaa27e00c34b601b06cfc0b861, assert-he401304ed32506f150232222c8470bce67e632c074d5f8cd0fb47da9d05a8ea5

section/91-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e23615c0374e5c00d3b4728d9e69a136e2354c892fe6b55ca69f2d9ff5cb4bd0LA

Praeterea, natura humana est sufficientior irrationalibus creaturis. Sed irrationales creaturae non habent aliquam legem divinam praeter inclinationem naturalem eis inditam. Ergo multo minus creatura rationalis debet habere aliquam legem divinam praeter naturalem legem.

Referencing norms: Q91A4Obiectio3, assert-h1bc4318db4a344f41a6f9cf32f4a6e0577dd4aa32c97dd3e2c36452d0872fa32, assert-h63e94a547fdbff0d0f5f328b17f725f3201cba5a0a112d23ac3142962ba81490

section/91-4/respondeo · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:ad92529478bda0c342b1860ec6f29980d55d368364b09fbbb48a90c3c38ccf6eLA

Respondeo dicendum quod praeter legem naturalem et legem humanam, necessarium fuit ad directionem humanae vitae habere legem divinam. Et hoc propter quatuor rationes. Primo quidem, quia per legem dirigitur homo ad actus proprios in ordine ad ultimum finem. Et si quidem homo ordinaretur tantum ad finem qui non excederet proportionem naturalis facultatis hominis, non oporteret quod homo haberet aliquid directivum ex parte rationis, supra legem naturalem et legem humanitus positam, quae ab ea derivatur. Sed quia homo ordinatur ad finem beatitudinis aeternae, quae excedit proportionem naturalis facultatis humanae, ut supra habitum est; ideo necessarium fuit ut supra legem naturalem et humanam, dirigeretur etiam ad suum finem lege divinitus data. Secundo, quia propter incertitudinem humani iudicii, praecipue de rebus contingentibus et particularibus, contingit de actibus humanis diversorum esse diversa iudicia, ex quibus etiam diversae et contrariae leges procedunt. Ut ergo homo absque omni dubitatione scire possit quid ei sit agendum et quid vitandum, necessarium fuit ut in actibus propriis dirigeretur per legem divinitus datam, de qua constat quod non potest errare. Tertio, quia de his potest homo legem ferre, de quibus potest iudicare. Iudicium autem hominis esse non potest de interioribus motibus, qui latent, sed solum de exterioribus actibus, qui apparent. Et tamen ad perfectionem virtutis requiritur quod in utrisque actibus homo rectus existat. Et ideo lex humana non potuit cohibere et ordinare sufficienter interiores actus, sed necessarium fuit quod ad hoc superveniret lex divina. Quarto quia, sicut Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., lex humana non potest omnia quae male fiunt, punire vel prohibere, quia dum auferre vellet omnia mala, sequeretur quod etiam multa bona tollerentur, et impediretur utilitas boni communis, quod est necessarium ad conversationem humanam. Ut ergo nullum malum improhibitum et impunitum remaneat, necessarium fuit supervenire legem divinam, per quam omnia peccata prohibentur. Et istae quatuor causae tanguntur in Psalmo XVIII, ubi dicitur, lex domini immaculata, idest nullam peccati turpitudinem permittens; convertens animas, quia non solum exteriores actus, sed etiam interiores dirigit; testimonium domini fidele, propter certitudinem veritatis et rectitudinis; sapientiam praestans parvulis, inquantum ordinat hominem ad supernaturalem finem et divinum.

Referencing norms: Q91A4Respondeo, assert-h74b00afc5b4743bf21753d6b1e4b2d5d7bad17addbbbc887bc8b59f4b01d0def, divine_law, divine_law/rule

section/91-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:1377b2943d434cf2e907c32dd65a3cc8f5276cccaabf7eb8c4559e42473fae58LA

Sed contra est quod David expetit legem a Deo sibi poni, dicens, legem pone mihi, domine, in via iustificationum tuarum.

Referencing norms: assert-h6d7622e543a7367b3984c1a82669bb3a1e083f1a49e347783ea9a76439d497f6

section/91-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c9427bc5d97e9c19ca803b949f90e8b391ba2fdc5428b4d96a11e4a50de3e8fdLA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut paterfamilias in domo alia mandata proponit pueris et adultis, ita etiam unus rex Deus, in uno suo regno, aliam legem dedit hominibus adhuc imperfectis existentibus; et aliam perfectiorem iam manuductis per priorem legem ad maiorem capacitatem divinorum.

Referencing norms: Q91A5Ad1, assert-ha42080c9b1a3fda6fa2b8a10ae91f6a6e493f96163f0e5089b9b3623417e9ec9

section/91-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3a80d1b06c1ea98c696054839ef406656e2d89c1eb69057fbae54387a63cfb5fLA

Ad secundum dicendum quod salus hominum non poterat esse nisi per Christum; secundum illud Act. IV, non est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et ideo lex perfecte ad salutem omnes inducens, dari non potuit nisi post Christi adventum. Antea vero dari oportuit populo ex quo Christus erat nasciturus, legem praeparatoriam ad Christi susceptionem, in qua quaedam rudimenta salutaris iustitiae continerentur.

Referencing norms: Q91A5Ad2, assert-h913368abe06276f775ac06505b3af5145860141c347ff30e076da10c0366f0ea

section/91-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:95a2b97ad46c5854d09ef89c9d456017eefb88ca43eb3d366e856c6e564a4d86LA

Ad tertium dicendum quod lex naturalis dirigit hominem secundum quaedam praecepta communia, in quibus conveniunt tam perfecti quam imperfecti, et ideo est una omnium. Sed lex divina dirigit hominem etiam in quibusdam particularibus, ad quae non similiter se habent perfecti et imperfecti. Et ideo oportuit legem divinam esse duplicem, sicut iam dictum est.

Referencing norms: Q91A5Ad3, assert-h768cb3cc64f2d7cf9e8054779a7d378b67c410603f23ce1891342ebc0a1bc1ba

section/91-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:229137a2892eafdadd031280c826b4a18723f5d592fdae42a2be4866547280b7LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod lex divina sit una tantum. Unius enim regis in uno regno est una lex. Sed totum humanum genus comparatur ad Deum sicut ad unum regem; secundum illud Psalmi XLVI, rex omnis terrae Deus. Ergo est una tantum lex divina.

Referencing norms: Q91A5Obiectio1, assert-h072fcde926a34d97032d711eb71a6504bfa8d8e31c434c72b2a5bcb5f0f50515, assert-h6d78ddd1e360cbacda84c0bfa106aceab5a8c7d69c53a3b255de79562f3c52d4

section/91-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c3a032683f138ecf4fe06cb1bebdc537dd154a4d57e97fae2441fceddd6e50e1LA

Praeterea, omnis lex ordinatur ad finem quem legislator intendit in eis quibus legem fert. Sed unum et idem est quod Deus intendit in omnibus hominibus; secundum illud I ad Tim. II, vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ergo una tantum est lex divina.

Referencing norms: Q91A5Obiectio2, assert-h146cb26a0d08d1f861a280e0c55484a5b7fe8f13469573a8a78e1a7dc961653e, assert-hb16118f3534a98d772e167aa1580003789f61bae63f0d868e08199f57d795c54

section/91-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:2b009945079ce82b266bbcbf57a60cd49022cea7f5324f87498ccb71415995b9LA

Praeterea, lex divina propinquior esse videtur legi aeternae, quae est una, quam lex naturalis, quanto altior est revelatio gratiae quam cognitio naturae. Sed lex naturalis est una omnium hominum. Ergo multo magis lex divina.

Referencing norms: Q91A5Obiectio3, assert-h06dce53cb09770816d34649214f7188bd3706ea0fa10be4cce84034088228d79, assert-h1dbc44e2ce2c644d82ac733fbda797d006061dbee419ea825baae622b3d0d4ca

section/91-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e33b07086031dff701080de703d9efa9d948ca5822c2fb95ffa9c1584891a8e9LA

Respondeo dicendum quod, sicut in primo dictum est, distinctio est causa numeri. Dupliciter autem inveniuntur aliqua distingui. Uno modo, sicut ea quae sunt omnino specie diversa, ut equus et bos. Alio modo, sicut perfectum et imperfectum in eadem specie, sicut puer et vir. Et hoc modo lex divina distinguitur in legem veterem et legem novam. Unde apostolus, ad Gal. III, comparat statum veteris legis statui puerili existenti sub paedagogo, statum autem novae legis comparat statui viri perfecti, qui iam non est sub paedagogo. Attenditur autem perfectio et imperfectio utriusque legis secundum tria quae ad legem pertinent, ut supra dictum est. Primo enim ad legem pertinet ut ordinetur ad bonum commune sicut ad finem, ut supra dictum est. Quod quidem potest esse duplex. Scilicet bonum sensibile et terrenum, et ad tale bonum ordinabat directe lex vetus; unde statim, Exodi III, in principio legis, invitatur populus ad regnum terrenum Chananaeorum. Et iterum bonum intelligibile et caeleste, et ad hoc ordinat lex nova. Unde statim Christus ad regnum caelorum in suae praedicationis principio invitavit, dicens, poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum, Matth. IV. Et ideo Augustinus dicit, in IV contra Faustum, quod temporalium rerum promissiones testamento veteri continentur, et ideo vetus appellatur, sed aeternae vitae promissio ad novum pertinet testamentum. Secundo ad legem pertinet dirigere humanos actus secundum ordinem iustitiae. In quo etiam superabundat lex nova legi veteri, interiores actus animi ordinando; secundum illud Matth. V, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Et ideo dicitur quod lex vetus cohibet manum, lex nova animum. Tertio ad legem pertinet inducere homines ad observantias mandatorum. Et hoc quidem lex vetus faciebat timore poenarum, lex autem nova facit hoc per amorem, qui in cordibus nostris infunditur per gratiam Christi, quae in lege nova confertur, sed in lege veteri figurabatur. Et ideo dicit Augustinus, contra Adimantum Manichaei discipulum, quod brevis differentia est legis et Evangelii, timor et amor.

Referencing norms: Q91A5Respondeo, assert-h2edf1968659f0c6039c38b5592997333a01b791fcd93825e8bd2648f8ab0a72c

section/91-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a8b3afbd308e73c639d994dda44be717d6beaecb3b50efb1fbd413a8e43389f4LA

Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VII, translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Sed sacerdotium est duplex, ut ibidem dicitur, scilicet sacerdotium leviticum, et sacerdotium Christi. Ergo etiam duplex est lex divina, scilicet lex vetus, et lex nova.

Referencing norms: assert-h195a495189e212f510983a4ba91aa4aaff4544220d65d44a6dec7f16ff9030a9

section/91-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e2ab3b051553d314c7ee6bec7e82a079764248d8c4e7f4a8babb1279c5df48fdLA

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de fomite secundum se considerato, prout inclinat ad malum. Sic enim non habet rationem legis, ut dictum est, sed secundum quod sequitur ex divinae legis iustitia, tanquam si diceretur lex esse quod aliquis nobilis, propter suam culpam, ad servilia opera induci permitteretur.

Referencing norms: Q91A6Ad1, assert-h44443aeaeb08348284ca10c4e5e91099f0cb9fbbdfab7fc95dd26f1c236b623b

section/91-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:212eb3087e7a42e881453b1899de87e1eae591487cf9328a57af2b887189e92eLA

Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de eo quod est lex quasi regula et mensura, sic enim deviantes a lege transgressores constituuntur. Sic autem fomes non est lex, sed per quandam participationem, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q91A6Ad2, assert-hbece924734d1989761e72ce88cccbfeaa373f613f3ffab3b5b8ed4be1c086d70

section/91-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b77bef46c0a51d0477ab4ae95e10fe140d9074c817c7b36accd8560e51e40d90LA

Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de fomite quantum ad inclinationem propriam, non autem quantum ad suam originem. Et tamen si consideretur inclinatio sensualitatis prout est in aliis animalibus, sic ordinatur ad bonum commune, idest ad conservationem naturae in specie vel in individuo. Et hoc est etiam in homine, prout sensualitas subditur rationi. Sed fomes dicitur secundum quod exit rationis ordinem.

Referencing norms: Q91A6Ad3, assert-h3a88b0067fe42a73b89bac964d7236a92af62cde8bc6d46ba9c46bfa1a082fdc

section/91-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b4521852461e7c35f0be59a241752ee08ee202b6ce6d730a5a98c9ddf9ccb119LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non sit aliqua lex fomitis. Dicit enim Isidorus, in V Etymol., quod lex ratione consistit. Fomes autem non consistit ratione, sed magis a ratione deviat. Ergo fomes non habet rationem legis.

Referencing norms: Q91A6Obiectio1, assert-hd878bb9e6fc4ec0703684cc07f37c34bf7a1f5bf598ef597c22fbc7768598db3

section/91-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:613c3bfeed8ddcac0d82ad1f1d349c7424ad5cb2dcd07aca6911a88288ca5461LA

Praeterea, omnis lex obligatoria est, ita quod qui ipsam non servant, transgressores dicuntur. Sed fomes non constituit aliquem transgressorem ex hoc quod ipsum non sequitur, sed magis transgressor redditur si quis ipsum sequatur. Ergo fomes non habet rationem legis.

Referencing norms: Q91A6Obiectio2, assert-h64adf7a74c44749012448b203aa0ba7c70b8c5421dbfcf709d428910ac56d617, assert-hab1cafb4a3380dbe7c958148a498e7f5fa0776ea0ab04db3448cfcc5d55178e7

section/91-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7cca9c5a8c13f8f9a0d306f3b8c5d0ec9c122fa1d1d5ae8944b38fe3401bf51dLA

Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut supra habitum est. Sed fomes non inclinat ad bonum commune, sed magis ad bonum privatum. Ergo fomes non habet rationem legis.

Referencing norms: Q91A6Obiectio3, assert-h257b5dd15ac2562b9ef3dfb453f766dd91e995762323fe2e1be23ac48bf12bc8, assert-hf467d2373c69c13b2f47f02e60d00a3537e3fc3d1029d36bc5586224fad0e4eb

section/91-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a539066c397ed26e33325ed75fb6ffe63d81bfcaad1536bcbe81e06580da58a3LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex essentialiter invenitur in regulante et mensurante, participative autem in eo quod mensuratur et regulatur; ita quod omnis inclinatio vel ordinatio quae invenitur in his quae subiecta sunt legi, participative dicitur lex, ut ex supradictis patet. Potest autem in his quae subduntur legi, aliqua inclinatio inveniri dupliciter a legislatore. Uno modo, inquantum directe inclinat suos subditos ad aliquid; et diversos interdum ad diversos actus; secundum quem modum potest dici quod alia est lex militum, et alia est lex mercatorum. Alio modo, indirecte, inquantum scilicet per hoc quod legislator destituit aliquem sibi subditum aliqua dignitate, sequitur quod transeat in alium ordinem et quasi in aliam legem, puta si miles ex militia destituatur, transibit in legem rusticorum vel mercatorum. Sic igitur sub Deo legislatore diversae creaturae diversas habent naturales inclinationes, ita ut quod uni est quodammodo lex, alteri sit contra legem, ut si dicam quod furibundum esse est quodammodo lex canis, est autem contra legem ovis vel alterius mansueti animalis. Est ergo hominis lex, quam sortitur ex ordinatione divina secundum propriam conditionem, ut secundum rationem operetur. Quae quidem lex fuit tam valida in primo statu, ut nihil vel praeter rationem vel contra rationem posset subrepere homini. Sed dum homo a Deo recessit, incurrit in hoc quod feratur secundum impetum sensualitatis, et unicuique etiam particulariter hoc contingit, quanto magis a ratione recesserit, ut sic quodammodo bestiis assimiletur, quae sensualitatis impetu feruntur; secundum illud Psalmi XLVIII, homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Sic igitur ipsa sensualitatis inclinatio, quae fomes dicitur, in aliis quidem animalibus simpliciter habet rationem legis, illo tamen modo quo in talibus lex dici potest, secundum directam inclinationem. In hominibus autem secundum hoc non habet rationem legis, sed magis est deviatio a lege rationis. Sed inquantum per divinam iustitiam homo destituitur originali iustitia et vigore rationis, ipse impetus sensualitatis qui eum ducit, habet rationem legis, inquantum est poenalis et ex lege divina consequens, hominem destituente propria dignitate.

Referencing norms: Q91A6Respondeo, assert-hdb1e94caa4355d32e8587c7e7c418c398cafe62a60a3cc6f45b496721e0f2c21

section/91-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0863fda476645883d377915c1191142753a086f17c5e8156b6e16f337451b01dLA

Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VII, video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.

Referencing norms: assert-h6bc550f4fabbca31852b1ebb59d7b050d3ebe0457a6026f9e74556c83aa2c84e

question/91/prooemium · paragraph

la · official · sha256:8e0004a354bb2dd4d83d5b8824d0f4f3493f03dcc1142d97f91cfd0eb9eb0a63LA

Deinde considerandum est de diversitate legum. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum sit aliqua lex aeterna. Secundo, utrum sit aliqua lex naturalis. Tertio, utrum sit aliqua lex humana. Quarto, utrum sit aliqua lex divina. Quinto, utrum sit una tantum, vel plures. Sexto, utrum sit aliqua lex peccati.
section/92-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0e52e002e968849f5f74463d8040bcee006e6174246e49f88420b28a0803a387LA

Ad primum ergo dicendum quod duplex est virtus, ut ex supradictis patet, scilicet acquisita, et infusa. Ad utramque autem aliquid operatur operum assuetudo, sed diversimode, nam virtutem quidem acquisitam causat; ad virtutem autem infusam disponit, et eam iam habitam conservat et promovet. Et quia lex ad hoc datur ut dirigat actus humanos, inquantum actus humani operantur ad virtutem, intantum lex facit homines bonos. Unde et philosophus dicit, II Polit., quod legislatores assuefacientes faciunt bonos.

Referencing norms: Q92A1Ad1, assert-hbca35217b3b04d3388a38942aae3006cf1c4ec90956f72a88ab557e485f4e3be

section/92-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:dc12bf9236b1877e22cb64aa22160010ed9ffe1962575852fce369dfb706de57LA

Ad secundum dicendum quod non semper aliquis obedit legi ex bonitate perfecta virtutis, sed quandoque quidem ex timore poenae; quandoque autem ex solo dictamine rationis, quod est quoddam principium virtutis, ut supra habitum est.

Referencing norms: Q92A1Ad2, assert-h2c1aeccd4df2ead9c9365a4a58ccdaa8d21e9cdf12efc099e32171c50f6b340e

section/92-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6b6003168b896e98350696cbd21027e52dc74165f8a1076034043d4e7e696bc8LA

Ad tertium dicendum quod bonitas cuiuslibet partis consideratur in proportione ad suum totum, unde et Augustinus dicit, in III Confess., quod turpis omnis pars est quae suo toti non congruit. Cum igitur quilibet homo sit pars civitatis, impossibile est quod aliquis homo sit bonus, nisi sit bene proportionatus bono communi, nec totum potest bene consistere nisi ex partibus sibi proportionatis. Unde impossibile est quod bonum commune civitatis bene se habeat, nisi cives sint virtuosi, ad minus illi quibus convenit principari. Sufficit autem, quantum ad bonum communitatis, quod alii intantum sint virtuosi quod principum mandatis obediant. Et ideo philosophus dicit, in III Polit., quod eadem est virtus principis et boni viri; non autem eadem est virtus cuiuscumque civis et boni viri.

Referencing norms: Q92A1Ad3, assert-h53b730866cc4b5f21d6b025de29c0c06c3953cdb397505ea15467f00fcc3d971

section/92-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3bce4e676f6db2365105040f5f3418ab10193a397090ac9fb69b5f039228c53bLA

Ad quartum dicendum quod lex tyrannica, cum non sit secundum rationem, non est simpliciter lex, sed magis est quaedam perversitas legis. Et tamen inquantum habet aliquid de ratione legis, intendit ad hoc quod cives sint boni. Non enim habet de ratione legis nisi secundum hoc quod est dictamen alicuius praesidentis in subditis, et ad hoc tendit ut subditi legi sint bene obedientes; quod est eos esse bonos, non simpliciter, sed in ordine ad tale regimen.

Referencing norms: Q92A1Ad4, assert-hd057d2807acf9a966944518c7837b88341678388cbfd32052203efa0036c8938

section/92-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4d7ae44bbf983d67a734a21fd3e23811db751d2d1fa94889ea676b94e31001f5LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod legis non sit facere homines bonos. Homines enim sunt boni per virtutem, virtus enim est quae bonum facit habentem, ut dicitur in II Ethic. Sed virtus est homini a solo Deo, ipse enim eam facit in nobis sine nobis, ut supra dictum est in definitione virtutis. Ergo legis non est facere homines bonos.

Referencing norms: Q92A1Obiectio1, assert-h123bebe67f1d7f7a0949783b1df4d874d3c43c840ee1062c48d15e6b783c0cbc, assert-hd5f5a85621bc3b9b5bfd2935069dec3db2982b63215a58542ecfbab32aa862f4

section/92-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fd0ef3dfeb69ac98187510eebebbad8b8410148c953a59cf5303687208070f36LA

Praeterea, lex non prodest homini nisi legi obediat. Sed hoc ipsum quod homo obedit legi, est ex bonitate. Ergo bonitas praeexigitur in homine ad legem. Non igitur lex facit homines bonos.

Referencing norms: Q92A1Obiectio2, assert-h3350dd466fec330d0f5de9f5db445e3b5b7eefe4e70c48964e703bd65221974c, assert-hccbca3e69e8425f459fe6493fad2a6adcc383f5c8318c3095822b9dd5ba4db31

section/92-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5f5b122606e2ef0ee3bbac5b625fbc5a21cc05a79174241c356bd99b6dec8b01LA

Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut supra dictum est. Sed quidam bene se habent in his quae ad commune pertinent, qui tamen in propriis non bene se habent. Non ergo ad legem pertinet quod faciat homines bonos.

Referencing norms: Q92A1Obiectio3, assert-h7b9738f919a9e507f4c08621dccda3099384c1161cebf016a92ca15f3bc05937, assert-hd0d17b116fb254ab018fe696596b401de5e15715693424d257eae00648433439

section/92-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ab0b20e1a5c495433300120ef36eb12bada6e030333cacf242fa06d17b9f3c9dLA

Praeterea, quaedam leges sunt tyrannicae, ut philosophus dicit, in sua politica. Sed tyrannus non intendit ad bonitatem subditorum, sed solum ad propriam utilitatem. Non ergo legis est facere homines bonos.

Referencing norms: Q92A1Obiectio4, assert-h9957c095a8ed719c0b6dfb6b78b4d2cfacd6a441dec4956d124b292773a431ae, assert-hbec908ed8dd6cb1d78c468c7d13ddbca68f18d64f372e8cd6a241e32a3b12a55

section/92-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6b511d6c3d14689c9914d55b2d41f66b624941b155954650a9fdff94635978bdLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex nihil aliud est quam dictamen rationis in praesidente, quo subditi gubernantur. Cuiuslibet autem subditi virtus est ut bene subdatur ei a quo gubernatur, sicut videmus quod virtus irascibilis et concupiscibilis in hoc consistit quod sint bene obedientes rationi. Et per hunc modum virtus cuiuslibet subiecti est ut bene subiiciatur principanti, ut philosophus dicit, in I Polit. Ad hoc autem ordinatur unaquaeque lex, ut obediatur ei a subditis. Unde manifestum est quod hoc sit proprium legis, inducere subiectos ad propriam ipsorum virtutem. Cum igitur virtus sit quae bonum facit habentem, sequitur quod proprius effectus legis sit bonos facere eos quibus datur, vel simpliciter vel secundum quid. Si enim intentio ferentis legem tendat in verum bonum, quod est bonum commune secundum iustitiam divinam regulatum, sequitur quod per legem homines fiant boni simpliciter. Si vero intentio legislatoris feratur ad id quod non est bonum simpliciter, sed utile vel delectabile sibi, vel repugnans iustitiae divinae; tunc lex non facit homines bonos simpliciter, sed secundum quid, scilicet in ordine ad tale regimen. Sic autem bonum invenitur etiam in per se malis, sicut aliquis dicitur bonus latro, quia operatur accommode ad finem.

Referencing norms: Q92A1Respondeo, assert-hf683d153ca404dbd72409222a1097fa83112225d52708095f403154ac90a6ae2

section/92-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:dd82e6e4c36083eca55c6fa4728972a8c648fb722d151c8c202be103d97c2536LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod voluntas cuiuslibet legislatoris haec est, ut faciat cives bonos.

Referencing norms: assert-h701158972b69d81c3064acebc114d9aa2428fe9a6b23be7cd7a23a7ed2f4077a

section/92-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e53737bb87da3bfadd1d51f899908853d019d59a35dd32114433b6c5c3ffd0b1LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut cessare a malo habet quandam rationem boni, ita etiam prohibitio habet quandam rationem praecepti. Et secundum hoc, large accipiendo praeceptum, universaliter lex praeceptum dicitur.

Referencing norms: Q92A2Ad1, assert-h8a259e728c36cea5722b73ce2707aac7aee4f4800a4af46900f1e006f3fd4722

section/92-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c25de7455d3470071570cd7a35c1094f85071bad3e66976dd97ffa997cd8a9bdLA

Ad secundum dicendum quod consulere non est proprius actus legis, sed potest pertinere etiam ad personam privatam, cuius non est condere legem. Unde etiam apostolus, I ad Cor. VII, cum consilium quoddam daret, dixit, ego dico, non dominus. Et ideo non ponitur inter effectus legis.

Referencing norms: Q92A2Ad2, assert-he0f7db7ac2dfaa61fae5c4e540b80e50c7feb276bd9f29287b124ae05b0468bf

section/92-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f319eec150bbf2fb6a0ec6be60b99848331d5952fb2c3ecfd8240b2903d6497fLA

Ad tertium dicendum quod etiam praemiare potest ad quemlibet pertinere, sed punire non pertinet nisi ad ministrum legis, cuius auctoritate poena infertur. Et ideo praemiare non ponitur actus legis, sed solum punire.

Referencing norms: Q92A2Ad3, assert-hd7eb50cbb80576f0b0e5853f3f9db9ac4cd482e36af35d5976004c9ae90fc0f4

section/92-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e0cd87a3dfc584bb7c60684fed10bda535b75f59bd9cd6c2cd4a658998f4d9eeLA

Ad quartum dicendum quod per hoc quod aliquis incipit assuefieri ad vitandum mala et ad implendum bona propter metum poenae, perducitur quandoque ad hoc quod delectabiliter et ex propria voluntate hoc faciat. Et secundum hoc, lex etiam puniendo perducit ad hoc quod homines sint boni.

Referencing norms: Q92A2Ad4, assert-hf13fca9e33274be442e48d7ba8b1e388fca9288502be3ed6e261a3cab88a56a6

section/92-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:342ad1b04c991cdd24e6542c9667eb2066f64d5ecfaa7f17f36da522b0c3b7c4LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod legis actus non sint convenienter assignati in hoc quod dicitur quod legis actus est imperare, vetare, permittere et punire. Lex enim omnis praeceptum commune est, ut legisconsultus dicit. Sed idem est imperare quod praecipere. Ergo alia tria superfluunt.

Referencing norms: Q92A2Obiectio1, assert-h5cecdb17545dffd942e479d60fc67222a127909518f7feb60c2e079cb7c3e742, assert-hace612dcd59215b79815b562acf8a9b1d1ed42e1b9606e985230f123e6a197b3

section/92-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3c595717035025f579fe437c75ca9f93d1a6822ecadc9ee0a63ef1d9743525daLA

Praeterea, effectus legis est ut inducat subditos ad bonum, sicut supra dictum est. Sed consilium est de meliori bono quam praeceptum. Ergo magis pertinet ad legem consulere quam praecipere.

Referencing norms: Q92A2Obiectio2, assert-h4f356a402fb68f6ffb16bd6fa35d83affc3b77abd73b2a2dfb85d70ab0ddf5d7, assert-ha6749c0130dd9a66669f892d6c39b3cfa34a5aaeb2d6e3d430bfc16d8997baa3

section/92-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2439da5014357af1473ad64772f3a7e0f301c48f6f9c7328c4de97b1e1ac2682LA

Praeterea, sicut homo aliquis incitatur ad bonum per poenas, ita etiam et per praemia. Ergo sicut punire ponitur effectus legis, ita etiam et praemiare.

Referencing norms: Q92A2Obiectio3, assert-h2dff175b547ba4fd4d26fe2c012e311e627ecbf9162107235d2852c007e19e2c

section/92-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1a8477960ff0ec9930b1a28187a4e1485454a4c2590c926652ec2811343cb6e3LA

Praeterea, intentio legislatoris est ut homines faciat bonos, sicut supra dictum est. Sed ille qui solo metu poenarum obedit legi, non est bonus, nam timore servili, qui est timor poenarum, etsi bonum aliquis faciat, non tamen bene aliquid fit, ut Augustinus dicit. Non ergo videtur esse proprium legis quod puniat.

Referencing norms: Q92A2Obiectio4, assert-ha44fd9037f6ebbd7fbeb15239cc99ef71c4b29433bec04574f37ae1391e6c9e5, assert-hee605a0a689ab187f0ca887389bbbd0daa2e1148e5b9149faa36df060a8cdb99

section/92-2/respondeo · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:3e268f02c545b504310d81f5ead1fd2470ecb6b5902a322f2061d2a7136e1bdcLA

Respondeo dicendum quod, sicut enuntiatio est rationis dictamen per modum enuntiandi, ita etiam lex per modum praecipiendi. Rationis autem proprium est ut ex aliquo ad aliquid inducat. Unde sicut in demonstrativis scientiis ratio inducit ut assentiatur conclusioni per quaedam principia, ita etiam inducit ut assentiatur legis praecepto per aliquid. Praecepta autem legis sunt de actibus humanis, in quibus lex dirigit, ut supra dictum est. Sunt autem tres differentiae humanorum actuum. Nam sicut supra dictum est, quidam actus sunt boni ex genere, qui sunt actus virtutum, et respectu horum, ponitur legis actus praecipere vel imperare; praecipit enim lex omnes actus virtutum, ut dicitur in V Ethic. Quidam vero sunt actus mali ex genere, sicut actus vitiosi, et respectu horum, lex habet prohibere. Quidam vero ex genere suo sunt actus indifferentes, et respectu horum, lex habet permittere. Et possunt etiam indifferentes dici omnes illi actus qui sunt vel parum boni vel parum mali. Id autem per quod inducit lex ad hoc quod sibi obediatur, est timor poenae, et quantum ad hoc, ponitur legis effectus punire.

Referencing norms: LawCommands, LawPermits, LawProhibits, LawPunishes, Q92A2Respondeo, assert-h9051e32716851206118dc7698fbe25a3c18bdefc99b424e57197e36097af5038

section/92-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:8dad69b2319d632b37ad0fd503ac47145f71f71be6f32bf5b0c8c341868b5bf0LA

Sed contra est quod Isidorus dicit, in V Etymol., omnis lex aut permittit aliquid, ut, vir fortis praemium petat. Aut vetat, ut, sacrarum virginum nuptias nulli liceat petere. Aut punit, ut, qui caedem fecerit, capite plectatur.

Referencing norms: assert-h1c73c6d9c3885eb16d9eefd60aa47295175d3c73bcd40b574488aef2f5cc7844

question/92/prooemium · paragraph

la · official · sha256:61456ad9533752b46c99d35a59098b01f2196231e9fd87211c57ccdecae898ceLA

Deinde considerandum est de effectibus legis. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum effectus legis sit homines facere bonos. Secundo, utrum effectus legis sint imperare, vetare, permittere et punire, sicut legisperitus dicit.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, q93

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-theologiae-law#LEONINA_CT_Q93
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2093.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:5a273950932e70a8826ae18564fc4e36fcf84645723695a86a6a549b4e169f242026-09-03T00:00:00Z

Fragments — 50

section/93-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5433877247defcbd695a67cde4cf732d4a220a469a2f40653df2d7f35c32727dLA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur ibi de rationibus idealibus, quae respiciunt proprias naturas singularum rerum, et ideo in eis invenitur quaedam distinctio et pluralitas, secundum diversos respectus ad res, ut in primo habitum est. Sed lex dicitur directiva actuum in ordine ad bonum commune, ut supra dictum est. Ea autem quae sunt in seipsis diversa, considerantur ut unum, secundum quod ordinantur ad aliquod commune. Et ideo lex aeterna est una, quae est ratio huius ordinis.

Referencing norms: Q93A1Ad1, assert-h5ee8770d3dcf2116435a024076a7f492e7d3e7eb3e094d1f65e3b54bba9bec3a

section/93-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8b5c1473355e11492b0a13201204115edf7bdb6733d27fd915b3438cbab5dfe2LA

Ad secundum dicendum quod circa verbum quodcumque duo possunt considerari, scilicet ipsum verbum, et ea quae verbo exprimuntur. Verbum enim vocale est quiddam ab ore hominis prolatum; sed hoc verbo exprimuntur quae verbis humanis significantur. Et eadem ratio est de verbo hominis mentali, quod nihil est aliud quam quiddam mente conceptum, quo homo exprimit mentaliter ea de quibus cogitat. Sic igitur in divinis ipsum verbum, quod est conceptio paterni intellectus, personaliter dicitur, sed omnia quaecumque sunt in scientia patris, sive essentialia sive personalia, sive etiam Dei opera exprimuntur hoc verbo, ut patet per Augustinum, in XV de Trin. Et inter cetera quae hoc verbo exprimuntur, etiam ipsa lex aeterna verbo ipso exprimitur. Nec tamen propter hoc sequitur quod lex aeterna personaliter in divinis dicatur. Appropriatur tamen filio, propter convenientiam quam habet ratio ad verbum.

Referencing norms: Q93A1Ad2, assert-hfddb3f565e55897cb105fda0cab16625ad404635453226cd7e68e2c9510a250b

section/93-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6221e87a0a2a791aeef2673534c1a65162d20ccea5b23a36c3d32c9c542231eaLA

Ad tertium dicendum quod ratio intellectus divini aliter se habet ad res quam ratio intellectus humani. Intellectus enim humanus est mensuratus a rebus, ut scilicet conceptus hominis non sit verus propter seipsum, sed dicitur verus ex hoc quod consonat rebus, ex hoc enim quod res est vel non est, opinio vera vel falsa est. Intellectus vero divinus est mensura rerum, quia unaquaeque res intantum habet de veritate, inquantum imitatur intellectum divinum, ut in primo dictum est. Et ideo intellectus divinus est verus secundum se. Unde ratio eius est ipsa veritas.

Referencing norms: Q93A1Ad3, assert-h7bc15a5f224a20e2599e9e8bc82ebf8005a2619d8d208960dec9d26e87c92420

section/93-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:20d9dd04fe53314e2e6b53d863ab3886f773129f1f688b5af6f94e4b80039dbaLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex aeterna non sit ratio summa in Deo existens. Lex enim aeterna est una tantum. Sed rationes rerum in mente divina sunt plures, dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod Deus singula fecit propriis rationibus. Ergo lex aeterna non videtur esse idem quod ratio in mente divina existens.

Referencing norms: Q93A1Obiectio1, assert-h91a6365022430d079d3ece2e222c36a898d1c6de3879b0fc3be4a6b67323c7dd, assert-hf1c99fe49f29ca313a95ec80a4d46ff544820c9b2ff2ef59bff494a5697512d0

section/93-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1efbfac3dbd33291de1f9c5e08bd64306d0467ac555947286d49864d177f230aLA

Praeterea, de ratione legis est quod verbo promulgetur, ut supra dictum est. Sed verbum in divinis dicitur personaliter, ut in primo habitum est, ratio autem dicitur essentialiter. Non igitur idem est lex aeterna quod ratio divina.

Referencing norms: Q93A1Obiectio2, assert-hc32abb60039e2b4db5e02af975e0d9cb6b401ff08f75292ccb05368ca44e2ee4, assert-hd528bd81180d1106f9550a324d40073fc091b1b4e54d98efe4a99565e3317aa7

section/93-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:1b21bad6cd7f5022451b6170c22045531d1cb2dd009ea50b9561362e99e0059fLA

Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., apparet supra mentem nostram legem esse, quae veritas dicitur. Lex autem supra mentem nostram existens est lex aeterna. Ergo veritas est lex aeterna. Sed non est eadem ratio veritatis et rationis. Ergo lex aeterna non est idem quod ratio summa.

Referencing norms: Q93A1Obiectio3, assert-hce0e2645f7e9a688db03bba51098d6849c3b8a546c451cb70b49ef2e1fb5221b, assert-heb763580b9585a4ff81a8f718436e3de68765b31b4b7f4b9edf0bf926e9389df, assert-hf51c7e980d73830238d1bac1ac5a3efdfd6dea3bbbeecd305fdbfe1a108b1ca3

section/93-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8c514696f79d458c444d1d8193ee88a7dba35c6295658819d39febe1bda00a41LA

Respondeo dicendum quod, sicut in quolibet artifice praeexistit ratio eorum quae constituuntur per artem, ita etiam in quolibet gubernante oportet quod praeexistat ratio ordinis eorum quae agenda sunt per eos qui gubernationi subduntur. Et sicut ratio rerum fiendarum per artem vocatur ars vel exemplar rerum artificiatarum, ita etiam ratio gubernantis actus subditorum, rationem legis obtinet, servatis aliis quae supra esse diximus de legis ratione. Deus autem per suam sapientiam conditor est universarum rerum, ad quas comparatur sicut artifex ad artificiata, ut in primo habitum est. Est etiam gubernator omnium actuum et motionum quae inveniuntur in singulis creaturis, ut etiam in primo habitum est. Unde sicut ratio divinae sapientiae inquantum per eam cuncta sunt creata, rationem habet artis vel exemplaris vel ideae; ita ratio divinae sapientiae moventis omnia ad debitum finem, obtinet rationem legis. Et secundum hoc, lex aeterna nihil aliud est quam ratio divinae sapientiae, secundum quod est directiva omnium actuum et motionum.

Referencing norms: Q93A1Respondeo, assert-hade65243b1f04badd8bfa7a8f2d7d248bef0e5f8fe23602ab91b7a28209f4308

section/93-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:3cbe91b7e86466c6f16086964058c75c513a66b0fac5b4db53d99ea85f6bbf87LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., quod lex aeterna est summa ratio, cui semper obtemperandum est.

Referencing norms: assert-hfcd3ae3db82783068715d82c7c7361e0081faeab7af7579130af26e68583296f

section/93-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:02bf90d2aca435d739b30db4f2974fbf8291a1a100ebe41d730e9cba4995f30cLA

Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt Dei, in seipsis quidem cognosci a nobis non possunt, sed tamen in effectibus suis nobis manifestantur, secundum illud Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur.

Referencing norms: Q93A2Ad1, assert-h61b891bf0b5e0bac3d9e04347fdfb75066897944f685c5cd95c4d56121de2e71

section/93-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d3acfcba4a34c912334d85c6b3ca69c305cd44f9f9a094180f72c596b85b7569LA

Ad secundum dicendum quod legem aeternam etsi unusquisque cognoscat pro sua capacitate, secundum modum praedictum, nullus tamen eam comprehendere potest, non enim totaliter manifestari potest per suos effectus. Et ideo non oportet quod quicumque cognoscit legem aeternam secundum modum praedictum, cognoscat totum ordinem rerum, quo omnia sunt ordinatissima.

Referencing norms: Q93A2Ad2, assert-h32113a254077e099ef79075e3d6a2ac9a160d998cf8c76b8c8e0832f933d6136

section/93-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f889b770ddfc350675ca1ab398ed4e0d02ad77f59b857ac657bb3dcb09df0857LA

Ad tertium dicendum quod iudicare de aliquo potest intelligi dupliciter. Uno modo, sicut vis cognitiva diiudicat de proprio obiecto; secundum illud Iob XII, nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis saporem? Et secundum istum modum iudicii, philosophus dicit quod unusquisque bene iudicat quae cognoscit, iudicando scilicet an sit verum quod proponitur. Alio modo, secundum quod superior iudicat de inferiori quodam practico iudicio, an scilicet ita debeat esse vel non ita. Et sic nullus potest iudicare de lege aeterna.

Referencing norms: Q93A2Ad3, assert-h53179d1f9721516e6925f6046f2326ed196a336990ffa2baf77058101384d671

section/93-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fd965c5ab280547f8722546959f51c2588cf0a202abce41cf62d50338bf407daLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex aeterna non sit omnibus nota. Quia ut dicit apostolus, I ad Cor., quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei. Sed lex aeterna est quaedam ratio in mente divina existens. Ergo omnibus est ignota nisi soli Deo.

Referencing norms: Q93A2Obiectio1, assert-hc70344379d4209d3a12effb2a442ba049ee26c58543320da29e88dab2ff9a644, assert-heda051cd2048b0cc9070f3cdc30698e9d14a4b87dd33fe7cc98e17477948972d

section/93-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ecbbb8a950b598f83630e3c17d7649ba75c4b6f4568c316fb1198f1d0c5474f7LA

Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb., lex aeterna est qua iustum est ut omnia sint ordinatissima. Sed non omnes cognoscunt qualiter omnia sint ordinatissima. Non ergo omnes cognoscunt legem aeternam.

Referencing norms: Q93A2Obiectio2, assert-h331b7988cfebde70395967f64d65efc34155a6518343dbc4f559152b760291db, assert-hda561192f92f506fd19676c10c5e90c1c0df1ae186d2e1dadde594d0b850463d

section/93-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e12848d25d7bbd6faad7c3709d1279609539aba5850faa7e73cdf21e85db890fLA

Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod lex aeterna est de qua homines iudicare non possunt. Sed sicut in I Ethic. dicitur, unusquisque bene iudicat quae cognoscit. Ergo lex aeterna non est nobis nota.

Referencing norms: Q93A2Obiectio3, assert-h1fa4da42f68e0d8f3e8d87bbcb9e8063570408b1ba7b629130586648cc7745bb, assert-h43edad3f3c1321b500ff3b837533330e9b0f14588c848a8644f4e70297623d85

section/93-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b28a489aede831f968e4aec7741005f9c3ad975daae0dd37216ced054c06139aLA

Respondeo dicendum quod dupliciter aliquid cognosci potest, uno modo, in seipso; alio modo, in suo effectu, in quo aliqua similitudo eius invenitur; sicut aliquis non videns solem in sua substantia, cognoscit ipsum in sua irradiatione. Sic igitur dicendum est quod legem aeternam nullus potest cognoscere secundum quod in seipsa est, nisi solum beati, qui Deum per essentiam vident. Sed omnis creatura rationalis ipsam cognoscit secundum aliquam eius irradiationem, vel maiorem vel minorem. Omnis enim cognitio veritatis est quaedam irradiatio et participatio legis aeternae, quae est veritas incommutabilis, ut Augustinus dicit, in libro de vera Relig. Veritatem autem omnes aliqualiter cognoscunt, ad minus quantum ad principia communia legis naturalis. In aliis vero quidam plus et quidam minus participant de cognitione veritatis; et secundum hoc etiam plus vel minus cognoscunt legem aeternam.

Referencing norms: Q93A2Respondeo, assert-h178e004560770490a43b1aa032e26701cf562ac77badfe8f5c901f7567f18c2d

section/93-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:7c6460d5d76e1e8ef044e1b5f13ab2b2409ddb2fd4bf87ca0f5f82ae68a61875LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb., quod aeternae legis notio nobis impressa est.

Referencing norms: assert-hdf251e2ecbe439819bb6978cbb13c5670228dd43d1ef32dc8a1189a1a6192c7d

section/93-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:24f74e4f5c9af6f7e38561a69c63a4541a32baf69aa365e34d85fea092632ff2LA

Ad primum ergo dicendum quod fomes habet rationem legis in homine, inquantum est poena consequens divinam iustitiam, et secundum hoc manifestum est quod derivatur a lege aeterna. Inquantum vero inclinat ad peccatum, sic contrariatur legi Dei, et non habet rationem legis, ut ex supradictis patet.

Referencing norms: Q93A3Ad1, assert-he7015581bca09209b0c36ba4991e5dd022d10c02dc3b5dbc973df25f053a774c

section/93-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9370e26a3e21e8242818b2e304b2ce6075ef87a5e6436f2572833c952629d2e4LA

Ad secundum dicendum quod lex humana intantum habet rationem legis, inquantum est secundum rationem rectam, et secundum hoc manifestum est quod a lege aeterna derivatur. Inquantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua, et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam. Et tamen in ipsa lege iniqua inquantum servatur aliquid de similitudine legis propter ordinem potestatis eius qui legem fert, secundum hoc etiam derivatur a lege aeterna, omnis enim potestas a domino Deo est, ut dicitur Rom. XIII.

Referencing norms: Q93A3Ad2, assert-hf15360938e6c68815836aa0b2bd858bf4774ca805f0581bb2e0fb9e4c87f7fcf

section/93-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7270d416a252ebd285ec2d8cf729646df86b2f17ce2dca91e38f8b8360b8c9c2LA

Ad tertium dicendum quod lex humana dicitur aliqua permittere, non quasi ea approbans, sed quasi ea dirigere non potens. Multa autem diriguntur lege divina quae dirigi non possunt lege humana, plura enim subduntur causae superiori quam inferiori. Unde hoc ipsum quod lex humana non se intromittat de his quae dirigere non potest, ex ordine legis aeternae provenit. Secus autem esset si approbaret ea quae lex aeterna reprobat. Unde ex hoc non habetur quod lex humana non derivetur a lege aeterna, sed quod non perfecte eam assequi possit.

Referencing norms: Q93A3Ad3, assert-h24b7f71876e202371c7d97189271f7c505b79ad4cfc213169283289c82995a3e

section/93-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4b3c57c6aad073684972296589449dd26a9998957b5990b82f4f3fa37f2193c0LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnis lex a lege aeterna derivetur. Est enim quaedam lex fomitis, ut supra dictum est. Ipsa autem non derivatur a lege divina, quae est lex aeterna, ad ipsam enim pertinet prudentia carnis, de qua apostolus dicit, ad Rom. VIII, quod legi Dei non potest esse subiecta. Ergo non omnis lex procedit a lege aeterna.

Referencing norms: Q93A3Obiectio1, assert-h14a58c577426020141aeb1969a56f74d157b7490153ff03c423bc72226838e66

section/93-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8ba3d1135fd344b49bb87dec743279ee2cd49bff5560e706b3c87c25e3509ca6LA

Praeterea, a lege aeterna nihil iniquum procedere potest, quia sicut dictum est, lex aeterna est secundum quam iustum est ut omnia sint ordinatissima. Sed quaedam leges sunt iniquae; secundum illud Isaiae X, vae qui condunt leges iniquas. Ergo non omnis lex procedit a lege aeterna.

Referencing norms: Q93A3Obiectio2, assert-hb1432bc41aa739558505fd91ab3424a52e03ab20ef8d8090e230914232271eea, assert-hded03db6ba2b3d4602cecee49007a973e071b568350990b72d6890f81778b147

section/93-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:61d388b616fd9d84fc3c88039ff7417d3172ddc1e214c43df388b8d509881bd5LA

Praeterea, Augustinus dicit, in I de Lib. Arbit., quod lex quae populo regendo scribitur, recte multa permittit quae per divinam providentiam vindicantur. Sed ratio divinae providentiae est lex aeterna, ut dictum est. Ergo nec etiam omnis lex recta procedit a lege aeterna.

Referencing norms: Q93A3Obiectio3, assert-h013b47cab0dae0dbd8a3c75726d79f27378f2abb56bdcbe6555181377bb30d58, assert-hdc9793f097c9406467bda802e8296146570b8e57c027ada50b1ad6f4f6d77e2b

section/93-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3e2eb04e4951c88ac85a89db5863ead40ecd1a3e7d31ed15bcdd06d05c3d979dLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex importat rationem quandam directivam actuum ad finem. In omnibus autem moventibus ordinatis oportet quod virtus secundi moventis derivetur a virtute moventis primi, quia movens secundum non movet nisi inquantum movetur a primo. Unde et in omnibus gubernantibus idem videmus, quod ratio gubernationis a primo gubernante ad secundos derivatur, sicut ratio eorum quae sunt agenda in civitate, derivatur a rege per praeceptum in inferiores administratores. Et in artificialibus etiam ratio artificialium actuum derivatur ab architectore ad inferiores artifices, qui manu operantur. Cum ergo lex aeterna sit ratio gubernationis in supremo gubernante, necesse est quod omnes rationes gubernationis quae sunt in inferioribus gubernantibus, a lege aeterna deriventur. Huiusmodi autem rationes inferiorum gubernantium sunt quaecumque aliae leges praeter legem aeternam. Unde omnes leges, inquantum participant de ratione recta, intantum derivantur a lege aeterna. Et propter hoc Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., quod in temporali lege nihil est iustum ac legitimum, quod non ex lege aeterna homines sibi derivaverunt.

Referencing norms: Q93A3Respondeo, assert-h606d0b9cee6b759219058851597af594fa3ba6d1290dec9f4cc8567121a28310

section/93-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:1a1a562151042bd14747d573133b4c73cde5d9502a3b5866852a586d7733e7e3LA

Sed contra est quod, Prov. VIII, divina sapientia dicit, per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Ratio autem divinae sapientiae est lex aeterna, ut supra dictum est. Ergo omnes leges a lege aeterna procedunt.

Referencing norms: assert-ha4b9e814f0ebd8e5c1fa99d61fea767f5b380b05b4cc8a373c8ee62598269179

section/93-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b92aa149f5f7110a4153afe716304a4ab6ab0a058367c5f45191326f52220f67LA

Ad primum ergo dicendum quod de voluntate Dei dupliciter possumus loqui. Uno modo, quantum ad ipsam voluntatem, et sic, cum voluntas Dei sit ipsa eius essentia, non subditur gubernationi divinae neque legi aeternae, sed est idem quod lex aeterna. Alio modo possumus loqui de voluntate divina quantum ad ipsa quae Deus vult circa creaturas, quae quidem subiecta sunt legi aeternae, inquantum horum ratio est in divina sapientia. Et ratione horum, voluntas Dei dicitur rationabilis. Alioquin, ratione sui ipsius, magis est dicenda ipsa ratio.

Referencing norms: Q93A4Ad1, assert-h304530ebc6f3c24c66389f95996b1ca049eb701a9bea344985750e21b0bb142b

section/93-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1962bfb3a536affb2778a2e41cc6eddb1ba6fb14a917afd96940c2c9e02677a9LA

Ad secundum dicendum quod filius Dei non est a Deo factus, sed naturaliter ab ipso genitus. Et ideo non subditur divinae providentiae aut legi aeternae, sed magis ipse est lex aeterna per quandam appropriationem, ut patet per Augustinum, in libro de vera Relig. Dicitur autem esse subiectus patri ratione humanae naturae, secundum quam etiam pater dicitur esse maior eo.

Referencing norms: Q93A4Ad2, assert-h16e186b94725db5965ffb843b8172c84792c1efdaf0cf0fb4d4650611a49b808

section/93-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c9baa38e353af1947f2565c834f3fb7cb72b8ec515e08cf627842bee5c743f94LA

Tertium concedimus, quia procedit de necessariis creatis.

Referencing norms: Q93A4Ad3, assert-h7b840e48f719d9fc3e7f5ae85ec9a7187f4a06831fed4291c6974ca3342304d3

section/93-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:23d089e330950acfe063bfee2522c983c510a246625855c0b5ee988c679e157dLA

Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V Metaphys., quaedam necessaria habent causam suae necessitatis, et sic hoc ipsum quod impossibile est ea aliter esse, habent ab alio. Et hoc ipsum est cohibitio quaedam efficacissima, nam quaecumque cohibentur, intantum cohiberi dicuntur, inquantum non possunt aliter facere quam de eis disponatur.

Referencing norms: Q93A4Ad4Supplement, assert-h3be5a624cc2c7b91aea6d273f08e204408fcdf47c2ff560514d9a7b985e051fe

section/93-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:b04ca09fe19821c570e6a29ce01756e5a80f1c6545b689886fd6064f5111cfd7LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod necessaria et aeterna subiiciantur legi aeternae. Omne enim quod rationabile est, rationi subditur. Sed voluntas divina est rationabilis, cum sit iusta. Ergo rationi subditur. Sed lex aeterna est ratio divina. Ergo voluntas Dei subditur legi aeternae. Voluntas autem Dei est aliquod aeternum. Ergo etiam aeterna et necessaria legi aeternae subduntur.

Referencing norms: Q93A4Obiectio1, assert-h0062a5e1ebe50737a31ea83827063d3b91e3c86006fbaa765af565646cffd3d5, assert-h65c58e41ac4819f12b927240de524fffd519054df8000a909aaedaa84d0a4828, assert-h6976e98c4a35f2c0b54b446c4376634bf844241a006c37cccab9945299480d0f, assert-hc2035098dd9e97ff73498748676f343cf1ca351c916e163bc4c687cea1250fd7, assert-hee3a71dd7845b70df5f0573e536d114154a9053817a3821aaa1056f5df37e9a1

section/93-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:70391d64b1c4b95d8d9958d395716a3251d33bbf7a58073855d8ab63af183412LA

Praeterea, quidquid subiicitur regi, subiicitur legi regis. Filius autem, ut dicitur I ad Cor. XV, subiectus erit Deo et patri, cum tradiderit ei regnum. Ergo filius, qui est aeternus, subiicitur legi aeternae.

Referencing norms: Q93A4Obiectio2, assert-h3d0c0d824fe680b9b0f6a3d4930449c094efbaa44a99d211e3d902a97b0c0451

section/93-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:074b5737e8857ac0698d6b841e0b52b73bcbc36a49f591ccedd1af27c105aeaeLA

Praeterea, lex aeterna est ratio divinae providentiae. Sed multa necessaria subduntur divinae providentiae, sicut permanentia substantiarum incorporalium et corporum caelestium. Ergo legi aeternae subduntur etiam necessaria.

Referencing norms: Q93A4Obiectio3, assert-h713b89c3c79d2c6fcc37429e44d68fcf7ca2b3e481cea6672ec24e4241efe612, assert-h85e2596dbfabe447e42d5afb19be838512a3e9bedc7538733f7c61bf0a953cbe

section/93-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:95987ee1bbe10503c384977cbd39829023a0bc76cb85c3ecc4bc80a416479ed3LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex aeterna est ratio divinae gubernationis. Quaecumque ergo divinae gubernationi subduntur, subiiciuntur etiam legi aeternae, quae vero gubernationi aeternae non subduntur, neque legi aeternae subduntur. Horum autem distinctio attendi potest ex his quae circa nos sunt. Humanae enim gubernationi subduntur ea quae per homines fieri possunt, quae vero ad naturam hominis pertinent, non subduntur gubernationi humanae, scilicet quod homo habeat animam, vel manus aut pedes. Sic igitur legi aeternae subduntur omnia quae sunt in rebus a Deo creatis, sive sint contingentia sive sint necessaria, ea vero quae pertinent ad naturam vel essentiam divinam, legi aeternae non subduntur, sed sunt realiter ipsa lex aeterna.

Referencing norms: Q93A4Respondeo, assert-h9efc7748a766b6b68c70842cb8c64e3c97cb96a0f13b46d4b0e5b07b78cb77a5

section/93-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:544e40c0bdcce7bbb3e07bb78924b71e027a1ce70a31a9380d1c355e7305e556LA

Sed contra, ea quae sunt necessaria, impossibile est aliter se habere, unde cohibitione non indigent. Sed imponitur hominibus lex ut cohibeantur a malis, ut ex supradictis patet. Ergo ea quae sunt necessaria, legi non subduntur.

Referencing norms: assert-h7b86f73fb753184b072cdea3423e3f196ed500fafcdb58415b7dbce6cfe03a88

section/93-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a196121b9f9619c6fbfd1d9d6c10961b2608c04dae32b4f6c1106cdcb480f44bLA

Ad primum ergo dicendum quod hoc modo se habet impressio activi principii intrinseci, quantum ad res naturales, sicut se habet promulgatio legis quantum ad homines, quia per legis promulgationem imprimitur hominibus quoddam directivum principium humanorum actuum, ut dictum est.

Referencing norms: Q93A5Ad1, assert-h1a016ead8de4bad49901adfe6f170ab1785a25fe322ba6c20fbde70d376ea9bc

section/93-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:57c34448aca9dd855f178ed7649dec29d5562cb29df0b8ac74d607d5568f00d9LA

Ad secundum dicendum quod creaturae irrationales non participant ratione humana, nec ei obediunt, participant tamen, per modum obedientiae, ratione divina. Ad plura enim se extendit virtus rationis divinae quam virtus rationis humanae. Et sicut membra corporis humani moventur ad imperium rationis, non tamen participant ratione, quia non habent aliquam apprehensionem ordinatam ad rationem; ita etiam creaturae irrationales moventur a Deo, nec tamen propter hoc sunt rationales.

Referencing norms: Q93A5Ad2, assert-hd1b6aacdf2be858b289af0392fffa1da07a7a02857069748fda9f812b766f155

section/93-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ed86b206fc0255382e161b2a04219ffc4bc171b9de8f6448cb5ea8fa9f2c17deLA

Ad tertium dicendum quod defectus qui accidunt in rebus naturalibus, quamvis sint praeter ordinem causarum particularium, non tamen sunt praeter ordinem causarum universalium; et praecipue causae primae, quae Deus est, cuius providentiam nihil subterfugere potest, ut in primo dictum est. Et quia lex aeterna est ratio divinae providentiae, ut dictum est, ideo defectus rerum naturalium legi aeternae subduntur.

Referencing norms: Q93A5Ad3, assert-h3a1db76580a8f7b59b2551a40a00f1721dc4aedbed3b709cdfdcc3acc8fce249

section/93-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:2f42a9cfeb804448c132bac4285b2af907ab21643c0e9635d4d2939e42fbe922LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod naturalia contingentia non subsint legi aeternae. Promulgatio enim est de ratione legis, ut supra dictum est. Sed promulgatio non potest fieri nisi ad creaturas rationales, quibus potest aliquid denuntiari. Ergo solae creaturae rationales subsunt legi aeternae. Non ergo naturalia contingentia.

Referencing norms: Q93A5Obiectio1, assert-h6ec1c31f6fa1005b66d2049fc8ac2c25f2c7e0bd2e7b3b49e1b5317ed68dc57b, assert-h789234c2c886626b12d72b5e2a201ae94965fc85d82d2cea490dac560621c5cc, assert-ha0e7dcf0bf006b8dfd0378e778c3a2855909e5b74521de94ca2b6195c5cdd61a

section/93-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5fd32d02933d49671c048cf311c24a50be5196e2724e544110cdca05864c8abaLA

Praeterea, ea quae obediunt rationi, participant aliqualiter ratione, ut dicitur in I Ethic. Lex autem aeterna est ratio summa, ut supra dictum est. Cum igitur naturalia contingentia non participent aliqualiter ratione, sed penitus sint irrationabilia, videtur quod non subsint legi aeternae.

Referencing norms: Q93A5Obiectio2, assert-ha6ba4d45f8fa121fac547240e2ebf77cacc452611fb8d0fdee8a0c79c9843536

section/93-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f0a06e8c1596eb893fc93015096ac8d0f8c1d5f3e58563cbcea83cec07873e28LA

Praeterea, lex aeterna est efficacissima. Sed in naturalibus contingentibus accidit defectus. Non ergo subsunt legi aeternae.

Referencing norms: Q93A5Obiectio3, assert-h6e5c69f32d304fa7486dc4a923f502fcee5c963426136208eb5c8a68f61c789e, assert-h7ce2f27113e440c0a86f0a0c0b2e54b87c046e1cc6287176b3c8b0903a0a3522

section/93-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:271963a1cd5134b6d21dc1208503216d1692c75b156e8cf3144b582ee505392aLA

Respondeo dicendum quod aliter dicendum est de lege hominis, et aliter de lege aeterna, quae est lex Dei. Lex enim hominis non se extendit nisi ad creaturas rationales quae homini subiiciuntur. Cuius ratio est quia lex est directiva actuum qui conveniunt subiectis gubernationi alicuius, unde nullus, proprie loquendo, suis actibus legem imponit. Quaecumque autem aguntur circa usum rerum irrationalium homini subditarum, aguntur per actum ipsius hominis moventis huiusmodi res, nam huiusmodi irrationales creaturae non agunt seipsas, sed ab aliis aguntur, ut supra habitum est. Et ideo rebus irrationalibus homo legem imponere non potest, quantumcumque ei subiiciantur. Rebus autem rationalibus sibi subiectis potest imponere legem, inquantum suo praecepto, vel denuntiatione quacumque, imprimit menti earum quandam regulam quae est principium agendi. Sicut autem homo imprimit, denuntiando, quoddam interius principium actuum homini sibi subiecto, ita etiam Deus imprimit toti naturae principia propriorum actuum. Et ideo per hunc modum dicitur Deus praecipere toti naturae; secundum illud Psalmi CXLVIII, praeceptum posuit, et non praeteribit. Et per hanc etiam rationem omnes motus et actiones totius naturae legi aeternae subduntur. Unde alio modo creaturae irrationales subduntur legi aeternae, inquantum moventur a divina providentia, non autem per intellectum divini praecepti, sicut creaturae rationales.

Referencing norms: Q93A5Respondeo, assert-h03d25cbd25d36b717dc2c9f3a66b38de726002ca430e0f581024502db8f7557e

section/93-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:7a2be3dd1909965d6b0c2be48a928cd20da0ce2efd1fee1fc9ca7bf65bcd98a2LA

Sed contra est quod dicitur Prov. VIII, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos.

Referencing norms: assert-h472d42ff41e6d4b2b7b51c2ce8730ad95269ff4a31b4c583fc3254b83f258b03

section/93-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:04f0e04869fd6c3918667175bcf976145d6af9e11ec56890eafa65da36a5ffd4LA

Ad primum ergo dicendum quod illud verbum apostoli potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut esse sub lege intelligatur ille qui nolens obligationi legis subditur, quasi cuidam ponderi. Unde Glossa ibidem dicit quod sub lege est qui timore supplicii quod lex minatur, non amore iustitiae, a malo opere abstinet. Et hoc modo spirituales viri non sunt sub lege, quia per caritatem, quam spiritus sanctus cordibus eorum infundit, voluntarie id quod legis est, implent. Alio modo potest etiam intelligi inquantum hominis opera qui spiritu sancto agitur, magis dicuntur esse opera spiritus sancti quam ipsius hominis. Unde cum spiritus sanctus non sit sub lege, sicut nec filius, ut supra dictum est; sequitur quod huiusmodi opera, inquantum sunt spiritus sancti, non sint sub lege. Et huic attestatur quod apostolus dicit, II ad Cor. III, ubi spiritus domini, ibi libertas.

Referencing norms: Q93A6Ad1, assert-he1ccb8a8221b4bcf017968a6ab38a220123d4155222f5c61e104f04b4e8fbbf5

section/93-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d9ef2af1b08287a20ecded6768cb8581e606d3a22f0d1a08a4f44b7eb1f689bdLA

Ad secundum dicendum quod prudentia carnis non potest subiici legi Dei ex parte actionis, quia inclinat ad actiones contrarias legi Dei. Subiicitur tamen legi Dei ex parte passionis, quia meretur pati poenam secundum legem divinae iustitiae. Nihilominus tamen in nullo homine ita prudentia carnis dominatur, quod totum bonum naturae corrumpatur. Et ideo remanet in homine inclinatio ad agendum ea quae sunt legis aeternae. Habitum est enim supra quod peccatum non tollit totum bonum naturae.

Referencing norms: Q93A6Ad2, assert-hb1c99f58f26b2f3d0302208d67ecea74a7dd0f0bd1d09d33f14f07ccabd256b1

section/93-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e08c7ff649559816137d2c920e887be919beffd6a512758f0f85a5ec44db7b9bLA

Ad tertium dicendum quod idem est per quod aliquid conservatur in fine, et per quod movetur ad finem, sicut corpus grave gravitate quiescit in loco inferiori, per quam etiam ad locum ipsum movetur. Et sic dicendum est quod, sicut secundum legem aeternam aliqui merentur beatitudinem vel miseriam, ita per eandem legem in beatitudine vel miseria conservantur. Et secundum hoc, et beati et damnati subsunt legi aeternae.

Referencing norms: Q93A6Ad3, assert-h9da0af8c1f928abafb75c573d488c6a75675fb05c4abad4a65c846ef30f0ba4c

section/93-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4bdfe78ca6f8b96af5d70254913f43eb8a857a4a50003ab9a55326f430f6e980LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non omnes res humanae subiiciantur legi aeternae. Dicit enim apostolus, ad Gal. V, si spiritu ducimini, non estis sub lege. Sed viri iusti, qui sunt filii Dei per adoptionem, spiritu Dei aguntur; secundum illud Rom. VIII, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Ergo non omnes homines sunt sub lege aeterna.

Referencing norms: Q93A6Obiectio1, assert-h36957efa9a89d23a7b01ed66f9d0d4f360e88acd3cc7e838de3763b214ce9364, assert-h957f741d73c438841f14256d912b77391f77fb8ffec7946b694636b453df0deb

section/93-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f5612a2e0587dc48ace11e7955426d48f34b8fe34cde73ac3f2cc9e3f454a0beLA

Praeterea, apostolus dicit, ad Rom. VIII, prudentia carnis inimica est Deo, legi enim Dei subiecta non est. Sed multi homines sunt in quibus prudentia carnis dominatur. Ergo legi aeternae, quae est lex Dei, non subiiciuntur omnes homines.

Referencing norms: Q93A6Obiectio2, assert-h3793cb081361046e4cee8541381db31561b68fb5a7342c4de5d4227961326643, assert-h904041003650bb51725f6a7fa2813b56f52267483ed46c0374b09db040968aa3

section/93-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:029e84ea71ce2ab6b52e829996a4163614ea872bd4cbe2b907d04828e196eec8LA

Praeterea, Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., quod lex aeterna est qua mali miseriam, boni vitam beatam merentur. Sed homines iam beati, vel iam damnati, non sunt in statu merendi. Ergo non subsunt legi aeternae.

Referencing norms: Q93A6Obiectio3, assert-hb697d06c6f68919c7c96cb63104cf6f97215b9ab11859efc9c820711ec7a8787, assert-hbc2ff65995b3ff6f7bb63db772c9755d307a5e8f02175109e4dff175e96b7774

section/93-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e457feae5c0ab529b135bdf1e0bee20959b3c86e57b17b0edad93c2ed1d14c9dLA

Respondeo dicendum quod duplex est modus quo aliquid subditur legi aeternae, ut ex supradictis patet, uno modo, inquantum participatur lex aeterna per modum cognitionis; alio modo, per modum actionis et passionis, inquantum participatur per modum principii motivi. Et hoc secundo modo subduntur legi aeternae irrationales creaturae, ut dictum est. Sed quia rationalis natura, cum eo quod est commune omnibus creaturis, habet aliquid sibi proprium inquantum est rationalis, ideo secundum utrumque modum legi aeternae subditur, quia et notionem legis aeternae aliquo modo habet, ut supra dictum est; et iterum unicuique rationali creaturae inest naturalis inclinatio ad id quod est consonum legi aeternae; sumus enim innati ad habendum virtutes, ut dicitur in II Ethic. Uterque tamen modus imperfectus quidem est, et quodammodo corruptus, in malis; in quibus et inclinatio naturalis ad virtutem depravatur per habitum vitiosum; et iterum ipsa naturalis cognitio boni in eis obtenebratur per passiones et habitus peccatorum. In bonis autem uterque modus invenitur perfectior, quia et supra cognitionem naturalem boni, superadditur eis cognitio fidei et sapientiae; et supra naturalem inclinationem ad bonum, superadditur eis interius motivum gratiae et virtutis. Sic igitur boni perfecte subsunt legi aeternae, tanquam semper secundum eam agentes. Mali autem subsunt quidem legi aeternae, imperfecte quidem quantum ad actiones ipsorum, prout imperfecte cognoscunt et imperfecte inclinantur ad bonum, sed quantum deficit ex parte actionis, suppletur ex parte passionis, prout scilicet intantum patiuntur quod lex aeterna dictat de eis, inquantum deficiunt facere quod legi aeternae convenit. Unde Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., iustos sub aeterna lege agere existimo. Et in libro de catechizandis rudibus, dicit quod Deus ex iusta miseria animarum se deserentium, convenientissimis legibus inferiores partes creaturae suae novit ornare.

Referencing norms: Q93A6Respondeo, assert-h85f16aa23b1ea9dd09d7212430b30bbf70b44c56e0df84bd5ca1a32ddf67309b

section/93-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:94fb1812b223f0f73492af428b3c2e43c5c0d301ae586cd394465ad042941b6aLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, nullo modo aliquid legibus summi creatoris ordinatorisque subtrahitur, a quo pax universitatis administratur.

Referencing norms: assert-hc21df3fb6d2a2850004952bda76755a9aaa20d571342e5149898765a2cc12be0

question/93/prooemium · paragraph

la · official · sha256:b906d0cdb55ddbfbcac9be22b38c4128a38f977904c983feeb6dfd89135c7849LA

Deinde considerandum est de singulis legibus. Et primo, de lege aeterna; secundo, de lege naturali; tertio, de lege humana; quarto, de lege veteri; quinto, de lege nova, quae est lex Evangelii. De sexta autem lege, quae est lex fomitis, sufficiat quod dictum est cum de peccato originali ageretur. Circa primum quaeruntur sex. Primo, quid sit lex aeterna. Secundo, utrum sit omnibus nota. Tertio, utrum omnis lex ab ea derivetur. Quarto, utrum necessaria subiiciantur legi aeternae. Quinto, utrum contingentia naturalia subiiciantur legi aeternae. Sexto, utrum omnes res humanae ei subiiciantur.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, q94

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-theologiae-law#LEONINA_CT_Q94
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2094.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:2733c434a55e88497b70036b9de3aa7239b3539e67ebd9db1d20a6abe953111c2026-09-03T00:00:00Z

Fragments — 50

section/94-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0ddea6da2f10a58193d971e05818c16e09daaa3a9a79db23166a67a66ee33d28LA

Ad primum ergo dicendum quod philosophus intendit ibi investigare genus virtutis, et cum manifestum sit quod virtus sit quoddam principium actus, illa tantum ponit quae sunt principia humanorum actuum, scilicet potentias, habitus et passiones. Praeter haec autem tria sunt quaedam alia in anima, sicut quidam actus, ut velle est in volente; et etiam cognita sunt in cognoscente; et proprietates naturales animae insunt ei, ut immortalitas et alia huiusmodi.

Referencing norms: Q94A1Ad1, assert-h39f278a1ec43102a51acf8ecbd42f3e54c208d4bbd6bea36447785ed0883f7f4

section/94-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4dfa50fa5d1fed5616198f89eb5d196b376830b440203f12cc31c2a081c16019LA

Ad secundum dicendum quod synderesis dicitur lex intellectus nostri, inquantum est habitus continens praecepta legis naturalis, quae sunt prima principia operum humanorum.

Referencing norms: Q94A1Ad2, assert-h87e7448c067fb274cee125f40fcf7c84fd6c39dd66f6e94c348f77989bc6c776

section/94-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:630c419d22e2300ee4df9fbf918ecb011590c2ab01f9b20ca698c7e0220e0e72LA

Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod lex naturalis habitualiter tenetur. Et hoc concedimus.

Referencing norms: Q94A1Ad3, assert-h644732c143479d843adc1e5da6af124e6c2da260ac6854ce35a666d0f410a38e

section/94-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:08926156031a09aa61096b8daba440f2adcebf40e85132ff58dcedfdf0b66016LA

Ad id vero quod in contrarium obiicitur, dicendum quod eo quod habitualiter inest, quandoque aliquis uti non potest propter aliquod impedimentum, sicut homo non potest uti habitu scientiae propter somnum. Et similiter puer non potest uti habitu intellectus principiorum, vel etiam lege naturali, quae ei habitualiter inest, propter defectum aetatis.

Referencing norms: Q94A1Ad4Supplement, assert-h36f5c00b123900b62e965359fa92800880da92f8866dc99a41f75564d5493fd5

section/94-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fd0618402bcd6a63e66f023eb17c424ef03d5b2116dba0b467d655b7d6e3db34LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex naturalis sit habitus. Quia ut philosophus dicit, in II Ethic., tria sunt in anima, potentia, habitus et passio. Sed naturalis lex non est aliqua potentiarum animae, nec aliqua passionum, ut patet enumerando per singula. Ergo lex naturalis est habitus.

Referencing norms: Q94A1Obiectio1, assert-h1368a9e4e9b4b64906c53d78ecd375fbd9524c0ad6af51c432a9d352666d7296, assert-h3f34f16e0a10e0a20e1ecae48f3b57007e7b37f24cfaff9c22180d9da780832d

section/94-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d8160b4e7b4db97dc4406e303bc2cac9752e73b18ab06ba96808552ef7a850dbLA

Praeterea, Basilius dicit quod conscientia, sive synderesis, est lex intellectus nostri, quod non potest intelligi nisi de lege naturali. Sed synderesis est habitus quidam, ut in primo habitum est. Ergo lex naturalis est habitus.

Referencing norms: Q94A1Obiectio2, assert-h93d18ea081cd1e960599c3b59ed46e91a012dd15084e8544fbe55a84e2fcd456, assert-hbef55d28694a1f1708b9ff5f6f8d3aa5ff0819ca3aefb100e5f2abf895872b8e

section/94-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:422a42b2bf5bfcf3d0c9e430388209f0062abb46b781f46c137e537e1b8b7ca5LA

Praeterea, lex naturalis semper in homine manet, ut infra patebit. Sed non semper ratio hominis, ad quam lex pertinet, cogitat de lege naturali. Ergo lex naturalis non est actus, sed habitus.

Referencing norms: Q94A1Obiectio3, assert-h6142f6be909e67fc4388cf7831091f89a0400d4c892665abe6a046796fec495f, assert-hb218ca021f9837bc74c6052ed52dfa4e2d28300e6a7930ee1b0a7bba5aeae996

section/94-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9fa0eee00a2e376c308d28819744a0a28d77f6db7e895f9aa331d72357fc9736LA

Respondeo dicendum quod aliquid potest dici esse habitus dupliciter. Uno modo, proprie et essentialiter, et sic lex naturalis non est habitus. Dictum est enim supra quod lex naturalis est aliquid per rationem constitutum, sicut etiam propositio est quoddam opus rationis. Non est autem idem quod quis agit, et quo quis agit, aliquis enim per habitum grammaticae agit orationem congruam. Cum igitur habitus sit quo quis agit, non potest esse quod lex aliqua sit habitus proprie et essentialiter. Alio modo potest dici habitus id quod habitu tenetur, sicut dicitur fides id quod fide tenetur. Et hoc modo, quia praecepta legis naturalis quandoque considerantur in actu a ratione, quandoque autem sunt in ea habitualiter tantum, secundum hunc modum potest dici quod lex naturalis sit habitus. Sicut etiam principia indemonstrabilia in speculativis non sunt ipse habitus principiorum, sed sunt principia quorum est habitus.

Referencing norms: Q94A1Respondeo, assert-h1b5e7983885d672d139338fc3ae27321797c4a11ef0a188929427da52a213a8e

section/94-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:073640994a79b49f8db5315975cbc9c6cedc97a720a1c41fe79a5e45e3e5c348LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de bono coniugali, quod habitus est quo aliquid agitur cum opus est. Sed naturalis lex non est huiusmodi, est enim in parvulis et damnatis, qui per eam agere non possunt. Ergo lex naturalis non est habitus.

Referencing norms: assert-heaeea7400e5d0d3d922ca360999980a95eaa290f00e801144a293ce89acda34b

section/94-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:38e89f28ed7e4b4a46e354a2284629b0b869fbfbfcd23586cc3338dfba1e3059LA

Ad primum ergo dicendum quod omnia ista praecepta legis naturae, inquantum referuntur ad unum primum praeceptum, habent rationem unius legis naturalis.

Referencing norms: Q94A2Ad1, assert-hb99abe8e9c189554dc2b58e150ed5c92bb482f2482b6889b962e351306f2bf9c

section/94-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:dba47d7ee3f02c54e469a9e9a9422765cf2cfc80629ae2e5d31fafb26d24fa09LA

Ad secundum dicendum quod omnes inclinationes quarumcumque partium humanae naturae, puta concupiscibilis et irascibilis, secundum quod regulantur ratione, pertinent ad legem naturalem, et reducuntur ad unum primum praeceptum, ut dictum est. Et secundum hoc, sunt multa praecepta legis naturae in seipsis, quae tamen communicant in una radice.

Referencing norms: Q94A2Ad2, assert-h01cf1a005c38992d3b9e3fb0a0dc34a7efd0ed0bed30caf3850318764082e6e9

section/94-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:55165a6b38db761e5a0030d2d3ff2ec0c9c356696d447080637bf6f292e68bb3LA

Ad tertium dicendum quod ratio, etsi in se una sit, tamen est ordinativa omnium quae ad homines spectant. Et secundum hoc, sub lege rationis continentur omnia ea quae ratione regulari possunt.

Referencing norms: Q94A2Ad3, assert-hbda71b77d6ca4351c65e2390d91a62f2ce0c31969de308661b5a65f214449760

section/94-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3272f7add0164a4a908e4cf5e5b4b2a850c2a5c8b793484c4bb4b8a8280d4e42LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex naturalis non contineat plura praecepta, sed unum tantum. Lex enim continetur in genere praecepti, ut supra habitum est. Si igitur essent multa praecepta legis naturalis, sequeretur quod etiam essent multae leges naturales.

Referencing norms: Q94A2Obiectio1, assert-h9098ba380491ad22a49cacfc891006501ef5b0b2f396b4b6e50398a8fb16632a

section/94-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:37f1b8db6fc32a779c152e0785ba9cf0f57ab78e35aff4165408796bada020ceLA

Praeterea, lex naturalis consequitur hominis naturam. Sed humana natura est una secundum totum, licet sit multiplex secundum partes. Aut ergo est unum praeceptum tantum legis naturae, propter unitatem totius, aut sunt multa, secundum multitudinem partium humanae naturae. Et sic oportebit quod etiam ea quae sunt de inclinatione concupiscibilis, pertineant ad legem naturalem.

Referencing norms: Q94A2Obiectio2, assert-h6bd28b3b5c21b446b995895d983364735c716b407450143914929c46fbae8427, assert-hf53b03b3818e63338fcdc10f14311ede34391c7b5ca50b0484c4cdbeef70647a

section/94-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ec4a0ff92d37c5757786e46c6f5c51fb9fde1e91775cf7ead98b8fc381c5c4adLA

Praeterea, lex est aliquid ad rationem pertinens, ut supra dictum est. Sed ratio in homine est una tantum. Ergo solum unum praeceptum est legis naturalis.

Referencing norms: Q94A2Obiectio3, assert-h5969a02625304c95922640dab125fe02bbe04c3bf7cfe6af8c51e32e8541d955, assert-h72a15e45dd8a733764440e6c3ab8f8d53e476732d6b4987ff68cdd5eb8ae3544

section/94-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3de745ac026766fad42951af10ecf02b298bd8f55673271a4466ee50b5b54859LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praecepta legis naturae hoc modo se habent ad rationem practicam, sicut principia prima demonstrationum se habent ad rationem speculativam, utraque enim sunt quaedam principia per se nota. Dicitur autem aliquid per se notum dupliciter, uno modo, secundum se; alio modo, quoad nos. Secundum se quidem quaelibet propositio dicitur per se nota, cuius praedicatum est de ratione subiecti, contingit tamen quod ignoranti definitionem subiecti, talis propositio non erit per se nota. Sicut ista propositio, homo est rationale, est per se nota secundum sui naturam, quia qui dicit hominem, dicit rationale, et tamen ignoranti quid sit homo, haec propositio non est per se nota. Et inde est quod, sicut dicit Boetius, in libro de Hebdomad., quaedam sunt dignitates vel propositiones per se notae communiter omnibus, et huiusmodi sunt illae propositiones quarum termini sunt omnibus noti, ut, omne totum est maius sua parte, et, quae uni et eidem sunt aequalia, sibi invicem sunt aequalia. Quaedam vero propositiones sunt per se notae solis sapientibus, qui terminos propositionum intelligunt quid significent, sicut intelligenti quod Angelus non est corpus, per se notum est quod non est circumscriptive in loco, quod non est manifestum rudibus, qui hoc non capiunt. In his autem quae in apprehensione omnium cadunt, quidam ordo invenitur. Nam illud quod primo cadit in apprehensione, est ens, cuius intellectus includitur in omnibus quaecumque quis apprehendit. Et ideo primum principium indemonstrabile est quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur supra rationem entis et non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur, ut dicitur in IV Metaphys. Sicut autem ens est primum quod cadit in apprehensione simpliciter, ita bonum est primum quod cadit in apprehensione practicae rationis, quae ordinatur ad opus, omne enim agens agit propter finem, qui habet rationem boni. Et ideo primum principium in ratione practica est quod fundatur supra rationem boni, quae est, bonum est quod omnia appetunt. Hoc est ergo primum praeceptum legis, quod bonum est faciendum et prosequendum, et malum vitandum. Et super hoc fundantur omnia alia praecepta legis naturae, ut scilicet omnia illa facienda vel vitanda pertineant ad praecepta legis naturae, quae ratio practica naturaliter apprehendit esse bona humana. Quia vero bonum habet rationem finis, malum autem rationem contrarii, inde est quod omnia illa ad quae homo habet naturalem inclinationem, ratio naturaliter apprehendit ut bona, et per consequens ut opere prosequenda, et contraria eorum ut mala et vitanda. Secundum igitur ordinem inclinationum naturalium, est ordo praeceptorum legis naturae. Inest enim primo inclinatio homini ad bonum secundum naturam in qua communicat cum omnibus substantiis, prout scilicet quaelibet substantia appetit conservationem sui esse secundum suam naturam. Et secundum hanc inclinationem, pertinent ad legem naturalem ea per quae vita hominis conservatur, et contrarium impeditur. Secundo inest homini inclinatio ad aliqua magis specialia, secundum naturam in qua communicat cum ceteris animalibus. Et secundum hoc, dicuntur ea esse de lege naturali quae natura omnia animalia docuit, ut est coniunctio maris et feminae, et educatio liberorum, et similia. Tertio modo inest homini inclinatio ad bonum secundum naturam rationis, quae est sibi propria, sicut homo habet naturalem inclinationem ad hoc quod veritatem cognoscat de Deo, et ad hoc quod in societate vivat. Et secundum hoc, ad legem naturalem pertinent ea quae ad huiusmodi inclinationem spectant, utpote quod homo ignorantiam vitet, quod alios non offendat cum quibus debet conversari, et cetera huiusmodi quae ad hoc spectant.

Referencing norms: Q94A2Respondeo, assert-h09b80f9e3c45eb0f66e08ce92340e8b0b8ed25b99d36fa3eb33c8f389ba075de

section/94-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:5f97f06bc786419c03f37ddce1eb57927a8ddc42ce201a3b598bf48100d344c8LA

Sed contra est quia sic se habent praecepta legis naturalis in homine quantum ad operabilia, sicut se habent prima principia in demonstrativis. Sed prima principia indemonstrabilia sunt plura. Ergo etiam praecepta legis naturae sunt plura.

Referencing norms: assert-hf1dbdd76db318ea114518b52661205d11a770890be2a3443f0d4aad1ca152d00

section/94-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d6157cdab8ae34ecddc9965622b611afbede24e6229d3aad0cfdfd4dc3da6ba6LA

Ad primum ergo dicendum quod temperantia est circa concupiscentias naturales cibi et potus et venereorum, quae quidem ordinantur ad bonum commune naturae, sicut et alia legalia ordinantur ad bonum commune morale.

Referencing norms: Q94A3Ad1, assert-h50a5ca3563a0a1e3c04b8f6400ea25abce0fa6909156941f07b5c51852e64b8a

section/94-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:49910848270e255679bd33d9ed5ca75a3cbd0153b8020d71875f4462a27ff6e0LA

Ad secundum dicendum quod natura hominis potest dici vel illa quae est propria homini, et secundum hoc, omnia peccata, inquantum sunt contra rationem, sunt etiam contra naturam, ut patet per Damascenum, in II libro. Vel illa quae est communis homini et aliis animalibus, et secundum hoc, quaedam specialia peccata dicuntur esse contra naturam; sicut contra commixtionem maris et feminae, quae est naturalis omnibus animalibus, est concubitus masculorum, quod specialiter dicitur vitium contra naturam.

Referencing norms: Q94A3Ad2, assert-hbd7170fc5eb3d2d16809377b04b88f7643f4329133786f0e462db9abd1ecf0f3

section/94-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:059d967b8920d6318b1490adc0a4f5ed97b18354572cdddd0b9f825c946a75b2LA

Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de actibus secundum seipsos consideratis. Sic enim, propter diversas hominum conditiones, contingit quod aliqui actus sunt aliquibus virtuosi, tanquam eis proportionati et convenientes, qui tamen sunt aliis vitiosi, tanquam eis non proportionati.

Referencing norms: Q94A3Ad3, assert-hc00006be017b7446c0fa9c1a29b5b865c71aa7f90198078f197df0131e1fa190

section/94-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e8f90bf7dd1aa82b2c0fb6e36af227a5901b8d44bcf8041062e03ddd418c3214LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnes actus virtutum sint de lege naturae. Quia, ut supra dictum est, de ratione legis est ut ordinetur ad bonum commune. Sed quidam virtutum actus ordinantur ad bonum privatum alicuius, ut patet praecipue in actibus temperantiae. Non ergo omnes actus virtutum legi subduntur naturali.

Referencing norms: Q94A3Obiectio1, assert-h170a14adef169c7baf7bb78ad4afeb6d18b411b2982df1cc2638d2484ee750b2, assert-h6ce7f1c8a75f82541be8b44d3fe7900ceff2787b6f44ad13a089cf757b54df5a

section/94-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:297db2b3fba0b362ac38322c537c126f6335439c461d6770bdb96de63ae4c527LA

Praeterea, omnia peccata aliquibus virtuosis actibus opponuntur. Si igitur omnes actus virtutum sint de lege naturae, videtur ex consequenti quod omnia peccata sint contra naturam. Quod tamen specialiter de quibusdam peccatis dicitur.

Referencing norms: Q94A3Obiectio2, assert-hc84e749f6cf7575e112c419f5d1c15365bb7e55da01bb6dc529c4c67270c9e4f

section/94-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6886e7a68c49cfd21bd5defd913b0ef4440559879d66d3c3bcd17c2831ad22e8LA

Praeterea, in his quae sunt secundum naturam, omnes conveniunt. Sed in actibus virtutum non omnes conveniunt, aliquid enim est virtuosum uni, quod est alteri vitiosum. Ergo non omnes actus virtutum sunt de lege naturae.

Referencing norms: Q94A3Obiectio3, assert-h11dd00dee7f6d5ac18b86c00add17eec9071ef56f1d444b03e2075600236dd54, assert-h5278f867a26a3be2eab466051ed0644de6ad81a006362b0aed7e74f021587d2b

section/94-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b7c517917bcedfaf12c004b6ecb635e690b0b078e01a94a976289594dda1722bLA

Respondeo dicendum quod de actibus virtuosis dupliciter loqui possumus, uno modo, inquantum sunt virtuosi; alio modo, inquantum sunt tales actus in propriis speciebus considerati. Si igitur loquamur de actibus virtutum inquantum sunt virtuosi, sic omnes actus virtuosi pertinent ad legem naturae. Dictum est enim quod ad legem naturae pertinet omne illud ad quod homo inclinatur secundum suam naturam. Inclinatur autem unumquodque naturaliter ad operationem sibi convenientem secundum suam formam, sicut ignis ad calefaciendum. Unde cum anima rationalis sit propria forma hominis, naturalis inclinatio inest cuilibet homini ad hoc quod agat secundum rationem. Et hoc est agere secundum virtutem. Unde secundum hoc, omnes actus virtutum sunt de lege naturali, dictat enim hoc naturaliter unicuique propria ratio, ut virtuose agat. Sed si loquamur de actibus virtuosis secundum seipsos, prout scilicet in propriis speciebus considerantur, sic non omnes actus virtuosi sunt de lege naturae. Multa enim secundum virtutem fiunt, ad quae natura non primo inclinat; sed per rationis inquisitionem ea homines adinvenerunt, quasi utilia ad bene vivendum.

Referencing norms: Q94A3Respondeo, assert-h40a076b66328004629b57613946e4509ef5332cd3a7d13799d7f1ad34ca22751

section/94-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:540b9f948b9cde05639943ccbc38ffc5f190d7ea97835a70b463ad2eb7fc45e7LA

Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod virtutes sunt naturales. Ergo et actus virtuosi subiacent legi naturae.

Referencing norms: assert-h3e90b548d1a84c2e72da4ff6a164286f3a87a7d9d5967c3a5583d2ff4e4d6b8b

section/94-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ec34616910a7c6cb42b5fb31ac26e389d211cb8b92afc3005b97794d8eadc421LA

Ad primum ergo dicendum quod verbum illud non est sic intelligendum quasi omnia quae in lege et in Evangelio continentur, sint de lege naturae, cum multa tradantur ibi supra naturam, sed quia ea quae sunt de lege naturae, plenarie ibi traduntur. Unde cum dixisset Gratianus quod ius naturale est quod in lege et in Evangelio continetur, statim, exemplificando, subiunxit, quo quisque iubetur alii facere quod sibi vult fieri.

Referencing norms: Q94A4Ad1, assert-hb4300d0487e6f0228b6bd353be45c7c3ec4b8dbe657c65a1b0854081f8240c1f

section/94-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:af086fcbba21185c1704f8f0bae3329fc979907bf3890a778d1457facbcad3a7LA

Ad secundum dicendum quod verbum philosophi est intelligendum de his quae sunt naturaliter iusta non sicut principia communia, sed sicut quaedam conclusiones ex his derivatae; quae ut in pluribus rectitudinem habent, et ut in paucioribus deficiunt.

Referencing norms: Q94A4Ad2, assert-ha9b3d2c04ed4fc3327a1dfeacf029c0943687bd8eea70b5c648f4071539bac26

section/94-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4b4ccf205472d8259137350b29f60113d59a3165af463c07e88c007d87a7c85dLA

Ad tertium dicendum quod, sicut ratio in homine dominatur et imperat aliis potentiis, ita oportet quod omnes inclinationes naturales ad alias potentias pertinentes ordinentur secundum rationem. Unde hoc est apud omnes communiter rectum, ut secundum rationem dirigantur omnes hominum inclinationes.

Referencing norms: Q94A4Ad3, assert-hdbd2f49fd1cf025a7924ce32db5cbf6c671bf0882c6ff94f8d81ea611927be0f

section/94-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7d5aa5e01266ea7be20b8f9a8d066c7f50831cf7e55e5583dc73f0d2c6e5e81dLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex naturae non sit una apud omnes. Dicitur enim in decretis, dist. I, quod ius naturale est quod in lege et in Evangelio continetur. Sed hoc non est commune omnibus, quia, ut dicitur Rom. X, non omnes obediunt Evangelio. Ergo lex naturalis non est una apud omnes.

Referencing norms: Q94A4Obiectio1, assert-h524e3a3a055a302128e8662bca942dc0a6c90b44f1a094301134aa74b9f9a373, assert-hcd88f94ce662ae6078f6c20f4888483c649fb71cdb0eda650cf894d0eea035ac

section/94-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:cf83d465dc6d3943a876519b019279b99768c76b5ab27a3dcfe1c1ff2a8f7c74LA

Praeterea, ea quae sunt secundum legem, iusta esse dicuntur, ut dicitur in V Ethic. Sed in eodem libro dicitur quod nihil est ita iustum apud omnes, quin apud aliquos diversificetur. Ergo lex etiam naturalis non est apud omnes eadem.

Referencing norms: Q94A4Obiectio2, assert-h107b96cd9dca5f30499935276c4b7164aab12c84d8bb70f3c18b24e49d5a5ada, assert-hba27e78146397bec4ef9e6b2ff114798bbd277cf095695e257dcf8cb0b5f429a

section/94-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:26df713fa7f5f8d7b78b9a4a19e8aef8b07170de2490fc76606033e9d4c5b11aLA

Praeterea, ad legem naturae pertinet id ad quod homo secundum naturam suam inclinatur, ut supra dictum est. Sed diversi homines naturaliter ad diversa inclinantur, alii quidem ad concupiscentiam voluptatum, alii ad desideria honorum, alii ad alia. Ergo non est una lex naturalis apud omnes.

Referencing norms: Q94A4Obiectio3, assert-h64ed0234263053f331d1fad5d4c0950a87f63510ed608da505f00c7213537586, assert-h8be2a7853efa903cd436a8862f3fe354a280ff54515add42327a8a3bbca57461

section/94-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2c5863104a0aa72740b2c3bc3e10705edeb5388ef4aa270f6c2b4812b093b664LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad legem naturae pertinent ea ad quae homo naturaliter inclinatur; inter quae homini proprium est ut inclinetur ad agendum secundum rationem. Ad rationem autem pertinet ex communibus ad propria procedere, ut patet ex I Physic. Aliter tamen circa hoc se habet ratio speculativa, et aliter ratio practica. Quia enim ratio speculativa praecipue negotiatur circa necessaria, quae impossibile est aliter se habere, absque aliquo defectu invenitur veritas in conclusionibus propriis, sicut et in principiis communibus. Sed ratio practica negotiatur circa contingentia, in quibus sunt operationes humanae, et ideo, etsi in communibus sit aliqua necessitas, quanto magis ad propria descenditur, tanto magis invenitur defectus. Sic igitur in speculativis est eadem veritas apud omnes tam in principiis quam in conclusionibus, licet veritas non apud omnes cognoscatur in conclusionibus, sed solum in principiis, quae dicuntur communes conceptiones. In operativis autem non est eadem veritas vel rectitudo practica apud omnes quantum ad propria, sed solum quantum ad communia, et apud illos apud quos est eadem rectitudo in propriis, non est aequaliter omnibus nota. Sic igitur patet quod, quantum ad communia principia rationis sive speculativae sive practicae, est eadem veritas seu rectitudo apud omnes, et aequaliter nota. Quantum vero ad proprias conclusiones rationis speculativae, est eadem veritas apud omnes, non tamen aequaliter omnibus nota, apud omnes enim verum est quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, quamvis hoc non sit omnibus notum. Sed quantum ad proprias conclusiones rationis practicae, nec est eadem veritas seu rectitudo apud omnes; nec etiam apud quos est eadem, est aequaliter nota. Apud omnes enim hoc rectum est et verum, ut secundum rationem agatur. Ex hoc autem principio sequitur quasi conclusio propria, quod deposita sint reddenda. Et hoc quidem ut in pluribus verum est, sed potest in aliquo casu contingere quod sit damnosum, et per consequens irrationabile, si deposita reddantur; puta si aliquis petat ad impugnandam patriam. Et hoc tanto magis invenitur deficere, quanto magis ad particularia descenditur, puta si dicatur quod deposita sunt reddenda cum tali cautione, vel tali modo, quanto enim plures conditiones particulares apponuntur, tanto pluribus modis poterit deficere, ut non sit rectum vel in reddendo vel in non reddendo. Sic igitur dicendum est quod lex naturae, quantum ad prima principia communia, est eadem apud omnes et secundum rectitudinem, et secundum notitiam. Sed quantum ad quaedam propria, quae sunt quasi conclusiones principiorum communium, est eadem apud omnes ut in pluribus et secundum rectitudinem et secundum notitiam, sed ut in paucioribus potest deficere et quantum ad rectitudinem, propter aliqua particularia impedimenta (sicut etiam naturae generabiles et corruptibiles deficiunt ut in paucioribus, propter impedimenta), et etiam quantum ad notitiam; et hoc propter hoc quod aliqui habent depravatam rationem ex passione, seu ex mala consuetudine, seu ex mala habitudine naturae; sicut apud germanos olim latrocinium non reputabatur iniquum, cum tamen sit expresse contra legem naturae, ut refert Iulius Caesar, in libro de bello Gallico.

Referencing norms: Q94A4Respondeo, assert-hf6af7f065cc63fff30c38f85d46a6ef629fe90f212002ef3780f48d72568f78f

section/94-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:68422fc5d9cca0e217460809d5c20461ef00fcc1c1ed2790f73f29edd4aea3b4LA

Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., ius naturale est commune omnium nationum.

Referencing norms: assert-hfd9f849e3a13b1c8baf74377b235720c52551160db3cac4c45ca974d58b93b07

section/94-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e4b02f2895a83bdf83e8458b9d58b05bfa6474634ce86cdea11fda550a239fc5LA

Ad primum ergo dicendum quod lex scripta dicitur esse data ad correctionem legis naturae, vel quia per legem scriptam suppletum est quod legi naturae deerat, vel quia lex naturae in aliquorum cordibus, quantum ad aliqua, corrupta erat intantum ut existimarent esse bona quae naturaliter sunt mala; et talis corruptio correctione indigebat.

Referencing norms: Q94A5Ad1, assert-h53d7b6d72f73d8aa0fb14faea6ad2b346d6a535a4b2c8bf580410870f49f856c

section/94-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d867a417cfffc769bf0e9383d67be849279df2443f6f2c8eba0712e8cb416f0dLA

Ad secundum dicendum quod naturali morte moriuntur omnes communiter, tam nocentes quam innocentes. Quae quidem naturalis mors divina potestate inducitur propter peccatum originale; secundum illud I Reg. II, dominus mortificat et vivificat. Et ideo absque aliqua iniustitia, secundum mandatum Dei, potest infligi mors cuicumque homini, vel nocenti vel innocenti. Similiter etiam adulterium est concubitus cum uxore aliena, quae quidem est ei deputata secundum legem divinitus traditam. Unde ad quamcumque mulierem aliquis accedat ex mandato divino, non est adulterium nec fornicatio. Et eadem ratio est de furto, quod est acceptio rei alienae. Quidquid enim accipit aliquis ex mandato Dei, qui est dominus universorum, non accipit absque voluntate domini, quod est furari. Nec solum in rebus humanis quidquid a Deo mandatur, hoc ipso est debitum, sed etiam in rebus naturalibus quidquid a Deo fit, est quodammodo naturale, ut in primo dictum est.

Referencing norms: Q94A5Ad2, assert-hf267753edda5ddf57d0a5d58dce7b1fb92299895c2ad352a2db7dca08c4131b9

section/94-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0dd3ffcefe197b5f9cba6452b69d9f7eebdef862190636f80f1ade135c82f4f8LA

Ad tertium dicendum quod aliquid dicitur esse de iure naturali dupliciter. Uno modo, quia ad hoc natura inclinat, sicut non esse iniuriam alteri faciendam. Alio modo, quia natura non induxit contrarium, sicut possemus dicere quod hominem esse nudum est de iure naturali, quia natura non dedit ei vestitum, sed ars adinvenit. Et hoc modo communis omnium possessio, et omnium una libertas, dicitur esse de iure naturali, quia scilicet distinctio possessionum et servitus non sunt inductae a natura, sed per hominum rationem, ad utilitatem humanae vitae. Et sic in hoc lex naturae non est mutata nisi per additionem.

Referencing norms: Q94A5Ad3, assert-ha93df69f41f971306853740224b7d8b7f51e6c4509fab23d42975b6c9219dbf1

section/94-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8e5556701e1939e5d9e1128d56f2f05d76924516021b246eb8d195a61a300143LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod lex naturae mutari possit. Quia super illud Eccli. XVII, addidit eis disciplinam et legem vitae, dicit Glossa, legem litterae, quantum ad correctionem legis naturalis, scribi voluit. Sed illud quod corrigitur, mutatur. Ergo lex naturalis potest mutari.

Referencing norms: Q94A5Obiectio1, assert-h1d992d5f658a719ede02bb4013bb9617a7e4a4ac0452730966ef1101cc5f202b, assert-h2e6ef8980db00658e1c3191b48caa586b40dadb98b37ea03242338c1ed7c4e3d

section/94-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b66c45310f05fec0272ea0618a15a6aecadfba156f4aa19c93989d9cb3e82f25LA

Praeterea, contra legem naturalem est occisio innocentis, et etiam adulterium et furtum. Sed ista inveniuntur esse mutata a Deo, puta cum Deus praecepit Abrahae quod occideret filium innocentem, ut habetur Gen. XXII; et cum praecepit Iudaeis ut mutuata Aegyptiorum vasa subriperent, ut habetur Exod. XII; et cum praecepit Osee ut uxorem fornicariam acciperet, ut habetur Osee I. Ergo lex naturalis potest mutari.

Referencing norms: Q94A5Obiectio2, assert-h1f12f03ac15a17519699f355835bf96e1add451c80dd7abecac9aa7fe8af3922, assert-hec94f477044a5d09e8c84436bb0523803d8ff196effebb141484c4d74d1ee288

section/94-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:65adfd2866f092f252a0211854df1b99f2f335eac21e9e35ab561b2bbe741560LA

Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., quod communis omnium possessio, et una libertas, est de iure naturali. Sed haec videmus esse commutata per leges humanas. Ergo videtur quod lex naturalis sit mutabilis.

Referencing norms: Q94A5Obiectio3, assert-h601e3ce12fb5af258693e5419126c2593e7b32fee4136e069cb2aa0370ff7613, assert-h818f5b331dcdc2aca86202d48180ba4795d36f757d76a98616a189e3671e6cd4

section/94-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c2cd814ed49ba6e0e97faea048c342e55a00b4a68d8621ab4ee8ac65a0df1aeaLA

Respondeo dicendum quod lex naturalis potest intelligi mutari dupliciter. Uno modo, per hoc quod aliquid ei addatur. Et sic nihil prohibet legem naturalem mutari, multa enim supra legem naturalem superaddita sunt, ad humanam vitam utilia, tam per legem divinam, quam etiam per leges humanas. Alio modo intelligitur mutatio legis naturalis per modum subtractionis, ut scilicet aliquid desinat esse de lege naturali, quod prius fuit secundum legem naturalem. Et sic quantum ad prima principia legis naturae, lex naturae est omnino immutabilis. Quantum autem ad secunda praecepta, quae diximus esse quasi quasdam proprias conclusiones propinquas primis principiis, sic lex naturalis non immutatur quin ut in pluribus rectum sit semper quod lex naturalis habet. Potest tamen immutari in aliquo particulari, et in paucioribus, propter aliquas speciales causas impedientes observantiam talium praeceptorum, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q94A5Respondeo, assert-h03653cc3ea20eac3fb55e09bc143ebb759fb96f2b174672f8a5af94793d61998

section/94-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:5706045608cad020cc82b33924f49c258782b6c9ed347d95e081adf46e4c8e7eLA

Sed contra est quod dicitur in decretis, dist. V, naturale ius ab exordio rationalis creaturae. Nec variatur tempore, sed immutabile permanet.

Referencing norms: assert-h71be5eaaa9ddc9bd639711a87264deff6f9691193544527193b8eda3cbf4ca02

section/94-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6a7d04c99bd902f076f68b0bcebbac6468a49124d1e852535ac732f89aaa6344LA

Ad primum ergo dicendum quod culpa delet legem naturae in particulari, non autem in universali, nisi forte quantum ad secunda praecepta legis naturae, eo modo quo dictum est.

Referencing norms: Q94A6Ad1, assert-h2de6ac222565feb0139c217c43949dd4bf028ce8d5bb547dd5cdb18a33b07eed

section/94-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4e9a04b903232e92c007807d3029087eafd57ba1859e97f37dcdbf294c11336aLA

Ad secundum dicendum quod gratia etsi sit efficacior quam natura, tamen natura essentialior est homini, et ideo magis permanens.

Referencing norms: Q94A6Ad2, assert-hbde9f517bf2e351e07e01f52914f0584719fccd88726b80535420d899cf0f439

section/94-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:845f9aea2cc421592ba001d1a67264b5c22a5d609e38a208560e295777222891LA

Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de secundis praeceptis legis naturae, contra quae aliqui legislatores statuta aliqua fecerunt, quae sunt iniqua.

Referencing norms: Q94A6Ad3, assert-hcace088ae9ce25bb6e396be6eebc0ac97598ecbc40c9c8bfff5a9efc98909f76

section/94-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d32fd215d0e8daf452bd5aab24bc9ac2633bfb3f2f9cf6f95c87778c8eed0969LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod lex naturae possit a corde hominis aboleri. Quia Rom. II, super illud, cum gentes, quae legem non habent, etc., dicit Glossa quod in interiori homine per gratiam innovato, lex iustitiae inscribitur, quam deleverat culpa. Sed lex iustitiae est lex naturae. Ergo lex naturae potest deleri.

Referencing norms: Q94A6Obiectio1, assert-h24f8c1ae0e1ebc64f8417f5d9127200a3740436085f7696ec8a6a9d69ef62623, assert-h46cf52f9504f82a0a28536d287e2c2c5f3077a5d47afcf6a33475cf941dca6fb

section/94-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:80aad96e0e827509587a1f48eb1a0abc9331cfb43eadd380cd0fdf119a1a1b1eLA

Praeterea, lex gratiae est efficacior quam lex naturae. Sed lex gratiae deletur per culpam. Ergo multo magis lex naturae potest deleri.

Referencing norms: Q94A6Obiectio2, assert-h166bfb4b67c7d4becc026787ffbc60d0527ab1833209c918302926c681c1dac8, assert-h4ef6c087a15ccfd00fa53eefd7d8f57fd42f3599d8b9c639acc9d855424a3167

section/94-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f3a2572a757fb5a8cdfe700c6510813060861bd34c63988d417292537ba81b52LA

Praeterea, illud quod lege statuitur, inducitur quasi iustum. Sed multa sunt ab hominibus statuta contra legem naturae. Ergo lex naturae potest a cordibus hominum aboleri.

Referencing norms: Q94A6Obiectio3, assert-h1154750af3cb8f133ec5cd8a8443f9c8912eaf9a1713dd0659f953905f3b9915, assert-h6e3b6790513f8f1d0657d279e9c044479ecc4aa85a45e474b5121d0f6570b0ed

section/94-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b7ae4f13656be6c306a53e775a5172c9ca89d2aba83ff621bf0ca652c9e5ea76LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad legem naturalem pertinent primo quidem quaedam praecepta communissima, quae sunt omnibus nota, quaedam autem secundaria praecepta magis propria, quae sunt quasi conclusiones propinquae principiis. Quantum ergo ad illa principia communia, lex naturalis nullo modo potest a cordibus hominum deleri in universali. Deletur tamen in particulari operabili, secundum quod ratio impeditur applicare commune principium ad particulare operabile, propter concupiscentiam vel aliquam aliam passionem, ut supra dictum est. Quantum vero ad alia praecepta secundaria, potest lex naturalis deleri de cordibus hominum, vel propter malas persuasiones, eo modo quo etiam in speculativis errores contingunt circa conclusiones necessarias; vel etiam propter pravas consuetudines et habitus corruptos; sicut apud quosdam non reputabantur latrocinia peccata, vel etiam vitia contra naturam, ut etiam apostolus dicit, ad Rom. I.

Referencing norms: Q94A6Respondeo, assert-h6e45fa30f01183aec1bc2c7fa6e85f8d2d0815784bdc531bc9e8a38169fe566a

section/94-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:7f406d18032179d9c58015be53a1a87d301a3fed5d5f190378102fd0ee76dde5LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in II Confess., lex tua scripta est in cordibus hominum, quam nec ulla quidem delet iniquitas. Sed lex scripta in cordibus hominum est lex naturalis. Ergo lex naturalis deleri non potest.

Referencing norms: assert-hb7826a2b96e1d06e88d512d5b4ef91e092a97bfee2922f8b27275b0d87a3a1c4

question/94/prooemium · paragraph

la · official · sha256:b38daa4ab61435f53aa3098bd5fa6e5f73c062069f7f9f6aac1beb4254d606a1LA

Deinde considerandum est de lege naturali. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, quid sit lex naturalis. Secundo, quae sint praecepta legis naturalis. Tertio, utrum omnes actus virtutum sint de lege naturali. Quarto, utrum lex naturalis sit una apud omnes. Quinto, utrum sit mutabilis. Sexto, utrum possit a mente hominis deleri.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, q95-97

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-theologiae-law#LEONINA_CT_Q95_97
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2095.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:dd9ed61c3186f54055821ff67ff3b4ec2e3e085f85e7aa9aefed68836299cf392026-09-03T00:00:00Z

Fragments — 116

section/95-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:941d89f5857aa5c6015996a06284a7f9cb05dee9556b16d05274ab77804da711LA

Ad primum ergo dicendum quod homines bene dispositi melius inducuntur ad virtutem monitionibus voluntariis quam coactione, sed quidam male dispositi non ducuntur ad virtutem nisi cogantur.

Referencing norms: Q95A1Ad1, assert-h22744c35360844ff2367cb5053840d891cba6d2ae0a030d40cd8347a428e0d23

section/95-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:49fe55a76af24d76e63a52fd0dc6c67c77e97c4a8390892cb9dcd6c7c6d02253LA

Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, I Rhetor., melius est omnia ordinari lege, quam dimittere iudicum arbitrio. Et hoc propter tria. Primo quidem, quia facilius est invenire paucos sapientes, qui sufficiant ad rectas leges ponendas, quam multos, qui requirerentur ad recte iudicandum de singulis. Secundo, quia illi qui leges ponunt, ex multo tempore considerant quid lege ferendum sit, sed iudicia de singularibus factis fiunt ex casibus subito exortis. Facilius autem ex multis consideratis potest homo videre quid rectum sit, quam solum ex aliquo uno facto. Tertio, quia legislatores iudicant in universali, et de futuris, sed homines iudiciis praesidentes iudicant de praesentibus, ad quae afficiuntur amore vel odio, aut aliqua cupiditate; et sic eorum depravatur iudicium. Quia ergo iustitia animata iudicis non invenitur in multis; et quia flexibilis est; ideo necessarium fuit, in quibuscumque est possibile, legem determinare quid iudicandum sit, et paucissima arbitrio hominum committere.

Referencing norms: Q95A1Ad2, assert-h304e20062b667c256690fabe15f117267cc75fb4bb8b02a3af1194ccd2b261ce

section/95-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4514ee21093a180a55c3e5d413feadfacf5bd1a7c6f853acc9c3371b759b9d2dLA

Ad tertium dicendum quod quaedam singularia, quae non possunt lege comprehendi, necesse est committere iudicibus, ut ibidem philosophus dicit, puta de eo quod est factum esse vel non esse, et de aliis huiusmodi.

Referencing norms: Q95A1Ad3, assert-h6e20524fa6a24663ff1a0ac1f18e420e71a6f2aa2a677aba17f96566697907ab

section/95-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:706888787cceda7bf17619a8259181aec0520f7882dd8869cf2d2b5a347cde54LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit utile aliquas leges poni ab hominibus. Intentio enim cuiuslibet legis est ut per eam homines fiant boni, sicut supra dictum est. Sed homines magis inducuntur ad bonum voluntarii per monitiones, quam coacti per leges. Ergo non fuit necessarium leges ponere.

Referencing norms: Q95A1Obiectio1, assert-h6fcc5b0960c89e9a37111be30bbfd929eab6305f84a6b507b92cb04dcff15308, assert-hce705952c416680613e9d46bd3380d6cdfb98cfbac55770f95243ceba40c012b

section/95-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a7b0705fb234dbc0ac42b9a4caef4db9504e7d3ef57208b2079f441210c6b714LA

Praeterea, sicut dicit philosophus, in V Ethic., ad iudicem confugiunt homines sicut ad iustum animatum. Sed iustitia animata est melior quam inanimata, quae legibus continetur. Ergo melius fuisset ut executio iustitiae committeretur arbitrio iudicum, quam quod super hoc lex aliqua ederetur.

Referencing norms: Q95A1Obiectio2, assert-h1b9fadc1dc157253b05c330ea1360b1a954545aba1ef895fb05e9d2dff1b20ae, assert-h87f954ffe8b71af19b515a54ce3b8dfa71af9993fd77e7d9af7f1901fa731ae4

section/95-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:40a4ef296d58ab6ed1c68f035ec1a12f30918e0de0df604605031779cb7756c9LA

Praeterea, lex omnis directiva est actuum humanorum, ut ex supradictis patet. Sed cum humani actus consistant in singularibus, quae sunt infinita, non possunt ea quae ad directionem humanorum actuum pertinent, sufficienter considerari, nisi ab aliquo sapiente, qui inspiciat singula. Ergo melius fuisset arbitrio sapientum dirigi actus humanos, quam aliqua lege posita. Ergo non fuit necessarium leges humanas ponere.

Referencing norms: Q95A1Obiectio3, assert-h3dd7c3958746fe4f138b0eee6018d9f2ddd93d936af2ad2642589bb33d6ca595, assert-h943a848d5ca5f0799067937194150716816c05038eec64f58e4c81c09b39067e, assert-he04a64903bf94476b98d14ca4ea0e52c2b22f09add87023f4fa7c2171d4aa864

section/95-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e794aa6ead03494d828298f7f735985e148377e2eb6b1adcb5e6788957773a3bLA

Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, homini naturaliter inest quaedam aptitudo ad virtutem; sed ipsa virtutis perfectio necesse est quod homini adveniat per aliquam disciplinam. Sicut etiam videmus quod per aliquam industriam subvenitur homini in suis necessitatibus, puta in cibo et vestitu, quorum initia quaedam habet a natura, scilicet rationem et manus, non autem ipsum complementum, sicut cetera animalia, quibus natura dedit sufficienter tegumentum et cibum. Ad hanc autem disciplinam non de facili invenitur homo sibi sufficiens. Quia perfectio virtutis praecipue consistit in retrahendo hominem ab indebitis delectationibus, ad quas praecipue homines sunt proni, et maxime iuvenes, circa quos efficacior est disciplina. Et ideo oportet quod huiusmodi disciplinam, per quam ad virtutem perveniatur, homines ab alio sortiantur. Et quidem quantum ad illos iuvenes qui sunt proni ad actus virtutum, ex bona dispositione naturae, vel consuetudine, vel magis divino munere, sufficit disciplina paterna, quae est per monitiones. Sed quia inveniuntur quidam protervi et ad vitia proni, qui verbis de facili moveri non possunt; necessarium fuit ut per vim et metum cohiberentur a malo, ut saltem sic male facere desistentes, et aliis quietam vitam redderent, et ipsi tandem per huiusmodi assuetudinem ad hoc perducerentur quod voluntarie facerent quae prius metu implebant, et sic fierent virtuosi. Huiusmodi autem disciplina cogens metu poenae, est disciplina legum. Unde necessarium fuit ad pacem hominum et virtutem, ut leges ponerentur, quia sicut philosophus dicit, in I Polit., sicut homo, si sit perfectus virtute, est optimum animalium; sic, si sit separatus a lege et iustitia, est pessimum omnium; quia homo habet arma rationis ad explendas concupiscentias et saevitias, quae non habent alia animalia.

Referencing norms: Q95A1Respondeo, assert-hd2e02046ecb9af1b22e0a9265e81abe6275bafbf1f66a45d3166cac6e044181d

section/95-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0c7ff7556a13e003d2a95705f7278f71415c0cb213da5b5340062cb7ca3d355bLA

Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., factae sunt leges ut earum metu humana coerceretur audacia, tutaque sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas. Sed haec sunt maxime necessaria humano generi. Ergo necessarium fuit ponere leges humanas.

Referencing norms: assert-hfa2caee3fd7f9332267045a4a86a6b8fb12248db3f0fd517531aa28a31d1be3d

section/95-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ea38c3cf04cda1f9ecede33ec38a6f76e637605cae9b885b9d2afe465e267ef1LA

Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de illis quae sunt lege posita per determinationem vel specificationem quandam praeceptorum legis naturae.

Referencing norms: Q95A2Ad1, assert-h94c92ddc2d73898b1bf2a717005080562660e112a2fb265cbc7db48f829e8128

section/95-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:913e58e80f6104f5a3e8b10be9fc8c266e23e1ac0be12f9afeb3661d2492d8c5LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de his quae derivantur a lege naturae tanquam conclusiones.

Referencing norms: Q95A2Ad2, assert-he0c0e2a996c07f9cc846daf8af49c254d92c4d6a7db0abecfd05c6f47062dda3

section/95-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:114572ee4f674f360dfd89db3ac2c340de557a3b816f72dd83117097a30a0a15LA

Ad tertium dicendum quod principia communia legis naturae non possunt eodem modo applicari omnibus, propter multam varietatem rerum humanarum. Et exinde provenit diversitas legis positivae apud diversos.

Referencing norms: Q95A2Ad3, assert-hddab41cf188b5892dfe7079f39af0cd6f957d919e274cc22d814ab5ac05d176c

section/95-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3b2e4cda10f38e397a5cd03e740066663fabad7638a5bf8144518fcdbd8c5d1dLA

Ad quartum dicendum quod verbum illud iurisperiti intelligendum est in his quae sunt introducta a maioribus circa particulares determinationes legis naturalis; ad quas quidem determinationes se habet expertorum et prudentum iudicium sicut ad quaedam principia; inquantum scilicet statim vident quid congruentius sit particulariter determinari. Unde philosophus dicit, in VI Ethic., quod in talibus oportet attendere expertorum et seniorum vel prudentum indemonstrabilibus enuntiationibus et opinionibus, non minus quam demonstrationibus.

Referencing norms: Q95A2Ad4, assert-h31c40dbbe5b011d20f4144105889aff6e213176cbf50d7f698ea67f19e6e17bf

section/95-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:db09d6fbbada3c970d17c4ab4c87544382e1fbc2cd1b31be1118e3d87fdf94fdLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnis lex humanitus posita a lege naturali derivetur. Dicit enim philosophus, in V Ethic., quod iustum legale est quod ex principio quidem nihil differt utrum sic vel aliter fiat. Sed in his quae oriuntur ex lege naturali, differt utrum sic vel aliter fiat. Ergo ea quae sunt legibus humanis statuta, non omnia derivantur a lege naturae.

Referencing norms: Q95A2Obiectio1, assert-h3dbec2b68587daf8a6e04f9abaa61a9966f7b3b3ce428f07cdbbb80cbdf09b47, assert-he27600356003aaf58621726d1f6fd8f75efd222256273b8a8b1b61211fc07df2

section/95-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:9073914148fdd4a307638431b9d23257aa57fa6d79e3149e671f18193c9cb609LA

Praeterea, ius positivum dividitur contra ius naturale, ut patet per Isidorum, in libro Etymol., et per philosophum, in V Ethic. Sed ea quae derivantur a principiis communibus legis naturae sicut conclusiones, pertinent ad legem naturae, ut supra dictum est. Ergo ea quae sunt de lege humana, non derivantur a lege naturae.

Referencing norms: Q95A2Obiectio2, assert-h5a9818cdbaebd4d83545253ef137b6975b4b8cd02a866da09ad0c0a429ca6f17, assert-he0a3a557d6125782dc703ad4228bf039c26568159631385ae71e3148f39afbbd

section/95-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6e6c8409e3722e407b64966a2f87ec57af7e08e14836e14acd095ba73f732340LA

Praeterea, lex naturae est eadem apud omnes, dicit enim philosophus, in V Ethic., quod naturale iustum est quod ubique habet eandem potentiam. Si igitur leges humanae a naturali lege derivarentur, sequeretur quod etiam ipsae essent eaedem apud omnes. Quod patet esse falsum.

Referencing norms: Q95A2Obiectio3, assert-h0d63cef2c93978e296edd489d0b332a9ee6aae24304a396949ab39ecc63fed3c

section/95-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6291f49dc74c1dbf9af11a301400bc2de48673d81fd07be7f250950cf1e91fedLA

Praeterea, eorum quae a lege naturali derivantur, potest aliqua ratio assignari. Sed non omnium quae a maioribus lege statuta sunt, ratio reddi potest, ut iurisperitus dicit. Ergo non omnes leges humanae derivantur a lege naturali.

Referencing norms: Q95A2Obiectio4, assert-h26a59d5ea5cf7d552a61faa8f341fe6e0ede038ca9b93f2906c3406fa783f0f1, assert-h977b2f8baea7ebddc312fbc08eb9dcbd8a591f769e1a74eb57b36c8e34bf0daf

section/95-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a38c38651319f73f7e92ab7fa5f03239dc4369cdb8b5b8d0fd120dccca62d617LA

Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., non videtur esse lex, quae iusta non fuerit. Unde inquantum habet de iustitia, intantum habet de virtute legis. In rebus autem humanis dicitur esse aliquid iustum ex eo quod est rectum secundum regulam rationis. Rationis autem prima regula est lex naturae, ut ex supradictis patet. Unde omnis lex humanitus posita intantum habet de ratione legis, inquantum a lege naturae derivatur. Si vero in aliquo, a lege naturali discordet, iam non erit lex sed legis corruptio. Sed sciendum est quod a lege naturali dupliciter potest aliquid derivari, uno modo, sicut conclusiones ex principiis; alio modo, sicut determinationes quaedam aliquorum communium. Primus quidem modus est similis ei quo in scientiis ex principiis conclusiones demonstrativae producuntur. Secundo vero modo simile est quod in artibus formae communes determinantur ad aliquid speciale, sicut artifex formam communem domus necesse est quod determinet ad hanc vel illam domus figuram. Derivantur ergo quaedam a principiis communibus legis naturae per modum conclusionum, sicut hoc quod est non esse occidendum, ut conclusio quaedam derivari potest ab eo quod est nulli esse malum faciendum. Quaedam vero per modum determinationis, sicut lex naturae habet quod ille qui peccat, puniatur; sed quod tali poena puniatur, hoc est quaedam determinatio legis naturae. Utraque igitur inveniuntur in lege humana posita. Sed ea quae sunt primi modi, continentur lege humana non tanquam sint solum lege posita, sed habent etiam aliquid vigoris ex lege naturali. Sed ea quae sunt secundi modi, ex sola lege humana vigorem habent.

Referencing norms: Q95A2Respondeo, assert-h1fdc2639c1bb20eb1bcd0d859c70097c4050ed51d14cdfa2cd69f599adbbe29c

section/95-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:6815d1948031a294b5e63f60702f2c6b038ddd124e6313079105a6a635957cbeLA

Sed contra est quod Tullius dicit, in sua Rhetor., res a natura profectas, et a consuetudine probatas, legum metus et religio sanxit.

Referencing norms: assert-h637fe4234f22e3aa3a0c8491b5d14942b3b4d4a8e98ece745eb6961085f248a4

section/95-3/reply/all · paragraph · referenced by: 8

la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Referencing norms: Q95A3Ad1, Q95A3Ad2, Q95A3Ad3, Q95A3Ad4, assert-h430e67f000a7d1a95418a9b98f2956f5ae52854bfbc5f2bece0b0618caa4adce, assert-h7d696d48af4efca7e54c0fcf88f48c763f7040550b06d2293f7efd13f89f4ef6, assert-hb4edb4cc675c8a480aac604a19f97077f80278857a8cf0224384a228621d38de, assert-hfe3180dad7431b766cb617d902c28d67316ea93b284633c51333edaca0e28202

section/95-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:beff748948caba2ca9fb51e84ee883be722e85cac84ec2144ac0c8f3ca9c8fecLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Isidorus inconvenienter qualitatem legis positivae describat, dicens, erit lex honesta, iusta, possibilis secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conveniens, necessaria, utilis; manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat; nullo privato commodo, sed pro communi utilitate civium scripta. Supra enim in tribus conditionibus qualitatem legis explicaverat, dicens, lex erit omne quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Ergo superflue postmodum conditiones legis multiplicat.

Referencing norms: Q95A3Obiectio1, assert-h0f6561985ec00d9bbcd9f84041de6e4bfb7925b8ce6ee286e92cb7e2ac1f69ce

section/95-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e8092e70c9348b005874a0b7c4bbee6840d47bbaabcd2cc8bde8c2b9b2d509a9LA

Praeterea, iustitia pars est honestatis; ut Tullius dicit, in I de Offic. Ergo postquam dixerat honesta, superflue additur iusta.

Referencing norms: Q95A3Obiectio2, assert-h0eeeb9ac4aa33cc873506fa0c07c702803d7663c353c2bcdcc27de08244c158c

section/95-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b2e40cb744ad04ab2b0c0fa74e030e2726f3e60eb9b498270cda5f7246f894adLA

Praeterea, lex scripta, secundum Isidorum, contra consuetudinem dividitur. Non ergo debuit in definitione legis poni quod esset secundum consuetudinem patriae.

Referencing norms: Q95A3Obiectio3, assert-h5e5719a713591f92d703d7b9e83c450bede65636d2231e14e8b821cea633ffc3

section/95-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c95fe908719dc0ea3e3f24327ee56833f297f6fb81ba9a83d7a9076a5079b81eLA

Praeterea, necessarium dupliciter dicitur. Scilicet id quod est necessarium simpliciter, quod impossibile est aliter se habere, et huiusmodi necessarium non subiacet humano iudicio, unde talis necessitas ad legem humanam non pertinet. Est etiam aliquid necessarium propter finem, et talis necessitas idem est quod utilitas. Ergo superflue utrumque ponitur, necessaria et utilis.

Referencing norms: Q95A3Obiectio4, assert-hac365f5b81006414a3b3d95373e7067e7df0b4cddf5ce43d76f33737823a4865

section/95-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1fc066979d93b423a357f5377cdf09baa11c53d8bfee276d2a20ebc5214569b7LA

Respondeo dicendum quod uniuscuiusque rei quae est propter finem, necesse est quod forma determinetur secundum proportionem ad finem; sicut forma serrae talis est qualis convenit sectioni; ut patet in II Physic. Quaelibet etiam res recta et mensurata oportet quod habeat formam proportionalem suae regulae et mensurae. Lex autem humana utrumque habet, quia et est aliquid ordinatum ad finem; et est quaedam regula vel mensura regulata vel mensurata quadam superiori mensura; quae quidem est duplex, scilicet lex divina et lex naturae, ut ex supradictis patet. Finis autem humanae legis est utilitas hominum; sicut etiam iurisperitus dicit. Et ideo Isidorus in conditione legis, primo quidem tria posuit, scilicet quod religioni congruat, inquantum scilicet est proportionata legi divinae; quod disciplinae conveniat, inquantum est proportionata legi naturae; quod saluti proficiat, inquantum est proportionata utilitati humanae. Et ad haec tria omnes aliae conditiones quas postea ponit, reducuntur. Nam quod dicitur honesta, refertur ad hoc quod religioni congruat. Quod autem subditur, iusta, possibilis secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conveniens, additur ad hoc quod conveniat disciplinae. Attenditur enim humana disciplina primum quidem quantum ad ordinem rationis, qui importatur in hoc quod dicitur iusta. Secundo, quantum ad facultatem agentium. Debet enim esse disciplina conveniens unicuique secundum suam possibilitatem, observata etiam possibilitate naturae (non enim eadem sunt imponenda pueris, quae imponuntur viris perfectis); et secundum humanam consuetudinem; non enim potest homo solus in societate vivere, aliis morem non gerens. Tertio, quantum ad debitas circumstantias, dicit, loco temporique conveniens. Quod vero subditur, necessaria, utilis, etc., refertur ad hoc quod expediat saluti, ut necessitas referatur ad remotionem malorum; utilitas, ad consecutionem bonorum; manifestatio vero, ad cavendum nocumentum quod ex ipsa lege posset provenire. Et quia, sicut supra dictum est, lex ordinatur ad bonum commune, hoc ipsum in ultima parte determinationis ostenditur.

Referencing norms: Q95A3Respondeo, assert-hf412c43398d38158d1bf7f14b0bb76d8172f4df751f25bedc3f020f5ac10a7d4

section/95-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:e0d83ba3d399f15932e98b69786e2a89afad6c871ff429c264b6bcf80fe92c20LA

Sed contra est auctoritas ipsius Isidori.

Referencing norms: assert-hb0c71630dbb07e981b2e42ea1c5a8b9888490f2169b289e5d19f2dd900797f90

section/95-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6bef23aa2b65024e81e0d438d24671529675ef354495010297a59313290c9be1LA

Ad primum ergo dicendum quod ius gentium est quidem aliquo modo naturale homini, secundum quod est rationalis, inquantum derivatur a lege naturali per modum conclusionis quae non est multum remota a principiis. Unde de facili in huiusmodi homines consenserunt. Distinguitur tamen a lege naturali, maxime ab eo quod est omnibus animalibus communis.

Referencing norms: Q95A4Ad1, assert-hfdc4f6dc3b33202a602b72b10111bc7d3048a2ef5a8792e527a013d106ca4490

section/95-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:d035b74f4b573537a0921c6425adef053ab0fff92cb2defd670635326e6401d4LA

Ad alia patet responsio ex his quae dicta sunt.

Referencing norms: Q95A4Ad2, Q95A4Ad3, Q95A4Ad4, assert-h28b9f317290457ea0dcce68e691cd47c058a61d237802c028c1c6477b2cf5f4a, assert-h97eaf0bdb9caa4cdfdd446fb4e5e619b81d9720cb7cc5b22c50f873417907e2f, assert-hb5201cc0a4301e5f803f693e4f7f23e1cbc7c00ffdf1ab5534700e1753a66916

section/95-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:0f96cf6ba41c8907255b7d192041e542e7469c318629b43c8167272f8c995dcaLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter Isidorus divisionem legum humanarum ponat, sive iuris humani. Sub hoc enim iure comprehendit ius gentium, quod ideo sic nominatur, ut ipse dicit, quia eo omnes fere gentes utuntur. Sed sicut ipse dicit, ius naturale est quod est commune omnium nationum. Ergo ius gentium non continetur sub iure positivo humano, sed magis sub iure naturali.

Referencing norms: Q95A4Obiectio1, assert-hb359c1120d59c105ebb88dac5c293b9316a2fbfc776f408f477ea67d141281f1, assert-hcca771f00db050a567e1ec4abc73f18810df857f35a03cfbb2d45fb524717559

section/95-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 5

la · official · sha256:8b52d18d75588c376fa496b4e29406427c5ecd9a0dd8b49648d0c5cc40f8f061LA

Praeterea, ea quae habent eandem vim, non videntur formaliter differre, sed solum materialiter. Sed leges, plebiscita, senatusconsulta, et alia huiusmodi quae ponit, omnia habent eandem vim. Ergo videtur quod non differant nisi materialiter. Sed talis distinctio in arte non est curanda, cum possit esse in infinitum. Ergo inconvenienter huiusmodi divisio humanarum legum introducitur.

Referencing norms: Q95A4Obiectio2, assert-h2b85c0ed3ee4af92f29e57ca8df37c9b1cdfda789a9b4b74783a06e5e8ace917, assert-h378cf651aa079f36ea9374f2e472048fc70cddf5e9c0a02bf86835d4f507b408, assert-h6dfddd74057e63e1246d707300399c59bee356e972148b0bc2e31cdba6e64424, assert-ha614063b34346dd217fe0c7986b970e7c21b728ed5c0d57dfb39a23645a8cc2e

section/95-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2871e0598d0883055a9a89345364d8f16dd1c4169343338907a561ed32cf91e9LA

Praeterea, sicut in civitate sunt principes et sacerdotes et milites, ita etiam sunt et alia hominum officia. Ergo videtur quod, sicut ponitur quoddam ius militare, et ius publicum, quod consistit in sacerdotibus et magistratibus; ita etiam debeant poni alia iura, ad alia officia civitatis pertinentia.

Referencing norms: Q95A4Obiectio3, assert-h4c7fbe418f27568258b5024f1e64810ea3caa6083c9f262d9d83023915807071

section/95-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d31064c9263b7e38c8685aeb7985165701c027dba74adf5e9448196cb9629267LA

Praeterea, ea quae sunt per accidens, sunt praetermittenda. Sed accidit legi ut ab hoc vel illo homine feratur. Ergo inconvenienter ponitur divisio legum humanarum ex nominibus legislatorum, ut scilicet quaedam dicatur Cornelia, quaedam Falcidia, et cetera.

Referencing norms: Q95A4Obiectio4, assert-h1ce357bd750421cbe5834ee6922666f3967a7ea53f1cd5b8678f74445c6cd024, assert-hc5c24e5d50097b628faa127b00aaf33c5423e13e3142d71a18b5ec7f4b550c73

section/95-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ad05cc02ce92bf95bffb8c295885a90f93fca6d6b5b2a33b76e86b8bfb6a8c44LA

Respondeo dicendum quod unumquodque potest per se dividi secundum id quod in eius ratione continetur. Sicut in ratione animalis continetur anima, quae est rationalis vel irrationalis, et ideo animal proprie et per se dividitur secundum rationale et irrationale; non autem secundum album et nigrum, quae sunt omnino praeter rationem eius. Sunt autem multa de ratione legis humanae, secundum quorum quodlibet lex humana proprie et per se dividi potest. Est enim primo de ratione legis humanae quod sit derivata a lege naturae, ut ex dictis patet. Et secundum hoc dividitur ius positivum in ius gentium et ius civile, secundum duos modos quibus aliquid derivatur a lege naturae, ut supra dictum est. Nam ad ius gentium pertinent ea quae derivantur ex lege naturae sicut conclusiones ex principiis, ut iustae emptiones, venditiones, et alia huiusmodi, sine quibus homines ad invicem convivere non possent; quod est de lege naturae, quia homo est naturaliter animal sociale, ut probatur in I Polit. Quae vero derivantur a lege naturae per modum particularis determinationis, pertinent ad ius civile, secundum quod quaelibet civitas aliquid sibi accommodum determinat. Secundo est de ratione legis humanae quod ordinetur ad bonum commune civitatis. Et secundum hoc lex humana dividi potest secundum diversitatem eorum qui specialiter dant operam ad bonum commune, sicut sacerdotes, pro populo Deum orantes; principes, populum gubernantes; et milites, pro salute populi pugnantes. Et ideo istis hominibus specialia quaedam iura aptantur. Tertio est de ratione legis humanae ut instituatur a gubernante communitatem civitatis, sicut supra dictum est. Et secundum hoc distinguuntur leges humanae secundum diversa regimina civitatum. Quorum unum, secundum philosophum, in III Polit., est regnum, quando scilicet civitas gubernatur ab uno, et secundum hoc accipiuntur constitutiones principum. Aliud vero regimen est aristocratia, idest principatus optimorum, vel optimatum, et secundum hoc sumuntur responsa prudentum, et etiam senatusconsulta. Aliud regimen est oligarchia, idest principatus paucorum divitum et potentum, et secundum hoc sumitur ius praetorium, quod etiam honorarium dicitur. Aliud autem regimen est populi, quod nominatur democratia, et secundum hoc sumuntur plebiscita. Aliud autem est tyrannicum, quod est omnino corruptum, unde ex hoc non sumitur aliqua lex. Est etiam aliquod regimen ex istis commixtum, quod est optimum, et secundum hoc sumitur lex, quam maiores natu simul cum plebibus sanxerunt, ut Isidorus dicit. Quarto vero de ratione legis humanae est quod sit directiva humanorum actuum. Et secundum hoc, secundum diversa de quibus leges feruntur, distinguuntur leges, quae interdum ab auctoribus nominantur, sicut distinguitur lex Iulia de adulteriis, lex Cornelia de sicariis, et sic de aliis, non propter auctores, sed propter res de quibus sunt.

Referencing norms: Q95A4Respondeo, assert-hbf9eaca41e46dbaf14c66b68ff1d9a1c29c008983d3728e4f70e54fdef784a1b

section/95-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:086303add86e8456fcff1557576327e605ab0e95bae4f4d02d5eb9bf3cc668daLA

In contrarium auctoritas Isidori sufficiat.

Referencing norms: assert-hd944704d62bbf8e59284ce976ee9d89116f6f9dd3a76e22e6db01bd75953bac7

question/95/prooemium · paragraph

la · official · sha256:e68a9f507fab2551b2cfb6fc3c57138ca127e01c1d25110f0897015f9b04bd6dLA

Deinde considerandum est de lege humana. Et primo quidem, de ipsa lege secundum se; secundo, de potestate eius; tertio, de eius mutabilitate. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, de utilitate ipsius. Secundo, de origine eius. Tertio, de qualitate ipsius. Quarto, de divisione eiusdem.
section/96-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7cba1b8a42b46d1ecc143b9171af3f530df6ca6186b0628430f05dbde88bccb0LA

Ad primum ergo dicendum quod philosophus in V Ethic. ponit tres partes iusti legalis, quod est ius positivum. Sunt enim quaedam quae simpliciter in communi ponuntur. Et haec sunt leges communes. Et quantum ad huiusmodi, dicit quod legale est quod ex principio quidem nihil differt sic vel aliter, quando autem ponitur, differt, puta quod captivi statuto pretio redimantur. Quaedam vero sunt quae sunt communia quantum ad aliquid, et singularia quantum ad aliquid. Et huiusmodi dicuntur privilegia, quasi leges privatae, quia respiciunt singulares personas, et tamen potestas eorum extenditur ad multa negotia. Et quantum ad hoc, subdit, adhuc quaecumque in singularibus lege ponunt. Dicuntur etiam quaedam legalia, non quia sint leges, sed propter applicationem legum communium ad aliqua particularia facta; sicut sunt sententiae, quae pro iure habentur. Et quantum ad hoc, subdit, et sententialia.

Referencing norms: Q96A1Ad1, assert-h8e9048082e6415fb91ecc4fd20fd3a10faaafeb3b17951d816dec33310343c7a

section/96-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1bfa5af90583316adcfbf421ee04b28933fb61d0e21aa1d5b10a71a13d5e5756LA

Ad secundum dicendum quod illud quod est directivum, oportet esse plurium directivum, unde in X Metaphys., philosophus dicit quod omnia quae sunt unius generis, mensurantur aliquo uno, quod est primum in genere illo. Si enim essent tot regulae vel mensurae quot sunt mensurata vel regulata, cessaret utilitas regulae vel mensurae, quae est ut ex uno multa possint cognosci. Et ita nulla esset utilitas legis, si non se extenderet nisi ad unum singularem actum. Ad singulares enim actus dirigendos dantur singularia praecepta prudentium, sed lex est praeceptum commune, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q96A1Ad2, assert-hb4ac98e9d6b973f236886ec3d3932010a15639964d367034d7797dcaa816dfca

section/96-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8aee509ffdc5846dea753e512e12e5eba54984d5c6bef17a2fa7ab512c591252LA

Ad tertium dicendum quod non est eadem certitudo quaerenda in omnibus, ut in I Ethic. dicitur. Unde in rebus contingentibus, sicut sunt naturalia et res humanae, sufficit talis certitudo ut aliquid sit verum ut in pluribus, licet interdum deficiat in paucioribus.

Referencing norms: Q96A1Ad3, assert-he0db79312b269f67cccd66cd55e8290dd572a42c0b89a5f146c17570eeaa1d58

section/96-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0880ba338207a5aea5c8c06cbb4670e654e7186288cfebc08df966c05f753442LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex humana non debeat poni in communi, sed magis in particulari. Dicit enim philosophus, in V Ethic., quod legalia sunt quaecumque in singularibus lege ponunt; et etiam sententialia, quae sunt etiam singularia, quia de singularibus actibus sententiae feruntur. Ergo lex non solum ponitur in communi, sed etiam in singulari.

Referencing norms: Q96A1Obiectio1, assert-h31cdf1092915b94a9425fba5b9f4d274fa73061886d51544b46a1c96792886ff

section/96-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1dd68e1ec20c398288d5fde0f1ec2abb55f9c9ad4bb7a38c7d6372d0ada48141LA

Praeterea, lex est directiva humanorum actuum, ut supra dictum est. Sed humani actus in singularibus consistunt. Ergo leges humanae non debent in universali ferri, sed magis in singulari.

Referencing norms: Q96A1Obiectio2, assert-h6e4f91e2aa1c357f210a992d4f4beac0f1fff7168cb252bf43bd91b1cb175e17, assert-hde1997f6fe7220f9c8197d24c07202c64291bd7f1de7b36c88ba13325100fae1

section/96-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:2062259fbbb5ab0a33a3c3574f396a05469ec261983b27d1aa8d1eca92caf5b4LA

Praeterea, lex est regula et mensura humanorum actuum, ut supra dictum est. Sed mensura debet esse certissima, ut dicitur in X Metaphys. Cum ergo in actibus humanis non possit esse aliquod universale certum, quin in particularibus deficiat; videtur quod necesse sit leges non in universali, sed in singulari poni.

Referencing norms: Q96A1Obiectio3, assert-h82effeffa8b04823240a9d3ccc32524623bdf92fb63498d8ab7101dbfc37a93a, assert-ha71c1b393f1fa0c7e8fc61e74ada8a22e731f0c16f4737d56da1516be53fe5d2

section/96-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e2eaefe412012c1aa2102cd78cfdffcf9f3f9832c3359ff18a638ab9ffffcb8fLA

Respondeo dicendum quod unumquodque quod est propter finem, necesse est quod sit fini proportionatum. Finis autem legis est bonum commune, quia, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., nullo privato commodo, sed pro communi utilitate civium lex debet esse conscripta. Unde oportet leges humanas esse proportionatas ad bonum commune. Bonum autem commune constat ex multis. Et ideo oportet quod lex ad multa respiciat, et secundum personas, et secundum negotia, et secundum tempora. Constituitur enim communitas civitatis ex multis personis; et eius bonum per multiplices actiones procuratur; nec ad hoc solum instituitur quod aliquo modico tempore duret, sed quod omni tempore perseveret per civium successionem, ut Augustinus dicit, in XXII de Civ. Dei.

Referencing norms: Q96A1Respondeo, assert-hf3d3cb0457f26cb4f58ec5b48c98e7d26aaad9092cfcc5e15ebdc19a6c069ce4

section/96-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a95cf3dfabfd509665c0f0281f4c59134377c7b9ad807b51381773104da2c365LA

Sed contra est quod iurisperitus dicit, quod iura constitui oportet in his quae saepius accidunt, ex his autem quae forte uno casu accidere possunt, iura non constituuntur.

Referencing norms: assert-hd45291f79ed7c812a26dea99cb7fa626cb699e64839fee494536a55d7559b602

section/96-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fcb9b91247482f7ece149e5c90e1e61be02dfbf4b7400a03c27206acfbc74559LA

Ad primum ergo dicendum quod audacia pertinere videtur ad invasionem aliorum. Unde praecipue pertinet ad illa peccata quibus iniuria proximis irrogatur; quae lege humana prohibentur, ut dictum est.

Referencing norms: Q96A2Ad1, assert-he5c8bb27393f87990be7010677075602d83b878409b5fb59273802f89077b458

section/96-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:621181fae3ab3d4c59ef18bc52c3d76d7c55549add08aa5a7f5c497e73aef423LA

Ad secundum dicendum quod lex humana intendit homines inducere ad virtutem, non subito, sed gradatim. Et ideo non statim multitudini imperfectorum imponit ea quae sunt iam virtuosorum, ut scilicet ab omnibus malis abstineant. Alioquin imperfecti, huiusmodi praecepta ferre non valentes, in deteriora mala prorumperent, sicut dicitur Prov. XXX, qui nimis emungit, elicit sanguinem; et Matth. IX dicitur quod, si vinum novum, idest praecepta perfectae vitae, mittatur in utres veteres, idest in homines imperfectos, utres rumpuntur, et vinum effunditur, idest, praecepta contemnuntur, et homines ex contemptu ad peiora mala prorumpunt.

Referencing norms: Q96A2Ad2, assert-hf7309099d3effeb4f6c68d69502d749920059ea18eb5daa2c766344daf834d4d

section/96-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:39895bf0ec012c10c256dff1706aa86e7bcb86235029d44df2bc7df8554850f1LA

Ad tertium dicendum quod lex naturalis est quaedam participatio legis aeternae in nobis, lex autem humana deficit a lege aeterna. Dicit enim Augustinus, in I de Lib. Arb., lex ista quae regendis civitatibus fertur, multa concedit atque impunita relinquit, quae per divinam providentiam vindicantur. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit, improbanda sunt. Unde etiam lex humana non omnia potest prohibere quae prohibet lex naturae.

Referencing norms: Q96A2Ad3, assert-h2011e2e43ef872418ad12761a0b4cd5f23ec72e63b18deec52960ec0cd45491e

section/96-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ffd74ea62bfbe6c2374fdd1013995a1468fc52ef796e3756634933979ee33c20LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad legem humanam pertineat omnia vitia cohibere. Dicit enim Isidorus, in libro Etymol., quod leges sunt factae ut earum metu coerceatur audacia. Non autem sufficienter coerceretur, nisi quaelibet mala cohiberentur per legem. Ergo lex humana debet quaelibet mala cohibere.

Referencing norms: Q96A2Obiectio1, assert-hac38a7adbf53c79181f133d15d60524dd703193a82390d8e4e6f2f474b721944

section/96-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3c35ccfecd13885608bb90cb44037d39fdbc5e27a890ce47b5f417baba3db06fLA

Praeterea, intentio legislatoris est cives facere virtuosos. Sed non potest esse aliquis virtuosus, nisi ab omnibus vitiis compescatur. Ergo ad legem humanam pertinet omnia vitia compescere.

Referencing norms: Q96A2Obiectio2, assert-h0ab90cf7a496b76e10c74323afb424d23c3b6e5100bd2251efc45e138e7936d7, assert-hf858cebe3624d1f95c0bc870b12aeb79946683a62addada4496eb24ddee9b2e5

section/96-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4855dabcb530d69ff47a75e856d4e1e04bea6986701d6fccee7b5c730c5e45bfLA

Praeterea, lex humana a lege naturali derivatur, ut supra dictum est. Sed omnia vitia repugnant legi naturae. Ergo lex humana omnia vitia debet cohibere.

Referencing norms: Q96A2Obiectio3, assert-h6beedf857ed248c0bbef38e77c0a3f0f10977c61a148ddc9e196b8ea2bc2ad61, assert-h9645e04c6cf81e5917307bd220197c14b0b8dbc031e20265ffa634358623b7da

section/96-2/respondeo · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:0a4144891cce235c420dbb0782ee7f1f917d832a6be9453e5b4cc611dbeb7d91LA

Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, lex ponitur ut quaedam regula vel mensura humanorum actuum. Mensura autem debet esse homogenea mensurato, ut dicitur in X Metaphys., diversa enim diversis mensuris mensurantur. Unde oportet quod etiam leges imponantur hominibus secundum eorum conditionem, quia, ut Isidorus dicit, lex debet esse possibilis et secundum naturam, et secundum consuetudinem patriae. Potestas autem sive facultas operandi ex interiori habitu seu dispositione procedit, non enim idem est possibile ei qui non habet habitum virtutis, et virtuoso; sicut etiam non est idem possibile puero et viro perfecto. Et propter hoc non ponitur eadem lex pueris quae ponitur adultis, multa enim pueris permittuntur quae in adultis lege puniuntur, vel etiam vituperantur. Et similiter multa sunt permittenda hominibus non perfectis virtute, quae non essent toleranda in hominibus virtuosis. Lex autem humana ponitur multitudini hominum, in qua maior pars est hominum non perfectorum virtute. Et ideo lege humana non prohibentur omnia vitia, a quibus virtuosi abstinent; sed solum graviora, a quibus possibile est maiorem partem multitudinis abstinere; et praecipue quae sunt in nocumentum aliorum, sine quorum prohibitione societas humana conservari non posset, sicut prohibentur lege humana homicidia et furta et huiusmodi.

Referencing norms: GraveHarmfulViceShouldBeProhibited, LesserViceMayRemainUnprohibited, Q96A2Respondeo, assert-hb57fe72e07ec04d591c027a050f72a055aeb000c4779cc2425dd1b1fe474abc7

section/96-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:2754a60b076a8bdd62824288b4fb5b5f95347d0c7c54ee9147a1ab9532b640ceLA

Sed contra est quod dicitur in I de Lib. Arb., videtur mihi legem istam quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, et divinam providentiam vindicare. Sed divina providentia non vindicat nisi vitia. Ergo recte lex humana permittit aliqua vitia, non cohibendo ipsa.

Referencing norms: assert-h73d2e64a9b46c204d8a88eb925c8a1c7149fda390d54007b28f5e91668625a0f

section/96-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:28550f725d1ba7440b64bc170141a70061da67f908e52cd678be49e5c0823172LA

Ad primum ergo dicendum quod lex humana non prohibet omnes actus vitiosos, secundum obligationem praecepti, sicut nec praecipit omnes actus virtuosos. Prohibet tamen aliquos actus singulorum vitiorum, sicut etiam praecipit quosdam actus singularum virtutum.

Referencing norms: Q96A3Ad1, assert-h5f1e6e30cbf48c87a410bb91d30cb42fd4cb7c27d48f16784badf995fe25ec8f

section/96-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:da5533a87b02191b2b899e0e01aeb00567e4c7bdf30677f9bc82bf9d12428990LA

Ad secundum dicendum quod aliquis actus dicitur esse virtutis dupliciter. Uno modo, ex eo quod homo operatur virtuosa, sicut actus iustitiae est facere recta, et actus fortitudinis facere fortia. Et sic lex praecipit aliquos actus virtutum. Alio modo dicitur actus virtutis, quia aliquis operatur virtuosa eo modo quo virtuosus operatur. Et talis actus semper procedit a virtute, nec cadit sub praecepto legis, sed est finis ad quem legislator ducere intendit.

Referencing norms: Q96A3Ad2, assert-h4d4841a78aefbb0ad1bc30e3123230457d90e3128da7f76b6cba8fb18722b1d9

section/96-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:24b36b5da6451b5941b425cba35c3729a5188e82d9770fa2da67d5888c507852LA

Ad tertium dicendum quod non est aliqua virtus cuius actus non sint ordinabiles ad bonum commune, ut dictum est, vel mediate vel immediate.

Referencing norms: Q96A3Ad3, assert-hb567a185643f331ba0ccca201d1b4437cf6445d2f51ba239968dec0a28c6c85d

section/96-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1973cfeb3a6e8220bc86d464a6336ee9964ef7887d6b011613178cd4cf11b424LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex humana non praecipiat actus omnium virtutum. Actibus enim virtutum opponuntur actus vitiosi. Sed lex humana non prohibet omnia vitia, ut dictum est. Ergo etiam non praecipit actus omnium virtutum.

Referencing norms: Q96A3Obiectio1, assert-h02a68af40f875315a8f88463101fc9ab738bbdfcfff052fe2ba740ba0b98c63d, assert-h308446a8bf2302d7c5cf07e1a97491050279b95a35eeaaf1201fe0541cc2621b

section/96-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:106ba156053f5109dee73c39d31257270b561b0370a4bbf5e5974f61d79ded39LA

Praeterea, actus virtutis a virtute procedit. Sed virtus est finis legis, et ita quod est ex virtute, sub praecepto legis cadere non potest. Ergo lex humana non praecipit actus omnium virtutum.

Referencing norms: Q96A3Obiectio2, assert-h0ccf830a2bb713097b2384a17020f105e785d1de43cff97c4e760d00d6b5b2e5, assert-h906c49118a7a7c48317c6e5bb5389ba96a666567e00490aa3e8fc2c100fa887d

section/96-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b571104dff2d64831f17818823ab44d396a9ef1c5d815b8932febcb75b10cbb4LA

Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut dictum est. Sed quidam actus virtutum non ordinantur ad bonum commune, sed ad bonum privatum. Ergo lex non praecipit actus omnium virtutum.

Referencing norms: Q96A3Obiectio3, assert-h73cb3d0b9b315fb1cfa6240908ee778e477d01209a521db5da3d5b5037f66a73, assert-hc5f35fb5e5df9af55fbbd36f1c7c12e6bde5ceb6781bd47fe2c9f15734c57936

section/96-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:10d1a174066022c570223c31675019be5593eab297a14b6c172ebfc1876ee396LA

Respondeo dicendum quod species virtutum distinguuntur secundum obiecta, ut ex supradictis patet. Omnia autem obiecta virtutum referri possunt vel ad bonum privatum alicuius personae, vel ad bonum commune multitudinis, sicut ea quae sunt fortitudinis potest aliquis exequi vel propter conservationem civitatis, vel ad conservandum ius amici sui; et simile est in aliis. Lex autem, ut dictum est, ordinatur ad bonum commune. Et ideo nulla virtus est de cuius actibus lex praecipere non possit. Non tamen de omnibus actibus omnium virtutum lex humana praecipit, sed solum de illis qui sunt ordinabiles ad bonum commune, vel immediate, sicut cum aliqua directe propter bonum commune fiunt; vel mediate, sicut cum aliqua ordinantur a legislatore pertinentia ad bonam disciplinam, per quam cives informantur ut commune bonum iustitiae et pacis conservent.

Referencing norms: Q96A3Respondeo, assert-hcb3658f43729084ce36dbcaf8c3194d7bc71909e7531af25357a5959356d6122

section/96-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:daf32c3fc0cf3a0ba213ab8b55aee138075467c7f08b788f1560037fa6a23e24LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod praecipit lex fortis opera facere, et quae temperati, et quae mansueti; similiter autem secundum alias virtutes et malitias, haec quidem iubens, haec autem prohibens.

Referencing norms: assert-h4060e1d1436cd51a87a217d86743e3577d58d52747d1a3384c4556e578e8d3fd

section/96-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1be1ab673bec1449f7dd4f7dc760626fb3ee461b43c09f833e5518aa87908959LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Rom. XIII, omnis potestas humana a Deo est, et ideo qui potestati resistit, in his quae ad ordinem potestatis pertinent, Dei ordinationi resistit. Et secundum hoc efficitur reus quantum ad conscientiam.

Referencing norms: Q96A4Ad1, assert-hc14553224370e861bc5b0564e25a02c910c64c58570bc6687682b0a79a3bb005

section/96-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:96dad248b83f06387df4d07a3c8891c67a1db99b748a7f8d304e4da2afbb8479LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de legibus humanis quae ordinantur contra Dei mandatum. Et ad hoc ordo potestatis non se extendit. Unde in talibus legi humanae non est parendum.

Referencing norms: Q96A4Ad2, assert-h3cff171368c74e9f9ba2a1f3d01c2d5cccccd5057245aede0079d2ffbab16d47

section/96-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6d59f878c9436f6cbb8081164470856ac9b4981e996e383e4ac68134c48ecfa2LA

Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de lege quae infert gravamen iniustum subditis, ad quod etiam ordo potestatis divinitus concessus non se extendit. Unde nec in talibus homo obligatur ut obediat legi, si sine scandalo vel maiori detrimento resistere possit.

Referencing norms: Q96A4Ad3, assert-ha2985d586dabd9be3551bf230a40bb34a7e20b8a9c2d421490f4c64295754009

section/96-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:cd6b3e9f549e697f702c23d5c09b603facdfd0f1bbc879a12b666ee45abb9c0cLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex humana non imponat homini necessitatem in foro conscientiae. Inferior enim potestas non potest imponere legem in iudicio superioris potestatis. Sed potestas hominis, quae fert legem humanam, est infra potestatem divinam. Ergo lex humana non potest imponere legem quantum ad iudicium divinum, quod est iudicium conscientiae.

Referencing norms: Q96A4Obiectio1, assert-ha048c5fc16b99409587dcfc891639e3334ce308183a2916b4fbb3486c9947ef8, assert-hc44c1549d8d75d1aef42a5e7d6932e95bd8a155bc53ac31834781703b727811d

section/96-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:505b0e9bee5206f6aeb331acc95224ef2d0d97676042d17dc8bbdc042ee59e02LA

Praeterea, iudicium conscientiae maxime dependet ex divinis mandatis. Sed quandoque divina mandata evacuantur per leges humanas; secundum illud Matth. XV, irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Ergo lex humana non imponit necessitatem homini quantum ad conscientiam.

Referencing norms: Q96A4Obiectio2, assert-h56affdedd69f47eb616acfdb22b903eb7f79c5236d02a424afccceecfb20c026, assert-h7c35aeb19b65df8169721c68f9bafe356844715b37a7438717a9dac26b7b4e9f

section/96-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:15575be000be44d12a5b8ef5ccbab5d945a02e112c64474230fa8c892813b478LA

Praeterea, leges humanae frequenter ingerunt calumniam et iniuriam hominibus; secundum illud Isaiae X, vae qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitias scripserunt, ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei. Sed licitum est unicuique oppressionem et violentiam evitare. Ergo leges humanae non imponunt necessitatem homini quantum ad conscientiam.

Referencing norms: Q96A4Obiectio3, assert-h495c36e344d1ee9201368af6cfae2a532caf256dcb8c53b92738da0edfd9c65b, assert-h6656eb07be3a84616b9763f9d0ae744d2540d9fe700fc58e5487fed9b350e88d

section/96-4/respondeo · paragraph · referenced by: 7

la · official · sha256:f2aa15e85d6dd1539c5d32b2675f6cfe2aa99958368fb1cc00b43cb477bf9cf4LA

Respondeo dicendum quod leges positae humanitus vel sunt iustae, vel iniustae. Si quidem iustae sint, habent vim obligandi in foro conscientiae a lege aeterna, a qua derivantur; secundum illud Prov. VIII, per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Dicuntur autem leges iustae et ex fine, quando scilicet ordinantur ad bonum commune; et ex auctore, quando scilicet lex lata non excedit potestatem ferentis; et ex forma, quando scilicet secundum aequalitatem proportionis imponuntur subditis onera in ordine ad bonum commune. Cum enim unus homo sit pars multitudinis, quilibet homo hoc ipsum quod est et quod habet, est multitudinis, sicut et quaelibet pars id quod est, est totius. Unde et natura aliquod detrimentum infert parti, ut salvet totum. Et secundum hoc, leges huiusmodi, onera proportionabiliter inferentes, iustae sunt, et obligant in foro conscientiae, et sunt leges legales. Iniustae autem sunt leges dupliciter. Uno modo, per contrarietatem ad bonum humanum, e contrario praedictis, vel ex fine, sicut cum aliquis praesidens leges imponit onerosas subditis non pertinentes ad utilitatem communem, sed magis ad propriam cupiditatem vel gloriam; vel etiam ex auctore, sicut cum aliquis legem fert ultra sibi commissam potestatem; vel etiam ex forma, puta cum inaequaliter onera multitudini dispensantur, etiam si ordinentur ad bonum commune. Et huiusmodi magis sunt violentiae quam leges, quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb., lex esse non videtur, quae iusta non fuerit. Unde tales leges non obligant in foro conscientiae, nisi forte propter vitandum scandalum vel turbationem, propter quod etiam homo iuri suo debet cedere, secundum illud Matth. V, qui angariaverit te mille passus, vade cum eo alia duo; et qui abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. Alio modo leges possunt esse iniustae per contrarietatem ad bonum divinum, sicut leges tyrannorum inducentes ad idololatriam, vel ad quodcumque aliud quod sit contra legem divinam. Et tales leges nullo modo licet observare, quia sicut dicitur Act. V, obedire oportet Deo magis quam hominibus.

Referencing norms: AvoidScandalWithoutMoralValidation, DivineGoodContraryLawMustNotBeObeyed, HumanGoodInjusticeDefeatsConscienceBinding, HumanLawClaimsConscienceBinding, JustHumanLawBindsConscience, Q96A4Respondeo, assert-h9d099be5c0d32d23bc84ecfb8e6494394a17431c4e4bd69f8cebce3cdc6dbe10

section/96-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:205bee954ecb5550e4f9f0c9d7af18871de4cfd32fbb1b96f604bc954bd49cb7LA

Sed contra est quod dicitur I Petr. II, haec est gratia, si propter conscientiam sustineat quis tristitias, patiens iniuste.

Referencing norms: assert-h90ea8e002c98d0749e83bf9fa11b31b7ee918320806cbf5ecce90e63a4f0a8ee

section/96-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bcc8623f94a27462303fafe069cab60d41f3d0c739a8f125063bc5fdedef0602LA

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de subiectione quae est per modum coactionis. Sic enim iusto non est lex posita, quia ipsi sibi sunt lex, dum ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, sicut apostolus, ad Rom. II, dicit. Unde in eos non habet lex vim coactivam, sicut habet in iniustos.

Referencing norms: Q96A5Ad1, assert-ha4a05755551a5a3daf2ed0c569622bdf32d2a2766933d09dcf59353cf6d1cf91

section/96-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fda25eb428fa5ea29a39decfae48219909d7c2562ea5b14377f6d1468dfca0a4LA

Ad secundum dicendum quod lex spiritus sancti est superior omni lege humanitus posita. Et ideo viri spirituales, secundum hoc quod lege spiritus sancti ducuntur, non subduntur legi, quantum ad ea quae repugnant ductioni spiritus sancti. Sed tamen hoc ipsum est de ductu spiritus sancti, quod homines spirituales legibus humanis subdantur; secundum illud I Petr. II, subiecti estote omni humanae creaturae, propter Deum.

Referencing norms: Q96A5Ad2, assert-h56eab12a2a81e1a009ac2103355dd087efe1b293e38e4d8c1567e0a39688dcda

section/96-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a2b4415a9d9b7882add282cafd06a1d174e7dc54cdab427a8522d4f6d691e1c0LA

Ad tertium dicendum quod princeps dicitur esse solutus a lege, quantum ad vim coactivam legis, nullus enim proprie cogitur a seipso; lex autem non habet vim coactivam nisi ex principis potestate. Sic igitur princeps dicitur esse solutus a lege, quia nullus in ipsum potest iudicium condemnationis ferre, si contra legem agat. Unde super illud Psalmi l, tibi soli peccavi etc., dicit Glossa quod lex non habet hominem qui sua facta diiudicet. Sed quantum ad vim directivam legis, princeps subditur legi propria voluntate; secundum quod dicitur extra, de constitutionibus, cap. cum omnes, quod quisque iuris in alterum statuit, ipse eodem iure uti debet. Et sapientis dicit auctoritas, patere legem quam ipse tuleris. Improperatur etiam his a domino qui dicunt et non faciunt; et qui aliis onera gravia imponunt, et ipsi nec digito volunt ea movere; ut habetur Matth. XXIII. Unde quantum ad Dei iudicium, princeps non est solutus a lege, quantum ad vim directivam eius; sed debet voluntarius, non coactus, legem implere. Est etiam princeps supra legem, inquantum, si expediens fuerit, potest legem mutare, et in ea dispensare, pro loco et tempore.

Referencing norms: Q96A5Ad3, assert-h15b3611f57c4bf869c574244d95583dbe23b6e8871b8a81b18447efad043f3aa

section/96-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7567c22cff179bdecab8b067c7914b721e919a94b60c18767880c1f0e1dcbc90LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non omnes legi subiiciantur. Illi enim soli subiiciuntur legi, quibus lex ponitur. Sed apostolus dicit, I ad Tim. I, quod iusto non est lex posita. Ergo iusti non subiiciuntur legi humanae.

Referencing norms: Q96A5Obiectio1, assert-hb715b2d452f1619a743e85461911148c727bdc42a406e6a52a4aaadca7be4404, assert-hc3d38deb4bbcd2f24955938abbeb8022b6c56e731dd26ab602b0c9e791d33f04

section/96-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c0df3d54b48032fe4c17635b61d494ab16e7e6cc25ae697564ba732ada62c7ddLA

Praeterea, Urbanus Papa dicit, et habetur in decretis, XIX qu. II, qui lege privata ducitur, nulla ratio exigit ut publica constringatur. Lege autem privata spiritus sancti ducuntur omnes viri spirituales, qui sunt filii Dei; secundum illud Rom. VIII, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Ergo non omnes homines legi humanae subiiciuntur.

Referencing norms: Q96A5Obiectio2, assert-h6c8c631d4af535f40dddf7b8a69616c9ebf0e87cca199e4ef5aff73e5cffa288

section/96-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:edbb6098b951556e2f7831abe9cc925bf52e644a6d2841d5470c2b58ef16969eLA

Praeterea, iurisperitus dicit quod princeps legibus solutus est. Qui autem est solutus a lege, non subditur legi. Ergo non omnes subiecti sunt legi.

Referencing norms: Q96A5Obiectio3, assert-h1eff76ad65763c82e06cf9cbf68f97ecd6499e7c4b5b77ce2e7b611796793e93

section/96-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a974e6bcb3b7384290670998b6a4f69c35d03edbde70abc13abe62e0650a1805LA

Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, lex de sui ratione duo habet, primo quidem, quod est regula humanorum actuum; secundo, quod habet vim coactivam. Dupliciter ergo aliquis homo potest esse legi subiectus. Uno modo, sicut regulatum regulae. Et hoc modo omnes illi qui subduntur potestati, subduntur legi quam fert potestas. Quod autem aliquis potestati non subdatur, potest contingere dupliciter. Uno modo, quia est simpliciter absolutus ab eius subiectione. Unde illi qui sunt de una civitate vel regno, non subduntur legibus principis alterius civitatis vel regni, sicut nec eius dominio. Alio modo, secundum quod regitur superiori lege. Puta si aliquis subiectus sit proconsuli, regulari debet eius mandato, non tamen in his quae dispensantur ei ab imperatore, quantum enim ad illa, non adstringitur mandato inferioris, cum superiori mandato dirigatur. Et secundum hoc contingit quod aliquis simpliciter subiectus legi, secundum aliqua legi non adstringitur, secundum quae regitur superiori lege. Alio vero modo dicitur aliquis subdi legi sicut coactum cogenti. Et hoc modo homines virtuosi et iusti non subduntur legi, sed soli mali. Quod enim est coactum et violentum, est contrarium voluntati. Voluntas autem bonorum consonat legi, a qua malorum voluntas discordat. Et ideo secundum hoc boni non sunt sub lege, sed solum mali.

Referencing norms: Q96A5Respondeo, assert-h2893f192534ff570f3ee1ca9fe7ba82f8ccf1b155e9efdc242ff9f372d6eb0d0

section/96-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0a7c02b44132c5a0f9f70f52591dbbe241d66850cd808475cc7e117b1a28cc4dLA

Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. XIII, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Sed non videtur esse subditus potestati, qui non subiicitur legi quam fert potestas. Ergo omnes homines debent esse legi humanae subiecti.

Referencing norms: assert-hec92d74a5030b77ed3490d5539dee7d120600530abe2a86dc7033bb5a039c4e9

section/96-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1eef173336cf300f1d813d869e6ead0fdb5d5d5ecc1cc80bcebb386c235e49c3LA

Ad primum ergo dicendum quod ille qui in casu necessitatis agit praeter verba legis, non iudicat de ipsa lege, sed iudicat de casu singulari, in quo videt verba legis observanda non esse.

Referencing norms: Q96A6Ad1, assert-hfaaa715bf391db7a6ea8c0d7439f868347682706b18f0a64c493ba26197e421e

section/96-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:eeb1ff1158ce8c6b0b121b4db9025c22db4608f5ed2cb02d89973a47c59acee4LA

Ad secundum dicendum quod ille qui sequitur intentionem legislatoris, non interpretatur legem simpliciter; sed in casu in quo manifestum est per evidentiam nocumenti, legislatorem aliud intendisse. Si enim dubium sit, debet vel secundum verba legis agere, vel superiores consulere.

Referencing norms: Q96A6Ad2, assert-h417d76aea1006abc59aee7be2e04d04282090e03c3d368bd430492a76828c1d5

section/96-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:28725e3e724a5cbea10f92411ac1cdeef7ca17b6397a830c69db072630932940LA

Ad tertium dicendum quod nullius hominis sapientia tanta est ut possit omnes singulares casus excogitare, et ideo non potest sufficienter per verba sua exprimere ea quae conveniunt ad finem intentum. Et si posset legislator omnes casus considerare, non oporteret ut omnes exprimeret, propter confusionem vitandam, sed legem ferre deberet secundum ea quae in pluribus accidunt.

Referencing norms: Q96A6Ad3, assert-h298375563223e1d3ef14432ba166516095d4b0da46921761ee445c541653c028

section/96-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b368abb36a1c79fd50169e1667e1dff4ff0c9ed6847dfd9f9500a1e41d01792bLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non liceat ei qui subditur legi, praeter verba legis agere. Dicit enim Augustinus, in libro de vera Relig., in temporalibus legibus, quamvis homines iudicent de his cum eas instituunt, tamen quando fuerint institutae et firmatae, non licebit de ipsis iudicare, sed secundum ipsas. Sed si aliquis praetermittat verba legis, dicens se intentionem legislatoris servare, videtur iudicare de lege. Ergo non licet ei qui subditur legi, ut praetermittat verba legis, ut intentionem legislatoris servet.

Referencing norms: Q96A6Obiectio1, assert-hcaad2cd0c3c7c3cf9ca89fda177db64652347ad54cd8a0ae29be65c7d07a19fd, assert-hcb427bef252cf05bbb20441f757709669f9137ef05f252afcd6f9c5d846ee47b

section/96-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d312b30c3b19d36defcce0114a7aebf8a44567513c9d6a4d39f784f7fe2ba474LA

Praeterea, ad eum solum pertinet leges interpretari, cuius est condere leges. Sed hominum subditorum legi non est leges condere. Ergo eorum non est interpretari legislatoris intentionem, sed semper secundum verba legis agere debent.

Referencing norms: Q96A6Obiectio2, assert-h7c9d40e0fc658ee43d83ad7bca69f19abe36ef867718f9154bf93296815522f2, assert-ha4d927972382a9fb3077c25d376e99971791c4d9c32747f12dfa9bcecd5f89e3

section/96-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a9d9fe6046a3bf536bb1a9b3f90a224d91f40496c1752bc9b96ada8bbf38985fLA

Praeterea, omnis sapiens intentionem suam verbis novit explicare. Sed illi qui leges condiderunt, reputari debent sapientes, dicit enim sapientia, Prov. VIII, per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Ergo de intentione legislatoris non est iudicandum nisi per verba legis.

Referencing norms: Q96A6Obiectio3, assert-h7ca9c4e2e7bfe62687a8cbdc0ade6981d9700d9031f2d6575a6c14d777105511, assert-h8a3f892be35a3c5f05cd6a7441ab981f52baaa61b9e3edd4054b64cc7670db99

section/96-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:43fecdd22cdf20725d14e38aa7e5b6267383fe91e4ec3b7f9f50bb5c330c5b20LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omnis lex ordinatur ad communem hominum salutem, et intantum obtinet vim et rationem legis; secundum vero quod ab hoc deficit, virtutem obligandi non habet. Unde iurisperitus dicit quod nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas patitur ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriori interpretatione, contra ipsorum commodum, perducamus ad severitatem. Contingit autem multoties quod aliquid observari communi saluti est utile ut in pluribus, quod tamen in aliquibus casibus est maxime nocivum. Quia igitur legislator non potest omnes singulares casus intueri, proponit legem secundum ea quae in pluribus accidunt, ferens intentionem suam ad communem utilitatem. Unde si emergat casus in quo observatio talis legis sit damnosa communi saluti, non est observanda. Sicut si in civitate obsessa statuatur lex quod portae civitatis maneant clausae, hoc est utile communi saluti ut in pluribus, si tamen contingat casus quod hostes insequantur aliquos cives, per quos civitas conservatur, damnosissimum esset civitati nisi eis portae aperirentur, et ideo in tali casu essent portae aperiendae, contra verba legis, ut servaretur utilitas communis, quam legislator intendit. Sed tamen hoc est considerandum, quod si observatio legis secundum verba non habeat subitum periculum, cui oportet statim occurri, non pertinet ad quemlibet ut interpretetur quid sit utile civitati et quid inutile, sed hoc solum pertinet ad principes, qui propter huiusmodi casus habent auctoritatem in legibus dispensandi. Si vero sit subitum periculum, non patiens tantam moram ut ad superiorem recurri possit, ipsa necessitas dispensationem habet annexam, quia necessitas non subditur legi.

Referencing norms: Q96A6Respondeo, assert-hd95a179c1372368e4c66986a6e7eb92136267d0a84d53791ae86a7c6c1fa62fb

section/96-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a3479f702422165c7eb42f1531bd2ed2f1d5c7607a7098c0e62e727ec56b6cbfLA

Sed contra est quod Hilarius dicit, in IV de Trin., intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei debet esse sermo subiectus. Ergo magis est attendendum ad causam quae movit legislatorem, quam ad ipsa verba legis.

Referencing norms: assert-hbdcc275540fe123c5a8ee6485e0b1d6bcab536afe5e836db7b6b70ee8ff70989

question/96/prooemium · paragraph

la · official · sha256:f2cc8ff24c247d310cbc345e647b5539478520c27c3c913470d1fed394d86103LA

Deinde considerandum est de potestate legis humanae. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum lex humana debeat poni in communi. Secundo, utrum lex humana debeat omnia vitia cohibere. Tertio, utrum omnium virtutum actus habeat ordinare. Quarto, utrum imponat homini necessitatem quantum ad forum conscientiae. Quinto, utrum omnes homines legi humanae subdantur. Sexto, utrum his qui sunt sub lege, liceat agere praeter verba legis.
section/97-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7c038ad75c5c36b2b5fb08b4c63f31689d6f15d0dd668451107b1eeef57a56a2LA

Ad primum ergo dicendum quod naturalis lex est participatio quaedam legis aeternae, ut supra dictum est, et ideo immobilis perseverat, quod habet ex immobilitate et perfectione divinae rationis instituentis naturam. Sed ratio humana mutabilis est et imperfecta. Et ideo eius lex mutabilis est. Et praeterea lex naturalis continet quaedam universalia praecepta, quae semper manent, lex vero posita ab homine continet praecepta quaedam particularia, secundum diversos casus qui emergunt.

Referencing norms: Q97A1Ad1, assert-h5e54147bea8cdad77915c5c4160179af01d617345c083ba9ca57852407ffa97b

section/97-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b45732457f3c8583402dad3ce30675bd597cbce2b03f2f8ada25b5c91281d46dLA

Ad secundum dicendum quod mensura debet esse permanens quantum est possibile. Sed in rebus mutabilibus non potest esse aliquid omnino immutabiliter permanens. Et ideo lex humana non potest esse omnino immutabilis.

Referencing norms: Q97A1Ad2, assert-hb9a0c476131b4f1916c0d32a29475bf5507627feab4ab9ed3849a83c088aa047

section/97-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:99ba8c3d184e1d2c317ec645480d9ea9e69ae86d760a84eea30f3301952c39edLA

Ad tertium dicendum quod rectum in rebus corporalibus dicitur absolute, et ideo semper, quantum est de se, manet rectum. Sed rectitudo legis dicitur in ordine ad utilitatem communem, cui non semper proportionatur una eademque res, sicut supra dictum est. Et ideo talis rectitudo mutatur.

Referencing norms: Q97A1Ad3, assert-h5eec12250704b7952fb77a81e365a2503151c5bc1bcf3333e163e2a983042b3b

section/97-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5da648867a51ebe3442a0725133d0ecf74c866901c9fc029e18c51f5d9f1d450LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex humana nullo modo debeat mutari. Lex enim humana derivatur a lege naturali, ut supra dictum est. Sed lex naturalis immobilis perseverat. Ergo et lex humana debet immobilis permanere.

Referencing norms: Q97A1Obiectio1, assert-h21e2d7c492303fcf1c296b74a4adcf06a2504e6fe3d4002fba24f0ef3624cb71, assert-h2e17e2f6e29ef5d3412d54315c8c79aa246a7c7bec97b08520a3bedf29da77b0

section/97-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3c2571df386a79b1a9ffec616691e36e7ace1e01e5c40d24e09b7d63a46a1333LA

Praeterea, sicut philosophus dicit, in V Ethic., mensura maxime debet esse permanens. Sed lex humana est mensura humanorum actuum, ut supra dictum est. Ergo debet immobiliter permanere.

Referencing norms: Q97A1Obiectio2, assert-h0dff0b5f1cff8451cc86e4e182aba5ac238c0958b5ec6ea7f693635a1485bb54, assert-h8fc00354aa3cfbda3c6cfd262092a223073f482ed5064c1964a8bde75811f5e4

section/97-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7e1d6a5f7435f941aa956f5f3a8a5af70992b6e9dbf0d6f993cd46bc715e4318LA

Praeterea, de ratione legis est quod sit iusta et recta, ut supra dictum est. Sed illud quod semel est rectum, semper est rectum. Ergo illud quod semel est lex, semper debet esse lex.

Referencing norms: Q97A1Obiectio3, assert-h7ff3380533b22728b7cd5741fac4636f5b7288e4eb7b7228aaaedf6b62795a1b, assert-he22022f8ef3c9e55562fc2affc5fdbb7788cb70edfebda4d249308498facb4da

section/97-1/respondeo · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:9ba2dfa2765e312d62ef3d63fd5d5c10636d67cdb164dd3614e5e84d0a673f6bLA

Respondeo dicendum quod sicut supra dictum est, lex humana est quoddam dictamen rationis, quo diriguntur humani actus. Et secundum hoc duplex causa potest esse quod lex humana iuste mutetur, una quidem ex parte rationis; alia vero ex parte hominum, quorum actus lege regulantur. Ex parte quidem rationis, quia humanae rationi naturale esse videtur ut gradatim ab imperfecto ad perfectum perveniat. Unde videmus in scientiis speculativis quod qui primo philosophati sunt, quaedam imperfecta tradiderunt, quae postmodum per posteriores sunt magis perfecta. Ita etiam est in operabilibus. Nam primi qui intenderunt invenire aliquid utile communitati hominum, non valentes omnia ex seipsis considerare, instituerunt quaedam imperfecta in multis deficientia quae posteriores mutaverunt, instituentes aliqua quae in paucioribus deficere possent a communi utilitate. Ex parte vero hominum, quorum actus lege regulantur, lex recte mutari potest propter mutationem conditionum hominum, quibus secundum diversas eorum conditiones diversa expediunt. Sicut Augustinus ponit exemplum, in I de Lib. Arb., quod si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, recte lex fertur qua tali populo liceat creare sibi magistratus, per quos respublica administretur. Porro si paulatim idem populus depravatus habeat venale suffragium, et regimen flagitiosis sceleratisque committat; recte adimitur tali populo potestas dandi honores, et ad paucorum bonorum redit arbitrium.

Referencing norms: ChangedConditionsSupportChange, ImprovedReasonSupportsChange, Q97A1Respondeo, assert-habc98b3586626f5533eaee8ef1d8db6a4aa65defb5989136d560af5bcb520d2c

section/97-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:27831a33e1a80deb9c7b369d41e5e1ca113b85f486f0005ad69c7fa739ee3cddLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., lex temporalis quamvis iusta sit, commutari tamen per tempora iuste potest.

Referencing norms: assert-hfcc3989c163fa67c0b4de6d43cb862650fb64002892ec48b7b86c8e8a82fa902

section/97-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bb561800f005c71732f742f9adc86df5c077602c52699aa706288fa5b066e1bcLA

Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt artis, habent efficaciam ex sola ratione, et ideo ubicumque melior ratio occurrat, est mutandum quod prius tenebatur. Sed leges habent maximam virtutem ex consuetudine, ut philosophus dicit, in II Polit. Et inde non sunt de facili mutandae.

Referencing norms: Q97A2Ad1, assert-h1b7b77c0b3e65cf9b17ca4ac83a9455481686c4be9fed51c12e242df02196827

section/97-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4fd5f5c3fae4f28c1ac8fd7394bc70e1144df2cac066d0e92e50af83f9913031LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa concludit quod leges sunt mutandae, non tamen pro quacumque melioratione, sed pro magna utilitate vel necessitate, ut dictum est.

Referencing norms: Q97A2Ad2, assert-hee49b2bb1fea882880382e1d6551262694f572d224a83f9928b78315b38c04a3

section/97-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7fccc57a04349e390e6e565b46c25e0cf9fe6b787f21c7734f2a4513b3878f8fLA

Et similiter dicendum est ad tertium.

Referencing norms: Q97A2Ad3, assert-h41bb5a2464e02d81c4aa7f73a840ef17e4f1cfd4c2cd273484d196735f6a05d3

section/97-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fa8370445533fb60ea561f17a0760a9163c92e5a92f563e33f4d4849d4236cbcLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod semper lex humana, quando aliquid melius occurrit, sit mutanda. Leges enim humanae sunt adinventae per rationem humanam, sicut etiam aliae artes. Sed in aliis artibus mutatur id quod prius tenebatur, si aliquid melius occurrat. Ergo idem est etiam faciendum in legibus humanis.

Referencing norms: Q97A2Obiectio1, assert-h3d393944060e357a3846584ca72f01fcdfe954116b5c6e1364f9e018d5161c53, assert-h98b81c90488dba1f9c33b4d6ba7282ca8202be0304ddc62149ae8cbf049254c1

section/97-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1b7fb88e83b7bad3c0229e5385d316c35c44dec09362ed04e4e448efe7005434LA

Praeterea, ex his quae praeterita sunt, providere possumus de futuris. Sed nisi leges humanae mutatae fuissent supervenientibus melioribus adinventionibus, multa inconvenientia sequerentur, eo quod leges antiquae inveniuntur multas ruditates continere. Ergo videtur quod leges sint mutandae, quotiescumque aliquid melius occurrit statuendum.

Referencing norms: Q97A2Obiectio2, assert-h9a10b108db158e96d04885ca4b5f5c59e9a0034faa682311a18ebc6d28216654, assert-hbc5140271764f10961b2c8152aecaad591bc06dc344e2dba45bb15789e4813c0

section/97-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:be5dc899bf7e4b22a03f0ae7ddaaa5e033dfdac1785766610ff81be92d0552f7LA

Praeterea, leges humanae circa singulares actus hominum statuuntur. In singularibus autem perfectam cognitionem adipisci non possumus nisi per experientiam, quae tempore indiget, ut dicitur in II Ethic. Ergo videtur quod per successionem temporis possit aliquid melius occurrere statuendum.

Referencing norms: Q97A2Obiectio3, assert-ha676bfcb2df38bc8f4ddc82d8ea0f0dc65357ab34306662182ddd82451aafce0

section/97-2/respondeo · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:ddce02ba7fffe0b453485b1fa0441aa463d6d14a4c31ab7026c13d4eee629baaLA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex humana intantum recte mutatur, inquantum per eius mutationem communi utilitati providetur. Habet autem ipsa legis mutatio, quantum in se est, detrimentum quoddam communis salutis. Quia ad observantiam legum plurimum valet consuetudo, intantum quod ea quae contra communem consuetudinem fiunt, etiam si sint leviora de se, graviora videantur. Unde quando mutatur lex, diminuitur vis constrictiva legis, inquantum tollitur consuetudo. Et ideo nunquam debet mutari lex humana, nisi ex aliqua parte tantum recompensetur communi saluti, quantum ex ista parte derogatur. Quod quidem contingit vel ex hoc quod aliqua maxima et evidentissima utilitas ex novo statuto provenit, vel ex eo quod est maxima necessitas, ex eo quod lex consueta aut manifestam iniquitatem continet, aut eius observatio est plurimum nociva. Unde dicitur a iurisperito quod in rebus novis constituendis, evidens debet esse utilitas, ut recedatur ab eo iure quod diu aequum visum est.

Referencing norms: GreatUtilityJustifiesChange, Q97A2Respondeo, UrgentNecessityJustifiesChange, assert-hfcce013754e43b074e30d46553fc351f90823ef902c9cf5bbf9b7bdf4601c2c5

section/97-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:f91e6026345b7d7a9943694e5f1f41869fafb9565f0bf8e19cafa7773bc6c405LA

Sed contra est quod dicitur in decretis, dist. XII, ridiculum est et satis abominabile dedecus, ut traditiones quas antiquitus a patribus suscepimus, infringi patiamur.

Referencing norms: assert-h05f10a46c478e2b51828fadc1624f9b0000a8b9fba2dd19f76b52f0653aeba47

section/97-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1230d6acaba55b480dc8b12f57b6648912d1a4b83651dc0c853fc1250954da2fLA

Ad primum ergo dicendum quod lex naturalis et divina procedit a voluntate divina, ut dictum est. Unde non potest mutari per consuetudinem procedentem a voluntate hominis, sed solum per auctoritatem divinam mutari posset. Et inde est quod nulla consuetudo vim obtinere potest contra legem divinam vel legem naturalem, dicit enim Isidorus, in Synonym., usus auctoritati cedat, pravum usum lex et ratio vincat.

Referencing norms: Q97A3Ad1, assert-h636761dabb2b8050773d15f79e18541bbfbc5d7d9832b49e83dd5b2d6485b8ad

section/97-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9d711d5f4f2a28e4a820eb153c9922cca0aa7408d58cd12c0307229e14709fe1LA

Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, leges humanae in aliquibus casibus deficiunt, unde possibile est quandoque praeter legem agere, in casu scilicet in quo deficit lex, et tamen actus non erit malus. Et cum tales casus multiplicantur, propter aliquam mutationem hominum, tunc manifestatur per consuetudinem quod lex ulterius utilis non est, sicut etiam manifestaretur si lex contraria verbo promulgaretur. Si autem adhuc maneat ratio eadem propter quam prima lex utilis erat, non consuetudo legem, sed lex consuetudinem vincit, nisi forte propter hoc solum inutilis lex videatur, quia non est possibilis secundum consuetudinem patriae, quae erat una de conditionibus legis. Difficile enim est consuetudinem multitudinis removere.

Referencing norms: Q97A3Ad2, assert-h8f8b1f0729b3c43fd200b9ce4584277be08164a0990d4f7c435db3715d1cd290

section/97-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2f4dc0b43a21b89b255264260419187435496a302894c242018d217cd4c746bbLA

Ad tertium dicendum quod multitudo in qua consuetudo introducitur duplicis conditionis esse potest. Si enim sit libera multitudo, quae possit sibi legem facere, plus est consensus totius multitudinis ad aliquid observandum, quem consuetudo manifestat, quam auctoritas principis, qui non habet potestatem condendi legem, nisi inquantum gerit personam multitudinis. Unde licet singulae personae non possint condere legem, tamen totus populus legem condere potest. Si vero multitudo non habeat liberam potestatem condendi sibi legem, vel legem a superiori potestate positam removendi; tamen ipsa consuetudo in tali multitudine praevalens obtinet vim legis, inquantum per eos toleratur ad quos pertinet multitudini legem imponere, ex hoc enim ipso videntur approbare quod consuetudo induxit.

Referencing norms: Q97A3Ad3, assert-h911fa6330ab1ac2b607ce1e81b9d0e34773c9b14a3c7e72267419fc57ff482b6

section/97-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:afb532bfd78c4bc30564acaafe4503199f6cc9705cf4f9e5ffecf2104ec40099LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consuetudo non possit obtinere vim legis, nec legem amovere. Lex enim humana derivatur a lege naturae et a lege divina, ut ex supradictis patet. Sed consuetudo hominum non potest immutare legem naturae, nec legem divinam. Ergo etiam nec legem humanam immutare potest.

Referencing norms: Q97A3Obiectio1, assert-h4e39f7ac0ba321b869408254bb4449dff4d7d4a39f56a652101f9d8d549eedb9, assert-hcaabb52c78ff0f7414757a514848e133e6f481e5f5b7fdbf870ae2fbe4f5a943

section/97-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:22a17b0f7a0160f6065ebc3e6227896b6d58b45773312df1f2ef61792cbcf1f4LA

Praeterea, ex multis malis non potest fieri unum bonum. Sed ille qui incipit primo contra legem agere, male facit. Ergo, multiplicatis similibus actibus, non efficietur aliquod bonum. Lex autem est quoddam bonum, cum sit regula humanorum actuum. Ergo per consuetudinem non potest removeri lex, ut ipsa consuetudo vim legis obtineat.

Referencing norms: Q97A3Obiectio2, assert-h06e033c87874f8267baedd8f69fa45078785c9e8a31361840d9efd8fc95dd8d6, assert-h6be4034b57cc75cece957ad445f980e3b0af530a96e5a5e6693affbeccf737d6, assert-he321982e5926e91b05005ca68cba83a8e6a1388abb7a38703536451672d5d748

section/97-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7f67d68bc900c53fafb5b8df5d6668f2508c57cddffb32d9c10245f5d979889aLA

Praeterea, ferre legem pertinet ad publicas personas, ad quas pertinet regere communitatem, unde privatae personae legem facere non possunt. Sed consuetudo invalescit per actus privatarum personarum. Ergo consuetudo non potest obtinere vim legis, per quam lex removeatur.

Referencing norms: Q97A3Obiectio3, assert-h12e4aecd54df62a4783d1f73ff572f1bc31d670e588024ec75e19bc5e9251bab, assert-hecb8701dccbbd16579f5c76b28daa7136d5cfe60e5164cbca3568bb4a0de9a18

section/97-3/respondeo · paragraph · referenced by: 9

la · official · sha256:87bc58a63d28c229ba51dd78120fc2f4568b64fb658a511c18653bfcd792c2ddLA

Respondeo dicendum quod omnis lex proficiscitur a ratione et voluntate legislatoris, lex quidem divina et naturalis a rationabili Dei voluntate; lex autem humana a voluntate hominis ratione regulata. Sicut autem ratio et voluntas hominis manifestantur verbo in rebus agendis, ita etiam manifestantur facto, hoc enim unusquisque eligere videtur ut bonum, quod opere implet. Manifestum est autem quod verbo humano potest et mutari lex, et etiam exponi, inquantum manifestat interiorem motum et conceptum rationis humanae. Unde etiam et per actus, maxime multiplicatos, qui consuetudinem efficiunt, mutari potest lex, et exponi, et etiam aliquid causari quod legis virtutem obtineat, inquantum scilicet per exteriores actus multiplicatos interior voluntatis motus, et rationis conceptus, efficacissime declaratur; cum enim aliquid multoties fit, videtur ex deliberato rationis iudicio provenire. Et secundum hoc, consuetudo et habet vim legis, et legem abolet, et est legum interpretatrix.

Referencing norms: ContraryCustomDisplacesWrittenLaw, CustomAbrogatesContraryLaw, CustomConsentOverWrittenContinuance, CustomInterpretsLaw, FreeCommunityCustomHasForce, Q97A3Respondeo, ToleratedCustomHasForce, WrittenLawPrimaFacieContinues, assert-h60a9e681ed9b90547d9a559b12c734f569416f82e907e01afe68d161fe8f5235

section/97-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:cb788d2d4466859dd478f47911bc58a808bef299cc14731b8d68cb770ee32e85LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in Epist. ad Casulan., mos populi Dei et instituta maiorum pro lege sunt tenenda. Et sicut praevaricatores legum divinarum, ita et contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt.

Referencing norms: assert-hc1eec5631342f9a64bb6e90ec60fa5951be4cbf5276a3a6bee43c61ecdf9f8ca

section/97-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:247329f2f24f36fed49dcc3bdb950477da49d3c26be524e5ac491875e1575a95LA

Ad primum ergo dicendum quod, quando cum aliquo dispensatur ut legem communem non servet, non debet fieri in praeiudicium boni communis; sed ea intentione ut ad bonum commune proficiat.

Referencing norms: Q97A4Ad1, assert-h7a9f9a0a6cf1f855aa37b9166fe2d8e11a9b2e90a956324924c55bac42af6a60

section/97-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:58008c88bb7f6f9b9d017ca358797365214eb5c22a3c1b756748a84bcc7aecf3LA

Ad secundum dicendum quod non est acceptio personarum si non serventur aequalia in personis inaequalibus. Unde quando conditio alicuius personae requirit ut rationabiliter in ea aliquid specialiter observetur, non est personarum acceptio si sibi aliqua specialis gratia fiat.

Referencing norms: Q97A4Ad2, assert-ha1cfac32e36963dcf1fcbe54d365f3e80fc6836450e2e125329fb3f810e27a2f

section/97-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fa4754b1afb79bbedc8a966e7d56d9257c639787c452d917ed71f8573bf88eecLA

Ad tertium dicendum quod lex naturalis inquantum continet praecepta communia, quae nunquam fallunt, dispensationem recipere non potest. In aliis vero praeceptis, quae sunt quasi conclusiones praeceptorum communium, quandoque per hominem dispensatur, puta quod mutuum non reddatur proditori patriae, vel aliquid huiusmodi. Ad legem autem divinam ita se habet quilibet homo, sicut persona privata ad legem publicam cui subiicitur. Unde sicut in lege humana publica non potest dispensare nisi ille a quo lex auctoritatem habet, vel is cui ipse commiserit; ita in praeceptis iuris divini, quae sunt a Deo, nullus potest dispensare nisi Deus, vel si cui ipse specialiter committeret.

Referencing norms: Q97A4Ad3, assert-hf075421ceb012ff77da35ad9554a84f983ac0aa4432d76d1a9106fe99f1c759f

section/97-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5e93617ae1a6a9aa4fafe958946d63fff3888aac92045a76a42cb9f1fefad081LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod rectores multitudinis non possint in legibus humanis dispensare. Lex enim statuta est pro communi utilitate, ut Isidorus dicit. Sed bonum commune non debet intermitti pro privato commodo alicuius personae, quia, ut dicit philosophus, in I Ethic., bonum gentis divinius est quam bonum unius hominis. Ergo videtur quod non debeat dispensari cum aliquo ut contra legem communem agat.

Referencing norms: Q97A4Obiectio1, assert-h1ba99e8b66ef97cddebbea6a7cb7885bf3c6fd51573009e65afadbe42d3fa4b1, assert-h8cf9da300b0659a588bf42c9711a71ddcaa95da95d9cead32df3f3ecb2d3f51f

section/97-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:650394e466062050f5d885dccd480505ecb92e17965f5c45710ff2465c5c69b3LA

Praeterea, illis qui super alios constituuntur, praecipitur Deut. I, ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Sed concedere alicui quod communiter denegatur omnibus, videtur esse acceptio personarum. Ergo huiusmodi dispensationes facere rectores multitudinis non possunt, cum hoc sit contra praeceptum legis divinae.

Referencing norms: Q97A4Obiectio2, assert-h28de601de7207fd0b55ff06839158915642188a7601dff45c55678932164462f, assert-h9470d4d3778f545d2d4e7e080cc35e1c408bd51f0160326e06844607ca4e407a

section/97-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:52f21b20cb1084f14e17bc2eacbe4b02b6a507615acb7fe9651dab32a26bea94LA

Praeterea, lex humana, si sit recta, oportet quod consonet legi naturali et legi divinae, aliter enim non congrueret religioni, nec conveniret disciplinae, quod requiritur ad legem, ut Isidorus dicit. Sed in lege divina et naturali nullus homo potest dispensare. Ergo nec etiam in lege humana.

Referencing norms: Q97A4Obiectio3, assert-h53f6c6ee72051900b46f5edfd4205529002538133abc4429c9dccad2c49e8cac, assert-h848f0cb7df15ce0157859c9605c8011975c51a9a5c03e86452381e3fc84745d3

section/97-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:86ef5d9a541237e8f237caeb76773dde32912459e972e4d18ca4cf857ac34ca1LA

Respondeo dicendum quod dispensatio proprie importat commensurationem alicuius communis ad singula, unde etiam gubernator familiae dicitur dispensator, inquantum unicuique de familia cum pondere et mensura distribuit et operationes et necessaria vitae. Sic igitur et in quacumque multitudine ex eo dicitur aliquis dispensare, quod ordinat qualiter aliquod commune praeceptum sit a singulis adimplendum. Contingit autem quandoque quod aliquod praeceptum quod est ad commodum multitudinis ut in pluribus, non est conveniens huic personae, vel in hoc casu, quia vel per hoc impediretur aliquid melius, vel etiam induceretur aliquod malum, sicut ex supradictis patet. Periculosum autem esset ut hoc iudicio cuiuslibet committeretur, nisi forte propter evidens et subitum periculum, ut supra dictum est. Et ideo ille qui habet regere multitudinem, habet potestatem dispensandi in lege humana quae suae auctoritati innititur, ut scilicet in personis vel casibus in quibus lex deficit, licentiam tribuat ut praeceptum legis non servetur. Si autem absque hac ratione, pro sola voluntate, licentiam tribuat, non erit fidelis in dispensatione, aut erit imprudens, infidelis quidem, si non habeat intentionem ad bonum commune; imprudens autem, si rationem dispensandi ignoret. Propter quod dominus dicit, Lucae XII, quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam?

Referencing norms: Q97A4Respondeo, assert-h6f6a8ef032a097c176dfdb87281110617e299c02636eff815bf6092690ee53c3

section/97-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a558f25e3b66057529b9c8d6a07cc139d66e436597f38d601577cf557ffc617fLA

Sed contra est quod dicit apostolus, I ad Cor. IX, dispensatio mihi credita est.

Referencing norms: assert-h121ff9a0e66a7ec74157e678c9348fa67862177d083c995845c989a20bc9d4a1

question/97/prooemium · paragraph

la · official · sha256:ab8247f2365fc93b7dc35a888eeee90ad101e7b6c5a5a98b514e98a44d2e892aLA

Deinde considerandum est de mutatione legum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum lex humana sit mutabilis. Secundo, utrum semper debeat mutari, quando aliquid melius occurrerit. Tertio, utrum per consuetudinem aboleatur; et utrum consuetudo obtineat vim legis. Quarto, utrum usus legis humanae per dispensationem rectorum immutari debeat.

The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.