Source / pinned edition
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae III, quaestiones 1-26
Source of package la.aquinas.summa.iii_incarnatione · Summa theologiae III, qq. 1-26
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#SUMMA_THEOLOGIAE_III_1_26
- number
- Summa theologiae III, qq. 1-26
- kind
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 1
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q1
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:aab9339996397c74681ec99bd78e98cb919d61d0a2bd786cacb184cbcfe53275 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 55
section/1-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe09cee81b135e404a1a4fdd92d8057b0aeb3a73c61389ed9e2ddd5c5fdf774dLA
Ad primum ergo dicendum quod incarnationis mysterium non est impletum per hoc quod Deus sit aliquo modo a suo statu immutatus in quo ab aeterno non fuit, sed per hoc quod novo modo creaturae se univit, vel potius eam sibi. Est autem conveniens ut creatura, quae secundum rationem sui mutabilis est, non semper eodem modo se habeat. Et ideo, sicut creatura, cum prius non esset, in esse producta est, convenienter, cum prius non esset unita Deo, postmodum fuit ei unita.Referencing norms: Q1A1Ad1, assert-hc5b3f416c5f2797d84d38e2a446c544860c58217382ee8c91641818884ad45fd
section/1-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:07cb273005351530b738ffa24861153890d01430ee3c5cf6a61b6f3af5ef4decLA
Ad secundum dicendum quod uniri Deo in unitate personae non fuit conveniens carni humanae secundum conditionem suae naturae, quia hoc erat supra dignitatem ipsius. Conveniens tamen fuit Deo, secundum infinitam excellentiam bonitatis eius, ut sibi eam uniret pro salute humana.Referencing norms: Q1A1Ad2, assert-hfd4509356beb208584ea4f6722dc59043b19754f3fcf5f0fe3aa2770cf879e4c
section/1-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a1bd788712ecf1fb7f0fd429aef68bd45d3dc37b3aa1989dd82f262da1899c74LA
Ad tertium dicendum quod quaelibet alia conditio secundum quam quaecumque creatura differt a creatore, a Dei sapientia est instituta, et ad Dei bonitatem ordinata, Deus enim propter suam bonitatem, cum sit increatus, immobilis, incorporeus, produxit creaturas mobiles et corporeas; et similiter malum poenae a Dei iustitia est introductum propter gloriam Dei. Malum vero culpae committitur per recessum ab arte divinae sapientiae et ab ordine divinae bonitatis. Et ideo conveniens esse potuit assumere naturam creatam, mutabilem, corpoream et poenalitati subiectam, non autem fuit conveniens ei assumere malum culpae.Referencing norms: Q1A1Ad3, assert-h6a67bbae10ea876beeb5371892b1f69f8b566dbb4a281e3110b828b17bb1b2c8
section/1-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:baec0cb81deb7fc090652cd83f5338a2321d47328dc317e91e1cf2a286242292LA
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus respondet, in epistola ad Volusianum, non habet hoc Christiana doctrina, quod ita sit Deus infusus carni humanae ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam transtulerit, hominum est iste sensus nihil nisi corpus valentium cogitare. Deus autem non mole, sed virtute magnus est, unde magnitudo virtutis eius nullas in angusto sentit angustias. Non est ergo incredibile, ut verbum hominis transiens simul auditur a multis et a singulis totum, quod verbum Dei permanens simul ubique sit totum. Unde nullum inconveniens sequitur, Deo incarnato.Referencing norms: Q1A1Ad4, assert-h424c1f6205504027278c4d00446a3d4373f6c2bc0b7260678899958645d3d3f1
section/1-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:b7fe3708f84b75ff208f2777417cf4e405a94ac5b39aebd63dff9bd529b61820LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens Deum incarnari. Cum enim Deus ab aeterno sit ipsa essentia bonitatis, sic optimum est ipsum esse sicut ab aeterno fuit. Sed Deus ab aeterno fuit absque omni carne. Ergo convenientissimum est ipsum non esse carni unitum. Non ergo fuit conveniens Deum incarnari.Referencing norms: Q1A1Obiectio1, assert-hbf076bc4366a32f930cf8f64befe1fd92d04b8ac620711ea2f309cc1f7aacd91, assert-hd4689ddc3d20b05a074aa38f369d0db30395af9b9c6f7a6b54d7c02a1f30237a, assert-he2eca5f3236812f8eaa83c0b63075eecc796c39c2290bb20d94e74f4b9e8a910
section/1-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7df309c151aba6f63715b5d5526e72985eaec97e879a7e658f8694e51c842c1dLA
Praeterea, quae sunt in infinitum distantia, inconvenienter iunguntur, sicut inconveniens esset iunctura si quis pingeret imaginem in qua humano capiti cervix iungeretur equina. Sed Deus et caro in infinitum distant, cum Deus sit simplicissimus caro autem composita, et praecipue humana. Ergo inconveniens fuit quod Deus carni uniretur humanae.Referencing norms: Q1A1Obiectio2, assert-h075def8b848ea8a5e754ccdb9f090a34a0f3f454b2cb0a9e6445a30cb3516eb0, assert-h571156375208daeaa36ae596336b97493cece047d5e73433c6991da71c33c692
section/1-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:47ca2b8b6aa5945d6562bd20af3d10fe8b66c57f975b2fcb1df329955b7dac67LA
Praeterea, sic distat corpus a summo spiritu sicut malitia a summa bonitate. Sed omnino esset inconveniens quod Deus, qui est summa bonitas, malitiam assumeret. Ergo non est conveniens quod summus spiritus increatus corpus assumeret.Referencing norms: Q1A1Obiectio3, assert-h11962323763149b6b82028cab2350e514cbba662dceacaf73882f90634e4bc50, assert-h54a4a9951fbe3da94524ee16b49a459ed0c8af913acb41b8f69b5c392d0e0e64
section/1-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:27da4e94bc6aa2453ed1f0ed69fa82ea19e2c1e916fedb74aca0759b99992f4bLA
Praeterea, inconveniens est ut qui excedit magna, contineatur in minimo; et cui imminet cura magnorum, ad parva se transferat. Sed Deum, qui totius mundi curam gerit, tota universitas capere non sufficit. Ergo videtur inconveniens quod intra corpusculum vagientis infantiae lateat cui parum putatur universitas; et tandiu a sedibus suis absit ille regnator, atque ad unum corpusculum totius mundi cura transferatur; ut Volusianus scribit ad Augustinum.Referencing norms: Q1A1Obiectio4, assert-h048eccb96ced1337d4312c7b8b15b275c7f3bc8412a44e4dc81925d6e8ffaf42, assert-he090588c7365bc5dd1dbc19bb18bfad26f361cdc2e59f55a62d55a61cf1351f8
section/1-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3d969409701c5cd7618ae74713a352f2188a5c393610f8bcbc1a44d7c90c040dLA
Respondeo dicendum quod unicuique rei conveniens est illud quod competit sibi secundum rationem propriae naturae, sicut homini conveniens est ratiocinari quia hoc convenit sibi inquantum est rationalis secundum suam naturam. Ipsa autem natura Dei est bonitas, ut patet per Dionysium, I cap. de Div. Nom. Unde quidquid pertinet ad rationem boni, conveniens est Deo. Pertinet autem ad rationem boni ut se aliis communicet, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Unde ad rationem summi boni pertinet quod summo modo se creaturae communicet. Quod quidem maxime fit per hoc quod naturam creatam sic sibi coniungit ut una persona fiat ex tribus, verbo, anima et carne, sicut dicit Augustinus, XIII de Trin. Unde manifestum est quod conveniens fuit Deum incarnari.Referencing norms: IncarnationFitting, Q1A1Respondeo, assert-h7b9d5e908f1e98b96cfe04bbc64e27dc92519a00ef9fcd3f8c88c0dfbc792f42
section/1-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3a65ee41fe09714d9ea727f785738670795d7c2deb024f262aa377ce3578ee3aLA
Sed contra, illud videtur esse convenientissimum ut per visibilia monstrentur invisibilia Dei, ad hoc enim totus mundus est factus, ut patet per illud apostoli, Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Sed sicut Damascenus dicit, in principio III libri, per incarnationis mysterium monstratur simul bonitas et sapientia et iustitia et potentia Dei vel virtus, bonitas quidem, quoniam non despexit proprii plasmatis infirmitatem; iustitia vero, quoniam non alium facit vincere tyrannum, neque vi eripit ex morte hominem; sapientia vero, quoniam invenit difficillimi decentissimam solutionem; potentia vero, sive virtus, infinita, quia nihil est maius quam Deum fieri hominem. Ergo conveniens fuit Deum incarnari.Referencing norms: assert-h98ed5654cf1471190fc2f46ddae8dcf94ca368a883edd30e1cc176d5555fa877
section/1-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:844e7a9b4c139100f2027901cd2f0f838c2af92b340d564983272ea0c30c91e1LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum primum modum necessarii, sine quo ad finem perveniri non potest.Referencing norms: Q1A2Ad1, assert-hf4cd041ccb806853e2d6b701b15ee3f167ed9b37208565a00eea073ccb5fb921
section/1-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3aabba8ab4ca609226d10701743b74471795e4476ebad4e4de287ef394840eceLA
Ad secundum dicendum quod aliqua satisfactio potest dici sufficiens dupliciter. Uno modo, perfecte, quia est condigna per quandam adaequationem ad recompensationem commissae culpae. Et sic hominis puri satisfactio sufficiens esse non potuit, quia tota natura humana erat per peccatum corrupta; nec bonum alicuius personae, vel etiam plurium, poterat per aequiparantiam totius naturae detrimentum recompensare. Tum etiam quia peccatum contra Deum commissum quandam infinitatem habet ex infinitate divinae maiestatis, tanto enim offensa est gravior, quanto maior est ille in quem delinquitur. Unde oportuit, ad condignam satisfactionem, ut actio satisfacientis haberet efficaciam infinitam, ut puta Dei et hominis existens. Alio modo potest dici satisfactio sufficiens imperfecte, scilicet secundum acceptationem eius qui est ea contentus, quamvis non sit condigna. Et hoc modo satisfactio puri hominis est sufficiens. Et quia omne imperfectum praesupponit aliquid perfectum, a quo sustentetur, inde est quod omnis puri hominis satisfactio efficaciam habet a satisfactione Christi.Referencing norms: Q1A2Ad2, assert-h5fd572110b81c82b1c84fa88f85dca787744cbf5b9496cba97df4700d8006f31
section/1-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2a9f668b8060aec419c6940b15c424c6494d99a3958163b6cf70291c2505d436LA
Ad tertium dicendum quod Deus, assumendo carnem, suam maiestatem non minuit, et per consequens non minuitur ratio reverentiae ad ipsum. Quae augetur per augmentum cognitionis ipsius. Ex hoc autem quod nobis appropinquare voluit per carnis assumptionem, magis nos ad se cognoscendum attraxit.Referencing norms: Q1A2Ad3, assert-h30fb3216af63ec6df6b4b0325d17c2adea046ff00dc0150fbe4d4d3b0df7bb8c
section/1-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62089a1091c2a5d00d9f81fb8b3aba6c6ebfaaeb54b4869668d2b0846e0c5a7eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium ad reparationem humani generis verbum Dei incarnari. Verbo enim Dei, cum sit Deus perfectus, ut in primo habitum est, nihil virtutis per carnem assumptam accrevit. Si ergo verbum Dei incarnatum naturam reparavit, etiam absque carnis assumptione eam potuit reparare.Referencing norms: Q1A2Obiectio1, assert-hba91309aff8dd8fb63e8622a3a4137bb087bcd79295db79bbcc2852d728aa1c5
section/1-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dfba440702747205402724682da8f1346fce5906af9a79306d72f184840f4df4LA
Praeterea, ad reparationem humanae naturae, quae per peccatum collapsa erat, nihil aliud requiri videbatur quam quod homo satisfaceret pro peccato. Non enim Deus ab homine requirere plus debet quam possit, et, cum pronior sit ad miserendum quam ad puniendum, sicut homini imputat actum peccati, ita etiam videtur quod ei imputet ad deletionem peccati actum contrarium. Non ergo fuit necessarium ad reparationem humanae naturae verbum Dei incarnari.Referencing norms: Q1A2Obiectio2, assert-h09a55801a17853662ca62907046fcd7d9d2bd10866bdb5595d19e09dce838cd6
section/1-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5d47a0031390247f1986a5500803e1be102a9c93238b6f8a1bd80d39d91c2d75LA
Praeterea, ad salutem hominis praecipue pertinet ut Deum revereatur, unde dicitur Malach. I, si ego dominus, ubi timor meus? Si pater, ubi honor meus? Sed ex hoc ipso homines Deum magis reverentur quod eum considerant super omnia elevatum, et ab hominum sensibus remotum, unde in Psalmo dicitur, excelsus super omnes gentes dominus, et super caelos gloria eius; et postea subditur, quis sicut dominus Deus noster? Quod ad reverentiam pertinet. Ergo videtur non convenire humanae saluti quod Deus nobis similis fieret per carnis assumptionem.Referencing norms: Q1A2Obiectio3, assert-h07fc960b2b80d691103686ea41eb1c584ef976a849ffa15dc770ace3cd5b3e52, assert-h2032dd4867377c5eaee516ef98518a91f80498bfe50a781307acddd28b1bcda5
section/1-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee1dc1d72450407f0e363e5da246733d6f297d25ad1691a9dd44b9d67cc0a708LA
Respondeo dicendum quod ad finem aliquem dicitur aliquid esse necessarium dupliciter, uno modo, sine quo aliquid esse non potest, sicut cibus est necessarius ad conservationem humanae vitae; alio modo, per quod melius et convenientius pervenitur ad finem, sicut equus necessarius est ad iter. Primo modo Deum incarnari non fuit necessarium ad reparationem humanae naturae, Deus enim per suam omnipotentem virtutem poterat humanam naturam multis aliis modis reparare. Secundo autem modo necessarium fuit Deum incarnari ad humanae naturae reparationem. Unde dicit Augustinus, XIII de Trin., ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cuius potestati omnia aequaliter subiacent, sed sanandae miseriae nostrae convenientiorem alium modum non fuisse. Et hoc quidem considerari potest quantum ad promotionem hominis in bono. Primo quidem, quantum ad fidem, quae magis certificatur ex hoc quod ipsi Deo loquenti credit. Unde Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, ut homo fidentius ambularet ad veritatem, ipsa veritas, Dei filius, homine assumpto, constituit atque fundavit fidem. Secundo, quantum ad spem, quae per hoc maxime erigitur. Unde Augustinus dicit, XIII de Trin., nihil tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram quam ut demonstraretur nobis quantum diligeret nos Deus. Quid vero huius rei isto indicio manifestius, quam ut Dei filius naturae nostrae dignatus est inire consortium? Tertio, quantum ad caritatem, quae maxime per hoc excitatur. Unde Augustinus dicit, in libro de catechizandis rudibus, quae maior causa est adventus domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis? Et postea subdit, si amare pigebat, saltem reamare non pigeat. Quarto, quantum ad rectam operationem, in qua nobis exemplum se praebuit. Unde Augustinus dicit, in quodam sermone de nativitate domini, homo sequendus non erat, qui videri poterat, Deus sequendus erat, qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. Quinto, quantum ad plenam participationem divinitatis, quae vere est hominis beatitudo, et finis humanae vitae. Et hoc collatum est nobis per Christi humanitatem, dicit enim Augustinus, in quodam sermone de Nativ. domini, factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Similiter etiam hoc utile fuit ad remotionem mali. Primo enim per hoc homo instruitur ne sibi Diabolum praeferat, et eum veneretur, qui est auctor peccati. Unde dicit Augustinus, XIII de Trin., quando sic Deo coniungi potuit humana natura ut fieret una persona, superbi illi maligni spiritus non ideo se audeant homini praeponere quia non habent carnem. Secundo, quia per hoc instruimur quanta sit dignitas humanae naturae, ne eam inquinemus peccando. Unde dicit Augustinus, in libro de vera religione, demonstravit nobis Deus quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit. Et Leo Papa dicit, in sermone de nativitate, agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Tertio quia, ad praesumptionem hominis tollendam, gratia Dei, nullis meritis praecedentibus, in homine Christo nobis commendatur, ut dicitur XIII de Trinitate. Quarto, quia superbia hominis, quae maximum impedimentum est ne inhaereatur Deo per tantam Dei humilitatem redargui potest atque sanari, ut Augustinus dicit ibidem. Quinto, ad liberandum hominem a servitute. Quod quidem, ut Augustinus dicit, XIII de Trin., fieri debuit sic ut Diabolus iustitia hominis Iesu Christi superaretur, quod factum est Christo satisfaciente pro nobis. Homo autem purus satisfacere non poterat pro toto humano genere; Deus autem satisfacere non debebat; unde oportebat Deum et hominem esse Iesum Christum. Unde et Leo Papa dicit, in sermone de Nativ., suscipitur a virtute infirmitas, a maiestate humilitas, ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei et hominum mediator et mori ex uno, et resurgere posset ex altero. Nisi enim esset verus Deus, non afferret remedium, nisi esset homo verus, non praeberet exemplum. Sunt autem et aliae plurimae utilitates quae consecutae sunt, supra comprehensionem sensus humani.Referencing norms: Q1A2Respondeo, assert-h15031e1c614b58794f33920da479aaad40c13954302b3ab8d09342e1d8a393f0
section/1-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:df99c9b8c85c82d861351e5c39a6ef91bf5403fad38bc84e5c1939f68ce79029LA
Sed contra, illud per quod humanum genus liberatur a perditione, est necessarium ad humanam salutem. Sed mysterium divinae incarnationis est huiusmodi, secundum illud Ioan. III, sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Ergo necesse fuit ad humanam salutem Deum incarnari.Referencing norms: assert-hde825cd43d1dafe3ba64273c98ac40c6ed5ad5d1a986031f77f5cff1948edb86
section/1-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8375845e7890169b81295c812a34607c2c7883bf1f291a85448d3fde98ce2e3LA
Ad primum ergo dicendum quod omnes aliae causae quae sunt assignatae, pertinent ad remedium peccati. Si enim homo non peccasset, perfusus fuisset lumine divinae sapientiae, et iustitiae rectitudine perfectus a Deo, ad omnia necessaria cognoscenda. Sed quia homo, deserto Deo, ad corporalia collapsus erat, conveniens fuit ut Deus, carne assumpta, etiam per corporalia ei salutis remedium exhiberet. Unde dicit Augustinus, super illud Ioan. I cap., verbum caro factum est, caro te obcaecaverat, caro te sanat, quoniam sic venit Christus ut de carne vitia carnis exstingueret.Referencing norms: Q1A3Ad1, assert-hc2f7fffa0674e8a17b983c2cf3ff4995f2588f2046ea516d113203f5e820275d
section/1-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e853f99a20ddf0e375c107b5860f6bbbebd53372cbb73b79272b1418750747a2LA
Ad secundum dicendum quod in ipso modo productionis rerum ex nihilo divina virtus infinita ostenditur. Ad perfectionem etiam universi sufficit quod naturali modo creatura ordinetur sic in Deum sicut in finem. Hoc autem excedit limites perfectionis naturae, ut creatura uniatur Deo in persona.Referencing norms: Q1A3Ad2, assert-hb646c7d209758ef75b24d7fb88a0e6bc62ee71cfbf5a8397ca9cd17df3b05c3a
section/1-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54edc072607c718090c45701333fbd207719c55408c2886c1abb1b38257c3de1LA
Ad tertium dicendum quod duplex capacitas attendi potest in humana natura. Una quidem secundum ordinem potentiae naturalis. Quae a Deo semper impletur, qui dat unicuique rei secundum suam capacitatem naturalem. Alia vero secundum ordinem divinae potentiae, cui omnis creatura obedit ad nutum. Et ad hoc pertinet ista capacitas. Non autem Deus omnem talem capacitatem naturae replet, alioquin, Deus non posset facere in creatura nisi quod facit; quod falsum est, ut in primo habitum est. Nihil autem prohibet ad aliquid maius humanam naturam productam esse post peccatum, Deus enim permittit mala fieri ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur Rom. V, ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia. Unde et in benedictione cerei paschalis dicitur, o felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere redemptorem.Referencing norms: Q1A3Ad3, assert-hd073546cce49c4ad5296c28fda4de204ac52f989523bef254cf726dc205f2185
section/1-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a0764650a23d6f9d51251348886c374f36c97aa1161de18897f67fbdef140c9LA
Ad quartum dicendum quod praedestinatio praesupponit praescientiam futurorum. Et ideo, sicut Deus praedestinat salutem alicuius hominis per orationem aliorum implendam, ita etiam praedestinavit opus incarnationis in remedium humani peccati.Referencing norms: Q1A3Ad4, assert-hc8764c90335c1412997fc76f571638a71489f59153263b2d5c25694e7163f12b
section/1-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5cd3f58f6ec7e239f11746211fced30e60d06944ad6c027014993775bcfb6675LA
Ad quintum dicendum quod nihil prohibet alicui revelari effectus cui non revelatur causa. Potuit ergo primo homini revelari incarnationis mysterium sine hoc quod esset praescius sui casus, non enim quicumque cognoscit effectum, cognoscit et causam.Referencing norms: Q1A3Ad5, assert-h6088423c5b23a9ed73b5b36d4b13ee6b5655f996e58c3afb35ee85bce9dab755
section/1-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:73fc014636a391a8e8c305ac5b4e21fbef407f86ec17b37130ce59b2cf679aa4LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, si homo non peccasset, nihilominus Deus incarnatus fuisset. Manente enim causa, manet effectus. Sed sicut Augustinus dicit, XIII de Trin., alia multa sunt cogitanda in Christi incarnatione praeter absolutionem a peccato, de quibus dictum est. Ergo, etiam si homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset.Referencing norms: Q1A3Obiectio1, assert-h0f1e3d788add77e9d8ef9e4212ac90ee44119caf9592a78aa3112443b09343bb, assert-h7c06a4de60506a4c75bb311ebf401ba6058db451c0569273a9c0055770920ee8
section/1-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:830e1a5c2578aa06b3b1827dc7c6b1aabc523027a4e0c4fe0dbac36ef8686963LA
Praeterea, ad omnipotentiam divinae virtutis pertinet ut opera sua perficiat, et se manifestet per aliquem infinitum effectum. Sed nulla pura creatura potest dici infinitus effectus, cum sit finita per suam essentiam. In solo autem opere incarnationis videtur praecipue manifestari infinitus effectus divinae potentiae, per hoc quod in infinitum distantia coniunguntur, inquantum factum est quod homo esset Deus. In quo etiam opere maxime videtur perfici universum, per hoc quod ultima creatura, scilicet homo, primo principio coniungitur, scilicet Deo. Ergo, etiam si homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset.Referencing norms: Q1A3Obiectio2, assert-ha85c30661fdcb10498a72b404e50115f65ddbdb1834c804734de7a4507c90fcd, assert-hf986d54b86ab2ed745e6277a62cf05c7a9e397b01286c8a2d24da6756c2628f7
section/1-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:0d86743fec3bc5bbcae7df20d8cac916a9d29328f4c20bf211a1e3c8600964f8LA
Praeterea, humana natura per peccatum non est facta capacior gratiae. Sed post peccatum capax est gratiae unionis, quae est maxima gratia. Ergo, si homo non peccasset, humana natura huius gratiae capax fuisset. Nec Deus subtraxisset naturae humanae bonum cuius capax erat. Ergo, si homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset.Referencing norms: Q1A3Obiectio3, assert-h496c9939e5d9085883097a626fbd63797efe5355b64a19bad853e5dde29c4012, assert-hb631e469771626b7e8906372ad7f44516121bec9725a1ab1438421f1c5efd9bd, assert-hd34a115fa541e5cceb3d6a316f2fb09e5f03e885ba800fe3375473a61f716040
section/1-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:27ae178c1090676f7020ac6eee10683ef6ffd7c4bf8df42dd50a7b00918e0cd6LA
Praeterea, praedestinatio Dei est aeterna. Sed dicitur, Rom. I, de Christo, quod praedestinatus est filius Dei in virtute. Ergo etiam ante peccatum necessarium erat filium Dei incarnari, ad hoc quod Dei praedestinatio impleretur.Referencing norms: Q1A3Obiectio4, assert-h87c5bea3888a1d642debf19cb909894cbeab6348a4b33c023a9ccb9d7158ee9e, assert-heef1ee268e22715f5d451b170594ab37defa96623948d1b33f926ba8d48e4725
section/1-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:304ca6aaeef65680dd2cfdd8cd9667321a5a8994202264c95fdb28ab9bc09dbeLA
Praeterea, incarnationis mysterium est primo homini revelatum, ut patet per hoc quod dixit, hoc nunc os ex ossibus meis, etc., quod apostolus dicit esse magnum sacramentum in Christo et Ecclesia, ut patet Ephes. V. Sed homo non potuit esse praescius sui casus, eadem ratione qua nec Angelus, ut Augustinus probat, super Gen. ad Litt. Ergo, etiam si homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset.Referencing norms: Q1A3Obiectio5, assert-h0e68fae79b79110c2832cc026969d6b6861ed54546e002c89a90faa28db1ffd4, assert-h3f7992ea67ad05288ac110c027de7980e3bc0c42b83689d023475e8a02e309ce
section/1-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:87878123eabd515160f36e2828e781f016ac1166ee6d6b842e761febe74c6934LA
Respondeo dicendum quod aliqui circa hoc diversimode opinantur. Quidam enim dicunt quod, etiam si homo non peccasset, Dei filius fuisset incarnatus. Alii vero contrarium asserunt. Quorum assertioni magis assentiendum videtur. Ea enim quae ex sola Dei voluntate proveniunt, supra omne debitum creaturae, nobis innotescere non possunt nisi quatenus in sacra Scriptura traduntur, per quam divina voluntas innotescit. Unde, cum in sacra Scriptura ubique incarnationis ratio ex peccato primi hominis assignetur, convenientius dicitur incarnationis opus ordinatum esse a Deo in remedium peccati, ita quod, peccato non existente, incarnatio non fuisset. Quamvis potentia Dei ad hoc non limitetur, potuisset enim, etiam peccato non existente, Deus incarnari.Referencing norms: Q1A3Respondeo, assert-h81f47cdaecfb1404dd09ace6bfd5cd6cb2a639da7b8f6bcaf93ba88639b82de8
section/1-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:28f38b6c47170c88957bda6d789a5cac5700c52e91c1c0e6061eedb22d8cb190LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis Dom., exponens illud quod habetur Luc. XIX, venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat, si homo non peccasset, filius hominis non venisset. Et I ad Tim. I, super illud verbum, Christus venit in hunc mundum ut peccatores salvos faceret, dicit Glossa, nulla causa veniendi fuit Christo domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla medicinae est causa.Referencing norms: assert-hba5d9eb0d833480b5a06c6889a759ef56fe3a171890ddce9d01b2304501c79db
section/1-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0e4fdb4b705e78c049724cac892e37ba8b4dcf31e4ea6def7256596573c208c0LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de intensiva magnitudine peccati.Referencing norms: Q1A4Ad1, assert-hf4e746eb8df4e34f59ceb4bd0a240efede933874134c33169f92fdb081abaa05
section/1-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1efbf5895f2a9041f423ce1cb917438f0d42d6fa0406f44723ebd95d49882abfLA
Ad secundum dicendum quod peccato originali in futura retributione non debetur poena sensus, poenalitates tamen quas sensibiliter in hac vita patimur, sicut famem, sitim, mortem et alia huiusmodi, ex peccato originali procedunt. Et ideo Christus, ut plene pro peccato originali satisfaceret, voluit sensibilem dolorem pati, ut mortem et alia huiusmodi in seipso consummaret.Referencing norms: Q1A4Ad2, assert-h67047f7a4f56cd2cc6f11a06451b180fc2acaa2a5918724914b8041fdea87db0
section/1-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce8049980cff00fdafe347f05b435faffec2fa45fcd471350eed7bebc5a141c0LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus ibidem inducit, verba illa dicebat apostolus, non quasi diminuere volens amplissima et per orbem terrarum diffusa Christi munera, sed ut pro omnibus se solum indicaret obnoxium. Quid enim interest si et aliis praestitit, cum quae tibi sunt praestita ita integra sunt et ita perfecta quasi nulli alii ex his aliquid fuerit praestitum? Ex hoc ergo quod aliquis debet sibi reputare beneficia Christi praestita esse, non debet existimare quod non sint praestita aliis. Et ideo non excluditur quin principalius venerit abolere peccatum totius naturae quam peccatum unius personae. Sed illud peccatum commune ita perfecte curatum est in unoquoque ac si in eo solo esset curatum. Et praeterea, propter unionem caritatis, totum quod omnibus est impensum, unusquisque debet sibi adscribere.Referencing norms: Q1A4Ad3, assert-hb82e8ca1501d6e33062e33e1e6d72a498b573f5e3a2fd15cc23345882fa62cd1
section/1-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:80e07d95549e9b74e79320b99a68a02897840df2b70d7bb9b0a1b5d08e637238LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus principalius incarnatus fuerit in remedium actualium peccatorum quam in remedium originalis peccati. Quanto enim peccatum est gravius, tanto magis humanae saluti adversatur, propter quam Deus est incarnatus. Sed peccatum actuale est gravius quam originale peccatum, minima enim poena debetur originali peccato, ut Augustinus dicit, contra Iulianum. Ergo principalius incarnatio Christi ordinatur ad deletionem actualium peccatorum.Referencing norms: Q1A4Obiectio1, assert-h11356af54d9c09102c44a0d1a528675dd5fa809e4feac7038710a898ac3e891f, assert-h309d72476b28bd31308abb26e80d3a8ae4f5890462542cf561fffa100da965aa
section/1-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:016a0b5e1d2e4b75f51e2ab01b59ec82606eb6baf799f60b9a75587bce46046bLA
Praeterea, peccato originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni, ut in secundo habitum est. Sed Christus venit pro satisfactione peccatorum poenam sensus pati in cruce, non autem poenam damni, quia nullum defectum habuit divinae visionis aut fruitionis. Ergo principalius venit ad deletionem peccati actualis quam originalis.Referencing norms: Q1A4Obiectio2, assert-h350698129079794d2be4d3e4d763450ae0876df76e6d2864a3d7a475e3d8bf75, assert-hd65f15cf62e313d52033426c04b8fd7aaa506890b0a8c24d821bc306aa09c43a
section/1-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7115c9ff1637d403f453439cebb91e8462a6b896aa98764f40b388ce4bf7a78dLA
Praeterea, sicut Chrysostomus dicit, in II de compunctione cordis, hic est affectus servi fidelis, ut beneficia domini sui quae communiter omnibus data sunt, quasi sibi soli praestita reputet, quasi enim de se solo loquens Paulus ita scribit, ad Galat. II, dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Sed propria peccata nostra sunt actualia, originale enim est commune peccatum. Ergo hunc affectum debemus habere, ut aestimemus eum principaliter propter actualia peccata venisse.Referencing norms: Q1A4Obiectio3, assert-h692daad96a7d5c00314b9f6dd410baeafb9b84b28cbb0a3cc45dfc02ef3e8ba3, assert-hcaee6988302fcf450c8a38fee9bdb857808b2fc41674c34fd4a368f8bc316b42
section/1-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee083f8d4c6404a07ffdb44775445addb5642a0f4f2e0a263b06792dc0bf39d9LA
Respondeo dicendum quod certum est Christum venisse in hunc mundum non solum ad delendum illud peccatum quod traductum est originaliter in posteros, sed etiam ad deletionem omnium peccatorum quae postmodum superaddita sunt, non quod omnia deleantur (quod est propter defectum hominum, qui Christo non inhaerent, secundum illud Ioan. III, venit lux in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem), sed quia ipse exhibuit quod sufficiens fuit ad omnem deletionem. Unde dicitur Rom. V, non sicut delictum, sic et donum, nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Tanto autem principalius ad alicuius peccati deletionem Christus venit, quanto illud peccatum maius est. Dicitur autem maius aliquid dupliciter. Uno modo, intensive, sicut est maior albedo quae est intensior. Et per hunc modum maius est peccatum actuale quam originale, quia plus habet de ratione voluntarii, ut in secundo dictum est. Alio modo dicitur aliquid maius extensive, sicut dicitur maior albedo quae est in maiori superficie. Et hoc modo peccatum originale, per quod totum genus humanum inficitur, est maius quolibet peccato actuali, quod est proprium singularis personae. Et quantum ad hoc, Christus principalius venit ad tollendum originale peccatum, inquantum bonum gentis divinius est quam bonum unius, ut dicitur in I Ethic.Referencing norms: Q1A4Respondeo, assert-h6350335ff8c0293afbefd4ab46eaa48e198f8d9c26b266129e6e7aa638175584
section/1-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8995f73b39b3f0b1dbb172a8efd3c6f9bd44faed8c5a2cdb48a91b53b178fd60LA
Sed contra est quod Ioan. I dicitur, ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.Referencing norms: assert-hc3ee4f4a68baeb8adb73283c88610d309f5058bcd51df27c9e48d33fb55bb645
section/1-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0df7b9fddf58066df0b4497bcad0c58a22ffc25d7a461e2bcb7a7cf3d8ef2f64LA
Ad primum ergo dicendum quod caritas non differt amico subvenire, salva tamen negotiorum opportunitate et personarum conditione. Si enim medicus statim a principio aegritudinis medicinam daret infirmo, minus proficeret, vel magis laederet quam iuvaret. Et ideo etiam dominus non statim incarnationis remedium humano generi exhibuit, ne illud contemneret ex superbia, si prius suam infirmitatem non cognosceret.Referencing norms: Q1A5Ad1, assert-hc0cf2c4fafbb03028cd0e2186858489ea59a12b24dd1b9718b3692e088677a85
section/1-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:82af7e425e84cbea75a5a61a6d821d79cda41a2a4fd7907a595a9db5fd703a28LA
Ad secundum dicendum quod Augustinus ad hoc respondet, in libro de sex quaestionibus Paganorum, dicens, qu. II, quod tunc voluit Christus hominibus apparere, et apud eos praedicari suam doctrinam, quando et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri. His enim temporibus, et his in locis, tales homines in eius praedicatione futuros esse sciebat quales, non quidem omnes, sed tamen multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui nec in eum, suscitatis mortuis, credere voluerunt. Sed hanc responsionem reprobans idem Augustinus dicit, in libro de perseverantia, nunquid possumus dicere Tyrios aut Sidonios, talibus apud se virtutibus factis, credere noluisse, aut credituros non fuisse si fierent, cum ipse dominus eis attestetur quod acturi essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent divinarum illa signa virtutum? Proinde, ut ipse solvens subdit, sicut apostolus ait, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, qui his quos praevidit, si apud eos facta essent, suis miraculis credituros, quibus voluit subvenit, aliis autem non subvenit, de quibus in sua praedestinatione, occulte quidem sed iuste, aliud iudicavit. Ita misericordiam eius in his qui liberantur, et veritatem in his qui puniuntur sine dubitatione credamus.Referencing norms: Q1A5Ad2, assert-h088a55e678b782d063aa0451b2d02d12fb4a3ee1c676eadee5d215cd9b70d16d
section/1-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:08b601d40389a01994105c8d9253e3bafb06299277a71375da866bf2a969f594LA
Ad tertium dicendum quod perfectum est prius imperfecto, in diversis quidem, tempore et natura, oportet enim quod perfectum sit quod alia ad perfectionem adducit, sed in uno et eodem imperfectum est prius tempore, etsi sit posterius natura. Sic ergo imperfectionem naturae humanae duratione praecedit aeterna Dei perfectio, sed sequitur ipsam consummata perfectio in unione ad Deum.Referencing norms: Q1A5Ad3, assert-h6cb9f7c6bec701ca04e62577ec730ff42ca0730c8b6e6b790f32f466e545d46c
section/1-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c2c215c580cc86f4484b0f5ef3f891c304cc817ba0e4449664e9fdd2e716dc3dLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod conveniens fuisset Deum incarnari a principio humani generis. Incarnationis enim opus ex immensitate divinae caritatis processit, secundum illud Ephes. II, Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo. Sed caritas non tardat subvenire amico necessitatem patienti, secundum illud Prov. III, ne dicas amico tuo, vade et revertere, cras dabo tibi; cum statim possis dare. Ergo Deus incarnationis opus differre non debuit, sed statim a principio per suam incarnationem humano generi subvenire.Referencing norms: Q1A5Obiectio1, assert-h5da095416f8f2657b858ed8c53e568d43e81e84ba89bf8360fba3a436aeb6668, assert-hc45102670dd3b8e188aad33f0402a61f9a53d382db4000b4921345069a8191a2
section/1-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:036d6bbd6dc11f52d3a30710d79da613c9d20f3280f88a297ce9a9ee1a695a25LA
Praeterea, I Tim. I dicitur, Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Sed plures salvati fuissent si a principio humani generis Deus incarnatus fuisset, plurimi enim, ignorantes Deum, in suo peccato perierunt in diversis saeculis. Ergo convenientius fuisset quod a principio humani generis Deus incarnatus fuisset.Referencing norms: Q1A5Obiectio2, assert-h5272e9fcaeb008fb6a57e87d4d479d9434a54e75188991f7d87f39079cb31e20, assert-ha58e38d1ba09f341595bcee737735f307f5e37ab5e9d09c4ed2d0029290bb00c
section/1-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:4ff5dfd641a518e637b0b5734c6ca5c23dbd33f4c8378c9f9c9106a2eb420cb3LA
Praeterea, opus gratiae non est minus ordinatum quam opus naturae. Sed natura initium sumit a perfectis, ut dicit Boetius, in libro de consolatione. Ergo opus gratiae debuit a principio esse perfectum. Sed in opere incarnationis consideratur perfectio gratiae, secundum illud, verbum caro factum est, et postea subditur, plenum gratiae et veritatis. Ergo Christus a principio humani generis debuit incarnari.Referencing norms: Q1A5Obiectio3, assert-h1bb45d63c07fcdd8561b329b9e63fbc1991bdbd554943c40eb17d0727abd129d, assert-h58557b7f0287d136a43a9b96202fbb4daae87825bf13ebd73a597829e4242c74, assert-hbdf89a968b91e574f207ac321e70fe79433f7d931f60c184ff3ae948ad70291d, assert-hcb8253d2a144fd78da939b411e5ebd408ee6c5fbf5150a304b6fcf0a0e4accfa
section/1-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88f09cc2dcd94a1c145008177c180ec227f06be272d90e69ba7ca39c671b8189LA
Respondeo dicendum quod, cum opus incarnationis principaliter ordinetur ad reparationem naturae humanae per peccati abolitionem manifestum est quod non fuit conveniens a principio humani generis, ante peccatum, Deum incarnatum fuisse, non enim datur medicina nisi iam infirmis. Unde ipse dominus dicit, Matth. IX, non est opus valentibus medicus, sed male habentibus, non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Sed non etiam statim post peccatum conveniens fuit Deum incarnari. Primo quidem, propter conditionem humani peccati, quod ex superbia provenerat, unde eo modo erat homo liberandus ut, humiliatus, recognosceret se liberatore indigere. Unde super illud Galat. III, ordinata per Angelos in manu mediatoris, dicit Glossa, magno consilio factum est ut, post hominis casum, non illico Dei filius mitteretur. Reliquit enim Deus prius hominem in libertate arbitrii, in lege naturali, ut sic vires naturae suae cognosceret. Ubi cum deficeret, legem accepit. Qua data, invaluit morbus, non legis, sed naturae vitio, ut ita, cognita sua infirmitate, clamaret ad medicum, et gratiae quaereret auxilium. Secundo, propter ordinem promotionis in bonum, secundum quem ab imperfecto ad perfectum proceditur. Unde apostolus dicit, I ad Cor. XV, non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus, secundus homo de caelo, caelestis. Tertio, propter dignitatem ipsius verbi incarnati. Quia super illud Galat. IV, ubi venit plenitudo temporis, dicit Glossa, quanto maior iudex veniebat, tanto praeconum series longior praecedere debebat. Quarto, ne fervor fidei temporis prolixitate tepesceret. Quia circa finem mundi refrigescet caritas multorum, et Luc. XVIII dicitur, cum filius hominis veniet, putasne inveniet fidem super terram?Referencing norms: Q1A5Respondeo, assert-hfdc3de37a671cf1acb5330727b5aab83073420673ef19b439852651593e348cd
section/1-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d1895369656a148fbc48c520379bfcd5a0dcaa0fe749b3c803ee9d8d9eb89a71LA
Sed contra est quod dicitur Galat. IV, at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, factum ex muliere, ubi dicit Glossa quod plenitudo temporis est quod praefinitum fuit a Deo patre quando mitteret filium suum. Sed Deus sua sapientia omnia definivit. Ergo convenientissimo tempore Deus est incarnatus. Et sic non fuit conveniens quod a principio humani generis Deus incarnaretur.Referencing norms: assert-h03abde348942fce61707f78751eb4c18fcb6026a59a483fbb97e82bddd272c9a
section/1-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc7cef8a76381ac62f00caa484bdeaa2d06f315ac411fa42556823060b1898b6LA
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa exponit de misericordia perducente ad gloriam. Si tamen referatur ad misericordiam exhibitam humano generi per incarnationem Christi, sciendum est quod, sicut Augustinus dicit, in libro Retractationum, tempus incarnationis potest comparari iuventuti humani generis, propter vigorem fervoremque fidei, quae per dilectionem operatur, senectuti autem, quae est sexta aetas, propter numerum temporum, quia Christus venit in sexta aetate. Et quamvis in corpore non possit esse simul iuventus et senectus, potest tamen simul esse in anima, illa propter alacritatem, ista propter gravitatem. Et ideo in libro octogintatrium quaest., alicubi dixit Augustinus quod non oportuit divinitus venire magistrum, cuius imitatione humanum genus in mores optimos formaretur, nisi tempore iuventutis alibi autem dixit Christum in sexta aetate humani generis, tanquam in senectute, venisse.Referencing norms: Q1A6Ad1, assert-h68784ac62440ac72cd582d4427b4e1fac26db0f01af23815faa4e995c1ed2bc4
section/1-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e41786d1d41afaaa69c38fd6909541962c50c87840d2c10dd309f592f2e2018LA
Ad secundum dicendum quod opus incarnationis non solum est considerandum ut terminus motus de imperfecto ad perfectum, sed ut principium perfectionis in humana natura, ut dictum est.Referencing norms: Q1A6Ad2, assert-h57a4f5f724f66d283c7728e03821b08b81226cbf146d28d0e3be85abf8088707
section/1-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:224028b3a71be0dc584979472f7aec837bb7c73a3df76325f8f6597942f49759LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super illud Ioan., non misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, duo sunt Christi adventus, primus quidem, ut remittat peccata; secundus, ut iudicet. Si enim hoc non fecisset, universi simul perditi essent, omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Unde patet quod non debuit adventum misericordiae differre usque in finem mundi.Referencing norms: Q1A6Ad3, assert-h58cec77f77cd84d06eef0ed27312ec235a9c108205b3d1e6df69980a37e5b04e
section/1-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7523611b1f618b0316057ff5ef6255cabb1b3ec8fdbb9cad93c483c1d8510614LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod incarnationis opus differri debuerit usque in finem mundi. Dicitur enim in Psalmo, senectus mea in misericordia uberi, idest, in novissimo, ut Glossa dicit. Sed tempus incarnationis est maxime tempus misericordiae, secundum illud Psalmi, quoniam venit tempus miserendi eius. Ergo incarnatio debuit differri usque in finem mundi.Referencing norms: Q1A6Obiectio1, assert-h8c78c37e5305fd71150a19a7f55df51fe29d0d4b921393a3b6d06c5afdcdac82, assert-hb4e4cbe9cdec0ea5c8aa3abf2a98e413ee0b6d9d346b3739b0cb57de13147dae
section/1-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:0a0c2eb21c1dbb119f08bf021726545157f8524810f13710f8577f45f313758fLA
Praeterea, sicut dictum est, perfectum, in eodem, tempore est posterius imperfecto. Ergo id quod est maxime perfectum, debet esse ultimo in tempore. Sed summa perfectio humanae naturae est in unione ad verbum, quia in Christo complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare, ut apostolus dicit, Coloss. I. Ergo incarnatio debuit differri usque in finem mundi.Referencing norms: Q1A6Obiectio2, assert-ha11cede0d0d12b9ef01c8b1544c43bc67c1a69fbf1bdd0a6f9360df06e8e9253, assert-hafe6ce58dd10fa23d01478b488108b8ee62d89cd5dd824273cfe30f3c194e038, assert-hd1996f611f17f4614e58882ef4502ee7de3c70b0c56f715b2de77083aa9a17d0
section/1-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:250cb426a15b228cfc78681817ddb99e8ab378e4b7bd3b34107fe6f1485d197aLA
Praeterea, non est conveniens fieri per duo quod per unum fieri potest. Sed unus Christi adventus sufficere poterat ad salutem humanae naturae, qui erit in fine mundi. Ergo non oportuit quod antea veniret per incarnationem. Et ita incarnatio differri debuit usque in finem mundi.Referencing norms: Q1A6Obiectio3, assert-h69a4d109e328864f13eb8e79fda9d78ac80f788a832acd3b73733e27af4538eb, assert-hf32da3d1aef2f52ae746ed71fd5b04828436454c0e43758b557008cec53a2643
section/1-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:23205f3971c6159d8f448a5bcfdd8f9499b96112b69f10b4d8465f79dd61fdfdLA
Respondeo dicendum quod, sicut non fuit conveniens Deum incarnari a principio mundi, ita non fuit conveniens quod incarnatio differretur usque in finem mundi. Quod quidem apparet, primo, ex unione divinae et humanae naturae. Sicut enim dictum est, perfectum uno modo tempore praecedit imperfectum, in eo enim quod de imperfecto fit perfectum, imperfectum tempore praecedit perfectum; in eo vero quod est perfectionis causa efficiens, perfectum tempore praecedit imperfectum. In opere autem incarnationis utrumque concurrit. Quia natura humana in ipsa incarnatione est perducta ad summam perfectionem, et ideo non decuit quod a principio humani generis incarnatio facta fuisset. Sed ipsum verbum incarnatum est perfectionis humanae causa efficiens, secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius omnes accepimus, et ideo non debuit incarnationis opus usque in finem mundi differri. Sed perfectio gloriae, ad quam perducenda est ultimo natura humana per verbum incarnatum, erit in fine mundi. Secundo, ex effectu humanae salutis. Ut enim dicitur in libro de quaest. Nov. et Vet. Test., in potestate dantis est quando vel quantum velit misereri. Venit ergo quando et subveniri debere scivit, et gratum futurum beneficium. Cum enim languore quodam humani generis obsolescere coepisset cognitio Dei inter homines et mores immutarentur, eligere dignatus est Abraham, in quo forma esset renovatae notitiae Dei et morum. Et cum adhuc reverentia segnior esset, postea per Moysen legem litteris dedit. Et quia eam gentes spreverunt non se subiicientes ei, neque hi qui acceperunt servaverunt, motus misericordia dominus misit filium suum, qui, data omnibus remissione peccatorum, Deo patri illos iustificatos offerret. Si autem hoc remedium differretur usque in finem mundi, totaliter Dei notitia et reverentia et morum honestas abolita fuisset in terris. Tertio apparet quod hoc non fuisset conveniens ad manifestationem divinae virtutis, quae pluribus modis homines salvavit, non solum per fidem futuri, sed etiam per fidem praesentis et praeteriti.Referencing norms: Q1A6Respondeo, assert-h3d21db060a48dc7bb8501302f28144c3e81d5a74b78fc0485ad7814ba52c704d
section/1-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c9f617925fd23171bf3c848069ccb864e793c163dd7c8892519c1c38217b7e3fLA
Sed contra est quod dicitur Habacuc III, in medio annorum notum facies. Non ergo debuit incarnationis mysterium, per quod mundo innotuit, usque in finem mundi differri.Referencing norms: assert-h11ed65c454c272eb8d1998c342019db29f9db7c4544a9db2f63cbeb5bad92a28
question/1/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f1291045f462df716eca1f902234779adc003ec6779c0b5456ad1083f17232beLA
Circa primum tria consideranda occurrunt, primo quidem, de convenientia incarnationis ipsius; secundo, de modo unionis verbi incarnati; tertio, de his quae consequuntur ad hanc unionem. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum conveniens fuerit Deum incarnari. Secundo, utrum fuerit necessarium ad reparationem humani generis. Tertio, utrum, si non fuisset peccatum, Deus incarnatus fuisset. Quarto, utrum principalius sit incarnatus ad tollendum originale peccatum quam actuale. Quinto, utrum conveniens fuerit Deum incarnari a principio mundi. Sexto, utrum eius incarnatio differri debuerit usque in finem mundi.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 10
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q10
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:a7123c5dd4d1f465012d0bfe0a3734cc514b269f9b9122046629eec9386ace53 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/10-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:68e8ad3e0b70cff918c55b67dcb4bd77cc198cb7936cbca88929bf2aef9626eaLA
Ad primum ergo dicendum quod homo assumptus connumeratur divinae Trinitati in sui cognitione, non ratione comprehensionis, sed ratione cuiusdam excellentissimae cognitionis prae ceteris creaturis.Referencing norms: Q10A1Ad1, assert-h2d8d834181e0f23c4e1380daafa0ee2847537c092369f5c9fa21dc7b3616cdbf
section/10-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dead352aec5b2cdb802b294f70be42dc90d0a9ca3f315f0ddabf9152fa398cb9LA
Ad secundum dicendum quod nec etiam in unione quae est secundum esse personale, natura humana comprehendit verbum Dei, sive naturam divinam, quae quamvis tota unita fuerit humanae naturae in una persona filii, non tamen fuit tota virtus divinitatis ab humana natura quasi circumscripta. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum, scire te volo non hoc Christianam habere doctrinam, quod ita Deus infusus sit carni ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam collectamque transtulerit. Et similiter anima Christi totam essentiam Dei videt, non tamen eam comprehendit, quia non totaliter eam videt, idest, non ita perfecte sicut visibilis est, ut in prima parte expositum est.Referencing norms: Q10A1Ad2, assert-h617a6ef64175e17966b0bf5141fb9e667d6d531cfe3d44d1f937c506c53ac55c
section/10-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:34d1e01d1d527977fee6feb8ac3daeacc70e4199e641f69792a5f0ed518a3c30LA
Ad tertium dicendum quod verbum illud Augustini est intelligendum de gratia unionis, secundum quam omnia quae dicuntur de filio Dei secundum naturam divinam, dicuntur de filio hominis, propter identitatem suppositi. Et secundum hoc, vere potest dici quod filius hominis est comprehensor divinae essentiae, non quidem secundum animam, sed secundum divinam naturam. Per quem etiam modum potest dici quod filius hominis est creator.Referencing norms: Q10A1Ad3, assert-hac32070558d8d27eedba3f2587e2b5fc9577a3393599543f728b6e7ffcee7e94
section/10-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:47e5481131c8fca2b5d9f72fd29993e2c1bf20a0fab446d630e810296485d75cLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima Christi comprehenderit et comprehendat verbum, sive divinam essentiam. Dicit enim Isidorus quod Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto. Igitur homo assumptus communicat cum sancta Trinitate in illa notitia sui quae est sanctae Trinitatis propria. Huiusmodi autem est notitia comprehensionis. Ergo anima Christi comprehendit divinam essentiam.Referencing norms: Q10A1Obiectio1, assert-hb7a8b6b50f25b4ba26b411ee3dbec9a89a02bb65388d99f3653ae831d51f03e0, assert-hef80deb3a6020bbb98090f4610b0d28f505a18b965470ff383a12cc1221398c8
section/10-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bdb3fa3e038bbeeaade69e3416c9e28a1d034e6ef02a05c2839ce2b512d22a70LA
Praeterea, magis est uniri Deo secundum esse personale quam secundum visionem. Sed, sicut Damascenus dicit, in III libro, tota divinitas, in una personarum, est unita humanae naturae in Christo. Multo igitur magis tota natura divina videtur ab anima Christi. Et ita videtur quod anima Christi comprehendat divinam essentiam.Referencing norms: Q10A1Obiectio2, assert-hb55d2ee0f08a37c4aa0f9acaf71d38748a0716d9c17319724764edf6ecffcf40, assert-hd84ca473dfaafa586ffa415110be1e84b60a32be3f3b321c414baeea8ac70ea9
section/10-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d61604221923f4fb89605c6797d997d6d25fea2b50e7fe8ba8bdc85d82a470aaLA
Praeterea, illud quod convenit filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam, ut Augustinus dicit, in libro de Trinitate. Sed comprehendere divinam essentiam competit filio Dei per naturam. Ergo filio hominis competit per gratiam. Et ita videtur quod anima Christi per gratiam verbum comprehendat.Referencing norms: Q10A1Obiectio3, assert-h836472a2982bcf75ee5cafc53eb60922ac4d4c96b71e4150d1e86f4cdb977179, assert-hc24914b29abff2532b781587504823ba4ddff632e20ccd74b13061cfb08a7e24
section/10-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d0b09fde1187a16d0fede3282a3f26b4769911c77cbe9d1cd16222ce4d00ff91LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, sic facta est unio naturarum in persona Christi quod tamen proprietas utriusque naturae inconfusa permansit, ita scilicet quod increatum mansit increatum, et creatum mansit infra limites creaturae, sicut Damascenus dicit, in III libro. Est autem impossibile quod aliqua creatura comprehendat divinam essentiam, sicut in prima parte dictum est, eo quod infinitum non comprehenditur a finito. Et ideo dicendum quod anima Christi nullo modo comprehendit divinam essentiam.Referencing norms: Q10A1Respondeo, assert-h33b7a41388404b277af40f7c6d5982c8347202f62b1465a43020f3f27d308f8a
section/10-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8d37a4e0831d66e683b5e69886b19aec86554107e610656b4699efd386b13fa5LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaest., quod se comprehendit, finitum est sibi. Sed essentia divina non est finita in comparatione ad animam Christi, cum in infinitum eam excedat. Ergo anima Christi non comprehendit verbum.Referencing norms: assert-h16642ecd2f8acb6221e696ea693e4c0562447d1d89a0e76ca3351f933f59c3c3
section/10-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:80895f975271481571f8e74f3e596767e0baecd96ead093f23323bf9d96b82faLA
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum intellexerunt Arius et Eunomius, non quantum ad scientiam animae, quam in Christo non ponebant, ut supra dictum est, sed quantum ad divinam cognitionem filii, quem ponebant esse minorem patre quantum ad scientiam. Sed istud stare non potest. Quia per verbum Dei facta sunt omnia, ut dicitur Ioan. I, et, inter alia, facta sunt etiam per ipsum omnia tempora. Nihil autem per ipsum factum est quod ab eo ignoretur. Dicitur ergo nescire diem et horam iudicii, quia non facit scire, interrogatus enim ab apostolis super hoc, Act. I, hoc eis noluit revelare. Sicut e contrario legitur Gen. XXII, nunc cognovi quod timeas Deum, idest, nunc cognoscere feci. Dicitur autem pater scire, eo quod huiusmodi cognitionem tradidit filio. Unde in hoc ipso quod dicitur, nisi pater, datur intelligi quod filius cognoscat, non solum quantum ad divinam naturam, sed etiam quantum ad humanam. Quia, ut Chrysostomus argumentatur, si Christo homini datum est ut sciat qualiter oporteat iudicare, quod est maius; multo magis datum est ei scire quod est minus, scilicet tempus iudicii. Origenes tamen hoc exponit de Christo secundum corpus eius, quod est Ecclesia, quae hoc ipsum tempus ignorat. Quidam autem dicunt hoc esse intelligendum de filio Dei adoptivo, non de naturali.Referencing norms: Q10A2Ad1, assert-h8e56661c5d8734c5dbba03d518f043d8981821f9a654f4c21c7ef4d734ae5909
section/10-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:686de02b8fae05da0d5e7ed86bfb10ea90624f83364eff35fc55c1e27ba917a0LA
Ad secundum dicendum quod Deus perfectius cognoscit suam essentiam quam anima Christi, quia eam comprehendit. Et ideo cognoscit omnia non solum quae sunt in actu secundum quodcumque tempus, quae dicitur cognoscere scientia visionis; sed etiam omnia quaecumque ipse potest facere, quae dicitur cognoscere per simplicem intelligentiam, ut in primo habitum est. Scit ergo anima Christi omnia quae Deus in seipso cognoscit per scientiam visionis, non tamen omnia quae Deus in seipso cognoscit per scientiam simplicis intelligentiae. Et ita plura scit Deus in seipso quam anima Christi.Referencing norms: Q10A2Ad2, assert-h537b6ab4d209bcf03d26f2861a405f4cc1a9680fa5891b91a0bf4f5c7598168b
section/10-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a0cf70760d122bdc1db29eb22760d208853a59abb35c940f374b2d22a650dff4LA
Ad tertium dicendum quod quantitas scientiae non solum attenditur secundum numerum scibilium, sed etiam secundum claritatem cognitionis. Quamvis igitur scientia animae Christi quam habet in verbo, parificetur scientiae visionis quam Deus habet in seipso quantum ad numerum scibilium; scientia tamen Dei excedit in infinitum, quantum ad claritatem cognitionis, scientiam animae Christi. Quia lumen increatum divini intellectus in infinitum excedit lumen creatum quodcumque receptum in anima Christi, non solum quantum ad modum cognoscendi, sed etiam quantum ad numerum scibilium, ut dictum est.Referencing norms: Q10A2Ad3, assert-hb69b094d92f7c86d91dbe5ae0a37975ebc5815e359314e504902f77f7ea22adf
section/10-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:82f44cab0447e47572aacf148be9e7c8c4e7fe5bf73da73a4825d89f2afa2113LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima Christi in verbo non cognoscat omnia. Dicitur enim Marci XIII, de die autem illa nemo scit, neque Angeli in caelo neque filius, nisi pater. Non igitur omnia scit in verbo.Referencing norms: Q10A2Obiectio1, assert-he722fe5fbcdc10a313e7ecc9b44bab6e29d43386a7ba5d88244bfe188ac3b090
section/10-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:b8c506d6702c7d00573802898a17362b9de5290de01274027cee18bce7fb741bLA
Praeterea, quanto aliquis perfectius cognoscit aliquod principium, tanto plura in illo principio cognoscit. Sed Deus perfectius videt essentiam suam quam anima Christi. Ergo plura cognoscit in verbo quam anima Christi. Non ergo anima Christi in verbo cognoscit omnia.Referencing norms: Q10A2Obiectio2, assert-h63fdb671f1bba1b923473cf6d1405f12add6190d339be7d5b5ec5c5c9f2113ce, assert-ha9fe5d007497d03c673bdbf136e9a3e542e1d4f0a61c343ed0e93e37ed95d670, assert-hc48b9e808757776602ee69c05f592d25babe9f896455c7d1481fd968f100e1d7
section/10-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:33016b6dceaec80601c8ed7fdf454b3182ad785e4371808ca2a3d23719044c4bLA
Praeterea, quantitas scientiae attenditur secundum quantitatem scibilium. Si ergo anima Christi sciret in verbo omnia quae scit verbum, sequeretur quod scientia animae Christi aequaretur scientiae divinae, creatum videlicet increato. Quod est impossibile.Referencing norms: Q10A2Obiectio3, assert-h0e9a30da0be608a1d128632276d7a15357bb3903137487bcff1d18513ef50791
section/10-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b4a4c1a9983a5c6b02e00020ad2767e3db2acdd7affce399b8d5aa5dd5c70a79LA
Respondeo dicendum quod, cum quaeritur an Christus cognoscat omnia in verbo, dicendum est quod ly omnia potest dupliciter accipi. Uno modo, proprie, ut distribuat pro omnibus quae quocumque modo sunt vel erunt vel fuerunt, vel facta vel dicta vel cogitata a quocumque, secundum quodcumque tempus. Et sic dicendum est quod anima Christi in verbo cognoscit omnia. Unusquisque enim intellectus creatus in verbo cognoscit, non quidem omnia simpliciter, sed tanto plura quanto perfectius videt verbum, nulli tamen intellectui beato deest quin cognoscat in verbo omnia quae ad ipsum spectant. Ad Christum autem, et ad eius dignitatem, spectant quodammodo omnia, inquantum ei subiecta sunt omnia. Ipse est etiam omnium iudex constitutus a Deo, quia filius hominis est, ut dicitur Ioan. V. Et ideo anima Christi in verbo cognoscit omnia existentia secundum quodcumque tempus, et etiam hominum cogitatus, quorum est iudex, ita quod de eo dicitur, Ioan. II, ipse enim sciebat quid esset in homine; quod potest intelligi non solum quantum ad scientiam divinam, sed etiam quantum ad scientiam animae eius quam habet in verbo. Alio modo ly omnia potest accipi magis large, ut extendatur non solum ad omnia quae sunt actu secundum quodcumque tempus, sed etiam ad omnia quaecumque sunt in potentia nunquam reducta ad actum. Horum autem quaedam sunt solum in potentia divina. Et huiusmodi non omnia cognoscit in verbo anima Christi. Hoc enim esset comprehendere omnia quae Deus potest facere, quod esset comprehendere divinam virtutem, et per consequens divinam essentiam; virtus enim quaelibet cognoscitur per cognitionem eorum in quae potest. Quaedam vero sunt non solum in potentia divina, sed etiam in potentia creaturae. Et huiusmodi omnia cognoscit anima Christi in verbo. Comprehendit enim in verbo omnis creaturae essentiam, et per consequens potentiam et virtutem, et omnia quae sunt in potentia creaturae.Referencing norms: Q10A2Respondeo, assert-hda357c36fe6b8917f8b4c05b83d6cc62449392d5d44c842fdca022d19c303d57
section/10-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d150e80365edc96a90980d583d14bb72a08eb329376033120d5e219a9087b797LA
Sed contra est quod, super illud Apoc. V, dignus est agnus qui occisus est accipere divinitatem et scientiam, Glossa dicit, idest, omnium cognitionem.Referencing norms: assert-h475e377a66dcb973f7328819e52fb7b3b33d399004a9c50f59cb1bd8bdc3ad7f
section/10-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e4c7ff58e238f1577c68a6ae05999feaaf53ef3330c0ee6ea2cf3c7e7cc6ec8dLA
Ad primum ergo dicendum quod infinitum, sicut in prima parte dictum est, dupliciter dicitur. Uno modo, secundum rationem formae. Et sic dicitur infinitum negative, scilicet id quod est forma vel actus non limitatus per materiam vel subiectum in quo recipiatur. Et huiusmodi infinitum, quantum est de se, est maxime cognoscibile, propter perfectionem actus, licet non sit comprehensibile a potentia finita creaturae, sic enim dicitur Deus infinitus. Et tale infinitum anima Christi cognoscit, licet non comprehendat. Alio modo dicitur infinitum secundum potentiam materiae. Quod quidem dicitur privative, ex hoc scilicet quod non habet formam quam natum est habere. Et per hunc modum dicitur infinitum in quantitate. Tale autem infinitum ex sui ratione est ignotum, quia scilicet est quasi materia cum privatione formae, ut dicitur in III Physic.; omnis autem cognitio est per formam vel actum. Sic igitur, si huiusmodi infinitum cognosci debeat secundum modum ipsius cogniti, impossibile est quod cognoscatur, est enim modus ipsius ut accipiatur pars eius post partem, ut dicitur in III Physic. Et hoc modo verum est quod eius quantitatem accipientibus, scilicet parte accepta post partem, semper est aliquid extra accipere. Sed sicut materialia possunt accipi ab intellectu immaterialiter, et multa unite, ita infinita possunt accipi ab intellectu non per modum infiniti, sed quasi finite, ut sic ea quae sunt in seipsis infinita, sint intellectui cognoscentis finita. Et hoc modo anima Christi scit infinita, inquantum scilicet scit ea, non discurrendo per singula, sed in aliquo uno; puta in aliqua creatura in cuius potentia praeexistunt infinita; et principaliter in ipso verbo.Referencing norms: Q10A3Ad1, assert-hf7567bababe5950ccf2bb3eb9cb977963f124691fbf21d9af49d18bc65dcd568
section/10-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc1a08fd0cb1000653027b9cea55dabbc080eeb08104a29c0ec835401b631c1dLA
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse infinitum uno modo quod est alio modo finitum, sicut si imaginemur in quantitatibus superficiem quae sit secundum longitudinem infinita secundum latitudinem autem finita. Sic igitur, si essent infiniti homines numero, haberent quidem infinita esse secundum aliquid, scilicet secundum multitudinem, secundum tamen rationem essentiae non haberent infinitatem, eo quod omnis essentia esset limitata sub ratione unius speciei. Sed illud quod est simpliciter infinitum secundum essentiae rationem, est Deus, ut in prima parte dictum est, proprium autem obiectum intellectus est quod quid est, ut dicitur in III de anima, ad quod pertinet ratio speciei. Sic igitur anima Christi, propter hoc quod habet capacitatem finitam, id quod est simpliciter infinitum secundum essentiam, scilicet Deum, attingit quidem, sed non comprehendit, ut dictum est. Id autem infinitum quod in creaturis est in potentia, potest comprehendi ab anima Christi, quia comparatur ad ipsam secundum essentiae rationem, ex qua parte infinitatem non habet. Nam etiam intellectus noster intelligit universale, puta naturam generis vel speciei, quod quodammodo habet infinitatem, inquantum potest de infinitis praedicari.Referencing norms: Q10A3Ad2, assert-h2e1661ede24bbf61b6b102d8b0fa8b50a9202be2ca986519bbc33f0df8ac3af6
section/10-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c5362ad8bb5988b026de5055e0777fe90cde4a793c57441fc8bef8b7419c7bbLA
Ad tertium dicendum quod id quod est infinitum omnibus modis, non potest esse nisi unum, unde et philosophus dicit, in I de caelo et mundo, quod quia corpus est ad omnem partem dimensionatum, impossibile est plura esse corpora infinita. Si tamen aliquid esset infinitum uno modo tantum, nihil prohiberet esse plura talia infinita, sicut si intelligeremus plures lineas infinitas secundum longitudinem protractas in aliqua superficie finita secundum latitudinem. Quia igitur infinitum non est substantia quaedam, sed accidit rebus quae dicuntur infinitae, ut dicitur in III Physic.; sicut infinitum multiplicatur secundum diversa subiecta, ita necesse est quod proprietas infiniti multiplicetur, ita quod conveniat unicuique eorum secundum illud subiectum. Est autem quaedam proprietas infiniti quod infinito non sit aliquid maius. Sic igitur, si accipiamus unam lineam infinitam, in illa non est aliquid maius infinito. Et similiter, si accipiamus quamcumque aliarum linearum infinitarum, manifestum est quod uniuscuiusque earum partes sunt infinitae. Oportet igitur quod omnibus illis infinitis non sit aliquid maius in illa linea, tamen in alia linea et in tertia erunt plures partes, etiam infinitae, praeter istas. Et hoc etiam videmus in numeris accidere, nam species numerorum parium sunt infinitae, et similiter species numerorum imparium; et tamen numeri et pares et impares sunt plures quam pares. Sic igitur dicendum quod infinito simpliciter quoad omnia, nihil est maius, infinito autem secundum aliquid determinatum, non est aliquid maius in illo ordine, potest tamen accipi aliquid maius extra illum ordinem. Per hunc igitur modum infinita sunt in potentia creaturae, et tamen plura sunt in potentia Dei quam in potentia creaturae. Et similiter anima Christi scit infinita scientia simplicis intelligentiae, plura tamen scit Deus secundum hunc intelligentiae modum.Referencing norms: Q10A3Ad3, assert-hbecde5e089dde0e58773de99ca61a08e0659e96ea764acf49fb92b3a795a50f7
section/10-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:830ee8ff75fd6db4ecba42d33efbc3e209038a1aed4df4b5449dd7d4fcd94314LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi non possit cognoscere infinita in verbo. Quod enim infinitum cognoscatur, repugnat definitioni infiniti, prout dicitur in III Physic. quod infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid extra accipere. Impossibile autem est definitionem a definito separari, quia hoc esset contradictoria esse simul. Ergo impossibile est quod anima Christi sciat infinita.Referencing norms: Q10A3Obiectio1, assert-h3728fdeb5d44a59cc2b4a04c97eb3b2f28fee36c5f360e25cec9c632addcb2d1
section/10-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e3b6b039038d20d214a006f41b8915a2f9a97234d1c9b1b24fb1feb79fa0f43aLA
Praeterea, infinitorum scientia est infinita. Sed scientia animae Christi non potest esse infinita, est enim capacitas eius finita, cum sit creatura. Non ergo anima Christi potest cognoscere infinita.Referencing norms: Q10A3Obiectio2, assert-hb0077d25c190574538a1c8efb059279861454391fed774f491d71a6dbc8f0ecb, assert-hfae708270e0031305da970ce6b86ce96f90e298762e73357a529930c21dcf9e6
section/10-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dcf0f56b050515a932c80b549d0dc07a048e7b90de3981fd4d213efe056c4d32LA
Praeterea, infinito non potest esse aliquid maius. Sed plura continentur in scientia divina, absolute loquendo, quam in scientia animae Christi, ut dictum est. Ergo anima Christi non cognoscit infinita.Referencing norms: Q10A3Obiectio3, assert-h732d6a1b569805ae3693c353ab6c30b401a79462619a1917f90f4f1741784fc2, assert-h7d3fbebbc3131fe376732853a09796e329d12c2f6a59b18d88d466a17df42439
section/10-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:617c31729d27a3be584154f64185233165face952fbc8f0c2f8f2ed57c20824aLA
Respondeo dicendum quod scientia non est nisi entis, eo quod ens et verum convertuntur. Dupliciter autem dicitur aliquid ens, uno modo, simpliciter, quod scilicet est ens actu; alio modo, secundum quid, quod scilicet est ens in potentia. Et quia, ut dicitur in IX Metaphys., unumquodque cognoscitur secundum quod est actu, non autem secundum quod est in potentia, scientia primo et principaliter respicit ens actu. Secundario autem respicit ens in potentia, quod quidem non secundum seipsum cognoscibile est, sed secundum quod cognoscitur illud in cuius potentia existit. Quantum igitur ad primum modum scientiae, anima Christi non scit infinita. Quia non sunt infinita in actu, etiam si accipiantur omnia quaecumque sunt in actu secundum quodcumque tempus, eo quod status generationis et corruptionis non durat in infinitum; unde est certus numerus non solum eorum quae sunt absque generatione et corruptione, sed etiam generabilium et corruptibilium. Quantum vero ad alium modum sciendi, anima Christi in verbo scit infinita. Scit enim, ut dictum est, omnia quae sunt in potentia creaturae. Unde, cum in potentia creaturae sint infinita, per hunc modum scit infinita, quasi quadam scientia simplicis intelligentiae, non autem scientia visionis.Referencing norms: Q10A3Respondeo, assert-h9975bb752521ff952959aeba6d00b95a35f8361eae25dac5808e3809593d394e
section/10-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d42992d549e1524f5b811d23b39bb9382714610fd5c4d564d7a2ed5271768fdbLA
Sed contra, anima Christi cognoscit totam suam potentiam, et omnia in quae potest. Potest autem in emundationem infinitorum peccatorum, secundum illud I Ioan. II, ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non autem pro nostris tantum, sed etiam totius mundi. Ergo anima Christi cognoscit infinita.Referencing norms: assert-hac0473120ac918fb793b9c62437a59a4005b1134128f28eaf1b01cfad2bdd3c9
section/10-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69dca67b08869dbe9976ba62c4940bc077b417c518371c4766d7e137bfa88214LA
Ad primum ergo dicendum quod perfectio cognitionis, quantum est ex parte cogniti, attenditur secundum medium, sed quantum est ex parte cognoscentis, attenditur secundum potentiam vel habitum. Et inde est quod etiam inter homines per unum medium unus perfectius cognoscit aliquam conclusionem quam alius. Et per hunc modum anima Christi, quae abundantiori impletur lumine, perfectius cognoscit divinam essentiam quam alii beati, licet omnes Dei essentiam videant per seipsam.Referencing norms: Q10A4Ad1, assert-h301ad8ac0f378ecf7e8c49887080adb2b0020f9254e403b47410f7456ee62571
section/10-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2d1e7f05818c824bee1e0d394903ccf1e0b2a1f108dc9af0236b27ca963bfe3fLA
Ad secundum dicendum quod visio divinae essentiae excedit naturalem potentiam cuiuslibet creaturae, ut in prima parte dictum est. Et ideo gradus in ipso attenduntur magis secundum ordinem gratiae, in quo Christus est excellentissimus, quam secundum ordinem naturae, secundum quem natura angelica praefertur humanae.Referencing norms: Q10A4Ad2, assert-hde6c4f82f9a8e529210d64e95a84fa02477aefed302143cb61485bfb93720fe8
section/10-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f6b730b27e3f6d8f968e29815133dc56ce641a4f6953f512ae1b7d8e2ff71a1bLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est de gratia quod non potest esse maior gratia quam gratia Christi per respectum ad unionem verbi, idem etiam dicendum est de perfectione divinae visionis, licet, absolute considerando, possit aliquis gradus esse sublimior secundum infinitatem divinae potentiae.Referencing norms: Q10A4Ad3, assert-h5aff3a4cf855f148824676fb5db0a6fd2705e7df33542a4fea9908883ac2523e
section/10-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f91443fb2ca204438df4cce00e7bb68d8ee0651ff4ab21f7db7b608db9232685LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima Christi non perfectius videat verbum quam quaelibet alia creatura. Perfectio enim cognitionis est secundum medium cognoscendi, sicut perfectior est cognitio quae habetur per medium syllogismi demonstrativi, quam quae habetur per medium syllogismi dialectici. Sed omnes beati vident verbum immediate per ipsam divinam essentiam, ut in prima parte dictum est. Ergo anima Christi non perfectius videt verbum quam quaelibet alia creatura.Referencing norms: Q10A4Obiectio1, assert-h3b2f9289080a2ef6e0bacc0ab88f17a5e07572b6022714d17314c2379d33d0ff, assert-hd93c9a72fdd68720c4ecd5d4d09225ba61f4b83719d7a8cc9edac5991f65593a
section/10-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:18903770d7833d712dc269206b89542d0354a1cee2e99defebf83e1bc9cba227LA
Praeterea, perfectio visionis non excedit potentiam visivam. Sed potentia rationalis animae, qualis est anima Christi, est infra potentiam intellectivam Angeli, ut patet per Dionysium, IV cap. Cael. Hier. Ergo anima Christi non perfectius videt verbum quam Angeli.Referencing norms: Q10A4Obiectio2, assert-h34a206486ff0a1d88bc330e6b380bb27c96627460b8757a52f37ca67ceccd867, assert-hbf68123f345d9df6fdad552f30fd041ad5e57f7f1780d8cf8fceb63fef1f5da1
section/10-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fbc62f79636376da8e5c6b34248f62a8b930779b871c678b734b967da622a5e1LA
Praeterea, Deus in infinitum perfectius videt verbum suum quam anima. Sunt ergo infiniti gradus medii inter modum quo Deus videt verbum suum, et inter modum quo anima Christi videt ipsum. Ergo non est asserendum quod anima Christi perfectius videat verbum, vel essentiam divinam, quam quaelibet alia creatura.Referencing norms: Q10A4Obiectio3, assert-h3d0824484ba8aa6df4b1b922c7c304eb46f5c4357d63b6b4a4e4a580ff97853d
section/10-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69a5e9b5a6e4dc19bd0b76844b25c9e6df6a0dea798074be8f0501bafaf9b597LA
Respondeo dicendum quod divinae essentiae visio convenit omnibus beatis secundum participationem luminis derivati ad eos a fonte verbi Dei, secundum illud Eccli. I, fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Huic autem verbo Dei propinquius coniungitur anima Christi, quae est unita verbo in persona, quam quaevis alia creatura. Et ideo plenius recipit influentiam luminis in quo Deus videtur ab ipso verbo, quam quaecumque alia creatura. Et ideo prae ceteris creaturis perfectius videt ipsam primam veritatem, quae est Dei essentia. Et ideo dicitur Ioan. I, vidimus gloriam eius, quasi unigeniti a patre, plenum non solum gratiae, sed etiam veritatis.Referencing norms: Q10A4Respondeo, assert-h92ae96ce66bdcf703592ca250ee11b1051454d3709df9ba99765f4b5f018d7bf
section/10-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b45c21253b11572805fe2cf02c64925ba19d4e29ce458bee282f271d60ee0989LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Ephes. I, quod Deus constituit Christum in caelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Sed in caelesti gloria tanto aliquis est superior quanto perfectius cognoscit Deum. Ergo anima Christi perfectius videt Deum quam quaevis alia creatura.Referencing norms: assert-h3bf57e9f582915712c6bf09f1e044793682f4c816e233377bd3380fc04923130
question/10/prooemium · paragraph
la · official · sha256:a63b3998213e397ad3cb9b8eabb47ee3f24a10f2a2f446d04c42cd4a09d3bcb2LA
Deinde considerandum est de qualibet praedictarum scientiarum. Sed quia de scientia divina dictum est in prima parte, restat nunc videre de aliis, primo, de scientia beata; secundo, de scientia indita; tertio, de scientia acquisita. Sed quia de scientia beata, quae in Dei visione consistit, plura dicta sunt in prima parte, ideo hic sola illa videntur dicenda quae pertinent ad animam Christi. Circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum anima Christi comprehenderit verbum, sive divinam essentiam. Secundo, utrum cognoverit omnia in verbo. Tertio, utrum anima Christi in verbo cognoverit infinita. Quarto, utrum videat verbum, vel divinam essentiam, clarius qualibet alia creatura.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 11
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q11
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ecce64b981e342646077e536e8449d1a8b790df745dfca3668e9d8d61b1ca728 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 47
section/11-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f1f465ca4e74b80646147b25049b9dee732087c821649c2a2d4366d0c073228LA
Ad primum ergo dicendum quod illa ratio procedit de actione naturali animae intellectivae, quae scilicet est per comparationem ad agens naturale, quod est intellectus agens.Referencing norms: Q11A1Ad1, assert-h1103bf5034dc932296d458211fd87d3b78a5e8f7f499b67a92633ca977478b8e
section/11-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:681708d8a76640bcaa2c5b5fa43b2ea33f23cad5c348fc674232ef674faf271cLA
Ad secundum dicendum quod anima humana in statu huius vitae, quando quodammodo est ad corpus obligata, ut sine phantasmate intelligere non possit, non potest intelligere substantias separatas. Sed post statum huius vitae, anima separata poterit aliqualiter substantias separatas per seipsam cognoscere, ut in prima parte dictum est. Et hoc praecipue manifestum est circa animas beatorum. Christus autem, ante passionem, non solum fuit viator, sed etiam comprehensor. Unde anima eius poterat cognoscere substantias separatas, per modum quo cognoscit anima separata.Referencing norms: Q11A1Ad2, assert-h362f8e98c7d8c31767fa8c10cca867951c0611ab7ee6b7797d2df856b0b71b24
section/11-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:09b01ce0a23ce0559a9e2ae4d123b8a9052c93c0f4342c8f47a702f2f291a9ffLA
Ad tertium dicendum quod cognitio singularium non pertinet ad perfectionem animae intellectivae secundum cognitionem speculativam, pertinet tamen ad perfectionem eius secundum cognitionem practicam, quae non perficitur absque cognitione singularium, in quibus est operatio, ut dicitur in VI Ethic. Unde ad prudentiam requiritur memoria praeteritorum, cognitio praesentium, et providentia futurorum, ut Tullius dicit, in sua rhetorica. Quia igitur Christus habuit plenitudinem prudentiae, secundum donum consilii, consequens est quod cognovit omnia singularia praeterita, praesentia et futura.Referencing norms: Q11A1Ad3, assert-h5f8b0242d87159c31b3b51094620199b6dfd5d1da01565c20a769a6d8171cd26
section/11-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:78bae6d4b0126090619c729ec04d0a0c357ceed108fd30b4c342a368ec144d07LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod secundum hanc scientiam Christus non cognoverit omnia. Haec enim scientia indita est Christo ad perfectionem potentiae intellectus eius. Sed intellectus possibilis animae humanae non videtur esse in potentia ad omnia simpliciter, sed ad illa sola in quae potest reduci in actum per intellectum agentem, qui est proprium activum ipsius, quae quidem sunt cognoscibilia secundum rationem naturalem. Ergo secundum hanc scientiam non cognovit ea quae naturalem rationem excedunt.Referencing norms: Q11A1Obiectio1, assert-h2ca851b4b97801482382ed44b420b9f8100167637563e9a52825b72ce7c8157c, assert-h51cb54062550a5907f6e79846ad298abeeb39a30ed1bbfbf376a0d4c2ce1b481
section/11-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d7e44570f27dc7a27cb06cf29d49d792773cbd3d5fb015b8cfbf1e870b3036b5LA
Praeterea, phantasmata se habent ad intellectum humanum sicut colores ad visum, ut dicitur in III de anima. Sed non pertinet ad perfectionem virtutis visivae cognoscere ea quae sunt omnino absque colore. Ergo neque ad perfectionem intellectus humani pertinet cognoscere ea quorum non possunt esse phantasmata, sicut sunt substantiae separatae. Sic igitur, cum huiusmodi scientia fuerit in Christo ad perfectionem animae intellectivae ipsius, videtur quod per huiusmodi scientiam non cognoverit substantias separatas.Referencing norms: Q11A1Obiectio2, assert-h0fe777705060a6acd4d3ea8f5b0c35d9cec8fb5fcd665f1f1ba5f940743c5652, assert-h81facff86301b263bc1c05e867b966eee22b3a2d880322607a43e4f8ec793cd2
section/11-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2d9cc15132427e5fa1a44472a664f223c894b53babf75aae68531ffa643608f7LA
Praeterea, ad perfectionem intellectus non pertinet cognoscere singularia. Videtur igitur quod per huiusmodi scientiam anima Christi non cognoverit singularia.Referencing norms: Q11A1Obiectio3, assert-h613f4bf98db7ee6a97c251b05a0f5d91c6696aff2ac9506313f3284881688b01
section/11-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc22fe88eb2733655e10a37e5b188d4f2bc52c4a72720b4ae7fb52588023bd28LA
Respondeo dicendum quod, sicut prius dictum est, conveniens fuit ut anima Christo per omnia esset perfecta, per hoc quod omnis eius potentialitas sit reducta ad actum. Est autem considerandum quod in anima humana, sicut in qualibet creatura, consideratur duplex potentia passiva, una quidem per comparationem ad agens naturale; alia vero per comparationem ad agens primum, qui potest quamlibet creaturam reducere in actum aliquem altiorem, in quem non reducitur per agens naturale; et haec consuevit vocari potentia obedientiae in creatura. Utraque autem potentia animae Christi fuit reducta in actum secundum hanc scientiam divinitus inditam. Et ideo secundum eam anima Christi primo quidem cognovit quaecumque ab homine cognosci possunt per virtutem luminis intellectus agentis, sicut sunt quaecumque pertinent ad scientias humanas. Secundo vero per hanc scientiam cognovit Christus omnia illa quae per revelationem divinam hominibus innotescunt, sive pertineant ad donum sapientiae, sive ad donum prophetiae, sive ad quodcumque donum spiritus sancti. Omnia enim ista abundantius et plenius ceteris cognovit anima Christi. Ipsam tamen Dei essentiam per hanc scientiam non cognovit, sed solum per primam, de qua supra dictum est.Referencing norms: Q11A1Respondeo, assert-h07a82eb7c1b18871865d9b1e67d610a0ab12ed9d148485f64ede86fe6c5f820b
section/11-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f079d97b733e25b650ffded6f9058a019e61bca3ad92d3e248aaaffe231829dbLA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, quod replebit eum spiritus sapientiae et intellectus, scientiae et consilii, sub quibus comprehenduntur omnia cognoscibilia. Nam ad sapientiam pertinet cognitio divinorum omnium; ad intellectum autem pertinet cognitio omnium immaterialium; ad scientiam autem pertinet cognitio omnium conclusionum; ad consilium autem cognitio omnium agibilium. Ergo videtur quod Christus, secundum scientiam sibi inditam per spiritum sanctum, habuerit omnium cognitionem.Referencing norms: assert-he635b641e113417fa49c26095d924ff4117296d3379cf82351c5f239a8737aad
section/11-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab49b4a91768e84ae5f1a3fa65a74fec4d48d23f6ffc2c90749cccf8309f11ddLA
Ad primum ergo dicendum quod similitudo illa quam philosophus ponit, non attenditur quantum ad omnia. Manifestum est enim quod finis potentiae visivae est cognoscere colores, finis autem potentiae intellectivae non est cognoscere phantasmata, sed cognoscere species intelligibiles, quas apprehendit a phantasmatibus et in phantasmatibus, secundum statum praesentis vitae. Est igitur similitudo quantum ad hoc ad quod aspicit utraque potentia, non autem quantum ad hoc in quod utriusque potentiae conditio terminatur. Nihil autem prohibet, secundum diversos status, ex diversis rem aliquam ad suum finem tendere, finis autem proprius alicuius rei semper est unus. Et ideo, licet visus nihil cognoscat absque colore, intellectus tamen, secundum aliquem statum, potest cognoscere absque phantasmate, sed non absque specie intelligibili.Referencing norms: Q11A2Ad1, assert-h356a7dc18a1e9507c029f0607fdf8bb694fce0a7a6ff78faaa9a3a30292e603a
section/11-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4ada82023bbf9e6e8117676c143dfe84153223bec831f60954f0ca9f6c30799eLA
Ad secundum dicendum quod, licet anima Christi fuerit eiusdem naturae cum animabus nostris, habuit tamen aliquem statum quem animae nostrae non habent nunc in re, sed solum in spe, scilicet statum comprehensionis.Referencing norms: Q11A2Ad2, assert-ha8a60628ddf5a3fdab4c38c45088cdd27d96d3621b7c61bc4724de4db435232d
section/11-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4098c5d796e78d88e7b2115ab297bfd8ca70cb2b53ac42931283fb817084c6f1LA
Ad tertium dicendum quod, licet anima Christi potuerit intelligere non convertendo se ad phantasmata, poterat tamen intelligere se ad phantasmata convertendo. Et ideo sensus non fuerunt frustra in ipso, praesertim cum sensus non dentur homini solum ad scientiam intellectivam, sed etiam ad necessitatem vitae animalis.Referencing norms: Q11A2Ad3, assert-h8fb170f959037e61b5dc0a440e121a94bb161d80463d2f3df4eb9b5a90d96464
section/11-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c8c8941b1d0e5a9c06363e1c1fad7ee93bf8442115b47fc35061ff9e2c079590LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima Christi non potuerit intelligere secundum hanc scientiam nisi convertendo se ad phantasmata. Phantasmata enim comparantur ad animam intellectivam sicut colores ad visum, ut dicitur in III de anima. Sed potentia visiva Christi non potuit exire in actum nisi convertendo se ad colores. Ergo etiam neque anima eius intellectiva potuit aliquid intelligere nisi convertendo se ad phantasmata.Referencing norms: Q11A2Obiectio1, assert-h27f217fc9ae75bdf4f2a40fd1f38511de4c11858519ade62d1f20f8a26185565, assert-h57e300ce9de63a1824ef471ea5c55c99b91216d449d6eb53bccdc2c4d279d523
section/11-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:54a6740543fbc042a748a53d2755863e9758b1519d61ceadf2607b71a7ceb551LA
Praeterea, anima Christi est eiusdem naturae cum animabus nostris, alioquin ipse non esset eiusdem speciei nobiscum; contra id quod apostolus dicit, Philipp. II, quod est in similitudinem hominum factus. Sed anima nostra non potest intelligere nisi convertendo se ad phantasmata. Ergo nec etiam anima Christi.Referencing norms: Q11A2Obiectio2, assert-h851bd0dff4cfc730aa76184e5a10d88ccc375981ba123d13496305ea356032c5, assert-hae8cf849e05555e5d207650d5bf04bab81881319911e604ccd14f5fab153e504
section/11-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f4505e1ac8db99cb17c159bef221360107db75765dc47eb26211ed2e89e4d7c0LA
Praeterea, sensus dati sunt homini ut deserviant intellectui. Si igitur anima Christi intelligere potuit absque conversione ad phantasmata, quae per sensus accipiuntur, sequeretur quod sensus frustra fuissent in anima Christi, quod est inconveniens. Videtur igitur quod anima Christi non potuerit intelligere nisi convertendo se ad phantasmata.Referencing norms: Q11A2Obiectio3, assert-h220fdd3b2bed4e710f78c507ee873e10cec4e24d2363d24954bd3d83ca6e4ad0
section/11-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5756a9e04f8c71e98f653c8363a9684d1cc788588e3c6507e92fd80a2e35f442LA
Respondeo dicendum quod Christus in statu ante passionem fuit simul viator et comprehensor, ut infra magis patebit. Et praecipue quidem conditiones viatoris habuit ex parte corporis, inquantum fuit passibile, conditiones vero comprehensoris maxime habuit ex parte animae intellectivae. Est autem haec conditio animae comprehensoris, ut nullo modo subdatur suo corpori aut ab eo dependeat, sed totaliter ei dominetur, unde et post resurrectionem ex anima gloria redundabit in corpus. Ex hoc autem anima hominis viatoris indiget ad phantasmata converti, quod est corpori obligata, et quodammodo ei subiecta et ab eo dependens. Et ideo animae beatae, et ante resurrectionem et post, intelligere possunt absque conversione ad phantasmata. Et hoc quidem oportet dicere de anima Christi, quae plene habuit facultatem comprehensoris.Referencing norms: Q11A2Respondeo, assert-hcc8c0fa83c322e87865ad0311856508f2c895f963dd40432168bb8c9121bb42f
section/11-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5ace49630a6fddff936d281643006ff49bff7532502330daabe1c03e58e4ef0dLA
Sed contra est quod anima Christi cognovit quaedam quae per phantasmata cognosci non possunt, scilicet substantias separatas. Potuit igitur intelligere non convertendo se ad phantasmata.Referencing norms: assert-h806029691650f5a9e32a5e00641a9f9d41cd8d58f74c91407acb84d622cfcae5
section/11-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c1ab6fbcd450fff4e840ad915f3b530dc9daa43cc60e67a5ed180271ac45e10LA
Ad primum ergo dicendum quod a Christo excluditur consilium quod est cum dubitatione, et per consequens electio, quae in sui ratione tale consilium includit. Non autem a Christo excluditur usus consiliandi.Referencing norms: Q11A3Ad1, assert-h3da679edd9e0c7b162487a8da8ad4ed7f96a92630bdb6e95e86ce409922824e3
section/11-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:93facc5430340bac488df2d8e06b8c639e6fb690bc1e55899857c3e35b970da1LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de discursu et collatione prout ordinatur ad scientiam acquirendam.Referencing norms: Q11A3Ad2, assert-h1c9873271d758eb626a136e23f1fa139865a1f0483c8bfb55b8bf22ff1846ca0
section/11-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b0ba06c4d506d92c0a4cc296f0b09f68f2ffb45bb1b42d1cd83df340cda10ec8LA
Ad tertium dicendum quod beati conformantur Angelis quantum ad dona gratiarum, manet tamen differentia quae est secundum naturam. Et ideo uti collatione et discursu est connaturale animabus beatorum, non autem Angelis.Referencing norms: Q11A3Ad3, assert-hb02620e8f5cafdad9d0e64f9de385b1561422075b9534c817936d893219b668f
section/11-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dee1556e5f582c11b5ad1a6307a6b89fe1f8516dc1b2981d7b3d8b408fc9db5aLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi non habuit hanc scientiam per modum collationis. Dicit enim Damascenus, in III libro, in Christo non dicimus consilium neque electionem. Non autem removentur haec a Christo nisi inquantum important collationem et discursum. Ergo videtur quod in Christo non fuerit scientia collativa vel discursiva.Referencing norms: Q11A3Obiectio1, assert-h9707e3eede9d7da41bde224661a8b58edba1e703630b7735d83043af7b7d40c9
section/11-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f6fa49c9ef72862e9ccd13623481da249725ae76f20b92a62a830752117eb476LA
Praeterea, homo indiget collatione et discursu rationis ad inquirenda ea quae ignorat. Sed anima Christi cognovit omnia, ut supra dictum est. Non igitur fuit in eo scientia discursiva vel collativa.Referencing norms: Q11A3Obiectio2, assert-h50abe2cf0781bffa9687bcd80ea09418e2ad7968a97311a24fb29efbf8f29f9c, assert-he96e9eba401dddd6cf135f71cc4a586280604429d61bd44df54aad3225f0f8a6
section/11-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:91dedf780581dbdfdcde1df7faace7107657a0214d3457e3c9e7522110f167f2LA
Praeterea, scientia animae Christi se habuit per modum comprehensorum, qui Angelis conformantur, ut dicitur Matth. XXII. Sed in Angelis non est scientia discursiva seu collativa, ut patet per Dionysium, VII cap. de Div. Nom. Non ergo in anima Christi fuit scientia discursiva seu collativa.Referencing norms: Q11A3Obiectio3, assert-h4974669ed018300b7181b4cd3cf66d9176944970243e65bcfc0ced39025f8811, assert-hd1ea617ec475d574bb9983e8c4dc6b729c54ef7b023043a503094e6dcefbb9ac
section/11-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:37bb5174e3d6644dcbf2cf56633c394580f23e4543bd07f7f972f37df53b25aeLA
Respondeo dicendum quod aliqua scientia potest esse discursiva vel collativa dupliciter. Uno modo, quantum ad scientiae acquisitionem, sicut accidit in nobis, qui procedimus ad cognoscendum unum per aliud, sicut effectus per causas, et e converso. Et hoc modo scientia animae Christi non fuit discursiva vel collativa, quia haec scientia de qua nunc loquimur, fuit sibi divinitus indita, non per investigationem rationis acquisita. Alio modo potest dici scientia discursiva vel collativa quantum ad usum, sicut scientes interdum ex causis concludunt effectus, non ut de novo addiscant, sed volentes uti scientia quam iam habent. Et hoc modo scientia animae Christi poterat esse collativa et discursiva, poterat enim ex uno aliud concludere, sicut sibi placebat. Sicut, Matth. XVII, cum dominus quaesivisset a Petro a quibus reges terrae tributum acciperent, a filiis suis an ab alienis, Petro respondente quod ab alienis, conclusit, ergo liberi sunt filii.Referencing norms: Q11A3Respondeo, assert-h0fc89172c7f15aaa1e3d8936716588d9b1afec63b95cfa0ce8774e31cac823f1
section/11-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ff5032202642f0d3ba1773a374f0ac9f5c02ff367a75c2726c41a645a7224393LA
Sed contra, Christus habuit animam rationalem, ut supra habitum est. Propria autem operatio animae rationalis est conferre et discurrere ab uno in aliud. Ergo in Christo fuit scientia discursiva vel collativa.Referencing norms: assert-h0d7f13a2ea0529b6a9aa853d7402845feb565a08b507c63f32009a0ced17e3ec
section/11-4/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q11A4Ad1, Q11A4Ad2, Q11A4Ad3, assert-h26f981fdc8fc03d044db596deabeece70b85c4c09e4ff735a145d73ff5a6f691, assert-h3a166438b0b2e05ce64c18ff562493b2e24e4909751581f6b7b3cbb26ee15ae5, assert-hf6e09511de8bf92af3d001f22b5471c6c854fc8929af8a51898f47c22f335876
section/11-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:acff9114dd1032730561dbc36d810f1d3cab0fc50a9eb9fc10489b7081b83ff4LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo huiusmodi scientia fuerit minor quam in Angelis. Perfectio enim proportionatur perfectibili. Sed anima humana, secundum ordinem naturae, est infra naturam angelicam. Cum igitur scientia de qua nunc loquimur, sit indita animae Christi ad perfectionem ipsius, videtur quod huiusmodi scientia fuerit infra scientiam qua perficitur natura angelica.Referencing norms: Q11A4Obiectio1, assert-h2576aee9b92cfe918e1e794c655fb984874f8ae135a8467e3ef2e0e023f57832, assert-h88db666bd59f16c36fc455177a2705fd7822d6c3b27d110cce89ce9ab32a22d4
section/11-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c8a3254cc961ae68c368223267936290c691f848fc0837b0a5cfdc273883160aLA
Praeterea, scientia animae Christi fuit aliquo modo collativa et discursiva, quod non potest dici de scientia Angelorum. Ergo scientia animae Christi fuit inferior scientia Angelorum.Referencing norms: Q11A4Obiectio2, assert-h6711e92778d9b463d45c1a2cb4d208b7eb941d2fefc159323d6d0d16b48b6671
section/11-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fd7d102f0882507348781dde9752fcf4a192ea314a69d223a8fb8a46ef4328c9LA
Praeterea, quanto aliqua scientia est magis immaterialis, tanto est potior. Sed scientia Angelorum est immaterialior quam scientia animae Christi, quia anima Christi est actus corporis et habet conversionem ad phantasmata, quod de Angelis dici non potest. Ergo scientia Angelorum est potior quam scientia animae Christi.Referencing norms: Q11A4Obiectio3, assert-h6f025da4689b714b6edb7f568ed79eaaa2d0953c886509f5a4612f6b1bd9b26c, assert-hc36c2d53ffafca57dc7f23d7925277a6b24a914a94ae9aaad706aa4857daa98b
section/11-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f355bad5315d66469c86f4d29899e36f75ac62b40a65e08ccca216420beac9aeLA
Respondeo dicendum quod scientia indita animae Christi potest considerari dupliciter, uno modo, secundum id quod habuit a causa influente; alio modo, secundum id quod habuit ex subiecto recipiente. Quantum igitur ad primum, scientia indita animae Christi fuit excellentior quam scientia Angelorum, et quantum ad multitudinem cognitorum, et quantum ad scientiae certitudinem, quia lumen spirituale quod est inditum animae Christi, est multo excellentius quam lumen quod pertinet ad naturam angelicam. Quantum autem ad secundum, scientia indita animae Christi est infra scientiam angelicam, scilicet quantum ad modum cognoscendi qui est naturalis animae humanae, qui scilicet est per conversionem ad phantasmata et per collationem et discursum.Referencing norms: Q11A4Respondeo, assert-h9a31cd1b4388fd1548a80075f35e6099f21676dce4dd12fce995629ce2da3661
section/11-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b26796f4d155b9d6c686f0c9e1c054df1b3e2628ea567a898aaa7b2e735f276fLA
Sed contra est quod apostolus dicit, Heb. II, eum qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Ex quo apparet quod propter solam passionem mortis dicatur Christus ab Angelis minoratus. Non ergo propter scientiam.Referencing norms: assert-ha9bf853a6caee92c5dfecf481f785afdb6938e4fc661a338d0f0c2c028713225
section/11-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c7e24ab7417d25fd1d1b55312fa71213dd559479a0eb019088994582f5ffb197LA
Ad primum ergo dicendum quod in anima Christi fuit duplex cognitio, et utraque suo modo perfectissima. Una quidem excedens modum naturae humanae, qua scilicet vidit Dei essentiam et alia in ipsa. Et haec fuit perfectissima simpliciter. Et talis cognitio non fuit habitualis, sed actualis respectu omnium quae hoc modo cognovit. Alia autem cognitio fuit in Christo secundum modum proportionatum humanae naturae, prout scilicet cognovit res per species sibi divinitus inditas, de qua cognitione nunc loquimur. Et haec cognitio non fuit simpliciter perfectissima, sed perfectissima in genere humanae cognitionis. Unde non oportuit quod semper esset in actu.Referencing norms: Q11A5Ad1, assert-hfc66460f546fc79f6936d3961511bf219634c0bb5958ac17e0bd593baf1bee3a
section/11-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2188a10f500b9ecf85ad54a7cc481f3412b500668a68c83b34040c174b6db40aLA
Ad secundum dicendum quod habitus reducitur in actum ad imperium voluntatis, nam habitus est quo quis agit cum voluerit. Voluntas autem se habet ad infinita indeterminate. Et tamen hoc non est frustra, licet non in omnia actualiter tendat, dummodo tendat actualiter in id quod convenit loco et tempori. Et ideo etiam habitus non est frustra, licet non omnia reducantur in actum quae habitui subiacent, dummodo reducatur in actum id quod congruit ad debitum finem voluntatis secundum exigentiam negotiorum et temporis.Referencing norms: Q11A5Ad2, assert-hb75f4ba54bc54febe3c9d3bf7bcecd838dd51a57f5cae9662c516fb4b6126763
section/11-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5fd63953f942840ab3a49a01e8e6ebaf6166abad2adc2a4a09faaa3d2937f890LA
Ad tertium dicendum quod bonum et ens dupliciter dicitur. Uno modo, simpliciter. Et sic bonum et ens dicitur substantia, quae in suo esse et in sua bonitate subsistit. Alio modo dicitur ens et bonum secundum quid. Et hoc modo dicitur ens accidens, non quia ipsum habeat esse et bonitatem, sed quia eo subiectum est ens et bonum. Sic igitur scientia habitualis non est simpliciter melior aut dignior quam anima Christi, sed secundum quid, nam tota bonitas habitualis scientiae cedit in bonitatem subiecti.Referencing norms: Q11A5Ad3, assert-h3d93124eeaa0d8afebe895d92402fca97e3385ce502ccfd2348cafa7543b934b
section/11-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:8462ec51db2c62660281eea00cf402a598f2aebfb02c78481dfafa9c84766e5dLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit habitualis scientia. Dictum est enim quod animam Christi decuit maxima perfectio. Sed maior est perfectio scientiae existentis in actu quam praeexistentis in habitu. Ergo conveniens fuisse videtur quod omnia sciret in actu. Ergo non habuit habitualem scientiam.Referencing norms: Q11A5Obiectio1, assert-h0ee1ff5bedb32e78f63570e0306a130498758abf6add80f76be61749814e4df0, assert-h8240a7913bdc66f1dda27bc13636ec607072efc57e48e82cb89a9195b53af6f8, assert-h96b4439ac9888864fb274f54cb5195d04965ebc58eff75933e80e7d2221b3237
section/11-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e48983ec78cc45fc5f72ad9689ff1f4c4053c1774ec21e77b6b085290140d6aLA
Praeterea, cum habitus ordinetur ad actum, frustra videtur esse habitualis scientia quae nunquam in actum reducitur. Cum autem Christus sciverit omnia, sicut iam dictum est, non potuisset omnia illa actu considerare unum post aliud cognoscendo, quia infinita non est enumerando pertransire. Frustra ergo fuisset in eo scientia habitualis, quod est inconveniens. Habuit igitur actualem scientiam omnium quae scivit, et non habitualem.Referencing norms: Q11A5Obiectio2, assert-ha332ab5109bdd9262426c90634c612dd036e5b1d7fade49c9b950c7c82c10a6d
section/11-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eb1ddc8bc6961af430abc5125521f24fd79bbebfabc9dd45311497213e051fd0LA
Praeterea, scientia habitualis est quaedam perfectio scientis. Perfectio autem est nobilior perfectibili. Si igitur in anima Christi fuit aliquis habitus scientiae creatus, sequeretur quod aliquid creatum esset nobilius anima Christi. Non igitur in anima Christi fuit scientia habitualis.Referencing norms: Q11A5Obiectio3, assert-h4a98d1dd435f42ac602e3abe51a9029152a4526b8bca93420bec0955623f74f5
section/11-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:daec2e1b633eed320154ffd09b261aa181b49862b8daee4c47630f317b9501ebLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, modus huius scientiae inditae animae Christi fuit conveniens ipsi subiecto recipienti, nam receptum est in recipiente per modum recipientis. Est autem hic modus connaturalis animae humanae, ut quandoque sit intellectus actu, quandoque in potentia. Medium autem inter puram potentiam et actum completum est habitus. Eiusdem autem generis est medium et extrema. Et sic patet quod modus connaturalis animae humanae est ut recipiat scientiam per modum habitus. Et ideo dicendum est quod scientia indita animae Christi fuit habitualis, poterat enim ea uti quando volebat.Referencing norms: Q11A5Respondeo, assert-h19792f0bb264f6c0f2839fd6397e32e5b9613505f79b14c84a234fad43db665a
section/11-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e1c87bb7b550e3a3ae06ea97c3feb20c0be55fc99b55a6a924e8440848a91bbbLA
Sed contra, scientia Christi de qua nunc loquimur, univoca fuit scientiae nostrae, sicut et anima eius fuit unius speciei cum anima nostra. Sed scientia nostra est in genere habitus. Ergo et scientia Christi fuit habitualis.Referencing norms: assert-h2f200c684bb284001e8fe095311d861ac2f9f3fdb4c2d691af8a24fed5185afd
section/11-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6638f75da9b266f20d94c704b55b09d37a5ad72969297f65b9f2b19a2e35b0d4LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, scientia animae Christi est perfectissima, et excedens scientiam Angelorum, quantum ad id quod consideratur in ea ex parte Dei influentis, est tamen infra scientiam angelicam quantum ad modum recipientis. Et ad huiusmodi modum pertinet quod scientia illa per multos habitus distinguatur, quasi per species magis particulares existens.Referencing norms: Q11A6Ad1, assert-hbf43ea982da153900094fc1a7f55ac19e0332ff526ca28f79e140b795d6859fb
section/11-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d389d1e277ba4cb048bcc59d196d22ab1cc46d8bc44894d735fa6fef52a819e5LA
Ad secundum dicendum quod fides nostra innititur primae veritati. Et ideo Christus est auctor fidei nostrae secundum divinam scientiam, quae est simpliciter una.Referencing norms: Q11A6Ad2, assert-h46f877d5fc1ba31cb147638e821cdf7f1e0f49d464c3d33941330429128322ae
section/11-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f2e27a9e1daf1650caa88360b890c55353c5a7d87145bee7ddeab76f115a2469LA
Ad tertium dicendum quod lumen divinitus infusum est ratio intelligendi communis ea quae divinitus revelantur, sicut et lumen intellectus eorum quae naturaliter cognoscuntur. Et ideo oportuit in anima Christi species singularum rerum ponere ad cognoscendum cognitione propria unumquodque. Et secundum hoc, oportuit esse diversos habitus scientiae in anima Christi, ut dictum est.Referencing norms: Q11A6Ad3, assert-h4666fb283df10aa35b297f3338e45c8a47954e0dfb6209f93ca13342f749b9e3
section/11-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:4e18f351ba23a23a68ff41e46a31f9612f6b8d6a1f316482492545d81047fba6LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in anima Christi non fuerit nisi unus habitus scientiae. Quanto enim scientia est perfectior, tanto est magis unita, unde et Angeli superiores per formas magis universales cognoscunt, ut in prima parte dictum est. Sed scientia Christi fuit perfectissima. Ergo fuit maxime una. Non ergo fuit distincta per plures habitus.Referencing norms: Q11A6Obiectio1, assert-h84b7c03fbe6e7d791a3c7f0f33660c87cb1c0a631fa893926d7e46eb32592c68, assert-haf1fe7ebcc5aeb71c8ea95a82a5f6b7aafe856670b9582c8b6cc47799931995a, assert-hc33294c4522041fbb96022f6521e89a24ff88cf86e412f4c3b8a5147520a25ac
section/11-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3c1c5273d6727d91742875cbcb113f8cb0f9fc265d13af4fd37437d267ae8ed9LA
Praeterea, fides nostra derivatur a scientia Christi, unde dicitur Heb. XII, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Iesum. Sed unus est habitus fidei de omnibus credibilibus, ut in secunda parte dictum est. Ergo multo magis in Christo non fuit nisi unus habitus scientiae.Referencing norms: Q11A6Obiectio2, assert-h183e8583c92c2961ffc88ddc3e1062f3471e3835a2c1993eddca32011e5cd36e, assert-hea93dd2a0f7a968409cc5f720e74b5edf3f6e1860bafadc221f0c250026fd075
section/11-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0041a16817174a29adc682034d137e92d092b8fc9a6a2bb2853498014e7e2dfcLA
Praeterea, scientiae distinguuntur secundum diversas rationes scibilium. Sed anima Christi omnia scivit secundum unam rationem, scilicet secundum lumen divinitus infusum. Ergo in Christo fuit tantum unus habitus scientiae.Referencing norms: Q11A6Obiectio3, assert-h716df1a277bb8e2d8afd2f18cf5e2d2c1f3725da7c40a4d12696ce2ca85e085f, assert-hb62818e7c822b7622236bf7f4a12baa99f06b39c295dba47a818ff14963afd3f
section/11-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:19e81e4b5a7448cb4466e490c85328443dd6a751b7d21c1b0a3f8decd241bf51LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, scientia indita animae Christi habuit modum connaturalem animae humanae. Est autem connaturale animae humanae ut recipiat species in minori universalitate quam Angeli, ita scilicet quod diversas naturas specificas per diversas intelligibiles species cognoscat. Ex hoc autem contingit quod in nobis sunt diversi habitus scientiarum, quia sunt diversa scibilium genera, inquantum scilicet ea quae reducuntur in unum genus, eodem habitu scientiae cognoscuntur; sicut dicitur in I Poster. quod una scientia est quae est unius generis subiecti. Et ideo scientia indita animae Christi fuit distincta secundum diversos habitus.Referencing norms: Q11A6Respondeo, assert-h04db700c78268d23da1ca8b5e190b43c6e57a90fe7ba04d66d449f392977eaba
section/11-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bbd935227a722984b8c117ef09b775ee119cc5cf5791c8d9c3ebe9cb307c0d3fLA
Sed contra est quod Zach. III dicitur quod super lapidem unum, idest Christum, sunt septem oculi. Per oculum autem scientia intelligitur. Ergo videtur quod in Christo fuerunt plures habitus scientiae.Referencing norms: assert-h6e633d7d70e2756c80b3f2e9251bc7036e0e3ea3ef9c420189d3a0ec508c0cca
question/11/prooemium · paragraph
la · official · sha256:fb6e6d7397fae361a8005e6e67a836a6dd051b0811cf83de1b30a573074eba0dLA
Deinde considerandum est de scientia indita vel infusa animae Christi. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum per hanc scientiam Christus sciat omnia. Secundo, utrum hac scientia uti potuerit non convertendo se ad phantasmata. Tertio, utrum haec scientia fuerit collativa. Quarto, de comparatione huius scientiae ad scientiam angelicam. Quinto, utrum fuerit scientia habitualis. Sexto, utrum fuerit distincta per diversos habitus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 12
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q12
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:de1f76405ccb8547c5d70271b8bc860f4e4b3d74c3b7ca8334dbaa0c5a56d56b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/12-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b57954e13a6a37d1330d22a6f80874db0158d1aa31874e0f9cd2c905ed3ca8cdLA
Ad primum ergo dicendum quod scientia rerum acquiri potest non solum per experientiam ipsarum, sed etiam per experientiam quarundam aliarum rerum, cum ex virtute luminis intellectus agentis possit homo procedere ad intelligendum effectus per causas, et causas per effectus, et similia per similia, et contraria per contraria. Sic igitur, licet Christus non fuerit omnia expertus, ex his tamen quae expertus est, in omnium devenit notitiam.Referencing norms: Q12A1Ad1, assert-h7a35638def65dbf4555d8a8d59c76d944b61d2b8ca220b7ef8d874df5a79054f
section/12-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:051b1fa57b5310618f84a5c7a2bbe40059cf203073c4a689e3453654c3bb0f9bLA
Ad secundum dicendum quod, licet corporalibus sensibus Christi non fuerint subiecta omnia sensibilia, fuerunt tamen sensibus eius subiecta aliqua sensibilia ex quibus, propter excellentissimam vim rationis eius, potuit in aliorum notitiam devenire per modum praedictum. Sicut, videndo corpora caelestia, potuit comprehendere eorum virtutes, et effectus quos habent in istis inferioribus, qui eius sensibus non subiacebant. Et, eadem ratione, ex quibuscumque aliis in aliorum notitiam devenire potuit.Referencing norms: Q12A1Ad2, assert-h003bf8fe568f94307ef2f94be70b5556b585d0d57877e74ef79a91cce6853f6e
section/12-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05c329c2e007c774a82b8584f40b61765ff2bf023411db0254a37f5e8fed6f93LA
Ad tertium dicendum quod secundum istam scientiam anima Christi non simpliciter cognovit omnia, sed illa omnia quae per lumen intellectus agentis hominis sunt cognoscibilia. Unde per hanc scientiam non cognovit essentias substantiarum separatarum; nec etiam singularia praeterita vel futura. Quae tamen cognovit per scientiam inditam, ut supra dictum est.Referencing norms: Q12A1Ad3, assert-h3c9910c286cfe9c20ee6038bd1d99e0d3a4e3885811178e0180f5fe1e62e8179
section/12-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8835687ebec656c9fbbf535980ca33e81bac94a32862b431dc9faf4442c79628LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod secundum hanc scientiam Christus non omnia cognovit. Huiusmodi enim scientia per experientiam acquiritur. Sed Christus non omnia expertus est. Non igitur omnia secundum hanc scientiam scivit.Referencing norms: Q12A1Obiectio1, assert-h82f580b00774c3ef08398a596903a5b6e05fe2563c6b08667230f11a438b4ad2, assert-hdd03ba3a9c40e0cc5b90693a39d9985c433ea3c5fcc43efa6b79e7d962fe5236
section/12-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f023de2ba0ca27045b9413908a415b0279fba2afa560294a3aa2b1dc0b21b62dLA
Praeterea, scientiam acquirit homo per sensum. Sed non omnia sensibilia sensibus corporalibus Christi fuerunt subiecta. Non igitur secundum hanc scientiam omnia cognovit.Referencing norms: Q12A1Obiectio2, assert-h2a13a75df8c601d640b2990038dcc0f625405b546490925884db4c8db9db905f, assert-hafb9b93aae15adee4e3a028646a35388fca6ae65642d057e1fa03ccae5c881fd
section/12-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8563fe3484a87b168fe1dd790f6fd90474ff496cd11b4f6815d59c5da5124034LA
Praeterea, quantitas scientiae attenditur secundum scibilia. Si igitur secundum hanc scientiam Christus omnia scivisset, esset in eo scientia acquisita aequalis scientiae infusae et scientiae beatae, quod est inconveniens. Non ergo secundum hanc scientiam Christus omnia scivit.Referencing norms: Q12A1Obiectio3, assert-h167f96b3a24b8c765b3beb2e4c7293b72c6d1e075a3665b349d8bebc059b0eb0
section/12-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6dfcf30f7589c09f815b6fd768f9f672ec56afecf3ac67a4840224baf744c6e9LA
Respondeo dicendum quod scientia acquisita ponitur in anima Christi, ut supra dictum est, propter convenientiam intellectus agentis, ne eius actio sit otiosa, qua facit intelligibilia actu, sicut etiam scientia indita vel infusa ponitur in anima Christi ad perfectionem intellectus possibilis. Sicut autem intellectus possibilis est quo est omnia fieri, ita intellectus agens est quo est omnia facere, ut dicitur in III de anima. Et ideo, sicut per scientiam inditam scivit anima Christi omnia illa ad quae intellectus possibilis est quocumque modo in potentia, ita per scientiam acquisitam scivit omnia illa quae possunt sciri per actionem intellectus agentis.Referencing norms: Q12A1Respondeo, assert-h87a60a7fc4403d2698fc07830f80657ddf1d8360a3bcd3a42da0c1184358fa48
section/12-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9442be256d54f8f1c6c5569c747ba49372b16a0d6c0138acd8fe45918cfd6152LA
Sed contra est quod nihil imperfectum fuit in Christo quantum ad animam. Fuisset autem imperfecta haec eius scientia, si secundum eam non scivisset omnia, quia imperfectum est cui potest fieri additio. Ergo secundum hanc scientiam Christus omnia scivit.Referencing norms: assert-h7bb4d4ab1629e4db1c53c3e3240482d88bdc96961b89971f2c8cd28b49865c0e
section/12-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a82bf013f3f1cd74126fb2ce34958a963f13b8bbcf7d4161506bf47f6960e780LA
Ad primum ergo dicendum quod tam scientia infusa animae Christi, quam scientia beata, fuit effectus agentis infinitae virtutis, qui potest simul totum operari, et ita in neutra scientia Christus profecit, sed a principio habuit eam perfectam. Sed scientia acquisita est tantum ab intellectu agente, qui non simul totum operatur, sed successive. Et ideo secundum hanc scientiam Christus non a principio scivit omnia, sed paulatim et post aliquod tempus, scilicet in perfecta aetate. Quod patet ex hoc quod Evangelista simul dicit eum profecisse scientia et aetate.Referencing norms: Q12A2Ad1, assert-h34ae8882e79c2b1026123c49aed636026b565f0e58472a75dfb2b7aaee5c92f1
section/12-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88387a0d4f85fea6707d179968c93b267d9b126f60db2e37948557723fe740fcLA
Ad secundum dicendum quod haec etiam scientia in Christo fuit semper perfecta secundum tempus, licet non fuerit perfecta simpliciter et secundum naturam. Et ideo potuit habere augmentum.Referencing norms: Q12A2Ad2, assert-h738a60009b9a8b3d37d0395f4537105c9b1f9359755a67f8054b32c7118bfbc5
section/12-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6abace62baab4f7c7b831e748b0cabe58a288b08af1c81a94f37bf3da9672385LA
Ad tertium dicendum quod verbum Damasceni intelligitur quantum ad illos qui dicunt simpliciter factam fuisse additionem scientiae Christi, scilicet secundum quamcumque eius scientiam; et praecipue secundum infusam, quae causatur in anima Christi ex unione ad verbum. Non autem intelligitur de augmento scientiae quae ex naturali agente causatur.Referencing norms: Q12A2Ad3, assert-hd5c4a07c93588776361b6c589fd6fb8fa4f357fa77a8864c966fea08ee2e4f76
section/12-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c4e6001ebd95a8746eefe48289d8c8bd162bb77365a48887fb8d22a3de96430dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod secundum hanc scientiam Christus non profecerit. Sicut enim secundum scientiam beatitudinis vel secundum scientiam infusam Christus cognovit omnia, ita secundum hanc scientiam acquisitam, ut ex dictis patet. Sed secundum illas scientias non profecit. Ergo nec secundum istam.Referencing norms: Q12A2Obiectio1, assert-h27d18a5b422ecaf04dcef2cdfc10bb2248340df26f6d9c1d1084a06c072da794, assert-h747220bd617d1ba74b8e3282bf62b2ae1df07ad20c980e224073d4f405f94999
section/12-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4a8ea0460bc486e198550a24630ae0a73d542be048d8926c3e8bd3583a34124dLA
Praeterea, proficere est imperfecti, quia perfectum additionem non recipit. Sed in Christo non est ponere scientiam imperfectam. Ergo secundum hanc scientiam Christus non profecit.Referencing norms: Q12A2Obiectio2, assert-h63516ea890569b8473dd292f5d0e63136da96aa74bcb0616e55d033528418504, assert-h8512ff2cd1d2c633544c25cc0316617482e3ba34b5d795012b50a603da005e04
section/12-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9c07104c89dea50e7ea78cedf820a0133a0fe9ae553222f9f3737aa5ce245c89LA
Praeterea, Damascenus dicit, qui proficere dicunt Christum sapientia et gratia ut additamentum suscipientem, non venerantur unionem. Non venerari autem unionem est impium. Ergo impium est dicere quod scientia eius additamentum acceperit.Referencing norms: Q12A2Obiectio3, assert-h9dff1ebfbbfe6803f4bdc78ec400866d60c890bef009baf8ddfa13552d0e2a8c
section/12-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb6eb0495ec1b8c10b4309432dfe6c5532e17d96cb2504ebb0d508bae666a162LA
Respondeo dicendum quod duplex est profectus scientiae. Unus quidem secundum essentiam, prout scilicet ipse habitus scientiae augetur. Alius autem secundum effectum, puta si aliquis, secundum eundem et aequalem scientiae habitum, primo minora aliis demonstret, et postea maiora et subtiliora. Hoc autem secundo modo, manifestum est quod Christus in scientia et gratia profecit, sicut et in aetate, quia scilicet, secundum augmentum aetatis, opera maiora faciebat, quae maiorem sapientiam et gratiam demonstrabant. Sed quantum ad ipsum habitum scientiae, manifestum est quod habitus scientiae infusae in eo non est augmentatus, cum a principio plenarie sibi fuerit omnis scientia infusa. Et multo minus scientia beata in eo augeri potuit. De scientia autem divina quod non possit augeri, supra in prima parte dictum est. Si igitur, praeter habitum scientiae infusum, non sit in anima Christi habitus aliquis scientiae acquisitae, ut quibusdam videtur, et mihi aliquando visum est; nulla scientia in Christo augmentata fuit secundum suam essentiam, sed solum per experientiam, idest per conversionem specierum intelligibilium inditarum ad phantasmata. Et secundum hoc, dicunt quod scientia Christi profecit secundum experientiam, convertendo scilicet species intelligibiles inditas ad ea quae de novo per sensum accepit. Sed quia inconveniens videtur quod aliqua naturalis actio intelligibilis Christo deesset, cum extrahere species intelligibiles a phantasmatibus sit quaedam naturalis actio hominis secundum intellectum agentem, conveniens videtur hanc etiam actionem in Christo ponere. Et ex hoc sequitur quod in anima Christi aliquis habitus scientiae fuit qui per huiusmodi abstractionem specierum potuerit augmentari, ex hoc scilicet quod intellectus agens, post primas species intelligibiles abstractas a phantasmatibus, poterat etiam alias abstrahere.Referencing norms: Q12A2Respondeo, assert-h6088ba442dc1e488bf8a297d0175c3e4b741b1961ad5bc34735ba027d386b81e
section/12-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8fc54567b71b1f973e372cbf826336a7ef03ded43f8c21207ef8363eec051b07LA
Sed contra est quod habetur Luc. II, quod Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia, apud Deum et homines. Et Ambrosius dicit quod proficiebat secundum sapientiam humanam. Humana autem sapientia est quae humano modo acquiritur, scilicet per lumen intellectus agentis. Ergo Christus secundum hanc scientiam profecit.Referencing norms: assert-h549ec28feb435a5e1a86350b6bd4f5459a2df1d881ae591e25fc0f07879e21dd
section/12-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b62aa5f4cdc4ebd3e5a9a4017bcff1d03a6301feada9cf5be22eff07727be9e6LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Origenes dicit, super Luc., dominus interrogabat, non ut aliquid disceret, sed ut interrogatus erudiret. Ex uno quippe doctrinae fonte manat et interrogare et respondere sapienter. Unde et ibidem in Evangelio sequitur quod stupebant omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius.Referencing norms: Q12A3Ad1, assert-hcd83233048a1110b07e355942c187c926a00cd5350bc8119bdaa6afef7f186b4
section/12-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1dfa0efd035031258dcf4a482f5a945643b746c1bfdbfef31f5f3b474275751cLA
Ad secundum dicendum quod ille qui addiscit ab homine non accipit inmediate scientiam a speciebus intelligibilibus quae sunt in mente ipsius, sed mediantibus sensibilibus vocibus, tanquam signis intellectualium conceptionum. Sicut autem voces ab homine formatae sunt signa intellectualis scientiae ipsius, ita creaturae a Deo conditae sunt signa sapientiae eius, unde Eccli. I dicitur quod Deus effudit sapientiam suam super omnia opera sua. Sicut igitur dignius est doceri a Deo quam ab homine, ita dignius est accipere scientiam per sensibiles creaturas quam per hominis doctrinam.Referencing norms: Q12A3Ad2, assert-hd65924fd70ca68e2594ef2953ffdd816cb1d7f963dc891f5a03c1655cd4497c7
section/12-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2983e6aa50f18aefe8cf3b36392b7de99472d8f65bf5a30a0479c5f5caebbeb2LA
Ad tertium dicendum quod Iesus proficiebat in scientia experimentali sicut etiam in aetate, ut dictum est. Sicut autem aetas opportuna requiritur ad hoc quod homo accipiat scientiam per inventionem, ita etiam ad hoc quod accipiat scientiam per disciplinam. Dominus autem nihil fecit quod non congrueret eius aetati. Et ideo audiendis doctrinae sermonibus non accommodavit auditum nisi illo tempore quo poterat etiam per viam experientiae talem scientiae gradum attigisse. Unde Gregorius dicit, super Ezech., duodecimo anno aetatis suae dignatus est homines interrogare in terra, quia, iuxta rationis usum, doctrinae sermo non suppetit nisi in aetate perfecta.Referencing norms: Q12A3Ad3, assert-h3b276ed19627759eafddad7061d4a8dfd7a906d8369e049890f7daa4d7b63c26
section/12-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b17e283502c2ff32c47ed970cc27e9c8d7e53df2d55b21c6725e35020b779040LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus aliquid ab hominibus didicerit. Dicitur enim Luc. II quod invenerunt eum in templo in medio doctorum, interrogantem illos et respondentem. Interrogare vero et respondere est addiscentis. Ergo Christus ab hominibus aliquid didicit.Referencing norms: Q12A3Obiectio1, assert-h0aca12faead91f27bd95a3c7f3ae08f0cb8459e15828b52b2a2e0efdf0c74d9b
section/12-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4726b266ca20f28a38fa922307c3025c0406430bad3c9b0d628eb9a6ab5e31f7LA
Praeterea, acquirere scientiam ab homine docente videtur esse nobilius quam acquirere a sensibus, quia in anima hominis docentis sunt species intelligibiles in actu, in rebus autem sensibilibus sunt species intelligibiles solum in potentia. Sed Christus accipiebat scientiam experimentalem ex rebus sensibilibus, ut dictum est. Ergo multo magis poterat accipere scientiam addiscendo ab hominibus.Referencing norms: Q12A3Obiectio2, assert-h049a56b65a772f244faaa5337ff1971a85d70fb2ecc262f23ce610cb1ef8710c, assert-hb231cf71e09a46502461956df1a7e9e582850cc14059c05d5b5c905093ed0599
section/12-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:77ea680d0f0f227217aa0215b25475dc79863244949072798228171add6ee321LA
Praeterea, Christus secundum scientiam experimentalem a principio non omnia scivit, sed in ea profecit, ut dictum est. Sed quilibet audiens sermonem significativum alicuius, potest addiscere quod nescit. Ergo Christus potuit ab hominibus aliqua addiscere quae secundum hanc scientiam nesciebat.Referencing norms: Q12A3Obiectio3, assert-h38f610f14673fe92399de2231dc76eb937dd99ac087225844c879dcd56692e78, assert-he5659532da5d393235cbdbfe594c1d6ae8229d369023d92037af4d3c3c7b05ab
section/12-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:93a9bb2d59fa383db01a368d50425b1d987fe94abf62c889dd36ca7b60616429LA
Respondeo dicendum quod in quolibet genere id quod est primum movens non movetur secundum illam speciem motus, sicut primum alterans non alteratur. Christus autem constitutus est caput Ecclesiae, quinimmo omnium hominum, ut supra dictum est, ut non solum omnes homines per ipsum gratiam acciperent, sed etiam ut omnes ab eo doctrinam veritatis reciperent. Unde ipse dicit, Ioan. XVIII, in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Et ideo non fuit conveniens eius dignitati ut a quocumque hominum doceretur.Referencing norms: Q12A3Respondeo, assert-hf07ba8b5978de58f4c86418b3dac0044df2af6607c9d6b1f7eca8d0a62d50288
section/12-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fd97855be6e46b4a97b585f29c54c743311ace9f77e18d0ef4e668e342702211LA
Sed contra est quod dicitur Isaiae LV, ecce, testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Praeceptoris autem non est doceri, sed docere. Ergo Christus non accepit aliquam scientiam per doctrinam alicuius hominis.Referencing norms: assert-h47bde8fd84d9c9cfbcaac37c1d1309b0db32a81b1cbd764e1f892cf6a1c6a0cb
section/12-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:31406ee81587ede61633f1f1ff6673ed47cec3a39c2d3bf7499d8d59929980edLA
Ad primum ergo dicendum quod illa confortatio Angeli non fuit per modum instructionis, sed ad demonstrandum proprietatem humanae naturae. Unde Beda dicit, super Luc., in documento utriusque naturae, et Angeli ei ministrasse, et eum confortasse dicuntur. Creator enim suae creaturae non eguit praesidio, sed, homo factus, sicut propter nos tristis est, ita propter nos confortatur; ut scilicet in nobis fides incarnationis ipsius confirmetur.Referencing norms: Q12A4Ad1, assert-h5be58512790c1d46ac03d2c3dee807f1e24c29aa314e28f055a7bf0676dbdd3b
section/12-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:35b2daed8c5e71c951955f81d5b36e873f75d09a6bd9fff2dacbdca49e3b369cLA
Ad secundum dicendum quod Dionysius dicit Christum angelicis formationibus fuisse subiectum, non ratione sui ipsius, sed ratione eorum quae circa eius incarnationem agebantur, et circa ministrationem in infantili aetate constituti. Unde ibidem subdit quod per medios Angelos nuntiatur Ioseph a patre dispensata Iesu ad Aegyptum recessio, et rursum ad Iudaeam de Aegypto traductio.Referencing norms: Q12A4Ad2, assert-hc3c1a0b7ecb26cf72c49027509e69872c28bc3a41d2317c6c7bc906b7d063315
section/12-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a9b7a55d9e32bf804418297fe365bb53337ca9885938892d69353af715c7cc69LA
Ad tertium dicendum quod filius Dei assumpsit corpus passibile, ut infra dicetur, sed animam perfectam scientia et gratia. Et ideo corpus eius fuit convenienter subiectum impressioni caelestium corporum, anima vero eius non fuit subiecta impressioni caelestium spirituum.Referencing norms: Q12A4Ad3, assert-h5d3e2f9b293724e4c26bf4694912da9cb436533d2d274bc8014a96c61b3f1a50
section/12-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fd4317d3375106955c9a391dbd3b89b9af2919cd52e0e097c0a67c9a5b35a933LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus ab Angelis scientiam acceperit. Dicitur enim Luc. XXII quod apparuit Christo Angelus de caelo confortans eum. Sed confortatio fit per verba exhortatoria docentis, secundum illud Iob IV, ecce, docuisti plurimos, et manus lassas roborasti, vacillantes confirmaverunt sermones tui. Ergo Christus ab Angelis doctus est.Referencing norms: Q12A4Obiectio1, assert-h5b56f93b8d02cc9573c78c9c9e485d96308611cefd1c837dfbaf402bbbec1088, assert-hec222b55f52172800eb09dcc6fa1ccc956532ca8a9e8c0b869bb12e6d70d0d25
section/12-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dab711482b6b053bf1f0515da494f46b3971c9aad7788b1e8a76dd8bee74a334LA
Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. Cael. Hier., video enim quod et ipse Iesus, supercaelestium substantiarum supersubstantialis substantia, ad nostram intransmutabiliter veniens, obedienter subiicitur patris et Dei per Angelos formationibus. Videtur igitur quod ipse Christus ordinationi legis divinae subiici voluerit, per quam homines, mediantibus Angelis, erudiuntur.Referencing norms: Q12A4Obiectio2, assert-h491b38219b9a951ada1a4b9d25f304673992da5782211d6b5109e0b99aca6802
section/12-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:165a10bac41f66971aa0072df6c5594b83fc2d0fa2116c5d8d9aec8d548715fdLA
Praeterea, sicut corpus humanum naturali ordine subiicitur corporibus caelestibus, ita etiam humana mens angelicis mentibus. Sed corpus Christi subiectum fuit impressionibus caelestium corporum, passus est enim calorem in aestate et frigus in hieme, sicut et alias humanas passiones. Ergo et eius mens humana subiacebat illuminationibus supercaelestium spirituum.Referencing norms: Q12A4Obiectio3, assert-h441528902de907cdb8916855143be545e09e8fe86d8e71907fdcb61ed58b509b, assert-hed64d158e63c08254dbbb0366d85259e09a658429fadd6f46054a8e8208176ce
section/12-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54613e02e34391ec191d0c64c4fc3aed43908d8fe223e8d6c7226b83dee9b273LA
Respondeo dicendum quod anima humana, sicut media inter substantias spirituales et res corporales existit, ita duobus modis nata est perfici, uno quidem modo, per scientiam acceptam ex rebus sensibilibus; alio modo, per scientiam inditam sive impressam ex illuminatione spiritualium substantiarum. Utroque autem modo anima Christi fuit perfecta, ex sensibilibus quidem, secundum scientiam experimentalem, ad quam quidem non requiritur lumen angelicum, sed sufficit lumen intellectus agentis; ex impressione vero superiori, secundum scientiam infusam, quam est immediate adeptus a Deo. Sicut enim supra communem modum creaturae anima illa unita est verbo in unitate personae, ita, supra communem modum hominum, immediate ab ipso Dei verbo repleta est scientia et gratia, non autem mediantibus Angelis, qui etiam ex influentia verbi rerum scientiam in sui principio acceperunt, sicut in II libro super Gen. ad Litt. Augustinus dicit.Referencing norms: Q12A4Respondeo, assert-h698926bb9aa17ca0e47e22265228541bf4f8908fdbfe2a6bc4a23b2126c02658
section/12-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0e59853a23996d6ab313cde346e655ce726d23dc7f3b9895381dad87456d099fLA
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. Cael. Hier., quod supremi Angeli ad ipsum Iesum quaestionem faciunt, et ipsius divinae operationis pro nobis scientiam discunt, et eas ipse Iesus sine medio docet. Non est autem eiusdem docere et doceri. Ergo Christus non accepit scientiam ab Angelis.Referencing norms: assert-hdd702071f5fd380231a12ac165a0dc75ba6c2cfa31175090044fa110f369e463
question/12/prooemium · paragraph
la · official · sha256:90908816f4c3b059ae89683fccd5efa0fdf794d0c7841f738b500a8d34771ba4LA
Deinde considerandum est de scientia animae Christi acquisita vel experimentali. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum secundum hanc scientiam Christus cognoverit omnia. Secundo, utrum in hac scientia profecerit. Tertio, utrum aliquid ab homine didicerit. Quarto, utrum acceperit aliquid ab Angelis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 13
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q13
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:91f231ec84c7ef65f9978f04f52b2ca34e2279edd281d79d7032079a54ab6cbe | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/13-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b4843eb52c405806c547a4dd00e372e3be3959b8557d7a4fa06a9fe3bc821e10LA
Ad primum ergo dicendum quod homo accepit ex tempore omnipotentiam quam filius Dei habuit ab aeterno, per ipsam unionem personae, ex qua factum est ut, sicut homo dicitur Deus, ita dicatur omnipotens, non quasi sit alia omnipotentia hominis quam filii Dei sicut nec alia deitas; sed eo quod est una persona Dei et hominis.Referencing norms: Q13A1Ad1, assert-hbd3a0f1c9958fe3915f68bde9d87f7c31c420684f1f25147de262ef0d3ccdca4
section/13-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:00b65a065a45aaf9e035a16a556b4a53cc8db1701067a36c49e87ec1ba826467LA
Ad secundum dicendum quod alia ratio est de scientia, et de potentia activa, sicut quidam dicunt. Nam potentia activa consequitur ipsam naturam rei, eo quod actio consideratur ut egrediens ab agente. Scientia autem non semper habetur per ipsam essentiam scientis, sed potest haberi per assimilationem scientis ad res scitas secundum similitudines susceptas. Sed haec ratio non videtur sufficere. Quia sicut aliquis potest cognoscere per similitudinem susceptam ab alio, ita etiam potest agere per formam ab alio susceptam, sicut aqua vel ferrum calefacit per calorem susceptum ab igne. Non igitur per hoc prohibetur quin, sicut anima Christi per similitudines omnium rerum sibi a Deo inditas potest omnia cognoscere, ita per easdem similitudines possit ea facere. Est ergo ulterius considerandum quod id quod a superiori natura in inferiori recipitur, habetur per inferiorem modum, non enim calor in eadem perfectione et virtute recipitur ab aqua qua est in igne. Quia igitur anima Christi inferioris naturae est quam divina natura, similitudines rerum non recipiuntur in ipsa anima Christi secundum eandem perfectionem et virtutem secundum quam sunt in natura divina. Et inde est quod scientia animae Christi est inferior scientia divina, quantum ad modum cognoscendi, quia Deus perfectius cognoscit quam anima Christi; et etiam quantum ad numerum scitorum, quia anima Christi non cognoscit omnes res quas Deus potest facere, quae tamen Deus cognoscit scientia simplicis intelligentiae; licet cognoscat omnia praesentia, praeterita et futura, quae Deus cognoscit scientia visionis. Et similiter similitudines rerum animae Christi inditae non adaequant virtutem divinam in agendo, ut scilicet possint omnia agere quae Deus potest; vel etiam eo modo agere sicut Deus agit, qui agit per virtutem infinitam, cuius creatura non est capax. Nulla autem res est ad cuius cognitionem aliqualiter habendam requiratur virtus infinita, licet aliquis modus cognoscendi sit virtutis infinitae, quaedam tamen sunt quae non possunt fieri nisi a virtute infinita sicut creatio et alia huiusmodi, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt. Et ideo anima Christi, cum sit creatura et virtutis finitae, potest quidem omnia cognoscere, sed non per omnem modum, non autem potest omnia facere, quod pertinet ad rationem omnipotentiae et inter cetera, manifestum est quod non potest creare seipsam.Referencing norms: Q13A1Ad2, assert-h6f060598c7696b5b13bf2642f0bb45cf7fac28a12d77b83977004aba502203bc
section/13-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f9ea5e8c432a1b09701bd8dedceeaafe9eff0132507e1c9e72d75b69b59ff0c7LA
Ad tertium dicendum quod anima Christi habuit et scientiam practicam et speculativam, non tamen oportet quod omnium illorum habeat scientiam practicam quorum habuit scientiam speculativam. Ad scientiam enim speculativam habendam sufficit sola conformitas vel assimilatio scientis ad rem scitam, ad scientiam autem practicam requiritur quod formae rerum quae sunt in intellectu sint factivae. Plus autem est habere formam et imprimere formam habitam in alterum, quam solum habere formam, sicut plus est lucere et illuminare quam solum lucere. Et inde est quod anima Christi habet quidem speculativam scientiam creandi, scit enim qualiter Deus creat, sed non habet huius modi scientiam practicam, quia non habet scientiam creationis factivam.Referencing norms: Q13A1Ad3, assert-ha3ffb0f58f7673cd1b7670abdaf364a09bbe58e906a6e01c6759507cee54375e
section/13-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e27d7da80453dbf67370334f4dd3051266b68d62c8c5a2e88e45925a083504a2LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima Christi habuit omnipotentiam. Dicit enim Ambrosius, super Luc., potentiam quam Dei filius naturaliter habet, homo erat ex tempore accepturus. Sed hoc praecipue videtur esse secundum animam, quae est potior pars hominis. Cum ergo filius Dei ab aeterno omnipotentiam habuerit, videtur quod anima Christi ex tempore omnipotentiam acceperit.Referencing norms: Q13A1Obiectio1, assert-h8442271cbcbdee5a7e36096049757f7052a8cf4a1e89e90ac91844ad26882378, assert-hab0f84866a234a887893eacd213a311a0b414f46b2cfe062c854ed12629f6e59
section/13-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:54324e4b6823ce5bcbca1e8638804a18e169298dc116b46be0a9ee9f22a99f74LA
Praeterea, sicut potentia Dei est infinita, sic et eius scientia. Sed anima Christi habet omnium scientiam eorum quae scit Deus quodammodo, ut supra dictum est. Ergo etiam habet omnem potentiam. Et ita est omnipotens.Referencing norms: Q13A1Obiectio2, assert-h48b9c4bb7c457ddbe0b3078ebf70bc395d93cb65e74e45a02c309c521f6ea594, assert-ha4d26b59f7243f1629768b9a3903789c40606f03864f19074d61866844d460ad
section/13-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8186c8b98a0d201dae933eb30bbdad7b5805810c4c15b69a746868b1e3579a23LA
Praeterea, anima Christi habet omnem scientiam. Sed scientiarum quaedam est practica, quaedam speculativa. Ergo habet eorum quae scit scientiam practicam, ut scilicet sciat facere ea quae scit. Et sic videtur quod omnia facere possit.Referencing norms: Q13A1Obiectio3, assert-h0704d5ab6370d6502b90faf17275b9bc31ff00b6985994501d1192ccd6533e0a, assert-h643c5ac3983710f3d7c544df25a30ac2df7c8f2494d64ac23313e2df71e1cf1c
section/13-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eccd0a2bcf88e5965ab4d9b3554287f2fbf4dd39c8bc45fe503628f4e0d6f09aLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in mysterio incarnationis ita facta est unio in persona quod tamen remansit distinctio naturarum, utraque scilicet natura retinente id quod sibi est proprium. Potentia autem activa cuiuslibet rei sequitur formam ipsius, quae est principium agendi. Forma autem vel est ipsa natura rei, sicut in simplicibus, vel est constituens ipsam rei naturam, sicut in his quae sunt composita ex materia et forma. Unde manifestum est quod potentia activa cuiuslibet rei consequitur naturam ipsius. Et per hunc modum omnipotentia consequenter se habet ad divinam naturam. Quia enim natura divina est ipsum esse Dei incircumscriptum, ut patet per Dionysium, V cap. de Div. Nom., inde est quod habet potentiam activam respectu omnium quae possunt habere rationem entis, quod est habere omnipotentiam, sicut et quaelibet alia res habet potentiam activam respectu eorum ad quae se extendit perfectio suae naturae, sicut calidum ad calefaciendum. Cum igitur anima Christi sit pars humanae naturae, impossibile est quod habeat omnipotentiam.Referencing norms: Q13A1Respondeo, assert-h724d335dec087d88c1f3f704bf4abbc759ea4e7e2efa668d115bdce516370f35
section/13-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:84a3b517965480d9b028e81b515dbb408f3d1f92717000627cc1e24e2b9ffecaLA
Sed contra est, quod proprium est Dei, non potest alicui creaturae convenire. Sed proprium est Dei esse omnipotentem, secundum illud Exodi XV, iste Deus meus, et glorificabo eum; et postea subditur, omnipotens nomen eius. Ergo anima Christi, cum sit creatura, non habet omnipotentiam.Referencing norms: assert-h3b582df1e431fce186fe93a3850fdeb7526bb57cf2d02e87b4478960636a3094
section/13-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba6d88982b82686422c22c30120696cf193e92e6632087a661a449cd4cfb1557LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Hieronymus, illi potestas data est qui paulo ante crucifixus et sepultus in tumulo, qui postea resurrexit, idest, Christo secundum quod homo. Dicitur autem sibi omnis potestas data ratione unionis, per quam factum est ut homo esset omnipotens, ut supra dictum est. Et quamvis hoc ante resurrectionem innotuerit Angelis, post resurrectionem innotuit omnibus hominibus, ut Remigius dicit. Tunc autem dicuntur res fieri, quando innotescunt. Et ideo post resurrectionem dominus dicit sibi potestatem esse datam in caelo et in terra.Referencing norms: Q13A2Ad1, assert-h17f7c7e9f8eab533467ae42ab6172ffa457f0f2874b09cb2090ff21d2c969774
section/13-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c5522715127bc6b9bf3bb748d1fe4d7c79cd1366ae024396de9f9b0a8685ec1LA
Ad secundum dicendum quod, licet omnis creatura sit mutabilis ab alia creatura, praeter supremum Angelum, qui tamen potest illuminari ab anima Christi; non tamen omnis immutatio quae potest fieri circa creaturam, potest fieri a creatura; sed quaedam immutationes possunt fieri a solo Deo. Quaecumque tamen immutationes creaturarum possunt fieri per creaturas, possunt etiam fieri per animam Christi secundum quod est instrumentum verbi. Non autem secundum propriam naturam et virtutem, quia quaedam huiusmodi immutationum non pertinent ad animam, neque quantum ad ordinem naturae neque quantum ad ordinem gratiae.Referencing norms: Q13A2Ad2, assert-h3bd5c3475b8d001c11244a6db81a7cb089153188bd460d68cf932a8105bd5715
section/13-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f5babe7ab5e4f2fc26acf6cbbeeba135e96c919d07cc2162e39dcdb687401c2bLA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est in secunda parte, gratia virtutum, seu miraculorum, datur animae alicuius sancti, non ut propria virtute eius, sed ut per virtutem divinam huiusmodi miracula fiant. Et haec quidem gratia excellentissime data est animae Christi, ut scilicet non solum ipse miracula faceret, sed etiam hanc gratiam in alios transfunderet. Unde dicitur, Matth. X, quod, convocatis duodecim discipulis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos; et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.Referencing norms: Q13A2Ad3, assert-hc601b923c50a5fd5cd65180f48d16fe4fe644f4bf31efb9dde46b3c69626fb71
section/13-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e236a49e0f62442d7f08ee260477fcbad0141b9cc30084a753d49b3db4a7fb59LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima Christi habeat omnipotentiam respectu immutationis creaturarum. Dicit enim ipse Matth. ult., data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Sed nomine caeli et terrae intelligitur omnis creatura, ut patet cum dicitur, Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram. Ergo videtur quod anima Christi habeat omnipotentiam respectu immutationis creaturarum.Referencing norms: Q13A2Obiectio1, assert-he245a79a25f43a7353472a975f794112feff745e2013247a2b0ab1c3b8387870, assert-hf5c1f3662f98c7bcf13a392cea0f18a7d7c1ab6755b255ed0451b112c681e25f
section/13-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:095ecf59a49fdf86ef8f1a6aa26134a922dc4b3f1d8bc0e48814a2e55afa6474LA
Praeterea, anima Christi est perfectior qualibet creatura. Sed quaelibet creatura potest moveri ab aliqua alia creatura, dicit enim Augustinus, in III de Trin., quod sicut corpora grossiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem; et spiritus vitae rationalis desertor atque peccator per spiritum vitae rationalem, pium et iustum. Anima autem Christi etiam ipsos supremos spiritus movet, illuminando eos, ut dicit Dionysius, VII cap. Cael. Hier. Ergo videtur quod anima Christi habeat omnipotentiam respectu immutationis creaturarum.Referencing norms: Q13A2Obiectio2, assert-h31456c6d1c6a4555ee0572d5efa53b64e4c591dbc3bf927650e9b22f66e3045a, assert-hbc8797185ca495d960e6678a60e7898efa3cecb123f10f8d0ad9d10474dffeaf
section/13-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:69bf6135a9a4722d26d55ff861133ff0e268a00184ce63cc52e1524b65aade5fLA
Praeterea, anima Christi habuit plenissime gratiam miraculorum seu virtutum, sicut et ceteras gratias. Sed omnis immutatio creaturae potest ad gratiam miraculorum pertinere, cum etiam miraculose caelestia corpora a suo ordine immutata fuerint, sicut probat Dionysius, in epistola ad Polycarpum. Ergo anima Christi habuit omnipotentiam respectu immutationis creaturarum.Referencing norms: Q13A2Obiectio3, assert-h0d517396afb6b11343f1e2f1d3868deb3a2ff0b2858e533fa5f4e1a68bbe1d53, assert-hf0f18a10d710da06eeaf9bd761fbcd3407bfadd46f36544adf791aa94d0b6f69
section/13-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b66f983bcf61a2d95f2d3bb1532ea6a43f3c3b2f85680d2c876ab33e09efc1f7LA
Respondeo dicendum quod hic duplici distinctione est opus. Quarum prima est ex parte transmutationis creaturarum, quae triplex est. Una quidem est naturalis, quae scilicet fit a proprio agente secundum ordinem naturae. Alia vero est miraculosa, quae fit ab agente supernaturali, supra consuetum ordinem et cursum naturae, sicut resuscitatio mortuorum. Tertia autem est secundum quod omnis creatura vertibilis est in nihil. Secunda autem distinctio est accipienda ex parte animae Christi, quae dupliciter considerari potest. Uno modo, secundum propriam naturam et virtutem, sive naturalem sive gratuitam. Alio modo, prout est instrumentum verbi Dei sibi personaliter uniti. Si ergo loquamur de anima Christi secundum propriam naturam et virtutem, sive naturalem sive gratuitam, potentiam habuit ad illos effectus faciendos qui sunt animae convenientes, puta ad gubernandum corpus, et ad disponendum actus humanos; et etiam ad illuminandum, per gratiae et scientiae plenitudinem, omnes creaturas rationales ab eius perfectione deficientes, per modum quo hoc est conveniens creaturae rationali. Si autem loquamur de anima Christi secundum quod est instrumentum verbi sibi uniti, sic habuit instrumentalem virtutem ad omnes immutationes miraculosas faciendas ordinabiles ad incarnationis finem, qui est instaurare omnia, sive quae in caelis sive quae in terris sunt. Immutationes vero creaturarum secundum quod sunt vertibiles in nihil, correspondent creationi rerum, prout scilicet producuntur ex nihilo. Et ideo, sicut solus Deus potest creare, ita solus potest creaturas in nihilum redigere, qui etiam solus eas in esse conservat, ne in nihilum decidant. Sic ergo dicendum est quod anima Christi non habet omnipotentiam respectu immutationis creaturarum.Referencing norms: Q13A2Respondeo, assert-h358ea5e188410a440c3390fd9a9633334bcf88bdb6d0ee31a29a470277a32e4a
section/13-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0001e652f9f68888a10ef083cc2903f6393843ccf6e59dfc6d94f57045c4e8abLA
Sed contra est quod eiusdem est transmutare creaturas cuius est conservare eas. Sed hoc est solius Dei, secundum illud Heb. I, portans omnia verbo virtutis suae. Ergo solius Dei est habere omnipotentiam respectu immutationis creaturarum. Non ergo hoc convenit animae Christi.Referencing norms: assert-hc0a3b3ba08c88d238d9aee3b320f158f141e78e58f6b499fb7e139252679057d
section/13-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2118dc9db808a3c08274d8e136b805fa0e54051040c8a6883e4189afe7e6aca7LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum Damasceni est intelligendum quantum ad voluntatem divinam Christi. Quia, sicut ipse in praecedenti capitulo dicit, beneplacito divinae voluntatis permittebatur carni pati et operari quae propria.Referencing norms: Q13A3Ad1, assert-h2f66af43f9e5d5f50f72d4dbf047de7a243347472a3ea8f6204e1f0f97396f14
section/13-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b388562db4463b9a5cc6e67df46693f7c36e51556b1748d34b27567df05c03aeLA
Ad secundum dicendum quod non pertinebat hoc ad originalem iustitiam quam Adam habuit in statu innocentiae, quod anima hominis haberet virtutem transmutandi corpus proprium in quamcumque formam, sed quod posset ipsum conservare absque nocumento. Et hanc etiam virtutem Christus assumere potuisset, si voluisset. Sed, cum sint tres status hominum, scilicet innocentiae culpae et gloriae; sicut de statu gloriae assumpsit comprehensionem, et de statu innocentiae immunitatem a peccato, ita et de statu culpae assumpsit necessitatem subiacendi poenalitatibus huius vitae, ut infra dicetur.Referencing norms: Q13A3Ad2, assert-ha77b10bbfc48bd36865fbd774a4b0a88dcbe07fc85bed327a690cfa9128c5888
section/13-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7717c8415a6cddfa5b883fe90cb03cb252b1ec63066ef6ca0e4aa64262acff4aLA
Ad tertium dicendum quod imaginationi, si fortis fuerit, naturaliter obedit corpus quantum ad aliqua. Puta quantum ad casum de trabe in alto posita; quia imaginatio nata est esse principium motus localis, ut dicitur in III de anima. Similiter etiam quantum ad alterationem quae est secundum calorem et frigus, et alia consequentia, eo quod ex imaginatione consequenter natae sunt consequi passiones animae, secundum quas movetur cor, et sic per commotionem spirituum totum corpus alteratur. Aliae vero dispositiones corporales, quae non habent naturalem ordinem ad imaginationem, non transmutantur ab imaginatione, quantumcumque sit fortis, puta figura manus vel pedis, vel aliquid simile.Referencing norms: Q13A3Ad3, assert-h57c73f54e5a85a61c023c8e8f5b8a8c1bed2587274cb514bd500f5226b7bab31
section/13-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:eff43ea4b5a88c0969b0ee13fec3223b1f620dce3f3351086b608a461c509f18LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi habuerit omnipotentiam respectu proprii corporis. Dicit enim Damascenus, in III libro, quod omnia naturalia fuerunt Christo voluntaria, volens enim esurivit, volens sitivit, volens timuit, volens mortuus est. Sed ex hoc Deus dicitur omnipotens quia omnia quaecumque voluit, fecit. Ergo videtur quod anima Christi habuit omnipotentiam respectu naturalium operationum proprii corporis.Referencing norms: Q13A3Obiectio1, assert-h19f7fbbfc7f6c8ff2b36da4363f699ab6f2004f7b3e8ac9eed6ae25a3219becc, assert-hd6786ce3c2a73383b2c8131138a05a4879a4a6830fbb0df01f8babc81cd6b778
section/13-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c4c56a390b7dea555e3f951797bc4b971071a1afd080156fcfdc3fd5491296b3LA
Praeterea, in Christo fuit perfectius humana natura quam in Adam, in quo, secundum originalem iustitiam quam habuit in statu innocentiae, corpus habebat omnino subiectum animae, ut nihil in corpore posset accidere contra animae voluntatem. Ergo multo magis anima Christi habuit omnipotentiam respectu sui corporis.Referencing norms: Q13A3Obiectio2, assert-h79e38e185d8c5f8aea818228d15ff7e1fdc167e3e6440b15aacf3c1e8ba952bb
section/13-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d2c7dfbd413d9df69a7e4a8bb8d3f919c2fbaba89443e65e805e1490acf49b44LA
Praeterea, ad imaginationem animae naturaliter corpus immutatur; et tanto magis, quanto anima fuerit fortioris imaginationis; ut in prima parte habitum est. Sed anima Christi habuit virtutem perfectissimam, et quantum ad imaginationem, et quantum ad alias vires. Ergo anima Christi fuit omnipotens in respectu ad corpus proprium.Referencing norms: Q13A3Obiectio3, assert-h1941fd21ed66573369b994a8f1976fe964300c500a0396cedcfe68c95a3ce240, assert-h365a8127c4ad3dc9435e43a107bf3d644c7ebcb0fbd9209cb88f4aafea5bd649
section/13-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f14fa4c5eb7c9c8db5a1c944ad805bfcf71da393f0770216b1e0c79350501c69LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, anima Christi potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum propriam virtutem et naturam. Et hoc modo, sicut non poterat immutare exteriora corpora a cursu et ordine naturae, ita etiam non poterat immutare proprium corpus a naturali dispositione, quia anima, secundum propriam naturam, habet determinatam proportionem ad suum corpus. Alio modo potest considerari anima Christi secundum quod est instrumentum unitum verbo Dei in persona. Et sic subdebatur eius potestati totaliter omnis dispositio proprii corporis. Quia tamen virtus actionis non proprie attribuitur instrumento, sed principali agenti, talis omnipotentia attribuitur magis ipsi verbo Dei quam animae Christi.Referencing norms: Q13A3Respondeo, assert-h61d86c1fe98699b8c651a4bb8477f46e263c975d7a6a4c057229c24f5a86bf2c
section/13-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b52375489b1a2304c11d7b5f561bd4f809d4331c9fe5ba66cbfa801c0089c59aLA
Sed contra est quod dicitur Heb. II, quod debuit per omnia fratribus assimilari, et praecipue in his quae pertinent ad conditionem humanae naturae. Sed ad conditionem humanae naturae pertinet quod valetudo corporis, et eius nutritio et augmentum, imperio rationis, seu voluntati, non subdantur, quia naturalia soli Deo, qui est auctor naturae, subduntur. Ergo nec in Christo subdebantur. Non igitur anima Christi fuit omnipotens respectu proprii corporis.Referencing norms: assert-h7f3f04ad044c999be0d632c5874b0f168ca2ac2afc9e53bac41042a7b0a99466
section/13-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2185196484767b7549171a50a2a37646c9a5d834339eebeada79d3adef91e63dLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de quaest. Nov. et Vet. Test., quod factum est, hoc voluisse dicendus est Christus. Advertendum est enim quod illud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat. Ultro tamen venientes ad fidem non suscipere invidiae erat. A suis ergo noluit praedicari, requiri autem se voluit. Et ita factum est. Vel potest dici quod haec voluntas Christi non fuit de eo quod per eum fiendum erat, sed de eo quod erat fiendum per alios, quod non subiacebat humanae voluntati ipsius. Unde in epistola Agathonis Papae, quae est recepta in sexta synodo, legitur, ergone ille omnium conditor ac redemptor, in terris latere volens, non potuit, nisi hoc ad humanam eius voluntatem, quam temporaliter dignatus est assumere, redigatur?Referencing norms: Q13A4Ad1, assert-h54d82bf3c04775ebbd162fd981c26232debc491d02e4d32b6a0d4dac4e1f808f
section/13-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8bc59ec8d2a9548b674ac979b560f481f031b8f12517480e3662a9810bc55308LA
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Gregorius, XIX Moral., per hoc quod dominus praecepit taceri virtutes suas, servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent, et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti. Sic ergo praeceptum illud designabat voluntatem ipsius qua humanam gloriam refugiebat, secundum illud Ioan. VIII, ego gloriam meam non quaero. Volebat tamen absolute, praesertim secundum divinam voluntatem, ut publicaretur miraculum factum, propter aliorum utilitatem.Referencing norms: Q13A4Ad2, assert-hfcb27f1309fe3558c6b6f930b3c316486ca3f203aba5adbe251693e532f6f02c
section/13-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fb5f26adcfff4dadd996431c04d99a76de7bcfe6ab764073e727c50320705a8cLA
Ad tertium dicendum quod Christus orabat etiam pro his quae virtute divina fienda erant, et pro his etiam quae humana voluntate erat facturus. Quia virtus et operatio animae Christi dependebat a Deo, qui operatur in omnibus velle et perficere, ut dicitur Philipp. II.Referencing norms: Q13A4Ad3, assert-h8e78765ed1450066a3f1fcad5a2b08f42bc0e49f73a822d15aa95334b95666d3
section/13-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:63cb040c9742015d8082f8a6fb377bc535471da05333a0a76476a59f84615bbfLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima Christi non habuerit omnipotentiam respectu executionis propriae voluntatis. Dicitur enim Marc. VII quod, ingressus domum, neminem voluit scire sed non potuit latere. Non ergo potuit exequi in omnibus propositum suae voluntatis.Referencing norms: Q13A4Obiectio1, assert-h82906ea6cd612a13c04f35d91f50638a896f3d8c9f1f012cf425111c01ee00a9
section/13-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:22a560285d764ee4ec6a274f12a2d5ccfe4cc9157b5d69b2d5c053a4a487e1b2LA
Praeterea, praeceptum est signum voluntatis, ut in prima parte dictum est. Sed dominus quaedam facienda praecepit quorum contraria acciderunt, dicitur enim Matth. IX quod caecis illuminatis comminatus est Iesus, dicens, videte ne aliquis sciat, illi autem egressi diffamaverunt illum per totam terram illam. Non ergo in omnibus potuit exequi propositum suae voluntatis.Referencing norms: Q13A4Obiectio2, assert-h23952cc82e32a1854dbc03281528d44a6ca95494177e0b3e279c81963e867d25, assert-hb2c45cf7b2639b15cebe720a96772964245aa4e836c1a0b2c8c1f8ab2880c72c
section/13-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a6673cea0537b85bd809f554eb28a5cdfd0b4630f9c480c1e8d67fcbaa7506cdLA
Praeterea, id quod aliquis potest facere, non petit ab alio. Sed dominus petivit a patre, orando, illud quod fieri volebat, dicitur enim Luc. VI quod exivit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Ergo non potuit exequi in omnibus propositum suae voluntatis.Referencing norms: Q13A4Obiectio3, assert-hbff3e82bd37d64e020b33434ae5005e77bf2343fdf9223089c528c35b0f6112c, assert-hdf99349aae289f1b6ff117aa413369f0a13c04163b3f7697a7636867b06889da
section/13-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:04605fe9f2f89a6856958e9c48be695165cfd5ade89887f2a8d649e99c3c6907LA
Respondeo dicendum quod anima Christi dupliciter aliquid voluit. Uno modo, quasi per se implendum. Et sic, dicendum est quod quidquid voluit, potuit. Non enim conveniret sapientiae eius ut aliquid vellet per se facere quod suae voluntati non subiaceret. Alio modo voluit aliquid ut implendum virtute divina, sicut resuscitationem proprii corporis, et alia huiusmodi miraculosa opera. Quae quidem non poterat propria virtute, sed secundum quod erat instrumentum divinitatis, ut dictum est.Referencing norms: Q13A4Respondeo, assert-h7e9b0a566b0c0aef4f9d2430beb75ae9ab53b0c850d91e0ad7852544e9b1b8ed
section/13-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:27fb81badf35292159281e88f356f602cc8aedca17af3a39de651a1749ff3c56LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de quaest. Nov. et Vet. Test., impossibile est ut salvatoris voluntas non impleatur, nec potest velle quod scit fieri non debere.Referencing norms: assert-h9030b6bfadaedd8bd76bd269362b8df465fda0600e7939bae38ebebd212a2069
question/13/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8a09e826ab110ff90c822ad627437419c3d3d3780feb1bd6771d69fa7348c479LA
Deinde considerandum est de potentia animae Christi. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum habuerit omnipotentiam simpliciter secundo, utrum habuerit omnipotentiam respectu corporalium creaturarum. Tertio, utrum habuerit omnipotentiam respectu proprii corporis. Quarto, utrum habuerit omnipotentiam respectu executionis propriae voluntatis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 14
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q14
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fb77da4f09b56411fc03b006b227190d27b8a2d25f3036bbec686f50fa8ade98 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/14-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af7d07be00afc024c90a74262234e9e507aaa4588ae492ac75655b5d076a0f16LA
Ad primum ergo dicendum quod satisfactio pro peccato alterius habet quidem quasi materiam poenas quas aliquis pro peccato alterius sustinet, sed pro principio habet habitum animae ex quo inclinatur ad volendum satisfacere pro alio, et ex quo satisfactio efficaciam habet; non enim esset satisfactio efficax nisi ex caritate procederet, ut infra dicetur. Et ideo oportuit animam Christi perfectam esse quantum ad habitus scientiarum et virtutum, ut haberet facultatem satisfaciendi, et quod corpus eius subiectum esset infirmitatibus, ut ei satisfactionis materia non deesset.Referencing norms: Q14A1Ad1, assert-h724a71d241131b06c3e6c9f246a191ebaa76856d539cf3f82b331087bb12babd
section/14-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e35b0f5230b25f0ce6e21e063e7ce51594fb12c08c412dac6a5e9affcc1440b2LA
Ad secundum dicendum quod, secundum naturalem habitudinem quae est inter animam et corpus, ex gloria animae redundat gloria ad corpus, sed haec naturalis habitudo in Christo subiacebat voluntati divinitatis ipsius, ex qua factum est ut beatitudo remaneret in anima et non derivaretur ad corpus, sed caro pateretur quae conveniunt naturae passibili; secundum illud quod dicit Damascenus, quod beneplacito divinae voluntatis permittebatur carni pati et operari quae propria.Referencing norms: Q14A1Ad2, assert-h1e6e7f76eee52c96c4ec769c96fc372ab4927e24b49d044d3f6256f0dc26954d
section/14-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab356e8a3f5cefa322f332429fdef567926d2dba8143f4844cf0d22d1d754df8LA
Ad tertium dicendum quod poena semper sequitur culpam, actualem vel originalem, quandoque quidem eius qui punitur; quandoque autem alterius, pro quo ille qui patitur poenas satisfacit. Et sic accidit in Christo, secundum illud Isaiae LIII, ipse vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra.Referencing norms: Q14A1Ad3, assert-h4bf02801795e2526d1da8c2628be2b767745d86c67ed644194b47e4d2b45a519
section/14-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c8766a7974ac4892765d2f8f7b3615e5241ea4fceb63da5c9563ad4833ec3116LA
Ad quartum dicendum quod infirmitas assumpta a Christo non impedivit finem incarnationis, sed maxime promovit, ut dictum est. Et quamvis per huiusmodi infirmitates absconderetur eius divinitas, manifestabatur tamen humanitas, quae est via ad divinitatem perveniendi, secundum illud Rom. V, accessum habemus ad Deum per Iesum Christum. Desiderabant autem antiqui patres in Christo, non quidem fortitudinem corporalem, sed spiritualem, per quam et Diabolum vicit et humanam infirmitatem sanavit.Referencing norms: Q14A1Ad4, assert-he394d2a0cfe639dba2903ed8fc2f8bd80c6c79a2c42cff7e0cf6834ba80edf0c
section/14-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dca1d2f79aa21c76b848214079e051711a58dec3ef3fad5066b25eacd7b59e35LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non debuit assumere naturam humanam cum corporis defectibus. Sicut enim anima unita est verbo Dei personaliter, ita et corpus. Sed anima Christi habuit omnimodam perfectionem, et quantum ad gratiam et quantum ad scientiam, ut supra dictum est. Ergo etiam corpus eius debuit esse omnibus modis perfectum, nullum in se habens defectum.Referencing norms: Q14A1Obiectio1, assert-h9c111b4c6a65067e5ef9355cd185d45d552d8146155a9998bd33056f35727c49, assert-he1d04cc7058eee701442869ffb153b3b1132fcd8a9340c86d7c5466a558aadbf
section/14-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1caafc1e2d892ab1320653e29291f21fd8eb1502935d4e2c89fe97e02610bc37LA
Praeterea, anima Christi videbat verbum Dei ea visione qua beati vident, ut supra dictum est, et sic anima Christi erat beata. Sed ex beatitudine animae glorificatur corpus, dicit enim Augustinus, in epistola ad Dioscorum, tam potenti natura Deus fecit animam ut ex eius plenissima beatitudine redundet etiam in inferiorem naturam, quae est corpus, non beatitudo, quae fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, idest incorruptionis vigor. Corpus igitur Christi fuit incorruptibile, et absque omni defectu.Referencing norms: Q14A1Obiectio2, assert-h8e764e3c50764a21dca11b1a8cba2564d94f4102940243a70aa7b77a5ae9afa8, assert-hf0670353a68938a6e3fec2d52467c2c28ab5a77e1651d799a83e01ac82ad6aa0
section/14-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:24b0d6f3ac7a6cf4677bdb77051f40330ba1a011e3355934e8b165498e0f8c50LA
Praeterea, poena consequitur culpam. Sed in Christo non fuit aliqua culpa, secundum illud I Pet. II, qui peccatum non fecit. Ergo nec defectus corporales, qui sunt poenales, in eo esse debuerunt.Referencing norms: Q14A1Obiectio3, assert-h1c42ece6eed2cc17c421cebe536876edac30b048841fa19e83523b3120565126, assert-h63875b4936d2924202728e24238ae9db3532bbbd7f5e9cd81c43a0eebc6fbd89
section/14-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:87efc7084501aa42ee33b5fdce74ff3c95980f2a85bd548d312d808f824caa95LA
Praeterea, nullus sapiens assumit id quod impedit illum a proprio fine. Sed per huiusmodi defectus corporales multipliciter videtur impediri finis incarnationis. Primo quidem, quia propter huiusmodi infirmitates homines ab eius cognitione impediebantur, secundum illud Isaiae LIII, desideravimus eum; despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem, et quasi absconditus est vultus eius et despectus; unde nec reputavimus eum. Secundo, quia sanctorum patrum desiderium non videtur impleri, ex quorum persona dicitur Isaiae li, consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium domini. Tertio, quia congruentius per fortitudinem quam per infirmitatem videbatur potestas Diaboli posse superari, et humana infirmitas posse sanari. Non ergo videtur conveniens fuisse quod filius Dei humanam naturam assumpserit cum corporalibus infirmitatibus sive defectibus.Referencing norms: Q14A1Obiectio4, assert-h3a3a8fe9a3ffb35c7093d6d6b54392490a851e61c55425ee86a0551f59041000, assert-h71414de310a00cd1a9e6064b4746e5a548a9a5c2ed7b19e5746a9f479c7338e4
section/14-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:375ff69784218161735f063be6b9bb21fa75c3138e45d2d13dcfa3e9ecca9b1cLA
Respondeo dicendum conveniens fuisse corpus assumptum a filio Dei humanis infirmitatibus et defectibus subiacere, et praecipue propter tria. Primo quidem, quia ad hoc filius Dei, carne assumpta, venit in mundum, ut pro peccato humani generis satisfaceret. Unus autem pro peccato alterius satisfacit dum poenam peccato alterius debitam in seipsum suscipit. Huiusmodi autem defectus corporales, scilicet mors, fames et sitis, et huiusmodi, sunt poena peccati, quod est in mundum per Adam introductum, secundum illud Rom. V, per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Unde conveniens fuit, quantum ad finem incarnationis, quod huiusmodi poenalitates in nostra carne susciperet, vice nostra, secundum illud Isaiae LIII, vere languores nostros ipse tulit. Secundo, propter fidem incarnationis adstruendam. Cum enim natura humana non aliter esset nota hominibus nisi prout huiusmodi corporalibus defectibus subiacet, si sine his defectibus filius Dei naturam humanam assumpsisset, videretur non fuisse verus homo, nec veram carnem habuisse, sed phantasticam, ut Manichaei dixerunt. Et ideo, ut dicitur Philipp. II, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Unde et Thomas per aspectum vulnerum ad fidem est revocatus, ut dicitur Ioan. XX. Tertio, propter exemplum patientiae, quod nobis exhibet passiones et defectus humanos fortiter tolerando. Unde dicitur Heb. XII, sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris deficientes.Referencing norms: Q14A1Respondeo, assert-hdf54da30f951ed85e48fdd7f7e86cc57f6df52b480bb86892a1299afd7d20934
section/14-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4993623c2a95b733b6dc365feee703e99a987e6c02750e12b45679b8461e63a0LA
Sed contra est quod dicitur Heb. II, in eo in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. Sed ad hoc venit ut nos adiuvaret, unde et David dicebat, levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Ergo conveniens fuit quod filius Dei carnem assumpserit humanis infirmitatibus subiacentem, ut in ea posset pati et tentari, et sic auxilium nobis ferre.Referencing norms: assert-ha1b14d50be9bc2884a2a1b7b8aa54abb02a8add29b17b2e149f52d5bf863ef1f
section/14-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3972d0610e5ff53d1cee9bc35743ad165837cb470856c5a4513a5d3773c590b8LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus dicitur oblatus quia voluit, et voluntate divina, et voluntate humana deliberata, licet mors esset contra naturalem motum voluntatis humanae, ut dicit Damascenus.Referencing norms: Q14A2Ad1, assert-haa6196c02e5585098e860c66144c572457273d523c74fe4f22ccdd6c54fb98f6
section/14-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0816ba9a84edecdc38a357b05f04bad067ea8eaae00d1c10f03b73b4b981231bLA
Ad secundum patet responsio ex dictis.Referencing norms: Q14A2Ad2, assert-h945e7c119170292731b8bdc2fb9aaddbc9912c7da4ad96b97d79605a58b296bd
section/14-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:20c8775e5edc39c55beee8670e4abae7e8a9f29581d9cf1eadbcc0d85bd0ef4dLA
Ad tertium dicendum quod nihil fuit potentius quam anima Christi absolute, nihil tamen prohibet aliquid fuisse potentius quantum ad hunc effectum; sicut clavus ad perforandum. Et hoc dico secundum quod anima Christi consideratur secundum propriam naturam et virtutem.Referencing norms: Q14A2Ad3, assert-h9551f2c3c739421130880669e976a49e77105e86796444dcdea366a1cf2bf163
section/14-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa73d7fcb985aa50af787da9db1749da17aedba8ad8b90767022cc03580f724cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non ex necessitate his defectibus subiacuerit. Dicitur enim Isaiae LIII, oblatus est quia ipse voluit, et loquitur de oblatione ad passionem. Sed voluntas opponitur necessitati. Ergo Christus non ex necessitate subiacuit corporis defectibus.Referencing norms: Q14A2Obiectio1, assert-h568e35d20140040bb5d28bfeba1713e6da6f8269c85808f0999fe8051414508a, assert-hf7c94ab1cedd43a232f081cc16c7725b2357f031ff8e3a075971235f6ce5fcda
section/14-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c66a6ed0b54109d6d79aa5bd678fdd0f9bd905c0d61123444946163165b50c09LA
Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, nihil coactum in Christo consideratur, sed omnia voluntaria. Sed quod est voluntarium, non est necessarium. Ergo huiusmodi defectus non fuerunt ex necessitate in Christo.Referencing norms: Q14A2Obiectio2, assert-h3afd95248a788d6f33f4168a0877a6b6f811be0fc57b766aba84c56536142769, assert-he72ee1b258952fea010d03b75b934fccd51f580c6e2a9a90c1959564ae6ba73e
section/14-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:862e35bf55a1ac45a5184f3ad8c0cbde36dfe1f7db497b3d6aab8f7a0454b627LA
Praeterea, necessitas infertur ab aliquo potentiori. Sed nulla creatura est potentior quam anima Christi, ad quam pertinebat proprium corpus conservare. Ergo huiusmodi defectus seu infirmitates non fuerunt in Christo ex necessitate.Referencing norms: Q14A2Obiectio3, assert-h677f90a42ebe37d39184e1eaf274553c008fdbab225e853a1cc81233c02a8dfc, assert-h76926721fedef892f149e24609e566d1418ceb3d2ceac29ed7736324f37f3a7b
section/14-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a2937455d493da91bdecf608288cb0981877d3bcf7b79f3b25e04284f3540a5LA
Respondeo dicendum quod duplex est necessitas. Una quidem coactionis, quae fit ab agente extrinseco. Et haec quidem necessitas contrariatur et naturae et voluntati, quorum utrumque est principium intrinsecum. Alia autem est necessitas naturalis, quae consequitur principia naturalia, puta formam, sicut necessarium est ignem calefacere; vel materiam, sicut necessarium est corpus ex contrariis compositum dissolvi. Secundum igitur hanc necessitatem quae consequitur materiam, corpus Christi subiectum fuit necessitati mortis, et aliorum huiusmodi defectuum. Quia, sicut dictum est, beneplacito divinae voluntatis Christi carni permittebatur agere et pati quae propria, haec autem necessitas causatur ex principiis humanae carnis, ut dictum est. Si autem loquamur de necessitate coactionis secundum quod repugnat naturae corporali, sic iterum corpus Christi, secundum conditionem propriae naturae, necessitati subiacuit et clavi perforantis et flagelli percutientis. Secundum vero quod necessitas talis repugnat voluntati, manifestum est quod in Christo non fuit necessitas horum defectuum, nec per respectum ad voluntatem divinam; nec per respectum ad voluntatem humanam Christi absolute, prout sequitur rationem deliberativam; sed solum secundum naturalem motum voluntatis, prout scilicet naturaliter refugit mortem et corporis nocumenta.Referencing norms: Q14A2Respondeo, assert-h4c7acd669c5f0d318a4c6c303ada806df634758e9ae3782f286d942d7041eb3d
section/14-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2c36703672ade979f398810b4e67e1f5a6cc25541fa4ec6f6686b6ec58a983e4LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VIII, misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Sed conditio carnis peccati est quod habeat necessitatem moriendi, et sustinendi alias huiusmodi passiones. Ergo talis necessitas sustinendi hos defectus fuit in carne Christi.Referencing norms: assert-h4a5a5edc837d0a0e3db4ad9f01680b7e8eea36912c0a54a4d256c78122d0018b
section/14-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e60142c5d731b4122f196c0204cb2e3ce429fde3e1af51f7b9eba56c2fd03cbLA
Ad primum ergo dicendum quod caro virginis concepta fuit in originali peccato, et ideo hos defectus contraxit. Sed caro Christi ex virgine assumpsit naturam absque culpa. Et similiter potuisset naturam assumere absque poena, sed voluit suscipere poenam propter opus nostrae redemptionis implendum, sicut dictum est. Et ideo habuit huiusmodi defectus, non contrahendo, sed voluntarie assumendo.Referencing norms: Q14A3Ad1, assert-h515d13d49f74267ae38b2327230b147e44c24f7efaf3ccdaf6b2a0f20f8ba57f
section/14-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b811ca04b0be64e435ca5c0922d884f6c285bf42e0bc1388aa77337c9bab802LA
Ad secundum dicendum quod causa mortis et aliorum corporalium defectuum in humana natura est duplex. Una quidem remota, quae accipitur ex parte principiorum materialium humani corporis, inquantum est ex contrariis compositum. Sed haec causa impediebatur per originalem iustitiam. Et ideo proxima causa mortis et aliorum defectuum est peccatum, per quod est subtracta originalis iustitia. Et propter hoc, quia Christus fuit sine peccato, dicitur non contraxisse huiusmodi defectus, sed voluntarie assumpsisse.Referencing norms: Q14A3Ad2, assert-h3a44f9fa9bc288e2b822568803d3c955ec91bdec795aeba101a2058c9627598b
section/14-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8dacbe57f26a026df496a8febb078c391f101a3997609ee4b7b7d59f710c10feLA
Ad tertium dicendum quod Christus in huiusmodi defectibus assimilatus est aliis hominibus quantum ad qualitatem defectuum, non autem quantum ad causam. Et ideo non contraxit huiusmodi defectus, sicut et alii.Referencing norms: Q14A3Ad3, assert-h9d6ce1b8736a9954dead9925a08d94d8e5b7882856bdd1300fd33c6d9fa11a28
section/14-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2a63a6b7a69e107e6240e7da834ff3974d9dc45a626263062f716e3e96b6e286LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus defectus corporales contraxit. Illud enim contrahere dicimur quod simul cum natura ex origine trahimus. Sed Christus simul cum natura humana defectus et infirmitates corporales per suam originem traxit a matre, cuius caro huiusmodi defectibus subiacebat. Ergo videtur quod hos defectus contraxit.Referencing norms: Q14A3Obiectio1, assert-ha1db80f818d94e7b6b7b637c17e0d8f2541b54177d6b487e6ad48572a384859d, assert-hefb0f28b9a031a5cc26ecc5e36cf664fd8b25d3837145138368ea3629518d717
section/14-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0c928985f53c75c4030163391e94c7af750eb06419224a0be0d8d28aa9328de5LA
Praeterea, illud quod ex principiis naturae causatur, simul cum natura trahitur, et ita contrahitur. Sed huiusmodi poenalitates causantur ex principiis naturae humanae. Ergo eas Christus contraxit.Referencing norms: Q14A3Obiectio2, assert-h8dbf6d6b8f575319814388a3329f3a8693074f12e271f7b202c333cf8f519a2f, assert-hf81a38afd5b2d1af7471cefbbc54db9d1093970a2418053eee8c6410c182174e
section/14-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cac5f950b6deb021cc09e116faf0658df5a62f0d528985cfdd5ba08fec1cb1c6LA
Praeterea, secundum huiusmodi defectus Christus aliis hominibus similatur ut dicitur Heb. II. Sed alii homines huiusmodi defectus contraxerunt. Ergo videtur quod etiam Christus huiusmodi defectus contraxit.Referencing norms: Q14A3Obiectio3, assert-h162599bf9c090d03925f3bba8d8e5af57e8d7dc313478b69015c55e0eb3c3fdf, assert-hb7014df6a34f50af4aa48b3a78c2e926ffa779e1f31f7168e601806eb301fde8
section/14-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1a958681be0fd7f5571196811dea208f8403341115b035d3e76dad921eb71107LA
Respondeo dicendum quod in verbo contrahendi intelligitur ordo effectus ad causam, ut scilicet illud dicatur contrahi quod simul cum sua causa ex necessitate trahitur. Causa autem mortis et horum defectuum in humana natura est peccatum, quia per peccatum mors intravit in mundum, ut dicitur Rom. V. Et ideo illi proprie dicuntur hos defectus contrahere qui ex debito peccati hos defectus incurrunt. Christus autem hos defectus non habuit ex debito peccati, quia, ut Augustinus dicit, exponens illud Ioan. III, qui de sursum venit, super omnes est, de sursum venit Christus, idest de altitudine humanae naturae, quam habuit ante peccatum primi hominis. Accepit enim naturam humanam absque peccato in illa puritate in qua erat in statu innocentiae. Et simili modo potuisset assumere humanam naturam absque defectibus. Sic igitur patet quod Christus non contraxit hos defectus, quasi ex debito peccati eos suscipiens, sed ex propria voluntate.Referencing norms: Q14A3Respondeo, assert-hbac1db15ff6254ba78e84f72cb001fcebfdbe74e7bdbdd3639c071cf18a89744
section/14-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4a8e9ef327b61b87151fcac6400cf83269ca1ff961d3f0df25796ebd12a9059eLA
Sed contra est quod huiusmodi defectus contrahuntur ex peccato, secundum illud Rom. V, per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors. Sed in Christo non habuit locum peccatum. Ergo huiusmodi defectus Christus non contraxit.Referencing norms: assert-h8424c1c3dd941976ed2f21489e5ba2ba5d20a53d5feb0fdfd3eaf5937b744a71
section/14-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1784e9c61d7098456acdb42cdeac04752190d4dc35529f682bd794d61ce4c14aLA
Ad primum ergo dicendum quod omnes particulares defectus hominum causantur ex corruptibilitate et passibilitate corporis, superadditis quibusdam particularibus causis. Et ideo, dum Christus curavit passibilitatem et corruptibilitatem corporis nostri per hoc quod eam assumpsit, ex consequenti omnes alios defectus curavit.Referencing norms: Q14A4Ad1, assert-h4102f830025219b89aa1656425cfcd722da200a6f695d4ea3d70e1a6bed7fccf
section/14-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:370ac4547db34071366bbed56dc5cd6fd162106c37aef53e505faa35d27c88ceLA
Ad secundum dicendum quod plenitudo omnis gratiae et scientiae animae Christi secundum se debebatur, ex hoc ipso quod erat a verbo Dei assumpta. Et ideo absolute omnem plenitudinem sapientiae et gratiae Christus assumpsit. Sed defectus nostros dispensative assumpsit, ut pro peccato nostro satisfaceret, non quia ei secundum se competerent. Et ideo non oportuit quod omnes assumeret, sed solum illos qui sufficiebant ad satisfaciendum pro peccato totius humanae naturae.Referencing norms: Q14A4Ad2, assert-h7ee2d61eb8e269e2dc2298fae813b4c13c0a2992692a0fcdc19ae4c50e23c711
section/14-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5544d3257a267dfd578abefaa9a6d452ade8d241e1fbcb34b2a78140a6525d1bLA
Ad tertium dicendum quod mors in omnes homines devenit ex peccato primi parentis, non autem quidam alii defectus, licet sint morte minores. Unde non est similis ratio.Referencing norms: Q14A4Ad3, assert-h2593684ed249a186e101e10832614b4d7e118cd5dc2620105a35a7e483a00bce
section/14-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4c9ee06f9e2692db1d4f2ac2c3497e968028fd0bc052d0429b953725c4539562LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus omnes defectus corporales hominum assumere debuit. Dicit enim Damascenus, quod est inassumptibile, est incurabile. Sed Christus venerat omnes defectus nostros curare. Ergo omnes defectus nostros assumere debuit.Referencing norms: Q14A4Obiectio1, assert-h45d7ce09fcbb42f1b0fa59cbc039d0a3b1b282d1f16f99689d2979f28f4ac6cf, assert-h7e8eadd07fc44ac741a4f217af6836670a05c1a5b5fcba437a175907e46962b4
section/14-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4bbed4ba1c0ca6e69f4d780e28215d4ddc95a779867fc59cf84db1ead7a5e55bLA
Praeterea, dictum est quod ad hoc quod Christus pro nobis satisfaceret, debuit habere habitus perfectivos in anima et defectus in corpore. Sed ipse ex parte animae assumpsit plenitudinem omnis gratiae. Ergo ex parte corporis debuit assumere omnes defectus.Referencing norms: Q14A4Obiectio2, assert-h7d830252480d9ae04a76d539e09f05931f9b197ebd1a8fb6a1534e80f448d9f1, assert-hdaa33e6dc01b9137ee12c894cfa4f7b711d1ae3f224d47354cd59df8e618c41f
section/14-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:020144996b0bee0a126e88b4aa0bcc0de0cdf247e979a4e9e79098ef43ca1ca2LA
Praeterea, inter omnes defectus corporales praecipuum locum tenet mors. Sed Christus mortem assumpsit. Ergo multo magis omnes defectus alios assumere debuit.Referencing norms: Q14A4Obiectio3, assert-hc77a41e9ac3261c8393758daddd6ec3defda5d2a369f8f591ee001d193b63a41, assert-heb4022ad17f210ea78442b07121fee8ba6f31154c990db45d1b6864dd2af45bf
section/14-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c4efc9affef087b5dd4d838e0fd2cf9275a42e07b2cf2afea47f5d81c094dd59LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus humanos defectus assumpsit ad satisfaciendum pro peccato humanae naturae, ad quod requirebatur quod perfectionem scientiae et gratiae haberet in anima. Illos igitur defectus Christus assumere debuit qui consequuntur ex peccato communi totius naturae, nec tamen repugnant perfectioni scientiae et gratiae. Sic igitur non fuit conveniens ut omnes defectus seu infirmitates humanas assumeret. Sunt enim quidam defectus qui repugnant perfectioni scientiae et gratiae, sicut ignorantia, pronitas ad malum, et difficultas ad bonum. Quidam autem defectus sunt qui non consequuntur communiter totam humanam naturam propter peccatum primi parentis, sed causantur in aliquibus hominibus ex quibusdam particularibus causis, sicut lepra et morbus caducus et alia huiusmodi. Qui quidem defectus quandoque causantur ex culpa hominis, puta ex inordinatione victus, quandoque autem ex defectu virtutis formativae. Quorum neutrum convenit Christo, quia caro eius de spiritu sancto concepta est, qui est infinitae sapientiae et virtutis, errare et deficere non valens; et ipse nihil inordinatum in regimine suae vitae exercuit. Sunt autem tertii defectus qui in omnibus hominibus communiter inveniuntur ex peccato primi parentis, sicut mors, fames, sitis, et alia huiusmodi. Et hos defectus omnes Christus suscepit. Quos Damascenus vocat naturales et indetractibiles passiones, naturales quidem, quia consequuntur communiter totam humanam naturam; indetractibiles quidem, quia defectum scientiae et gratiae non important.Referencing norms: Q14A4Respondeo, assert-hee496d87e369a80babc16d30c03d2d36b1b61db007b958c4102e4289b4a7e8e2
section/14-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2c448426db8a5670c53566db4d18aaff43e666be27c532fc7099f885ac30da13LA
Sed contra est quod contraria non possunt simul fieri in eodem. Sed quaedam infirmitates sunt sibi ipsis contrariae, utpote ex contrariis principiis causatae. Ergo non potuit esse quod Christus omnes infirmitates humanas assumeret.Referencing norms: assert-h440e60fcbb4aef391b03332d6be25ee2557ce3f89aceb90d17c2fd81f3469c56
question/14/prooemium · paragraph
la · official · sha256:a2b82d680040b98ac9a575fb9ab50a13031e6c04201799e5f67ef48ca81c5f3aLA
Deinde considerandum est de defectibus quos Christus in humana natura assumpsit. Et primo, de defectibus corporis; secundo, de defectibus animae. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum filius Dei assumere debuerit in humana natura corporis defectus. Secundo, utrum assumpserit necessitatem his defectibus subiacendi. Tertio, utrum hos defectus contraxerit. Quarto, utrum omnes huiusmodi defectus assumpserit.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 15
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q15
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5336f954a150e8fd18a3d0831a7b2b819ec68ee77f3a6437c4edc38d6000b935 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 87
section/15-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2789d6dec5ecaae9ef9bfc71a33dffebd8b2a6dab4a6022da2aa99d64fb54d1cLA
Ad primum ergo dicendum quod impossibile est moveri ad finem et quiescere in fine secundum idem. Sed secundum diversa nihil prohibet hoc, sicut aliquis homo simul est sciens quantum ad ea quae iam novit, et addiscens quantum ad ea quae nondum novit.Referencing norms: Q15A10Ad1, assert-hfae435e79bbf08f6cba93633b5f532b831a35d4763fc68b4637cfb8a91289ab6
section/15-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb26b8dfe36cd414c72be8380a67569a202f90cf916b0dc15ab42e4c11a29750LA
Ad secundum dicendum quod beatitudo principaliter et proprie consistit in anima secundum mentem, secundario tamen, et quasi instrumentaliter, requiruntur ad beatitudinem corporis bona; sicut philosophus dicit, in I Ethic., quod exteriora bona organice deserviunt beatitudini.Referencing norms: Q15A10Ad2, assert-h9dfda3e5b0ec8f9f1dcf12c39ebdfc5542b53f42894d8f2e9db2e77c4221b6fd
section/15-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af2d7f1a5675faccc592b2b46c2c25403fcc6b3185b49fc0aa411dfceb5033b0LA
Ad tertium dicendum quod non est eadem ratio de animabus sanctorum defunctorum et de Christo, propter duo. Primo quidem, quia animae sanctorum non sunt passibiles, sicut fuit anima Christi. Secundo, quia corpora non agunt aliquid per quod in beatitudinem tendant, sicut Christus, secundum corporis passiones, in beatitudinem tendebat quantum ad gloriam corporis.Referencing norms: Q15A10Ad3, assert-ha8102acf945af0902bbfa594e1c40f67325580cd59483f22455c6fccf2d76ad6
section/15-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d24adc73978e648c5a1613afcf6589681ebf07020bd8cc7ad579b8ca61b1f920LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit simul viator et comprehensor. Viatori enim competit moveri ad finem beatitudinis, comprehensori autem competit in fine quiescere. Sed non potest simul eidem convenire quod moveatur ad finem, et quod quiescat in fine. Ergo non potuit simul esse quod Christus esset viator et comprehensor.Referencing norms: Q15A10Obiectio1, assert-h4c20134a25a4062168c73b0cd8366634c2a53ffc39133c2273d090c2b4b1448f, assert-h83626dfbea4954250a3ee0282fbc919cdf6651cf41a03837b15cc5801de7ae49
section/15-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:5e5db614ff59d7bd2fc53a6500a1f02a8f0a8a14e4f75874dcd9f339cff9e7ffLA
Praeterea, moveri ad beatitudinem, aut eam obtinere, non competit homini secundum corpus, sed secundum animam. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Dioscorum, quod ad inferiorem naturam, quae est corpus, redundat ab anima non beatitudo, quae propria est fruentis et intelligentis. Sed Christus, licet haberet corpus passibile, tamen secundum mentem plene Deo fruebatur. Non ergo Christus fuit viator, sed purus comprehensor.Referencing norms: Q15A10Obiectio2, assert-h74b713483928928b69357123d6f73093fa8d974c2fd27a33954b15138eb3ee0c, assert-hb0f4c9f5a85f5119effec8faa0859d5327a81b1867ca923373ea44c09508fad8, assert-hde219df59ddf368c149308ae267459965a30f119cd2fd14dd77dd454c1aa63aa
section/15-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c44b0f1f07aaf054f5984f0d8a6da528ca73c7c7cfffa06a1622bf1416edcc97LA
Praeterea, sancti, quorum animae sunt in caelo et corpora in sepulcris, fruuntur quidem beatitudine secundum animam, quamvis eorum corpora morti subiaceant, et tamen non dicuntur viatores, sed solum comprehensores. Ergo, pari ratione, licet corpus Christi fuerit mortale, quia tamen mens eius Deo fruebatur, videtur quod fuerit purus comprehensor, et nullo modo viator.Referencing norms: Q15A10Obiectio3, assert-hd2137ef214d27666c9f4b0d82b49aa64fa8320021f5f994bff7aa2351c6cedd1
section/15-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0499bc624f94d38514c77e7eb4c4081edd5b6c372a6dd8a7974f355f7138b154LA
Respondeo dicendum quod aliquis dicitur viator ex eo quod tendit in beatitudinem, comprehensor autem dicitur ex hoc quod iam beatitudinem obtinet, secundum illud I Cor. IX, sic currite ut comprehendatis; et Philipp. III, sequor autem, si quo modo comprehendam. Hominis autem beatitudo perfecta consistit in anima et corpore, ut in secunda parte habitum est, in anima quidem, quantum ad id quod est ei proprium, secundum quod mens videt et fruitur Deo; in corpore vero, secundum quod corpus resurget spirituale, et in virtute et in gloria et in incorruptione, ut dicitur I Cor. XV. Christus autem, ante passionem, secundum mentem plene videbat Deum, et sic habebat beatitudinem quantum ad id quod est proprium animae. Sed quantum ad alia deerat ei beatitudo, quia et anima eius erat passibilis, et corpus passibile et mortale, ut ex supra dictis patet. Et ideo simul erat comprehensor, inquantum habebat beatitudinem animae propriam, et simul viator, inquantum tendebat in beatitudinem secundum id quod ei de beatitudine deerat.Referencing norms: Q15A10Respondeo, assert-hb3d116cd64781497acd855494ab323e48175954db0657a8f4ac315f08e7e6632
section/15-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c32794110b6509208d23c6afb62f5c3fb7b286cf84c05c5deab905128053916fLA
Sed contra est quod dicitur Ierem. XIV, quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum.Referencing norms: assert-hc6feccea53ad38c7aecbe291bafc7226b43e21cfde69d48d1eae17eaf01d8175
section/15-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a8482a28aa9b8521315059f7a14b0a356f132a93fa587041af66f061390a46bLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in III libro, dicitur aliquid de Christo, uno modo, secundum proprietatem naturalem et hypostaticam, sicut dicitur quod factus est homo, et quod pro nobis passus est; alio modo, secundum proprietatem personalem et habitudinalem, prout scilicet aliqua dicuntur de ipso in persona nostra quae sibi secundum se nullo modo conveniunt. Unde et inter septem regulas Tichonii, quas ponit Augustinus in III de Doct. Christ., prima ponitur de domino et eius corpore, cum scilicet Christi et Ecclesiae una persona aestimatur. Et secundum hoc, Christus ex persona membrorum suorum loquens dicit, verba delictorum meorum, non quod in ipso capite delicta fuerint.Referencing norms: Q15A1Ad1, assert-h2718b2ffcc65f5c3af29dc9629e1963ffec623a44f983636a14c81035775e2d1
section/15-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aeb22cb02a1f994138f27a6e0fb246b1f1df9460b344577aa1e6c4e52997ddc8LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, X super Gen. ad Litt., non omni modo Christus fuit in Adam, et in aliis patribus, quo nos ibi fuimus. Nos enim fuimus in Adam secundum rationem seminalem, et secundum corpulentam substantiam, quia scilicet, ut ipse ibidem dicit, cum sit in semine et visibilis corpulentia et invisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Adam. Sed Christus visibilem carnis substantiam de carne virginis sumpsit, ratio vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter, ac desuper venit. Unde non fuit in Adam secundum seminalem rationem, sed solum secundum corpulentam substantiam. Et ideo Christus non accepit active ab Adam naturam humanam, sed solum materialiter, active vero a spiritu sancto, sicut et ipse Adam materialiter sumpsit corpus ex limo terrae, active autem a Deo. Et propter hoc Christus non peccavit in Adam, in quo fuit solum secundum materiam.Referencing norms: Q15A1Ad2, assert-ha96b12d57c83b441b017ed5dc00b5f474a638d693450afe890683b0185264664
section/15-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3df684a6f94d85858ff6e196b7b17085d22cca6cc9b922574a3d58f41023861cLA
Ad tertium dicendum quod Christus sua tentatione et passione nobis auxilium tulit pro nobis satisfaciendo. Sed peccatum non cooperatur ad satisfactionem, sed magis ipsam impedit, ut dictum est. Et ideo non oportuit ut peccatum in se haberet, sed quod omnino esset purus a peccato, alioquin, poena quam sustinuit fuisset sibi debita pro peccato proprio.Referencing norms: Q15A1Ad3, assert-h28dda0f5cc2676f9b899a97f02dcd6e450016f829654ff038d60812717bcfa39
section/15-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:877714c2ef8288734f5a83909eaef61392d88d1526a3d007b46d008d5315dc05LA
Ad quartum dicendum quod Deus fecit Christum peccatum, non quidem ut in se peccatum haberet, sed quia fecit eum hostiam pro peccato, sicut Osee IV dicitur, peccata populi mei comedent, scilicet sacerdotes, qui secundum legem comedebant hostias pro peccato oblatas. Et secundum hunc modum dicitur Isaiae LIII, quod dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum, quia scilicet eum tradidit ut esset hostia pro peccatis omnium hominum. Vel, fecit eum peccatum, idest, habentem similitudinem carnis peccati, ut dicitur Rom. VIII. Et hoc propter corpus passibile et mortale quod assumpsit.Referencing norms: Q15A1Ad4, assert-h0874f422cbe22330fbd124d3ba8e35e8acfedf3210c344e98133c694f96f59fc
section/15-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b5ba0ef449b4b2fdff4d290b872b23d2cd0a8e3d3a7e7cd7745f7267e00431c0LA
Ad quintum dicendum quod poenitens laudabile exemplum dare potest, non ex eo quod peccavit, sed in hoc quod voluntarie poenam sustinet pro peccato. Unde Christus dedit maximum exemplum poenitentibus, dum non pro peccato proprio, sed pro peccatis aliorum voluit poenam subire.Referencing norms: Q15A1Ad5, assert-h9c1f0f977b87213451b271e52625ea2bcda32c222b6cbc9b0466bc5c089ab8da
section/15-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:538e9b788268c9b970928640cc7a63afd7621b43617a46586f6f6bf9ab3e2e88LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit peccatum. Dicitur enim in Psalmo, Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum. Haec autem verba dicuntur ex persona ipsius Christi, ut patet ex hoc quod ipse ea in cruce protulit. Ergo videtur quod in Christo fuerint delicta.Referencing norms: Q15A1Obiectio1, assert-ha69b785e047cabe0daa7dbf5a993d0372512036bc8dece5e668a2dc2fa5f9544
section/15-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:86cacb42562e5cc081517fc89d35d0481108872487bf5a0eb0d14d27f2a18451LA
Praeterea, Rom. V dicit apostolus quod in Adam omnes peccaverunt, scilicet quia in eo originaliter fuerunt. Sed etiam Christus originaliter fuit in Adam. Ergo in eo peccavit.Referencing norms: Q15A1Obiectio2, assert-h9033d7d513f4d6088a71e2c7167fbf6e948c911875359a76694533829cf608ba, assert-hcd8ae31be9ca63666b44644e840016b5f87c15614c1ca7a05202fd150e9e9268
section/15-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1ce354864bac5a0a41f9c2f4968fb4053de1aa1df1516f3ed6b9d759f8a82b39LA
Praeterea, apostolus dicit, Heb. II, quod in eo in quo Christus passus est et tentatus, potens est et his qui tentantur auxiliari. Sed maxime indigebamus auxilio eius contra peccatum. Ergo videtur quod in eo fuerit peccatum.Referencing norms: Q15A1Obiectio3, assert-h26f41865f528fce0168f5e69cd47d8e8ac00391a590e54e32c28daf1a90d80f4, assert-he8e5dc98e5b45349b7dfe934682d340177d5f6703cb31001d659951ab51ed0d0
section/15-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c5489493c7f8065f63bb492f5ed2da803c084cffded91fea111cde961feccc48LA
Praeterea, II Cor. V dicitur quod Deus eum qui non noverat peccatum, scilicet Christum, pro nobis fecit peccatum. Sed illud vere est quod a Deo factum est. Ergo in Christo vere fuit peccatum.Referencing norms: Q15A1Obiectio4, assert-h24c69759ee33f2f058ea1ae1e1284c5420ecc7aade0a0acb2d5bcfeb4486d167, assert-he9299d0e080e693341f55d0d87f9bc58397d0f01639369f58ffda178a34ab6b5
section/15-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:629d2bd333f835f18f3c768762dc9239c81be5dd1f79cbdfe85cb189af5054e5LA
Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro de agone Christiano, in homine Christo se nobis ad exemplum praebuit filius Dei. Sed homo indiget exemplo non solum ad recte vivendum, sed etiam ad hoc quod poeniteat de peccatis. Ergo videtur quod in Christo debuit esse peccatum, ut, de peccatis poenitendo, poenitentiae nobis daret exemplum.Referencing norms: Q15A1Obiectio5, assert-h07d8fa20a4e69d137fac7517a5381deb115bd4366a9f68a7b3b10ee93575057e, assert-h5f122565faeb0c728aceb071ec89a87376da07b65191818e8e3aba97e6021a12
section/15-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae1914790985b3c3d55d0fcceedcd75b10f2b864784606b3759eee3ddff2d7fcLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus suscepit defectus nostros ut pro nobis satisfaceret; et veritatem humanae naturae comprobaret; et ut nobis exemplum virtutis fieret. Secundum quae tria manifestum est quod defectum peccati assumere non debuit. Primo enim, peccatum nihil operatur ad satisfactionem, quinimmo virtutem satisfactionis impedit; quia, ut dicitur Eccli. XXXIV, dona iniquorum non probat altissimus. Similiter etiam ex peccato non demonstratur veritas humanae naturae, quia peccatum non pertinet ad humanam naturam, cuius Deus est causa; sed magis est contra naturam per seminationem Diaboli introductum, ut Damascenus dicit. Tertio, peccando exempla virtutum praebere non potuit, cum peccatum contrarietur virtuti. Et ideo Christus nullo modo assumpsit defectum peccati, nec originalis nec actualis, secundum illud quod dicitur I Pet. II, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius.Referencing norms: Q15A1Respondeo, assert-h54331e7ab86196bcf8be0dde8955194b55a123dacbe7d1ede6ee0b7cdc509e13
section/15-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fb4ce49d7730f728a76e3b3bb3fd4101d5372217d95e05e438450fd558818d37LA
Sed contra est quod ipse dicit, Ioan. VIII, quis ex vobis arguet me de peccato?Referencing norms: assert-hc56c4588b63ec978deaafb07cbc54c81b42f72f30539bc7f4a921b54b0f87e3e
section/15-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a67a432d48695cca4e57271570832ca0fe4479f995c943b21f619bb632caaeebLA
Ad primum ergo dicendum quod inferiores vires pertinentes ad sensibilem appetitum, naturaliter sunt obedibiles rationi, non autem vires corporales, vel humorum corporalium, vel etiam ipsius animae vegetabilis, ut patet in I Ethic. Et ideo perfectio virtutis, quae est secundum rationem rectam, non excludit passibilitatem corporis, excludit autem fomitem peccati, cuius ratio consistit in resistentia sensibilis appetitus ad rationem.Referencing norms: Q15A2Ad1, assert-h9ea847d1981c300b5e71a655cd75ced21d78795c372899fd8d1aef27025d6677
section/15-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f8602dc7435f11f0c3cbe82512449d688ffd9fc9fd715c7537b2aebe8e826c0bLA
Ad secundum dicendum quod caro naturaliter concupiscit id quod est sibi delectabile, concupiscentia appetitus sensitivi, sed caro hominis, qui est animal rationale, hoc concupiscit secundum modum et ordinem rationis. Et hoc modo caro Christi, concupiscentia appetitus sensitivi, naturaliter appetebat escam et potum et somnum, et alia huiusmodi quae secundum rationem rectam appetuntur, ut patet per Damascenum, in III libro. Ex hoc autem non sequitur quod in Christo fuerit fomes peccati, qui importat concupiscentiam delectabilium praeter ordinem rationis.Referencing norms: Q15A2Ad2, assert-h87a59594877ae95666ec7531ccc2ea6440da45c99c214424a4b6b84ad245e437
section/15-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5d406f3692b558871febd19af1c0d8625c52545d946dde49f9cb88e4af8d4b9LA
Ad tertium dicendum quod fortitudo spiritus aliqualis ostenditur ex hoc quod resistit concupiscentiae carnis sibi contrariantis, sed maior fortitudo spiritus ostenditur si per eius virtutem totaliter comprimatur, ne contra spiritum concupiscere possit. Et ideo hoc competebat Christo, cuius spiritus summum gradum fortitudinis attigerat. Et licet non sustinuerit impugnationem interiorem ex parte fomitis, sustinuit tamen exteriorem impugnationem ex parte mundi et Diaboli, quos superando victoriae coronam promeruit.Referencing norms: Q15A2Ad3, assert-h71f89e7979a0437fba7b995244ae1f5bcc41603275214a2edd869c7c5b13c422
section/15-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:42cc8655b278497a8cc1531abc195f31e5d96a65af4577fca45f5262e4d01a23LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit fomes peccati. Ab eodem enim principio derivatur fomes peccati, et passibilitas corporis sive mortalitas, scilicet ex subtractione originalis iustitiae, per quam simul inferiores vires animae subdebantur rationi, et corpus animae. Sed in Christo fuit passibilitas corporis et mortalitas. Ergo etiam in eo fuit fomes peccati.Referencing norms: Q15A2Obiectio1, assert-h079364646a39dd1893d425baacc1012d492bb1ef9e8e72367181fb0df5e31dfe, assert-h9273016a057656ea21afffd3e4038a5fc43b5ca7da24f2430aeb8014a806d5c2
section/15-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7bfe8dfc71d68dd711d61fbc6d77882b1049dd459c0a618adb09c8ab3af03335LA
Praeterea, sicut Damascenus dicit, in III libro, beneplacito divinae voluntatis permittebatur caro Christi pati et operari quae propria. Sed proprium est carni ut concupiscat delectabilia sibi. Cum ergo nihil aliud sit fomes quam concupiscentia, ut dicitur in Glossa, Rom. VII, videtur quod in Christo fuerit fomes peccati.Referencing norms: Q15A2Obiectio2, assert-h5a1887955f2a0208adf6330df7aa5aa327e2130717a0b42558519d491982c33b, assert-hc6b9bf20a7db45649c0ac10e0c404c2e1958adb8a45a8fcba76a44399e2e80f6
section/15-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cd2421d5783d347930fc495816c29fbe535679e9be2a2664da46937c8ecbc979LA
Praeterea, ratione fomitis caro concupiscit adversus spiritum, ut dicitur Galat. V. Sed tanto spiritus ostenditur esse fortior et magis dignus corona, quanto magis super hostem, scilicet concupiscentiam carnis, dominatur, secundum illud II Tim. II, non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Christus autem habuit fortissimum et victoriosissimum spiritum, et maxime dignum corona, secundum illud Apoc. VI, data est ei corona, et exivit vincens, ut vinceret. Videtur ergo quod in Christo debuerit esse maxime fomes peccati.Referencing norms: Q15A2Obiectio3, assert-ha2a6f3e57652a47606fa547cd83ae3448a4a4ac1c8f43513e5de3ff17461d414, assert-hdf28e70bcf8eeb20fe367e095b987f52db85bff62190ce13b9a6aab55751ef43
section/15-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1aae1116731e14ef1d9ec9d344079c31796cf0ff969da94eb91a78b2c6991618LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus perfectissime habuit gratiam et omnes virtutes. Virtus autem moralis quae est in irrationali parte animae, eam facit rationi esse subiectam, et tanto magis quanto perfectior fuerit virtus, sicut temperantia concupiscibilem, et fortitudo et mansuetudo irascibilem, ut in secunda parte dictum est. Ad rationem autem fomitis pertinet inclinatio sensualis appetitus in id quod est contra rationem. Sic igitur patet quod, quanto virtus fuerit magis in aliquo perfecta, tanto magis debilitatur in eo vis fomitis. Cum igitur in Christo fuerit virtus secundum perfectissimum gradum, consequens est quod in eo fomes peccati non fuerit, cum etiam iste defectus non sit ordinabilis ad satisfaciendum, sed potius inclinat ad contrarium satisfactioni.Referencing norms: Q15A2Respondeo, assert-hb4f85c209fa863d520d128d929d9f78fddd7b9d956ab27bf95d7dfa108e64f29
section/15-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4b689e89dc66eec32c09476b5b70b42f64969e58b6e39a49f7d002d15f452d59LA
Sed contra est quod dicitur Matth. I, quod in ea natum est, de spiritu sancto est. Sed spiritus sanctus excludit peccatum, et inclinationem peccati, quae importatur nomine fomitis. Ergo in Christo non fuit fomes peccati.Referencing norms: assert-h406d0a7be7ff58b500941c268000ab7036e8d8ad4be7ff68a76ce6871efcbba8
section/15-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c36b5880665e8642750c0a1b8636eab7bbea769466b2735608df795cb74b3e6LA
Ad primum ergo dicendum quod natura a Christo assumpta potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum rationem suae speciei. Et secundum hoc dicit Damascenus eam esse ignorantem et servilem. Unde subdit, nam serva est quidem hominis natura eius qui fecit ipsam, Dei, et non habet futurorum cognitionem. Alio modo potest considerari secundum illud quod habet ex unione ad hypostasim divinam, ex qua habet plenitudinem scientiae et gratiae, secundum illud Ioan. I, vidimus eum, quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Et hoc modo natura humana in Christo ignorantiam non habuit.Referencing norms: Q15A3Ad1, assert-hec5d731f1d2a064d5ada181707f50f65c792501515dce9a6878a385a87cddec7
section/15-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62ee76e7e8cb4e3f778cb78fa6eecfcf4b7649b50285e510908d6a386caa5109LA
Ad secundum dicendum quod Christus dicitur non novisse peccatum, quia nescivit per experientiam. Scivit autem per simplicem notitiam.Referencing norms: Q15A3Ad2, assert-hdc7f64b770d9b5253b5e59a36a628256920eb7d8dffeba2cb728017b70a07388
section/15-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d6a694861193f86ac817df56a2de140ddab93e0c6b87afd25126144abb989daLA
Ad tertium dicendum quod propheta ibi loquitur de humana Christi scientia. Dicit ergo, antequam sciat puer, scilicet secundum humanitatem, vocare patrem suum, Ioseph, qui pater fuit putative, et matrem suam, scilicet Mariam, auferetur fortitudo Damasci. Quod non est sic intelligendum quasi aliquando fuerit homo et hoc nesciverit, sed, antequam sciat, idest, antequam fiat homo scientiam habens humanam, auferetur vel, ad litteram, fortitudo Damasci et spolia Samariae, per regem Assyriorum; vel, spiritualiter, quia, nondum natus, populum suum sola invocatione salvabit, ut Glossa Hieronymi exponit. Augustinus tamen, in sermone de Epiph., dicit hoc esse completum in adoratione magorum. Ait enim, antequam per humanam carnem humana verba proferret, accepit virtutem Damasci, scilicet divitias, in quibus Damascus praesumebat in divitiis autem principatus auro defertur. Spolia vero Samariae iidem ipsi erant. Samaria namque pro idololatria ponitur, illic enim populus ad idola colenda conversus est. Haec ergo prima spolia puer idololatriae detraxit. Et secundum hoc intelligitur, antequam sciat puer, idest, antequam ostendat se scire.Referencing norms: Q15A3Ad3, assert-hfe82e2bb102a06a49eb04c3ccde89a707e0e6a56467d64d8adcdd4bc525ada80
section/15-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b85997c53d285905a2d1e346bab9fab0c5a247ee31624de47f22d14dfef63699LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit ignorantia. Illud enim vere fuit in Christo quod sibi competit secundum humanam naturam, licet non competat secundum divinam, sicut passio et mors. Sed ignorantia convenit Christo secundum humanam naturam, dicit enim Damascenus, in III libro, quod ignorantem et servilem assumpsit naturam. Ergo ignorantia vere fuit in Christo.Referencing norms: Q15A3Obiectio1, assert-h6e0e98ccff422b587bdfcddfaa16f05c41b253a630518b0f7df5470a4f121955, assert-h8b9d8b2923591175caacc3f69ea6d9dd593079d15d467e8e8fa1d2e9b9f7124d
section/15-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f4e46eb772a9e079429e850fe3aeb566bb2ac82b3666a7c59dacf96c5f43f52eLA
Praeterea, aliquis dicitur ignorans per notitiae defectum. Sed aliqua notitia defuit Christo, dicit enim apostolus, II Cor. V, eum qui non novit peccatum, pro nobis peccatum fecit. Ergo in Christo fuit ignorantia.Referencing norms: Q15A3Obiectio2, assert-h3d246297359afd3be84923ff0d85771078226e6fdd067b6a14c57ba9c34b2115, assert-hc97ce6551dcced3bf4ec151e2bc88765eb994a44f933627f58c4bb41ea118ef3
section/15-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:205bccc0b44bfba77fd46cc9ea7a4b4f48be701b90b15b3853d0d2cec9bca8caLA
Praeterea, Isaiae VIII dicitur, antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci. Puer autem ille est Christus. Ergo in Christo fuit aliquarum rerum ignorantia.Referencing norms: Q15A3Obiectio3, assert-h04cecbd2e2951ad808cf2a26a0096fcccc5f47f6a26e93c19797cb3e8e81968f
section/15-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:320b9b97effd9c4284ad6913fbd4de99160aa8574155273ba29e4a7b75e22b15LA
Respondeo dicendum quod, sicut in Christo fuit plenitudo gratiae et virtutis, ita in ipso fuit plenitudo omnis scientiae, ut ex praemissis patet. Sicut autem in Christo plenitudo gratiae et virtutis excludit peccati fomitem, ita plenitudo scientiae excludit ignorantiam, quae scientiae opponitur. Unde, sicut in Christo non fuit fomes peccati, ita non fuit in eo ignorantia.Referencing norms: Q15A3Respondeo, assert-hc124243d317a6fcfffb76cc767b2613a98dcdda09e09316bafe162dec63878b5
section/15-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5db137d8d1ca5c35021e1c2cb405395a506994d21055b606ed3ffe60bb7dadfaLA
Sed contra, ignorantia per ignorantiam non tollitur. Christus autem ad hoc venit ut ignorantias nostras auferret, venit enim ut illuminaret his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Ergo in Christo ignorantia non fuit.Referencing norms: assert-hd985d3e75c6d8e7b1ceaab8703bf6c71c16a62477776c6cda1f5895bf2b40749
section/15-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:829462f56647e3b4082860f93779cf10c35c1885c6ff5b05720517f166a76841LA
Ad primum ergo dicendum quod anima Christi poterat quidem resistere passionibus, ut non ei supervenirent, praesertim virtute divina. Sed propria voluntate se passionibus subiiciebat, tam corporalibus quam animalibus.Referencing norms: Q15A4Ad1, assert-h9d087de4419f4a22369ad4862bd1f086f7c2d843c56cb298133313e9cbb40ddc
section/15-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e02c8ef3b3ba82299e13dfb2ff974e01147c0d7807c00b490611cdf36a695c18LA
Ad secundum dicendum quod Tullius ibi loquitur secundum opinionem Stoicorum, qui non vocabant passiones quoscumque motus appetitus sensitivi, sed solum inordinatos. Tales autem passiones manifestum est in Christo non fuisse.Referencing norms: Q15A4Ad2, assert-h0934cdefac3a876ff163afe59d6f4e69a24706e11ebc7d613a2e2677f9f65b89
section/15-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7a3a9dcc77d8f16e987140dc303e3cb09448336770d632d202659c51f7ca509eLA
Ad tertium dicendum quod passiones peccatorum sunt motus appetitus sensitivi in illicita tendentes. Quod non fuit in Christo, sicut nec fomes peccati.Referencing norms: Q15A4Ad3, assert-hb3f2204e498d32f2ea24436e30052778fc45696ff398a597b8c83621a9a0b651
section/15-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2f535074e80a84cea4274eb7852f312b086e0214f6a664d936634c1f0c622e5bLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima Christi non fuerit passibilis. Nihil enim patitur nisi a fortiori, quia agens est praestantius patiente, ut patet per Augustinum, XII super Gen. ad Litt.; et per philosophum, in III de anima. Sed nulla creatura fuit praestantior quam anima Christi. Ergo anima Christi non potuit ab aliqua creatura pati. Et ita non fuit passibilis, frustra enim fuisset in eo potentia patiendi, si a nullo pati potuisset.Referencing norms: Q15A4Obiectio1, assert-h08bb94ff31c08f2c2dce0cb4ce365350f26f5f8259f0f2e48becdf07f0cd715d, assert-hc77de2c76ec35bee0d136f1d63f6dc380ea90f272005d846dc783811a0b71480
section/15-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f0685ed70ad7f00007c9fd24e0ae278c63fc1b5fcbbc6c8a2659d446bff3542fLA
Praeterea, Tullius in libro de Tusculan. quaest., dicit quod passiones animae sunt quaedam aegritudines. Sed in anima Christi non fuit aliqua aegritudo, nam aegritudo animae sequitur peccatum, ut patet per illud Psalmi, sana animam meam, quia peccavi tibi. Ergo in Christo non fuerunt animae passiones.Referencing norms: Q15A4Obiectio2, assert-hbe3b73108cdb8d6b5f4c94d4632006b54a2a951c393142e00051ffb108a7b726, assert-hd83b12ad5d199cbeba9af893e8fdd2648211ae33c22e640204daf2e8c66d283a
section/15-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6d3d1715dd9be0c6bb75d80b25159184e85fc3972783063402ee82174502d51cLA
Praeterea, passiones animae videntur idem esse cum fomite peccati, unde apostolus, Rom. VII, vocat eas passiones peccatorum. Sed in Christo non fuit fomes peccati, ut supra dictum est. Ergo videtur quod non fuerint in eo animae passiones. Et ita anima Christi non fuit passibilis.Referencing norms: Q15A4Obiectio3, assert-hc4b6d84da7c70f8e6f04118d142bd665c43de70f2675594cef655b3068897e76, assert-hcc784f84bd8b43c4e8850722a1e53cc163283dd56ab9a277d59fe0da9a6c54df
section/15-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a9de2d900bd104208671f71da105d43d8d939a544bc1a3a25e28a2d7f28711acLA
Respondeo dicendum quod animam in corpore constitutam contingit pati dupliciter, uno modo passione corporali; alio modo, passione animali. Passione quidem corporali patitur per corporis laesionem. Cum enim anima sit forma corporis, consequens est quod unum sit esse animae et corporis, et ideo, corpore perturbato per aliquam corpoream passionem, necesse est quod anima per accidens perturbetur, scilicet quantum ad esse quod habet in corpore. Quia igitur corpus Christi fuit passibile et mortale, ut supra habitum est, necesse fuit ut etiam anima eius hoc modo passibilis esset. Passione autem animali pati dicitur anima secundum operationem quae vel est propria animae, vel est principalius animae quam corporis. Et quamvis etiam secundum intelligere et sentire dicatur hoc modo anima aliquid pati, tamen, sicut in secunda parte dictum est, propriissime dicuntur passiones animae affectiones appetitus sensitivi, quae in Christo fuerunt, sicut et cetera quae ad naturam hominis pertinent. Unde Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, ipse dominus, in forma servi agere vitam dignatus, humanitus adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicavit. Neque enim in quo verum erat hominis corpus et verus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Sciendum tamen quod huiusmodi passiones aliter fuerunt in Christo quam in nobis, quantum ad tria. Primo quidem, quantum ad obiectum. Quia in nobis plerumque huiusmodi passiones feruntur ad illicita, quod in Christo non fuit. Secundo, quantum ad principium. Quia huiusmodi passiones frequenter in nobis praeveniunt iudicium rationis, sed in Christo omnes motus sensitivi appetitus oriebantur secundum dispositionem rationis. Unde Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, quod hos motus, certissimae dispensationis gratia, ita cum voluit Christus suscepit animo humano, sicut cum voluit factus est homo. Tertio, quantum ad effectum. Quia in nobis quandoque huiusmodi motus non sistunt in appetitu sensitivo, sed trahunt rationem. Quod in Christo non fuit, quia motus naturaliter humanae carni convenientes sic ex eius dispositione in appetitu sensitivo manebant quod ratio ex his nullo modo impediebatur facere quae conveniebant. Unde Hieronymus dicit, super Matth., quod dominus noster, ut veritatem assumpti probaret hominis, vere quidem contristatus est, sed, ne passio in animo illius dominaretur, per propassionem dicitur quod coepit contristari, ut passio perfecta intelligatur quando animo, idest rationi, dominatur; propassio autem, quando est inchoata in appetitu sensitivo, sed ulterius non se extendit.Referencing norms: Q15A4Respondeo, assert-hf264097dd944cb93f6ed27a7a12acbf7243ec7e99fc5f9774a856c1fb4d4b83f
section/15-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:86abb700b865da27c8eb03d81db1c46401252b73f9913a0d8701b2a4f58db72bLA
Sed contra est quod in Psalmo dicitur ex persona Christi, repleta est malis anima mea, non quidem peccatis, sed humanis malis, idest doloribus, ut Glossa ibidem exponit. Sic igitur anima Christi fuit passibilis.Referencing norms: assert-h215e04a455d8763b6c59273a9c91bfcf6565dfc8f2132c22114095140dbf9124
section/15-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:35a3b1914924cbf769275d823e0c3fccfecbe58ff8b9a7c4a9842f8645de1bb9LA
Ad primum ergo dicendum quod in omnibus illis verbis, et similibus Hilarius a carne Christi non veritatem doloris, sed necessitatem excludere intendit. Unde post praemissa verba subdit, neque enim, cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse dominus aut manducasse aut doluisse monstratus est, sed ad demonstrandam corporis veritatem corporis consuetudo suscepta est, ita ut, naturae nostrae consuetudine, consuetudini sit corporis satisfactum. Vel, cum potum aut cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit. Et accepit necessitatem per comparationem ad causam primam horum defectuum, quae est peccatum, ut supra dictum est, ut scilicet ea ratione dicatur caro Christi non subiacuisse necessitati horum defectuum, quia non fuit in ea peccatum. Unde subdit, habuit enim, scilicet Christus, corpus, sed originis suae proprium, neque ex vitiis humanae conceptionis existens, sed in formam corporis nostri, virtutis suae potestate, subsistens. Quantum tamen ad causam propinquam horum defectuum, quae est compositio contrariorum, caro Christi subiacuit necessitati horum defectuum, ut supra habitum est.Referencing norms: Q15A5Ad1, assert-h631b091c8b8f67ffb69d3acc4db22d25a906e8c04175b18eacc8509b71eacf8a
section/15-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d6481d7f57261e522730b297e5f2343a9d8bc615841a722d74e3e31b16dfca9cLA
Ad secundum dicendum quod caro in peccato concepta subiacet dolori non solum ex necessitate naturalium principiorum, sed etiam ex necessitate reatus peccati. Quae quidem necessitas in Christo non fuit, sed solum necessitas naturalium principiorum.Referencing norms: Q15A5Ad2, assert-h72c47ade9c9f7bfae541963d6754ddcbfd53b99fcabdcd1a65b150d62580337f
section/15-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4043d6a44248f8b47ddd116dc4a5f50a70a25a23775109c1239007e7964c1190LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, virtute divinitatis Christi dispensative sic beatitudo in anima continebatur quod non derivabatur ad corpus, ut eius passibilitas et mortalitas tolleretur. Et, eadem ratione, delectatio contemplationis sic continebatur in mente quod non derivabatur ad vires sensibiles, ut per hoc dolor sensibilis excluderetur.Referencing norms: Q15A5Ad3, assert-hebd8e8da613ee37f87668fc9eefcad16cdd33f3c1571aeca78d2d076693f9127
section/15-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fd689035cf5f6c56ee10accf389971c6b6e4eaada6a802299e7c4e668d20b8f4LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit verus dolor sensibilis. Dicit enim Hilarius, in X de Trin., cum pro Christo mori vita sit, quid ipse in mortis sacramento doluisse aestimandus est, qui pro se morientibus vitam rependit? Et infra dicit, unigenitus Deus hominem verum, non deficiens a se Deo, sumpsit, in quo, quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem inferrent. Non igitur in Christo fuit verus dolor.Referencing norms: Q15A5Obiectio1, assert-h3f645e0025157714a0f824aa4ec0b42564bccfc0d3196f14b859cbe644c68443
section/15-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:df0b6513beb9181677af9df75e0add32b1bca386cdc9fb4949246701082ec5b1LA
Praeterea, hoc proprium videtur esse carni in peccato conceptae, quod necessitati doloris subiaceat. Sed caro Christi non est cum peccato concepta, sed ex spiritu sancto in utero virginali. Non ergo subiacuit necessitati patiendi dolorem.Referencing norms: Q15A5Obiectio2, assert-h4c977f6e38299190de63edb1d0502e65a9ae1129e663be482eb74477f3f2e919, assert-hd96b911f25ecbc337112da32d5c0d7ad0687a31736311b8ea921f1ebd57ea933
section/15-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b3c0a772c0b5d8ce0b3aa5fbb276a40dda512411a41a86387d996a253164a6c7LA
Praeterea, delectatio contemplationis divinorum diminuit sensum doloris, unde et martyres in passionibus suis tolerabilius dolorem sustinuerunt ex consideratione divini amoris. Sed anima Christi summe delectabatur in contemplatione Dei, quem per essentiam videbat, ut supra dictum est. Non ergo poterat sentire aliquem dolorem.Referencing norms: Q15A5Obiectio3, assert-h5ce09e8fd2cdd017f32db66d453c44f7d8aa5e3fd4263099f4bc4a2557d1d45f, assert-h9c4aa846a2526843e6232165deaa30da3ccf256dd8eb9db3ccfa8b1b513efc18
section/15-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:029cadce6ef9a1c169c2ffca4e38855414ba3d50cbe581caf9cd10f7aa53d2fcLA
Respondeo dicendum quod, sicut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt, ad veritatem doloris sensibilis requiritur laesio corporis et sensus laesionis. Corpus autem Christi laedi poterat, quia erat passibile et mortale, ut supra habitum est. Nec defuit ei sensus laesionis, cum anima Christi perfecte haberet omnes potentias naturales. Unde nulli dubium debet esse quin in Christo fuerit verus dolor.Referencing norms: Q15A5Respondeo, assert-h3585f4c1d4ec4c995b54875a9215879f4390f06e033d0121f967e0c6cef24b18
section/15-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a333c7fcd46c3aba2b844e8450ea45e73dac5736966012b16ed2cdabcfc7c04cLA
Sed contra est quod Isaiae LIII dicitur, vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.Referencing norms: assert-hf92d05bf03c7266b8d96069e53945e84ac7bbb7f38d07be9d079ae484ce37971
section/15-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1af13ce4650aeb4fce2a5c15089554940119c00e539f8f25bb861db3e26df9cdLA
Ad primum ergo dicendum quod tristitia removetur a Christo secundum passionem perfectam, fuit tamen in eo initiata, secundum propassionem. Unde dicitur Matth. XXVI, coepit contristari et moestus esse. Aliud enim est contristari, aliud incipere contristari, ut Hieronymus ibidem dicit.Referencing norms: Q15A6Ad1, assert-h952b00f59e932a843123edc3a1ae2ab3392e07bbf7db5e2007878294498797dc
section/15-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1901f99d15e540be32bd10b0ee1169d313d6b19c057522ae1e14aa7a11aa6499LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, pro tribus perturbationibus, scilicet cupiditate, laetitia et timore, Stoici tres eupathias, idest bonas passiones, in anima sapientis posuerunt, scilicet pro cupiditate voluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. Sed pro tristitia negaverunt aliquid posse esse in animo sapientis, quia tristitia est de malo quod iam accidit; nullum autem malum aestimant posse accidere sapienti. Et hoc ideo est quia non credebant aliquid esse bonum nisi honestum, quod homines bonos facit; nec aliquid esse malum nisi inhonestum, per quod homines mali fiunt. Quamvis autem honestum sit principale hominis bonum, et inhonestum principale hominis malum, quia haec pertinent ad ipsam rationem, quae est principalis in homine; sunt tamen quaedam secundaria hominis bona, quae pertinent ad ipsum corpus, vel ad exteriores res corpori deservientes. Et secundum hoc, potest in animo sapientis esse tristitia, quantum ad appetitum sensitivum, secundum apprehensionem huiusmodi malorum, non tamen ita quod ista tristitia perturbet rationem. Et secundum hoc etiam intelligitur quod non contristabit iustum quidquid ei acciderit, quia scilicet ex nullo accidente eius ratio perturbatur. Et secundum hoc tristitia fuit in Christo, secundum propassionem, non secundum passionem.Referencing norms: Q15A6Ad2, assert-h8de4c66e7ca5f5fb48d6a8896fc7e8438740a83bf3d7d81e8cfed52a5451606e
section/15-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2937c5e21b39f450c4763d310ea4bba6ce49cb2dfc408fd44964ea74089d57e5LA
Ad tertium dicendum quod omnis tristitia est malum poenae, non tamen semper est malum culpae, sed solum quando ex inordinato affectu procedit. Unde Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, cum rectam rationem sequantur istae affectiones, et quando et ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbidas aut vitiosas passiones audeat dicere?Referencing norms: Q15A6Ad3, assert-h2b51b7d3905c57c322f51992ffba2939a79cc9565da6a9716e58fec4412a8161
section/15-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:840832186ecaedf225115d58ac3e3f17606bbd643a18f151133bcfecd71040cbLA
Ad quartum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse contrarium voluntati secundum se quod tamen est volitum ratione finis ad quem ordinatur, sicut medicina amara non est secundum se volita, sed solum secundum quod ordinatur ad sanitatem. Et hoc modo mors Christi et eius passio fuit, secundum se considerata, involuntaria et tristitiam causans, licet fuerit voluntaria in ordine ad finem, qui est redemptio humani generis.Referencing norms: Q15A6Ad4, assert-ha635812c94d66f171c09b7210e90cd15264ae8d7cbb619f5830a02a62730df89
section/15-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df5865d1bac67a2acef0455fb65f494f898b53e7e32a39d83f32116b59099017LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit tristitia. Dicitur enim de Christo, Isaiae XLII, non erit tristis neque turbulentus.Referencing norms: Q15A6Obiectio1, assert-h957842b97aa3d96eb7b06a28a8f85dde5bae8beb25bfd88c7123397a2b72d9e5
section/15-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:da10c3406930d14c778f6037991505ded9ec064cef2fcaad876d173b94d0a2deLA
Praeterea, Proverb. XII dicitur, non contristabit iustum quidquid ei acciderit. Et huius rationem Stoici assignabant, quia nullus tristatur nisi de amissione bonorum suorum, iustus autem non reputat bona sua nisi iustitiam et virtutem, quas non potest amittere. Alioquin, subiaceret iustus fortunae, si pro amissione bonorum fortunae tristaretur. Sed Christus fuit maxime iustus, secundum illud Ierem. XXIII. Hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus iustus noster. Ergo in eo non fuit tristitia.Referencing norms: Q15A6Obiectio2, assert-h000280dcbf9ebe426ddecc3c09738df1706e7ac315434ae58b77d3cc0e85de98, assert-h1e6c2d249bd2e5f5f8f8af1b5aec80dc0329142f2e99e1a5f3eb7c5077712d2d
section/15-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5a1d3798f214e8f76a3b78cfbb90688f4fc1ebbcf5e925e739c499103fde974bLA
Praeterea, philosophus dicit, in VII Ethic., quod omnis tristitia est malum et fugiendum. Sed nullum malum vel fugiendum fuit in Christo. Ergo in Christo non fuit tristitia.Referencing norms: Q15A6Obiectio3, assert-h2b5705d5a512dfe570555b75a0346c4aceaac0c5a281479ef5c5cea6e438ec0c, assert-h77aed9d14775d4f57cfaf3fd8c2ff90302e93e8924aac51ab21c9764dfc9cf32
section/15-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c3b77b326c2bda999b5ff2a7d16d5f2f9a43aec4cba96b541958aca7c0cd53d8LA
Praeterea, sicut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, tristitia est de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed nihil passus est Christus contra suam voluntatem, dicitur enim Isaiae LIII, oblatus est quia ipse voluit. Ergo in Christo non fuit tristitia.Referencing norms: Q15A6Obiectio4, assert-h0e8ee93d4f8db3360aefaf1d4e758324125b7c36bd4a95253424b88cdec818d3, assert-haaee3eb8277b79ccb9f2f94e15121f01cffc981febcafaf7dcb56971786122b8
section/15-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c5c57c291514dcfa0fbfb44d92443b5d7ffe22c1a1b30e6a4e219abd1861f027LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, delectatio divinae contemplationis ita per dispensationem divinae virtutis retinebatur in mente Christi quod non derivabatur ad vires sensitivas, ut per hoc dolor sensibilis excluderetur. Sicut autem dolor sensibilis est in appetitu sensitivo, ita et tristitia, sed est differentia secundum motivum, sive obiectum. Nam obiectum et motivum doloris est laesio sensu tactus percepta, sicut cum aliquis vulneratur. Obiectum autem et motivum tristitiae est nocivum seu malum interius apprehensum, sive per rationem sive per imaginationem, sicut in secunda parte habitum est, sicut cum aliquis tristatur de amissione gratiae vel pecuniae. Potuit autem anima Christi interius apprehendere aliquid ut nocivum, et quantum ad se, sicut passio et mors eius fuit, et quantum ad alios, sicut peccatum discipulorum, vel etiam Iudaeorum occidentium ipsum. Et ideo, sicut in Christo potuit esse verus dolor, ita in eo potuit esse vera tristitia, alio tamen modo quam in nobis est, secundum illa tria quae sunt assignata supra, cum communiter de Christi passione loqueremur.Referencing norms: Q15A6Respondeo, assert-h7285a1344dac383edf0fe0064b81ad1535f4fe2a7df8c627922ff9ae05899b8d
section/15-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:14b59b6762487f4e640cc9f491a2ece93a887e8c1a933dc29b032a2f4dc7247aLA
Sed contra est quod dicit dominus, Matth. XXVI, tristis est anima mea usque ad mortem. Et Ambrosius dicit, II de Trin., ut homo, tristitiam habuit, suscepit enim tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, qui crucem praedico.Referencing norms: assert-h8c3ae0e8f998fe936c7bf92c9efc2a357568607c6231f41e7d41d59240cfb32a
section/15-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0d6e73e898ef2544dde3923f018f4e5546e9beda2ccff56bac4e93113e135a1aLA
Ad primum ergo dicendum quod iustus dicitur esse absque terrore, secundum quod terror importat perfectam passionem, avertentem hominem a bono quod est rationis. Et sic timor non fuit in Christo sed solum secundum propassionem. Et ideo dicitur quod coepit Iesus pavere et taedere, quasi secundum propassionem, ut Hieronymus exponit.Referencing norms: Q15A7Ad1, assert-h7c2fedaa3e1486572e8313f6dbbda93a938fa880ca4f3a18423e98d0e79b4756
section/15-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:325be203bbcac2cd0d060d968a613a4614d94ad40f713d69accb9fe4905787efLA
Ad secundum dicendum quod Hilarius eo modo excludit a Christo timorem quo excludit tristitiam, scilicet quoad necessitatem timendi. Sed tamen, ad comprobandam veritatem humanae naturae, voluntarie timorem assumpsit, sicut et tristitiam.Referencing norms: Q15A7Ad2, assert-h0fd3dc2d182ef08662cf3fe7c6570beaff377c28a1cf4f2676400ae389db1aaa
section/15-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4453ef2365f956cf7912c72d98df93768df68a617a7fa47365d01f1840197a54LA
Ad tertium dicendum quod, licet Christus potuerit vitare mala futura secundum virtutem divinitatis, erant tamen inevitabilia, vel non de facili vitabilia, secundum infirmitatem carnis.Referencing norms: Q15A7Ad3, assert-h7d723e4290eaf1e1273cc8b6a66e9e00223da454bf42f7acf5909aacbaee6cba
section/15-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1d18518cdbdc53fd183080d60d267dfc8cb1ccebc97d056c7a8e9922f2204e76LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit timor. Dicitur enim Proverb. XXVII, iustus, quasi leo confidens, absque terrore erit. Sed Christus fuit maxime iustus. Ergo in Christo non fuit aliquis timor.Referencing norms: Q15A7Obiectio1, assert-h0723de80dca64c11a5b1fde9dd0c0ff63a1de0773d7e7b67dd49cd4e846b19bf, assert-hc39f34b1aa0e86e8301305cd7da9e7a7950bc91d1646368997c33b81b44b95a5
section/15-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8901ba1163e40728cd8595373e4c28374fbdde2d53c77cb7324e53ce30cad553LA
Praeterea, Hilarius dicit, X de Trin., interrogo eos qui hoc existimant an ratione subsistat ut mori timuerit qui, omnem ab apostolis mortis timorem expellens, ad gloriam eos sit martyrii exhortatus. Non ergo in Christo rationabile est fuisse timorem.Referencing norms: Q15A7Obiectio2, assert-h0637507bac8ec31b6b716e420ab06ac1611e974bd40e19043564cea64a5a50fa
section/15-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fcde3f85167be2022896b2553ada96896e6817e86c517ef4883db133ef001a8dLA
Praeterea, timor non videtur esse nisi de malo quod non potest homo vitare. Sed Christus poterat vitare et malum poenae, quod passus est; et malum culpae, quod aliis accidit. Ergo in Christo non fuit aliquis timor.Referencing norms: Q15A7Obiectio3, assert-h00b103309dd8be70a0f330a84847a24e36ec97da5a2773b53f4ea21304367e3a, assert-h5fd9bcfce6e036aa6691345654448711b5e2bc5cf89e292d326024407be67ba0
section/15-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0411109f5c42300836a1ffbea0852b1114500a0f03cace624fcd43459477a0edLA
Respondeo dicendum quod, sicut tristitia causatur ex apprehensione mali praesentis, ita etiam timor causatur ex apprehensione mali futuri. Apprehensio autem mali futuri, si omnimodam certitudinem habeat, non inducit timorem. Unde philosophus dicit, in II Rhet., quod timor non est nisi ubi est aliqua spes evadendi, nam quando nulla spes est evadendi, apprehenditur malum ut praesens; et sic magis causat tristitiam quam timorem. Sic igitur timor potest considerari quantum ad duo. Uno modo, quantum ad hoc quod appetitus sensitivus naturaliter refugit corporis laesionem, et per tristitiam, si sit praesens; et per timorem, si sit futura. Et hoc modo timor fuit in Christo, sicut et tristitia. Alio modo potest considerari secundum incertitudinem futuri adventus, sicut quando nocte timemus ex aliquo sonitu quasi ignorantes quid hoc sit. Et quantum ad hoc, timor non fuit in Christo, ut Damascenus dicit, in III libro.Referencing norms: Q15A7Respondeo, assert-hbccc23abde5498bf76c42ba500467eb7f94ada9486ae28f1f23655ee0f3ce3d6
section/15-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:92a3bcff539e1bd8966c3086551fb7e5c9e418bce4afb9032cb2901564d6417eLA
Sed contra est quod dicitur Marc. XIV, coepit Iesus taedere et pavere.Referencing norms: assert-h3b0eae70814d84be76a60f948867a25c0c57b88bd53918c142bfcc4b7c7767a6
section/15-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e7e5e17f267dd669b95078e3e9264a8185783cbfe0cbf04a309b77b546f8616cLA
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus nihil ignoret, poterat tamen de novo aliquid occurrere experimentali eius scientiae, ex quo admiratio causaretur.Referencing norms: Q15A8Ad1, assert-h8e57eb80cd9dd868403e5f8f2adf953c32a9ad74daf761cc2069ab05f87ab3e8
section/15-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:804838d5b110b5f03c55b8a5f89d066488e6eb5935cb4bb52d591e0ecde6ae3fLA
Ad secundum dicendum quod Christus admirabatur de fide centurionis non ea ratione quod esset magna quantum ad ipsum, sed quia erat magna quantum ad alios.Referencing norms: Q15A8Ad2, assert-h81704a73171ae5f92d2363322bc542ee4a7eae6e8ec5a9545e3444a57d6d5cb0
section/15-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fdc83de508e33f1137d7c707d806af584826c0c80fa442b854ed11bab26508caLA
Ad tertium dicendum quod ipse poterat facere omnia secundum virtutem divinam, secundum quam in eo admiratio non erat, sed solum secundum humanam scientiam experimentalem, ut dictum est.Referencing norms: Q15A8Ad3, assert-hd5890c7e35dcb64d6bda52424c74a656b9148002e8a90fd6f9c1be973f4e8509
section/15-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:856b80842a81c009b91554e0974086e13537f5e78b9decaad8fbef2282b0485aLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit admiratio. Dicit enim philosophus, in I Metaphys., quod admiratio causatur ex hoc quod aliquis videt effectum et ignorat causam, et sic admirari non est nisi ignorantis. Sed in Christo non fuit ignorantia, ut dictum est. Ergo in Christo non fuit admiratio.Referencing norms: Q15A8Obiectio1, assert-h5853376ccee697d4b1f99bf3f2d03ba73c6045a0be8d7aec04c13a16e6c0d97f, assert-h65a928e0067bc001fd1e42f7ee28333f8d5324e1cd83ae68563f8512798f521c
section/15-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e93efa981cf372bc0c622349890c4015c435f755e177176fd90964553997b307LA
Praeterea, Damascenus dicit, in II libro, quod admiratio est timor ex magna imaginatione, et ideo philosophus dicit, in IV Ethic., quod magnanimus non est admirativus. Sed Christus fuit maxime magnanimus. Ergo in Christo non fuit admiratio.Referencing norms: Q15A8Obiectio2, assert-h167cdeebfb3b3767d69de875ee04b0530cd9cc232e4329bf4a15b2ae79778656, assert-h6d3fc69f4cdbd07be800f05161f95d547d43554d8a1a5335b8e62b1103a61fd9
section/15-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ecb52afbc470ed819a7adf04bcce119325ba7a407ab9e3a95bcb0f3eeec5134dLA
Praeterea, nullus admiratur de eo quod ipse facere potest. Sed Christus facere potuit quidquid magnum erat in rebus. Ergo videtur quod de nullo admirabatur.Referencing norms: Q15A8Obiectio3, assert-h0257fdb7047fe7564222796b71c2e894fb2cd55d7938da57b19fe24e7c8e4ce7, assert-h717749072ab6ceafc715b0648bfa5bcda596634308d3587b6e2cc8696ddfc263
section/15-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:555269136878aea72620eec98f3d29481379c20a3abd813a8d1767596943566eLA
Respondeo dicendum quod admiratio proprie est de novo aliquo insolito. In Christo autem non poterat esse aliquid novum et insolitum quantum ad scientiam divinam; neque etiam quantum ad scientiam humanam qua cognoscebat res in verbo; vel qua cognoscebat res per species inditas. Potuit tamen esse aliquid sibi novum et insolitum secundum scientiam experimentalem, secundum quam sibi poterant quotidie aliqua nova occurrere. Et ideo, si loquimur de Christo quantum ad scientiam divinam et scientiam beatam, vel etiam infusam, non fuit in Christo admiratio. Si autem loquamur de eo quantum ad scientiam experimentalem, sic admiratio in eo esse potuit. Et assumpsit hunc affectum ad nostram instructionem, ut scilicet doceat esse mirandum quod etiam ipse mirabatur. Unde Augustinus dicit, in I super Gen. contra Manich., quod miratur dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moveri. Omnes ergo tales motus eius non perturbati animi signa sunt, sed docentis magisterium.Referencing norms: Q15A8Respondeo, assert-h9ff30f3246faccdb671273e7d4c60609ad7c1d74df4a9d3f625e8f3378432f7e
section/15-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b4514733bf8e6e3482c72601675fb0fa0ee86f05b61d8810ce4c62e41541e533LA
Sed contra est quod dicitur Matth. VIII, audiens Iesus, scilicet verba centurionis, miratus est.Referencing norms: assert-h7d61603250e80329d572201da71ca9e10088490b6ef17bde3bcc1a24561620a3
section/15-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1331310dbb5571816de095b8803d39e84010ff9bc3d88c4c37fe055b1db5bb0LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Gregorius, in V Moral., ira dupliciter se habet in homine. Quandoque enim praevenit rationem, et trahit eam secum ad operandum. Et tunc proprie ira dicitur operari, nam operatio attribuitur principali agenti. Et secundum hoc intelligitur quod ira viri iustitiam Dei non operatur. Quandoque vero ira sequitur rationem, et est quasi instrumentum ipsius. Et tunc operatio, quae est iustitiae, non attribuitur irae, sed rationi.Referencing norms: Q15A9Ad1, assert-hcc89f40be57dba66ff96b5f4c6f5221f143db9affe940c7cde2dba14336f5217
section/15-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2884a2aab6762640ddfb6bca07369f82f02ece940a6a571e9a9553383dc538c9LA
Ad secundum dicendum quod ira quae transgreditur ordinem rationis mansuetudini opponitur, non autem ira quae est moderata, ad medium reducta per rationem. Nam mansuetudo medium tenet in ira.Referencing norms: Q15A9Ad2, assert-hfaf256cac4294f29ca8a0d6293076dcdf750a503841213632cbae30dd44864af
section/15-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:455abe83451e56da2c5ebed6f14e247fa9c7be2876014a5dc4324425ef764426LA
Ad tertium dicendum quod in nobis, secundum naturalem ordinem, potentiae animae mutuo se impediunt, ita scilicet quod, cum unius potentiae operatio fuerit intensa, alterius operatio debilitetur. Et ex hoc procedit quod motus irae etiam si sit secundum rationem moderatus, utcumque impedit oculum animae contemplantis. Sed in Christo, per moderationem divinae virtutis, unicuique potentiae permittebatur agere quod erat ei proprium, ita quod una potentia ex alia non impediebatur. Et ideo, sicut delectatio mentis contemplantis non impediebat tristitiam vel dolorem inferioris partis, ita etiam e converso passiones inferioris partis in nullo impediebant actum rationis.Referencing norms: Q15A9Ad3, assert-hadc9860e9a36d83bcff92fc881bafd3409ffbff1c360badd31e53819f8a59cb3
section/15-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:336240527728af80dc7b7c83258e5e22b151bf00d0aa8f60c02f6c4d99232ad7LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit ira. Dicitur enim Iac. I, ira enim viri iustitiam Dei non operatur. Sed quidquid fuit in Christo ad iustitiam Dei pertinuit, ipse enim factus est nobis iustitia a Deo, ut dicitur I Cor. I. Ergo videtur quod in Christo non fuerit ira.Referencing norms: Q15A9Obiectio1, assert-h3d620951706c8995dd862c080e91ff9f3e35943eee50cec72661598a28c3c3ae, assert-hfb0b95890c716f25d708e629eedfdb515032fa99ab2fd0ed595397cf03405ad0
section/15-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:eb3384bd9bbd7abf1a966248dcb58ba8737ede64e0178878ca02c9105589b728LA
Praeterea, ira mansuetudini opponitur, ut patet in IV Ethic. Sed Christus fuit maxime mansuetus. Ergo in Christo non fuit ira.Referencing norms: Q15A9Obiectio2, assert-h81a8f067ec4299e9c2a78483cc34a90a7a92a0d23a6f9021982c8f34a9b33a1e, assert-hbce7ece856d86e3b3716a23d49e595761b500aa922620d921a0938cf0656959a
section/15-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:131af781a27e872c818cd9e2a8eb2268f382e3dffb10c0da9c66f8bdb583b579LA
Praeterea, Gregorius dicit, in V Moral., quod ira per vitium excaecat oculum mentis; ira vero per zelum ipsum turbat. Sed in Christo mentis oculus non fuit neque excaecatus neque turbatus. Ergo in Christo non fuit ira per vitium, nec ira per zelum.Referencing norms: Q15A9Obiectio3, assert-h0a1b4fbfbe8311d24647b3c285813ed759a9dc3d50e4e8b3dbd77558597c6fe4, assert-he25f969aabe42c7ed247618e83b085e96a56426a97a5a4773b00c05f16aa0bca
section/15-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:04c3889dee4f7389664fd7c8cef27739f982dad10f5d89d376a6be1cbfb5af2cLA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, ira est effectus tristitiae. Ex tristitia enim alicui illata consequitur in eo, circa sensitivam partem, appetitus repellendi illatam iniuriam vel sibi vel aliis. Et sic ira est passio composita ex tristitia et appetitu vindictae. Dictum est autem quod in Christo tristitia esse potuit. Appetitus etiam vindictae quandoque est cum peccato, quando scilicet aliquis vindictam quaerit sibi absque ordine rationis. Et sic ira in Christo esse non potuit, hoc enim dicitur ira per vitium. Quandoque vero talis appetitus est sine peccato, immo est laudabilis, puta cum aliquis appetit vindictam secundum ordinem iustitiae. Et hoc vocatur ira per zelum, dicit enim Augustinus, super Ioan., quod zelo domus Dei comeditur qui omnia perversa quae videt cupit emendare; et, si emendare non possit, tolerat et gemit. Et talis ira fuit in Christo.Referencing norms: Q15A9Respondeo, assert-h33f2400f79e5afbf3c985f20e86b9b241a3c738085d3eac3086f87bcb5b6b636
section/15-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:224ef1cfdcdebbed75d78457a7cf55146d8b2fcd845ce3eff4a139e599a14b1eLA
Sed contra est quod Ioan. II dicitur de eo esse impletum quod in Psalmo legitur, zelus domus tuae comedit me.Referencing norms: assert-h368ba47ce234fa49ca04ad96ad059cb20bb401eba1acdd306d20358c253152a2
question/15/prooemium · paragraph
la · official · sha256:bbe8736666794627ac13edaa4e32f05f6fd410b886de7848b9f579ecb4ea8b84LA
Deinde considerandum est de defectibus pertinentibus ad animam. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum in Christo fuerit peccatum. Secundo, utrum in eo fuerit fomes peccati. Tertio, utrum in eo fuerit ignorantia. Quarto, utrum anima eius fuerit passibilis. Quinto, utrum in eo fuerit dolor sensibilis. Sexto, utrum in eo fuerit tristitia. Septimo, utrum in eo fuerit timor. Octavo, utrum in eo fuerit admiratio. Nono, utrum in eo fuerit ira. Decimo, utrum simul fuerit viator et comprehensor.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 16
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q16
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:40c4502b6e27d5c416cd5b7514cf29f35c08e2f5503c6f5d73c6a8735d0fd551 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 101
section/16-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9676de27e87a477b8029d514c5af8a59cb34176744fe59a147c9898567147b57LA
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus non sit humana natura, est tamen habens humanam naturam. Nomen autem creaturae natum est praedicari non solum de abstractis, sed etiam de concretis, dicimus enim quod humanitas est creatura, et quod homo est creatura.Referencing norms: Q16A10Ad1, assert-ha8cdc90ff10ed96caf22f54dda02bff970b26dd6d1f9744c0e0474a2d8435c7c
section/16-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd1989d8c9bf17237004d284861a9db1ab0b7aba65cb842f6d184c065c424fe6LA
Ad secundum dicendum quod ly homo, secundum quod ponitur in subiecto, magis respicit suppositum, secundum autem quod ponitur in reduplicatione, magis respicit naturam, ut dictum est. Et quia natura est creata, suppositum vero increatum, ideo, licet non concedatur ista simpliciter, iste homo est creatura, conceditur tamen ista, Christus, secundum quod homo, est creatura.Referencing norms: Q16A10Ad2, assert-h2dc55fb8aa3c6f74310403a8cd0480cb93adb3591c6010046a55ef73d8045f6e
section/16-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f1e0179a7e19bac370c548ce34ee012dc28a47d4c3557c39c33deabc83744916LA
Ad tertium dicendum quod cuilibet homini qui est suppositum solius naturae humanae, competit quod non habeat esse nisi secundum naturam humanam. Et ideo de quolibet tali supposito sequitur, si secundum quod est homo est creatura, quod sit creatura simpliciter. Sed Christus non solum est suppositum humanae naturae, sed etiam divinae, secundum quam habet esse increatum. Et ideo non sequitur, si secundum quod homo est creatura, quod simpliciter sit creatura.Referencing norms: Q16A10Ad3, assert-h33d2174d1b6c670b83bef4d66a89190fbceef892163a8231f747fd1bc4cf2327
section/16-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7484c3307277b7f054f3d41d963d4cbc874559cc90d9b850897a80b820b74d26LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura; vel, incoepit esse. Nihil enim in Christo est creatum nisi humana natura. Sed haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est humana natura. Ergo etiam haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura.Referencing norms: Q16A10Obiectio1, assert-h297a9705d328a78e215107246a14b271fd06861b314d080d0c05c1becded1546, assert-ha1b13d8db58a12214826ce303836a1f6bc3e1fef28e694c56608ccebbf3bcd2c
section/16-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4aeabba6e1af9f89f9c204bfb397d403f0264c2a3823bd9720fd4af5689c94b4LA
Praeterea, praedicatum magis praedicatur de termino in reduplicatione posito quam de ipso subiecto propositionis, sicut, si dicatur, corpus, secundum quod coloratum, est visibile, sequitur quod coloratum sit visibile. Sed haec non est absolute, sicut dictum est, concedenda, homo Christus est creatura. Ergo etiam neque haec, Christus, secundum quod homo, est creatura.Referencing norms: Q16A10Obiectio2, assert-h24beffa7ab43348ed67c6f9c5cafcfb13e838a6e325ef088ccb1749dd226ae54, assert-hca306b28e15f3b2f0ce97820bb5190237b9f4118f90c7a97c9e26a0760637457
section/16-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:38a25a31f3743005427c71cff3d6fc7d46a86d500ef49c5565ef58d57fa6b28fLA
Praeterea, quidquid praedicatur de quocumque homine secundum quod homo, praedicatur de eo per se et simpliciter, idem enim est per se, et secundum quod ipsum, ut dicitur in V Metaphys. Sed haec est falsa, Christus est per se et simpliciter creatura. Ergo etiam haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura.Referencing norms: Q16A10Obiectio3, assert-h44f0c55e1c31ff78dba90816849be74d785b1418fef570b0f5148ee2c32bf61d, assert-h81baf6bf55f3e52f8385443fcf39a7e251d230efcd4ac0f4c88e9957fb9c0bb8
section/16-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca9a9156d1a842f607cea9cbdb7489adbd5ee3e034639bf9bf9fa20f89bacc8aLA
Respondeo dicendum quod, cum dicitur, Christus secundum quod homo, hoc nomen homo potest resumi in reduplicatione vel ratione suppositi, vel ratione naturae. Si quidem resumatur ratione suppositi, cum suppositum humanae naturae in Christo sit aeternum et increatum, haec erit falsa, Christus, secundum quod homo, est creatura. Si vero resumatur ratione humanae naturae, sic est vera, quia ratione humanae naturae, sive secundum humanam naturam, convenit sibi esse creaturam, ut supra dictum est. Sciendum tamen quod nomen sic resumptum in reduplicatione magis proprie tenetur pro natura quam pro supposito, resumitur enim in vi praedicati, quod tenetur formaliter; idem enim est dictu, Christus secundum quod homo, ac si diceretur, Christus secundum quod est homo. Et ideo haec est magis concedenda quam neganda, Christus, secundum quod homo, est creatura. Si tamen adderetur aliquid per quod pertraheretur ad suppositum, esset propositio magis neganda quam concedenda, puta si diceretur, Christus, secundum quod hic homo, est creatura.Referencing norms: Q16A10Respondeo, assert-hc0c87d774e9dc40b5add498c5353e2b8e10ba5830883e62e7b244bb020611c8a
section/16-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:06ae95229460ae64489a268d9d2df8d534ffe6c2c098159043eb1cc19771531aLA
Sed contra, omne quod est, vel est creator vel creatura. Sed haec est falsa, Christus, secundum quod homo, est creator. Ergo haec est vera, Christus, secundum quod homo, est creatura.Referencing norms: assert-h40f303c2746aab6f8664417f69915c61decbdaf089212ed66d95e018f009e330
section/16-11/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b54332b7c4739595e501e7ec42b5fa6efca1fdb10933e86726fd56d0faffd841LA
Ad primum ergo dicendum quod non secundum idem convenit alicui moveri ad aliquid, et esse illud, nam moveri convenit alicui ratione materiae vel subiecti, esse autem in actu ratione formae. Et similiter non secundum idem convenit Christo ordinari ad hoc quod sit Deus per gratiam unionis, et esse Deum, sed convenit primum sibi secundum humanam naturam; secundum vero secundum divinam. Et ideo haec est vera, Christus secundum quod homo, habet gratiam unionis, non tamen ista, Christus, secundum quod homo, est Deus.Referencing norms: Q16A11Ad1, assert-hddf7ec3e36b2b5b0a2c013c457c941f2cc025acbdc8b83da4ee93798a4e284b1
section/16-11/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:664d02bf3174ae510095c4e4d08f5543dbe7a042c2e75b2b37050c3165643fb8LA
Ad secundum dicendum quod filius hominis habet in terra potestatem dimittendi peccata, non virtute humanae naturae, sed divinae, in qua quidem divina natura consistit potestas dimittendi peccata per auctoritatem; in humana autem natura consistit instrumentaliter et per ministerium. Unde Chrysostomus, super Matth., hoc exponens, dicit, signanter dixit, in terra dimittendi peccata, ut ostenderet quod humanae naturae potestatem divinitatis univit indivisibili unione. Quia, etsi factus est homo, tamen Dei verbum permansit.Referencing norms: Q16A11Ad2, assert-h0714f0e9bf81049569009f31176b8d2d828a6053c1f6353d1f25fcc8d66754f1
section/16-11/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c8d840962e0e9a8bfe72f28fe96ea1314f6fd69730cad22e6d847422a90f3d6cLA
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur iste homo, pronomen demonstrativum trahit hoc nomen homo ad suppositum. Et ideo magis est haec vera, Christus, secundum quod iste homo, est Deus, quam ista, Christus, secundum quod homo, est Deus.Referencing norms: Q16A11Ad3, assert-h94a28a482835103d056b6d874ab103f15f07c695f3719b3ff3d8655d4c4ccf8b
section/16-11/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:16af823e2d45be4bf9ba4215f5abe9823081cec06376f34bee23994afa9212ddLA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, sit Deus. Christus enim est Deus per gratiam unionis. Sed Christus, secundum quod homo, habet gratiam unionis. Ergo Christus, secundum quod homo, est Deus.Referencing norms: Q16A11Obiectio1, assert-ha146cc85ce62f6dec2ffbb4e88fb6876a728a0f6245509bf928daf445d8c7a4a, assert-hdc1aae1e70e7e8d58d3d8b6c57b817af08e8a028caac7a75913bc35d232e5e8e
section/16-11/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8891b194b43a3108e23e518584da4437c3d3442ec0dc9e1c3944c7370deddd65LA
Praeterea, dimittere peccata est proprium Dei, secundum illud Isaiae XLIII, ego ipse sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Sed Christus, secundum quod homo, dimittit peccata, secundum illud Matth. IX, ut autem sciatis quod filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, et cetera. Ergo Christus, secundum quod homo, est Deus.Referencing norms: Q16A11Obiectio2, assert-hb1d2c241ec45c41fc5fadb7c4931c690170d2fa4b88429e40fffab20fb7a74e9, assert-hb218858d58527498f9b986643ef2e4f6c04af3bcdd0bc6968f7604bcd221b3a4
section/16-11/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9b2864eb490ba112c722f940d1345ff5ebe3fcb3832efe2116dde068b53c93f7LA
Praeterea, Christus non est homo communis, sed est iste homo particularis. Sed Christus, secundum quod est iste homo, est Deus, quia in isto homine designatur suppositum aeternum, quod naturaliter est Deus. Ergo Christus, secundum quod homo, est Deus.Referencing norms: Q16A11Obiectio3, assert-h4b33fcbec4d178a20dfa532a1c4a55010c8af16d3421f0ac07a6e4d6ff367b40, assert-hbe9869bdbfd7e60fd8f8f10517c8cdc5f024d1b72f739b0bacd21063dacd84ac
section/16-11/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:888d7784ed2c9cf70bd528dc9a27d930f461162d435ad35fe6f87335578a77b2LA
Respondeo dicendum quod iste terminus homo, in reduplicatione positus, potest dupliciter accipi. Uno modo, quantum ad naturam. Et sic non est verum quod, secundum quod homo, sit Deus, quia humana natura est distincta a divina secundum differentiam naturae. Alio modo potest accipi ratione suppositi. Et sic, cum suppositum naturae humanae in Christo sit persona filii Dei, cui per se convenit esse Deum, verum est quod Christus, secundum quod homo, sit Deus. Quia tamen terminus in reduplicatione positus magis proprie tenetur pro natura quam pro supposito, ut supra dictum est, ideo magis est ista neganda, Christus, secundum quod homo, est Deus, quam sit affirmanda.Referencing norms: Q16A11Respondeo, assert-heeac1d3f7e45d4399271e6a81df30dada0c32561dffde7a67057f47d761b3e0d
section/16-11/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7871a64f65b0e8e0c16dade3a86ffb585d70811f2701d86b4964642492d054c0LA
Sed contra, illud quod convenit Christo secundum quod homo, convenit cuilibet homini. Si ergo Christus, secundum quod homo, est Deus, sequitur quod omnis homo sit Deus. Quod patet esse falsum.Referencing norms: assert-h0e98df23714c6b93d40f8c58cf804e2db41a0d9383251c5558ed129a5fb380cf
section/16-12/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e1e29d46aa423bef3d18ebacd6a5f757fc19ac5f1800974a1bee43ee8f52ed94LA
Ad primum ergo dicendum quod omni homini convenit esse personam secundum quod omne subsistens in humana natura est persona. Sed hoc est proprium homini Christo, quod persona subsistens in humana natura eius non sit causata ex principiis humanae naturae, sed sit aeterna. Et ideo uno modo est persona secundum quod homo, alio modo non, ut dictum est.Referencing norms: Q16A12Ad1, assert-h5333dbf6b08632eee3a1d7298592292c0425a80854dbff663739f4b6f6aab085
section/16-12/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f521fa2146903cc4e90caae25f47708c47b9b45963f71422068cef9e69e9efbaLA
Ad secundum dicendum quod substantia individua quae ponitur in definitione personae, importat substantiam completam per se subsistentem separatim ab aliis. Alioquin, manus hominis posset dici persona cum sit substantia quaedam individua, quia tamen est substantia individua sicut in alio existens, non potest dici persona. Et eadem ratione nec natura humana in Christo, quae tamen potest dici individuum vel singulare quoddam.Referencing norms: Q16A12Ad2, assert-hffd52f6340f5c15c0cfe8e7a9226d81a45fe2caad933d844e937107a2624e8e7
section/16-12/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8eebde5e2a76940148eb96bbd09fcb1d792b294fcdf9e9a8419ba0b02abfc44LA
Ad tertium dicendum quod, sicut persona significat quid completum et per se subsistens in natura rationali, ita hypostasis, suppositum et res naturae in genere substantiae significant quiddam per se subsistens. Unde, sicut humana natura non est per se seorsum a persona filii, ita etiam non est per se hypostasis vel suppositum vel res naturae. Et ideo in sensu in quo negatur ista, Christus, secundum quod homo, est persona, oportet etiam negari omnes alias.Referencing norms: Q16A12Ad3, assert-h21cb320303821fc292a67f5718b91a12e255f06340c78a00e4d95fa113cc0b8a
section/16-12/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6e9c15ac59153288829d2a117ac020fc9bcb515612302e5034bf87e064e50a4fLA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, sit hypostasis vel persona. Illud enim quod convenit cuilibet homini, convenit Christo secundum quod est homo, est enim aliis hominibus similis, secundum illud Philipp. II, in similitudinem hominum factus. Sed omnis homo est persona. Ergo Christus, secundum quod homo, est persona.Referencing norms: Q16A12Obiectio1, assert-h8a2c10863418935b4df818f51b9d54d291ebce6c562ef3c78233277594e5cfc9, assert-hdbbb40fe741e7f40b36bfe4313e13221ccf3a27b52a64f47d764f034b9100c06
section/16-12/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:78c38491bec7d49e620259e3f4813bb3d6297815e4ce74cc889d458a79afdcbcLA
Praeterea, Christus, secundum quod homo, est substantia rationalis naturae. Non autem substantia universalis. Ergo substantia individua. Sed nihil aliud est persona quam rationalis naturae individua substantia, ut dicit Boetius, in libro de duabus naturis. Ergo Christus, secundum quod homo, est persona.Referencing norms: Q16A12Obiectio2, assert-h6505abd545b302a1df8ac36b317ff36c2fd8282b46560e263e2f405bcca5c74d, assert-h874d13acf7a4e604301cd0f3f07ee7a073364eb4fad96d1be65c3b17da49e1d2, assert-haeafdd3fdd4d8572b8a9e5d8435e12402a2b1ebc0ba48bc144f9c0c25397fd7c
section/16-12/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:197aa27f16648d56d0125e68868c962d62316e2b0fad65c4044a35cf32f86097LA
Praeterea, Christus, secundum quod homo, est res humanae naturae, et suppositum et hypostasis eiusdem naturae. Sed omnis hypostasis et suppositum et res naturae humanae est persona. Ergo Christus, secundum quod homo, est persona.Referencing norms: Q16A12Obiectio3, assert-h7552c28c3ae09cfb66d948cfb3ba087ab98be642613e63ab41dfe6142d405226, assert-h776d4789256deeb89ec69eefb040c1b8072b537775734e42294989339a3cdb1e
section/16-12/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c295a9c5b505400ec4838ea78a6b0452580f0586d6af6417528216868d1be09LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iste terminus homo, in reduplicatione positus, potest accipi vel ratione suppositi, vel ratione naturae. Cum ergo dicitur, Christus, secundum quod homo, est persona, si accipiatur ratione suppositi, manifestum est quod Christus, secundum quod homo, est persona, quia suppositum humanae naturae nihil est aliud quam persona filii Dei. Si autem accipiatur ratione naturae, sic potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod intelligatur quod naturae humanae competat esse in aliqua persona. Et hoc etiam modo verum est, omne enim quod subsistit in humana natura, est persona. Alio modo potest intelligi ut naturae humanae in Christo propria personalitas debeatur, causata ex principiis humanae naturae. Et sic Christus, secundum quod homo, non est persona, quia humana natura non est per se seorsum existens a divina natura, quod requirit ratio personae.Referencing norms: Q16A12Respondeo, assert-h2d64cbac9f21e6a3498fb2423d8f76f797c38ea340fde86c1a47a2ceab12dc27
section/16-12/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c220e60860d1e81b2549779c4216cb21d6cbd348ae662bd78c38e653cf110afcLA
Sed contra, Christus, secundum quod homo, non est persona aeterna. Si ergo, secundum quod homo, sit persona, sequetur quod in Christo sint personae duae, una temporalis et alia aeterna. Quod est erroneum, ut supra dictum est.Referencing norms: assert-hcac74163e202dbb71660220aa2511ccb644e9455afb7f0c9e1615e9298aa9687
section/16-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71cde25eab5bf7e8e63f2531eb4377b243ad27f014475ba82972c3d249b99b37LA
Ad primum ergo dicendum quod, quando formae diversae non possunt convenire in unum suppositum, tunc oportet quod propositio sit in materia remota cuius subiectum significat unam illarum formarum, et praedicatum aliam. Sed quando duae formae possunt convenire in unum suppositum, non est materia remota, sed naturalis vel contingens, sicut cum dico, album est musicum. Natura autem divina et humana, quamvis sint maxime distantes, tamen conveniunt per incarnationis mysterium in uno supposito, cui neutra illarum inest per accidens, sed secundum se. Et ideo haec propositio, Deus est homo, non est neque in materia remota neque in materia contingenti, sed in materia naturali. Et praedicatur homo de Deo, non per accidens, sed per se, sicut de sua hypostasi, non quidem ratione formae significatae per hoc nomen Deus; sed ratione suppositi, quod est hypostasis humanae naturae.Referencing norms: Q16A1Ad1, assert-h83ab291577de4a1702ca7f66b4b416adf91cf557dac8f2836ac26d3fbacaa5fb
section/16-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:168600011152345f59134bd8c79061770678631f4c614bac8487edf4e49108d6LA
Ad secundum dicendum quod tres personae divinae conveniunt in natura, distinguuntur tamen in supposito, et ideo non praedicantur de invicem. In mysterio autem incarnationis naturae quidem, quia distinctae sunt, de invicem non praedicantur secundum quod significantur in abstracto, non enim natura divina est humana, sed quia conveniunt in supposito, praedicantur de invicem in concreto.Referencing norms: Q16A1Ad2, assert-h295f04cbfa0dc79801b1217097810dd9eb115ac54482d5f23272a79672067657
section/16-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:113fc7e90860fe3880094294827a449558fd215ba79bd4c7bde1d94b9ab0f6d7LA
Ad tertium dicendum quod anima et caro significantur ut in abstracto, sicut divinitas et humanitas. In concreto vero dicuntur animatum et carneum, sive corporeum, sicut ex alia parte Deus et homo. Unde utrobique abstractum non praedicatur de abstracto, sed solum concretum de concreto.Referencing norms: Q16A1Ad3, assert-h90a0b8628780403bf32486635b3f2f468ff2334fc00a91b8e3b1ed47cb1e9640
section/16-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aeeea51c2c9210d06a687703b701c2c82336b3f9a20e11abd3c03926f0bb6b47LA
Ad quartum dicendum quod hoc nomen homo praedicatur de Deo ratione unionis in persona, quae quidem unio relationem importat. Et ideo non sequitur regulam eorum nominum quae absolute praedicantur de Deo ab aeterno.Referencing norms: Q16A1Ad4, assert-h7fa36bc79cb36a5e524347da14b56a5be13831b3a004a4723d3384950c6304ef
section/16-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5e47158920f85195ba8cb6338d251648fe6acefd6ddd57e9237bb6ece2f0fffdLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Deus est homo. Omnis enim propositio affirmativa in materia aliqua remota est falsa. Sed haec propositio, Deus est homo, est in materia remota, quia formae significatae per subiectum et praedicatum sunt maxime distantes. Cum ergo praedicta propositio sit affirmativa, videtur quod sit falsa.Referencing norms: Q16A1Obiectio1, assert-h2fdf0c6276daa247a3c554ff918da1360229e15dc43bfe6e21b29d76be161175, assert-h47d1bc90cfb352f757044b20db4a5a284494c4976a824b5eeb8b885e57aa67eb
section/16-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7f5500408a704de09c8060b965d1a2db68a21e3b3ce575e39e0a5e3128bfaf11LA
Praeterea, magis conveniunt tres personae ad invicem quam humana natura et divina. Sed in mysterio Trinitatis una persona non praedicatur de alia, non enim dicimus quod pater est filius, vel e converso. Ergo videtur quod nec humana natura possit praedicari de Deo, ut dicatur quod Deus est homo.Referencing norms: Q16A1Obiectio2, assert-h4418c49cf3326e45279c22193261c3305ebb2ec3cb5fd74d944db64e174f9173, assert-hf0172c2e427953d71ea668e9fdfa2cdac2dfa6ea929ad7adb2245bbac5c8c013
section/16-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9773db3602bd407f32192dd5e1ec222ce126b6fe5ea474cf87e16ef8ba1abea7LA
Praeterea, Athanasius dicit quod, sicut anima et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Sed haec est falsa, anima est corpus. Ergo et haec est falsa, Deus est homo.Referencing norms: Q16A1Obiectio3, assert-h61fba8c2e6e92104dabe9491b667db4e5e18628f2f355f758d6d3877fead5f6b, assert-hddadd8a59eea099dbe4ac72f110f01276ecd71159bef8eb48e3d892bbc93bf33
section/16-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:db46867107d39d3e8af33fbf304399b0e1de1402402d1ac381e0327f8e4b8582LA
Praeterea, sicut in prima parte habitum est, quod praedicatur de Deo non relative sed absolute, convenit toti Trinitati et singulis personis. Sed hoc nomen homo non est relativum, sed absolutum. Si ergo vere praedicatur de Deo, sequitur quod tota Trinitas et quaelibet persona sit homo. Quod patet esse falsum.Referencing norms: Q16A1Obiectio4, assert-h0e245a59e45bd0b6da44dfdfa2139438454492d59adab772b682e0bb3cd92656, assert-hda53e8c38ba0af59dd7e4ff58f8730d6cd194a49aa768f185a710ed9370ee184
section/16-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6ed2d51597c226c6fbaeecdb16e8217d1d82d67520215ff754e3ae0db01fbb7cLA
Respondeo dicendum quod ista propositio, Deus est homo, ab omnibus Christianis conceditur, non tamen ab omnibus secundum eandem rationem. Quidam enim hanc propositionem concedunt non secundum propriam acceptionem horum terminorum. Nam Manichaei verbum Dei dicunt esse hominem, non quidem verum, sed similitudinarium, inquantum dicunt filium Dei corpus phantasticum assumpsisse, ut sic dicatur Deus esse homo sicut cuprum figuratum dicitur homo, quia habet similitudinem hominis. Similiter etiam illi qui posuerunt quod in Christo anima et corpus non fuerunt unita, non posuerunt quod Deus sit verus homo, sed quod dicatur homo figurative, ratione partium. Sed utraque harum opinionum supra improbata est. Alii vero e converso ponunt veritatem ex parte hominis, sed negant veritatem ex parte Dei. Dicunt enim Christum, qui est Deus homo, esse Deum, non naturaliter, sed participative, scilicet per gratiam, sicut et omnes sancti viri dicuntur dii, excellentius tamen Christus prae aliis, propter gratiam abundantiorem. Et secundum hoc, cum dicitur, Deus est homo, ly Deus non supponit verum et naturalem Deum. Et haec est haeresis Photini, quae supra improbata est. Alii vero concedunt hanc propositionem cum veritate utriusque termini, ponentes Christum et verum Deum esse et verum hominem, sed tamen veritatem praedicationis non salvant. Dicunt enim quod homo praedicatur de Deo per quandam coniunctionem, vel dignitatis, vel auctoritatis, vel etiam affectionis aut inhabitationis. Et sic posuit Nestorius Deum esse hominem, ut per hoc nihil aliud significetur quam quod Deus est homini coniunctus tali coniunctione quod homo inhabitetur a Deo, et uniatur ei secundum affectum, et secundum participationem auctoritatis et honoris divini. Et in similem errorem incidunt qui ponunt duas hypostases vel duo supposita in Christo. Quia non est possibile intelligi quod duorum quae sunt secundum suppositum vel hypostasim distincta, unum proprie praedicetur de alio, sed solum secundum quandam figurativam locutionem, inquantum in aliquo coniunguntur; puta si dicamus Petrum esse Ioannem, quia habent aliquam coniunctionem ad invicem. Et hae etiam opiniones supra reprobatae sunt. Unde, supponendo, secundum veritatem Catholicae fidei, quod vera natura divina unita est cum vera natura humana, non solum in persona, sed etiam in supposito vel hypostasi, dicimus esse veram hanc propositionem et propriam, Deus est homo, non solum propter veritatem terminorum, quia scilicet Christus est verus Deus et verus homo; sed etiam propter veritatem praedicationis. Nomen enim significans naturam communem in concreto potest supponere pro quolibet contentorum in natura communi, sicut hoc nomen homo potest supponere pro quolibet homine singulari. Et ita hoc nomen Deus, ex ipso modo suae significationis, potest supponere pro persona filii Dei, ut in prima parte habitum est. De quolibet autem supposito alicuius naturae potest vere et proprie praedicari nomen significans illam naturam in concreto, sicut de Socrate et Platone proprie et vere praedicatur homo. Quia ergo persona filii Dei, pro qua supponit hoc nomen Deus, est suppositum naturae humanae, vere et proprie hoc nomen homo potest praedicari de hoc nomine Deus, secundum quod supponit pro persona filii Dei.Referencing norms: GodIsMan, Q16A1Respondeo, assert-ha64c0ecd453a8a02606fa4eb47c603241f20858c850329d9fdced9fac3ce73f5
section/16-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ebfca7f83bc7bfa843c0121f7220c6a9b8f26e7849a9ae09c571975a22c1b098LA
Sed contra est quod dicitur Philipp. II, qui, cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Et sic ille qui est in forma Dei, est homo. Sed ille qui est in forma Dei, est Deus. Ergo Deus est homo.Referencing norms: assert-h07f475afe0c8f101f81f99dfc07a27d41987e4da0ee8b074bdaf2559a3953bb6
section/16-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aa2943da75927d736c5468257e8908f90a86a36984d666b1a078b7a1a4d608ceLA
Ad primum ergo dicendum quod idololatrae attribuebant nomen deitatis lapidibus et lignis secundum quod in sua natura considerantur, quia putabant in illis aliquid numinis esse. Nos autem non attribuimus nomen deitatis homini secundum humanam naturam, sed secundum suppositum aeternum, quod est etiam per unionem suppositum humanae naturae, ut dictum est.Referencing norms: Q16A2Ad1, assert-h7fe5bafe4685516ea44a71928a09fe57af55648f831cc75ab28076ae73c7a1f6
section/16-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b30aa902c832d6f71a896a6e9f1bcf083a0f461e3beab72e82c187bfbc90b5d2LA
Ad secundum dicendum quod hoc nomen pater praedicatur de hoc nomine Deus secundum quod hoc nomen Deus supponit pro persona patris. Sic autem non praedicatur de persona filii, quia persona filii non est persona patris. Et per consequens non oportet quod hoc nomen pater praedicetur de hoc nomine homo, de quo praedicatur hoc nomen Deus, inquantum scilicet homo supponit pro persona filii.Referencing norms: Q16A2Ad2, assert-h8201bb1a883319ee597196fe6b2aa92e176f5bb6d574adafee8025ee3a5bcc84
section/16-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8d7b7e3dcb6dc9771ca9f158a20670f9d011a3e7adc716a4e368ff8b73c688a0LA
Ad tertium dicendum quod, licet humana natura in Christo sit quiddam recens, tamen suppositum humanae naturae non est recens, sed aeternum. Et quia hoc nomen Deus non praedicatur de homine ratione humanae naturae, sed ratione suppositi, non sequitur quod ponamus Deum recentem. Sequeretur autem si poneremus quod homo supponit suppositum creatum, secundum quod oportet dicere eos qui in Christo ponunt duo supposita.Referencing norms: Q16A2Ad3, assert-h3b878af9cfaeb8ea6db4c684d66b626b062d93d5d0ee89c8667f0c9fadde3b0a
section/16-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4f217384ae135ee4f21240b4b61183d7f75a6e5941340df6ddbedae06dfa2c7aLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, homo est Deus. Deus enim est nomen incommunicabile. Sed Sap. XIV reprehenduntur idololatrae de hoc quod istud nomen Deus, quod est incommunicabile, lignis et lapidibus imposuerunt. Ergo pari ratione, videtur esse inconveniens quod hoc nomen Deus praedicetur de homine.Referencing norms: Q16A2Obiectio1, assert-h0901bcd909932e7392208788b9692c7f7826cc9579f5cd5185caa91b654d6d98, assert-hdb2ea3619c8420a8d05969a9d28525f78cffb16cd035f1dcad623822c71d84bd
section/16-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:536ecbab50484dace606f3a191e0bd5a5b0534b0318a7d0b06f758e54880fd90LA
Praeterea, quidquid praedicatur de praedicato, praedicatur de subiecto. Sed haec est vera, Deus est pater, vel, Deus est Trinitas. Si ergo haec sit vera, homo est Deus; videtur etiam quod haec sit vera, homo est pater, vel, homo est Trinitas. Quas quidem patet esse falsas. Ergo et primam.Referencing norms: Q16A2Obiectio2, assert-h08ff0e450581a78546189a2405eda1fc5bf68a6270caf33aeefff7d19c85dcb2, assert-h59b77a6adc61414726d95aed44b2bbe94af2b73e79f139cf8a71b31d5a8014a7
section/16-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1eb012247775a296d2020c75885716e0ef2168d14f00cfa40f4e1f378e1a57a9LA
Praeterea, in Psalmo dicitur, non erit in te Deus recens. Sed homo est quiddam recens, non enim Christus semper fuit homo. Ergo haec est falsa, homo est Deus.Referencing norms: Q16A2Obiectio3, assert-h7046143a8e57c21ea7ad88443e7ad5b7535080d4674d9e6f2d6bb41d87f63221, assert-hcaa54effb046efd537e87469eae93fb23237374fff7ef9fb04952a5d9d0a5eb2
section/16-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3011e3c65957f7de9fe5e2d0c54011872bf0e28c8cdec4ebef34295b27e8a090LA
Respondeo dicendum quod, supposita veritate utriusque naturae, divinae scilicet et humanae, et unione in persona et hypostasi, haec est vera et propria, homo est Deus, sicut et ista, Deus est homo. Hoc enim nomen homo potest supponere pro qualibet hypostasi humanae naturae, et ita potest supponere pro persona filii, quam dicimus esse hypostasim humanae naturae. Manifestum est autem quod de persona filii Dei vere et proprie praedicatur hoc nomen Deus, ut in prima parte habitum est. Unde relinquitur quod haec sit vera et propria, homo est Deus.Referencing norms: Q16A2Respondeo, assert-h94417c2ecce49665b37db64e1756f79b2da62362f861ff2d02ac3ee7be33780b
section/16-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:505839a87b2bcd1f4f814c63553dd012488c4c16b3ce7acc8cfcc830e5303db5LA
Sed contra est quod dicitur Rom. IX, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Sed Christus secundum carnem est homo. Ergo haec est vera, homo est Deus.Referencing norms: assert-h4ba2c50023d57982a3fc325fafa5f20611115a004f25f0ded22d302c36940d72
section/16-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:941a2e0b875e5cc67ca5a155677ab4ba730d9829bfa268d171a986b60b41bf8fLA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus illa verba, et similia, retractat in libro Retractationum. Unde post praedicta verba libri Retractationum subdit, hoc ubicumque dixi, scilicet quod Christus Iesus sit homo dominicus, dixisse me nollem. Postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla ratione posset defendi, quia scilicet posset aliquis dicere quod dicitur homo dominicus ratione humanae naturae, quam significat hoc nomen homo, non autem ratione suppositi.Referencing norms: Q16A3Ad1, assert-h46ae2f438b42a8d267a7a20d02ebbd3326292c53aa1fbbb43d057922bfc18659
section/16-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4ac88ed9f518fd27dea4cfbf50d5ec63f446bbf5ba7e5ad525caa1ff99aa205eLA
Ad secundum dicendum quod illud unum suppositum quod est divinae et humanae naturae, primo quidem fuit divinae naturae, scilicet ab aeterno, postea autem ex tempore per incarnationem factum est suppositum humanae naturae. Et hac ratione dicitur humanatum, non quia assumpserit hominem; sed quia assumpsit humanam naturam. Non autem sic est e converso quod suppositum humanae naturae assumpserit divinam naturam. Unde non potest dici homo deificatus, vel dominicus.Referencing norms: Q16A3Ad2, assert-hc2cda5424f57c22a1cfdea10dc366d00ed630847aa6c6142bf2e0fdfd42e51d6
section/16-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7ec686b6d48f5659aad97deb04cf85ce9336b8383539fde167c477134bd2c3dcLA
Ad tertium dicendum quod hoc nomen divinum consuevit praedicari etiam de his de quibus praedicatur essentialiter hoc nomen Deus, dicimus enim quod divina essentia est Deus, ratione identitatis; et quod essentia est Dei sive divina, propter diversum modum significandi; et verbum divinum, cum tamen verbum sit Deus. Et similiter dicimus personam divinam, sicut et personam Platonis, propter diversum modum significandi. Sed dominicus non dicitur de his de quibus dominus praedicatur, non enim consuevit dici quod aliquis homo qui est dominus, sit dominicus. Sed illud quod qualitercumque est domini, dominicum dicitur, sicut dominica voluntas vel dominica manus, vel dominica possessio. Et ideo ipse homo Christus, qui est dominus, non potest dici dominicus, sed potest caro eius dici dominica caro, et passio eius potest dici dominica passio.Referencing norms: Q16A3Ad3, assert-hba7e3b432b969493c777a824a738726847c1564713c01abb4e922fd4589d0bf5
section/16-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:244996b2e70b2b8da34af334582a68a76b0409527b6c8efaef4e8043ef5619ffLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus possit dici homo dominicus. Dicit enim Augustinus, in libro octogintatrium quaest., monendum est ut illa bona expectentur quae fuerunt in illo homine dominico. Loquitur autem de Christo. Ergo videtur quod Christus sit homo dominicus.Referencing norms: Q16A3Obiectio1, assert-h89dcf2ec5c579c9a872b25a8d2ec49896869edf575f6bd37701dc0968c7c1177
section/16-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:92b098638b47cdd5f0fc6715d29f0296780d04ba6f1fd4ceb5d49d32695423dbLA
Praeterea, sicut dominium convenit Christo ratione divinae naturae, ita etiam humanitas pertinet ad humanam naturam. Sed Deus dicitur humanatus, ut patet per Damascenum, in III libro, ubi dicit quod humanatio eam quae ad hominem copulationem demonstrat. Ergo pari ratione, potest demonstrative dici quod homo ille sit dominicus.Referencing norms: Q16A3Obiectio2, assert-h3aa37877d0e3ae85443c678e0ef5d01b4b7ffd8e7b0b311475eaae26372d3d20, assert-h6c51fb36abf5647129cbf29073039e2a17c5386e5df82d903852fb1f9a8e57e4
section/16-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f3bef76cb2aec79b3132fb8857a00441064837f623dc2c1488254d5c29229215LA
Praeterea, sicut dominicus denominative dicitur a domino, ita divinus dicitur denominative a Deo. Sed Dionysius Christum nominat divinissimum Iesum. Ergo, pari ratione, potest dici quod Christus sit homo dominicus.Referencing norms: Q16A3Obiectio3, assert-h4b674f3347f2ed9266a1b9841f87be949766916860a69c4c6ea3ffe93049c64a, assert-hd829e611bd5c817a33333e7c980cd32858cb828cc4b305e94134732c616c8376
section/16-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:079ce27c5a36e46efb75c447e64f99142a7aaf3c8b11e6ff7aff65706a1153a8LA
Respondeo dicendum quod sicut, supra dictum est, cum dicitur homo Christus Iesus, designatur suppositum aeternum, quod est persona filii Dei, propter hoc quod unum suppositum est utriusque naturae. De persona autem filii Dei praedicatur Deus et dominus essentialiter. Et ideo non debet praedicari denominative; quia hoc derogat veritati unionis. Unde, cum dominicus dicatur denominative a domino, non potest vere et proprie dici quod homo ille sit dominicus, sed magis quod sit dominus. Si autem per hoc quod dicitur homo Christus Iesus, designaretur suppositum aliquod creatum, secundum illos qui ponunt in Christo duo supposita, posset dici homo ille dominicus, inquantum sumitur ad participationem honoris divini; sicut Nestoriani posuerunt. Et hoc etiam modo humana natura non dicitur essentialiter dea, sed deificata, non quidem per conversionem ipsius in divinam naturam, sed per coniunctionem ad divinam naturam in una hypostasi; ut patet per Damascenum, in III libro.Referencing norms: Q16A3Respondeo, assert-h68158bbb54b2c21bab430deb6c032fd7a64c8fab4848bedb7a82084b138492b5
section/16-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7916927278d222ab2931f48da6a13a19ffda0ca0d0822f17ed53e5624fe5ab02LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro Retract., non video utrum recte dicatur homo dominicus Iesus Christus, cum sit utique dominus.Referencing norms: assert-hdf6a7d26d07f6a17f64a45791fbaaff34a03e81dc79f4e565a29fcdca9659cde
section/16-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee772566cb8ae1ef3fa2bf5658ca593b8ccadbda821abdf921e29f3f3b6ea477LA
Ad primum ergo dicendum quod opposita praedicari de eodem secundum idem est impossibile, sed secundum diversa, nihil prohibet. Et hoc modo opposita praedicantur de Christo, non secundum idem, sed secundum diversas naturas.Referencing norms: Q16A4Ad1, assert-h592ee28b189daa4736f3b5114906486dca194293e1ccfa3ed25a342fb2712195
section/16-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:579126aad291169c9230e5b46d9b5b65a0cee0f026141f5e2f43427720834826LA
Ad secundum dicendum quod, si ea quae ad defectum pertinent Deo attribuantur secundum divinam naturam, esset blasphemia, quasi pertinens ad diminutionem honoris ipsius, non autem pertinet ad Dei iniuriam si attribuantur ei secundum naturam assumptam. Unde in quodam sermone Ephesini Concilii dicitur, nihil putat Deus iniuriam quod est occasio salutis hominibus, nihil enim abiectorum quae elegit propter nos, iniuriam facit illi naturae quae non potest esse subiecta iniuriis, propria vero facit inferiora ut salvet naturam nostram. Quando ergo quae abiecta et vilia sunt Dei naturam non iniuriantur, sed salutem hominibus operantur, quomodo dicis ea quae causa nostrae salutis sunt, iniuriae occasionem Deo fuisse?Referencing norms: Q16A4Ad2, assert-hfbd65fae51cd3ffaab51e08c269091de871a0512b008802a515e7ef5f175cfe5
section/16-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7a0884d13182c151146fbc136a48e2b38904f985bf76f6db024ca3e6a916c841LA
Ad tertium dicendum quod assumi convenit humanae naturae non ratione suppositi, sed ratione sui ipsius. Et ideo non convenit Deo.Referencing norms: Q16A4Ad3, assert-h01cf51c16616e05df210895341d17b65342765f24caed61e598b5fe323da1c93
section/16-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7fe9d7423b879d005576cb5ee95c4ee5ae5555ca561d8a7cd8b2c2a80c1100f5LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ea quae sunt humanae naturae, de Deo dici non possint. Impossibile est enim opposita de eodem praedicari. Sed ea quae sunt humanae naturae, sunt contraria his quae sunt propria Dei, Deus enim est increatus, immutabilis et aeternus; ad humanam autem naturam pertinet ut sit creata, temporalis et mutabilis. Non ergo ea quae sunt naturae humanae, possunt dici de Deo.Referencing norms: Q16A4Obiectio1, assert-h2a6014ea8b8a76dede2ba72e5fdb676ef4e8d75757ccc7e687d6db3b1741e66c, assert-h773a0c968fcce673b7aa1ba76a78e9c26bae58f2f456e25f095cf4c0283b678a
section/16-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b48e164931c8ad3c184746fee2b0dfadc39b08749358a01fb71cca02f33a6589LA
Praeterea, attribuere Deo ea quae ad defectum pertinent, videtur derogare divino honori, et ad blasphemiam pertinere. Sed ea quae sunt humanae naturae, defectum quendam continent, sicut mori, pati, et alia huiusmodi. Ergo videtur quod nullo modo ea quae sunt humanae naturae, possint dici de Deo.Referencing norms: Q16A4Obiectio2, assert-h9b6b6c25a4fb9c6ebf13215bc6c7a7cef8c1208ea96b69c74e1b525b14a01feb, assert-hc0a57ef468579c7b10a906fe4598447c63a922d065dcdd81b31ea150e1b43117
section/16-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d451fb0eac987381956113158b602f0dfdcf623a0501e12ee85aac2be4dc7722LA
Praeterea, assumi convenit humanae naturae. Non autem hoc convenit Deo. Non ergo ea quae sunt humanae naturae, de Deo dici possunt.Referencing norms: Q16A4Obiectio3, assert-h06c6c24bdfea95ccec27a59c560def9781bcd643d90debabb2bf2c5b93870f52
section/16-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a98eaf60da15ffd7af2c992d0eecffe80c2276111ad51da300c7d01f4259c6fbLA
Respondeo dicendum quod de hac quaestione diversitas fuit inter Nestorianos et Catholicos. Nestoriani enim voces quae dicuntur de Christo dividere volebant hoc modo, ut ea quae pertinent ad humanam naturam, non dicerentur de Deo; nec ea quae pertinent ad divinam naturam, dicerentur de homine. Unde Nestorius dixit, si quis Dei verbo passiones tentat tribuere, anathema sit. Si qua vero nomina sunt quae pertinere possunt ad utramque naturam, de talibus praedicabant ea quae sunt utriusque naturae, sicut hoc nomen Christus, vel dominus. Unde concedebant Christum esse natum de virgine, et fuisse ab aeterno, non tamen concedebant vel Deum natum de virgine, vel hominem ab aeterno fuisse. Catholici vero posuerunt huiusmodi quae dicuntur de Christo, sive secundum divinam naturam sive secundum humanam, dici posse tam de Deo quam de homine. Unde Cyrillus dixit, si quis duabus personis seu substantiis, idest hypostasibus, eas quae in evangelicis et apostolicis sunt conscriptionibus dividit voces, vel ea quae de Christo a sanctis dicuntur, vel ab ipso Christo de semetipso; et aliquas quidem ex his homini applicandas crediderit, aliquas soli verbo deputaverit, anathema sit. Et huius ratio est quia, cum sit eadem hypostasis utriusque naturae, eadem hypostasis supponitur nomine utriusque naturae. Sive ergo dicatur homo, sive Deus, supponitur hypostasis divinae et humanae naturae. Et ideo de homine dici possunt ea quae sunt divinae naturae, et de Deo possunt dici ea quae sunt humanae naturae. Sciendum tamen quod in propositione in qua aliquid de aliquo praedicatur, non solum attenditur quid sit illud de quo praedicatur praedicatum, sed etiam secundum quid de illo praedicetur. Quamvis igitur non distinguantur ea quae praedicantur de Christo, distinguuntur tamen quantum ad id secundum quod utrumque praedicatur. Nam ea quae sunt divinae naturae, praedicantur de Christo secundum divinam naturam, ea autem quae sunt humanae naturae, praedicantur de eo secundum humanam naturam. Unde Augustinus dicit, in I de Trin., distinguamus quod in Scripturis sonat secundum formam Dei et quod secundum formam servi. Et infra, quid propter quid, et quid secundum quid dicatur, prudens et diligens et pius lector intelligit.Referencing norms: Q16A4Respondeo, assert-h506a4466f400f5a837d29aba8057599b40c7f02ddd3d490cefab57e92926729d
section/16-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:67615ef843220c91ba9b8a1cfa8222eb9a0224d5a1309bb976f17e231cdaf88cLA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod Deus suscepit ea quae sunt carnis idiomata, idest proprietates, dum Deus passibilis nominatur, et Deus gloriae crucifixus est.Referencing norms: assert-h3310373ba1e4e0e5878d362c3902407841dfa9f86a560f7d8e5ba8057a5c60df
section/16-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:18d21618a3c03b2fd127ab653f9f21b43a75a075cc7d1cbe1ddd2063bb2ef003LA
Ad primum ergo dicendum quod in divinis realiter est idem persona cum natura, et ratione huius identitatis, divina natura praedicatur de filio Dei. Non tamen est idem modus significandi. Et ideo quaedam dicuntur de filio Dei quae non dicuntur de divina natura, sicut dicimus quod filius Dei est genitus, non tamen dicimus quod divina natura sit genita, ut in prima parte habitum est. Et similiter in mysterio incarnationis dicimus quod filius Dei est passus, non autem dicimus quod natura divina sit passa.Referencing norms: Q16A5Ad1, assert-hcba8a427e657a096b169d49aaa3f0e9cd534b9c05e4c8bb1d2e0a0d9200b3f96
section/16-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:98f992707ed8f062659f1408ea8265121370da4cb0b0d323226903f693b67afeLA
Ad secundum dicendum quod incarnatio magis importat unionem ad carnem quam carnis proprietatem. Utraque autem natura est in Christo unita alteri in persona, ratione cuius unionis et natura divina dicitur incarnata, et humana natura deificata, ut supra dictum est.Referencing norms: Q16A5Ad2, assert-hcc220685b0746d0888b10ccedf414f855d1704902c1698214288ba14f07b2c03
section/16-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f61775f247a1051b7d2ecea850814655118425223f649ef7d1c6ad063c0d508eLA
Ad tertium dicendum quod ea quae sunt divinae naturae, dicuntur de humana natura, non secundum quod essentialiter competunt divinae naturae, sed secundum quod participative derivantur ad humanam naturam. Unde ea quae participari non possunt a natura humana, sicut esse increatum aut omnipotentem, nullo modo de humana natura dicuntur. Divina autem natura nihil participative recipit ab humana natura. Et ideo ea quae sunt humanae naturae, nullo modo possunt dici de divina.Referencing norms: Q16A5Ad3, assert-h72611742b77fdffd91d973b3bd0cc865d55c484ffadcf7a6ea865606c299f561
section/16-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:139b2a9cf21fca149255397ff785a513d0c5fc218d90076c1e928815e79e7f65LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ea quae sunt humanae naturae, possint dici de natura divina. Ea enim quae sunt humanae naturae, praedicantur de filio Dei, et de Deo. Sed Deus est sua natura. Ergo ea quae sunt naturae humanae, possunt praedicari de divina natura.Referencing norms: Q16A5Obiectio1, assert-h2ccd0bad2d78d247be3f50e77129a0054374ac20aa1d54a776dd31ec45f90122, assert-haeb50d2f538fde9a1e66e43453ac6497b8a0d5a7fd9ab017d67c9f05c6b20a72
section/16-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0f7bd0f31e04b3408527c9c5fffb9aab20a35d591e3a9b3a8dfecb352eef9eb0LA
Praeterea, caro pertinet ad naturam humanam. Sed, sicut dicit Damascenus, in III libro, dicimus naturam verbi incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyrillum. Ergo videtur quod, pari ratione, ea quae sunt humanae naturae, possint dici de divina natura.Referencing norms: Q16A5Obiectio2, assert-h2825b4baabe5b3b715bbe3d7cfe3d90257a2f8979ce68f29e541b6906004f874, assert-hfbdb72f27a41f727483d85c7dfb43a840bc11128fcd9d3cc2dfcc2fea10916ec
section/16-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f23418fe033c6cd16f4887642c57ba94b0d2883f1a20cd0344d5ad0431d4e06LA
Praeterea, ea quae sunt divinae naturae, conveniunt humanae naturae in Christo, sicut cognoscere futura, et habere salutiferam virtutem. Ergo videtur quod, pari ratione ea, quae sunt humanae naturae, possint dici de divina natura.Referencing norms: Q16A5Obiectio3, assert-hc0507d0031a9cc775514b43e5c08e2378d18e435afe8afb0f31b0236817a70e6
section/16-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7c55db0dc1085ccd9d581449707bb9a095e78c254aafdeaa021da914ee756d79LA
Respondeo dicendum quod ea quae sunt proprie unius, non possunt vere de aliquo praedicari nisi de eo quod est idem illi, sicut risibile non convenit nisi ei quod est homo. In mysterio autem incarnationis non est eadem divina natura et humana, sed est eadem hypostasis utriusque naturae. Et ideo ea quae sunt unius naturae, non possunt de alia praedicari, secundum quod in abstracto significantur. Nomina vero concreta supponunt hypostasim naturae. Et ideo indifferenter praedicari possunt ea quae ad utramque naturam pertinent, de nominibus concretis sive, illud nomen de quo dicuntur det intelligere utramque naturam, sicut hoc nomen Christus in quo intelligitur et divinitas ungens et humanitas uncta; sive solum divinam naturam, sicut hoc nomen Deus, vel filius Dei; sive solum naturam humanam, sicut hoc nomen homo, vel Iesus. Unde Leo Papa dicit, in epistola ad Palaestinos, non interest ex qua Christus substantia nominetur, cum inseparabiliter manente unitate personae, idem sit et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei filius propter unam cum patre divinitatem.Referencing norms: Q16A5Respondeo, assert-h1b38070611de521323a3446f1fb10b4e053bf4a507d05ec64768af4593c92e6b
section/16-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f8728126fb296c90e72e9630803cf822f73bd0e0475e2c8ce917f2719cab46b5LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, deitatem quidem dicentes, non nominamus de ea quae humanitatis idiomata, idest proprietates, non enim dicimus deitatem passibilem vel creabilem. Deitas autem est divina natura. Ergo ea quae sunt humanae naturae, non possunt dici de divina natura.Referencing norms: assert-h0d59e6f758a247b225261add270f6278916c029af11d77e33bb85758db9ecd22
section/16-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27a602622506b994c292f38e90d3ca598c50af872e4521860844b55e0fd221baLA
Ad primum ergo dicendum quod fieri hominem est fieri simpliciter in omnibus his in quibus humana natura incipit esse in supposito de novo creato. Deus autem dicitur factus homo ex eo quod humana natura incoepit esse in supposito divinae naturae ab aeterno praeexistente. Et ideo Deum fieri hominem non est Deum fieri simpliciter.Referencing norms: Q16A6Ad1, assert-h3c2f726ee1521f28897a0e7829f8ea624abbf4570da0f6d748f41d1f4fe71a3c
section/16-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9cc5328c6f2a640839957fdd8abb8e973c2a88bdadffb91178730f5b9dad91fbLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, fieri importat quod aliquid praedicetur de novo de altero. Unde quandocumque aliquid de novo praedicatur de altero cum mutatione eius de quo dicitur, tunc fieri est mutari. Et hoc convenit omnibus quae absolute dicuntur, non enim potest albedo aut magnitudo de novo advenire alicui nisi per hoc quod de novo mutatur ad albedinem vel magnitudinem. Ea vero quae relative dicuntur, possunt de novo praedicari de aliquo absque eius mutatione, sicut homo de novo fit dexter absque sua mutatione, per motum illius qui fit ei sinister. Unde in talibus non oportet omne quod dicitur fieri, esse mutatum, quia hoc potest accidere per mutationem alterius. Et per hunc modum Deo dicimus, domine, refugium factus es nobis. Esse autem hominem convenit Deo ratione unionis, quae est relatio quaedam. Et ideo esse hominem praedicatur de novo de Deo absque eius mutatione, per mutationem humanae naturae, quae assumitur in divinam personam. Et ideo, cum dicitur, Deus factus est homo, non intelligitur aliqua mutatio ex parte Dei, sed solum ex parte humanae naturae.Referencing norms: Q16A6Ad2, assert-h44f18afbc22f00a9be67fae5340954e7ee5bc41cbeb2b1b0e8e3f43999dade1b
section/16-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8f566eb2a910580bf1f6d29cc84d2aad6ddcfa3919147b3dfa646b01cc8bba8LA
Ad tertium dicendum quod homo supponit personam filii Dei, non nudam, sed prout subsistit in humana natura. Et quamvis haec sit falsa, Deus factus est persona filii, est tamen haec vera, Deus factus est homo, ex eo quod unitus est humanae naturae.Referencing norms: Q16A6Ad3, assert-hfc5c822bb17af74a73aa182c704397c975cfa7bbd33f0784659a53b5f0b04dd5
section/16-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c62022a7ef28e8f0e92f63e84835ef834c18e87d849666977963913ff68c6685LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Deus factus est homo. Cum enim homo significet substantiam, fieri hominem est fieri simpliciter. Sed haec est falsa, Deus factus est simpliciter. Ergo haec est falsa, Deus factus est homo.Referencing norms: Q16A6Obiectio1, assert-haee373cae2622b53b362382ed053da623b42739de78e5b4e27ebc489afd1741d, assert-hd29defee56a029c35e82b018c0bfba3a330ac8ddf61ce86a6179cd6fed32ac6b
section/16-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa66ec8afde0df8a3cc618fe9044f6cd47229160f43611ee99a715cd5a24fe28LA
Praeterea, fieri hominem est mutari. Sed Deus non potest esse subiectum mutationis, secundum illud Malach. III, ego dominus, et non mutor. Ergo videtur quod haec sit falsa, Deus factus est homo.Referencing norms: Q16A6Obiectio2, assert-h3fb6dd6a3803c1989422b42f433b7946c8a35e02d7d75f5b2b8d1eb4c5c95ac9, assert-hd8150f3e9a15c97c20064f544939f0776ecc222ebcce18524fbb0145a16f6e6b
section/16-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b776eef7b7b2d2a328c420471d3085282d988dbffd446a964cc857d6697f7eddLA
Praeterea, homo, secundum quod de Christo dicitur, supponit personam filii Dei. Sed haec est falsa, Deus factus est persona filii Dei. Ergo haec est falsa, Deus factus est homo.Referencing norms: Q16A6Obiectio3, assert-h3b7b171e261380f00c997734e087da460505a015ab7377c33d206fa271c633a2, assert-h5fc23b76d22d29b3733de957ee3a127ccbc559e3e2ecb6ac5b446e19f8e67b4d
section/16-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3061482bb4274cc1199f6d49ffedd93d6e16bc4f39038c4dea20f62296c01b4fLA
Respondeo dicendum quod unumquodque dicitur esse factum illud quod de novo incipit praedicari de ipso. Esse autem hominem vere praedicatur de Deo, sicut dictum est, ita tamen quod non convenit Deo esse hominem ab aeterno, sed ex tempore per assumptionem humanae naturae. Et ideo haec est vera, Deus factus est homo. Diversimode tamen intelligitur a diversis, sicut et haec, Deus est homo, ut supra dictum est.Referencing norms: Q16A6Respondeo, assert-h5fabc4cfb63a5fd3a81749df527576b75836845cfbf4ec6fb6c3167cc1e6b5ed
section/16-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e7b619850555326ee9b9a8c874d10082c5b933ef08bc1f4ff3535fd40248bef4LA
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, verbum caro factum est. Et sicut Athanasius dicit, in epistola ad Epictetum, quod dixit verbum caro factum est, simile est ac si diceretur, homo factus est.Referencing norms: assert-hfbaa278ca691e5abffe39c610bfdf8aa87d0770c0f57fa54e04260c9031c842f
section/16-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:92a3954da5c9cf56f14a62bee29b632180052a1179b2c7126847b25064ca841bLA
Ad primum ergo dicendum quod in verbis illis apostoli hoc relativum qui, quod refert pro persona filii, non debet intelligi ex parte praedicati, quasi aliquis existens ex semine David secundum carnem sit factus filius Dei, in quo sensu obiectio procedebat, sed debet intelligi ex parte subiecti, ut sit sensus quod filius Dei factus est ei, (scilicet ad honorem patris, ut Glossa exponit) existens ex semine David secundum carnem; ac si diceret, filius Dei habens carnem ex semine David ad honorem Dei.Referencing norms: Q16A7Ad1, assert-hf4cd73c47510d12f5a0c96b1bbf9bb37ae3ec986f1d96b9dbec60e8228ec94ff
section/16-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88efb36382c28b579000052ca23b65611fe50d0c73663626e969291d4717f4feLA
Ad secundum dicendum quod verbum Augustini est intelligendum in illo sensu, secundum quod ex illa susceptione incarnationis factum est ut homo esset Deus et Deus esset homo. In quo sensu ambae locutiones sunt verae, ut dictum est.Referencing norms: Q16A7Ad2, assert-h1d8346733de1c330ba23fd7d62f7f2f1e8209f5029cd445d90cf8447b7b28327
section/16-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a5c2985e77b5db75eb1c656a0eff63c3009b97613e24f7361e52cb280d2f42bLA
Et similiter dicendum est ad tertium, nam deificari idem est quod fieri Deum.Referencing norms: Q16A7Ad3, assert-hfb415e8b29e6ba64d9692b933d2f7d60096ab478014af1a81e9d4c8489e5a180
section/16-7/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8fe93a64475621a0b19e9700bcf09655a1963959437d26d7afe57c117af4ddbLA
Ad quartum dicendum quod terminus in subiecto positus tenetur materialiter, idest pro supposito, positus vero in praedicato, tenetur formaliter, idest pro natura significata. Et ideo cum dicitur, homo factus est Deus, ipsum fieri non attribuitur humanae naturae, sed supposito humanae naturae, quod est ab aeterno Deus, et ideo non convenit ei fieri Deum. Cum autem dicitur, Deus factus est homo, factio intelligitur terminari ad ipsam humanam naturam. Et ideo, proprie loquendo, haec est vera, Deus factus est homo, sed haec est falsa, homo factus est Deus. Sicut, si Socrates, cum prius fuerit homo, postea factus est albus, demonstrato Socrate, haec est vera, hic homo hodie factus est albus; haec tamen est falsa, hoc album hodie factum est homo. Si tamen ex parte subiecti poneretur aliquod nomen significans naturam humanam in abstracto, posset hoc modo significari ut subiectum factionis, puta si dicatur quod natura humana facta est filii Dei.Referencing norms: Q16A7Ad4, assert-h7be8244ea8eb8297a2fe421243f626b1b6935d928f36c279b6c33f75d685de25
section/16-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8c6b4b86747e0395a5da64a2360c05768afe1ba7b75a6b4ad1125e0d7d0b12b8LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod haec sit vera, homo factus est Deus. Dicitur enim Rom. I, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Sed Christus secundum quod homo est ex semine David secundum carnem. Ergo homo factus est filius Dei.Referencing norms: Q16A7Obiectio1, assert-h0ca5ae7e4fcb73bbbc9e55ae241adf80ca16dd55f56697551542fe877e014de5, assert-h4ae603eb8a18b97a6546735cc84e70a3ad3d9c7810f6617bc7298b9d3033489c
section/16-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b342a998928ff94ef1b25a78c0765524ac68921db68b54b886070e8e03bcde37LA
Praeterea, Augustinus dicit, in I de Trin., talis erat illa susceptio quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. Sed ratione illius susceptionis haec est vera, Deus factus est homo. Ergo similiter haec est vera, homo factus est Deus.Referencing norms: Q16A7Obiectio2, assert-h0a67f1e63e1fd2742b0954fbc57017f0ccc4db133c2a047bf01bcb1640c045ae, assert-hbfe71da62e3b513c22f8cfe1c8d64b5884de6184026bbe7b5478b129f31e783b
section/16-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b2439bdd60d41b4af8ee700ea07c7a652c088b17c3f30c8bc51ce17515fa416dLA
Praeterea, Gregorius Nazianzenus dicit, in epistola ad Chelidonium, Deus quidem humanatus est, homo autem deificatus, vel quomodolibet aliter nominaverit. Sed Deus ea ratione dicitur humanatus, quia est homo factus. Ergo homo ea ratione dicitur deificatus, quia est factus Deus. Et ita haec est vera, homo factus est Deus.Referencing norms: Q16A7Obiectio3, assert-h2db6cd622e8f9fd8720269369e28b0c292c93e24eb9bcd9d0bb91d230f7d04e0, assert-h355ccce84500c2917352ec2d8abdb293d7f250d2fcb1cde64147d1e371d79bef
section/16-7/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:710c032132c130792daea699ace2fbf45f8dc28b7a58aa4f6c940ace5a2c3e9bLA
Praeterea, cum dicitur, Deus factus est homo, subiectum factionis vel unitionis non est Deus, sed humana natura, quam significat hoc nomen homo. Sed illud videtur esse subiectum factionis cui factio attribuitur. Ergo haec magis est vera, homo factus est Deus, quam ista, Deus factus est homo.Referencing norms: Q16A7Obiectio4, assert-h3613de3acc61a8acaeec84ee893a0df381f671d52f567ca5ff11d8ae116338a2, assert-h9d2179d3d7f9478af667deb4a7526b0c6b6c7a117e3bfcc844dd38e9724a1d96
section/16-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:335f27fda24d2fa552f33dcf12e400dd5e21097ff46eaf140d54a2548650ff8cLA
Respondeo dicendum quod propositio ista, homo factus est Deus, tripliciter potest intelligi. Uno modo, ita quod hoc participium factus determinet absolute vel subiectum, vel praedicatum. Et in hoc sensu est falsa, quia neque homo ille de quo praedicatur est factus, neque Deus est factus, ut infra dicetur. Et sub eodem sensu haec est falsa, Deus factus est homo. Sed sub hoc sensu non quaeritur hic de istis propositionibus. Alio modo potest intelligi ut ly factus determinet compositionem, ut sit sensus, homo factus est Deus, idest, factum est ut homo sit Deus. Et sub hoc sensu utraque est vera, et, homo factus est Deus, et, Deus factus est homo. Sed hic non est proprius sensus harum locutionum, nisi forte intelligatur quod ly homo non habeat personalem suppositionem, sed simplicem. Licet enim hic homo non sit factus Deus, quia hoc suppositum, persona filii Dei, ab aeterno fuit Deus, tamen homo, communiter loquendo, non semper fuit Deus. Tertio modo, proprie intelligitur, secundum quod hoc participium factus ponit fieri circa hominem in respectu ad Deum sicut ad terminum factionis. Et in hoc sensu, supposito quod in Christo sit eadem persona et hypostasis et suppositum Dei et hominis, ut supra ostensum est, ista propositio falsa est. Quia cum dicitur, homo factus est Deus, ly homo habet personalem suppositionem, non enim esse Deum verificatur de homine ratione humanae naturae, sed ratione sui suppositi. Suppositum autem illud humanae naturae de quo verificatur esse Deum, est idem quod hypostasis seu persona filii Dei, quae semper fuit Deus. Unde non potest dici quod iste homo incoepit esse Deus, vel quod fiat Deus, aut quod factus sit Deus. Si vero esset alia persona vel hypostasis Dei et hominis, ita quod esse Deum praedicaretur de homine, et e converso per quandam coniunctionem suppositorum, vel dignitatis personalis, vel affectionis, vel inhabitationis, ut Nestoriani dixerunt, tunc pari ratione posset dici quod homo factus est Deus, idest coniunctus Deo, sicut et quod Deus factus est homo, idest coniunctus homini.Referencing norms: Q16A7Respondeo, assert-h1c5ae4adab14d58f44f2b84b0386c589e00795422183d8297693bedf0e508d55
section/16-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ac73d65d84e13a1f237118c3d280014cac7d6e703ff53f6059b0c2c0ac1906ccLA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, non hominem deificatum dicimus, sed Deum humanatum. Idem autem est fieri Deum quod deificari. Ergo haec est falsa, homo factus est Deus.Referencing norms: assert-h4d3253d0dc096a762b0058946835181bec1079e9d58ae28c7ee849a91d51b10c
section/16-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fa13d39ae424790cb089f0e35590569870f1d12741450b6d4c65d14d46105923LA
Ad primum ergo dicendum quod aliquando sancti doctores, causa brevitatis determinatione omissa, nomine creaturae utuntur circa Christum. Est tamen in eorum dictis subintelligenda.Referencing norms: Q16A8Ad1, assert-h01dc20c0de17e018da9ea7173e0edcf699e1050961eaf2744859a3cd39cebc62
section/16-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ed2a30d754d0bbd5f4d99217bca9fd55978e0bdba2bc36c166a64eae99a8e38fLA
Ad secundum dicendum quod omnes proprietates humanae naturae, sicut et divinae, possunt aliqualiter dici de Christo. Unde et Damascenus dicit, in III libro, quod Christus, qui Deus et homo dicitur, creabilis est et increabilis, et partibilis et impartibilis. Sed tamen illa quae dubitationem habent circa alterutram naturam, non sunt dicenda absque determinatione. Unde et ipse postea alibi subdit, ipsa una hypostasis, scilicet Christi, et increata est deitate, et creata est humanitate. Sicut et e converso non esset dicendum sine determinatione quod Christus est incorporeus, vel impassibilis, ad evitandum errorem Manichaei, qui posuit Christum verum corpus non habuisse, nec vere passum esse, sed dicendum est cum determinatione quod Christus secundum deitatem est incorporeus et impassibilis.Referencing norms: Q16A8Ad2, assert-h87caf33fb2245bfa27f544a0a3bc3697e23267b6299935e22c3871fa5dccffa3
section/16-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70b88b2fbfa47a3338d88f7f05a3f37bf09b9381fbe67d37cfa80b5e07be0cefLA
Ad tertium dicendum quod de nativitate ex virgine nulla dubitatio potest esse quod conveniat personae filii Dei, sicut potest esse de creatione. Et ideo non est similis ratio utrobique.Referencing norms: Q16A8Ad3, assert-hcac680fbedb4d418f3cb6efec47b2113b82c80ebbe3558599d305c2f1c9b66f1
section/16-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f881ade393e64ad8fab570661a253ae02fc582f0ed56c3682e138ea7b293cb7dLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod haec sit vera, Christus est creatura. Dicit enim Leo Papa, nova et inaudita conventio, Deus qui est et erat, fit creatura. Sed illud potest praedicari de Christo quod filius Dei factus est per incarnationem. Ergo haec est vera, Christus est creatura.Referencing norms: Q16A8Obiectio1, assert-h1fdb01c60a1c5e14f6d8a9c1ca74c9be8b69f21b445dc976795369200a9698ec, assert-hb87bb5508503451490110ff0d4cafa6d842c370a308a1c478ac93f35e1bf8656
section/16-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cbc3bd8f00f005a5823e9c23b58407548b583378e8fe240348e30991180f1f7dLA
Praeterea, proprietates utriusque naturae possunt praedicari de hypostasi communi utriusque naturae, quocumque nomine significetur, ut supra dictum est. Sed proprietas humanae naturae est esse creaturam, sicut proprietas divinae naturae est esse creatorem. Ergo utrumque potest dici de Christo, scilicet quod sit creatura; et quod sit increatus et creator.Referencing norms: Q16A8Obiectio2, assert-h0ffbc95ec499333ce89804d43de7dfa5134a282f9cd920c1d777adc467724354, assert-h3f9885148ebcb75ad427b494e2d52b027a7283effa62659ed8dc248623bc1c2a
section/16-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4939e74edbe21c93ce84d8ad88b656ede82730373dbd3f3d42dbdc403ff7f3a3LA
Praeterea, principalior pars hominis est anima quam corpus. Sed Christus ratione corporis, quod de virgine traxit, dicitur simpliciter esse natus de virgine. Ergo ratione animae, quae creata est a Deo, debet simpliciter dici quod Christus sit creatura.Referencing norms: Q16A8Obiectio3, assert-h11625204adca26a75dd4e42168a10d98c773fe1a66db4f3a320e2b1eb379e59c, assert-h3536c1d73b25bb3ebe1e589625eeebe2b4094be7edcf26bbd0b4e498f4db8c09
section/16-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d93393c9bb6b96182701ccf9d01972edd729b4b5d028425269ac95bbf69fa4e3LA
Respondeo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. Unde cum haereticis nec nomina debemus habere communia, ne eorum errori favere videamur. Ariani autem haeretici Christum dixerunt esse creaturam, et minorem patre, non solum ratione humanae naturae, sed etiam ratione divinae personae. Et ideo non est absolute dicendum quod Christus sit creatura, vel minor patre, sed cum determinatione, scilicet, secundum humanam naturam. Ea vero de quibus suspicari non potest quod divinae personae conveniant secundum seipsam, possunt simpliciter dici de Christo ratione humanae naturae, sicut simpliciter dicimus Christum esse passum, mortuum et sepultum. Sicut etiam in rebus corporalibus et humanis, ea quae in dubitationem venire possunt an conveniant toti vel parti, si insunt alicui parti, non attribuimus toti simpliciter, idest sine determinatione, non enim dicimus quod Aethiops est albus, sed quod est albus secundum dentem. Dicimus autem absque determinatione quod est Crispus, quia hoc non potest ei convenire nisi secundum capillos.Referencing norms: Q16A8Respondeo, assert-h8b87570a748a1428efafee63aeb20a2ecde9fbd87742f2d5813abc5d522cb9d7
section/16-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fc0aa6cc84b0363098bc91035e82c26a9e81f06de64c8926823fafba717e0e09LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Trin., nunquid dicto factus est Christus? Nunquid mandato creatus est Christus? Quasi dicat, non. Unde subdit, quomodo autem creatura in Deo esse potest? Etenim Deus naturae simplicis est, non coniunctae. Ergo haec non est concedenda, Christus est creatura.Referencing norms: assert-h2789627ab774ed4b00dcd21ff4e7c8f467f2e7f8b26f676f68e90b317c8d39a2
section/16-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b75197d3feb9ab0642c159447de765574457f4bab07afb2df40ccf4ccc5bd11LA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa est intelligenda cum determinatione, ut si dicamus quod homo Christus Iesus non fuit antequam mundus esset, secundum humanitatem.Referencing norms: Q16A9Ad1, assert-h4c883e2a04b6c14c34f46c36348ac91b587643c4a47d078805395a3cadbd4744
section/16-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:093f296cbb29599dd819a3bee16879223ed7b7b74922a763e10ad058d4cc4620LA
Ad secundum dicendum quod cum hoc verbo incoepit non sequitur argumentum ab inferiori ad superius, non enim sequitur, hoc incoepit esse album, ergo incoepit esse coloratum. Et hoc ideo quia incipere importat nunc esse et non prius, non autem sequitur, hoc non erat prius album, ergo non erat prius coloratum. Esse autem simpliciter est superius ad esse hominem. Unde non sequitur, Christus incoepit esse homo, ergo incoepit esse.Referencing norms: Q16A9Ad2, assert-h403c0f39b65f42232b842d229b358c546ce15d1a95dfb58cbd2e4e9c68e4e5b0
section/16-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3ff0bc67cba10f447bd235aaa22e2ac9f11b00f3880bbd1a08b0ac8b563750ceLA
Ad tertium dicendum quod hoc nomen homo, secundum quod accipitur pro Christo, licet significet humanam naturam, quae incoepit esse, tamen supponit suppositum aeternum, quod esse non incoepit. Et ideo, quia, secundum quod ponitur in subiecto, tenetur pro supposito, secundum autem quod ponitur in praedicato, refertur ad naturam, et ideo haec est falsa, homo Christus incoepit esse; sed haec est vera, Christus incoepit esse homo.Referencing norms: Q16A9Ad3, assert-h757bd01078c3b550da514f3afbace1880479c3e8b93c5863361819942a669afd
section/16-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:90e75791ee149a58379a9b30d0f1c6fdca8bedc5147f7d3e4fb924fd9f00066fLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ille homo, demonstrato Christo, incoeperit esse. Dicit enim Augustinus, super Ioan., priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Sed illud quod non semper fuit, incoepit esse. Ergo ille homo, demonstrato Christo, incoepit esse.Referencing norms: Q16A9Obiectio1, assert-h90dcbf86d13252ffd1616e4a4a105c8675e3560623d1b6ce7b2395478c8b8ec2, assert-hc7ee55b59e887bb704e2f6b862fd16c84797416893531906cbc154d3f6236ab2
section/16-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:27bb617de943f65bddf055f86aab2b03189b7f8cefa7b7f1a08b89768ec98c91LA
Praeterea, Christus incoepit esse homo. Sed esse hominem est esse simpliciter. Ergo ille homo incoepit esse simpliciter.Referencing norms: Q16A9Obiectio2, assert-h84af1dd54a8e1544e6024e0fd5f67a356a4dcbc5ab701083cff1f956cb9b168f, assert-hef0a0cd5555748fc015b817dabd8fdca99eb96e3ccb9b2667bbb14752cc72402
section/16-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3d69af5d313c5318d15547c697f2fbbf57eb0844e10415e39d0dc4396b8178bfLA
Praeterea, homo importat suppositum humanae naturae. Sed Christus non fuit semper suppositum humanae naturae. Ergo homo ille incoepit esse.Referencing norms: Q16A9Obiectio3, assert-h2f97994bb6ff7c16b45b98483322bcb518f06bfcfc62a8637f48b6051271b25f, assert-h635b506355831fa6a081af46c7dfefe43e985f95249d8717ce664e5ecb3d230a
section/16-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2107a625bdc9b5344cfd9bc4b5b1d9cfd06a031e7cc7274a4239222797244759LA
Respondeo dicendum quod non est dicendum quod ille homo, demonstrato Christo, incoeperit esse, si nihil addatur. Et hoc duplici ratione. Primo quidem, quia locutio est simpliciter falsa, secundum sententiam Catholicae fidei, qua ponimus in Christo unum suppositum et unam hypostasim, sicut et unam personam. Secundum hoc enim oportet quod in hoc quod dicitur, ille homo, demonstrato Christo, designetur suppositum aeternum, cuius aeternitati repugnat incipere esse. Unde haec est falsa, hic homo incoepit esse. Nec obstat quod incipere esse convenit humanae naturae, quae significatur per hoc nomen homo, quia terminus in subiecto positus non tenetur formaliter pro natura, sed magis materialiter pro supposito, ut supra dictum est. Secundo quia, etiam si esset vera, non tamen esset ea utendum absque determinatione, ad evitandum haeresim Arii, qui, sicut personae filii Dei attribuit quod esset creatura et quod esset minor patre, ita attribuit ei quod esse incoeperat, dicens quod erat quando non erat.Referencing norms: Q16A9Respondeo, assert-hc2916b838d00b85ec3ae4beb8fd5c417e3c4b9c1f5bfdf5f21e8f66a8026e49b
section/16-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2fc1d0983ca3e9171792af39d17ee19da095febfd8773f307c11557bef611ce0LA
Sed contra est quod dicitur Heb. ult., Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula.Referencing norms: assert-h583dc413d0a40ebc05efaca12ac9b53fc896c6feb48ab9c5721689c765233729
question/16/prooemium · paragraph
la · official · sha256:e786ef1d4167ee00ccbb85b130a6c4c352b4fd82d84c5a104c602823177865c9LA
Deinde considerandum est de his quae consequuntur unionem. Et primo, quantum ad ea quae conveniunt Christo secundum se; secundo, de his quae conveniunt Christo per comparationem ad Deum patrem; tertio, de his quae conveniunt Christo quantum ad nos. Circa primum duplex consideratio occurrit, primo quidem, de his quae conveniunt Christo secundum esse et fieri; secundo, de his quae conveniunt Christo secundum rationem unitatis. Circa primum quaeruntur duodecim. Primo, utrum haec sit vera, Deus est homo. Secundo, utrum haec sit vera, homo est Deus. Tertio, utrum Christus possit dici homo dominicus. Quarto, utrum ea quae conveniunt filio hominis, possint praedicari de filio Dei, et e converso. Quinto, utrum ea quae conveniunt filio hominis, possint praedicari de divina natura; et de humana ea quae conveniunt filio Dei. Sexto, utrum haec sit vera, filius Dei factus est homo. Septimo, utrum haec sit vera, homo factus est Deus. Octavo, utrum haec sit vera, Christus est creatura. Nono, utrum haec sit vera, iste homo, demonstrato Christo, incoepit esse, vel, fuerit semper. Decimo, utrum haec sit vera, Christus, secundum quod homo, est creatura. Undecimo, utrum haec sit vera, Christus, secundum quod homo, est Deus. Duodecimo, utrum haec sit vera, Christus, secundum quod homo, est hypostasis vel persona.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 17
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q17
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:d2cd7a998a61ef3b8349541c0267978bcf5697328f43cd473f033837c3af6fd4 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 27
section/17-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1bb98d2897759bb19caaf81fd49acd23405982255a554bc1ce3eaf3135233147LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Augustini non est sic intelligendum quod ly utrumque teneatur ex parte praedicati, quasi dicat quod Christus sit utrumque, sed tenetur ex parte subiecti. Et tunc ly utrumque ponitur, non quasi pro duobus suppositis, sed pro duobus nominibus significantibus duas naturas in concreto. Possum enim dicere quod utrumque, scilicet Deus et homo, est Deus, propter accipientem Deum, et utrumque scilicet Deus et homo, est homo, propter acceptum hominem.Referencing norms: Q17A1Ad1, assert-h4cfea9266b6d6a2698ebbbfa7949e9c968425bf433518d9fe5a0ea078786170a
section/17-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42960dc997b79eaf986ae85fbee3958594e9f06c132df8b4e1872594b6982541LA
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur, Christus est aliud et aliud locutio est exponenda ut sit sensus, habens aliam et aliam naturam. Et hoc modo exponit Augustinus in libro contra Felicianum, ubi, cum dixisset, in mediatore Dei et hominum aliud Dei filius, aliud hominis filius subdit, aliud, inquam, pro discretione substantiae, non alius, pro unitate personae. Et Gregorius Nazianzenus, in epistola ad Chelidonium, si oportet compendiose dicere, aliud quidem et aliud ea ex quibus salvator est, siquidem non idem est invisibile visibili, et quod absque tempore ei quod sub tempore. Non autem alius et alius absit. Haec enim ambo unum.Referencing norms: Q17A1Ad2, assert-h67c1da15839847b6820630c0fde598ad6b0bf40701f41a9c08f6f54086d9c913
section/17-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df911d4919e81dc827bfbb410e1416a47d0ef2618cea21f471242bd4c6956946LA
Ad tertium dicendum quod haec est falsa, Christus est tantum homo, quia non excludit aliud suppositum, sed aliam naturam, eo quod termini in praedicato positi tenentur formaliter. Si vero adderetur aliquid per quod traheretur ad suppositum, esset vera locutio, puta, Christus est tantum id quod est homo. Non tamen sequeretur quod sit aliquid aliud quam homo, quia ly aliud, cum sit relativum diversitatis substantiae, proprie refertur ad suppositum, sicut et omnia relativa facientia personalem relationem. Sequitur autem, ergo habet aliam naturam.Referencing norms: Q17A1Ad3, assert-h09e1aa3929e2f478cf7cb163f2421050773ab3f9d034a27d16daae745d6c2a1c
section/17-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:86ec2395280b555553670a7f5e9e5e055ed325646cfdedb682f066a8364235beLA
Ad quartum dicendum quod, cum dicitur, Christus est aliquid quod est pater, ly aliquid tenetur pro natura divina, quae etiam in abstracto praedicatur de patre et filio. Sed cum dicitur, Christus est aliquid quod non est pater, ly aliquid tenetur non pro ipsa natura humana secundum quod significatur in abstracto, sed secundum quod significatur in concreto; non quidem secundum suppositum distinctum, sed secundum suppositum indistinctum; prout scilicet substat naturae, non autem proprietatibus individuantibus. Et ideo non sequitur quod Christus sit aliud et aliud, vel quod sit duo, quia suppositum humanae naturae in Christo quod est persona filii Dei, non ponit in numerum cum natura divina, quae praedicatur de patre et filio.Referencing norms: Q17A1Ad4, assert-ha4a6b48986d3a54afd8160056fbc560e8abdc20ff60e1b339c6d4d985b3d0213
section/17-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b5de81e6841b71d31aa64dba19f1c19d6705d2e03d72a13a8409b8f43f6158dfLA
Ad quintum dicendum quod in mysterio divinae Trinitatis natura divina praedicatur in abstracto de tribus personis, et ideo simpliciter potest dici quod tres personae sint unum. Sed in mysterio incarnationis non praedicantur ambae naturae in abstracto de Christo, et ideo non potest simpliciter dici quod Christus sit duo.Referencing norms: Q17A1Ad5, assert-hcc615cb2e81261f068834d87a66cfacfc465aabe965bd74e1a41a818b90a0e9b
section/17-1/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d86522b4f2e6c1bfa46556072d7138a4a8bd02b8e77aa251ee93906a0c111a5LA
Ad sextum dicendum quod duo dicitur quasi habens dualitatem, non quidem in aliquo alio, sed in ipso de quo duo praedicantur. Fit autem praedicatio de supposito, quod importatur per hoc nomen Christus. Quamvis igitur Christus habeat dualitatem naturarum, quia tamen non habet dualitatem suppositorum, non potest dici esse duo.Referencing norms: Q17A1Ad6, assert-h87a507fa42cc053bc52f1ac6753bf4e9c9904e35b501414bae642536d4bc31e7
section/17-1/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b167795dbdc751c412dfd4a5ad28046f84959150916107a619069841097a270eLA
Ad septimum dicendum quod alterum importat diversitatem accidentis, et ideo diversitas accidentis sufficit ad hoc quod aliquid simpliciter dicatur alterum. Sed aliud importat diversitatem substantiae. Substantia autem dicitur non solum natura, sed etiam suppositum, ut dicitur in V Metaphys. Et ideo diversitas naturae non sufficit ad hoc quod aliquid simpliciter dicatur aliud, nisi adsit diversitas secundum suppositum. Sed diversitas naturae facit aliud secundum quid, scilicet secundum naturam, si non adsit diversitas suppositi.Referencing norms: Q17A1Ad7, assert-h42378ff7ace140f426c40279255f7f09d43e4d909147d68eada8aa60e6101d3a
section/17-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:da7124f709886cb57fba6418636fcfcd6b9421845b295d6ea23d8b3343b76583LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit unum, sed duo. Dicit enim Augustinus, in I de Trin., quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus, propter accipientem Deum, utrumque homo, propter acceptum hominem. Sed utrumque dici non potest ubi non sunt duo. Ergo Christus est duo.Referencing norms: Q17A1Obiectio1, assert-h737ccdce32743e3cac46841125281754bacfe53104a6218f419de6011dca2f85, assert-ha64aa7b321e6cc8c13e01b5ed7eae35dccfb7bd555b5ae86897f5b4564912b3d
section/17-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aca27c4eb86a79c925fb940f8e47863cae9902f1bfd3781d1247ed1b974d4941LA
Praeterea, ubicumque est aliud et aliud, ibi sunt duo. Sed Christus est aliud et aliud, dicit enim Augustinus, in Enchirid., cum in forma Dei esset, formam servi accepit, utrumque unus, sed aliud propter verbum, aliud propter hominem. Ergo Christus est duo.Referencing norms: Q17A1Obiectio2, assert-h1a94b2e61a152758fa77bddbaaf5ac51b7c7e58903240888d8513e7191851d17, assert-h1d706f0172426b04db3714e17612c192303e243b62657c1f6acde3795e6c1769
section/17-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:747334a19748e343cec62ccb6f96e66dc46b04d25b15ccdcee6eb9fc8567466aLA
Praeterea, Christus non est tantum homo, quia, si purus homo esset, non esset Deus. Ergo est aliquid aliud quam homo. Et ita in Christo est aliud et aliud. Ergo Christus est duo.Referencing norms: Q17A1Obiectio3, assert-h449b1ae34adbc3640d40f7ab3fa2b6f5a210a975007a96a8931b2f13f2a77632, assert-h96784bcf25884591f19971b93cc25320b634e326a804fabe5ad21aea8c7e4211
section/17-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4caee93378028e210e5006ce17031b245d7df185852d5d9ed655e61d235d0c0cLA
Praeterea, Christus est aliquid quod est pater, et est aliquid quod non est pater. Ergo Christus est aliquid et aliquid. Ergo Christus est duo.Referencing norms: Q17A1Obiectio4, assert-h9a05f595fb775b6aad772be85837ae3f4263d1204299dffa7002d63037255ba5, assert-hc6c0bb56c3b03528daf6da9cc0c80116de11be4d92a3a6d86665255d8d31bb54
section/17-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6de28a55d98394ef0e86e3a70f652e9f55ff4d91c36438991e6d5921f62cc8daLA
Praeterea, sicut in mysterio Trinitatis sunt tres personae in una natura, ita in mysterio incarnationis sunt duae naturae in una persona. Sed propter unitatem naturae, non obstante distinctione personae, pater et filius sunt unum, secundum illud Ioan. X, ego et pater unum sumus. Ergo, non obstante unitate personae, propter dualitatem naturarum Christus est duo.Referencing norms: Q17A1Obiectio5, assert-h0c1f6b403fb7fb930f414f3e5fa4e36e5cc31dc3a5b0045aaaa756053fa5de95, assert-h2787c84a779d5d9576514b0df802a66dc890b57bb4e59e5b25053036676e56c5
section/17-1/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e04b796b922c1a28da210d65368fa31a4df9ad6d6cdef0658bdef8fb591f5295LA
Praeterea, philosophus dicit, in III Physic., quod unum et duo denominative dicuntur. Sed Christus habet dualitatem naturarum. Ergo Christus est duo.Referencing norms: Q17A1Obiectio6, assert-h11f40c3c8f9c7923a55c28f651759575a3b1e11869cdc472d67427c29703b608, assert-h5619f6d60be60913e6da3b88ccf9c10108ebe3e1fd163fcf9bb5c98939f0857b
section/17-1/objection/7 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:98e3fb1a035bfa2edaca6254306fdc5d8739819f66a068336e04ce38d391d81dLA
Praeterea, sicut forma accidentalis facit alterum, ita forma substantialis aliud, ut Porphyrius dicit. Sed in Christo sunt duae naturae substantiales, humana scilicet et divina. Ergo Christus est aliud et aliud. Ergo Christus est duo.Referencing norms: Q17A1Obiectio7, assert-h00a3e11046b154ed79b323782f803f90851d15b91c5adca85fb69e605f373160, assert-h6802897e1a22d72e070863ea867f140719c9b998322533d63461a1772b670fba, assert-hb79a036b41b7ae78b355db8bec990d6d0b47b1d0103eca78fa4e418af18e3981
section/17-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:72d89adb289f9a0aa80948dcbd47c5fadf3c9b566ca08278179ec78679caa729LA
Respondeo dicendum quod natura, secundum se considerata, prout in abstracto significatur, non vere potest praedicari de supposito seu persona nisi in Deo, in quo non differt quod est et quo est, ut in prima parte habitum est. In Christo autem cum sint duae naturae, divina scilicet et humana, altera earum, scilicet divina, potest de eo praedicari et in abstracto et in concreto, dicimus enim quod filius Dei, qui supponitur in hoc nomine Christus, est divina natura, et est Deus. Sed humana natura non potest praedicari de Christo secundum se in abstracto, sed solum in concreto, prout scilicet significatur in supposito. Non enim vere potest dici quod Christus sit humana natura, quia natura humana non est nata praedicari de suo supposito, dicitur autem quod Christus est homo, sicut et quod Christus est Deus. Deus autem significat habentem deitatem, et homo significat habentem humanitatem. Aliter tamen habens humanitatem significatur per hoc nomen homo, et aliter per hoc nomen Iesus, vel Petrus. Nam hoc nomen homo importat habentem humanitatem indistincte, sicut et hoc nomen Deus indistincte importat habentem deitatem. Hoc tamen nomen Petrus, vel Iesus, importat distincte habentem humanitatem, scilicet sub determinatis individualibus proprietatibus, sicut et hoc nomen filius Dei importat habentem deitatem sub determinata proprietate personali. Numerus autem dualitatis in Christo ponitur circa ipsas naturas. Et ideo, si ambae naturae in abstracto praedicarentur de Christo, sequeretur quod Christus esset duo. Sed quia duae naturae non praedicantur de Christo nisi prout significantur in supposito, oportet secundum rationem suppositi praedicari de Christo unum vel duo. Quidam autem posuerunt in Christo duo supposita, sed unam personam, quae quidem videtur se habere, secundum eorum opinionem, tanquam suppositum completum ultima completione. Et ideo, quia ponebant in Christo duo supposita, dicebant Christum esse duo neutraliter; sed quia ponebant unam personam, dicebant Christum esse unum masculine, nam neutrum genus designat quiddam informe et imperfectum; genus autem masculinum designat quiddam formatum et perfectum. Nestoriani autem, ponentes in Christo duas personas, dicebant Christum non solum esse duo neutraliter, sed etiam duos masculine. Quia vero nos ponimus in Christo unam personam et unum suppositum, ut ex praedictis patet, sequitur quod dicamus quod non solum Christus est unus masculine, sed etiam est unum neutraliter.Referencing norms: Q17A1Respondeo, assert-h572c6b2fd0d2a84c0421800556f3e14db950ad5eda892f9c17ac7c87d68a826c
section/17-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d534865d95aefa88131d2777a0d851e0f1f748a82ae9eba2b7e5c8649c7f741cLA
Sed contra est quod Boetius dicit, in libro de duabus naturis, omne quod est, inquantum est, unum est. Sed Christum esse confitemur. Ergo Christus est unum.Referencing norms: assert-h34482a33250621059da2a0899401f0d4407206273d9c66e7ef3ffec3034e6759
section/17-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cffa0f31c4de0a801df20886fc706912955471a03e2d381765db3c88f9a84042LA
Ad primum ergo dicendum quod esse consequitur naturam, non sicut habentem esse, sed sicut qua aliquid est, personam autem, sive hypostasim, consequitur sicut habentem esse. Et ideo magis retinet unitatem secundum unitatem hypostasis, quam habeat dualitatem secundum dualitatem naturae.Referencing norms: Q17A2Ad1, assert-hd33bd5663d88c01347da5b60436997ce6bb847897130abfd1c62299fb16931ce
section/17-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7d7ef2df8a8fa7425b7618c1875a10256f69db6b303960374c16149dea3b5969LA
Ad secundum dicendum quod illud esse aeternum filii Dei quod est divina natura, fit esse hominis, inquantum humana natura assumitur a filio Dei in unitate personae.Referencing norms: Q17A2Ad2, assert-hca96d830b7d785645f38cbbecb20ac17be9e64b3b45868272df6a211eeffb58d
section/17-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bdeaf4d7ccf53154c008c9d0a63e50359109b4208984f0247baf0f38b706c05dLA
Ad tertium dicendum quod, sicut in prima parte dictum est, quia persona divina est idem cum natura, in personis divinis non est aliud esse personae praeter esse naturae, et ideo tres personae non habent nisi unum esse. Haberent autem triplex esse, si in eis esset aliud esse personae, et aliud esse naturae.Referencing norms: Q17A2Ad3, assert-hcb6b81af6988f3392d24273df6931ba714aba23cb374336c2198f917abcdc00d
section/17-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ef37a82f1be5eb54838fcab47b6f5ceae3e5b6d6adf0418a66e22e0be4a8d6ffLA
Ad quartum dicendum quod anima in Christo dat esse corpori inquantum facit ipsum actu animatum, quod est dare ei complementum naturae et speciei. Sed si intelligatur corpus perfectum per animam absque hypostasi habente utrumque, hoc totum compositum ex anima et corpore, prout significatur nomine humanitatis, non significatur ut quod est, sed ut quo aliquid est. Et ideo ipsum esse est personae subsistentis, secundum quod habet habitudinem ad talem naturam, cuius habitudinis causa est anima inquantum perficit humanam naturam informando corpus.Referencing norms: Q17A2Ad4, assert-hcd85d3b9debec0a9b30ea76c2ed79733ea402c7fca47b99ebae8547ff78f8c16
section/17-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1890187f6ddfce7d0014516ec1f9c394d76060cd19b7156226f2dd605c747309LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non sit tantum unum esse, sed duo. Dicit enim Damascenus, in III libro, quod ea quae consequuntur naturam in Christo duplicantur. Sed esse consequitur naturam, esse enim est a forma. Ergo in Christo sunt duo esse.Referencing norms: Q17A2Obiectio1, assert-hb30d454b60e1f5f7213fc23e422537ee40320330e3e50d4d94b3394076c00040, assert-hfabce064eacbc5a67ec0f0e95ea933b9e35c5003b9c6a1f8fec780050ec60f48
section/17-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ed717fe9d82b5bde60ea2c703f31ab228d801a3c17b8d848115f4546bacace00LA
Praeterea, esse filii Dei est ipsa divina natura, et est aeternum. Esse autem hominis Christi non est divina natura, sed est esse temporale. Ergo in Christo non est tantum unum esse.Referencing norms: Q17A2Obiectio2, assert-hd7089a200e1177cc171496d110e05abb6173810714173cebbd67c9d0d1505af4
section/17-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:088c66f50567187c6c686606b7b091aff67e150dec6db6df0809a0fc2962cd34LA
Praeterea, in Trinitate, quamvis sint tres personae, est tamen unum esse, propter unitatem naturae. Sed in Christo sunt duae naturae, quamvis sit una persona. Ergo in Christo non est unum esse tantum, sed duo.Referencing norms: Q17A2Obiectio3, assert-h5bda5bf99cea42cc669cb298549072c264b6dd8c2ed81e1bcd62f50123206547, assert-hce1c9b62ee3ab3cefe81beddeff8818a3dd04a21f045a01a4f330bc4d4002ba7
section/17-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:67f3a7022307022037341dc92d7446c2595889991b76c570559cfa2da8adff52LA
Praeterea, in Christo anima dat aliquod esse corpori, cum sit forma eius. Sed non dat sibi esse divinum, cum sit increatum. Ergo in Christo est aliud esse praeter esse divinum. Et sic in Christo non est tantum unum esse.Referencing norms: Q17A2Obiectio4, assert-h2c17b815d275ae6824253684164467984a39b4edddf84cdb4d1953a033292b4b, assert-h84a0c4ff21478799e1ac1905a7ab3292259d86607886b6bf17354f111aaf5919
section/17-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b15a7cce5e7335e486aee88f072658c6cf6dc85f58e999a1f87cd61a3f494cb3LA
Respondeo dicendum quod, quia in Christo sunt duae naturae et una hypostasis, necesse est quod ea quae ad naturam pertinent in Christo sint duo, quae autem pertinent ad hypostasim in Christo sint unum tantum. Esse autem pertinet ad hypostasim et ad naturam, ad hypostasim quidem sicut ad id quod habet esse; ad naturam autem sicut ad id quo aliquid habet esse; natura enim significatur per modum formae, quae dicitur ens ex eo quod ea aliquid est, sicut albedine est aliquid album, et humanitate est aliquis homo. Est autem considerandum quod, si aliqua forma vel natura est quae non pertineat ad esse personale hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse illius personae simpliciter, sed secundum quid, sicut esse album est esse Socratis, non inquantum est Socrates, sed inquantum est albus. Et huiusmodi esse nihil prohibet multiplicari in una hypostasi vel persona, aliud enim est esse quo Socrates est albus, et quo Socrates est musicus. Sed illud esse quod pertinet ad ipsam hypostasim vel personam secundum se impossibile est in una hypostasi vel persona multiplicari, quia impossibile est quod unius rei non sit unum esse. Si igitur humana natura adveniret filio Dei, non hypostatice vel personaliter, sed accidentaliter, sicut quidam posuerunt, oporteret ponere in Christo duo esse, unum quidem secundum quod est Deus; aliud autem secundum quod est homo. Sicut in Socrate ponitur aliud esse secundum quod est albus, aliud secundum quod est homo, quia esse album non pertinet ad ipsum esse personale Socratis. Esse autem capitatum, et esse corporeum, et esse animatum, totum pertinet ad unam personam Socratis, et ideo ex omnibus his non fit nisi unum esse in Socrate. Et si contingeret quod, post constitutionem personae Socratis, advenirent Socrati manus vel pedes vel oculi, sicut accidit in caeco nato, ex his non accresceret Socrati aliud esse, sed solum relatio quaedam ad huiusmodi, quia scilicet diceretur esse non solum secundum ea quae prius habebat, sed etiam secundum ea quae postmodum sibi adveniunt. Sic igitur, cum humana natura coniungatur filio Dei hypostatice vel personaliter, ut supra dictum est, et non accidentaliter, consequens est quod secundum humanam naturam non adveniat sibi novum esse personale, sed solum nova habitudo esse personalis praeexistentis ad naturam humanam, ut scilicet persona illa iam dicatur subsistere, non solum secundum naturam divinam, sed etiam humanam.Referencing norms: Q17A2Respondeo, assert-h5fcc2064c281d035d2b0d399eaf8f0fd5526909413d3c04ac4aed04f6e403114
section/17-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e59ee0c90e5c1fabf931d1052070015f0a144dcfff0a35fadc5029c601fee02bLA
Sed contra, unumquodque, secundum quod dicitur ens, dicitur unum, quia unum et ens convertuntur. Si ergo in Christo duo essent esse, et non tantum unum, Christus esset duo, et non unum.Referencing norms: assert-ha93907eada506ce9a49967d8e831b97c338cef9ee2a30cefa1265ca1daa9a6d8
question/17/prooemium · paragraph
la · official · sha256:af4d0d02ad586a10d0c4a757e00878af57ba59937fa422fdcbbbfe01448c8097LA
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad unitatem in Christo in communi. Nam de his quae pertinent ad unitatem vel pluralitatem in speciali, suis locis determinandum est, sicut supra determinatum est quod in Christo non una est tantum scientia; et infra determinabitur quod in Christo non una est tantum nativitas. Considerandum est ergo primo, de unitate Christi quantum ad esse; secundo, quantum ad velle; tertio, quantum ad operari. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum Christus sit unum vel duo. Secundo, utrum in Christo sit tantum unum esse.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 18
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q18
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:97a248069f45c601ebef37e4e193238bd53adb4150ac6af0633f76027b00fb70 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 51
section/18-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aacd51f7ae5f558e2825de3704135875f0974713e8b8bb42aaf5e3fecb21ca3cLA
Ad primum ergo dicendum quod quidquid fuit in humana natura Christi, movebatur nutu divinae voluntatis, non tamen sequitur quod in Christo non fuerit motus voluntatis proprius naturae humanae. Quia etiam aliorum sanctorum piae voluntates moventur secundum voluntatem Dei, quae operatur in eis et velle et perficere, ut dicitur Philipp. II. Licet enim voluntas non possit interius moveri ab aliqua creatura, interius tamen movetur a Deo, ut in prima parte dictum est. Et sic etiam Christus secundum voluntatem humanam sequebatur voluntatem divinam, secundum illud Psalmi, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Unde Augustinus dicit, contra Maximinum, ubi dixit filius patri, non quod ego volo, sed quod tu vis, quid te adiuvat quod tua verba subiungis, et dicis, ostendit vere suam voluntatem subiectam suo genitori, quasi nos negemus hominis voluntatem voluntati Dei debere esse subiectam?Referencing norms: Q18A1Ad1, assert-h0dfc409ca8de0736d112bf01e3c9f4a2e01b775dc1fc9d8be339befffe6ffdb4
section/18-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:81601687bef573a2763869dec71bfd6007c5b0de804b40e5307adf569f9e82e7LA
Ad secundum dicendum quod proprium est instrumenti quod moveatur a principali agente, diversimode tamen, secundum proprietatem naturae ipsius. Nam instrumentum inanimatum, sicut securis aut serra, movetur ab artifice per motum solum corporalem. Instrumentum vero animatum anima sensibili movetur per appetitum sensitivum, sicut equus a sessore. Instrumentum vero animatum anima rationali movetur per voluntatem eius, sicut per imperium domini movetur servus ad aliquid agendum, qui quidem servus est sicut instrumentum animatum, ut philosophus dicit, in I Politic. Sic ergo natura humana in Christo fuit instrumentum divinitatis ut moveretur per propriam voluntatem.Referencing norms: Q18A1Ad2, assert-h34a90a8675517da415fc71a8cd6da9ae04edb976571aba35dfbbf0bd6f05cf11
section/18-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5afd5a71d94aecf0ec2f3785184215904336d7afc5c4a7bf0228ae98884aad0bLA
Ad tertium dicendum quod ipsa potentia voluntatis est naturalis, et consequitur naturam ex necessitate. Sed motus vel actus potentiae, qui etiam voluntas dicitur, quandoque quidem est naturalis et necessarius, puta respectu felicitatis; quandoque autem ex libero arbitrio rationis proveniens, et non necessarius neque naturalis; sicut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Et tamen etiam ipsa ratio, quae est principium huius motus, est naturalis. Et ideo, praeter voluntatem divinam, oportet in Christo ponere voluntatem humanam, non solum prout est potentia naturalis, aut prout est motus naturalis, sed etiam prout est motus rationalis.Referencing norms: Q18A1Ad3, assert-h45c5374634010f0eb3f09fb59ba14756a1682f8d98112e933da2d053c079f369
section/18-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b0502707f6fac016a8346033bd1ce2aa862972bbb59c840b11aa9343f81ec2a7LA
Ad quartum dicendum quod per hoc quod dicitur aliqualiter velle, designatur determinatus modus volendi. Determinatus autem modus ponitur circa ipsam rem cuius est modus. Unde, cum voluntas pertineat ad naturam, ipsum etiam quod est aliqualiter velle, pertinet ad naturam, non secundum quod est absolute considerata, sed secundum quod est in tali hypostasi. Unde etiam voluntas humana Christi habuit quendam determinatum modum ex eo quod fuit in hypostasi divina, ut scilicet moveretur semper secundum nutum divinae voluntatis.Referencing norms: Q18A1Ad4, assert-h3687aeb907fa713458a638d11a10a03bc1927eae08210fedea8faaa12c253b65
section/18-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:36d7d13f810ed7d51c775801ba43a51b3a086f6c72cb46c9cbd960f276c73d1fLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo non sint duae voluntates, una divina et alia humana. Voluntas enim est primum movens et imperans in unoquoque volente. Sed in Christo primum movens et imperans fuit voluntas divina, quia omnia humana in Christo movebantur secundum voluntatem divinam. Ergo videtur quod in Christo non fuerit nisi una voluntas, scilicet divina.Referencing norms: Q18A1Obiectio1, assert-h3ec2e13520219070cd790f8c91d446e5bd8a0e7b2f1a747bb6ed787fbdf5514e, assert-hb3a1fda1e69262c3db9ab82cc78c173c0c1c74ce0dd7f0a25aec2714ad76d5a0
section/18-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:867b8d20106c128f0daf41f401062c80bf6591f7ec83a3007f63b85638a430c4LA
Praeterea, instrumentum non movetur propria voluntate, sed voluntate moventis. Sed natura humana in Christo fuit instrumentum divinitatis eius. Ergo natura humana in Christo non movebatur propria voluntate, sed divina.Referencing norms: Q18A1Obiectio2, assert-h726642069f7ac902428769d809510688c2d99742d24b042bd1c7b6ad10b2fd3d, assert-ha85b4f26d517199590ac2132b18633c4011f8386fecb1c4fc82a5a8a38bb4825
section/18-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1828842df37f631dadee79cccd7ce7509cd9fb9ef6cb33c39c4377cdb703ca10LA
Praeterea, illud solum multiplicatur in Christo quod pertinet ad naturam. Voluntas autem non videtur ad naturam pertinere, quia ea quae sunt naturalia, sunt ex necessitate; quod autem est voluntarium, non est necessarium. Ergo voluntas est una tantum in Christo.Referencing norms: Q18A1Obiectio3, assert-h6285aaf4f51cdfa3a7cfb7b23570671018528e8368d74850181e895676672ae5
section/18-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:e28e658e7d33889639702bfb2719ecf1f544e76781404ba56a7135acb4a675dbLA
Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, quod aliqualiter velle non est naturae, sed nostrae intelligentiae scilicet personalis. Sed omnis voluntas est aliqualis voluntas, quia non est in genere quod non est in aliqua eius specie. Ergo omnis voluntas ad personam pertinet. Sed in Christo fuit tantum et est una persona. Ergo in Christo est tantum una voluntas.Referencing norms: Q18A1Obiectio4, assert-h48c52381af48478f4d19cab480411a2c1f7cf1dc724f84afaebb55eaada8778c, assert-h51c83755c70341f0c64e9ba2eaa94a03c220cd423d69f693bb9652c9eb0b7316, assert-h86a0e151b0ab388cdd479db1ad27811326955698f75a7f8ecaa6e2644340e668, assert-he22758d4ccd2155549be399e1cf7126c55654ffbb519d15780382051887c1528
section/18-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:225b0bcca2d39b9dca7b2eee0820ff9a5bc10c623c131c71bc2ea41df040d89cLA
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt in Christo esse unam solam voluntatem, sed ad hoc ponendum diversimode moti esse videntur. Apollinaris enim non posuit animam intellectualem in Christo, sed quod verbum esset loco animae, vel etiam loco intellectus. Unde, cum voluntas sit in ratione, ut philosophus dicit, in III de anima, sequebatur quod in Christo non esset voluntas humana, et ita in eo non esset nisi una voluntas. Et similiter Eutyches, et omnes qui posuerunt unam naturam compositam in Christo, cogebantur ponere unam voluntatem in eo. Nestorius etiam, qui posuit unionem Dei et hominis esse factam solum secundum affectum et voluntatem, posuit unam voluntatem in Christo. Postmodum vero Macarius Antiochenus patriarcha, et Cyrus Alexandrinus, et Sergius Constantinopolitanus, et quidam eorum sequaces, posuerunt in Christo unam voluntatem, quamvis ponerent duas naturas in Christo secundum hypostasim unitas, quia opinabantur quod humana natura in Christo nunquam movebatur proprio motu, sed solum secundum quod erat mota a divinitate, ut patet in epistola synodica Agathonis Papae. Et ideo in sexta synodo, apud Constantinopolim celebrata, determinatum est oportere dici quod in Christo sint duae voluntates, ubi sic legitur, iuxta quod olim prophetae de Christo, et ipse nos erudivit, et sanctorum patrum nobis tradidit symbolum, duas voluntates naturales in eo, et duas naturales operationes praedicamus. Et hoc necessarium fuit dici. Manifestum est enim quod filius Dei assumpsit humanam naturam perfectam, ut supra ostensum est. Ad perfectionem autem humanae naturae pertinet voluntas, quae est naturalis eius potentia, sicut et intellectus, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt. Unde necesse est dicere quod filius Dei humanam voluntatem assumpserit in natura humana. Per assumptionem autem humanae naturae nullam diminutionem passus est filius Dei in his quae pertinent ad divinam naturam, cui competit voluntatem habere, ut in prima parte habitum est. Unde necesse est dicere quod in Christo sint duae voluntates, una scilicet divina et alia humana.Referencing norms: Q18A1Respondeo, assert-h11ca4325b57ee4f350a2fb8e3277c06efd700f274ea310d3a20ff0d540cc1bef
section/18-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c6fac01eb965b4f943323c57d033f974afa0ebe6e2b59f138154a427c6edf682LA
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. XXII, pater, si vis, transfer calicem istum a me. Veruntamen non mea voluntas, sed tua fiat. Quod inducens Ambrosius, in libro ad Gratianum imperatorem, dicit, sicut susceperat voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Et, super Lucam, dicit, voluntatem suam ad hominem retulit, patris, ad divinitatem. Voluntas enim hominis est temporalis, voluntas divinitatis aeterna.Referencing norms: assert-he6b5539adc45adaf44c26353dc9acd7d6a37634f7cf75b93c9bd1f4d1329ccba
section/18-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65e3c2b2b9a50ebf93854d46fc3dd3f7b60a6a5c8af824d76dade813ced62b59LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de voluntate essentialiter dicta, quae non est nisi in parte intellectiva. Sed voluntas participative dicta potest esse in parte sensitiva, inquantum obedit rationi.Referencing norms: Q18A2Ad1, assert-h9e8f44a37917e81424f145962c46ca0faea2f0391cef46ebb44cd173b2de5c15
section/18-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f27ed85a52d173d9b97a0fe2e0afd9f91f3ca85cab247dbff587760ddf5ce66LA
Ad secundum dicendum quod sensualitas significatur per serpentem, non quantum ad naturam sensualitatis, quam Christus assumpsit, sed quantum ad corruptionem fomitis, quae in Christo non fuit.Referencing norms: Q18A2Ad2, assert-h17ccb5622d5c371024683dc53af4a7f1d394a57881e3c1e03fc561aab353ad4a
section/18-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25a059eea5343f4a4f6de6cdd6167ff286c998b4e09adaf8b5df6d30eef9f6b0LA
Ad tertium dicendum quod, ubi est unum propter alterum, ibi tantum unum esse videtur, sicut superficies, quae est visibilis per colorem, est unum visibile cum colore. Et similiter, quia sensualitas non dicitur voluntas nisi quia participat voluntatem rationis, sicut est una natura humana in Christo, ita etiam ponitur una voluntas humana in Christo.Referencing norms: Q18A2Ad3, assert-h130dd13abdb6f628c6c29e5b157957d49e7cc17ca1d072c4c2d2936e94a5862b
section/18-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d203eb380564ce0571a1b70cdef03d27134cf0b1033bf7aa1288b5b4081726cbLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit aliqua voluntas sensualitatis, praeter rationis voluntatem. Dicit enim philosophus, in III de anima, quod voluntas in ratione est, in sensitivo autem appetitu est irascibilis et concupiscibilis. Sed sensualitas significat appetitum sensitivum. Ergo non fuit in Christo voluntas sensualitatis.Referencing norms: Q18A2Obiectio1, assert-h485d3f2933f544594abddabf1f78e40bd82b17d28e4341c4ed9e457c546d6977, assert-hfb11d1ed43bd922cf853803a5106288c622a84454e1e52745a5748ae3ba63e9d
section/18-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:79417ebbfcfbd61c82fac888cfbbddb8cac4f90e22fd7b008b1b8d78f0b95a51LA
Praeterea, secundum Augustinum, XII de Trin., sensualitas significatur per serpentem. Sed nihil serpentinum fuit in Christo, habuit enim similitudinem animalis venenosi sine veneno, ut dicit Augustinus, super illud Ioan. III, sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto. Ergo in Christo non fuit voluntas sensualitatis.Referencing norms: Q18A2Obiectio2, assert-h6e9322fe63c03cb16a2f8bedfb4c91d18e64315c7685f0f1b17d9656cb10dc8f, assert-h8fa5eeb1d126cf1f76b323a36a82bac5784c237d0c353ceb5dd83410d872367c
section/18-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0684868e2b8f81959aea020239bf9287994489cb3d9aea9dcb1f7d5b38284fc0LA
Praeterea, voluntas sequitur naturam, ut dictum est. Sed in Christo non fuit nisi una natura praeter divinam. Ergo in Christo non fuit nisi una voluntas humana.Referencing norms: Q18A2Obiectio3, assert-h30c65740e409a838af47dfb747c30b122a4267353ed3c0ad33d8b19611ca2ea5, assert-h656b15b638b66d557c50c3b82861cc27c740dc791ab4843565e259cd17f793f4
section/18-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d47b66efe634b2195d02703585519c384581529861c4a1164c77c7c52adbe42LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, filius Dei humanam naturam assumpsit cum omnibus quae pertinent ad perfectionem ipsius naturae. In humana autem natura includitur etiam natura animalis, sicut in specie includitur genus. Unde oportet quod filius Dei cum humana natura assumpserit etiam ea quae pertinent ad perfectionem naturae animalis. Inter quae est appetitus sensitivus, qui sensualitas dicitur. Et ideo oportet dicere quod in Christo fuit sensualis appetitus, sive sensualitas. Sciendum est autem quod sensualitas, sive sensualis appetitus, inquantum est natus obedire rationi, dicitur rationale per participationem, ut patet per philosophum, in I Ethic. Et quia voluntas est in ratione, ut dictum est, pari ratione potest dici quod sensualitas sit voluntas per participationem.Referencing norms: Q18A2Respondeo, assert-h26145382dd04c9b592e053404de98e0564755cf60d9682751acd09d043c2276b
section/18-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:162ad8170841c9ab004f1efa6833975611815b311e20feb1d56f833f019ba940LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in II ad Gratianum imperatorem, mea est voluntas quam suam dixit, quia, ut homo, suscepit tristitiam meam, ex quo datur intelligi quod tristitia pertineat ad humanam voluntatem in Christo. Sed tristitia pertinet ad sensualitatem, ut in secunda parte habitum est. Ergo videtur quod in Christo sit voluntas sensualitatis, praeter voluntatem rationis.Referencing norms: assert-hf0f26c547fe44b2ebf6bd297b7c9c37cf031d9ade8b2557141b69cdaa8df1617
section/18-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a575f64284425920d7a6943c8ae399a1a2c81ef453736281aa0923cfc1290eb0LA
Ad primum ergo dicendum quod illae voluntates non diversificantur secundum potentiam, sed solum secundum differentiam actus, ut dictum est.Referencing norms: Q18A3Ad1, assert-h580e19b73fa0273becc28915ba36bb64ef9e370000d0776a0293bf63250a80d3
section/18-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e91563bb1b954011adf0645f01657153be2e87800b05e8ef4c327b50acdab4c0LA
Ad secundum dicendum quod etiam intellectus et ratio non sunt diversae potentiae, ut in prima parte dictum est.Referencing norms: Q18A3Ad2, assert-h1e5d3bc0e58876a943a911bcd2cf57cc80b08f7efa9fdd306edd88eb2398e77e
section/18-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d7ba243db63b54d7f9f290e36df78c86dffbac79f3b06abba70238252cf4a784LA
Ad tertium dicendum quod voluntas pietatis non videtur esse aliud quam voluntas quae consideratur ut natura, inquantum scilicet refugit alienum malum absolute consideratum.Referencing norms: Q18A3Ad3, assert-h46dafedf7a3a37538669c7765514ff252c09b20a5a9f49ceb21bcee3acd5d8d9
section/18-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:57a4f1b462f9ed8b9cdd8f07d7b0299e009336f741b718e643f445d90c6fb4f1LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerunt duae voluntates quantum ad rationem. Dicit enim Damascenus, in II libro, quod duplex est hominis voluntas, naturalis, quae vocatur thelesis; et rationalis, quae vocatur bulesis. Sed Christus in humana natura habuit quidquid ad perfectionem humanae naturae pertinet. Ergo utraque praedictarum voluntatum fuit in Christo.Referencing norms: Q18A3Obiectio1, assert-h266b11f38cc5d016a517653a52d5e673517842ba73e584442d6a7fcca0d2c339, assert-hf889809f424274445d762cc9c562b5d24ba08d6be68c1c5e20e31954bcc7a48c
section/18-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c0dd893381afadb023b35ba98138f472c30a6318598973db54d62d3fbb96a2c1LA
Praeterea, vis appetitiva diversificatur in homine secundum diversitatem virtutis apprehensivae, et ideo, secundum differentiam sensus et intellectus, diversificatur in homine appetitus sensitivus et intellectivus. Sed similiter quantum ad apprehensionem hominis ponitur differentia rationis et intellectus, quorum utrumque fuit in Christo. Ergo fuit in eo duplex voluntas, una intellectualis, et alia rationalis.Referencing norms: Q18A3Obiectio2, assert-h19e24f5e227b4f09a87e9e04f29ff2fc6adc326ca75f4b6dfa492920df0672b6, assert-hc12376caeec669e2c339159411dfb78d29669d1a933d9340ad9aa2252ecd69e1
section/18-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:363359b7545c22f87213fb95221adb8a86d4f8aab9146ed930388d2f3ba5f1f3LA
Praeterea, a quibusdam ponitur in Christo voluntas pietatis. Quae non potest poni nisi ex parte rationis. Ergo in Christo ex parte rationis sunt plures voluntates.Referencing norms: Q18A3Obiectio3, assert-he7f14a379aaa0e09e3af0ab293031f3327420148e3a0d16028753b3c44db7435
section/18-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:16ffb9a78407c1bbb4734538c6c1f9419cce7a24c0babecb1739e65561b64e9dLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, voluntas quandoque accipitur pro potentia, et quandoque pro actu. Si ergo voluntas accipiatur pro actu, sic oportet in Christo ex parte rationis ponere duas voluntates, idest, duas species actuum voluntatis. Voluntas enim, ut in secunda parte dictum est, et est finis, et est eorum quae sunt ad finem, et alio modo fertur in utrumque. Nam in finem fertur simpliciter et absolute, sicut in id quod est secundum se bonum, in id autem quod est ad finem, fertur cum quadam comparatione, secundum quod habet bonitatem ex ordine ad aliud. Et ideo alterius rationis est actus voluntatis secundum quod fertur in aliquid secundum se volitum, ut sanitas, quod a Damasceno vocatur thelesis, idest simplex voluntas, et a magistris vocatur voluntas ut natura, et alterius rationis est actus voluntatis secundum quod fertur in aliquid quod est volitum solum ex ordine ad alterum, sicut est sumptio medicinae, quem quidem voluntatis actum Damascenus vocat bulesim, idest consiliativam voluntatem, a magistris autem vocatur voluntas ut ratio. Haec autem diversitas actus non diversificat potentiam, quia uterque actus attenditur ad unam rationem communem obiecti, quod est bonum. Et ideo dicendum est quod, si loquamur de potentia voluntatis, in Christo est una sola voluntas humana essentialiter et non participative dicta. Si vero loquamur de voluntate quae est actus, sic distinguitur in Christo voluntas quae est ut natura, quae dicitur thelesis; et voluntas ut ratio, quae dicitur bulesis.Referencing norms: Q18A3Respondeo, assert-ha4653e53486f17063e82730afb77b320d0807c290397886d92b4c051d1a07848
section/18-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bb7a91eea8f11ce655f41c1c8820aa0a065760973753e477738c4b1ea39430e2LA
Sed contra est quod in quolibet ordine est unum primum movens. Sed voluntas est primum movens in genere humanorum actuum. Ergo in uno homine non est nisi una voluntas proprie dicta, quae est voluntas rationis. Christus autem est unus homo. Ergo in Christo est tantum una voluntas humana.Referencing norms: assert-h46df857c6393128b0558957a179ee33f7241c05188dd33652872356150af6e58
section/18-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b12229db2f9e855632129576012ef1b375c8028879c475ca21e8624ae17d4d0LA
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus excludit a Christo electionem secundum quod intelligit in nomine electionis importari dubitationem. Sed tamen dubitatio non est de necessitate electionis, quia etiam Deo competit eligere, secundum illud Ephes. I, elegit nos in ipso ante mundi constitutionem; cum tamen in Deo nulla sit dubitatio. Accidit autem dubitatio electioni, inquantum est in natura ignorante. Et idem dicendum est de aliis de quibus fit mentio in auctoritate praedicta.Referencing norms: Q18A4Ad1, assert-he96441bf82892699d95cb2870d7611a422ae29e5596ef43e02e7d38ff7855e34
section/18-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:515b8fe132a978c91541cdfa4c261732655ae67c23c1e178449b9e387eb99646LA
Ad secundum dicendum quod electio praesupponit consilium, non tamen sequitur ex consilio nisi iam determinato per iudicium; illud enim quod iudicamus agendum post inquisitionem consilii, eligimus, ut dicitur in III Ethic. Et ideo, si aliquid iudicetur ut agendum absque dubitatione et inquisitione praecedente, hoc sufficit ad electionem. Et sic patet quod dubitatio, sive inquisitio, non per se pertinet ad electionem, sed solum secundum quod est in natura ignorante.Referencing norms: Q18A4Ad2, assert-h56eb635a9d50d2600b09d85de03d8de381b42ec042cab7ca9c0ef42d76543410
section/18-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:78ec2cebb458e3cf0088233fb252fa7300b325fb8449aaf2df28ab97200b2373LA
Ad tertium dicendum quod voluntas Christi, licet sit determinata ad bonum, non tamen est determinata ad hoc vel illud bonum. Et ideo pertinebat ad Christum eligere per liberum arbitrium confirmatum in bono, sicut ad beatos.Referencing norms: Q18A4Ad3, assert-he7c525620ed1c98094dc2c0d5e7af3f247e4261f4a57badd6091506fd97424ee
section/18-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4ce147185a407b4d161a8311d214858960a8c051cf050af52b9ed0621ecd77f8LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit liberum arbitrium. Dicit enim Damascenus, in III libro, gnomen autem (idest sententiam, vel mentem, vel cogitationem) et proaeresin (idest electionem) in domino dicere impossibile est, si proprie loqui volumus. Maxime autem in his quae sunt fidei est proprie loquendum. Ergo in Christo non fuit electio. Et per consequens nec liberum arbitrium, cuius actus est electio.Referencing norms: Q18A4Obiectio1, assert-h64576054c401be597d3111241bad612bb9afea0f37843ad8f6d1ad3d5dd63b28
section/18-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c7f5c2d09732b54f4e1db2567133eb6ac6e1ae422009b9ccdb0d0e60898c225fLA
Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., quod electio est appetitus praeconsiliati. Sed consilium non videtur fuisse in Christo, quia non consiliamur de quibus certi sumus; Christus autem certitudinem habuit de omnibus. Ergo in Christo non fuit electio. Et sic, nec liberum arbitrium.Referencing norms: Q18A4Obiectio2, assert-h0ab709b2ac45f3f63cf810d0d7a04a2a360892e3cb93ba3c79c31746e62e275b, assert-h488f6a2bd37abeff76f382cac88fb83873144cf618ab9903a9de5ca6344662a4
section/18-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4011c4c174b1c902b3654b692ff55d0a6b04bd0b6cc26a4cdcd2eae702fd974bLA
Praeterea, liberum arbitrium se habet ad utrumque. Sed voluntas Christi fuit determinata ad bonum, quia non potuit peccare, sicut supra dictum est. Ergo in Christo non fuit liberum arbitrium.Referencing norms: Q18A4Obiectio3, assert-h46cde716cc2c75cd62220cc044321ca5eac08e451eda7f14b8e226b7fec3a007, assert-hb0753388dc0ed1acf9bf006458fa6bd7820ccede0919d55b9831b399be78938c
section/18-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f9c989275963ee55a785e6a1b267134ed50abf438a4f1dfaceb695ab8ff6538LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in Christo fuit duplex actus voluntatis, unus quidem quo eius voluntas ferebatur in aliquid sicut secundum se volitum, quod pertinet ad rationem finis; alius autem secundum quem eius voluntas ferebatur in aliquid per ordinem ad aliud, quod pertinet ad rationem eius quod est ad finem. Differt autem, ut philosophus dicit, in III Ethic., electio a voluntate in hoc, quod voluntas, per se loquendo, est ipsius finis; electio autem eorum quae sunt ad finem. Et sic simplex voluntas est idem quod voluntas ut natura, electio autem est idem quod voluntas ut ratio, et est proprius actus liberi arbitrii, ut in prima parte dictum est. Et ideo, cum in Christo ponatur voluntas ut ratio, necesse est ibi ponere electionem, et per consequens liberum arbitrium, cuius actus est electio, ut in prima parte habitum est.Referencing norms: Q18A4Respondeo, assert-h641f1abf072dbfac74ccd996911b9362fd02f7d4a0fcc76bc24c68fc0cab69e3
section/18-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9ee3ae754efd4c6552e0abc6541854b952720fce303152cc2303bb51eb9673cfLA
Sed contra est quod dicitur Isaiae VII, butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum, quod est actus liberi arbitrii. Ergo in Christo fuit liberum arbitrium.Referencing norms: assert-h7d8d7f0d960985038de181cee7ed79992022393ed091cbdfd5313f420621f536
section/18-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64a1f9593f2b35d08a9f9a53c98286eb23a780a5f9ce0bd364327419ccf764f5LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus volebat ut voluntas patris impleretur, non autem secundum voluntatem sensualitatis cuius motus non se extendit usque ad voluntatem Dei; neque per voluntatem quae consideratur per modum naturae, quae fertur in aliqua obiecta absolute considerata, et non in ordine ad divinam voluntatem.Referencing norms: Q18A5Ad1, assert-h5b0d366cf99c4b077d1093f6f92dc96a9d747c8c17b8c1c2e5bb77e66e13979b
section/18-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eaaffb7cc152f1676ea844bb894aab8e03f3b6fcb1cc6af386b32efbc28d700dLA
Ad secundum dicendum quod conformitas voluntatis humanae ad voluntatem divinam attenditur secundum voluntatem rationis, secundum quam etiam voluntates amicorum concordant, inquantum scilicet ratio considerat aliquod volitum in ordine ad voluntatem amici.Referencing norms: Q18A5Ad2, assert-h0ba5d99ecf2cf2b03b11008d6602ef12843a3d899807ee9b4bed0b17f043138c
section/18-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f43a4d8331c6829f6097cfff7131ab1297bc27ed4ef420acd6b148c000ad1428LA
Ad tertium dicendum quod Christus simul fuit comprehensor et viator, inquantum scilicet per mentem fruebatur Deo, et habebat carnem passibilem. Et ideo ex parte carnis passibilis poterat in eo aliquid accidere quod repugnaret naturali voluntati ipsius, et etiam appetitui sensitivo.Referencing norms: Q18A5Ad3, assert-h693a1a2f12fb87c19edb8cafb2108d34f817837a2acb9ebde2401fa7f08707b0
section/18-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:44759e61126b00f92b18f8c230e8fe7cbf238b281d7f4f5e8bc5ce5416bd607cLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas humana in Christo non voluerit aliud quam quod Deus vult. Dicitur enim in Psalmo, ex persona Christi, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Sed ille qui vult voluntatem alicuius facere, vult quod ille vult. Ergo videtur quod voluntas humana Christi nihil aliud voluerit quam voluntas ipsius divina.Referencing norms: Q18A5Obiectio1, assert-h0408403b229dd7dbcd61ce682c6c986944ea6009a7f706dcb53f9e02c0d50d83, assert-haf3ba31a0829259b4e9e2f79feb1b07f8d7a4a7eeb33adee9554f865949646bf
section/18-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a97d2bde13cfa975ccea3658e7cd13c0845fad6667a99aa8138e6e77ace0ce1aLA
Praeterea, anima Christi habuit perfectissimam caritatem, quae etiam comprehensionem nostrae scientiae excedit, secundum illud Ephes. III, supereminentem scientiae caritatem Christi. Sed caritatis est facere quod homo idem velit quod Deus, unde et philosophus, in IX Ethic., dicit quod unum de amicabilibus est eadem velle et eligere. Ergo voluntas humana in Christo nihil aliud voluit quam divina.Referencing norms: Q18A5Obiectio2, assert-h52df73d813d81e5718f3030efd3eea69aca0fd908146ab3815661f6cf6cd70c1, assert-h9fe730fe2980ddba2faefbac66508760ba4ae47a120eb933afa18c5d153d64f7
section/18-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a1ccd1aabecfa4dc685b3e486a2656ec91f6af7ddcc02973c79ea1bac36d9710LA
Praeterea, Christus fuit verus comprehensor. Sed sancti qui sunt comprehensores in patria, nihil aliud volunt quam quod Deus vult. Alioquin, non essent beati, quia non haberent quidquid vellent, beatus enim est qui habet quidquid vult et nihil mali vult, ut dicit Augustinus, in libro de Trin. Ergo Christus nihil aliud voluit secundum voluntatem humanam quam quod voluit voluntas divina.Referencing norms: Q18A5Obiectio3, assert-h1036d7bd4d11f47841dd25c3e004bf1bf1cfdf86cf7cf77b839da35ddebebb7c, assert-haa92b0401af5b769f8da287f71b8f3b7b68ee0014018e40766d88197467af347
section/18-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:89c76973c59f7aaa2ca7ae7bc137b0a897eb9951ac20f74e8a14062037a13206LA
Respondeo dicendum quod sicut dictum est, in Christo secundum humanam naturam ponitur multiplex voluntas, scilicet voluntas sensualitatis, quae participative voluntas dicitur; et voluntas rationalis, sive consideretur per modum naturae, sive per modum rationis. Dictum est autem supra quod, ex quadam dispensatione, filius Dei, ante suam passionem, permittebat carni agere et pati quae sunt ei propria. Et similiter permittebat omnibus viribus animae agere quae propria. Manifestum est autem quod voluntas sensualitatis refugit naturaliter dolores sensibiles et corporis laesionem. Similiter etiam voluntas ut natura repudiat ea quae naturae sunt contraria, et quae sunt secundum se mala, puta mortem et alia huiusmodi. Haec tamen quandoque voluntas per modum rationis eligere potest ex ordine ad finem, sicut etiam in aliquo puro homine sensualitas eius, et etiam voluntas absolute considerata, refugit ustionem, quam voluntas secundum rationem elegit propter finem sanitatis. Voluntas autem Dei erat ut Christus dolores et passiones et mortem pateretur, non quod ista essent a Deo volita secundum se, sed ex ordine ad finem humanae salutis. Unde patet quod Christus, secundum voluntatem sensualitatis, et secundum voluntatem rationis quae consideratur per modum naturae, aliud poterat velle quam Deus. Sed secundum voluntatem quae est per modum rationis, semper idem volebat quod Deus. Quod patet ex hoc ipso quod dicit, non sicut ego volo, sed sicut tu. Volebat enim, secundum rationis voluntatem, divinam voluntatem impleri, quamvis aliud dicat se velle secundum aliam eius voluntatem.Referencing norms: Q18A5Respondeo, assert-habfce51456d9771ad5db9d670e8553fe4108f61579fe20e01052db96daf1e59f
section/18-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b664b9de7d14994b5595394d38e54da61ded3ccfdb314763434337facd1def27LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Maximinum, in hoc quod Christus ait, non quod ego volo, sed quod tu, aliud se ostendit voluisse quam pater. Quod nisi humano corde non posset, cum infirmitatem nostram in suum, non divinum, sed humanum transfiguraret affectum.Referencing norms: assert-hed5e8e674f26abed4430971282e0bd79e2d24cacca31f7d28f03147a6a4542e9
section/18-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8753d79738cf105b8dd7adb6cc7263c904e4ceb4438f79832a05d06d10d7fa5aLA
Ad primum ergo dicendum quod hoc ipsum quod aliqua voluntas humana in Christo aliud volebat quam eius voluntas divina, procedebat ex ipsa voluntate divina, cuius beneplacito natura humana propriis motibus movebatur in Christo, ut Damascenus dicit.Referencing norms: Q18A6Ad1, assert-h9d78c34e0a9135b06b5f6d31d7909506b63fec62a9b8185a3285a1547bba381b
section/18-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c5cd2a2ecbba1b62de85f53833a8771734f5f84d912db07d8243e03681f392c1LA
Ad secundum dicendum quod in nobis per concupiscentiam carnis impeditur aut retardatur concupiscentia spiritus, quod in Christo non fuit. Et ideo in Christo non fuit contrarietas carnis ad spiritum, sicut in nobis.Referencing norms: Q18A6Ad2, assert-h4c956a7e240f03e44eecac6ad0b319e234e1b979b2505ba8cee4ff95db7498b1
section/18-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b203f5141db31050a1b63fc434d7bb5b2cd97ec0ca3b9d802488353efa22704LA
Ad tertium dicendum quod agonia non fuit in Christo quantum ad partem animae rationalem, secundum quod importat concertationem voluntatum ex diversitate rationum procedentem, puta cum aliquis secundum quod ratio considerat unum, vult hoc, et secundum quod considerat aliud, vult contrarium. Hoc enim contingit propter debilitatem rationis, quae non potest diiudicare quid sit simpliciter melius. Quod in Christo non fuit, quia per suam rationem iudicabat simpliciter esse melius quod per eius passionem impleretur voluntas divina circa salutem generis humani. Fuit tamen in Christo agonia quantum ad partem sensitivam, secundum quod importat timorem infortunii imminentis, ut dicit Damascenus, in III libro.Referencing norms: Q18A6Ad3, assert-h34db1a272447f06d07c2245f28349793485101e6bd7ecc0aac8467c927e2be2c
section/18-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:eb08b40be34286acc9292355e47ae76ccaa7d43655f31044fd4a61612bf3a53fLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit contrarietas voluntatum. Contrarietas enim voluntatum attenditur secundum contrarietatem obiectorum, sicut et contrarietas motuum attenditur secundum contrarietatem terminorum, ut patet per philosophum, in V Physic. Sed Christus secundum diversas voluntates contraria volebat, nam secundum voluntatem divinam volebat mortem, quam refugiebat secundum voluntatem humanam. Unde Athanasius dicit, in libro adversus Apollinarium, quando Christus dixit, pater si possibile est, transeat a me calix iste, et tamen non mea, sed tua voluntas fiat, et iterum, spiritus promptus est, caro autem infirma, duas voluntates hic ostendit, humanam, quae propter infirmitatem carnis refugiebat passionem; et divinam eius, promptam ad passionem. Ergo in Christo fuit contrarietas voluntatum.Referencing norms: Q18A6Obiectio1, assert-h83e703471883b6bb38e2308869aee0948275465a144bb10dd30691600096dc43, assert-h8dd5a1678fd603f7a50c6e1b457c9bfb3806fb722f5d56e7b3c66396a2106ad8, assert-hc226a51e0cec31c183c995de9a487517df187d26146c9f94e1849b39f91157d9
section/18-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:94826623935c9867348c5da886ed22366fd197c9bc0059e806a10ac00cd24761LA
Praeterea, Galat. V dicitur quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Est igitur contrarietas voluntatum quando spiritus concupiscit unum, et caro aliud. Sed hoc fuit in Christo, nam per voluntatem caritatis, quam spiritus sanctus in eius mente faciebat, volebat passionem, secundum illud Isaiae LIII, oblatus est quia ipse voluit; secundum autem carnem, passionem refugiebat. Ergo erat in eo contrarietas voluntatum.Referencing norms: Q18A6Obiectio2, assert-h764c5973039204a4a63093fae73867f2b18a547f4097b12b5c6c5be5ea89a3b0, assert-hf841190990f5a9bfe72653e321607305a84b4259ad75b5ee17edc774847e86de
section/18-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fb19634d9836456e9862b511dc505a4b64bfc743c93226f7c43e8c288e2588f1LA
Praeterea, Luc. XXII dicitur quod, factus in agonia, prolixius orabat. Sed agonia videtur importare quandam impugnationem animi in contraria tendentis. Ergo videtur quod in Christo fuerit contrarietas voluntatis.Referencing norms: Q18A6Obiectio3, assert-h68f68a9e359cdae148b250c015cedf3a50e687a0ce022ed5c82904aa953d5c1a, assert-hae26f7fe3da8a23a7e54414766ec728bbd826c43e6de587639ea6170a458104a
section/18-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6d92008ce32d0f6e14a679f028db7bb6d598f48e00ed631920af7282abbdd134LA
Respondeo dicendum quod contrarietas non potest esse nisi oppositio attendatur in eodem et secundum idem. Si autem secundum diversa, et in diversis existat diversitas, non sufficit hoc ad rationem contrarietatis, sicut nec ad rationem contradictionis, puta quod homo sit pulcher aut sanus secundum manum, et non secundum pedem. Ad hoc igitur quod sit contrarietas voluntatum in aliquo, requiritur, primo quidem, quod secundum idem attendatur diversitas voluntatum. Si enim unius voluntas sit de aliquo fiendo secundum quandam rationem universalem, et alterius voluntas sit de eodem non fiendo secundum quandam rationem particularem, non est omnino contrarietas voluntatum. Puta, si rex vult suspendi latronem in bonum reipublicae, et aliquis eius consanguineus velit eum non suspendi propter amorem privatum, non erit contrarietas voluntatis, nisi forte se in tantum extendat voluntas boni privati ut bonum publicum velit impedire ut conservetur bonum privatum; tunc enim secundum idem attenderetur repugnantia voluntatum. Secundo autem requiritur ad contrarietatem voluntatis, quod sit circa eandem voluntatem. Si enim homo vult unum secundum appetitum intellectus, et aliud secundum appetitum sensitivum, non est hic aliqua contrarietas, nisi forte appetitus sensitivus in tantum praevaleat quod vel immutet vel saltem retardet appetitum rationis; sic enim iam ad ipsam voluntatem rationis perveniet aliquid de motu contrario appetitus sensitivi. Sic igitur dicendum est quod, licet voluntas naturalis et voluntas sensualitatis in Christo aliquid aliud voluerit quam divina voluntas et voluntas rationis ipsius, non tamen fuit ibi aliqua contrarietas voluntatum. Primo quidem, quia neque voluntas eius naturalis, neque voluntas sensualitatis, repudiabat illam rationem secundum quam divina voluntas, et voluntas rationis humanae in Christo, passionem volebant. Volebat enim voluntas absoluta in Christo salutem humani generis, sed eius non erat velle hoc in ordine ad aliud. Motus autem sensualitatis ad hoc se extendere non valebat. Secundo, quia neque voluntas divina, neque voluntas rationis in Christo, impediebatur aut retardabatur per voluntatem naturalem, aut per appetitum sensualitatis. Similiter autem nec e converso voluntas divina, vel voluntas rationis in Christo, refugiebat aut retardabat motum voluntatis naturalis humanae, et motum sensualitatis in Christo. Placebat enim Christo secundum voluntatem divinam, et secundum voluntatem rationis, ut voluntas naturalis in ipso et voluntas sensualitatis secundum ordinem suae naturae moverentur. Unde patet quod in Christo nulla fuerit repugnantia vel contrarietas voluntatum.Referencing norms: Q18A6Respondeo, assert-h77a72f6f681068a790dbb820cc9e652a2c86665039540b227f2d063fd9d7170b
section/18-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f02e4d22bc31d9009dd2f8d158f44ddd1819a291dc9b48cd572f7addf2a06185LA
Sed contra est quod in determinatione sextae synodi dicitur, praedicamus duas naturales voluntates, non contrarias, iuxta quod impii asserunt haeretici; sed sequentem humanam eius voluntatem, et non resistentem vel reluctantem, sed potius subiectam divinae eius atque omnipotenti voluntati.Referencing norms: assert-hf6997ce9cda5973e4ea5ff6fb2091fe77b545bb86b40315dbc48e691789dc1ea
question/18/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b091bdf202857f10fa04fb2e6ea7d5bf316277fa38fc645b06ae55958fddfe47LA
Deinde considerandum est de unitate quantum ad voluntatem. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum in Christo sit alia voluntas divina, et alia humana. Secundo, utrum in humana natura Christi sit alia voluntas sensualitatis, et alia rationis. Tertio, utrum in Christo fuerint ex parte rationis plures voluntates. Quarto, utrum in Christo fuerit liberum arbitrium. Quinto, utrum humana voluntas Christi fuerit omnino conformis divinae voluntati in volito. Sexto, utrum in Christo fuerit aliqua contrarietas voluntatum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 19
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q19
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:1d97ba1413d63dab660ee362e95bdc42bb9558aeb1e831c0714db0a93c006970 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 38
section/19-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8edefbb4f957965dd5ebfe81750285996b677b065ceb70e6d5798e3b713e4f2bLA
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius ponit in Christo operationem theandricam, idest divinamvirilem, vel divinamhumanam, non per aliquam confusionem operationum seu virtutum utriusque naturae, sed per hoc quod divina operatio eius utitur humana eius operatione, et humana operatio participat virtutem divinae operationis. Unde, sicut ipse dicit in quadam epistola, super hominem operabatur ea quae sunt hominis, quod monstrat virgo supernaturaliter concipiens, et aqua terrenorum pedum sustinens gravitatem. Manifestum est enim quod concipi est humanae naturae, similiter et ambulare, sed utrumque fuit in Christo supernaturaliter. Et similiter divina operabatur humanitus, sicut cum sanavit leprosum tangendo. Unde in eadem epistola subdit, sed, Deo homine facto, nova quadam Dei et hominis operatione. Quod autem intelligat duas esse operationes in Christo, unam divinae naturae, aliam autem humanae, patet ex his quae dicit in II cap. de Div. Nom., ubi dicit quod his, quae pertinent ad humanam eius operationem, pater et spiritus sanctus nulla ratione communicant, nisi quis dixerit secundum benignissimam et misericordem voluntatem, inquantum scilicet pater et spiritus sanctus ex sua misericordia voluerunt Christum agere et pati humana. Addit autem, et omnem sublimissimam et ineffabilem Dei operationem quam operatus est secundum nos factus incommutabilis eo quod Deus et Dei verbum. Sic igitur patet quod alia est eius operatio humana, in qua pater et spiritus sanctus non communicant nisi secundum acceptationem misericordiae suae, et alia est eius operatio inquantum est Dei verbum, in qua communicant pater et spiritus sanctus.Referencing norms: Q19A1Ad1, assert-h827c72686db0e343fa6ed883798a216cc9948ccb0bcfd8d8083f305c8645a54e
section/19-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f8bdb195684e628c222dae85665b76f95866f7a24724c10df9f2fe88e854eb06LA
Ad secundum dicendum quod instrumentum dicitur aliquid ex eo quod movetur a principali agente, quod tamen, praeter hoc, potest habere propriam operationem secundum suam formam, ut de igne dictum est. Sic igitur actio instrumenti inquantum est instrumentum, non est alia ab actione principalis agentis, potest tamen habere aliam operationem prout est res quaedam. Sic igitur operatio quae est humanae naturae in Christo, inquantum est instrumentum divinitatis, non est alia ab operatione divinitatis, non enim est alia salvatio qua salvat humanitas Christi, et divinitas eius. Habet tamen humana natura in Christo, inquantum est natura quaedam, quandam propriam operationem praeter divinam, ut dictum est.Referencing norms: Q19A1Ad2, assert-h43a54828287a95699bc747150653e238dc31bff338a8a879792c11e96b46eaf5
section/19-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e3a3cf521fc373f39edde9751d21e2eae4c84c5b201909cec75693a642641ad5LA
Ad tertium dicendum quod operari est hypostasis subsistentis, sed secundum formam et naturam, a qua operatio speciem recipit. Et ideo a diversitate formarum seu naturarum est diversa species operationum, sed ab unitate hypostasis est unitas secundum numerum quantum ad operationem speciei. Sicut ignis habet duas operationes specie differentes, scilicet illuminare et calefacere, secundum differentiam lucis et caloris, et tamen est una numero illuminatio ignis semel illuminantis. Et similiter in Christo oportet quod sint duae operationes specie differentes, secundum eius duas naturas, quaelibet tamen operationum est una numero in Christo, semel facta, sicut una ambulatio et una sanatio.Referencing norms: Q19A1Ad3, assert-h38591753fb99b07b67c8568b3c3ba6d3203de87e0bdb68991acd51dd44fd0c46
section/19-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:280123ca24881ecc5e113a9280c68e018ec8f65ece83eab6a0dc06c574c767e0LA
Ad quartum dicendum quod esse et operari est personae a natura, aliter tamen et aliter. Nam esse pertinet ad ipsam constitutionem personae, et sic quantum ad hoc se habet in ratione termini. Et ideo unitas personae requirit unitatem ipsius esse completi et personalis. Sed operatio est quidam effectus personae secundum aliquam formam vel naturam. Unde pluralitas operationum non praeiudicat unitati personali.Referencing norms: Q19A1Ad4, assert-h6c97204ad62079dfd452a82f8dce3a87c445513c71924f1602c4be4a11259574
section/19-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f5638b39bdb3bea0071eadb5d8fd924e481d9da1d9c206bc4f702837d79a56b8LA
Ad quintum dicendum quod aliud est proprium operatum operationis divinae, et operationis humanae in Christo, sicut operatum proprium divinae operationis est sanatio leprosi, operatum autem proprium humanae naturae est eius contactus. Concurrunt tamen ambae operationes ad unum operatum secundum quod una natura agit cum communione alterius, ut dictum est.Referencing norms: Q19A1Ad5, assert-hdbebcb86ce5234a7b3e93a20cf93dcd3a501b0853158b21c471718de0fe93eae
section/19-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8dca862cc55f3edb2ac6b0245d71f7630bdebfa4396effd7fa119c02b481f804LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo sit tantum una operatio divinitatis et humanitatis. Dicit enim Dionysius, II cap. de Div. Nom., discreta autem est benignissima circa nos Dei operatio per hoc quod, secundum nos, ex nobis, integre vereque humanatum est verbum quod est supra substantiam, et operari et pati quaecumque humanae eius divinaeque operationi congruunt, ubi unam operationem nominat humanam et divinam, quae in Graeco dicitur theandrica, idest deivirilis. Videtur igitur esse una operatio composita in Christo.Referencing norms: Q19A1Obiectio1, assert-h718837c06d76cd3257e77c3640e524946e096a52353d34f686cccaca4ff17fa9
section/19-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9a6cc299f1ff931c36045b11ed2fa7ae3220cd514e7875320ac66200346f0586LA
Praeterea, principalis agentis et instrumenti est una sola operatio. Sed humana natura in Christo fuit instrumentum divinae, ut supra dictum est. Ergo eadem operatio est divinae et humanae naturae in Christo.Referencing norms: Q19A1Obiectio2, assert-h14ac33f8e06ef19e8b74e5cc9363f8a9057c4be10bb3cae6c7b7e47125f09459, assert-h94659cad91e5afbe5513b0fb60174088abaf5defb2a1cb4e11aa6fd078dee812
section/19-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f273ce5cf3f29ce109942ce4dae5f33222edb03509156780ac5036c2f7119c5aLA
Praeterea, cum in Christo duae naturae in una hypostasi vel persona sint, necesse est unum et idem esse quod pertinet ad hypostasim vel personam. Sed operatio pertinet ad hypostasim vel personam, nihil enim operatur nisi suppositum subsistens; unde et, secundum philosophum, actus sunt singularium. Ergo in Christo est una et eadem operatio divinitatis et humanitatis.Referencing norms: Q19A1Obiectio3, assert-h42bb67c5c9af3e853051ad4f3f8214ece3f2d2ac39ee4557a900fce25b2992d2, assert-ha3541bfcd1a56b1fe2cc8fc4c3713826dd22cc368cfad912f3f37bbc5ee12957
section/19-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0f2e2a2d2f1b250ce97b6b251172e87626ee952e5584493e47bb9b0be10b03a2LA
Praeterea, sicuti esse est hypostasis subsistentis, ita etiam et operari. Sed propter unitatem hypostasis est in Christo unum esse, ut supra dictum est. Ergo et propter eandem unitatem est in Christo una operatio.Referencing norms: Q19A1Obiectio4, assert-h8fefbdd852152d3f62462b0e3d0911da176b70947a7e15d84c0e718736907e0c, assert-hcbcd1ffa4db0d6c4eeda29ee37b53e1f9dc1cf7cf06d295a9c7a6bd3e46f31cb
section/19-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ed641ac842d4122bfd776acb026cdfc1f4b2403b9b1ed6a9c111ec654656649eLA
Praeterea, ubi est unum operatum, ibi est una operatio. Sed idem operatum erat divinitatis et humanitatis, sicut sanatio leprosi, vel suscitatio mortui. Ergo videtur quod in Christo sit una tantum operatio divinitatis et humanitatis.Referencing norms: Q19A1Obiectio5, assert-hc46adf4572d688db338cd153feb0b2e587062f3c8d22dabec903ac5c536a9bc3, assert-hec76d9215d1d9ba4a67e3f53524866fccef716902371c638c273fe76ffde140e
section/19-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:544b0e7beed72172cd4e4ff547d09e2e25e85b8c449c68dd767db68c80d1a4dbLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, haeretici qui posuerunt in Christo unam voluntatem, posuerunt etiam in ipso unam operationem. Et ut eorum opinio erronea melius intelligatur, considerandum est quod, ubicumque sunt plura agentia ordinata, inferius movetur a superiori, sicut in homine corpus movetur ab anima, et inferiores vires a ratione. Sic igitur actiones et motus inferioris principii sunt magis operata quaedam quam operationes, id autem quod pertinet ad supremum principium, est proprie operatio. Puta si dicamus in homine quod ambulare, quod est pedum, et palpare, quod est manuum, sunt quaedam hominis operata, quorum unum operatur anima per pedes, aliud per manus, et quia est eadem anima operans per utrumque, ex parte ipsius operantis, quod est primum principium movens, est una et indifferens operatio; ex parte autem ipsorum operatorum differentia invenitur. Sicut autem in homine puro corpus movetur ab anima, et appetitus sensitivus a rationali, ita in domino Iesu Christo humana natura movebatur et regebatur a divina. Et ideo dicebant quod eadem est operatio et indifferens ex parte ipsius divinitatis operantis sunt tamen diversa operata, inquantum scilicet divinitas Christi aliud agebat per seipsam, sicut quod portabat omnia verbo virtutis suae; aliud autem per naturam humanam, sicut quod corporaliter ambulabat. Unde in sexta synodo inducuntur verba Severi haeretici sic dicentis, ea quae agebantur et operabantur ab uno Christo, multum differunt. Quaedam enim sunt Deo decibilia, quaedam humana. Veluti, corporaliter vadere super terram profecto humanum est, cruribus vero vexatis, et ambulare super terram penitus non valentibus, sanum gressum donare Deo decibile est. Sed unum, scilicet incarnatum verbum, hoc et illud operatum est et nequaquam hoc quidem huius, hoc vero huius est naturae. Neque, eo quod diversa sunt operamenta, ideo duas operatrices naturas atque formas iuste definiemus. Sed in hoc decipiebantur. Quia actio eius quod movetur ab altero, est duplex, una quidem quam habet secundum propriam formam; alia autem quam habet secundum quod movetur ab alio. Sicut securis operatio secundum propriam formam est incisio, secundum autem quod movetur ab artifice, operatio eius est facere scamnum. Operatio igitur quae est alicuius rei secundum suam formam, est propria eius; nec pertinet ad moventem, nisi secundum quod utitur huiusmodi re ad suam operationem, sicut calefacere est propria operatio ignis; non autem fabri, nisi quatenus utitur igne ad calefaciendum ferrum. Sed illa operatio quae est rei solum secundum quod movetur ab alio, non est alia praeter operationem moventis ipsum, sicut facere scamnum non est seorsum operatio securis ab operatione artificis. Et ideo, ubicumque movens et motum habent diversas formas seu virtutes operativas, ibi oportet quod sit alia propria operatio moventis, et alia propria operatio moti, licet motum participet operationem moventis, et movens utatur operatione moti, et sic utrumque agit cum communione alterius. Sic igitur in Christo humana natura habet propriam formam et virtutem per quam operatur et similiter divina. Unde et humana natura habet propriam operationem distinctam ab operatione divina, et e converso. Et tamen divina natura utitur operatione naturae humanae sicut operatione sui instrumenti, et similiter humana natura participat operationem divinae naturae, sicut instrumentum participat operationem principalis agentis. Et hoc est quod dicit Leo Papa, in epistola ad Flavianum agit utraque forma, scilicet tam natura divina quam humana in Christo, cum alterius communione, quod proprium est, verbo scilicet operante quod verbi est, et carne exequente quod carnis est. Si vero esset una tantum operatio divinitatis et humanitatis in Christo, oporteret dicere vel quod humana natura non haberet propriam formam et virtutem (de divina enim hoc dici est impossibile), ex quo sequeretur quod in Christo esset tantum divina operatio, vel oporteret dicere quod ex virtute divina et humana esset conflata in Christo una virtus. Quorum utrumque est impossibile, nam per primum horum ponitur natura humana in Christo esse imperfecta; per secundum vero ponitur confusio naturarum. Et ideo rationabiliter in sexta synodo haec opinio est condemnata, in cuius determinatione dicitur, duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse, inseparabiliter, in eodem domino Iesu Christo, vero Deo nostro, glorificamus, hoc est, divinam operationem et humanam.Referencing norms: Q19A1Respondeo, assert-h4330f435812b7e6236a91a9a8ae07b1f1de921e56b64088c01cfec3fc7a9fd89
section/19-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cac7f70e0bc13d42f6d1b3eeda7f91a78ccc4884533a05feffd6b7ef50fa65dbLA
Sed contra est quod Ambrosius, in II libro ad Gratianum imperatorem, dicit, quem ad modum eadem operatio diversae est potestatis? Nunquid sic potest minor quemadmodum maior operari? Aut una operatio potest esse ubi diversa est substantia?Referencing norms: assert-hf813429d701442c1be0223c76888cad3da72d64db7ee4745acd662b0a750856e
section/19-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fa9f77f187f58d05c1701e243e0c38be2845413f73e56ff996a3e124341b725eLA
Ad primum ergo dicendum quod operatio partis sensitivae et nutritivae non est proprie humana, sicut dictum est. Et tamen in Christo huiusmodi operationes fuerunt magis humanae quam in aliis.Referencing norms: Q19A2Ad1, assert-h44a948ff01fb4f930594976c1fd0865ef2222842c1a22f86a9e512c1f8fa7d38
section/19-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:d35a2d444ba425ba490ae247eec590b742493c67a360115410be9079fc55f1bcLA
Ad secundum dicendum quod potentiae et habitus diversificantur per comparationem ad obiecta, et ideo diversitas operationum hoc modo respondet diversis potentiis et habitibus sicut etiam respondet diversis obiectis. Talem autem diversitatem operationum non intendimus excludere ab humanitate Christi, sicut nec eam quae est secundum aliud tempus, sed solum illam quae est secundum primum principium activum, ut dictum est.Referencing norms: Q19A2Ad2, Q19A2Ad3, assert-h7095e248ce94bbdbacf3ddeb3f8fc6cfbb9ef8a705407d64711cae3f1c638969, assert-haa32fba1561070cb65a2d6adfdc22fb7597ec0dee6a8b73cf80c84b1429f9202
section/19-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fea8954e0b121b65a600e5f07c4519385af26fb13b2a884df5024e4cb1dfae04LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo sint plures humanae operationes. Christus enim, inquantum homo, communicat cum plantis in natura nutritiva, cum animalibus autem in natura sensitiva, cum Angelis vero in natura intellectiva, sicut et ceteri homines. Sed alia est operatio plantae inquantum est planta, et alia animalis inquantum est animal. Ergo Christus, inquantum est homo, habet plures operationes.Referencing norms: Q19A2Obiectio1, assert-h2e28ff6ba86cd7d3c4c4e7c6e6e165bfa51cca753410f95395147947881ff65e, assert-ha27fcd6c801ecd2cc9effc3887971fa051e09049482052b958ea937a120759f3
section/19-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0b6a5bb63ff68c259b49e5b60cbfbf3c41660c6f76bc66a73796866744ca53dcLA
Praeterea, potentiae et habitus distinguuntur secundum actus. Sed in anima Christi fuerunt diversae potentiae et diversi habitus. Ergo diversae operationes.Referencing norms: Q19A2Obiectio2, assert-h2087fee39728b027c00367aa31d1d37e4d0b420e49c88da2aacaecc66b0f056e, assert-h54a48cfa4f3a0737d8ee67aba65c6ccf70b5b741507f48199420b35bf60aede9
section/19-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ff94e60de01ecb9b0840e01dd3607dc711ed48113b37a4e2b88b292177ac92cLA
Praeterea, instrumenta debent esse proportionata operationibus. Corpus autem humanum habet diversa membra differentia secundum formam. Ergo diversis operationibus accommodata. Sunt igitur in Christo diversae operationes secundum humanam naturam.Referencing norms: Q19A2Obiectio3, assert-h97eac58af249d684e9b0d5065b431a930d35341309c7b180f1eda5fe441eb0b8
section/19-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e2e0fa6eaea9f449e1ed32b47d1030130d6be5291437cafcaca0642d388b63efLA
Respondeo dicendum quod, quia homo est id quod est secundum rationem, illa operatio dicitur esse simpliciter humana quae a ratione procedit per voluntatem, quae est rationis appetitus. Si qua autem operatio est in homine quae non procedit a ratione et voluntate, non est simpliciter operatio humana, sed convenit homini secundum aliquam partem humanae naturae, quandoque quidem secundum ipsam naturam elementi corporalis, sicut ferri deorsum; quandoque vero secundum virtutem animae vegetabilis, sicut nutriri et augeri; quandoque vero secundum partem sensitivam, sicut videre et audire, imaginari et memorari, concupiscere et irasci. Inter quas operationes est differentia. Nam operationes animae sensitivae sunt aliqualiter obedientes rationi, et ideo sunt aliqualiter rationales et humanae, inquantum scilicet obediunt rationi, ut patet per philosophum, in I Ethic. Operationes vero quae sequuntur animam vegetabilem, vel etiam naturam elementalis corporis, non subiiciuntur rationi, unde nullo modo sunt rationales, nec humanae simpliciter, sed solum secundum partem humanae naturae. Dictum est autem supra quod quando agens inferius agit per propriam formam, tunc est alia operatio inferioris agentis et superioris, quando vero agens inferius non agit nisi secundum quod est motum a superiori agente, tunc est eadem operatio superioris agentis et inferioris. Sic igitur in quocumque homine puro alia est operatio elementalis et animae vegetabilis ab operatione voluntatis, quae est proprie humana. Similiter etiam operatio animae sensitivae quantum ad id quod non movetur a ratione, sed quantum ad id quod movetur a ratione, est eadem operatio partis sensitivae et rationalis. Ipsius autem animae rationalis est una operatio, si attendamus ad ipsum principium operationis, quod est ratio vel voluntas, diversificatur autem secundum respectum ad diversa obiecta; quam quidem diversitatem aliqui appellaverunt diversitatem operatorum, magis quam operationum, iudicantes de unitate operationis solum ex parte operativi principii; sic enim nunc quaeritur de unitate vel pluralitate operationum in Christo. Sic igitur in quolibet puro homine est tantum una operatio quae proprie humana dicitur, praeter quam tamen sunt in homine puro quaedam aliae operationes, quae non sunt proprie humanae, sicut dictum est. Sed in homine Iesu Christo nullus erat motus sensitivae partis qui non esset ordinatus a ratione. Ipsae etiam operationes naturales et corporales aliqualiter ad eius voluntatem pertinebant, inquantum voluntatis eius erat ut caro eius ageret et pateretur quae sunt sibi propria, ut dictum est supra. Et ideo multo magis est una operatio in Christo quam in quocumque alio homine.Referencing norms: Q19A2Respondeo, assert-hde94b1d3c4aa077348c07bf5c99e2dbd77e6773c6bc5379ee7b15df1928b6703
section/19-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e72c68900c7ad1e38ae56806697382104b5e1e59d66efc34d1c30979db3f60b2LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, operatio sequitur naturam. Sed in Christo est tantum una humana natura. Ergo in Christo fuit tantum una operatio humana.Referencing norms: assert-h78ecb2b61b80bcd7b5b7bba6245c553c0f4d3907300955df0ce40dbc088f605f
section/19-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d6a2bafb3e436d4644e440431ec3f2168813a66a7d5cc2f0e462947a69e7c232LA
Ad primum ergo dicendum quod fruitio, quae est actus caritatis, pertinet ad gloriam animae, quam Christus non meruit. Et ideo, si per caritatem aliquid meruit, non sequitur quod idem sit meritum et praemium. Nec tamen per caritatem meruit inquantum erat caritas comprehensoris, sed inquantum erat viatoris, nam ipse fuit simul viator et comprehensor, ut supra habitum est. Et ideo, quia nunc non est viator, non est in statu merendi.Referencing norms: Q19A3Ad1, assert-h6440600080edee09571efde27e0a16c14f304844ea49e69b475d16c5e691b740
section/19-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:84399bdd98245c680fbda6f47f57aa6edeb18c4a6aded9b98a243c4f733df23aLA
Ad secundum dicendum quod Christo, secundum quod est Deus et Dei filius per naturam, debetur gloria divina et dominium omnium sicut primo et supremo domino. Nihilominus tamen debetur ei gloria sicut homini beato, quam quantum ad aliquid debuit habere sine merito, et quantum ad aliquid cum merito, ut ex supra dictis patet.Referencing norms: Q19A3Ad2, assert-hf20be31463ecc057d0764f455005173a5d7eaf7ded8de0a6f79a0dc9417edaa9
section/19-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ce23c0356092f818b8469f45df41141fe97e48dde4b7f64d451d9af04a9de39LA
Ad tertium dicendum quod redundantia gloriae ex anima ad corpus est ex divina ordinatione secundum congruentiam humanorum meritorum, ut scilicet, sicut homo meretur per actum animae quem exercet in corpore, ita etiam remuneretur per gloriam animae redundantem ad corpus. Et propter hoc non solum gloria animae, sed etiam gloria corporis cadit sub merito, secundum illud Rom. VIII, vivificabit mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum eius in nobis. Et ita potuit cadere sub merito Christi.Referencing norms: Q19A3Ad3, assert-h6477cfb9944762e82e9e84c47282a431cac3e3799fbef08e721d127a004cf26f
section/19-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d041f6f4eb4ba881cdec203ee005e379a198e74ab3197688fd50ee22891b037LA
Ad quartum dicendum quod manifestatio excellentiae Christi pertinet ad bonum eius secundum esse quod habet in notitia aliorum, quamvis principalius pertineat ad bonum eorum qui eum cognoscunt secundum esse quod habent in seipsis. Sed hoc ipsum refertur ad Christum, inquantum sunt eius membra.Referencing norms: Q19A3Ad4, assert-h5f2173a66f6c2135ce56ef891c3ab614b3adbdc58d95c6224d3b24ef574c4eed
section/19-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8508fcd5474d40d7087b5b7aed8083d94eebd0c54a84a336c5792969ce77e78bLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actio humana Christi non potuit ei esse meritoria. Christus enim ante mortem fuit comprehensor, sicut et modo est. Sed comprehensoris non est mereri, caritas enim comprehensoris pertinet ad praemium beatitudinis, cum secundum eam attendatur fruitio; unde non videtur esse principium merendi, cum non sit idem meritum et praemium. Ergo Christus ante passionem non merebatur, sicut nec modo meretur.Referencing norms: Q19A3Obiectio1, assert-h0cce6e7fc984eea3d4e3f0a1fe34baa605a0f76663f3c82fa4df89830d565850, assert-h75bacc4e56eb3bdb5463cffe62573ca6ef6d9cab08bd7e8c8b9fb13b8d64c81d
section/19-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5274c502fc65724a8a3ea7b11551c8e53c236270cda323eb5a32722053521b5fLA
Praeterea, nullus meretur id quod est sibi debitum. Sed ex hoc quod Christus est filius Dei per naturam, debetur sibi hereditas aeterna, quam alii homines per bona opera merentur. Non ergo Christus aliquid sibi mereri potuit, qui a principio fuit filius Dei.Referencing norms: Q19A3Obiectio2, assert-h52d07df333d79c8d557cdb9048270ac56f25e48be163d4a5e1bb1d73bb7adaa2, assert-he69210eed25252eb85e2ed66e5ee9f03f235b925505e72d4553317afa840913a
section/19-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c540280c3b5c417596dc00afbe79c78d77c87d1ade3682a0749517de19bf5e58LA
Praeterea, quicumque habet id quod est principale, non proprie meretur id quod ex illo habito sequitur. Sed Christus habuit gloriam animae, ex qua secundum communem ordinem sequitur gloria corporis, ut Augustinus dicit, in epistola ad Dioscorum, in Christo tamen dispensative factum est quod gloria animae non derivaretur ad corpus. Non ergo Christus meruit gloriam corporis.Referencing norms: Q19A3Obiectio3, assert-h6c6dfd6a37f0bf482ed55b58ed882ba930ec39a2c19149249b31e64d75d3fbd1, assert-heabbe016450918073fa1b3b412563a02cd2fd60d71cfec01b8d5204043808f62
section/19-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a8d79c45b76090fece227020a67625e2dff371cc930976c07a407e573006f761LA
Praeterea, manifestatio excellentiae Christi non est bonum ipsius Christi, sed eorum qui eum cognoscunt, unde et pro praemio promittitur dilectoribus Christi ut eis manifestetur, secundum illud Ioan. XIV, si quis diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ergo Christus non meruit manifestationem suae altitudinis.Referencing norms: Q19A3Obiectio4, assert-h06ea536ae89cfd661d23245c4836ec9fc5ff55575bba06c6021eb18cd7fcbc41
section/19-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:492ac90865f4db8ea17711ef28d52c57e9959b0ba5ff7f891073c9a738c67328LA
Respondeo dicendum quod habere aliquod bonum per se est nobilius quam habere illud per aliud, semper enim causa quae est per se, potior est ea quae est per aliud, ut dicitur in VIII Physic. Hoc autem dicitur aliquis habere per seipsum, cuius est sibi aliquo modo causa. Prima autem causa omnium bonorum nostrorum per auctoritatem est Deus, et per hunc modum nulla creatura habet aliquid boni per seipsam, secundum illud I Cor. IV, quid habes quod non accepisti? Potest tamen secundario aliquis esse causa sibi alicuius boni habendi, inquantum scilicet in hoc ipso Deo cooperatur. Et sic ille qui habet aliquid per meritum proprium, habet quodammodo illud per seipsum. Unde nobilius habetur id quod habetur per meritum quam id quod habetur sine merito. Quia autem omnis perfectio et nobilitas Christo est attribuenda, consequens est quod ipse per meritum habuit illud quod alii per meritum habent, nisi sit tale quid cuius carentia magis dignitati Christi et perfectioni praeiudicet quam per meritum accrescat. Unde nec gratiam, nec scientiam, nec beatitudinem animae, nec divinitatem meruit, quia, cum meritum non sit nisi eius quod nondum habetur, oportet quod Christus aliquando istis caruisset; quibus carere magis diminuit dignitatem Christi quam augeat meritum. Sed gloria corporis, vel si quid aliud huiusmodi est, minus est quam dignitas merendi, quae pertinet ad virtutem caritatis. Et ideo dicendum est quod Christus gloriam corporis, et ea quae pertinent ad exteriorem eius excellentiam, sicut est ascensio, veneratio, et alia huiusmodi, habuit per meritum. Et sic patet quod aliquid sibi mereri potuit.Referencing norms: Q19A3Respondeo, assert-h2dc6005aa5421b3f029e38ec4a8c0ff01cf9eb7e631bffe53be9ee27fdf492eb
section/19-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8d7700c348db3209c07705f5088391ba68708190e2da7ae6e100f9da2f1bb8b3LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Philipp. II, factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum. Meruit ergo obediendo suam exaltationem, et ita aliquid sibi meruit.Referencing norms: assert-ha748b9dcc76a6b597a9d6792d8ada7452b53316ffffb590943f55a5efcd3f43d
section/19-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8e5123c71eca0e8486aaff2468e199e8f1a611b65114af3d910e9950f9f9f97eLA
Ad primum ergo dicendum quod peccatum singularis personae non nocet nisi sibi ipsi. Sed peccatum Adae, qui constitutus est a Deo principium totius naturae, ad alios per carnis propagationem derivatur. Et similiter meritum Christi, qui est a Deo constitutus caput omnium hominum quantum ad gratiam, se extendit ad omnia eius membra.Referencing norms: Q19A4Ad1, assert-h06d65d76d7dce6822fb3dd0558edce21e43f5a06a545e3a0522dee5b80208278
section/19-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:228c1fcebd15f5bdb52323db7e1f6a7c985235bc4f0e7010fb4ffa67b0d1c241LA
Ad secundum dicendum quod alii de plenitudine Christi accipiunt, non quidem fontem gratiae, sed quandam particularem gratiam. Et ideo non oportet quod alii homines possint aliis mereri, sicut Christus.Referencing norms: Q19A4Ad2, assert-h34196443548152cd399c8ca3af0f06fc9886e31ca69d670bf5dfd934a56fdd0c
section/19-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:51f112d3631bb1849daaf10a7e345247039f002380f74489fc6e2b7f3bbfa1e0LA
Ad tertium dicendum quod, sicut peccatum Adae non derivatur ad alios nisi per carnalem generationem, ita meritum Christi non derivatur ad alios nisi per regenerationem spiritualem, quae fit in Baptismo, per quam Christo incorporamur, secundum illud Galat. III, omnes quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Et hoc ipsum est gratiae, quod homini conceditur regenerari in Christo. Et sic salus hominis est ex gratia.Referencing norms: Q19A4Ad3, assert-hf53f36036a63272449012ebac5c252e73324c0d85b654861594c82f25729ef54
section/19-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2fd384d52fc67262bbf5d0ccbe06754fba1d0b1f18def72ce5d1732753ad4170LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus aliis mereri non potuit. Dicitur enim Ezech. XVIII, anima quae peccaverit ipsa morietur. Ergo, pari ratione, anima quae meretur ipsa remunerabitur. Non est ergo possibile quod Christus aliis meruerit.Referencing norms: Q19A4Obiectio1, assert-h3bd5eb040d6ec2d0b93248f90240adf825b4ec3fe2613370d27349b517425947
section/19-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa2af4f9e71a545b343524b4bd612c0a0014725ecc3d2f5d6cb212e6066166fcLA
Praeterea, de plenitudine gratiae Christi omnes accipiunt, ut dicitur Ioan. I. Sed alii homines, habentes gratiam Christi, non possunt aliis mereri, dicitur enim Ezech. XIV quod, si fuerint in civitate Noe, Daniel et Iob, filium et filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. Ergo nec Christus potuit aliquid nobis mereri.Referencing norms: Q19A4Obiectio2, assert-hb9650ca288ad0ae94e0f26fae0135d7536c32ecc55b85353d60207ac89e54f6a, assert-hca4d722790905577d4e761959279ee3be8041ea14b05c4732948fdf5cd65d76e
section/19-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:85edf76380090dc999034818473cac7192f8de34e6402c1823cfbf83caeb85c2LA
Praeterea, merces quam quis meretur, debetur secundum iustitiam, et non secundum gratiam, ut patet Rom. IV. Si ergo Christus meruit salutem nostram, sequitur quod salus nostra non sit ex gratia Dei, sed ex iustitia, et quod iniuste agat cum eis quos non salvat, cum meritum Christi ad omnes se extendat.Referencing norms: Q19A4Obiectio3, assert-ha3f075564fbdcdd59d445ed2f30a72a6d62e2582178de9094d88091ea783109b
section/19-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:76000f6d0b3954dc45b8d02f31a561dd8bdb7299d12f3b2f985db877e84f5598LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in Christo non solum fuit gratia sicut in quodam homine singulari, sed sicut in capite totius Ecclesiae, cui omnes uniuntur sicut capiti membra, ex quibus constituitur mystice una persona. Et exinde est quod meritum Christi se extendit ad alios, inquantum sunt membra eius, sicut etiam in uno homine actio capitis aliqualiter pertinet ad omnia membra eius, quia non solum sibi sentit, sed omnibus membris.Referencing norms: Q19A4Respondeo, assert-hd4d1513b348c9110ae0f71fda986d07c5955fc121fef94fb7dcd68cb002c804c
section/19-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:94bc282cd6f8dad5b75b6a413309678f9d5fcfd5426106351b2a8b9ccb81cd11LA
Sed contra est quod dicitur Rom. V, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Sed demeritum Adae derivatur ad condemnationem aliorum. Ergo multo magis meritum Christi ad alios derivatur.Referencing norms: assert-h3dbdbb65146f8aee4338dc4ce104bb1ab126e69158681f30c50fb66eb8fa0bae
question/19/prooemium · paragraph
la · official · sha256:eaa8d1005cf085eb055f6296d832592b0a17c14f7af89ff429c28356c3f9a79dLA
Deinde considerandum est de unitate operationis Christi. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum in Christo sit una operatio divinitatis et humanitatis, vel plures. Secundo, utrum in Christo sint plures operationes secundum humanam naturam. Tertio, utrum Christus secundum humanam operationem aliquid sibi meruerit. Quarto, utrum per eam aliquid meruerit nobis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 2
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q2
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:688e0aae1fa52183d2cd833d08ace225f0c46067f1e878ece91f9bbd1fd8b315 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 100
section/2-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e20eb98933c93bae093c9e81c95a81ddade5241630bbce54eea9cfd74317543LA
Ad primum ergo dicendum quod gratia quae est accidens, est quaedam similitudo divinitatis participata in homine. Per incarnationem autem humana natura non dicitur participasse similitudinem aliquam divinae naturae, sed dicitur esse coniuncta ipsi naturae divinae in persona filii. Maius autem est ipsa res quam similitudo eius participata.Referencing norms: Q2A10Ad1, assert-hea95a94410f1f78f5dcf1535709635127e22ff1cd34e093de75f5ab16bdc59b6
section/2-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:518d6b081b62a3b99751dac4cd91dd5e959c12c1b128f496de71afc607089a1aLA
Ad secundum dicendum quod gratia habitualis est solum in anima, sed gratia, idest gratuitum Dei donum quod est uniri divinae personae, pertinet ad totam naturam humanam, quae componitur ex anima et corpore. Et per hunc modum dicitur plenitudo divinitatis in Christo corporaliter habitasse, quia est unita divina natura non solum animae, sed etiam corpori. Quamvis etiam possit dici quod dicitur habitasse in Christo corporaliter, idest non umbraliter, sicut habitavit in sacramentis veteris legis, de quibus ibidem subditur quod sunt umbra futurorum, corpus autem est Christus, prout scilicet corpus contra umbram dividitur. Dicunt etiam quidam quod divinitas dicitur in Christo habitasse corporaliter, scilicet tribus modis, sicut corpus habet tres dimensiones, uno modo, per essentiam, praesentiam et potentiam, sicut in ceteris creaturis; alio modo, per gratiam gratum facientem, sicut in sanctis tertio modo, per unionem personalem, quod est proprium sibi.Referencing norms: Q2A10Ad2, assert-he4d4b886421c97d9923c7b9e45ba8634612ca6954fd960cb301d6ce197dcb0ee
section/2-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:21588cea0961ebe631ebabf0645a9d1166123006200b1d7692e4ad34c0fc1c84LA
Unde patet responsio ad tertium, quia scilicet unio incarnationis non est facta solum per gratiam habitualem, sicut alii sancti uniuntur Deo; sed secundum subsistentiam, sive personam.Referencing norms: Q2A10Ad3, assert-h1e7814dd29f8329539e4978dd0055f5199a60e01a8b2cc53950056b6941a0796
section/2-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:610fefc8ada3c142f680f948c04cd785bd6c99987c04af913908bf1b8a251728LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod unio incarnationis non sit per gratiam. Gratia enim est accidens quoddam, ut in secunda parte habitum est. Sed unio humanae naturae ad divinam non est facta per accidens, ut supra ostensum est. Ergo videtur quod unio incarnationis non sit facta per gratiam.Referencing norms: Q2A10Obiectio1, assert-h385ac824d0eef3fc69571cba2177892fb2c2e77bdebc78a793237b6cda04c84f, assert-hefe2a10aab7b15c2c8df1fd72c9aec76fb8fa305256be0362aee9139c1969305
section/2-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b9fd1b11e2dc12a036d31364d08ee8902922d0674be1842b069da2903d52875fLA
Praeterea, gratiae subiectum est anima. Sed sicut dicitur Coloss. II, in Christo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter. Ergo videtur quod illa unio non sit facta per gratiam.Referencing norms: Q2A10Obiectio2, assert-h557783855bda9233c3f718c5c80a3f4b6a48b581068c65eeccbab76dfde8c846, assert-hcf2eec8c8d6f865c455eeb9bd6ca84779f799ca58b2ed7018d817c44ddfec336
section/2-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9589e02b70b2b3d729ef4764303c6d6710f2978eee43c2fe271dd43353afa9d4LA
Praeterea, quilibet sanctus Deo unitur per gratiam. Si igitur unio incarnationis fuit per gratiam, videtur quod non aliter dicatur Christus esse Deus quam alii sancti homines.Referencing norms: Q2A10Obiectio3, assert-haf66831b8c96f57e9cc8376c78824e2fb0fb3b07cc2228c887219b1591bd0778
section/2-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b08963d9bf52163e73f7b2d61b1e85d6900b7fff570e38644da6f08387cdb570LA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, gratia dupliciter dicitur, uno modo, ipsa voluntas Dei gratis aliquid dantis; alio modo, ipsum gratuitum donum Dei. Indiget autem humana natura gratuita Dei voluntate ad hoc quod elevetur in Deum, cum hoc sit supra facultatem naturae suae. Elevatur autem humana natura in Deum dupliciter. Uno modo, per operationem, qua scilicet sancti cognoscunt et amant Deum. Alio modo, per esse personale, qui quidem modus est singularis Christo, in quo humana natura assumpta est ad hoc quod sit personae filii Dei. Manifestum est autem quod ad perfectionem operationis requiritur quod potentia sit perfecta per habitum, sed quod natura habeat esse in supposito suo, non fit mediante aliquo habitu. Sic igitur dicendum est quod, si gratia accipiatur ipsa Dei voluntas gratis aliquid faciens, vel gratum seu acceptum aliquem habens, unio incarnationis facta est per gratiam, sicut et unio sanctorum ad Deum per cognitionem et amorem. Si vero gratia dicatur ipsum gratuitum Dei donum, sic ipsum quod est humanam naturam esse unitam personae divinae, potest dici quaedam gratia, inquantum nullis praecedentibus meritis hoc est factum, non autem ita quod sit aliqua gratia habitualis qua mediante talis unio fiat.Referencing norms: Q2A10Respondeo, assert-h574476815a8af2ec9d66cc5e25e4bdf6c376b7f25c3d8ab1037fe330870d1159
section/2-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:75943a74f30d247b009d353d0f733857139e5839556494e680cc5fa8171b228aLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Praedest. sanctorum, ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus. Sed homo ille factus est Christus per unionem ad divinam naturam. Ergo unio illa fuit per gratiam.Referencing norms: assert-h8ae3f1d00ebb0a029fb903c50f3a9318fa143c887368963a6149d3cdccedcabd
section/2-11/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:253f149aba54909a724fb1dfac6d9f95f3f8fa55c4c42fb3bb7c7ba2ac27dabaLA
Et per hoc patet responsio ad primum.Referencing norms: Q2A11Ad1, assert-hc7c9c780780813f5ca74c62801577fac1b7475e54534ab00e3ba2fbd865145a3
section/2-11/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b07a4cfe2b617fb143b17f65ea5b886e3a3bfeed6600bc28efe1ddc2a72686b3LA
Ad secundum dicendum hoc esse falsum, quod sub merito cadat omne illud sine quo praemium esse non potest. Quaedam enim sunt quae non solum requiruntur ad praemium, sed etiam praeexiguntur ad meritum, sicut divina bonitas et eius gratia, et ipsa hominis natura. Et similiter incarnationis mysterium est principium merendi, quia de plenitudine Christi omnes accepimus, ut dicitur Ioan. I.Referencing norms: Q2A11Ad2, assert-h87a559154274cc74fd8b9b1ea3ff368dc59a970931f8625092671f5c6352f6c3
section/2-11/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fce1c1f45526eae8100667fac4ad1cff466718e1670ddb5369be030a46c5503dLA
Ad tertium dicendum quod beata virgo dicitur meruisse portare dominum Iesum Christum, non quia meruit Deum incarnari, sed quia meruit, ex gratia sibi data, illum puritatis et sanctitatis gradum ut congrue posset esse mater Dei.Referencing norms: Q2A11Ad3, assert-h5d0f41a314875361783b503803348c86ecf9b226c8082e668fb66a8593b5ea30
section/2-11/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bfd135fbb35087ecd4b33cb2a370515307049c2f151075ccd71b91f59eaef4ddLA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod unio incarnationis fuerit aliqua merita subsecuta. Quia super illud Psalmi, fiat misericordia tua, domine, super nos, quemadmodum speravimus in te, dicit Glossa, hic insinuatur desiderium prophetae de incarnatione, et meritum impletionis. Ergo incarnatio cadit sub merito.Referencing norms: Q2A11Obiectio1, assert-hccc2f2fdad1194775243c6b46d23f8833233b0d0b19a66ce2b9a09ff3bab8e65
section/2-11/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1d9566de05ff1b3e1c62ae52db5d28e3265e5dee5380f0bd925e3ff1ab20f6dfLA
Praeterea, quicumque meretur aliquid, meretur illud sine quo illud haberi non potest. Sed antiqui patres merebantur vitam aeternam, ad quam pervenire non poterant nisi per incarnationem, dicit enim Gregorius, in libro Moral., hi qui ante Christi adventum in hunc mundum venerunt, quantamlibet iustitiae virtutem haberent, ex corporibus educti in sinum caelestis patriae statim recipi nullo modo poterant, quia nondum ille venerat qui iustorum animas in perpetua sede collocaret. Ergo videtur quod meruerint incarnationem.Referencing norms: Q2A11Obiectio2, assert-h2492c0e511181ed4f72ef8b20748c49d2fddb5876ba21989a4dd76a5d8d246ab, assert-h8e42fd6fed44022a48f5b8abbef37364c1919335b3eee223d6725e55c8d23923
section/2-11/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50e2744261f3fc98275dd68e2eaf21e0bfedf4878dd9255b06ce1d1adcb8dbcaLA
Praeterea, de beata virgine cantatur quod dominum omnium meruit portare, quod quidem factum est per incarnationem. Ergo incarnatio cadit sub merito.Referencing norms: Q2A11Obiectio3, assert-h28ef63820507e8a41edffc692cbed9846e9df08905f9492924f38975afcf0ddf
section/2-11/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:868e74fc7e61c5d8533d1e95bbe314b2bf9d6cb8a82037e10ae44691f83fd30eLA
Respondeo dicendum quod, quantum ad ipsum Christum, manifestum est ex praemissis quod nulla eius merita potuerunt praecedere unionem. Non enim ponimus quod ante fuerit purus homo, et postea per meritum bonae vitae obtinuerit esse filius Dei, sicut posuit Photinus, sed ponimus quod a principio suae conceptionis ille homo vere fuerit filius Dei, utpote non habens aliam hypostasim quam filium Dei, secundum illud Luc. I, quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei. Et ideo omnis operatio illius hominis subsecuta est unionem. Unde nulla eius operatio potuit esse meritum unionis. Sed neque etiam opera cuiuscumque alterius hominis potuerunt esse meritoria huius unionis ex condigno. Primo quidem, quia opera meritoria hominis proprie ordinantur ad beatitudinem, quae est virtutis praemium, et consistit in plena Dei fruitione. Unio autem incarnationis, cum sit in esse personali, transcendit unionem mentis beatae ad Deum, quae est per actum fruentis. Et ita non potest cadere sub merito. Secundo, quia gratia non potest cadere sub merito, quia est merendi principium. Unde multo minus incarnatio cadit sub merito, quae est principium gratiae, secundum illud Ioan. I, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Tertio, quia incarnatio Christi est reformativa totius humanae naturae. Et ideo non cadit sub merito alicuius hominis singularis, quia bonum alicuius puri hominis non potest esse causa boni totius naturae. Ex congruo tamen meruerunt sancti patres incarnationem, desiderando et petendo. Congruum enim erat ut Deus exaudiret eos qui ei obediebant.Referencing norms: Q2A11Respondeo, assert-h85652e2cdbfec48413d7c28443cce233e7030b54d020d7e40e1fe30354112526
section/2-11/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ff1d5369a8b3b4a5bc493deb7680a15169a84f89cc3bac9f98928924041b7bb5LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Praedest. sanctorum, quisquis in capite nostro praecedentia merita singularis illius generationis invenerit, ipse in nobis, membris eius, praecedentia merita multiplicatae regenerationis inquirat. Sed nulla merita praecesserunt regenerationem nostram secundum illud Tit. III, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Ergo nec illam Christi generationem aliqua merita praecesserunt.Referencing norms: assert-hf4f0c0f530bdc18cb51f5d1fb6e74837807de30e31fc731f304fd6539a9f9f53
section/2-12/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:94a349d54c7fa6f8fa7bb30ba4ffb518b25b8df40da2655a7f9cc4be5b9179f8LA
Ad primum ergo dicendum quod, licet unio non sit facta in natura, est tamen causata ex virtute divinae naturae, quae est vere natura Christi. Et etiam convenit Christo a principio nativitatis.Referencing norms: Q2A12Ad1, assert-h811d4e830b4c40e422a5e39f154ff3ba6bc675b38761880c6a1658c7fc9e71a2
section/2-12/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1891e467f6aca9c2f9b56fabdb71bae3bd2848f7b9337a871b5af4fbad2656ddLA
Ad secundum dicendum quod non secundum idem dicitur gratia, et naturalis. Sed gratia quidem dicitur inquantum non est ex merito, naturalis autem dicitur inquantum est ex virtute divinae naturae in humanitate Christi ab eius nativitate.Referencing norms: Q2A12Ad2, assert-hffe58e64cd0a4ecb2e5ed552b90083db31982dfe0d9334c9999f0399702d0bf9
section/2-12/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a8c59c4bcae9cd7261ffbb8c5edc30ef78b17c92082b0c0920990c319206b32bLA
Ad tertium dicendum quod gratia unionis non est naturalis Christo secundum humanam naturam, quasi ex principiis humanae naturae causata. Et ideo non oportet quod conveniat omnibus hominibus. Est tamen naturalis ei secundum humanam naturam, propter proprietatem nativitatis ipsius, prout sic conceptus est ex spiritu sancto ut esset idem naturalis filius Dei et hominis. Secundum vero divinam naturam est ei naturalis, inquantum divina natura est principium activum huius gratiae. Et hoc convenit toti Trinitati, scilicet huius gratiae esse activum principium.Referencing norms: Q2A12Ad3, assert-hda5582555c219958b966bd12f2f02be216e6a390dfdbe377d178ea35af2b7a2a
section/2-12/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f4fba235aa2b46de7364c1a849227b5169f489f7210d34448a0e5bda11cf1d9bLA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod gratia unionis non fuerit Christo homini naturalis. Unio enim incarnationis non est facta in natura, sed in persona, ut supra dictum est. Sed unumquodque denominatur a termino. Ergo gratia illa magis debet dici personalis quam naturalis.Referencing norms: Q2A12Obiectio1, assert-h0f27431172147e2c20d3620bbc4693ded8d83b0e06df6cc5764218dfc405e00e, assert-hc6a6b6620ea847e706e90679073c5c7b13dc87b01391fec12b532df68986adce
section/2-12/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:51ac4d4d667d190398331343bd844335927865005a6b8666d363ab00aa3e3bb2LA
Praeterea, gratia dividitur contra naturam, sicut gratuita, quae sunt a Deo, distinguuntur contra naturalia, quae sunt a principio intrinseco. Sed eorum quae ex opposito dividuntur, unum non denominatur ab alio. Ergo gratia Christi non est ei naturalis.Referencing norms: Q2A12Obiectio2, assert-h040181d5708948b628cd1397fe855e1a5c7db1ff11a6432fee2d87edde751ebe, assert-h5e4c4b6be4db538d01a80f058aa4cd36079fcf0abc6534056d0d717e48d8053f
section/2-12/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:54a6a715f1cfeb76d0145c09eddaa3075bbbc03efee8fb83e7127cc3185087faLA
Praeterea, naturale dicitur quod est secundum naturam. Sed gratia unionis non est naturalis Christo secundum naturam divinam, quia sic conveniret etiam aliis personis. Neque etiam naturalis est ei secundum naturam humanam, quia sic conveniret omnibus hominibus qui sunt eiusdem naturae cum ipso. Ergo videtur quod nullo modo gratia unionis sit Christo naturalis.Referencing norms: Q2A12Obiectio3, assert-h000f69b3e4776d047d3dac0be615ca0db54354db0d35787e8949d1701e8d1751, assert-h4c0276ed72679a7ac6491a8e83147be7616f5a4ffc60a4f0bad88b074e09950b
section/2-12/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:540c650f18f4447a9888a34a374b1ace9da7ee43abac3f674662c756d534b075LA
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in V Metaphys., natura uno modo dicitur ipsa nativitas, alio modo essentia rei. Unde naturale potest aliquid dici dupliciter. Uno modo, quod est tantum ex principiis essentialibus rei, sicut igni naturale est sursum ferri. Alio modo dicitur esse homini naturale quod ab ipsa nativitate habet, secundum illud Ephes. II, eramus natura filii irae; et Sap. XII, nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum. Gratia igitur Christi, sive unionis sive habitualis, non potest dici naturalis quasi causata ex principiis naturae humanae in ipso, quamvis possit dici naturalis quasi proveniens in naturam humanam Christi causante divina natura ipsius. Dicitur autem naturalis utraque gratia in Christo inquantum eam a nativitate habuit, quia ab initio conceptionis fuit natura humana divinae personae unita, et anima eius fuit munere gratiae repleta.Referencing norms: Q2A12Respondeo, assert-h9ee86096c90703e1e8c5c381f96a692f45135e57777cd7a92c59a6b6d34fd114
section/2-12/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9b5983e7b1cc9abb2520a21bfa472f92ff188ec910b3f25a2b3715c5b9314357LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., in naturae humanae susceptione fit quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum possit admittere peccatum.Referencing norms: assert-h5f502c999e1ec369ebefbd3e14da8b887e74b5203dc519b72d3dc196c7389cf6
section/2-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2224dfca31a0b234a8e259a890ef7d5312af602feb86caab7bdfb3da69e29c88LA
Ad primum ergo dicendum quod illa auctoritas Cyrilli exponitur in quinta synodo sic, si quis, unam naturam Dei verbi incarnatam dicens, non sic accipit sicut patres docuerunt, quia ex divina natura et humana unione secundum subsistentiam facta, sed ex talibus vocibus naturam unam sive substantiam divinitatis et carnis Christi introducere conatur, talis anathema sit. Non ergo sensus est quod in incarnatione ex duabus naturis sit una natura constituta, sed quia una natura Dei verbi carnem univit in persona.Referencing norms: Q2A1Ad1, assert-h4885f1f45048909a077b7c82a91a63fed7bdc9f5695e93a025f577bfb2adc848
section/2-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dfb036727e951d3cbc83b37d83bcf57cb7a4283480260aa40dad579cdd541517LA
Ad secundum dicendum quod ex anima et corpore constituitur in unoquoque nostrum duplex unitas, naturae, et personae. Naturae quidem, secundum quod anima unitur corpori, formaliter perficiens ipsum, ut ex duabus fiat una natura, sicut ex actu et potentia, vel materia et forma. Et quantum ad hoc non attenditur similitudo, quia natura divina non potest esse corporis forma, ut in primo probatum est. Unitas vero personae constituitur ex eis inquantum est unus aliquis subsistens in carne et anima. Et quantum ad hoc attenditur similitudo, unus enim Christus subsistit in divina natura et humana.Referencing norms: Q2A1Ad2, assert-he0f4d3d98f270948687e514e89c81b4cbe89553f59ea429001cd7bde35e03714
section/2-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b22bfa9934773469cc7aebe2b9f17506c7b5c5045d3495ef1aaada5c231f91b2LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Damascenus dicit, natura divina dicitur incarnata, quia est unita carni personaliter non quod sit in naturam carnis conversa. Similiter etiam caro dicitur deificata, ut ipse dicit, non per conversionem, sed per unionem ad verbum, salvis suis proprietatibus, ut intelligatur caro deificata quia facta est Dei verbi caro, non quia facta sit Deus.Referencing norms: Q2A1Ad3, assert-h6499bf72e76ad0cb0adda3e45d221f45add0b89e50f5b20fab6c6b10873a37a3
section/2-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7228800d40e6cac227b0043346b71e972f17ff65502252e2f5827438ebcdfa40LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod unio verbi incarnati sit facta in una natura. Dicit enim Cyrillus, et inducitur in gestis Concilii Chalcedonensis, non oportet intelligere duas naturas, sed unam naturam Dei verbi incarnatam. Quod quidem non fieret nisi unio esset in natura. Ergo unio verbi incarnati facta est in natura.Referencing norms: Q2A1Obiectio1, assert-h4dcc7909a6f3586e2590cb948eea3e6df8ae6b43e28ed38830ef7d03cc87cb58
section/2-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f9384fd6e2f3187370f73f362fe5d0c0e57f0f9c499b6696f185c6ea29cd311LA
Praeterea, Athanasius dicit, sicut anima rationalis et caro conveniunt in constitutione humanae naturae, sic Deus et homo conveniunt in constitutione alicuius unius naturae. Ergo facta est unio in natura.Referencing norms: Q2A1Obiectio2, assert-h1d23f295a27cc857753b61f6a6eab3d751f6e3a24b21656af25b61b2a41dcbce
section/2-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c4ba05267fad771aae50f3fe40975bacf1881016d6d7aee4d839f55bb96e8331LA
Praeterea, duarum naturarum una non denominatur ex altera nisi aliquo modo in invicem transmutentur. Sed divina natura et humana in Christo ab invicem denominantur, dicit enim Cyrillus divinam naturam esse incarnatam; et Gregorius Nazianzenus dicit naturam humanam esse deificatam; ut patet per Damascenum. Ergo ex duabus naturis videtur esse facta una natura.Referencing norms: Q2A1Obiectio3, assert-h60c2540b5e3d49da4ad6419be6ac87410d5e92c44af971439608acdd2e50eaf7, assert-hda6c4e548bb283ff96c3c18601cad5f4a45ec3a35ee1f63bf4253ede2009183f
section/2-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:907da75b859c5d29ea701655a571ad6db82f34feb944180fdea0f5e4b30b2d35LA
Respondeo dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam, oportet considerare quid sit natura. Sciendum est igitur quod nomen naturae a nascendo est dictum vel sumptum. Unde primo est impositum hoc nomen ad significandum generationem viventium, quae nativitas vel pullulatio dicitur, ut dicatur natura quasi nascitura. Deinde translatum est nomen naturae ad significandum principium huius generationis. Et quia principium generationis in rebus viventibus est intrinsecum, ulterius derivatum est nomen naturae ad significandum quodlibet principium intrinsecum motus, secundum quod philosophus dicit, in II Physic., quod natura est principium motus in eo in quo est per se et non secundum accidens. Hoc autem principium vel forma est, vel materia. Unde quandoque natura dicitur forma, quandoque vero materia. Et quia finis generationis naturalis est, in eo quod generatur, essentia speciei, quam significat definitio, inde est quod huiusmodi essentia speciei vocatur etiam natura. Et hoc modo Boetius naturam definit, in libro de duabus naturis, dicens, natura est unamquamque rem informans specifica differentia, quae scilicet complet definitionem speciei. Sic ergo nunc loquimur de natura, secundum quod natura significat essentiam, vel quod quid est, sive quidditatem speciei. Hoc autem modo accipiendo naturam, impossibile est unionem verbi incarnati esse factam in natura. Tripliciter enim aliquid unum ex duobus vel pluribus constituitur. Uno modo, ex duobus perfectis integris remanentibus. Quod quidem fieri non potest nisi in his quorum forma est compositio, vel ordo, vel figura, sicut ex multis lapidibus absque aliquo ordine adunatis per solam compositionem fit acervus; ex lapidibus autem et lignis secundum aliquem ordinem dispositis, et etiam ad aliquam figuram redactis, fit domus. Et secundum hoc, posuerunt aliqui unionem esse per modum confusionis, quae scilicet est sine ordine; vel commensurationis, quae est cum ordine. Sed hoc non potest esse. Primo quidem, quia compositio, ordo vel figura non est forma substantialis, sed accidentalis. Et sic sequeretur quod unio incarnationis non esset per se, sed per accidens, quod infra improbabitur. Secundo, quia ex huiusmodi non fit unum simpliciter, sed secundum quid, remanent enim plura actu. Tertio, quia forma talium non est natura, sed magis ars, sicut forma domus. Et sic non constitueretur una natura in Christo, ut ipsi volunt. Alio modo fit aliquid ex perfectis, sed transmutatis, sicut ex elementis fit mixtum. Et sic aliqui dixerunt unionem incarnationis esse factam per modum complexionis. Sed hoc non potest esse. Primo quidem, quia natura divina est omnino immutabilis, ut in prima parte dictum est. Unde nec ipsa potest converti in aliud, cum sit incorruptibilis, nec aliud in ipsam, cum ipsa sit ingenerabilis. Secundo, quia id quod est commixtum, nulli miscibilium est idem specie, differt enim caro a quolibet elementorum specie. Et sic Christus nec esset eiusdem naturae cum patre, nec cum matre. Tertio, quia ex his quae plurimum distant non potest fieri commixtio, solvitur enim species unius eorum, puta si quis guttam aquae amphorae vini apponat. Et secundum hoc, cum natura divina in infinitum excedat humanam, non potest esse mixtio, sed remanebit sola natura divina. Tertio modo fit aliquid ex aliquibus non permutatis, sed imperfectis, sicut ex anima et corpore fit homo; et similiter ex diversis membris. Sed hoc dici non potest de incarnationis mysterio. Primo quidem, quia utraque natura est secundum suam rationem perfecta, divina scilicet et humana. Secundo, quia divina et humana natura non possunt constituere aliquid per modum partium quantitativarum, sicut membra constituunt corpus, quia natura divina est incorporea. Neque per modum formae et materiae, quia divina natura non potest esse forma alicuius, praesertim corporei. Sequeretur etiam quod species resultans esset communicabilis pluribus, et ita essent plures Christi. Tertio, quia Christus neque esset humanae naturae, neque divinae, differentia enim addita variat speciem, sicut unitas in numeris, sicut dicitur in VIII Metaphys.Referencing norms: Q2A1Respondeo, UnionInPerson, assert-h10e71d29bcd10c0b509ddc39329631a639003f5f68c2759ee2d58597942788b1
section/2-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:beace1dda8fa20b1b0fd932ff208bc3eab51cffbd3b7fb065f40e9c3abd14bc8LA
Sed contra est quod dicitur in determinatione Concilii Chalcedonensis, confitemur in novissimis diebus filium Dei unigenitum inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unionem. Ergo unio non est facta in natura.Referencing norms: assert-h0544d89a29a82edba4ca7b61e62eca78185c6ba25c28ad8c8667f3ed833dd2ca
section/2-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cc419bc63c0c935ee7ba57213fe1ad0f0fb1aefed70e3c4c3925fc1f7ce71b58LA
Ad primum ergo dicendum quod, licet in Deo non sit aliud secundum rem natura et persona, differt tamen secundum modum significandi, sicut dictum est, quia persona significat per modum subsistentis. Et quia natura humana sic unitur verbo ut verbum in ea subsistat, non autem ut aliquid addatur ei ad rationem suae naturae, vel ut eius natura in aliquid transmutetur, ideo unio facta est in persona, non in natura.Referencing norms: Q2A2Ad1, assert-h1065d60a338abdc908a640758f31f46481aa5a708119591a0a5630edbd12f18d
section/2-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ede8b04dcd9d00e2e460cfd17ea60c642c59731254467828a09c93579328008fLA
Ad secundum dicendum quod personalitas necessario intantum pertinet ad dignitatem alicuius rei et perfectionem, inquantum ad dignitatem et perfectionem eius pertinet quod per se existat, quod in nomine personae intelligitur. Dignius autem est alicui quod existat in aliquo se digniori, quam quod existat per se. Et ideo ex hoc ipso humana natura dignior est in Christo quam in nobis, quia in nobis, quasi per se existens, propriam personalitatem habet in Christo autem existit in persona verbi. Sicut etiam esse completivum speciei pertinet ad dignitatem formae, tamen sensitivum nobilius est in homine, propter coniunctionem ad nobiliorem formam completivam, quam sit in bruto animali, in quo est forma completiva.Referencing norms: Q2A2Ad2, assert-h74eeb721b127f4782bd43a22eb687c9ab5289ffbedf02921922b5f0caf1851d4
section/2-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:104988d432a716b31adb9652c6f731980d789ebc513abfb2928fa02a6364d643LA
Ad tertium dicendum quod Dei verbum non assumpsit naturam humanam in universali, sed in atomo, idest in individuo, sicut Damascenus dicit, alioquin oporteret quod cuilibet homini conveniret esse Dei verbum, sicut convenit Christo. Sciendum est tamen quod non quodlibet individuum in genere substantiae, etiam in rationali natura, habet rationem personae, sed solum illud quod per se existit, non autem illud quod existit in alio perfectiori. Unde manus Socratis, quamvis sit quoddam individuum, non est tamen persona, quia non per se existit, sed in quodam perfectiori, scilicet in suo toto. Et hoc etiam potest significari in hoc quod persona dicitur substantia individua, non enim manus est substantia completa, sed pars substantiae. Licet igitur humana natura sit individuum quoddam in genere substantiae, quia tamen non per se separatim existit, sed in quodam perfectiori, scilicet in persona Dei verbi, consequens est quod non habeat personalitatem propriam. Et ideo facta est unio in persona.Referencing norms: Q2A2Ad3, assert-h6d6ed582c5448ed9dd3f13d712d4550e92bf4c466496c5e4f47bbcf8b6b57ca3
section/2-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:924332e80107b215d9cee23d275b876a16640e321869f44fe897879df8c89712LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unio verbi incarnati non sit facta in persona. Persona enim Dei non est aliud a natura ipsius, ut habitum est in primo. Si ergo unio non est in natura, sequitur quod non sit facta in persona.Referencing norms: Q2A2Obiectio1, assert-h743438e495379d712adf360251c54bfddf163aca31cc3346c85bc9442335dbfb
section/2-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf4692918d5dc2ef0e1dd945b383d2f7c97e7c9610069160973b39df30c8e72bLA
Praeterea, natura humana non est minoris dignitatis in Christo quam in nobis. Personalitas autem ad dignitatem pertinet, ut in primo habitum est. Cum ergo natura humana in nobis propriam personalitatem habeat, multo magis habuit propriam personalitatem in Christo.Referencing norms: Q2A2Obiectio2, assert-h7d43e6b9c40d14d83281ce8b9831821670126756dbb784f29e159a3696ff0a6c
section/2-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:c2848a2ca95e839d1bcaf4a704e4a844e844b80d91651ba2df6c5b37748a3159LA
Praeterea, sicut Boetius dicit, in libro de duabus naturis, persona est rationalis naturae individua substantia. Sed verbum Dei assumpsit naturam humanam individuam, natura enim universalis non sistit secundum se, sed in nuda contemplatione consideratur, ut Damascenus dicit. Ergo humana natura habet suam personalitatem. Non ergo videtur quod sit facta unio in persona.Referencing norms: Q2A2Obiectio3, assert-hca1e5f23ef1cba5c96c232ebaa0363e72d0e2af7c0fe145f85c72fdd3e242811, assert-hedbf30fd55388a738f335dd930345c7dc0ea4a346c1c3b124451b129d2bf4fd7, assert-hf5bcd011c3b7726b251addd5f51968028e6969988ed4313ecefe48f5e7ba6e8f
section/2-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b300a7d2900ae1f9032350ce82f30967c72f04dbee5dc26d435ac4d6979af6e3LA
Respondeo dicendum quod persona aliud significat quam natura. Natura enim significat essentiam speciei, quam significat definitio. Et si quidem his quae ad rationem speciei pertinent nihil aliud adiunctum inveniri posset, nulla necessitas esset distinguendi naturam a supposito naturae, quod est individuum subsistens in natura illa, quia unumquodque individuum subsistens in natura aliqua esset omnino idem cum sua natura. Contingit autem in quibusdam rebus subsistentibus inveniri aliquid quod non pertinet ad rationem speciei, scilicet accidentia et principia individuantia, sicut maxime apparet in his quae sunt ex materia et forma composita. Et ideo in talibus etiam secundum rem differt natura et suppositum, non quasi omnino aliqua separata, sed quia in supposito includitur ipsa natura speciei, et superadduntur quaedam alia quae sunt praeter rationem speciei. Unde suppositum significatur ut totum, habens naturam sicut partem formalem et perfectivam sui. Et propter hoc in compositis ex materia et forma natura non praedicatur de supposito, non enim dicimus quod hic homo sit sua humanitas. Si qua vero res est in qua omnino nihil est aliud praeter rationem speciei vel naturae suae, sicut est in Deo, ibi non est aliud secundum rem suppositum et natura, sed solum secundum rationem intelligendi, quia natura dicitur secundum quod est essentia quaedam; eadem vero dicitur suppositum secundum quod est subsistens. Et quod est dictum de supposito, intelligendum est de persona in creatura rationali vel intellectuali, quia nihil aliud est persona quam rationalis naturae individua substantia, secundum Boetium. Omne igitur quod inest alicui personae, sive pertineat ad naturam eius sive non, unitur ei in persona. Si ergo humana natura verbo Dei non unitur in persona, nullo modo ei unitur. Et sic totaliter tollitur incarnationis fides, quod est subruere totam fidem Christianam. Quia igitur verbum habet naturam humanam sibi unitam, non autem ad suam naturam divinam pertinentem consequens est quod unio sit facta in persona verbi, non autem in natura.Referencing norms: Q2A2Respondeo, assert-h1dbceefb37eda5c7c1200694e4594d7c8457e8d87cc53c130b5946c6198774a5
section/2-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3579562c3bc240e9c67254c74e5ffc8a69e66ea2133c048b173976773cc876d6LA
Sed contra est quod in Chalcedonensi synodo legitur, non in duas personas partitum aut divisum, sed unum et eundem filium unigenitum dominum nostrum Iesum Christum confitemur. Ergo facta est unio verbi in persona.Referencing norms: assert-hfdc8c3df744e1bf46e846c7c0dbd0d578e40359d78c76c08c77f74e3268416e7
section/2-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0bde0e2fe7a3dbc1554ea7ffd505490e59047ac27147e2b4541f65358a91671LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut accidentalis differentia facit alterum, ita differentia essentialis facit aliud. Manifestum est autem quod alteritas, quae provenit ex differentia accidentali, potest ad eandem hypostasim vel suppositum in rebus creatis pertinere, eo quod idem numero potest diversis accidentibus subesse, non autem contingit in rebus creatis quod idem numero subsistere possit diversis essentiis vel naturis. Unde sicut quod dicitur alterum et alterum in creaturis, non significat diversitatem suppositi, sed solum diversitatem formarum accidentalium; ita quod Christus dicitur aliud et aliud, non importat diversitatem suppositi sive hypostasis, sed diversitatem naturarum. Unde Gregorius Nazianzenus dicit, in epistola ad Chelidonium, aliud et aliud sunt ea ex quibus salvator est, non alius autem et alius. Dico vero aliud et aliud e contrario quam in Trinitate habet. Ibi enim alius et alius dicimus, ut non subsistentias confundamus, non aliud autem et aliud.Referencing norms: Q2A3Ad1, assert-h7c53c5926e841f39de75888fe584c7033b9b5971a47e038faac4bcbf4c5ad3cc
section/2-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e697c2c6edda8f0b524bde3ffa5fb938acea73ecf361918c84e53a9998544c43LA
Ad secundum dicendum quod hypostasis significat substantiam particularem non quocumque modo, sed prout est in suo complemento. Secundum vero quod venit in unionem alicuius magis completi, non dicitur hypostasis, sicut manus aut pes. Et similiter humana natura in Christo, quamvis sit substantia particularis, quia tamen venit in unionem cuiusdam completi, scilicet totius Christi prout est Deus et homo, non potest dici hypostasis vel suppositum, sed illud completum ad quod concurrit, dicitur esse hypostasis vel suppositum.Referencing norms: Q2A3Ad2, assert-h2c0bfe13fe3a54630a66d331865578cfdbc3159084d2a59245bb9a42a8d782a2
section/2-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:619e0de9970d8b0a59d57c79c2ee7dd7984e917dad8389dac56831175c200a82LA
Ad tertium dicendum quod etiam in rebus creatis res aliqua singularis non ponitur in genere vel specie ratione eius quod pertinet ad eius individuationem, sed ratione naturae, quae secundum formam determinatur, cum individuatio magis sit secundum materiam in rebus compositis. Sic igitur dicendum est quod Christus est in specie humana ratione naturae assumptae, non ratione ipsius hypostasis.Referencing norms: Q2A3Ad3, assert-h1df88b38e378b697530be6f9afe9ad56eaa7e7a25e404ae33c3cc68c1db6fed3
section/2-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ceeba51d3d4cdd1d2b932e01cb76b994abd311624b658f0b40d48d7d9f144edLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod unio verbi incarnati non sit facta in supposito, sive in hypostasi. Dicit enim Augustinus, in Enchirid., divina substantia et humana utrumque est unus Dei filius, sed aliud propter verbum, et aliud propter hominem. Leo Papa etiam dicit, in epistola ad Flavianum, unum horum coruscat miraculis, et aliud succumbit iniuriis. Sed omne quod est aliud et aliud, differt supposito. Ergo unio verbi incarnati non est facta in supposito.Referencing norms: Q2A3Obiectio1, assert-he211fbac1d75a793b5c606cf1fd40e4c124f575d0fbfd23b38e0b2fca97f1b57, assert-hedb73f81a6c4d0168172efc319ffae9c6eb8e0a6521d255d9e156ba0fa6166cc
section/2-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8e678e9f4c2748cb9ce391acddd61075c2ff68fb834c3f052fdb1d08c0843524LA
Praeterea, hypostasis nihil est aliud quam substantia particularis, ut Boetius dicit, in libro de duabus naturis. Manifestum est autem quod in Christo est quaedam alia substantia particularis praeter hypostasim verbi, scilicet corpus et anima et compositum ex eis. Ergo in Christo est alia hypostasis praeter hypostasim verbi Dei.Referencing norms: Q2A3Obiectio2, assert-hda08c09d88e79cd114abee16d17b43ef8b818abcb0a3cde7fea7941c8f0575c1
section/2-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dbdb58feffdfc0065f040f208f383c10d3cc6dfe7685b7be49afb92ed35d9d3aLA
Praeterea, hypostasis verbi non continetur in aliquo genere, neque sub specie, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt. Sed Christus, secundum quod est factus homo, continetur sub specie humana, dicit enim Dionysius, I cap. de Div. Nom., intra nostram factus est naturam qui omnem ordinem secundum omnem naturam supersubstantialiter excedit. Non autem continetur sub specie humana nisi sit hypostasis quaedam humanae speciei. Ergo in Christo est alia hypostasis praeter hypostasim verbi Dei. Et sic idem quod prius.Referencing norms: Q2A3Obiectio3, assert-h417153b159441b1451db67b9a0e7ab17294628950eda941f1bd228a9e89f8a78, assert-h77654b5d4a6b637872774e85ab0d13c980ec5f8e17af7a9c489735933a81ed9f
section/2-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc3327d96f5db9ba02372bf4402fe0b6d05afdf6439d104f72c7ba3aaeb15c74LA
Respondeo dicendum quod quidam, ignorantes habitudinem hypostasis ad personam, licet concederent in Christo unam solam personam, posuerunt tamen aliam hypostasim Dei et aliam hominis, ac si unio sit facta in persona, non in hypostasi. Quod quidem apparet erroneum tripliciter. Primo, ex hoc quod persona supra hypostasim non addit nisi determinatam naturam, scilicet rationalem; secundum quod Boetius dicit, in libro de duabus naturis, quod persona est rationalis naturae individua substantia. Et ideo idem est attribuere propriam hypostasim humanae naturae in Christo, et propriam personam. Quod intelligentes sancti patres, utrumque in Concilio quinto, apud Constantinopolim celebrato, damnaverunt, dicentes, si quis introducere conetur in mysterio Christi duas subsistentias seu duas personas, talis anathema sit, nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta Trinitas, incarnato uno de sancta Trinitate, Deo verbo. Subsistentia autem idem est quod res subsistens, quod est proprium hypostasis, ut patet per Boetium, in libro de duabus naturis. Secundo quia, si detur quod persona aliquid addat supra hypostasim in quo possit fieri unio, hoc nihil est aliud quam proprietas ad dignitatem pertinens, secundum quod a quibusdam dicitur quod persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Si ergo facta sit unio in persona et non in hypostasi, consequens erit quod non sit facta unio nisi secundum dignitatem quandam. Et hoc est, approbante synodo Ephesina, damnatum a Cyrillo sub his verbis, si quis in uno Christo dividit subsistentias post adunationem, sola copulans eas coniunctione quae secundum dignitatem vel auctoritatem est vel secundum potentiam, et non magis concursu secundum adunationem naturalem, anathema sit. Tertio, quia tantum hypostasis est cui attribuuntur operationes et proprietates naturae, et ea etiam quae ad naturae rationem pertinent in concreto, dicimus enim quod hic homo ratiocinatur, et est risibilis, et est animal rationale. Et hac ratione hic homo dicitur esse suppositum, quia scilicet supponitur his quae ad hominem pertinent, eorum praedicationem recipiens. Si ergo sit alia hypostasis in Christo praeter hypostasim verbi, sequetur quod de aliquo alio quam de verbo verificentur ea quae sunt hominis, puta esse natum de virgine, passum, crucifixum et sepultum. Et hoc etiam damnatum est, approbante Concilio Ephesino, sub his verbis, si quis personis duabus vel subsistentiis eas quae sunt in evangelicis et apostolicis Scripturis impartitur voces, aut de Christo a sanctis dictas, aut ab ipso de se; et quasdam quidem velut homini praeter illud ex Deo verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero, velut Deo decibiles, soli ex Deo patre verbo, anathema sit. Sic igitur patet esse haeresim ab olim damnatam dicere quod in Christo sunt duae hypostases vel duo supposita, sive quod unio non sit facta in hypostasi vel supposito. Unde in eadem synodo legitur, si quis non confitetur carni secundum subsistentiam unitum ex Deo patre verbum, unumque esse Christum cum sua carne, eundem scilicet Deum et hominem, anathema sit.Referencing norms: Q2A3Respondeo, assert-hf3c1bd27e341c66a2b0c1cf24a4006851cacf75ee645f85c48c5d3961b0eda23
section/2-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:681ed93d173907a17775305ef7a65ec672f3be055d77004bbe4eb2ffc36fd475LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, in domino nostro Iesu Christo duas naturas cognoscimus, unam autem hypostasim.Referencing norms: assert-hd5871b0e3612bf62a9cc3a582ee9c4bbf8508051e512d86ef454b135e8d0beb0
section/2-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:253f149aba54909a724fb1dfac6d9f95f3f8fa55c4c42fb3bb7c7ba2ac27dabaLA
Et per hoc patet responsio ad primum.Referencing norms: Q2A4Ad1, assert-h2fddfe59de26156530f2bb2b88038e231c33bb41d42c30bd58283d2c305b66f8
section/2-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27136d15957d74d6d896afa3988c41199f6f94b31a9dc679162573c792742c0fLA
Ad secundum dicendum quod illa compositio personae ex naturis non dicitur esse ratione partium, sed potius ratione numeri, sicut omne illud in quo duo conveniunt, potest dici ex eis compositum.Referencing norms: Q2A4Ad2, assert-h8325eb94c0c35e9dd4bce7b0ed81c66b28a3ff1985f2f5d8120b5de14d39f74f
section/2-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:435c88ce4f98891dfab976fede00b63cbf47e4c1a48533168bab7ff221996050LA
Ad tertium dicendum quod non in omni compositione hoc verificatur quod illud quod componitur sit homogeneum componentibus, sed solum in partibus continui; nam continuum non componitur nisi ex continuis. Animal vero componitur ex anima et corpore, quorum neutrum est animal.Referencing norms: Q2A4Ad3, assert-h33d9d60b860fb39f40c740879a0160917e773d6a230e0e89f30b03929093ba5b
section/2-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:866811a0fc61aff5d6aff4e1c620f87cc60a1ff2def631cc8b193c42739462fcLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod persona Christi non sit composita. Persona enim Christi non est aliud quam persona vel hypostasis verbi, ut ex dictis patet. Sed in verbo non est aliud persona et natura, ut patet ex his quae dicta sunt in prima parte. Cum ergo natura verbi sit simplex, ut in primo ostensum est, impossibile est quod persona Christi sit composita.Referencing norms: Q2A4Obiectio1, assert-h93c333c993309a6508a55606abe073e946ae74fbf18c961cdcb296a84b525ffc, assert-he50501d8558ba5d32b5ac37d1f831c0446238281e86dd78bbaafaa9d506899de
section/2-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:75cb23f5c27282bda0953e5edb380f6fcc33100599d78517f69fde88cfb2974aLA
Praeterea, omnis compositio videtur esse ex partibus. Sed divina natura non potest habere rationem partis, quia omnis pars habet rationem imperfecti. Ergo impossibile est quod persona Christi sit composita ex duabus naturis.Referencing norms: Q2A4Obiectio2, assert-h2f3d4d08fe05d4ac7039e4f16ac07e1d5752dd60aa70da3145201e9f5cb61505, assert-hd9baeacf418e3c47359550636c34b31ae14d94afb52a02a2520001a5bdeb6655
section/2-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:13f6b022d865b7c0384163b6b1dbded35521fc067e13f2e74c1196eb3723d0abLA
Praeterea, quod componitur ex aliquibus, videtur esse homogeneum eis, sicut ex corporibus non componitur nisi corpus. Si igitur ex duabus naturis aliquid sit in Christo compositum, consequens erit quod illud non erit persona, sed natura. Et sic in Christo erit facta unio in natura. Quod est contra praedicta.Referencing norms: Q2A4Obiectio3, assert-h6de990ad20eca66ae0fc7a32ae5724b90dcc0b296180e4631c6bfc2a8e7b5fab
section/2-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:060fc94e40bf956b8aec47f940ff7a2dcddf0bbee4ee3bd7896233e49a3725b4LA
Respondeo dicendum quod persona sive hypostasis Christi dupliciter considerari potest. Uno modo, secundum id quod est in se. Et sic est omnino simplex, sicut et natura verbi. Alio modo, secundum rationem personae vel hypostasis, ad quam pertinet subsistere in aliqua natura. Et secundum hoc, persona Christi subsistit in duabus naturis. Unde, licet sit ibi unum subsistens, est tamen ibi alia et alia ratio subsistendi. Et sic dicitur persona composita, inquantum unum duobus subsistit.Referencing norms: Q2A4Respondeo, assert-h1a7c6bf9d17300b1a512b1a9aa3b56071e1b5ccf09f3db12679fd71b5aeafda3
section/2-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:29dcf86087f2c88c8f140c278d297468cf829a9018858ca01020602ceb8a916cLA
Sed contra est quod Damascenus dicit, III libro, in domino Iesu Christo duas naturas cognoscimus, unam autem hypostasim, ex utrisque compositam.Referencing norms: assert-h1e1f3973ba3de0d17b3ae12d9c4d304d72c6c4f15eae3609e003d9271de24150
section/2-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a28c50ae2d78a8e983ba10eee4183951f69f1fa4fce7eca493b09e0fcebffc62LA
Ad primum ergo dicendum quod ex hac ratione moti fuerunt illi qui negaverunt unionem animae et corporis in Christo, ne per hoc scilicet cogerentur personam novam aut hypostasim in Christo inducere; quia videbant quod in puris hominibus ex unione animae ad corpus constituitur persona. Sed hoc ideo in puris hominibus accidit quia anima et corpus sic in eis coniunguntur ut per se existant. Sed in Christo uniuntur ad invicem ut adiuncta alteri principaliori quod subsistit in natura ex eis composita. Et propter hoc ex unione animae et corporis in Christo non constituitur nova hypostasis seu persona, sed advenit ipsum coniunctum personae seu hypostasi praeexistenti. Nec propter hoc sequitur quod sit minoris efficaciae unio animae et corporis in Christo quam in nobis. Quia ipsa coniunctio ad nobilius non adimit virtutem aut dignitatem, sed auget, sicut anima sensitiva in animalibus constituit speciem, quia consideratur ut ultima forma; non autem in hominibus, quamvis in eis sit nobilior et virtuosior; et hoc per adiunctionem ulterioris et nobilioris perfectionis animae rationalis, ut etiam supra dictum est.Referencing norms: Q2A5Ad1, assert-haa19a6914b85c6aee22941ed680fe1ad5f06dc602adbd7e839a1e8e74ba96330
section/2-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cefcebec5a3623db6dd077a95498ba27b8add38e8467cc1ade8b0a9b46b862c4LA
Ad secundum dicendum quod verbum Damasceni potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut referatur ad humanam naturam. Quae quidem non habet rationem communis speciei secundum quod est in uno solo individuo, sed secundum quod est abstracta ab omni individuo, prout in nuda contemplatione consideratur; vel secundum quod est in omnibus individuis. Filius autem Dei non assumpsit humanam naturam prout est in sola consideratione intellectus, quia sic non assumpsisset ipsam rem humanae naturae. Nisi forte diceretur quod humana natura esset quaedam idea separata, sicut Platonici posuerunt hominem sine materia. Sed tunc filius Dei non assumpsisset carnem, contra id quod dicitur Luc. ult., spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Similiter etiam non potest dici quod filius Dei assumpsit humanam naturam prout est in omnibus individuis eiusdem speciei, quia sic omnes homines assumpsisset. Relinquitur ergo, ut Damascenus postea dicit in eodem libro, quod assumpserit naturam humanam in atomo, idest in individuo, non quidem in alio individuo, quod sit suppositum vel hypostasis illius naturae, quam in persona filii Dei. Alio modo potest intelligi dictum Damasceni ut non referatur ad naturam humanam, quasi ex unione animae et corporis non resultet una communis natura, quae est humana, sed est referendum ad unionem duarum naturarum, divinae scilicet et humanae, ex quibus non componitur aliquid tertium, quod sit quaedam natura communis; quia sic illud esset natum praedicari de pluribus. Et hoc ibi intendit. Unde subdit, neque enim generatus est, neque unquam generabitur alius Christus, ex deitate et humanitate, in deitate et humanitate, Deus perfectus, idem et homo perfectus.Referencing norms: Q2A5Ad2, assert-hd04c5b718569f5f059a2c4ecdd8e4d40f657c42abe09646bc3deed62f30f912e
section/2-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a11eb70d5e69bbf9de35c79b35e08ae302db5ba06206df7379232dc644d99ba0LA
Ad tertium dicendum quod duplex est principium vitae corporalis. Unum quidem effectivum. Et hoc modo verbum Dei est principium omnis vitae. Alio modo est aliquid principium vitae formaliter. Cum enim vivere viventibus sit esse, ut dicit philosophus, in II de anima; sicut unumquodque formaliter est per suam formam, ita corpus vivit per animam. Et hoc modo non potuit corpus vivere per verbum, quod non potest esse corporis forma.Referencing norms: Q2A5Ad3, assert-h24b60352b250f1cfbb95a4282ee9b75dfba5242b287f22a1acb800fd7282a2d1
section/2-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a07bfccfe37ce53b1b9d0a593619686af1d9c73e19db505e94b6c3a0d688a86dLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit unio animae et corporis. Ex unione enim animae et corporis in nobis causatur persona vel hypostasis hominis. Si ergo anima et corpus fuerunt in Christo unita, sequitur quod fuerit ex unione eorum aliqua hypostasis constituta. Non autem hypostasis verbi Dei, quae est aeterna. Ergo in Christo erit aliqua persona vel hypostasis praeter hypostasim verbi. Quod est contra praedicta.Referencing norms: Q2A5Obiectio1, assert-h06f93cc91a568b36002d0ffd1947ec42cad556c726714f2f996826b0323b2cc5
section/2-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5f3142016f0a9abe2471c5e9b2f6fdc4f3f172eb6bb6dcecc63378df07ed55fLA
Praeterea, ex unione animae et corporis constituitur natura humanae speciei. Damascenus autem dicit, in III libro, quod in domino nostro Iesu Christo non est communem speciem accipere. Ergo in eo non est facta compositio animae et corporis.Referencing norms: Q2A5Obiectio2, assert-h84ba88de6f53fa8335ef248a0dbdb935543739d8ff9c7e5e9ef11c1dc070990b
section/2-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7514dc532b3e79ba428cd7487257ec966a5c04fd2163d067f874887519bf855fLA
Praeterea, anima non coniungitur corpori nisi ut vivificet ipsum. Sed corpus Christi poterat vivificari ab ipso verbo Dei, quod est fons et principium vitae. Ergo in Christo non fuit unio animae et corporis.Referencing norms: Q2A5Obiectio3, assert-h9c9a5d85a231767137c89c78ce8af09fe7a425a7ee079ba62eb2784d5bfac986, assert-hca929bdc833634cd2af54b01233debb7755e88b8ded6ad1d3b19529809ab9c13
section/2-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:840171310d640170f26c8b20c304a0c0d252b332979595fae143b31ebc779bd4LA
Respondeo dicendum quod Christus dicitur homo univoce cum hominibus aliis, utpote eiusdem speciei existens, secundum illud apostoli, Philipp. II, in similitudinem hominum factus. Pertinet autem ad rationem speciei humanae quod anima corpori uniatur, non enim forma constituit speciem nisi per hoc quod sit actus materiae; et hoc est ad quod generatio terminatur, per quam natura speciem intendit. Unde necesse est dicere quod in Christo fuerit anima unita corpori, et contrarium est haereticum, utpote derogans veritati humanitatis Christi.Referencing norms: Q2A5Respondeo, assert-hffe04c1e374bf1d00720b607ac7c64f9c93eb59ad585f6359d35cba3eac7916e
section/2-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ce1116530d3d1b9f5972127f6d3e6468d705172e33582aec3381fb49ce20f4c4LA
Sed contra est quod corpus non dicitur animatum nisi ex unione animae. Sed corpus Christi dicitur animatum, secundum illud quod Ecclesia cantat, animatum corpus assumens, de virgine nasci dignatus est. Ergo in Christo fuit unio animae et corporis.Referencing norms: assert-hbf4bfef0a675c532444aa4bf5e38d378de11edbafb71588331f38d2f57e107f0
section/2-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:047501068c04ec521e17f026d67ec695e6483bb1dcdbd11418563d27e33adb25LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in III libro, non necesse autem omnifariam et indefective assimilari exempla, quod enim in omnibus simile, idem utique erit, et non exemplum. Et maxime in divinis, impossibile enim simile exemplum invenire et in theologia, idest in deitate personarum, et in dispensatione, idest in mysterio incarnationis. Humana igitur natura in Christo assimilatur habitui, idest vestimento, non quidem quantum ad accidentalem unionem, sed quantum ad hoc, quod verbum videtur per humanam naturam, sicut homo per vestimentum. Et etiam quantum ad hoc, quod vestimentum mutatur, quia scilicet formatur secundum figuram eius qui induit ipsum, qui a sua forma non mutatur propter vestimentum, et similiter humana natura assumpta a verbo Dei est meliorata, ipsum autem verbum Dei non est mutatum; ut exponit Augustinus, in libro octogintatrium quaestionum.Referencing norms: Q2A6Ad1, assert-h9249b5809d96f8924ab1f8e634361d2f2d61264907b20e7e17dc82138b386374
section/2-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ecede006fa941b69ec72eb416d89300dd6c7d5c0d8889b471c218289613b0e8LA
Ad secundum dicendum quod illud quod advenit post esse completum, accidentaliter advenit, nisi trahatur in communionem illius esse completi. Sicut in resurrectione corpus adveniet animae praeexistenti, non tamen accidentaliter, quia ad idem esse assumetur, ut scilicet corpus habeat esse vitale per animam. Non est autem sic de albedine, quia aliud est esse albi, et aliud esse hominis cui advenit albedo. Verbum autem Dei ab aeterno esse completum habuit secundum hypostasim sive personam, ex tempore autem advenit ei natura humana, non quasi assumpta ad unum esse prout est naturae, sicut corpus assumitur ad esse animae; sed ad unum esse prout est hypostasis vel personae. Et ideo humana natura non unitur accidentaliter filio Dei.Referencing norms: Q2A6Ad2, assert-hc6a84170ddc7c564cc318777fe61f9bc49a90df4139f3da735e1f48272c067c7
section/2-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b847d14182a11466bcbe3fafc73a8dc09616e3a57121b47d7eed95d8c698550eLA
Ad tertium dicendum quod accidens dividitur contra substantiam. Substantia autem, ut patet V Metaphys., dupliciter dicitur, uno modo, essentia sive natura; alio modo, pro supposito sive hypostasi. Unde sufficit ad hoc quod non sit unio accidentalis, quod sit facta unio secundum hypostasim, licet non sit facta unio secundum naturam.Referencing norms: Q2A6Ad3, assert-hb4ecb957153c68884ae4f9f0f46bc78ca48dd8d058be0a18ab423005d5200a62
section/2-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:13eaf6c5e44c58c0597858e53a60b793242063463c3b0b6e508bad22dcac8a75LA
Ad quartum dicendum quod non omne quod assumitur ut instrumentum, pertinet ad hypostasim assumentis, sicut patet de securi et gladio nihil tamen prohibet illud quod assumitur ad unitatem hypostasis, se habere ut instrumentum, sicut corpus hominis vel membra eius. Nestorius igitur posuit quod natura humana est assumpta a verbo solum per modum instrumenti, non autem ad unitatem hypostasis. Et ideo non concedebat quod homo ille vere esset filius Dei, sed instrumentum eius. Unde Cyrillus dicit, in epistola ad monachos Aegypti, hunc Emanuelem, idest Christum, non tanquam instrumenti officio sumptum dicit Scriptura, sed tanquam Deum vere humanatum, idest hominem factum. Damascenus autem posuit naturam humanam in Christo esse sicut instrumentum ad unitatem hypostasis pertinens.Referencing norms: Q2A6Ad4, assert-h172cd2060dc9255d19c5a81d8a77ae53c4b113740358d109e345427fb764db8a
section/2-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7d26850ebedc164a5b07a6d42e61c9f845857fc5712bcf5ffd91db9e1d844e77LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod humana natura fuerit unita verbo Dei accidentaliter. Dicit enim apostolus, Philipp. II, de filio Dei, quod habitu inventus est ut homo. Sed habitus accidentaliter advenit ei cuius est, sive accipiatur habitus prout est unum de decem generibus; sive prout est species qualitatis. Ergo humana natura accidentaliter unita est filio Dei.Referencing norms: Q2A6Obiectio1, assert-h616253fb2f784f2e371f218d3548d751b66a0daa6d3cf64734c521b0ff0b5d95, assert-hff373d918adf69786351f3d751948fe2f341cec19258f32440e9e1327bfe2be6
section/2-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:60cd87e8b08d062774bbc68a56a9dd6c334aa569e6dc3a69440e966d5239f41fLA
Praeterea, omne quod advenit alicui post esse completum, advenit ei accidentaliter, hoc enim dicimus accidens quod potest alicui et adesse et abesse praeter subiecti corruptionem. Sed natura humana advenit ex tempore filio Dei habenti esse perfectum ab aeterno. Ergo advenit ei accidentaliter.Referencing norms: Q2A6Obiectio2, assert-hbaa5b45b0d5a1ba1dcc728d60824311ef62b1ca2f97c5986b5da9d475569e040, assert-heedb53c69b54c9f74d5416a2d527e92cc5c5a9b54c8e204ea9c1f45825a84b7d
section/2-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:db7a457f7e1fe907e8f7ad269ffc36a21a922632dc1d64e31388e814f15891c1LA
Praeterea, quidquid non pertinet ad naturam seu essentiam alicuius rei, est accidens eius, quia omne quod est vel est substantia, vel est accidens. Sed humana natura non pertinet ad essentiam vel naturam filii Dei divinam, quia non est facta unio in natura, ut supra dictum est. Ergo oportet quod natura humana accidentaliter filio Dei advenerit.Referencing norms: Q2A6Obiectio3, assert-h05e6e64c7e8d55cde610eaf22dc3e3ffc6e90dfb6e1f13c34d3bdbf5940984f2, assert-h173dcfbccc402fc8758fb00f55e849d308c6304366b43149c1b3c0e28f0257c5
section/2-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f853957bf4a853b5f70d4c655ddb2b63ba9ef96ab81b2e9ec8ee02f4fe6e158aLA
Praeterea, instrumentum accidentaliter advenit. Sed natura humana in Christo fuit divinitatis instrumentum, dicit enim Damascenus, in III libro, quod caro Christi instrumentum divinitatis existit. Ergo videtur quod humana natura fuerit filio Dei unita accidentaliter.Referencing norms: Q2A6Obiectio4, assert-h7e3430338b99f465932df7a4493e280fbfa90b3cf9cc80de1f8ced9d75ce0545, assert-hcc3f209f2700018c0bc2c3c641553b9f0e9d54ef3185652fdfd817e7f1363ec5
section/2-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f1c739b295299cbe7a1c40cf6f74e78bbee5ce0e4228bce66891341ddc6aa0c4LA
Respondeo dicendum quod, ad huius quaestionis evidentiam, sciendum est quod circa mysterium unionis duarum naturarum in Christo, duplex haeresis insurrexit. Una quidem confundentium naturas, sicut Eutychetis et Dioscori, qui posuerunt quod ex duabus naturis est constituta una natura; ita quod confitentur Christum esse ex duabus naturis, quasi ante unionem distinctis; non autem in duabus naturis, quasi post unionem naturarum distinctione cessante. Alia vero fuit haeresis Nestorii et Theodori Mopsuesteni separantium personas. Posuerunt enim aliam esse personam filii Dei, et filii hominis. Quas dicebant sibi invicem esse unitas, primo quidem, secundum inhabitationem, inquantum scilicet verbum Dei habitavit in illo homine sicut in templo. Secundo, secundum unitatem affectus, inquantum scilicet voluntas illius hominis est semper conformis voluntati Dei. Tertio modo, secundum operationem, prout scilicet dicebant hominem illum esse Dei verbi instrumentum. Quarto, secundum dignitatem honoris, prout omnis honor qui exhibetur filio Dei, exhibetur filio hominis, propter coniunctionem ad filium Dei. Quinto, secundum aequivocationem, idest secundum communicationem nominum, prout scilicet dicimus illum hominem esse Deum et filium Dei. Manifestum est autem omnes istos modos accidentalem unionem importare. Quidam autem posteriores magistri, putantes se has haereses declinare, in eas per ignorantiam inciderunt. Quidam enim eorum concesserunt unam Christi personam, sed posuerunt duas hypostases, sive duo supposita; dicentes hominem quendam, compositum ex anima et corpore, a principio suae conceptionis esse assumptum a Dei verbo. Et haec est prima opinio quam Magister ponit in sexta distinctione tertii libri sententiarum. Alii vero, volentes servare unitatem personae, posuerunt Christi animam non esse corpori unitam, sed haec duo, separata ab invicem, esse unita verbo accidentaliter, ut sic non cresceret numerus personarum. Et haec est tertia opinio quam Magister ibidem ponit. Utraque autem harum opinionum incidit in haeresim Nestorii. Prima quidem, quia idem est ponere duas hypostases vel duo supposita in Christo, quod ponere duas personas, ut supra dictum est. Et si fiat vis in nomine personae, considerandum est quod etiam Nestorius utebatur unitate personae, propter unitatem dignitatis et honoris. Unde et quinta synodus definit anathema eum qui dicit unam personam secundum dignitatem, honorem et adorationem, sicut Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt. Alia vero opinio incidit in errorem Nestorii quantum ad hoc, quod posuit unionem accidentalem. Non enim differt dicere quod verbum Dei unitum est homini Christo secundum inhabitationem sicut in templo suo, sicut dicebat Nestorius; et dicere quod unitum fuit verbum homini secundum induitionem sicut vestimento, sicut dicit tertia opinio. Quae etiam dicit peius aliquid quam Nestorius, quod anima et corpus non sunt unita. Fides autem Catholica, medium tenens inter praedictas positiones, neque dicit esse unionem factam Dei et hominis secundum essentiam vel naturam; neque etiam secundum accidens; sed medio modo, secundum subsistentiam seu hypostasim. Unde in quinta synodo legitur, cum multis modis unitas intelligatur, qui iniquitatem Apollinarii et Eutychetis sequuntur, interemptionem eorum quae convenerunt colentes, (idest, interimentes utramque naturam), unionem secundum confusionem dicunt; Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes, affectualem unitatem introducunt, sancta vero Dei Ecclesia, utriusque perfidiae impietatem reiiciens unionem Dei verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. Sic igitur patet quod secunda trium opinionum quas Magister ponit, quae asserit unam hypostasim Dei et hominis, non est dicenda opinio, sed sententia Catholicae fidei. Similiter etiam prima opinio, quae ponit duas hypostases; et tertia, quae ponit unionem accidentalem; non sunt dicendae opiniones, sed haereses in Conciliis ab Ecclesia damnatae.Referencing norms: Q2A6Respondeo, assert-h823e40f94ac030d3c72accad88451696fa68480562795fbd9b12688d9c67bcaa
section/2-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2edfb08db30e752e695378d21eae6e4430ab5bb8f4732c34a689b29e36ecec4fLA
Sed contra est quod illud quod accidentaliter praedicatur, non praedicat aliquid, sed quantum vel quale vel aliquo modo se habens si igitur humana natura accidentaliter adveniret, cum dicitur Christus esse homo, non praedicaretur aliquid, sed quale aut quantum aut aliquo modo se habens. Quod est contra decretalem Alexandri Papae dicentis, cum Christus sit perfectus Deus et perfectus homo, qua temeritate audent quidam dicere quod Christus, secundum quod est homo, non est aliquid?Referencing norms: assert-h1504982bfd785b5c9021d8b2c5b36c090222b7e60d9f49235a29a6348372f204
section/2-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cbc8d1ed457beca373bae61e87a74030e022594e38e680c58984a8064e423b3cLA
Ad primum ergo dicendum quod haec unio non est in Deo realiter sed solum secundum rationem tantum, dicitur enim Deus unitus creaturae ex hoc quod creatura unita est ei, absque Dei mutatione.Referencing norms: Q2A7Ad1, assert-hcbb77d88456a885ad7f055c465f2c0b585008e4b5d70b8ab9cd04b8675ae0d2e
section/2-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cfcad13b660d5c1f0b3fc406a797d51e78d6e25973a3bee52dc1405a41d017b7LA
Ad secundum dicendum quod ratio relationis, sicut et motus dependet ex fine vel termino, sed esse eius dependet ex subiecto. Et quia unio talis non habet esse reale nisi in natura creata, ut dictum est, consequens est quod habeat esse creatum.Referencing norms: Q2A7Ad2, assert-hcaa759dd37efb54c9e2949ebea8e869e1fe1dd2d13542457e54e745ba8ce316a
section/2-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a7513b0d5e532fe4288d6e3e5d4be972b42a896983329cf7b93903f7af46a396LA
Ad tertium dicendum quod homo dicitur et est Deus propter unionem inquantum terminatur ad hypostasim divinam. Non tamen sequitur quod ipsa unio sit creator vel Deus, quia quod aliquid dicatur creatum, hoc magis respicit esse ipsius quam relationem.Referencing norms: Q2A7Ad3, assert-hf14b55d05ac28cddcfb153972787d55cd8b52eddfb23c270aa441041da4884f5
section/2-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4471202f95b616b85c0fc79d0cdd747570caccd145f40c5886e6bb5911aee131LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod unio divinae et humanae naturae non sit aliquid creatum. Nihil enim in Deo creatum potest esse, quia quidquid est in Deo, Deus est. Sed unio est in Deo, quia ipse Deus est humanae naturae unitus. Ergo videtur quod unio non sit aliquid creatum.Referencing norms: Q2A7Obiectio1, assert-h43bc163bb47e5834c60c0ac537d2ef306c5ab81a7f64fe73c9c248d2316a1067, assert-hd365e0063527a13924d459c6b80a4885570a8b7c5ee225b90797e31f611342cf
section/2-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:53b6199d16c2db598c44a57e3afd5a16419d17f88c7b24ca85864342754efad0LA
Praeterea, finis est potissimum in unoquoque. Sed finis unionis est divina hypostasis sive persona, ad quam terminata est unio. Ergo videtur quod huiusmodi unio maxime debeat iudicari secundum conditionem divinae hypostasis. Quae non est aliquid creatum. Ergo nec ipsa unio est aliquid creatum.Referencing norms: Q2A7Obiectio2, assert-h5b8d5fa28b75d347a5810b63c74acbc835dd483efcf19c017e21620bd86dbfff, assert-h9d141fd779347fce36ae0209497372c97a99ab72c39af7e428cc70670f67c341, assert-hcd5c7879c38840cb3fffd9eb869d5f73be52a2c2cdd6dce33ad40d17e602134b
section/2-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:485a605263a90499b6957bc09f421fde9e03cbba8be363d2e63726259a28867bLA
Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed homo dicitur esse creator propter unionem. Ergo multo magis ipsa unio non est aliquid creatum, sed creator.Referencing norms: Q2A7Obiectio3, assert-hb55342a6db9006b82be34a88fda1b95a30bdbc40fc95cd3b7e109f0378f23f0a, assert-hec822e1464f9691fa64c7360d0ecb13446fcccf020e512a54f642c77b008bb73
section/2-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67ae4e607f9f84a0bfa68420c1582f513c5163d20f6b36f0caf7fb4dd4b3c361LA
Respondeo dicendum quod unio de qua loquimur est relatio quaedam quae consideratur inter divinam naturam et humanam, secundum quod conveniunt in una persona filii Dei. Sicut autem in prima parte dictum est, omnis relatio quae consideratur inter Deum et creaturam, realiter quidem est in creatura, per cuius mutationem talis relatio innascitur, non autem est realiter in Deo, sed secundum rationem tantum, quia non nascitur secundum mutationem Dei. Sic igitur dicendum est quod haec unio de qua loquimur, non est in Deo realiter, sed secundum rationem tantum: in humana autem natura, quae creatura quaedam est, est realiter. Et ideo oportet dicere quod sit quoddam creatum.Referencing norms: Q2A7Respondeo, assert-h5fb1fc6f2fe4dc5aafa1125fd2f26c2230a093658f30789fa289526056fa0346
section/2-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6f253eed3493bf55bf2bd36bde5afd1521dbd079df8a80e7a8907bec3c2fb6deLA
Sed contra est, quod incipit esse ex tempore, est creatum. Sed unio illa non fuit ab aeterno, sed incoepit esse ex tempore. Ergo unio est aliquid creatum.Referencing norms: assert-hc16266a1912da6b841e6cf76773f6f53655d5e5544775b5fb4a1ddb40175e226
section/2-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b98637bbdb0c6e1bd7c537a8b1728469c9c1d512446ae894f3be093347fb3b15LA
Ad primum ergo dicendum quod unio et assumptio non eodem modo se habent ad terminum, sed diversimode, sicut dictum est.Referencing norms: Q2A8Ad1, assert-h09e2a0c7747abbe32516eef0e8ab96d2f7a101c225239c1e88500d4d2b44cce9
section/2-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a7cc9dad1ceb466145e7941a2fe4bf29f695aa55fce42267c0f255ccc70dbdb9LA
Ad secundum dicendum quod uniens et assumens non omnino sunt idem. Nam omnis persona assumens est uniens, non autem e converso. Nam persona patris univit naturam humanam filio, non autem sibi et ideo dicitur uniens, non assumens. Et similiter non est idem unitum et assumptum. Nam divina natura dicitur unita, non assumpta.Referencing norms: Q2A8Ad2, assert-h624a4ba1a488fe0c697f1dfd1e4503aa80e704f863a00646ad15fba2988a93f8
section/2-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:76658f3693b5febeb18f2f57907ccd01cd7f7bd6a9c3c4c0fab493e3ff863772LA
Ad tertium dicendum quod assumptio determinat cui facta est copulatio ex parte assumentis, inquantum assumptio dicitur quasi ad se sumptio. Sed incarnatio et humanatio ex parte assumpti, quod est caro, vel natura humana. Et ideo assumptio differt ratione et ab unione, et ab incarnatione seu humanatione.Referencing norms: Q2A8Ad3, assert-h5b614d4e693684d9a5d321789d4f54300605134a8cf41b3190a551a50481735f
section/2-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:54733c1338c01a52e9d502f7e7b25f1213f6d43b8641264e28359dbac448c104LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod idem sit unio quod assumptio. Relationes enim, sicut et motus, specificantur secundum terminum. Sed idem est terminus assumptionis et unionis, scilicet divina hypostasis. Ergo videtur quod non differant unio et assumptio.Referencing norms: Q2A8Obiectio1, assert-h6e2a5e29e047f8cdda360836c8f328558992017e5fe841bafb30378f16cdc9c7, assert-h7c762b8f187e53e72e1175ca39ec9eb8a25a321fdacca560bfad64aba8a9c464
section/2-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:73a21d8e9d88cfbeb6e85b460c716e601ef3b145586d9fc13074fbb72c0aa8e8LA
Praeterea, in mysterio incarnationis idem videtur esse uniens et assumens, unitum et assumptum. Sed unio et assumptio videntur sequi actionem et passionem unientis et uniti, vel assumentis et assumpti. Ergo videtur idem esse unio quod assumptio.Referencing norms: Q2A8Obiectio2, assert-h330440e86a3d40381f58504fc405a92a80484977d00138303acae558a6de2e20, assert-h8c7969e8f338ca3d8e0126d004f975e1b5f615e33ee37a2d93c78efb36847327
section/2-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dd94daa82227b698b88106cf0a50d87418928b38eab367fda06b8717c1b23563LA
Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, aliud est unio, aliud incarnatio. Nam unio solam demonstrat copulationem, ad quid autem facta est, non adhuc. Incarnatio autem et humanatio determinant ad quem sit facta copulatio. Sed similiter assumptio non determinat ad quem facta sit copulatio. Ergo videtur idem esse unio et assumptio.Referencing norms: Q2A8Obiectio3, assert-h08a749e5198e993f1e6b933edafcc3978653a7a8d3e6a4a8d50acfd6210e0822, assert-hf7278fd4e528d8a574dc83310e06abc3b4cfb2bc197282ece8c287e4f72bea29
section/2-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7d581c1bfb0759c9be76e1195496925447229bdb4d761c38b14d9d6c704cafcfLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, unio importat relationem divinae naturae et humanae secundum quod conveniunt in una persona. Omnis autem relatio quae incipit esse ex tempore, ex aliqua mutatione causatur. Mutatio autem consistit in actione et passione. Sic igitur dicendum est quod prima et principalis differentia inter unionem et assumptionem est quod unio importat ipsam relationem, assumptio autem actionem secundum quam dicitur aliquis assumens, vel passionem secundum quam dicitur aliquid assumptum. Ex hac autem differentia accipitur secundo alia differentia. Nam assumptio dicitur sicut in fieri, unio autem sicut in facto esse. Et ideo uniens dicitur esse unitum, assumens autem non dicitur esse assumptum. Natura enim humana significatur ut in termino assumptionis ad hypostasim divinam per hoc quod dicitur homo, unde vere dicimus quod filius Dei, qui est uniens sibi humanam naturam, est homo. Sed humana natura in se considerata, idest in abstracto, significatur ut assumpta, non autem dicimus quod filius Dei sit humana natura. Ex eodem etiam sequitur tertia differentia, quod relatio, praecipue aequiparantiae, non magis se habet ad unum extremum quam ad aliud; actio autem et passio diversimode se habent ad agens et patiens, et ad diversos terminos. Et ideo assumptio determinat terminum et a quo et ad quem, dicitur enim assumptio quasi ab alio ad se sumptio, unio autem nihil horum determinat. Unde indifferenter dicitur quod humana natura est unita divinae, et e converso. Non autem dicitur divina natura assumpta ab humana, sed e converso, quia humana natura adiuncta est ad personalitatem divinam, ut scilicet persona divina in humana natura subsistat.Referencing norms: Q2A8Respondeo, assert-hd28934966b4acfaa9cea6cedbb305a29f94d5701ac9dba4ccd2600d5649558dc
section/2-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:37056ead1468d142ab1502d495b1ffe683e031611d1d5e3117f3f8b9c2036078LA
Sed contra est quod divina natura dicitur unita, non autem assumpta.Referencing norms: assert-h731756992637207e8fbcc84b9b05c105157bad4bf41fcbddea622e474e9ab2ca
section/2-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:02de7d43fb8a3e75a1d44b2603f6eaa7fd8718ccd953e11d4621ef66281bb574LA
Ad primum ergo dicendum quod unitas personae divinae est maior quam unitas numeralis, quae scilicet est principium numeri. Nam unitas divinae personae est unitas per se subsistens, non recepta in aliquo per participationem, est etiam in se completa, habens in se quidquid pertinet ad rationem unitatis. Et ideo non competit sibi ratio partis, sicut unitati numerali, quae est pars numeri, et quae participatur in rebus numeratis. Et ideo quantum ad hoc unio incarnationis praeeminet unitati numerali, ratione scilicet unitatis personae. Non autem ratione naturae humanae, quae non est ipsa unitas personae divinae, sed est ei unita.Referencing norms: Q2A9Ad1, assert-h3947f92544f1245c36db3018fb1912acf3676bb865da2a2bb78a989c5c248fb5
section/2-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a838ed87a3e4f5373251cf8ec0e3b6edc7927d17ca37898c15b7fb35117d3a9LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ex parte coniunctorum, non autem ex parte personae in qua est facta unio.Referencing norms: Q2A9Ad2, assert-h7df91e1f3eecebcb0ab32556556020753b5402410334e08ddb723863d9b29fdc
section/2-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e622b93a4462237541855157fa37b367bff155d990868daaac180ffaeca78bfLA
Ad tertium dicendum quod unitas divinae personae est maior unitas quam unitas et personae et naturae in nobis. Et ideo unio incarnationis est maior quam unio animae et corporis in nobis.Referencing norms: Q2A9Ad3, assert-hb179eae3390e3837ea6e24b457308d0a12d44a06657e1a17dc347027ac0b6ad9
section/2-9/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c48cd771bca53b1a1958c804e9675e18e4c77d2d7ae61721eb46512480bf4d41LA
Quia vero id quod in contrarium obiicitur falsum supponit, scilicet quod maior sit unio incarnationis quam unitas personarum divinarum in essentia, dicendum est ad auctoritatem Augustini quod humana natura non est magis in filio Dei quam filius Dei in patre sed multo minus, sed ipse homo, quantum ad aliquid, est magis in filio quam filius in patre; inquantum scilicet idem supponitur in hoc quod dico homo, prout sumitur pro Christo, et in hoc quod dico, filius Dei; non autem idem est suppositum patris et filii.Referencing norms: Q2A9Ad4Supplement, assert-hec38245ccc85cb0e59f8315f306e4272154de42e06f7678116e39ddc5f856a8d
section/2-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:686c0c43a67fc7f7a361840edc5102d679da8fe53ba47a1d09d4c741e3f8cf6fLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod unio duarum naturarum non sit maxima unionum. Unitum enim deficit in ratione unitatis ab eo quod est unum, eo quod unitum dicitur per participationem, unum autem per essentiam. Sed in rebus creatis aliquid dicitur esse simpliciter unum, sicut praecipue patet de ipsa unitate quae est principium numeri. Ergo huiusmodi unio de qua loquimur, non importat maximam unitatem.Referencing norms: Q2A9Obiectio1, assert-h237823b33554da6f4e5d4a4d10bb16b0b4c6a6e72a83bbebd058ae73d3f61764, assert-hf1ecdf73cb341038eb5251027347970f83b51ed6ff11f6ad14227ab35e78de44
section/2-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c872dcc58ab7e5132f723d5f4c715f60a6b11eb8241d679233dac8674bf7ccbfLA
Praeterea, quanto ea quae uniuntur magis distant, tanto minor est unio. Sed ea quae secundum hanc unionem uniuntur, maxime distant, scilicet natura divina et humana, distant enim in infinitum. Ergo huiusmodi est minima unio.Referencing norms: Q2A9Obiectio2, assert-h4efad3cf4ad47943f64ce845f21051ba25d8c301bde046d9f97d3522e23c41c6, assert-hed1f216c29d668a2cf6d74b1daa80da014479adaca93b23e98e398a1a516c075
section/2-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c4a7048e8c2744da52768f6e13edc79188bad877a760816df30defd362df8055LA
Praeterea, per unionem aliquid fit unum. Sed ex unione animae et corporis in nobis fit aliquid unum in persona et natura, ex unione autem divinae et humanae naturae fit aliquid unum solum in persona. Ergo maior est unio animae ad corpus quam divinae naturae ad humanam. Et sic unio de qua loquimur, non importat maximam unitatem.Referencing norms: Q2A9Obiectio3, assert-hca839d09a45ced89c212c8391428c22a80d156e0c13a1f7fb863411d42161d3a, assert-hcb71c26093e40aba309cfe9b69615695d1d49fd4e30d72c34bcbb7f0799de9e6
section/2-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5b33a3f37d59e84ad344c3e29b9cffd420e2947b962a21d4e376d85d243f5e8fLA
Respondeo dicendum quod unio importat coniunctionem aliquorum in aliquo uno. Potest ergo unio incarnationis dupliciter accipi, uno modo, ex parte eorum quae coniunguntur; et alio modo, ex parte eius in quo coniunguntur. Et ex hac parte huiusmodi unio habet praeeminentiam inter alias uniones, nam unitas personae divinae, in qua uniuntur duae naturae, est maxima. Non autem habet praeeminentiam ex parte eorum quae coniunguntur.Referencing norms: Q2A9Respondeo, assert-h4af0256a46e7c5bb1b678baaf126a50deec0cea84a38a541838451e8f1e5af7a
section/2-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1502729c24de7045b913d349935b94f2794d32af4246745dcdc3a839f43e6ff8LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., quod homo potius est in filio quam filius in patre. Filius autem est in patre per unitatem essentiae, homo autem est in filio per unionem incarnationis. Ergo maior est unio incarnationis quam unitas divinae essentiae. Quae tamen est maxima unitatum. Et sic, per consequens, unio incarnationis importat maximam unitatem.Referencing norms: assert-h52de37c4dfeee9caf466d6c532e30d0b1af9700bc461fd436a22c1cb1c9e1ef1
question/2/prooemium · paragraph
la · official · sha256:286f9400da8bc1aef9ac23baabd3d871c11bc67c5dfd8e17ff834bcfa8e79579LA
Deinde considerandum est de modo unionis verbi incarnati. Et primo quantum ad ipsam unionem; secundo, quantum ad personam assumentem; tertio, quantum ad naturam assumptam. Circa primum quaeruntur duodecim. Primo, utrum unio verbi incarnati sit facta in natura. Secundo, utrum sit facta in persona. Tertio, utrum sit facta in supposito vel hypostasi. Quarto, utrum persona vel hypostasis Christi post incarnationem sit composita. Quinto, utrum sit facta aliqua unio animae et corporis in Christo. Sexto, utrum natura humana fuerit unita verbo accidentaliter. Septimo, utrum ipsa unio sit aliquid creatum. Octavo, utrum sit idem quod assumptio. Nono, utrum sit maxima unionum. Decimo, utrum unio duarum naturarum in Christo fuerit facta per gratiam. Undecimo, utrum eam aliqua merita praecesserint. Duodecimo, utrum aliqua gratia fuerit homini Christo naturalis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 20
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q20
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8985cf6d58e1721d86427a4b55338c417cd00bf9833f2fa5e988a5a8d2d7bcec | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 20
section/20-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dd3b4c54c71244cf6ea11e5f55da967084233aaabbee60b50cb3f0db2567bd46LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut non est simpliciter intelligendum quod Christus sit creatura, sed solum secundum humanam naturam, sive apponatur ei determinatio sive non, ut supra dictum est; ita etiam non est simpliciter intelligendum quod Christus sit subiectus patri, sed solum secundum humanam naturam, etiam si haec determinatio non apponatur. Quam tamen convenientius est apponere, ad evitandum errorem Arii, qui posuit filium minorem patre.Referencing norms: Q20A1Ad1, assert-hdd759ed55b43ab1e5d5afdb73df562f55cfe36ce7c2cb17646cefb1f62804b04
section/20-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:77dfedf7227e79dc58934a2e8a491211e461a41a35c5733f0bec8e05437a9c39LA
Ad secundum dicendum quod relatio servitutis et dominii fundatur super actione et passione, inquantum scilicet servi est moveri a domino secundum imperium. Agere autem non attribuitur naturae sicut agenti, sed personae, actus enim suppositorum sunt et singularium, secundum philosophum. Attribuitur tamen actio naturae sicut ei secundum quam persona vel hypostasis agit. Et ideo, quamvis non proprie dicatur quod natura sit domina vel serva, potest tamen proprie dici quod aliqua hypostasis vel persona sit domina vel serva secundum hanc vel illam naturam. Et secundum hoc, nihil prohibet Christum dicere patri subiectum, vel servum, secundum humanam naturam.Referencing norms: Q20A1Ad2, assert-hfa0b856d8982f8cbafda67f11dbd9f910849ba6c5731836cbc5044c651399587
section/20-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e5846f2885ab03884ce62faf37903356e3f2f95835b5c3f1ac1d818428ee35edLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Trin., tunc Christus tradet regnum Deo et patri, quando iustos, in quibus nunc regnat per fidem, perducturus est ad speciem, ut scilicet videant ipsam essentiam communem patri et filio. Et tunc totaliter erit patri subiectus non solum in se, sed etiam in membris suis, per plenam participationem divinae bonitatis. Tunc etiam omnia erunt plene ei subiecta per finalem impletionem suae voluntatis de eis. Licet etiam modo sint omnia ei subiecta quantum ad potestatem, secundum illud Matth. ult., data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, et cetera.Referencing norms: Q20A1Ad3, assert-hbcc1075b0de92fedffca20f2b7e02480a1afd22ab210b6f77d17f2cc3feedf1c
section/20-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ca7984ebaf2e240827ffd614a18ea48fde205149380e7ba05c01c5642159fd02LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit dicendum Christum esse subiectum patri. Omne enim quod subiicitur Deo patri, est creatura, quia, ut dicitur in libro de Ecclesiast. Dogmat., in Trinitate nihil est serviens neque subiectum. Sed non est simpliciter dicendum quod Christus sit creatura, ut supra dictum est. Ergo etiam non est simpliciter dicendum quod Christus sit Deo patri subiectus.Referencing norms: Q20A1Obiectio1, assert-h2bfd3b953b032896736b8ccf690b799a831a95372f2e8c4c3c5977dc81bbe07f, assert-h4aa89c1aed1c60c9f921b650994c2307d7653d3a9fb3a4ca4fb89a498dff125b
section/20-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:90e01647c5a8a3e543be84be1c5d7615624923be6b2960b4f9c540a0ea6bd1ffLA
Praeterea, ex hoc dicitur aliquid Deo subiectum, quod est eius dominio serviens. Sed humanae naturae in Christo non potest attribui servitus, dicit enim Damascenus, in III libro, sciendum quod neque servam ipsam, humanam scilicet naturam Christi, dicere possumus. Servitutis enim et dominationis nomen non naturae sunt cognitiones, sed eorum quae ad aliquid, quemadmodum paternitatis et filiationis. Ergo Christus secundum humanam naturam non est subiectus Deo patri.Referencing norms: Q20A1Obiectio2, assert-h197307d69350d9a453afd7cde8597e4072be81b7db34f0c5f4a0e9cabf5af5d8, assert-h9fe66bda132920e8b4edfab5b56ed5b693c88f71f165bf71c8ea99966c475c03
section/20-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e7ed3a9bcd0d084fbfe6a83071d381daf010f42f9c0f3ea9538cd3252a825c97LA
Praeterea, I Cor. XV dicitur, cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia. Sed, sicut dicitur Heb. II, nunc necdum videmus ei subiecta omnia. Ergo nondum ipse est subiectus patri, qui ei subiecit omnia.Referencing norms: Q20A1Obiectio3, assert-h49c73252a399dab309d642687f43b5d12cbd9dd764826974ea529137e88288eb, assert-heccd4df03e5248aec6a2afdb98179a4c05637e25b56bb2a580c781b2291bac42
section/20-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:de81960e2edf9a695e67fbcdb36b5555c7e613dd9f4bebacf3a42d0e4347a0f8LA
Respondeo dicendum quod cuilibet habenti aliquam naturam conveniunt ea quae sunt propria illius naturae. Natura autem humana ex sui conditione habet triplicem subiectionem ad Deum. Unam quidem secundum gradum bonitatis, prout scilicet natura divina est ipsa essentia bonitatis, ut patet per Dionysium, I cap. de Div. Nom.; natura autem creata habet quandam participationem divinae bonitatis, quasi radiis illius bonitatis subiecta. Secundo, humana natura subiicitur Deo quantum ad Dei potestatem, prout scilicet humana natura, sicut et quaelibet creatura, subiacet operationi divinae dispositionis. Tertio modo, specialiter humana natura Deo subiicitur per proprium suum actum, inquantum scilicet propria voluntate obedit mandatis eius. Et hanc triplicem subiectionem ad patrem Christus de seipso confitetur. Primam quidem, Matth. XIX, quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Ubi Hieronymus dicit quod, quia eum magistrum vocaverat bonum, et non Deum vel Dei filium confessus erat, dixit quamvis sanctum hominem in comparatione Dei non esse bonum. Per quod dedit intelligere quod ipse, secundum humanam naturam, non pertingebat ad gradum bonitatis divinae. Et quia in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius, ut Augustinus dicit, in VI de Trin.; ex hac ratione pater dicitur maior Christo secundum humanam naturam. Secunda autem subiectio Christo attribuitur, inquantum omnia quae circa humanitatem Christi acta sunt, divina dispositione gesta creduntur. Unde dicit Dionysius, IV cap. Cael. Hier., quod Christus subiicitur Dei patris ordinationibus. Et haec est subiectio servitutis, secundum quod omnis creatura Deo servit, eius ordinationi subiecta, secundum illud Sap. XVI, creatura tibi factori deserviens. Et secundum hoc etiam filius Dei, Philipp. II, dicitur formam servi accipiens. Tertiam etiam subiectionem attribuit sibi ipsi, Ioan. VIII, dicens, quae placita sunt ei, facio semper. Et haec est subiectio obedientiae. Unde dicitur Philipp. II quod factus est obediens patri usque ad mortem.Referencing norms: Q20A1Respondeo, assert-hadbb7ac64f66101bd44316b66c0ed1efe6dfea1d58fa23c6c243b0b852c815c2
section/20-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:103e963112c81eeef6683be249274183370fa1ee972728fea4b2b4fc7be68507LA
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIV, pater maior me est. Et Augustinus dicit, in I de Trin., non immerito Scriptura utrumque dicit, aequalem patri filium; et patrem maiorem filio. Illud enim propter formam Dei, hoc autem propter formam servi, sine ulla confusione intelligitur. Sed minor est subiectus maiori. Ergo Christus, secundum formam servi, est patri subiectus.Referencing norms: assert-h6b151f24b9ee958f359cee9187e7bf254cf1fb7e44e6db2657bf2599b61d99a7
section/20-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:33826667af0e2720d69c2825766159a88057684d447797307221abad6aef3c67LA
Ad primum ergo dicendum quod Cyrillus et Damascenus negant Christum esse dominum sui ipsius, secundum quod per hoc importatur pluralitas suppositorum, quae requiritur ad hoc quod aliquis simpliciter sit dominus alicuius.Referencing norms: Q20A2Ad1, assert-h2bf6e985d19d398f44003d962db1173976a5161096e9cb5f4777fd85ab522cd2
section/20-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:362dde58ffa1fdd159294c50339b845dd743360467caf27546bb0f35b30b0348LA
Ad secundum dicendum quod simpliciter quidem oportet esse alium dominum et alium servum, potest tamen aliqua ratio dominii et servitutis servari prout idem est dominus sui ipsius secundum aliud et aliud.Referencing norms: Q20A2Ad2, assert-hedf2814bbe207e4163e0215d5e2ad6b230f3bae51cdfa9ef2240aee24dd7eb8d
section/20-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a84bca5ccdf31dd72a2f89b64d3d592368c86336d9600452ae1c67ed94fe20faLA
Ad tertium dicendum quod, propter diversas partes hominis, quarum una est superior et alia inferior, dicit etiam philosophus, in V Ethic., quod iustitia hominis est ad seipsum, inquantum irascibilis et concupiscibilis obediunt rationi. Secundum etiam hunc modum unus homo potest dici sibi subiectus et serviens, secundum diversas sui partes.Referencing norms: Q20A2Ad3, assert-h28938a403e0ecec1670e2c8703f7a61af0540ba11feaa32a987d43893877f532
section/20-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3856dac8094700b1f2225a00218dd08d945eb9c88cfadb2c87efe4223c6b90bLA
Ad alia autem argumenta patet responsio ex dictis. Nam Augustinus asserit filium seipso minorem, vel sibi subiectum, secundum humanam naturam, non secundum diversitatem suppositorum.Referencing norms: Q20A2Ad4Supplement, assert-hd3ce8be37cca112edd383181b5e194c20e3a4775a6ef3430d10bd00ad156ba0d
section/20-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:433514edad4f88361a298ae91e43c45a46e2d53a42b7a887b3d09defe97b1892LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit sibi ipsi subiectus. Dicit enim Cyrillus, in epistola synodica, quam scilicet synodus Ephesina recepit, neque, inquit, ipse Christus sibi servus est neque dominus. Fatuum enim est, magis autem et impium, ita dicere vel sapere. Et hoc etiam asseruit Damascenus, in III libro, dicens, unum enim ens Christus non potest servus esse sui ipsius et dominus. Sed intantum dicitur servus patris Christus, inquantum est ei subiectus. Ergo Christus non est subiectus sibi ipsi.Referencing norms: Q20A2Obiectio1, assert-h5f541027ec7232ffc1e0601ce816cf72f34843970d816c179b12230f5be6bdec, assert-hc7da38961f579e5a118e6724e7d2a5a16d2f8dba68542fa966e33a4e02650a01
section/20-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a9cb5107d89c7c50d1705c9a92633767f3a6862d4535cc545a8fcaf373c9c3c8LA
Praeterea, servus refertur ad dominum. Sed relatio non est alicuius ad seipsum, unde et Hilarius dicit, in libro de Trin., quod nihil est sibi simile aut aequale. Ergo Christus non potest dici servus sui ipsius. Et per consequens, nec sibi esse subiectus.Referencing norms: Q20A2Obiectio2, assert-h175168a0e3bc8c84011211e8f17dc648422d02aeebbfaa41c1cc1042ef15263f, assert-h34fed2015adb6ec03a1fd878464dc1fca94e78cbdec0eb646f021efbd1c81943
section/20-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1d66fd155d52ecd7e011741272f43deb653cae6656b395bf7f5e79ebcc4a6512LA
Praeterea, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, ut Athanasius dicit. Sed homo non dicitur subiectus sibi ipsi, vel servus sui ipsius, aut maior seipso, propter hoc quod corpus eius subiectum est animae. Ergo neque Christus dicitur subiectus sibi ipsi propter hoc quod eius humanitas subiecta est divinitati ipsius.Referencing norms: Q20A2Obiectio3, assert-haf3eec2a3d1efc5d3d7c0d081d8bfc2547a3405ac3776a39a28f990fd4b5d009, assert-he1e41192b3489ed32c735cd55fda316d5f74784006911cd41739323094e558d7
section/20-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0927d01d533a3fb2b43254ec7a6ae51de380585d6a5d9c6621f9958e67d975eeLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, esse dominum et servum attribuitur personae vel hypostasi secundum aliquam naturam. Cum ergo Christus dicitur esse dominus vel servus sui ipsius, vel quod verbum Dei est dominus hominis Christi, hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut intelligatur hoc esse dictum ratione alterius hypostasis vel personae, quasi alia sit persona verbi Dei dominantis, et alia hominis servientis, quod pertinet ad haeresim Nestorii. Unde in condemnatione Nestorii dicitur in synodo Ephesina, si quis dicit Deum vel dominum esse Christi ex Deo patre verbum, et non eundem magis confitetur simul Deum et hominem, utpote verbo carne facto, secundum Scripturas, anathema sit. Et hoc modo negatur a Cyrillo et Damasceno. Et sub eodem sensu negandum est Christum esse minorem seipso, vel esse sibi ipsi subiectum. Alio modo potest intelligi secundum diversitatem naturarum in una persona vel hypostasi. Et sic dicere possumus, secundum unam earum, in qua cum patre convenit, simul eum cum patre praeesse et dominari, secundum vero alteram naturam, in qua nobiscum convenit, ipsum subesse et servire. Et secundum hunc modum dicit Augustinus filium esse seipso minorem. Sciendum tamen quod, cum hoc nomen Christus sit nomen personae, sicut et hoc nomen filius, illa per se et absolute possunt dici de Christo quae conveniunt ei ratione suae personae, quae est aeterna, et maxime huiusmodi relationes, quae magis proprie videntur ad personam vel hypostasim pertinere. Sed ea quae conveniunt sibi secundum humanam naturam, sunt ei potius attribuenda cum determinatione. Ut videlicet dicamus Christum simpliciter esse maximum, et dominum, et praesidentem, quod autem sit subiectus, vel servus, vel minor, est ei attribuendum cum determinatione, scilicet, secundum humanam naturam.Referencing norms: Q20A2Respondeo, assert-h381b60dbc84b2ba4c56072d2fe842e4089d62d78519871b513f2e2dfa6c10a5a
section/20-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:eb3e82bced50a9e1e1e7865c5eca81f94b03e80dbdc4ec4df0921af5cd154e76LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., veritas ostendit, secundum istum modum, quo scilicet pater maior est Christo secundum humanam naturam, etiam seipso minorem filium.Referencing norms: assert-hba20822240069f3321d18151830e1451e14a1740afd632abaacf6c1928e178d0
section/20-2/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:b1ce0c574c2c6dd1bf6eff31550ff424bbe4a8c2f0b91592609f638bdc9266b0LA
Praeterea, sicut ipse argumentatur ibidem, sic accepta est a filio Dei forma servi ut non amitteretur forma Dei. Sed secundum formam Dei quae est communis patri et filio, pater est filio maior secundum humanam naturam. Ergo etiam filius maior est seipso secundum humanam naturam.section/20-2/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:b5a910a658879a885c6b90e85b91f2a92b7e499b04b883b1869bb4c6ee73847fLA
Praeterea, Christus, secundum humanam naturam, est servus Dei patris secundum illud Ioan. XX, ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Sed quicumque est servus patris, est servus filii, alioquin non omnia quae sunt patris essent filii. Ergo Christus est servus sui ipsius, et sibi subditus.question/20/prooemium · paragraph
la · official · sha256:562e00f16272d418ef04ecbcfc86f3749ae85a92c590bc45378e2fa2fc231bc0LA
Deinde considerandum est de his quae conveniunt Christo per comparationem ad patrem. Quorum quaedam dicuntur de ipso secundum habitudinem ipsius ad patrem, puta quod est ei subiectus; quod ipsum oravit; quod ei in sacerdotio ministravit. Quaedam vero dicuntur, vel dici possunt, secundum habitudinem patris ad ipsum, puta, si pater eum adoptasset; et quod eum praedestinavit. Primo igitur considerandum est de subiectione Christi ad patrem; secundo, de eius oratione; tertio, de ipsius sacerdotio; quarto, de adoptione, an ei conveniat; quinto, de eius praedestinatione. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum Christus sit subiectus patri. Secundo, utrum sit subiectus sibi ipsi.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 21
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q21
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:2718d36617aaf64a36135c91f7cce3393b406026502866d0c6ecdd3395599f2b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/21-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5b3c7598e19289c5844a9cab831408883767662d1892f7f6405cb9c61047280LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus poterat perficere omnia quae volebat secundum quod Deus, non autem secundum quod homo, quia, secundum quod homo, non habuit omnipotentiam, ut supra habitum est. Nihilominus tamen, idem ipse Deus existens et homo, voluit ad patrem orationem porrigere, non quasi ipse esset impotens, sed propter nostram instructionem. Primo quidem, ut ostenderet se esse a patre. Unde ipse dicit, Ioan. XI, propter populum qui circumstat dixi, scilicet verba orationis, ut credant quia tu me misisti. Unde Hilarius, in X de Trin., dicit, non prece eguit, nobis oravit, ne filius ignoraretur. Secundo, ut nobis exemplum daret. Unde Ambrosius dicit, super Luc., noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium Dei quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non possit. Potestatis enim auctor, obedientiae magister, ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo. Unde et Augustinus dicit, super Ioan., poterat dominus in forma servi, si hoc opus esset, orare silentio. Sed ita se patri voluit exhibere precatorem, ut meminisset nostrum se esse doctorem.Referencing norms: Q21A1Ad1, assert-h2add06c1157e7663e38e4263970feef30a7af5e4de82ece62df1e43c3509d395
section/21-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:92a3bf41f57b0976b38f42544818c9f1d3bad6d1b8fe93b712a1a66fd45db69bLA
Ad secundum dicendum quod, inter alia quae Christus scivit futura, scivit quaedam esse fienda propter suam orationem. Et huiusmodi non inconvenienter a Deo petiit.Referencing norms: Q21A1Ad2, assert-h30c4ffc5468257d251d7f61b36ef4940babffc91354c7552fe1591026487c2ad
section/21-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ad4c5eddfa0148a7449254d323903cfdc9334cb619df97cca304bd2b4c5ab57LA
Ad tertium dicendum quod ascensio nihil est aliud quam motus in id quod est sursum. Motus autem, ut dicitur in III de anima, dupliciter dicitur. Uno modo, proprie, secundum quod importat exitum de potentia in actum, prout est actus imperfecti. Et sic ascendere competit ei quod est potentia sursum et non actu. Et hoc modo, ut Damascenus dicit, in III libro, intellectus humanus Christi non eget ascensione in Deum, cum sit semper Deo unitus et secundum esse personale, et secundum beatam contemplationem. Alio modo dicitur motus actus perfecti, idest existentis in actu, sicut intelligere et sentire dicuntur quidam motus. Et hoc modo intellectus Christi semper ascendit in Deum, quia semper contemplatur ipsum ut supra se existentem.Referencing norms: Q21A1Ad3, assert-he930ae328015af527ac150aa90416f5c8fa639406eba4a1f05b365c9e635607d
section/21-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cb1071bdfd033cccbf58402120d74d89a6f79f5f90f67102b722beee6868452eLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non competat orare. Nam, sicut dicit Damascenus, oratio est petitio decentium a Deo. Sed, cum Christus omnia facere posset, non videtur ei convenire quod aliquid ab aliquo peteret. Ergo videtur quod Christo non conveniat orare.Referencing norms: Q21A1Obiectio1, assert-he103524219c7c2ef8098b25417560363530231480cab6550900233900118e800, assert-hf8b883d34bdeba61118c48bfda019c6a12f078ebcd3133ae5cdf7c732d9d1eaf
section/21-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9d8860c46f7d064c9489eb04f675e519b11483af9ddc470bb5a03e3553388dfaLA
Praeterea, non oportet orando petere illud quod aliquis scit pro certo esse futurum, sicut non oramus quod sol oriatur cras. Neque etiam est conveniens quod aliquis orando petat quod scit nullo modo esse futurum. Sed Christus sciebat circa omnia quid esset futurum. Ergo non conveniebat ei aliquid orando petere.Referencing norms: Q21A1Obiectio2, assert-haf24a77bdfbd44f22df3ed355cf884a420b41f446a72cfee72bfa6277c0458e7, assert-hd284432bf68e9dbb90115405fa7c4c681f5d5915f857351615923db99072fc19
section/21-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4c4e93d4a090fc188f77c8e94b0ac74eb3f4538461695b2708daad2bcb0f1f57LA
Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, quod oratio est ascensus intellectus in Deum. Sed intellectus Christi non indigebat ascensione in Deum, quia semper intellectus eius erat Deo coniunctus, non solum secundum unionem hypostasis, sed etiam secundum fruitionem beatitudinis. Ergo Christo non conveniebat orare.Referencing norms: Q21A1Obiectio3, assert-h67f41442accd2073da70b0805ba306e057e235581753fb136be56c94be23a0c2, assert-hf5a7a6f784f89617937204622f6ea0a1d354c3e8e75be2b689c9f14192ea2b9a
section/21-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:da105502c4bf21c76716227693a3a918b0dffb5d87c14075a6b7d23cbaada21bLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est in secunda parte, oratio est quaedam explicatio propriae voluntatis apud Deum, ut eam impleat. Si igitur in Christo esset una tantum voluntas, scilicet divina, nullo modo sibi competeret orare, quia voluntas divina per seipsam est effectiva eorum quae vult, secundum illud Psalmi, omnia quaecumque voluit dominus fecit. Sed quia in Christo est alia voluntas divina et alia humana; et voluntas humana non est per seipsam efficax ad implendum ea quae vult, nisi per virtutem divinam, inde est quod Christo, secundum quod est homo et humanam voluntatem habens, competit orare.Referencing norms: Q21A1Respondeo, assert-h934ed30cf7e1729e1c068f7149cc4ea1a8c2973fa24a0f0551f730e8371b9d20
section/21-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:246d41f973495191c496bd261d635aaea8d3f0b69b375c638fff19a6dd50ea22LA
Sed contra est quod dicitur Luc. VI, factum est in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.Referencing norms: assert-hc3ce602a917fd70f98e7cac1fbc279f3893e781c74e2aa1490fd19e30be16f58
section/21-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:826da238586acf70fa77c9076600a83083474773542edeb8aae8323227412598LA
Ad primum ergo dicendum quod caro exultat in Deum vivum, non per actum carnis ascendentem in Deum, sed per redundantiam a corde in carnem, inquantum appetitus sensitivus sequitur motum appetitus rationalis.Referencing norms: Q21A2Ad1, assert-hf0c61ead6007c1a9749f6c0aa4989aa32d71f3cb6f88107f9fed32aa34513e67
section/21-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5707a55999049aef457236646a5e593c0f8dcf5cdd894dcbf28b17e9bc966359LA
Ad secundum dicendum quod, licet sensualitas hoc voluerit quod ratio petebat, hoc tamen orando petere non erat sensualitatis, sed rationis, ut dictum est.Referencing norms: Q21A2Ad2, assert-h47ce641e46ceb169a49b318f16026c8515328748d32048e714c56cd75429f9ef
section/21-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b39667da92ee60ab52c4c6fa7a448dbe7fb752866bfdc973c60dd5489df9947dLA
Ad tertium dicendum quod unio in persona est secundum esse personale, quod pertinet ad quamlibet partem humanae naturae. Sed ascensio orationis est per actum qui non convenit nisi rationi, ut dictum est. Unde non est similis ratio.Referencing norms: Q21A2Ad3, assert-hc153fbe6402fec5d3bc57c95a2ace8f26c675852c7cd79f574091315e7b7a801
section/21-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:86604c91b235e460c72a09380d05bdc7b753ab3a86b34762b974992dc7df5c60LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christo conveniat orare secundum suam sensualitatem. Dicitur enim in Psalmo, ex persona Christi, cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Sed sensualitas dicitur appetitus carnis. Ergo Christi sensualitas potuit ascendere in Deum vivum exultando, et pari ratione, orando.Referencing norms: Q21A2Obiectio1, assert-h00f5a7c8ff613b84efe3d22d6b7516141536184ea87ff85a2fbf247d74c51bc5, assert-h9f37a3daad918f36e9e65695fa7bc280f2c52b7c3ba1ef0ac152c8b2769f5514
section/21-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5477b28491ad65f2efee2cb709b453af6233275ebf3f1216d764961cd59339d9LA
Praeterea, eius videtur esse orare cuius est desiderare illud quod petitur. Sed Christus petivit aliquid quod desideravit sensualitas, cum dixit, transeat a me calix iste, ut habetur Matth. XXVI. Ergo sensualitas Christi oravit.Referencing norms: Q21A2Obiectio2, assert-h2d12aa3ea1861c69a9c639b3a2bcff375a0bea03198de578d066c0e327ffa4f8, assert-hc83cf2682aa5208b8f02a782031df2f3d71fcbe8b11be0285f28dfa9b8a2a6fc
section/21-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7d8e15c77b31ab0bfd28c48d5346257eebf4c131c08d45076ad08c43d13a9dc2LA
Praeterea, magis est uniri Deo in persona quam ascendere in Deum per orationem. Sed sensualitas fuit assumpta a Deo in unitate personae, sicut et quaelibet pars humanae naturae. Ergo multo magis potuit ascendere in Deum orando.Referencing norms: Q21A2Obiectio3, assert-h48903f1c21f36c026468efcd7b3c4d5a12ef45c1b77cb76be5c5ee2fdf742920, assert-hc7be7a1febacd61ba64bd2d22feeb72689c734a4d16ebf2eff83db4175aa233b
section/21-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bbd16c2d48f20f79e12a0acd95c38c4f595fb942c6006559c70582e92570deaeLA
Respondeo dicendum quod orare secundum sensualitatem potest dupliciter intelligi. Uno modo, sic quod oratio sit actus sensualitatis. Et hoc modo Christus secundum sensualitatem non oravit. Quia eius sensualitas eiusdem naturae et speciei fuit in Christo et in nobis. In nobis autem non potest orare, duplici ratione. Primo quidem, quia motus sensualitatis non potest sensualia transcendere, et ideo non potest in Deum ascendere, quod requiritur ad orationem. Secundo, quia oratio importat quandam ordinationem, prout aliquis desiderat aliquid quasi a Deo implendum, et hoc est solius rationis. Unde oratio est actus rationis, ut in secunda parte habitum est. Alio modo potest dici aliquis orare secundum sensualitatem, quia scilicet eius ratio orando Deo proposuit quod erat in appetitu sensualitatis ipsius. Et secundum hoc, Christus oravit secundum sensualitatem, inquantum scilicet eius oratio exprimebat sensualitatis affectum, tanquam sensualitatis advocata. Et hoc, ut nos de tribus instrueret. Primo, ut ostenderet se veram humanam naturam assumpsisse, cum omnibus naturalibus affectibus. Secundo, ut ostenderet quod homini licet, secundum naturalem affectum, aliquid velle quod Deus non vult. Tertio, ut ostendat quod proprium affectum debet homo divinae voluntati subiicere. Unde Augustinus dicit, in Enchirid., sic Christus, hominem gerens, ostendit privatam quandam hominis voluntatem, cum dicit, transeat a me calix iste. Haec enim erat humana voluntas, proprium aliquid, et tanquam privatum, volens. Sed quia rectum vult esse hominem, et ad Deum dirigi, subdit, veruntamen non sicut ego volo, sed sicut tu, ac si dicat, vide te in me, quia potes aliquid proprium velle, etsi Deus aliud velit.Referencing norms: Q21A2Respondeo, assert-h66850767f50a67844bf8e49d188eddfb6c961c1142b270875d97f5c9c6e21ce3
section/21-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b268589400d40c4d26a7c0666e060dc42fd02c86f141ce454b69de1402b51eadLA
Sed contra est quod Philipp. II dicitur quod filius Dei, secundum naturam quam assumpsit, est in similitudinem hominum factus. Sed alii homines non orant secundum sensualitatem. Ergo nec Christus oravit secundum sensualitatem.Referencing norms: assert-hcf30fa85743ba84311c461eba0152d157a4d8b121c2520f9867f84380b7a2d59
section/21-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3e79acad27825438a1ac0f86225ea3ac62d4ae415a1b9723b3688c90ac0590ecLA
Ad primum ergo dicendum quod Hilarius loquitur quantum ad orationem vocalem, quae non erat ei necessaria propter ipsum, sed solum propter nos. Unde signanter dicit quod sibi non proficiebat deprecationis sermo. Si enim desiderium pauperum exaudit dominus, ut in Psalmo dicitur, multo magis sola voluntas Christi habet vim orationis apud patrem. Unde ipse dicebat, Ioan. XI, ego sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti.Referencing norms: Q21A3Ad1, assert-h916c6abab70d1cbac1ecfbba3693234a35c7aeff444c180dd1223d59a6c36d75
section/21-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ec291c89909fea0b50680626b8ff2b93e8c863ee141bca5d8670b70703438f7aLA
Ad secundum dicendum quod Christus volebat quidem pati illa quae patiebatur, pro tempore illo, sed nihilominus volebat ut, post passionem, gloriam corporis consequeretur, quam nondum habebat. Quam quidem gloriam expectabat a patre sicut ab auctore. Et ideo convenienter ab eo ipsam petebat.Referencing norms: Q21A3Ad2, assert-hc3f768220a856d7a95a3adea8222a7d5ac6e97f3975eab71f929d89597e83326
section/21-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f3e10d23217b681de4937989ad6cbef8f7b9ddc8a16e37b004b995ba078e8721LA
Ad tertium dicendum quod ipsa gloria quam Christus orando sibi petebat, pertinebat ad salutem aliorum, secundum illud Rom. IV, resurrexit propter iustificationem nostram. Et ideo illa etiam oratio quam pro se faciebat, erat quodammodo pro aliis. Sicut et quicumque homo aliquod bonum a Deo postulat ut utatur illo ad utilitatem aliorum, non sibi soli, sed etiam aliis orat.Referencing norms: Q21A3Ad3, assert-h01c6db040128c73ab934710af6f1e082f049115b07e64099eb93b87312e2d1d6
section/21-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42a4e6af9033e607867192b79c4be189530259d7a5f710a4afa835e09dfb0d09LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christo non fuerit conveniens pro se orare. Dicit enim Hilarius, in X de Trin., cum sibi non proficeret deprecationis sermo, ad profectum tamen fidei nostrae loquebatur. Sic ergo videtur quod Christus non sibi, sed nobis oraverit.Referencing norms: Q21A3Obiectio1, assert-hcd78eb74910a465bedc4cc5509d0325111ce37432071b831dcbdccc36d7360a9
section/21-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6a8be495d7be50dc2749a30d778ccc2a863b07ebaad4bbdea1cc616c29ec13cdLA
Praeterea, nullus orat nisi pro eo quod vult, quia, sicut dictum est oratio est quaedam explicatio voluntatis per Deum implendae. Sed Christus volebat pati ea quae patiebatur, dicit enim Augustinus, XXVI contra Faustum, homo plerumque, etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit aut sitit. Ille autem, scilicet Christus, omnia ista habuit quia voluit. Ergo ei non competebat pro seipso orare.Referencing norms: Q21A3Obiectio2, assert-h3427d818db929f65441c34a103ae1d87030cb23d6de509e9bebbdd43f7fb5e0d, assert-h5fda377a5a2aad5a1f98e834c471214b087f57d4fe1044d4e84e5fd28eab2174
section/21-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:927afaa7b587003d4172e3cabe3939064127b2837794992310a9b52f54a27730LA
Praeterea, Cyprianus dicit, in libro de oratione dominica, pacis et unitatis magister noluit sigillatim et privatim precem fieri, ut quis, dum precatur, pro se tantum precetur. Sed Christus illud implevit quod docuit secundum illud Act. I, coepit Iesus facere et docere. Ergo Christus nunquam pro se solo oravit.Referencing norms: Q21A3Obiectio3, assert-h9d96273b5e12c76817be28b7682bcf7f93696e879c0096bb87da30f4ce505ea8, assert-hc7e44afe1198a620ed4508292b3748f2cbe8f4148601422e6e314790f37851f2
section/21-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5134b6fef9021d736fcd6216c0c33ee3586e6f6d762f8a878de5a79d70ca0902LA
Respondeo dicendum quod Christus pro se oravit dupliciter. Uno modo, exprimendo affectum sensualitatis, ut supra dictum est; vel etiam voluntatis simplicis, quae consideratur ut natura; sicut cum oravit a se calicem passionis transferri. Alio modo, exprimendo affectum voluntatis deliberatae, quae consideratur ut ratio, sicut cum petiit gloriam resurrectionis. Et hoc rationabiliter. Sicut enim dictum est, Christus ad hoc uti voluit oratione ad patrem, ut nobis daret exemplum orandi; et ut ostenderet patrem suum esse auctorem a quo et aeternaliter processit secundum divinam naturam, et secundum humanam naturam ab eo habet quidquid boni habet. Sicut autem in humana natura quaedam bona habebat a patre iam percepta, ita etiam expectabat ab eo quaedam bona nondum habita, sed percipienda. Et ideo, sicut pro bonis iam perceptis in humana natura gratias agebat patri, recognoscendo eum auctorem, ut patet Matth. XXVI et Ioan. XI, ita etiam, ut patrem auctorem recognosceret, ab eo orando petebat quae sibi deerant secundum humanam naturam, puta gloriam corporis et alia huiusmodi. Et in hoc etiam nobis dedit exemplum ut de perceptis muneribus gratias agamus, et nondum habita orando postulemus.Referencing norms: Q21A3Respondeo, assert-h8a2be73b5e32e7d8e29264b2dceb133da73b98704fc8b652053a23fe62c574a0
section/21-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d42e1c1b53ba06c95a2c18a0adc93eb2c5173df5c0e409f04429d235786890b9LA
Sed contra est quod ipse dominus orando dicit, Ioan. XVII, clarifica filium tuum.Referencing norms: assert-h06eb750dd866f8bd04ba2a7344f9cccf9d53da5731cb9a9e2a4b876fb4162260
section/21-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:968a4210706bd8cfd2c8dec4f212fd40c3bef84fb3c6493ec61ee60b1a72780dLA
Ad primum ergo dicendum quod illa petitio de translatione calicis diversimode a sanctis exponitur. Hilarius enim, super Matth., dicit, quod autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Atque ideo pro his orat qui passuri post se erant, ut sit sensus, quomodo a me bibitur calix passionis, ita ab aliis bibatur, sine spei diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis. Vel, secundum Hieronymum, signanter dicit, calix iste, hoc est, populi Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens legem et prophetas, qui me vaticinantur. Vel, secundum Dionysium Alexandrinum, quod dicit, transfer calicem istum a me, non hoc est, non adveniat mihi, nisi enim advenerit, transferri non poterit. Sed, sicut quod praeterit nec intactum est nec permanens, sic salvator leviter invadentem tentationem flagitat pelli. Ambrosius autem et Origenes et Chrysostomus dicunt quod petiit quasi homo naturali voluntate mortem recusans. Sic igitur, si intelligatur quod petierit per hoc alios martyres suae passionis imitatores fieri, secundum Hilarium; vel si petiit quod timor bibendi calicis eum non perturbaret; vel quod mors eum non detineret, omnino impletum est quod petivit. Si vero intelligitur petiisse quod non biberet calicem passionis et mortis; vel quod non biberet ipsum a Iudaeis, non quidem est factum quod petiit, quia ratio, quae petitionem proposuit, non volebat ut hoc impleretur; sed, ad instructionem nostram, volebat declarare nobis suam voluntatem naturalem, et sensualitatis motum, quam, sicut homo, habebat.Referencing norms: Q21A4Ad1, assert-h8f0664fef25fa1597b61ee24cf20aa156f3844bed929d67fd29e97c2844c548f
section/21-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:658da4e1ce031f76da576699b4aec266df901766015d5911214ea3219e3f3283LA
Ad secundum dicendum quod dominus non oravit pro omnibus crucifixoribus, neque etiam pro omnibus qui erant credituri in eum, sed pro his solum qui erant praedestinati ut per ipsum vitam consequerentur aeternam.Referencing norms: Q21A4Ad2, assert-hd3f39b0108f8fb8d0452bcf15d66721cef518796265e7d3fa60b02f20e4621d1
section/21-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:303852e912a4cbda2d615224fa9a1704b47d5b178d94af0a7f05d435bd3d8d87LA
Unde patet etiam responsio ad tertium.Referencing norms: Q21A4Ad3, assert-h3b2f970a58321b2eebcf36f9e55b96b7acf38b99fd5cbdda9846f48a2b6e8cb2
section/21-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3cec4c5914bc0dceecd3bfb920c9d2bdfcdf8cf829b75ab8f60ccd639118d04cLA
Ad quartum dicendum quod, cum dicit, clamabo et non exaudies, intelligendum est quantum ad affectum sensualitatis, quae mortem refugiebat. Exauditur tamen quantum ad affectum rationis, ut dictum est.Referencing norms: Q21A4Ad4, assert-h00e1924db4a2df45a76e377f92957c255a119af0b6b13b69e630a3ba165e01a1
section/21-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a2db21715be913a3769466713b7a7d2c87ea5a4c884ad08b460e509c150c7f9LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christi oratio non fuerit semper exaudita. Petiit enim a se removeri calicem passionis, ut patet Matth. XXVI, qui tamen ab eo non fuit translatus. Ergo videtur quod non omnis eius oratio fuerit exaudita.Referencing norms: Q21A4Obiectio1, assert-h31d9ae85bf0a873b84404752862cd5693f8393323c48957db2f78875423f7d4d
section/21-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f7b9842de2e019f31be0baec28d4d0159cfff7a25741c220cb2190b52bc193a2LA
Praeterea, ipse oravit ut peccatum suis crucifixoribus ignosceretur, ut patet Luc. XXIII. Non tamen omnibus fuit illud peccatum dimissum, nam Iudaei fuerunt pro illo peccato puniti. Ergo videtur quod non omnis eius oratio fuerit exaudita.Referencing norms: Q21A4Obiectio2, assert-h2e05e9693a59c9ca0a38ca3a4b2cad5ad0b9dfa34bedd1010d143ed5cf2bc088
section/21-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2f23277496d7dbd9af0c982afe3a22cba02290b6e78279d66d899aae87d105c4LA
Praeterea, dominus oravit pro his qui erant credituri per verbum apostolorum in ipsum, ut omnes in eo unum essent, et ut pervenirent ad hoc quod essent cum ipso. Sed non omnes ad hoc perveniunt. Ergo non omnis eius oratio est exaudita.Referencing norms: Q21A4Obiectio3, assert-h05f4b4a11c76404a640fef38bb388df54af9950d421b22efb732e15ec8d77e98, assert-h5aca7a26ce56c8a07380727b800f2f3b2b20b18cb3941c0ee545977084b1365e
section/21-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3b686eab2ac3290f34b5f4263331c70f96af6f83ae7ec0a3e2b6082fc675d66LA
Praeterea, in Psalmo dicitur, in persona Christi, clamabo per diem, et non exaudies. Non igitur omnis eius oratio est exaudita.Referencing norms: Q21A4Obiectio4, assert-h880a50e1839beba5bc7bd3ff3289296505e2b3d35beddaa486530a508098180b
section/21-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:355ce3e8af02635263c67a9ff68b56495e83d8bf03d9895e98d84456910f98f5LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, oratio est quodammodo interpretativa voluntatis humanae. Tunc ergo alicuius orantis exauditur oratio, quando eius voluntas adimpletur. Voluntas autem simpliciter hominis est voluntas rationis, hoc enim absolute volumus quod secundum deliberatam rationem volumus. Illud autem quod volumus secundum motum sensualitatis, vel etiam secundum motum voluntatis simplicis, quae consideratur ut natura, non simpliciter volumus, sed secundum quid, scilicet, si aliud non obsistat quod per deliberationem rationis invenitur. Unde talis voluntas magis est dicenda velleitas quam absoluta voluntas, quia scilicet homo hoc vellet si aliud non obsisteret. Secundum autem voluntatem rationis, Christus nihil aliud voluit nisi quod scivit Deum velle. Et ideo omnis absoluta voluntas Christi, etiam humana, fuit impleta, quia fuit Deo conformis, et per consequens, omnis eius oratio fuit exaudita. Nam et secundum hoc aliorum orationes adimplentur, quod sunt eorum voluntates Deo conformes, secundum illud Rom. VIII, qui autem scrutatur corda, scit, idest, approbat, quid desideret spiritus, idest, quid faciat sanctos desiderare, quoniam secundum Deum, idest, secundum conformitatem divinae voluntatis, postulat pro sanctis.Referencing norms: Q21A4Respondeo, assert-hd00531167f24b49f795dbeffa6c6e3789f4e5803770518560f0a1539d770be81
section/21-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e74a3a3d25cd91d063438b7e20560860a567c2506c3bdcc97d4642b5cd67efbcLA
Sed contra est quod apostolus dicit, Heb. V, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.Referencing norms: assert-hfb9f92b739650e03b34b2bb7e85c1a3c903823e770a861f38f6198b904af1a70
question/21/prooemium · paragraph
la · official · sha256:df0837d37319b7b085ac94594d171bf1fae17dafa851b34d55b1650012461118LA
Deinde considerandum est de oratione Christi. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum Christo conveniat orare. Secundo, utrum conveniat sibi secundum suam sensualitatem. Tertio, utrum conveniat sibi orare pro seipso, an tantum pro aliis. Quarto, utrum omnis oratio eius sit exaudita.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 22
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q22
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:e3887ea6aa1c8ad08f9c5b50eff5615769b20f3d5b9f6207db92fe2895c0d2f4 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 48
section/22-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c67ef68f51a90301c0d7f4bba91385b165d31411a717be18969166cd6ae7d777LA
Ad primum ergo dicendum quod potestas hierarchica convenit quidem Angelis, inquantum et ipsi sunt medii inter Deum et hominem, ut patet per Dionysium, in libro Cael. Hier., ita quod ipse sacerdos, inquantum est medius inter Deum et populum, Angeli nomen habet, secundum illud Malach. II, Angelus domini exercituum est. Christus autem maior Angelis fuit, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem, inquantum habuit plenitudinem gratiae et gloriae. Unde etiam excellentiori modo hierarchicam seu sacerdotalem potestatem prae Angelis habuit, ita etiam quod ipsi Angeli fuerunt ministri sacerdotii eius, secundum illud Matth. IV, accesserunt Angeli et ministrabant ei. Secundum tamen passibilitatem, modico ab Angelis minoratus est, ut apostolus dicit, Heb. II. Et secundum hoc conformis fuit hominibus viatoribus in sacerdotio constitutis.Referencing norms: Q22A1Ad1, assert-ha18ffa2bee3c6bc28953467191ca345ddeb8c83fee5facbc3b34169b1fa0b133
section/22-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7999ddf8e1ee6ad85df0b6a060acdc239e36a7dc494f1a9effe7e5a61834920dLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Damascenus, in III libro, quod in omnibus est simile, idem utique erit, et non exemplum. Quia igitur sacerdotium veteris legis erat figura sacerdotii Christi, noluit Christus nasci de stirpe figuralium sacerdotum, ut ostenderetur non esse omnino idem sacerdotium, sed differre sicut verum a figurali.Referencing norms: Q22A1Ad2, assert-h679a6be9e11ca0005e13b142412de277fe0bd17903a61cb7d40317caddad6d1e
section/22-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce2f208d914d69ce8bdd4a4f6cb3c437dc86d9021c03b1a6456cae13a8b0fe69LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, alii homines particulatim habent quasdam gratias, sed Christus, tanquam omnium caput, habet perfectionem omnium gratiarum. Et ideo, quantum ad alios pertinet, alius est legislator, et alius sacerdos, et alius rex, sed haec omnia concurrunt in Christo, tanquam in fonte omnium gratiarum. Unde dicitur Isaiae XXXIII, dominus iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos.Referencing norms: Q22A1Ad3, assert-h5c8fae8055b67081d35768110fbf619421966b5399ce694e603f9422e8e19968
section/22-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6e82363977658c57c08f260834dc3c1beadc8f930381f3930d2ce6fd2c374fdeLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non conveniat esse sacerdotem. Sacerdos enim est minor Angelo, unde dicitur Zach. III, ostendit mihi Deus sacerdotem magnum stantem coram Angelo domini. Sed Christus est maior Angelis, secundum illud Heb. I, tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem.Referencing norms: Q22A1Obiectio1, assert-hbcbf5265b2a784e71eb245ae0820e2a8d0ed99afd415acd44e8f1d591866d4b2, assert-hc31843e46131b2131eb753336ef12856440c51b445340e58f3ccad6c75a19c96
section/22-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6aa92cb78370f091f79c78b914323aaf4fdaacb87654d0a0c43c8631ceb969eeLA
Praeterea, ea quae fuerunt in veteri testamento, fuerunt figurae Christi, secundum illud Coloss. II, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Sed Christus non traxit carnis originem ex sacerdotibus veteris legis, dicit enim apostolus, Heb. VII, manifestum est quod ex Iuda ortus sit dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem.Referencing norms: Q22A1Obiectio2, assert-hb78899dfc4d717e1c8a7de54288f5e7098d6306a216914534db543c911f5eb9a, assert-hca233942d9b868391d003b9fb426c231bbeaa49949561fab9658540338bc5926
section/22-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d67f67d32021e5a5d0a2c47569d8ec275afeff1058998fd2ca245a08927f55c0LA
Praeterea, in veteri lege, quae est figura Christi, non est idem legislator et sacerdos, unde dicit dominus ad Moysen, legislatorem, Exod. XXVIII, applica Aaron, fratrem tuum, ut sacerdotio fungatur mihi. Christus autem est lator novae legis, secundum illud Ierem. XXXI, dabo leges meas in cordibus eorum. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem.Referencing norms: Q22A1Obiectio3, assert-hea34545c0c97234fc5c5d27a676f37719bf9d29496b54c3fecf8e3011e6a2ff0
section/22-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b2247d24d1d085b59d955e56b2155c8cb15297b9f9b89a73d8168ab02d971dacLA
Respondeo dicendum quod proprium officium sacerdotis est esse mediatorem inter Deum et populum, inquantum scilicet divina populo tradit, unde sacerdos dicitur quasi sacra dans, secundum illud Malach. II, legem requirent ex ore eius, scilicet sacerdotis; et iterum inquantum preces populi Deo offert, et pro eorum peccatis Deo aliqualiter satisfacit; unde apostolus dicit, Heb. V, omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Hoc autem maxime convenit Christo. Nam per ipsum dona hominibus sunt collata, secundum illud II Pet. I, per quem, scilicet Christum, maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Ipse etiam humanum genus Deo reconciliavit, secundum illud Coloss. I, in ipso, scilicet Christo, complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia. Unde Christo maxime convenit esse sacerdotem.Referencing norms: Q22A1Respondeo, assert-h3c9b482a12b3ea6b8e608eb53b582d7eac7b5e33ea65dbf6172915cde83ac21f
section/22-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7d3bfa4b28f09580cb0e9577f5183dfc4a5775e324f462df6155d8120731269fLA
Sed contra est quod dicitur Heb. IV, habemus pontificem qui penetravit caelum, Iesum, filium Dei.Referencing norms: assert-h6aadc8f090156fcd7b2d669cd33aedb3162d817664c3206cf0054bde379a3bb0
section/22-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e3cd2a29f94d7c2e3c3247b77f70989f3c65e57313ae1d69faa9d23cd5021285LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus non se occidit, sed seipsum voluntarie morti exposuit, secundum illud Isaiae LIII, oblatus est quia ipse voluit. Et ideo dicitur seipsum obtulisse.Referencing norms: Q22A2Ad1, assert-hd7b9dc32a39b9a44e5d3729493f81fc9a5d4f2f1c747a072984ca7e09d67f259
section/22-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:f0fc4123168de71c6ce1bbac06be26d365d2aaf555e1597e042659b637aacaacLA
Ad secundum dicendum quod Christi hominis occisio potest ad duplicem voluntatem comparari. Uno modo, ad voluntatem occidentium. Et sic non habuit rationem hostiae, non enim dicuntur occisores Christi hostiam Deo obtulisse, sed graviter deliquisse. Et huius peccati similitudinem gerebant impia gentilium sacrificia, quibus homines idolis immolabant. Alio modo potest considerari occisio Christi per comparationem ad voluntatem patientis, qui voluntarie se obtulit passioni. Et ex hac parte habet rationem hostiae. In quo non convenit cum sacrificiis gentilium.Referencing norms: Q22A2Ad2, Q22A2Ad3, assert-h7a0f99af677382780c62a0bf7878075b7f948c4ef000ed520394626ccfe2ac71, assert-hd46ca4fde57decc7d9ae25429c676c28b4fb31279d7531d100d6fdd3421cd2f3
section/22-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fcc412540764a27f724d321a607443e854c24cf1b9e0373e70445c756fb5974aLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ipse Christus non fuit simul sacerdos et hostia. Sacerdotis enim est hostiam occidere. Sed Christus non seipsum occidit. Ergo ipse non fuit simul sacerdos et hostia.Referencing norms: Q22A2Obiectio1, assert-h5120f3a9d7570da34612950fa3abc0055d7532463c953f165d8122eb762115dd, assert-hc3885d5c0ae29664b32c0e4d1516827fdd27c00c3d73937dfa26baee112c3b7c
section/22-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:911962424e4e6c4daca61a8c915446c60cf1e64025c5bdac6bab284b525be216LA
Praeterea, sacerdotium Christi magis est simile sacerdotio Iudaeorum, quod erat a Deo institutum, quam sacerdotio gentilium, quo Daemones colebantur. In veteri autem lege nunquam homo in sacrificium offerebatur, quod maxime reprehenditur in sacrificiis gentilium, secundum illud Psalmi, effuderunt sanguinem innocentem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Ergo in sacerdotio Christi non debuit esse ipse homo Christus hostia.Referencing norms: Q22A2Obiectio2, assert-h2500e27ffaa0555ddcecdc042351882c789bd3484826de06e9805ca28f8e72b4
section/22-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4d910f3d09fef5d13111dc096e665a9f6d0340543954aa14f651a1bb9eda7cdeLA
Praeterea, omnis hostia, ex hoc quod Deo offertur, Deo sanctificatur. Sed ipsa Christi humanitas a principio fuit sanctificata et Deo coniuncta. Ergo non convenienter potest dici quod Christus, secundum quod homo, fuerit hostia.Referencing norms: Q22A2Obiectio3, assert-h9bf911550918c326e99617c26e5d074574fa97ce3aa476e923ada290266e8dd8, assert-hd66cfec3104f62605b367c061b7bc75b54d59b4933dfc391c7efd3670b7d5b63
section/22-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e9c9d3bcdabfcd7530507808885ca140633619cf4f4366f4afa16b4ee463d2dcLA
Respondeo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in X de Civ. Dei, omne sacrificium visibile invisibilis sacrificii est sacramentum, idest sacrum signum. Est autem invisibile sacrificium quo homo spiritum suum offert Deo, secundum illud Psalmi; sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et ideo omne illud quod Deo exhibetur ad hoc quod spiritus hominis feratur in Deum, potest dici sacrificium. Indiget igitur homo sacrificio propter tria. Uno quidem modo, ad remissionem peccati, per quod a Deo avertitur. Et ideo dicit apostolus, Heb. V, quod ad sacerdotem pertinet ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Secundo, ut homo in statu gratiae conservetur, semper Deo inhaerens, in quo eius pax et salus consistit. Unde et in veteri lege immolabatur hostia pacifica pro offerentium salute, ut habetur Levit. III. Tertio, ad hoc quod spiritus hominis perfecte Deo uniatur, quod maxime erit in gloria. Unde et in veteri lege offerebatur holocaustum, quasi totum incensum, ut dicitur Levit. I. Haec autem per humanitatem Christi nobis provenerunt. Nam primo quidem, nostra peccata deleta sunt, secundum illud Rom. IV, traditus est propter delicta nostra. Secundo, gratiam nos salvantem per ipsum accepimus, secundum illud Heb. V, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Tertio, per ipsum perfectionem gloriae adepti sumus, secundum illud Heb. X, habemus fiduciam per sanguinem eius in introitum sanctorum, scilicet in gloriam caelestem. Et ideo ipse Christus, inquantum homo, non solum fuit sacerdos, sed etiam hostia perfecta, simul existens hostia pro peccato, et hostia pacificorum, et holocaustum.Referencing norms: Q22A2Respondeo, assert-h008ee7172855de6245cd31f3fea0d90838aa5be1aaa26b3e9b37f99abede170f
section/22-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:78d0a18a1887f498c0cdb64b2543c3778c6a150927a2c15d0e45936b1021e243LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Ephes. V, Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.Referencing norms: assert-hcc1d3c4f4c89ae1e4899b8a215e2988fd501813794d81d9cbaa25912847b822f
section/22-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d6f2fa45efbd47aaf3063ac3d9a26e01c606bb856189698663af6370ed2614fLA
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus non fuerit sacerdos secundum quod Deus, sed secundum quod homo, unus tamen et idem fuit sacerdos et Deus. Unde in synodo Ephesina legitur, si quis pontificem nostrum et apostolum fieri dicit non ipsum ex Deo verbum, sed quasi alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, anathema sit. Et ideo, inquantum eius humanitas operabatur in virtute divinitatis, illud sacrificium erat efficacissimum ad delenda peccata. Propter quod Augustinus dicit, in IV de Trin., ut, quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio, cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus verusque mediator, per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat.Referencing norms: Q22A3Ad1, assert-hb96ce6d2a1046b9f1b85e4d78f17a28cb5a350727021f50f814b03463a2b9b83
section/22-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d117971191a447a21a70ed07b429accdb0d2d3dc30d0bdd1e72d4a76d1f74f28LA
Ad secundum dicendum quod peccata non commemorantur in nova lege propter inefficaciam sacerdotii Christi, quasi per ipsum non sufficienter expientur peccata, sed commemorantur quantum ad illos scilicet qui vel eius sacrificii nolunt esse participes, sicut sunt infideles, pro quorum peccatis oramus, ut convertantur; vel etiam quantum ad illos qui, post participationem huius sacrificii, ab eo deviant qualitercumque peccando. Sacrificium autem quod quotidie in Ecclesia offertur, non est aliud a sacrificio quod ipse Christus obtulit, sed eius commemoratio. Unde Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, sacerdos ipse Christus offerens, ipse et oblatio, cuius rei sacramentum quotidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium.Referencing norms: Q22A3Ad2, assert-h8c4031ca2cba9904ec6af07feec745a6b3c1133acbdeddcd4cd18fa571cb4a6c
section/22-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ad2df80d2d2c444894809932cb785a477a7da6121c67fb3fb334d41e57c4b9b6LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Origenes dicit, super Ioan., licet diversa animalia in lege offerrentur, quotidianum tamen sacrificium, quod offerebatur mane et vespere, erat agnus, ut habetur Num. XXVIII. Unde significabatur quod oblatio agni, idest Christi, esset sacrificium consummativum omnium aliorum. Et ideo Ioan. I dicitur, ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.Referencing norms: Q22A3Ad3, assert-h1b8e34b61ab33ea1810870d3af8bf754a561c09fa04a2f7ab251ae913f67175c
section/22-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d945006dee9b652d812b5683165d168473264193ab2170a2cd65024879ee53acLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod effectus sacerdotii Christi non sit expiatio peccatorum. Solius enim Dei est peccata delere, secundum illud Isaiae XLIII, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Sed Christus non est sacerdos secundum quod Deus, sed secundum quod homo. Ergo sacerdotium Christi non est expiativum peccatorum.Referencing norms: Q22A3Obiectio1, assert-h382902d2280a7f6bc601c3dc0e1283f02fc2da9954a34797ebbb5e2e20d38ecf, assert-hb5b9aad441a4f0fae394d64347d781c5124365b673fffb336f9cfe072d85f15c
section/22-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:049d909178c44a94a2452b4a7b35620e1c89aa35e1022b6743f9b4633f5bbb5aLA
Praeterea, apostolus dicit, Heb. X, quod hostiae veteris testamenti non potuerunt perfectos facere, alioquin cessassent offerri, eo quod nullam haberent conscientiam peccati cultores sufficienter semel mundati; sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Sed similiter sub sacerdotio Christi fit commemoratio peccatorum, cum dicitur, dimitte nobis debita nostra, Matth. VI. Offertur etiam continue sacrificium in Ecclesia, unde ibidem dicitur, panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo per sacerdotium Christi non expiantur peccata.Referencing norms: Q22A3Obiectio2, assert-h109a6eb283de8cec58bf652b48a5fe2acabc3c907125d9cfd5cdc88cbb9c6135, assert-h622f5617785757e27b6af147ab0397414b75ab289f75c78f3504b93421422040
section/22-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ed17dbab7740db1d457490fb03354987e02ccb32a33291eb3eeee5719984649eLA
Praeterea, pro peccato in veteri lege maxime immolabatur hircus pro peccato principis, vel capra pro peccato alicuius de populo, vel vitulus pro peccato sacerdotis, ut patet Levit. IV. Sed Christus nulli horum comparatur, sed agno, secundum illud Ierem. XI ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Ergo videtur quod eius sacerdotium non sit expiativum peccatorum.Referencing norms: Q22A3Obiectio3, assert-h06b251e30ba457c8f34c8e8c061d8aba24e4b5a26776a0067c8c5ed8eb7612f8, assert-hb4a1fb20fa56a855b595cc9eaebabdd26bb1d465a80f12dcf7ac2c2b913bb001
section/22-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27a29046faf7ed121f319fc4c7c70330f74efa7d00030c234f2e3d81606c7504LA
Respondeo dicendum quod ad perfectam peccatorum emundationem duo requiruntur, secundum quod duo sunt in peccato, scilicet macula culpae, et reatus poenae. Macula quidem culpae deletur per gratiam, qua cor peccatoris in Deum convertitur, reatus autem poenae totaliter tollitur per hoc quod homo Deo satisfacit. Utrumque autem horum efficit sacerdotium Christi. Nam virtute ipsius gratia nobis datur, qua corda nostra convertuntur ad Deum, secundum illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Ipse etiam pro nobis plenarie satisfecit, inquantum ipse languores nostros tulit, et dolores nostros ipse portavit. Unde patet quod Christi sacerdotium habet vim plenam expiandi peccata.Referencing norms: Q22A3Respondeo, assert-hffbaeb4f4d171e33084d4f87c78833e19de4ef0e86bc88c775d9363d91eaf478
section/22-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bd5f79ac6f8123917cf37749ff4f6c3e1f4555b48b2ddcbfc064b48e380b8eb8LA
Sed contra est quod dicit apostolus, Heb. IX, sanguis Christi, qui per spiritum sanctum seipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi. Opera autem mortua dicuntur peccata. Ergo sacerdotium Christi habet virtutem emundandi peccata.Referencing norms: assert-h1912beb23c2cacfd6db520317b188fcb539388561f624d7abf9acb94d1b81210
section/22-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:85827eb29960a297965830ee81c94ea734dcbc44012f21be36a228476a134225LA
Ad primum ergo dicendum quod oratio, etsi conveniat sacerdotibus, non tamen est eorum officio propria, cuilibet enim convenit et pro se et pro aliis orare, secundum illud Iac. ult., orate pro invicem, ut salvemini. Et sic posset dici quod oratio qua Christus pro se oravit, non erat actus sacerdotii eius. Sed haec responsio videtur excludi per hoc quod apostolus, Heb. V, cum dixisset, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, subdit, qui in diebus carnis suae preces etc., ut supra, et ita videtur quod oratio qua Christus oravit, ad eius sacerdotium pertineat. Et ideo oportet dicere quod alii sacerdotes effectum sacerdotii sui participant, non inquantum sacerdotes, sed inquantum peccatores, ut infra dicetur. Christus autem, simpliciter loquendo, peccatum non habuit, habuit tamen similitudinem peccati in carne, ut dicitur Rom. VIII. Et ideo non simpliciter dicendum est quod ipse effectum sacerdotii participaverit, sed secundum quid, scilicet secundum passibilitatem carnis. Unde signanter dicit, qui possit illum salvum facere a morte.Referencing norms: Q22A4Ad1, assert-h2f2b5a3599863a3f627222be85a26decccdad94d0f59683f1284ab7a24aa906d
section/22-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:215418ce890d7b9fbe75b99a09a497f7db3492d4d5edfae1333c37c8e1fb0cb4LA
Ad secundum dicendum quod in oblatione sacrificii cuiuscumque sacerdotis duo possunt considerari, scilicet ipsum sacrificium oblatum, et devotio offerentis. Proprius autem effectus sacerdotii est id quod sequitur ex ipso sacrificio. Christus autem consecutus est per suam passionem, non quasi ex vi sacrificii, quod offertur per modum satisfactionis, sed ex ipsa devotione qua, secundum caritatem, passionem humiliter sustinuit.Referencing norms: Q22A4Ad2, assert-h2a7d0275378c92da4af9105107a4d4bf9a53b96549d7b7c22406030aea6b8ea6
section/22-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b7654effde9d832d66961c8caf414eb1359f3e40b938f924135cc4f0045fe403LA
Ad tertium dicendum quod figura non potest adaequare veritatem. Unde sacerdos figuralis veteris legis non poterat ad hanc perfectionem attingere ut sacrificio satisfactorio non indigeret. Sed Christus non indiguit. Unde non est similis ratio de utroque. Et hoc est quod apostolus dicit, lex homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes, sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, filium in aeternum perfectum.Referencing norms: Q22A4Ad3, assert-h49bd9eb3a29ab066b2e547328ea91056f7c9bd10c36e3b928bb239f553b77966
section/22-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2992e4672afabec689e42c41d3b4cd802944695504fb72c3edacdd388f4dd39aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod effectus sacerdotii Christi non solum pertinuerit ad alios, sed etiam ad ipsum. Ad officium enim sacerdotis pertinet pro populo orare, secundum illud II Machab. I, orationem faciebant sacerdotes dum consummaretur sacrificium. Sed Christus non solum pro aliis oravit, sed etiam pro seipso, secundum quod supra dictum est, et sicut expresse dicitur, Heb. V, quod in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis obtulit. Ergo sacerdotium Christi habuit non solum in aliis, sed etiam in seipso effectum.Referencing norms: Q22A4Obiectio1, assert-h206fedf4393096f27bf34656a948cbc7a4200c77ea4f3cbb9a639f3ddfd8e46d, assert-hdc480471796613b67655e6a8f7d420b9dfcdbdbf520e90b33ab0db3c2ef26633
section/22-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:75399f905b7675a6780c842ee6dbaf4ffd4226bc4fba978be2f88bd097d3a8dcLA
Praeterea, Christus obtulit seipsum sacrificium in sua passione. Sed per passionem suam non solum aliis meruit, sed etiam sibi, ut supra habitum est. Ergo sacerdotium Christi non solum habuit effectum in aliis, sed etiam in seipso.Referencing norms: Q22A4Obiectio2, assert-h877a70946645d09a899bf2dc563e5524abaae4d6901b0098619c4b6d25364c04, assert-hd636278903a9085e7f808df5bdc07f9aa4304391fa7dcab85e366f62edd0f8a2
section/22-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4f46df56922153c4db403b129030ad67a970c7fa68b05bf691f0c20e637def9eLA
Praeterea, sacerdotium veteris legis fuit figura sacerdotii Christi. Sed sacerdos veteris legis non solum pro aliis, sed etiam pro seipso sacrificium offerebat, dicitur enim Levit. XVI, quod pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo coetu filiorum Israel. Ergo etiam sacerdotium Christi non solum in aliis, sed in seipso effectum habuit.Referencing norms: Q22A4Obiectio3, assert-h5facc76a867814ccab921968fe303b64e36be8ae753df997520a57bd984cd5c1, assert-h9b09a83937c9bd85b393df5b190a5794b25ad3fc4c93c1c9174255df4935cba5
section/22-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:682e5bdd20c9b456d08a2f02ffdd1f1be6937eb06d1c4f753b5d8036d289715fLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacerdos constituitur medius inter Deum et populum. Ille autem indiget medio ad Deum qui per seipsum accedere ad Deum non potest, et talis sacerdotio subiicitur, effectum sacerdotii participans. Hoc autem Christo non competit, dicit enim apostolus, Heb. VII, accedens per seipsum ad Deum, semper vivens, ad interpellandum pro nobis. Et ideo Christo non competit effectum sacerdotii in se suscipere, sed potius ipsum aliis communicare. Primum enim agens in quolibet genere ita est influens quod non est recipiens in genere illo, sicut sol illuminat sed non illuminatur, et ignis calefacit sed non calefit. Christus autem est fons totius sacerdotii, nam sacerdos legalis erat figura ipsius; sacerdos autem novae legis in persona ipsius operatur, secundum illud II Cor. II, nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi. Et ideo non competit Christo effectum sacerdotii suscipere.Referencing norms: Q22A4Respondeo, assert-h930a55c17393ac407c99b20cd4824149742304e4f6fb8088a1aa88ef1c18b9de
section/22-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:213cae2b2393b2915f5f09aada9f890655004456ae4c037a1b232b6616f71fb7LA
Sed contra est quod in Ephesina synodo legitur, si quis dicit Christum pro se obtulisse oblationem, et non magis pro nobis solum (nec enim indiguit sacrificio qui peccatum nescit), anathema sit. Sed in sacrificio offerendo potissime sacerdotis consistit officium. Ergo sacerdotium Christi non habuit effectum in ipso Christo.Referencing norms: assert-heb2cc30d56cab4a7361ccfc1078a3e57abf171c5852313ddb8c86546ecf877de
section/22-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f9fad71a5e05fd6956cb44c392df7a51173ab92cd1c5d2ee82b1d117a68887a2LA
Ad primum ergo dicendum quod sancti qui erunt in patria, non indigebunt ulterius expiari per sacerdotium Christi, sed, expiati iam, indigebunt consummari per ipsum Christum, a quo gloria eorum dependet, ut dicitur, Apoc. XXI, quod claritas Dei illuminat illam, scilicet civitatem sanctorum, et lucerna eius est agnus.Referencing norms: Q22A5Ad1, assert-hc3e85ed33f541888a30329e8c4ecb6722ba6765dacc154855704e8a4abe5b289
section/22-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:686e26dabe5e3da29a05f58e22fe53c5f024567bdbc775e9b43790874a20b84bLA
Ad secundum dicendum quod, licet passio et mors Christi de cetero non sit iteranda, tamen virtus illius hostiae permanet in aeternum, quia ut dicitur Heb. X, una oblatione consummavit in aeternum sanctificatos.Referencing norms: Q22A5Ad2, assert-hdff395654b35abec9a35270f85bdd77b4c74c6c1acb3bdc9151acf8fcb9ad962
section/22-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64730b3e0b213f15bd08a3a570d690310379e9dfc386b300de5c804ab0b72701LA
Per quod etiam patet responsio ad tertium. Unitas autem huius oblationis figurabatur in lege per hoc quod semel in anno legalis pontifex cum solemni oblatione sanguinis intrabat in sancta, ut dicitur Levit. XVI. Sed deficiebat figura a veritate in hoc, quod illa hostia non habebat sempiternam virtutem, et ideo annuatim illae hostiae reiterabantur.Referencing norms: Q22A5Ad3, assert-h26a54b5c8699302f7177b35eec6c54ef9cd2a088e2c5067354f039622c26565d
section/22-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a89cfbb1295f5efae9301189e8067ad2b7005a7dc7a86c8593e4c058fb70f568LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacerdotium Christi non permaneat in aeternum. Quia, ut dictum est, illi soli effectu sacerdotii indigent qui habent infirmitatem peccati quae per sacerdotis sacrificium expiari potest. Sed hoc non erit in aeternum. Quia in sanctis nulla erit infirmitas, secundum illud Isaiae LX, populus tuus omnes iusti, peccatorum autem infirmitas inexpiabilis erit, quia in Inferno nulla est redemptio. Ergo sacerdotium Christi non est in aeternum.Referencing norms: Q22A5Obiectio1, assert-h44975c82c90df814c9935f4dc748a782b89c961aeeb8e47f1aed5a3620b907cf, assert-hae9594f69d3ba318d3818c87faaa4e249ead90b50cc2fafd927946011f9e17b3
section/22-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b0847c1a03c19f3758a75453e0bba245af1a81a426c41e23df92acfac5dca328LA
Praeterea, sacerdotium Christi maxime manifestatum est in eius passione et morte, quando per proprium sanguinem introivit in sancta, ut dicitur Heb. IX. Sed passio et mors Christi non erit in aeternum, ut dicitur Rom. VI, Christus resurgens a mortuis iam non moritur. Ergo sacerdotium Christi non est in aeternum.Referencing norms: Q22A5Obiectio2, assert-h2cdf5f15524e97f59cdfcd06545ee6808cb62b644113214b5e421e2cad8acbe3, assert-hcb33457bf241fdeae43a57289947e76efdc11b32ad176a6c2878264b71c681f1
section/22-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6a76777f6bb9d80614027c167dacf8b6bbdceff9fcb2e13b5f66520224d8e8acLA
Praeterea, Christus est sacerdos non secundum quod Deus, sed secundum quod homo. Sed Christus quandoque non fuit homo scilicet in triduo mortis. Ergo sacerdotium Christi non est in aeternum.Referencing norms: Q22A5Obiectio3, assert-h82fecdab798928585397376d729fee774309090b311f27a1acded9882a7ef5fa, assert-h928dd3f058515881655d656dc71eb5a9846053b0d64909a62012202e9fb5bf19
section/22-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9588f9f8a8cc8d90f785286de492c427e76c803c3025041f645669bd314c8505LA
Respondeo dicendum quod in officio sacerdotis duo possunt considerari, primo quidem ipsa oblatio sacrificii; secundo, ipsa sacrificii consummatio, quae quidem consistit in hoc quod illi pro quibus sacrificium offertur finem sacrificii consequuntur. Finis autem sacrificii quod Christus obtulit, non fuerunt bona temporalia, sed aeterna, quae per eius mortem adipiscimur, unde dicitur, Heb. IX, quod Christus est assistens pontifex futurorum bonorum, ratione cuius Christi sacerdotium dicitur esse aeternum. Et haec quidem consummatio sacrificii Christi praefigurabatur in hoc ipso quod pontifex legalis semel in anno cum sanguine hirci et vituli intrabat in sancta sanctorum, ut dicitur Levit. XVI, cum tamen hircum et vitulum non immolaret in sancta sanctorum, sed extra. Similiter Christus in sancta sanctorum idest in ipsum caelum intravit et nobis viam paravit intrandi per virtutem sanguinis sui, quem pro nobis in terra effudit.Referencing norms: Q22A5Respondeo, assert-h284f10227b8be9baf6d7a9db938b4d260ad84c48257f182646b41d52592635ff
section/22-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c9a52e47905a689df8bb43408b451a637123fb723538bb8f1ad04029a99a9ee7LA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, tu es sacerdos in aeternum.Referencing norms: assert-h07acce3c5e7b00de8dfde3f3b73250d1eae5b8af3f12d4e4b5a6428c464983ef
section/22-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6148612dff8ea60e4339234b466efa2609a387c7285da86967efbf5e6b7e7f26LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus non dicitur esse secundum ordinem Melchisedech quasi principalioris sacerdotis, sed quasi praefigurantis excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium leviticum.Referencing norms: Q22A6Ad1, assert-h56b563ee9ef95e58239f729630d4bcd6c181ad5f391cafd100fdb86448484e52
section/22-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c697f220e6a79b8496b28ec705bbfcfbaaddb61ff9867fde6f8c99177b5185d0LA
Ad secundum dicendum quod in sacerdotio Christi duo possunt considerari, scilicet ipsa oblatio Christi, et participatio eius. Quantum autem ad ipsam oblationem, expressius figurabat sacerdotium Christi sacerdotium legale per sanguinis effusionem, quam sacerdotium Melchisedech in quo sanguis non effundebatur. Sed quantum ad participationem huius sacrificii et eius effectum, in quo praecipue attenditur excellentia sacerdotii Christi ad sacerdotium legale, expressius praefigurabatur per sacerdotium Melchisedech, qui offerebat panem et vinum, significantia, ut dicit Augustinus ecclesiasticam unitatem, quam constituit participatio sacrificii Christi. Unde etiam in nova lege verum Christi sacrificium communicatur fidelibus sub specie panis et vini.Referencing norms: Q22A6Ad2, assert-hc2a50a05755bc015cfaeb9b50de530a587209b0fe506cc5dcca5d4e7215404ce
section/22-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab46d85998d2f2387c4a913499427d386d1748c24325f67137134cdbbeb761eaLA
Ad tertium dicendum quod Melchisedech dictus est sine patre et sine matre et sine genealogia, et quod non habet initium dierum neque finem non quia ista non habuit, sed quia in Scriptura sacra ista de eo non leguntur. Et per hoc ipsum, ut apostolus ibidem dicit, assimilatus est filio Dei, qui in terris est sine patre, et in caelis sine matre et sine genealogia, secundum illud Isaiae LIII, generationem eius quis enarrabit? Et secundum divinitatem neque principium neque finem habet dierum.Referencing norms: Q22A6Ad3, assert-h04c36d6103e07d3416b0c6d6ffe29ebc8b7cc39923949264a067c54f2bfb6c62
section/22-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4223c94541f1b1b6e5c39d9c2ff36a8486df7425147f1cc562d7563015413c84LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sacerdotium Christi non fuerit secundum ordinem Melchisedech. Christus enim est fons totius sacerdotii tanquam principalis sacerdos. Sed illud quod est principale, non sequitur ordinem aliorum, sed alia sequuntur ordinem ipsius. Ergo Christus non debet dici sacerdos secundum ordinem Melchisedech.Referencing norms: Q22A6Obiectio1, assert-h4fc282391c10396bd62cb67cb91814dcd4ac993a5337d92db9b4d6360900cd8a, assert-hef92ff000500f5162b5793262c3efb3fa953322c20ffb286e83a4e8099746753
section/22-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bc47b173bfeb469b2dd7e321498741be2049161c90937402484b43baf43bdcfdLA
Praeterea, sacerdotium veteris legis propinquius fuit sacerdotio Christi quam sacerdotium quod fuit ante legem. Sed sacramenta tanto expressius significabant Christum, quanto propinquiora fuerunt Christo, ut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Ergo sacerdotium Christi magis debet denominari secundum sacerdotium legale quam secundum sacerdotium Melchisedech, quod fuit ante legem.Referencing norms: Q22A6Obiectio2, assert-h04456e617f25cf7e658344f1110db8d7b1eaab67c2025342ab95b6339ae7cffe, assert-h5f468e6b10d20627c087b0e3d0ed9652c7379bf87d5b2408c29c2e1614ee433b
section/22-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dcc0fe6e02b38216c661470a24eb002297b9bd9b08472f19cccf4c8e822ca008LA
Praeterea, Heb. VII dicitur, quod est rex pacis; sine patre sine matre sine genealogia; neque initium dierum neque finem vitae habens, quae quidem conveniunt soli filio Dei. Ergo non debet dici Christus sacerdos secundum ordinem Melchisedech tanquam cuiusdam alterius, sed secundum ordinem sui ipsius.Referencing norms: Q22A6Obiectio3, assert-h1d84a7e6682c597f630a579c9a237ac94bfd4e4b45759eab5dbc56b452098941
section/22-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:026ebb40dbb5b85942e190fa26b83e520d32ad0345185b4f0a26bb01944c9dccLA
Respondeo dicendum quod sicut, supra dictum est, legale sacerdotium fuit figura sacerdotii Christi, non quidem quasi adaequans veritatem, sed multum ab ea deficiens, tum quia sacerdotium legale non mundabat peccata; tum etiam quia non erat aeternum, sicut sacerdotium Christi. Ipsa autem excellentia sacerdotii Christi ad sacerdotium leviticum fuit figurata in sacerdotio Melchisedech, qui ab Abraham decimas sumpsit, in cuius lumbis decimatus est quodammodo ipse sacerdos legalis. Et ideo sacerdotium Christi dicitur esse secundum ordinem Melchisedech, propter excellentiam veri sacerdotii ad figurale sacerdotium legis.Referencing norms: Q22A6Respondeo, assert-hf7e16899cf259a895614b51c224ea0c8762968b0fe412879479d2c0709bf0e0c
section/22-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d4c5a2dfbd26b7f0117b1c1be9353886b10c7fb471227c08efd84cd8316d2cdcLA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.Referencing norms: assert-h316e7ce6fb31f7b27ddddf304aa36a9c0660818f050b6db0bee14ff5e92b6889
question/22/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b78d895379ea9fb37cf354e50c576c027ba4ae5e3f9e30901c5f0848c5b2424aLA
Deinde considerandum est de sacerdotio Christi. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum conveniat Christo esse sacerdotem. Secundo, de hostia huius sacerdotis. Tertio, de effectu huius sacerdotii. Quarto, utrum effectus sacerdotii eius pertineat ad ipsum, vel solum ad alios. Quinto, de aeternitate sacerdotii eius. Sexto, utrum debeat dici sacerdos secundum ordinem Melchisedech.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 23
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q23
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:cd68003fdce87f5ee8959e7e9ead59c94dd129f520aab526c3c07b02fdb02daf | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/23-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fbc45d4d15fdf9dd0ca403de6ef6be2e807271c0679377d0e1015a78f6ed26ecLA
Ad primum ergo dicendum quod homo, in sua natura consideratus, non est extraneus a Deo quantum ad bona naturalia quae recipit, est tamen extraneus quantum ad bona gratiae et gloriae. Et secundum hoc adoptatur.Referencing norms: Q23A1Ad1, assert-h749d2f50da55e24fbc394d4968b1f4df0277654dd78324f53fceab1f53f77736
section/23-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fef6f04133051b20196e8cd4a000e10299b97f3fe1ddd352fcafe97f90e7fa25LA
Ad secundum dicendum quod hominis est operari ad supplendam suam indigentiam, non autem Dei, cui convenit operari ad communicandam suae perfectionis abundantiam. Et ideo, sicut per actum creationis communicatur bonitas divina omnibus creaturis secundum quandam similitudinem, ita per actum adoptionis communicatur similitudo naturalis filiationis hominibus, secundum illud Rom. VIII, quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui.Referencing norms: Q23A1Ad2, assert-h9de4709507f5226f81b611a8749f69f1b26c07791c2fba364d3c4acb493fa09e
section/23-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bec710d619eb6328144ffee1decb66da4d69ab79b8d610b897ee4252d3f9e638LA
Ad tertium dicendum quod bona spiritualia possunt simul a pluribus possideri, non autem bona corporalia. Et ideo hereditatem corporalem nullus potest percipere nisi succedens decedenti, hereditatem autem spiritualem simul omnes ex integro percipiunt, sine detrimento patris semper viventis. Quamvis posset dici quod Deus decedit secundum quod est in nobis per fidem, ut incipiat in nobis esse per speciem, sicut Glossa dicit, Rom. VIII, super illud, si filii, et heredes.Referencing norms: Q23A1Ad3, assert-h0e037ecf2a89ec270a9099786f627cf614935777b11a1fc7cf75bdc9320832a0
section/23-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d045581dd5e42286c1f8ee2eca68a3292ba17fbf581012a68709e38a154ac7b1LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deo non conveniat filios adoptare. Nullus enim adoptat nisi extraneam personam in filium, secundum quod iuristae dicunt. Sed nulla persona est extranea Deo, qui est omnium creator. Ergo videtur quod Deo non conveniat adoptare.Referencing norms: Q23A1Obiectio1, assert-ha62872890cd0a017750b478c2afa86598f2e0c775954e11bafeec5785aeee27d, assert-hc6b2c092490b120f06564c54f63624edfe299c399858653074e4039f0c508f94
section/23-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ab740e1faf6082a95e630c17a45638f9718bb53e2462d7fc0a6a8397c78fdf2eLA
Praeterea, adoptatio videtur esse introducta in defectu filiationis naturalis. Sed in Deo invenitur naturalis filiatio, ut in prima parte habitum est. Ergo non convenit Deo filios adoptare.Referencing norms: Q23A1Obiectio2, assert-hb611936a08facf9ee17379ead164b54f7b0f7b6f2b3e2c6871f74b036ae8eb03, assert-hd4bc1b373a3db32c623c4b5d8680534745ec3c7ca2dcdd573a93b0c63cf39379
section/23-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0736405ef23704b4a883fd43453d8eb3d07f16a9d8e5c94ed4d8cace8277293cLA
Praeterea, ad hoc aliquis adoptatur ut in hereditate adoptantis succedat. Sed in hereditate Dei non videtur aliquis posse succedere, quia ipse nunquam decedit. Ergo Deo non competit adoptare.Referencing norms: Q23A1Obiectio3, assert-h3a61f320e8947b69315a495cdaab6628772aef7f16e8c38418b749174275350b, assert-h44fb69071e6ed1c657565599d9d7308ff6f0af1067e316841088df972e6c0423
section/23-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3051a4b3156b037906f7722569566b8ca4368edaf58634f1b26e12adddafbcc9LA
Respondeo dicendum quod aliquis homo adoptat alium sibi in filium inquantum ex sua bonitate admittit eum ad participationem suae hereditatis. Deus autem est infinitae bonitatis, ex qua contingit quod ad participationem bonorum suas creaturas admittit et praecipue rationales creaturas, quae, inquantum sunt ad imaginem Dei factae, sunt capaces beatitudinis divinae. Quae quidem consistit in fruitione Dei, per quam etiam ipse Deus beatus est et per seipsum dives, inquantum scilicet seipso fruitur. Hoc autem dicitur hereditas alicuius ex quo ipse est dives. Et ideo, inquantum Deus ex sua bonitate admittit homines ad beatitudinis hereditatem, dicitur eos adoptare. Hoc autem plus habet adoptatio divina quam humana, quod Deus hominem quem adoptat idoneum facit, per gratiae munus, ad hereditatem caelestem percipiendam, homo autem non facit idoneum eum quem adoptat, sed potius eum iam idoneum eligit adoptando.Referencing norms: Q23A1Respondeo, assert-h8e15cf92dcd19c0b8195c3df08d55886752574238ff91efa2b66c57e6f37edc9
section/23-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:932d0762a8822158035cc060e1ba97871c8db83fbf545f4f1c0aa7b3c79ccb48LA
Sed contra est quod dicitur Ephes. I, praedestinavit nos in adoptionem filiorum Dei. Sed praedestinatio Dei non est irrita. Ergo Deus aliquos sibi adoptat in filios.Referencing norms: assert-h6f2313098cbc0af1c85929b5a1ddd3fcc30e1283a01a0a39bd85cef83cb950f5
section/23-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:785da42c4f2b5efa3bd21bbe83dce750826d6ea2869a75f647a0cf1be574d50bLA
Ad primum ergo dicendum quod omnes personae humanae non sunt unius naturae secundum numerum, ut oporteat unam esse omnium operationem et unum effectum, sicut accidit in divinis. Et ideo quantum ad hoc non est possibile attendi similitudinem utrobique.Referencing norms: Q23A2Ad1, assert-h25c74dd08c4222ecefb4d88c1e7b8f866d15d5da526180689db3c6d122492147
section/23-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc7ffc5e56dc1883a074668f24490864083487a0d7c7c927c7da3bfe3a0eade1LA
Ad secundum dicendum quod nos per adoptionem efficimur fratres Christi quasi eundem patrem habentes cum ipso, qui tamen alio modo est pater Christi, et alio modo est pater noster. Unde signanter dominus, Ioan. XX, seorsum dixit, patrem meum, et seorsum dixit, patrem vestrum. Est enim pater Christi naturaliter generando, quod est proprium sibi, est autem noster voluntarie aliquid faciendo, quod est commune sibi et filio et spiritui sancto. Et ideo Christus non est filius totius Trinitatis, sicut nos.Referencing norms: Q23A2Ad2, assert-h2072c8024fb70d0392846f5f2773453b66aedd81e16fe1f355c5c307c7808c85
section/23-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:005ace4eda7375ef05880321b693f2bb00ad7c8c084e4067080bf9b3307296baLA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, filiatio adoptiva est quaedam similitudo filiationis aeternae, sicut omnia quae in tempore facta sunt, similitudines quaedam sunt eorum quae ab aeterno fuerunt. Assimilatur autem homo splendori aeterni filii per gratiae claritatem, quae attribuitur spiritui sancto. Et ideo adoptatio, licet sit communis toti Trinitati, appropriatur tamen patri ut auctori, filio ut exemplari, spiritui sancto ut imprimenti in nobis huius similitudinem exemplaris.Referencing norms: Q23A2Ad3, assert-he53dc136645d5df4985b5cbfda3d4eef837fdf8841a1f8994cd9fb4a7b638bc8
section/23-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:52fa006c358a018fafe2122883416020de2a768b7d53457e781885d6f274a07dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod adoptare non conveniat toti Trinitati. Adoptatio enim dicitur in divinis ad similitudinem rerum humanarum. Sed in rebus humanis soli illi convenit adoptare qui potest filios generare, quod in divinis convenit soli patri. Ergo in divinis solus pater potest adoptare.Referencing norms: Q23A2Obiectio1, assert-hc5ef4b44a1988cd49408c18a8e13ff4552642581a3aa9cc421b617afdd0cc917, assert-hdf54c821ec9911f4d0d8a2184a01c2462db3bad60f1249a1384589a5607dbaeb
section/23-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7553616fdb92ce88c814e2776bfeebdbb9d74bd107c74d7b52fd484d31c162cdLA
Praeterea, homines per adoptionem efficiuntur fratres Christi, secundum illud Rom. VIII, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Fratres autem dicuntur qui sunt filii unius patris, unde et dominus dicit, Ioan. XX, ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Ergo solus pater Christi habet filios adoptivos.Referencing norms: Q23A2Obiectio2, assert-h2a4fdde3d20b80248574979d2fc77122a8329217709f0b9f02fee98d34d241aa
section/23-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:7f0a8da1213c08c321ecbc0b40c07ee7b73f23fb8215ec326949a55a9a379eefLA
Praeterea, Galat. IV dicitur, misit Deus filium suum, ut adoptionem filiorum Dei reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra, clamantem, abba, pater. Ergo eius est adoptare cuius est filium et spiritum sanctum habere. Sed hoc est solius personae patris. Ergo adoptare convenit soli personae patris.Referencing norms: Q23A2Obiectio3, assert-h98899f1128a96dcef4e0aa221a83f21e1059633115a593d1948a26bba1b238ad, assert-ha9c8c505dff45b74512523759976abc10837fa0ddbeb728e395eae174cd303ae, assert-he1b0f23a95ea1c50c856da8c972a46fe0a4a5d6840f6d4c6da8f7653fa1b8a66
section/23-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2a59371c19ca1f7a01ed612c17cea6b81c7e7384d00e4936ac24cde533ef1759LA
Respondeo dicendum quod haec est differentia inter filium Dei adoptivum et filium Dei naturalem, quod filius Dei naturalis est genitus non factus, filius autem adoptivus est factus, secundum illud Ioan. I, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Dicitur tamen quandoque filius adoptivus esse genitus, propter spiritualem regenerationem, quae est gratuita, non naturalis, unde dicitur Iac. I, voluntarie genuit nos verbo veritatis. Quamvis autem generare in divinis sit proprium personae patris, tamen facere quemcumque effectum in creaturis est commune toti Trinitati, propter unitatem naturae, quia, ubi est una natura, oportet quod ibi sit una virtus et una operatio; unde dominus dicit, Ioan. V, quaecumque facit pater, haec et filius similiter facit. Et ideo homines adoptare in filios Dei convenit toti Trinitati.Referencing norms: Q23A2Respondeo, assert-h9a320344051b06c67193ee228b3167fe29977b7dd6698d3f3c74b19cfc20652d
section/23-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:08d7b7ea3503d5270bcdeb4c354418bebf3d80760d3f3b97eae0edd433f240d0LA
Sed contra, eius est adoptare nos in filios quem nos patrem possumus nominare, unde dicitur Rom. VIII, accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, pater. Sed cum Deo dicimus, pater noster, hoc pertinet ad totam Trinitatem, sicut et cetera nomina quae dicuntur de Deo relative ad creaturam, ut in prima parte habitum est. Ergo adoptare convenit toti Trinitati.Referencing norms: assert-h38066c939d3bd9fe2252b675030365b3631fff8188ab279a8f8ab3bddd0ea3ba
section/23-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f2dbd92d06812c1ed0c638d035cdefc0d82d8817811ab2943ae5676e1f4d2d99LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus dicitur pater creaturae irrationalis, non proprie per adoptionem, sed per creationem, secundum primam participationem similitudinis.Referencing norms: Q23A3Ad1, assert-h6030093fbd071498ccdb9a494a55cc5605a7bb798a58e922a1b161ea3ca3524f
section/23-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:40d2885c2e6a535450fdb8637cb516a2e88bb727c01f8580c5c72d3b9226df08LA
Ad secundum dicendum quod Angeli dicuntur filii Dei filiatione adoptionis, non quia ipsis primo conveniat, sed quia ipsi primo adoptionem filiorum receperunt.Referencing norms: Q23A3Ad2, assert-h9ddda180410a2d62f868a4a928f1736119b54e6c3003588757af26641683e185
section/23-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f0f42f654e7db4100739ead0208207cb0610b223d87784c22971550e19783b41LA
Ad tertium dicendum quod adoptio non est proprium consequens naturam, sed consequens gratiam, cuius natura rationalis est capax. Et ideo non oportet quod omni rationali creaturae conveniat, sed quod omnis rationalis creatura sit capax adoptionis.Referencing norms: Q23A3Ad3, assert-h7328cdacdf7cc86d802c51c903e32223c907f006f73af947bf30a819bd35fd89
section/23-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fec834d2a6de6c432fb5b574052e5b144b282f45073283f21f4dc97c90022c3cLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod adoptari non sit proprium rationalis creaturae. Non enim Deus pater creaturae rationalis dicitur nisi per adoptionem. Dicitur autem pater creaturae etiam irrationalis, secundum illud Iob XXXVIII, quis est pluviae pater? Aut quis genuit stillas roris? Ergo adoptari non est proprium rationalis naturae.Referencing norms: Q23A3Obiectio1, assert-h8227243d74a9e26ae875b9976e9231f745f1ddf2bc5b2b0a981c3405b6ed5a7b
section/23-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7c311ec4b4f396421871ac9ca23be162f80cd8afc28e6f557f2ac3c3f3747a26LA
Praeterea, per adoptionem dicuntur aliqui filii Dei. Sed esse filios Dei in Scriptura proprie videtur attribui Angelis, secundum illud Iob I, quadam autem die, cum assisterent filii Dei coram domino. Ergo non est proprium rationalis creaturae adoptari.Referencing norms: Q23A3Obiectio2, assert-hc6c238ab6afded37e38b7b4bda6d3d852014e78af694fdbfe01fd205340eea4d, assert-hf197f379147d7c550ff71c068a039308c14022821d7f87aa9c5b019e28bffc49
section/23-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8b68295775f3c4fbebe95f73d62af4ec800946018a58ce2570952c7be80fd759LA
Praeterea, quod est proprium alicui naturae, convenit omnibus habentibus naturam illam, sicut risibile convenit omnibus hominibus. Sed adoptari non convenit omni rationali naturae. Ergo adoptari non est proprium rationalis naturae.Referencing norms: Q23A3Obiectio3, assert-h549867edb0a187e646a6a1d3f63fb49e36a6a489311663958fe3996095d4af88, assert-h7a9767c3be100d37958c2d93b7b8b9bda393152a2b27f18152c0ccb1a4d29e50
section/23-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:349107d4ed668b34c1ff59421c91af99d23d4e9010fdad4187230b5224e8def0LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, filiatio adoptionis est quaedam similitudo filiationis naturalis. Filius autem Dei naturaliter procedit a patre ut verbum intellectuale, unum cum ipso patre existens. Huic ergo verbo tripliciter potest aliquid assimilari. Uno quidem modo, secundum rationem formae, non autem secundum intellectualitatem ipsius, sicut forma domus exterius constitutae assimilatur verbo mentali artificis secundum speciem formae, non autem secundum intelligibilitatem, quia forma domus in materia non est intelligibilis, sicut erat in mente artificis. Et hoc modo verbo aeterno assimilatur quaelibet creatura, cum sit facta per verbum. Secundo assimilatur creatura verbo, non solum quantum ad rationem formae, sed etiam quantum ad intellectualitatem ipsius, sicut scientia quae fit in mente discipuli, assimilatur verbo quod est in mente magistri. Et hoc modo creatura rationalis, etiam secundum suam naturam, assimilatur verbo Dei. Tertio modo, assimilatur creatura verbo aeterno secundum unitatem quam habet ad patrem, quod quidem fit per gratiam et caritatem, unde dominus orat, Ioan. XVII, sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Et talis assimilatio perficit rationem adoptionis, quia sic assimilatis debetur hereditas aeterna. Unde manifestum est quod adoptari convenit soli creaturae rationali, non tamen omni, sed solum habenti caritatem. Quae est diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum, ut dicitur Rom. V. Et ideo, Rom. VIII, spiritus sanctus dicitur spiritus adoptionis filiorum.Referencing norms: Q23A3Respondeo, assert-h9ea4b6a3d3549c9edf99b9c1048ffa6a82946af002361fd79392943aeca52bea
section/23-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:79f43796124f2356e55580e0e961a2de6cc23fca052e7cbcf081c7c2aaa01344LA
Sed contra est quod filii adoptati sunt heredes Dei, ut patet Rom. VIII. Sed talis hereditas convenit soli creaturae rationali. Ergo proprium rationalis creaturae est adoptari.Referencing norms: assert-h44e88c7f1dbef36c58ace7b85e0c27b001faeb3038904edeacfcd8cf6fd5d76e
section/23-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:749ce3e5fae2eaeb084c44d0c091741c2bc969d17fe7123bf76a7458a8c2e920LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut filiatio non proprie convenit naturae, ita nec adoptio. Et ideo, cum dicitur quod carnis humanitas adoptatur, impropria est locutio, et accipitur ibi adoptio pro unione humanae naturae ad personam filii.Referencing norms: Q23A4Ad1, assert-h7269fb6fd924591d7a5a8f8eb00c32d9a7f22c70b4a9bbf6e0f8908b8dac16d9
section/23-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3c6fd97eabb36bb390ec93a86874bf22fd25de3d382bb2e0f0b390d8b24edcb6LA
Ad secundum dicendum quod similitudo illa Augustini est intelligenda quantum ad principium, quia scilicet, sicut sine meritis habet quilibet homo ut sit Christianus, ita ille homo sine meritis habuit ut esset Christus. Est tamen differentia quantum ad terminum, quia scilicet Christus per gratiam unionis est filius naturalis; alius autem per gratiam habitualem est filius adoptivus. Gratia autem habitualis in Christo non facit de nonfilio filium adoptivum, sed est quidam effectus filiationis in anima Christi, secundum illud Ioan. I, vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis.Referencing norms: Q23A4Ad2, assert-ha514b23e42c1bcaf8ef2e6bd64f54c7a9090ad51092ed9075c8a8e03307b5f94
section/23-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc8c696c9be2dd5bdad232dcafc9a7e8d4f88f27a9161b37748aaac343e50d29LA
Ad tertium dicendum quod esse creaturam, et etiam servitus vel subiectio ad Deum, non solum respicit personam, sed etiam naturam, quod non potest dici de filiatione. Et ideo non est similis ratio.Referencing norms: Q23A4Ad3, assert-he6b24b301076e8462c0bc99d19537f88793e08d9a9837591ca91ac7694ad8eb3
section/23-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f7f6fe8b96312c844ba1e1098713e973b4754d589727b12f748b4666fe02d39dLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo sit filius Dei adoptivus. Dicit enim Hilarius, de Christo loquens, potestatis dignitas non amittitur dum carnis humanitas adoptatur. Ergo Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus.Referencing norms: Q23A4Obiectio1, assert-h42a4ce7ca11f2e50371633e3811a81cab601b47933195669ad5f80c965624019
section/23-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cfad9ea8719235e97fce4965ab514a84e8a4f0821dd507a118f6cf92570b1455LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct., quod eadem gratia ille homo est Christus, qua gratia ab initio fidei quicumque homo est Christianus. Sed alii homines sunt Christiani per gratiam adoptionis. Ergo et ille homo est Christus per adoptionem. Et ita videtur esse filius adoptivus.Referencing norms: Q23A4Obiectio2, assert-h17679e8f26ef126149e165039a51ff3bba805772e265bc3dedd9c61b1aef1410, assert-h8e837d7455acedb1b3eb292ab17b25737d4f2ac9a415e3f4d6399d59622ccac4
section/23-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b4c6b5cdf249f1ef8d3c6cced0c8428566cd00b9cb8b9c5b99d100a96146dcb0LA
Praeterea, Christus, secundum quod homo, est servus. Sed dignius est esse filium adoptivum quam servum. Ergo multo magis Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus.Referencing norms: Q23A4Obiectio3, assert-h24338830249488197fa9d63312b689b695af0a40581449a8d18f0699d6941b9c, assert-h93bc794d1d36f7bf5c93542247f50ef4c760f17f4a6b05aa8585dda910af0fa6
section/23-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74408a143e228916ea2ee81c70316166c2826c2b57e21a99022e9ceb5127ffbeLA
Respondeo dicendum quod filiatio proprie convenit hypostasi vel personae, non autem naturae, unde in prima parte dictum est quod filiatio est proprietas personalis. In Christo autem non est alia persona vel hypostasis quam increata, cui convenit esse filium per naturam. Dictum est autem supra quod filiatio adoptionis est participata similitudo filiationis naturalis. Non autem dicitur aliquid participative quod per se dicitur. Et ideo Christus, qui est filius Dei naturalis, nullo modo potest dici filius adoptivus. Secundum autem illos qui ponunt in Christo duas personas, vel duas hypostases, seu duo supposita, nihil rationabiliter prohibet Christum hominem dici filium adoptivum.Referencing norms: Q23A4Respondeo, assert-h53ff1d48955e3be765d81a086403a38663ba9d4c9aa0a9b16ea24079c6aa35f5
section/23-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e56dd25fce7887699658a17384a48f1636b1c30f45feb3ab44d30eef56564e2fLA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Incarnat., adoptivum filium non dicimus filium esse natura, sed eum dicimus natura esse filium qui verus est filius. Christus autem verus et naturalis est filius Dei, secundum illud I Ioan. ult., ut simus in vero filio eius, Iesu Christo. Ergo Christus, secundum quod homo, non est filius adoptivus.Referencing norms: assert-h9b0afea886afadf31f8cfa5e668e724e7420fc33b0e8a760c3251ba255a57868
question/23/prooemium · paragraph
la · official · sha256:fef3f5aebd33d1f91af48dddddbab43806ed9fc03eb14f923d2773814547ad5bLA
Deinde considerandum est an adoptio Christo conveniat. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum Deo conveniat filios adoptare. Secundo, utrum hoc conveniat soli Deo patri. Tertio, utrum sit proprium hominum adoptari in filios Dei. Quarto, utrum Christus possit dici filius adoptivus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 24
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q24
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5e9c88ced0fc5ac37d7460503cd889caba9a343fef486407c27d690ba61ede8d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 32
section/24-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:36b093601abbbd65ee1d2e7f04c7cc3adae6d4a9ed1bbb78e3662a45937f64c3LA
Ad primum ergo dicendum quod apostolus ibi loquitur de praedestinatione qua nos praedestinamur ut simus filii adoptivi. Sicut autem Christus singulari modo prae aliis est Dei filius naturalis, ita quodam singulari modo est praedestinatus.Referencing norms: Q24A1Ad1, assert-h0da62a7bc1f31fb2d079a9e48895bbf99fc99690612bdc7900d3d4fcad8b6a60
section/24-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5cbbac78e71e6a3b655eabb6f8615fb6fcebb92a9316094f084e1fc10ec682edLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Glossa Rom. I, quidam dixerunt praedestinationem illam intelligendam esse de natura, non de persona, quia scilicet humanae naturae facta est haec gratia ut uniretur filio Dei in unitate personae. Sed secundum hoc locutio apostoli est impropria, propter duo. Primo quidem, ratione communi. Non enim dicimus naturam alicuius praedestinari, sed personam, quia praedestinari est dirigi in salutem, quod quidem est suppositi agentis propter beatitudinis finem. Secundo, ratione speciali. Quia esse filium Dei non convenit humanae naturae, est enim haec falsa, natura humana est filius Dei. Nisi forte quis velit sic exponere, extorta expositione, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, idest, praedestinatum est ut humana natura uniretur filio Dei in persona. Relinquitur ergo quod praedestinatio attribuatur personae Christi, non quidem secundum se, vel secundum quod subsistit in divina natura; sed secundum quod subsistit in humana natura. Unde, cum praedixisset apostolus, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, subiunxit, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, ut daret intelligere quod, secundum hoc quod est factus ex semine David secundum carnem, est praedestinatus filius Dei in virtute. Quamvis enim sit naturale illi personae secundum se consideratae quod sit filius Dei in virtute, non tamen est ei naturale secundum naturam humanam, secundum quam hoc sibi competit per gratiam unionis.Referencing norms: Q24A1Ad2, assert-h702c69d6694319862fad5296fc6eb970c8e7181683728b4510ac53a5255171ca
section/24-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b26280be6761c1c4a8b886b8b577966beedc1beb7620eae64714620b83828d9LA
Ad tertium dicendum quod Origenes, super epistolam ad Rom., dicit hanc esse litteram apostoli, qui destinatus est filius Dei in virtute, ita quod non designetur aliqua antecessio. Et sic nihil habet difficultatis. Alii vero antecessionem quae designatur in hoc participio praedestinatus, referunt, non ad id quod est esse filius Dei, sed ad eius manifestationem, secundum illum consuetum modum loquendi in Scripturis quo res dicuntur fieri quando innotescunt, ut sit sensus quod Christus praedestinatus est manifestari filius Dei. Sed sic non proprie praedestinatio accipitur. Nam aliquis dicitur proprie praedestinari secundum quod dirigitur in finem beatitudinis. Beatitudo autem Christi non dependet ex nostra cognitione. Et ideo melius dicendum est quod illa antecessio quam importat hoc participium praedestinatus, non refertur ad personam secundum seipsam, sed ratione humanae naturae, quia scilicet persona illa etsi ab aeterno fuerit filius Dei, hoc tamen non fuit semper, quod subsistens in natura humana fuerit filius Dei. Unde dicit Augustinus, in libro de Praedest. Sanct., praedestinatus est Iesus ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset tamen in virtute filius Dei. Et est considerandum quod, licet hoc participium praedestinatus importet antecessionem, sicut et hoc participium factus, aliter tamen et aliter. Nam fieri pertinet ad ipsam rem secundum quod in se est, praedestinari autem pertinet ad aliquem secundum quod est in apprehensione alicuius praeordinantis. Id autem quod subest alicui formae vel naturae secundum rem, potest apprehendi vel prout est sub forma illa, vel etiam absolute. Et quia absolute non convenit personae Christi quod incoeperit esse filius Dei, convenit autem ei secundum quod intelligitur vel apprehenditur ut in natura humana existens, quia scilicet hoc aliquando incoepit esse quod in natura humana existens esset filius Dei, ideo magis est haec vera, Christus est praedestinatus filius Dei, quam ista, Christus est factus filius Dei.Referencing norms: Q24A1Ad3, assert-hdd7033574da9c5297c9c69eafd6abe56ff3715dbe496d1db9d50a6cc07850f7b
section/24-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a9c1fcfcee43bfcd1fd553a4f6cb146bc3d04b1125705fdc5d6f192892d5d206LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non conveniat praedestinatum esse. Terminus enim cuiuslibet praedestinationis videtur esse adoptio filiorum, secundum illud Ephes. I, praedestinavit nos in adoptionem filiorum. Sed Christo non convenit esse filium adoptivum, ut dictum est. Ergo Christo non convenit praedestinatum esse.Referencing norms: Q24A1Obiectio1, assert-h62f340220298b6d31650564bac57530edb3d063f50e20a12f0a2e53ecbc081d4, assert-h883177a74ab784aa7145c656dd3a2f2084bff13df08e99777b73fc53488214d0
section/24-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0e7b6dd161f4cf5949d0ac90d152c27a934e2c80fded9d1d3c8a0d19003d3d2dLA
Praeterea, in Christo duo est considerare, scilicet naturam humanam, et personam. Sed non potest dici quod Christus est praedestinatus ratione naturae humanae, quia haec est falsa, humana natura est filius Dei. Similiter etiam neque ratione personae, quia illa persona non habet ex gratia quod sit filius Dei, sed ex natura; praedestinatio autem est eorum quae sunt ex gratia, ut in prima parte dictum est. Ergo Christus non est praedestinatus filius Dei.Referencing norms: Q24A1Obiectio2, assert-h4f994148f7b5bc80f5c13210c39627804eab39a44b7d14f642bb5b4e0bfec8d2, assert-hb4168734bc13f37c81d2c24ca24f3d40ea42188e5ecd3db219bd70dae5a3be3f
section/24-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea0cbfc48f0f47ed1c83e1ca3fa9256dc9fbaee00e6704638fd2452dad9d4562LA
Praeterea, sicut illud quod est factum non semper fuit, ita et illud quod fuit praedestinatum, eo quod praedestinatio antecessionem quandam importat. Sed, quia Christus semper fuit Deus et filius Dei, non proprie dicitur quod homo ille sit factus filius Dei. Ergo, pari ratione, non debet dici quod Christus sit praedestinatus filius Dei.Referencing norms: Q24A1Obiectio3, assert-h9156fa6ae3ac10fc180231c5763f433fea30821a58ca18bfe6d4f683e7352b84, assert-he96e14f6d892d414a31af9971ebe3693008bf76dd2bb2fb632a79fc3b8923b02
section/24-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dd55a09c1296d90633e30c47c9fd1dbde0ba5421e414dd2debcead5465f3a655LA
Respondeo dicendum quod, sicut patet ex his quae in prima parte dicta sunt, praedestinatio, proprie accepta, est quaedam divina praeordinatio ab aeterno de his quae per gratiam Dei sunt fienda in tempore. Est autem hoc in tempore factum per gratiam unionis a Deo, ut homo esset Deus et Deus esset homo. Nec potest dici quod Deus ab aeterno non praeordinaverit hoc se facturum in tempore, quia sequeretur quod divinae menti aliquid accideret de novo. Et oportet dicere quod ipsa unio naturarum in persona Christi cadat sub aeterna Dei praedestinatione. Et ratione huius Christus dicitur esse praedestinatus.Referencing norms: Q24A1Respondeo, assert-hcba96b81aeb98162cdf5687709cef0f156ef314ac9e699f0741ca08e38e0214b
section/24-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7e7870790d6c8d8ac3ab59a9c694e4b86e3f83b2132a0bebc98a3ed35a7899cfLA
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. I, de Christo loquens, qui praedestinatus est filius Dei in virtute.Referencing norms: assert-haa0d97ca4d1d92700838ed07b8f5d6f446e0f0dfcc99778bc07695432e4f9ff2
section/24-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e933cae2ee4f3501981b3b11ad7ffd1d69842f18a6674d5b5c348b5f8c36891LA
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, Christus, secundum quod homo, est praedestinatus esse filius Dei, haec determinatio secundum quod homo potest referri ad actum significatum per participium dupliciter. Uno modo, ex parte eius quod materialiter cadit sub praedestinatione. Et hoc modo est falsa. Est enim sensus quod praedestinatum sit ut Christus, secundum quod homo, sit filius Dei. Et in hoc sensu procedit obiectio. Alio modo, potest referri ad ipsam propriam rationem actus, prout scilicet praedestinatio importat in sui ratione antecessionem et effectum gratuitum. Et hoc modo convenit Christo praedestinatio ratione humanae naturae, ut dictum est. Et secundum hoc dicitur praedestinatus secundum quod homo.Referencing norms: Q24A2Ad1, assert-hcaa6b0de2d01cce3b1cd2a8c4efa4f4169a61e49dfbe4321da70697d7d8983c5
section/24-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b44ceebff863f6f560a60311fe76ef44a658f910b3d69b97554fcf07ee0fdfb3LA
Ad secundum dicendum quod aliquid potest convenire alicui homini ratione humanae naturae dupliciter. Uno modo, sic quod humana natura sit causa illius, sicut esse risibile convenit Socrati ratione humanae naturae, ex cuius principiis causatur. Et hoc modo praedestinatio non convenit nec Christo nec alteri homini ratione humanae naturae. Et in hoc sensu procedit obiectio. Alio modo dicitur aliquid convenire alicui ratione humanae naturae, cuius humana natura est susceptiva. Et sic dicimus Christum esse praedestinatum ratione humanae naturae, quia praedestinatio refertur ad exaltationem humanae naturae in ipso, sicut dictum est.Referencing norms: Q24A2Ad2, assert-h0c4c1d2104c2e74ecde9368d37c2d92a9e6d4a134391c93dca7cafc8d65d421e
section/24-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e36c40e2bd10396afc4fa29cb2c9905caac00be69d33768b0d692931c86efe6eLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct., ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo verbo susceptio singularis, ut filius hominis simul propter susceptum hominem, et filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum, veraciter et proprie diceretur. Et ideo, quia illa susceptio sub praedestinatione cadit tanquam gratuita, utrumque potest dici, quod et filius Dei praedestinatus sit esse homo, et filius hominis praedestinatus sit esse filius Dei. Quia tamen gratia non est facta filio Dei ut esset homo, sed potius humanae naturae ut filio Dei uniretur, magis proprie potest dici quod Christus, secundum quod homo, est praedestinatus esse filius Dei, quam quod Christus, secundum quod filius Dei, sit praedestinatus esse homo.Referencing norms: Q24A2Ad3, assert-h666f52832fbeffd3e49dcace6ba6a80354fa637b69782bd7d7f7b0089afb4d3a
section/24-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5ebd8e71db162233be2e463ee85fff800d4db877b0e847257c116f26cc73cfaLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Christus, secundum quod homo, est praedestinatus esse filius Dei. Hoc enim est unusquisque secundum aliquod tempus quod est praedestinatus esse, eo quod praedestinatio Dei non fallitur. Si ergo Christus, secundum quod homo, est praedestinatus filius Dei, videtur sequi quod sit filius Dei secundum quod homo. Hoc autem est falsum. Ergo et primum.Referencing norms: Q24A2Obiectio1, assert-h1d76e25aa6ea94407d08c91aec7a09d30604476c74e0ba9fe69bdd19d07ea503
section/24-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b5b6f82a4886277a1490e211ff87488d3fde2f2a654065eb326c72cc8b9ddddLA
Praeterea, illud quod convenit Christo secundum quod homo, convenit cuilibet homini, eo quod ipse est unius speciei cum aliis hominibus. Si ergo Christus, secundum quod homo, est praedestinatus esse filius Dei, sequetur quod cuilibet homini hoc conveniat. Hoc autem est falsum. Ergo et primum.Referencing norms: Q24A2Obiectio2, assert-h33cf107587867ab221617188619d8c0033f589e06dbb3546b45ca9b6e31bb1c2
section/24-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8ab2a9efc1aa34fd85eb911396671011cba62d783e3d0c505ff64bf8e122850aLA
Praeterea, hoc ab aeterno praedestinatur quod est aliquando fiendum in tempore. Sed magis est haec vera, filius Dei factus est homo, quam ista, homo factus est filius Dei. Ergo magis est haec vera, Christus, secundum quod filius Dei, est praedestinatus esse homo, quam e converso, Christus, secundum quod homo, praedestinatus est esse filius Dei.Referencing norms: Q24A2Obiectio3, assert-h86acd6da9c1380048aa4a83f51c856db83d0e07de7c09b5a6e48adba3dd43af6, assert-hae9597b4db487c3bfad843d06a4cf14696d0ebff992238bf405ee508036b196c
section/24-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a6f14e1450fd806375df57e4e1b6c530e88bd36f03f3dad4105f46520f06802bLA
Respondeo dicendum quod in praedestinatione duo possunt considerari. Unum quidem ex parte ipsius praedestinationis aeternae, et secundum hoc importat antecessionem quandam respectu eius quod sub praedestinatione cadit. Alio modo potest considerari secundum effectum temporalem, qui quidem est aliquod gratuitum Dei donum. Dicendum est ergo quod secundum utrumque istorum attribuitur praedestinatio Christo ratione solius humanae naturae, nam humana natura non semper fuit verbo unita; et ei etiam per gratiam hoc est collatum, ut filio Dei in persona uniretur. Et ideo solum ratione naturae humanae praedestinatio competit Christo. Unde Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct., praedestinata est ista humanae naturae tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur altius non haberet. Hoc autem dicimus convenire alicui secundum quod homo, quod convenit ei ratione humanae naturae. Et ideo dicendum est quod Christus, secundum quod homo, est praedestinatus esse filius Dei.Referencing norms: Q24A2Respondeo, assert-hb57a065d7dbfaffe7a2adfd83949fe78465a05780dc7abeedfc122220c74e336
section/24-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:65c406edd45c8a0823b1ff7d17055f92836bde04a67ab0ef94d7b82595af2a0dLA
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de Praedest. Sanct., ipsum dominum gloriae, inquantum homo factus est Dei filius, praedestinatum esse dicimus.Referencing norms: assert-hb02353c2104bf676b923ae90e5918850957d41e3a1d13d531a8f883b776cc143
section/24-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c9abde3a18050e06f99815fe7262367b30e0f089b693214a215ae93117b2cc7fLA
Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio procedit ex parte ipsius actus praedestinantis.Referencing norms: Q24A3Ad1, assert-h5acfcef318d1dad734a5de8573852df721a1efab7a3c856038cef86691521067
section/24-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ef4a38683a6151e2b3bf62f378e0c7d4b53724fe25555a57de6bc52d95883a4aLA
Et similiter dicendum ad secundum.Referencing norms: Q24A3Ad2, assert-hd4068b11f6c7b397a7afb03c8b712f4b00404920f63b8e20b39babadff5a1d85
section/24-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ec595d9ad22c82cb33b50e252e9bfbc5460fc04c058149312eaa5afcc39ba47bLA
Ad tertium dicendum quod non est necessarium quod exemplatum exemplari quantum ad omnia conformetur, sed sufficit quod aliqualiter exemplatum imitetur suum exemplar.Referencing norms: Q24A3Ad3, assert-ha34894cae05a09de38fb1317c2ed1ac16e60c14b5b23b6b4d459bbd4093c84e1
section/24-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe0fe267431a26e1d5bb1d3cfc5740a1a0a14d2c04bd2fb95d05845a39ba0b70LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christi praedestinatio non sit exemplar nostrae praedestinationis. Exemplar enim praeexistit exemplato. Nihil autem praeexistit aeterno. Cum ergo praedestinatio nostra sit aeterna, videtur quod praedestinatio Christi non sit exemplar nostrae praedestinationis.Referencing norms: Q24A3Obiectio1, assert-hd33d594ea0be53b662ab99385ca640d182eb8ad0861501339b42b1ecacd015a9
section/24-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f234de6cb5d08ead5a503de62517bc55ea55d5d055012cbc3e8b72a4565fd8cbLA
Praeterea, exemplar ducit in cognitionem exemplati. Sed non oportuit quod Deus duceretur in cognitionem nostrae praedestinationis ex aliquo alio, cum dicatur Rom. VIII, quos praescivit, hos et praedestinavit. Ergo praedestinatio Christi non est exemplar nostrae praedestinationis.Referencing norms: Q24A3Obiectio2, assert-h2ff685336c382a69cc1fa560767d5f3541230e9bba79eeca09b82de2e08a8638, assert-h733239885eb7febc6fd0adea0b1b12179620dda52358417fdafdc0fe44fae44a
section/24-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dc90d532968884df496db23a276374517ee1382a9b485b0dc11e02d48c9857ccLA
Praeterea, exemplar est conforme exemplato. Sed alterius rationis videtur esse praedestinatio Christi quam praedestinatio nostra, quia nos praedestinamur in filios adoptivos, Christus autem est praedestinatus filius Dei in virtute, ut dicitur Rom. I. Ergo eius praedestinatio non est exemplar nostrae praedestinationis.Referencing norms: Q24A3Obiectio3, assert-hb3f58997aa56e52e61ec44e16cc37812e631fdea008f445c2f7cc89994201385, assert-hf99f954070c4be1b60709ee4a6d84d0f98a89012c2a66ff1effa532596fa7123
section/24-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:60eaa903264968b20e5e74681e1421f6a018f22e2d9a2ebdaa4687451b77508dLA
Respondeo dicendum quod praedestinatio dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum ipsum actum praedestinantis. Et sic praedestinatio Christi non potest dici exemplar nostrae praedestinationis, uno enim modo, et eodem actu aeterno, praedestinavit Deus nos et Christum. Alio modo potest praedestinatio considerari secundum id ad quod aliquis praedestinatur, quod est praedestinationis terminus et effectus. Et secundum hoc praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis. Et hoc dupliciter. Primo quidem, quantum ad bonum ad quod praedestinamur. Ipse enim praedestinatus est ad hoc quod esset Dei filius naturalis, nos autem praedestinamur ad filiationem adoptionis, quae est quaedam participata similitudo filiationis naturalis. Unde dicitur Rom. VIII, quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii eius. Alio modo, quantum ad modum consequendi istud bonum, quod est per gratiam. Quod quidem in Christo est manifestissimum, quia natura humana in ipso, nullis suis praecedentibus meritis, unita est filio Dei. Et de plenitudine gratiae eius nos omnes accepimus, ut dicitur Ioan. I.Referencing norms: Q24A3Respondeo, assert-h44afa496ef1b9edec11cc8049ea387a7226e4a161c1f56f0ee3348d111d00a59
section/24-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ccefd5636603bf8fa13098bcd759aad19b5ab62ac74f18402a526d4746784c8cLA
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de Praedest. Sanct., est praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse salvator, ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Dicitur autem lumen praedestinationis et gratiae inquantum per eius praedestinationem et gratiam manifestatur nostra praedestinatio, quod videtur ad rationem exemplaris pertinere. Ergo praedestinatio Christi est exemplar nostrae praedestinationis.Referencing norms: assert-h4a281c04f288563972b8410d5796542e4326f36a9661e70024337a0655b1296d
section/24-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c98f29f486980f09a0b300e4518c1fac311bc5dce6179d4cd8da6a8773da6921LA
Ad primum ergo et secundum dicendum quod rationes illae procedunt de praedestinatione secundum praedestinationis actum.Referencing norms: Q24A4Ad1, assert-h2778b02b8eae259c6b8dafe8efa9e277755dc3b432d80406474eb949db1bccbb
section/24-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:da4dfd99ff5d14752134e394da42f1d67422bc181408dc198b843282ede37c69LA
Ad tertium dicendum quod, si Christus non fuisset incarnandus, Deus praeordinasset homines salvari per aliam causam. Sed quia praeordinavit incarnationem Christi, simul cum hoc praeordinavit ut esset causa nostrae salutis.Referencing norms: Q24A4Ad2, Q24A4Ad3, assert-h56e306d28687649c3ddeb5a2d8fe1c98d3aed8d801f5bc3065f779c95fcdda06, assert-he687eb0cc635794d1bd2b41507c880322fa5f602f9a826d77d602090b0e8eeca
section/24-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6cf7cc0d627085f27e2f90a66f80e78309bcf5717ff4141014998363000519c1LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedestinatio Christi non sit causa nostrae praedestinationis. Aeternum enim non habet causam. Sed praedestinatio nostra est aeterna. Ergo praedestinatio Christi non est causa nostrae praedestinationis.Referencing norms: Q24A4Obiectio1, assert-h0dee2f51d1b7aca1def6a43124ee4c2d2b022724e9e16c2f57cd325ac6bdb99f, assert-h824f9ad423a737ff4a0ce751e469e2070d71471c87484317e680e5850eee18e1
section/24-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:38de670d214e2bf3335d1f3499dee5d74a7c9bf45208f2ccd6f9f5ed791343f7LA
Praeterea, illud quod dependet ex simplici Dei voluntate, non habet aliam causam nisi Dei voluntatem. Sed praedestinatio nostra ex simplici voluntate Dei dependet, dicitur enim Ephes. I, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae. Ergo praedestinatio Christi non est causa nostrae praedestinationis.Referencing norms: Q24A4Obiectio2, assert-h33f49ed92296b01531df84d90bce4346c76e28035406f4365c6e5063455507fc, assert-ha124293d97392353804d1b9e870d4a73abcd956e87d35bf50b0c5979799da865
section/24-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:94f8e5205d8a711814f4146dd387bbac30be9a7c07c475517d97dd5719335d36LA
Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed, remota praedestinatione Christi, non removetur nostra praedestinatio, quia etiam si filius Dei non incarnaretur, erat alius modus possibilis nostrae salutis, ut Augustinus dicit, in libro de Trin. Praedestinatio ergo Christi non est causa nostrae praedestinationis.Referencing norms: Q24A4Obiectio3, assert-h480af8c476ecbb65329bf8478a72fb17cadc31f1f2668ae48d8b0505390d5d19, assert-hf05aeed8a6d76da61f90eb74f2506c654d0f4124cdde89dbec70dfb4b32a0fb5
section/24-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:86a99f1db2a24c015dfa5f94c68dabb22e7d3d5141ab199ffddbf90ec860a49fLA
Respondeo dicendum quod, si consideretur praedestinatio secundum ipsum praedestinationis actum, praedestinatio Christi non est causa praedestinationis nostrae, cum uno et eodem actu Deus praedestinaverit Christum et nos. Si autem consideretur praedestinatio secundum terminum praedestinationis, sic praedestinatio Christi est causa nostrae praedestinationis, sic enim Deus praeordinavit nostram salutem, ab aeterno praedestinando, ut per Iesum Christum compleretur. Sub praedestinatione enim aeterna non solum cadit id quod est fiendum in tempore, sed etiam modus et ordo secundum quod est complendum ex tempore.Referencing norms: Q24A4Respondeo, assert-he231ae5218fcde9f2db5f4435fd1e5c89542639791031080b23550454bc92c3e
section/24-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d0e3fddc67d8ed04a7186771120b58ceccfd4b093f4f1f7e2c9457f3a2f9881bLA
Sed contra est quod dicitur Ephes. I, praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum.Referencing norms: assert-h2069c626387fedc792cc480a5532d8c19f00a4b4fdfbf8202deb0028b096ccc1
question/24/prooemium · paragraph
la · official · sha256:d0f7f77b44ce8029b96c45d932fcd4bfcd1c5299a3a1ab53b64ef8f8fa9ae304LA
Deinde considerandum est de praedestinatione Christi. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum sit praedestinatus. Secundo, utrum sit praedestinatus secundum quod homo. Tertio, utrum eius praedestinatio sit exemplar praedestinationis nostrae. Quarto, utrum sit causa praedestinationis nostrae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 25
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q25
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:d3c76a7961f5d222ee55161f2751284ee9aff1c37223f20d5e54fa070da8074d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 50
section/25-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8145c8c958f169d25f2acb03a1a7231ecd47e7b1fa29bcd08e030d263f1b86afLA
Ad primum ergo dicendum quod in Trinitate sunt tres qui honorantur, sed una est causa honoris. In mysterio autem incarnationis est e converso. Et ideo alio modo est unus honor Trinitatis, et alio modo est unus honor Christi.Referencing norms: Q25A1Ad1, assert-h81d8515a726e486fb646f569b431f09c8016e99d1fd2df0a46cb52cd81caf3eb
section/25-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:83af350511a80b92d22b2af7c32b25416dc7d09a19d5c5d9ffeb652c488e656aLA
Ad secundum dicendum quod operatio non est quae honoratur, sed est ratio honoris. Et ideo per hoc quod in Christo sunt duae operationes, non ostenditur quod sint duae adorationes, sed quod sint duae adorationis causae.Referencing norms: Q25A1Ad2, assert-h06ba1f758729b9366acf4c90e1c9a72015dcb6e837e25a5d8e65c6736ecece53
section/25-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:59238476bd529bef0c30dbfe50c2d9e5f2a7a1df3f0875b5984c8f02ef834c67LA
Ad tertium dicendum quod anima Christi, si non esset unita Dei verbo esset id quod est principalissimum in homine illo. Et ideo sibi praecipue deberetur honor, quia homo est quod est potissimum in eo. Sed quia anima Christi est unita personae digniori, illi personae praecipue debetur honor cui anima Christi unitur. Nec per hoc tamen diminuitur dignitas animae Christi, sed augetur ut supra dictum est.Referencing norms: Q25A1Ad3, assert-hcf333946016c07d2e1f837633ecadced6f3d52b431947582e3e8a58e8dd3d9b2
section/25-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e3b52002d78fffd5c20fdf6e5abdd81c0e41dcbd036031e769acc1fcab882f78LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non eadem adoratione adoranda sit humanitas Christi et eius divinitas. Divinitas enim Christi est adoranda, quae est communis patri et filio, unde dicitur Ioan. V, omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. Sed humanitas Christi non est communis ei et patri. Ergo non eadem adoratione adoranda est humanitas Christi et eius divinitas.Referencing norms: Q25A1Obiectio1, assert-h572b6e1706d77c5a3adda71bbb90f42e5a242bb3e7f54e30138504b3cebc5e77, assert-hcbd25647ead33730b00117a551abff1b285f63af128c98c02f31cf839de84083
section/25-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:60e8a6d71e22bf4244d70353e7ebb5dbaebeda8b3f00ab5306c18c7864d95b84LA
Praeterea, honor est proprie praemium virtutis, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Meretur autem virtus praemium suum per actum. Cum igitur in Christo sit alia operatio divinae et humanae naturae, ut supra habitum est, videtur quod alio honore sit adoranda humanitas Christi, et alio eius divinitas.Referencing norms: Q25A1Obiectio2, assert-h8a2b0ba00ae032f7ccb8aee94f742c3ad1e1cd89785f051775350a739cdc1644
section/25-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:be4e6036aecce4536249f4fec87a74d5e374d2de2b11591c184305db04939c90LA
Praeterea, anima Christi, si non esset verbo unita, esset veneranda propter excellentiam sapientiae et gratiae quam habet. Sed nihil dignitatis est ei subtractum per hoc quod est unita verbo. Ergo natura humana est quadam propria veneratione adoranda, praeter venerationem quae exhibetur divinitati ipsius.Referencing norms: Q25A1Obiectio3, assert-h19d613f6eb4d862f06cb158e062329c76bd351a8d24b528ba89ca944dc08e49e, assert-hf8810f372765205aff4b973b59e7b541b4e217ac65f4b65e60d6f2c06eb224a7
section/25-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dfc35bbbbbb9e32435de84002f582bb1a759c4e7737608e0bee36944e7ee1993LA
Respondeo dicendum quod in eo qui honoratur, duo possumus considerare, scilicet eum cui honor exhibetur, et causam honoris. Proprie autem honor exhibetur toti rei subsistenti, non enim dicimus quod manus hominis honoretur, sed quod homo honoretur. Et si quandoque contingat quod dicatur honorari manus vel pes alicuius, hoc non dicitur ea ratione quod huiusmodi partes secundum se honorentur, sed quia in istis partibus honoratur totum. Per quem etiam modum aliquis homo potest honorari in aliquo exteriori, puta in veste, aut in imagine, aut in nuntio. Causa autem honoris est id ex quo ille qui honoratur habet aliquam excellentiam, nam honor est reverentia alicui exhibita propter sui excellentiam, ut in secunda parte dictum est. Et ideo, si in uno homine sunt plures causae honoris, puta praelatio, scientia et virtus, erit quidem illius hominis unus honor ex parte eius qui honoratur, plures tamen secundum causas honoris, homo enim est qui honoratur et propter scientiam, et propter virtutem. Cum igitur in Christo una sit tantum persona divinae et humanae naturae, et etiam una hypostasis et unum suppositum, est quidem una eius adoratio et unus honor ex parte eius qui adoratur, sed ex parte causae qua honoratur, possunt dici esse plures adorationes, ut scilicet alio honore honoretur propter sapientiam increatam, et propter sapientiam creatam. Si autem ponerentur in Christo plures personae seu hypostases, sequeretur quod simpliciter essent plures adorationes. Et hoc est quod in synodis reprobatur. Dicitur enim in capitulis Cyrilli, si quis audet dicere assumptum hominem coadorari oportere Deo verbo, quasi alterum alteri, et non magis una adoratione honorificat Emmanuelem, secundum quod factum est caro verbum, anathema sit.Referencing norms: Q25A1Respondeo, assert-h248616add1434142fd97490177adae5c52b387a6d6d9aef6348d5d49b5f31d72
section/25-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:956b8f115d9a5e34466ed3f0bb94629b2082fe9c24874194cd171c69dac06690LA
Sed contra est quod in capitulis quintae synodi sic legitur, si quis in duabus naturis adorari dicit Christum, ex quo duae adorationes introducuntur, sed non una adoratione Deum verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum est, talis anathema sit.Referencing norms: assert-h91dc09a939ea2260154d9ba9aa5ce2e43f6b052292ada5a21d210e8f0d8f551b
section/25-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:84d66ad23450036684a66d09640bdca7b195b64bea5ee30a1889ea77598e943dLA
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa non est sic intelligenda quasi seorsum adoretur caro Christi ab eius divinitate, hoc enim posset contingere solum hoc modo, si esset alia hypostasis Dei et hominis. Sed quia, ut dicit Damascenus, si dividas subtilibus intelligentiis quod videtur ab eo quod intelligitur, inadorabilis est ut creatura, scilicet adoratione latriae. Et tunc sic intellectae ut separatae a Dei verbo, debetur sibi adoratio duliae, non cuiuscumque, puta quae communiter exhibetur aliis creaturis; sed quadam excellentiori, quam hyperduliam vocant.Referencing norms: Q25A2Ad1, assert-h9a2f78649a0f82c2cd2a3c1f1b61301ee00a11ecc4ef2fffaddf66aabe397477
section/25-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:97a89e2e34242b4a970df77a87a65693848b7ef2482a4c6ad3ca1a94ac9c10c9LA
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum et tertium. Quia adoratio latriae non exhibetur humanitati Christi ratione sui ipsius, sed ratione divinitatis cui unitur, secundum quam Christus non est minor patre.Referencing norms: Q25A2Ad2, Q25A2Ad3, assert-h79b910561a31d42fe81b4c9bbcd4ff76ab71c20a8d0c55f1a1f11e32a61378a1, assert-hff78105855f466b60c05832cf67760874803506fab6976c30b7de3ef1fb5ea9f
section/25-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:37417d62e70cb456776d1735973d559b61ce33ab6f7da9972d04c90087909555LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod humanitas Christi non sit adoranda adoratione latriae. Quia super illud Psalmi, adorate scabellum pedum eius quoniam sanctum est, dicit Glossa, caro a verbo Dei assumpta sine impietate adoratur a nobis, quia nemo spiritualiter carnem eius manducat nisi prius adoret; non illa dico adoratione quae latria est, quae soli creatori debetur. Caro autem est pars humanitatis. Ergo humanitas Christi non est adoranda adoratione latriae.Referencing norms: Q25A2Obiectio1, assert-h481122699208045bfcc8d3ea8d3c4cf5415d0736efed00bff827544867181ce7
section/25-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fc6117eea507030b875bd8e99a7afceb9de5067e35e44a6f829706b9a00bf1cbLA
Praeterea, cultus latriae nulli creaturae debetur, ex hoc enim reprobantur gentiles quod coluerunt et servierunt creaturae, ut dicitur Rom. I. Sed humanitas Christi est creatura. Ergo non est adoranda adoratione latriae.Referencing norms: Q25A2Obiectio2, assert-ha314b460f9ed588ec2efbecfd3f5644e89a8d931388373d8b9d96f9b11f51459, assert-hb53c3a18c0190215fc3761e60ef2e07a393320829134ffa75ed8dcc334d9dd32
section/25-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f884f67d0960eebfe75186ab4dfccd9687900481b3819bc5859ff13ffb70d9afLA
Praeterea, adoratio latriae debetur Deo in recognitionem maximi dominii, secundum illud Deut. VI, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Sed Christus, secundum quod homo, est minor patre. Ergo humanitas eius non est adoratione latriae adoranda.Referencing norms: Q25A2Obiectio3, assert-h75d21dbabde8bc4bcb75e3ac8adc6974c481ec2df9ed1268d2b9cca4c7c6dd95, assert-hcfbb5dc2a45bbea8d8a19f3c29a89c26a5c488286701f6d27c433884f18a34f2
section/25-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dae066185c9fcb319a24acff13e06fed17682dbfcb0142da4150e640bcf3223dLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, honor adorationis debetur hypostasi subsistenti, tamen ratio honoris potest esse aliquid non subsistens, propter quod honoratur persona cui illud inest. Adoratio igitur humanitatis Christi dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut sit eius sicut rei adoratae. Et sic adorare carnem Christi nihil est aliud quam adorare verbum Dei incarnatum, sicut adorare vestem regis nihil est aliud quam adorare regem vestitum. Et secundum hoc, adoratio humanitatis Christi est adoratio latriae. Alio modo potest intelligi adoratio humanitatis Christi quae fit ratione humanitatis Christi perfectae omni munere gratiarum. Et sic adoratio humanitatis Christi non est adoratio latriae, sed adoratio duliae. Ita scilicet quod una et eadem persona Christi adoretur adoratione latriae propter suam divinitatem et adoratione duliae propter perfectionem humanitatis. Nec hoc est inconveniens. Quia ipsi Deo patri debetur honor latriae propter divinitatem, et honor duliae propter dominium quo creaturas gubernat. Unde super illud Psalmi, domine Deus meus in te speravi, dicit Glossa, domine omnium per potentiam, cui debetur dulia. Deus omnium per creationem, cui debetur latria.Referencing norms: Q25A2Respondeo, assert-h2310a90e321b4b419d53258ede93947091c606f23ece7f892d563d39723b71f7
section/25-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:efaae04dc90e4d0bd31b2786a30727fc644cd5169e30c0ca33a94fdae1329936LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in IV libro, adoratur autem caro Christi, incarnato Deo verbo, non propter seipsam, sed propter unitum ei secundum hypostasim verbum Dei. Et super illud Psalmi, adorate scabellum pedum eius, dicit Glossa, qui adorat corpus Christi, non terram intuetur, sed illum potius cuius scabellum est, in cuius honore scabellum adorat. Sed verbum incarnatum adoratur adoratione latriae. Ergo etiam corpus eius, sive eius humanitas.Referencing norms: assert-h0166ac4b7b914eef6fc12f83ee18be91cffd6615849f1dc74a861fac34d6d184
section/25-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e273a738b0a5b5238fa8b80ea23f9b9d6ec638bb64a330f8cff8390f82edd693LA
Ad primum ergo dicendum quod non prohibetur illo praecepto facere quamcumque sculpturam vel similitudinem, sed facere ad adorandum, unde subdit non adorabis ea neque coles. Et quia, sicut dictum est, idem est motus in imaginem et in rem, eo modo prohibetur adoratio quo prohibetur adoratio rei cuius est imago. Unde ibi intelligitur prohiberi adoratio imaginum quas gentiles faciebant in venerationem deorum suorum, idest Daemonum, ideoque praemittitur, non habebis deos alienos coram me. Ipsi autem Deo vero, cum sit incorporeus, nulla imago corporalis poterat poni, quia, ut Damascenus dicit, insipientiae summae est et impietatis figurare quod est divinum. Sed quia in novo testamento Deus factus est homo, potest in sua imagine corporali adorari.Referencing norms: Q25A3Ad1, assert-hc3edfd5b062940ceb3cf240bf0b2c79259055bf6aa718ec15c7ad8bcbc8a607e
section/25-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:61073f52c7e2c6a93f3732417ecedf73f33289c2f7d78326ed1f651b1d15ecf1LA
Ad secundum dicendum quod apostolus prohibet communicare operibus infructuosis gentilium, communicare autem eorum utilibus operibus apostolus non prohibet. Adoratio autem imaginum est inter infructuosa opera computanda quantum ad duo. Primo quidem, quantum ad hoc quod quidam eorum adorabant ipsas imagines ut res quasdam, credentes in eis aliquid numinis esse, propter responsa quae Daemones in eis dabant, et alios mirabiles huiusmodi effectus. Secundo, propter res quarum erant imagines, statuebant enim imagines aliquibus creaturis, quas in eis veneratione latriae venerabantur. Nos autem adoramus adoratione latriae imaginem Christi, qui est verus Deus, non propter ipsam imaginem, sed propter rem cuius imago est, ut dictum est.Referencing norms: Q25A3Ad2, assert-h1ea56fd5db01ed16e05cd93f4619f91a8915e1a0ad5a66c3d82034e031674358
section/25-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:479aa89d53fa702ebbd0202235c91daf04743c8f183655c7a1e94fed034c15faLA
Ad tertium dicendum quod creaturae rationali debetur reverentia propter seipsam. Et ideo, si creaturae rationali, in qua est imago, exhiberetur adoratio latriae posset esse erroris occasio, ut scilicet motus adorantis in homine sisteret inquantum est res quaedam, et non ferretur in Deum, cuius est imago. Quod non potest contingere de imagine sculpta vel picta in materia insensibili.Referencing norms: Q25A3Ad3, assert-h72b0704c1e33edab9d2a6b7c193744f527f69e26d3da8c687af58c13bb138140
section/25-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f2adff1e58c0e31f0786cc94861b95f12eb53ce372a8f44e6814ad73219e077LA
Ad quartum dicendum quod apostoli, familiari instinctu spiritus sancti, quaedam Ecclesiis tradiderunt servanda quae non reliquerunt in scriptis, sed in observatione Ecclesiae per successionem fidelium sunt ordinata. Unde ipse dicit, II Thess. II, state, et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, scilicet ab ore prolatum, sive per epistolam, scilicet scripto transmissam. Et inter huiusmodi traditiones est imaginum Christi adoratio. Unde et beatus Lucas dicitur depinxisse imaginem Christi, quae Romae habetur.Referencing norms: Q25A3Ad4, assert-h8e62044bd1317af9cc99fa1e7f4d16d61570a1a87a4d30ecf1a5ff9d3b6180b8
section/25-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:71d8671779ae68edd622c8cc8de9b57bca5d55fbc4fad960fa0cbca113d24d9fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod imago Christi non sit adoranda adoratione latriae. Dicitur enim Exod. XX, non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem. Sed nulla adoratio est facienda contra Dei praeceptum. Ergo imago Christi non est adoranda adoratione latriae.Referencing norms: Q25A3Obiectio1, assert-h03b1e368839e3abff284c7ac0bef268ea2adba74341f72ad9188214453851554, assert-h066813c345fd0435d79594cb8300adc52a4f2655144aae9682611ffc8ed12ea1
section/25-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b91abee1bd0b32ff01fb78ca95363e6671a14e9046e05b247cfde69dc62ce6baLA
Praeterea, operibus gentilium non debemus communicare, ut apostolus dicit, Ephes. V. Sed gentiles de hoc praecipue inculpantur, quia commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, ut dicitur Rom. I. Ergo imago Christi non est adoranda adoratione latriae.Referencing norms: Q25A3Obiectio2, assert-h4c1ffa8b0228599515b0b093dd63d6aafb47e4ef9b32462a8ff68c4bd36f8e6f, assert-hf8cdeb1d6ccf2fb5d1e0778b766c3f112db8c199ec0e83cf52066debb98e6b2e
section/25-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b4ca95df04165c347c688f9f5186f3a18fb95c8d7128c9647c2ed4187411a4faLA
Praeterea, Christo debetur adoratio latriae ratione divinitatis, non ratione humanitatis. Sed imagini divinitatis eius, quae animae rationali est impressa, non debetur adoratio latriae. Ergo multo minus imagini corporali, quae repraesentat humanitatem ipsius Christi.Referencing norms: Q25A3Obiectio3, assert-h7d5fb7f60639353a28e654c2346a28c10785ee5504b46ed95c018d4737c6f677, assert-hb6aa8db2a9dc1e1809db3c651236393e53bf9512e6794f15fb653274cac0e0c7
section/25-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9a4d30ea285209658c4730ce2db3f5897444ddaf656570839eb7238e31000f88LA
Praeterea, nihil videtur in cultu divino faciendum nisi quod est a Deo institutum, unde et apostolus, I Cor. XI, traditurus doctrinam de sacrificio Ecclesiae, dicit, ego accepi a domino quod et tradidi vobis. Sed nulla traditio in Scriptura invenitur de adorandis imaginibus. Ergo imago Christi non est adoratione latriae adoranda.Referencing norms: Q25A3Obiectio4, assert-h7a8f8d7d3c4d7226fb1bc8198315578195954d77e434a961fb1b1f2413bd591a, assert-h97f74efdcf5f55fdcbc2108ef2025f91a099a448b5714adc6505a20159421d0d
section/25-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0e144f78b9a5026aaa54bbf0911fa8325a11e5b5e2096562d850b619a151436dLA
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in libro de Mem. et Remin., duplex est motus animae in imaginem, unus quidem in imaginem ipsam secundum quod est res quaedam; alio modo, in imaginem inquantum est imago alterius. Et inter hos motus est haec differentia, quia primus motus, quo quis movetur in imaginem prout est res quaedam, est alius a motu qui est in rem, secundus autem motus, qui est in imaginem inquantum est imago, est unus et idem cum illo qui est in rem. Sic igitur dicendum est quod imagini Christi inquantum est res quaedam, puta lignum sculptum vel pictum, nulla reverentia exhibetur, quia reverentia debetur non nisi rationali naturae. Relinquitur ergo quod exhibeatur ei reverentia solum inquantum est imago. Et sic sequitur quod eadem reverentia exhibeatur imagini Christi et ipsi Christo. Cum igitur Christus adoretur adoratione latriae, consequens est quod eius imago sit adoratione latriae adoranda.Referencing norms: Q25A3Respondeo, assert-h6c914f237caa810f141b977b39539211bfe0f8bc308a22de59bd778f97b31ca8
section/25-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:10c4e6ebec6abab95bab0fa5080a372532848a06197fcc578061b9277922090aLA
Sed contra est quod Damascenus inducit Basilium dicentem, imaginis honor ad prototypum pervenit, idest exemplar. Sed ipsum exemplar, scilicet Christus, est adorandus adoratione latriae. Ergo et eius imago.Referencing norms: assert-h15b707bb16989ad8e9110f861c22e7f4045f400f365dbe63680fb2d38450a254
section/25-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67499553296ab42b763448abe67d62ed1ee27fbaee7de175aca3458738409677LA
Ad primum ergo dicendum quod in cruce Christi, quantum ad opinionem vel intentionem infidelium, consideratur opprobrium Christi, sed quantum ad effectum nostrae salutis, consideratur virtus divina ipsius, qua de hostibus triumphavit, secundum illud Coloss. II, ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, et spolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Et ideo dicit apostolus, I Cor. I, verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est.Referencing norms: Q25A4Ad1, assert-hd715ec840020e228398bb464e748e6d8ceeadc4999154c1a0ed3e05c63e3b4a7
section/25-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:10f0b012d4f5bec16a3e7d31215093fb5f92f1b9a6b7db8bb87bc3552e25f757LA
Ad secundum dicendum quod crux Christi, licet non fuerit unita verbo Dei in persona, fuit tamen ei unita aliquo alio modo, scilicet per repraesentationem et contactum. Et hac sola ratione exhibetur ei reverentia.Referencing norms: Q25A4Ad2, assert-h8219f99ea84634536e727df08ab8b64ea5fa558a9e61efd73034f1a56b3afca0
section/25-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:76791c6344a7ae9adba03c1611e47f9bdfe7d2024a7495abdc4e30df8de7655eLA
Ad tertium dicendum quod, quantum ad rationem contactus membrorum Christi, adoramus non solum crucem, sed etiam omnia quae sunt Christi. Unde Damascenus dicit, in IV libro, pretiosum lignum, ut sanctificatum contactu sancti corporis et sanguinis, decenter adorandum; clavos, indumenta, lanceam; et sacra eius tabernacula. Ista tamen non repraesentant imaginem Christi, sicut crux, quae dicitur signum filii hominis, quod apparebit in caelo, ut dicitur Matth. XXIV. Ideoque mulieribus dixit Angelus, Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum, non dixit, lanceatum, sed, crucifixum. Et inde est quod imaginem crucis Christi veneramur in quacumque materia, non autem imaginem clavorum, vel quorumcumque huiusmodi.Referencing norms: Q25A4Ad3, assert-h27771a89fb5e76e10cbc0529b560f236c50fd9e0e077dafc0401579c8b3e555f
section/25-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:910346572bb08cbf35898e26f14250831c296dfd4b2e5fc35b1b422b6ee5b7edLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod crux Christi non sit adoranda adoratione latriae. Nullus enim pius filius veneratur contumeliam patris sui, puta flagellum quo flagellatus est, vel lignum in quo erat suspensus, sed magis illud abhorret. Christus autem in ligno crucis est opprobriosissimam mortem passus, secundum illud Sap. II, morte turpissima condemnemus eum. Ergo non debemus crucem venerari, sed magis abhorrere.Referencing norms: Q25A4Obiectio1, assert-h95ed81dcae27104b6283f33b4893be719f0ebe20ec4a233784c947cb1fa467f3
section/25-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54d5e431b0180cfebbd411c5ac057fd320787a2d215430c2c07f7d1276aed007LA
Praeterea, humanitas Christi adoratione latriae adoratur inquantum est unita filio Dei in persona. Quod de cruce dici non potest. Ergo crux Christi non est adoranda adoratione latriae.Referencing norms: Q25A4Obiectio2, assert-h2e9782ffa28dcbd9be9ee0d295347cc9ab6ee53010fb2616c2547c37a682f52f
section/25-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3faaa3dafd887a8dd7fd501cfd36a0af1ca286e29fa2b4b70ddaf023b8000eafLA
Praeterea, sicut crux Christi fuit instrumentum passionis eius et mortis, ita etiam et multa alia, puta clavi, corona et lancea, quibus tamen non exhibemus latriae cultum. Ergo videtur quod crux Christi non sit adoratione latriae adoranda.Referencing norms: Q25A4Obiectio3, assert-h364ad96c3bc88f87787c4b5ec8e6639b83baf30062c7b9269c2c0ea56355bd26
section/25-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1076b61210f690bcd867e9a11396b7c6b376a60098777bb6ef1d3707ce472d4bLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, honor seu reverentia non debetur nisi rationali creaturae, creaturae autem insensibili non debetur honor vel reverentia nisi ratione naturae rationalis. Et hoc dupliciter, uno modo, inquantum repraesentat naturam rationalem; alio modo, inquantum ei quocumque modo coniungitur. Primo modo consueverunt homines venerari regis imaginem, secundo modo, eius vestimentum. Utrumque autem venerantur homines eadem veneratione qua venerantur et regem. Si ergo loquamur de ipsa cruce in qua Christus crucifixus est, utroque modo est a nobis veneranda, uno modo scilicet inquantum repraesentat nobis figuram Christi extensi in ea; alio modo, ex contactu ad membra Christi, et ex hoc quod eius sanguine est perfusa. Unde utroque modo adoratur eadem adoratione cum Christo, scilicet adoratione latriae. Et propter hoc etiam crucem alloquimur et deprecamur, quasi ipsum crucifixum. Si vero loquamur de effigie crucis Christi in quacumque alia materia, puta lapidis vel ligni, argenti vel auri, sic veneramur crucem tantum ut imaginem Christi, quam veneramur adoratione latriae, ut supra dictum est.Referencing norms: Q25A4Respondeo, assert-h11ce5c6adf7f0f25631ca8e0d96928014b94e57e592f05aaefe0bd9e04d82233
section/25-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2e0c0906f5e12e16e408912e7156b8d3b4687c83d80eb7354bf2aedf7abf0fe9LA
Sed contra, illi exhibemus adorationem latriae in quo ponimus spem salutis. Sed in cruce Christi ponimus spem, cantat enim Ecclesia, o crux, ave, spes unica, hoc passionis tempore, auge piis iustitiam, reisque dona veniam. Ergo crux Christi est adoranda adoratione latriae.Referencing norms: assert-h0be81fa0fad736581886487448fbbecbb8dc8427baa5ea6007ef3d432886c63b
section/25-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ca66088a71a30bd1451b64850f96f55e3a2e2b0420dd46d1a58a270edcf9ac9LA
Ad primum ergo dicendum quod matri regis non debetur aequalis honor honori qui debetur regi. Debetur tamen ei quidam honor consimilis, ratione cuiusdam excellentiae. Et hoc significant auctoritates inductae.Referencing norms: Q25A5Ad1, assert-hb74caad860f5d0b563ea8a97e887681b80743227c6aff8a036e0b0044d3c0be3
section/25-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fb63491acd358da23b7cc0c4688c4ba3af2d2ddc42272a6183eb9d40eca5c450LA
Ad secundum dicendum quod honor matris refertur ad filium, quia ipsa mater est propter filium honoranda. Non tamen eo modo quo honor imaginis refertur ad exemplar, quia ipsa imago, prout in se consideratur ut res quaedam, nullo modo est veneranda.Referencing norms: Q25A5Ad2, assert-h6ca1bab97e4cf6a78634ecfdd1138b161e15baeef31643799bb984c9cdb018c0
section/25-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0929af20346517313b9ee7c449e4edfd9d749955ac7b7efe39c66cf780e52e8fLA
Ad tertium dicendum quod crux, prout ipsa in se consideratur, ut dictum est, non est capax honoris. Sed beata virgo est secundum seipsam capax venerationis. Et ideo non est similis ratio.Referencing norms: Q25A5Ad3, assert-h36f99e98172e822a428b244fb7921af470b76dad6387ab1490f21ac5ee173a0c
section/25-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:abe509e11eacdd470df41b229db319f20c968f89b9b25edbd927d58e74333889LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod mater Dei sit adoranda adoratione latriae. Videtur enim idem honor exhibendus esse matri regis et regi, unde dicitur III Reg. II quod positus est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. Et Augustinus dicit, in sermone de Assumpt., thronum Dei, thalamum domini caeli, atque tabernaculum Christi, dignum est ibi esse ubi est ipse. Sed Christus adoratur adoratione latriae. Ergo et mater eius.Referencing norms: Q25A5Obiectio1, assert-h1bc258625ad1abd4a9b1ecbccaa67bec41da81f6c9d5e0bdd1f3f1a8db62bbd0, assert-h9ee88e7a07153f3415e2250c6b4ec1c665a3b106bece69f1275d1ff6384f9591
section/25-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6597fac29f97734cb76d8972104e633eea5ae9d5523a55fdf7456c346afcf636LA
Praeterea, Damascenus dicit, in IV libro, quod honor matris refertur ad filium. Sed filius adoratur adoratione latriae. Ergo et mater.Referencing norms: Q25A5Obiectio2, assert-h081298bd7247c0952d638b9a8a97089b44be16e9ca6c78042df6db7804b124c9, assert-h3c39aa89155157626af6b6d97e0f75e0bf5b3c24863b7c2541069aa0714760d3
section/25-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:851914815acb2775b22cc4583f7c02d1d4251ba87edfe977db38e21cc58f6cf5LA
Praeterea, coniunctior est Christo mater eius quam crux. Sed crux adoratur adoratione latriae. Ergo et mater eadem adoratione est adoranda.Referencing norms: Q25A5Obiectio3, assert-h5506087f2cbe67e6e4ce4a0c2b4bf02cca5baa930a3de8febf140cce055faf76, assert-h8c3346b2e8309f612edd35c3f25d055ca7729f52db02377d8e81ac78427570ed
section/25-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eeb34cf8f97f6cea084362dd82a007379659c2fabda8c45072807498c1fa878bLA
Respondeo dicendum quod, quia latria soli Deo debetur, non debetur creaturae prout creaturam secundum se veneramur. Licet autem creaturae insensibiles non sint capaces venerationis secundum seipsas, creatura tamen rationalis est capax venerationis secundum seipsam. Et ideo nulli purae creaturae rationali debetur cultus latriae. Cum ergo beata virgo sit pure creatura rationalis, non debetur ei adoratio latriae, sed solum veneratio duliae, eminentius tamen quam ceteris creaturis, inquantum ipsa est mater Dei. Et ideo dicitur quod debetur ei, non qualiscumque dulia, sed hyperdulia.Referencing norms: Q25A5Respondeo, assert-ha9b12fc750eb66e21c1dc4f945acc11aadca81fe43b6afb4714ecd99fb3196f9
section/25-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:35bc9af55522773adcc560f16789d87c069bcee12656511044001ac14f8084dbLA
Sed contra est quod mater Dei est pura creatura. Non ergo ei debetur adoratio latriae.Referencing norms: assert-he15e0916780261cafdafa2fe42cd7ee7138465fe1aec7e4994b67c975991d557
section/25-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fdcf88d1311a487f0ec2eb76074031eec092959ba432c2406a9bf72b4d4e066cLA
Ad primum ergo dicendum quod haec fuit ratio Vigilantii, cuius verba introducit Hieronymus in libro quem contra eum scripsit, dicentis, prope ritum gentilium videmus sub praetextu religionis introductum, pulvisculum nescio quem in modico vasculo, pretioso linteamine circumdatum, osculantes adorant. Contra quem Hieronymus dicit, in epistola ad Riparium, nos, non dico martyrum reliquias, sed nec solem nec lunam nec Angelos adoramus, scilicet adoratione latriae. Honoramus autem reliquias martyrum, ut eum cuius sunt martyres adoremus, honoramus servos, ut honor servorum redundet ad dominum. Sic ergo honorando reliquias sanctorum non incidimus in errorem gentilium, qui cultum latriae mortuis hominibus exhibebant.Referencing norms: Q25A6Ad1, assert-hc2f55306f3fc49ee811a1e19d4ccb6e28273bddcbf4959d4f32e72431f1d1d0c
section/25-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf53f14b3d6daafd0a5972f3013b345a6b5be2d4350b8bf576153890fbc74f4eLA
Ad secundum dicendum quod corpus insensibile non adoramus propter seipsum, sed propter animam, quae ei fuit unita, quae nunc fruitur Deo; et propter Deum, cuius fuerunt ministri.Referencing norms: Q25A6Ad2, assert-hc1ed8f607c5306ca337ff09e0634d460ec99d9ccd6c24c4236928e2f3ccf62fc
section/25-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:94bb1a7b8d847b46221a55ece0069777fb943a0feea522cd571feeb5efd0e46bLA
Ad tertium dicendum quod corpus mortuum alicuius sancti non est idem numero quod primo fuerit dum viveret, propter diversitatem formae, quae est anima, est tamen idem identitate materiae, quae est iterum suae formae unienda.Referencing norms: Q25A6Ad3, assert-hfbf1639abbe5412a6c2319fdf2cc91cec1b771401c81e87eff3bd632d063726c
section/25-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b97136a24895d716ce0d7fd8633ff4cca6b0435c971639de6049356f5460b1f5LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sanctorum reliquiae nullo modo sint adorandae. Non enim est aliquid faciendum quod possit esse erroris occasio. Sed adorare mortuorum reliquias videtur ad errorem gentilium pertinere, qui mortuis hominibus honorificentiam impendebant. Ergo non sunt sanctorum reliquiae honorandae.Referencing norms: Q25A6Obiectio1, assert-h8832e20aabd66b9c0e42c2d2b79f046d41f1d28611d79fec14e92ad3717e2537, assert-ha4df21fe1fd1acc46fb868c6dba3a8995362806bbc443339dcaed00dc514ad45
section/25-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5107986f8d9563302a157379f79d695ed89aa0ab8caf249e1f01068eb47fcba9LA
Praeterea, stultum videtur rem insensibilem venerari. Sed sanctorum reliquiae sunt insensibiles. Ergo stultum est eas venerari.Referencing norms: Q25A6Obiectio2, assert-h98af44d8b926dee2b3f8dcc41f9369a55b75c4eb5c9e85415ac8426a79e0d83f, assert-hf6c70e9c0543d96a7f787a7009efb5dd8dd821bf5e787881823d526c9472cf9c
section/25-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe0811340d8ac490cb3e82acda78d6d7e789c613c4c872685f47fd58fb16f328LA
Praeterea, corpus mortuum non est eiusdem speciei cum corpore vivo, et per consequens non videtur esse numero idem. Ergo videtur quod post mortem alicuius sancti, corpus eius non sit adorandum.Referencing norms: Q25A6Obiectio3, assert-hf46458e07b2c7dead19c62933f3974b02cff895673e7b0c591ebb8791bd88700
section/25-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1351ca6578169ac766ac383199dfb7e5b9ab39be3a113eef3b4c4df4a7650845LA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Civ. Dei, si paterna vestis et anulus, ac si quid huiusmodi est, tanto carius est posteris quanto erga parentes est maior affectus, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus, haec enim ad ipsam naturam hominis pertinent. Ex quo patet quod qui habet affectum ad aliquem, etiam ipsa quae de ipso post mortem relinquuntur veneratur, non solum corpus aut partes corporis eius, sed etiam aliqua exteriora, puta vestes et similia. Manifestum est autem quod sanctos Dei in veneratione debemus habere, tanquam membra Christi, Dei filios et amicos, et intercessores, nostros. Et ideo eorum reliquias qualescumque honore congruo in eorum memoriam venerari debemus, et praecipue eorum corpora, quae fuerunt templum spiritus sancti, et organa spiritus sancti in eis habitantis et operantis, et sunt corpori Christi configuranda per gloriam resurrectionis. Unde et ipse Deus huiusmodi reliquias convenienter honorat, in eorum praesentia miracula faciendo.Referencing norms: Q25A6Respondeo, assert-h89144456ddb254decc8bf0e8ab4c288701064699bc924e7e7d321bd9a1e46fe2
section/25-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d41d037dcd7d2ed0a4903c4a28e1c0c9ff25ba8b91adb2362d0e7ad0ddccbe2eLA
Sed contra est quod dicitur in libro de Ecclesiast. Dogmat., sanctorum corpora, et praecipue beatorum martyrum reliquias, ac si Christi membra, sincerissime adoranda (scilicet, credimus). Et postea subdit, si quis contra hanc sententiam velit esse, non Christianus, sed Eunomianus et Vigilantius creditur.Referencing norms: assert-h47cdd81c7c93bee3a691598ed75e36d89eaba71540cc8bd61538424dbf50cc46
question/25/prooemium · paragraph
la · official · sha256:5e25c0a0e72b2436b8727ab56b1f88fce6713d619984f710242ce9a88b1ba7d5LA
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad Christum in comparatione ad nos. Et primo, de adoratione Christi, qua scilicet nos eum adoramus; secundo, de hoc quod est mediator noster ad Deum. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum una et eadem adoratione sit adoranda divinitas Christi et eius humanitas. Secundo, utrum caro eius sit adoranda adoratione latriae. Tertio, utrum adoratio latriae sit exhibenda imagini Christi. Quarto, utrum sit exhibenda cruci Christi. Quinto, utrum sit exhibenda matri eius. Sexto, de adoratione reliquiarum sanctorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 26
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q26
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4016.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:e4502f5b87740658866e64193b1062fb8de5807710d8adecd0ff199905b6e4d3 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/26-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3ed89512b494d1c7e413b01acbd83086461f9f1834131a2b54abe758ae3f6ca7LA
Ad primum ergo dicendum quod prophetae et sacerdotes veteris legis dicti sunt mediatores inter Deum et homines dispositive et ministerialiter, inquantum scilicet praenuntiabant et praefigurabant verum et perfectum Dei et hominum mediatorem. Sacerdotes vero novae legis possunt dici mediatores Dei et hominum inquantum sunt ministri veri mediatoris, vice ipsius salutaria sacramenta hominibus exhibentes.Referencing norms: Q26A1Ad1, assert-hb28a66aa210d0597748f3f1ab89be999a56a1f6419847f8eb934c048734ec7bd
section/26-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7d6ecc3140397d625bc30ff454ec79417f70b431446de7592ea236a3ac4d4efcLA
Ad secundum dicendum quod Angeli boni, ut Augustinus dicit, in IX de Civ. Dei, non recte possunt dici mediatores inter Deum et homines. Cum enim utrumque habeant cum Deo, et beatitudinem et immortalitatem, nihil autem horum cum hominibus miseris et mortalibus, quomodo non potius remoti sunt ab hominibus, Deoque coniuncti, quam inter utrosque medii constituti? Dionysius tamen dicit eos esse medios, quia, secundum gradum naturae, sunt infra Deum et supra homines constituti. Et mediatoris officium exercent, non quidem principaliter et perfective, sed ministerialiter et dispositive, unde Matth. IV dicitur quod accesserunt Angeli et ministrabant ei, scilicet Christo. Daemones autem habent quidem cum Deo immortalitatem, cum hominibus vero miseriam. Ad hoc ergo se interponit medius Daemon immortalis et miser, ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, sed perducat ad miseriam immortalem. Unde est sicut malus medius, qui separat amicos. Christus autem habuit cum Deo communem beatitudinem, cum hominibus autem mortalitatem. Et ideo ad hoc se interposuit medium ut, mortalitate transacta, ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstravit; et ex miseris beatos efficeret, unde nunquam ipse discessit. Et ideo ipse est bonus mediator, qui reconciliat inimicos.Referencing norms: Q26A1Ad2, assert-hd17d2bbf5e9dcf5bb98e23d18118655aa655b4a4dce87ee87854cf53d775fea6
section/26-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cdcf792876d9366729eb7255150943e425108f4b20059ba90a4939e965f40e7fLA
Ad tertium dicendum quod spiritus sanctus, cum sit per omnia Deo aequalis, non potest dici medius vel mediator inter Deum et homines, sed solus Christus, qui, licet secundum divinitatem aequalis sit patri, tamen secundum humanitatem minor est patre, ut dictum est. Unde, super illud Galat. III, Christus est mediator, dicit Glossa, non pater vel spiritus sanctus. Dicitur autem spiritus sanctus interpellare pro nobis, quia ipse interpellare nos facit.Referencing norms: Q26A1Ad3, assert-haaffd6a17927612c9ab4439fa795037933bc334df6663d32ed2e7da0d7b4a8b0
section/26-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d933506b3de6d73150155f5c648447921bf44eca9c84e50dcb3863ea655a6722LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod esse mediatorem Dei et hominum non sit proprium Christo. Sacerdos enim et propheta videtur esse mediator inter Deum et homines, secundum illud Deut. V, ego illo tempore sequester et medius fui inter vos et Deum. Sed esse prophetam et sacerdotem non est proprium Christo. Ergo nec etiam esse mediatorem.Referencing norms: Q26A1Obiectio1, assert-h16d764da0c5c0bdacc5db405d7ca533132d9a9a8c2c8ca26d9a2ac438cdd5825, assert-h8fdf266019bffe8c19418a7abc60b8243b27d75530331055713afb1c8d6d40a3
section/26-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:40150734376c63215fe70b37aee167fb07aa80a89f35ddd0c1dc830fa19389d4LA
Praeterea, illud quod convenit Angelis bonis et malis, non potest dici esse proprium Christo. Sed esse medium inter Deum et homines convenit Angelis bonis, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom. Convenit etiam Angelis malis, idest Daemonibus, habent enim quaedam communia cum Deo, scilicet immortalitatem; quaedam autem habent communia cum hominibus, scilicet quod sunt animo passivi, et per consequens miseri; ut patet per Augustinum, in Lib. IX de Civ. Dei. Ergo esse mediatorem Dei et hominum non est proprium Christo.Referencing norms: Q26A1Obiectio2, assert-ha3c81a98a73e64fd8a7abf7c0d5b28990c08bb96b32e1e97928360c471cedd1f, assert-hfb921753e18bb78edfd30ad3b6dcaf839db0c3e36f9bf836b9c8b895ab86e82a
section/26-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:d7173c18f6b6c96eba7840f39288fea4160fca0396e4762c44c36c92fe8223c0LA
Praeterea, ad officium mediatoris pertinet interpellare ad unum eorum inter quos est mediator, pro altero. Sed spiritus sanctus, sicut dicitur Rom. VIII, interpellat pro nobis ad Deum gemitibus inenarrabilibus. Ergo spiritus sanctus est mediator inter Deum et homines. Ergo non est proprium Christo.Referencing norms: Q26A1Obiectio3, assert-h2e8dd8daadb172d78562ea2cad2df057a5a68191875a6fcd42d30ae71c628355, assert-h316f6eafd20a92e12c51fc5fa0d82767e560acfa6241a9d70153f6e5fa7276a5, assert-h411af93eec51701c6a92683d4c764514c8e6e7bcee9fc7f7ca8655ea07277ce6
section/26-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f87961dfbad866e10f86e86fcf39a947c1316c10ada5d0c93c9e374effeede9LA
Respondeo dicendum quod mediatoris officium proprie est coniungere eos inter quos est mediator, nam extrema uniuntur in medio. Unire autem homines Deo perfective quidem convenit Christo, per quem homines reconciliantur Deo, secundum illud II Cor. V, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Et ideo solus Christus est perfectus Dei et hominum mediator, inquantum per suam mortem humanum genus Deo reconciliavit. Unde, cum apostolus dixisset, mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, subiunxit, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. Nihil tamen prohibet aliquos alios secundum quid dici mediatores inter Deum et hominem, prout scilicet cooperantur ad unionem hominum cum Deo dispositive vel ministerialiter.Referencing norms: Q26A1Respondeo, assert-h3507ae1715f81b06c1fbfeeec4de6fdb8bb9bf757482192bc6e5228520b391d3
section/26-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:06a8ac6efc6a1ca4730dc55830866c3ad959cbb0a592aeed87b1d87f97018421LA
Sed contra est quod dicitur I Tim. II, unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.Referencing norms: assert-he0d85221603f0ed8d9e998887ff736713b63f116e68311976bd9a882da5bd7e6
section/26-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:609207f919cdee0f076dbee27a58256041748af3625840da2c6e65c32de4fcb2LA
Ad primum ergo dicendum quod, si subtrahatur divina natura a Christo, subtrahitur per consequens ab eo singularis plenitudo gratiarum, quae convenit ei inquantum est unigenitus a patre, ut dicitur Ioan. I. Ex qua quidem plenitudine habet ut sit super omnes homines constitutus, et propinquius ad Deum accedens.Referencing norms: Q26A2Ad1, assert-h08466f30d6cd1119cfa7900e94c77a1cb7c9858e4a1123cabc037b61463fc67c
section/26-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9df4b51a659607ee03f0bfc3fbf9cdb5cfeef0390dddd2de3fb6cbc93e9f8f06LA
Ad secundum dicendum quod Christus, secundum quod Deus, est per omnia aequalis patri. Sed etiam in humana natura excedit alios homines. Et ideo, secundum quod homo, potest esse mediator, non autem secundum quod Deus.Referencing norms: Q26A2Ad2, assert-h857fd1e9decb98be6c1f8433e3c4dd8f1ad5e1f2ac7bb82d065bb4324000396b
section/26-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f490eaee8234367ccf9965fe20001058144dc485a82fe688ee2113a330cdd90LA
Ad tertium dicendum quod, licet auctoritative peccatum auferre conveniat Christo secundum quod est Deus, tamen satisfacere pro peccato humani generis convenit ei secundum quod homo. Et secundum hoc dicitur Dei et hominum mediator.Referencing norms: Q26A2Ad3, assert-h1b6757219f564ba1633852036c04506b0c0c498fe8db040eb8d60f43134b4618
section/26-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:927ea13a810d7c31f286c666701ec70a00a02ab46b08b9ec93a6458f29990d9fLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit mediator Dei et hominum secundum quod homo. Dicit enim Augustinus, in libro contra Felicianum, una est Christi persona, ne sit non unus Christus, non una substantia; ne, mediatoris dispensatione submota, aut Dei tantum aut hominis dicatur filius. Sed non est Dei et hominis filius secundum quod homo, sed simul secundum quod Deus et homo. Ergo neque dicendum est quod sit mediator Dei et hominum solum secundum quod homo.Referencing norms: Q26A2Obiectio1, assert-ha966ef261dc0c7921fa3765f014c4e7465e7d35505ad36c0e3c2a4037ba7f3f0, assert-hc821b8ee512a56eae67efe93275b61ebd4834a5d4451cc716a6e783833eb47da
section/26-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8099381ccc683932972d7d5cab0f03c242ab83535a7f4a414c1a987e38a3d14fLA
Praeterea, sicut Christus, inquantum est Deus, convenit cum patre et spiritu sancto, ita, inquantum est homo, convenit cum hominibus. Sed propter hoc quod, inquantum est Deus, convenit cum patre et spiritu sancto, non potest dici mediator inquantum est Deus, quia super illud I Tim. II, mediator Dei et hominum, dicit Glossa, inquantum est verbum, non medius est, quia aequalis est Deo, et Deus apud Deum, et simul unus Deus. Ergo nec etiam inquantum homo, potest dici mediator, propter convenientiam quam cum hominibus habet.Referencing norms: Q26A2Obiectio2, assert-h7830393060c5790687b8806372ec9ef074c863266ed8e620fecfadffa65d0b8a, assert-h88ce25d3e8318fbc8c727f8fd318f0b17cfcb2de9535ef0f71a1237087a41212
section/26-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:35fa2f4b0dfec1114f2fb7cd3b2ee91ec9908e4444b4047d21e2a15835c48631LA
Praeterea, Christus dicitur mediator inquantum reconciliavit nos Deo, quod quidem fecit auferendo peccatum, quod nos separabat a Deo. Sed auferre peccatum convenit Christo non inquantum est homo, sed inquantum est Deus. Ergo Christus, inquantum est homo, non est mediator, sed inquantum est Deus.Referencing norms: Q26A2Obiectio3, assert-h4bef7780925eb160b53efb1011ae90440e5ad39d3a18d761fe276d6d17b47bfe, assert-h75dce2a963d4fc777b979f995be7974543ac6f9bd161926a8c0a0d6566c7e3a0
section/26-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bf4f90761bc64a42323858042c993e7aa8bc1dd2516b35a855f45b34ce544b5bLA
Respondeo dicendum quod in mediatore duo possumus considerare, primo quidem, rationem medii; secundo, officium coniungendi. Est autem de ratione medii quod distet ab utroque extremorum, coniungit autem mediator per hoc quod ea quae unius sunt, defert ad alterum. Neutrum autem horum potest convenire Christo secundum quod Deus, sed solum secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, non differt a patre et spiritu sancto in natura et potestate dominii, nec etiam pater et spiritus sanctus aliquid habent quod non sit filii, ut sic possit id quod est patris vel spiritus sancti, quasi quod est aliorum, ad alios deferre. Sed utrumque convenit ei inquantum est homo. Quia, secundum quod est homo, distat et a Deo in natura, et ab hominibus in dignitate et gratiae et gloriae. Inquantum etiam est homo, competit ei coniungere homines Deo, praecepta et dona hominibus exhibendo, et pro hominibus ad Deum satisfaciendo et interpellando. Et ideo verissime dicitur mediator secundum quod homo.Referencing norms: Q26A2Respondeo, assert-h9b937afbb4540d51141c2004d8293b3c348ac051e8450e5e2ce6cba4fbc1476a
section/26-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7ba875952e12f681cc24ad33cf4cf5ebf03c25d2dc5a17d0a412033914a15248LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Lib. IX, de Civ. Dei, non ob hoc est mediator Christus, quia est verbum. Maxime quippe immortale et maxime beatum verbum longe a mortalibus miseris. Sed mediator est secundum quod homo.Referencing norms: assert-hb36683e1c78e046d5cb9bc44990e757d2e5ae38dcdc1198a2806e096d92a2e62
question/26/prooemium · paragraph
la · official · sha256:4934d439f342319d71acc3996d7489d8c5d30eec0ecb6ab9a03ef26df8153cb6LA
Deinde considerandum est de hoc quod Christus dicitur mediator Dei et hominum. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum esse mediatorem Dei et hominum sit proprium Christo. Secundo, utrum hoc conveniat ei secundum humanam naturam.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 3
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q3
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:c591d41078bda3c7e36fdeb738feab8b3b6bb8b8266a156caf9516c0a111b23d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 65
section/3-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c2ead3a8c996f3e37364c8ed44328eca597930a9715b535f305bf05d0d0e17abLA
Ad primum ergo dicendum quod, cum persona divina sit infinita, non potest ei fieri additio. Unde Cyrillus dicit, in epistola synodali Ephesini Concilii, non secundum coappositionem coniunctionis intelligimus modum. Sicut etiam in unione hominis ad Deum quae est per gratiam adoptionis, non additur aliquid Deo, sed id quod divinum est apponitur homini. Unde non Deus, sed homo perficitur.Referencing norms: Q3A1Ad1, assert-hd56bef28024d5ec52b6f9ee1c23c3c294f156644ddcc812fcbc9be85eb7f7c5c
section/3-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8843adb85c1e0066895afa538dbb07a1d362dbb3093a0ca82b2e400628e04fe5LA
Ad secundum dicendum quod persona dicitur incommunicabilis inquantum non potest de pluribus suppositis praedicari. Nihil tamen prohibet plura de persona praedicari. Unde non est contra rationem personae sic communicari ut subsistat in pluribus naturis. Quia etiam in personam creatam possunt plures naturae concurrere accidentaliter, sicut in persona unius hominis invenitur quantitas et qualitas. Hoc autem est proprium divinae personae, propter eius infinitatem, ut fiat in ea concursus naturarum, non quidem accidentaliter, sed secundum subsistentiam.Referencing norms: Q3A1Ad2, assert-h9e4fcacf050d5ae824aafc59cc8b729b8aab6f318d014b639a9abe54bb1be2ad
section/3-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:72509492ac11d99072a7c266b69231481aeacef8c203d2aa9846d7a53db67690LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, natura humana non constituit personam divinam simpliciter, sed constituit eam secundum quod denominatur a tali natura. Non enim ex natura humana habet filius Dei quod sit simpliciter, cum fuerit ab aeterno, sed solum quod sit homo. Sed secundum naturam divinam constituitur persona divina simpliciter. Unde persona divina non dicitur assumere divinam naturam, sed humanam.Referencing norms: Q3A1Ad3, assert-hf75d78935776eafd7c48bbbe5bde2d63789e67cc336e5a00e77023e250563424
section/3-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2ada37c3433bb5e176df1cbf44fb244bb7e1581723b8f6e7d0d5daa26f29062LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod personae divinae non conveniat assumere naturam creatam. Persona enim divina significat aliquid maxime perfectum. Perfectum autem est cui non potest fieri additio. Cum igitur assumere sit quasi ad se sumere, ita quod assumptum addatur assumenti, videtur quod personae divinae non conveniat assumere naturam creatam.Referencing norms: Q3A1Obiectio1, assert-h459ba34d63a3c09867f2fb472f049449f475c374a72a235db4167f9e5392b59c
section/3-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d11a3a5fb6e113a946a8458328033e5e4f3dc680a0471288055306bb41833af4LA
Praeterea, illud ad quod aliquid assumitur, communicatur quodammodo ei quod in ipsum assumitur, sicut dignitas communicatur ei qui in dignitatem assumitur. Sed de ratione personae est quod sit incommunicabilis, ut in prima parte dictum est. Ergo personae divinae non convenit assumere, quod est ad se sumere.Referencing norms: Q3A1Obiectio2, assert-h1310d637867559364e9dac0da75fb2692cf3bf5c20721be95e3988cc30aff716, assert-h1cd05244e31936b16b6ff76b91d2854de483abe78f8dbe63b8e36bf1645aa752
section/3-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:67087eaab0f9e6ff84d74792ecbcebda985d9a6d549104bcf65633d19c2269abLA
Praeterea, persona constituitur per naturam. Sed inconveniens est quod constitutum assumat constituens, quia effectus non agit in suam causam. Ergo personae non convenit assumere naturam.Referencing norms: Q3A1Obiectio3, assert-h21a9321fad98180b1d4069d49a55749fe6b8758a4b2987f2ae14c9713733009d, assert-h584222703803e68c021a077905536d01c8cfcbfda9fd443b877b9217a94dc1eb
section/3-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dc2e9d2a72f813099b7debdf60354b7b550066deee26786e877bc4c134ce6b14LA
Respondeo dicendum quod in verbo assumptionis duo importantur, videlicet principium actus, et terminus, dicitur enim assumere quasi ad se aliquid sumere. Huius autem assumptionis persona est et principium et terminus. Principium quidem, quia personae proprie competit agere, huiusmodi autem sumptio carnis per actionem divinam facta est. Similiter etiam persona est huius sumptionis terminus, quia, sicut supra dictum est, unio facta est in persona, non in natura. Et sic patet quod propriissime competit personae assumere naturam.Referencing norms: Q3A1Respondeo, assert-he1d9f9ab15d26a4375179ed633b9b0ccfaff5fb960cd563f32e81e3c71006815
section/3-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3887b2db9dec47b6ec7debf2fe780633f206f08f36f82b24b5eac5f19708aa85LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, formam, idest naturam servi in suam accepit Deus ille, scilicet unigenitus, personam. Sed Deus unigenitus est persona. Ergo personae competit accipere naturam, quod est assumere.Referencing norms: assert-h0d631826d27aa4a707a066c2688fd64aa7e5087f63f7070c863e2c293f870185
section/3-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0cf6414e09b1d27f16d4cc0e86773ebacd0ce005c7de057a1153b433ecf6e102LA
Ad primum ergo dicendum quod ly se est reciprocum, et refert idem suppositum. Natura autem divina non differt supposito a persona verbi. Et ideo, inquantum natura divina sumit naturam humanam ad personam verbi, dicitur eam ad se sumere. Sed quamvis pater assumat naturam humanam ad personam verbi, non tamen propter hoc sumit eam ad se, quia non est idem suppositum patris et verbi. Et ideo non potest dici proprie quod pater assumat naturam humanam.Referencing norms: Q3A2Ad1, assert-h9e0a774a787e6c947093f503492d9f654bc23af291c5b3bf8869447d8716562c
section/3-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c30b19e131a7ea6906cbe2f9f2f9186ef624f08b85e86f9719e3f223411ffb43LA
Ad secundum dicendum quod id quod convenit divinae naturae secundum se, convenit tribus personis, sicut bonitas, sapientia et huiusmodi. Sed assumere convenit ei ratione personae verbi, sicut dictum est. Et ideo soli illi personae convenit.Referencing norms: Q3A2Ad2, assert-ha183c2f36f1817d25ef7cebf8e0e99f3c3ca5006a7b687ebdb388471ee7ef7f0
section/3-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4a1351ba9276e612b6496bc45c6334f020ccd69ae9b69e6e79e6f10f994f5a17LA
Ad tertium dicendum quod, sicut in Deo idem est quod est et quo est, ita etiam in eo idem est quod agit et quo agit, quia unumquodque agit inquantum est ens. Unde natura divina et est id quo Deus agit, et est ipse Deus agens.Referencing norms: Q3A2Ad3, assert-h558d16bc620d192d74d1f8c1ee6d3b18baaa34500ad1eb49372003ccf13e3c2b
section/3-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:afecba10a73dc0443a750bdf7bb5177389d821bd642c9d97cd9436f28f0740a6LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod naturae divinae non conveniat assumere. Quia, sicut dictum est assumere dicitur quasi ad se sumere. Sed natura divina non sumpsit ad se humanam naturam, quia non est facta unio in natura, sed in persona, sicut supra dictum est. Ergo naturae divinae non competit assumere naturam humanam.Referencing norms: Q3A2Obiectio1, assert-h2970dc6573a83e43f93a6b3b43ce615da43e2ecd08e9c73ecaee7ddd185512f1, assert-h5deb498f3d282c533460217e053c57f31863422d80ad43ead0f717c6aaaee3db
section/3-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0af82b0396368c70911001fe73b7d00161d432119ba81747f882bb162791bd98LA
Praeterea, natura divina communis est tribus personis. Si igitur naturae convenit assumere, sequitur quod conveniat tribus personis et ita pater assumpsit humanam naturam, sicut et filius. Quod est erroneum.Referencing norms: Q3A2Obiectio2, assert-h60c490c2d5455331775adc8a8d3509fd447c984751b4bd9ebfcacc35a829b30f
section/3-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d6a90eefa7f09845e128512c388c37405836df1e9eba6de88c8b7a63c6bc6d0eLA
Praeterea, assumere est agere. Agere autem convenit personae, non naturae, quae magis significatur ut principium quo agens agit. Ergo assumere non convenit naturae.Referencing norms: Q3A2Obiectio3, assert-h523e05f778613de85da4a967727816602e9a308c573ce05b6329f6d8dd3e7c6b
section/3-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee0d6d4da844f955cc1337030ab17614a01f421a70c3127f3df54341ee5c729eLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in verbo assumptionis duo significantur, scilicet principium actionis, et terminus eius. Esse autem assumptionis principium convenit naturae divinae secundum seipsam, quia eius virtute assumptio facta est. Sed esse terminum assumptionis non convenit naturae divinae secundum seipsam, sed ratione personae in qua consideratur. Et ideo primo quidem et propriissime persona dicitur assumere, secundario autem potest dici quod etiam natura assumit naturam ad sui personam. Et secundum etiam hunc modum dicitur natura incarnata, non quasi sit in carnem conversa; sed quia naturam carnis assumpsit. Unde dicit Damascenus, dicimus naturam Dei incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyrillum.Referencing norms: Q3A2Respondeo, assert-h6535729dcf779edc9dc67ec2509f9202483f3fbfcf007b73a46ba4f8a0b954a4
section/3-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8a264465e25ac832e047204611804ddf21ff0187a01b28bdd00056ac622be465LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, illa natura quae semper genita manet ex patre, idest, quae est per generationem aeternam accepta a patre, naturam nostram sine peccato suscepit.Referencing norms: assert-ha0feb2e99fa391ebd8ec763afb1a3c4d1389e4c7c02feaab8b64374b7088ecc4
section/3-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54abb14012da83df3b137f22d8c5321c457438f7da9016d421d1234f97992465LA
Ad primum ergo dicendum quod, quia in divinis idem est quo est et quod est, quidquid eorum quae attribuuntur Deo in abstracto secundum se consideretur, aliis circumscriptis, erit aliquid subsistens, et per consequens persona, cum sit in natura intellectuali. Sicut igitur nunc, positis proprietatibus personalibus in Deo, dicimus tres personas, ita, exclusis per intellectum proprietatibus personalibus, remanebit in consideratione nostra natura divina ut subsistens, et ut persona. Et per hunc modum potest intelligi quod assumat naturam humanam ratione suae subsistentiae vel personalitatis.Referencing norms: Q3A3Ad1, assert-h0cda4fa69ada09f92bba3c2c430682a198425100058f4efa5b7d840832d597b7
section/3-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc5aea9ca683180df251beea9b7427c050a2c213dbf77d19241f29c085381676LA
Ad secundum dicendum quod, etiam circumscriptis per intellectum personalitatibus trium personarum, remanebit in intellectu una personalitas Dei, ut Iudaei intelligunt, ad quam poterit terminari assumptio, sicut nunc dicimus eam terminari ad personam verbi.Referencing norms: Q3A3Ad2, assert-h5ffa3d9a55eb538376cb606e4e2cea9bd8f2c0950f1d2f542f513eb18b891b2d
section/3-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a6983f1af60519be16d8ca04c48924fa09a4228ac7635ea536e9e1ae3bd3a403LA
Ad tertium dicendum quod, abstracta personalitate per intellectum, dicitur nihil remanere per modum resolutionis, quasi aliud sit quod subiicitur relationi, et aliud ipsa relatio, quia quidquid consideratur in Deo, consideratur ut suppositum subsistens. Potest tamen aliquid eorum quae dicuntur de Deo intelligi sine alio, non per modum resolutionis, sed per modum iam dictum.Referencing norms: Q3A3Ad3, assert-he47a94c72f8d6218d73c7f26c3427f232d5a7007f4068e3de7f2ba6ddc70bf77
section/3-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:07280c83b758cfb65553c1efa3561bf455f07b0b76a7e025ba00142481e922f9LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, abstracta personalitate per intellectum, natura non possit assumere. Dictum est enim quod naturae convenit assumere ratione personae. Sed quod convenit alicui ratione alicuius, remoto eo, non potest ei convenire, sicut corpus, quod est visibile ratione coloris, sine colore videri non potest. Ergo, abstracta personalitate per intellectum, natura assumere non potest.Referencing norms: Q3A3Obiectio1, assert-h112242649a931bedc0a5dffe6a8b49413fa1a3747619106569cd3ee406ac1dcd, assert-h6b1c8ebb882f6c7f3dbc79659eb37e7b44255b280ebee6e276b173c5025986ee
section/3-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d7249fd66bf9e3a7c179d62be180fca7efba758a9b2489cca6190ba7cc1ed798LA
Praeterea, assumptio importat terminum unionis, ut dictum est. Sed unio non potest fieri in natura, sed solum in persona. Ergo, abstracta personalitate, natura divina non potest assumere.Referencing norms: Q3A3Obiectio2, assert-h2f4832a121278ce83be5ae9167177e9db9e697e8398101d09850fa07c573458b, assert-hb0db5afff597bda378be2d43f866484b79543fa465ac4875757bd9c29f2de922
section/3-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:afb203f8f70b5de2712d5c800a4d0127ea00cd0c29396f308ad4f22c4e430006LA
Praeterea, in prima parte dictum est quod in divinis, abstracta personalitate, nihil manet. Sed assumens est aliquid. Ergo, abstracta personalitate, non potest divina natura assumere.Referencing norms: Q3A3Obiectio3, assert-h5756ee5c47a6e766a08695950b44ff166c698f495fa1e18305e1d64c93d2385c, assert-h730b6b1b8ce810fbc5358cf082a565a2c08b65fc3b18d25d6a1ca8430ecfdb58
section/3-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5892cf0ee57f8f7b07fb5689c59d5145c136653845dee6ecad33db3eac904c22LA
Respondeo dicendum quod intellectus dupliciter se habet ad divina uno modo, ut cognoscat Deum sicuti est. Et sic impossibile est quod circumscribatur per intellectum aliquid a Deo quod aliud remaneat, quia totum quod est in Deo est unum, salva distinctione personarum; quarum tamen una tollitur, sublata alia, quia distinguuntur solum relationibus, quas oportet esse simul. Alio modo se habet intellectus ad divina, non quidem quasi cognoscens Deum ut est, sed per modum suum, scilicet multipliciter et divisim id quod in Deo est unum. Et per hunc modum potest intellectus noster intelligere bonitatem et sapientiam divinam, et alia huiusmodi, quae dicuntur essentialia attributa, non intellecta paternitate vel filiatione, quae dicuntur personalitates. Et secundum hoc, abstracta personalitate per intellectum, possumus adhuc intelligere naturam assumentem.Referencing norms: Q3A3Respondeo, assert-h2d6d5cba21207f3ba7af554acef6463b94a3dc3d236305173190c5aadab62ee1
section/3-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:84ca733a851fef7b44865640534f9320f2ab21d787e5740162be991aa1fac766LA
Sed contra est quod in divinis personalitas dicitur proprietas personalis, quae est triplex, scilicet paternitas, processio et filiatio, ut in prima parte dictum est. Sed, remotis his per intellectum, adhuc remanet Dei omnipotentia, per quam est facta incarnatio, sicut Angelus dixit, Luc. I, non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ergo videtur quod, etiam remota personalitate, natura divina possit assumere.Referencing norms: assert-he833be21d244b4c038f677eb2230a2dd94f9a3b3f3ab8c61b24e13ea6c97fc04
section/3-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e396fdeda91cda1482c27d6ca1c86331053f77b10c3ff982c7d1910bae2024d3LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit ex parte operationis. Et sequeretur conclusio si solam illam operationem importaret absque termino, qui est persona.Referencing norms: Q3A4Ad1, assert-h581b382b27f92e9a9c2e1caa705357a176110256354477f9e464e6e54ac376b3
section/3-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1871fab20aa3d359037e8843fc87fd15ddadd06bc7d1ae7a4a6e2f3eabdbedd7LA
Ad secundum dicendum quod natura dicitur incarnata, sicut et assumens, ratione personae ad quam terminata est unio, sicut dictum est, non autem prout est communis tribus personis. Dicitur autem tota natura divina incarnata, non quia sit incarnata in omnibus personis, sed quia nihil deest de perfectione divinae naturae personae incarnatae.Referencing norms: Q3A4Ad2, assert-h223d7b2fd74bc8cad30e412ebef41e5c0916172630e4a96b1eb9733f31b12256
section/3-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4ee000b67bb3b77744254547ea05ae61977fa695bc28df45598cf54b1d09cf0cLA
Ad tertium dicendum quod assumptio quae fit per gratiam adoptionis, terminatur ad quandam participationem divinae naturae secundum assimilationem ad bonitatem illius, secundum illud II Pet. I, ut divinae consortes naturae, et cetera. Et ideo huiusmodi assumptio communis est tribus personis et ex parte principii et ex parte termini. Sed assumptio quae est per gratiam unionis, est communis ex parte principii, non autem ex parte termini, ut dictum est.Referencing norms: Q3A4Ad3, assert-h544ee0bfcb136a395df0ebf72d1f42e22cdeba1b47325d96b9555799b6ae0cde
section/3-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:adbf1be1d97a07d0256a2a0e2bf2e0c67976fb1d132bd31b63d949e034365382LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod una persona non possit assumere naturam creatam, alia non assumente. Indivisa enim sunt opera Trinitatis, ut dicit Augustinus, in Enchirid., sicut enim trium personarum est una essentia, ita una operatio. Sed assumere est operatio quaedam. Ergo non potest convenire uni personae divinae quin conveniat alii.Referencing norms: Q3A4Obiectio1, assert-h77d56cb78b1d530f0199196ae43bb96e4f872cddea3b6f8da693a59bae929721, assert-h899a5ace063f27baf68795e81d04e0e5c0007260fc83ce48722f3bee015fd277
section/3-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b30af193c32ec447ecabb746532f36a0ab8af129218079dc3fc7ba7e64dac512LA
Praeterea, sicut dicimus personam filii incarnatam, ita et naturam, tota enim divina natura in una suarum hypostasum incarnata est, ut dicit Damascenus, in III libro. Sed natura communis est tribus personis. Ergo et assumptio.Referencing norms: Q3A4Obiectio2, assert-h06186054630b6494b01ccb446f6bc88d8b5feea538dfe6ffba1167b79d765750, assert-he177761d38602ef9c305720c9b617d458191d71dc25a792ed06723c35429ac0e
section/3-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fc167b79090c42d2fbdb85fae5033e67a6ef823afaf7af7a334d7ccec8d48a96LA
Praeterea, sicut humana natura in Christo assumpta est a Deo, ita etiam et homines per gratiam assumuntur ab ipso, secundum illud Rom. XIV, Deus illum assumpsit. Sed haec assumptio communiter pertinet ad omnes personas. Ergo et prima.Referencing norms: Q3A4Obiectio3, assert-hcba73e79cfe341b8ab25b56d67b8fd9b85d4c3cf296bb27444664981f7dc7672, assert-hd4641c9956fe33f3e33a3d731d155c5f8664e48f8eb99e12cf02574a38c93c4b
section/3-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:517b029f71ed97bfbc2b3b1a524b4acbe002e1adfc704dba09c75b64bf19a50eLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, assumptio duo importat, scilicet actum assumentis, et terminum assumptionis. Actus autem assumentis procedit ex divina virtute, quae communis est tribus personis, sed terminus assumptionis est persona, sicut dictum est. Et ideo id quod est actionis in assumptione, commune est tribus personis, sed id quod pertinet ad rationem termini, convenit ita uni personae quod non alii. Tres enim personae fecerunt ut humana natura uniretur uni personae filii.Referencing norms: Q3A4Respondeo, assert-h276557dcf3ee649c5516e537208cb242070d189899f72c7f3fd2334667ba495b
section/3-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0d4e0403feffc9a238d018169364aab6b66d4a187341f771ab38218deddd1b11LA
Sed contra est quod Dionysius, II cap. de Div. Nom., incarnationis mysterium dicit pertinere ad discretam theologiam, secundum quam scilicet aliquid distinctum dicitur de divinis personis.Referencing norms: assert-h87b4c64308253ccb09cf509455e33ea85c41814388e951487e8ac00006d80ad6
section/3-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:070f05aed71e2f05ffc4a676a6bb6f76954d86b10a03340f731e1d4a465f0678LA
Ad primum ergo dicendum quod filiatio temporalis, qua Christus dicitur filius hominis, non constituit personam ipsius, sicut filiatio aeterna, sed est quiddam consequens nativitatem temporalem. Unde, si per hunc modum nomen filiationis ad patrem vel spiritum sanctum transferretur, nulla sequeretur confusio divinarum personarum.Referencing norms: Q3A5Ad1, assert-h1ff06fcfb2e3b4460d489729f381dbda9824df6009d2ddf92afd96157e33fdae
section/3-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:901be621b19c154b68533b40e9164fb6d44d2d7ef0e6c647ab794818ce42a5f7LA
Ad secundum dicendum quod filiatio adoptiva est quaedam participata similitudo filiationis naturalis; sed fit in nobis appropriate a patre, qui est principium naturalis filiationis; et per donum spiritus sancti, qui est amor patris et filii; secundum illud Galat. IV, misit Deus spiritum filii sui in corda nostra, clamantem, abba, pater. Et ideo sicut, filio incarnato, adoptivam filiationem accipimus ad similitudinem naturalis filiationis eius; ita, patre incarnato, adoptivam filiationem reciperemus ab eo tanquam a principio naturalis filiationis; et a spiritu sancto, tanquam a nexu communi patris et filii.Referencing norms: Q3A5Ad2, assert-he371dc62ff8e7575b294748adaf95db1c470a9de6c4464a6756f12c3f66a68e5
section/3-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:846de35b03a1488b63b3fbea54593eb8730aea45706db2799f0163f265a7c273LA
Ad tertium dicendum quod patri convenit esse innascibilem secundum nativitatem aeternam, quod non excluderet nativitas temporalis. Mitti autem dicitur filius secundum incarnationem, eo quod est ab illo, sine quo incarnatio non sufficeret ad rationem missionis.Referencing norms: Q3A5Ad3, assert-ha7198d844bcb4d8290cfd2d919b3da0554b6af4dcd8ad7d14d79569b75a8f57b
section/3-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2873c873258721fed9c03fbe6edae90cedb2461eb7ad64074dcd1eb23f53c1d0LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nulla alia persona divina potuit humanam naturam assumere, praeter personam filii. Per huiusmodi enim assumptionem factum est quod Deus sit filius hominis. Sed inconveniens esset quod esse filium conveniret patri vel spiritui sancto, hoc enim vergeret in confusionem divinarum personarum. Ergo pater et spiritus sanctus carnem assumere non possent.Referencing norms: Q3A5Obiectio1, assert-h5a78255ebd0279493cb735a868e24dcdd4a101151e72c704a20ed1891645a048, assert-h75e1ae8183326acca92b5593dbb7e8858b5b494c8a7ecfb9e8c7b03d1142565d
section/3-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5bcb2fa2cddc320185b1533602bba0dd24442740bcb7ebcd933caf3ed9d921e6LA
Praeterea, per incarnationem divinam homines sunt assecuti adoptionem filiorum, secundum illud Rom. VIII, non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum. Sed filiatio adoptiva est participata similitudo filiationis naturalis, quae non convenit nec patri nec spiritui sancto, unde dicitur Rom. VIII, quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Ergo videtur quod nulla alia persona potuit incarnari praeter personam filii.Referencing norms: Q3A5Obiectio2, assert-h043426f9536d06f50d09423bf655f68f589c4bed81d7a99fcbd9d389b9a8c845, assert-h430e3083e2cf3652566619e037bafdf2d678a066070e98b463fe17e44a44498c
section/3-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:afce02faacfbcd5f0267a8e1cd56921354e4fa72703ab60daefc5debfd23abb8LA
Praeterea, filius dicitur missus, et genitus nativitate temporali, secundum quod incarnatus est. Sed patri non convenit mitti, qui est innascibilis, ut in prima parte habitum est. Ergo saltem persona patris non potuit incarnari.Referencing norms: Q3A5Obiectio3, assert-h436beb1dd2fce6ca9da111745d240dbba8bcf8b8fcd8071ee6b78c8ce20b2b42, assert-h8802b0c3a21114c3d3514441d67bcbb5ad4d963cfb6937303dbd42d1712d4b41
section/3-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0d56669a8e502822d0c9b90864fe8488716c08cd5e05c24ce3e601e4bd3b0d59LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, assumptio duo importat, scilicet ipsum actum assumentis, et terminum assumptionis. Principium autem actus est virtus divina, terminus autem est persona. Virtus autem divina communiter et indifferenter se habet ad omnes personas. Eadem etiam est communis ratio personalitatis in tribus personis, licet proprietates personales sint differentes. Quandocumque autem virtus aliqua indifferenter se habet ad plura, potest ad quodlibet eorum suam actionem terminare, sicut patet in potentiis rationalibus, quae se habent ad opposita, quorum utrumque agere possunt. Sic ergo divina virtus potuit naturam humanam unire vel personae patris vel spiritus sancti, sicut univit eam personae filii. Et ideo dicendum est quod pater vel spiritus sanctus potuit carnem assumere, sicut et filius.Referencing norms: Q3A5Respondeo, assert-h1752d04726699b1f53329fa871a6261fd4459304214f62ae8bbd3b5eb8075287
section/3-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2d94a630fb2b5ab7fbb098701ae757470116904123223912c14810e4f257aa59LA
Sed contra, quidquid potest filius, potest pater, alioquin, non esset eadem potentia trium. Sed filius potuit incarnari. Ergo similiter pater et spiritus sanctus.Referencing norms: assert-h6ebb7fb10a24f68f4e2d1c598a15d87f6a0a7d9302382cfd2012a37e6de76610
section/3-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dd1cb3ed733411d887239a735e5228808e736671121c16eaa201449dc9e480aaLA
Ad primum ergo dicendum quod, hac positione facta, quod scilicet tres personae assumerent unam humanam naturam, verum esset dicere quod tres personae essent unus homo, propter unam humanam naturam, sicut nunc verum est dicere quod sunt unus Deus, propter unam divinam naturam. Nec ly unus importat unitatem personae, sed unitatem in natura humana. Non enim posset argui ex hoc quod tres personae sunt unus homo, quod essent unus simpliciter, nihil enim prohibet dicere quod homines qui sunt plures simpliciter, sint unus quantum ad aliquid, puta unus populus; sicut Augustinus dicit, VI de Trin., diversum est natura spiritus hominis et spiritus Dei, sed inhaerendo fit unus spiritus, secundum illud I Cor. VI, qui adhaeret Deo, unus spiritus est.Referencing norms: Q3A6Ad1, assert-h9a46325e6515cad43133c6aab49f4b3dbe3b581e57ea74432d9408981984adca
section/3-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f1aa7f33127d1d866b85b8c4be8cac4112c3c5013022053f6cf354f7843ef014LA
Ad secundum dicendum quod, illa positione facta, humana natura esset assumpta in unitate non unius personae, sed in unitate singularum personarum, ita scilicet quod, sicut divina natura habet naturalem unitatem cum singulis personis, ita natura humana haberet unitatem cum singulis per assumptionem.Referencing norms: Q3A6Ad2, assert-h7019225de6526c1aeb31e136f8207f92b28f1bf661b07145fb96445890488f58
section/3-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:866bcb4b7142d4f6dadc2410b0106fd779ae85116f308b6c659e0adbc29e6c11LA
Ad tertium dicendum quod circa mysterium incarnationis fuit communicatio proprietatum pertinentium ad naturam, quia quaecumque conveniunt naturae, possunt praedicari de persona subsistente in natura illa, cuiuscumque naturae nomine significetur. Praedicta ergo positione facta, de persona patris poterunt praedicari et ea quae sunt humanae naturae, et ea quae sunt divinae, et similiter de persona filii et spiritus sancti. Non autem illud quod conveniret personae patris ratione propriae personae, posset attribui personae filii aut spiritus sancti, propter distinctionem personarum, quae remaneret. Posset ergo dici quod, sicut pater est ingenitus, ita homo esset ingenitus, secundum quod ly homo supponeret pro persona patris. Si quis autem ulterius procederet, homo est ingenitus, filius est homo, ergo filius est ingenitus, esset fallacia figurae dictionis vel accidentis. Sicut et nunc dicimus Deum esse ingenitum, quia pater est ingenitus, nec tamen possumus concludere quod filius sit ingenitus, quamvis sit Deus.Referencing norms: Q3A6Ad3, assert-h1947d740664ed6d3e1833406ec519ae6ade07e85c66fc085e23c2b0a55990ef2
section/3-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b46e4d67cb51e6aa7eee22051664c525c28e2447b3a2fab5f6e92345380101bfLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod duae personae divinae non possunt assumere unam et eandem numero naturam. Hoc enim supposito aut essent unus homo, vel plures. Sed non plures, sicut enim una natura divina in pluribus personis non patitur esse plures deos, ita una humana natura in pluribus personis non patitur esse plures homines. Similiter etiam non possent esse unus homo, quia unus homo est iste homo, qui demonstrat unam personam; et sic tolleretur distinctio trium personarum divinarum, quod est inconveniens. Non ergo duae aut tres personae possunt accipere unam naturam humanam.Referencing norms: Q3A6Obiectio1, assert-h71a5c05984bbff59878f9349ee73b3aa42448b53fdc1c4912d489bdcc789ce73, assert-hfdd3df5df07e1eb4f3c10a59d11f1c1bbd233af1ad7d4101d133b129a27c5432
section/3-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:29b1a3b3f29aa17262e9bdf6bf90497eb82459dc01aad1f38e8cbeb377b7d7acLA
Praeterea, assumptio terminatur ad unitatem personae, ut dictum est. Sed non est una persona patris et filii et spiritus sancti. Ergo non possunt tres personae assumere unam naturam humanam.Referencing norms: Q3A6Obiectio2, assert-h3677edc63080ca8f7da94cada0e2dbd53eec19550718101dfd677284be72e0ad, assert-h6eead2f6f2a061c30f6fd265d6227fc9943799599a8f7b98415cc28601a599dd
section/3-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8cf69030a2fa9033f46830a1df38e2b2d8df70e74de0d8083a6a178852aff21dLA
Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, et Augustinus, in I de Trin., quod ex incarnatione filii Dei consequitur quod quidquid dicitur de filio Dei, dicitur de filio hominis, et e converso. Si ergo tres personae assumerent unam naturam humanam, sequitur quod quidquid dicitur de qualibet trium personarum, diceretur de illo homine, et e converso ea quae dicerentur de illo homine, possent dici de qualibet trium personarum. Sic ergo id quod est proprium patris, scilicet generare filium ab aeterno, diceretur de illo homine, et per consequens diceretur de filio Dei, quod est inconveniens. Non ergo est possibile quod tres personae divinae assumant unam naturam humanam.Referencing norms: Q3A6Obiectio3, assert-h4c70c68b6e7350cfff3abdb4f635f4e2416d2579f976a0a3f7b67128ce7c6427
section/3-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8fa38281249b2a1462aa5ce901a691506e931b95c2ddfec6d41422e6a8be776bLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ex unione animae et corporis in Christo non fit neque nova persona neque hypostasis, sed fit una natura assumpta in personam vel hypostasim divinam. Quod quidem non fit per potentiam naturae humanae, sed per potentiam personae divinae. Est autem talis divinarum personarum conditio quod una earum non excludit aliam a communione eiusdem naturae, sed solum a communione eiusdem personae. Quia igitur in mysterio incarnationis tota ratio facti est potentia facientis, ut Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum; magis est circa hoc iudicandum secundum conditionem personae assumentis quam secundum conditionem naturae humanae assumptae. Sic igitur non est impossibile divinis personis ut duae vel tres assumant unam naturam humanam. Esset tamen impossibile ut assumerent unam hypostasim vel unam personam humanam, sicut Anselmus dicit, in libro de conceptu virginali, quod plures personae non possunt assumere unum eundemque hominem.Referencing norms: Q3A6Respondeo, assert-h40de7a1e7f6d03fbcc2756159971ff9c112c5090e790fd4f53ef39a5ef11c96f
section/3-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:373bad7a23a8f1599e88dcea820c515b3bce4d8477a50759ca8379f1a3b7ce4cLA
Sed contra, persona incarnata subsistit in duabus naturis, divina scilicet et humana. Sed tres personae possunt subsistere in una natura divina. Ergo etiam possunt subsistere in una natura humana, ita scilicet quod sit una natura humana a tribus personis assumpta.Referencing norms: assert-h80ab87e0a52d678966375f0bfc2b51704ffca83b39ccb2b3e8cb349801e7a874
section/3-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:063147ce4b41518b95e5a2d6b9d57de6f95e01028c2aac8fc05339451e460278LA
Ad primum ergo dicendum quod natura creata perficitur in sua ratione per formam, quae multiplicatur secundum divisionem materiae. Et ideo, si compositio formae et materiae constituat novum suppositum, consequens est quod natura multiplicetur secundum multiplicationem suppositorum. Sed in mysterio incarnationis unio formae et materiae, idest animae et corporis, non constituit novum suppositum, ut supra dictum est. Et ideo posset esse multitudo secundum numerum ex parte naturae, propter divisionem materiae, absque distinctione suppositorum.Referencing norms: Q3A7Ad1, assert-hde50c10b21f0fae887891faac11dfb654e2aa256cbf3eedaf6a45bee4986d473
section/3-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6cab73ff4685c6c924257eeab8b44a258d8e3e5b48578fc9e27d8f9cb587e544LA
Ad secundum dicendum quod posset videri quod, praedicta positione facta, consequeretur quod essent duo homines, propter duas naturas, absque hoc quod essent ibi duo supposita, sicut e converso tres personae dicerentur unus homo, propter unam naturam humanam assumptam, ut supra dictum est. Sed hoc non videtur esse verum. Quia nominibus est utendum secundum quod sunt ad significandum imposita. Quod quidem est ex consideratione eorum quae apud nos sunt. Et ideo oportet, circa modum significandi et consignificandi, considerare ea quae apud nos sunt. In quibus nunquam nomen ab aliqua forma impositum pluraliter dicitur nisi propter pluralitatem suppositorum, homo enim qui est duobus vestimentis indutus, non dicitur duo vestiti, sed unus vestitus duobus vestimentis; et qui habet duas qualitates, dicitur singulariter aliqualis secundum duas qualitates. Natura autem assumpta quantum ad aliquid se habet per modum indumenti, licet non sit similitudo quantum ad omnia, ut supra dictum est. Et ideo, si persona divina assumeret duas naturas humanas, propter unitatem suppositi diceretur unus homo habens duas naturas humanas. Contingit autem quod plures homines dicuntur unus populus, propter hoc quod conveniunt in aliquo uno, non autem propter unitatem suppositi. Et similiter, si duae personae divinae assumerent unam numero humanam naturam, dicerentur unus homo, ut supra dictum est, non propter unitatem suppositi, sed inquantum conveniunt in aliquo uno.Referencing norms: Q3A7Ad2, assert-h90170f407ea13823dd01272a68729326affc4819f58dab0942bcd642cdbb5c70
section/3-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9a7d340aaf31940880c83e0d91075fde8bbdd3274d974a69cfdd4b611873cc51LA
Ad tertium dicendum quod divina et humana natura non eodem ordine se habent ad unam divinam personam, sed per prius comparatur ad ipsam divina natura, utpote quae est unum cum ea ab aeterno; sed natura humana comparatur ad personam divinam per posterius, utpote assumpta ex tempore a divina persona, non quidem ad hoc quod natura sit ipsa persona, sed quod persona in natura subsistat filius enim Dei est sua deitas, sed non est sua humanitas. Et ideo ad hoc quod natura humana assumatur a divina persona, relinquitur quod divina natura unione personali uniatur toti naturae assumptae, idest secundum omnes partes eius. Sed duarum naturarum assumptarum esset uniformis habitudo ad personam divinam, nec una assumeret aliam. Unde non oporteret quod una earum totaliter alteri uniretur, idest, omnes partes unius omnibus partibus alterius.Referencing norms: Q3A7Ad3, assert-h0f8da14ca2cf2ac866b9b20cfdb2ac433907c63efd6639d8fbcd18f69d3f2995
section/3-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:301fe22bcc59f2ad40c32c55510322670b1f7ef368c6f58841b6c86ae5d0ed2fLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod una persona divina non possit assumere duas naturas humanas. Natura enim assumpta in mysterio incarnationis non habet aliud suppositum praeter suppositum personae divinae, ut ex supra dictis patet. Si ergo ponatur esse una persona divina assumens duas humanas naturas, esset unum suppositum duarum naturarum eiusdem speciei. Quod videtur implicare contradictionem, non enim natura unius speciei multiplicatur nisi secundum distinctionem suppositorum.Referencing norms: Q3A7Obiectio1, assert-hcced141faa70e1a4fbb65792d5c23d720c3276a5e695714efa660e7d35b63cbb
section/3-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88b5c4da647b58bf8d76db56e780097cc9c99e1aa8670284e95d0ebdfa84fc6bLA
Praeterea, hac suppositione facta, non posset dici quod persona divina incarnata esset unus homo, quia non haberet unam naturam humanam. Similiter etiam non posset dici quod essent plures homines, quia plures homines sunt supposito distincti, et ibi esset unum tantum suppositum. Ergo praedicta positio esset omnino impossibilis.Referencing norms: Q3A7Obiectio2, assert-h9546148e331b8716ff459ab4f2ce99f26de1738e8d2a848a407a7a9408610ea0
section/3-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8d616ed8aaf3c6c64f8e99b3e8cd1ca24e89a3d76cad7e73fd69bdff32d36455LA
Praeterea, in incarnationis mysterio tota divina natura est unita toti naturae assumptae, idest cuilibet parti eius, est enim Christus perfectus Deus et perfectus homo, totus Deus et totus homo, ut Damascenus dicit, in III libro. Sed duae humanae naturae non possent totaliter sibi invicem uniri, quia oporteret quod anima unius esset unita corpori alterius, et quod etiam duo corpora essent simul, quod etiam confusionem induceret naturarum. Non ergo est possibile quod persona divina duas humanas naturas assumeret.Referencing norms: Q3A7Obiectio3, assert-h422b2dd14eec2bd69bd0f9b347b086f33cfb8bfaa8cfa973b12057144f785c74, assert-hd946d0b681bc3f479613a2ef419faaa7bff0cb47c147e4743a65cc0bca0c53db
section/3-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e0bfb7bc27ee79c2f0723e2ce53053b4fabec29120ed1017f25d9e375507a2cLA
Respondeo dicendum quod id quod potest in unum et non in amplius, habet potentiam limitatam ad unum. Potentia autem divinae personae est infinita, nec potest limitari ad aliquid creatum. Unde non est dicendum quod persona divina ita assumpserit unam naturam humanam quod non potuerit assumere aliam. Videretur enim ex hoc sequi quod personalitas divinae naturae esset ita comprehensa per unam humanam naturam quod ad eius personalitatem alia assumi non possit. Quod est impossibile, non enim increatum a creato comprehendi potest. Patet ergo quod, sive consideremus personam divinam secundum virtutem, quae est principium unionis; sive secundum suam personalitatem, quae est terminus unionis, oportet dicere quod persona divina, praeter naturam humanam quam assumpsit possit aliam numero naturam humanam assumere.Referencing norms: Q3A7Respondeo, assert-hb54a3b234db9afe47da0c2aa96b767062bc3deb83b6da64f56af03cf2e90d617
section/3-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ba24fff441fbe425bb0a6ca882b92dcfb8ccd680c80e622e3ce90a358415697fLA
Sed contra est quod quidquid potest pater, potest filius. Sed pater post incarnationem filii, potest assumere naturam humanam aliam numero ab ea quam filius assumpsit, in nullo enim per incarnationem filii est diminuta potentia patris vel filii. Ergo videtur quod filius, post incarnationem, possit aliam humanam naturam assumere, praeter eam quam assumpsit.Referencing norms: assert-h506fd58f4e6b13995ac90f47a3ab4867e4d5f4509c20351dbdfa06ed12bcf177
section/3-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c52f7c1e5b65ef7c46dd5909051246f940432719e1d00a4386a7a9f7aa28dcaLA
Ad primum ergo dicendum quod nihil est quo humana malitia non posset abuti, quando etiam ipsa Dei bonitate abutitur, secundum illud Rom. II, an divitias bonitatis eius contemnis? Unde et, si persona patris fuisset incarnata, potuisset ex hoc homo alicuius erroris occasionem assumere, quasi filius sufficere non potuisset ad humanam naturam reparandam.Referencing norms: Q3A8Ad1, assert-h9919618763dd3e75031ebcb8f617a268ac27b6a7697502efea3a661642289f29
section/3-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:541d65ddfd8dcb62f408685afac84cb5f1c7d74ad3348871d25fac9a6161dcbbLA
Ad secundum dicendum quod prima rerum creatio facta est a potentia Dei patris per verbum. Unde et recreatio per verbum fieri debuit a potentia Dei patris, ut recreatio creationi responderet, secundum illud II Cor. V, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.Referencing norms: Q3A8Ad2, assert-h2f5cf84fb4bdd2069c72d752e1787b0bbf995273ab77d8e0cfc3fc02236d9415
section/3-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8e2030b45b55e2ce3acf514c85f9e4035250724509a5e6b23bb9442b83e34319LA
Ad tertium dicendum quod spiritus sancti proprium est quod sit donum patris et filii. Remissio autem peccatorum fit per spiritum sanctum tanquam per donum Dei. Et ideo convenientius fuit ad iustificationem hominum quod incarnaretur filius, cuius spiritus sanctus est donum.Referencing norms: Q3A8Ad3, assert-h87b799f9ca28a21646378831acdbb4b3dd84ae5da46899c852dc97897208c64d
section/3-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fccada120e238dd9ec098ab1bb4a762f5a51ae9c9d252171ac72ac8456f89b2fLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non fuerit magis conveniens filium Dei incarnari quam patrem vel spiritum sanctum. Per mysterium enim incarnationis homines ad veram Dei cognitionem sunt perducti, secundum illud Ioan. XVIII, in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhiberem veritati. Sed ex hoc quod persona filii Dei est incarnata, multi impediti fuerunt a vera Dei cognitione, ea quae dicuntur de filio secundum humanam naturam referentes ad ipsam filii personam, sicut Arius, qui posuit inaequalitatem personarum propter hoc quod dicitur Ioan. XIV, pater maior me est, qui quidem error non provenisset si persona patris incarnata fuisset; nullus enim existimasset patrem filio minorem. Magis ergo videtur conveniens fuisse quod persona patris incarnaretur quam persona filii.Referencing norms: Q3A8Obiectio1, assert-hc581edb2084ee9dafaf89217419d66fef5f4b37f8b34a1e2b455eacb9efc6784, assert-he9e1e6c9786e2dc8f8b49a8a857f50c9086e112dab4fd4499264249f1332a89d
section/3-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ef8fd19133da38576f83c3348f98bd67f4ba6afc5cd17e1c9cf1eb72578ee3f8LA
Praeterea, incarnationis effectus videtur esse recreatio quaedam humanae naturae, secundum illud Galat. ult., in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura. Sed potentia creandi appropriatur patri. Ergo magis decuisset patrem incarnari quam filium.Referencing norms: Q3A8Obiectio2, assert-h50fda7d5521b00707ea5c7ed02151aa9f8e69f65929a5dfb4cc6beb92616aac3, assert-hbeb238e2ab4b2b481fc73ddb51d9f96960e2ea10210242a176e47b31c9213a05
section/3-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5df14537a1f35def2c389f3a871d1253505bf5016ab69dbb1979c5b7deceba8LA
Praeterea, incarnatio ordinatur ad remissionem peccatorum, secundum illud Matth. I, vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Remissio autem peccatorum attribuitur spiritui sancto, secundum illud Ioan. XX, accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittentur eis. Ergo magis congruebat personam spiritus sancti incarnari quam personam filii.Referencing norms: Q3A8Obiectio3, assert-h9cbf96df4ea35ecdf1eeb1f93a94315ddf2b34e7d25e588b759826a3a5478ef1
section/3-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:12bdcd5217ee5ed2cfe6670d498aec179e2bdd3030ca52aa4bb79c37710d1619LA
Respondeo dicendum quod convenientissimum fuit personam filii incarnari. Primo quidem, ex parte unionis. Convenienter enim ea quae sunt similia, uniuntur. Ipsius autem personae filii, qui est verbum Dei, attenditur, uno quidem modo, communis convenientia ad totam creaturam. Quia verbum artificis, idest conceptus eius, est similitudo exemplaris eorum quae ab artifice fiunt. Unde verbum Dei, quod est aeternus conceptus eius, est similitudo exemplaris totius creaturae. Et ideo, sicut per participationem huius similitudinis creaturae sunt in propriis speciebus institutae, sed mobiliter; ita per unionem verbi ad creaturam non participativam sed personalem, conveniens fuit reparari creaturam in ordine ad aeternam et immobilem perfectionem, nam et artifex per formam artis conceptam qua artificiatum condidit, ipsum, si collapsum fuerit, restaurat. Alio modo, habet convenientiam specialiter cum humana natura, ex eo quod verbum est conceptus aeternae sapientiae a qua omnis sapientia hominum derivatur. Et ideo homo per hoc in sapientia proficit, quae est propria eius perfectio prout est rationalis, quod participat verbum Dei, sicut discipulus instruitur per hoc quod recipit verbum magistri. Unde et Eccli. I dicitur, fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Et ideo, ad consummatam hominis perfectionem, conveniens fuit ut ipsum verbum Dei humanae naturae personaliter uniretur. Secundo potest accipi ratio huius congruentiae ex fine unionis, qui est impletio praedestinationis, eorum scilicet qui praeordinati sunt ad hereditatem caelestem, quae non debetur nisi filiis, secundum illud Rom. VIII, filii et heredes. Et ideo congruum fuit ut per eum qui est filius naturalis, homines participarent similitudinem huius filiationis secundum adoptionem, sicut apostolus ibidem dicit, quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini filii eius. Tertio potest accipi ratio huius congruentiae ex peccato primi parentis, cui per incarnationem remedium adhibetur. Peccavit enim primus homo appetendo scientiam, ut patet ex verbis serpentis promittentis homini scientiam boni et mali. Unde conveniens fuit ut per verbum verae sapientiae homo reduceretur in Deum, qui per inordinatum appetitum scientiae recesserat a Deo.Referencing norms: Q3A8Respondeo, assert-h735b2c86c0e8952c2b5c85fe9a8b7d325cb59aad4dc1ff6d307363c8cf1944cc
section/3-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:236705d300cf7822e5cb63fe20a27634c20ead6becdaa928cd3fa263da20ccdbLA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, in mysterio incarnationis manifestata est sapientia et virtus Dei, sapientia quidem, quia invenit difficillimi solutionem pretii valde decentissimam; virtus autem, quia victum fecit rursus victorem. Sed virtus et sapientia appropriantur filio, secundum illud I Cor. I, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ergo conveniens fuit personam filii incarnari.Referencing norms: assert-h146f28af54bdb8b03e7b0787232563d4b2fa416df8b3f6a05743573fda4aa543
question/3/prooemium · paragraph
la · official · sha256:29b756659576b64ce274c71027bf627510e9f02db67dd1eb77c9862b83d9b0acLA
Deinde considerandum est de unione ex parte personae assumentis. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum assumere conveniat personae divinae. Secundo, utrum conveniat naturae divinae. Tertio, utrum natura possit assumere, abstracta personalitate. Quarto, utrum una persona possit assumere sine alia. Quinto, utrum quaelibet persona possit assumere. Sexto, utrum plures personae possint assumere unam naturam numero. Septimo, utrum una persona possit assumere duas naturas numero. Octavo, utrum magis fuerit conveniens de persona filii quod assumpsit humanam naturam, quam de alia persona divina.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 4
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q4
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:1279fa4cfd7ae67b6b7f649299586c1b315930045c06434c75eb9de8968a02ca | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 51
section/4-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f00c8c4b295e86f1461704a148281513adb0eb962910e524093da67ee1b7f597LA
Ad primum ergo dicendum quod creaturae denominantur aliquales ex eo quod competit eis secundum proprias causas, non autem ex eo quod convenit eis secundum primas causas et universales, sicut dicimus aliquem morbum esse incurabilem, non quia non potest curari a Deo, sed quia per propria principia subiecti curari non potest. Sic ergo dicitur aliqua creatura non esse assumptibilis, non ad subtrahendum aliquid divinae potentiae, sed ad ostendendum conditionem creaturae quae ad hoc aptitudinem non habet.Referencing norms: Q4A1Ad1, assert-h7ce5434713a15c5e2a887bdd9ed33c699d2852494ff12f59006fd689dbd1169b
section/4-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a6bc13b3c022cf7bf211dfd1c49552482c8364f8aea69762a7e42e2e10df975LA
Ad secundum dicendum quod similitudo imaginis attenditur in natura humana secundum quod est capax Dei, scilicet ipsum attingendo propria operatione cognitionis et amoris. Similitudo autem vestigii attenditur solum secundum repraesentationem aliquam ex impressione divina in creatura existentem, non autem ex eo quod creatura irrationalis, in qua est sola talis similitudo possit ad Deum attingere per solam suam operationem. Quod autem deficit a minori, non habet congruitatem ad id quod est maius, sicut corpus quod non est aptum perfici anima sensitiva, multo minus est aptum perfici anima intellectiva. Multo autem est maior et perfectior unio ad Deum secundum esse personale quam quae est secundum operationem. Et ideo creatura irrationalis, quae deficit ab unione ad Deum per operationem, non habet congruitatem ut uniatur ei secundum esse personale.Referencing norms: Q4A1Ad2, assert-hb9b7040eaf27109d014e179ffd47e672b69e39193b2007ec8f15f25c32f0a7f1
section/4-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b40b39a024575438a491a2bca1490667883047dcc5864894ddea9d9d81ac8329LA
Ad tertium dicendum quod quidam dicunt Angelum non esse assumptibilem, quia a principio suae creationis est in sua personalitate perfectus, cum non subiaceat generationi et corruptioni. Unde non potuisset in unitatem divinae personae assumi nisi eius personalitas destrueretur, quod neque convenit incorruptibilitati naturae eius; neque bonitati assumentis, ad quam non pertinet quod aliquid perfectionis in creatura assumpta corrumpat. Sed hoc non videtur totaliter excludere congruitatem assumptionis angelicae naturae. Potest enim Deus producendo novam angelicam naturam, copulare eam sibi in unitate personae, et sic nihil praeexistens ibi corrumperetur. Sed, sicut dictum est, deest congruitas ex parte necessitatis, quia, etsi natura angelica in aliquibus peccato subiaceat, est tamen eius peccatum irremediabile ut in prima parte habitum est.Referencing norms: Q4A1Ad3, assert-h2fe54741c5e5b886694636dd0bfa0d1ae0dfc0b36bbe0db3a83fad338a3631a0
section/4-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:471289555dc9899daa3ece5984c7ac8188911bfdb24b0acc55be71ebbf9b7cd1LA
Ad quartum dicendum quod perfectio universi non est perfectio unius personae vel suppositi, sed eius quod est unum sub positione vel ordine. Cuius plurimae partes non sunt assumptibiles, ut dictum est. Unde relinquitur quod solum natura humana sit assumptibilis.Referencing norms: Q4A1Ad4, assert-h31b5a40c4d0596f082ebbf8e92b78dbbd2852a1c0f0b4fd4a97086d82401b43d
section/4-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f1891df09bc0017e18241efdf0f8e8575bc77b779ba7aa6cd2d978c0b7b74446LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod humana natura non fuerit magis assumptibilis a filio Dei quam quaelibet alia natura. Dicit enim Augustinus, in epistola ad Volusianum, in rebus mirabiliter factis tota ratio facti est potentia facientis. Sed potentia Dei facientis incarnationem, quae est opus maxime mirabile, non limitatur ad unam naturam, cum potentia Dei sit infinita. Ergo natura humana non est magis assumptibilis a Deo quam aliqua alia creatura.Referencing norms: Q4A1Obiectio1, assert-h1403e71adc8fecb98e33c09c226397ca935cd6b635f1861271713f1742aea540, assert-hbdf3a1b9a903249ce88c7cb6fb4d0072300ed51ff38175a51f177e936475298c
section/4-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:13048caebcb6ea90ec5ddfb0991886373d7bf4b9e6e413f54fc5d1d6b531ea77LA
Praeterea, similitudo est ratio faciens ad congruitatem incarnationis divinae personae, ut supra dictum est. Sed sicut in natura rationali invenitur similitudo imaginis, ita in natura irrationali invenitur similitudo vestigii. Ergo creatura irrationalis assumptibilis fuit, sicut humana natura.Referencing norms: Q4A1Obiectio2, assert-h440a50b27df800f3ad32741aa383c07ad4f29f229ecfbe1aa78f9e1f9f93375b, assert-haf820b08514937f8c961e43cb119eb8a44e554cd4e5033b0d17f9a0d8acb086a
section/4-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9569d6e89e2f71e28d79af85e8411c89051384d539a6b374c929b9f062c95103LA
Praeterea, in natura angelica invenitur expressior Dei similitudo quam in natura humana, sicut Gregorius dicit, in homilia de centum ovibus, introducens illud Ezech. XXVIII, tu signaculum similitudinis. Invenitur etiam in Angelo peccatum, sicut in homine, secundum illud Iob IV, in Angelis suis reperit pravitatem. Ergo natura angelica fuit ita assumptibilis sicut natura hominis.Referencing norms: Q4A1Obiectio3, assert-h2841f9f6b7cc4c1b229f7d2b98bb1773a5d208f4ac98c25b9ac94dc402e808ef
section/4-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d2619afb139ca438cec74fc508ae0ef2d394e4bd629a45fdb6bf8e5fe8baa642LA
Praeterea, cum Deo competat summa perfectio, tanto magis est Deo aliquid simile, quanto est magis perfectum. Sed totum universum est magis perfectum quam partes eius, inter quas est humana natura. Ergo totum universum est magis assumptibile quam humana natura.Referencing norms: Q4A1Obiectio4, assert-h459ba0fb0df5a05970f9d1d8f60dbeb9ebcca05e850a1af62ec94f2badc1c4c0, assert-h6062820bfc0315708f56ef21205017ec701e8d8431ccbdf46df72268a71188b1
section/4-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d3630704e953a8d5f3c76f5658aec74e600fe51439476de922c9c5efa05568c4LA
Respondeo dicendum quod aliquid assumptibile dicitur quasi aptum assumi a divina persona. Quae quidem aptitudo non potest intelligi secundum potentiam passivam naturalem, quae non se extendit ad id quod transcendit ordinem naturalem, quem transcendit unio personalis creaturae ad Deum. Unde relinquitur quod assumptibile aliquid dicatur secundum congruentiam ad unionem praedictam. Quae quidem congruentia attenditur secundum duo in humana natura, scilicet secundum eius dignitatem; et necessitatem. Secundum dignitatem quidem, quia humana natura, inquantum est rationalis et intellectualis, nata est contingere aliqualiter ipsum verbum per suam operationem, cognoscendo scilicet et amando ipsum. Secundum necessitatem autem, quia indigebat reparatione, cum subiaceret originali peccato. Haec autem duo soli humanae naturae conveniunt, nam creaturae irrationali deest congruitas dignitatis; naturae autem angelicae deest congruitas praedictae necessitatis. Unde relinquitur quod sola natura humana sit assumptibilis.Referencing norms: Q4A1Respondeo, assert-h3eb3d554716c080da96e3a3182e941a86a46d4f5e923d1126b9aba850de242df
section/4-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:540f49ed7dd3f99939bb28899ab4629f7a07dbc4fef6938df100cb8c6c04ba3cLA
Sed contra est quod dicitur Prov. VIII, ex ore sapientiae genitae, deliciae meae esse cum filiis hominum. Et ita videtur esse quaedam congruentia unionis filii Dei ad humanam naturam.Referencing norms: assert-h26db16e4555d82394b3c7ffeb08f677cf80442e7cf0702a6eb6e48e75447771a
section/4-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f076638cf04dd0aed512faae25705a843d9339f1399dec39cc015ab60ff197d2LA
Ad primum ergo dicendum quod naturam humanam assumpsit filius Dei in atomo, idest, in individuo quod non est aliud a supposito increato quod est persona filii Dei. Unde non sequitur quod persona sit assumpta.Referencing norms: Q4A2Ad1, assert-h1ed6bdc3d5a3ed160cd92961c656d3d7aeb4cc81113e131152b94ac077852490
section/4-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38bc44b06ab38bfb31c8b2e8efe662d0d223e6c5c2f5e4848e4d1859fba52ee2LA
Ad secundum dicendum quod naturae assumptae non deest propria personalitas propter defectum alicuius quod ad perfectionem humanae naturae pertineat, sed propter additionem alicuius quod est supra humanam naturam, quod est unio ad divinam personam.Referencing norms: Q4A2Ad2, assert-h0eac67631c6fa7f480945bda37388a4704cc873b182544a62947a0d5b15db52d
section/4-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea34bdc53d4929b82a503e39408cc47ed05a78421bb7819db97778e7cc0eac5bLA
Ad tertium dicendum quod consumptio ibi non importat destructionem alicuius quod prius fuerat, sed impeditionem eius quod aliter esse posset. Si enim humana natura non esset assumpta a divina persona, natura humana propriam personalitatem haberet. Et pro tanto dicitur persona consumpsisse personam, licet improprie, quia persona divina sua unione impedivit ne humana natura propriam personalitatem haberet.Referencing norms: Q4A2Ad3, assert-hb6bc1b86010f071d63dc65e3cba5f03d3050181ba0ff1b6e264e2798066ae58a
section/4-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:12690a9b6e0f04bfe0a2a33b48a9119f9f263cee9f6c5e59d3fd80016a8ff0e6LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius Dei assumpserit personam. Dicit enim Damascenus, in III libro, quod filius Dei assumpsit humanam naturam in atomo, idest, in individuo. Sed individuum rationalis naturae est persona, ut patet per Boetium, in libro de duabus naturis. Ergo filius Dei personam assumpsit.Referencing norms: Q4A2Obiectio1, assert-h47583fffeff1b016ac8837b520949c16d4aac8136f32a4cb1f4d91f4a4569333, assert-hbc7b03fcbb852c20b816f99ba31254aa7dd40d79ea089b6da29b11e827676ce5
section/4-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7669184df12dea66faad9f0baa529779f337d1bbdf6b17b3316115ba40ad7cb9LA
Praeterea, Damascenus dicit quod filius Dei assumpsit ea quae in natura nostra plantavit. Plantavit autem ibi personalitatem. Ergo filius Dei assumpsit personam.Referencing norms: Q4A2Obiectio2, assert-h03b5bf7fdf5bacf8c62cb7adbfa0a33e581fe729424098781a1fee5bcf12dc47
section/4-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bc899626ed92298e4ced38c05cfdca24e1adeefc94dcea77935f05bad3c0c4f8LA
Praeterea, nihil consumitur nisi quod est. Sed Innocentius III dicit, in quadam decretali, quod persona Dei consumpsit personam hominis. Ergo videtur quod persona hominis fuit prius assumpta.Referencing norms: Q4A2Obiectio3, assert-hb7b6b6f82f44fded55be378b37853947558f68a13843a07176fed5428e3b4c47, assert-hea0d46ac2911f362bdfb6710234411625bb4aee0fd909af1a5fba744151eb224
section/4-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f69cb1e65219cc518f63b92540cb53a4f653d761dbac5384416c9fa8a5898b5LA
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur assumi ex eo quod ad aliquid sumitur. Unde illud quod assumitur oportet praeintelligi assumptioni, sicut id quod movetur localiter praeintelligitur ipsi motui. Persona autem non praeintelligitur in humana natura assumptioni, sed magis se habet ut terminus assumptionis, ut supra dictum est. Si enim praeintelligeretur, vel oporteret quod corrumperetur, et sic frustra esset assumpta. Vel quod remaneret post unionem, et sic essent duae personae, una assumens et alia assumpta; quod est erroneum, ut supra ostensum est. Unde relinquitur quod nullo modo filius Dei assumpsit humanam personam.Referencing norms: Q4A2Respondeo, assert-h7335ee730bf4c04543b3c7c0f069ab0e990520d65de49800d9775fa03ae58f5c
section/4-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:037934766c30f870d8c88c72c2a15ed4f77d721871529d0b5e2c167fab7513e9LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, quod Deus naturam hominis assumpsit, non personam.Referencing norms: assert-h719e4298449ef1142437ab954ee7be18a74b37595e6a4563163cecbb8f9b2f7c
section/4-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9df4c2546718bfee7e5c74930b01c33b7359c18d91247b21b7b48dee4912a28bLA
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi locutiones non sunt extendendae, tanquam propriae, sed pie sunt exponendae, ubicumque a sacris doctoribus ponuntur; ut dicamus hominem assumptum, quia eius natura est assumpta; et quia assumptio terminata est ad hoc quod filius Dei sit homo.Referencing norms: Q4A3Ad1, assert-h1be377c3ed5d8193126eaae8a185a411f2d9e116774d5dd06eb9d32854487357
section/4-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:84184d81fe1fef4b97a0f475b57fffeb58e6ac48e4ea02fa48ae9294603dc896LA
Ad secundum dicendum quod hoc nomen homo significat naturam humanam in concreto, prout scilicet est in aliquo supposito. Et ideo, sicut non possumus dicere quod suppositum sit assumptum, ita non possumus dicere quod homo sit assumptus.Referencing norms: Q4A3Ad2, assert-h48e07cd5d9934d2ada195812f92401428f72ede4b5e4e3d7baada88695f09772
section/4-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38bed2b4d5b1ad4365ab8a9c8c1536ebd7e483be76d62f4ca03ee100eebfc82cLA
Ad tertium dicendum quod filius Dei non est homo quem assumpsit; sed cuius naturam assumpsit.Referencing norms: Q4A3Ad3, assert-ha349f7d8ef4f7fd64310862fd63f69aaa42ad027b3fc30141922e3b459988250
section/4-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a3f1cb1c23d59e6e235a17f0c9a76e06fe3f1a8cf93329df6b1dd04079628e49LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod persona divina assumpserit hominem. Dicitur enim in Psalmo, beatus quem elegisti et assumpsisti, quod Glossa exponit de Christo. Et Augustinus dicit, in libro de agone Christiano, filius Dei hominem assumpsit, et in illo humana perpessus est.Referencing norms: Q4A3Obiectio1, assert-hb3399d2ae753c47edbaebb5b334c7110cce14a2146b5a123a7c0008d875b4558
section/4-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cf014706269e19cb8e7fcca257fafd40bdd7fd97de1ae43b7812e063030c47a5LA
Praeterea, hoc nomen homo significat naturam humanam. Sed filius Dei assumpsit humanam naturam. Ergo assumpsit hominem.Referencing norms: Q4A3Obiectio2, assert-h432f7820b1839d43d1396f07310ac137af3c7d18ad82ff4c15e94a43e6bc602d, assert-he02a1fd526228d569beccc733f6670d2630d55f3e9ad9c1fb24edc306396e7e7
section/4-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:be6cee7baceae6baecfacd0b537c1536b64bbba71aa7171ff956eb995fac2529LA
Praeterea, filius Dei est homo. Sed non est homo quem non assumpsit quia sic esset pari ratione Petrus, vel quilibet alius homo. Ergo est homo quem assumpsit.Referencing norms: Q4A3Obiectio3, assert-h0fe941ff4bf73ad09769b0d0d6ecb3188aaa725a70f537e8fb0e6ef23221eb02, assert-ha3338c64db5012a6de98149792d545ff8bb9598b7069c7d85c6011cb2c16b5c1
section/4-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9de5667cb28087a376e2db7c8de52544f931980e70062d02830bfd5772b16a31LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, id quod assumitur non est terminus assumptionis, sed assumptioni praeintelligitur. Dictum est autem quod individuum in quo assumitur natura humana, non est aliud quam divina persona, quae est terminus assumptionis. Hoc autem nomen homo significat humanam naturam prout est nata in supposito esse, quia, ut dicit Damascenus, sicut hoc nomen Deus significat eum qui habet divinam naturam, ita hoc nomen homo significat eum qui habet humanam naturam. Et ideo non est proprie dictum quod filius Dei assumpsit hominem, supponendo, sicut rei veritas se habet, quod in Christo sit unum suppositum et una hypostasis. Sed secundum illos qui ponunt in Christo duas hypostases vel duo supposita, convenienter et proprie dici posset quod filius Dei hominem assumpsisset. Unde et prima opinio quae ponitur sexta distinctione tertii libri sententiarum concedit hominem esse assumptum. Sed illa opinio erronea est, ut supra ostensum est.Referencing norms: Q4A3Respondeo, assert-hae86565add7b8f9f8c3f97f79b1236abde302182a0c25f1382d415f7a9478af7
section/4-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1a6a7451c2faf08c1091163f3ad7e85fa610f0ab4cfe7fb4aa1cab725e74fd5cLA
Sed contra est auctoritas Felicis Papae et martyris, quae introducitur in Ephesina synodo, credimus in dominum nostrum Iesum Christum, de virgine Maria natum quia ipse est Dei sempiternus filius et verbum, et non homo a Deo assumptus, ut alter sit praeter illum. Neque enim hominem assumpsit Dei filius ut alter sit praeter ipsum.Referencing norms: assert-h01b26c7ed98d80169ff1be901b39852b27199dd355482d3ede0266132144b1e8
section/4-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cde6064945a6b395cf7a0fb6ab922103320ec60c64a675a0637683fff221c48fLA
Ad primum ergo dicendum quod filius Dei incarnatus est communis omnium salvator, non communitate generis vel speciei, quae attribuitur naturae ab individuis separatae, sed communitate causae, prout filius Dei incarnatus est universalis causa salutis humanae.Referencing norms: Q4A4Ad1, assert-hc21d5258ae66d9702b31d61ed1c89c55b2e8db0441f288fea648ffdd64803a99
section/4-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:66f6b3ae2eee6ed12ba968a6169792794339ca37ec5246fa4570b9849820320bLA
Ad secundum dicendum quod per se homo non invenitur in rerum natura ita quod sit praeter singularia, sicut Platonici posuerunt. Quamvis quidam dicant quod Plato non intellexit hominem separatum esse nisi in intellectu divino. Et sic non oportuit quod assumeretur a verbo, cum ab aeterno sibi affuerit.Referencing norms: Q4A4Ad2, assert-hebe3115725235c409aa14907e4835356fb1accdbc84b5a5734bab974970c9221
section/4-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2c070c91c52a9dae96306df35faa02efd2990c613660147ead9d8a6929c18d5cLA
Ad tertium dicendum quod natura humana, quamvis non sit assumpta in concreto ut suppositum praeintelligatur assumptioni, sic tamen assumpta est in individuo, quia assumpta est ut sit in individuo.Referencing norms: Q4A4Ad3, assert-h2570fa03f367434613381b0e7ea090d0ca70cf5fcea193f7a4bbb1640fd84ddf
section/4-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7028fea9a2d0e75ecb5b28e766d0d36274cf0be4b799f84fef32b4704b0bd236LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filius Dei debuit assumere naturam humanam abstractam ab omnibus individuis. Assumptio enim naturae humanae facta est ad communem omnium hominum salutem, unde dicitur I Tim. IV, de Christo, quod est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Sed natura prout est in individuis, recedit a sua communitate. Ergo filius Dei debuit humanam naturam assumere prout est ab omnibus individuis abstracta.Referencing norms: Q4A4Obiectio1, assert-hbedb0d8769038b6c7794cdfce93e508cda26472f1408e33a50976b434190adaa, assert-hf9f6d7a578bb04223ece014a868fb94de2608bd4b08c8ea72e50e8fbff1852eb
section/4-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4e1b7612eba9566edd0044dd23f01bf7338c6ff069c4df7e97e852af3cf83687LA
Praeterea, in omnibus quod nobilissimum est Deo est attribuendum. Sed in unoquoque genere id quod est per se potissimum est. Ergo filius Dei debuit assumere per se hominem. Quod quidem, secundum Platonicos, est humana natura ab individuis separata. Hanc ergo debuit filius Dei assumere.Referencing norms: Q4A4Obiectio2, assert-h839d5fd002467597dd178d1f07af7c7d281bb1a268c6fc18e8dafcb9b4870f1c, assert-hb0927e6de8a1e7a560720c4de436a3afbdf4991c4a3da9de36da72e4b712757a
section/4-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fea6af80a75ffeee5de8fe9805b584d74e876ffa549153f06e0bba545690b8b5LA
Praeterea, natura humana non est assumpta a filio Dei prout significatur in concreto per hoc nomen homo, ut dictum est. Sic autem significatur prout est in singularibus, ut ex dictis patet. Ergo filius Dei assumpsit humanam naturam prout est ab individuis separata.Referencing norms: Q4A4Obiectio3, assert-hbc1f3bd2737a45dddf72c2431e7b39378ebad07077cde20a59e1bf937eda5c16
section/4-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3023f2d95a48ea5baca7fc9a964614eb3555024e3c5a38c8e51a0454608c5cc1LA
Respondeo dicendum quod natura hominis, vel cuiuscumque alterius rei sensibilis, praeter esse quod in singularibus habet, dupliciter potest intelligi, uno modo, quasi per seipsam esse habeat praeter materiam, sicut Platonici posuerunt; alio modo, sicut in intellectu existens, vel humano vel divino. Per se quidem subsistere non potest, ut philosophus probat, in VII Metaphys., quia ad naturam speciei rerum sensibilium pertinet materia sensibilis, quae ponitur in eius definitione; sicut carnes et ossa in definitione hominis. Unde non potest esse quod natura humana sit praeter materiam sensibilem. Si tamen esset hoc modo subsistens natura humana, non fuisset conveniens ut a verbo Dei assumeretur. Primo quidem, quia assumptio ista terminatur ad personam. Hoc autem est contra rationem formae communis, ut sic in persona individuetur. Secundo, quia naturae communi non possunt attribui nisi operationes communes et universales, secundum quas homo nec meretur nec demeretur, cum tamen illa assumptio ad hoc facta sit ut filius Dei in natura assumpta nobis mereretur. Tertio quia natura sic existens non est sensibilis, sed intelligibilis. Filius autem Dei assumpsit humanam naturam ut hominibus in ea visibilis appareret, secundum illud Baruch III, post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Similiter etiam non potuit assumi natura humana a filio Dei secundum quod est in intellectu divino. Quia sic nihil aliud esset quam natura divina, et per hunc modum, ab aeterno esset in filio Dei humana natura. Similiter non convenit dicere quod filius Dei assumpserit humanam naturam prout est in intellectu humano. Quia hoc nihil aliud esset quam si intelligeretur assumere naturam humanam. Et sic, si non assumeret eam in rerum natura, esset intellectus falsus. Nec aliud esset quam fictio quaedam incarnationis, ut Damascenus dicit.Referencing norms: Q4A4Respondeo, assert-hd4a2383d1c78e8eaf312732335d6f80bfb7cb3b54e4a1f13f437972dd92cc1ff
section/4-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8248bfbb3a0fef67186b15b53d91b7e3c1ab97726aecdedfe1031c3a316257d1LA
Sed contra est quod dicit Damascenus, in III libro, Dei verbum incarnatum neque eam quae nuda contemplatione consideratur naturam assumpsit. Non enim incarnatio hoc, sed deceptio, et fictio incarnationis. Sed natura humana prout est a singularibus separata vel abstracta, in nuda contemplatione cogitatur, quia secundum seipsam non subsistit, ut idem Damascenus dicit. Ergo filius Dei non assumpsit humanam naturam secundum quod est a singularibus separata.Referencing norms: assert-h528cdee20d69913bb1ddee67cdc56be112c88835240135d2da50cd5f5866a957
section/4-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4bdfa963283959538cca66db13cfcb2a76f43825b69f3fbc1e3127e444d6e46aLA
Ad primum ergo dicendum quod assumi convenit secundum se humanae naturae, quia scilicet non convenit ei ratione personae, sicut naturae divinae convenit assumere ratione personae. Non autem quia convenit ei secundum se sicut pertinens ad principia essentialia eius, vel sicut naturalis eius proprietas, per quem modum conveniret omnibus eius suppositis.Referencing norms: Q4A5Ad1, assert-heaa0fd6664663da55a9a5d1958e3cde778ade7877420f114b76cd47d4823153b
section/4-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:355aadeb43b345b4d0b8178d8beac51a768533a78b2a6557c3e0f46e29d152d5LA
Ad secundum dicendum quod dilectio Dei ad homines manifestatur non solum in ipsa assumptione humanae naturae, sed praecipue per ea quae passus est in natura humana pro aliis hominibus, secundum illud Rom. V, commendat autem Deus suam caritatem in nobis, quia, cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est. Quod locum non haberet si in omnibus hominibus naturam humanam assumpsisset.Referencing norms: Q4A5Ad2, assert-h197934ce61fd884321d604ec6ef3fc072f7b0cbd6be7574dc0ad3e521adf521a
section/4-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:be705349868e5de45e168d523fdb6e8e3e57aff6cb0171984a1cab9f4ff10c84LA
Ad tertium dicendum quod ad brevitatem viae quam sapiens operator observat, pertinet quod non faciat per multa quod sufficienter potest fieri per unum. Et ideo convenientissimum fuit quod per unum hominem alii omnes salvarentur.Referencing norms: Q4A5Ad3, assert-h087a2fd9f3bbdc97e3e032ea1b488f8b52bc7a0c8efcf43f8b8825bbbe1904b4
section/4-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bfafb8583867d107917508101a80a640c83bbb8534f60af0ac97dca31319c8a1LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod filius Dei humanam naturam assumere debuit in omnibus individuis. Id enim quod primo et per se assumptum est, est natura humana. Sed quod convenit per se alicui naturae, convenit omnibus in eadem natura existentibus. Ergo conveniens fuit ut natura humana assumeretur a Dei verbo in omnibus suppositis.Referencing norms: Q4A5Obiectio1, assert-h26195b54efd101ced5ca645d58a278bc2108a5dac6c392253aff1583ab2bb7f8, assert-h7257bcdacbf84defeb0968392c5addb1bf3fb381f6ab1d5bcb39909c06a7e7c1
section/4-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:00f33969affec53f51b65b6e2c5e20aac31a1a25051094a9b3529c4dc60fe635LA
Praeterea, incarnatio divina processit ex divina caritate, ideo dicitur Ioan. III, sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. Sed caritas facit ut aliquis se communicet amicis quantum possibile est. Possibile autem fuit filio Dei ut plures naturas hominum assumeret, ut supra dictum est, et, eadem ratione, omnes. Ergo conveniens fuit ut filius Dei assumeret naturam in omnibus suis suppositis.Referencing norms: Q4A5Obiectio2, assert-h92181422b65a3660d726d28f81ce65bbb528dec79e388a4e5e95a872a5c80e00, assert-haa45515bbbe22e2f6073734a2780a564379b1a5f46b3dfe51b3c3d36ef743de1
section/4-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:36576e7d2618327c6de97c72593e82e853e68f079e6282cc733d399f7577e1e2LA
Praeterea, sapiens operator perficit opus suum breviori via qua potest. Sed brevior via fuisset si omnes homines assumpti fuissent ad naturalem filiationem, quam quod per unum filium naturalem multi in adoptionem filiorum adducantur, ut dicitur Galat. IV. Ergo natura humana debuit a filio Dei assumi in omnibus suppositis.Referencing norms: Q4A5Obiectio3, assert-h1609f5c036e3df75244d435900d4a45fdd7157d773137128f0eb6f0aecd8a42f, assert-h5eb6d57d79d605132d13c42eea08f494dd025675ef9518c2c06aab26cba7d316
section/4-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8d4f58ae83868976199af4efe2c2dc88d51ae7f50672f99255d88bc7e4b86f7LA
Respondeo dicendum quod non fuit conveniens quod humana natura in omnibus suis suppositis a verbo assumeretur. Primo quidem, quia tolleretur multitudo suppositorum humanae naturae, quae est ei connaturalis. Cum enim in natura assumpta non sit considerare aliud suppositum praeter personam assumentem, ut supra dictum est; si non esset natura humana nisi assumpta, sequeretur quod non esset nisi unum suppositum humanae naturae, quod est persona assumens. Secundo, quia hoc derogaret dignitati filii Dei incarnati, prout est primogenitus in multis fratribus secundum humanam naturam, sicut est primogenitus omnis creaturae secundum divinam. Essent enim tunc omnes homines aequalis dignitatis. Tertio, quia conveniens fuit quod, sicut unum suppositum divinum est incarnatum, ita unam solam naturam humanam assumeret, ut ex utraque parte unitas inveniatur.Referencing norms: Q4A5Respondeo, assert-h193ed17294b911d6a40823e3d7f42d77c36a853ed311b79bbd22db82a104d563
section/4-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d6c7f35aae261ca98b7eef3fabd841d800800f33f0eceb7087a9100ab5ae0957LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod filius Dei non assumpsit humanam naturam quae in specie consideratur, neque enim omnes hypostases eius assumpsit.Referencing norms: assert-hdbafd71b0532cb63ba51c6146d3e50afa970dc8b32a89cda2cb7c42622fd87e3
section/4-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1e7855275143397a63ded8ac5266ecde73e53fa57673bdc0fcd86b1a925f965fLA
Ad primum ergo dicendum quod Christus debuit esse a peccatoribus segregatus quantum ad culpam, quam venerat destruere, non quantum ad naturam, quam venerat salvare; secundum quam debuit per omnia fratribus assimilari, ut idem apostolus dicit, Heb. II. Et in hoc etiam mirabilior est eius innocentia, quod de massa peccato subiecta natura assumpta tantam habuit puritatem.Referencing norms: Q4A6Ad1, assert-h48522087cc195ae3a0417130003c76604b2b9e54e2359f16748019b0b970a4bd
section/4-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8f256544cdf0ff5df357dd8e4dc65ee689f4568a3ddd714a09c24781a773aaaLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, oportuit eum qui peccata venerat tollere, esse a peccatoribus segregatum quantum ad culpam, cui Adam subiacuit, et quem Christus a suo delicto eduxit, ut dicitur Sap. X. Oportebat autem eum qui mundare omnes venerat, non esse mundandum, sicut et in quolibet genere motus primum movens est immobile secundum illum motum, sicut primum alterans est inalterabile. Et ideo non fuit conveniens ut assumeret humanam naturam in ipso Adam.Referencing norms: Q4A6Ad2, assert-h86854a313e73a03b16598b057c7fea7324eeeea9a4a4064e279d2c2d33e48ddd
section/4-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3038899a68d0691a89e0a6535c618dcc595c20df91cd64d36b94af106c8f3701LA
Ad tertium dicendum quod, quia Christus debebat esse maxime a peccatoribus segregatus quantum ad culpam, quasi summam innocentiae obtinens, conveniens fuit ut a primo peccatore usque ad Christum perveniretur mediantibus quibusdam iustis, in quibus perfulgerent quaedam insignia futurae sanctitatis. Propter hoc etiam in populo ex quo Christus erat nasciturus instituit Deus quaedam sanctitatis signa, quae incoeperunt in Abraham, qui primus promissionem accepit de Christo, et circumcisionem in signum foederis consummandi, ut dicitur Gen. XVII.Referencing norms: Q4A6Ad3, assert-h435090b137219d96dfc8c53828019bcb1713e66e0c5d29903b85f0aec5ba29df
section/4-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:35feb342acc5096e13650540c89079f94519777ab4c649427f07a2402e3ba248LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens ut filius Dei humanam naturam assumeret ex stirpe Adae. Dicit enim apostolus, ad Heb. VII, decebat ut esset nobis pontifex segregatus a peccatoribus. Sed magis esset a peccatoribus segregatus si non assumpsisset humanam naturam ex stirpe Adae peccatoris. Ergo videtur quod non debuit de stirpe Adae naturam humanam assumere.Referencing norms: Q4A6Obiectio1, assert-h0545c6cb30bc2499e8f60f257e9a3b897a0cf176ec11687dd7a6959d04cf0681, assert-hca2d0209da1b83370026b31772bfa4a6ff7f502f5d239c5e6afb6a76fba748ed
section/4-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38604c75afab610e15e1caaadf7703a71eb1e068a1b5d43255838e267b5b15d9LA
Praeterea, in quolibet genere nobilius est principium eo quod est ex principio. Si igitur assumere voluit humanam naturam, magis debuit eam assumere in ipso Adam.Referencing norms: Q4A6Obiectio2, assert-hf79c3aae560e9862576e72c883905325729331f702aece28697fac3ddec497d0
section/4-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8f749aaffd5367f471e34821905e020b6c7a8ee831012c4fc803cbd9f853a277LA
Praeterea, gentiles fuerunt magis peccatores quam Iudaei, ut dicit Glossa, Galat. II, super illud, nos natura Iudaei, non ex gentibus peccatores. Si ergo ex peccatoribus naturam humanam assumere voluit, debuit eam magis assumere ex gentilibus quam ex stirpe Abrahae, qui fuit iustus.Referencing norms: Q4A6Obiectio3, assert-h0456395093f8d68f095fbbdff36602b1c36ecd0d5ef15e535ec147599f285e86
section/4-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae5e45dd4484ada9ea78f281ea32020e57bb4c685ffd1af0d4effbe346a9f36cLA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XIII de Trin., poterat Deus hominem aliunde suscipere, non de genere illius Adae qui suo peccato obligavit genus humanum. Sed melius iudicavit et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem Deus, per quem generis humani vinceret inimicum. Et hoc propter tria. Primo quidem, quia hoc videtur ad iustitiam pertinere, ut ille satisfaciat qui peccavit. Et ideo de natura per ipsum corrupta debuit assumi id per quod satisfactio erat implenda pro tota natura. Secundo, hoc etiam pertinet ad maiorem hominis dignitatem, dum ex illo genere victor Diaboli nascitur quod per Diabolum fuerat victum. Tertio, quia per hoc etiam Dei potentia magis ostenditur, dum de natura corrupta et infirma assumpsit id quod in tantam virtutem et dignitatem est promotum.Referencing norms: Q4A6Respondeo, assert-hd94bc8cd1b239b093b3b45b6dea2e621671359478e023677965d8a46638468b2
section/4-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:09ed31eea9ac49ecafd52c3d20e4984169e010d33acf8fe0ebe12c91bb658d58LA
Sed contra est quod Luc. III generatio domini reducitur usque ad Adam.Referencing norms: assert-h03858a160b628ccef52195ee84eefd737d521c4a73001e4ab07e7338fe07b01a
question/4/prooemium · paragraph
la · official · sha256:411e54f48f3a420bfa186da23718b356521589e8f93c094ac1b97820a0ff89bdLA
Deinde considerandum est de unione ex parte assumpti. Circa quod primo considerandum occurrit de his quae sunt a verbo Dei assumpta; secundo, de coassumptis, quae sunt perfectiones et defectus. Assumpsit autem filius Dei humanam naturam, et partes eius. Unde circa primum triplex consideratio occurrit, prima est, quantum ad ipsam naturam humanam; secunda est, quantum ad partes ipsius; tertia, quantum ad ordinem assumptionis. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum humana natura fuerit magis assumptibilis a filio Dei quam aliqua alia natura. Secundo, utrum assumpserit personam. Tertio, utrum assumpserit hominem. Quarto, utrum fuisset conveniens quod assumpsisset humanam naturam a singularibus separatam. Quinto, utrum fuerit conveniens quod assumpsisset humanam naturam in omnibus singularibus. Sexto, utrum fuerit conveniens quod assumeret humanam naturam in aliquo homine ex stirpe Adae progenito.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 5
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q5
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:c2a14d9288ad6512e92283db70d533757ab444add38f5b2529afbbf5c1e55581 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/5-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0cbb1ec7a7e68bb62266a87a2c2f748fa08632ed64e45e887f5c7ebb6eeed6b1LA
Ad primum ergo dicendum quod similitudo illa exprimit veritatem humanae naturae in Christo, per modum quo omnes qui vere in humana natura existunt, similes specie esse dicuntur. Non autem intelligitur similitudo phantastica. Ad cuius evidentiam, apostolus subiungit quod factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, quod fieri non potuisset si fuisset sola similitudo phantastica.Referencing norms: Q5A1Ad1, assert-hd4bd736ec94c07fdf935bb3159811aefc475f68806f5175cd5833ca7e8066169
section/5-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c4fac56d4e9acc68642a673f05c4af59fdb627e5a7af4ed2b0d52eda822dc230LA
Ad secundum dicendum quod per hoc quod filius Dei verum corpus assumpsit, in nullo est eius dignitas diminuta. Unde Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, exinanivit seipsum, formam servi accipiens, ut fieret servus, sed formae Dei plenitudinem non amisit. Non enim filius Dei sic assumpsit verum corpus ut forma corporis fieret, quod repugnat divinae simplicitati et puritati, hoc enim esset assumere corpus in unitate naturae, quod est impossibile, ut ex supra dictis patet. Sed, salva distinctione naturae, assumpsit in unitate personae.Referencing norms: Q5A1Ad2, assert-h1707849d03c8d8cafd763237dee036a67d18b339ce34a4e241d0fd8e70c170c5
section/5-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0016682abddb5437ba966581c08d87a4b00243961eb8f9f100d2f7049300a8cLA
Ad tertium dicendum quod figura respondere debet quantum ad similitudinem, non quantum ad rei veritatem, si enim per omnia esset similitudo, iam non esset signum, sed ipsa res, ut Damascenus dicit, in III libro. Conveniens igitur fuit ut apparitiones veteris testamenti essent secundum apparentiam tantum, quasi figurae, apparitio autem filii Dei in mundo esset secundum corporis veritatem, quasi res figurata sive signata per illas figuras. Unde apostolus, Coloss. II, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.Referencing norms: Q5A1Ad3, assert-hf58111c8d897193139cecc15a4f9e6c0f0cb931d11c1e63dd77a4a00b352330c
section/5-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bbde17ae945f36798f32ca234e8bde5b605c8082d5a7cbeed8ac255bffbe85e7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non assumpserit verum corpus. Dicitur enim Philipp. II quod in similitudinem hominum factus est. Sed quod est secundum veritatem, non dicitur esse secundum similitudinem. Ergo filius Dei non assumpsit verum corpus.Referencing norms: Q5A1Obiectio1, assert-h700ba8069149a68af50dea35d79304376ec7ec6a4ad3106ae4e7b163280784ab, assert-hefc6d9616a87cbd7e77746fb3d04f5e366d4f9cdcb42e4e58c53eb174ca95274
section/5-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:551d40d6c89daeb14a7bc444a26ee272c239571c68194bd6a43fc0072a84b0c3LA
Praeterea, assumptio corporis in nullo derogavit dignitati divinitatis, dicit enim Leo Papa, in sermone de nativitate, quod nec inferiorem naturam consumpsit glorificatio, nec superiorem minuit assumptio. Sed hoc ad dignitatem Dei pertinet quod sit omnino a corpore separatus. Ergo videtur quod per assumptionem non fuerit Deus corpori unitus.Referencing norms: Q5A1Obiectio2, assert-h475d4a5db588ed44bdf6782117ac0f026a97b801ff8d2045abde0dcf51cd27a9, assert-h81efbf7417055137ff921f92d5af48250a1479f5f1d6f700a1759afb99216435
section/5-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:22d721ad41e43445a1604fe3a3fa903c504882bcd62fa5f77e9ff301a0cc6959LA
Praeterea, signa debent respondere signatis. Sed apparitiones veteris testamenti, quae fuerunt signa et figurae apparitionis Christi, non fuerunt secundum corporis veritatem, sed secundum imaginariam visionem, sicut patet Isaiae VI, vidi dominum sedentem, et cetera. Ergo videtur quod etiam apparitio filii Dei in mundum non fuerit secundum corporis veritatem, sed solum secundum imaginationem.Referencing norms: Q5A1Obiectio3, assert-h5d9d8523863b177cf2326085e83f89e54a892beae6b4c0963db975da84948e7a, assert-hc40d802c8fb30887d80677276a8b51ae4a2b9b1eea090935e9e941180aa25b63
section/5-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:97815858948befa84f8839b7f508081d50c290f785c6e91d9bd642dfe209b1a6LA
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in libro de ecclesiasticis dogmatibus, natus est Dei filius non putative, quasi imaginatum corpus habens, sed corpus verum. Et huius ratio triplex potest assignari. Quarum prima est ex ratione humanae naturae, ad quam pertinet verum corpus habere. Supposito igitur ex praemissis quod conveniens fuerit filium Dei assumere humanam naturam, consequens est quod verum corpus assumpserit. Secunda ratio sumi potest ex his quae in mysterio incarnationis sunt acta. Si enim non fuit verum corpus eius sed phantasticum, ergo nec veram mortem sustinuit; nec aliquid eorum quae de eo Evangelistae narrant, secundum veritatem gessit, sed solum secundum apparentiam quandam. Et sic etiam sequitur quod non fuit vera salus hominis subsecuta, oportet enim effectum causae proportionari. Tertia ratio potest sumi ex ipsa dignitate personae assumentis, quae cum sit veritas, non decuit ut in opere eius aliqua fictio esset. Unde et dominus hunc errorem per seipsum excludere dignatus est, Luc. ult., cum discipuli, conturbati et conterriti, putabant se spiritum videre, et non verum corpus, et ideo se eis palpandum praebuit, dicens, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.Referencing norms: Q5A1Respondeo, assert-h68b9f447f0573e6b6bd460c986e20701f2de356be5dfbfbd005092131d085be2
section/5-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ae5c9e088351bc935cc6d75c3425d0c8ccfd38349938bdf83a0da8877996d0c8LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaest., si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus. Et si fefellit, veritas non est. Est autem veritas Christus. Ergo non phantasma fuit corpus eius. Et sic patet quod verum corpus assumpsit.Referencing norms: assert-h9c8ad244d71ea6e2717c6c4279254ba93b92d8b06fd5ddd851626c51b617d63f
section/5-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:06973ab1d5739f62a4324eef3a9bb9bcabb19671c7f5bf02f570208d035f8f2eLA
Ad primum ergo dicendum quod Christus dicitur dupliciter de caelo descendisse. Uno modo, ratione divinae naturae, non ita quod divina natura esse in caelo defecerit; sed quia in infimis novo modo esse coepit, scilicet secundum naturam assumptam; secundum illud Ioan. III, nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui est in caelo. Alio modo, ratione corporis, non quia ipsum corpus Christi secundum suam substantiam de caelo descenderit; sed quia virtute caelesti, idest spiritus sancti, est eius corpus formatum. Unde Augustinus dicit, ad Orosium, exponens auctoritatem inductam, caelestem dico Christum, quia non ex humano conceptus est semine. Et hoc etiam modo Hilarius exponit, in libro de Trinitate.Referencing norms: Q5A2Ad1, assert-hbb1a442e7d0bc91db87086278d57c78e167fff4e8d7e6bbd42cd4a3ae1632d2a
section/5-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a73c9e511f30248548aedcab39e1fa195b5ec6a850bc01313e4093eb943bf415LA
Ad secundum dicendum quod caro et sanguis non accipiuntur ibi pro substantia carnis et sanguinis, sed pro corruptione carnis et sanguinis. Quae quidem in Christo non fuit quantum ad culpam. Fuit tamen ad tempus quantum ad poenam, ut opus nostrae redemptionis expleret.Referencing norms: Q5A2Ad2, assert-h509fa17260b9ff00a454f853160486b366071f3d5c200c829b271435e1a7cd6b
section/5-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:02d515aef7db1c89c295787f7ab70b79d4a0dbe75c5edbca6fc2296bd94bbe67LA
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum ad maximam Dei gloriam pertinet quod corpus infirmum et terrenum ad tantam sublimitatem provehit. Unde in synodo Ephesina legitur verbum sancti Theophili dicentis, qualiter artificum optimi non pretiosis tantum materiebus artem ostendentes in admiratione sunt, sed, vilissimum lutum et terram dissolutam plerumque assumentes, suae disciplinae demonstrantes virtutem, multo magis laudantur; ita omnium optimus artifex, Dei verbum, non aliquam pretiosam materiam corporis caelestis apprehendens ad nos venit, sed in luto magnitudinem suae artis ostendit.Referencing norms: Q5A2Ad3, assert-ha37d3c55c27feeb90ad124a94adbc3f6776dd49e9bce8ea2f58cdc57f1eced21
section/5-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b3230ee418b15b344fbe5245bcc0c7b644d5cfff90c68f3729a08c216447c139LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non habuerit corpus carnale, sive terrestre, sed caeleste. Dicit enim apostolus, I Cor. XV, primus homo de terra, terrenus, secundus homo de caelo, caelestis. Sed primus homo, scilicet Adam, fuit de terra quantum ad corpus, ut patet Gen. II. Ergo etiam secundus homo, scilicet Christus, fuit de caelo quantum ad corpus.Referencing norms: Q5A2Obiectio1, assert-h3c6992cadc31ec97969c76de711efa342d7b85d3c28ffb4ad7395308648570d3, assert-h50869e863c7e8966a7422d0fbcaaad53c8a183ebf3ee9ca5de15c978e6f80f03
section/5-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1b599a2546145e11f5f19225939d1155b457d5e44bb1e2ab09d85131a08071e8LA
Praeterea, I Cor. XV dicitur, caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed regnum Dei principaliter est in Christo. Ergo in ipso non est caro et sanguis, sed magis corpus caeleste.Referencing norms: Q5A2Obiectio2, assert-h4ba59e2cc9dfd27567618f91e953df083b7b5af6c32d113a8a8784d10b7f44ac, assert-h6acc96ced26a17037b8ec04dd6c4642366c7f729e79cc068453202bbeb0c6bd8
section/5-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:77a325dcdd793ee0c5981dd8cd24d82d006a3b1cab9fea7350b66b44b7cac285LA
Praeterea, omne quod est optimum est Deo attribuendum. Sed inter omnia corpora corpus nobilissimum est caeleste. Ergo tale corpus debuit Christus assumere.Referencing norms: Q5A2Obiectio3, assert-h092f52633a1260d346a161b431bb1269f49d4757c1aba954ff9670cf9c75efdf, assert-h0a444ed3562482429c552777bb7167182dac55a4a7fbc3310f6f5c530725c3e5
section/5-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:838591e87b568c84ea94c65134777aa5accbc8b676e749a8dbb37035251d1073LA
Respondeo dicendum quod eisdem rationibus apparet quare corpus Christi non debuit esse caeleste, quibus ostensum est quod non debuit esse phantasticum. Primo enim, sicut non salvaretur veritas humanae naturae in Christo si corpus eius esset phantasticum, ut posuit Manichaeus; ita etiam non salvaretur si poneretur caeleste, sicut posuit Valentinus. Cum enim forma hominis sit quaedam res naturalis, requirit determinatam materiam, scilicet carnes et ossa, quae in hominis definitione poni oportet, ut patet per philosophum, in VII Metaphys. Secundo, quia hoc etiam derogaret veritati eorum quae Christus in corpore gessit. Cum enim corpus caeleste sit impassibile et incorruptibile, ut probatur in I de caelo, si filius Dei corpus caeleste assumpsisset, non vere esuriisset nec sitiisset, nec etiam passionem et mortem sustinuisset. Tertio, etiam hoc derogat veritati divinae. Cum enim filius Dei se ostenderet hominibus quasi corpus carneum et terrenum habens, fuisset falsa demonstratio si corpus caeleste habuisset. Et ideo in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur, natus est filius Dei carnem ex virginis corpore trahens, et non de caelo secum afferens.Referencing norms: Q5A2Respondeo, assert-h613f58cfe7a1428a2668b5c1118cc6e8f35a56d84bc62b50cf271f2a0d05f553
section/5-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:902d8f53e8afc98dad4c52900bf2918ebe0f6cd39a80b59924005875ba3b7dffLA
Sed contra est quod dominus dicit Luc. ult., spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Caro autem et ossa non sunt ex materia caelestis corporis, sed ex inferioribus elementis. Ergo corpus Christi non fuit corpus caeleste, sed carneum et terrenum.Referencing norms: assert-hbd15c5e8625636597d8da6763178733999207c3eef0c90a89a64587cc6ab7823
section/5-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5511160e4236f0d0cfe7805d87c449bff1b6290b7c3d32d0cc8059bf00229602LA
Ad primum ergo dicendum quod cum dicitur, verbum caro factum est, caro ponitur pro toto homine, ac si diceret, verbum homo factum est, sicut Isaiae XL dicitur, videbit omnis caro salutare Dei nostri. Ideo autem totus homo per carnem significatur, quia, ut dicitur in auctoritate inducta, quia per carnem filius Dei visibilis apparuit, unde subditur et vidimus gloriam eius. Vel ideo quia, ut Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaest. in tota illa unitate susceptionis principale verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista commendare pro nobis dilectionem humilitatis Dei, verbum et carnem nominavit, omittens animam, quae est verbo inferior, carne praestantior. Rationabile etiam fuit ut nominaret carnem, quae, propter hoc quod magis distat a verbo, minus assumptibilis videbatur.Referencing norms: Q5A3Ad1, assert-h7424fc0b1f8d0098819efccbafb779ecd92bb598bbd5c5ed30c31f58f7335117
section/5-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:133872edbcfb72596a98c84fc4cf3451b432cd4160dffc2f4d425aa7e9e3b4c9LA
Ad secundum dicendum quod verbum est fons vitae sicut prima causa vitae effectiva. Sed anima est principium vitae corpori tanquam forma ipsius. Forma autem est effectus agentis. Unde ex praesentia verbi magis concludi posset quod corpus esset animatum, sicut ex praesentia ignis concludi potest quod corpus cui ignis adhaeret, sit calidum.Referencing norms: Q5A3Ad2, assert-h93f3b593ce8ec0c3b76ec53ceeb56559afff5124f6bb48a5206ee1dd94b34119
section/5-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba75a92ac6849ea3b2521c10a5d73ebc47aa039a3e52c9feb579555026f1459dLA
Ad tertium dicendum quod non est inconveniens, immo necessarium dicere quod in Christo fuit natura quae constituitur per animam corpori advenientem. Damascenus autem negat in domino Iesu Christo esse communem speciem quasi aliquid tertium resultans ex unione divinitatis et humanitatis.Referencing norms: Q5A3Ad3, assert-h9968d748c5d4a3c4ae0e1497421e0d1e8e8d0e682dafa7561bcc629b01893b8f
section/5-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dcf2baf6fafb28e95fa1484fdcae6065a8eb935e42aa06501491b488ad663be1LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod filius Dei animam non assumpserit. Ioannes enim, incarnationis mysterium tradens, dixit, verbum caro factum est, nulla facta de anima mentione. Non autem dicitur caro factum eo quod sit in carnem conversum, sed quia carnem assumpsit. Non ergo videtur assumpsisse animam.Referencing norms: Q5A3Obiectio1, assert-hec22c418b344540704280d95535452f3aa03caa4c86dab9cedf8fec9aaa53f01
section/5-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:eb1776eb2d5468f66ba6e845c8a5108c18f00b81c965b8353f8e47f302ce44e4LA
Praeterea, anima necessaria est corpori ad hoc quod per eam vivificetur. Sed ad hoc non fuit necessaria corpori Christi, ut videtur, quia ipsum Dei verbum est, de quo in Psalmo, domine, apud te est fons vitae. Superfluum igitur fuisset animam adesse, verbo praesente. Deus autem et natura nihil frustra faciunt, ut etiam philosophus dicit, in I de caelo. Ergo videtur quod filius Dei animam non assumpsit.Referencing norms: Q5A3Obiectio2, assert-h4f4945a9336a05444be51d15cfc0d256c28e14739e9e28d87ac291c2b442ee1f, assert-hf83e11064e0480f08e5931a29e5893d71412c27738ab9dd94202e913f878ecfd
section/5-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:666cac5da6913eca3775d1fa9f83b8e23eedb127d5d669b4e0d5778217a7060cLA
Praeterea, ex unione animae ad corpus constituitur natura communis, quae est species humana. In domino autem Iesu Christo non est communem speciem accipere, ut Damascenus dicit, in III libro. Non igitur assumpsit animam.Referencing norms: Q5A3Obiectio3, assert-h8cc670d9ed28d5c45c1a422e3269110a3ca264becd7bdd3075cd92e9d207916a
section/5-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7ad4bd1b4f93b494ad0b1a5bdad5c35893b36b74ec1464938c8ee660f786e02bLA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de haeresibus, opinio primo fuit Arii, et postea Apollinaris, quod filius Dei solam carnem assumpserit, absque anima, ponentes quod verbum fuerit carni loco animae. Ex quo sequebatur quod in Christo non fuerunt duae naturae, sed una tantum, ex anima enim et carne una natura humana constituitur. Sed haec positio stare non potest, propter tria. Primo quidem, quia repugnat auctoritati Scripturae, in qua dominus de sua anima facit mentionem, Matth. XXVI, tristis est anima mea usque ad mortem; et Ioan. X, potestatem habeo ponendi animam meam. Sed ad hoc respondebat Apollinaris quod in his verbis anima metaphorice sumitur, per quem modum in veteri testamento Dei anima commemoratur, Isaiae I, Calendas vestras et solemnitates odivit anima mea. Sed, sicut dicit Augustinus, in libro octogintatrium quaest., Evangelistae in evangelica narratione narrant quod miratus est Iesus, et iratus, et contristatus, et quod esuriit. Quae quidem ita demonstrant eum veram animam habuisse, sicut ex hoc quod comedit et dormivit et fatigatus est, demonstratur habuisse verum corpus humanum. Alioquin, si et haec ad metaphoram referantur, cum similia legantur in veteri testamento de Deo, peribit fides evangelicae narrationis. Aliud est enim quod prophetice nuntiatur in figuris, aliud quod secundum rerum proprietatem ab Evangelistis historice scribitur. Secundo, derogat praedictus error utilitati incarnationis, quae est liberatio hominis. Ut enim argumentatur Augustinus, in libro contra Felicianum, si, accepta carne, filius Dei animam omisit, aut, innoxiam sciens, medicinae indigentem non credidit; aut, a se alienam putans, redemptionis beneficio non donavit; aut, ex toto insanabilem iudicans, curare nequivit; aut ut vilem, et quae nullis usibus apta videretur, abiecit. Horum duo blasphemiam important in Deum. Quomodo enim dicetur omnipotens, si curare non potuit desperatam? Aut quomodo omnium Deus, si non ipse fecit animam nostram? Duobus vero aliis, in uno animae causa nescitur, in altero meritum non tenetur. Aut intelligere causam putandus est animae qui eam, ad accipiendum legem habitu insitae rationis instructam, a peccato voluntariae transgressionis nititur separare? Aut quomodo eius generositatem novit qui ignobilitatis vitio dicit despectam? Si originem attendas, pretiosior est animae substantia, si transgressionis culpam, propter intelligentiam peior est causa. Ego autem Christum et perfectam sapientiam scio, et piissimam esse non dubito, quorum primo, meliorem et prudentiae capacem non despexit; secundo, eam quae magis fuerat vulnerata, suscepit. Tertio vero, haec positio est contra ipsam incarnationis veritatem. Caro enim et ceterae partes hominis per animam speciem sortiuntur. Unde, recedente anima, non est os aut caro nisi aequivoce, ut patet per philosophum, II de anima et VII Metaphys.Referencing norms: Q5A3Respondeo, assert-h55e1f554a507180eaf009f883569b0684387205995d105e8c9af3373910a756b
section/5-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:29ff0bdf08fa2fbf942835cc723ac0412ff2150e8b854f89e9142dcc33c9e1e7LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de agone Christiano non eos audiamus qui solum corpus humanum dicunt esse susceptum a verbo Dei; et sic audiunt quod dictum est, verbum caro factum est, ut negent illum hominem vel animam, vel aliquid hominis habuisse nisi carnem solam.Referencing norms: assert-h0687303ddf294eef9ba573fc975ff602524c1f3203c01265e3809e44cc67fe2a
section/5-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:56d927686229d49f2e35835dcb400ee14661f93e4b77baadb65983c9e3bba362LA
Ad primum ergo dicendum quod, ubi est ipsa res per sui praesentiam non requiritur eius imago ad hoc quod suppleat locum rei, sicut, ubi erat imperator, milites non venerabantur eius imaginem. Sed tamen requiritur cum praesentia rei imago ipsius ut perficiatur ex ipsa rei praesentia, sicut imago in cera perficitur per impressionem sigilli, et imago hominis resultat in speculo per eius praesentiam. Unde, ad perficiendam humanam mentem, necessarium fuit quod eam sibi verbum Dei univit.Referencing norms: Q5A4Ad1, assert-hbf5fa6b408ba6b49d60163224b6f0cf68651c939cd184a45ef93c077da549b8b
section/5-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:89d7b38ca7cf5e09a0951d929edb72ea1d091db7fc36c805f8a18e1f9d450048LA
Ad secundum dicendum quod lux maior evacuat lucem minorem alterius corporis illuminantis, non tamen evacuat, sed perficit lucem corporis illuminati. Ad praesentiam enim solis stellarum lux obscuratur, sed aeris lumen perficitur. Intellectus autem seu mens hominis est quasi lux illuminata a luce divini verbi. Et ideo per lucem divini verbi non evacuatur mens hominis, sed magis perficitur.Referencing norms: Q5A4Ad2, assert-h18bd97f9a768723ad6a6580153913cfef30087c8e735da9446f19a5d62c525e2
section/5-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:258fb5c4c7e2a8eecbeea74aa68e1bc3326bdba641c79d22eb3022ae5c9d4e0fLA
Ad tertium dicendum quod, licet potentia intellectiva non sit alicuius corporis actus, ipsa tamen essentia animae humanae, quae est forma corporis, requiritur quod sit nobilior, ad hoc quod habeat potentiam intelligendi. Et ideo necesse est ut corpus melius dispositum ei respondeat.Referencing norms: Q5A4Ad3, assert-h69572d50efadb6a89dcc37b8cf2e2eb7f9e7d015203fcda016c1ad2dad743d14
section/5-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ee5eddf493533aa1a5f11d7d1eaf2b017fdfadd0b958d04200d7964d12f58f91LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non assumpsit mentem humanam, sive intellectum. Ubi enim est praesentia rei, non requiritur eius imago. Sed homo secundum mentem est ad imaginem Dei, ut dicit Augustinus, in libro de Trinit. Cum ergo in Christo fuerit praesentia ipsius divini verbi, non oportuit ibi esse mentem humanam.Referencing norms: Q5A4Obiectio1, assert-ha7c82299f4c41ee5df021d391648c19d3d710de385e7e659b120cf9c0bdd0225, assert-hadb6753652a50d1a8f5ef51a719ae115943af01d3f16d6015c789eb851b0d5dd
section/5-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c7047e3402d32b045081b748b525d48fbad34818708daf61b22db3f58aadb111LA
Praeterea, maior lux offuscat minorem. Sed verbum Dei, quod est lux illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, ut dicitur Ioan. I, comparatur ad mentem sicut lux maior ad minorem, quia et ipsa mens quaedam lux est, quasi lucerna illuminata a prima luce, Proverb. X, lucerna domini spiraculum hominis. Ergo in Christo, qui est verbum Dei, non fuit necessarium esse mentem humanam.Referencing norms: Q5A4Obiectio2, assert-h729598cb7743ae24677023e40cd5ee8fe674a3a42b4a32a2de3a99634d9edaee, assert-hcb49af9fce6781982bb4c2e8db09a07c1994c6f53e1c31d82a8f969a2a46167c
section/5-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7ff65ee6c96ff1891e29993ce07658c5168fb70bd8a09edfa9e92d5d2942327eLA
Praeterea, assumptio humanae naturae a Dei verbo dicitur eius incarnatio. Sed intellectus, sive mens humana, neque est caro neque est actus carnis, quia nullius corporis actus est, ut probatur in III de anima. Ergo videtur quod filius Dei humanam mentem non assumpserit.Referencing norms: Q5A4Obiectio3, assert-haa213476326570eec18b7b02e729cfd74f9925aab3ce352f701fa422124cc507, assert-he98edf224d20bace51d5c99b0bdc9b382ff73bb6a6b80dc6065d002f523b8205
section/5-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b6d6090894f91dc5797c7faba876010ce1f998b187b6d09027e503dfd8428e59LA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de haeresibus, Apollinaristae de anima Christi a Catholica Ecclesia dissenserunt, dicentes, sicut Ariani, Christum carnem solam sine anima suscepisse. In qua quaestione testimoniis evangelicis victi, mentem defuisse animae Christi dixerunt, sed pro hac ipsum verbum in ea fuisse. Sed haec positio eisdem rationibus convincitur sicut et praedicta. Primo enim, hoc adversatur narrationi evangelicae, quae commemorat eum fuisse miratum, ut patet Matth. VIII. Admiratio autem absque ratione esse non potest, quia importat collationem effectus ad causam; dum scilicet aliquis videt effectum cuius causam ignorat, et quaerit, ut dicitur in principio Metaphys. Secundo, repugnat utilitati incarnationis, quae est iustificatio hominis a peccato. Anima enim humana non est capax peccati, nec gratiae iustificantis, nisi per mentem. Unde praecipue oportuit mentem humanam assumi. Unde Damascenus dicit, in III libro, quod Dei verbum assumpsit corpus et animam intellectualem et rationalem, et postea subdit, totus toti unitus est, ut toti mihi salutem gratificet idest, gratis faciat, quod enim inassumptibile est, incurabile est. Tertio, hoc repugnat veritati incarnationis. Cum enim corpus proportionetur animae sicut materia propriae formae, non est vera caro humana quae non est perfecta anima humana, scilicet rationali et ideo, si Christus animam sine mente habuisset, non habuisset veram carnem humanam, sed carnem bestialem, quia per solam mentem anima nostra differt ab anima bestiali. Unde dicit Augustinus, in libro octogintatrium quaest., quod secundum hunc errorem sequeretur quod filius Dei beluam quandam cum figura humani corporis suscepisset. Quod iterum repugnat veritati divinae, quae nullam patitur fictionis falsitatem.Referencing norms: Q5A4Respondeo, assert-h71774ec13bc6d651612e2410479b2a80e604fa6e0ceab13aacd9274b0cc4a43e
section/5-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:091340d81419d37e08b490fe1fa2dec090148f65c1af2051032c792a7c0bd25cLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, firmissime tene, et nullatenus dubites, Christum, filium Dei, habentem nostri generis carnem et animam rationalem. Qui de carne sua dicit, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere, Luc. ult. Animam quoque se ostendit habere, dicens, ego pono animam meam, et iterum sumo eam, Ioan. X. Intellectum quoque se ostendit habere, dicens, discite a me, quia mitis sum et humilis corde, Matth. XI. Et de ipso per prophetam dominus dicit, ecce intelliget puer meus, Isaiae LII.Referencing norms: assert-h0914343554b42fbcdada1be9b468149cc172b53a03a1f11ff2ceefcd1c3ec1a2
question/5/prooemium · paragraph
la · official · sha256:0b36ae3cc9e80c460d7d6384e836ec3091331461bf3d18e39f35b3598a40859cLA
Deinde considerandum est de assumptione partium humanae naturae. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum filius Dei debuerit assumere verum corpus. Secundo, utrum assumere debuerit corpus terrenum, scilicet carnem et sanguinem. Tertio, utrum assumpserit animam. Quarto, utrum assumere debuerit intellectum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 6
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q6
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:25039f7e65e51ddbc33f92e580ec2051ac6d1ba8128d66b9e1972dcd410a219f | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 49
section/6-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f751b7ecc684ac868c89afaa6841ae5a54470ca5296b22a91bed6c36274dec0fLA
Ad primum ergo dicendum quod duplex ordo considerari potest inter creaturam et Deum. Unus quidem, secundum quod creaturae causantur a Deo et dependent ab ipso sicut a principio sui esse. Et sic, propter infinitatem suae virtutis, Deus immediate attingit quamlibet rem, causando et conservando. Et ad hoc pertinet quod Deus immediate est in omnibus per essentiam, potentiam et praesentiam. Alius autem ordo est secundum quod res reducuntur in Deum sicut in finem. Et quantum ad hoc, invenitur medium inter creaturam et Deum, quia inferiores creaturae reducuntur in Deum per superiores, ut dicit Dionysius, in libro Caelest. Hier. Et ad hunc ordinem pertinet assumptio humanae naturae a verbo Dei quod est terminus assumptionis. Et ideo per animam unitur carni.Referencing norms: Q6A1Ad1, assert-hfcf0dfccaaca426716455545004323940c1fa4d48725e4f62bee3dd598412e15
section/6-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cd228224ba0a6b2ee38fb3b13c2903d6d3cb9399c2138b03be7d2154206e23f5LA
Ad secundum dicendum quod, si hypostasis verbi Dei constitueretur simpliciter per naturam humanam, sequeretur quod corpus esset ei vicinius, cum sit materia, quae est individuationis principium, sicut et anima, quae est forma specifica, propinquius se habet ad naturam humanam. Sed quia hypostasis est prior et altior quam humana natura, tanto id quod est in humana natura propinquius se habet, quanto est altius. Et ideo propinquior est verbo Dei anima quam corpus.Referencing norms: Q6A1Ad2, assert-h8ca2a27803851dff77e55f2c6983be56aa9010e29de5af5a6ccdf0bac2db3290
section/6-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9c6a17f4931e1638c9ab6e6837d84304e0f1f71e4c391293999cc0d80ff765e8LA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet aliquid esse causam alicuius quantum ad aptitudinem et congruitatem, quo tamen remoto, id non tollitur, quia, etsi fieri alicuius dependeat ex aliquo, postquam tamen est in facto esse, ab eo non dependet. Sicut, si inter aliquos amicitia causaretur aliquo mediante, eo recedente adhuc amicitia remanet, et si aliqua in matrimonium ducitur propter pulchritudinem, quae facit congruitatem in muliere ad copulam coniugalem, tamen, cessante pulchritudine, adhuc durat copula coniugalis. Et similiter, separata anima, remanet unio verbi Dei ad carnem.Referencing norms: Q6A1Ad3, assert-hd86f2c6d95dc17da533dd8cec4cb1589f3f68b4a342e6017ba5bad9085b98476
section/6-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a32689afdffc4d5f1aebed6cd7dd59c16aff191eb7c6cbb3117d84fcf5993382LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non assumpserit carnem mediante anima. Perfectior enim est modus quo filius Dei unitur humanae naturae et partibus eius, quam quo est in omnibus creaturis. Sed in creaturis est immediate per essentiam, praesentiam et potentiam. Ergo multo magis filius Dei unitur carni, et non mediante anima.Referencing norms: Q6A1Obiectio1, assert-h288b98c85d0bdca546b06b8d3e8fdd7f839a293020892a509f8e4ee82196eaaa, assert-h55550c8ba03522103b30d9e65f555f24efaf05e428d4dc5c1d546e504c7bfd4a
section/6-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:37564c1154e8f48e161ed0ee73e13e66aba1d11c37ed168c62bb18818fba709cLA
Praeterea, anima et caro unita sunt Dei verbo in unitate hypostasis seu personae. Sed corpus immediate pertinet ad personam sive hypostasim hominis, sicut et anima. Quinimmo magis videtur se de propinquo habere ad hypostasim hominis corpus, quod est materia quam anima, quae est forma, quia principium individuationis, quae importatur in nomine hypostasis, videtur esse materia. Ergo filius Dei non assumpsit carnem mediante anima.Referencing norms: Q6A1Obiectio2, assert-haf11e90379dc9db1dfc4492941313313c3170af66040858171d229c3ae84244c, assert-hefbb010de20a9a94131a77c23b826d975afe048b4fdb27a5caed37b5d265f562
section/6-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3eaa1ce42cbfac5954527c28c6793afbc792e75beb92ca57c8d663e92a9772d9LA
Praeterea, remoto medio, separantur ea quae per medium coniunguntur, sicut, remota superficie, cessaret color a corpore, qui inest corpori per superficiem. Sed, separata per mortem anima, adhuc remanet unio verbi ad carnem, quod infra patebit. Ergo verbum non coniungitur carni mediante anima.Referencing norms: Q6A1Obiectio3, assert-h01d50de62793ece632809c80bca1814b22aeef5b4e650929761bddf867f4047a, assert-h72e41db331756917366438b68670bc72314932f898883f1192c90cde57167722
section/6-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2186b1ab928f3cd5b526f721d4eabdcdbdb0facd5be02083f6bebb4dc60998b1LA
Respondeo dicendum quod medium dicitur respectu principii et finis. Unde, sicut principium et finis important ordinem, ita et medium. Est autem duplex ordo, unus quidem temporis; alius autem naturae. Secundum autem ordinem temporis, non dicitur in mysterio incarnationis aliquid medium, quia totam naturam humanam simul sibi Dei verbum univit, ut infra patebit. Ordo autem naturae inter aliqua potest attendi dupliciter, uno modo, secundum dignitatis gradum, sicut dicimus Angelos esse medios inter homines et Deum; alio modo, secundum rationem causalitatis, sicut dicimus mediam causam existere inter primam causam et ultimum effectum. Et hic secundus ordo aliquo modo consequitur primum, sicut enim dicit Dionysius, XIII cap. Cael. Hier., Deus per substantias magis propinquas agit in ea quae sunt magis remota. Si ergo attendamus gradum dignitatis, anima media invenitur inter Deum et carnem. Et secundum hoc, potest dici quod filius Dei univit sibi carnem mediante anima. Sed secundum ordinem causalitatis, ipsa anima est aliqualiter causa carnis uniendae filio Dei. Non enim esset assumptibilis nisi per ordinem quem habet ad animam rationalem, secundum quam habet quod sit caro humana, dictum est enim supra quod natura humana prae ceteris est assumptibilis.Referencing norms: Q6A1Respondeo, assert-haac63e7abe0ef6f840afd58074a68c6cd859a978e8f0f13f93b80eb36b09e5b3
section/6-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:95d96a362415c0d7b96d686093e567286e958eb30cab27dba43c541da500699bLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum, ipsa magnitudo divinae virtutis animam sibi rationalem, et per eandem corpus humanum, totumque omnino hominem, in melius mutandum, coaptavit.Referencing norms: assert-ha8bab9c740444261790b136bf75078b2fa24925786ce1e4e26ca41e6b87188b0
section/6-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f70f3d7336c43c23c266be7c045bc7b80733bf3bb4bb8afe0094fe94697596fLA
Ad primum ergo dicendum quod, si intellectus non sit aliud ab anima secundum essentiam, distinguitur tamen ab aliis partibus animae secundum rationem potentiae. Et secundum hoc competit sibi ratio medii.Referencing norms: Q6A2Ad1, assert-h052e5cf0ff2f8fe80577965966ac66e4deec2dcf63738b85da861713fed02103
section/6-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28eb702704d6cb36a08c116e966a603905a491a947703c96af8d0c6e94fe3b4eLA
Ad secundum dicendum quod spiritui angelico non deest congruitas ad assumptionem propter defectum dignitatis, sed propter irreparabilitatem casus. Quod non potest dici de spiritu humano, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt.Referencing norms: Q6A2Ad2, assert-h6b30b136312bed98864adbe4743b49a1355b252d24a6980b00a394510037744c
section/6-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f52ba819ba4c0e436ceffc6513d813079673e5de2cd53053149596c00e57871LA
Ad tertium dicendum quod anima inter quam et Dei verbum ponitur medium intellectus, non accipitur pro essentia animae, quae est omnibus potentiis communis, sed pro potentiis inferioribus, quae sunt omni animae communes.Referencing norms: Q6A2Ad3, assert-hce06d8164f3f284d2694b72bda1b76535f814d51b84f52c26da884c528989b3a
section/6-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a7ee0c27000545c24c4c7c6bddf64eff77d84ed7a65707711ece5b8bcc3b05c0LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non assumpsit animam mediante spiritu. Idem enim non cadit medium inter ipsum et aliquid aliud. Sed spiritus, sive mens, non est aliud in essentia ab ipsa anima, ut in prima parte dictum est. Ergo filius Dei non assumpsit animam mediante spiritu, sive mente.Referencing norms: Q6A2Obiectio1, assert-h440271cf607524e6f89b2963d101e3faaeff1dcebf96866f6660b0605f0b0b99, assert-h7e2f312acfb50bbbb69cc3f2f1a6649343eef7d631a4039d640069b9ee3b595e
section/6-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2cbfbc6f8bf533f71cc71f63c7e25882691f86cf5b32f2267f6230ba73c0b45dLA
Praeterea, id quo mediante facta est assumptio, videtur magis assumptibile. Sed spiritus, sive mens, non est magis assumptibilis quam anima, quod patet ex hoc quod spiritus angelici non sunt assumptibiles, ut supra dictum est. Ergo videtur quod filius Dei non assumpserit animam mediante spiritu.Referencing norms: Q6A2Obiectio2, assert-hafb76492e2e4df2aae808a65455662c077c44b5a9630d03d4c1432f68d9cdb5f, assert-hd8fb9b1364582d38da20c179f8650ff676fc1e3d782c3a4f8567d329c5d1ec7c
section/6-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:74f967b8f67263cc7ba33b2783dc1abb16928dde4be578a891d52d7058e5f9f5LA
Praeterea, posterius assumitur a primo mediante priori. Sed anima nominat ipsam essentiam, quae est prior naturaliter quam ipsa potentia eius quae est mens. Ergo videtur quod filius Dei non assumpserit animam mediante spiritu vel mente.Referencing norms: Q6A2Obiectio3, assert-h7f5949f69680e23d67daa9b1f9d11823ec8d2dbf08cf7e24cfdb825a85fd7540, assert-hb3e6b213daa4612c76548b494b88cb0ee05fb19fef71fd80db2677d9650d1959
section/6-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea98417e3f6b0a0d8614e11fbcc55e17c688cd0e4d712815cdc87a0386f096d3LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, filius Dei dicitur assumpsisse carnem anima mediante, tum propter ordinem dignitatis, tum etiam propter congruitatem assumptionis. Utrumque autem horum invenitur si comparemus intellectum, qui spiritus dicitur, ad ceteras animae partes. Non enim anima est assumptibilis secundum congruitatem nisi per hoc quod est capax Dei, ad imaginem eius existens, quod est secundum mentem, quae spiritus dicitur, secundum illud Ephes. IV, renovamini spiritu mentis vestrae. Similiter etiam intellectus, inter ceteras partes animae, est superior et dignior et Deo similior. Et ideo, ut Damascenus dicit, in III libro, unitum est carni per medium intellectum verbum Dei, intellectus enim est quod est animae purissimum; sed et Deus est intellectus.Referencing norms: Q6A2Respondeo, assert-hd681ad12849735d9528eba7bcd1a9420a7ff24b451e394a96272865858368c9b
section/6-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:87ee2c47421c8f427c8bd5fcc78a278532cae6b6080fc1f099acc4cb5c6e54b0LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de agone Christiano, invisibilis et incommutabilis veritas per spiritum animam, et per animam corpus accepit.Referencing norms: assert-h1c36d18c713528ad119fd5e5343988c49fc3f65042826291cdfdfb58b08a5cda
section/6-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8a1c3172cbd5a623ddfbaf73565e2258d6637e47b6cfaaaed8a036f26bd9a03LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, anima Christi dicitur esse medium in unione carnis ad verbum secundum ordinem naturae. Non autem oportet ex hoc quod fuerit medium ex ordine temporis.Referencing norms: Q6A3Ad1, assert-hbd18ab00de21b6840d4a49ce7acec35be3a1fc1c5d3803eadf6c7d8e4864b652
section/6-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb5933b06037fb3824ac9be97543730ee7ccd7b59025be0dbe55ca5b83270daaLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Leo Papa in eadem epistola, dicit, anima Christi excellit non diversitate generis, sed sublimitate virtutis. Est enim eiusdem generis cum nostris animabus, sed excellit etiam Angelos secundum plenitudinem gratiae et veritatis. Modus autem incarnationis respondet animae secundum proprietatem sui generis, ex quo habet, cum sit corporis forma, ut creetur simul dum corpori infunditur et unitur. Quod non competit Angelis, quia sunt substantiae omnino a corporibus absolutae.Referencing norms: Q6A3Ad2, assert-hfb2ad1565e580c467b1fe26fb38fab4c16c5b2fe151517d6ae78f982cdea86b4
section/6-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a5e5fac8b480d400ffe4c26dba2136614e467eeb826acc7867c460f75943fdedLA
Ad tertium dicendum quod de plenitudine Christi omnes homines accipiunt secundum fidem quam habent in ipsum, dicitur enim Rom. III, quod iustitia Dei est per fidem Iesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in ipsum. Sicut autem nos in ipsum credimus ut incarnatum, ita antiqui crediderunt in ipsum ut nasciturum, habentes enim eundem spiritum credimus, ut dicitur II Cor. IV. Habet autem fides quae est in Christum virtutem iustificandi ex proposito gratiae Dei, secundum illud Rom. IV, ei qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, fides reputatur ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei. Unde, quia hoc propositum est aeternum, nihil prohibet per fidem Iesu Christi aliquos iustificari antequam eius anima esset plena gratia et veritate.Referencing norms: Q6A3Ad3, assert-hbf9edc8c8bff97e337be0eb82c867f416d0c90bb9b35d0d04b718bd6128d4d6a
section/6-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:08fddd3fe63df8568d1d9c65ee6132223dbfaf228507e7982c2abbd238a3b581LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi fuerit prius assumpta a verbo quam caro. Filius enim Dei assumpsit carnem mediante anima, ut dictum est. Sed prius pervenitur ad medium quam ad extremum. Ergo filius Dei prius assumpsit animam quam corpus.Referencing norms: Q6A3Obiectio1, assert-h0d1a2a4f1b28d4141a03c3c371e7d4298cedeb06f69afac4c94c0fe8c8295b28, assert-h8d9a37f86437415a1ac70532058f7c03460f808c966a206d6dbb3e1dcffd4370
section/6-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:0b8518355877b219d479fb2a1f88ef288eb52483745ddb35cd1f6eccbc0f4888LA
Praeterea, anima Christi est dignior Angelis, secundum illud Psalmi, adorate eum, omnes Angeli eius. Sed Angeli creati sunt a principio, ut in primo habitum est. Ergo et anima Christi. Quae non fuit ante creata quam assumpta, dicit enim Damascenus, in III libro, quod nunquam neque anima neque corpus Christi propriam habuerunt hypostasim praeter verbi hypostasim. Ergo videtur quod anima fuerit ante assumpta quam caro, quae est concepta in utero virginali.Referencing norms: Q6A3Obiectio2, assert-h3e9b16a439a6b39c9e3497d41927c59190b9a9fc89eb8bf8b009cb9666caae01, assert-h500252107ad594f32a526649fa85e030a5c6d04c82edd7b9d11c8e6168ee4b63, assert-hf58bc4c40bb1060da46a8a43e3872d68b64c4434de394fb4be5fe17cc038b7d6
section/6-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:199e75d74e4d09c86da4f411eea115af6d41df0a2a5c8dac81eb5bbcd03e673dLA
Praeterea, Ioan. I dicitur, vidimus eum plenum gratiae et veritatis, et postea sequitur, de plenitudine eius omnes accepimus, idest, omnes fideles quocumque tempore, ut Chrysostomus exponit. Hoc autem non esset nisi Christus habuisset plenitudinem gratiae et veritatis ante omnes sanctos qui fuerunt ab origine mundi, quia causa non est posterior causato. Cum ergo plenitudo gratiae et veritatis fuerit in anima Christi ex unione ad verbum, secundum illud quod ibidem dicitur, vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis; consequens videtur quod a principio mundi anima Christi fuisset a verbo Dei assumpta.Referencing norms: Q6A3Obiectio3, assert-hab5b269c25afb277a6a14458ec9506e84edd5844618e43921ebb0096ac42c6cd
section/6-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:75a84a7a60bbc8c561e79d171f294d2a4e3a25274d0448d1ffac5a7b29ff2345LA
Respondeo dicendum quod Origenes posuit omnes animas a principio fuisse creatas, inter quas etiam posuit animam Christi creatam. Sed hoc quidem est inconveniens, scilicet, si ponatur quod fuerit tunc creata sed non statim verbo unita, quia sequeretur quod anima illa habuisset aliquando propriam subsistentiam sine verbo. Et sic, cum fuisset a verbo assumpta, vel non esset facta unio secundum substinentiam; vel corrupta fuisset subsistentia animae praeexistens. Similiter etiam est inconveniens si ponatur quod anima illa fuerit a principio verbo unita, et postmodum in utero virginis incarnata. Quia sic eius anima non videretur eiusdem esse naturae cum nostris, quae simul creantur dum corporibus infunduntur. Unde Leo Papa dicit, in epistola ad Iulianum, quod non alterius naturae erat caro quam nostra, nec alio illi quam ceteris hominibus est anima inspirata principio.Referencing norms: Q6A3Respondeo, assert-h8268a42cb9c8c4964b0f4b37c504edf2d810ee74c288c4e90a1e99b4eb82de82
section/6-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8744bffa0cf6e7f78bf7d2ff75dbab6af578bf4a89e67102017033f5269b7391LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in IV libro, non, ut quidam mentiuntur, ante eam quae est ex virgine incarnationem, intellectus est unitus Deo verbo, et ex tunc vocatus est Christus.Referencing norms: assert-h56cd88a407ec068bd09099de2ae8f1f28cdee283cd57bf49ed54d823e4cf618d
section/6-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac62589733733af9eecca123d252d265213f3a36b1de4e8de36766f718e77707LA
Ad primum ergo dicendum quod caro humana sortitur esse per animam. Et ideo ante adventum animae non est caro humana, sed potest esse dispositio ad carnem humanam. In conceptione tamen Christi spiritus sanctus, qui est agens infinitae virtutis, simul et materiam disposuit et ad perfectum perduxit.Referencing norms: Q6A4Ad1, assert-hdc50b9aaef403ac16929f66009bc56ffecc3d438c7e2574e7b60847a847b4b8e
section/6-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9caa81fe3c2de6d218b372da8c44137acdef0b04a52de5b87a9cccbbb49cc5fdLA
Ad secundum dicendum quod forma actu dat speciem, materia autem, quantum est de se, est in potentia ad speciem. Et ideo contra rationem formae esset quod praeexisteret naturae speciei, quae perficitur per unionem eius ad materiam, non autem est contra naturam materiae quod praeexistat naturae speciei. Et ideo dissimilitudo quae est inter originem nostram et originem Christi secundum hoc quod caro nostra prius concipitur quam animetur, non autem caro Christi, est secundum id quod praecedit naturae complementum, sicut et quod nos concipimur ex semine viri, non autem Christus. Sed differentia quae esset quantum ad originem animae, redundaret in diversitatem naturae.Referencing norms: Q6A4Ad2, assert-h2aaf93a1798fbf22857187697ed507ab82a0bc8ad7c501a1a1817dff34771661
section/6-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d49b6687c0bbfd0575a8dd577cd728828d28a7f7d5b81e50d50d89e4733dc631LA
Ad tertium dicendum quod verbum Dei per prius intelligitur unitum carni quam anima per modum communem quo est in ceteris creaturis per essentiam, potentiam et praesentiam, prius tamen dico, non tempore, sed natura. Prius enim intelligitur caro ut quoddam ens, quod habet a verbo, quam ut animata, quod habet ab anima. Sed unione personali prius secundum intellectum oportet quod caro uniatur animae quam verbo, quia ex unione ad animam habet quod sit unibilis verbo in persona; praesertim quia persona non invenitur nisi in rationali natura.Referencing norms: Q6A4Ad3, assert-h686ebada1b719fa37d100cbe3614d2dfca726cd41c3ccc019b1cd2968e7a6d76
section/6-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:df50b1fe9da1d9de12889b4e5d038822bfd6318c229d3b77b2f37ee241d0f5cfLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caro Christi fuit primo a verbo assumpta quam animae unita. Dicit enim Augustinus, in libro de fide ad Petrum, firmissime tene, et nullatenus dubites, non carnem Christi sine divinitate conceptam in utero virginis antequam susciperetur a verbo. Sed caro Christi videtur prius fuisse concepta quam animae rationali unita, quia materialis dispositio prius est in via generationis quam forma completiva. Ergo prius fuit caro Christi assumpta quam animae unita.Referencing norms: Q6A4Obiectio1, assert-h16e2ce118d61d2bec7a49b24aaaaf7189e1edeef71de1497420fc79df26e5bcd, assert-hddf6fb5a0689ce198e53337a8fdb8ea4b005e85f7347316f0ced4cbbe2fdaf77
section/6-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:5e837f5744cbc67c4e936b610ccaeeb682a8f468454bdaffc0e8092a6666ea00LA
Praeterea, sicut anima est pars naturae humanae, ita et corpus. Sed anima humana non habuit aliud principium sui esse in Christo quam in aliis hominibus, ut patet ex auctoritate Leonis Papae supra inducta. Ergo videtur quod nec corpus Christi aliter habuit principium essendi quam in nobis. Sed in nobis ante concipitur caro quam adveniat anima rationalis. Ergo etiam ita fuit in Christo. Et sic caro prius fuit a verbo assumpta quam animae unita.Referencing norms: Q6A4Obiectio2, assert-h08e085861eeb3053cb4af68d5274ca53eae8ad8d0b925d8a0063a3dfc3211a34, assert-h1a182480c89cd602531b44e8510cf824444b92374f166acdb1c3a92978fb94fc, assert-h5d7b7299080d23e24c0ce45e3a1ef35eda4e80b82bfd4ce87f2b343c335e9d4e, assert-h7b1d162fa66082e3378a70f7c0fb6f9d613ce1fd7fb4203b22f2132e1f808ca3
section/6-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:757093b423ffee242ea88309e13cbb1fcaf016bd56dce306921efb47240dfdd3LA
Praeterea, sicut dicitur in libro de causis, causa prima plus influit in causatum, et prius unitur ei quam causa secunda. Sed anima Christi comparatur ad verbum sicut causa secunda ad primam. Prius ergo verbum est unitum carni quam anima.Referencing norms: Q6A4Obiectio3, assert-h73c1a02f1fbfb4c0af3d4ab48448c1f6a4d97a65857313112ff02a4619a49547, assert-hf1950f7d144046b6566ff359c07eb67132e0fc1d6a49e94181a79282d53ff8b7
section/6-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:82621226f467db58dc4bee410f6bfa1890aba224cb0cebacf4635ba9bb1f46c5LA
Respondeo dicendum quod caro humana est assumptibilis a verbo secundum ordinem quem habet ad animam rationalem sicut ad propriam formam. Hunc autem ordinem non habet antequam anima rationalis ei adveniat, quia simul dum aliqua materia fit propria alicuius formae, recipit illam formam; unde in eodem instanti terminatur alteratio in quo introducitur forma substantialis. Et inde est quod caro non debuit ante assumi quam esset caro humana, quod factum est anima rationali adveniente. Sicut igitur anima non est prius assumpta quam caro, quia contra naturam animae est ut prius sit quam corpori uniatur; ita caro non debuit prius assumi quam anima, quia non prius est caro humana quam habeat animam rationalem.Referencing norms: Q6A4Respondeo, assert-h06a9531f220aac1ee246a3779524895233a496ab5946b3e700188cd811f4e0e5
section/6-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1769e877ddc827d72dd9a0dafc29fb0ec349e7a588b85108ba076c347825aa28LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, simul Dei verbi caro, simul caro animata, rationalis et intellectualis. Non ergo unio verbi ad carnem praecessit unionem ad animam.Referencing norms: assert-hcec5cf97e7329c252a19736e12258cfb1fea6158b4cdb6dde92f0e38a4258ce4
section/6-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:370a7f198cd6e4db7eda3490fab7740a6e0599eecf87d182a8019b75f200abd4LA
Ad primum ergo dicendum quod ex verbis illis nihil datur intelligi nisi quod verbum, assumendo partes humanae naturae, assumpsit totam humanam naturam. Et sic assumptio partium prior est in via operationis intellectu, non tempore. Assumptio autem naturae est prior in via intentionis, quod est esse prius simpliciter, ut dictum est.Referencing norms: Q6A5Ad1, assert-h8c564390bda6eca0a8a4a2e8c0b5a8c58205f7b7003916a7b218d275c3667384
section/6-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0fde834e76fe44358bed1b0505eb56bcb2c0b43fe45906d629edc3b10d1f29b9LA
Ad secundum dicendum quod Deus ita est simplex quod etiam est perfectissimus. Et ideo totum est magis simile Deo quam partes, inquantum est perfectius.Referencing norms: Q6A5Ad2, assert-h69acdd5c2bcc26aeb091d4fe834e8a4df7c65916c9b66b04b8d8156d2999a65c
section/6-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c5225d449e8e3e396042661d103b2f401ffe08b0acb284c684560958bece6cdLA
Ad tertium dicendum quod unio personalis est ad quam terminatur assumptio, non autem unio naturae, quae resultat ex coniunctione partium.Referencing norms: Q6A5Ad3, assert-h5b39dd91815d6152bb80903220bbd267004030c33c4ef3b1a02f646b0b0f5463
section/6-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ef76f07d9427b37021803cf0fe6dfbe0a712c877d28f2c90c0776d8f3e586e9eLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod filius Dei assumpserit totam naturam humanam mediantibus partibus. Dicit enim Augustinus, in libro de agone Christiano, quod invisibilis et incommutabilis veritas per spiritum animam, per animam corpus, et sic totum hominem assumpsit. Sed spiritus, anima et corpus sunt partes totius hominis. Ergo totum hominem assumpsit mediantibus partibus.Referencing norms: Q6A5Obiectio1, assert-h037d2ff60cc6d213a38fb415bed46309889c50ab355c4888f7a62311399bedc3, assert-hff4180f5f6cdcbff14a1385d08e67fc404b731b32f665abbb07f3fd684cfc1c8
section/6-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:721d9424c4ab63365209570662c8003fbb397fb4c7afb9b67946d39b25b03f25LA
Praeterea, ideo Dei filius carnem assumpsit mediante anima, quia anima est Deo similior quam corpus. Sed partes humanae naturae, cum sint simpliciores videntur esse similiores ei, qui est simplicissimus, quam totum. Ergo assumpsit totum mediantibus partibus.Referencing norms: Q6A5Obiectio2, assert-h3c421bb6ca098c6faedfc5c1e3dadb8698aec7af0f0c0d5c76bc765a3cb55c4f, assert-h84d687271ad95469e005ae2647a399c40d8d3ec940940d55e4d6bc663dd8da75
section/6-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:14c0ba584521621cd8912c45aa3f6ad9e4e1ee066cc8542346ac57368e693853LA
Praeterea, totum resultat ex unione partium. Sed unio intelligitur ut terminus assumptionis, partes autem praeintelliguntur assumptioni. Ergo assumpsit totum per partes.Referencing norms: Q6A5Obiectio3, assert-h378838050e5a7773d5be5649bc282d4fe2014fe99258a5617ff40280e7be251a, assert-h487a4265b8ffa520c3fa8c2282d70ad9445fa953f6a812512a8d3fbd6fefdd33
section/6-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f1364c506bf5f9ac91c6b5536b9f839d250067e8c655a36ebf3bd512bd07496cLA
Respondeo dicendum quod, cum dicitur aliquid medium in assumptione incarnationis, non designatur ordo temporis, quia simul facta est assumptio totius et omnium partium. Ostensum est enim quod simul anima et corpus sunt ad invicem unita ad constituendam naturam humanam in verbo. Designatur autem ibi ordo naturae. Unde per id quod est prius natura, assumitur id quod est posterius. Est autem aliquid prius in natura dupliciter, uno modo ex parte agentis, alio modo ex parte materiae; hae enim duae causae praeexistunt rei. Ex parte quidem agentis, est simpliciter primum id quod primo cadit in eius intentione, sed secundum quid est primum illud a quo incipit eius operatio, et hoc ideo, quia intentio est prior operatione. Ex parte vero materiae, est prius illud quod prius existit in transmutatione materiae. In incarnatione autem oportet maxime attendere ordinem qui est ex parte agentis, quia, ut Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum, in talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. Manifestum est autem quod secundum intentionem facientis prius est completum quam incompletum, et per consequens, totum quam partes. Et ideo dicendum est quod verbum Dei assumpsit partes humanae naturae mediante toto. Sicut enim corpus assumpsit propter ordinem quem habet ad animam rationalem, ita assumpsit corpus et animam propter ordinem quem habent ad humanam naturam.Referencing norms: Q6A5Respondeo, assert-h028898d0702f73d1c49edfbea209254e60e24ca97c99bf84b2f2491e6c0e1d47
section/6-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8b7436c661da80bdb361b1fee0211e166be72a82dd96ae83340ca8b69a848ce0LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, in domino Iesu Christo non partes partium intuemur, sed quae proxime componuntur, idest deitatem et humanitatem. Humanitas autem est quoddam totum, quod componitur ex anima et corpore sicut ex partibus. Ergo filius Dei assumpsit partes mediante toto.Referencing norms: assert-hd2324f5e7e80a2248e5496f5989d41b3522a697722c04f4a03801195e7ca379e
section/6-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bfcc8a96cf43359fb6a8790735eba2ce606b0e2a8b78cd17f9673e628062ae92LA
Ad primum ergo dicendum quod unio nostra ad Deum est per operationem, inquantum scilicet eum cognoscimus et amamus. Et ideo talis unio est per gratiam habitualem, inquantum operatio perfecta procedit ab habitu. Sed unio naturae humanae ad verbum Dei est secundum esse personale, quod non dependet ab aliquo habitu, sed immediate ab ipsa natura.Referencing norms: Q6A6Ad1, assert-hebe2805ede0c7f0ef4eb62cb73f30b15d3d8bb5953d490c4c8a898ed6910fca9
section/6-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b4fd1d350c09849464b61c71d01d9bf3e6e9eabf1e8e8ded405506a52323c0f2LA
Ad secundum dicendum quod anima est perfectio substantialis corporis, gratia vero est perfectio animae accidentalis. Et ideo gratia non potest ordinare animam ad unionem personalem, quae non est accidentalis, sicut anima corpus.Referencing norms: Q6A6Ad2, assert-h1b441fc29207145c437fcf847c59041b34636a86cb08f26c064b3ca03a7570dc
section/6-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db2d5a652877d6f952e80da68cd3a1b27ad67ad9f3a995e958e1066682f67575LA
Ad tertium dicendum quod verbum nostrum unitur voci mediante spiritu, non quidem sicut medio formali, sed sicut per medium movens, nam ex verbo concepto interius procedit spiritus, ex quo formatur vox. Et similiter ex verbo aeterno procedit spiritus sanctus, qui formavit corpus Christi ut infra patebit. Non autem ex hoc sequitur quod gratia spiritus sancti sit formale medium in unione praedicta.Referencing norms: Q6A6Ad3, assert-h40cf909637b57a755bc049a83d6c993bd9a53e9d53cbf0697ee8350e382d3b4b
section/6-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ce9cb46cd733dcd27031e51c57d07294fbafb607ab21b72839a9fabb1dbe21c5LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod filius Dei assumpserit humanam naturam mediante gratia. Per gratiam enim unimur Deo. Sed humana natura in Christo maxime fuit unita. Ergo illa unio facta fuit per gratiam.Referencing norms: Q6A6Obiectio1, assert-h99fb6c5c45c6063fba51a19d13cec55128d830c8bad9e2342bbbca23d795478d, assert-haf1acfaeda912a5e74943c87e3a1c24fd7d2f4494b3c4c38367392aea6874eea
section/6-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:1413f284073463c8e8f872e9b733788812be1f96a7f1d3d469d9580b6aa508a2LA
Praeterea, sicut corpus vivit per animam, quae est eius perfectio, ita anima per gratiam. Sed humana natura redditur congrua ad assumptionem per animam, ut dictum est. Ergo et anima redditur congrua ad assumptionem per gratiam. Ergo filius Dei assumpsit animam mediante gratia.Referencing norms: Q6A6Obiectio2, assert-h1d99e73d7a086a098a7a3da15633a74e00a58693de4c70682c9bfc1f0c43e2e4, assert-h74066b84e1de67a412a29d8a8211c3f907b9422e611d3ec4bc43d4d4fad5dc2c, assert-he9f6de4fc78a1e7b4e0e76e6b274029800a8216a69f38f13798e337d58ed04b5
section/6-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f7b3887787569b3fe75c8ecbbe57514cb8acd3fb59d1bc5f40b236fa401c3921LA
Praeterea, Augustinus, XV de Trin., dicit quod verbum incarnatum est sicut verbum nostrum in voce. Sed verbum nostrum unitur voci mediante spiritu. Ergo verbum Dei unitur carni mediante spiritu sancto, et ita mediante gratia, quae spiritui sancto attribuitur, secundum illud I ad Cor. XII, divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus.Referencing norms: Q6A6Obiectio3, assert-h1f768d285927a79a0dd48415ecb25b997e2bbefa34935ae516eaf3bc410becf3, assert-h79bae7ffc7238040ded8fff444fcf9ace96c27f5dc7056ca85f07b5fcd5ae2ad
section/6-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f42d69abeb0e1942d77eaf1be6e687774af833d4c366081ba992ded9d1dc645LA
Respondeo dicendum quod in Christo ponitur gratia unionis, et gratia habitualis. Gratia ergo non potest intelligi ut medium in assumptione humanae naturae, sive loquamur de gratia unionis, sive de gratia habituali. Gratia enim unionis est ipsum esse personale quod gratis divinitus datur humanae naturae in persona verbi, quod quidem est terminus assumptionis. Gratia autem habitualis pertinens ad specialem sanctitatem illius hominis, est effectus quidam consequens unionem, secundum illud Ioan. I, vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis; per quod datur intelligi quod hoc ipso quod ille homo est unigenitus a patre, quod habet per unionem, habet plenitudinem gratiae et veritatis. Si vero intelligatur gratia ipsa voluntas Dei aliquid gratis faciens vel donans, sic unio facta est per gratiam, non sicut per medium, sed sicut per causam efficientem.Referencing norms: Q6A6Respondeo, assert-hd46c425b7f07d3b3ff07355132ece88c631fb29cfccd5b4c8c0917b5a443f24c
section/6-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2875c64f43f69e7b70a977ecad609eefe355f664ab3ac0965935c588e4393e6dLA
Sed contra est quod gratia est quoddam accidens animae, ut in secunda parte habitum est. Unio autem verbi ad humanam naturam est facta secundum subsistentiam, et non secundum accidens ut ex supra dictis patet. Ergo natura humana non est assumpta mediante gratia.Referencing norms: assert-h530ca25671c3cd83cfcc859249f39e1646c0957a4f879a08e6e476e507ebefe6
question/6/prooemium · paragraph
la · official · sha256:791d8b2f92346b1d4bfd5389c2b0c169935edbca04bbb14f31dccb413c3fcfd0LA
Deinde considerandum est de ordine assumptionis praedictae. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum filius Dei assumpserit carnem mediante anima. Secundo, utrum assumpserit animam mediante spiritu, sive mente. Tertio, utrum anima Christi fuerit prius assumpta a verbo quam caro. Quarto, utrum caro fuerit prius a verbo assumpta quam animae unita. Quinto, utrum tota humana natura sit assumpta mediantibus partibus. Sexto, utrum sit assumpta mediante gratia.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 7
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q7
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:51ac1e288400254736bd07ca40619534a9874218e8a691db580f31a68429ee06 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 104
section/7-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d382c82bc0d87522e05553b6845b05bfff4ea2990561b6c0fc78a597a3c5af33LA
Ad primum ergo dicendum quod beata virgo dicitur gratia plena, non ex parte ipsius gratiae, quia non habuit gratiam in summa excellentia qua potest haberi, nec ad omnes effectus gratiae, sed dicitur fuisse plena gratiae per comparationem ad ipsam, quia scilicet habebat gratiam sufficientem ad statum illum ad quem erat electa a Deo, ut scilicet esset mater Dei. Et similiter Stephanus dicitur plenus gratia, quia habebat gratiam sufficientem ad hoc quod esset idoneus minister et testis Dei, ad quod erat electus. Et eadem ratione dicendum est de aliis. Harum tamen plenitudinum una est plenior alia, secundum quod aliquis est divinitus praeordinatus ad altiorem vel inferiorem statum.Referencing norms: Q7A10Ad1, assert-hcba67dd7405cd203d0e8b73ce40b47d0406d34b1674c81ac622f596cc336618f
section/7-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ff3adbc7a7c5b26e6c3acaea468558aa1e1f1f8c3d5fe308057c1871fddbfbdLA
Ad secundum dicendum quod apostolus ibi loquitur de illa plenitudine gratiae quae accipitur ex parte subiecti, in comparatione ad id ad quod homo est divinitus praeordinatus. Quod quidem est vel aliquid commune, ad quod praeordinantur omnes sancti, vel aliquid speciale, quod pertinet ad excellentiam aliquorum. Et secundum hoc, quaedam plenitudo gratiae est omnibus sanctis communis, ut scilicet habeant gratiam sufficientem ad merendum vitam aeternam, quae in plena Dei fruitione consistit. Et hanc plenitudinem optat apostolus fidelibus quibus scribit.Referencing norms: Q7A10Ad2, assert-h51e4efadb61be469d837fa7a97278cc5df0fe1f07085230550e9b91d45f4f770
section/7-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0e52dd6e8fe03e03c768116caa2e392b5cad25c8c8eed6adfc3f5ce42b054422LA
Ad tertium dicendum quod illa dona quae sunt communia in patria, scilicet visio, comprehensio et fruitio, et alia huiusmodi, habent quaedam dona sibi correspondentia in statu viae, quae etiam sunt communia sanctis. Sunt tamen quaedam praerogativae sanctorum, in patria et in via, quae non habentur ab omnibus.Referencing norms: Q7A10Ad3, assert-h00b4f3c521a2e77f1a7f25e6051a86fdb276a8b4410e76ae9b01a5928f41cca0
section/7-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:04f1079c8c07461364c1b9af802c23cff3bf82ba47c19bc35a12dac2d1bed49eLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod plenitudo gratiae non sit propria Christi. Quod enim est proprium alicui, sibi soli convenit. Sed esse plenum gratia quibusdam aliis attribuitur, dicitur enim, Luc. I, beatae virgini, ave, gratia plena, dominus tecum; dicitur etiam, Act. VI, Stephanus autem plenus gratia et fortitudine. Ergo plenitudo gratiae non est propria Christi.Referencing norms: Q7A10Obiectio1, assert-h18c4081532cc0df4c366a903189098fe1ae94696c933c18eb0fa79f8b76760e9, assert-h7e65601d75193e1ccb26ddcb0da0c9e2618466b59b00eb1b03e18f23adf9e19a
section/7-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6f8beb7586563f510bb62f7693bb6ba30f2687501fa4a3e1cc959cfc07e35172LA
Praeterea, id quod potest communicari aliis per Christum, non videtur proprium Christo. Sed plenitudo gratiae potest communicari per Christum aliis, dicit enim apostolus, Ephes. III, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ergo plenitudo gratiae non est propria Christo.Referencing norms: Q7A10Obiectio2, assert-h61ee5dffd80d7ccdd493962c6d3bfbffbaed142798f4bf1875e120e740b758b7, assert-h93edc37e508a2f919ea89651e4ccfe06f7fc9b127a34c1ecbae3df058fcee1ae
section/7-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4b4ebd0e10258ffec1a578de653918ad71ba9ab31f2653a9c042c06f1ffe9a36LA
Praeterea, status viae videtur proportionari statui patriae. Sed in statu patriae erit quaedam plenitudo, quia in illa caelesti patria, ubi est plenitudo omnis boni, licet quaedam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter ut patet per Gregorium, in homilia de centum ovibus. Ergo in statu viae gratiae plenitudo habetur a singulis hominibus. Et ita plenitudo gratiae non est propria Christo.Referencing norms: Q7A10Obiectio3, assert-ha43a886cdd5bf508f9d399f4c86f75797ad91b495df45fa25fa542fcfb911708, assert-he7102ac21b25ca8c642347be1b721299f2f1d8645ebee884650c9abe724fa109
section/7-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54b7b6fa1cac60b35f179f3e42fbcee4e2bce910d2a56807268ec6be83781d85LA
Respondeo dicendum quod plenitudo gratiae potest attendi dupliciter, uno modo, ex parte ipsius gratiae; alio modo, ex parte habentis gratiam. Ex parte quidem ipsius gratiae, dicitur esse plenitudo ex eo quod aliquis pertingit ad summum gratiae et quantum ad essentiam et quantum ad virtutem, quia scilicet habet gratiam et in maxima excellentia qua potest haberi, et in maxima extensione ad omnes gratiae effectus. Et talis gratiae plenitudo est propria Christo. Ex parte vero subiecti, dicitur gratiae plenitudo quando aliquis habet plene gratiam secundum suam conditionem, sive secundum intensionem, prout in eo est intensa gratia usque ad terminum praefixum ei a Deo, secundum illud Ephes. IV, unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi; sive etiam secundum virtutem, inquantum scilicet habet facultatem gratiae ad omnia quae pertinent ad suum statum sive officium, sicut apostolus dicebat, Ephes. III, mihi autem, omnium sanctorum minimo, data est gratia haec, illuminare homines, et cetera. Et talis gratiae plenitudo non est propria Christo, sed communicatur aliis per Christum.Referencing norms: Q7A10Respondeo, assert-hdcb77d2816b5793a52118a9cd891efdb2c88a4691e47542c11ef57ce5cdb8835
section/7-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5e04c5d08db58886d8f6802516d752f63f42be8cde7032077e21e0a776f8093aLA
Sed contra est quod plenitudo gratiae attribuitur Christo inquantum est unigenitus a patre, secundum illud Ioan. I, vidimus eum, quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Sed esse unigenitum a patre est proprium Christo. Ergo et sibi proprium est esse plenum gratiae et veritatis.Referencing norms: assert-hfa24b983d0560d2b425555199993d5a2b8073496be2f32fd929a0b274275e1bd
section/7-11/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ab58f1bf3d0684c4f91195712af90454768874577265b85b4b5126261649d74LA
Ad primum ergo dicendum quod id quod dicitur, pater non ad mensuram dat spiritum filio, uno modo exponitur de dono quod Deus pater ab aeterno dedit filio, scilicet divinam naturam, quae est donum infinitum. Unde quaedam Glossa dicit, ibidem, ut tantus sit filius quantus et pater. Alio modo, potest referri ad donum quod datum est humanae naturae, ut uniatur divinae personae, quod est donum infinitum. Unde Glossa dicit ibidem, sicut pater plenum et perfectum genuit verbum, sic plenum et perfectum est unitum humanae naturae. Tertio modo, potest referri ad gratiam habitualem, inquantum gratia Christi se extendit ad omnia quae sunt gratiae. Unde Augustinus, hoc exponens, dicit, mensura quaedam divisio donorum est, alii enim datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Sed Christus, qui dat, non ad mensuram accepit.Referencing norms: Q7A11Ad1, assert-hf9d0d375a564237af4f276eb80b49ddb70379660d839de4ef29f2155ffb9e1dc
section/7-11/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27e2e36f2b2ddbf1392d209ab57551485cfff383b3765710e89898a0fbdda755LA
Ad secundum dicendum quod gratia Christi habet infinitum effectum tum propter infinitatem praedictam gratiae; tum propter unitatem divinae personae, cui anima Christi est unita.Referencing norms: Q7A11Ad2, assert-h311e1ed8052ba5b9e3c811496d6abe3f5bca0d000c6f09175aba0d9bf8ea5a15
section/7-11/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cb873c8d307a223002ea843c7d39b756dbbc0ffcea75cd73dcae61ba09345d7aLA
Ad tertium dicendum quod minus per augmentum potest pervenire ad quantitatem maioris in his quae habent quantitatem unius rationis. Sed gratia alterius hominis comparatur ad gratiam Christi sicut quaedam virtus particularis ad universalem. Unde sicut virtus ignis, quantumcumque crescat, non potest adaequari virtuti solis; ita gratia alterius hominis, quantumcumque crescat, non potest adaequari gratiae Christi.Referencing norms: Q7A11Ad3, assert-h60a2be19187d51977890363ac52013bbd123c33252244c9b06e55bcb359b22d0
section/7-11/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0bb26c18626629967efc5ba4762411a5f259d76ecd5398eb42192b9e60941711LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod gratia Christi sit infinita. Omne enim immensum est infinitum. Sed gratia Christi est immensa, dicitur enim Ioan. III, non enim ad mensuram dat Deus spiritum, scilicet Christo. Ergo gratia Christi est infinita.Referencing norms: Q7A11Obiectio1, assert-h0bf4e1a0e9ad9d619ec255e6fd544ba688a772cf1b0ed020ed659aa04d615e47, assert-h3647155d88ef4f8595d4e8164813967f85eec35cfc20b796dc3e3ae2f31d9be5
section/7-11/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:08d60bcaf97fb8474bbd1f9832b19a82f907a8edfc5248eed4baf4f91223d088LA
Praeterea, effectus infinitus demonstrat virtutem infinitam, quae non potest fundari nisi in essentia infinita. Sed effectus gratiae Christi est infinitus, extendit enim se ad salutem totius humani generis; ipse enim est propitiatio pro peccatis totius mundi, ut dicitur I Ioan. II. Ergo gratia Christi est infinita.Referencing norms: Q7A11Obiectio2, assert-h35cb56230f29afeeceef3943afe893c60247bef54e34b9be2eb4f894f2c734e5, assert-hb6eeea1f391730a3dbdb5752d31cdb8edd103f80c55137c759de741bc6e66036
section/7-11/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f9ad2bdca430424fd05228d27337725282ece61c1548d5b888e92b79b3793816LA
Praeterea, omne finitum per additionem potest pervenire ad quantitatem cuiuscumque rei finitae. Si ergo gratia Christi est finita, posset alterius hominis gratia tantum crescere quod perveniret ad aequalitatem gratiae Christi. Contra quod dicitur Iob XXVIII, non adaequabitur ei aurum vel vitrum, secundum quod Gregorius ibi exponit. Ergo gratia Christi est infinita.Referencing norms: Q7A11Obiectio3, assert-h1874a50dad4aede8c8d18e5cb9cf67f9cb9138116d9eebb192775ed4120bbcb6
section/7-11/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e668acba9653dfd3d7db319b9e4ae6fb1ef88d4ff0a386b3b871a421cfa6e2c3LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, in Christo potest duplex gratia considerari. Una quidem est gratia unionis quae, sicut supra dictum est, est ipsum uniri personaliter filio Dei, quod est gratis concessum humanae naturae. Et hanc gratiam constat esse infinitam, secundum quod ipsa persona verbi est infinita. Alia vero est gratia habitualis. Quae quidem potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum quod est quoddam ens. Et sic necesse est quod sit ens finitum. Est enim in anima Christi sicut in subiecto. Anima autem Christi est creatura quaedam, habens capacitatem finitam. Unde esse gratiae, cum non excedat suum subiectum, non potest esse infinitum. Alio modo potest considerari secundum propriam rationem gratiae. Et sic gratia ipsa potest dici infinita, eo quod non limitatur, quia scilicet habet quidquid potest pertinere ad rationem gratiae, et non datur ei secundum aliquam certam mensuram id quod ad rationem gratiae pertinet; eo quod, secundum propositum gratiae Dei, cuius est gratiam mensurare, gratia confertur animae Christi sicut cuidam universali principio gratificationis in humana natura, secundum illud Ephes. I, gratificavit nos in dilecto filio suo. Sicut si dicamus lucem solis esse infinitam, non quidem secundum suum esse, sed secundum rationem lucis, quia habet quidquid potest ad rationem lucis pertinere.Referencing norms: Q7A11Respondeo, assert-hc1fee4bc8ac682cba4ef6aacf846a849568fccf2f71aa73bad49fddacf426483
section/7-11/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0e2c7a91d0ab53d5d99ae6ad01967eb279d35d1c39725072da2f4cc3e9b861ddLA
Sed contra est quod gratia Christi est quiddam creatum in anima. Sed omne creatum est finitum, secundum illud Sap. XI, omnia in numero, pondere et mensura disposuisti. Ergo gratia Christi non est infinita.Referencing norms: assert-h7585d7ec1c21ad019524c29cb5435db96838577b807152b8fb50e196fb246e86
section/7-12/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fac6a8c542b03d8da3cec67d01b04d1417341177cb2da6d68e110b82cd93f172LA
Ad primum ergo dicendum quod, si loquamur de quantitatibus mathematicae, cuilibet finitae quantitati potest fieri additio, quia ex parte quantitatis finitae non est aliquid quod repugnet additioni. Si vero loquamur de quantitate naturali, sic potest esse repugnantia ex parte formae, cui debetur determinata quantitas, sicut et alia accidentia determinata. Unde philosophus dicit II de anima, quod omnium natura constantium est terminus et ratio magnitudinis et augmenti. Et inde est quod quantitati totius caeli non potest fieri additio. Multo igitur magis in ipsis formis consideratur aliquis terminus, ultra quem non transgrediuntur. Et propter hoc, non oportuit quod gratiae Christi posset fieri additio, quamvis sit finita secundum sui essentiam.Referencing norms: Q7A12Ad1, assert-h421873f1eacac36ae247712097be48f9ac27aa3c47b5027d2b393e64506ea469
section/7-12/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:834c35eb926a7f369a9621759381ed03f805996b1dd90ec346ce8efd0eabc296LA
Ad secundum dicendum quod, licet virtus divina posset facere aliquid maius et melius quam sit habitualis gratia Christi, non tamen posset facere quod ordinaretur ad aliquid maius quam sit unio personalis ad filium unigenitum a patre, cui unioni sufficienter correspondet talis mensura gratiae secundum definitionem divinae sapientiae.Referencing norms: Q7A12Ad2, assert-h92547972bd33c7d275866faa97e787004fdea57ae466abb29a9aeea0ae8cb79f
section/7-12/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4378eae5390048927475c4ab0f225056bfe3d27a601616e84c1cfdea0d0e23caLA
Ad tertium dicendum quod in sapientia et gratia aliquis potest proficere dupliciter. Uno modo, secundum ipsos habitus sapientiae et gratiae augmentatos. Et sic Christus in eis non proficiebat. Alio modo, secundum effectus, inquantum scilicet aliquis sapientiora et virtuosiora opera facit. Et sic Christus proficiebat sapientia et gratia, sicut et aetate, quia secundum processum aetatis perfectiora opera faciebat, ut se verum hominem demonstraret, et in his quae sunt ad Deum et in his quae sunt ad homines.Referencing norms: Q7A12Ad3, assert-hda6f5efc8869c2877d6ae1cbc96f65345b024ca1226a428b67327c4c2da9f513
section/7-12/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:22b86319bb0cde7f4f5d4fc30fa2a8eefee4efb342d80deb07f23960ce35e5efLA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod gratia Christi potuerit augeri. Omni enim finito potest fieri additio. Sed gratia Christi finita fuit, ut dictum est. Ergo potuit augeri.Referencing norms: Q7A12Obiectio1, assert-h7fcb2314103fc0643bd7535d9ec6704b804cb61c1f900941379bfab64f14e6c3, assert-hdacaea9cff3228a2d0f512d7cbaed7485bf516ce6c73b8939d98cd38bba4f84c
section/7-12/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9c32c7fe1c4c6ab12f024dcc6c2aa9ac3807820f1325bb84f83792611e3c358aLA
Praeterea, augmentum gratiae fit per virtutem divinam, secundum illud II Cor. IX, potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Sed virtus divina, cum sit infinita, nullo termino coarctatur. Ergo videtur quod gratia Christi potuerit esse maior.Referencing norms: Q7A12Obiectio2, assert-h60be6f96e3e1fee94d021efada3d2e61ae4ce53aedd1dc77c56b32f90011c089, assert-h7484e47672b6f2af70ba07cd9c41f821c141f5809cabee9011a9366da59152cc
section/7-12/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c520905c0cd1753537b798a922beb357dec9c744c1e1f5d48f2df96b83f215deLA
Praeterea, Luc. II dicitur quod puer Iesus proficiebat aetate, sapientia et gratia apud Deum et homines. Ergo gratia Christi potuit augeri.Referencing norms: Q7A12Obiectio3, assert-hd44d12606d59318ef31f5ec7bdebcaa4b151601eac1fd0c07044922495afc1b4
section/7-12/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c481943b0410ec955cefadb430910a7c23a5d884acefd7f71a65b76e5e189a3LA
Respondeo dicendum quod aliquam formam non posse augeri contingit dupliciter, uno modo, ex parte ipsius subiecti; alio modo, ex parte illius formae. Ex parte quidem subiecti, quando subiectum attingit ad ultimum in participatione ipsius formae secundum suum modum sicut si dicatur quod aer non potest crescere in caliditate, quando pertingit ad ultimum gradum caloris qui potest salvari in natura aeris; licet possit esse maior calor in rerum natura, qui est calor ignis. Ex parte autem formae excluditur possibilitas augmenti quando aliquod subiectum attingit ad ultimam perfectionem qua potest talis forma haberi, sicut si dicamus quod calor ignis non potest augeri, quia non potest esse perfectior gradus caloris quam ille ad quem pertingit ignis. Sicut autem aliarum formarum est ex divina sapientia determinata propria mensura, ita et gratiae, secundum illud Sap. XI, omnia in numero, pondere et mensura disposuisti. Mensura autem unicuique formae praefigitur per comparationem ad suum finem, sicut non est maior gravitas quam gravitas terrae, quia non potest esse inferior locus loco terrae. Finis autem gratiae est unio creaturae rationalis ad Deum. Non potest autem esse, nec intelligi, maior unio creaturae rationalis ad Deum quam quae est in persona. Et ideo gratia Christi pertingit usque ad summam mensuram gratiae. Sic ergo manifestum est quod gratia Christi non potuit augeri ex parte ipsius gratiae. Sed neque ex parte ipsius subiecti. Quia Christus, secundum quod homo, a primo instanti suae conceptionis fuit verus et plenus comprehensor. Unde in eo non potuit esse gratiae augmentum, sicut nec in aliis beatis, quorum gratia augeri non potest, eo quod sunt in termino. Hominum vero qui sunt pure viatores, gratia potest augeri et ex parte formae, quia non attingunt summum gratiae gradum, et ex parte subiecti, quia nondum pervenerunt ad terminum.Referencing norms: Q7A12Respondeo, assert-h37fbe8a4b22a73cd9cb71e86671ba0c36c6b61906bb19a106493ffc7cd5876f6
section/7-12/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5746430ba96839f5fd9c6427241265b55231f2f45758aeb3d7a2cc4e7807115aLA
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, vidimus eum, quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Sed nihil potest esse aut intelligi maius quam quod aliquis sit unigenitus a patre. Ergo non potest esse, vel etiam intelligi, maior gratia quam illa qua Christus fuit plenus.Referencing norms: assert-h9aa9bc7026e63e3f56bdaa20bfdceaf0f93ac37e138331e20048e2db43e23a74
section/7-13/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a0a03fe6db332f7e7fb570ac1f1d2aaf061378c1f2d5b23afd9e33299374295LA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi gratiam nominat gratuitam Dei voluntatem gratis beneficia largientem. Et propter hoc eadem gratia dicit hominem quemcumque fieri Christianum qua gratia factus est Christus homo, quia utrumque gratuita Dei voluntate, absque meritis, factum est.Referencing norms: Q7A13Ad1, assert-h93ffe43331a02bc1311a1efe0cbbfed533dcf7089cef3d69111d72e6ba82f0e9
section/7-13/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:404962439769534556d04a6567c15f1cce32cd700f80e3e44b08c8a28534cbfdLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dispositio in via generationis praecedit perfectionem ad quam disposuit in his quae successive perficiuntur, ita naturaliter perfectionem sequitur quam aliquis iam consecutus est, sicut calor, qui fuit dispositio ad formam ignis, est effectus profluens a forma ignis iam praeexistentis. Humana autem natura in Christo unita est personae verbi a principio absque successione. Unde gratia habitualis non intelligitur ut praecedens unionem, sed ut consequens eam, sicut quaedam proprietas naturalis. Unde et Augustinus dicit, in Enchirid., quod gratia est quodammodo Christo homini naturalis.Referencing norms: Q7A13Ad2, assert-hf5fcd069310b8ef92229f06bfaa8a080f2e0b1a5aee222c6211ebf0a234a836c
section/7-13/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dca1cd71b7b68f36d44820b172806eb8c5874ba645845fa937fc39d82629602fLA
Ad tertium dicendum quod commune est prius proprio si utrumque sit unius generis, sed in his quae sunt diversorum generum, nihil prohibet proprium prius esse communi. Gratia autem unionis non est in genere gratiae habitualis, sed est super omne genus, sicut et ipsa divina persona. Unde hoc proprium nihil prohibet esse prius communi, quia non se habet per additionem ad commune, sed potius est principium et origo eius quod commune est.Referencing norms: Q7A13Ad3, assert-h6da4e7ef62aadcb9a31f0fa2e54d9dfd1c0c81af6f0d6b62179a6ee2657edff5
section/7-13/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dee1aa63a8d5c1806a321529ffea7c8fac27b4e9c5d19822cfe1a67bbdcc36ecLA
Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod gratia habitualis in Christo non subsequatur unionem. Idem enim non sequitur ad seipsum. Sed haec gratia habitualis videtur eadem esse cum gratia unionis, dicit enim Augustinus, in libro de Praedest. sanctorum, ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus; quorum duorum primum pertinet ad gratiam habitualem, secundum ad gratiam unionis. Ergo videtur quod gratia habitualis non subsequatur unionem.Referencing norms: Q7A13Obiectio1, assert-ha386c6d2d862ee11414876bdcd784ebf66ac913c789a832432805be56ef33421, assert-he5611a1d9d60cf9ee9633e44e5686242aad4740fa2efc93a6cf7ac39bcd95869
section/7-13/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5460b278b20ef5f25af2e46bd342b5893cbd9c8109388a9700c169d4fbd098b8LA
Praeterea, dispositio praecedit perfectionem tempore, vel saltem intellectu. Sed gratia habitualis videtur esse sicut quaedam dispositio humanae naturae ad unionem personalem. Ergo videtur quod gratia habitualis non subsequatur unionem, sed magis praecedat.Referencing norms: Q7A13Obiectio2, assert-hd15e0808ab9d665c4ca9be35050195fb5015b365d447079863258c8eecd53d44, assert-hd864a5aba099a4198d1490743804150c4e3e32021a212135a6e874ebae15cfba
section/7-13/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:e9c91c4b50fea168dd343855a0bcdf55971140fb3765eef77700f6018c913728LA
Praeterea, commune est prius proprio. Sed gratia habitualis est communis Christo et aliis hominibus, gratia autem unionis est propria Christo. Ergo prior est, secundum intellectum, gratia habitualis quam ipsa unio. Non ergo sequitur eam.Referencing norms: Q7A13Obiectio3, assert-h04511b2b6a69fa19710a0b8d2142a02145076e7ff078ec1e1d53548290fe203f, assert-h2175025f942297df3b372f79aa716e37cfea08a93f255a519954efbd6f922b7f, assert-h5e3bad31bbafe477882499acdeddef73acb0860059c3f090ecb0786c2cf8ec0a
section/7-13/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b41fa2203ac4549c98e0596d57ff1313268b6e2ef7357eb085ab78d62c4ec7faLA
Respondeo dicendum quod unio humanae naturae ad divinam personam, quam supra diximus esse ipsam gratiam unionis, praecedit gratiam habitualem in Christo, non ordine temporis, sed naturae et intellectus. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, secundum ordinem principiorum utriusque. Principium enim unionis est persona filii assumens humanam naturam, quae secundum hoc dicitur missa esse in mundum quod humanam naturam assumpsit. Principium autem gratiae habitualis, quae cum caritate datur, est spiritus sanctus, qui secundum hoc dicitur mitti quod per caritatem mentem inhabitat. Missio autem filii, secundum ordinem naturae, prior est missione spiritus sancti, sicut ordine naturae spiritus sanctus procedit a filio et a patre dilectio. Unde et unio personalis, secundum quam intelligitur missio filii, est prior, ordine naturae, gratia habituali, secundum quam intelligitur missio spiritus sancti. Secundo, accipitur ratio huius ordinis ex habitudine gratiae ad suam causam. Gratia enim causatur in homine ex praesentia divinitatis, sicut lumen in aere ex praesentia solis, unde dicitur Ezech. XLIII, gloria Dei Israel ingrediebatur per viam Orientalem, et terra splendebat a maiestate eius. Praesentia autem Dei in Christo intelligitur secundum unionem humanae naturae ad divinam personam. Unde gratia habitualis Christi intelligitur ut consequens hanc unionem, sicut splendor solem. Tertia ratio huius ordinis assumi potest ex fine gratiae. Ordinatur enim ad bene agendum. Actiones autem sunt suppositorum et individuorum. Unde actio, et per consequens gratia ad ipsam ordinans, praesupponit hypostasim operantem. Hypostasis autem non praesupponitur in humana natura ante unionem, ut ex supra dictis patet. Et ideo gratia unionis, secundum intellectum, praecedit gratiam habitualem.Referencing norms: Q7A13Respondeo, assert-hb01f7404e7a33066f056fceb67e1736d66dc0a40e476925e225b22eafd8ddf09
section/7-13/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:04593fe7ebf0380aa7eefa6c02945f80a11831a4df944f2b6b09788a71225b95LA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XLII, ecce servus meus, suscipiam eum, et postea sequitur, dedi spiritum meum super eum, quod quidem ad donum gratiae habitualis pertinet. Unde relinquitur quod susceptio naturae humanae in unione personae praecedat gratiam habitualem in Christo.Referencing norms: assert-hf8399eb5798629e52e697699c193f0aace0dabe5b85434e8913a63c27fe1d976
section/7-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d2657368cff52b453e06c14f4718e40d40a39b62ac209506c986c40a0e672f8LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus est verus Deus secundum personam et naturam divinam. Sed quia cum unitate personae remanet distinctio naturarum, ut ex supra dictis patet, anima Christi non est per suam essentiam divina. Unde oportet quod fiat divina per participationem, quae est secundum gratiam.Referencing norms: Q7A1Ad1, assert-h527635f6948206ed906669bd666e8de03a2ec8c0ffa5cb0e543e16c1d8302983
section/7-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74606be6272b00907916e78000281d8b099af3382dcee0ad8d51512a88bd292eLA
Ad secundum dicendum quod Christo, secundum quod est naturalis filius Dei, debetur hereditas aeterna, quae est ipsa beatitudo increata, per increatum actum cognitionis et amoris Dei, eundem scilicet quo pater cognoscit et amat seipsum. Cuius actus anima capax non erat, propter differentiam naturae. Unde oportebat quod attingeret ad Deum per actum fruitionis creatum. Qui quidem esse non potest nisi per gratiam. Similiter etiam, inquantum est verbum Dei, habuit facultatem omnia bene operandi operatione divina. Sed quia, praeter operationem divinam, oportet ponere operationem humanam, ut infra patebit; oportuit in eo esse habitualem gratiam, per quam huiusmodi operatio in eo esset perfecta.Referencing norms: Q7A1Ad2, assert-h16d8bb9544ea7c255157eb0406be2580d744699f2990fbddaf19f2b6d313ead7
section/7-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b0222492ce3bd8b975089a13dcf03e1480349b56e9ef26806401c8ad86f4b85LA
Ad tertium dicendum quod humanitas Christi est instrumentum divinitatis, non quidem sicut instrumentum inanimatum, quod nullo modo agit sed solum agitur, sed tanquam instrumentum animatum anima rationali, quod ita agit quod etiam agitur. Et ideo, ad convenientiam actionis, oportuit eum habere gratiam habitualem.Referencing norms: Q7A1Ad3, assert-h27291acba9f53380cd92da4a90fec5667fd8cf3ef7e1439813909157591f96ff
section/7-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4c49b9b9ceae09dc17115fc7818d3cc896bfdd08f0bbd790be17152106e4d74LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in anima assumpta a verbo non fuerit gratia habitualis. Gratia enim est quaedam participatio divinitatis in creatura rationali, secundum illud II Pet. I, per quem magna et pretiosa nobis promissa donavit, ut divinae simus consortes naturae. Christus autem Deus est non participative, sed secundum veritatem. Ergo in eo non fuit gratia habitualis.Referencing norms: Q7A1Obiectio1, assert-h0fd35ab36b006d8db118363aefd8cdf4645be28d88b6893bd8ff355776fc4152
section/7-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:682076bfb40a47144f6bdc3882328ef3a7663400302be70ca3475556f823ecd2LA
Praeterea, gratia ad hoc est necessaria homini ut per eam bene operetur, secundum illud I Cor. XV, abundantius omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum; et etiam ad hoc quod homo consequatur vitam aeternam, secundum illud Rom. VI, gratia Dei vita aeterna. Sed Christo, ex hoc solo quod erat naturalis filius Dei, debebatur hereditas vitae aeterna. Ex hoc etiam quod erat verbum, per quod facta sunt omnia, aderat ei facultas omnia bona operandi. Non igitur secundum humanam naturam indigebat alia gratia nisi unione ad verbum.Referencing norms: Q7A1Obiectio2, assert-h44492fa047566dafa4767b4f0647be3a501f2b1a0f1cd397768321a1437a7d98, assert-h546913d4ab90f791f6bc16ee280cb68916561611d117d3bfdc9bedfb2179c31e
section/7-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:46b7a88687f0a3bbf21b0e5370b6e7196e9cea54c8563f4993ab98d9a00e6981LA
Praeterea, illud quod operatur per modum instrumenti, non indiget habitu ad proprias operationes, sed habitus fundatur in principali agente. Humana autem natura in Christo fuit sicut instrumentum deitatis, ut dicit Damascenus, in III libro. Ergo in Christo non debuit esse aliqua gratia habitualis.Referencing norms: Q7A1Obiectio3, assert-h526bed560f4fd0dc1b0e40b1efe6d348a6f45ed1bf0834aaa5b5b2b764779c75
section/7-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc884e02d68f5e6ed1f17e01ec63889bf2c91f6b451280ba23115b999a177359LA
Respondeo dicendum quod necesse est ponere in Christo gratiam habitualem, propter tria. Primo quidem, propter unionem animae illius ad verbum Dei. Quanto enim aliquod receptivum propinquius est causae influenti, tanto magis participat de influentia ipsius. Influxus autem gratiae est a Deo, secundum illud Psalmi, gratiam et gloriam dabit dominus. Et ideo maxime fuit conveniens ut anima illa reciperet influxum divinae gratiae. Secundo, propter nobilitatem illius animae, cuius operationes oportebat propinquissime attingere ad Deum per cognitionem et amorem. Ad quod necesse est elevari humanam naturam per gratiam. Tertio, propter habitudinem ipsius Christi ad genus humanum. Christus enim, inquantum homo, est mediator Dei et hominum, ut dicitur I Tim. II. Et ideo oportebat quod haberet gratiam etiam in alios redundantem, secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia.Referencing norms: Q7A1Respondeo, assert-h0a7a9bed31fdf4d97e50367659460ec1984c4abd371302a94153d7e167ddc7ef
section/7-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:98eb20eea41599be8cf68d1efc21738ea8668bfdb536378c87414eb9481f69d6LA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, requiescet super eum spiritus domini, qui quidem esse in homine dicitur per gratiam habitualem, ut in prima parte dictum est. Ergo in Christo fuit gratia habitualis.Referencing norms: assert-had20a6c5a1dde5af4509ad5da3dbbd95d44ee0b894328857e9881c15a557b119
section/7-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:424fab1ddcaa12c17754d3f4751fd0c6ffc11553c237967b5b0c742abac4b1f8LA
Ad primum ergo dicendum quod gratia sufficit homini quantum ad omnia quibus ordinatur ad beatitudinem. Horum tamen quaedam perficit gratia immediate per seipsam, sicut gratum facere Deo, et alia huiusmodi, quaedam autem mediantibus virtutibus, quae ex gratia procedunt.Referencing norms: Q7A2Ad1, assert-h501562e07544ab29a9b2acff4b79b569720a949e6460c31a6b4ee10b9bfb29b1
section/7-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2da900df08e7a3a33b18bcd06a6e82c2e77d22040338dcc75e69a1880ac035abLA
Ad secundum dicendum quod habitus ille heroicus vel divinus non differt a virtute communiter dicta nisi secundum perfectiorem modum, inquantum scilicet aliquis est dispositus ad bonum quodam altiori modo quam communiter omnibus competat. Unde per hoc non ostenditur quod Christus non habuit virtutes, sed quod habuit eas perfectissime, ultra communem modum. Sicut etiam Plotinus posuit quendam sublimem modum virtutum, quas esse dixit purgati animi.Referencing norms: Q7A2Ad2, assert-he0140bba0660656691d4d3ced591b787449365f388a6a8f5b36c86f410007701
section/7-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:447b60a0f3c0f46f1314063b8511b5769929bf616d9d79015dcf81eb045e1f39LA
Ad tertium dicendum quod liberalitas et magnificentia commendantur circa divitias inquantum aliquis non tantum appretiatur divitias quod velit eas retinere praetermittendo id quod fieri oportet. Ille autem minime divitias appretiatur qui penitus eas contemnit et abiicit propter perfectionis amorem. Et ideo in hoc ipso quod Christus omnes divitias contempsit, ostendit in se summum gradum liberalitatis et magnificentiae. Licet etiam liberalitatis actum exercuerit, secundum quod sibi conveniens erat faciendo pauperibus erogari quae sibi dabantur, unde, cum dominus dixit Iudae, Ioan. XIII, quod facis, fac citius, discipuli intellexerunt dominum mandasse quod egenis aliquid daret. Concupiscentias autem pravas Christus omnino non habuit, sicut infra patebit. Propter hoc tamen non excluditur quin habuerit temperantiam, quae tanto perfectior est in homine quanto magis pravis concupiscentiis caret. Unde, secundum philosophum, in VII Ethic., temperatus in hoc differt a continente, quod temperatus non habet pravas concupiscentias, quas continens patitur. Unde, sic accipiendo continentiam sicut philosophus accipit, ex hoc ipso quod Christus habuit omnem virtutem, non habuit continentiam, quae non est virtus, sed aliquid minus virtute.Referencing norms: Q7A2Ad3, assert-h7464b0547b03f403e5477817b65e213335f2f7958788552e3dd83cd6570ea49e
section/7-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:85a7165bc836118dfa589e3ac99d3b84fb403fe114e5d366428be9e315d6862cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerint virtutes. Christus enim habuit abundantiam gratiae. Sed gratia sufficit ad omnia recte agendum, secundum illud II Cor. XII, sufficit tibi gratia mea. Ergo in Christo non fuerunt virtutes.Referencing norms: Q7A2Obiectio1, assert-h1b62a1c3028d0b653720103be531b181225db2aa7e6b0e4ec06eaa3aec08f959, assert-ha16c042b3d55581931364d93ad7116eacf5524cd503ed0f07351692f1e71f4f4
section/7-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae7e2ce4d04800173642b5a5ff3dca29647f1d7be1ac9c28596a09f57154475aLA
Praeterea, secundum philosophum, VII Ethic., virtus dividitur contra quendam heroicum sive divinum habitum, qui attribuitur hominibus divinis. Hoc autem maxime convenit Christo. Ergo Christus non habuit virtutes, sed aliquid altius virtute.Referencing norms: Q7A2Obiectio2, assert-hb58e6677a1826815eef84b34fb7f1a3f765807dce15545326921a5b0d80e2fa6
section/7-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ff42f1f5be47f55a9855070ecd26f2355d0755435a1c96d76113f0fa9402b0eLA
Praeterea, sicut in secunda parte dictum est, virtutes omnes simul habentur. Sed Christo non fuit conveniens habere simul omnes virtutes, sicut patet de liberalitate et magnificentia, quae habent actum suum circa divitias, quas Christus contempsit, secundum illud Matth. VIII, filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Temperantia etiam et continentia sunt circa concupiscentias pravas, quae in Christo non fuerunt. Ergo Christus non habuit virtutes.Referencing norms: Q7A2Obiectio3, assert-h21b84aa8d28378d543f973d8b18f1560ec1e315f4e11c2fa0e5138dde1917cad, assert-h79b2d69d70dcb4c9d3f0bc7afadb098ca0d5a443409a10202322dab83f3dc8e0
section/7-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1730d92b955c2845d9b6160c344b321be09337813a67410fe91e643743ed3934LA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, sicut gratia respicit essentiam animae, ita virtus respicit eius potentiam. Unde oportet quod, sicut potentiae animae derivantur ab eius essentia, ita virtutes sunt quaedam derivationes gratiae. Quanto autem aliquod principium est perfectius, tanto magis imprimit suos effectus. Unde, cum gratia Christi fuerit perfectissima, consequens est quod ex ipsa processerint virtutes ad perficiendum singulas potentias animae, quantum ad omnes animae actus. Et ita Christus habuit omnes virtutes.Referencing norms: Q7A2Respondeo, assert-h8bdb26df6ea0ca5370ad12d92c12da9f224d99890e2b5bddd4c1961fb0967e71
section/7-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f3c77dbbf62ac2a40a86cbd74c62baab4c23434b0715677afbed1db0c40cc675LA
Sed contra est quod super illud Psalmi, sed in lege domini voluntas eius, dicit Glossa, hic ostenditur Christus plenus omni bono. Sed bona qualitas mentis est virtus. Ergo Christus fuit plenus omni virtute.Referencing norms: assert-h6d3f4336e910367ad8559239d9454220dd946273cd95b11d8dceaabfcdfec113
section/7-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:53bd68ad063ecd90b56b898daa2790a75a87f9344cd60f366fb38c85c9f69da8LA
Ad primum ergo dicendum quod fides est nobilior virtutibus moralibus, quia est circa nobiliorem materiam, sed tamen importat quendam defectum in comparatione ad illam materiam, qui defectus in Christo non fuit. Et ideo non potuit in eo esse fides, licet fuerint in eo virtutes morales, quae in sui ratione huiusmodi defectum non important per comparationem ad suas materias.Referencing norms: Q7A3Ad1, assert-he98f7d2fdbcfea22b70c2b8ecbb118de313fff8064f4e23c3b2ffba16294be48
section/7-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7506905cff3901690d4431ebca947c755fdc26cfb5d026ffb6d4fd5db5213dedLA
Ad secundum dicendum quod meritum fidei consistit in hoc quod homo, ex obedientia Dei, assentit istis quae non videt, secundum illud Rom. I, ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius. Obedientiam autem ad Deum plenissime habuit Christus, secundum illud Philipp. II, factus est obediens usque ad mortem. Et sic nihil ad meritum pertinens docuit quod ipse excellentius non impleret.Referencing norms: Q7A3Ad2, assert-hc8a6c7be47e2ffdeab27335aa4c407711d54fa62ed23ab70c690d26d3ed6ed29
section/7-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:328c6c2fb541176b940327b9985a83f98ca1ef266562cc4da265ed98bc407ff0LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, fides proprie est qua creduntur quae non videntur. Sed fides quae est rerum visarum, improprie dicitur, et secundum quandam similitudinem, quantum ad certitudinem aut firmitatem adhaesionis.Referencing norms: Q7A3Ad3, assert-h7ccecff70915c8dd15284a54d7fe9ddc858e9360959e6054f66ab6ed1b0302d0
section/7-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48a9e5a1793ce4d288892ce842b3f78ce82de64d44ae77965b27eed4a370affdLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit fides. Fides enim est nobilior virtus quam virtutes morales, puta temperantia et liberalitas. Huiusmodi autem virtutes fuerunt in Christo, ut dictum est. Multum ergo magis fuit in eo fides.Referencing norms: Q7A3Obiectio1, assert-h25afbfb0e3ee1740b0965451d74b8ab0c0ff0ca25dcbdf924f43a97c74782e73
section/7-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cff99a58f137176118004b3485eaa80de87f97fcadaf84028744e72fb902676cLA
Praeterea, Christus non docuit virtutes quas ipse non habuit, secundum illud Act. I, coepit Iesus facere et docere. Sed de Christo dicitur, Heb. XII, quod est auctor et consummator fidei. Ergo in eo maxime fuit fides.Referencing norms: Q7A3Obiectio2, assert-h4f39297ca33ff5e859a05d5c318bccaf25a2a774e4afd6df8f55425803158d8d, assert-h4fbf6410bdc0f33b822ece75a1e74445f5683e70062d9bd715944a6c9ad1c632
section/7-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a4cc5b514fd1a007556bb5864adc200e5d62ac3066b57e792270081740783716LA
Praeterea, quidquid est imperfectionis excluditur a beatis. Sed in beatis est fides, nam super illud Rom. I, iustitia Dei revelatur in eo ex fide in fidem, dicit Glossa, de fide verborum et spei in fidem rerum et speciei. Ergo videtur quod etiam in Christo fuerit fides, cum nihil imperfectionis importet.Referencing norms: Q7A3Obiectio3, assert-ha08afa76dc47d631ac41a18eeb02eae494854f2913aca3a1dfc27f910cd21efc, assert-hfbe515c980da7e973834cdb0fea35149c3403f680f723aa9e3d0b756ef42ef81
section/7-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8980465ff3c87572613742be5aac446e0668edc7c750587c6a0b0b4207370ae7LA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, obiectum fidei est res divina non visa. Habitus autem virtutis, sicut et quilibet alius, recipit speciem ab obiecto. Et ideo, excluso quod res divina non sit visa, excluditur ratio fidei. Christus autem in primo instanti suae conceptionis plene vidit Deum per essentiam, ut infra patebit. Unde fides in eo esse non potuit.Referencing norms: Q7A3Respondeo, assert-h38018354242b184f591ecc5e62df64ae4a4cbca105ee326cadb2133f152c7c53
section/7-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:202f82a12d2fea23563491812e86322aa19bc0d93202f77a7745e2ba8af22ec5LA
Sed contra est quod dicitur Heb. XI, quod fides est argumentum non apparentium. Sed Christo nihil fuit non apparens, secundum illud quod dixit ei Petrus, Ioan. ult., tu omnia nosti. Ergo in Christo non fuit fides.Referencing norms: assert-h898cfd14968204e34009a427a649a6fb77a2ef805c297df600a8a9adad7536eb
section/7-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4faf0c2e384ebd2771b103ccb2489b895aa54457ad8ebcb46fa3820ec1389c70LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc non dicitur de Christo secundum spem quae est virtus theologica, sed eo quod quaedam alia speravit nondum habita, sicut dictum est.Referencing norms: Q7A4Ad1, assert-he795108eda2560f495091ddc85c0c21451952a30c7384964599cd805adcff3ae
section/7-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8d61af4b0a7ccbb6885316237a8eddca97bfbadc0fb81a00f06ab49873e2b929LA
Ad secundum dicendum quod gloria corporis non pertinet ad beatitudinem sicut in quo principaliter beatitudo consistat, sed per quandam redundantiam a gloria animae, ut in secunda parte dictum est. Unde spes, secundum quod est virtus theologica, non respicit beatitudinem corporis, sed beatitudinem animae, quae in divina fruitione consistit.Referencing norms: Q7A4Ad2, assert-hb93e2471f8e3c32f0228b6f254c4e1556afefe87e4890da095e79b08a0ea947a
section/7-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71046e727cec374df5f07f2b4c414748c0ab1cd37cd2924dbec4953062b1d515LA
Ad tertium dicendum quod aedificatio Ecclesiae per conversionem fidelium non pertinet ad perfectionem Christi qua in se perfectus est, sed secundum quod alios ad participationem suae perfectionis inducit. Et quia spes dicitur proprie respectu alicuius quod expectatur ab ipso sperante habendum, non proprie potest dici quod virtus spei Christo conveniat ratione inducta.Referencing norms: Q7A4Ad3, assert-h21bb88dc4784133aa37808973739758059e6841a756bc088720f6118b1ee65c8
section/7-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c306c102135c235e0b033242c5e93579139e24647b59c40ed8691726187d9d0aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit spes. Dicitur enim in Psalmo ex persona Christi, secundum Glossam, in te, domine, speravi. Sed virtus spei est qua homo sperat in Deum. Ergo virtus spei fuit in Christo.Referencing norms: Q7A4Obiectio1, assert-hde30d221a3f50a7a4ae80d07ff1bf40e3f9c236a8792ff01f4de3c022aadb16d, assert-hfb511d839ae5767bf15644d5c62055e7a41daa25a0206fde2f8477f547fda1c1
section/7-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fbbef419006e1096bc1ea085d77ab0f127d92fd68b5f2e5a57a4ff8e08b3da67LA
Praeterea, spes est expectatio futurae beatitudinis, ut in secunda parte habitum est. Sed Christus aliquid expectabat ad beatitudinem pertinens, videlicet gloriam corporis. Ergo videtur quod in eo fuit spes.Referencing norms: Q7A4Obiectio2, assert-hc5c9c1baa2687640c7856b2d9ab08e8437d9ff517df26556f1adab1a4cc9889d, assert-he0f815ffad3195789cf5232e0d59e8cd18089c3e3ef649ad692fb934cd2e2ecc
section/7-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b65f061353bc0ee3145f88c19dfeda23bb25bec3df112173b9c2b3c8159fca2bLA
Praeterea, unusquisque potest sperare id quod ad eius perfectionem pertinet, si sit futurum. Sed aliquid erat futurum quod ad perfectionem Christi pertinet, secundum illud Ephes. IV, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Ergo videtur quod Christo competebat habere spem.Referencing norms: Q7A4Obiectio3, assert-h366cd0e5f61bdcf307298beaaa05b58a2bc39dfc4ba211f5b03b0ef8da3b4317, assert-hc269961fa4aea50a55463afb000e39f60cff832349c5db64be7bebf19f1cfaa4
section/7-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c4b827b0b28618c1400fcaede4e652729c528e692fc7e2343b4b9b78283d4d30LA
Respondeo dicendum quod, sicut de ratione fidei est quod aliquis assentiat his quae non videt, ita de ratione spei est quod aliquis expectet id quod nondum habet. Et sicut fides, inquantum est virtus theologica, non est de quocumque non viso, sed solum de Deo, ita etiam spes, inquantum est virtus theologica, habet pro obiecto ipsam Dei fruitionem, quam principaliter homo expectat per spei virtutem. Sed ex consequenti ille qui habet virtutem spei, potest etiam in aliis divinum auxilium expectare, sicut et ille qui habet virtutem fidei, non solum credit Deo de rebus divinis, sed de quibuscumque aliis sibi divinitus revelatis. Christus autem a principio suae conceptionis plene habuit fruitionem divinam, ut infra dicetur. Et ideo virtutem spei non habuit. Habuit tamen spem respectu aliquorum quae nondum erat adeptus, licet non habuit fidem respectu quorumcumque. Quia, licet plene cognosceret omnia, per quod totaliter fides excludebatur ab eo, non tamen adhuc plene habebat omnia quae ad eius perfectionem pertinebant, puta immortalitatem et gloriam corporis, quam poterat sperare.Referencing norms: Q7A4Respondeo, assert-hb11df38641cb539878cb930dbe388dd68355103d9c96cca55b5cc8d673b719fd
section/7-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b4dfe3691212502c3ce48615ab6d6dc02e13d661d1036d2e65ed6070437f815aLA
Sed contra est quod dicitur Rom. VIII, quod videt quis, quid sperat? Et sic patet quod, sicut fides est de non visis, ita et spes. Sed fides non fuit in Christo, sicut dictum est. Ergo nec spes.Referencing norms: assert-hbceac63c9ae5bb7c4c7232e8bb6201471ce4a66c68e2bb3b8537058ddc4420f5
section/7-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:45d863306b38d171d75cc482931b57b09bbc8dbe9c9dab2015398ac570ab1824LA
Ad primum ergo dicendum quod illud quod est perfectum secundum ordinem suae naturae, indiget adiuvari ab eo quod est altioris naturae, sicut homo, quantumcumque perfectus, indiget adiuvari a Deo. Et hoc modo virtutes indigent adiuvari per dona, quae perficiunt potentias animae secundum quod sunt motae a spiritu sancto.Referencing norms: Q7A5Ad1, assert-hbe8f4beabcfb336d85ae771bb968d3b9d54694cb9f8047c15455298146fe37d5
section/7-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4a261156ac1c072b6097cd9f766bed33bba481ab37832dbe921acd33cd207168LA
Ad secundum dicendum quod Christus non secundum idem est recipiens et dans dona spiritus sancti, sed dat secundum quod Deus, et accipit secundum quod homo. Unde Gregorius dicit, in II Moral., quod spiritus sanctus humanitatem Christi nunquam deseruit, ex cuius divinitate procedit.Referencing norms: Q7A5Ad2, assert-hdbe4ad5777aed3ee0ab1dfdd62c814042198907add552d65ef44fe663d549485
section/7-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a20a5f4328c2a411f9adac0c80f1a5a388004825e44c032a7bc5206cab2df15bLA
Ad tertium dicendum quod in Christo non solum fuit cognitio patriae, sed etiam cognitio viae, ut infra dicetur. Et tamen etiam in patria sunt per aliquem modum dona spiritus sancti, ut in secunda parte habitum est.Referencing norms: Q7A5Ad3, assert-h8f9996349e49593155fb95fd5beaa42970145b0b924732910a8bc996d294d68a
section/7-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:eb3a94c95a1a4eaa976633eed2194ccb36b0bf32e71756361a095911d8808b72LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerint dona. Sicut enim communiter dicitur, dona dantur in adiutorium virtutum. Sed id quod est in se perfectum, non indiget exteriori auxilio. Cum igitur in Christo fuerint virtutes perfectae, videtur quod in eo non fuerunt dona.Referencing norms: Q7A5Obiectio1, assert-h03267bdabde46fc8a2079ded65ac716d9afec902bf72e26123f5f591d2318db8, assert-hb512c5548cd71dbc8710b1d0280045e6682dfa3bcf0b592a97a6e748b372dd2b
section/7-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:22dff173edc88e918e68ff00991d65fb0e6dc2c82ff487ad0b830c69701185ccLA
Praeterea, non videtur esse eiusdem dare dona et recipere, quia dare est habentis, accipere autem non habentis. Sed Christo convenit dare dona, secundum illud Psalmi, dedit dona hominibus. Ergo Christo non convenit accipere dona spiritus sancti.Referencing norms: Q7A5Obiectio2, assert-h57794a0bd8ec01045c12cc105da50137f46ffc75761cd075047b5a9e496b03b8, assert-h6269745818663100063584de20827885770aaf00d7a6106698bd797317fda1af
section/7-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1e4ef767ab6566fc07c9b4142668d340e7f33af455e39128ec0504d3dea214e5LA
Praeterea, quatuor dona videntur pertinere ad contemplationem viae scilicet sapientia, scientia, intellectus et consilium, quod pertinet ad prudentiam, unde et philosophus, in VI Ethic., numerat ista inter virtutes intellectuales. Sed Christus habuit contemplationem patriae. Ergo non habuit huiusmodi dona.Referencing norms: Q7A5Obiectio3, assert-ha997177945142879a22377e3aec26af6b881f9984bbfbea4fb146164a6f9c7c3, assert-hb14661d8b8b50f8df3097bf9aeb6a2ec0a8ca02644b21bafb83f43806410e8f6
section/7-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db8c3ddd03b7b8e41227cd35938a93e7c042354a74e74c4dafce461cce9bde40LA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, dona proprie sunt quaedam perfectiones potentiarum animae secundum quod sunt natae moveri a spiritu sancto. Manifestum est autem quod anima Christi perfectissime a spiritu sancto movebatur secundum illud Luc. IV, Iesus, plenus spiritu sancto, regressus est a Iordane, et agebatur a spiritu in desertum. Unde manifestum est quod in Christo fuerunt excellentissime dona.Referencing norms: Q7A5Respondeo, assert-h3d7f83a185415ee2aa3b024e6ee62f0e04b9641448e29d8ee3175eba6fd58730
section/7-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9b42c64d738ff0bb6b3c1747b98ba42061ab1315a2eba31c6e0a24ddf2d0295bLA
Sed contra est quod dicitur Isaiae IV, apprehendent septem mulieres virum unum, Glossa, idest, septem dona spiritus sancti Christum.Referencing norms: assert-h6027d3c68c8d1add6b2005b5fb54f9ab8ece3a6423b2801e136fca312f6bffe0
section/7-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e9161b961656d540f723d97f717518379f30aed9fb7b133fee89c6a113f2294LA
Ad primum ergo dicendum quod habitus virtutum et donorum proprie et per se respiciunt bonum, malum autem ex consequenti, pertinet enim ad rationem virtutis ut opus bonum reddat, ut dicitur in II Ethic. Et ideo de ratione doni timoris non est illud malum quod respicit timor, sed eminentia illius boni, scilicet divini, cuius potestate aliquod malum infligi potest. Spes autem, secundum quod est virtus, respicit non solum actorem boni, sed etiam ipsum bonum inquantum est non habitum. Et ideo Christo, quia iam habebat perfectum beatitudinis bonum, non attribuitur virtus spei, sed donum timoris.Referencing norms: Q7A6Ad1, assert-h797e26adaa90fbcbb30c18899f546a513ae09cbcd1bae1e55280898b180807f3
section/7-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:03e7fe088ac9a11dda6e7576e8efc1df5bf8743a5ce45841b3d0271adaaa699bLA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de timore secundum quod respicit obiectum quod est malum.Referencing norms: Q7A6Ad2, assert-h3acc80b325e04ca2ba411629ae5ca763dab3c61d1009e42bef6ebf8312deb29f
section/7-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:12cb11190d4f33d182b2ff582475ba3da1685814f4e0a30f3c44a11345b4c435LA
Ad tertium dicendum quod perfecta caritas foras mittit timorem servilem, qui respicit principaliter poenam. Sic autem timor non fuit in Christo.Referencing norms: Q7A6Ad3, assert-h2585c87646eae81e61185e77110a6a67ed6f6f6c5014134258b8c14d85db57ef
section/7-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0b28e26bcb36340a8cfd3ac8540959380f9ad53ee6d7f3a195bde1ba0da51d41LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuit donum timoris. Spes enim potior videtur quam timor, nam spei obiectum est bonum, timoris vero malum, ut in secunda parte habitum est. Sed in Christo non fuit virtus spei, ut supra habitum est. Ergo etiam non fuit in eo donum timoris.Referencing norms: Q7A6Obiectio1, assert-h5893788ba25c9fbd72d11a25a80176e8b70f72908770464aee02a71175571e55, assert-hcdc5bf2fd855c55bccf2243f5e634a8b828ea5965d1b79624047aa16811b2d79
section/7-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0358b360117c01b7c6b8b93abc498784de93d5a5d4fe133e36fff63a85202c7eLA
Praeterea, dono timoris timet aliquis vel separationem a Deo, quod pertinet ad timorem castum; vel puniri ab ipso, quod pertinet ad timorem servilem; ut Augustinus dicit, super canonicam Ioan. Sed Christus non timuit separari a Deo per peccatum, neque puniri ab eo propter culpam suam, quia impossibile erat eum peccare, ut infra dicetur; timor autem non est de impossibili. Ergo in Christo non fuit donum timoris.Referencing norms: Q7A6Obiectio2, assert-h058980d749a89250eaf279a721adeb44fc736423524af81f2dcb6f84774e22a5, assert-hdfc58352609c63cd1ee31b44a41f7869e7de916a75e27304a4a822a5413d1b70
section/7-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c5176113c27e40b73150bc32737bac3864f191f66caa35b34d46bd9ba47bb765LA
Praeterea, I Ioan. IV dicitur, perfecta caritas foras mittit timorem. Sed in Christo fuit perfectissima caritas, secundum illud Ephes. III, supereminentem scientiae caritatem Christi. Ergo in Christo non fuit donum timoris.Referencing norms: Q7A6Obiectio3, assert-h3bda71845d5156c26005350af0bfe6ffe78149c162599feef9f4ad4c76bada63, assert-he071fb87301a75398e639a23e38921dcf6dc559e206f82d41e764aaa94e2129b
section/7-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b7229a6981af343853c310a922c5c63ceb68aa6ad8b708f9e671a4f3a5a0ac6dLA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, timor respicit duo obiecta, quorum unum est malum terribile; aliud est ille cuius potestate malum potest inferri, sicut aliquis timet regem inquantum habet potestatem occidendi. Non autem timeretur ille qui habet potestatem, nisi haberet quandam eminentiam potestatis, cui de facili resisti non possit, ea enim quae in promptu habemus repellere, non timemus. Et sic patet quod aliquis non timetur nisi propter suam eminentiam. Sic igitur dicendum est quod in Christo fuit timor Dei, non quidem secundum quod respicit malum separationis a Deo per culpam; nec secundum quod respicit malum punitionis pro culpa; sed secundum quod respicit ipsam divinam eminentiam, prout scilicet anima Christi quodam affectu reverentiae movebatur in Deum, a spiritu sancto acta. Unde Heb. V dicitur quod in omnibus exauditus est pro sua reverentia. Hunc enim affectum reverentiae ad Deum Christus, secundum quod homo, prae ceteris habuit pleniorem. Et ideo ei attribuit Scriptura plenitudinem timoris domini.Referencing norms: Q7A6Respondeo, assert-h5a42d6e351d58ddc4f1c5629e3889c347b16ddbfe32e70b43b55d75e7482770f
section/7-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e5020da879cb7cf0271d33b88617fb178c7da628babe09d951697d0da9f5a717LA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, replebit eum spiritus timoris domini.Referencing norms: assert-h9c591f3d69f5ab2012c5ece443e3e03cb9f1e86e3d540181231b3ee0f10c12e5
section/7-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7adf332b95dc7d6528247f88036d00108e021a9b0c17f9dbe535de3aa39ba8aeLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut gratia gratum faciens ordinatur ad actus meritorios tam interiores quam exteriores, ita gratia gratis data ordinatur ad quosdam actus exteriores fidei manifestativos, sicut est operatio miraculorum, et alia huiusmodi. In utraque autem gratia Christus plenitudinem habuit, inquantum enim divinitati unita erat eius anima, plenam efficaciam habebat ad omnes praedictos actus perficiendos. Sed alii sancti, qui moventur a Deo sicut instrumenta non unita, sed separata particulariter efficaciam recipiunt ad hos vel illos actus perficiendos. Et ideo in aliis sanctis huiusmodi gratiae dividuntur, non autem in Christo.Referencing norms: Q7A7Ad1, assert-he0d7db551be27cfacb8de58c236a0f8ac9e063ee2df817b68155ac39b4042c1c
section/7-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f6d5b40327deb7f643498d23d1eed7195f567a94f745b5ce674e7088b7711eb6LA
Ad secundum dicendum quod Christus dicitur Dei virtus et Dei sapientia, inquantum est aeternus Dei filius. Sic autem non competit sibi habere gratiam, sed potius esse gratiae largitorem. Competit autem sibi gratiam habere secundum humanam naturam.Referencing norms: Q7A7Ad2, assert-h8b69a17c817b1f0dc1a9a29984255fff2922bb8804c250dcdbbd5eadec39e7c8
section/7-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d4027b97e4cbab04286f5b487a4d1130f95e1aafe83325196b18b2ab01f544aLA
Ad tertium dicendum quod donum linguarum datum est apostolis quia mittebantur ad docendas omnes gentes. Christus autem in una sola Iudaeorum gente voluit personaliter praedicare, secundum quod ipse dicit, Matth. XV, non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; et apostolus dicit, Rom. XV, dico Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis. Et ideo non oportuit quod loqueretur pluribus linguis. Nec tamen defuit ei omnium linguarum notitia, cum etiam occulta cordium non essent ei abscondita, ut infra dicetur, quorum voces quaecumque sunt signa. Nec tamen inutiliter hanc notitiam habuit, sicut non inutiliter habet habitum qui eo non utitur quando non est opportunum.Referencing norms: Q7A7Ad3, assert-h9b360f789da37164d51295bf03c60d630eb30641b59979faccb499da09c1bd20
section/7-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:35167c517aef11a930ccdbfd21d3d213d3c677ba8be9970bbaee401fd7731fb4LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerint gratiae gratis datae. Ei enim qui habet aliquid secundum plenitudinem, non competit illud habere secundum participationem. Sed Christus habuit gratiam secundum plenitudinem, secundum illud Ioan. I, plenum gratiae et veritatis. Gratiae autem gratis datae videntur esse quaedam participationes divisim et particulariter diversis attributae, secundum illud I Cor. XII, divisiones gratiarum sunt. Ergo videtur quod in Christo non fuerint gratiae gratis datae.Referencing norms: Q7A7Obiectio1, assert-h192aaa9f8a1397708cfe496548ee2db5af536ab2fb725c876b7264fa573ca666, assert-h588cfb536aeb19635f105ac49e34142178440e891798cc785b4e3b1856edd3fb
section/7-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f1acc1d29b2940a1aa8758b55381049af872116f155fa469ad35d4129a7aee98LA
Praeterea, quod debetur alicui, non videtur esse gratis ei datum. Sed debitum erat homini Christo quod sermone sapientiae et scientiae abundaret, et potens esset in virtutibus faciendis, et alia huiusmodi quae pertinent ad gratias gratis datas, cum ipse sit Dei virtus et Dei sapientia, ut dicitur I Cor. I. Ergo Christo non fuit conveniens habere gratias gratis datas.Referencing norms: Q7A7Obiectio2, assert-hbc2b5d8c89bfd79d83a834517d7513c9565ef77264b5a6660face6fca0717d1a, assert-he9586dff8dd66c4a43c131c284da9248612e5835a11e21334818e2d70756544c
section/7-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df554f9c2a3fdfc61695cfe46c4312c5d84341c5c8b5334ce59bec4272275371LA
Praeterea, gratiae gratis datae ordinantur ad utilitatem fidelium, secundum illud I Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Non autem videtur ad utilitatem pertinere habitus, aut quaecumque dispositio, si homo non utatur, secundum illud Eccli. XX, sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Christus autem non legitur usus fuisse omnibus gratiis gratis datis, praesertim quantum ad genera linguarum. Non ergo in Christo fuerunt omnes gratiae gratis datae.Referencing norms: Q7A7Obiectio3, assert-h50afc11008a589d2a68f0d74f1830b41015c26e2d4542c8c5816a2264bfb6ad7
section/7-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3ed143d172a0fe5d1ec0661c2eeb9086605b15eb302362915a11511a24f2bc6bLA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, gratiae gratis datae ordinantur ad fidei et spiritualis doctrinae manifestationem. Oportet autem eum qui docet, habere ea per quae sua doctrina manifestetur, aliter sua doctrina esset inutilis. Spiritualis autem doctrinae et fidei primus et principalis doctor est Christus, secundum illud Heb. II, cum initium accepisset enuntiari a domino, per eos qui audierunt in nos confirmata est, contestante Deo signis et prodigiis, et cetera. Unde manifestum est quod in Christo fuerunt excellentissime omnes gratiae gratis datae, sicut in primo et principali doctore fidei.Referencing norms: Q7A7Respondeo, assert-h885c4e8251d04be5335a8fa7c43820625ff293ca208cdea648a8d3fa6992731a
section/7-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:920f9ce75043f054e40f10e8f50359bbf1f1ecfb6f6455ce498f6107c25b99ceLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in epistola ad Dardanum, quod sicut in capite sunt omnes sensus, ita in Christo fuerunt omnes gratiae.Referencing norms: assert-hda686f8812bbd54c7b7b4b2b61a49d50159ea82774df888b7aeff8a8b1d46b3d
section/7-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8fb8b3d3cdd1f27e1bfe220e54c94f82eaa3b2847771928a56f3c29b2fb96b21LA
Ad primum ergo dicendum quod per illa verba non ostenditur esse de ratione prophetiae aenigmatica cognitio, quae scilicet est per somnium et in visione, sed ostenditur comparatio aliorum prophetarum, qui per somnium et in visione perceperunt divina, ad Moysen, qui palam et non per aenigmata Deum vidit; qui tamen propheta est dictus, secundum illud Deut. ult., non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses. Potest tamen dici quod, etsi Christus habuit plenam et apertam notitiam quantum ad partem intellectivam, habuit tamen in parte imaginativa quasdam similitudines, in quibus etiam poterat speculari divina, inquantum non solum erat comprehensor, sed etiam viator.Referencing norms: Q7A8Ad1, assert-hc53d2477b0830cc934d5cefd8e0366d378adfb24977be398549999ef5c718fec
section/7-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc615360f11eac5f94790f5ea030427755f76b6ea17eac3a66686ddc0afa4beaLA
Ad secundum dicendum quod fides est eorum quae non videntur ab ipso credente. Similiter spes est eorum quae non habentur ab ipso sperante. Sed prophetia est eorum quae sunt procul a communi hominum sensu, cum quibus propheta conversatur et communicat in statu viae. Et ideo fides et spes repugnant perfectioni beatitudinis Christi, non autem prophetia.Referencing norms: Q7A8Ad2, assert-hb1ff8d94a25a2c194518069ee38d6eefa4e566390b923769313095b2c9a0b116
section/7-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:84bae8dae7ea0f51737069b009f619d606ae4c891c031d303caab8ba3059be30LA
Ad tertium dicendum quod Angelus, cum sit comprehensor, est supra prophetam qui est purus viator, non autem supra Christum, qui simul fuit viator et comprehensor.Referencing norms: Q7A8Ad3, assert-h3b32b1efd4eebe87771b426ba502a8f4c07dd1dd8daafed8b06b2bf724210ede
section/7-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9a30d3f92a603f81a8ba2d37ef9ac1246d291eb3d954f61962c158caeb0de7a0LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit prophetia. Prophetia enim importat quandam obscuram et imperfectam notitiam, secundum illud Num. XII, si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum. Sed Christus habuit plenam et perfectam notitiam, multo magis quam Moyses, de quo ibi subditur quod palam, et non per aenigmata Deum vidit. Non ergo debet in Christo poni prophetia.Referencing norms: Q7A8Obiectio1, assert-h5f5c03529fc17fb3f9e151639e5311d9d3e6733a48abab8a80e7c7712d2e3498, assert-ha2d68e533f23761f699b0f337d19b5f485224b155cc4b399deb7c7b45ef87ba0
section/7-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b56a5817b1872f022e1ed2081ce22d22ead1e9229f09e0149345ce7e43f2854dLA
Praeterea, sicut fides est eorum quae non videntur, et spes eorum quae non habentur, ita prophetia est eorum quae non sunt praesentia, sed distant, nam propheta dicitur quasi procul fans. Sed in Christo non ponitur fides neque spes, ut supra dictum est. Ergo etiam prophetia non debet poni in Christo.Referencing norms: Q7A8Obiectio2, assert-hb00265fa0d6e91c6ee02733d3709e65ba72d566dfe36c9420efb043881f6abdc, assert-he065e569451cdb4f2d6fdc5807de9b702e0171e340e5c777a746c961501e8baa
section/7-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:53b14835a5b7ab35c71fdfb0e7257b4d1b9038252a3bc8c82a4b726124cdb001LA
Praeterea, propheta est inferioris ordinis quam Angelus, unde et de Moyse, qui fuit supremus prophetarum, ut dictum est in secunda parte, Act. VII dicitur quod locutus est cum Angelo in solitudine. Sed Christus non est minoratus ab Angelis secundum notitiam animae, sed solum secundum corporis passionem, ut dicitur Heb. II. Ergo videtur quod Christus non fuit propheta.Referencing norms: Q7A8Obiectio3, assert-hc7c1e0b5e3e749267c08df5f59a3818d9d6c65bd5e9bee257f628acb38adc2fb, assert-hff4ed6e56f6e00c84b8faaa1939b94d73b4b9855e265ca718af620264aeb8ca8
section/7-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:56f314cefe8708ce1581e869f0a11a77ed648f819e7f47395dc3cc14242473ceLA
Respondeo dicendum quod propheta dicitur quasi procul fans, vel procul videns, inquantum scilicet cognoscit et loquitur ea quae sunt procul ab hominum sensibus; sicut etiam Augustinus dicit, XVI contra Faustum. Est autem considerandum quod non potest dici aliquis propheta ex hoc quod cognoscit et annuntiat ea quae sunt aliis procul, cum quibus ipse non est. Et hoc manifestum est secundum locum et secundum tempus. Si enim aliquis in Gallia existens cognosceret et annuntiaret aliis in Gallia existentibus ea quae tunc in Syria agerentur, propheticum esset, sicut Elisaeus ad Giezi dixit IV Reg. V, quomodo vir descenderat de curru et occurrerat ei. Si vero aliquis in Syria existens ea quae sunt ibi annuntiaret non esset hoc propheticum. Et idem apparet secundum tempus. Propheticum enim fuit quod Isaias praenuntiavit quod Cyrus, Persarum rex, templum Dei esset reaedificaturus, ut patet Isaiae XLIV, non autem fuit propheticum quod Esdras hoc scripsit, cuius tempore factum est. Si igitur Deus aut Angeli, vel etiam beati, cognoscunt et annuntiant ea quae sunt procul a nostra notitia, non pertinet ad prophetiam, quia in nullo nostrum statum attingunt. Christus autem ante passionem nostrum statum attingebat, inquantum non solum erat comprehensor, sed etiam viator. Et ideo propheticum erat quod ea quae erant procul ab aliorum viatorum notitia, et cognoscebat et annuntiabat. Et hac ratione dicitur in eo fuisse prophetia.Referencing norms: Q7A8Respondeo, assert-hf4ad696cf1144aeece7632ec4a72d112266e10bc95903070c62a737397ab82fb
section/7-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1b0897de5cd36c53e640a028e4605596d6c8ae49be4d05455971ce37ffdc8c80LA
Sed contra est quod de eo dicitur, Deut. XVIII, prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris. Et ipse de se dicit, Matth. XIII et Ioan. IV, non est propheta sine honore nisi in patria sua.Referencing norms: assert-he7d96c3ecf61d52da40746c154e1a5ff5112f963d418b088643c6f35ee7515c1
section/7-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:554b7b457f1157f37405c95ac5bacf263812610236963e776bd0fca70c62cbf4LA
Ad primum ergo dicendum quod fides et spes nominant effectus gratiae cum quodam defectu qui est ex parte recipientis gratiam, inquantum scilicet fides est de non visis, et spes de non habitis. Unde non oportet quod in Christo, qui est auctor gratiae, fuerint defectus quos important fides et spes. Sed quidquid est perfectionis in fide et spe, est in Christo multo perfectius. Sicut in igne non sunt omnes modi caloris defectivi ex defectu subiecti, sed quidquid pertinet ad perfectionem caloris.Referencing norms: Q7A9Ad1, assert-h1441857be2e0e0ffe96ff59e167c676454fc5a3993ec26504b78931717bc5b4f
section/7-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:132477b10d1dacbb5730a0e87888e6b0ff798491baf691928dd91dd93809dd07LA
Ad secundum dicendum quod ad gratiam operantem per se pertinet facere iustum, sed quod iustum faciat ex impio, hoc accidit ei ex parte subiecti, in quo peccatum invenitur. Anima Christi igitur iustificata est per gratiam operantem, inquantum per eam facta est iusta et sancta a principio suae conceptionis, non quod ante fuerit peccatrix, aut etiam non iusta.Referencing norms: Q7A9Ad2, Q7A9Ad3, assert-h499fd847f2fd071ff26263be03bd2bf6a196486eb07d79f43e922aad5b7ffe9b, assert-h4af5132d03864dc78f569a8675bac927a15e378faed1015dc1e43adf2eb47e92
section/7-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0a430598345c9a1b398e46e2e89013d48a758ceab796657df93bc18ad22676a7LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non fuerit in Christo gratiae plenitudo. A gratia enim derivantur virtutes, ut in secunda parte dictum est. Sed in Christo non fuerunt omnes virtutes, non enim fuit in eo fides neque spes, ut ostensum est. Ergo in Christo non fuit gratiae plenitudo.Referencing norms: Q7A9Obiectio1, assert-h866303a4ca1226ac6ce8e8be4b2a717bb5fea1c5bd98ccd7c1d4dbc81a7b1ddd, assert-hebc63598fa7cb72408d95279233dd4517888d717b636aca9fa507cb3d8fde26c
section/7-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dc4e109fb7ee586d0c0b1d9cf658365b46ec88d3b1b05b82fa324a9cbae2b01eLA
Praeterea, sicut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt, gratia dividitur in operantem et cooperantem. Operans autem gratia dicitur per quam iustificatur impius. Quod quidem non habuit locum in Christo, qui nunquam subiacuit alicui peccato. Ergo in Christo non fuit plenitudo gratiae.Referencing norms: Q7A9Obiectio2, assert-h9c741a71ccace14d09b0398bac8ada91cefd5404b94c0b31db3e31259952badc
section/7-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cae8763e389130a8ac32cda2f6dc25b8011eff481443e144a08916f905aa89c1LA
Praeterea, Iac. I dicitur, omne datum optimum, et omne donum perfectum, de sursum est, descendens a patre luminum. Sed quod descendit, habetur particulariter, et non plene. Ergo nulla creatura, nec etiam anima Christi, potest habere plenitudinem donorum gratiae.Referencing norms: Q7A9Obiectio3, assert-ha613bb92bb54e5756d67c61886aeb829aa6b562a04c793896cd9d598b4f0938d, assert-hf1220e0de9a84f043f7f4a5391b94d067fa4a9d29d78043c341c8b87bb8fba32
section/7-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c498d1f52a84ab6cf3499f8dd51b861f44dc97251e58f1616b7e013ff8e67b9aLA
Respondeo dicendum quod plene dicitur haberi quod totaliter et perfecte habetur. Totalitas autem et perfectio potest attendi dupliciter. Uno modo, quantum ad quantitatem eius intensivam, puta si dicam aliquem plene habere albedinem, si habeat eam quantumcumque nata est haberi. Alio modo, secundum virtutem, puta si aliquis dicatur plene habere vitam, quia habet eam secundum omnes effectus vel opera vitae. Et sic plene habet vitam homo, non autem brutum animal, vel planta. Utroque autem modo Christus habuit gratiae plenitudinem. Primo quidem, quia habuit eam in summo, secundum perfectissimum modum qui potest haberi. Et hoc quidem apparet primo, ex propinquitate animae Christi ad causam gratiae. Dictum est enim quod, quanto aliquod receptivum propinquius est causae influenti, abundantius recipit. Et ideo anima Christi, quae propinquius coniungitur Deo inter omnes creaturas rationales, recipit maximam influentiam gratiae eius. Secundo, ex comparatione eius ad effectum. Sic enim recipiebat anima Christi gratiam ut ex ea quodammodo transfunderetur in alios. Et ideo oportuit quod haberet maximam gratiam, sicut ignis, qui est causa caloris in omnibus calidis, est maxime calidus. Similiter etiam quantum ad virtutem gratiae, plene habuit gratiam, quia habuit eam ad omnes operationes vel effectus gratiae. Et hoc ideo, quia conferebatur ei gratia tanquam cuidam universali principio in genere habentium gratias. Virtus autem primi principii alicuius generis universaliter se extendit ad omnes effectus illius generis, sicut sol, qui est universalis causa generationis, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., eius virtus se extendit ad omnia quae sub generatione cadunt. Et sic secunda plenitudo gratiae attenditur in Christo, inquantum se extendit eius gratia ad omnes gratiae effectus, qui sunt virtutes et dona et alia huiusmodi.Referencing norms: Q7A9Respondeo, assert-h4b798c78586723f2a3ae43b69cd00a2f834005583a857bd1acf2712faf072907
section/7-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9e874ebd7d3d28fb75336c98ff339ab42ff1385205c503c43e48d5f851bdacc6LA
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, vidimus eum plenum gratiae et veritatis.Referencing norms: assert-h486286527485d2925fd2a482d06c5a0b21e160c2cb978019d45109b84e010129
question/7/prooemium · paragraph
la · official · sha256:fc414ebace0b5f14a341d9148a15dea7b027562f9ec03836bcf202d25c35109dLA
Deinde considerandum est de coassumptis a filio Dei in humana natura. Et primo, de his quae pertinent ad perfectionem; secundo, de his quae pertinent ad defectum. Circa primum consideranda sunt tria, primo, de gratia Christi; secundo, de scientia eius; tertio, de potentia ipsius. De gratia autem Christi considerandum est dupliciter, primo quidem, de gratia eius secundum quod est singularis homo; secundo, de gratia eius secundum quod est caput Ecclesiae. Nam de gratia unionis iam dictum est. Circa primum quaeruntur tredecim. Primo, utrum in anima Christi sit aliqua gratia habitualis. Secundo, utrum in Christo fuerint virtutes. Tertio, utrum in eo fuerit fides. Quarto, utrum fuerit in eo spes. Quinto, utrum in Christo fuerint dona. Sexto, utrum in Christo fuerit timoris donum. Septimo, utrum in Christo fuerint gratiae gratis datae. Octavo, utrum in Christo fuerit prophetia. Nono, utrum in eo fuerit plenitudo gratiae. Decimo, utrum talis plenitudo sit propria Christi. Undecimo, utrum Christi gratia sit infinita. Duodecimo, utrum potuerit augeri. Tertiodecimo, qualiter haec gratia se habeat ad unionem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 8
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q8
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:29cd3e551150f53839ca051ed0a9dfb6d7a02916f3c6a7cb69a36f7a0d5ff315 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 65
section/8-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d8af977123fadad47567f641fe68d3b5d75544d9016aed05242d7db81a5f02fLA
Ad primum ergo dicendum quod dare gratiam aut spiritum sanctum convenit Christo secundum quod Deus, auctoritative, sed instrumentaliter ei convenit secundum quod est homo, inquantum scilicet eius humanitas fuit instrumentum divinitatis eius. Et ita actiones ipsius ex virtute divinitatis fuerunt nobis salutiferae, utpote gratiam in nobis causantes, et per meritum et per efficientiam quandam. Augustinus autem negat Christum, secundum quod est homo, dare spiritum sanctum per auctoritatem. Instrumentaliter autem, sive ministerialiter, etiam alii sancti dicuntur dare spiritum sanctum, secundum illud Galat. III, qui tribuit vobis spiritum sanctum, et cetera.Referencing norms: Q8A1Ad1, assert-h7292783d7d3b60e07823f5fc34e480c00caa23b870047ebebf742db3c1160003
section/8-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:99810c997c2373d241da9870ba0335b521cad2af6654e6e53569d511e6bec188LA
Ad secundum dicendum quod in metaphoricis locutionibus non oportet attendi similitudinem quantum ad omnia, sic enim non esset similitudo, sed rei veritas. Capitis igitur naturalis non est caput aliud, quia corpus humanum non est pars alterius corporis. Sed corpus similitudinarie dictum, idest aliqua multitudo ordinata, est pars alterius multitudinis, sicut multitudo domestica est pars multitudinis civilis. Et ideo paterfamilias, qui est caput multitudinis domesticae, habet super se caput rectorem civitatis. Et per hunc modum nihil prohibet caput Christi esse Deum, cum tamen ipse sit caput Ecclesiae.Referencing norms: Q8A1Ad2, assert-h21f81faad3a4a6adce1c69aafc6a109aa94ee5e566df1fee3c49dd28a5d59ddc
section/8-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8d268c5ec19f75522a16cdfa24d5b530ea7df2d4d62777e2ee8f7b453d52fbfeLA
Ad tertium dicendum quod caput habet manifestam eminentiam respectu exteriorum membrorum, sed cor habet quandam influentiam occultam. Et ideo cordi comparatur spiritus sanctus, qui invisibiliter Ecclesiam vivificat et unit, capiti comparatur Christus, secundum visibilem naturam, qua homo hominibus praefertur.Referencing norms: Q8A1Ad3, assert-hbeebe5c3be6a5533b2a7a6dc9fc8d5d55c7503a03dc8cc32cf578f0c457efdbc
section/8-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:49f8730e75e9048ab5a0b79eda4c9bfdb19c150cbd7c0d3298141c383bfc7b9dLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo, secundum quod est homo, non competat esse caput Ecclesiae. Caput enim influit sensum et motum in membra. Sensus autem et motus spiritualis, qui est per gratiam, non influitur nobis a Christo homine, quia, sicut dicit Augustinus, in XV de Trin., nec etiam Christus, secundum quod est homo, dat spiritum sanctum, sed solum inquantum est Deus. Ergo ei, secundum quod est homo, non competit esse caput Ecclesiae.Referencing norms: Q8A1Obiectio1, assert-hf3e481b609d71e288bd6c35b1eab7ad058a9a198b4b9ac8b5498319c65aa1515
section/8-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8e8ef0ebec1abb4327866ee305c25e03a7f7ddca3dc71ab57e6358bf3e6ddb7eLA
Praeterea, capitis non videtur esse aliud caput. Sed Christi, secundum quod est homo, caput est Deus, secundum illud I Cor. XI, caput Christi Deus. Ergo ipse Christus non est caput.Referencing norms: Q8A1Obiectio2, assert-h2ec99904344d9460c60367029980cc2abeb7b129be16d0061a6af13a781f67fe, assert-h702663ffcfad2b3aba0b5d1f9977dafecbe2935752001c47d8f1d13713c482f0
section/8-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:01245af14797dd1fad30c1639873cdf3a6d631bd4e6fcf50d93d4cc238a3346eLA
Praeterea, caput in homine est quoddam particulare membrum influentiam recipiens a corde. Sed Christus est universale principium totius Ecclesiae. Ergo non est Ecclesiae caput.Referencing norms: Q8A1Obiectio3, assert-h8a291f65d963d872e773a4a635cab612094b40632ef99419ca348173f86b3f64, assert-h8d527ed521dfe523e1b73b31ee9d48a278790bcf05e2991629d30edcbbdf4799
section/8-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9cb864641587a0bb8b2554cd5dbd76876f4a4aab55b73b20c87bcfcda3980527LA
Respondeo dicendum quod, sicut tota Ecclesia dicitur unum corpus mysticum per similitudinem ad naturale corpus hominis, quod secundum diversa membra habet diversos actus, ut apostolus docet, Rom. XII et I Cor. XII; ita Christus dicitur caput Ecclesiae secundum similitudinem humani capitis. In quo tria possumus considerare, scilicet ordinem, perfectionem et virtutem. Ordinem, quia caput est prima pars hominis, incipiendo a superiori. Et inde est quod omne principium consuevit vocari caput, secundum illud Ierem. II, ad omne caput viae posuisti lupanar tibi. Perfectionem autem, quia in capite vigent omnes sensus et interiores et exteriores, cum in ceteris membris sit solus tactus. Et inde est quod dicitur Isaiae IX, senex et honorabilis ipse est caput. Virtutem vero, quia virtus et motus ceterorum membrorum, et gubernatio eorum in suis actibus, est a capite, propter vim sensitivam et motivam ibi dominantem. Unde et rector dicitur caput populi, secundum illud I Reg. XV, cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Haec autem tria competunt Christo spiritualiter. Primo enim, secundum propinquitatem ad Deum gratia eius altior et prior est, etsi non tempore, quia omnes alii acceperunt gratiam per respectum ad gratiam ipsius, secundum illud Rom. VIII, quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Secundo vero, perfectionem habet quantum ad plenitudinem omnium gratiarum, secundum illud Ioan. I, vidimus eum plenum gratiae et veritatis, ut supra ostensum est. Tertio, virtutem habuit influendi gratiam in omnia membra Ecclesiae, secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius omnes accepimus. Et sic patet quod convenienter dicitur Christus caput Ecclesiae.Referencing norms: Q8A1Respondeo, assert-h3c13b5b37dc350541555a727ab24ad15971db66021d441ac3c63525c3d83497e
section/8-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ed6b338d0437f250f804adea6f2ad54cdfd129f91ab4754ebe4b46001b6decdfLA
Sed contra est quod dicitur Ephes. I, ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam.Referencing norms: assert-h9cb9c6121da1d575e5b0b0739be4feeb089a226de103395b360d9eadb0af6890
section/8-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:10999e3f72ff1ca0b8abb94a82b3bdf9eeb0185c154e95badb2a502fdd2949b9LA
Ad primum ergo dicendum quod sensus spiritualis gratiae non pervenit quidem ad corpus primo et principaliter, sed secundario et instrumentaliter, ut dictum est.Referencing norms: Q8A2Ad1, assert-hfb1dd6f91b219cd1f516ad3197ce47b2ee3e5b409546fe1aec2114fb52ab9c37
section/8-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8622bc8b2cce401166d76144f58d1b8bb3667981fd42857fa25cc58042cdf02fLA
Ad secundum dicendum quod corpus animalis bruti nullam habitudinem habet ad animam rationalem, sicut habet corpus humanum. Et ideo non est simile.Referencing norms: Q8A2Ad2, assert-ha947f1db10e40303d3c43b9b957e2ab62c8bd42fa3a48faf0ba6fbba8c751be6
section/8-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d4ec05f14f14092bf360bb78925d691978c3f1fe7d65314ba16c14fd9de9dbbcLA
Ad tertium dicendum quod, licet Christus traxerit materiam corporis ab aliis hominibus, vitam tamen immortalem corporis omnes homines trahunt ab ipso, secundum illud I Cor. XV, sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur.Referencing norms: Q8A2Ad3, assert-hca0347e98f084034f69dc9912d8d58d7109cf7217895e89eed297578e752826f
section/8-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d07dc24af9b39a5ff8e46ef6ec61c5035711c6fc6d1cf1d09ddf3dd8db84ab76LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit caput hominum quantum ad corpora. Christus enim dicitur caput Ecclesiae inquantum influit spiritualem sensum et motum gratiae in Ecclesiam. Sed huius spiritualis sensus et motus capax non est corpus. Ergo non est caput hominum secundum corpora.Referencing norms: Q8A2Obiectio1, assert-h4e81ee8cd73cbc2167bf5eeada716294b72c30d71e4d7e5fbfd15d5a896543c2, assert-h94ed3e5d629e9c00fab18d1fb489913d1ca9c72f63e4e39684b3e59994e3c208
section/8-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2a4b3c9441abef2e6810a884d31e64cb91c76d3c8e4178fcf9f101a7477e8e64LA
Praeterea, secundum corpora communicamus cum brutis. Si ergo Christus esset caput hominum quantum ad corpora, sequeretur quod etiam esset caput brutorum animalium. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q8A2Obiectio2, assert-h951674bb5b6b4a51b2b900fc4df92932f4d25271f42026c99064d177dad49b20
section/8-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9d3ea18b8850ad3ac653b2ade9570bca9486515f76299338c88e6117f4b5f523LA
Praeterea, Christus corpus suum ab aliis hominibus traxit, ut patet Matth. I et Luc. III. Sed caput est primum inter cetera membra, ut dictum est. Ergo Christus non est caput Ecclesiae quantum ad corpora.Referencing norms: Q8A2Obiectio3, assert-h22218b262c0010fb632b05a87e3f19399b8926996a9014960b3ebfd4dfdc0fde, assert-hdc09f9e8378c38121b7ff0f41b27209430af8160172271290c21a81c4c21dddb
section/8-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62772227f33a9a4d3331a7b7e5969cb2a423d5e3f23672114a412ee502b64134LA
Respondeo dicendum quod corpus humanum habet naturalem ordinem ad animam rationalem, quae est propria forma eius et motor. Et inquantum quidem est forma eius, recipit ab anima vitam et ceteras proprietates convenientes humano corpori secundum suam speciem. Inquantum vero anima est motor corporis, corpus instrumentaliter servit animae. Sic ergo dicendum quod habet vim influendi Christi humanitas inquantum est coniuncta Dei verbo, cui corpus unitur per animam, ut supra dictum est. Unde tota Christi humanitas, secundum scilicet animam et corpus, influit in homines et quantum ad animam et quantum ad corpus, sed principaliter quantum ad animam; secundario quantum ad corpus. Uno modo, inquantum membra corporis exhibentur arma iustitiae in anima existenti per Christum, ut apostolus dicit, Rom. VI. Alio modo, inquantum vita gloriae ab anima derivatur ad corpus, secundum illud Rom. VIII, qui suscitavit Iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis.Referencing norms: Q8A2Respondeo, assert-h5a026c91eb5198df09de60e015394c052b1da6a7f58322a4bb72b0ebbaa44506
section/8-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6ab29fc362b87ff9341e5376d95a15ad02d8dfa265957547dd3f8d1e29935fd2LA
Sed contra est quod dicitur Philipp. III, reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.Referencing norms: assert-h617588a0854f545e55d5c0123f06221e645255d8fe1e50ba6b07fe4c0f673135
section/8-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:452f722c4c8d80cbaa0acf98fbe7e47f204e618eca6502d9eb4f7567ffef91adLA
Ad primum ergo dicendum quod illi qui sunt infideles, etsi actu non sint de Ecclesia, sunt tamen in potentia. Quae quidem potentia in duobus fundatur, primo quidem et principaliter, in virtute Christi, quae sufficiens est ad salutem totius humani generis; secundario, in arbitrii libertate.Referencing norms: Q8A3Ad1, assert-ha0c24062a6c14f5cd679f3550986ec733f235ca53368a9a8b5021c53ffd86f36
section/8-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db2803b129ceb916327a20a359eecefc830eae2797417d5346d6b5418d4814f1LA
Ad secundum dicendum quod esse Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam neque rugam, est ultimus finis, ad quem perducimur per passionem Christi. Unde hoc erit in statu patriae, non autem in statu viae, in quo, si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, ut dicitur I Ioan. I. Sunt tamen quaedam, scilicet mortalia, quibus carent illi qui sunt membra Christi per actualem unionem caritatis. Qui vero his peccatis subduntur, non sunt membra Christi actualiter, sed potentialiter, nisi forte imperfecte, per fidem informem, quae unit Christo secundum quid et non simpliciter ut scilicet per Christum homo assequatur vitam gratiae; fides enim sine operibus mortua est, ut dicitur Iac. II. Percipiunt tamen tales a Christo quendam actum vitae, qui est credere, sicut si membrum mortificatum moveatur aliqualiter ab homine.Referencing norms: Q8A3Ad2, assert-hbafe9b16c08b5f2d888efa3e6f3c6b1620a5e3c61f8fdb99f9dd9840e5bd0394
section/8-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0a4d1c9dddc284a0b75e37f0537e3d6d1fc11b410c7a8e22aee519904221165dLA
Ad tertium dicendum quod sancti patres non insistebant sacramentis legalibus tanquam quibusdam rebus, sed sicut imaginibus et umbris futurorum. Idem autem est motus in imaginem, inquantum est imago, et in rem, ut patet per philosophum, in libro de memoria et reminiscentia. Et ideo antiqui patres, servando legalia sacramenta, ferebantur in Christum per fidem et dilectionem eandem qua et nos in ipsum ferimur. Et ita patres antiqui pertinebant ad idem corpus Ecclesiae ad quod nos pertinemus.Referencing norms: Q8A3Ad3, assert-h2e7402b150807a727a4228cf69a87b35a1b59f8a469b365706f048b6a33f4120
section/8-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7cd5ff6a61c66a335b886e146e1c161ec220bbd7cdf9b25fcfbfb2d9366c872eLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non sit caput omnium hominum. Caput enim non habet relationem nisi ad membra sui corporis. Infideles autem nullo modo sunt membra Ecclesiae, quae est corpus Christi, ut dicitur Ephes. I. Ergo Christus non est caput omnium hominum.Referencing norms: Q8A3Obiectio1, assert-h99ba3c6b0c7c7d2c88c9c36968028dae2de816974c068920fd8ade4c6fd475da
section/8-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c1c5871f6a04e0b9dfaeb325c79b9fe0777d4fec3780e4edfcd34ec2b7f6e22fLA
Praeterea, apostolus dicit, Ephes. V, quod Christus tradidit semetipsum pro Ecclesia, ut ipse sibi exhiberet Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi. Sed multi sunt, etiam fideles, in quibus invenitur macula aut ruga peccati. Ergo nec erit omnium fidelium Christus caput.Referencing norms: Q8A3Obiectio2, assert-h985f7f892d3b144df2fe15ccae84a550c7bd9f69975954a358fd1134f99d4c8b, assert-ha3cd16ae5dfb3c2bf2b2c3f638113c658fd7d597d01d23fd03dc906ba16f2365
section/8-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d1ba96a85cb5ebb8c9bb02764954575bfb0c979e84e043b015ebf3c15ad075a9LA
Praeterea, sacramenta veteris legis comparantur ad Christum sicut umbra ad corpus, ut dicitur Coloss. II. Sed patres veteris testamenti sacramentis illis suo tempore serviebant, secundum illud Heb. VIII, exemplari et umbrae deserviunt caelestium. Non ergo pertinebant ad corpus Christi. Et ita Christus non est caput omnium hominum.Referencing norms: Q8A3Obiectio3, assert-h54fe3b81a5f9a6c022fe0aba10bf1646cf784627a806a100835ec8d2cbd7494d, assert-h5e0f9105e43a53e69492eac0274720ba91d4075e8576f83fa201b5a1e9ce340c
section/8-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e067c14a6284de1c64d34e0b9fe55625e7b5dc07cdb6ddf78964d78dc122f26eLA
Respondeo dicendum quod haec est differentia inter corpus hominis naturale et corpus Ecclesiae mysticum, quod membra corporis naturalis sunt omnia simul, membra autem corporis mystici non sunt omnia simul, neque quantum ad esse naturae, quia corpus Ecclesiae constituitur ex hominibus qui fuerunt a principio mundi usque ad finem ipsius; neque etiam quantum ad esse gratiae, quia eorum etiam qui sunt in uno tempore, quidam gratia carent postmodum habituri, aliis eam iam habentibus. Sic igitur membra corporis mystici non solum accipiuntur secundum quod sunt in actu, sed etiam secundum quod sunt in potentia. Quaedam tamen sunt in potentia quae nunquam reducuntur ad actum, quaedam vero quae quandoque reducuntur ad actum, secundum hunc triplicem gradum, quorum unus est per fidem, secundus per caritatem viae, tertius per fruitionem patriae. Sic ergo dicendum est quod, accipiendo generaliter secundum totum tempus mundi, Christus est caput omnium hominum, sed secundum diversos gradus. Primo enim et principaliter est caput eorum qui actu uniuntur sibi per gloriam. Secundo, eorum qui actu uniuntur sibi per caritatem. Tertio, eorum qui actu uniuntur sibi per fidem. Quarto vero, eorum qui sibi uniuntur solum potentia nondum ad actum reducta, quae tamen est ad actum reducenda, secundum divinam praedestinationem. Quinto vero, eorum qui in potentia sibi sunt uniti quae nunquam reducetur ad actum, sicut homines in hoc mundo viventes qui non sunt praedestinati. Qui tamen, ex hoc mundo recedentes, totaliter desinunt esse membra Christi, quia iam nec sunt in potentia ut Christo uniantur.Referencing norms: Q8A3Respondeo, assert-h8026ae7426e826cf786b7e52bb718131fa9e356c60d2dfd269bfa6d7ee05523c
section/8-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:abcae20a69f427652c6d7e08a1c97cec71cc00d513aa2e0b78c5ae036e39a307LA
Sed contra est quod dicitur I Tim. IV, salvator omnium est, et maxime fidelium. Et I Ioan. II, ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non autem pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. Salvare autem homines, aut propitiatorem esse pro peccatis eorum, competit Christo secundum quod est caput. Ergo Christus est caput omnium hominum.Referencing norms: assert-he9bfde9ca906273e864efe10b425576c2012c06b3da000d100cde91c18ebfc89
section/8-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c9fbb931a074984899615451a9ccbe3aa630a3dc79d020bf98cc72b53b0d0e69LA
Ad primum ergo dicendum quod influentia Christi super omnes homines principaliter quidem est quantum ad animas, secundum quas homines conveniunt cum Angelis in natura generis, licet non in natura speciei. Et huius conformitatis ratione Christus potest dici caput Angelorum, licet deficiat conformitas quantum ad corpora.Referencing norms: Q8A4Ad1, assert-hed3fb6ba0e32d08cbfefc7360fcef886c6d6a5434f1e3ae651ae7188b7779b6e
section/8-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c64858670e2e71d1901e6e7a889d95f3557444e1341ea68703cf79bd8f5b9ddLA
Ad secundum dicendum quod Ecclesia secundum statum viae est congregatio fidelium, sed secundum statum patriae est congregatio comprehendentium. Christus autem non solum fuit viator, sed etiam comprehensor. Et ideo non solum fidelium, sed etiam comprehendentium est caput, utpote plenissime habens gratiam et gloriam.Referencing norms: Q8A4Ad2, assert-h26f9e076fe4b2e19240e7bce945f013536fbaea93dcc025fab87b8b1c5b23de1
section/8-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eb72da1b488c6f3cec12137b61ea23ebba66375d999a84fea1e1d546a3c36224LA
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur secundum quandam assimilationem causae ad effectum, prout scilicet res corporalis agit in corpora, et res spiritualis in res spirituales. Tamen humanitas Christi, ex virtute spiritualis naturae, scilicet divinae, potest aliquid causare non solum in spiritibus hominum, sed etiam in spiritibus Angelorum, propter maximam coniunctionem eius ad Deum, scilicet secundum unionem personalem.Referencing norms: Q8A4Ad3, assert-hd51cecf4924a42810a5f65ea34f97faff8d10165fca64ae68324d3d6f29e7048
section/8-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:225f523cbdd668b0a3e7b6c8b88feeac597d2fa3d58c7db0ea8b5d1f7d050941LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, non sit caput Angelorum. Caput enim et membra sunt unius naturae. Sed Christus, secundum quod homo, non est conformis in natura cum Angelis, sed solum cum hominibus, quia, ut dicitur Heb. II, nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.Referencing norms: Q8A4Obiectio1, assert-h5d1ceb546457e652f673b58ad02a98655d6e072ce6b138d96b9afdf4d1b886da, assert-hf928ce3ca2c710ba54b52dec01dcc5af9491578a827234539ebbbdb9e9175253
section/8-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:112084a61a500a00fe273dfbe7c700b30245d87fd2df93b83de5a85a40841034LA
Praeterea, illorum Christus est caput qui pertinent ad Ecclesiam, quae est corpus eius, ut dicitur Ephes. I. Sed Angeli non pertinent ad Ecclesiam, nam Ecclesia est congregatio fidelium; fides autem non est in Angelis; non enim ambulant per fidem, sed per speciem, alioquin peregrinarentur a domino, secundum quod apostolus argumentatur, II Cor. V. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.Referencing norms: Q8A4Obiectio2, assert-h43962d8abb68342ffd29f969cb9b8c545357b57bd12fc8638cb891ea8e98b6fa, assert-hc5d59937d353c07a3a33d9eb7a2e5659e69d3318fec651d5508a6b0bebfc2768
section/8-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bcf3892a0a89961e964a84f570cea6f038a51b4c81a864cdfcd6318e9311ad6bLA
Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., quod sicut verbum quod erat a principio apud patrem, vivificat animas, ita verbum caro factum vivificat corpora, quibus Angeli carent. Sed verbum caro factum est Christus secundum quod homo. Ergo Christus, secundum quod homo, non influit vitam Angelis. Et ita, secundum quod homo, non est caput Angelorum.Referencing norms: Q8A4Obiectio3, assert-h417b046ae851fa4f688046640d25ce0ee0c7e4ff9206b287ecc21d5e13ff76d4, assert-he326efaeba953a3d4cdcd48f4c54469862c231fbe31be6189ec03002b02b738e
section/8-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8a8fce583cfee5b79d9889116de42e5c4b94d004aeca7b5e8de74a64d4b9d0b9LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ubi est unum corpus, necesse est ponere unum caput. Unum autem corpus similitudinarie dicitur una multitudo ordinata in unum secundum distinctos actus sive officia. Manifestum est autem quod ad unum finem, qui est gloria divinae fruitionis, ordinantur et homines et Angeli. Unde corpus Ecclesiae mysticum non solum consistit ex hominibus, sed etiam ex Angelis. Totius autem huius multitudinis Christus est caput, quia propinquius se habet ad Deum, et perfectius participat dona ipsius, non solum quam homines, sed etiam quam Angeli; et de eius influentia non solum homines recipiunt, sed etiam Angeli. Dicitur enim Ephes. I, quod constituit eum, scilicet Christum Deus pater, ad dexteram suam in caelestibus, supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, et omnia subiecit sub pedibus eius. Et ideo Christus non solum est caput hominum, sed etiam Angelorum. Unde Matth. IV legitur quod accesserunt Angeli et ministrabant ei.Referencing norms: Q8A4Respondeo, assert-hb329ceaf3c266f03ede57d829797824bb6e8123eb961102568fd2f0572aa6693
section/8-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:89add10c741dd797d9d658c2604d1291f83dba64c37a04797374a0b1e58d885fLA
Sed contra est quod apostolus dicit, Coloss. II, qui est caput omnis principatus et potestatis. Et eadem ratio est de Angelis aliorum ordinum. Ergo Christus est caput Angelorum.Referencing norms: assert-h22ef0e3dbbe37d96ea28aea91f3f123b3dd3a3e80523a381ab9f97a3c0bbc653
section/8-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3ac306fb6e73b9dd292e8ecb63c81b6bd3b201cf8b3696c6d6585f3db6a2c4c8LA
Ad primum ergo dicendum quod peccatum originale in Adam, quod est peccatum naturae, derivatum est a peccato actuali ipsius, quod est peccatum personale, quia in eo persona corrupit naturam; qua corruptione mediante, peccatum primi hominis derivatur ad posteros, secundum quod natura corrupta corrumpit personam. Sed gratia non derivatur a Christo in nos mediante natura humana, sed per solam personalem actionem ipsius Christi. Unde non oportet in Christo distinguere duplicem gratiam, quarum una respondeat naturae, alia personae, sicut in Adam distinguitur peccatum naturae et personae.Referencing norms: Q8A5Ad1, assert-h8570441baf5227cd485502b090664968b38a2e0282fbddb40d32f61a9def18b1
section/8-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d184b4cbe8ff248b0ee8937888a0739b3d379ffb2579b83dd6bf075b26b92565LA
Ad secundum dicendum quod diversi actus quorum unus est ratio et causa alterius, non diversificant habitum. Actus autem personalis gratiae, qui est sanctum facere formaliter habentem, est ratio iustificationis aliorum, quae pertinet ad gratiam capitis. Et inde est quod per huiusmodi differentiam non diversificatur essentia habitus.Referencing norms: Q8A5Ad2, assert-h82d1f23bca12c908856a373524c1806a3201b17d1d6846f00e86d1f6c9cfd457
section/8-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df5f1969ac2806e7b981eefafb6881efdc7e60f4bd0e19507c60fa8ff05880c9LA
Ad tertium dicendum quod gratia personalis et gratia capitis ordinantur ad aliquem actum, gratia autem unionis non ordinatur ad actum, sed ad esse personale. Et ideo gratia personalis et gratia capitis conveniunt in essentia habitus, non autem gratia unionis. Quamvis gratia personalis possit quodammodo dici gratia unionis, prout facit congruitatem quandam ad unionem. Et secundum hoc, una per essentiam est gratia unionis et gratia capitis et gratia singularis personae, sed differens sola ratione.Referencing norms: Q8A5Ad3, assert-hdcee26b118b2e78b30400a3734a75ee6752ffc2cf707a2a4da9d28664cb023b5
section/8-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0b67c76e8e735e6d59fa58b578b920228f81eeb9a5422f659a384419c8a01054LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit eadem gratia qua Christus est caput Ecclesiae, cum gratia singulari illius hominis. Dicit enim apostolus, Rom. V, si unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit. Sed aliud est peccatum actuale ipsius Adae, et aliud peccatum originale, quod traduxit in posteros. Ergo alia est gratia personalis, quae est propria ipsius Christi, et alia est gratia eius inquantum est caput Ecclesiae, quae ab ipso ad alios derivatur.Referencing norms: Q8A5Obiectio1, assert-h93b563c1738a0dad28a53f6240e5f0145405898d255795f7774e45092220e27d, assert-h968652d6eadbcb32e675ccf60a14fbbde2de192c17eb3f57bda9c98885c6f9ff
section/8-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bca972b6500613176181c70e6ab85544b4696d50b7247fec8f6a373e67c7e404LA
Praeterea, habitus distinguuntur secundum actus. Sed ad alium actum ordinatur in Christo gratia eius personalis, scilicet ad sanctificationem illius animae, et ad alium actum ordinatur gratia capitis, scilicet ad sanctificandum alios. Ergo alia est gratia personalis ipsius Christi, et alia est gratia eius inquantum est caput Ecclesiae.Referencing norms: Q8A5Obiectio2, assert-h12d8f929c89b0a34578206e8f87ab6e25fd12394cc4f35016dcccb082e39f993, assert-h81088772be15afa0d61727b8f3748a524eafecba699d6acd189e9c6e2bdc0030
section/8-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9e162966a88266a4e1c489a78ac4d12a312b1a521d36c115a13c8ceb4b439f63LA
Praeterea, sicut supra dictum est, in Christo distinguitur triplex gratia, scilicet gratia unionis, gratia capitis, et gratia singularis illius hominis. Sed gratia singularis Christi est alia a gratia unionis. Ergo est etiam alia a gratia capitis.Referencing norms: Q8A5Obiectio3, assert-h50b279fddec337e1126e0708b899a2096c1bc213c945bf0e3e81244dc9a10485, assert-hf8398bf1b2e960abaab665ffccd14047ea2a6efef73012625e5b492c7b98df39
section/8-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9a9867e341a40d8b52cc0c11e2a14bebacde41da6a9021fd130fa1bc6637bf98LA
Respondeo dicendum quod unumquodque agit inquantum est ens actu. Oportet autem quod sit idem actu quo aliquid est actu, et quo agit, et sic idem est calor quo ignis est calidus, et quo calefacit. Non tamen omnis actus quo aliquid est actu, sufficit ad hoc quod sit principium agendi in alia, cum enim agens sit praestantius patiente, ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., et philosophus, in III de anima, oportet quod agens in alia habeat actum secundum eminentiam quandam. Dictum est autem supra quod in anima Christi recepta est gratia secundum maximam eminentiam. Et ideo ex eminentia gratiae quam accepit, competit sibi quod gratia illa ad alios derivetur. Quod pertinet ad rationem capitis. Et ideo eadem est secundum essentiam gratia personalis qua anima Christi est iustificata, et gratia eius secundum quam est caput Ecclesiae iustificans alios, differt tamen secundum rationem.Referencing norms: Q8A5Respondeo, assert-h9b5e8da9b06b5af8a4d2ae0ecbf501d8e99543659231c2d8e6eb715450cb8bc8
section/8-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:38adc2cf4bfc00b3e8960d2c4f4ec48bb4b55b5c7ed2e5cbeb4e442febeb63daLA
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, de plenitudine eius omnes accepimus. Secundum hoc autem est caput nostrum, quod ab eo accipimus. Ergo secundum hoc quod habet plenitudinem gratiae, est caput nostrum. Plenitudinem autem gratiae habuit secundum quod perfecte fuit in illo gratia personalis, ut supra dictum est. Ergo secundum gratiam personalem est caput nostrum. Et ita non est alia gratia capitis, et alia gratia personalis.Referencing norms: assert-he89d90f24c09451e38776a1790ede9e59498d96070301910df1294b46ffb2c53
section/8-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b48c2988e85e16cd30299ff1883645938dd55deeb59648119f7c21266b500cf5LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud intelligitur secundum quod ratio capitis consideratur ex exteriori gubernatione, prout rex dicitur caput regni sui.Referencing norms: Q8A6Ad1, assert-h9183160a2a55859d62605b06cb837b7edaa0d2630e0235dadb4cc50301e94403
section/8-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8564ea6f322c54af5226620e418e9a3fa938971990a12076a89fca6b4ceacb54LA
Ad secundum dicendum quod homo non dat gratiam interius influendo sed exterius persuadendo ad ea quae sunt gratiae.Referencing norms: Q8A6Ad2, assert-hd2341ca26330e20c57db57b7361eb9ef6d781da12d5f44d19312512f9170a938
section/8-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:847a329e03c8bdeafc34a2131a2a73cd7e7fdae8355aa733fdad24c0d3a1b934LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Augustinus, super Ioan., si praepositi Ecclesiae pastores sunt, quomodo unus pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris? Et similiter alii possunt dici fundamenta et capita, inquantum sunt unius capitis et fundamenti membra. Et tamen, sicut Augustinus ibidem dicit, quod pastor est, dedit membris suis, ostium vero se nemo nostrum dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit. Et hoc ideo quia in ostio importatur principalis auctoritas, inquantum ostium est per quod omnes ingrediuntur in domum, et ipse solus Christus est per quem accessum habemus in gratiam istam in qua stamus. Per alia vero nomina praedicta potest importari auctoritas non solum principalis, sed etiam secundaria.Referencing norms: Q8A6Ad3, assert-hb42a1d1c25aa52a0dd0985b2891700ad08995579e058fd31ac3bca634edd88d2
section/8-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:01d92d21b11e1a8947755595055c73a1a72c894f4841fa88a43150baad8128c8LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod esse caput Ecclesiae non sit proprium Christo. Dicitur enim I Reg. XV, cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Sed una est Ecclesia in novo et in veteri testamento. Ergo videtur quod, eadem ratione, alius homo praeter Christum potest esse caput Ecclesiae.Referencing norms: Q8A6Obiectio1, assert-h17bde59acbbb9f265dec5d1ccd375e2ef77a213b0c46df0b65da5aeaeeab1a12, assert-h307bcb301f3e169b05afa08802c43da232f13093d9979474faec76b73252fccc
section/8-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5e91c70bb876f3b2907129e89b4546daf364c8e6d1a86cdabbfe8b88c54cf270LA
Praeterea, ex hoc Christus dicitur caput Ecclesiae quod gratiam influit Ecclesiae membris. Sed etiam ad alios pertinet gratiam aliis praebere, secundum illud Ephes. IV, omnis sermo malus ab ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Ergo videtur quod etiam alii quam Christo competat esse caput Ecclesiae.Referencing norms: Q8A6Obiectio2, assert-h19f426f577468d8476c3cd5c857cda6816e68b587d8a221abdeba0e39d28ea36, assert-hd4911ed256ee89809ef6163fccbece98cb2a20c38e7154ec637b8ec48012bb6e
section/8-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:77032563bc3bef509680dd8823e79dec46a851ab62169d64a5c5e66462f81824LA
Praeterea, Christus, ex eo quod praeest Ecclesiae, non solum dicitur caput, sed etiam pastor et fundamentum Ecclesiae. Sed non soli sibi Christus retinuit nomen pastoris, secundum illud I Pet. V, cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Nec etiam nomen fundamenti, secundum illud Apoc. XXI, murus civitatis habens fundamenta duodecim. Ergo videtur quod nec etiam nomen capitis sibi soli retinuerit.Referencing norms: Q8A6Obiectio3, assert-h701f397c783111fed148ed47cd701a9f00d560313ef1e4130af4c2c2eae6c3b1, assert-hd217edd4dc9c27aef6b539492b009516ceaba2d643322897acc1e8d134ea380b
section/8-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:620eebe3e3efd7aab2198e21e3ac9da642cd2d9d199d13d6f4a675cbca3291ecLA
Respondeo dicendum quod caput in alia membra influit dupliciter. Uno modo, quodam intrinseco influxu, prout virtus motiva et sensitiva a capite derivatur ad cetera membra. Alio modo, secundum exteriorem quandam gubernationem, prout scilicet secundum visum et alios sensus, qui in capite radicantur, dirigitur homo in exterioribus actibus. Interior autem effluxus gratiae non est ab aliquo nisi a solo Christo, cuius humanitas, ex hoc quod est divinitati adiuncta, habet virtutem iustificandi. Sed influxus in membra Ecclesiae quantum ad exteriorem gubernationem, potest aliis convenire. Et secundum hoc, aliqui alii possunt dici capita Ecclesiae, secundum illud Amos VI, optimates capita populorum. Differenter tamen a Christo. Primo quidem, quantum ad hoc, quod Christus est caput omnium eorum qui ad Ecclesiam pertinent secundum omnem locum et tempus et statum, alii autem homines dicuntur capita secundum quaedam specialia loca, sicut episcopi suarum Ecclesiarum; vel etiam secundum determinatum tempus, sicut Papa est caput totius Ecclesiae, scilicet tempore sui pontificatus; et secundum determinatum statum, prout scilicet sunt in statu viatoris. Alio modo, secundum quod Christus est caput Ecclesiae propria virtute et auctoritate, alii vero dicuntur capita inquantum vicem gerunt Christi; secundum illud II Cor. II, nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi; et II Cor. V, pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos.Referencing norms: Q8A6Respondeo, assert-h587f6e642890a1a28d6d3e56641ec0434cff281f9dd3cd000833815622906d9a
section/8-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e1134176951ede6e4d37233657ce5eea25c4163399d4884920b9e6df6d817ae7LA
Sed contra est quod dicitur Coloss. II, caput Ecclesiae est ex quo corpus, per nexus et coniunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei. Sed hoc soli Christo convenit. Ergo solus Christus est caput Ecclesiae.Referencing norms: assert-h64e2a5d3d0f344d0f98b75043c0ddeffdcb665c9e66105defb8fcf26d3ce2611
section/8-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:650aac883313abd4028345cf457e56381d888ca3e08779e77a61dda8859f4da4LA
Ad primum ergo dicendum quod, licet Diabolus non influat interius rationali menti, tamen suggerendo inducit ad malum.Referencing norms: Q8A7Ad1, assert-hfa56f28e3300678207eebb19231d859985ee078dc1ecd2c4bc4358acfa7fd21c
section/8-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a7abd0bd223c71579070ba91634cb2c9c670e3abc08d47dc7bc7e749a44e8dbeLA
Ad secundum dicendum quod gubernator non semper suggerit singulis ut eius voluntati obediant, sed proponit omnibus signum suae voluntatis, ad cuius sequelam aliqui excitantur inducti, alii sponte propria, sicut patet in duce exercitus, cuius vexillum sequuntur milites etiam nullo persuadente. Sic igitur primum peccatum Diaboli, qui ab initio peccat, ut dicitur I Ioan. III, propositum est omnibus ad sequendum, quod quidam imitantur per suggestionem ipsius, quidam propria sponte absque ulla suggestione. Et secundum hoc, omnium malorum caput est Diabolus, inquantum illum imitantur, secundum illud Sap. II, invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum, imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.Referencing norms: Q8A7Ad2, assert-hd0f6d62eb9ac5b9c3c546ae149012f45be0ada3932c173de181f52e5a355da9d
section/8-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:533f70975ca0eac1f0c1751e339e1fe921d26aa96b98c502cb192fa6d1f729c6LA
Ad tertium dicendum quod omnia peccata conveniunt in aversione a Deo, licet ad invicem differant secundum conversionem ad diversa commutabilia bona.Referencing norms: Q8A7Ad3, assert-he30008df715d5408e4a191a860b3796f19bfdd9bb61a893f27653e481f466ed3
section/8-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d8b89574a78be7f5b22b7f7a46fdc491f0916b6dbb394a05bbe9502fea196023LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Diabolus non sit caput malorum. Ad rationem enim capitis pertinet quod influat sensum et motum in membra, ut dicit quaedam Glossa, ad Ephes. I, super illud, ipsum dedit caput, et cetera. Sed Diabolus non habet virtutem influendi malitiam peccati, quod ex voluntate peccantis procedit. Ergo Diabolus non potest dici caput malorum.Referencing norms: Q8A7Obiectio1, assert-h6ceebc179eb1a7d4af9f3ebee5963ad94869be6522549adeda47873e0f6b9b37, assert-h7be1fd892018181c332a9bf04f35150249d04bc41f45f332f15ac778358e2842
section/8-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b48651d7882ebf207d19b83152c2096c5385a11eb5eb8bc666152f7b9e93eeb6LA
Praeterea, per quodlibet peccatum fit homo malus. Sed non omnia peccata sunt a Diabolo. Quod quidem manifestum est de peccatis Daemonum, qui non ex persuasione alterius peccaverunt. Similiter etiam nec omne peccatum hominis ex Diabolo procedit, dicitur enim in libro de ecclesiasticis dogmatibus, non omnes cogitationes nostrae malae semper Diaboli instinctu excitantur, sed aliquoties ex motu arbitrii nostri emergunt. Ergo Diabolus non est caput omnium malorum.Referencing norms: Q8A7Obiectio2, assert-h660892a8ecb3040bd2d83b627dfe44ddf045dd5c16a35beaaab09938f33aacf5, assert-hc51da32fda06c5ee31a18f394040834c82723a203b1bfde75575885070990a1e
section/8-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1d81ea55ada165b20ddde3305ebf7dbaea2880d61ab846a5da33418f246a31f3LA
Praeterea, unum caput uni corpori praeficitur. Sed tota multitudo malorum non videtur habere aliquid in quo uniantur, quia malum malo contingit esse contrarium; contingit enim ex diversis defectibus, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo Diabolus non potest dici caput omnium malorum.Referencing norms: Q8A7Obiectio3, assert-h34110d422f2900a62a8b2c7da16d8abeb68ccc31ba9083803f056fa16bd17323, assert-hd8a01af8ae8159ef901a26acb905c8a2be447e90e4cb745853ecd6b72fda1bdc
section/8-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e33b6adbe3e9a0f952ae73ea13d856878d3973b68e233187105d07be26b09a95LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, caput non solum interius influit membris, sed etiam exterius gubernat, eorum actus dirigendo ad aliquem finem. Sic igitur potest dici aliquis caput alicuius multitudinis vel secundum utrumque, scilicet secundum interiorem influxum et exteriorem gubernationem, et sic est Christus caput Ecclesiae, ut dictum est. Vel secundum solam exteriorem gubernationem, et sic quilibet princeps vel praelatus est caput multitudinis sibi subiectae. Et per hunc modum dicitur Diabolus caput omnium malorum, nam, ut dicitur Iob XLI, ipse est rex super omnes filios superbiae. Pertinet autem ad gubernatorem ut eos quos gubernat ad suum finem perducat. Finis autem Diaboli est aversio rationalis creaturae a Deo, unde a principio hominem ab obedientia divini praecepti removere tentavit. Ipsa autem aversio a Deo habet rationem finis inquantum appetitur sub specie libertatis, secundum illud Ierem. II, a saeculo confregisti iugum, rupisti vincula, dixisti, non serviam. Inquantum igitur ad hunc finem aliqui adducuntur peccando, sub Diaboli regimine et gubernatione cadunt. Et ex hoc dicitur eorum caput.Referencing norms: Q8A7Respondeo, assert-h31eed7862ffe896cd7fee63632a3f30a11028d4530a99dc417995d7c1572d933
section/8-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:54a7de6a953a0b6f545e28a2de8351ad8ca28d3b958def0c24f5f266ccb6c0d9LA
Sed contra est quod, super illud Iob XVIII, memoria illius pereat de terra, dicit Glossa, de unoquoque iniquo dicitur ut ad caput, idest Diabolum, revertatur.Referencing norms: assert-he13aaf90f1d3f04a4568939a20df4d209aa1841d002b3addfaa9d9a160436fae
section/8-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d14b21172511dbbfe60c6151265890063bc82aa1fd0ef30f707cd7eab23bba5aLA
Ad primum ergo dicendum quod Diabolus et Antichristus non sunt duo capita, sed unum, quia Antichristus dicitur esse caput inquantum plenissime invenitur in eo impressa malitia Diaboli. Unde super illud II Thess. II, ostendens se tanquam sit Deus, dicit Glossa, in ipso erit caput omnium malorum, scilicet Diabolus, qui est rex super omnes filios superbiae. Non autem dicitur in eo esse per unionem personalem; nec per intrinsecam habitationem, quia sola Trinitas menti illabitur, ut dicitur in libro de ecclesiasticis dogmatibus, sed per malitiae effectum.Referencing norms: Q8A8Ad1, assert-h7758205a38e18860c9ad90968d83a10e592301ced5d559df2cd7fdfd000cf9e2
section/8-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d2ae803a3fd064cce8fe81653d3a5442e1b9829fefb68cd332a2f2dc65e9d81LA
Ad secundum dicendum quod, sicut caput Christi est Deus, et tamen ipse est caput Ecclesiae, ut supra dictum est; ita Antichristus est membrum Diaboli, et tamen ipse est caput malorum.Referencing norms: Q8A8Ad2, assert-h77e2c6758749c8d88f7fc9b0d86b8998bad7fc5ba8820780bd1036822ba2e6b5
section/8-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca659b752983a38335713d2660d58a978f64414164f12892a4aac354997d80b2LA
Ad tertium dicendum quod Antichristus non dicitur caput omnium malorum propter similitudinem influentiae, sed propter similitudinem perfectionis. In eo enim Diabolus quasi malitiam suam ducet ad caput, per modum quo dicitur aliquis ad caput propositum suum ducere, cum illud perfecerit.Referencing norms: Q8A8Ad3, assert-h78ad0ef9dacc1900917010de4e0b75bbb5623d2173bec32d9a8f1f11d6e0d7b0
section/8-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d028299a7fe2cabc5a23af728ee9eae628aa1f6e9bdbe7e9cb835023b401d765LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Antichristus non sit caput malorum. Unius enim corporis non sunt diversa capita. Sed Diabolus est caput multitudinis malorum. Non ergo Antichristus est eorum caput.Referencing norms: Q8A8Obiectio1, assert-h04151278e030c2f9e7e8c61224fd6ed646bb3935753f0f7c7bd1797d91753dcc, assert-hc54a053580757b53958d44a1291eb71b106b4a6fea3dc61f9dc836e985ece3d4
section/8-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:56fabfc1ed52e6eff5223a38aa2c381285842a1c965646547baff0839e37eec0LA
Praeterea, Antichristus est membrum Diaboli. Sed caput distinguitur a membris. Ergo Antichristus non est caput malorum.Referencing norms: Q8A8Obiectio2, assert-h268bc35ce93311785833d33d46f2e086d214d94d8593b5260eaab4aca3cf8ff2, assert-hdd6be4668e5441175f31c3a616d23cad6baa83c752b0ebcdc2cc7d0d389a8c7a
section/8-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:de082e8f3cd0328ec3bdfe79c6747cbfe523c68d77b2224469befe02e59ba0deLA
Praeterea, caput habet influentiam in membra. Sed Antichristus nullam habet influentiam in malos homines qui eum praecesserunt. Ergo Antichristus non est caput malorum.Referencing norms: Q8A8Obiectio3, assert-h6f0133eae4b51e8d439edd1d5173116d4a6d0db59fd1e6bd62128f2329035290, assert-h98e3f425228209d61437b15740a9818e02cc78352b2d1db27e96f44ad9267e64
section/8-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f5e2fdc63027be46527a3541bce2a88159db7d7130ae4833e721f724f3fc59a3LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in capite naturali tria inveniuntur, scilicet ordo, perfectio et virtus influendi. Quantum ergo ad ordinem temporis, non dicitur esse Antichristus caput malorum, quasi eius peccatum praecesserit, sicut praecessit peccatum Diaboli. Similiter etiam non dicitur esse malorum caput propter virtutem influendi. Si enim aliquos sui temporis ad malum sit conversurus, exterius inducendo; non tamen illi qui ante eum fuerunt, ab ipso sunt in malitiam inducti, nec eius malitiam sunt imitati. Unde secundum hoc non posset dici caput omnium malorum, sed aliquorum. Relinquitur igitur quod dicatur caput omnium malorum propter malitiae perfectionem. Unde super illud II Thess. II, ostendens se tanquam sit Deus, dicit Glossa, sicut in Christo omnis plenitudo divinitatis inhabitavit, ita in Antichristo plenitudo omnis malitiae, non quidem ita quod humanitas eius sit assumpta a Diabolo in unitate personae, sicut humanitas Christi a filio Dei; sed quia Diabolus malitiam suam eminentius ei influit suggerendo quam omnibus aliis. Et secundum hoc, omnes alii mali qui praecesserunt sunt quasi quaedam figura Antichristi, secundum illud II Thess. II, mysterium iam operatur iniquitatis.Referencing norms: Q8A8Respondeo, assert-hb6ed7aefe2065a1068ca37ef07070c636f61f03a97f657843ad0870381a25e6c
section/8-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9b0efc2db542830cc89830b8e45827a82a0bbee61dc67168bfcfda2ce985fc42LA
Sed contra est quod Iob XXI, super illud, interrogate quemlibet de viatoribus, dicit Glossa, dum de omnium malorum corpore loqueretur, subito ad omnium iniquorum caput, Antichristum, verba convertit.Referencing norms: assert-h9207e9681b60a0c2986488fe090d3e67615892b447812637554e58404133a3dc
question/8/prooemium · paragraph
la · official · sha256:e119bbda761a332f883c3f4e6f131b17f38e01eeab841bd8717275b5274eddfdLA
Deinde considerandum est de gratia Christi secundum quod est caput Ecclesiae. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum Christus sit caput Ecclesiae. Secundo, utrum sit caput hominum quantum ad corpus, vel solum quantum ad animas. Tertio, utrum sit caput omnium hominum. Quarto, utrum sit caput Angelorum. Quinto, utrum gratia secundum quam est caput Ecclesiae, sit eadem cum habituali eius secundum quod est quidam homo singularis. Sexto, utrum esse caput Ecclesiae sit proprium Christo. Septimo, utrum Diabolus sit caput omnium malorum. Octavo, utrum Antichristus etiam possit dici caput omnium malorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 9
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-incarnatione#LEONINA_CT_Q9
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4002.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:24c400aa75cd17dcf32aa1e51b97bfd58c63e96ff01ec39350a08c7ae41d1057 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/9-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71d4860f568495117e1bb33d3829d42ae4f728e2b12171b026bef3e800c1853dLA
Ad primum ergo dicendum quod Christus cognovit omnia per scientiam divinam operatione increata, quae est ipsa Dei essentia, Dei enim intelligere est sua substantia, ut probatur in XII Metaphys. Unde hic actus non potuit esse animae humanae Christi, cum sit alterius naturae. Si igitur non fuisset in anima Christi alia scientia praeter divinam, nihil cognovisset. Et ita frustra fuisset assumpta, cum res sit propter suam operationem.Referencing norms: Q9A1Ad1, assert-h62b97f361593ceffd5bc51f359f5910303490cf2a4bb877477ca6dbdec320f67
section/9-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3ba83a491bb328515d75537c92285dc1a5fcd5e9b0e4f8dc5bf6de8ec85438dfLA
Ad secundum dicendum quod, si duo lumina accipiantur eiusdem ordinis, minus offuscatur per maius, sicut lumen solis offuscat lumen candelae, quorum utrumque accipitur in ordine illuminantis. Sed si accipiatur maius in ordine illuminantis et minus in ordine illuminati, minus lumen non offuscatur per maius, sed magis augetur, sicut lumen aeris per lumen solis. Et hoc modo lumen scientiae non offuscatur, sed clarescit in anima Christi per lumen scientiae divinae, quae est lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, ut dicitur Ioan. I.Referencing norms: Q9A1Ad2, assert-hb470d637dff90c52c93607dc8a7928f851ce8087122c9bd1d41b919c96847b28
section/9-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f977b798434fbc818c66746aac6918891fd38c7f52de0ed4f8f5dba3a382b449LA
Ad tertium dicendum quod, ex parte unitorum, ponitur scientia in Christo et quantum ad naturam divinam et quantum ad humanam, ita quod per unionem, secundum quam est eadem hypostasis Dei et hominis, id quod est Dei attribuitur homini, et id quod est hominis attribuitur Deo, ut supra dictum est. Sed ex parte ipsius unionis non potest poni in Christo aliqua scientia. Nam unio illa est ad esse personale, scientia autem non convenit personae nisi ratione alicuius naturae.Referencing norms: Q9A1Ad3, assert-h94f9de65810b6f5532251cc159c63595af558833576d1596751439bd6eee0714
section/9-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:16acb95001d397312e4eafe852aaee19adcbce4c6f9f5155f02715ee4f15f3d0LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit aliqua scientia praeter divinam. Ad hoc enim necessaria est scientia ut per eam aliqua cognoscantur. Sed Christus per scientiam divinam cognoscebat omnia. Superfluum igitur fuisset quod in eo esset quaedam alia scientia.Referencing norms: Q9A1Obiectio1, assert-h267c27e8e06900cea5001855e3ab2ea18bb4dcf00b04a388a1bcea52440ea7e1, assert-hba5cbe8b9a431dad27d2abb0569a943ffae2c1d3e53963f0d9f44484c10bc53e
section/9-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bcb3f494b79e52bbb424413f072ec7721fbc5016e00e85d02117ab47b40e2b27LA
Praeterea, lux minor per maiorem offuscatur. Sed omnis scientia creata comparatur ad scientiam Dei increatam sicut lux minor ad maiorem. Ergo in Christo non refulsit alia scientia quam divina.Referencing norms: Q9A1Obiectio2, assert-h6cd1afbc88cf67ea653246f14fca079e53affea342618652af221056533877f5, assert-h9f0bf4aed349d2c22bfc7b24f829c169c29832339fbe7587bdc96d9c11364566
section/9-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ce1855d7d231bfdda58fba88b572749945f840c067135576362de5e3a52017cLA
Praeterea, unio humanae naturae ad divinam facta est in persona, ut ex supra dictis patet. Ponitur autem in Christo, secundum quosdam, quaedam scientia unionis, per quam scilicet Christus ea quae ad mysterium incarnationis pertinent plenius scivit quam aliquis alius. Cum ergo unio personalis contineat duas naturas, videtur quod in Christo non sint duae scientiae, sed una tantum scientia pertinens ad utramque naturam.Referencing norms: Q9A1Obiectio3, assert-h3a8d8b8ed68bff26a814e0f6fd94b087ad390e4cbab3daf737d0912c79972b1d
section/9-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:551e97264aa81e8f563b69c78e89e413c9ef11968818f0ae83ae84097c7dde1bLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, filius Dei humanam naturam integram assumpsit, idest, non corpus solum, sed etiam animam; non solum sensitivam, sed etiam rationalem. Et ideo oportuit quod haberet scientiam creatam, propter tria. Primo quidem, propter animae perfectionem. Anima enim, secundum se considerata, est in potentia ad intelligibilia cognoscenda, est enim sicut tabula in qua nihil est scriptum; et tamen possibile est in ea scribi, propter intellectum possibilem, in quo est omnia fieri, ut dicitur in III de anima. Quod autem est in potentia, est imperfectum nisi reducatur ad actum. Non autem fuit conveniens ut filius Dei humanam naturam imperfectam assumeret, sed perfectam, utpote qua mediante, totum humanum genus erat ad perfectum reducendum. Et ideo oportuit quod anima Christi esset perfecta per aliquam scientiam, quae esset proprie perfectio eius. Et ideo oportuit in Christo esse aliquam scientiam praeter scientiam divinam. Alioquin anima Christi esset imperfectior omnibus animabus aliorum hominum. Secundo quia, cum quaelibet res sit propter suam operationem, ut dicitur in II de caelo et mundo, frustra haberet Christus animam intellectualem, si non intelligeret secundum illam. Quod pertinet ad scientiam creatam. Tertio, quia aliqua scientia creata pertinet ad animae humanae naturam, scilicet illa per quam naturaliter cognoscimus prima principia, scientiam enim hic large accipimus pro qualibet cognitione intellectus humani. Nihil autem naturalium Christo defuit, quia totam humanam naturam suscepit, ut supra dictum est. Et ideo in sexta synodo damnata est positio negantium in Christo duas esse scientias, vel duas sapientias.Referencing norms: Q9A1Respondeo, assert-h40e1319814db531d53940766919d817c3dbfe792450ba85ce876c4d54285ce35
section/9-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a771ad3f38673d8d7833cc00e6d600a89a602d706a0c06ab93741110b2f27bc9LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de incarnatione, Deus in carne perfectionem humanae naturae assumpsit, suscepit sensum hominis, sed non sensum carnis inflatum. Sed ad sensum hominis pertinet scientia creata. Ergo in eo fuit alia scientia praeter divinam.Referencing norms: assert-hb6cf8db900c5d8688424ee5cf27e191d202235bac422c4a7c3f9330e3d3c7e7d
section/9-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:de6d29b4b2c21e9a26013dc8cee0eff02fe3baf65478edd5e174f61c0dab8d90LA
Ad primum ergo dicendum quod divinitas unita est humanitati Christi secundum personam, et non secundum naturam vel essentiam, sed cum unitate personae remanet distinctio naturarum. Et ideo anima Christi, quae est pars humanae naturae, per aliquod lumen participatum a natura divina perfecta est ad scientiam beatam, qua Deus per essentiam videtur.Referencing norms: Q9A2Ad1, assert-hc6fc17eceb24d45c9eec07665c2ddc80b637547934db8815b8d2d11392b668c6
section/9-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f188bf7d2a7a731d5666c246afd44742a733b893b26ddf92218b78de4c573255LA
Ad secundum dicendum quod ex ipsa unione homo ille est beatus beatitudine increata, sicut ex unione est Deus. Sed praeter beatitudinem increatam, oportuit in natura humana Christi esse quandam beatitudinem creatam, per quam anima eius in ultimo fine humanae naturae constitueretur.Referencing norms: Q9A2Ad2, assert-hb2b553b585b0382b73b743edd85285a7711a613a22ffd06a3ecc1b73403e18ff
section/9-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6bce3697c4b399203f3ec28d5ff708228af1482d91b7c0659934f2ef1525e82LA
Ad tertium dicendum quod visio seu scientia beata est quodammodo supra naturam animae rationalis, inquantum scilicet propria virtute ad eam pervenire non potest. Alio vero modo est secundum naturam ipsius, inquantum scilicet per naturam suam est capax eius, prout scilicet ad imaginem Dei facta est, ut supra dictum est. Sed scientia increata est omnibus modis supra naturam animae humanae.Referencing norms: Q9A2Ad3, assert-ha456530c22ef8abb98097ae6db04b5b07b4da9f3926279d659de140014799352
section/9-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8de8eaf9fb69cb56e5a8464b82a6a4020ada90c1aa1d85d78b67d7789480750bLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit scientia beatorum vel comprehensorum. Scientia enim beatorum est per participationem divini luminis, secundum illud Psalmi, in lumine tuo videbimus lumen. Sed Christus non habuit lumen divinum tanquam participatum, sed ipsam divinitatem in se habuit substantialiter manentem, secundum illud Coloss. II, in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ergo in ipso non fuit scientia beatorum.Referencing norms: Q9A2Obiectio1, assert-h29c2a7ca535c6a151f42980b36fd660a1714bbcf37aec8d56d72f77298cb89d9, assert-h638cd9d898c7709ecabf4aac398d1082a85da1d52478e4db6e90dd04e715e272
section/9-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a127ec8ebdfb1b52d42a6bb46a9cc8b7c69db800543ac752f947816b6627380aLA
Praeterea, scientia beatorum eos beatos facit, secundum illud Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant te, verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum. Sed homo ille fuit beatus ex hoc ipso quod fuit Deo unitus in persona, secundum illud Psalmi, beatus quem elegisti et assumpsisti. Non ergo oportet ponere in ipso scientiam beatorum.Referencing norms: Q9A2Obiectio2, assert-h40169f15c1ed63f604fe4b8e67f9b5a2fb5b07782b0f415e2e6e25923a4cfe2d, assert-hc71c0b30aaf638f2461d2fcec5cb25d3401a86fdc41af8fd845fd42a05df623c
section/9-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:84f5bb0d4e1b2986172dc4872aa714e578fafde7d8dd030fd1a87a9986a4bd8cLA
Praeterea, duplex scientia homini competit, una secundum suam naturam; alia supra suam naturam. Scientia autem beatorum, quae in divina visione consistit, non est secundum naturam hominis, sed supra eius naturam. In Christo autem fuit alia supernaturalis scientia multo fortior et altior, scilicet scientia divina. Non igitur oportuit in Christo esse scientiam beatorum.Referencing norms: Q9A2Obiectio3, assert-h2e999eaf9de8d08e9bb56b72c107ae143705bf71e5d0840a86a2560db2c650ea
section/9-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:759b31b7f1a772b02617b505864235d6e5879b973acf8d5b60463b9818240333LA
Respondeo dicendum quod illud quod est in potentia, reducitur in actum per id quod est actu, oportet enim esse calidum id per quod alia calefiunt. Homo autem est in potentia ad scientiam beatorum, quae in visione Dei consistit, et ad eam ordinatur sicut ad finem, est enim creatura rationalis capax illius beatae cognitionis, inquantum est ad imaginem Dei. Ad hunc autem finem beatitudinis homines reducuntur per Christi humanitatem, secundum illud Heb. II, decebat eum propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Et ideo oportuit quod cognitio ipsa in Dei visione consistens excellentissime Christo homini conveniret, quia semper causam oportet esse potiorem causato.Referencing norms: Q9A2Respondeo, assert-h7af50dee0c3f3aa8f384792e848969267aa8b03195d22c6e5d889509c8d05dbb
section/9-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e0cfa76b352bb0598ef5f92c1b29756e6f93efb926686faf2eb7f111a896d616LA
Sed contra, scientia beatorum in Dei visione vel cognitione consistit. Sed ipse plene cognovit Deum, etiam secundum quod homo, secundum illud Ioan. VIII, scio eum, et sermonem eius servo. Ergo in Christo fuit scientia beatorum.Referencing norms: assert-hd577c83975457604d89244d45fca91858b060e38cfa6e3174faf1e2100a2e509
section/9-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db716578b716ea6110b4373f3f3b4ff66d3c91c671a1b7f8981290b228c9ff61LA
Ad primum ergo dicendum quod visio imperfecta fidei in sui ratione includit oppositum manifestae visionis, eo quod de ratione fidei est ut sit de non visis, ut in secunda parte habitum est. Sed cognitio quae est per species inditas, non includit aliquid oppositum cognitionis beatae. Et ideo non est eadem ratio utrobique.Referencing norms: Q9A3Ad1, assert-h220580f208be1c27751ca8c7d4d31babde168cdfc719b7718f60e08702e7c80c
section/9-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b209c25439aa7fb987631df6ede43ec0598ef20016fd582fab0e6b3a1dd27d5eLA
Ad secundum dicendum quod dispositio se habet ad perfectionem dupliciter, uno modo, sicut via ducens in perfectionem; alio modo, sicut effectus a perfectione procedens. Per calorem enim disponitur materia ad suscipiendum formam ignis, qua tamen adveniente, calor non cessat, sed remanet quasi quidam effectus talis formae. Et similiter opinio, ex syllogismo dialectico causata, est via ad scientiam, quae per demonstrationem acquiritur, qua tamen acquisita, potest remanere cognitio quae est per syllogismum dialecticum, quasi consequens scientiam demonstrativam quae est per causam; quia ille qui cognoscit causam, ex hoc etiam magis potest cognoscere signa probabilia, ex quibus procedit dialecticus syllogismus. Et similiter in Christo simul cum scientia beatitudinis manet scientia indita, non quasi via ad beatitudinem, sed quasi per beatitudinem confirmata.Referencing norms: Q9A3Ad2, assert-h1eb2f2002b59e20937f8b1b48cd2933231f8bd3ab8534c68d5fc4734ba81bef4
section/9-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c14cb7fea61ef923a30c729988c295aba1b618fc5bd6dd35987d0bc5de3a5c2LA
Ad tertium dicendum quod cognitio beata non fit per speciem quae sit similitudo divinae essentiae, vel eorum quae in divina essentia cognoscuntur, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt, sed talis cognitio est ipsius divinae essentiae immediate, per hoc quod ipsa essentia divina unitur menti beatae sicut intelligibile intelligenti. Quae quidem essentia divina est forma excedens proportionem cuiuslibet creaturae. Unde nihil prohibet quin, cum hac forma superexcedente, simul insint rationali menti species intelligibiles proportionatae suae naturae.Referencing norms: Q9A3Ad3, assert-h927cd8954a6b0f94bfbb2384d04d1653ee7efb1996cd47d2c236ed0394784ad9
section/9-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2a60bf045eb464d8bd347a977178eb964d6ee8edaa8d2fee5d76ed6031bb9840LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo non sit alia scientia indita, praeter scientiam beatam. Omnis enim alia scientia creata comparatur ad scientiam beatam sicut imperfectum ad perfectum. Sed, praesente perfecta cognitione, excluditur cognitio imperfecta, sicut manifesta visio faciei excludit aenigmaticam visionem fidei ut patet I Cor. XIII. Cum igitur in Christo fuerit scientia beata, ut dictum est, videtur quod non potuerit in eo alia esse scientia indita.Referencing norms: Q9A3Obiectio1, assert-hca059e056f9ca61e1011a441851c7dc671f6f17c9fb9915a27d58a12e04853f8, assert-he5212a3e97cb5690349c31a5c832970d8095e2046540fdffa201b12a3bf69e5e
section/9-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af92568bed2a85effa86deebc6c707b99a1404c4f4ffd9e148c312c95f3106b8LA
Praeterea, imperfectior modus cognitionis disponit ad perfectiorem sicut opinio, quae est per syllogismum dialecticum, disponit ad scientiam, quae est per syllogismum demonstrativum. Habita autem perfectione, non est ulterius necessaria dispositio, sicut, habito termino, non est necessarius motus. Cum igitur cognitio quaecumque alia creata comparetur ad cognitionem beatam sicut imperfectum ad perfectum, et sicut dispositio ad terminum, videtur quod, cum Christus habuerit cognitionem beatam, quod non fuerit ei necessarium habere aliam cognitionem.Referencing norms: Q9A3Obiectio2, assert-hf233472312c707106dcff96d7d6d84e2403a0e8c3ef7c7a121f9e96794cf4611
section/9-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c08bdc077def0069d4d620fbe0c83e9710663ca4b596b76fd62a23e0b6354de7LA
Praeterea, sicut materia corporalis est in potentia ad formam sensibilem, ita intellectus possibilis est in potentia ad formam intelligibilem. Sed materia corporalis non potest simul recipere duas formas sensibiles, unam perfectiorem et aliam minus perfectam. Ergo nec anima potest simul recipere duplicem scientiam, unam perfectiorem et aliam minus perfectam. Et sic idem quod prius.Referencing norms: Q9A3Obiectio3, assert-h239e815cd90ba1a9ca7c68ff0f2bfa95545e9eaca15ad6a52c4d8e1d876ac102, assert-h9bbd05baabfd6822ba445dd5645045c19225211e2772e90f7de19ba457d38b9d
section/9-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:80fbe6e1794e0793a5a842f9a06bded80e88349426e33aee6755572ec57b8963LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, decebat quod natura humana assumpta a verbo Dei, imperfecta non esset. Omne autem quod est in potentia, est imperfectum nisi reducatur ad actum. Intellectus autem possibilis humanus est in potentia ad omnia intelligibilia. Reducitur autem ad actum per species intelligibiles, quae sunt formae quaedam completivae ipsius, ut patet ex his quae dicuntur in III de anima. Et ideo oportet in Christo scientiam ponere inditam, inquantum per verbum Dei animae Christi, sibi personaliter unitae, impressae sunt species intelligibiles ad omnia ad quae est intellectus possibilis in potentia, sicut etiam per verbum Dei impressae sunt species intelligibiles menti angelicae in principio creationis rerum, ut patet per Augustinum, super Gen. ad Litt. Et ideo, sicut in Angelis, secundum eundem Augustinum, ponitur duplex cognitio, una scilicet matutina, per quam cognoscunt res in verbo, et alia vespertina, per quam cognoscunt res in propria natura per species sibi inditas; ita, praeter scientiam divinam increatam, est in Christo, secundum eius animam, scientia beata, qua cognoscit verbum et res in verbo; et scientia indita sive infusa, per quam cognoscit res in propria natura per species intelligibiles humanae menti proportionatas.Referencing norms: Q9A3Respondeo, assert-he65b89bb61d155a71775c9a040418caf92ed34060048e1d13d97e2367d5a2212
section/9-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fbf358a0fa13005d1f9874561a55275dd5fe6637df010a3f67d130a6f731e438LA
Sed contra est quod dicitur Coloss. II, quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.Referencing norms: assert-hf5ce0843123dbe6907771d9d6fdd04e607b1e2f8408b93e4a738654923e3dd0c
section/9-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:33c30dd8b4dbcdd69a9e7dd735f26c7ae2bae37a3e49158c82d49d0504aee70dLA
Ad primum ergo dicendum quod, cum duplex sit modus acquirendi scientiam, scilicet inveniendo et addiscendo, modus qui est per inventionem est praecipuus, modus autem qui est per disciplinam est secundarius. Unde dicitur in I Ethic., ille quidem est optimus qui omnia per seipsum intelligit, bonus autem et ille qui bene dicenti obediet. Et ideo Christo magis competebat habere scientiam acquisitam per inventionem quam per disciplinam, praesertim cum ipse daretur a Deo omnibus in doctorem, secundum illud Ioel II, laetamini in domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae.Referencing norms: Q9A4Ad1, assert-he447033a399c727c72ede9cdf3c1cd73a6d437b2a23b4717b3e9a128e2cb11d4
section/9-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:892cf7415ada6bdab38928dde714e75c43520da6b7b0c915d31701280367cf05LA
Ad secundum dicendum quod humana mens duplicem habet respectum. Unum quidem ad superiora. Et secundum hunc respectum, anima Christi fuit plena per scientiam inditam. Alius autem respectus eius est ad inferiora, idest ad phantasmata, quae sunt nata movere mentem humanam per virtutem intellectus agentis. Oportuit autem quod etiam secundum hunc respectum anima Christi scientia impleretur, non quin prima plenitudo menti humanae sufficeret secundum seipsam; sed oportebat eam perfici etiam secundum comparationem ad phantasmata.Referencing norms: Q9A4Ad2, assert-hf2ffa57ea70262d1e33ba8608910dbe8afebf68a133cc92ed2b8c641e92fc6f8
section/9-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:988ab3a130828d7c5315ddb42c177e8c0c9b9c507d66acf1c9fcd58d5b48e312LA
Ad tertium dicendum quod alia ratio est de habitu acquisito, et de habitu infuso. Nam habitus scientiae acquiritur per comparationem humanae mentis ad phantasmata, unde secundum eandem rationem non potest alius habitus iterato acquiri. Sed habitus scientiae infusae est alterius rationis, utpote a superiori descendens in animam, non secundum proportionem phantasmatum. Et ideo non est eadem ratio de utroque habitu.Referencing norms: Q9A4Ad3, assert-h60821b711bc439ca6bffe4334693bd62f3b27d6128327e1505c0532f579472f9
section/9-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b73b02992b90abafc3281c2b6e11e596813787361c9d6315b476263ca8e7fd15LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit aliqua scientia experimentalis acquisita. Quidquid enim Christo conveniens fuit, excellentissime habuit. Sed Christus non habuit excellentissime scientiam acquisitam, non enim institit studio litterarum, quo perfectissime scientia acquiritur; dicitur enim Ioan. VII, mirabantur Iudaei, dicentes, quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Ergo videtur quod in Christo non fuerit aliqua scientia acquisita.Referencing norms: Q9A4Obiectio1, assert-h5c3cfcd870b8cfcae7d22f203ff0345b3733ee65222be8b9e3d00ecec9fbc8da, assert-hc53aa696b09493d9db2e6936f77d019341f2c042fb46bd6e1bba484a6e392b36
section/9-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dbce9d75e4137d8b14a457712c76627bfb9603e4ff02b0a15f94b8217f2d9aa5LA
Praeterea, ei quod est plenum, non potest aliquid superaddi. Sed potentia animae Christi fuit impleta per species intelligibiles divinitus inditas, ut dictum est. Non ergo potuerunt supervenire eius animae aliquae species acquisitae.Referencing norms: Q9A4Obiectio2, assert-h75ba38cde800e4f6b6068de404d045479c0428c4a41aa54be37ca6f0373daa29, assert-hc658ff400471fb4172779f28e9e64d6050a2e4c8b59e103143121c66543bcaf6
section/9-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8d845fa896aad0edf2ce1c71808f637b66494cddd0b113ce1e5d9666e98b3901LA
Praeterea, in eo qui iam habitum scientiae habet, per ea quae a sensu accipit, non acquiritur novus habitus, quia sic duae formae eiusdem speciei simul essent in eodem, sed habitus qui prius inerat, confirmatur et augetur. Cum ergo Christus habuerit habitum scientiae inditae, non videtur quod per ea quae sensu percepit, aliquam aliam scientiam acquisierit.Referencing norms: Q9A4Obiectio3, assert-he490369d0022576f0bc0c77496f5f28d837fbb8e4090072eb7cde691a94f30b6
section/9-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:484759fd55a1b966d9857bb1298a6ab21a120991c4b89a1b417f8c1fc2b2d140LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, nihil eorum quae Deus in nostra natura plantavit, defuit humanae naturae assumptae a verbo Dei. Manifestum est autem quod in humana natura Deus plantavit non solum intellectum possibilem, sed etiam intellectum agentem. Unde necesse est dicere quod in anima Christi non solum intellectus possibilis, sed etiam intellectus agens fuerit. Si autem in aliis Deus et natura nihil frustra fecerunt, ut philosophus dicit, in I de caelo et mundo, multo minus in anima Christi aliquid fuit frustra. Frustra autem est quod non habet propriam operationem, cum omnis res sit propter suam operationem, ut dicitur in II de caelo et mundo. Propria autem operatio intellectus agentis est facere species intelligibiles actu, abstrahendo eas a phantasmatibus, unde dicitur in III de anima quod intellectus agens est quo est omnia facere. Sic igitur necesse est dicere quod in Christo fuerunt aliquae species intelligibiles per actionem intellectus agentis in intellectu possibili eius receptae. Quod est esse in ipso scientiam acquisitam, quam quidam experimentalem nominant. Et ideo, quamvis aliter alibi scripserim, dicendum est in Christo scientiam acquisitam fuisse. Quae proprie est scientia secundum modum humanum, non solum ex parte recipientis subiecti, sed etiam ex parte causae agentis, nam talis scientia ponitur in Christo secundum lumen intellectus agentis, quod est humanae naturae connaturale. Scientia autem infusa attribuitur animae humanae secundum lumen desuper infusum, qui modus cognoscendi est proportionatus naturae angelicae. Scientia vero beata, per quam ipsa Dei essentia videtur, est propria et connaturalis soli Deo, ut in prima parte dictum est.Referencing norms: Q9A4Respondeo, assert-had474882aedc2e0f3208a069510df1e645e757f6866e3f6c8fddc6fcf2d46e74
section/9-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:34e785011c16df0d94c39fd4ec40c49d46250b6230a0fa49cf9bfb751c373634LA
Sed contra est quod Heb. V dicitur, cum esset filius Dei, didicit ex his quae passus est, obedientiam, Glossa, idest, expertus est. Fuit ergo in Christo aliqua experimentalis scientia, quae est scientia acquisita.Referencing norms: assert-hc609a0c951447a87294d42dff2fe55380951d8a69b2eef5455cf8b6d6dc99e3e
question/9/prooemium · paragraph
la · official · sha256:9d4eddc64c18579e6a38d89b5deb13db6eed9e9c403080b47fd824d0bc68662eLA
Deinde considerandum est de scientia Christi. Circa quam duo consideranda sunt, primo, quam scientiam Christus habuerit; secundo, de unaquaque scientiarum ipsius. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Christus habuerit aliquam scientiam praeter divinam. Secundo, utrum habuerit scientiam quam habent beati vel comprehensores. Tertio, utrum habuerit scientiam inditam vel infusam. Quarto, utrum habuerit aliquam scientiam acquisitam.The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.