Source / pinned edition
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae II-II, quaestiones 57-122
Source of package la.aquinas.summa.ii_ii_iustitia · Summa theologiae II-II, qq. 57-122
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#SUMMA_THEOLOGIAE_II_II_57_122
- number
- Summa theologiae II-II, qq. 57-122
- kind
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 100
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q100
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:6b30a570cfde408c0c6ca2a88458acb6dd60cbeaee20f757a008aa7cc35b7f10 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 75
section/100-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:91806594436e345ea0073490b2f46292403775d5158ba3eec8014dac23e5cc48LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio consistit in quadam fidei protestatione, quam tamen interdum aliquis non habet in corde; ita etiam vitia opposita religioni habent quandam protestationem infidelitatis, licet quandoque non sit infidelitas in mente. Secundum hoc ergo, simonia haeresis dicitur secundum exteriorem protestationem, quia in hoc quod aliquis vendit donum spiritus sancti, quodammodo se protestatur esse dominum spiritualis doni; quod est haereticum. Sciendum tamen quod Simon magus, praeter hoc quod ab apostolis spiritus sancti gratiam pecunia emere voluit, dixit quod mundus non erat a Deo creatus, sed a quadam superna virtute, ut dicit Isidorus, in libro Etymol. Et secundum hoc, inter alios haereticos simoniaci computantur, ut patet in libro Augustini de haeresibus.Referencing norms: Q100A1Ad1, assert-h063c5a70e21773b9383cf794dc4539b5816968fc88859a2de70b0164e9fd0e13
section/100-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9dd2dbd6105cb5a40ed426c23b6fc480420f83bbde60fc0422121879c994fcf0LA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, iustitia et omnes partes eius, et per consequens omnia vitia opposita, sunt in voluntate sicut in subiecto. Et ideo convenienter simonia per voluntatem definitur. Additur autem studiosa, ad designandum electionem, quae principaliter pertinet ad virtutem et vitium. Non autem omnis qui peccat electione peccat peccato in spiritum sanctum, sed solum qui peccatum eligit per contemptum eorum quae homines solent retrahere a peccando, ut supra dictum est.Referencing norms: Q100A1Ad2, assert-hbe8ef8c2ff9d74626ba74a6b0f5a045863b1d56c60d326692c143bfd88a09026
section/100-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b291bb1037baea2ee7d148998a4b4caba7f4ec444b9605f0da24bd5b92a79c92LA
Ad tertium dicendum quod regnum caelorum dicitur emi, dum quis dat quod habet propter Deum, large sumpto nomine emptionis, secundum quod accipitur pro merito. Quod tamen non pertingit ad perfectam rationem emptionis. Tum quia non sunt condignae passiones huius temporis, nec aliqua nostra dona vel opera, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, ut dicitur Rom. VIII. Tum quia meritum non consistit principaliter in exteriori dono vel actu vel passione, sed in interiori affectu.Referencing norms: Q100A1Ad3, assert-hc9d359118c7f0a0046f5d7deddc3cdb15704a8ec02c766222f1579be01e9e2dc
section/100-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eb24202e4b11227c69d3d275caaa50ecb89b6dd1e48eafd2301bee902e8157a2LA
Ad quartum dicendum quod Simon magus ad hoc emere voluit spiritualem potestatem ut eam postea venderet, dicitur enim I, qu. III, quod Simon magus donum spiritus sancti emere voluit ut ex venditione signorum quae per eum fierent, multiplicatam pecuniam lucraretur. Et sic illi qui spiritualia vendunt, conformantur Simoni mago in intentione, in actu vero, illi qui emere volunt. Illi autem qui vendunt, in actu imitantur Giezi, discipulum Elisaei, de quo legitur IV Reg. V, quod accepit pecuniam a leproso mundato. Unde venditores spiritualium possunt dici non solum simoniaci, sed etiam Giezitae.Referencing norms: Q100A1Ad4, assert-h42dc71c32a9118174cdf75542308c94bcb7081a94d9202fa336ce395c8a16eea
section/100-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1dfdb209d0feafd514571bd013a9c10525eb81d581f07b3b875efdda10c62949LA
Ad quintum dicendum quod nomine emptionis et venditionis intelligitur omnis contractus non gratuitus. Unde nec permutatio praebendarum vel ecclesiasticorum beneficiorum fieri potest, auctoritate partium absque periculo simoniae, sicut nec transactio, ut iura determinant. Potest tamen praelatus, ex officio suo. Permutationes huiusmodi facere pro causa utili vel necessaria.Referencing norms: Q100A1Ad5, assert-hf1483ee684ce6473ba8db3bc49da5b0604fb8b1cbd878f5cd954d096401be78c
section/100-1/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f344d2b1466da835dcc215fb8980fc1cb1665e4472ea1a20a7dae1422113beaeLA
Ad sextum dicendum quod sicut anima vivit secundum seipsam, corpus vero vivit ex unione animae; ita etiam quaedam sunt spiritualia secundum seipsa, sicut sacramenta et alia huiusmodi; quaedam autem dicuntur spiritualia ex hoc quod talibus adhaerent. Unde I, qu. III, dicitur, cap. si quis obiecerit, quod spiritualia sine corporalibus rebus non proficiunt, sicut nec anima sine corpore corporaliter vivit.Referencing norms: Q100A1Ad6, assert-hb390b8414a2caa0ab41be69db5406593fdd967896cb7760666c7335349df5bc3
section/100-1/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1296b6ac45d58ddb50688e15e408436c800f3cbab2791970501e8e13d5b4378fLA
Ad septimum dicendum quod Papa potest incurrere vitium simoniae, sicut et quilibet alius homo, peccatum enim tanto in aliqua persona est gravius quanto maiorem obtinet locum. Quamvis enim res Ecclesiae sint eius ut principalis dispensatoris, non tamen sunt eius ut domini et possessoris. Et ideo si reciperet pro aliqua re spirituali pecuniam de redditibus alicuius Ecclesiae, non careret vitio simoniae. Et similiter etiam posset simoniam committere recipiendo pecuniam ab aliquo laico non de bonis Ecclesiae.Referencing norms: Q100A1Ad7, assert-h589f3636d1af5413f588663dc24a1e4f197e1feda57a81ddc22911aa6590f30c
section/100-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cedfc803cb7fa71054ff7a7981bc937fff44203ea35cfd1582e6d8311102bdfdLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod simonia non sit studiosa voluntas emendi et vendendi aliquid spirituale vel spirituali annexum. Simonia enim est haeresis quaedam, dicitur enim I, qu. I, tolerabilior est Macedonii, et eorum qui circa ipsum sunt sancti spiritus impugnatorum, impia haeresis quam simoniacorum. Illi enim creaturam, et servum Dei patris et filii, spiritum sanctum delirando fatentur, isti vero eundem spiritum sanctum efficiunt servum suum. Omnis enim dominus quod habet, si vult, vendit, sive servum, sive quid aliud eorum quae possidet. Sed infidelitas non consistit in voluntate, sed magis in intellectu, sicut et fides, ut ex supra dictis patet. Ergo simonia non debet per voluntatem definiri.Referencing norms: Q100A1Obiectio1, assert-h4e21153357558476507422b8ed880ad5b5f8f22ee7e66c1d89752a886ed18378, assert-hdc42ce68ce82d2a3a91a358f6d4ddefbf387d43cd9497ab7bb5167ab741d712e
section/100-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f99c063d2045a3e6fc4fa7738acc9f6f1561987e804dac80191a31816ec32d80LA
Praeterea, studiose peccare est ex malitia peccare, quod est peccare in spiritum sanctum. Si ergo simonia est studiosa voluntas peccandi, sequitur quod semper sit peccatum in spiritum sanctum.Referencing norms: Q100A1Obiectio2, assert-haeb69f200023f59f7f7396d9bccc96b685ce464e7f3b1b71ff4f8177b4d845fc
section/100-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4737ad52769cecd79a572099adc1a6b771731f7cd64d1a92e7cbb0431db5e205LA
Praeterea, nihil magis est spirituale quam regnum caelorum. Sed licet emere regnum caelorum, dicit enim Gregorius, in quadam homilia, regnum caelorum tantum valet quantum habes. Ergo non est simonia velle emere aliquid spirituale.Referencing norms: Q100A1Obiectio3, assert-h482bfb1b0f125b78080c0f1c8d83631c7b906c98cf53b75401f2c511748e82c0, assert-ha615601d5fba3ac26558bde958d175d5fde478f5947994fb5501ba62a989b53a
section/100-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9ab37f4ed5881de4ae93437c777e5eccbd3f53759efa71a77b081fb3c5efea73LA
Praeterea, nomen simoniae a Simone mago acceptum est, de quo legitur Act. VIII, quod obtulit apostolis pecuniam ad spiritualem potestatem emendam, ut, scilicet, quibuscumque manus imponeret, reciperent spiritum sanctum. Non autem legitur quod aliquid voluit vendere. Ergo simonia non est voluntas vendendi aliquid spirituale.Referencing norms: Q100A1Obiectio4, assert-hfe5169ef47f788648f12bd0b5b9c0038359773ee527227a9e719d0489210c74f
section/100-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:19c83bdbfcafcc08f7cd619677627088acbcca65843631662506a405a908cec7LA
Praeterea, multae aliae sunt voluntariae commutationes praeter emptionem et venditionem, sicut permutatio, transactio. Ergo videtur quod insufficienter definiatur simonia.Referencing norms: Q100A1Obiectio5, assert-hffb20d0fdc54a93b84c4f81a90653931438d52060dd4a80a2f0b3b4c4b7de679
section/100-1/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4efd4ff5503d81185293563aa9961208a397dbb89eba3eca53bc37f1b16834d2LA
Praeterea, omne quod est spirituali annexum est spirituale. Superflue igitur additur, vel spirituali annexum.Referencing norms: Q100A1Obiectio6, assert-h0de9477aada036d2ceb7e47564d6e99a8b4ab07f78e77b1faaa3224389116724
section/100-1/objection/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bae5f51c150120371e684c90a2fc7693288f547c785c136c07924b1cadaac2e8LA
Praeterea, Papa, secundum quosdam, non potest committere simoniam. Potest autem emere vel vendere aliquid spirituale. Ergo simonia non est voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale vel spirituali annexum.Referencing norms: Q100A1Obiectio7, assert-h204c6511369f37bedbb31f51b216122b078cb51e34848b9536d0edaa365548d6
section/100-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2636fbc4813bfa9fa69c4c6f6137a28245b2cacc5eb9162ba235911c3e6e7b3cLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus aliquis est malus ex genere ex eo quod cadit super materiam indebitam. Emptionis autem et venditionis est materia indebita res spiritualis, triplici ratione. Primo quidem, quia res spiritualis non potest aliquo terreno pretio compensari, sicut de sapientia dicitur Prov. III, pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Et ideo Petrus, in ipsa sui radice Simonis pravitatem condemnans, dixit, pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possidere. Secundo, quia illud potest esse debita venditionis materia cuius venditor est dominus, ut patet in auctoritate supra inducta. Praelatus autem Ecclesiae non est dominus spiritualium rerum, sed dispensator, secundum illud I ad Cor. IV. Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores ministeriorum Dei. Tertio, quia venditio repugnat spiritualium origini, quae ex gratuita Dei voluntate proveniunt. Unde et dominus dicit, Matth. X, gratis accepistis, gratis date. Et ideo aliquis, vendendo vel emendo rem spiritualem, irreverentiam exhibet Deo et rebus divinis. Propter quod, peccat peccato irreligiositatis.Referencing norms: Q100A1Respondeo, assert-hc989d8949f8bcb71a52cc43bd9a552edd25f66be5719e5ba9936672acf796ee5
section/100-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7af2aa88385b746c0e6829c400e7709cb760b626886f0fb57ecb1d6e37667cd0LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, in registro, altare et decimas et spiritum sanctum emere vel vendere simoniacam haeresim esse nullus fidelium ignorat.Referencing norms: assert-h00917ac52094eade204d08a92c3b71ae980da3077f037c932532ac3b81900d8a
section/100-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6e2688730ef53c26aaca283934b888b68d33d96326bdc2b3e2b36a7f447208cLA
Ad primum ergo dicendum quod in casu necessitatis potest quilibet baptizare. Et quia nullo modo est peccandum, pro eodem est habendum si sacerdos absque pretio baptizare non velit, ac si non esset qui baptizaret. Unde ille qui gerit curam pueri in tali casu licite posset eum baptizare, vel a quocumque alio facere baptizari. Posset tamen licite aquam a sacerdote emere, quae est pure elementum corporale. Si autem esset adultus qui Baptismum desideraret, et immineret mortis periculum, nec sacerdos eum vellet sine pretio baptizare, deberet, si posset, per alium baptizari. Quod si non posset ad alium habere recursum, nullo modo deberet pretium pro Baptismo dare, sed potius absque Baptismo decedere, suppletur enim ei ex Baptismo flaminis quod ex sacramento deest.Referencing norms: Q100A2Ad1, assert-h1000b3ed26ff6d7fec63eaf0e4eb64be44f823acb267a2a00c2271dd20c80605
section/100-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:396041be8498cfba830b043c07611821358748a0d6d18db8c02133c3a21953abLA
Ad secundum dicendum quod sacerdos non accipit pecuniam quasi pretium consecrationis Eucharistiae aut Missae cantandae, hoc enim esset simoniacum, sed quasi stipendium suae sustentationis, ut dictum est.Referencing norms: Q100A2Ad2, assert-h8165b697929a9534847fc99738d46f8f7b04fe77a0d0451b81b8ab776348bbcb
section/100-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:15df877e1ee80b32ab826dca5f7ae789d4e6c95b76ff4a38ab7b76fd7cba5ca8LA
Ad tertium dicendum quod pecunia non exigitur ab eo qui absolvitur quasi pretium absolutionis, hoc enim esset simoniacum, sed quasi poena culpae praecedentis, pro qua fuit excommunicatus.Referencing norms: Q100A2Ad3, assert-hf70c0653f8a756ba72504f01bff820052567fa8583b9efafce709b76aff5017a
section/100-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:08af02e644a478b2ae50166e6a3e7d9f8c5e74c3305a389aed1b371905208187LA
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, consuetudo non praeiudicat iuri naturali vel divino, quo simonia prohibetur. Et ideo si aliqua ex consuetudine exigantur quasi pretium rei spiritualis, cum intentione emendi vel vendendi, est manifeste simonia, et praecipue si ab invito exigantur. Si vero accipiantur quasi quaedam stipendia per consuetudinem approbatam, non est simonia, si tamen desit intentio emendi vel vendendi, sed intentio referatur ad solam consuetudinis observantiam; et praecipue quando aliquis voluntarie solvit. In his tamen omnibus sollicite cavendum est quod habet speciem simoniae vel cupiditatis, secundum illud apostoli, I ad Thess. ult., ab omni specie mala abstinete vos.Referencing norms: Q100A2Ad4, assert-h36af68307a595913dda9436ce9f4ee172f11aab4489cfd927ebbb83cce7e1d19
section/100-2/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c37fec1aaf603e76bf34b494454d976b2b02717e5e017c4a96d3d4af5dadcefLA
Ad quintum dicendum quod antequam alicui acquiratur ius in episcopatu, vel quacumque dignitate seu praebenda, per electionem vel provisionem seu collationem, simoniacum esset adversantium obstacula pecunia redimere, sic enim per pecuniam pararet sibi viam ad rem spiritualem obtinendam. Sed postquam iam ius alicui acquisitum est, licet per pecuniam iniusta impedimenta removere.Referencing norms: Q100A2Ad5, assert-h74eede568f0fdc1b13f94ca7c6a46210562bd91478c204e8a0f43c6a0b31c901
section/100-2/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dae46e9492dfc6a62a918d4105ff88bc3fba36b36050b7fd2fd2cadd32605173LA
Ad sextum dicendum quod quidam dicunt quod pro matrimonio licet pecuniam dare, quia in eo non confertur gratia. Sed hoc non est usquequaque verum, ut in III parte huius operis dicetur. Et ideo aliter dicendum est, quod matrimonium non solum est Ecclesiae sacramentum, sed etiam naturae officium. Et ideo dare pecuniam pro matrimonio inquantum est naturae officium, licitum est, inquantum vero est Ecclesiae sacramentum, est illicitum. Et ideo secundum iura prohibetur ne pro benedictione nuptiarum aliquid exigatur.Referencing norms: Q100A2Ad6, assert-h3ffcb24e4e193e719758ba8b940f6fe0759e79e7290577b03d11dcb879a59d31
section/100-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2b99bdc7822931992de254a091fc00ba2149fb052cd7c1d95aa911125e2adcb6LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non semper sit illicitum pro sacramentis pecuniam dare. Baptismus enim est ianua sacramentorum, ut in III parte dicetur. Sed licet, ut videtur, in aliquo casu dare pecuniam pro Baptismo, puta quando sacerdos puerum morientem sine pretio baptizare non vellet. Ergo non semper est illicitum emere vel vendere sacramenta.Referencing norms: Q100A2Obiectio1, assert-h62e0047dce83c403bf0a17a6de2f1c9cea4c795fb5c24363987e14a2d434bed1, assert-h7039968bae8248ca544518130452122c56ef0bd39ef08506fb2fb7df11d58336
section/100-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:309430fedf8e444d4a22895b6ea109a002edb83813935b7eac1f8c5948261f44LA
Praeterea, maximum sacramentorum est Eucharistia, quae in Missa consecratur. Sed pro Missis cantandis aliqui sacerdotes praebendam vel pecuniam accipiunt. Ergo licet multo magis alia sacramenta emere vel vendere.Referencing norms: Q100A2Obiectio2, assert-h19fa123a7f88f0af0e8b1dcdb17073aae19ea7b564017b9a03adeef0424efec7, assert-h2eb15f20f7d12f585eb4beb1ff928aefa08bb7c1cfc40cbe7a72b779e6d753d2
section/100-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4bc0a54dd60209db7730894f8a6d5bac1535b7edab69965ff92a8bc57ba3b0bdLA
Praeterea, sacramentum poenitentiae est sacramentum necessitatis, quod praecipue in absolutione consistit. Sed quidam absolventes ab excommunicatione pecuniam exigunt. Ergo non semper est illicitum sacramenta emere vel vendere.Referencing norms: Q100A2Obiectio3, assert-hbf1ff1efb2201630f295634fdaf181270a91a6c8691d56c6470c47b8511f9958, assert-hfd2f5a6b8544b06776ddea0e1a35081c728df60707655334ae4d9f9d98cc60f7
section/100-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8b22089c3421a70576d3972176ccb87da607a695c5a692a953129fd9e0e3e2feLA
Praeterea, consuetudo facit ut non sit peccatum illud quod alias peccatum esset, sicut Augustinus dicit quod habere plures uxores, quando mos erat, crimen non erat. Sed apud quosdam est consuetudo quod in consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum, et ordinibus clericorum, pro chrismate vel oleo sancto et aliis huiusmodi aliquid detur. Ergo videtur quod hoc non sit illicitum.Referencing norms: Q100A2Obiectio4, assert-h0bcccc20e7bddee4cd8a3f0850548dfa12ed37f2f2ec82ff1ec5ae3db952f7b0, assert-h47e601ca615c9121a82ae073545b7cb6b79efc8ac246654baba025a61eda318b
section/100-2/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:67fe9a407dc00b95e66501d3a4bfb8cd39106f135dadd3c99f5783b1a2f24aabLA
Praeterea, contingit quandoque quod aliquis malitiose impedit aliquem vel ab episcopatu obtinendo, vel ab aliqua alia dignitate. Sed licet unicuique redimere suam vexationem. Ergo licitum videtur in tali casu pecuniam dare pro episcopatu, vel aliqua alia ecclesiastica dignitate.Referencing norms: Q100A2Obiectio5, assert-h1ac2bbd4fbdd2eaa5c18e7f9e3cdbb78a17d4ebd28a8dda5dd496e8cd5df08b0, assert-hee6ead8dac84faba22ab937cc7137120a75c5b883c3736ac1febb1d6045e8ec3
section/100-2/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a125c3566441e9b636eb4ca2d16fc76b9d605434e89eef463575debb0af3eb48LA
Praeterea, matrimonium est quoddam sacramentum. Sed quandoque datur pecunia pro matrimonio. Ergo licitum est sacramenta pecunia vendere.Referencing norms: Q100A2Obiectio6, assert-h92ca40586d3923b2d0904f9dd416daa864989c6cb12e3f14d921a776bfec800b, assert-hce54d8ba78e06f318a9fb73f455d9fe8d570cbacf74827f497024479006b9500
section/100-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6d6192432fb8da8f53804371b39c059e48d2faa9b328d6b9b954fec30669d0abLA
Respondeo dicendum quod sacramenta novae legis sunt maxime spiritualia, inquantum sunt spiritualis gratiae causa, quae pretio aestimari non potest, et eius rationi repugnat quod non gratuito detur. Dispensantur autem sacramenta per Ecclesiae ministros, quos oportet a populo sustentari, secundum illud apostoli, I ad Cor. IX, nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt, et qui altari deserviunt, cum altario participantur? Sic igitur dicendum est quod accipere pecuniam pro spirituali sacramentorum gratia est crimen simoniae, quod nulla consuetudine potest excusari, quia consuetudo non praeiudicat iuri naturali vel divino. Per pecuniam autem intelligitur omne illud cuius pretium potest pecunia aestimari, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Accipere autem aliqua ad sustentationem eorum qui sacramenta ministrant, secundum ordinationem Ecclesiae et consuetudines approbatas, non est simonia, neque peccatum, non enim accipitur tanquam pretium mercedis, sed tanquam stipendium necessitatis. Unde super illud I ad Tim. V, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit Glossa Augustini, accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a domino.Referencing norms: Q100A2Respondeo, assert-hd037e3049d5766b9df490dfe32959528756451908c4c265054bf51d2855ad3ef
section/100-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e732e8cc190c096a34bf7a14a172faae8e5f47cee47cab51fe3f2a061da79901LA
Sed contra est quod dicitur I, qu. I, qui per pecuniam quemquam consecraverit, alienus sit a sacerdotio.Referencing norms: assert-h91a851b4b7e3983b723c3b9d3a86e24767b134d6c5a5b0b9345085bfb7e6ebbf
section/100-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3498f1e71ac0cacb477e665dcf1f291ceb941f0632489714c9d7802d31070960LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super Michaeam, munera quaedam sponte exhibebantur bonis prophetis ad sustentationem ipsorum, non quasi ad emendum prophetiae usum, quem tamen pseudoprophetae retorquebant ad quaestum.Referencing norms: Q100A3Ad1, assert-h0e7038fad6ff1aa27eb39944079d129d7000a9217fb73c6c723965af6e8d941c
section/100-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c534b1e3a5c2ccbb51fedf52b2747ad8081a40250bf80d4a8347b3a48ce2392fLA
Ad secundum dicendum quod illi qui dant eleemosynas pauperibus ut orationum ab ipsis suffragia impetrent, non eo tenore dant quasi intendentes orationes emere, sed per gratuitam beneficentiam pauperum animas provocant ad hoc quod pro eis gratis et ex caritate orent. Praedicantibus etiam temporalia debentur ad sustentationem praedicantium, non autem ad emendum praedicationis verbum. Unde super illud I ad Tim. V, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit Glossa, necessitatis est accipere unde vivitur, caritatis est praebere, non tamen venale est Evangelium, ut pro his praedicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt pretio. Similiter etiam aliqua temporalia dantur Deum laudantibus in celebratione ecclesiastici officii, sive pro vivis sive pro mortuis, non quasi pretium, sed quasi sustentationis stipendium. Et eo etiam tenore pro processionibus faciendis in aliquo funere aliquae eleemosynae recipiuntur. Si autem huiusmodi pacto interveniente fiant, aut etiam cum intentione emptionis vel venditionis, simoniacum esset. Unde illicita esset ordinatio si in aliqua Ecclesia statueretur quod non fieret processio in funere alicuius nisi solveret certam pecuniae quantitatem, quia per tale statutum praecluderetur via gratis officium pietatis aliquibus impendendi. Magis autem licita esset ordinatio si statueretur quod omnibus certam eleemosynam dantibus talis honor exhiberetur, quia per hoc non praecluderetur via aliis exhibendi. Et praeterea prima ordinatio habet speciem exactionis, secunda vero habet speciem gratuitae recompensationis.Referencing norms: Q100A3Ad2, assert-hb32cb941ca25de4fca920e14bbb82357f4a6aac7a7eae439a90cf0caf04b93ee
section/100-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:400178e0cb35b154d8079f760e9c7a16ec0b4d8debf2e7a7e220e50044ac5852LA
Ad tertium dicendum quod ille cui committitur spiritualis potestas, ex officio obligatur ad usum potestatis sibi commissae in spiritualium dispensatione, et etiam pro sua sustentatione statuta stipendia habet ex redditibus ecclesiasticis. Et ideo si aliquid acciperet pro usu spiritualis potestatis, non intelligeretur locare operas suas, quas ex debito suscepti officii debet impendere, sed intelligeretur vendere ipsum spiritualis gratiae usum. Et propter hoc, non licet pro quacumque dispensatione aliquid accipere; neque etiam pro hoc quod suas vices committant; neque etiam pro hoc quod suos subditos corrigant, vel a corrigendo desistant. Licet tamen eis accipere procurationes quando subditos visitant, non quasi pretium correctionis, sed quasi debitum stipendium. Ille autem qui habet scientiam, non suscipit tamen hoc officium ex quo obligetur aliis usum scientiae impendere. Et ideo licite potest pretium suae doctrinae vel consilii accipere, non quasi veritatem aut scientiam vendens sed quasi operas suas locans. Si autem ex officio ad hoc teneretur, intelligeretur ipsam veritatem vendere, unde graviter peccaret. Sicut patet in illis qui instituuntur in aliquibus Ecclesiis ad docendum clericos Ecclesiae et alios pauperes, pro quo ab Ecclesia beneficium recipiunt, a quibus non licet eis aliquid recipere, nec ad hoc quod doceant, nec ad hoc quod aliqua festa faciant vel praetermittant.Referencing norms: Q100A3Ad3, assert-h3a0cd9d38eefcce7fcd382331d36b2b3e60868533046951e39ca7e2d4ace7cb7
section/100-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1befed4f977bb083ea58686527c458ec84ea9d222cac61435e1b22ec597d61f8LA
Ad quartum dicendum quod pro ingressu monasterii non licet aliquid exigere vel accipere quasi pretium. Licet tamen, si monasterium sit tenue, quod non sufficiat ad tot personas nutriendas, gratis quidem ingressum monasterii exhibere, sed accipere aliquid pro victu personae quae in monasterio fuerit recipienda, si ad hoc monasterii non sufficiant opes. Similiter etiam licitum est si propter devotionem quam aliquis ad monasterium ostendit largas eleemosynas faciendo, facilius in monasterio recipiatur; sicut etiam licitum est e converso aliquem provocare ad devotionem monasterii per temporalia beneficia, ut ex hoc inclinetur ad monasterii ingressum; licet non sit licitum ex pacto aliquid dare vel recipere pro ingressu monasterii, ut habetur I, qu. II, cap. quam pio.Referencing norms: Q100A3Ad4, assert-h5238e7b85556ce279c69ed8e83346ad4cd4153784acea213c131e4ab2cbae0e7
section/100-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f037453b993dad2b221d3c69a0fd3ef3866b98a2338506e3870cb91f840f7744LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod licitum sit dare et accipere pecuniam pro spiritualibus actibus. Usus enim prophetiae est spiritualis actus. Sed pro usu prophetiae olim aliquid dabatur, ut patet I Reg. IX, et III Reg. XIV. Ergo videtur quod liceat dare et accipere pecuniam pro actu spirituali.Referencing norms: Q100A3Obiectio1, assert-hc0eec6c18b2e4a7b7cccbc8c848216b4ad45494a07cca4e7e4d03931b91eb8e0, assert-hc32d556e836f79e31f5158a819af6400a45c768646e70cc4d72a78823f318ef3
section/100-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6180ee14ceaca4642d82b1ff5b9891065220a0fc9acfee9cd0b68f0ab21f0575LA
Praeterea, oratio, praedicatio, laus divina sunt actus maxime spirituales. Sed ad impetrandum orationum suffragia pecunia datur sanctis viris, secundum illud Luc. XVI, facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Praedicatoribus etiam spiritualia seminantibus temporalia debentur, secundum apostolum, I ad Cor. IX. Celebrantibus etiam divinas laudes in ecclesiastico officio, et processiones facientibus, aliquid datur, et quandoque annui redditus ad hoc assignantur. Ergo licitum est pro spiritualibus actibus accipere aliquid.Referencing norms: Q100A3Obiectio2, assert-h2369ecfe46b86d8d31c02d9894ed7874f5db1afd80720c31cf39cfa898e69033, assert-hf6dce186242df5da7d4dc293af5b035a6834072062862e7f3eac1181e34f2a2d
section/100-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f5d846843ecab4bda9acdcf1d93961f0ccae04dbe7d020dc78e00fecac9a6368LA
Praeterea, scientia non est minus spiritualis quam potestas. Sed pro usu scientiae licet pecuniam accipere, sicut advocato licet vendere iustum patrocinium, et medico consilium sanitatis, et magistro officium doctrinae. Ergo, pari ratione, videtur quod liceat praelato accipere aliquid pro usu spiritualis suae potestatis, puta pro correctione, vel dispensatione, vel aliquo huiusmodi.Referencing norms: Q100A3Obiectio3, assert-h421930642bad9eed7285169b1f42f0f72a4de9f89f408ac3d9e0cdaf1502644c, assert-he5129aa9e23b07af1dadc4328cc6385decc727021ab2ff5985012535300a7f2d
section/100-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ab43096050523d987f3cf258032792597ebeed8da8bf721eef1c42879b884463LA
Praeterea, religio est status spiritualis perfectionis. Sed in aliquibus monasteriis aliquid ab his qui recipiuntur exigitur. Ergo licet pro spiritualibus aliquid exigere.Referencing norms: Q100A3Obiectio4, assert-hc06c2791a21296f3437c430ddb24f87ae1b1d8d4810447c226cb0b8a92621fe5, assert-hd89469ffbbed8a17d6301fda5c391983460c7c036eaa8296d60d0cb1038e8075
section/100-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:086ae72b9e8500ceacc099d4635d2f426f230bcc42b264777b4b947f97e8e24dLA
Respondeo dicendum quod sicut sacramenta dicuntur spiritualia quia spiritualem conferunt gratiam, ita etiam quaedam alia dicuntur spiritualia quia ex spirituali procedunt gratia et ad eam disponunt. Quae tamen per hominum ministerium exhibentur, quos oportet a populo sustentari, cui spiritualia administrant, secundum illud I ad Cor. IX, quis militat suis stipendiis unquam? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Et ideo vendere quod spirituale est in huiusmodi actibus, aut emere, simoniacum est, sed accipere aut dare aliquid pro sustentatione ministrantium spiritualia, secundum ordinationem Ecclesiae et consuetudinem approbatam, licitum est; ita tamen quod desit intentio emptionis et venditionis; et quod ab invitis non exigatur per subtractionem spiritualium quae sunt exhibenda, haec enim haberent quandam venditionis speciem. Gratis tamen spiritualibus prius exhibitis, licite possunt statutae et consuetae oblationes, et quicumque alii proventus, exigi a nolentibus et valentibus solvere, auctoritate superioris interveniente.Referencing norms: Q100A3Respondeo, assert-h9320f99322bba4093437e049c8732249883e1cbffe295070e856364af3eb00cc
section/100-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7a19f7ce84f2fb1b6af33c52b95bcce0cac2f889320684806c3aa186ae387d98LA
Sed contra est quod dicitur I, qu. I, quidquid invisibilis gratiae consolatione tribuitur, nunquam quaestibus, vel quibuslibet praemiis, venundari penitus debet. Sed omnia huiusmodi spiritualia per invisibilem gratiam tribuuntur. Ergo non licet ea quaestibus vel praemiis venundari.Referencing norms: assert-heddfee1e84cb3aea45f1ae8b7849bba606674429cf2b895b8ed4886098c4a09a
section/100-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3335fd2ec7f9337e99257df8c621018dee7e5d6bfce66f1fb35b100fd22e95cLA
Ad primum ergo dicendum quod omnia temporalia annectuntur spiritualibus sicut fini. Et ideo ipsa quidem temporalia vendere licet, sed ordo eorum ad spiritualia sub venditione cadere non debet.Referencing norms: Q100A4Ad1, assert-h90c66b12ff8a0012244a1ab679381e9f7015ac84ead5d250c64585f3aeccc7b3
section/100-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0712563dcd3584e0bb8a2aad78961597f704cb0977bd7a9254a6fc778ec4cbfaLA
Ad secundum dicendum quod etiam vasa sacra sunt spiritualibus annexa sicut fini. Et ideo eorum consecratio vendi non potest, tamen, pro necessitate Ecclesiae et pauperum, materia eorum vendi potest; dummodo, praemissa oratione, prius confringantur; quia post confractionem non intelliguntur esse vasa sacra, sed purum metallum. Unde si ex eadem materia similia vasa iterum reintegrarentur, indigerent iterum consecrari.Referencing norms: Q100A4Ad2, assert-h7dd2f3a4c5e2c917728a95165f1b00d39d7361c4ffee8e256c42cdc9d9755ba5
section/100-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b07b9a99b160e9f70e92a1273553c1934ca27db7a087902a5af8daf692148cdfLA
Ad tertium dicendum quod spelunca duplex quam Abraham emit in sepulturam, non habetur quod erat terra consecrata ad sepeliendum. Et ideo licebat Abrahae terram illam emere ad usum sepulturae, ut ibi institueret sepulcrum, sicut etiam nunc liceret emere aliquem agrum communem ad instituendum ibi coemeterium, vel etiam Ecclesiam. Quia tamen etiam apud gentiles loca sepulturae deputata religiosa reputabantur, si Ephron pro iure sepulturae pretium intendit accipere, peccavit vendens, licet Abraham non peccaverit emens, quia non intendebat emere nisi terram communem. Licet etiam nunc terram ubi quondam fuit Ecclesia, vendere aut emere in casu necessitatis, sicut et de materia vasorum sacrorum dictum est. Vel excusatur Abraham quia in hoc redemit suam vexationem. Quamvis enim Ephron gratis ei sepulturam offerret, perpendit tamen Abraham quod gratis recipere sine eius offensa non posset. Ius autem primogeniturae debebatur Iacob ex divina electione, secundum illud Malach. I, Iacob dilexi, Esau odio habui. Et ideo Esau peccavit primogenita vendens, Iacob autem non peccavit emendo, quia intelligitur suam vexationem redemisse. Ius autem patronatus per se vendi non potest, nec in feudum dari, sed transit cum villa quae venditur vel conceditur. Ius autem spirituale accipiendi decimas non conceditur laicis, sed tantummodo res temporales quae nomine decimae dantur, ut supra dictum est. Circa collationem vero beneficiorum, sciendum est quod si episcopus, antequam alicui beneficium offerat, ob aliquam causam ordinaverit aliquid subtrahendum de fructibus beneficii conferendi et in pios usus expendendum, non est illicitum. Si vero ab eo cui beneficium offert requirat aliquid sibi exhiberi de fructibus illius beneficii, idem est ac si aliud munus ab eo exigeret, et non caret vitio simoniae.Referencing norms: Q100A4Ad3, assert-hb45a3ae2bd2d312e94ac54f86ceeee6b9147c13db69e88f4a26c64c236553d90
section/100-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f2ac749ad70916eb90faa6f3df6ee425e3a5c2432540210134b6ea0283325e58LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod licitum sit pecuniam accipere pro his quae sunt spiritualibus annexa. Omnia enim temporalia videntur esse spiritualibus annexa, quia temporalia sunt propter spiritualia quaerenda. Si ergo non licet vendere ea quae sunt spiritualibus annexa, nihil temporale vendere licebit. Quod patet esse falsum.Referencing norms: Q100A4Obiectio1, assert-h1900fd58e281a7fc313ba524fd1c3d9ef2f6decde28ba946ca0a1c332705368c
section/100-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a7a831d4319a94c40f779a521a7c14e32dbe60267393d1b4e70576b89c45f020LA
Praeterea, nihil videtur magis spiritualibus annexum quam vasa consecrata. Sed ea licet vendere pro redemptione captivorum, ut Ambrosius dicit. Ergo licitum est vendere ea quae sunt spiritualibus annexa.Referencing norms: Q100A4Obiectio2, assert-he397be9603e5e8970556e131ca2605e481744a20370571e1ca37c7ac86545eaf, assert-hf5fa9192a0413b8cf6ae329c18d0a6277c4ee736a2c2df463c6f82beaf246fbe
section/100-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8cb726152a1e0b62a426a53f3929e0429607972c7270615ecb9a86ac2636fcadLA
Praeterea, spiritualibus annexa videntur ius sepulturae, ius patronatus, et ius primogeniturae secundum antiquos (quia primogeniti, ante legem, sacerdotis officio fungebantur), et etiam ius accipiendi decimas. Sed Abraham emit ab Ephron speluncam duplicem in sepulturam. Ut habetur Gen. XXIII. Iacob autem emit ab Esau ius primogeniturae, ut habetur Gen. XXV. Ius etiam patronatus cum re vendita transit, in feudum conceditur. Decimae etiam concessae sunt quibusdam militibus, et redimi possunt. Praelati interdum retinent sibi ad tempus fructus praebendarum quas conferunt, cum tamen praebendae sint spiritualibus annexae. Ergo licet emere et vendere ea quae sunt spiritualibus annexa.Referencing norms: Q100A4Obiectio3, assert-h055c790e4a9c8bd76f1bc3c9d3d19f6033e5df5a223b872a71f1a60cb8d5043e, assert-h62232e08c3e9b3087f1550eede3ef8318e7ce0487b63d6078feaac335e409714
section/100-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac556424969520dcd3ba9254799f0e986b611530df0f580e2bd348c839838014LA
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse spiritualibus annexum dupliciter. Uno modo, sicut ex spiritualibus dependens, sicut habere beneficia ecclesiastica dicitur spiritualibus annexum quia non competit nisi habenti officium clericale. Unde huiusmodi nullo modo possunt esse sine spiritualibus. Et propter hoc, ea nullo modo vendere licet, quia, eis venditis, intelliguntur etiam spiritualia venditioni subiici. Quaedam autem sunt annexa spiritualibus inquantum ad spiritualia ordinantur, sicut ius patronatus, quod ordinatur ad praesentandum clericos ad ecclesiastica beneficia; et vasa sacra, quae ordinantur ad sacramentorum usum. Unde huiusmodi non praesupponunt spiritualia, sed magis ea ordine temporis praecedunt. Et ideo aliquo modo vendi possunt, non autem inquantum sunt spiritualibus annexa.Referencing norms: Q100A4Respondeo, assert-h91632c2340ccfb83fca6568995b309b3b597e24c3062a320baf25cf004f1ecb7
section/100-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6042145f76dc0be230e04896ac10560dad7c2196ad54b7652a869ad98cb526a0LA
Sed contra est quod dicit paschalis Papa, et habetur I, qu. III, cap. si quis obiecerit, quisquis eorum vendidit alterum sine quo nec alterum provenit, neutrum invenditum derelinquit. Nullus ergo emat Ecclesiam vel praebendam, vel aliquid ecclesiasticum.Referencing norms: assert-h375f5959b48eb1db0fece364a5741c2e153e3e4c2d34e19b01a71c62d90cb378
section/100-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aaeb6a027031ddd28f0668c1a64afaf9bd71f14b60899c7527c81383094cdb4dLA
Ad primum ergo dicendum quod si aliquis clericus alicui praelato impendat obsequium honestum et ad spiritualia ordinatum, puta ad Ecclesiae utilitatem vel ministrorum eius auxilium, ex ipsa devotione obsequii redditur dignus ecclesiastico beneficio, sicut et propter alia bona opera. Unde non intelligitur esse munus ab obsequi. Et in hoc casu loquitur Gregorius. Si vero sit inhonestum obsequium, vel ad carnalia ordinatum, puta quia servivit praelato ad utilitatem consanguineorum suorum vel patrimonii sui, vel ad aliquid huiusmodi, esset munus ab obsequio, et simoniacum.Referencing norms: Q100A5Ad1, assert-h226e94308e589245ca6b881b1018decdb6281438ba57a2d3b82660e687ab3a06
section/100-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c836670d1ae54c7b423069d091876034e04f23765483959556aa38032dfd510LA
Ad secundum dicendum quod si aliquis aliquid spirituale alicui conferat gratis propter consanguinitatem, vel quamcumque carnalem affectionem, est quidem illicita et carnalis collatio, non tamen simoniaca, quia nihil ibi accipitur, unde hoc non pertinet ad contractum emptionis et venditionis, in quo fundatur simonia. Si tamen aliquis det beneficium ecclesiasticum alicui hoc pacto, vel intentione, ut exinde suis consanguineis provideat, est manifesta simonia.Referencing norms: Q100A5Ad2, assert-hc557e379a017af7678be98587af9dfededdfb765d3ea4d436c4e462c4f529044
section/100-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:91db73bab792be46abdcce3e5aaf815e043d158992396d2ef1b6063ed7ade0d2LA
Ad tertium dicendum quod munus a lingua dicitur vel ipsa laus pertinens ad favorem humanum, qui sub pretio cadit, vel etiam preces ex quibus acquiritur favor humanus, vel contrarium evitatur. Et ideo si aliquis principaliter ad hoc intendat, simoniam committit. Videtur autem ad hoc principaliter intendere qui preces pro indigno porrectas exaudit. Unde ipsum factum est simoniacum. Si autem preces pro digno porrigantur, ipsum factum non est simoniacum, quia subest debita causa ex qua illi pro quo preces porriguntur, spirituale aliquid conferatur. Potest tamen esse simonia in intentione, si non attendatur ad dignitatem personae, sed ad favorem humanum. Si vero aliquis pro se rogat ut obtineat curam animarum, ex ipsa praesumptione redditur indignus, et sic preces sunt pro indigno. Licite tamen potest aliquis, si sit indigens, pro se beneficium ecclesiasticum petere sine cura animarum.Referencing norms: Q100A5Ad3, assert-h520cd6a2ab971b5400bc55a629143cfe78b91809a3dcae94cb5a56406cb41cc1
section/100-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9df874443173e9dd7e68dc2de1bd5fe75fcac9cff385ba02ea836078532350e3LA
Ad quartum dicendum quod hypocrita non dat aliquid spirituale propter laudem, sed solum demonstrat, et simulando magis furtive surripit laudem humanam quam emat. Unde non videtur pertinere ad vitium simoniae.Referencing norms: Q100A5Ad4, assert-hfb13de2e7e747d3db2c062652c13687906d0a7fa16e5d16fb3abfadb94e2d953
section/100-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:08508c315341428950e997eb943c7dd7540be5759426c461a33321db9a9abffcLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod liceat spiritualia dare pro munere quod est ab obsequio vel a lingua. Dicit enim Gregorius, in registro, ecclesiasticis utilitatibus deservientes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere. Sed deservire ecclesiasticis utilitatibus pertinet ad munus ab obsequio. Ergo videtur quod licitum sit pro obsequio accepto ecclesiastica beneficia largiri.Referencing norms: Q100A5Obiectio1, assert-h10fb12ff59cb52f97e70457a3efae18b271447afbe378738273a13eaea159676, assert-h6f06af4b0f2afdcf99071f999e0b313acdeade897d656b9cc6dc759cdfed3c7f
section/100-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2fd87a4f064e9d45399d58304a0a568fcf12d255654f5a484d2f53679e1eb3e8LA
Praeterea, sicut carnalis videtur esse intentio si quis alicui det beneficium ecclesiasticum pro suscepto servitio, ita etiam si quis det intuitu consanguinitatis. Sed hoc non videtur esse simoniacum, quia non est ibi emptio et venditio. Ergo nec primum.Referencing norms: Q100A5Obiectio2, assert-h06a0acd54af9d6ea64fd24b2243fda1877aa29237b6bf3fa0bc0c751d162585f, assert-h19eb6c00e4a3189aa95240358be13ebe5170ddaa7d661cefefb5d9ac865a7a87
section/100-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:29d1e4adefa5da65a178758d10d0d0605e34f67616e5974ce183e7b58f7a3227LA
Praeterea, illud quod solum ad preces alicuius fit, gratis fieri videtur, et ita non videtur habere locum simonia, quae in emptione et venditione consistit. Sed munus a lingua intelligitur si quis ad preces alicuius ecclesiasticum beneficium conferat. Ergo hoc non est simoniacum.Referencing norms: Q100A5Obiectio3, assert-h19f56c5fabd9637bd2c43c29a6a3e6e72ffc950599a0ababe06450570700d15f, assert-h2d63c38f9dc13d0af8f513bf3ad7412da8d48b2b0216b066fca85d7b2d4c7c0c
section/100-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8575d1ccbb5c33a3d39359ccdc5d07f4dc4fc582b6c0a8c15e35c1d55675b620LA
Praeterea, hypocritae spiritualia opera faciunt ut laudem humanam consequantur, quae videtur ad munus linguae pertinere. Nec tamen hypocritae dicuntur simoniaci. Non ergo per munus a lingua simonia contrahitur.Referencing norms: Q100A5Obiectio4, assert-h364dce91b9fd1805a2ea3fac0d890839500f788ac720ba6c1679c2083ad96c5d
section/100-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:97874e627b566150a8a95394b2b51f3c6aaeaf2fa0751ee0e5844d6a1ad0a106LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nomine pecuniae intelligitur cuiuscumque pretium pecunia mensurari potest. Manifestum est autem quod obsequium hominis ad aliquam utilitatem ordinatur quae potest pretio pecuniae aestimari, unde et pecuniaria mercede ministri conducuntur. Et ideo idem est quod aliquis det rem spiritualem pro aliquo obsequio temporali exhibito vel exhibendo, ac si daret pro pecunia, data vel promissa, qua illud obsequium aestimari posset. Similiter etiam quod aliquis satisfaciat precibus alicuius ad temporalem gratiam quaerendam, ordinatur ad aliquam utilitatem quae potest pecuniae pretio aestimari. Et ideo sicut contrahitur simonia accipiendo pecuniam vel quamlibet rem exteriorem, quod pertinet ad munus a manu, ita etiam contrahitur per munus a lingua, vel ab obsequio.Referencing norms: Q100A5Respondeo, assert-hfa4bed39bb2484a2cf4d9a59981bb14520b09aea7b83d653e4ace65dcbbdc968
section/100-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e25969a67fa81a4db95cf5f6d7cdcdc8d4ae89d51669acd91b9dce064bc40934LA
Sed contra est quod Urbanus Papa dicit, quisquis res ecclesiasticas, non ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra, munere linguae vel obsequii vel pecuniae largitur vel adipiscitur, simoniacus est.Referencing norms: assert-hd5a64e2775317bb34bf72327b39eca37ce0e644f46f837091191e87b588d8881
section/100-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bce0e00305fe2cfb8ed59512a0740fdee9e021941f691ad782b1e4395682faa6LA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui simoniace accipit sacrum ordinem, recipit quidem characterem ordinis, propter efficaciam sacramenti, non tamen recipit gratiam, neque ordinis executionem, eo quod quasi furtive suscepit characterem, contra principalis domini voluntatem. Et ideo est ipso iure suspensus, et quoad se, ut scilicet de executione sui ordinis se non intromittat; et quoad alios, ut scilicet nullus ei communicet in ordinis executione; sive sit peccatum eius publicum, sive occultum. Nec potest repetere pecuniam quam turpiter dedit, licet alius iniuste detineat. Si vero sit simoniacus quia contulit ordinem simoniace, vel quia dedit vel recepit beneficium simoniace, vel fuit mediator simoniae, si est publicum, est ipso iure suspensus et quoad se et quoad alios; si autem est occultum, est suspensus ipso iure quoad se tantum, non autem quoad alios.Referencing norms: Q100A6Ad1, assert-h5975202c593076622c29eb77999c5ff29aa6962c4b8d0c81dde3a3774e4baa48
section/100-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fb715cf5221dec38d8f939a2f0c0cb94884f98f48ef701c275dfae78bf16a65aLA
Ad secundum dicendum quod nec propter praeceptum eius, nec etiam propter excommunicationem, debet aliquis recipere ordinem ab episcopo quem scit simoniace promotum. Et si ordinetur, non recipit ordinis executionem, etiam si ignoret eum esse simoniacum, sed indiget dispensatione. Quamvis quidam dicunt quod, si non potest probare eum esse simoniacum, debet obedire recipiendo ordinem, sed non debet exequi sine dispensatione. Sed hoc absque ratione dicitur. Quia nullus debet obedire alicui ad communicandum sibi in facto illicito. Ille autem qui est ipso iure suspensus et quoad se et quoad alios, illicite confert ordinem. Unde nullus debet sibi communicare recipiendo ab eo, quacumque ex causa. Si autem ei non constat, non debet credere peccatum alterius, et ita cum bona conscientia debet ab eo ordinem recipere. Si autem episcopus sit simoniacus aliquo alio modo quam per promotionem suam simoniace factam, potest recipere ab eo ordinem, si sit occultum, quia non est suspensus quoad alios, sed solum quoad seipsum, ut dictum est.Referencing norms: Q100A6Ad2, assert-he5f2df236967ea1595bb0771fc1fa88658e9518687b1d3444d8eb30eace04cc8
section/100-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ef539badb789dca9d00a61c77f0a68b5d7dc1bb1b7b42f505e1b360b9c88850LA
Ad tertium dicendum quod hoc quod aliquis privetur eo quod accepit, non solum est poena peccati, sed etiam quandoque est effectus acquisitionis iniustae, puta cum aliquis emit rem aliquam ab eo qui vendere non potest. Et ideo si aliquis scienter et propria sponte simoniace accipiat ordinem vel ecclesiasticum beneficium, non solum privatur eo quod accepit, ut scilicet careat executione ordinis et beneficium resignet cum fructibus inde perceptis; sed etiam ulterius punitur, quia notatur infamia; et tenetur ad restituendos fructus non solum perceptos, sed etiam eos qui percipi potuerunt a possessore diligenti (quod tamen intelligendum est de fructibus qui supersunt deductis expensis factis causa fructuum, exceptis fructibus illis qui alias expensi sunt in utilitatem Ecclesiae). Si vero, eo nec volente nec sciente, per alios alicuius promotio simoniace procuratur, caret quidem ordinis executione, et tenetur resignare beneficium quod est consecutus, cum fructibus extantibus (non autem tenetur restituere fructus consumptos, quia bona fide possedit), nisi forte inimicus eius fraudulenter pecuniam daret pro alicuius promotione, vel nisi ipse expresse contradixerit. Tunc enim non tenetur ad abrenuntiandum, nisi forte postmodum pacto consenserit, solvendo quod fuit promissum.Referencing norms: Q100A6Ad3, assert-h11f32c7801d3e1dc84304ca7d4831d970eb560980a2e1c718390abc0d57249e0
section/100-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:426d7436ed624fabc91c5a238f2a0cecb734f4c247e1de950456ea62d0ea3f47LA
Ad quartum dicendum quod pecunia, vel possessio, vel fructus simoniace accepti, debent restitui Ecclesiae in cuius iniuriam data sunt, non obstante quod praelatus, vel aliquis de collegio illius Ecclesiae, fuit in culpa, quia eorum peccatum non debet aliis nocere. Ita tamen quod, quantum fieri potest, ipsi qui peccaverunt inde commodum non consequantur. Si vero praelatus et totum collegium sunt in culpa, debet cum auctoritate superioris vel pauperibus vel alteri Ecclesiae erogari.Referencing norms: Q100A6Ad4, assert-h1d0b87a49f988fdcfeb8f730f277b4bea5e1ec8aedc7e0b09caf8c7e12e1c1f4
section/100-6/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27f6ed6970d9ba0d0b44080ad40ec0d396a41d101c093d8cd9f9457ac23f7c9fLA
Ad quintum dicendum quod si aliqui sunt in monasterio simoniace recepti, debent abrenuntiare. Et si eis scientibus commissa est simonia post Concilium generale, sine spe restitutionis de suo monasterio repelluntur, et ad agendam perpetuam poenitentiam sunt in arctiori regula ponendi, vel in aliquo loco eiusdem ordinis, si arctior ordo non inveniretur. Si vero hoc fuit ante Concilium, debent in aliis locis eiusdem ordinis collocari. Et si hoc fieri non potest, dispensative debent in eisdem monasteriis recipi, ne in saeculo evagentur, mutatis tamen prioribus locis et inferioribus assignatis. Si vero ipsis ignorantibus, sive ante Concilium sive post, sint simoniace recepti, postquam renuntiaverint, possunt de novo recipi, locis mutatis, ut dictum est.Referencing norms: Q100A6Ad5, assert-h7f8978c9da6702ca2d5b0ffdca30ed7116b20c0445ec703926a6c8d9471c5bd9
section/100-6/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:718421c55819f3afd4e4495cb1cb4e28a5c1a33ec0c468f69c88b431a0c5f3bdLA
Ad sextum dicendum quod quoad Deum sola voluntas facit simoniacum, sed quoad poenam ecclesiasticam exteriorem, non punitur ut simoniacus, ut abrenuntiare teneatur, sed debet de mala intentione poenitere.Referencing norms: Q100A6Ad6, assert-hffdfbe37dfb7e081c931d1c9de33ad7335682355fb64104154fca74bc482284c
section/100-6/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ca2c2f177bccb635797d31c0bcde9c501558a2c7bf96eb4a373397a31e20b27LA
Ad septimum dicendum quod dispensare cum eo qui est scienter beneficiatus, solus Papa potest. In aliis autem casibus potest etiam episcopus dispensare, ita tamen quod prius abrenuntiet quod simoniace acquisivit. Et tunc dispensationem consequatur vel parvam, ut habeat laicam communionem; vel magnam, ut, post poenitentiam, in alia Ecclesia in suo ordine remaneat; vel maiorem, ut remaneat in eadem, sed in minoribus ordinibus; vel maximam, ut in eadem Ecclesia etiam maiores ordines exequatur, non tamen praelationem accipiat.Referencing norms: Q100A6Ad7, assert-hc9b9734a5f5d0ef4e4fcf091cd36e3ff39ee201bc315d930bef3218507cd75cc
section/100-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e4ca11e70355495b0b18afd917392acf039160ed3e0d929b28a0f04e30ff5bb7LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens simoniaci poena ut privetur eo quod per simoniam acquisivit. Simonia enim committitur ex eo quod alicuius muneris interventu spiritualia acquiruntur. Sed quaedam sunt spiritualia quae semel adepta, non possunt amitti, sicut omnes characteres, qui per aliquam consecrationem imprimuntur. Ergo non est conveniens poena ut quis privetur eo quod simoniace acquisivit.Referencing norms: Q100A6Obiectio1, assert-h232d3423b051a3aff24f28923983db83e02d62232e33c38129db1a760f0fd74f, assert-h4d352ac18d7b65756486b5ab556c04e3f04e6d7727ee5a75dfb7da7a11d7ba0a
section/100-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ba20eb8ebfa4849b71c908c816585e6e4ae79dcfa1057219b61fc4e3e104d2e6LA
Praeterea, contingit quandoque quod ille qui est episcopatum per simoniam adeptus, praecipiat subdito ut ab eo recipiat ordines, et videtur quod debeat ei obedire quandiu ab Ecclesia toleratur. Sed nullus debet aliquid recipere ab eo qui non habet potestatem conferendi. Ergo episcopus non amittit episcopalem potestatem si eam simoniace acquisivit.Referencing norms: Q100A6Obiectio2, assert-h28937ecd057e0b7032d199a2a4afd92bd439ef40c9dbba8a73510119139b0c56, assert-h39af10b6db7b72e815fc3c89276336b299538007de4792bce156e5517ecae231
section/100-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b5fc493b3b88a38172aa672b7bc90cab16afbd135aa3a9984554e56a28c03fdLA
Praeterea, nullus debet puniri pro eo quod non est factum eo sciente et volente, quia poena debetur peccato, quod est voluntarium, ut ex supra dictis patet. Contingit autem quandoque quod aliquis simoniace consequitur aliquid spirituale procurantibus aliis, eo nesciente et nolente. Ergo non debet puniri per privationem eius quod ei collatum est.Referencing norms: Q100A6Obiectio3, assert-hf474590561e058a290faa248ba8623c46ee7ed02099160bfa3c2bb8c7c3709bd
section/100-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd0ccb71639493726c27c5e14665e68caa7ec4a78f2997a36f7ac4a9e63730f6LA
Praeterea, nullus debet portare commodum de suo peccato. Sed si ille qui consecutus est beneficium ecclesiasticum per simoniam, restitueret quod percepit, quandoque hoc redundaret in utilitatem eorum qui fuerunt simoniae participes, puta quando praelatus et totum collegium in simoniam consensit. Ergo non semper est restituendum quod per simoniam acquiritur.Referencing norms: Q100A6Obiectio4, assert-h966fbdcbb4e0887dbcd58ed6255d6b9ff513c58006ae7227f34c39ccdd066e10, assert-hecf2448f94a899566d51b34fa80c73783ff9d141f5138c893a3340d8aa15eb5c
section/100-6/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:503b546ba1efd02a2630dab8287fbcaed07e8e456fa4c8a9771aff67df32ddabLA
Praeterea, quandoque aliquis per simoniam in aliquo monasterio recipitur, et votum solemne ibi facit profitendo. Sed nullus debet absolvi ab obligatione voti propter culpam commissam. Ergo non debet monachatum amittere quem simoniace acquisivit.Referencing norms: Q100A6Obiectio5, assert-h1432572ad3a5ce37c6484c9ee58d31786d43106aaff75e8a6341d926bd280b4c, assert-hf4d50046149293ce73eeab2ce84780b52a10d8778c68ee3f11f48eace8ca8a7a
section/100-6/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:76af61360ccf7710d807f0ecdd96395af79d5c61fd152140e2bcda5899c4b1b4LA
Praeterea, exterior poena in hoc mundo non infligitur pro interiori motu cordis, de quo solius Dei est iudicare. Sed simonia committitur ex sola intentione vel voluntate, unde et per voluntatem definitur, ut supra dictum est. Ergo non semper debet aliquis privari eo quod simoniace acquisivit.Referencing norms: Q100A6Obiectio6, assert-h370a83418510a77c363d9d006cd89cf44be7e1c0d5ff7c24b6f62514ff19474e, assert-h7df29dc617d9eed3c456bba6737f02e094459ed9e449de76344af66b2feb8cea
section/100-6/objection/7 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:13e7997a74f027bccd288cdc7672b9c3d68d757004c6ca692a042cc38eb0ccc0LA
Praeterea, multo maius est promoveri ad maiora quam in susceptis permanere. Sed quandoque simoniaci, ex dispensatione, promoventur ad maiora. Ergo non semper debent susceptis privari.Referencing norms: Q100A6Obiectio7, assert-h22b9a013f9c6179a1308a4522c5e3958f6e07bae97eb52767c855ae7f135a512, assert-h25c5af18d47646a631e153dce9d3edd0412bea0fd7b4d6f57e2b275062858e76
section/100-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1db9fedad3504041f32f1fa2598a41f7bed451cb96d65b91a693b627fbcb9584LA
Respondeo dicendum quod nullus potest licite retinere illud quod contra voluntatem domini acquisivit, puta si aliquis dispensator de rebus domini sui daret alicui contra voluntatem et ordinationem domini sui, ille qui acciperet licite retinere non posset. Dominus autem, cuius Ecclesiarum praelati sunt dispensatores et ministri, ordinavit ut spiritualia gratis darentur, secundum illud Matth. X, gratis accepistis, gratis date. Et ideo qui muneris interventu spiritualia quaecumque assequuntur, ea licite retinere non possunt. Insuper autem simoniaci, tam vendentes quam ementes spiritualia, aut etiam mediatores, aliis poenis puniuntur, scilicet infamia et depositione, si sint clerici; et excommunicatione, si sint laici; ut habetur I, qu. I, cap. si quis episcopus.Referencing norms: Q100A6Respondeo, assert-h543b19735d4b8a5530ab95f77ade4445513803ad2ec3426ac4918a3fc6ff2cce
section/100-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d93b21afc3098e5fc0499fed0ef14e17a59ef0472ee74b761c015d47ee535ae2LA
Sed contra est quod dicitur I, qu. I, cap. si quis episcopus, qui ordinatus est, nihil ex ordinatione vel promotione quae est per negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus a dignitate vel sollicitudine quam pecuniis acquisivit.Referencing norms: assert-hd6ea3244731939b58af027dd937776c7a18388ee728c3b95903526b8c2de4a0c
question/100/prooemium · paragraph
la · official · sha256:4f4a67ec61a7a601361748cf352540d32dc5d007f2953800de2a52bca5478812LA
Deinde considerandum est de simonia. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, quid sit simonia. Secundo, utrum liceat pro sacramentis pecuniam accipere. Tertio, utrum liceat accipere pecuniam pro spiritualibus actibus. Quarto, utrum liceat vendere ea quae sunt spiritualibus annexa. Quinto, utrum solum munus a manu faciat simoniacum, an etiam munus a lingua et ab obsequio. Sexto, de poena simoniaci.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 101
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q101
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3101.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ce2014ad4f44bc2575586c81fb246e5ed5d9bfb620f6572e03d8de6d91962980 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/101-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c525fa52b4f136213079ad31f6f619a457933408344a6729e09f54c1522d7612LA
Ad primum ergo dicendum quod in maiori includitur minus. Et ideo cultus qui Deo debetur includit in se, sicut aliquid particulare, cultum qui debetur parentibus. Unde dicitur Malach. I, si ego pater, ubi honor meus? Et ideo nomen pietatis etiam ad divinum cultum refertur.Referencing norms: Q101A1Ad1, assert-hb9f88ecc45318b837f531445c7178c8ea943ad7f6c7fc45892486ec7bc0da80a
section/101-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d0a7252c3371c1bc5592bd54a3e68805ac9695d865966aa170d2c4f649a987f3LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, more vulgi nomen pietatis etiam in operibus misericordiae frequentatur. Quod ideo arbitror evenisse quia haec fieri praecipue mandat Deus, eaque sibi vel pro sacrificiis placere testatur. Ex qua consuetudine factum est ut et Deus ipse pius dicatur.Referencing norms: Q101A1Ad2, assert-h8b3e4801ba6f8486c66ebf0223960eade181160bc979f35369ed031934da808b
section/101-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fa416dd3a5df5100fd961747b2ee0c496074c988e9e70b87e356ae4404fa3ef5LA
Ad tertium dicendum quod communicatio consanguineorum et concivium magis referuntur ad principia nostri esse quam aliae communicationes. Et ideo ad hoc nomen pietatis magis extenditur.Referencing norms: Q101A1Ad3, assert-h41dbc2fe575236f6594cbef8cbe7d971c772a45fe00adf3e515e49e942569219
section/101-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e065a2c6808a9e91ed8af2dccf516469f62bb5ee450a232c114a242beb4238f3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod pietas non se extendat ad determinatas personas aliquorum hominum dicit enim Augustinus, in X de Civ. Dei, quod pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci eusebiam vocant. Sed Dei cultus non dicitur per comparationem ad homines, sed solum ad Deum. Ergo pietas non se extendit determinate ad aliquas hominum personas.Referencing norms: Q101A1Obiectio1, assert-h08c32e54259de66a5a3fea342b117a4c7e3614095b954a12e0a91270ed567dcb, assert-h70c7d50e99dcafd3d65a5be8178fee270f1e54dc3ce6b3ca131e54612f6c48a8
section/101-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b1432fa565b671c8e0df293ed4fdee4809ad4786d86fe8dcd422e626ecb19d11LA
Praeterea, Gregorius dicit, in I Moral., pietas in die suo convivium exhibet, quia cordis viscera misericordiae operibus replet. Sed opera misericordiae sunt omnibus exhibenda, ut patet per Augustinum, in I de Doct. Christ. Ergo pietas non se extendit determinate ad aliquas speciales personas.Referencing norms: Q101A1Obiectio2, assert-h3a436abce63d0377b5ce121865b3fedcc6a054abf2e1cb43d4d6a3f31b671f6c, assert-h513472810bd8539d4f91be8aea0e2a2bd97bded2f324ffad3a53a2cba95b370d
section/101-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b163d529988d1bb5cccfc38c2bafa0433cfe2d205477191836d3646e4a42075LA
Praeterea, multae sunt aliae in humanis rebus communicationes praeter consanguinitatem et concivium communicationem, ut patet per philosophum, in VIII Ethic., et super quamlibet earum aliqua amicitia fundatur, quae videtur esse pietatis virtus, ut dicit Glossa, II ad Tim. III, super illud. Habentes quidem speciem pietatis. Ergo non solum ad consanguineos et concives pietas se extendit.Referencing norms: Q101A1Obiectio3, assert-h9ff964876f907e4f3535bf08eacc4cd724b69e45c3a82ed28b39ce995e3543d1
section/101-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ec5a2bb577a2131d62b0e7420ed4c2d1ace852003b956563b286ce996504afecLA
Respondeo dicendum quod homo efficitur diversimode aliis debitor secundum diversam eorum excellentiam, et diversa beneficia ab eis suscepta. In utroque autem Deus summum obtinet locum, qui et excellentissimus est, et est nobis essendi et gubernationis primum principium. Secundario vero nostri esse et gubernationis principium sunt parentes et patria, a quibus et in qua et nati et nutriti sumus. Et ideo post Deum, maxime est homo debitor parentibus et patriae. Unde sicut ad religionem pertinet cultum Deo exhibere, ita secundo gradu ad pietatem pertinet exhibere cultum parentibus et patriae. In cultu autem parentum includitur cultus omnium consanguineorum, quia etiam consanguinei ex hoc dicuntur quod ex eisdem parentibus processerunt, ut patet per philosophum, in VIII Ethic. In cultu autem patriae intelligitur cultus concivium, et omnium patriae amicorum. Et ideo ad hos principaliter pietas se extendit.Referencing norms: Q101A1Respondeo, assert-hc235f51e5f8b52e9e1d1c550f40cc1020a345b7cb04ed4831f81e8f084318d25
section/101-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ad8a57435f3301fae6beaea0cbd1e64627d3d271f36fc00d371d0ebe7e14b649LA
Sed contra est quod Tullius dicit, in sua rhetorica, pietas est per quam sanguine iunctis, patriaeque benevolis, officium et diligens tribuitur cultus.Referencing norms: assert-h27c8f53df480574e34b96a315fabef1473340e98e4e92cf42d7504f5b767056f
section/101-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aadbf858d18c4dce739d0bf18c0b597e22cb21c675810eac48cd5b3ed561ac8bLA
Ad primum ergo dicendum quod in honoratione parentum intelligitur omnis subventio quae debet parentibus exhiberi, ut dominus interpretatur, Matth. XV. Et hoc ideo, quia subventio fit patri ex debito, tanquam maiori.Referencing norms: Q101A2Ad1, assert-h3883df590af9a4a035631fad7e91313c66813a0620861ebd65cc9f5a20571577
section/101-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ecf51edd4993f0021d7f7cec4271cdd17a330c6503ecdc9bb5a7007ed3dd5068LA
Ad secundum dicendum quod quia pater habet rationem principii, filius autem habet rationem a principio existentis, ideo per se patri convenit ut subveniat filio; et propter hoc, non solum ad horam debet ei subvenire, sed ad totam suam vitam, quod est thesaurizare. Sed quod filius aliquid conferat patri, hoc est per accidens, ratione alicuius necessitatis instantis, in qua tenetur ei subvenire, non autem thesaurizare, quasi in longinquum, quia naturaliter non parentes filiorum, sed filii parentum sunt successores.Referencing norms: Q101A2Ad2, assert-h6fee92d34f4b4f15c0ddcd9d684360cb19bd485949849b7eb6e1bf59081e10cd
section/101-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9191cbb037d40a6943ca0e8074649e188aa933776562fef2ae3ca21859e328d1LA
Ad tertium dicendum quod cultus et officium, ut Tullius dicit, debetur omnibus sanguine iunctis et patriae benevolis, non tamen aequaliter omnibus, sed praecipue parentibus, aliis autem secundum propriam facultatem et decentiam personarum.Referencing norms: Q101A2Ad3, assert-h953e579c01397407b7adac265864883c7a7a39625afdc7cf8331ebef3293d73e
section/101-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a22d53629ebfc1aed2669676a5d3f2512aa54b3a94c0ccf3eba563363756675cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pietas non exhibeat parentibus sustentationem. Ad pietatem enim videtur pertinere illud praeceptum Decalogi, honora patrem tuum et matrem tuam. Sed ibi non praecipitur nisi honoris exhibitio. Ergo ad pietatem non pertinet sustentationem parentibus exhibere.Referencing norms: Q101A2Obiectio1, assert-h9bb313db16f685c286e76b35d37d3272d533b180081cfa6f4a2860bb75f43b97, assert-hb42a0a1cb1ec11e7687dec08411ace8618d05f86d3cc5e4b51afdaa9f9b6ddb0
section/101-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0ef32d7a6fe4e423fc9075f549f86978740235991c989e9ff27f784979ef1b2aLA
Praeterea, illis debet homo thesaurizare quos tenetur sustentare. Sed secundum apostolum, II ad Cor. XII, filii non debent thesaurizare parentibus. Ergo non tenentur eos per pietatem sustentare.Referencing norms: Q101A2Obiectio2, assert-h06417ba8e8ad0e741af6073ea1c292200fe9af88c9f59d2364bd6f74f95a8d39, assert-h8add5e5ff85531798258fed7174f94d63853b13250631a4d24abe9366f98f829
section/101-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b2dd688694a6159e96f321c64dcd47711019308b970efaa82059c9e785f632e2LA
Praeterea, pietas non solum se extendit ad parentes, sed etiam ad alios consanguineos et concives, ut dictum est. Sed non tenetur aliquis omnes consanguineos et concives sustentare. Ergo nec etiam tenetur ad sustentationem parentum.Referencing norms: Q101A2Obiectio3, assert-h38ab8d15599b028f649fab9f9506b16fcce2afe72db9f58745e091935040308f, assert-hfbc708a746e38af34486041328ac297d2d4cc2dc9fa93b4b5ebfbabac2f89d7a
section/101-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dab9078faefe09205ff031f9aedf92b5e47126d77c1673e66c39a595d807272eLA
Respondeo dicendum quod parentibus aliquid debetur dupliciter, uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem debetur eis id quod decet patrem inquantum est pater. Qui cum sit superior, quasi principium filii existens, debetur ei a filio reverentia et obsequium. Per accidens autem aliquid debetur patri quod decet eum accipere secundum aliquid quod ei accidit, puta, si sit infirmus, quod visitetur, et eius curationi intendatur; et si sit pauper, quod sustentetur; et sic de aliis huiusmodi, quae omnia sub debito obsequio continentur. Et ideo Tullius dicit quod pietas exhibet et officium et cultum. Ut officium referatur ad obsequium, cultus vero ad reverentiam sive honorem; quia, ut Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, dicimur colere homines quos honorificatione, vel recordatione, vel praesentia frequentamus.Referencing norms: Q101A2Respondeo, assert-h172c8d03d224b2f328c4393c4125366b31781ce6f254a44744e6e61c93336601
section/101-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3c0782ed536f435930db2850eb09bcb4bf439f4ef84ddb766acf5eff41521a75LA
Sed contra est quod dominus, Matth. XV, redarguit Pharisaeos quod impediebant filios ne parentibus sustentationem exhiberent.Referencing norms: assert-h62a36cb02c712e8ead25f90ee38ebe25422ce3ef099dd4311dd2316d7cb84423
section/101-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c71073ace7a0a5e94b346c6d346a8d411c4cb4f598d19d51d56e9a8c07d02ecbLA
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio est quaedam protestatio fidei, spei et caritatis, quibus homo primordialiter ordinatur in Deum; ita etiam pietas est quaedam protestatio caritatis quam quis habet ad parentes et ad patriam.Referencing norms: Q101A3Ad1, assert-h97a7fb8d655e91f782416c675f078d65c1f8166c9113f57edfc57e3f2de3ee33
section/101-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:81cb7ec6da44deac2f839ec8f5d3a4d9201fe5c20f509559c21a91fa5930b676LA
Ad secundum dicendum quod Deus longe excellentiori modo est principium essendi et gubernationis quam pater vel patria. Et ideo alia virtus est religio, quae cultum Deo exhibet, a pietate, quae exhibet cultum parentibus et patriae. Sed ea quae sunt creaturarum per quandam superexcellentiam et causalitatem transferuntur in Deum, ut Dionysius dicit, in libro de Div. Nom. Unde per excellentiam pietas cultus Dei nominatur, sicut et Deus excellenter dicitur pater noster.Referencing norms: Q101A3Ad2, assert-hd0f36666f9b8cf9cc21254de0b64be4eb94bb1f544c92071592a1a2375c30464
section/101-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d20b0708bd9e0dfc46adf7e3ab13c8f4cd889848741baa47f318ccc46c3df448LA
Ad tertium dicendum quod pietas se extendit ad patriam secundum quod est nobis quoddam essendi principium, sed iustitia legalis respicit bonum patriae secundum quod est bonum commune. Et ideo iustitia legalis magis habet quod sit virtus generalis quam pietas.Referencing norms: Q101A3Ad3, assert-h88355beea47455f31c0a8de5c8c566fbe6ceedff0975cbebd38f9aed773ae8cc
section/101-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cd8fd455399316186563c1c64ed1fc8ba6702c9332ccf7f1918a25b07e3a09bcLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pietas non sit specialis virtus ab aliis distincta. Exhibere enim obsequium et cultum aliquibus ex amore procedit. Sed hoc pertinet ad pietatem. Ergo pietas non est virtus a caritate distincta.Referencing norms: Q101A3Obiectio1, assert-h82e03f63f920c3b0477f17dd7272de65e57fe14f5538f2aa6c090ee36e2d52ab, assert-h983e63a09974840655221f33acf30f1dbc8c8e98e2ff6280e73f7f91428acb62
section/101-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7419038ed58e6187fd97d5417f94b6357e4bb8d0cb7db4fa4aafeb38a398f43cLA
Praeterea, cultum Deo exhibere est proprium religionis. Sed etiam pietas exhibet Deo cultum, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Ergo pietas non distinguitur a religione.Referencing norms: Q101A3Obiectio2, assert-hafbc6efff3ae153f3dbd9afcd7d91d50984bc896a5c0ab2920ece1e3079183d5, assert-hc8f7f0a6ae858c7fbd84527424e5c57ff9d9e2f32b5827087a8353cc30414a8f
section/101-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:449f11bad42a9f9cf5e1231c8905db611251aa1861eca3022d09f5a90530bc5bLA
Praeterea, pietas quae exhibet cultum et officium patriae videtur idem esse cum iustitia legali, quae respicit bonum commune. Sed iustitia legalis est virtus generalis, ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo pietas non est virtus specialis.Referencing norms: Q101A3Obiectio3, assert-h6cecba42d45941a550da1bce05408778adb36402a339d1233b93c0cfd856b7d9, assert-hd9b95f37510397b3edc230b52fe38d7661dad2a47c1cfc8dd1b18e17659651c2
section/101-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:20ef21678efa965dc2d78b261e23bd0128f889cc18dd0b1727493e464554ff8cLA
Respondeo dicendum quod virtus aliqua est specialis ex hoc quod respicit aliquod obiectum secundum aliquam rationem specialem. Cum autem ad rationem iustitiae pertineat quod debitum alii reddat, ubi invenitur specialis ratio debiti alicui personae, ibi est specialis virtus. Debetur autem aliquid specialiter alicui quia est connaturale principium producens in esse et gubernans. Hoc autem principium respicit pietas, inquantum parentibus et patriae, et his qui ad haec ordinantur, officium et cultum impendit. Et ideo pietas est specialis virtus.Referencing norms: Q101A3Respondeo, assert-hd64c245aafd4f59425113daf7b0e5e685070a7ad1536c64c353d2fe6a0665bdd
section/101-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:58dacd572ec81c354374ef04639a247a55e4b5d03327b23d3fad2fa8db065b4cLA
Sed contra est quod ponitur a Tullio pars iustitiae.Referencing norms: assert-haa484ca318fadbfb8165c1d873f34b2cb138db2f89bd4984b29844ea897d608a
section/101-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:03e77f6cb27315ec7d62edf6719cc998eb95a049109b19030c94176acdafcf11LA
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius, exponens illud verbum domini, dicit quod parentes quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nescire debemus. Si enim parentes nostri nos provocent ad peccandum, et abstrahant nos a cultu divino, debemus quantum ad hoc eos deserere et odire. Et hoc modo dicuntur Levitae suos consanguineos ignorasse, quia idololatris, secundum mandatum domini, non pepercerunt, ut habetur Exod. XXXII. Iacobus autem et Ioannes laudantur ex hoc quod secuti sunt dominum dimisso parente, non quia eorum pater eos provocaret ad malum, sed quia aliter aestimabant ipsum posse vitam transigere, eis sequentibus Christum.Referencing norms: Q101A4Ad1, assert-h75c17529564aa15d05faf0a7c4457126c50ed4230cef1c23d53dda0a98921f1b
section/101-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aa13fb3232e42e87f7cbf445a15d761be26f44c93d176f5535a5934746ca76a4LA
Ad secundum dicendum quod dominus ideo prohibuit discipulum a sepultura patris, quia, sicut Chrysostomus dicit, per hoc eum dominus a multis malis eripuit, puta luctibus et maeroribus, et aliis quae hinc expectantur. Post sepulturam enim necesse erat et testamenta scrutari, et haereditatis divisionem, et alia huiusmodi. Et praecipue quia alii erant qui complere poterant huius funeris sepulturam. Vel, sicut Cyrillus exponit, super Lucam, discipulus ille non petiit quod patrem iam defunctum sepeliret, sed adhuc viventem in senectute sustentaret usquequo sepeliret. Quod dominus non concessit, quia erant alii qui eius curam habere poterant, linea parentelae adstricti.Referencing norms: Q101A4Ad2, assert-h80124a4dec917e2bab83cdc1fbdc916ccc513c05c4cf382c8d0098e52bb2c227
section/101-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4f8debab7f00d7e8b9c29b119488dc658f17482fb5cb93392538e8ed383b6f8LA
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum quod parentibus carnalibus ex pietate exhibemus, in Deum referimus, sicut et alia misericordiae opera quae quibuscumque proximis impendimus, Deo exhibita videntur secundum illud Matth. XXV, quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Et ideo si carnalibus parentibus nostra obsequia sunt necessaria, ut sine his sustentari non possint; nec nos ad aliquid contra Deum inducant, non debemus intuitu religionis eos deserere. Si autem sine peccato eorum obsequiis vacare non possumus; vel etiam si absque nostro obsequio possunt sustentari, licitum est eorum obsequia praetermittere ad hoc quod amplius religioni vacemus.Referencing norms: Q101A4Ad3, assert-h2696175b16ef2a3a257683541fbd63c632ffd50972a59b9f0d393a723ba67d43
section/101-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f67159ab668242906f8cef8f304e6fcc126ac15e9bd1b2ecd9243c9267539d36LA
Ad quartum dicendum quod aliud est dicendum de eo qui est adhuc in saeculo constitutus, et aliud de eo qui est iam in religione professus. Ille enim qui est in saeculo constitutus, si habet parentes qui sine ipso sustentari non possunt, non debet, eis relictis, religionem intrare, quia transgrederetur praeceptum de honoratione parentum. Quamvis dicant quidam quod etiam in hoc casu licite posset eos deserere, eorum curam Deo committens. Sed si quis recte consideret, hoc esset tentare Deum, cum habens ex humano consilio quid ageret, periculo parentes exponeret sub spe divini auxilii. Si vero sine eo parentes vitam transigere possent, licitum esset ei, desertis parentibus, religionem intrare. Quia filii non tenentur ad sustentationem parentum nisi causa necessitatis, ut dictum est. Ille vero qui iam est in religione professus, reputatur iam quasi mortuus mundo. Unde non debet occasione sustentationis parentum exire claustrum, in quo Christo consepelitur, et se iterum saecularibus negotiis implicare. Tenetur tamen, salva sui praelati obedientia et suae religionis statu, pium studium adhibere qualiter eius parentibus subveniatur.Referencing norms: Q101A4Ad4, assert-hf81835332f87855848bc20c06b302b3aa770c852240ee7e85a0ec78e42b437af
section/101-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:2134a34319fdffb8bed4ea7c43b02316f670074d50f3110ce5e38b26f3e8e206LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod occasione religionis sint praetermittenda pietatis officia in parentes. Dicit enim dominus, Luc. XIV, si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem, fratres, filios et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Unde et in laudem Iacobi et Ioannis, Matth. IV, dicitur quod, relictis retibus et patre, secuti sunt Christum. Et in laudem Levitarum dicitur, Deut. XXXIII, qui dixit patri suo et matri suae, nescio vos; et fratribus suis, ignoro illos; et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum. Sed ignorando parentes et alios consanguineos, vel etiam eos odiendo, necesse est quod praetermittantur pietatis officia. Ergo propter religionem officia pietatis sunt praetermittenda.Referencing norms: Q101A4Obiectio1, assert-h54466a7ece2f4543114c58e72a7fe4791059b56fa55c221526ad72f0e436baa0, assert-h8c82d8661cb3c109fc081899310e121a4e8db5e7dc1dc7e71dc6d947a8ed2ce2, assert-hd8e0d2762082998dc9e9d3c1aaa6ac76cf1dbcec4e0a93fa69923000ef271e97
section/101-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e668ba96a9b5d3f10e05e07e494882294a827798c0fa9c3746c5868387a1ba5eLA
Praeterea, Matth. VIII et Luc. IX dicitur quod dominus dicenti sibi, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum, respondit, sine ut mortui sepeliant mortuos suos. Tu autem vade et annuntia regnum Dei, quod pertinet ad religionem. Sepultura autem patris pertinet ad pietatis officium. Ergo pietatis officium est praetermittendum propter religionem.Referencing norms: Q101A4Obiectio2, assert-h0a514ab335ac4259b27c9a7a8252f6d025529a6ddf953b9588f9bfda98a3ad22
section/101-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c202d470f07f38718d7df7fc90d7439b6afef9f3487f783b13208d1fa9fc72ddLA
Praeterea, Deus per excellentiam dicitur pater noster. Sed sicut per pietatis obsequia colimus parentes, ita per religionem colimus Deum. Ergo praetermittenda sunt pietatis obsequia propter religionis cultum.Referencing norms: Q101A4Obiectio3, assert-h744173d9d3603212baa348c80320bed657ed21785e2250935f5d188a03604b91, assert-ha4a61ed401c7d89b33246cc166f071ddbf40bb12b53f25546ab8051ad9afa6f0
section/101-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:860b5321bc4f48952c00efce39840443b33e7b6655404453b98536b08afacfecLA
Praeterea, religiosi tenentur ex voto, quod transgredi non licet, suae religionis observantias implere. Secundum quas suis parentibus subvenire impediuntur, tum propter paupertatem, quia proprio carent; tum etiam propter inobedientiam, quia sine licentia suorum praelatorum eis claustrum exire non licet. Ergo propter religionem praetermittenda sunt pietatis officia in parentes.Referencing norms: Q101A4Obiectio4, assert-h794eaad83cd6889212c7e1e2d7707ef916e68eb77741ff9684db8636bc8b36b5
section/101-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a790360394f12118b44a87d63cf72959357599f4eadfabc879e81b68a7184e80LA
Respondeo dicendum quod religio et pietas sunt duae virtutes. Nulla autem virtus alii virtuti contrariatur aut repugnat, quia secundum philosophum, in praedicamentis, bonum non est bono contrarium. Unde non potest esse quod pietas et religio se mutuo impediant, ut propter unam alterius actus excludatur. Cuiuslibet enim virtutis actus, ut ex supra dictis patet, debitis circumstantiis limitatur, quas si praetereat, iam non erit virtutis actus, sed vitii. Unde ad pietatem pertinet officium et cultum parentibus exhibere secundum debitum modum. Non est autem debitus modus ut plus homo intendat ad colendum patrem quam ad colendum Deum, sed sicut Ambrosius dicit, super Luc., necessitudini generis divinae religionis pietas antefertur. Si ergo cultus parentum abstrahat nos a cultu Dei, iam non esset pietatis parentum insistere cultui contra Deum. Unde Hieronymus dicit, in epistola ad Heliodorum, per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem, ad vexillum crucis evola. Summum genus pietatis est in hac re fuisse crudelem. Et ideo in tali casu dimittenda sunt officia in parentes propter divinum religionis cultum. Si vero exhibendo debita obsequia parentibus non abstrahamur a divino cultu, hoc iam pertinebit ad pietatem. Et sic non oportebit propter religionem pietatem deserere.Referencing norms: Q101A4Respondeo, assert-he986c08fef8c47175834a4dc9fc29c1ee17449a2a481b910185c1250624e9c06
section/101-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c8c5803e9de3599b755456f60972cdf700ba9ed30478ca1c341e278c64fd7a97LA
Sed contra est quod dominus, Matth. XV, redarguit Pharisaeos, qui intuitu religionis honorem parentibus debitum subtrahere docebant.Referencing norms: assert-h23da5ff3cb19a6286a7353cdbe007c6f63f5cc699ee74c837e7801741f88e695
question/101/prooemium · paragraph
la · official · sha256:1b613a6c2da549a8da296dae7baa33a7d6335887e3f8b25328816cd642030332LA
Deinde, post religionem, considerandum est de pietate. Cuius opposita vitia ex ipsius consideratione innotescunt. Circa pietatem ergo quaeruntur quatuor. Primo, ad quos pietas se extendat. Secundo, quid per pietatem aliquibus exhibeatur. Tertio, utrum pietas sit specialis virtus. Quarto, utrum religionis obtentu sit pietatis officium praetermittendum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 102
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q102
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3102.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:113f2e93111ebe035995c72c6c84733bf59d443d2c02688fd88ffb24cfe2a2ab | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 25
section/102-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:689bf29550ad7803a258729d16de5e848cbe97f343a706bca2fed89895604652LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut supra dictum est quod religio per quandam supereminentiam pietas dicitur, et tamen pietas proprie dicta a religione distinguitur; ita etiam pietas per quandam excellentiam potest dici observantia, et tamen observantia proprie dicta a pietate distinguitur.Referencing norms: Q102A1Ad1, assert-h559ea15895f114076c0a9ec3206dd669c1215a56aca3da8bf6f097ce32f52302
section/102-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fd170de83598e9cddfe655ee3c754969c22e5c47a6948ca87bb106031981d7e8LA
Ad secundum dicendum quod aliquis ex hoc quod est in dignitate constitutus, non solum quandam status excellentiam habet, sed etiam quandam potestatem gubernandi subditos. Unde competit sibi ratio principii, prout est aliorum gubernator. Ex hoc autem quod aliquis habet perfectionem scientiae vel virtutis, non sortitur rationem principii quantum ad alios, sed solum quandam excellentiam in seipso. Et ideo specialiter quaedam virtus determinatur ad exhibendum honorem et cultum his qui sunt in dignitate constituti. Verum quia per scientiam et virtutem, et omnia alia huiusmodi, aliquis idoneus redditur ad dignitatis statum, reverentia quae propter quamcumque excellentiam aliquibus exhibetur, ad eandem virtutem pertinet.Referencing norms: Q102A1Ad2, assert-h76998dee9c770a6c8c5f48cd00abf04fda298962c27262c6107cd00a615b7b6e
section/102-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f10f2bc21a77ca1e434fa869f2ef4db74491c745da131f59deb3e13f6a098e1LA
Ad tertium dicendum quod ad iustitiam specialem proprie sumptam pertinet reddere aequale ei cui aliquid debetur. Quod quidem non potest fieri ad virtuosos, et ad eos qui bene statu dignitatis utuntur, sicut nec ad Deum, nec ad parentes. Et ideo ad quandam virtutem adiunctam hoc pertinet, non autem ad iustitiam specialem, quae est principalis virtus. Iustitia vero legalis se extendit ad actus omnium virtutum, ut supra dictum est.Referencing norms: Q102A1Ad3, assert-hbc752ce5aed764f6d92746ca0298c353756fcc4306ff46d6e1e840f5a8b7f7b3
section/102-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:35523298efbcbf2bbc9d7b3538e7f2ba5b3d9606061b7622f349f696bc984325LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod observantia non sit specialis virtus ab aliis distincta. Virtutes enim distinguuntur secundum obiecta. Sed obiectum observantiae non distinguitur ab obiecto pietatis. Dicit enim Tullius, in sua rhetorica, quod observantia est per quam homines aliqua dignitate antecedentes quodam cultu et honore dignantur. Sed cultum et honorem etiam pietas exhibet parentibus, qui dignitate antecedunt. Ergo observantia non est virtus distincta a pietate.Referencing norms: Q102A1Obiectio1, assert-h706c1b5d40670b9dbf7b3acdb090024d52d195ff206e86e409fc2dec1606388c, assert-h793ba6364efb9359d88051ab6c3974090df2592fe19a024c3c39cbf540bed9cc, assert-h9e716a6a8359cefe37712d88a73439ff4da008e1ff29e1c6a72cd91305f9a947
section/102-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:759099ba50f731a493bac6d2030e68809ab81a5dca35ba6fb4051a2f7c5e48c2LA
Praeterea, sicut hominibus in dignitate constitutis debetur honor et cultus, ita etiam eis qui excellunt in scientia et virtute. Sed non est aliqua specialis virtus per quam honorem et cultum exibeamus hominibus qui scientiae vel virtutis excellentiam habent. Ergo etiam observantia, per quam cultum et honorem exhibemus his qui nos in dignitate antecedunt, non est specialis virtus ab aliis distincta.Referencing norms: Q102A1Obiectio2, assert-h5d61f902b05725363db46031b7df13cedd884cc5453b0b17683fb57e5433e96d, assert-h89b33af50071201d68104056435ccdc1134f016d347ddf88ba21e37018caa843
section/102-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:616dd70259490902e77af7e5fd55d67dbd065be6b84ea23b0f20b393605d74d6LA
Praeterea, hominibus in dignitate constitutis multa debentur ad quae solvenda lex cogit, secundum illud Rom. XIII, reddite omnibus debita, cui tributum, tributum, et cetera. Ea vero ad quae per legem compellimur, pertinent ad iustitiam legalem, seu etiam ad iustitiam specialem. Ergo observantia non est per se specialis virtus ab aliis distincta.Referencing norms: Q102A1Obiectio3, assert-haf9188ead3b38d13fd15b4b334854a72dca5ef13cb015c1b72a19c045a7ef44d
section/102-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f2ccc0e5c8e80abfbbf1767dca3131d4acb0c2965199c8ae947a39a6c914dc1LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, necesse est ut eo modo per quendam ordinatum descensum distinguantur virtutes, sicut et excellentia personarum quibus est aliquid reddendum. Sicut autem carnalis pater particulariter participat rationem principii, quae universaliter invenitur in Deo; ita etiam persona quae quantum ad aliquid providentiam circa nos gerit, particulariter participat proprietatem patris, quia pater est principium et generationis et educationis et disciplinae, et omnium quae ad perfectionem humanae vitae pertinent. Persona autem in dignitate constituta est sicut principium gubernationis respectu aliquarum rerum, sicut princeps civitatis in rebus civilibus, dux autem exercitus in rebus bellicis, magister autem in disciplinis, et simile est in aliis. Et inde est quod omnes tales personae patres appellantur, propter similitudinem curae, sicut IV Reg. V, servi Naaman dixerunt ad eum, pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, et cetera. Et ideo sicut sub religione, per quam cultus tribuitur Deo, quodam ordine invenitur pietas, per quam coluntur parentes; ita sub pietate invenitur observantia, per quam cultus et honor exhibetur personis in dignitate constitutis.Referencing norms: Q102A1Respondeo, assert-h0e0ce2cc0e2876d1f7f12fb695a45652265a292a09bf6e92191b99e38d98939f
section/102-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0948081b436960d80af5c392e9e919a7ac33a6c22ba347f1d9ae8b84db7515b1LA
Sed contra est quod Tullius condividit observantiam aliis iustitiae partibus, quae sunt speciales virtutes.Referencing norms: assert-h6bc7c6cf9fe58a2d30d20e2643205369d4584d86611e5f731f923f24326eb052
section/102-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:13792fd9d05ebe85d4af0e2cf397a19c893be14d4af9521f4b38549df9552ab7LA
Ad primum ergo dicendum quod in cultu non solum intelligitur honor, sed etiam quaecumque alia pertinent ad decentes actus quibus homo ad alium ordinatur.Referencing norms: Q102A2Ad1, assert-h278147779268a4959d5491a774d0317366bd27b35ae6224c4500136ae6d6ba99
section/102-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bbbb73401be8a53c9bbe43e2ecca557b18823e094bd691154f2d540b8d6d5d6bLA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est debitum. Unum quidem legale, ad quod reddendum homo lege compellitur. Et sic debet homo honorem et cultum his qui sunt in dignitate constituti praelationem super ipsum habentes. Aliud autem est debitum morale, quod ex quadam honestate debetur. Et hoc modo debemus cultum et honorem his qui sunt in dignitate constituti, etiam si non simus eis subiecti.Referencing norms: Q102A2Ad2, assert-hd32703f424fbf61ff741a85009b1bf1ead5a2c432c4fe18c51102d868f079db1
section/102-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50cdef1507caa9b2d4f29f84de739c5e528ecbe027cd3188ffcbf3c3597ec478LA
Ad tertium dicendum quod excellentiae eorum qui sunt in dignitate constituti debetur honor ratione sublimioris gradus; timor autem ratione potestatis quam habent ad coercendum. Officio vero gubernationis ipsorum debetur obedientia, per quam subditi moventur ad imperium praesidentium; et tributa, quae sunt quaedam stipendia laboris ipsorum.Referencing norms: Q102A2Ad3, assert-h6c3981e2693b72d9d726f70b3f5bd33a1e454544e2d5e8cd5e241a3c93bae7e8
section/102-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dda6cd7b9c2e6a7621d434686e33ebe40c13acbb268948b179ecd67c925e2b8eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad observantiam non pertinet exhibere cultum et honorem his qui sunt in dignitate constituti. Quia ut Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, colere dicimur illas personas quas in quodam honore habemus, et sic idem videtur esse cultus quod honor. Inconvenienter igitur determinatur quod observantia exhibet in dignitate constitutis cultum et honorem.Referencing norms: Q102A2Obiectio1, assert-hcaafb9c0840bd5c7af7c62c36063f3051f2cc9d73092d7281c9edce96455aae2
section/102-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:733b74df764ec3170cd84de874de2190805b1453f4441b3d9592682516ac141cLA
Praeterea, ad iustitiam pertinet reddere debitum. Unde et ad observantiam, quae ponitur iustitiae pars. Sed cultum et honorem non debemus omnibus in dignitate constitutis, sed solum his qui super nos praelationem habent. Ergo inconvenienter determinatur quod eis observantia exhibet cultum et honorem.Referencing norms: Q102A2Obiectio2, assert-h3e53322f4ccb1fd596d9d5c938ab6e3bee06e635b725ffd5dd92706938848eb4, assert-h7f7c9f8c87ee5625ae72c844b47591d1eea05ba83dcee92b7b1008bcd66aa04f, assert-hcf4cb2ebed66cffc9674619dd4ea19091189b0babc44c6babea405e6fc46a6e6
section/102-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fce3df01af94ec5a5eaf13fbcd20da9156290b8554344d6cb8bd07a884032727LA
Praeterea, superioribus nostris in dignitate constitutis non solum debemus honorem, sed etiam timorem, et aliquam munerum largitionem, secundum illud ad Rom. XIII, reddite omnibus debita, et cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Debemus etiam eis reverentiam et subiectionem, secundum illud Heb. XIII, obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Non ergo convenienter determinatur quod observantia exhibet cultum et honorem.Referencing norms: Q102A2Obiectio3, assert-hcedc249c409b31adceeefa4909d8eeac8e5fc6cfed4574f9ba7fc6280884456c
section/102-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:01b5b1dbbc5bb2fa25c7d2cec68dc79ab9ebc71f16a1eee5d439274fba242ebbLA
Respondeo dicendum quod ad eos qui sunt in dignitate constituti pertinet gubernare subditos. Gubernare autem est movere aliquos in debitum finem, sicut nauta gubernat navem ducendo eam ad portum. Omne autem movens habet excellentiam quandam et virtutem supra id quod movetur. Unde oportet quod in eo qui est in dignitate constitutus, primo consideretur excellentia status, cum quadam potestate in subditos; secundo, ipsum gubernationis officium. Ratione igitur excellentiae, debetur eis honor, qui est quaedam recognitio excellentiae alicuius. Ratione autem officii gubernationis, debetur eis cultus, qui in quodam obsequio consistit dum scilicet aliquis eorum obedit imperio, et vicem beneficiis eorum pro suo modo rependit.Referencing norms: Q102A2Respondeo, assert-h2a55197dd3e9e10d7871d48910395bd09913dd3cf1cc64d2031cfcbeb56247f6
section/102-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:23d7ac7f2ea49eaa278146b936001a3dadfd6a868a95aa4a06f62c7917973c98LA
Sed contra est quod Tullius dicit, quod observantia est per quam homines aliqua dignitate antecedentes quodam cultu et honore dignantur.Referencing norms: assert-hba2339a4ddfc493dbc87affc2d22c2d1545d2e83e7c8c83487a4bd352409fb5e
section/102-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9fd593668789eb3a697a9b4fe239f83a81efd18da2c3b7b677003718a01a14fbLA
Ad primum ergo dicendum quod princeps comparatur ad patrem sicut universalis virtus ad particularem, quantum ad exteriorem gubernationem, non autem quantum ad hoc quod pater est principium generationis. Sic enim comparatur ad ipsum virtus divina, quae est omnium productiva in esse.Referencing norms: Q102A3Ad1, assert-hf48342a56738e98ec0719fca2271d1e365b80b0693810002f2a5e8600656229d
section/102-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f34dbdd6a210a0268e33450f5a2e65b29e6ef545ae3981bdeeebba17a64c82aLA
Ad secundum dicendum quod ex ea parte qua personae in dignitate constitutae ordinantur ad bonum commune, non pertinet earum cultus ad observantiam, sed ad pietatem, ut dictum est.Referencing norms: Q102A3Ad2, assert-hf1e5055eaf8af006fec77256397c74af01f491b70441349de324fa7a95586c9f
section/102-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ee6da1ed4c699f04f96fd6d0fa81be35f34981e14b471782e41950eaa3c48ddLA
Ad tertium dicendum quod exhibitio honoris vel cultus non solum est proportionanda personae cui exhibetur secundum se consideratae, sed etiam secundum quod ad exhibentes comparatur. Quamvis ergo virtuosi, secundum se considerati, sint magis digni honore quam personae parentum, tamen filii magis obligantur, propter beneficia suscepta et coniunctionem naturalem, ad exhibendum cultum et honorem parentibus quam extraneis virtuosis.Referencing norms: Q102A3Ad3, assert-h9b526f04b2598940d9362798e8d1e2f67fd266b6a4eb917f307789a498841267
section/102-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8e6d07cb91dd458812b0e894097df69e617439f6f7d94a1cb9c500d80d67ed31LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod observantia sit potior virtus quam pietas. Princeps enim, cui cultus per observantiam exhibetur, comparatur ad patrem, qui pietate colitur, sicut universalis gubernator ad particularem, nam familia, quam pater gubernat, est pars civitatis, quae gubernatur a principe. Sed universalis virtus potior est, et magis ei inferiora subduntur. Ergo observantia est potior virtus quam pietas.Referencing norms: Q102A3Obiectio1, assert-h24608d339cdf7a014f5d0e278aac64157c15069a595c35ea58b2dc3524427f0d, assert-h9a25f359de865cb69565fd263f07ce4e1f801312c143ee7fae31afa2df776f07
section/102-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf3fc67b3661a74ca2ab7f590b146b69c1eabbfac691256fc8dddc9c933db7f9LA
Praeterea, illi qui sunt in dignitate constituti curam gerunt boni communis. Consanguinei autem pertinent ad bonum privatum, quod est propter bonum commune contemnendum, unde laudabiliter aliqui seipsos pro bono communi periculis mortis exponunt. Ergo observantia, per quam exhibetur cultus his qui sunt in dignitate constituti, est potior virtus quam pietas, quae exhibet cultum personis sanguine coniunctis.Referencing norms: Q102A3Obiectio2, assert-h0112ff2e5c63eaee613edf3ef8bd44d605c8ac31747539336f87a22b35d70c83
section/102-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d00dbd5150f8645fc565d818a5dc1a532562dc50ec8a0a652f29f02ac15265a9LA
Praeterea, honor et reverentia maxime debetur virtuosis, post Deum. Sed virtuosis exhibetur honor et reverentia per observantiae virtutem, ut dictum est. Ergo observantia est praecipua post religionem.Referencing norms: Q102A3Obiectio3, assert-h72d830d74387851bac4e32fbd660b6dbe73005f2d45f551653f01e755b39c764, assert-hca4c75c39f193f277e0b86e3415b706e2bdf4697398e0049739c965f337bf1f5
section/102-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c21ef31630222565fbabb7f5e899572150dad795f56b4abb8984b9dec588a60cLA
Respondeo dicendum quod personis in dignitate constitutis potest aliquid exhiberi dupliciter. Uno modo, in ordine ad bonum commune, puta cum aliquis ei servit in administratione reipublicae. Et hoc iam non pertinet ad observantiam, sed ad pietatem, quae cultum exhibet non solum patri, sed etiam patriae. Alio modo exhibetur aliquid personis in dignitate constitutis pertinens specialiter ad personalem eorum utilitatem vel gloriam. Et hoc proprie pertinet ad observantiam secundum quod a pietate distinguitur. Et ideo comparatio observantiae ad pietatem necesse est quod attendatur secundum diversas habitudines diversarum personarum ad nos, quas respicit utraque virtus. Manifestum est autem quod personae parentum, et eorum qui sunt nobis sanguine iuncti, substantialius nobis coniunguntur quam personae quae sunt in dignitate constitutae, magis enim ad substantiam pertinet generatio et educatio, cuius principium est pater, quam exterior gubernatio, cuius principium sunt illi qui in dignitate constituuntur. Et secundum hoc, pietas observantiae praeeminet, inquantum cultum reddit personis magis coniunctis, quibus magis obligamur.Referencing norms: Q102A3Respondeo, assert-h46caa6156544f44f876fa4cf96376b68d38c5e7eaef96d61d4d021afda679eee
section/102-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fb3d30b54d0a7fbba8b5754ddb8d2cc251849a823b46f44ac3104797e99f97c0LA
Sed contra est quod praecepta legis dantur de actibus virtutum. Immediate autem post praecepta religionis, quae pertinent ad primam tabulam, subditur praeceptum de honoratione parentum, quod pertinet ad pietatem. Ergo pietas immediate sequitur religionem ordine dignitatis.Referencing norms: assert-hac3147bd73cb3ec58fd24a4fda79d03d25206fd910f4aacc230916d380bf5f10
question/102/prooemium · paragraph
la · official · sha256:1e92610af218104a532952bc11eb372e9ba3afdc39258645c926616c6c651f4cLA
Deinde considerandum est de observantia, et partibus eius. Per quae de oppositis vitiis erit manifestum. Circa observantiam autem quaeruntur tria. Primo, utrum observantia sit specialis virtus ab aliis distincta. Secundo, quid observantia exhibeat. Tertio, de comparatione eius ad pietatem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 103
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q103
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3102.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:e1df12a53fb5805359c00ad053289b9c84d6ef83c088cfc125878f3c92a18217 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/103-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a558c6e952eb0ee3a4f9cbdc1444d94caf2a5e5b39c78010e791995e3f4f3754LA
Ad primum ergo dicendum quod reverentia non est idem quod honor, sed ex una parte est principium motivum ad honorandum, inquantum scilicet aliquis ex reverentia quam habet ad aliquem, eum honorat; ex alia vero parte est honoris finis, inquantum scilicet aliquis ad hoc honoratur ut in reverentia habeatur ab aliis.Referencing norms: Q103A1Ad1, assert-h162057e0e631b6f90a1de17f216b1b05e8cdfa503f5beb8b8a538f64e982423e
section/103-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38bd41d59162a933f1cd597ba7b7b496693ffd1dab670fbe9c4e4d799e97f7edLA
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit, honor non est sufficiens virtutis praemium, sed nihil potest esse in humanis rebus et corporalibus maius honore, inquantum scilicet ipsae corporales res sunt signa demonstrativa excellentis virtutis. Est autem debitum bono et pulchro ut manifestetur, secundum illud Matth. V, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt, et pro tanto praemium virtutis dicitur honor.Referencing norms: Q103A1Ad2, assert-h35741b7c72e998731ac84da5e1ac05ef45bbc0d444da60c70600d086147d2e4f
section/103-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4a0ffed6a362fe444c83ddf1f62d2f4b82b9981d128a74a77bb4f3e31912e374LA
Ad tertium dicendum quod laus distinguitur ab honore dupliciter. Uno modo, quia laus consistit in solis signis verborum, honor autem in quibuscumque exterioribus signis. Et secundum hoc, laus in honore includitur. Alio modo, quia per exhibitionem honoris testimonium reddimus de excellentia bonitatis alicuius absolute, sed per laudem testificamur de bonitate alicuius in ordine ad finem, sicut laudamus bene operantem propter finem; honor autem est etiam optimorum, quae non ordinantur ad finem, sed iam sunt in fine; ut patet per philosophum, in I Ethic. Gloria autem est effectus honoris et laudis. Quia ex hoc quod testificamur de bonitate alicuius, clarescit eius bonitas in notitia plurimorum. Et hoc importat nomen gloriae, nam gloria dicitur quasi claria. Unde Rom. I, dicit quaedam Glossa Ambrosii quod gloria est clara cum laude notitia.Referencing norms: Q103A1Ad3, assert-h33bf7f0663064c51375ff8b3bd045e94c5149b25e51d75f4fac4a31d9e27bf3a
section/103-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3267784dea23591c641e9f22076ab329bd31da3e38e063b264d0ad5bfc786bc0LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod honor non importet aliquid corporale. Honor enim est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, ut potest accipi a philosopho, in I Ethic. Sed exhibitio reverentiae est aliquid spirituale, revereri enim est actus timoris, ut supra habitum est. Ergo honor est aliquid spirituale.Referencing norms: Q103A1Obiectio1, assert-h9e68854bb6d004d9824f53c2da5c1b02b2f853fbe850746f810dd336eb78bd11, assert-hd0d659f1cdc8b5ccf62358c365bb39e3c1531f7da35452f10ac91d91cd36f643
section/103-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3bacb500b0fab1a470ab6619557751f9b88387911c951426bf7a4dde4b09d13cLA
Praeterea, secundum philosophum, in IV Ethic., honor est praemium virtutis. Virtutis autem, quae principaliter in spiritualibus consistit, praemium non est aliquid corporale, cum praemium sit potius merito. Ergo honor non consistit in corporalibus.Referencing norms: Q103A1Obiectio2, assert-heeb8fb2dad2c9276a29d02e862e40bf23b7337aea48ed14b8dbaa57863942116
section/103-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:742875c55b821500ae9ef61f17f85c40809a0a7a0795b64c83dd2cff749e440bLA
Praeterea, honor a laude distinguitur, et etiam a gloria. Sed laus et gloria in exterioribus consistunt. Ergo honor consistit in interioribus et spiritualibus.Referencing norms: Q103A1Obiectio3, assert-h83292bbc7c6cc48eb66013820c4deabede1698a4a6df6fa27927cb3024411a6a, assert-hfe499eb55ddc60c54366240bf157dc891f550d84e3129ce3f888044140ac1788
section/103-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e98e9e8952208fca24ae162f1de70c289b354bd6f707cc915770ddfb68848235LA
Respondeo dicendum quod honor testificationem quandam importat de excellentia alicuius, unde homines qui volunt honorari, testimonium suae excellentiae quaerunt, ut per philosophum patet, in I et VIII Ethic. Testimonium autem redditur vel coram Deo, vel coram hominibus. Coram Deo quidem, qui inspector est cordium, testimonium conscientiae sufficit. Et ideo honor quoad Deum potest consistere in solo interiori motu cordis, dum scilicet aliquis recogitat vel Dei excellentiam, vel etiam alterius hominis coram Deo. Sed quoad homines aliquis non potest testimonium ferre nisi per aliqua signa exteriora, vel verborum, puta cum aliquis ore pronuntiat excellentiam alicuius; vel factis, sicut inclinationibus, obviationibus, et aliis huiusmodi; vel etiam exterioribus rebus, puta in exenniorum vel munerum oblatione, aut imaginum institutione, vel aliis huiusmodi. Et secundum hoc, honor in signis exterioribus et corporalibus consistit.Referencing norms: Q103A1Respondeo, assert-h305e65cbfde9933c0a926d545b64377e00458d825828234bf07b6c2280a0a4e7
section/103-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a913e8c24d67d68fa2c4cdad6938c1b1bf780785772690c92f6ac1b6de065e56LA
Sed contra est quod Hieronymus, exponens illud I ad Tim. V, qui bene praesunt presbyteri duplici honore etc., dicit, honor in praesentiarum vel pro eleemosyna, vel pro munere accipitur. Utrumque autem horum ad corporalia pertinet. Ergo honor in corporalibus consistit.Referencing norms: assert-h4fbb107926f2ef05fe71975c43be2e75a49415df1df1ed443b1100e9e6e80cfc
section/103-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:893c5b17736b08b7623bf01f6a611e0937f017b39594f9f8325c4ec2a6949c63LA
Ad primum ergo dicendum quod Angelus prohibuit Ioannem non a quacumque honoratione, sed ab honoratione adorationis latriae, quae debetur Deo. Vel etiam ab honoratione duliae, ut ostenderet ipsius Ioannis dignitatem, qua per Christum erat Angelis adaequatus, secundum spem gloriae filiorum Dei. Et ideo nolebat ab eo adorari tanquam superior.Referencing norms: Q103A2Ad1, assert-h2d60558f55936f20db4d1340819fdcdf9ac4a0105e94935a7c569cb9d41d4c3a
section/103-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9def8573e70fe521602e94b49333c8720e7ca239ce2fc86ea6fca9361009e50eLA
Ad secundum dicendum quod si praelati sunt mali, non honorantur propter excellentiam propriae virtutis, sed propter excellentiam dignitatis, secundum quam sunt Dei ministri. Et in eis etiam honoratur tota communitas, cui praesunt. Daemones autem sunt irrevocabiliter mali, et pro inimicis habendi magis quam honorandi.Referencing norms: Q103A2Ad2, assert-h2a0c10c23a3e38a97479d62e36278a0498908b3f5c08140d6bed0b3bc80c21dc
section/103-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:067f885fc591d93866e44d137b7f8ee751b7c520996534c1c39ff5ec0232e9f0LA
Ad tertium dicendum quod in quolibet invenitur aliquid ex quo potest aliquis eum superiorem reputare, secundum illud Philipp. II in humilitate superiores invicem arbitrantes. Et secundum hoc etiam omnes se invicem debent honore praevenire.Referencing norms: Q103A2Ad3, assert-h99d124609571585a7c4e1cc47599bfcc2d8d1d34bbadc4242489c4fe819626b2
section/103-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8443a9926f94dd6b5a5d34f0f5b9caf5db3a80585dc0a87ffc4d670942a9547bLA
Ad quartum dicendum quod privatae personae interdum honorantur a regibus, non quia sint eis superiores secundum ordinem dignitatis, sed propter aliquam excellentiam virtutis ipsarum. Et secundum hoc honorati sunt Tobias et Mardochaeus a regibus.Referencing norms: Q103A2Ad4, assert-h5c4ec2f8049b42f4edb153b8f7bfec1268ce5174050b93dd4ccf4c601b2961b2
section/103-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b017bdbfd04c37b0d3cf58a789515105a03addeb738eae6ec416393d0f04a466LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod honor non proprie debeatur superioribus. Angelus enim est superior quolibet homine viatore, secundum illud Matth. XI, qui minor est in regno caelorum, est maior Ioanne Baptista. Sed Angelus prohibuit Ioannem volentem se honorare, ut patet Apoc. ult. Ergo honor non debetur superioribus.Referencing norms: Q103A2Obiectio1, assert-h8b8a703771fb9df3b2acb7ad074c62858acf2eabd2346ed969b730de03584a70, assert-hfac5e72938d694f99406cfffef87d9a7c3d982464ac4f960f0b11643e51dc0f5
section/103-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:45f16df0ed443002cbb46a2d9a81eb15d5ab66b491e28125e76f2f6eb4376766LA
Praeterea, honor debetur alicui in testimonium virtutis, ut dictum est. Sed quandoque contingit quod superiores non sunt virtuosi. Ergo eis non debetur honor. Sicut nec Daemonibus, qui tamen superiores sunt nobis ordine naturae.Referencing norms: Q103A2Obiectio2, assert-h581f25803146560614cc7d98f1ce9a285976b02b3e1d0195b20b155d0cae6cce, assert-h9aa112a075519e067ebe55cbeb187677f0f6e4cffcc199e85610fb7ea0df5381
section/103-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b958f94ef98ae4d2a92b4156370e6c9d0b3c699e1c7494f71f96a358c8a588dcLA
Praeterea, apostolus dicit, Rom. XII, honore invicem praevenientes. Et I Pet. II, omnes honorate. Sed hoc non esset servandum si solis superioribus honor deberetur. Ergo honor non debetur proprie superioribus.Referencing norms: Q103A2Obiectio3, assert-h96a99f42f80b5b9fa52c4f96797548040d64457569e7fc4ff43d889d9de5b8b8, assert-hfa0c897808e6341950cda966ac9e43ef085915a254f3544005bd055d15f93744
section/103-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64e3a8f29d90040e3f5c8a947929ebc32997a93c1337b5dc937a449c1e02b7c2LA
Praeterea, Tobiae I dicitur quod Tobias habebat decem talenta ex his quibus erat honoratus a rege. Legitur etiam Esther VI, quod Assuerus honoravit Mardochaeum, et coram eo fecit clamari, hoc honore dignus est quem rex honorare voluerit. Ergo honor exhibetur etiam inferioribus. Et ita non videtur quod honor proprie superioribus debeatur.Referencing norms: Q103A2Obiectio4, assert-h023c83fb6e21c6dd0fc6f6c4485564251a9f856151d498060e15bb3275964c83
section/103-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d4d405577595cd6f9e589e104979610db523c9f3fc1b1c2ff12e19e072da3bb9LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, honor nihil est aliud quam quaedam protestatio de excellentia bonitatis alicuius. Potest autem alicuius excellentia considerari non solum per comparationem ad honorantem, ut scilicet sit excellentior eo qui honoratur, sed etiam secundum se, vel per comparationem ad aliquos alios. Et secundum hoc, honor semper debetur alicui propter aliquam excellentiam vel superioritatem. Non enim oportet quod ille qui honoratur sit excellentior honorante, sed forte quibusdam aliis; vel etiam ipso honorante quantum ad aliquid, et non simpliciter.Referencing norms: Q103A2Respondeo, assert-he84c596712bf87f58a023b6044b36d92764096a5c66d1eb63dc4f2ba427f3e2d
section/103-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c3687e296ed45f9aefd049a72a6dd6d3b7f3bdd86f7b77627313fb979a975ea3LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., quod honor debetur optimis.Referencing norms: assert-h8a15f215370941e34b393ebe7fa7943717af7e352d8a6b497b10ff9f2dc38b42
section/103-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:798118b1e240a29379e57ca2733810b164fb3c43434d328417f3449fbe04e376LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio per excellentiam dicitur pietas, inquantum Deus est per excellentiam pater; ita etiam latria per excellentiam dicitur dulia, inquantum Deus excellenter est dominus. Non autem creatura participat potentiam creandi, ratione cuius Deo debetur latria. Et ideo Glossa illa distinxit, attribuens latriam Deo secundum creationem, quae creaturae non communicatur; duliam vero secundum dominium, quod creaturae communicatur.Referencing norms: Q103A3Ad1, assert-hee38c6809d813d2ce46157311a1f30b7d73050ea89f19ff9d6f7072351b5b4f7
section/103-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3ee9b1a6906a647d7fc45eeea188b1de80f90df94c92507d0c6d38b654a4fd1LA
Ad secundum dicendum quod ratio diligendi proximum Deus est, non enim diligimus per caritatem in proximo nisi Deum, et ideo eadem caritas est qua diligitur Deus, et proximus. Sunt tamen aliae amicitiae, differentes a caritate, secundum alias rationes quibus homines amantur. Et similiter, cum sit alia ratio serviendi Deo et homini, aut honorandi utrumque, non est eadem virtus latria et dulia.Referencing norms: Q103A3Ad2, assert-h510f1795869d1f911945c52c6a5ea6425c516bdce94f75db07e6e3582bca45f9
section/103-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a5d5022313111a8ea452f6e0b246644bb4b303457ba1a7bfe2a3ecbe362b5adfLA
Ad tertium dicendum quod motus qui est in imaginem inquantum est imago, refertur in rem cuius est imago, non tamen omnis motus qui est in imaginem est in eam inquantum est imago. Et ideo quandoque est alius specie motus in imaginem, et motus in rem. Sic ergo dicendum est quod honor vel subiectio duliae respicit absolute quandam hominis dignitatem. Licet enim secundum illam dignitatem sit homo ad imaginem vel similitudinem Dei, non tamen semper homo, quando reverentiam alteri exhibet, refert hoc actu in Deum. Vel dicendum quod motus qui est in imaginem quodammodo est in rem, non tamen motus qui est in rem oportet quod sit in imaginem. Et ideo reverentia quae exhibetur alicui inquantum est ad imaginem, redundat quodammodo in Deum, alia tamen est reverentia quae ipsi Deo exhibetur, quae nullo modo pertinet ad eius imaginem.Referencing norms: Q103A3Ad3, assert-h45a7774d5153231d2ad029b7e6d46c752317a2605f6f326254ca3e02b61603f1
section/103-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:37aaea5a714d2f7be0b9945ffdc4709de329b3a1f8d8da951754cff8de5a5a6fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dulia non sit specialis virtus a latria distincta. Quia super illud Psalm., domine Deus meus, in te speravi, dicit Glossa, domine omnium per potentiam, cui debetur dulia, Deus per creationem, cui debetur latria. Sed non est distincta virtus quae ordinatur in Deum secundum quod est dominus, et secundum quod est Deus. Ergo dulia non est virtus distincta a latria.Referencing norms: Q103A3Obiectio1, assert-h9b15d87b38627cc691cf8dc3bf8cd81524905d82cefc85173b8bb9a472f0dd61, assert-hc3f7db0a472ad8058ebc5219435a44b1fb3ede34f8c1ee4e1e6c73c46ebd67fb
section/103-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:50d001b75734d2953f92113c0459a752ad4bccd338e68ece02c69a0dad59f214LA
Praeterea, secundum philosophum, in VIII Ethic., amari simile est ei quod est honorari. Sed eadem est virtus caritatis qua amatur Deus, et qua amatur proximus. Ergo dulia, qua honoratur proximus, non est alia virtus a latria, qua honoratur Deus.Referencing norms: Q103A3Obiectio2, assert-h7fbfb684a31be9d7a6395b37775f240541b0cf6edb8484cde8dda40fbfdfd462, assert-hf800bfd5705dbe4d8367640f9b6947ce824dc6d8e19d030226d9fcb5ed1e1a17
section/103-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:faf68e3f840003bb7c63f8db9e773638f749d8b653b4afa04f6a41ee12e2cd86LA
Praeterea, idem est motus quo aliquis movetur in imaginem, et in rem cuius est imago. Sed per duliam honoratur homo inquantum est ad Dei imaginem, dicitur enim Sap. II, de impiis quod non iudicaverunt honorem animarum sanctarum, quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. Ergo dulia non est alia virtus a latria, qua honoratur Deus.Referencing norms: Q103A3Obiectio3, assert-h90230601fc802508eb43664418247ac969d1f0baca72dceb78f0140b11998ce4, assert-h9d2c3a7913589bd92237cd5b6d74f03765878fb8088ff289553308900a7961a7
section/103-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e52d7ccad9dc45440c3069889fb66b2f81ebef855ea53184d1dfd1a073403c93LA
Respondeo dicendum quod, secundum ea quae supra dicta sunt, ubi est alia ratio debiti, ibi necesse est quod sit alia virtus quae debitum reddat. Alia autem ratione debetur servitus Deo, et homini, sicut alia ratione dominum esse competit Deo, et homini. Nam Deus plenarium et principale dominium habet respectu totius et cuiuslibet creaturae, quae totaliter eius subiicitur potestati, homo autem participat quandam similitudinem divini dominii, secundum quod habet particularem potestatem super aliquem hominem vel super aliquam creaturam. Et ideo dulia, quae debitam servitutem exhibet homini dominanti, alia virtus est a latria, quae exhibet debitam servitutem divino dominio. Et est quaedam observantiae species. Quia per observantiam honoramus quascumque personas dignitate praecellentes, per duliam autem proprie sumptam servi suos dominos venerantur; dulia enim Graece servitus dicitur.Referencing norms: Q103A3Respondeo, assert-ha4ea6eaaa83d5f36e35caaec2aa84f61ed65a6595b925a3e96470ec6ac42ebf5
section/103-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6f04de22e63b720db7df8407c0d644f5974f15d2e2d69ae19f413d002c19a475LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Civ. Dei, quod alia est servitus quae debetur hominibus, secundum quam praecepit apostolus servos dominis suis subditos esse, quae scilicet Graece dulia dicitur, alia vero latria, quae dicitur servitus pertinens ad colendum Deum.Referencing norms: assert-h119e62c22fe07f8c6f1200d8ab7798b71783ce7d9ea032f62d5d1c8bc30668d9
section/103-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8fb068e026608825abb2bde4bb5cd234a41438a05edc6f854c6919020c06a3afLA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de dulia communiter sumpta.Referencing norms: Q103A4Ad1, assert-h9d5bc864606a8aeac7d7bc9cb7269e315f5a9e73b50eff30b343f910eb9fcf6d
section/103-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2937dc000c73c02a23a55b20a47b1d895d15c1ab2f9830ae64e999cc51763cf0LA
Ad secundum dicendum quod hyperdulia est potissima species duliae communiter sumptae. Maxima enim reverentia debetur homini ex affinitate quam habet ad Deum.Referencing norms: Q103A4Ad2, assert-h10248d8923e1b21ca16cc54a41c1a99c8f96641e7122b1f0eaee77f2160d8894
section/103-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:78935d360c4f5ef0da9b56eb676774a2d08bff54101edf99f37c381aa8537b5eLA
Ad tertium dicendum quod creaturae irrationali in se consideratae non debetur ab homine aliqua subiectio vel honor, quin potius omnis talis creatura est naturaliter homini subiecta. Quod autem crux Christi honoretur, hoc fit eodem honore quo Christus honoratur, sicut purpura regis honoratur eodem honore quo rex, ut Damascenus dicit, in IV libro.Referencing norms: Q103A4Ad3, assert-h74d70e4dcd4653e3f1ae682a88bf0e028f74c578572f8139ba9bf22839ecb2bb
section/103-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c3cda5f9a871b039c8fe0fddadb50305cc30b491f2b14f8de7094d4572a6042LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dulia habeat diversas species. Per duliam enim exhibetur honor proximo. Diversa autem ratione honorantur diversi proximi, sicut rex, pater et magister, ut patet per philosophum, in IX Ethic. Cum ergo diversa ratio obiecti diversificet speciem virtutis, videtur quod dulia dividatur in virtutes specie differentes.Referencing norms: Q103A4Obiectio1, assert-h79de4199566cf1e2c24a987801b092cfbc7ca5dd72276e6d91120ee51b23659e
section/103-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4cb71aca852b681f5027c9069f4a5a3b9b29f0418adf14daa2b270c8a3a6f5dfLA
Praeterea, medium differt specie ab extremo, sicut pallidum ab albo et nigro. Sed hyperdulia videtur esse medium inter latriam et duliam, exhibetur enim creaturis quae habent specialem affinitatem ad Deum, sicut beatae virgini inquantum est mater Dei. Ergo videtur quod duliae sint species differentes, una quidem dulia simpliciter, alia vero hyperdulia.Referencing norms: Q103A4Obiectio2, assert-h860a3e0e20d89c18d1e05d13dd0f67666e7b6df30ece5e0380c7c5ad26aaacc8, assert-h94761ab06712a5ee73f6bf9f5637c228e2784bffd0c75a4aabe12445e1baa031
section/103-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b41a1bf8d7aab33fd0e0b6efdbdbba647f036c5c826f9777b9e3d5b7f3583301LA
Praeterea, sicut in creatura rationali invenitur imago Dei, ratione cuius honoratur, ita etiam in creatura irrationali invenitur vestigium Dei. Sed alia ratio similitudinis importatur in nomine imaginis, et in nomine vestigii. Ergo etiam oportet secundum hoc diversas species duliae attendi, praesertim cum quibusdam irrationabilibus creaturis honor exhibeatur, sicut ligno sanctae crucis, et aliis huiusmodi.Referencing norms: Q103A4Obiectio3, assert-h9c1d5c33752e12e6426bd93457e89f7ba32c278126d8a44079edd377b2ee162b, assert-hb38ac82d7f95bd3c1733f89263b5cd2d0477e47646552da8c46bae33d4550550
section/103-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:499ccc7b22a0d1dccd243370208196e8d6b2a166f1279b967e602d2669dfe14cLA
Respondeo dicendum quod dulia potest accipi dupliciter. Uno modo, communiter, secundum quod exhibet reverentiam cuicumque homini, ratione cuiuscumque excellentiae. Et sic continet sub se pietatem et observantiam, et quamcumque huiusmodi virtutem quae homini reverentiam exhibet. Et secundum hoc habebit partes specie diversas. Alio modo potest accipi stricte, prout secundum eam servus reverentiam exhibet domino, nam dulia servitus dicitur, ut dictum est. Et secundum hoc non dividitur in diversas species, sed est una specierum observantiae, quam Tullius ponit, eo quod alia ratione servus reveretur dominum, miles ducem, discipulus magistrum, et sic de aliis huiusmodi.Referencing norms: Q103A4Respondeo, assert-hb29eaa2c45b18602b12ae6e9cea684a7efb9a28b08d9970f776a2808a19da492
section/103-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c637bc7557764045acc299720bde17785ed0457b5a992b4e22b37d41da8cbe79LA
Sed contra est quod dulia contra latriam dividitur. Latria autem non dividitur per diversas species. Ergo nec dulia.Referencing norms: assert-hc5fecdf5b550e4c77249aa44c4c65aaef05ead05f4c1243edf1c91e4937936b5
question/103/prooemium · paragraph
la · official · sha256:308668b0623f4a17bf15fde0177f4829e046cbf16ffb178ce2fd32a11fbca5a3LA
Deinde considerandum est de partibus observantiae. Et primo, de dulia, quae exhibet honorem, et cetera ad hoc pertinentia, personis superioribus; secundo, de obedientia, per quam earum obeditur imperio. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum honor sit aliquid spirituale, vel corporale. Secundo, utrum honor debeatur solis superioribus. Tertio, utrum dulia, cuius est exhibere honorem et cultum superioribus, sit specialis virtus a latria distincta. Quarto, utrum per species distinguatur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 104
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q104
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3102.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:e081c7cd139ab072dd3c3e31954a5fef4a52e4ffcbd92a35b93e5d5a3192440a | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 51
section/104-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:879d6cea913b28443630d5629835ec1729e1b50038e905067bb6ab025d1ba0f8LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus reliquit hominem in manu consilii sui, non quia liceat ei facere omne quod velit, sed quia ad id quod faciendum est non cogitur necessitate naturae, sicut creaturae irrationales, sed libera electione ex proprio consilio procedente. Et sicut ad alia facienda debet procedere proprio consilio, ita etiam ad hoc quod obediat suis superioribus, dicit enim Gregorius, ult. Moral., quod dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus.Referencing norms: Q104A1Ad1, assert-h6c8341620275adb5195fc08bacf98f6f4bb019862fbc331537cfa5f037f5bf15
section/104-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6425ca734635713314f25f98e6c702e59eedc409fe2783b3fa00fe963924b807LA
Ad secundum dicendum quod divina voluntas est prima regula, qua regulantur omnes rationales voluntates, cui una magis appropinquat quam alia, secundum ordinem divinitus institutum. Et ideo voluntas unius hominis praecipientis potest esse quasi secunda regula voluntatis alterius obedientis.Referencing norms: Q104A1Ad2, assert-h01a25aa87ff7d5c75c0d080c414881f8d32a1ebfd86c00e883ece441102d2f31
section/104-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cae7af8744e624064c4947d17d040e71e3a432d2d4855156dcbb1d334f41d63cLA
Ad tertium dicendum quod aliquid potest iudicari gratuitum dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius operis, quia scilicet ad id homo non obligatur. Alio modo, ex parte operantis, quia scilicet libera voluntate hoc facit. Opus autem redditur virtuosum et laudabile et meritorium praecipue secundum quod ex voluntate procedit. Et ideo, quamvis obedire sit debitum, si prompta voluntate aliquis obediat, non propter hoc minuitur eius meritum, maxime apud Deum, qui non solum exteriora opera, verum etiam interiorem voluntatem videt.Referencing norms: Q104A1Ad3, assert-h8d62c035859ab4242974ebcff0f6de50593d0ba96a53f517c29c1585581d13bc
section/104-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d8c4a839e68b194cab67b47abe16c87a97d058845a76a16bd23fd234c7160792LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod unus homo non teneatur alii obedire. Non enim est aliquid faciendum contra institutionem divinam. Sed hoc habet divina institutio, ut homo suo consilio regatur, secundum illud Eccli. XV, Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Ergo non tenetur unus homo alteri obedire.Referencing norms: Q104A1Obiectio1, assert-h453c62e6527a7164b80596d5ae5c6b0f9f033f7e604ec306f8fb15672d0dfbf2, assert-hbb01c48200719c7dbf0c204b8f877f4956f57076182ef3bfe716f08971be2846
section/104-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:059996e86e80eb1881bb300a5d09cfcc85b22f695822bc9fb8f44fae0719c791LA
Praeterea, si aliquis alicui teneretur obedire, oporteret quod haberet voluntatem praecipientis tanquam regulam suae actionis. Sed sola divina voluntas, quae semper est recta, est regula humanae actionis. Ergo non tenetur homo obedire nisi Deo.Referencing norms: Q104A1Obiectio2, assert-h038594a4bbad2915b86879336b318e24bce99b89b211b683e2fad5f04630b053, assert-h666f6d6d39ee3574524a556267b36755d217f64fc5ea5fd46d7c5024b7a49bb5
section/104-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8d6caf2979239cf642dc1a7b3784a3d6f99367494e02a0387f8b489f931b977fLA
Praeterea, servitia, quanto sunt magis gratuita, tanto sunt magis accepta. Sed illud quod homo ex debito facit non est gratuitum. Si ergo homo ex debito teneretur aliis obedire in bonis operibus faciendis, ex hoc ipso redderetur minus acceptabile opus bonum quod ex obedientia fieret. Non ergo tenetur homo alteri obedire.Referencing norms: Q104A1Obiectio3, assert-h0a6d3b5aabfc1fac36ced765c212ebdea79f6577ddfd0da95b4cae2a967fab53, assert-hd242cb97b24c10a16d518ae5d6e3f5bb5872f4d0cf1cad6ef628841054ccf31f
section/104-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f2383ffeb05f57216438ea9657f18c0a3d5cad092e798cc74e3c35b6cc0756ecLA
Respondeo dicendum quod sicut actiones rerum naturalium procedunt ex potentiis naturalibus, ita etiam operationes humanae procedunt ex humana voluntate. Oportuit autem in rebus naturalibus ut superiora moverent inferiora ad suas actiones, per excellentiam naturalis virtutis collatae divinitus. Unde etiam oportet in rebus humanis quod superiores moveant inferiores per suam voluntatem, ex vi auctoritatis divinitus ordinatae. Movere autem per rationem et voluntatem est praecipere. Et ideo, sicut ex ipso ordine naturali divinitus instituto inferiora in rebus naturalibus necesse habent subdi motioni superiorum, ita etiam in rebus humanis, ex ordine iuris naturalis et divini, tenentur inferiores suis superioribus obedire.Referencing norms: Q104A1Respondeo, assert-heee5091112e4f1c0fa2814c6b444ebccd8c7634a690f84b03172e714e0d09bf1
section/104-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1a6187326646685f9a68f3a8b041b622feb033913684fa03a690254db20beaecLA
Sed contra est quod praecipitur ad Heb. ult., obedite praepositis vestris, et subiacete eis.Referencing norms: assert-he282407c615545f41733ef0bfa12a520e6b10a31b198ba55ded09a24bc88a1e5
section/104-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:416964664747a0f1bcc3d80fbbbdafbcf8b63d260ca38983d0cba908bae514f4LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet duas speciales rationes, ad quas duae speciales virtutes respiciunt, in uno et eodem materiali obiecto concurrere, sicut miles, defendendo castrum regis, implet opus fortitudinis non refugiens mortis pericula propter bonum, et opus iustitiae debitum servitium domino suo reddens. Sic igitur ratio praecepti, quam attendit obedientia, concurrit cum actibus omnium virtutum, non tamen cum omnibus virtutum actibus, quia non omnes actus virtutum sunt in praecepto, ut supra habitum est. Similiter etiam quaedam quandoque sub praecepto cadunt quae ad nullam aliam virtutem pertinent, ut patet in his quae non sunt mala nisi quia prohibita. Sic ergo, si obedientia proprie accipiatur, secundum quod respicit per intentionem formalem rationem praecepti, erit specialis virtus et inobedientia speciale peccatum. Secundum hoc ad obedientiam requiretur quod impleat aliquis actum iustitiae, vel alterius virtutis, intendens implere praeceptum, et ad inobedientiam requiretur quod actualiter contemnat praeceptum. Si vero obedientia large accipiatur pro executione cuiuscumque quod potest cadere sub praecepto, et inobedientia pro omissione eiusdem ex quacumque intentione, sic obedientia erit generalis virtus, et inobedientia generale peccatum.Referencing norms: Q104A2Ad1, assert-hf399e63cd9ec844447173e583d5d6a5583a24451e033707f3b0d67f6e172a776
section/104-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e6d01cf0d3316039eb3a6f80bee92b214e23f2d86a3866edf4bcbe70ca5cad8cLA
Ad secundum dicendum quod obedientia non est virtus theologica. Non enim per se obiectum eius est Deus, sed praeceptum superioris cuiuscumque, vel expressum vel interpretativum, scilicet simplex verbum praelati eius indicans voluntatem, cui obedit promptus obediens, secundum illud Tit. III, dicto obedire. Est autem virtus moralis, cum sit pars iustitiae, et est medium inter superfluum et diminutum. Attenditur autem eius superfluum non quidem secundum quantum, sed secundum alias circumstantias, inquantum scilicet aliquis obedit vel cui non debet vel in quibus sicut etiam supra de religione dictum est. Potest etiam dici quod sicut in iustitia superfluum est in eo qui retinet alienum, diminutum autem in eo cui non redditur quod debetur, ut philosophus dicit, in V Ethic.; ita etiam obedientia medium est inter superfluum quod attenditur ex parte eius qui subtrahit superiori obedientiae debitum, quia superabundat in implendo propriam voluntatem, diminutum autem ex parte superioris cui non obeditur. Unde secundum hoc, obedientia non erit medium duarum malitiarum, sicut supra de iustitia dictum est.Referencing norms: Q104A2Ad2, assert-h42cf8b9477e818b67d0ee0d92445faa4a3a17d79237e2099c40487b890283f61
section/104-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62eac5a9070b1efa132b59e3ed8f15110e00ae0dfd71553b79b1c56de42c2210LA
Ad tertium dicendum quod obedientia, sicut et quaelibet virtus, debet habere promptam voluntatem in suum proprium obiectum, non autem in id quod repugnans est ei. Proprium autem obiectum obedientiae est praeceptum, quod quidem ex alterius voluntate procedit. Unde obedientia reddit promptam hominis voluntatem ad implendam voluntatem alterius, scilicet praecipientis. Si autem id quod ei praecipitur sit propter se ei volitum, etiam absque ratione praecepti, sicut accidit in prosperis; iam ex propria voluntate tendit in illud, et non videtur illud implere propter praeceptum, sed propter propriam voluntatem. Sed quando illud quod praecipitur nullo modo est secundum se volitum, sed est, secundum se consideratum, propriae voluntati repugnans, sicut accidit in asperis; tunc omnino manifestum est quod non impletur nisi propter praeceptum. Et ideo Gregorius dicit, in libro Moral., quod obedientia quae habet aliquid de suo in prosperis, est nulla vel minor, quia scilicet voluntas propria non videtur principaliter tendere ad implendum praeceptum, sed ad assequendum proprium volitum, in adversis autem vel difficilibus est maior, quia propria voluntas in nihil aliud tendit quam in praeceptum. Sed hoc intelligendum est secundum illud quod exterius apparet. Secundum tamen Dei iudicium, qui corda rimatur, potest contingere quod etiam in prosperis obedientia, aliquid de suo habens, non propter hoc sit minus laudabilis, si scilicet propria voluntas obedientis non minus devote tendat ad impletionem praecepti.Referencing norms: Q104A2Ad3, assert-h35aeebc3c2b4661baa8ed56fe1919db62cbeee4137a7e17acf6e1d7f4c7ab2f7
section/104-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe7116297fe1544fbdb08caabcb3bd3190728fe4efddc9aa82193a8c661dae7aLA
Ad quartum dicendum quod reverentia directe respicit personam excellentem, et ideo secundum diversam rationem excellentiae, diversas species habet. Obedientia vero respicit praeceptum personae excellentis, et ideo est unius rationis. Sed quia propter reverentiam personae obedientia debetur eius praecepto, consequens est quod obedientia omnis sit eadem specie, ex diversis tamen specie causis procedens.Referencing norms: Q104A2Ad4, assert-h8e539dc6c74abc359211fa0afa2a4f85a5398e95c8c26aca37ddbd91ee93f051
section/104-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:75d94ebb64eacc09dc3ed4f381ee316d41a018a34c44d903fa805cefd8b6cd99LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod obedientia non sit specialis virtus. Obedientiae enim inobedientia opponitur. Sed inobedientia est generale peccatum, dicit enim Ambrosius quod peccatum est inobedientia legis divinae. Ergo obedientia non est specialis virtus, sed generalis.Referencing norms: Q104A2Obiectio1, assert-h99a44dfb7abc7fe74e91951db912c91174395253e0d4d0761348d7e1c65f09bd, assert-hedbb47f516b4710ef3ae3a7f5401ed50db3f76f3bf7bc3038178116c3b5f1c45
section/104-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9f5baffc2ca4a1628c3ffccbccc823355f378db0178ae3262dc1ca2c6378f54bLA
Praeterea, omnis virtus specialis aut est theologica, aut moralis. Sed obedientia non est virtus theologica, quia neque continetur sub fide, neque sub spe, neque sub caritate. Similiter etiam non est virtus moralis, quia non est in medio superflui et diminuti; quanto enim aliquis est magis obediens, tanto magis laudatur. Ergo obedientia non est specialis virtus.Referencing norms: Q104A2Obiectio2, assert-heedc038143a74c0a3157216974b2f5cc1d2337de611fec00db4e36b96db45553, assert-hfc4d46f440beddfe2fe7851d5bef516374f1e62c76608cf0a9660f2e4938b65d
section/104-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:31e3780836bfe0ad0976006b8831114aa7802fa40bdce71b05763daad4d44716LA
Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod obedientia tanto magis est meritoria et laudabilis quanto minus habet de suo. Sed quaelibet specialis virtus tanto magis laudatur quanto magis habet de suo, eo quod ad virtutem requiritur ut sit volens et eligens, sicut dicitur in II Ethic. Ergo obedientia non est specialis virtus.Referencing norms: Q104A2Obiectio3, assert-h61ea9addd56c061d1ebf596960470da7b54d494ca984ad779c284c1c3d1b0dfe, assert-had280a744b6db7a285aea2ceb6f67649b7db895e92e61ec899616f26d5990c03
section/104-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2952c6c069953998a0ff27e3bb2b463f34f285e735f7a97c30645b116779a33bLA
Praeterea, virtutes differunt specie secundum obiecta. Obiectum autem obedientiae esse videtur superioris praeceptum, quod multipliciter diversificari videtur, secundum diversos superioritatis gradus. Ergo obedientia est virtus generalis sub se multas virtutes speciales comprehendens.Referencing norms: Q104A2Obiectio4, assert-h2dca8edb01b45ad1cacc89e857387aa684e6d22cd51066b2dc4efdf82a0158c4
section/104-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0603a9c9b6c0eff2349d8a96150b827f3b767eb426fbe3e9960b352bf27b41aLA
Respondeo dicendum quod ad omnia opera bona quae specialem laudis rationem habent, specialis virtus determinatur, hoc enim proprie competit virtuti, ut opus bonum reddat. Obedire autem superiori debitum est secundum divinum ordinem rebus inditum, ut ostensum est, et per consequens est bonum, cum bonum consistat in modo, specie et ordine, ut Augustinus dicit, in libro de Nat. boni. Habet autem hic actus specialem rationem laudis ex speciali obiecto. Cum enim inferiores suis superioribus multa debeant exhibere, inter cetera hoc est unum speciale, quod tenentur eius praeceptis obedire. Unde obedientia est specialis virtus, et eius speciale obiectum est praeceptum tacitum vel expressum. Voluntas enim superioris, quocumque modo innotescat, est quoddam tacitum praeceptum, et tanto videtur obedientia promptior quanto praeceptum expressum obediendo praevenit, voluntate superioris intellecta.Referencing norms: Q104A2Respondeo, assert-h704c321f78e86df49e76507a4536b8fa1f06add147b820d61d48d8a75249f27b
section/104-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d756e1f6c40a4dad52c90d69c8017c17451d8c8bc96f04d5bb8bf480a1120f28LA
Sed contra est quod obedientia a quibusdam ponitur pars iustitiae, ut supra dictum est.Referencing norms: assert-hffa68f558bf9672fdfe009d721cc56c55ebbcaaf4bbe3dd2ca5d0400c48b7b73
section/104-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee936086362c0017527e54bb5489486dd4fdd8cfced2fa70f06e854d5954eb97LA
Ad primum ergo dicendum quod obedientia procedit ex reverentia, quae exhibet cultum et honorem superiori. Et quantum ad hoc, sub diversis virtutibus continetur, licet secundum se considerata, prout respicit rationem praecepti, sit una specialis virtus. Inquantum ergo procedit ex reverentia praelatorum, continetur quodammodo sub observantia. Inquantum vero procedit ex reverentia parentum, sub pietate. Inquantum vero procedit ex reverentia Dei, sub religione, et pertinet ad devotionem, quae est principalis actus religionis. Unde secundum hoc, laudabilius est obedire Deo quam sacrificium offerre. Et etiam quia in sacrificio immolatur aliena caro, per obedientiam autem propria voluntas, ut Gregorius dicit. Specialiter tamen in casu in quo loquebatur Samuel, melius fuisset Sauli obedire Deo quam animalia pinguia Amalecitarum in sacrificium offerre, contra Dei mandatum.Referencing norms: Q104A3Ad1, assert-h101daf189b0f3ad9b3c5fd5aec43c676df802e24cb832e105134fc1fa0a2f9e0
section/104-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:babbfa8090348df32f3b2c8376d09a51657a9f7b74477c3987c3749209557913LA
Ad secundum dicendum quod ad obedientiam pertinent omnes actus virtutum prout sunt in praecepto. Inquantum ergo actus virtutum operantur causaliter vel dispositive ad earum generationem et conservationem, intantum dicitur quod obedientia omnes virtutes menti inserit et custodit. Nec tamen sequitur quod obedientia sit simpliciter omnibus virtutibus prior, propter duo. Primo quidem, quia licet actus virtutis cadat sub praecepto, tamen potest aliquis implere actum virtutis non attendens ad rationem praecepti. Unde si aliqua virtus sit cuius obiectum sit naturaliter prius quam praeceptum, illa virtus dicitur naturaliter prior quam obedientia, ut patet de fide, per quam nobis divinae auctoritatis sublimitas innotescit, ex qua competit ei potestas praecipiendi. Secundo, quia infusio gratiae et virtutum potest praecedere, etiam tempore, omnem actum virtuosum. Et secundum hoc, neque tempore neque natura est obedientia omnibus aliis virtutibus prior.Referencing norms: Q104A3Ad2, assert-h145e510e818cf154056fd1226c697b268642e30fb4a29df03193a7a52f8a6557
section/104-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5605d72fe7a2a49d578014eee82f3345daa614412bd5e8fb982782171f45937aLA
Ad tertium dicendum quod duplex est bonum. Quoddam ad quod faciendum homo ex necessitate tenetur, sicut amare Deum, vel aliquid huiusmodi. Et tale bonum nullo modo debet propter obedientiam praetermitti. Est autem aliud bonum ad quod homo non tenetur ex necessitate. Et tale bonum debet homo quandoque propter obedientiam praetermittere, ad quam ex necessitate homo tenetur, quia non debet homo aliquid bonum facere culpam incurrendo. Et tamen, sicut ibidem Gregorius dicit, qui ab uno quolibet bono subiectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa ieiunet. Et sic per obedientiam et alia bona potest damnum unius boni recompensari.Referencing norms: Q104A3Ad3, assert-hc1090488198453f93e751d8969810d03d1fcf041799cafddbf53d2e942dbb3db
section/104-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b11e19254bc8b90da53157ec8dc5845514620948d7f0097156b70a9ac143cacaLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod obedientia sit maxima virtutum. Dicitur enim I Reg. XV, melior est obedientia quam victimae. Sed oblatio victimarum pertinet ad religionem, quae est potissima inter omnes virtutes morales, ut ex supra dictis patet. Ergo obedientia est potissima inter virtutes.Referencing norms: Q104A3Obiectio1, assert-h3dfe71d1ac2dcaa0471b6808a2416c43f40bb32d57efc3126e3f4631d1a7d417, assert-h518273a462a4cae6e36015b1309d30fbd7d44e2044c16c8f631b602967a153cb
section/104-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:49f6b0d161ed0ea6df89e037f077649bbde4b947e9d25448dd4c2b89fb16f02cLA
Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod obedientia sola virtus est quae virtutes ceteras menti inserit, insertasque custodit. Sed causa est potior effectu. Ergo obedientia est potior omnibus virtutibus.Referencing norms: Q104A3Obiectio2, assert-h9ba4c89229d24fa6e878ef52e164b65612c279e60014203801f6a2476da95665, assert-h9f56f4c40f25d10937de8c15b666e10b4a9463b9039b01261e20243bf4541230
section/104-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a51a368abc9bceefb7bf4263860ed94616452a58a4f8e8145a06c65d3079987dLA
Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod nunquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti. Sed non praetermittitur aliquid nisi pro meliori. Ergo obedientia, pro qua praetermittuntur bona aliarum virtutum, est virtutibus aliis melior.Referencing norms: Q104A3Obiectio3, assert-h6521f46e4bb8d094345b05a5da2e4f259b0a892c30a589ac6e749e893f5b0ab8, assert-h854b2fbc64eff39edbd474f52051beedd9022a2b1711ac9cc887f8730f442dc3
section/104-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea4fcd84ae578272c04bd9e8f28c8e032b1b241c3e34fc422470825dd5212e5dLA
Respondeo dicendum quod sicut peccatum consistit in hoc quod homo, contempto Deo, commutabilibus bonis inhaeret; ita meritum virtuosi actus consistit e contrario in hoc quod homo, contemptis bonis creatis, Deo inhaeret. Finis autem potior est his quae sunt ad finem. Si ergo bona creata propter hoc contemnantur ut Deo inhaereatur, maior est laus virtutis ex hoc quod Deo inhaeret quam ex hoc quod bona terrena contemnit. Et ideo illae virtutes quibus Deo secundum se inhaeretur, scilicet theologicae, sunt potiores virtutibus moralibus, quibus aliquid terrenum contemnitur ut Deo inhaereatur. Inter virtutes autem morales, tanto aliqua potior est quanto maius aliquid contemnit ut Deo inhaereat. Sunt autem tria genera bonorum humanorum quae homo potest contemnere propter Deum, quorum infimum sunt exteriora bona; medium autem sunt bona corporis; supremum autem sunt bona animae, inter quae quodammodo praecipuum est voluntas, inquantum scilicet per voluntatem homo omnibus aliis bonis utitur. Et ideo, per se loquendo, laudabilior est obedientiae virtus, quae propter Deum contemnit propriam voluntatem, quam aliae virtutes morales, quae propter Deum aliqua alia bona contemnunt. Unde Gregorius dicit, in ult. Moral., quod obedientia victimis iure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Unde etiam quaecumque alia virtutum opera ex hoc meritoria sunt apud Deum quod sint ut obediatur voluntati divinae. Nam si quis etiam martyrium sustineret, vel omnia sua pauperibus erogaret, nisi haec ordinaret ad impletionem divinae voluntatis, quod recte ad obedientiam pertinet, meritoria esse non possent, sicut nec si fierent sine caritate, quae sine obedientia esse non potest. Dicitur enim I Ioan. II, quod qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, qui autem servat verba eius, vere in hoc caritas Dei perfecta est. Et hoc ideo est quia amicitia facit idem velle et nolle.Referencing norms: Q104A3Respondeo, assert-h1ca4da4aefbaa7f031f579fcad3783f060c9c01f9653542e8d7d81406876ccff
section/104-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:16b3a128f09328a485fba87f0e8a1bf42e4b4f897fe2b6bc2a503a5a5f01f955LA
Sed contra est quod obedientia habet laudem ex eo quod ex caritate procedit, dicit enim Gregorius, ult. Moral., quod obedientia non servili metu, sed caritatis affectu servanda est, non timore poenae, sed amore iustitiae. Ergo caritas est potior virtus quam obedientia.Referencing norms: assert-h4521bde2265a469bdaa5da2b4972809a85f6956175c86898b038030a85071bae
section/104-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6338e8e51beb7834a557dc5457e0289e9ef8c202a62357179b062789d70ae9a8LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus caecis dixit ut miraculum occultarent, non quasi intendens eos per virtutem divini praecepti obligare, sed, sicut Gregorius dicit, XIX Moral., servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultare desiderent; et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti.Referencing norms: Q104A4Ad1, assert-he783fac35748542e2461bf409cd0dadf6c93ee87ef2b4999f3b151e4a47e1a8e
section/104-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dfec0d47726deac80f5e319217ff3e6a081247afba62010da251c0f13ce23c49LA
Ad secundum dicendum quod sicut Deus nihil operatur contra naturam, quia haec est natura uniuscuiusque rei quod in ea Deus operatur, ut habetur in Glossa Rom. XI, operatur tamen aliquid contra solitum cursum naturae; ita etiam Deus nihil potest praecipere contra virtutem, quia in hoc principaliter consistit virtus et rectitudo voluntatis humanae quod Dei voluntati conformetur et eius sequatur imperium, quamvis sit contra consuetum virtutis modum. Secundum hoc ergo, praeceptum Abrahae factum quod filium innocentem occideret, non fuit contra iustitiam, quia Deus est auctor mortis et vitae. Similiter nec fuit contra iustitiam quod mandavit Iudaeis ut res Aegyptiorum acciperent, quia eius sunt omnia, et cui voluerit dat illa. Similiter etiam non fuit contra castitatem praeceptum ad Osee factum ut mulierem adulteram acciperet, quia ipse Deus est humanae generationis ordinator, et ille est debitus modus mulieribus utendi quem Deus instituit. Unde patet quod praedicti nec obediendo Deo, nec obedire volendo, peccaverunt.Referencing norms: Q104A4Ad2, assert-h6223ad6b1db91a91340b881a5f465e887d347914008bb83de1de956394cee59d
section/104-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:10e20fe41bde3a35d44afc12b2092ab7430f89414481b951d7e2d4047aa582a1LA
Ad tertium dicendum quod etsi non semper teneatur homo velle quod Deus vult, semper tamen tenetur velle quod Deus vult eum velle. Et hoc homini praecipue innotescit per praeceptum divinum. Et ideo tenetur homo in omnibus divinis praeceptis obedire.Referencing norms: Q104A4Ad3, assert-h7800f9db8611148756e6ca9337de79c40fab20622d7e1240b8baab4bfed16cf9
section/104-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1993af52dbcb76c0d6ece30fb198680703fde4a2ac401e6f0e70b3dbf9857e15LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non in omnibus sit Deo obediendum. Dicitur enim Matth. IX, quod dominus duobus caecis curatis praecepit dicens, videte ne quis sciat. Illi autem, exeuntes, diffamaverunt eum per totam terram illam. Nec tamen ex hoc inculpantur. Ergo videtur quod non teneamur in omnibus obedire Deo.Referencing norms: Q104A4Obiectio1, assert-hc3a27b29266614a54d8a2fe2f9094fc12e8de54ef084caf77dcd0541d131bb17
section/104-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e064f2f436d5388328b485f624b077330f2224dcb1d6bd3abed2c0ae90320109LA
Praeterea, nullus tenetur aliquid facere contra virtutem. Sed inveniuntur quaedam praecepta Dei contra virtutem, sicut quod praecepit Abrahae quod occideret filium innocentem, ut habetur Gen. XXII, et Iudaeis ut furarentur res Aegyptiorum, ut habetur Exod. XI, quae sunt contra iustitiam; et Osee quod acciperet mulierem adulteram, quod est contra castitatem. Ergo non in omnibus est obediendum Deo.Referencing norms: Q104A4Obiectio2, assert-h60dbcedb6a2ddbd7482d38e335cc560c88775d41f8d7d4cca121e98c5f8c6da6, assert-hc35f8d8ef2c8ea0c5ffa6bdf3d0c7dfc0edf7c5751b74b1598ed695ca9fe3dfb
section/104-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a86f5b322eceef648cc35919725cc369f6fac4be7c52ed757314719e662038f9LA
Praeterea, quicumque obedit Deo, conformat voluntatem suam voluntati divinae etiam in volito. Sed non quantum ad omnia tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae in volito, ut supra habitum est. Ergo non in omnibus tenetur homo Deo obedire.Referencing norms: Q104A4Obiectio3, assert-h047ac2e436cab6eeb4970b302786e8b759af9d5f22e8ff41b7c48394e4aacc33, assert-hb09827de679e982ff9dfdfb45af7f1c2490e50b7df58781655dd398fc469dd91
section/104-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eb4f14fa8e53b9c9efc60ddd93641ce7a6691d886f1207a6c2c9b7f5cf2ca108LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ille qui obedit movetur per imperium eius cui obedit, sicut res naturales moventur per suos motores. Sicut autem Deus est primus motor omnium quae naturaliter moventur, ita etiam est primus motor omnium voluntatum, ut ex supra dictis patet. Et ideo sicut naturali necessitate omnia naturalia subduntur divinae motioni, ita etiam quadam necessitate iustitiae omnes voluntates tenentur obedire divino imperio.Referencing norms: Q104A4Respondeo, assert-hb6a3110ff109100473073a52acafbb35ef2c199186fc07af3d83c5d54a0b1b9f
section/104-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c30a2033029dbe878318b6bec6ec2b191f578b8f2ff7356a2e07b2c7f0d30633LA
Sed contra est quod dicitur Exod. XXIV, omnia quae locutus est dominus faciemus, et erimus obedientes.Referencing norms: assert-h2d4a8f94c378ffe494c167cb0c4ab5eb488f70e91e7093ed82af6cf9ca45189f
section/104-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ffed6b301a6926cd36ab592f89ec0aa87eebaf83d6aa54a991eb0329c78416d7LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod apostolus dixit, per omnia, intelligendum est quantum ad illa quae pertinent ad ius patriae vel dominativae potestatis.Referencing norms: Q104A5Ad1, assert-hf8c7823126f784b17243aa4d6993dee03747d8bad716b18d14e61f2194af54d2
section/104-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d060ce4e95aacb1a1b998a9de704d956596abff29869fd2cef645bf841499365LA
Ad secundum dicendum quod Deo subiicitur homo simpliciter quantum ad omnia, et interiora et exteriora, et ideo in omnibus ei obedire tenetur. Subditi autem non subiiciuntur suis superioribus quantum ad omnia, sed quantum ad aliqua determinate. Et quantum ad illa, medii sunt inter Deum et subditos. Quantum ad alia vero, immediate subduntur Deo, a quo instruuntur per legem naturalem vel scriptam.Referencing norms: Q104A5Ad2, assert-h80253b887445a9979d753e71ffb8326be5bcb82d795474d183485ea6304cb544
section/104-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1075f28795059d904730c19ed13ded0340093713c3f7fc8b62f889026f2ff893LA
Ad tertium dicendum quod religiosi obedientiam profitentur quantum ad regularem conversationem, secundum quam suis praelatis subduntur. Et ideo quantum ad illa sola obedire tenentur quae possunt ad regularem conversationem pertinere. Et haec est obedientia sufficiens ad salutem. Si autem etiam in aliis obedire voluerint, hoc pertinebit ad cumulum perfectionis, dum tamen illa non sint contra Deum, aut contra professionem regulae; quia talis obedientia esset illicita. Sic ergo potest triplex obedientia distingui, una sufficiens ad salutem, quae scilicet obedit in his ad quae obligatur; alia perfecta, quae obedit in omnibus licitis; alia indiscreta, quae etiam in illicitis obedit.Referencing norms: Q104A5Ad3, assert-he3e2d672d0fbf57a6b0a311bfe8307e0b9bde121c83f7f834d97d96d536a3f33
section/104-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1886326c930b684afa9a098b48ff82066cd92b2aae51ad7a2e1bd311ebce743dLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod subditi teneantur suis superioribus in omnibus obedire. Dicit enim apostolus, ad Coloss. III, filii, obedite parentibus per omnia. Et postea subdit, servi, obedite per omnia dominis carnalibus. Ergo, eadem ratione, alii subditi debent suis praelatis in omnibus obedire.Referencing norms: Q104A5Obiectio1, assert-he7406704e194a61e89977d8b1502e94a270db77b5be7dc745c58e238f7b75827
section/104-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:43dfa446b08c5afd95d7a7ec587839b31dfa5e447c86956c05a7e68437ff76baLA
Praeterea, praelati sunt medii inter Deum et subditos, secundum illud Deut. V, ego sequester et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius. Sed ab extremo in extremum non pervenitur nisi per medium. Ergo praecepta praelati sunt reputanda tanquam praecepta Dei. Unde et apostolus dicit, Gal. IV, sicut Angelum Dei accepistis me, sicut Christum Iesum; et I ad Thess. II, cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum Dei. Ergo sicut Deo debet homo in omnibus obedire, ita etiam et praelatis.Referencing norms: Q104A5Obiectio2, assert-h0933f491dfdf7a42abe61f7494598dd0e528bc4a670847bca6d8dc202d849e67, assert-h5cb5e7d069b5df4f715091f98b6b16788fc7f0bd9711efed95bfbe15384c4ea3, assert-h74c52937247ca00a2ce035d5a1711a4d3bbdd7344a95fa1d418c9a3bf3c13652, assert-h8f827b9f4accbff692e1377e4c83e32b3d82383cfd0e24f8480275bd160cb520
section/104-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c9ceb4cbbb7c31b8a7a0de360c53f93fadae18b8131e456840f4201765e61883LA
Praeterea, sicut religiosi profitendo vovent castitatem et paupertatem, ita et obedientiam. Sed religiosus tenetur quantum ad omnia servare castitatem et paupertatem. Ergo similiter quantum ad omnia tenetur obedire.Referencing norms: Q104A5Obiectio3, assert-h9d1e63f42bf436eae6527b755b8c4c87b97d4dceb3fc58c281fac8f0b3a46aa2, assert-he116196215ec41faf71bae6e6acccf9c152bece18699986f39b26138524c8a22
section/104-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:36a652a83a282955375f405da7bb8b56cbe6e02a827ef4e4c387f2dbbfa59a56LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, obediens movetur ad imperium praecipientis quadam necessitate iustitiae, sicut res naturalis movetur ex virtute sui motoris necessitate naturae. Quod autem aliqua res naturalis non moveatur a suo motore, potest contingere dupliciter. Uno modo, propter impedimentum quod provenit ex fortiori virtute alterius moventis, sicut lignum non comburitur ab igne si fortior vis aquae impediat. Alio modo, ex defectu ordinis mobilis ad motorem, quia etsi subiiciatur eius actioni quantum ad aliquid, non tamen quantum ad omnia, sicut humor quandoque subiicitur actioni caloris quantum ad calefieri, non autem quantum ad exsiccari sive consumi. Et similiter ex duobus potest contingere quod subditus suo superiori non teneatur in omnibus obedire. Uno modo, propter praeceptum maioris potestatis. Ut enim dicitur Rom. XIII, super illud, qui resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt, dicit Glossa, si quid iusserit curator, numquid tibi faciendum est si contra proconsulem iubeat? Rursum, si quid ipse proconsul iubeat, et aliud imperator, numquid dubitatur, illo contempto, illi esse serviendum? Ergo, si aliud imperator, aliud Deus iubeat, contempto illo, obtemperandum est Deo. Alio modo, non tenetur inferior suo superiori obedire, si ei aliquid praecipiat in quo ei non subdatur. Dicit enim Seneca, in III de Benefic., errat si quis existimat servitutem in totum hominem descendere. Pars eius melior excepta est. Corpora obnoxia sunt et adscripta dominis, mens quidem est sui iuris. Et ideo in his quae pertinent ad interiorem motum voluntatis, homo non tenetur homini obedire, sed solum Deo. Tenetur autem homo homini obedire in his quae exterius per corpus sunt agenda. In quibus tamen etiam, secundum ea quae ad naturam corporis pertinent, homo homini obedire non tenetur, sed solum Deo, quia omnes homines natura sunt pares, puta in his quae pertinent ad corporis sustentationem et prolis generationem. Unde non tenentur nec servi dominis, nec filii parentibus obedire de matrimonio contrahendo vel virginitate servanda, aut aliquo alio huiusmodi. Sed in his quae pertinent ad dispositionem actuum et rerum humanarum, tenetur subditus suo superiori obedire secundum rationem superioritatis, sicut miles duci exercitus in his quae pertinent ad bellum; servus domino in his quae pertinent ad servilia opera exequenda; filius patri in his quae pertinent ad disciplinam vitae et curam domesticam; et sic de aliis.Referencing norms: Q104A5Respondeo, assert-h1b64169fe1bfd1695f36d18041e2e1b95b086cbfae1dbd87e64cf8c53f8fa719
section/104-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:012864c3d0b0a16f4d6d28ada71587933692b4e5898b505214efe78bb2829e2eLA
Sed contra est quod dicitur Act. V, obedire oportet Deo magis quam hominibus. Sed quandoque praecepta praelatorum sunt contra Deum. Ergo non in omnibus praelatis est obediendum.Referencing norms: assert-hbd9d7847a64497684c00bd222e48c1736768fbabb8ac88491dc2303cd7889131
section/104-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dcc716644d6558326a12dd4a92ea3031017b5ac8aa8f18b85fb0953e3e75a617LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, servitus qua homo homini subiicitur ad corpus pertinet, non ad animam, quae libera manet. Nunc autem, in statu huius vitae, per gratiam Christi liberamur a defectibus animae, non autem a defectibus corporis, ut patet per apostolum, Rom. VII, qui dicit de seipso quod mente servit legi Dei, carne autem legi peccati. Et ideo illi qui fiunt filii Dei per gratiam, liberi sunt a spirituali servitute peccati, non autem a servitute corporali, qua temporalibus dominis tenentur adstricti, ut dicit Glossa, super illud I ad Tim. VI, quicumque sunt sub iugo servi, et cetera.Referencing norms: Q104A6Ad1, assert-hf42fbd41eb46d64d3b56c80b03905817e46de790981473845a22fd981c6b6b8d
section/104-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b362740b841e933241d68cb88f001482fc18b33308252f29c63cf0ba881a9c75LA
Ad secundum dicendum quod lex vetus fuit figura novi testamenti, et ideo debuit cessare, veritate veniente. Non autem est simile de lege humana, per quam homo subiicitur homini. Et tamen etiam ex lege divina homo tenetur homini obedire.Referencing norms: Q104A6Ad2, assert-h21975b604708d7a1523a69803271431a2575c186014b1e4aba6a93e3a2c06001
section/104-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:977aafeadcd038b9f012a391d55b8e082014705ddf968d32af3c9cd4b08c7ab2LA
Ad tertium dicendum quod principibus saecularibus intantum homo obedire tenetur, inquantum ordo iustitiae requirit. Et ideo si non habeant iustum principatum sed usurpatum, vel si iniusta praecipiant, non tenentur eis subditi obedire, nisi forte per accidens, propter vitandum scandalum vel periculum.Referencing norms: Q104A6Ad3, assert-h594c1ccc94b1e8239693a5b68c994fe38154a8c3c6a9f95926fb7bc33078c698
section/104-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bc838ded2de72bc07b11c341ee15abe2f0fcdb8ea1d8c650f61ccc4a28f64708LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Christiani non teneantur saecularibus potestatibus obedire. Quia super illud Matth. XVII, ergo liberi sunt filii, dicit Glossa, si in quolibet regno filii illius regis qui regno illi praefertur sunt liberi, tunc filii regis cui omnia regna subduntur, in quolibet regno liberi esse debent. Sed Christiani per fidem Christi facti sunt filii Dei, secundum illud Ioan. I, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Ergo non tenentur potestatibus saecularibus obedire.Referencing norms: Q104A6Obiectio1, assert-h28e6eac91af7089581dad4fe91684f4fe4fc71b511e37f0475176b19614920c4, assert-hec2be35e03b4e861d6d64a52cce447d56bd170b899e53a27317b034e470e6f28
section/104-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6e96b1021806ccf74934394ea39fbcd67034fd6839fac04578483b3edb1ae020LA
Praeterea, Rom. VII dicitur, mortificati estis legi per corpus Christi, et loquitur de lege divina veteris testamenti. Sed minor est lex humana, per quam homines potestatibus saecularibus subduntur, quam lex divina veteris testamenti. Ergo multo magis homines, per hoc quod sunt facti membra corporis Christi, liberantur a lege subiectionis qua saecularibus principibus adstringebantur.Referencing norms: Q104A6Obiectio2, assert-ha7629d7203c627c85e455a60a256daa577d598c981ca695b046883d916398414, assert-hb00428a424bcfa7b1bf2bfb17d4721e1b0950a0ddd467f0ac5c3805865e94a5d
section/104-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:afdb44f3e54c6dc3eab5dc0c9d7099ae500fcd61661d93e6596de500590e14e6LA
Praeterea, latronibus, qui per violentiam opprimunt, homines obedire non tenentur. Sed Augustinus dicit, IV de Civ. Dei, remota iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia? Cum igitur dominia saecularia principum plerumque cum iniustitia exerceantur, vel ab aliqua iniusta usurpatione principium sumpserint, videtur quod non sit principibus saecularibus obediendum a Christianis.Referencing norms: Q104A6Obiectio3, assert-h0f1de4b22a273528cb1005d58bd0f0cc7a47459d7a82f4aeb52d140035845fdf, assert-hcfb370226b9d8d1e924211f09be6265de5947de7beb53df598afb49d3dca497e
section/104-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:926895b6b4e8451915147495c7e91ea6b67d6524b00b932023716453ac3b54bfLA
Respondeo dicendum quod fides Christi est iustitiae principium et causa, secundum illud Rom. III, iustitia Dei per fidem Iesu Christi. Et ideo per fidem Christi non tollitur ordo iustitiae, sed magis firmatur. Ordo autem iustitiae requirit ut inferiores suis superioribus obediant, aliter enim non posset humanarum rerum status conservari. Et ideo per fidem Christi non excusantur fideles quin principibus saecularibus obedire teneantur.Referencing norms: Q104A6Respondeo, assert-h202c39ed14a8510e67fb9cbab221c4f80da5eee00794edaec08823c0900d8504
section/104-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a51b0f0891e026fe51512c66a79fdbea5cc57fa916a586afb372b6415b6ad7dcLA
Sed contra est quod dicitur Tit. III, admone illos principibus et potestatibus subditos esse; et I Pet. II, subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tanquam ab eo Missis.Referencing norms: assert-h33912c80bfb1ff37cdaec51a702ac524ff6cdf4d34b787b05c76d4f6d6c30e84
question/104/prooemium · paragraph
la · official · sha256:0fc9a0d428e65c4c164891aa2fd8fa238b09347cecefe10475e7468121477535LA
Deinde considerandum est de obedientia. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum homo debeat homini obedire. Secundo, utrum obedientia sit specialis virtus. Tertio, de comparatione eius ad alias virtutes. Quarto, utrum Deo sit in omnibus obediendum. Quinto, utrum subditi suis praelatis teneantur in omnibus obedire. Sexto, utrum fideles teneantur saecularibus potestatibus obedire.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 105
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q105
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3102.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:183c15e9c77aedbe0fa75085eb26e844c2ac4af64ffbdae938e2ecfaa1302326 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/105-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac50becbad2828b2c552e1e09e8aefea7a43dc2b724e385840b0ffc8931a4a21LA
Ad primum ergo dicendum quod illa definitio Ambrosii datur de peccato mortali, quod habet perfectam peccati rationem. Peccatum enim veniale non est inobedientia, quia non est contra praeceptum, sed praeter praeceptum. Nec etiam omne peccatum mortale est inobedientia, proprie et per se loquendo, sed solum sicut quando aliquis praeceptum contemnit. Quia ex fine morales actus speciem habent. Cum autem facit aliquid contra praeceptum non propter praecepti contemptum, sed propter aliquid aliud, est inobedientia materialiter tantum, sed pertinet formaliter ad aliam speciem peccati.Referencing norms: Q105A1Ad1, assert-hefb9547a73c70e1f117985a4a0f90f71aab947f38127cd3f530c2b86cbf8aacc
section/105-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e864b6df96d9e7d112b8130533f21959344f91e9c16c50e925b29e6d6e902ccfLA
Ad secundum dicendum quod inanis gloria appetit manifestationem alicuius excellentiae, et quia videtur ad quandam excellentiam pertinere quod homo praeceptis alterius non subdatur, inde est quod inobedientia ex inani gloria oritur. Nihil autem prohibet ex peccato veniali oriri mortale, cum veniale sit dispositio ad mortale.Referencing norms: Q105A1Ad2, assert-hc8860ceaf7394ef95aa38e031d6a5307e2ced3b8abaf0d826f8c64a348aa89a5
section/105-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e332cfe46685c188833387835ed967f8f0c43a6decfa80b9992f40337483c60LA
Ad tertium dicendum quod nullus obligatur ad impossibile. Et ideo si tot praecepta aliquis praelatus ingerat quod subditus ea implere non possit, excusatur a peccato. Et ideo praelati abstinere debent a multitudine praeceptorum.Referencing norms: Q105A1Ad3, assert-hcb3a88c091262cdce3469d4f8c69ba0d7257c23f77d1ef1b52ecc39e079e85e9
section/105-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:21700cdabd6066ad0bb5de996870b88c2864fae99a703496edbc5ea020c3a113LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inobedientia non sit peccatum mortale. Omne enim peccatum est inobedientia, ut patet per definitionem Ambrosii superius positam. Si ergo inobedientia esset peccatum mortale, omne peccatum esset mortale.Referencing norms: Q105A1Obiectio1, assert-heae1882b71fb696042cd7120d53e5de532a40e37e94cfb417155c3e44c54efc2
section/105-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a426198a3f43183bf9276d2b319eef5b1a95ba84497fe9cf919db56b4439fd6aLA
Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., quod inobedientia oritur ex inani gloria. Sed inanis gloria non est peccatum mortale. Ergo nec inobedientia.Referencing norms: Q105A1Obiectio2, assert-h785073c4cad8e6a87b9100566cccecdac5240dd3c882b8b43adb35d8e344b6c4, assert-hd846555062b7e943de2966d82e9daee998c9515fc9b69feab485bd0b680e63fd
section/105-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b4d1a7dca8b9e21e0825be0d5e2dab2fdafb69e289e3703b5fb319f777069629LA
Praeterea, tunc dicitur aliquis esse inobediens quando superioris praeceptum non implet. Sed superiores multoties praecepta multiplicant, quae vix aut nunquam omnia possunt observari. Si ergo inobedientia esset peccatum mortale, sequeretur quod homo non posset vitare mortale peccatum, quod est inconveniens. Non ergo inobedientia est peccatum mortale.Referencing norms: Q105A1Obiectio3, assert-h0ef50c5c2caec999e79f7a71628a08bb876ce6c1440fc5148b3ed40b5bd14986, assert-h966381873559abeb60b59ac616699f8cce126bd1e7a8f4ef5f5bca9a9500eeba
section/105-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:46e713438c617810753d5ff75f59af09d91fef5fd1d45ded4c78c08c4c6d948aLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est quod contrariatur caritati, per quam est spiritualis vita. Caritate autem diligitur Deus et proximus. Exigit autem caritas Dei ut eius mandatis obediatur, sicut supra dictum est. Et ideo inobedientem esse divinis praeceptis peccatum mortale est, quasi divinae dilectioni contrarium. In praeceptis autem divinis continetur quod etiam superioribus obediatur. Et ideo etiam inobedientia qua quis inobediens est praeceptis superiorum, est peccatum mortale, quasi divinae dilectioni contrarium, secundum illud Rom. XIII, qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Contrariatur insuper dilectioni proximi, inquantum superiori proximo subtrahit obedientiam quam ei debet.Referencing norms: Q105A1Respondeo, assert-he646ad736c32dbcb42ec76144a6831ee0f88e311d3a7040ac3bdda798e63f9fa
section/105-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d09441f824d81809a3b10ca21b9cf3c8e8f3b83592b063fba7620b20b853ae17LA
Sed contra est quod Rom. I, et II ad Tim. III, inter alia peccata mortalia computatur, parentibus non obedientes.Referencing norms: assert-h548cea149323d7293afeee4b572013486eb98e158b1f86223a424119b8745b2a
section/105-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a366f03878435da80b5f901aeffbe4147b53eb0ab0487375f5c8c9555a91b868LA
Ad primum ergo dicendum quod illa comparatio Samuelis non est aequalitatis, sed similitudinis, quia inobedientia redundat in contemptum Dei sicut et idololatria, licet idololatria magis.Referencing norms: Q105A2Ad1, assert-h121d0d035e977e0b0cbac34ea575e86dd9257c2274486c83bbbed0730021a05e
section/105-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62b419e3f0a6ef839b54ef219c4537bd80f8ca31b09f25b0f4cdbcf492dfc68fLA
Ad secundum dicendum quod non omnis inobedientia est peccatum in spiritum sanctum, sed solum illa cui obstinatio adhibetur. Non enim contemptus cuiuscumque quod peccatum impedit, constituit peccatum in spiritum sanctum, alioquin cuiuslibet boni contemptus esset peccatum in spiritum sanctum, quia per quodlibet bonum potest homo a peccato impediri. Sed illorum bonorum contemptus facit peccatum in spiritum sanctum quae directe ducunt ad poenitentiam et remissionem peccatorum.Referencing norms: Q105A2Ad2, assert-h91cf9aac63ba73dceb305fe90fb52c0929a9a6b4f441cedcb62dfc096e333b86
section/105-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:abad76bd9fd1999ea0ce3081ef931024affcfd15afba27e3d0794f289ac9550eLA
Ad tertium dicendum quod primum peccatum primi parentis, ex quo in omnes peccatum emanavit, non fuit inobedientia, secundum quod est speciale peccatum, sed superbia, ex qua homo ad inobedientiam processit. Unde apostolus in verbis illis videtur accipere inobedientiam secundum quod generaliter se habet ad omne peccatum.Referencing norms: Q105A2Ad3, assert-h871e061e5c518797e87d0da289187a034d6e5309aa689b71bd0f43e525a7c0d9
section/105-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:43a9a33e95da543cb880e722d7e78f52bfd69b0f0312d5c5b1e58d8f5ee75e7cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inobedientia sit gravissimum peccatum. Dicitur enim I Reg. XV, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Sed idolatria est gravissimum peccatum, ut supra habitum est. Ergo inobedientia est gravissimum peccatum.Referencing norms: Q105A2Obiectio1, assert-h62c81bd0a0fb88ff8a1a48006c7edf9d0dc8e32511935cf218fb278fedfbb504, assert-hcb2242644d4a5c6b4ebccf521830679d1ac4a23e0d9d590eae4d9ab92ee76d49
section/105-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7381f703789e77e2153db349b621d068136f22507cfb2a5739a4386329bf84e2LA
Praeterea, illud peccatum dicitur esse in spiritum sanctum per quod tolluntur impedimenta peccati, ut supra dictum est. Sed per inobedientiam contemnit homo praeceptum, quod maxime retrahit hominem a peccando. Ergo inobedientia est peccatum in spiritum sanctum. Et ita est gravissimum peccatum.Referencing norms: Q105A2Obiectio2, assert-h17300bb8d027b3401771d8108ea76413f9b009e0b5fb4e4e0ca6864ea4bd5eea, assert-hec7d5a9b2bed11bebaab08da0fc255aec12f529eb88c3b408ba01865f6889de4
section/105-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0ce8e2e33f619018d8db3b6711591ee5ad8e01a67f33640c9adc50377d9e971bLA
Praeterea, apostolus dicit, Rom. V, quod per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi. Sed causa videtur esse potior effectu. Ergo inobedientia videtur esse gravius peccatum quam alia quae ex ea causantur.Referencing norms: Q105A2Obiectio3, assert-h0edec1ef822ac732e204b6025a64d06677dce480224e7e26c5edd5e675af013c, assert-hdadad27eee10460c5590bc645ded6f05ef35d426f0b03bed4bcfa83bdea2dbbc
section/105-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f3389393f03df250232aa4842f539edaaaa7b23977324a07445b5adffbf279fLA
Respondeo dicendum quod non omnis inobedientia est aequale peccatum. Potest enim una inobedientia esse gravior altera dupliciter. Uno modo, ex parte praecipientis. Quamvis enim omnem curam homo apponere debeat ad hoc quod cuilibet superiori obediat, tamen magis est debitum quod homo obediat superiori quam inferiori potestati. Cuius signum est quod praeceptum inferioris praetermittitur si sit praecepto superioris contrarium unde consequens est quod quanto superior est ille qui praecipit, tanto ei inobedientem esse sit gravius. Et sic inobedientem esse Deo est gravius quam inobedientem esse homini. Secundo, ex parte praeceptorum. Non enim praecipiens aequaliter vult impleri omnia quae mandat, magis enim unusquisque vult finem, et id quod est fini propinquius. Et ideo tanto est inobedientia gravior, quanto praeceptum quod quis praeterit magis est de intentione illius qui praecipit. Et in praeceptis quidem Dei, manifestum est quod quanto praeceptum datur de meliori, tanto est eius inobedientia gravior. Quia cum voluntas Dei per se feratur ad bonum, quanto aliquid est melius, tanto Deus vult illud magis impleri. Unde qui inobediens est praecepto de dilectione Dei, gravius peccat quam qui inobediens est praecepto de dilectione proximi. Voluntas autem hominis non semper magis fertur in melius. Et ideo, ubi obligamur ex solo hominis praecepto, non est gravius peccatum ex eo quod maius bonum praeteritur, sed ex eo quod praeteritur quod est magis de intentione praecipientis. Sic ergo oportet diversos inobedientiae gradus diversis peccatorum gradibus comparare. Nam inobedientia qua contemnitur Dei praeceptum, ex ipsa ratione inobedientiae gravius est peccatum quam peccatum quo peccatur in hominem, si secerneretur inobedientia Dei (et hoc dico, quia qui contra proximum peccat, etiam contra Dei praeceptum agit). Si tamen in aliquo potiori praeceptum Dei contemneret, adhuc gravius peccatum esset. Inobedientia autem qua contemnitur praeceptum hominis, levior est peccato quo contemnitur ipse praecipiens, quia ex reverentia praecipientis procedere debet reverentia praecepti. Et similiter peccatum quod directe pertinet ad contemptum Dei, sicut blasphemia vel aliquid huiusmodi, gravius est, etiam semota per intellectum inobedientia a peccato, quam peccatum in quo contemnitur solum Dei praeceptum.Referencing norms: Q105A2Respondeo, assert-he6ebed62b6063ddcf63f0b27698116bfbfd68656a561f1d030fa81b25486cd76
section/105-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:40dd917bd7a989829b0301fad3ddc9b417185c63b821ac485675b529bf617a52LA
Sed contra est quod gravius est contemnere praecipientem quam praeceptum. Sed quaedam peccata sunt contra ipsam personam praecipientis, sicut patet de blasphemia et homicidio. Ergo inobedientia non est gravissimum peccatum.Referencing norms: assert-hc31a0cca38a51bfdb101499b24abd7183dad86131f2d47427f254261b30d7335
question/105/prooemium · paragraph
la · official · sha256:5aca520306713b1ed7356eee752ca707291bbfc4cf8db4149a834d2550f3a242LA
Deinde considerandum est de inobedientia. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum sit peccatum mortale. Secundo, utrum sit gravissimum peccatorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 106
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q106
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3106.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fabc038be88f0990aa39f0786098473146cafeadc8669618e5ee008419ae8a32 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 53
section/106-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c648b15835e85af2a5109627010622a8cb7932133a59560a75198f1c01248a58LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio est quaedam superexcellens pietas, ita est etiam quaedam excellens gratia seu gratitudo. Unde et gratiarum actio ad Deum supra posita est inter ea quae ad religionem pertinent.Referencing norms: Q106A1Ad1, assert-h74af9f795b06d916e3c71194679e5eca8bb4ffe87c0d9b7a6352787db3098fb8
section/106-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f80211e206ac0abc85015c87d1d6b2365170a46641133df982e267c257ab539eLA
Ad secundum dicendum quod retributio proportionalis pertinet ad iustitiam commutativam quando attenditur secundum debitum legale, puta si pacto firmetur ut tantum pro tanto retribuatur. Sed ad virtutem gratiae sive gratitudinis pertinet retributio quae fit ex solo debito honestatis, quam scilicet aliquis sponte facit. Unde gratitudo est minus grata si sit coacta, ut Seneca dicit, in libro de beneficiis.Referencing norms: Q106A1Ad2, assert-h3133506126c0e3f69e44cd4a8f9c7d0e0471a9e20577f82cbcef14a8140be361
section/106-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3004bc22a261042e4e2e61d5cfa89ddc136c2b32159a9fd39078b0a36c235f17LA
Ad tertium dicendum quod cum vera amicitia supra virtutem fundetur, quidquid est virtuti contrarium in amico est amicitiae impeditivum, et quidquid est virtuosum est amicitiae provocativum. Et secundum hoc, per recompensationem beneficiorum amicitia conservatur; quamvis recompensatio beneficiorum specialiter ad virtutem gratitudinis pertineat.Referencing norms: Q106A1Ad3, assert-h10e491f600747d41a0e64b2bb771e3735fd77dbf258a483811469bb80bb5b992
section/106-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2e56ab1e0161eddf5743b52dedb826129877afc59d99a206b59e35a10c5d90caLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit virtus specialis ab aliis distincta. Maxima enim beneficia a Deo et a parentibus accepimus. Sed honor quem Deo retribuimus, pertinet ad virtutem religionis, honor autem quem retribuimus parentibus, pertinet ad virtutem pietatis. Ergo gratia sive gratitudo non est virtus ab aliis distincta.Referencing norms: Q106A1Obiectio1, assert-h4e7e14349cd659713fa1f05b3c7cdaf00e0fe34f0f90c6a26c8d8b81a34cae7b, assert-ha822ae8669e9d69ba9327c7c82544e20ee2861c34a3c76e80242bcf295e1363e
section/106-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:e16d1e656aa22e79f13c720e11a4f2d23dbf8060935f5ad4bb358c96a9d09e3dLA
Praeterea, retributio proportionalis pertinet ad iustitiam commutativam, ut patet per philosophum, in V Ethic. Sed gratiae redduntur ut retributio sit, ut ibidem dicitur. Ergo redditio gratiarum, quod pertinet ad gratitudinem, est actus iustitiae. Non ergo gratitudo est specialis virtus ab aliis distincta.Referencing norms: Q106A1Obiectio2, assert-h2cebe2521c14f7182e106d4a1416c757c0ff8875bf5e2fd8f423fb2b184cb5fe, assert-h62ccf155e42f80065c59dc146b1df2f1fa7df61b701b2ce72328fb1e8d880ac1, assert-hb1b78af530e27b313f530824c67ee90341b17ca406166612634bde0e63a37213
section/106-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ec70cabb2f29d0ad49575ec5151603e6d7f7d09c907da0902f50ae07c8335a41LA
Praeterea, recompensatio requiritur ad amicitiam conservandam, ut patet per philosophum, in VIII et IX Ethic. Sed amicitia se habet ad omnes virtutes, propter quas homo amatur. Ergo gratia sive gratitudo, ad quam pertinet recompensare beneficia, non est specialis virtus.Referencing norms: Q106A1Obiectio3, assert-h31399ab1372beb84db667d92552841c37255f80bad8d45ff6f5610e7fb1c0ad0, assert-h88699aa2b717d754683676c50179f6c02c45325e62c6a7bc302c4b88ad2cd0f6
section/106-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:77e53a25b62514a317b8157a36d15469ecccaa93555d3d5b580abe34b0d09f84LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, secundum diversas causas ex quibus aliquid debetur, necesse est diversificari debiti reddendi rationem, ita tamen quod semper in maiori illud quod minus est continetur. In Deo autem primo et principaliter invenitur causa debiti, eo quod ipse est primum principium omnium bonorum nostrorum. Secundario autem, in patre, quod est proximum nostrae generationis et disciplinae principium. Tertio autem, in persona quae dignitate praecellit, ex qua communia beneficia procedunt. Quarto autem, in aliquo benefactore a quo aliqua particularia et privata beneficia percepimus, pro quibus particulariter ei obligamur. Quia ergo non quidquid debemus Deo vel patri vel personae dignitate praecellenti, debemus alicui benefactorum a quo aliquod particulare beneficium recepimus; inde est quod post religionem, qua debitum cultum Deo impendimus; et pietatem, qua colimus parentes; et observantiam, qua colimus personas dignitate praecellentes; est gratia sive gratitudo, quae benefactoribus gratiam recompensat. Et distinguitur a praemissis virtutibus, sicut quaelibet posteriorum distinguitur a priori, quasi ab eo deficiens.Referencing norms: Q106A1Respondeo, assert-h085c214b89888492ec4b07524a0f7cced107141f4fe53e940b6d94230ff5f661
section/106-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1a084a6bdbb5fc13c7f5a204b2630f3c207b320b845c745bc42efe62de4866fdLA
Sed contra est quod Tullius ponit gratiam specialem iustitiae partem.Referencing norms: assert-hdab42e98b21113ebeea430e4affc7c9c04901d101a4855f5985047d9c9be4a99
section/106-2/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q106A2Ad1, Q106A2Ad2, Q106A2Ad3, assert-h2c4008a81d0c7af2518df69c3084210b6f145653b0bfaa67cfb4a525983d4073, assert-h4a70255b24d5ed6ce68a19027cabd5055b3647f12c7adcc0755111b40d6a0c8a, assert-h99397a2ca4c93428efdb0ba3eb7f24685c13752c12ec9ba8b204acf3c5246cdb
section/106-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:83c519f32583841b7cee87694e7fac2cb4d4a9407c608b56d6bcaeffee6711caLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod magis teneatur ad gratias reddendas Deo innocens quam poenitens. Quanto enim aliquis maius donum percepit a Deo, tanto magis ad gratiarum actiones tenetur. Sed maius est donum innocentiae quam iustitiae restitutae. Ergo videtur quod magis teneatur ad gratiarum actionem innocens quam poenitens.Referencing norms: Q106A2Obiectio1, assert-h3c0f2a635a235a44427f1572772179ccd3511719a6146c18a580533e883ff075, assert-hbac7a53cbe956f199b9669512abae7e69af8839d30b2fdf4040488c3dd15d2f0
section/106-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:124b0e7bb155fa936fb23f284c32a043e12f273bd650d3b58f850f23ceac9676LA
Praeterea, sicut benefactori debetur gratiarum actio, ita et dilectio. Sed Augustinus dicit, in II Confess., quis hominum, suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus fuerit ei necessaria misericordia tua donans peccata conversis ad te? Et postea subdit, et ideo tantundem, immo amplius te diligat, quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari. Ergo etiam magis tenetur ad gratiam reddendam innocens quam poenitens.Referencing norms: Q106A2Obiectio2, assert-h4d6bad246bcfa5d426f4ee71094cdf2547974993acd2d53bde074d713112187c, assert-hc2f6db6cfbc6f03ac4b97d0c953405613befd87304d3d7defa6e6baf1e8d55fc
section/106-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:055ae1c6a3ecb86a2a55ddbeb0e9c1f2bc79ee2667cc7906891c7138d67c1f1bLA
Praeterea, quanto gratuitum beneficium est magis continuatum, tanto maior pro eo debetur gratiarum actio. Sed in innocente magis continuatur divinae gratiae beneficium quam in poenitente. Dicit enim Augustinus, ibidem, gratiae tuae deputo, et misericordiae tuae, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti. Gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala, quid enim non facere potui? Et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala, et quae te duce non feci. Ergo magis tenetur ad gratiarum actionem innocens quam poenitens.Referencing norms: Q106A2Obiectio3, assert-h4c018f6913513a12beef27b168b34f69237ec422347721ef3d4cf9075caea101, assert-h832b11d0e6ec4b572f2c22c5b88d629c8248000e47b10db05ee6a46a6af42561
section/106-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:005b194e4a0e9009ac65d209afa4b2ba8a0ed929d828da4edf0eeadcc75717d5LA
Respondeo dicendum quod actio gratiarum in accipiente respicit gratiam dantis. Unde ubi est maior gratia ex parte dantis, ibi requiritur maior gratiarum actio ex parte recipientis. Gratia autem est quod gratis datur. Unde dupliciter potest esse ex parte dantis maior gratia. Uno modo, ex quantitate dati. Et hoc modo, innocens tenetur ad maiores gratiarum actiones, quia maius donum ei datur a Deo et magis continuatum, ceteris paribus, absolute loquendo. Alio modo potest dici maior gratia quia magis datur gratis. Et secundum hoc, magis tenetur ad gratiarum actiones poenitens quam innocens, quia magis gratis datur illud quod ei datur a Deo; cum enim esset dignus poena, datur ei gratia. Et sic, licet illud donum quod datur innocenti sit, absolute consideratum, maius; tamen donum quod datur poenitenti est maius in comparatione ad ipsum, sicut etiam parvum donum pauperi datum ei est maius quam diviti magnum. Et quia actus circa singularia sunt, in his quae agenda sunt magis consideratur quod est hic vel nunc tale, quam quod est simpliciter tale, sicut philosophus dicit, in III Ethic., de voluntario et involuntario.Referencing norms: Q106A2Respondeo, assert-hf9e58d0fe5f6434f0dea48aff841a7a84c9db4a064f4436544cb1cd7d3642965
section/106-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0a1f74a457b1032cecb5b8b42f306b2ae506bbeda07fe40c71bd4d2b13f69509LA
Sed contra est quod dicitur Luc. VII, cui plus dimittitur, plus diligit. Ergo, eadem ratione, plus tenetur ad gratiarum actiones.Referencing norms: assert-hb694e1bfd25fb887c6d6f65f95008aa80f5a4fa00710b432bf9375bfba3a3685
section/106-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f478ab999577ed2884bce57df829a271bd22439df993619bb551a239dad02184LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Seneca dicit, in V de Benefic., sicut non est liberalis qui sibi donat, nec clemens qui sibi ignoscit, nec misericors qui malis suis tangitur, sed qui aliis, ita etiam nemo sibi ipsi beneficium dat, sed naturae suae paret, quae movet ad refutanda nociva et ad appetenda proficua. Unde in his quae sunt ad seipsum non habet locum gratitudo et ingratitudo, non enim potest homo sibi aliquid denegare nisi sibi retinendo. Metaphorice tamen illa quae ad alterum proprie dicuntur, accipiuntur in his quae sunt ad seipsum, sicut de iustitia philosophus dicit, in V Ethic., inquantum scilicet accipiuntur diversae partes hominis sicut diversae personae.Referencing norms: Q106A3Ad1, assert-h2b443ad13ece07b5682384d9a823a2e542f5ee1964e6e7bcda3b646179eca482
section/106-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e9e8cead28bb8647d750c75e4ae89ddbae80c5ee97d5a2591fed22879534fe2fLA
Ad secundum dicendum quod boni animi est ut magis attendat ad bonum quam ad malum. Et ideo si aliquis beneficium dedit non eo modo quo debuit, non omnino debet recipiens a gratiarum actione cessare. Minus tamen quam si modo debito praestitisset, quia etiam beneficium minus est, quia, ut Seneca dicit, in II de Benefic., multum celeritas fecit, multum abstulit mora.Referencing norms: Q106A3Ad2, assert-h6ffacbea164e1ef7fc8349ce0b842c854825b8e59e899d9096066bc2d4dfd611
section/106-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c4dd58896c53234d26cf45df2c9f3dfb72910734eda43e05b7b315e66b4572e3LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Seneca dicit, in VI de Benefic., multum interest utrum aliquis beneficium nobis det sua causa, an sua et nostra. Ille qui totus ad se spectat, et nobis prodest quia aliter sibi prodesse non potest, eo mihi loco habendus videtur quo qui pecori suo pabulum prospicit. Si me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum et iniustus nisi gaudeo hoc illi profuisse quod proderat mihi. Summae malignitatis est non vocare beneficium nisi quod dantem aliquo incommodo afficit.Referencing norms: Q106A3Ad3, assert-h993623fec215001ac214ffc48d23a0018bb72111a466b0006b492cbe5dda7beb
section/106-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:693cf6005c5703f97be827ddb121b16249be72bba154a600bf9b834cb1a110ceLA
Ad quartum dicendum quod, sicut Seneca dicit, in III de Benefic., quandiu servus praestat quod a servo exigi solet, ministerium est, ubi plus quam a servo necesse, beneficium est. Ubi enim in affectum amici transit, incipit vocari beneficium. Et ideo etiam servis ultra debitum facientibus gratiae sunt habendae.Referencing norms: Q106A3Ad4, assert-hd1316ef5ba01ba43192e189340a131cfa2cc2e85d4383e52c21aa71566c99a74
section/106-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d81538026c577a995336764b909259a6a2e412a6b026a2daa38eb495927cce15LA
Ad quintum dicendum quod etiam pauper ingratus non est si faciat quod possit, sicut enim beneficium magis in affectu consistit quam in effectu, ita etiam et recompensatio magis in affectu consistit. Unde Seneca dicit, in II de Benefic., qui grate beneficium accipit, primam eius pensionem solvit. Quam grate autem ad nos beneficia pervenerint, indicemus effusis affectibus, quod non ipso tantum audiente, sed ubique testemur. Et ex hoc patet quod quantumcumque in felicitate existenti potest recompensatio beneficii fieri per exhibitionem reverentiae et honoris. Unde philosophus dicit, in VIII Ethic., quod superexcellenti quidem debet fieri honoris retributio, indigenti autem retributio lucri. Et Seneca dicit, in VI de Benefic., multa sunt per quae quidquid debemus reddere et felicibus possumus, fidele consilium, assidua conversatio, sermo communis et sine adulatione iucundus. Et ideo non oportet ut homo optet indigentiam eius seu miseriam qui beneficium dedit, ad hoc quod beneficium recompensetur. Quia, ut Seneca dicit, in VI de Benefic., si hoc ei optares cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum. Quanto inhumanius ei optas cui beneficium debes. Si autem ille qui beneficium dedit in peius mutatus est, debet tamen sibi fieri recompensatio secundum statum ipsius, ut scilicet ad virtutem reducatur, si sit possibile. Si autem sit insanabilis propter malitiam, tunc alter est effectus quam prius erat, et ideo non debetur ei recompensatio beneficii sicut prius. Et tamen, quantum fieri potest salva honestate, memoria debet haberi praestiti beneficii. Ut patet per philosophum, in IX Ethic.Referencing norms: Q106A3Ad5, assert-h6ec14d58fa0bfde3d44f7731dd07ad1a768ac6893b5f9ea14a60c98e6cabb800
section/106-3/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cfb8250a433513cf714db2400f0c547e36e6f22fbdb63ef5726d44f44a070ba8LA
Ad sextum dicendum quod, sicut dictum est, recompensatio beneficii praecipue pendet ex affectu. Et ideo eo modo debet recompensatio fieri quo magis sit utilis, si tamen postea, per eius incuriam, in damnum ipsius vertatur, non imputatur recompensanti. Unde Seneca dicit, in VII de Benefic., reddendum mihi est, non servandum, cum reddidero, ac tuendum.Referencing norms: Q106A3Ad6, assert-h180178a14980246dd1c0acb618d47cb6ccf3d1bf1a9d2d378515dff43add0221
section/106-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9f15b424399eae075c44ec90b9e463256de2d7ec0be5ea4b4bf407a43664ecadLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non teneatur ad gratiarum actiones omni homini benefacienti. Potest enim aliquis sibi ipsi benefacere, sicut et sibi ipsi nocere, secundum illud Eccli. XIV, qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Sed homo sibi ipsi non potest gratias agere, quia gratiarum actio videtur transire ab uno in alterum. Ergo non omni benefactori debetur gratiarum actio.Referencing norms: Q106A3Obiectio1, assert-h39cdc9d096bc34239ecc67d8d046482b6dd1deb37b5813b2368bb56b58028557, assert-hc151fe49eb16c863a6567d02caa25d68c02643b6baa3dfec8e7677abb371a7bb
section/106-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c741eb85a4691216bd213942bb9f08c787e07ce7c15908d65cf58ca57134de00LA
Praeterea, gratiarum actio est quaedam gratiae recompensatio. Sed aliqua beneficia non cum gratia dantur, sed magis cum contumelia, et tarditate vel tristitia. Ergo non semper benefactori sunt gratiae reddendae.Referencing norms: Q106A3Obiectio2, assert-h355b4489e4bb8fbd8307ba033882ed0895e080edc602c26d2da9e0f5f1980cab, assert-h6b2d4ad3e3bda55a08f128bbbfee97885df00bb08766b0a29c1f48dfd94608d9
section/106-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f311f63523b87066bca61abb71e8bf025fe279438cd4a29aa9015074a8082ad3LA
Praeterea, nulli debetur gratiarum actio ex eo quod suam utilitatem procurat. Sed quandoque aliqui aliqua beneficia dant propter suam utilitatem. Ergo eis non debetur gratiarum actio.Referencing norms: Q106A3Obiectio3, assert-hd27b81bef3d8c1c068b960a58672ff97b5e3b1ef3169614bbebda6977b6a7fb9, assert-hf69683dd6a1dd866e04b45c7e111da97e836d2c6efa945ac7acf7aaafc49a1a4
section/106-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6eda4f56099171ed81bf046d525b3f3e1858531601b8eb6ad39a1c2d0ef5a4bcLA
Praeterea, servo non debetur gratiarum actio, quia hoc ipsum quod est, domini est. Sed quandoque contingit servum in dominum beneficum esse. Ergo non omni benefactori debetur gratiarum actio.Referencing norms: Q106A3Obiectio4, assert-h0c166a7b611b0d456c63c77685330443e1ca0fbcb33ed30042fe372bae1ff777, assert-hb1fd03b15f9615fe66c663c69811a301303308cdaae9d47843fe4507858d1e02
section/106-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:75c88f72bd774596871d638466f4fb08bfda857e6cf6fbeb49f5dadcbdbea143LA
Praeterea, nullus tenetur ad id quod facere non potest honeste et utiliter. Sed quandoque contingit quod ille qui beneficium tribuit est in statu magnae felicitatis, cui inutiliter aliquid recompensaretur pro suscepto beneficio. Quandoque etiam contingit quod benefactor mutatur de virtute in vitium, et sic videtur quod ei honeste recompensari non potest. Quandoque etiam ille qui accipit beneficium pauper est, et omnino recompensare non potest. Ergo videtur quod non semper teneatur homo ad gratiarum recompensationem.Referencing norms: Q106A3Obiectio5, assert-hbf69d928bca20b78ab544e1df2ace43f6b6edd870c49bcb7f4bb5c955082276b, assert-hc5bde35331085b4a34102a2394a1f5b6945e5e4ba984b126a188fcb8a19f93af
section/106-3/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:803122c45558d338e48fda9026ab859339d64d84d4cc5ed645ee2e4befc14480LA
Praeterea, nullus debet pro alio facere quod ei non expedit, sed est ei nocivum. Sed quandoque contingit quod recompensatio beneficii est nociva vel inutilis ei cui recompensatur. Ergo non semper est beneficium recompensandum per gratiarum actionem.Referencing norms: Q106A3Obiectio6, assert-ha15813776c607d72d0bbb94274fe86117de310bdd2c37efc24b126aae5234341, assert-hd36d09097056093a9e585d75f8810ecc50e8ecffd0634be29fee9f92e6b40239
section/106-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65c52d6b054117d3e0fece08d9053786b391eade116ba326bf725b295b9bde8dLA
Respondeo dicendum quod omnis effectus naturaliter ad suam causam convertitur. Unde Dionysius dicit, I cap. de Div. Nom., quod Deus omnia in se convertit, tanquam omnium causa, semper enim oportet quod effectus ordinetur ad finem agentis. Manifestum est autem quod benefactor, inquantum huiusmodi, est causa beneficiati. Et ideo naturalis ordo requirit ut ille qui suscipit beneficium, per gratiarum recompensationem convertatur ad benefactorem, secundum modum utriusque. Et sicut de patre supra dictum est, benefactori quidem, inquantum huiusmodi, debetur honor et reverentia, eo quod habet rationem principii, sed per accidens debetur ei subventio vel sustentatio, si indigeat.Referencing norms: Q106A3Respondeo, assert-hbbc2f983ce3cee7b851b87be19757928e035b06ed99a74d2efd7a8c6e5788c03
section/106-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a560daf1b68936dc995a5d3c9bd46f2e8cf747ab29431ef06de086dc556faef0LA
Sed contra est quod dicitur I ad Thess. ult., in omnibus gratias agite.Referencing norms: assert-ha9e5b20a70d947479e45f90d566e73a2225b061b60c8a027a6a9f573595f1f6d
section/106-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f925c30f2783d048f262eab4b68ede28afa34c7f2acba45a82f1718d00a7353LA
Ad primum ergo dicendum quod debitum legale est statim solvendum, alioquin non esset conservata iustitiae aequalitas, si unus retineret rem alterius absque eius voluntate. Sed debitum morale dependet ex honestate debentis. Et ideo debet reddi debito tempore, secundum quod exigit rectitudo virtutis.Referencing norms: Q106A4Ad1, assert-hed26cab37e577d0d0471203117fcf4680fa9418e5ae754d471b89d7cd6b5a2e5
section/106-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b1e65f114fb8e6632c17c3a851e480d1f7afba59cb8e53e286891f69d533f21LA
Ad secundum dicendum quod fervor voluntatis non est virtuosus nisi sit ratione ordinatus. Et ideo si aliquis ex fervore animi praeoccupet debitum tempus, non erit laudandum.Referencing norms: Q106A4Ad2, assert-hb5dce234f98dd51fe432bd3d719a992e23842adf0a7547d4b42a3f5bafe7e6fd
section/106-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6dc9b93d5ad03b41e98c2379da835016d43e147f3ad8b5905807adc3c082178dLA
Ad tertium dicendum quod beneficia etiam sunt opportuno tempore danda. Et tunc non est amplius tardandum cum opportunum tempus advenerit. Et idem etiam observari oportet in beneficiorum recompensatione.Referencing norms: Q106A4Ad3, assert-h5f9821f111245a3da23d22ef2ede90c035593f3fc2b82de260f5b3b27b0bbeb6
section/106-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:86b23f2783b0c0385aee84a81ba631a180131a589dce5b37e79dfe65d0449d82LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo debeat statim beneficium recompensare. Illa enim quae debemus sine certo termino, tenemur restituere ad statim. Sed non est aliquis terminus praescriptus recompensationi beneficiorum, quae tamen cadit sub debito, ut dictum est. Ergo tenetur homo statim beneficium recompensare.Referencing norms: Q106A4Obiectio1, assert-h39b18c1e829fe720b49782a6158cfd140d611e7c52436c4a61d6d1152a80d26c, assert-h56c1f020ef9507a9a5efa950e1cb5c81847ea9bbe53145d6886ba167bac3de00
section/106-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:33b8c2f6115ab52fe177059a736ebae2267dda0810f5fc552ae30bbb4ecb5318LA
Praeterea, quanto aliquod bonum fit ex maiori animi fervore, tanto videtur esse laudabilius. Sed ex fervore animi videtur procedere quod homo nullas moras adhibeat in faciendo quod debet. Ergo videtur esse laudabilius quod homo statim beneficium reddat.Referencing norms: Q106A4Obiectio2, assert-h2ae9639aca5a23670edaf2a630a3548746931524288d0a8d7bd904e9558144c6, assert-h3e718f027fd9396b1125264ed77e72b4988ce35c57cbee6b6265688e72ea35c9
section/106-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2fa05f9f13f5767807c6e58780f4032b789c21661df8b6b88a868ac2d206ba0bLA
Praeterea, Seneca dicit, in II de Benefic., quod proprium benefactoris est libenter et cito facere. Sed recompensatio debet beneficium adaequare. Ergo debet statim recompensare.Referencing norms: Q106A4Obiectio3, assert-hcdc3c57e5478b93e6a319b913368c3844ecc7cb8a050c81cd25d1686e7a1a06c, assert-hfeaf2a2f0c1b160b86fc45f1ef59d7e7a3062c7385c572ac4895c0835fa33dd9
section/106-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28b6ee1b1d1264643de70cd39151e01e252da5e46dbfc2df4fd4c0742f360011LA
Respondeo dicendum quod sicut in beneficio dando duo considerantur, scilicet affectus et donum; ita etiam haec duo considerantur in recompensatione beneficii. Et quantum quidem ad affectum, statim recompensatio fieri debet. Unde Seneca dicit, in II de Benefic., vis reddere beneficium? Benigne accipe. Quantum autem ad donum, debet expectari tempus quo recompensatio sit benefactori opportuna. Si autem, non convenienti tempore, statim velit aliquis munus pro munere reddere, non videtur esse virtuosa recompensatio. Ut enim Seneca dicit, IV de Benefic., qui nimis cito cupit solvere, invitus debet, et qui invitus debet, ingratus est.Referencing norms: Q106A4Respondeo, assert-h2fee956094e61459cf01d56ac7c770ad1c8bd7f6f7997737271c0ab88aa1095b
section/106-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:372bfb8a8761c33784f2b6d6d4557a739efefc26a9bcb75e975e01e83f4bf237LA
Sed contra est quod Seneca dicit, in IV de Benefic., qui festinat reddere, non animum habet grati hominis, sed debitoris.Referencing norms: assert-h2accb1f195fc8abd6eccc0adc8b5ea9f62e719e655e455794379224437752019
section/106-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:342de66d49ae027cf8aaad6b0b02299feddfd9d63430b3ccead1bc51aa5497beLA
Ad primum ergo dicendum quod omnis actus moralis ex voluntate dependet. Unde beneficium, secundum quod est laudabile, prout ei gratiae recompensatio debetur, materialiter quidem consistit in effectu, sed formaliter et principaliter in voluntate. Unde Seneca dicit, in I de Benefic., beneficium non in eo quod fit aut datur consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo.Referencing norms: Q106A5Ad1, assert-h2018d4362cd51038999e890e56c6f9b0d56346b34d99f76d6d584b8cbf13465e
section/106-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:91142ab4c365b40814cafd49d27ed215c2063b075e30d930ce48e54094e7020bLA
Ad secundum dicendum quod gratia est pars iustitiae, non quidem sicut species generis, sed per quandam reductionem ad genus iustitiae, ut supra dictum est. Unde non oportet quod eadem ratio debiti attendatur in utraque virtute.Referencing norms: Q106A5Ad2, assert-h22d018c15a5bbd9d9d012947f80d9fe5d96e21f4f0e214398143fdabaa833b03
section/106-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f8208612abdce6a96943bea57a7f954591d5127892f53d23f5b5f933fb7601bLA
Ad tertium dicendum quod affectum hominis per se quidem solus Deus videt, sed secundum quod per aliqua signa manifestatur, potest etiam ipsum homo cognoscere. Et hoc modo affectus beneficiantis cognoscitur ex ipso modo quo beneficium tribuitur, puta quia gaudenter et prompte aliquis beneficium impendit.Referencing norms: Q106A5Ad3, assert-h9228d2219d0ef2c2409c59aabd14c43dfebef62340016e5e57a8fb62ca34824e
section/106-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5670413ba6a6d60a3cabb18626654186157397f3dca97f426b875631022a45d6LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod beneficiorum recompensatio non sit attendenda secundum affectum beneficiantis, sed secundum effectum. Recompensatio enim beneficiis debetur. Sed beneficium in effectu consistit, ut ipsum nomen sonat. Ergo recompensatio debet attendi secundum effectum.Referencing norms: Q106A5Obiectio1, assert-h6972ee5321fd1452d18146cb9805412df83abef6d7081396771db9ff8fedf219, assert-h725636345541035782cf8605872efed4cf02cdf627993805b41261b67bf0a72a
section/106-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b0da66296eb8a4e48ee62c748a82fabbcc80cca58854518f8af52b3858c6a5caLA
Praeterea, gratia, quae beneficia recompensat, est pars iustitiae. Sed iustitia respicit aequalitatem dati et accepti. Ergo et in gratiarum recompensatione attendendus est magis effectus quam affectus beneficiantis.Referencing norms: Q106A5Obiectio2, assert-h60b52a7b3d3b83886b57d842539bbe930af36951847cf4bab1965b80a619dbf2, assert-hbe272bf485763eec414b08f1303a0286a121863a964755ba227b1007b00f6901
section/106-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6ee58e7eec92716f9213c59327261c1441ca058204d33606fc6a3780e6ae1a27LA
Praeterea, nullus potest attendere ad id quod ignorat. Sed solus Deus recognoscit interiorem affectum. Ergo non potest fieri gratiae recompensatio secundum affectum.Referencing norms: Q106A5Obiectio3, assert-h53a275e856b4d778db38f28f6c0e909fdf368ff74940b64a3dd5226e41390299, assert-h72e1cc788c143b8e9872c7c6e687eba0350ca9d1d2ddbdc4f27776d782ce25f6
section/106-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6c7a4e7742178f67832202a278628038fa4d4a200e6c24a2984580a2963c5e7LA
Respondeo dicendum quod recompensatio beneficii potest ad tres virtutes pertinere, scilicet ad iustitiam, ad gratiam, et ad amicitiam. Ad iustitiam quidem pertinet quando recompensatio habet rationem debiti legalis, sicut in mutuo et in aliis huiusmodi. Et in tali recompensatio debet attendi secundum quantitatem dati. Ad amicitiam autem pertinet recompensatio beneficii, et similiter ad virtutem gratiae, secundum quod habet rationem debiti moralis, aliter tamen et aliter. Nam in recompensatione amicitiae oportet respectum haberi ad amicitiae causam. Unde in amicitia utilis debet recompensatio fieri secundum utilitatem quam quis est ex beneficio consecutus. In amicitia autem honesti debet in recompensatione haberi respectus ad electionem, sive ad affectum dantis, quia hoc praecipue requiritur ad virtutem, ut dicitur in VIII Ethic. Et similiter, quia gratia respicit beneficium secundum quod est gratis impensum, quod quidem pertinet ad affectum; ideo etiam gratiae recompensatio attendit magis affectum dantis quam effectum.Referencing norms: Q106A5Respondeo, assert-h9f17cce55a0fc79f7e8e45ea6e3c2a89e25a7382400b36ef7e4e4d529d1b4520
section/106-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7cf67a60f24f1d7182162afb9eb2ae8153df9f86c363705813787c8e84dfc8efLA
Sed contra est quod Seneca dicit, in I de beneficiis, nonnunquam magis nos obligat qui dedit parva magnifice; qui exiguum tribuit, sed libenter.Referencing norms: assert-h7f7d801707bfff40e48807b2c65f3d8f03d3eaddb80a152de888b0d1f9771daa
section/106-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0892eedf10d8e92fc7880cf54df689c2d62f6bd6c1bd686acbef894770548c12LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, in recompensatione beneficii magis est considerandus affectus benefici quam effectus. Si ergo consideremus effectum beneficii quod filius a parentibus accepit, scilicet esse et vivere, nihil aequale filius recompensare potest, ut philosophus dicit. Si autem attendamus ad ipsam voluntatem dantis et retribuentis, sic potest filius aliquid maius patri retribuere, ut Seneca dicit, in III de Benefic. Si tamen non posset, sufficeret ad gratitudinem recompensandi voluntas.Referencing norms: Q106A6Ad1, assert-he9523ab18bcc06dd1b4982ec8490d4e91b8008ee8e94319b30249403a75a7de5
section/106-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:badda7642ad29a7e3c8d5cb083cf2637ef5ae3553b9cce207a1e044149be77b7LA
Ad secundum dicendum quod debitum gratitudinis ex caritate derivatur, quae, quanto plus solvitur, tanto magis debetur, secundum illud Rom. XIII, nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Et ideo non est inconveniens si obligatio gratitudinis interminabilis sit.Referencing norms: Q106A6Ad2, assert-h2d67584c253e4d933451b7f9d0e75dcc9a6e977d7429f4e2f402dbe54286bd94
section/106-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:195b1f3d51668d05ce4fc83bdb084c79e373c0bf553c8c18bda081dd933619b0LA
Ad tertium dicendum quod sicut in iustitia quae est virtus cardinalis, attenditur aequalitas rerum, ita in gratitudine attenditur aequalitas voluntatum, ut scilicet sicut ex promptitudine voluntatis beneficus aliquid exhibuit ad quod non tenebatur, ita etiam ille qui suscepit beneficium aliquid supra debitum recompenset.Referencing norms: Q106A6Ad3, assert-hb182a49b7b7b37105576180b6de2e885ecd9e1844279eff1f94fa4f34aa5ee12
section/106-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a43ace92faf56bb140f21d6dbfd51f0dc0829d152ed1c0e83acdb96894a553c5LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non oporteat aliquem plus exhibere in recompensatione quam susceperit in beneficio. Quibusdam enim, sicut parentibus, nec etiam aequalis recompensatio fieri potest, sicut philosophus dicit, in VIII Ethic. Sed virtus non conatur ad impossibile. Non ergo gratiae recompensatio tendit ad aliquid maius.Referencing norms: Q106A6Obiectio1, assert-h786f66048e5282679871bc8449e01f3643f4690a8aced8d736e106f5753c1460, assert-h923f4ff409918b25e4b90b8ea365b8c5ffc0e15a98eba486e78e74c0a66011ec
section/106-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:84501f0371f16ec7b79945101ee384b33fe70ad1f7bd05d7e1a72f778eeea885LA
Praeterea, si aliquis plus recompensat quam in beneficio acceperit, ex hoc ipso quasi aliquid de novo dat. Sed ad beneficium de novo datum tenetur homo gratiam recompensare. Ergo ille qui primo beneficium dederat tenebitur aliquid maius recompensare, et sic procederet in infinitum. Sed virtus non conatur ad infinitum, quia infinitum aufert naturam boni, ut dicitur in II Metaphys. Ergo gratiae recompensatio non debet excedere acceptum beneficium.Referencing norms: Q106A6Obiectio2, assert-h1dffc1a52e613c7cf4993f75f403a3817ef2844a6a3562d7f7ff4ac1542398ce, assert-h4c3525b1203648586a51884131c5662026a7df5d4dc5a9f6a52d98a13622d60a, assert-hd41b01315d494a66cf67f402dca18b6d97f670c4715d686dc9404cd9d6fc6f6b, assert-he7d4ccfef825ba4ae6deca9a633f45dabd4cd37907c664fba40a93bc0af1a3c1
section/106-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ef51a4acb12160ff379a5e70b9d85340d73ba65617b818fd41ee01e10734a73LA
Praeterea, iustitia in aequalitate consistit. Sed maius est quidam aequalitatis excessus. Cum ergo in qualibet virtute excessus sit vitiosus, videtur quod recompensare aliquid maius accepto beneficio sit vitiosum, et iustitiae oppositum.Referencing norms: Q106A6Obiectio3, assert-h8b26d065c70e05450076021ee023a0ed4501478ddffc2d3e282c678131f26523, assert-hc7e22b9c5dd6d08c76d5a93446b89703c3da8a994442a0ecd787d1347be5bfcf
section/106-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f688a46234c15a91445835b362c2707614ef45f482e90a752814542e84c80f74LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, recompensatio gratiae respicit beneficium secundum voluntatem beneficiantis. In quo quidem praecipue hoc commendabile videtur quod gratis beneficium contulit ad quod non tenebatur. Et ideo qui beneficium accepit ad hoc obligatur, ex debito honestatis, ut similiter gratis aliquid impendat. Non autem videtur gratis aliquid impendere nisi excedat quantitatem accepti beneficii, quia quandiu recompensat minus vel aequale, non videtur facere gratis, sed reddere quod accepit. Et ideo gratiae recompensatio semper tendit ut, pro suo posse, aliquid maius retribuat.Referencing norms: Q106A6Respondeo, assert-h10ae9056408b9ac9b70e5b0fefbc608ba3b1d4556dd915392ef054d820dac4ec
section/106-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6b5eceab7c7bc1f3d407938e668a361a82ce7ed38cc09b8a2324bbd8f07bfc15LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., refamulari oportet ei qui gratiam fecit, et rursum ipsum incipere. Quod quidem fit dum aliquid maius retribuitur. Ergo recompensatio debet tendere ad hoc quod aliquid maius faciat.Referencing norms: assert-h316720478fdf2afaa816898f5bcfd3bfacaef1f6e28f4b232b046b038b000278
question/106/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b9377ca140ca2940aca2edce0512f5cc4c1ae5ebfbf9156d1e4720b57c48bcebLA
Deinde considerandum est de gratia sive gratitudine, et ingratitudine. Circa gratiam autem quaeruntur sex. Primo, utrum gratia sit virtus specialis ab aliis distincta. Secundo, quis tenetur ad maiores gratiarum actiones Deo, utrum innocens vel poenitens. Tertio, utrum semper teneatur homo ad gratias humanis beneficiis reddendas. Quarto, utrum retributio gratiarum sit differenda. Quinto, utrum sit mensuranda secundum acceptum beneficium, vel secundum dantis affectum. Sexto, utrum oporteat aliquid maius rependere.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 107
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q107
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3106.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:3453360102059cb096f3f17ed5363b03d23b7006286f8bf148e62d63ea60b9d7 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 34
section/107-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8b6da9b12cb3bb3ce98c250f6a4ddab116b7c414be6c39f888ae55a737b538baLA
Ad primum ergo dicendum quod gratitudo respicit beneficium. Ille autem qui alicui auxiliatur ad peccandum non confert beneficium, sed magis nocumentum. Et ideo non debetur ei gratiarum actio, nisi forte propter voluntatem, si sit deceptus, dum credidit adiuvare ad bonum, adiuvit ad peccandum. Sed tunc non debetur recompensatio talis ut adiuvetur ad peccandum, quia hoc non esset recompensare bonum, sed malum, quod contrariatur gratitudini.Referencing norms: Q107A1Ad1, assert-h92b22ba45c4247766a2612d777610f67e6c85a5f6237d402aa5e0d84c7d4ae0f
section/107-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f7b754cfb1245f118f5ec26edc017ecfcc4fc7ea867990bc3059b7b6b2ed08f5LA
Ad secundum dicendum quod nullus propter impotentiam reddendi ab ingratitudine excusatur, ex quo ad debitum gratitudinis reddendum sufficit sola voluntas, ut dictum est. Oblivio autem beneficii ad ingratitudinem pertinet, non quidem illa quae provenit ex naturali defectu, quae non subiacet voluntati; sed illa quae ex negligentia provenit. Ut enim dicit Seneca, in III de Benefic., apparet illum non saepe de reddendo cogitasse cui obrepsit oblivio.Referencing norms: Q107A1Ad2, assert-h90fcf1cd9a0614f30cd0f4305c09db8d89095e70a22285f3b37d02525ad1bb31
section/107-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b282fdca7d3a6c037ff0f5b60d5e8987056cebdce517e3c4e2fd9c0cdc3a84eaLA
Ad tertium dicendum quod debitum gratitudinis ex debito amoris derivatur, a quo nullus debet velle absolvi. Unde quod aliquis invitus hoc debitum debeat, videtur provenire ex defectu amoris ad eum qui beneficium dedit.Referencing norms: Q107A1Ad3, assert-hb6413cdb151265fa67607f40e59add7a640e5dc10bba03e77d066f7c5dd9f789
section/107-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:63db12e539ce889a8bbc0d7ff5ef38d85d0beb9ed1cc405cbfb56362380954b3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo non semper sit peccatum. Dicit enim Seneca, in III de Benefic., quod ingratus est qui non reddit beneficium. Sed quandoque non posset aliquis recompensare beneficium nisi peccando, puta si aliquis auxiliatus est homini ad peccandum. Cum ergo abstinere a peccato non sit peccatum, videtur quod ingratitudo non semper sit peccatum.Referencing norms: Q107A1Obiectio1, assert-h22f1e59a7f733d836386e75ed3718dfa6447eac4d1348b157a46d0ed91fb01ac, assert-ha04ee71e9e35046a23353a571db8d139fe11d4dea07835ab3aabd19ed8afea8f
section/107-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2f9687f30fb4333d8ab409e6e25f61060dbbe0c5be7e92b0083578c9f0ef8ecfLA
Praeterea, omne peccatum est in potestate peccantis, quia secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod vitare non potest. Sed quandoque non est in potestate peccantis ingratitudinem vitare, puta cum non habet unde reddat. Oblivio etiam non est in potestate nostra, cum tamen Seneca dicat, in III de Benefic., quod ingratissimus omnium est qui oblitus est. Ergo ingratitudo non semper est peccatum.Referencing norms: Q107A1Obiectio2, assert-h2077afaa7f8303440aab249bdfe53db70969395cd01f43bc6e715bc899be7b71, assert-h9e0372f55b7c067ad02ac831eb21bea63906308620cf60f40af8fcb87d4a01c2
section/107-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2deb0f46b670f9e0ee1851952c5a2eea8a7dfa5afaefd3ee7ad0f8915ad0cdc0LA
Praeterea, non videtur peccare qui non vult aliquid debere, secundum illud apostoli, Rom. XIII, nemini quidquam debeatis. Sed qui invitus debet ingratus est, ut Seneca dicit, in IV de Benefic. Ergo non semper ingratitudo est peccatum.Referencing norms: Q107A1Obiectio3, assert-h72ab415f46af89a7cbf10357fca26aaaadbb00bd1d1ddd89205ed96a3648a2b1, assert-hd7454e84ad898eabc6da6ebab50c1f698a935345b4220ae42a3ee797b3ccddbc
section/107-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9c3cb9d062079ca08d9e85e58c7f09a416fea40cdad2f172ef4158eae1fa78a1LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, debitum gratitudinis est quoddam debitum honestatis quam virtus requirit. Ex hoc autem aliquid est peccatum quod repugnat virtuti. Unde manifestum est quod omnis ingratitudo est peccatum.Referencing norms: Q107A1Respondeo, assert-haf737263d809b888131f1ae9d62690dfd982edf01320c49da2d3daca8f4aceab
section/107-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f1add09f91b05b0660005cda5ffb0f69cf75c822c4046461628300af4a4e3630LA
Sed contra est quod II ad Tim. III, ingratitudo connumeratur aliis peccatis, cum dicitur, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti.Referencing norms: assert-h9dfe30cfd1a76e3164f7a609bbc578b3afbdb9f31bd4b9a2fedb0713e4886921
section/107-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1e131aeb34f950ea012af2f16d0e6468fbdc37c2cd26987a831945dae889eb57LA
Ad primum ergo dicendum quod in quolibet peccato est materialis ingratitudo ad Deum, inquantum scilicet facit homo aliquid quod potest ad ingratitudinem pertinere. Formalis autem ingratitudo est quando actualiter beneficium contemnitur. Et hoc est speciale peccatum.Referencing norms: Q107A2Ad1, assert-hca706fa8e55a77154f8a5dbd000f9618ded07052ee140b8ff19d8114eca4483a
section/107-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:06d4126f802c7cfdb19ccc423e18e394534f83387e47f474aec4e3d56c2c2506LA
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet formalem rationem alicuius specialis peccati in pluribus peccatorum generibus materialiter inveniri. Et secundum hoc, in multis generibus peccatorum invenitur ingratitudinis ratio.Referencing norms: Q107A2Ad2, assert-h5e44134b01994441757366d8bc0639f509d5a0078b29dd0214ca9facfca4fba0
section/107-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dcbd591fcf54ca6b3053c5e722d142f06a15b69353b112c2b81d19a7c8295c02LA
Ad tertium dicendum quod illa tria non sunt diversae species, sed diversi gradus unius specialis peccati.Referencing norms: Q107A2Ad3, assert-h0848432917636ec622e3b6302879756555c7af23d99241d16df4bf589d2184a2
section/107-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cc7f57cbaf307b1e487a23213698615f70a7f13b9add9919fdbe4b06e6e0d46cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo non sit speciale peccatum. Quicumque enim peccat, contra Deum agit, qui est summus benefactor. Sed hoc pertinet ad ingratitudinem. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.Referencing norms: Q107A2Obiectio1, assert-h1fdc37183629206cd33c71f1b276783ae75b8e84f75028876bb4c4aa0653c0d8, assert-hbc1aa50ebdbe1b3160d558c53d64303e8adc1b566b9b71757ebfca6ce3b59888
section/107-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6cb0207a4fc1ec94b88c183857cd38fce195580ecc88a1202645ab65aa961468LA
Praeterea, nullum speciale peccatum sub diversis generibus peccatorum continetur. Sed diversis peccatorum generibus potest aliquis esse ingratus, puta si quis benefactori detrahat, si quis furetur, vel aliquid aliud huiusmodi contra eum committat. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.Referencing norms: Q107A2Obiectio2, assert-h36fb75ce607c63e6036a10b2d4703cabdb4e964e853d03add1083fab132524da, assert-h42b566b4548761559063d8161bf9873610d7f4f8e1b45aa22ff818498a658c39
section/107-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ad3a1d871e1cc34743b99c2f951887562a403567c20edec91a297af368d38224LA
Praeterea, Seneca dicit, in III de Benefic., ingratus est qui dissimulat; ingratus qui non reddit; ingratissimus omnium qui oblitus est. Sed ista non videntur ad unam peccati speciem pertinere. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.Referencing norms: Q107A2Obiectio3, assert-h3b2e9734a0092db63a83fd02b7b2959c19bad540df9124fc7e1bcf497aab5cd1, assert-h46edc1c298e393940acab1372fcf71bb7e24ccb2255d89fa590a42c0cbb4dc70
section/107-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5135027c450862abf8a071537ba0efd665ac0f5bb53c5706e5a3a481842fb41aLA
Respondeo dicendum quod omne vitium ex defectu virtutis nominatur quod magis virtuti opponitur, sicut illiberalitas magis opponitur liberalitati quam prodigalitas. Potest autem virtuti gratitudinis aliquod vitium opponi per excessum, puta si recompensatio beneficii fiat vel pro quibus non debet, vel citius quam debet, ut ex dictis patet. Sed magis opponitur gratitudini vitium quod est per defectum, quia virtus gratitudinis, ut supra habitum est, in aliquid amplius tendit. Et ideo proprie ingratitudo nominatur ex gratitudinis defectu. Omnis autem defectus seu privatio speciem sortitur secundum habitum oppositum, differunt enim caecitas et surditas secundum differentiam visus et auditus. Unde sicut gratitudo vel gratia est una specialis virtus, ita etiam ingratitudo est unum speciale peccatum. Habet tamen diversos gradus, secundum ordinem eorum quae ad gratitudinem requiruntur. In qua primum est quod homo beneficium acceptum recognoscat; secundum est quod laudet et gratias agat; tertium est quod retribuat, pro loco et tempore, secundum suam facultatem. Sed quia quod est ultimum in generatione est primum in resolutione, ideo primus ingratitudinis gradus est ut homo beneficium non retribuat; secundus est ut dissimulet, quasi non demonstrans se beneficium accepisse; tertium, et gravissimum est quod non recognoscat, sive per oblivionem, sive quocumque alio modo. Et quia in affirmatione opposita intelligitur negatio, ideo ad primum ingratitudinis gradum pertinet quod aliquis retribuat mala pro bonis; ad secundum, quod beneficium vituperet; ad tertium, quod beneficium quasi maleficium reputet.Referencing norms: Q107A2Respondeo, assert-hdc47c314193e5ff85297f16f7c5799014289a465472a359f91acd5176a6e53f0
section/107-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:74c087c9841d5a8709ce58841578626dcabb625e56fa7a752abf6c5e9323c667LA
Sed contra est quod ingratitudo opponitur gratitudini sive gratiae, quae est specialis virtus. Ergo est speciale peccatum.Referencing norms: assert-hfd7e9be4ba0e1db15e7ee8052e49872f0844b0f644015729ad7b3275ad647b9d
section/107-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64907d25ed9a90b52231ae468eac4720dc7710d445a24b56bf7600d3abae0f95LA
Ad primum ergo dicendum quod per peccatum veniale non est aliquis ingratus Deo secundum perfectam ingratitudinis rationem. Habet tamen aliquid ingratitudinis, inquantum peccatum veniale tollit aliquem actum virtutis, per quem homo Deo obsequitur.Referencing norms: Q107A3Ad1, assert-h8779f7764a5b92ac1b12c278e04cee852135af670cdb90c46a90e5dad7b3bcdc
section/107-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:52446b90433c4f13ccbeb689717a86e562886dd84e1fd9ecb07baa46e4ea40c0LA
Ad secundum dicendum quod ingratitudo quae est cum peccato veniali non est contraria caritati, sed est praeter ipsam, quia non tollit habitum caritatis, sed aliquem actum ipsius excludit.Referencing norms: Q107A3Ad2, assert-h51fe57244933ab934c4e926179e4bdc9629040279b302e4618f7afb6f22f1fc2
section/107-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f18022dc95576916bac65e20e5673d82997b4d89edcc03d8bb366434e16a1c01LA
Ad tertium dicendum quod idem Seneca dicit, in VII de Benefic., errat si quis aestimat, cum dicimus eum qui beneficium dedit oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei, praesertim honestissimae. Cum ergo dicimus, meminisse non debet, hoc volumus intelligi, praedicare non debet, nec iactare.Referencing norms: Q107A3Ad3, assert-h07339aa25decbfe5b86ccad83871edda43c3a69f429417f832ba8444ab23501f
section/107-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d14bf74a32fc509657f5c07dcb4432b804989c6ba4cf43c13dc312c56043229LA
Ad quartum dicendum quod ille qui ignorat beneficium non est ingratus si beneficium non recompenset, dummodo sit paratus recompensare si noscet. Est autem laudabile quandoque ut ille cui providetur beneficium ignoret, tum propter inanis gloriae vitationem, sicut beatus Nicolaus, aurum furtim in domum proiiciens, vitare voluit humanum favorem; tum etiam quia in hoc ipso amplius beneficium facit quod consulit verecundiae eius qui beneficium accipit.Referencing norms: Q107A3Ad4Supplement, assert-h2fdc838f25ee8bea9c4c5a8ebc7153424d5b5ff874104199b0c064ccce37c124
section/107-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a1920a728bcbd544e16880ce3d816a7d78f8817168427b87aaf010ba8ab27355LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ingratitudo semper sit peccatum mortale. Deo enim maxime debet aliquis esse gratus. Sed peccando venialiter homo non est ingratus Deo, alioquin omnes essent ingrati. Ergo nulla ingratitudo est veniale peccatum.Referencing norms: Q107A3Obiectio1, assert-ha2e04b820614f5c6b53d6c836cb416d5a0e57d0c6a6efcb3a2281f3d2deaa257, assert-hda7e41a52b7b0df902454d72416bead8b2a0076ee08a8538c1cc97a90f216fa0
section/107-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9507108e6a47abdd0962dcc43fe7cf2fc8732da205c2f968ee51c862997507ecLA
Praeterea, ex hoc aliquod peccatum est mortale quod contrariatur caritati, ut supra dictum est. Sed ingratitudo contrariatur caritati, ex qua procedit debitum gratitudinis, ut supra dictum est. Ergo ingratitudo semper est peccatum mortale.Referencing norms: Q107A3Obiectio2, assert-h1e5d93246a4cd9118306315ff918dbc5c18277548c6c23864dbf4148294921e4, assert-h8d99d7c3c01a2c9fa9f601266fa7f378ded90a032c52482339ffec1ca4cc8d90
section/107-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cdc1edc24a116f04cdc93ca6d5e8b9357cdd5c4847076904f7a83e40e5c43201LA
Praeterea, Seneca dicit, in II de Benefic., haec beneficii lex est, alter statim oblivisci debet dati, alter memor esse accepti. Sed propter hoc, ut videtur, debet oblivisci, ut lateat eum peccatum recipientis, si contingat eum esse ingratum. Quod non oporteret si ingratitudo esset leve peccatum. Ergo ingratitudo semper est mortale peccatum.Referencing norms: Q107A3Obiectio3, assert-h2d27a4229d3b2ae35cbe95bc4fbfaee278b134cbd4632f67b4c89bbca59e569b, assert-h586e894995369ac8133f42263ea24d7f87ab9412648c6c8026318993398ca158
section/107-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:72b60d9d6992ce30ac9f928df194f7970621068afe3cf26589cb935e062f4562LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, ingratus dicitur aliquis dupliciter. Uno modo, per solam omissionem, puta quia non recognoscit, vel non laudat, vel non retribuit vices pro beneficio accepto. Et hoc non semper est peccatum mortale. Quia, ut supra dictum est, debitum gratitudinis est ut homo aliquid etiam liberaliter tribuat ad quod non tenetur, et ideo, si illud praetermittit, non peccat mortaliter. Est tamen peccatum veniale, quia hoc provenit ex negligentia quadam, aut ex aliqua indispositione hominis ad virtutem. Potest tamen contingere quod etiam talis ingratitudo sit mortale peccatum, vel propter interiorem contemptum; vel etiam propter conditionem eius quod subtrahitur, quod ex necessitate debetur benefico, sive simpliciter sive in aliquo necessitatis casu. Alio modo dicitur aliquis ingratus, quia non solum praetermittit implere gratitudinis debitum, sed etiam contrarium agit. Et hoc etiam, secundum conditionem eius quod agitur, quandoque est peccatum mortale, quandoque veniale. Sciendum tamen quod ingratitudo quae provenit ex peccato mortali habet perfectam ingratitudinis rationem, illa vero quae provenit ex peccato veniali, imperfectam.Referencing norms: Q107A3Respondeo, assert-hdae33f4ccf406292ff86ed946f8062be458590349bde068d1611a6a4b5cac0e0
section/107-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4a028eb99273e7259f621b9c92e2d490e7294423ca0a24ed5e1b596be733af59LA
Sed contra est quod nulli est danda via peccandi mortaliter. Sed sicut Seneca dicit, ibidem, interdum qui iuvatur fallendus est, ut habeat, nec a quo acceperit sciat, quod videtur viam ingratitudinis recipienti praebere. Ergo ingratitudo non semper est peccatum mortale.Referencing norms: assert-h6a63f0d9c9b56e60b10d2206c1fca720221a769fa6d64594d2e7b0bcd66baa4c
section/107-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70ae2bd59d6d28eb1a5d0ebad7bc3d71590dc26df189ed18a4863c8ebbbfb5d2LA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur quantum ad id quod ingratus dignus est pati.Referencing norms: Q107A4Ad1, assert-h7fa37d9888a64c121ca37acb3d18ff5d3c12439f9190babef944f49eb510e478
section/107-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7fded4e1a8398521478921eb4d36512efb22ee3d5f35eeb58ebc17649c52d29eLA
Ad secundum dicendum quod ille qui ingrato beneficium exhibet non dat ei occasionem peccandi, sed magis gratitudinis et amoris. Si vero ille qui accipit ingratitudinis exinde occasionem sumat, non est danti imputandum.Referencing norms: Q107A4Ad2, assert-h1a83acad466388b9df2e19ba2a75555ba2b30bdeb342b6f29834b884c56cd009
section/107-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8144212db7ab64d4c80761caef6317ed3fc757dcbe63ddbbbd17e9f644d6319eLA
Ad tertium dicendum quod ille qui beneficium dat non statim debet se exhibere punitorem ingratitudinis, sed prius pium medicum, ut scilicet iteratis beneficiis ingratitudinem sanet.Referencing norms: Q107A4Ad3, assert-hb8dfe7ca2dc438717a12d6e77559832142369192b3d8af1eaed945c83bdb4b99
section/107-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:32698eae30251704f59b37c0eedb78e6454d75831a4ed654300b581a3e579990LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ingratis sint beneficia subtrahenda. Dicitur enim Sap. XVI, ingratis spes tanquam hibernalis glacies tabescet. Non autem eius spes tabesceret si non esset ei beneficium subtrahendum. Ergo sunt subtrahenda beneficia ingratis.Referencing norms: Q107A4Obiectio1, assert-hee644dd0827829a27e5f831588dd25efb922d540c8031b545f168013c221b174
section/107-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:998bdcc3cc9831aebf96beb9264d171dde4b6352f1d9f0be75c4c11108036bdbLA
Praeterea, nullus debet alteri praebere occasionem peccandi. Sed ingratus beneficium recipiens sumit ingratitudinis occasionem ergo non est ingrato beneficium dandum.Referencing norms: Q107A4Obiectio2, assert-h1685484134c3aec94fe52f53fea5e554a0badf15a905d3e0fd213bdb9e3428ea, assert-h898e5e4cef7ee7bd89e4ca0122b7da5c43f2b274c599dca9ad778ff982e855ac
section/107-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b29f14b157b5ead87853a2dc34fe183a4a0310ea7359b68b051f837909e9032aLA
Praeterea, in quo quis peccat, per hoc et torquetur, ut dicitur Sap. XI. Sed ille qui ingratus est beneficio accepto, peccat contra beneficium. Ergo est beneficio privandus.Referencing norms: Q107A4Obiectio3, assert-h3c962aba3482ac8c4c68c905860c15c2d4bf47ab61e83227336d1c223375ca73, assert-hb4ef81079990ef2f8a0b4a960458ae4d38040e99702160988e96a2da29f9e7a9
section/107-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e1de3ef3fe8d1069abef0d314f5979d15945430686211749832a4751e71c63dLA
Respondeo dicendum quod circa ingratum duo consideranda sunt. Primo quidem, quid ipse dignus sit pati. Et sic certum est quod meretur beneficii subtractionem. Alio modo, considerandum est quid oporteat beneficum facere. Primo namque, debet non esse facilis ad ingratitudinem iudicandam, quia frequenter aliquis, ut Seneca dicit, qui non reddidit, gratus est; quia forte non occurrit ei facultas aut debita opportunitas reddendi. Secundo, debet tendere ad hoc quod de ingrato gratum faciat, quod si non potest primo beneficio facere, forte faciet secundo. Si vero ex beneficiis multiplicatis ingratitudinem augeat et peior fiat, debet a beneficiorum exhibitione cessare.Referencing norms: Q107A4Respondeo, assert-h7fc72f88404e4d5b75aa96bf2b0169b722e22d68d264f9e7934e8555dd5d06ac
section/107-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8b1a5fd909b66b6b0df15def2e743b9f9bc3d20608d03f038b3bc6c168d89576LA
Sed contra est quod dicitur Luc. VI, quod altissimus benignus est super ingratos et malos. Sed eius per imitationem nos filios esse oportet, ut ibidem dicitur. Ergo non debemus beneficia ingratis subtrahere.Referencing norms: assert-h8adcaf9b888bf4277fbed3d8adf280ac43f96c65fdfa18f8a62c5a2d750c8ca1
question/107/prooemium · paragraph
la · official · sha256:da6e08a983cc58b1386f47c217a85e6de5d8461c6f0ec21c0e7af27f3cfea5adLA
Deinde considerandum est de ingratitudine. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum ingratitudo semper sit peccatum. Secundo, utrum ingratitudo sit peccatum speciale. Tertio, utrum omnis ingratitudo sit peccatum mortale. Quarto, utrum ingrato sint beneficia subtrahenda.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 108
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q108
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3106.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:beb457df6f36b0e0a9253d8973cd26654ae270d9e94289d2b27b161068d1dae5 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 41
section/108-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aabb8c3f03985b16dbe84d3e94d76b4326c430db37166ecb3cd1e0babf97b8d9LA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui secundum gradum sui ordinis vindictam exercet in malos, non usurpat sibi quod Dei est, sed utitur potestate sibi divinitus concessa, dicitur enim Rom. XIII, de principe terreno, quod Dei minister est, vindex in iram ei qui male agit. Si autem praeter ordinem divinae institutionis aliquis vindictam exerceat, usurpat sibi quod Dei est, et ideo peccat.Referencing norms: Q108A1Ad1, assert-hcb1db7943c1596b95334071d85091cf4d425ec5579e570b0f2da77e348b8466c
section/108-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f9e0f80a2559c3c852db5c4f1ff7d374dba542c86a1a6bf92a0fa7f1450d1d2dLA
Ad secundum dicendum quod mali tolerantur a bonis in hoc quod ab eis proprias iniurias patienter sustinent, secundum quod oportet, non autem tolerant eos ut sustineant iniurias Dei et proximorum. Dicit enim Chrysostomus, super Matth., in propriis iniuriis esse quempiam patientem, laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare nimis est impium.Referencing norms: Q108A1Ad2, assert-hcba6b89396672d22343ae694f5a45bee3e7a0587c551c95d1143b78bb73218b3
section/108-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:965a085141745683793e4d9027f7133d864c3c7a84cdf19a35b292113fc3e02cLA
Ad tertium dicendum quod lex Evangelii est lex amoris. Ideo illis qui ex amore bonum operantur, qui soli proprie ad Evangelium pertinent, non est timor incutiendus per poenas, sed solum illis qui ex amore non moventur ad bonum, qui, etsi numero sint de Ecclesia, non tamen merito.Referencing norms: Q108A1Ad3, assert-h176a8bf8f7b2428a92b3ff1985bfb3e45db559ad27b04602abbadd8ec6d5d58e
section/108-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eff6f9c72c9252eb8558bfdf62e6bb463a821ec18b425a1e098b323bed5e16d1LA
Ad quartum dicendum quod iniuria quae infertur personae alicui quandoque redundat in Deum et in Ecclesiam, et tunc debet aliquis propriam iniuriam ulcisci. Sicut patet de Elia, qui fecit ignem descendere super eos qui venerant ad ipsum capiendum, ut legitur IV Reg. I. Et similiter Elisaeus maledixit pueris eum irridentibus, ut habetur IV Reg. II. Et Silvester Papa excommunicavit eos qui eum in exilium miserunt, ut habetur XXIII, qu. IV. Inquantum vero iniuria in aliquem illata ad eius personam pertinet, debet eam tolerare patienter, si expediat. Huiusmodi enim praecepta patientiae intelligenda sunt secundum praeparationem animi, ut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte.Referencing norms: Q108A1Ad4, assert-h25998c0894897c91162179f525f50ad126106690b673939a4c7bb92d56ff7469
section/108-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:beb83622862db1e031bc6490f74e8b5646013024bed34d377c94a40273c3a0b6LA
Ad quintum dicendum quod quando tota multitudo peccat, est de ea vindicta sumenda vel quantum ad totam multitudinem, sicut Aegyptii submersi sunt in mari rubro persequentes filios Israel, ut habetur Exod. XIV, et sicut Sodomitae universaliter perierunt, vel quantum ad magnam multitudinis partem, sicut patet Exod. XXXII, in poena eorum qui vitulum adoraverunt. Quandoque vero, si speretur multorum correctio, debet severitas vindictae exerceri in aliquos paucos principaliores, quibus punitis ceteri terreantur, sicut dominus, Num. XXV, mandavit suspendi principes populi pro peccato multitudinis. Si autem non tota multitudo peccavit, sed pro parte, tunc, si possunt mali secerni a bonis, debet in eos vindicta exerceri, si tamen hoc fieri possit sine scandalo aliorum. Alioquin, parcendum est multitudini, et detrahendum severitati. Et eadem ratio est de principe, quem sequitur multitudo. Tolerandum enim est peccatum eius, si sine scandalo multitudinis puniri non posset, nisi forte esset tale peccatum principis quod magis noceret multitudini, vel spiritualiter vel temporaliter, quam scandalum quod exinde timeretur.Referencing norms: Q108A1Ad5, assert-h82a44a3a067d85cafa78690156937a2a93c725f484167b85427045c1d7607314
section/108-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:367509df6cc9b853ff3287a6a7884010c5c6de51109a3f992005b718afc1621fLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod vindicatio non sit licita. Quicumque enim usurpat sibi quod Dei est, peccat. Sed vindicta pertinet ad Deum, dicitur enim Deut. XXXII, secundum aliam litteram, mihi vindictam, et ego retribuam. Ergo omnis vindicatio est illicita.Referencing norms: Q108A1Obiectio1, assert-h64c8efab5c82cdc14d8bf302440c1931b57c7adf2795307648e7300478a549e0, assert-hf836da5ef215e0398d1ba2496678e63ddfa7a4ff5766ce409bf5118657bbf905
section/108-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:241cb57e4ea329262e0d22315675b2486ab5237ff73f3df280d9fe431bc76473LA
Praeterea, ille de quo vindicta sumitur, non toleratur. Sed mali sunt tolerandi, quia super illud Cant. II, sicut lilium inter spinas, dicit Glossa, non fuit bonus qui malos tolerare non potuit. Ergo vindicta non est sumenda de malis.Referencing norms: Q108A1Obiectio2, assert-h92d1c47526a120021646232eb7810016996ca23a6e52de62e7e499a8dafd89fc, assert-h92e3f87d953213a5d6fc2df11baffebb50f07561ce1811b06a66583a563a47e5
section/108-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d1585d75ee0a4b156f3f1751b905c424ad2d7c121befb45e2f45b62c5c91a1b3LA
Praeterea, vindicta per poenas fit, ex quibus causatur timor servilis. Sed lex nova non est lex timoris, sed amoris, ut Augustinus dicit, contra Adamantum. Ergo, ad minus in novo testamento, vindicta fieri non debet.Referencing norms: Q108A1Obiectio3, assert-h1ecd5dafe8c8f7530ab2180ee11981fba2faf301a7fe837681a75801139cb04b, assert-hfc1ce3a8a7d4477a9f6b574032c87825188d81d31a069e6bdbd7708524992fe8
section/108-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:18b000a3f97fb9c4e1bcee6690f7bc3306907a5e93356001e2434a75d76539c4LA
Praeterea, ille dicitur se vindicare qui iniurias suas ulciscitur. Sed, ut videtur, non licet etiam iudici in se delinquentes punire, dicit enim Chrysostomus, super Matth., discamus exemplo Christi nostras iniurias magnanimiter sustinere, Dei autem iniurias nec usque ad auditum sufferre. Ergo vindicatio videtur esse illicita.Referencing norms: Q108A1Obiectio4, assert-h137f6cc5aa41455d3d0e627b4f91e12dd12bbc17b17fd082eea7a9c449a36c14, assert-hbf45b44a7ddeaf453cb3ae22838a147818f62aeee2a92d6e600f724f5559234d
section/108-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d56b032a933a2702c3673312ed625a79a86c5f9f6333498ef4fcd76c5ae57af3LA
Praeterea, peccatum multitudinis magis est nocivum quam peccatum unius tantum, dicitur enim Eccli. XXVI, a tribus timuit cor meum, zelaturam civitatis, et collectionem populi. Sed de peccato multitudinis non est vindicta sumenda, quia super illud Matth. XIII, sinite utraque crescere, ne forte eradicetis triticum, dicit Glossa quod multitudo non est excommunicanda, nec princeps. Ergo nec alia vindicatio est licita.Referencing norms: Q108A1Obiectio5, assert-h0e317f83c9ee898f832b0c9df68d1e6bade695e64618010af8d217979e4adeef, assert-hf2d638349c56a20a4512f97e9deb6730364f7bb0e4acae0ab3a01905622bfeaf
section/108-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:43f79735956fe5c3c8f353851848b25dbdc1f633227c94875fd778471c6344f5LA
Respondeo dicendum quod vindicatio fit per aliquod poenale malum inflictum peccanti. Est ergo in vindicatione considerandus vindicantis animus. Si enim eius intentio feratur principaliter in malum illius de quo vindictam sumit, et ibi quiescat, est omnino illicitum, quia delectari in malo alterius pertinet ad odium, quod caritati repugnat, qua omnes homines debemus diligere. Nec aliquis excusatur si malum intendat illius qui sibi iniuste intulit malum, sicut non excusatur aliquis per hoc quod odit se odientem. Non enim debet homo in alium peccare, propter hoc quod ille peccavit prius in ipsum, hoc enim est vinci a malo, quod apostolus prohibet, Rom. XII, dicens, noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Si vero intentio vindicantis feratur principaliter ad aliquod bonum, ad quod pervenitur per poenam peccantis, puta ad emendationem peccantis, vel saltem ad cohibitionem eius et quietem aliorum, et ad iustitiae conservationem et Dei honorem, potest esse vindicatio licita, aliis debitis circumstantiis servatis.Referencing norms: Q108A1Respondeo, assert-h6efbe839e126f58d58c7208f11f90b6958a55852b116de00b9eae701669168a8
section/108-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7e464d9ad28041f25f17d5db169fd4d15d14cd5831c13bdf4ba9e07758429688LA
Sed contra, nihil est expectandum a Deo nisi quod est bonum et licitum. Sed vindicta de hostibus est expectanda a Deo, dicitur enim Luc. XVIII, Deus non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte? Quasi diceret, immo faciet. Ergo vindicatio non est per se mala et illicita.Referencing norms: assert-h88cff48a4239e96138505d9dee2b65c1f91b425abad2ee95208f6cf145ae335d
section/108-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:234534114cd868fded346bde9b0b56939f484dd2fa0ec69c39d3556b55a72a67LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut recompensatio debiti legalis pertinet ad iustitiam commutativam, recompensatio autem debiti moralis quod nascitur ex particulari beneficio exhibito, pertinet ad virtutem gratiae; ita etiam punitio peccatorum, secundum quod pertinet ad publicam iustitiam, est actus commutativae iustitiae; secundum autem quod pertinet ad immunitatem alicuius personae singularis, a qua iniuria propulsatur, pertinet ad virtutem vindicationis.Referencing norms: Q108A2Ad1, assert-ha70ae6729647f1bdbb5902e21d238d7ea40c8497d6fb0300b4f1e3f9374abb31
section/108-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:945da01b7628523ee723ee1d921905114ea43a5c1ca6be700ba82dc2bcf0a6e0LA
Ad secundum dicendum quod fortitudo disponit ad vindictam removendo prohibens, scilicet timorem periculi imminentis. Zelus autem, secundum quod importat fervorem amoris, importat primam radicem vindicationis, prout aliquis vindicat iniurias Dei vel proximorum, quas ex caritate reputat quasi suas. Cuiuslibet autem virtutis actus ex radice caritatis procedit, quia, ut Gregorius dicit, in quadam homilia, nihil habet viriditatis ramus boni operis, si non procedat ex radice caritatis.Referencing norms: Q108A2Ad2, assert-hb999f1063b0656d1c930fdc8a44fd3dcbc3f9c404d41c34040555f0d8d582efd
section/108-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7075b2ebcdb6e55ebfb50bf186991044ac5e64b9c325388a510eb158a963f66dLA
Ad tertium dicendum quod vindicationi opponuntur duo vitia. Unum quidem per excessum, scilicet peccatum crudelitatis vel saevitiae, quae excedit mensuram in puniendo. Aliud autem est vitium quod consistit in defectu, sicut cum aliquis est nimis remissus in puniendo, unde dicitur Prov. XIII, qui parcit virgae, odit filium suum. Virtus autem vindicationis consistit ut homo secundum omnes circumstantias debitam mensuram in vindicando conservet.Referencing norms: Q108A2Ad3, assert-hf9b4bc00ac5a6a29ccaa37e44ae62e6034887ebc09416f02674f2c5a92ea2e6e
section/108-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:de1db3ca5f09707b8c796ac419777b1a82c5c5d325eb20a20b83a1addf7cbdd4LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vindicatio non sit specialis virtus ab aliis distincta. Sicut enim remunerantur boni pro his quae bene agunt, ita puniuntur mali pro his quae male agunt. Sed remuneratio bonorum non pertinet ad aliquam specialem virtutem, sed est actus commutativae iustitiae. Ergo, pari ratione, et vindicatio non debet poni specialis virtus.Referencing norms: Q108A2Obiectio1, assert-h4351d498d80d309081e591f95f7e7d31c42c8ac0a50489d35aace3d05883bfea, assert-h7b634822400ba78ab842627b442ed21f2d23794cc90c9dc535ab3e10959c95c9
section/108-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2e17a6e1dc7ef10cbcc3c0451d5d8c3c1e8107d90b3cb24b78d00bd5dee215b7LA
Praeterea, ad actum illum non debet ordinari specialis virtus ad quem homo sufficienter disponitur per alias virtutes. Sed ad vindicandum mala sufficienter disponitur homo per virtutem fortitudinis et per zelum. Non ergo vindicatio debet poni specialis virtus.Referencing norms: Q108A2Obiectio2, assert-h063015dbcd0d37cd0348d36a93e6d5eddf6c9a36c54e1b28956d042f5ab30aa6, assert-h206fe35b4644da0085832718b8510bf0829c6e24045f604a4657fd63426cfe34
section/108-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e90fedd5369955399151b4adad534a9e8c196ad907d65fa7f789e5364a79e31bLA
Praeterea, cuilibet speciali virtuti aliquod speciale vitium opponitur. Sed vindicationi non videtur opponi aliquod speciale vitium. Ergo non est specialis virtus.Referencing norms: Q108A2Obiectio3, assert-h0ba2b0a2a9d2ae634634bda2af253eeb770b007431cbec4528552eabd8883915, assert-h2691a676b09ac6f9e65cf2aafb364f2808125edb1414bf85f9a12838e28bef11
section/108-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:95b0ef7ee5f6fbeee3d6a9c9ed9f36375f06316915879890d4fe134fced372aeLA
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Ethic., aptitudo ad virtutem inest nobis a natura, licet complementum virtutis sit per assuetudinem vel per aliquam aliam causam. Unde patet quod virtutes perficiunt nos ad prosequendum debito modo inclinationes naturales, quae pertinent ad ius naturale. Et ideo ad quamlibet inclinationem naturalem determinatam ordinatur aliqua specialis virtus. Est autem quaedam specialis inclinatio naturae ad removendum nocumenta, unde et animalibus datur vis irascibilis separatim a vi concupiscibili. Repellit autem homo nocumenta per hoc quod se defendit contra iniurias, ne ei inferantur, vel iam illatas iniurias ulciscitur, non intentione nocendi, sed intentione removendi nocumenta. Hoc autem pertinet ad vindicationem, dicit enim Tullius, in sua rhetorica, quod vindicatio est per quam vis aut iniuria, et omnino quidquid obscurum est, idest ignominiosum, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Unde vindicatio est specialis virtus.Referencing norms: Q108A2Respondeo, assert-h747a01cb345f4d7289080d6640b6f5cefcba43a11e87ac7b18f8fd9dd0d3b4c7
section/108-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3b953244426a6ff7ab6d3dfa34eeda2a3769a0941c7cb7378a2ef61c33e481beLA
Sed contra est quod Tullius ponit eam partem iustitiae.Referencing norms: assert-h28b218e09ccb21c1c3cb8d7ed18a44f30f3a344854678050e4298f39df425ca8
section/108-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1a64217164ea3616d01288c7612de319efadae2cbbd6cf048d0c7695fb99a813LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus prohibet eradicari zizania quando timetur ne simul cum eis eradicetur et triticum. Sed quandoque possunt eradicari mali per mortem non solum sine periculo, sed etiam cum magna utilitate bonorum. Et ideo in tali casu potest poena mortis peccatoribus infligi.Referencing norms: Q108A3Ad1, assert-he5a6a2acb7715f83f4fd7cac9f4d236331b07f6e6b88f451d4a2d794a07dabfb
section/108-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:edfb389e44627b58ab1b8119827eb1328e934f575936f5a342f96deb2885174dLA
Ad secundum dicendum quod omnes peccantes mortaliter digni sunt morte aeterna quantum ad futuram retributionem, quae est secundum veritatem divini iudicii. Sed poenae praesentis vitae sunt magis medicinales. Et ideo illis solis peccatis poena mortis infligitur quae in gravem perniciem aliorum cedunt.Referencing norms: Q108A3Ad2, assert-h306431a4512e9dedca9b5e0be827c1f0134e0a692aada0bfc2f93b3a666f28f1
section/108-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8f57a4b8ccc105aa19ffe15829611ddc7fb085d9af71ec90327573bd56278e67LA
Ad tertium dicendum quod quando simul cum culpa innotescit et poena, vel mortis vel quaecumque alia quam homo horret, ex hoc ipso voluntas eius a peccando abstrahitur, quia plus terret poena quam alliciat exemplum culpae.Referencing norms: Q108A3Ad3, assert-h7f6c9e12630842353a4d9c9f8bbad3975c65c6a3839657643f940941ebe66841
section/108-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dfbe7b4ccdc61f7ea94d80ebc738626c8402e3f1a90afdbbcfa075aba3589d3cLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod vindicatio non debeat fieri per poenas apud homines consuetas. Occisio enim hominis est quaedam eradicatio eius. Sed dominus mandavit, Matth. XIII, quod zizania, per quae significantur filii nequam, non eradicarentur. Ergo peccatores non sunt occidendi.Referencing norms: Q108A3Obiectio1, assert-ha482570642b74f4afd2808f2baea92234021f170d880e960fa2dd79b200b0330, assert-hf69a0f26849cfc3616d5cc31790bf4cfd2d39096849588a30b9354f782717441
section/108-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a1820fd121b4385042b74d15e83c8a208764b86f123326ff5ea4b89401b7807LA
Praeterea, quicumque mortaliter peccant, eadem poena videntur digni. Si ergo aliqui mortaliter peccantes morte puniuntur, videtur quod omnes tales deberent morte puniri. Quod patet esse falsum.Referencing norms: Q108A3Obiectio2, assert-h40e7ab8b6d40ee576042ce0a8b0669b0e2d9d7f9b9e89536490331d107aed826
section/108-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9628351cd8385bcafa3fc04b5c69131e4d7771978f8e1f647a34381c647f7c23LA
Praeterea, cum aliquis pro peccato punitur manifeste, ex hoc peccatum eius manifestatur. Quod videtur esse nocivum multitudini, quae ex exemplo peccati sumit occasionem peccandi. Ergo videtur quod non sit poena mortis pro aliquo peccato infligenda.Referencing norms: Q108A3Obiectio3, assert-h3d8214e5d28560b01e86a773f92ebf013cbc3d0cc64762aeff37caf422c1e423
section/108-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2cd31ac3432826e448aff243181448dd375f7029be4c1173cd323cd8cedc715eLA
Respondeo dicendum quod vindicatio intantum licita est et virtuosa inquantum tendit ad cohibitionem malorum. Cohibentur autem aliqui a peccando, qui affectum virtutis non habent, per hoc quod timent amittere aliqua quae plus amant quam illa quae peccando adipiscuntur, alias timor non compesceret peccatum. Et ideo per subtractionem omnium quae homo maxime diligit, est vindicta de peccatis sumenda. Haec sunt autem quae homo maxime diligit, vitam, incolumitatem corporis, libertatem sui, et bona exteriora, puta divitias, patriam et gloriam. Et ideo, ut Augustinus refert, XXI de Civ. Dei, octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, scilicet mortem, per quam tollitur vita; verbera et talionem (ut scilicet oculum pro oculo perdat), per quae amittit corporis incolumitatem; servitutem et vincula, per quae perdit libertatem; exilium, per quod perdit patriam; damnum, per quod perdit divitias; ignominiam, per quam perdit gloriam.Referencing norms: Q108A3Respondeo, assert-h42debd1dc621374f19eee59a5fb86590ed6d7fc2d83df71d631d5f23933cb6a6
section/108-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bf06482ba6c501c46b4593819ba9c0588d2ae48eb1bab30eae8a6040a25c8f51LA
Sed contra est quod in lege divina his huiusmodi poenae determinantur, ut ex supra dictis patet.Referencing norms: assert-hce004c3adb7e7858a4e1bb1a88cdb5c30e8c5452427a05b5da832f7cd7d6bd57
section/108-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:61d08290774d38904fd6e6ec8c7b6291fa9ca974aec94be4b6905acd27b54762LA
Ad primum ergo dicendum quod unus homo poena spirituali nunquam punitur pro peccato alterius, quia poena spiritualis pertinet ad animam, secundum quam quilibet est liber sui. Poena autem temporali quandoque unus punitur pro peccato alterius, triplici ratione. Primo quidem, quia unus homo temporaliter est res alterius, et ita in poenam eius etiam ipse punitur, sicut filii sunt secundum corpus quaedam res patris, et servi sunt quaedam res dominorum. Alio modo, inquantum peccatum unius derivatur in alterum. Vel per imitationem, sicut filii imitantur peccata parentum, et servi peccata dominorum, ut audacius peccent. Vel per modum meriti, sicut peccata subditorum merentur peccatorem praelatum, secundum illud Iob XXXIV, qui regnare facit hominem hypocritam, propter peccata populi; unde et pro peccato David populum numerantis, populus Israel punitus est, ut habetur II Reg. ult. Sive etiam per aliqualem consensum seu dissimulationem, sicut etiam interdum boni simul puniuntur temporaliter cum malis, quia eorum peccata non redarguerunt, ut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, tertio, ad commendandum unitatem humanae societatis, ex qua unus debet pro alio sollicitus esse ne peccet, et ad detestationem peccati, dum poena unius redundat in omnes, quasi omnes essent unum corpus, ut Augustinus dicit de peccato Achar. Quod autem dominus dicit, visitans peccata parentum in filios, in tertiam et quartam generationem, magis videtur ad misericordiam quam ad severitatem pertinere, dum non statim vindictam adhibet, sed expectat in posterum, ut vel saltem posteri corrigantur; sed, crescente malitia posteriorum, quasi necesse est ultionem inferri.Referencing norms: Q108A4Ad1, assert-h11f5cfd6d65637e709494fa17ab96aa8f4465fab8aa1b556af49c92a424266a0
section/108-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d6a59dd5d1b72454e262e87973a7aa5b80f3f9c876fec976342da33835d67bcLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, iudicium humanum debet imitari divinum iudicium in manifestis Dei iudiciis, quibus homines spiritualiter damnat pro proprio peccato. Occulta vero Dei iudicia, quibus temporaliter aliquos punit absque culpa, non potest humanum iudicium imitari, quia homo non potest comprehendere horum iudiciorum rationes, ut sciat quid expediat unicuique. Et ideo nunquam secundum humanum iudicium aliquis debet puniri sine culpa poena flagelli, ut occidatur, vel mutiletur, vel verberetur. Poena autem damni punitur aliquis, etiam secundum humanum iudicium, etiam sine culpa, sed non sine causa. Et hoc tripliciter. Uno modo, ex hoc quod aliquis ineptus redditur, sine sua culpa, ad aliquod bonum habendum vel consequendum, sicut propter vitium leprae aliquis removetur ab administratione Ecclesiae, et propter bigamiam vel iudicium sanguinis aliquis impeditur a sacris ordinibus. Secundo, quia bonum in quo damnificatur non est proprium bonum, sed commune, sicut quod aliqua Ecclesia habeat episcopatum, pertinet ad bonum totius civitatis, non autem ad bonum clericorum tantum. Tertio, quia bonum unius dependet ex bono alterius, sicut in crimine laesae maiestatis filius amittit haereditatem pro peccato parentis.Referencing norms: Q108A4Ad2, assert-h26093265ff04a9497945d96494eaefdcd3098ed961758c46e4e18a392d961415
section/108-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ff195f2618e9bb0ff89e380b4eb59d1a703416759977b9278a15a3fb18a938cLA
Ad tertium dicendum quod parvuli divino iudicio simul puniuntur temporaliter cum parentibus, tum quia sunt res parentum, et in eis etiam parentes puniuntur. Tum etiam quia hoc in eorum bonum cedit, ne, si reservarentur, essent imitatores paternae malitiae, et sic graviores poenas mererentur. In bruta vero animalia, et quascumque alias irrationales creaturas, vindicta exercetur, quia per hoc puniuntur illi quorum sunt. Et iterum propter detestationem peccati.Referencing norms: Q108A4Ad3, assert-h20cf39fd986c8c3c4eba08623d25d8343fc38126e43294ab4419e93c902335c6
section/108-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0eecf3f8b49849b669a667ac76eba784d9621151a1ffd980704a16cc6057fe40LA
Ad quartum dicendum quod coactio timoris non facit simpliciter involuntarium, sed habet voluntarium mixtum, ut supra habitum est.Referencing norms: Q108A4Ad4, assert-hee24873d41e1259e5e58085d673111291c97d8c0db4e4323103d75c9262f76b9
section/108-4/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a9dd4e165432cc4da4102eb5951faa804228b895007c9c1aa8107557acd148a4LA
Ad quintum dicendum quod hoc modo pro peccato Iudae ceteri apostoli turbabantur, sicut pro peccato unius punitur multitudo, ad unitatem commendandam, ut dictum est.Referencing norms: Q108A4Ad5, assert-h3df9a2010b080be7d7f3340005721878e663494969eeb113728b2c8535a10edc
section/108-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:4df635cb0fc70b61e6a7f02a9217ffb09c7c24bc5b4ae9b02f8c3207caa11815LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vindicta sit exercenda in eos qui involuntarie peccaverunt. Voluntas enim unius non consequitur voluntatem alterius. Sed unus punitur pro alio, secundum illud Exod. XX, ego sum Deus Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Unde et pro peccato Cham Chanaan, filius eius, maledictus est, ut habetur Gen. IX. Giezi etiam peccante, lepra transmittitur ad posteros, ut habetur IV Reg. V. Sanguis etiam Christi reddit poenae obnoxios successores Iudaeorum, qui dixerunt, sanguis eius super nos, et super filios nostros. Matth. XXVII, legitur etiam quod pro peccato Achar populus Israel traditus est in manus hostium, ut habetur Iosue VII. Et pro peccato filiorum Heli idem populus corruit in conspectu Philistinorum, ut habetur I Reg. IV. Ergo aliquis involuntarius est puniendus.Referencing norms: Q108A4Obiectio1, assert-h542265d602aaf8806dfb7f0866d0f707f5206a908827c4ec49107b3fa1b05d10, assert-hd1aea8e889b6ebf8c1356e252b8c11cc2b84287f0fe42411e0058b17ac9b96e9, assert-hf1bf3e1bc2546a8efd524d0cd74d909a842c1e734955b0c96f7d44c0f4be3a7e
section/108-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5be6bc67bc3535fc4ca1126653f095b80f8a47362a519f424cd63cf695448b1eLA
Praeterea, illud solum est voluntarium quod est in potestate hominis. Sed quandoque poena infertur pro eo quod non est in eius potestate, sicut propter vitium leprae aliquis removetur ab administratione Ecclesiae; et propter paupertatem aut malitiam civium Ecclesia perdit cathedram episcopalem. Ergo non solum pro peccato voluntario vindicta infertur.Referencing norms: Q108A4Obiectio2, assert-h2f14fdf1a1eb8632709f96da863f1493d0daea4deb925228040e139d019149d3, assert-h4c93662294b4019c9b592fe0639cc9fc5dbb4fdc0e4540ed7be9e0b152f1a924
section/108-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1fbd8a9d2709b8305c1451a20026c617aec12aad56a47b78c4cf943afc1ba9ecLA
Praeterea, ignorantia causat involuntarium. Sed vindicta quandoque exercetur in aliquos ignorantes. Parvuli enim Sodomitarum, licet haberent ignorantiam invincibilem, cum parentibus perierunt, ut legitur Gen. XIX. Similiter etiam parvuli pro peccato Dathan et Abiron pariter cum eis absorpti sunt, ut habetur Num. XVI. Bruta etiam animalia, quae carent ratione, iussa sunt interfici pro peccato Amalecitarum, ut habetur I Reg. XV. Ergo vindicta quandoque exercetur in involuntarios.Referencing norms: Q108A4Obiectio3, assert-h58a72f5a4fa90d6eac4c7a16eb30f1a50b22c4828161ff36d8a12cf09d12bd16, assert-h75b6ee82e4b7d55e95122035bce5a79e3630a33ad4b7f6c8c77d2c560e87541f
section/108-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:78e116cdbda8a6e2783e129c2bb38cc7cdb58ae604a9cfadf8791a6c11d4032aLA
Praeterea, coactio maxime repugnat voluntario. Sed aliquis qui timore coactus aliquod peccatum committit, non propter hoc reatum poenae evadit. Ergo vindicta exercetur etiam in involuntarios.Referencing norms: Q108A4Obiectio4, assert-h2d042d49c291996bc766d688cbe3e71db275875ba435edca2d3b2dca8918d250, assert-h5eb0f05c2201a0db0f535cb925f91bfa7a234e131fcdef2b41c1887960ae6486
section/108-4/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:62be4e45a12bef38bb97d906430c0729dbda92a2f2cc2ad4c28e0c0854c819d9LA
Praeterea, Ambrosius dicit, super Lucam, quod navicula in qua erat Iudas, turbatur, unde et Petrus, qui erat firmus meritis suis, turbatur alienis. Sed Petrus non volebat peccatum Iudae. Ergo quandoque involuntarius punitur.Referencing norms: Q108A4Obiectio5, assert-hf62fca484789a5d77e5597ee675b4c5e3b8780e1bcf71f2a7303b28d96fba5d3, assert-hf933dd90025351a8da4541d4ff2afceceef3b396e4cd3b84c794e1ff0ccd86d1
section/108-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e5a7253809ccb4a9fca5f23b4e906bf77cd0ab4ae90dab600a6dbb44f737075bLA
Respondeo dicendum quod poena potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum rationem poenae. Et secundum hoc, poena non debetur nisi peccato, quia per poenam reparatur aequalitas iustitiae, inquantum ille qui peccando nimis secutus est suam voluntatem, aliquid contra suam voluntatem patitur. Unde cum omne peccatum sit voluntarium, etiam originale, ut supra habitum est; consequens est quod nullus punitur hoc modo nisi pro eo quod voluntarie factum est. Alio modo potest considerari poena inquantum est medicina, non solum sanativa peccati praeteriti, sed etiam praeservativa a peccato futuro et promotiva in aliquod bonum. Et secundum hoc, aliquis interdum punitur sine culpa, non tamen sine causa. Sciendum tamen quod nunquam medicina subtrahit maius bonum ut promoveat minus bonum, sicut medicina carnalis nunquam caecat oculum ut sanet calcaneum, quandoque tamen infert nocumentum in minoribus ut melioribus auxilium praestet. Et quia bona spiritualia sunt maxima bona, bona autem temporalia sunt minima; ideo quandoque punitur aliquis in temporalibus bonis absque culpa, cuiusmodi sunt plures poenae praesentis vitae divinitus inflictae ad humiliationem vel probationem, non autem punitur aliquis in spiritualibus bonis sine propria culpa, neque in praesenti neque in futuro; quia ibi poenae non sunt medicinae, sed consequuntur spiritualem damnationem.Referencing norms: Q108A4Respondeo, assert-h6c578eec90b78585dc10f9e38404575c5f5b1e198ee089811363f5ee16d738a4
section/108-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e8bfe97632c95d9d2b89db34b3893832eeb9b091a32023904e9a42a0875624a0LA
Sed contra est quod poena debetur peccato. Sed omne peccatum est voluntarium, ut dicit Augustinus. Ergo in solos voluntarios est exercenda vindicta.Referencing norms: assert-ha2244ed98de05531f9891c26608f06a040f70585a65452c9aa3c623dbdc8b1b3
question/108/prooemium · paragraph
la · official · sha256:3b80f3d997bbada82b400892c0ad884db7b0c54b56e1ac59d6f7f93f415255a0LA
Deinde considerandum est de vindicatione. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum vindicatio sit licita. Secundo, utrum sit specialis virtus. Tertio, de modo vindicandi. Quarto, in quos sit vindicta exercenda.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 109
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q109
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:972eae856160d59271b489894e09fc7f1e57c731ab571d661d0e28daf2dd97e8 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/109-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:404e6bddadaf7787dd23127af075394277e5918691c1dc1ee580827c424caf93LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de veritate primo modo dicta.Referencing norms: Q109A1Ad1, assert-habe90a70cff7a1158661093e8aef2ef6fd96c0cb908f43b3ad80df40feda7ec5
section/109-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:04a76286828d7f64b0e7b74bae4c5cb6a27978a69f46b13e2a5de512c606ba1fLA
Ad secundum dicendum quod confiteri id quod est circa seipsum, inquantum est confessio veri, est bonum ex genere. Sed hoc non sufficit ad hoc quod sit actus virtutis, sed ad hoc requiritur quod ulterius debitis circumstantiis vestiatur, quae si non observentur, erit actus vitiosus. Et secundum hoc, vitiosum est quod aliquis, sine debita causa, laudet seipsum etiam de vero. Vitiosum etiam est quod aliquis peccatum suum publicet, quasi se de hoc laudando, vel qualitercumque inutiliter manifestando.Referencing norms: Q109A1Ad2, assert-h44eb8f1ef996c1c6906b3acc038aadb14b1bcf58dc0e5601a1546b2c385e9823
section/109-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8effb6386476f8f5f25e54e6c756ea84ae58a33adef30e7323391faa410deeeLA
Ad tertium dicendum quod ille qui dicit verum profert aliqua signa conformia rebus, scilicet vel verba, vel aliqua facta exteriora, aut quascumque res exteriores. Circa huiusmodi autem res sunt solae virtutes morales, ad quas etiam usus pertinet exteriorum membrorum, secundum quod fit per imperium voluntatis. Unde veritas non est virtus theologica neque intellectualis, sed moralis. Est autem in medio inter superfluum et diminutum dupliciter, uno quidem modo, ex parte obiecti; alio modo, ex parte actus. Ex parte quidem obiecti, quia verum secundum suam rationem importat quandam aequalitatem. Aequale autem est medium inter maius et minus. Unde ex hoc ipso quod aliquis verum dicit de seipso, medium tenet inter eum qui maiora dicit de seipso, et inter eum qui minora. Ex parte autem actus medium tenet, inquantum verum dicit quando oportet, et secundum quod oportet. Superfluum autem convenit illi qui importune ea quae sua sunt manifestat, defectus autem competit illi qui occultat, quando manifestare oportet.Referencing norms: Q109A1Ad3, assert-hce21f9c13a806b0de1876ab743efd113d82cd262e519df93125884dd34caeb57
section/109-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd39e9b4b8705d55a6bcf991ad16a5a0adeb88c487a11b63077407ab2cb409e4LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod veritas non sit virtus. Prima enim virtutum est fides, cuius obiectum est veritas. Cum igitur obiectum sit prius habitu et actu, videtur quod veritas non sit virtus, sed aliquid prius virtute.Referencing norms: Q109A1Obiectio1, assert-ha83aee0dc9a0b59a61540077325be850a9643f0de52621443e85e05c8b91499d
section/109-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a4af68d8ed2a3a0ed2732a0a9dbac2dfd195ae12a056342e67a6cbe4daeba9caLA
Praeterea, sicut philosophus dicit, in IV Ethic., ad veritatem pertinet quod aliquis confiteatur existentia circa seipsum, et neque maiora neque minora. Sed hoc non semper est laudabile, neque in bonis, quia dicitur Prov. XXVII, laudet te alienus, et non os tuum; nec etiam in malis, quia contra quosdam dicitur Isaiae III, peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Ergo veritas non est virtus.Referencing norms: Q109A1Obiectio2, assert-hbf997e1783ab1b61212a615b2959897ec26d3cd2aac4acfe12d510bde7262fbe, assert-he18a6d05a00f3eee3864bc04f46ba039c92b4c04665af2fca0c2af0a7f33f521
section/109-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0bf87c25ab76d850c8c9056cbd2561224eec1b6f5fdc61fbcdd2b134a19dbffaLA
Praeterea, omnis virtus aut est theologica, aut intellectualis, aut moralis. Sed veritas non est virtus theologica, quia non habet Deum pro obiecto, sed res temporales; dicit enim Tullius quod veritas est per quam immutata ea quae sunt aut fuerunt aut futura sunt, dicuntur. Similiter etiam non est virtus intellectualis, sed finis earum. Neque etiam est virtus moralis, quia non consistit in medio inter superfluum et diminutum; quanto enim aliquis plus dicit verum, tanto melius est. Ergo veritas non est virtus.Referencing norms: Q109A1Obiectio3, assert-ha33ee587afd148aa2e29977d3b15fc2ef5953d535ce3539620a993e895a84618, assert-hf41c709ac8466364d78c93d638353bc22938945384d39a8f3596c1bb1ee50d06
section/109-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d4a4c8225ff272ba8b1b2f0779a17c03ec269b53f0eb2b68a3f7ae9c64931b4LA
Respondeo dicendum quod veritas dupliciter accipi potest. Uno modo secundum quod veritate aliquid dicitur verum. Et sic veritas non est virtus, sed obiectum vel finis virtutis. Sic enim accepta veritas non est habitus, quod est genus virtutis, sed aequalitas quaedam intellectus vel signi ad rem intellectam et significatam, vel etiam rei ad suam regulam, ut in primo habitum est. Alio modo potest dici veritas qua aliquis verum dicit, secundum quod per eam aliquis dicitur verax. Et talis veritas, sive veracitas, necesse est quod sit virtus, quia hoc ipsum quod est dicere verum est bonus actus; virtus autem est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit.Referencing norms: Q109A1Respondeo, assert-he42d57430ae1adf1946e332ee92c28ab44380b77462d5a257d82d2a8ebe9beda
section/109-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:276e7e19eaabc6a93d203bdf5ddddd74d7113f3ac9c6f45d0eb86d6386375fe2LA
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., ponit veritatem inter ceteras virtutes.Referencing norms: assert-h4eb548d3841dccce03844faf325e2a24de19e8cc65624dd6774be9ef9ddd6cf1
section/109-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8937305632798f089c7e7a1efabd3346bac981c75dcff458d6a61cbecfafaf0eLA
Ad primum ergo dicendum quod verum et bonum subiecto quidem convertuntur, quia omne verum est bonum, et omne bonum est verum. Sed secundum rationem, invicem se excedunt, sicut intellectus et voluntas invicem se includunt; nam intellectus intelligit voluntatem, et multa alia, et voluntas appetit ea quae pertinent ad intellectum, et multa alia. Unde verum, secundum rationem propriam, qua est perfectio intellectus, est quoddam particulare bonum, inquantum est appetibile quoddam. Et similiter bonum, secundum propriam rationem, prout est finis appetitus, est quoddam verum, inquantum est quoddam intelligibile. Quia ergo virtus includit rationem bonitatis, potest esse quod veritas sit specialis virtus, sicut verum est speciale bonum. Non autem potest esse quod bonitas sit specialis virtus, cum magis secundum rationem sit genus virtutis.Referencing norms: Q109A2Ad1, assert-hf876ae6801562bfbfc4043590fb3685b3928a0f5440a00b6854f40613bad4328
section/109-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:49ab793d64d729d1b426823c9ed2c108f5a84300098118298d823b3b5f025c6cLA
Ad secundum dicendum quod habitus virtutum et vitiorum sortiuntur speciem ex eo quod est per se intentum, non autem ab eo quod est per accidens et praeter intentionem. Quod autem aliquis manifestat quod circa ipsum est, pertinet quidem ad virtutem veritatis sicut per se intentum, ad alias autem virtutes potest pertinere ex consequenti, praeter principalem intentionem. Fortis enim intendit fortiter agere, quod autem fortiter agendo aliquis manifestet fortitudinem quam habet, hoc consequitur praeter eius principalem intentionem.Referencing norms: Q109A2Ad2, assert-h6d29fc17bb1fa87ec859a9b6f95aad50a29ffc3a9938b47fa6f1e823d02aaea1
section/109-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:03d4b5b36cc899258f4970d840c1a339d66be0908397e8d3738a675b334d6ee0LA
Ad tertium dicendum quod veritas vitae est veritas secundum quam aliquid est verum, non veritas secundum quam aliquis dicit verum. Dicitur autem vita vera, sicut etiam quaelibet alia res, ex hoc quod attingit suam regulam et mensuram, scilicet divinam legem, per cuius conformitatem rectitudinem habet. Et talis veritas, sive rectitudo, communis est ad quamlibet virtutem.Referencing norms: Q109A2Ad3, assert-h1c21ccf4cca59d28b2399c4689be9c945d2d96511dd8f2057942b9b13a8f8d00
section/109-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2234004a44f88b1929240a653b26776d9f9e7da77b1e595df63dd9a6cad01677LA
Ad quartum dicendum quod simplicitas dicitur per oppositum duplicitati, qua scilicet aliquis aliud habet in corde, aliud ostendit exterius. Et sic simplicitas ad hanc virtutem pertinet. Facit autem intentionem rectam, non quidem directe, quia hoc pertinet ad omnem virtutem, sed excludendo duplicitatem, qua homo unum praetendit et aliud intendit.Referencing norms: Q109A2Ad4, assert-h7e02d2f7e0dcca865f91cd522bf72e1d1b5458aaff02ff4defef6b18c82fc499
section/109-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5fd5c10bbb7990c46becd993a3b34364b6d1c80dea42201b8669ca311598b718LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod veritas non sit specialis virtus. Verum enim et bonum convertuntur. Sed bonitas non est specialis virtus, quinimmo omnis virtus est bonitas, quia bonum facit habentem. Ergo veritas non est specialis virtus.Referencing norms: Q109A2Obiectio1, assert-h5d4008465553658dc07babf2519ea18d8a7b963ce01d7e4db6972c35e21cfb2b, assert-h71ab1f25ba70cee19a6f0f20583fec9c310912d6de5b0809437b2b2713ac046b
section/109-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:06ac79129aec015409d0c66759a9cf6214bdbfff0f0f8ca10eb76c865f8f511aLA
Praeterea, manifestatio eius quod ad ipsum hominem pertinet, est actus veritatis de qua nunc loquimur. Sed hoc pertinet ad quamlibet virtutem, quilibet enim virtutis habitus manifestatur per proprium actum. Ergo veritas non est specialis virtus.Referencing norms: Q109A2Obiectio2, assert-h114bbb8cebc2598ca18c076c49d0e6b69626b4f1e6b8262b763b729cbe805653, assert-ha338a9cc372377aa407313cb7426bb027a6694eb18329b5d2672684411da9f09
section/109-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b9450d7ac9d88ba55f1cc9e5b0b47724dff59d7135675aba3fa9a4c4640e0258LA
Praeterea, veritas vitae dicitur qua aliquis recte vivit, de qua dicitur Isaiae XXXVIII, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Sed qualibet virtute recte vivitur, ut patet per definitionem virtutis supra positam. Ergo veritas non est specialis virtus.Referencing norms: Q109A2Obiectio3, assert-h1a25467f7119fee9309b54078f8727f298d6bd95dea654a3c96c8db132e1735e, assert-h7359351c244320253194fd79aed3967f8009c53658058f3aeb79e752e0dfee4e
section/109-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:75f78d1f479ea6e07cb51d5edd835e59fabb706bb3a5952567fb83d18fef9bacLA
Praeterea, veritas videtur idem esse simplicitati, quia utrique opponitur simulatio. Sed simplicitas non est specialis virtus, quia facit intentionem rectam, quod requiritur in omni virtute. Ergo etiam veritas non est specialis virtus.Referencing norms: Q109A2Obiectio4, assert-h02c2bcf6d362c53f91fb685be6ee8875e39af51ba706624455a92c39e5207244, assert-hf6ac203f24d2a79c2391ed23c9a9e6d0dd1a50c347731c4dcd53b85fafe83a8e
section/109-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fd0da367e3be40a386f660aa9079ea587f40e8e2157350004b2bdda56c1c1803LA
Respondeo dicendum quod ad rationem virtutis humanae pertinet quod opus hominis bonum reddat. Unde ubi in actu hominis invenitur specialis ratio bonitatis, necesse est quod ad hoc disponatur homo per specialem virtutem. Cum autem bonum, secundum Augustinum, in libro de natura boni, consistat in ordine, necesse est specialem rationem boni considerari ex determinato ordine. Est autem specialis quidam ordo secundum quod exteriora nostra vel verba vel facta debite ordinantur ad aliquid sicut signum ad signatum. Et ad hoc perficitur homo per virtutem veritatis. Unde manifestum est quod veritas est specialis virtus.Referencing norms: Q109A2Respondeo, assert-hdbcd37d635d1c69770198d879a1a3871ef977519783296a3878f6df4aa0d37a9
section/109-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5dfd2aa670e38339c4a0c90706cd19a13803c9885ba7650c89be55c9f5420f2aLA
Sed contra est quia in II Ethic. connumeratur aliis virtutibus.Referencing norms: assert-hd1428257e80a59ccca670a342b3821ac87f14c13ccc238dfd07c0db253f57d14
section/109-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2921ac412665bcd4007ce80e1684131ae4566d5638ff7053b72bf1330140cff0LA
Ad primum ergo dicendum quod quia homo est animal sociale, naturaliter unus homo debet alteri id sine quo societas humana conservari non posset. Non autem possent homines ad invicem convivere nisi sibi invicem crederent, tanquam sibi invicem veritatem manifestantibus. Et ideo virtus veritatis aliquo modo attendit rationem debiti.Referencing norms: Q109A3Ad1, assert-h668e679f9c1903d404fea6ae30c22c7596082b04d25ed4245b514a3d7c10340e
section/109-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a38ca8c5465993ec54f755d03fb9f2742d71d0fd544eee98e283d5ccf989812LA
Ad secundum dicendum quod veritas secundum quod est cognita, pertinet ad intellectum. Sed homo per propriam voluntatem, per quam utitur et habitibus et membris, profert exteriora signa ad veritatem manifestandam. Et secundum hoc, manifestatio veritatis est actus voluntatis.Referencing norms: Q109A3Ad2, assert-h306c897b70ee121ea91a2f7f4a4bd185a43d8ef9eaabebb6902422a5f9a5c235
section/109-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:da3e2a8c22db2d94646c1344a8fa3cdb7240e7abb29edc05c55879c43e73994bLA
Ad tertium dicendum quod veritas de qua nunc loquimur, differt a veritate vitae ut dictum est. Veritas autem iustitiae dicitur dupliciter. Uno modo, secundum quod ipsa iustitia est rectitudo quaedam regulata secundum regulam divinae legis. Et secundum hoc, differt veritas iustitiae a veritate vitae, quia veritas vitae est secundum quam aliquis recte vivit in seipso; veritas autem iustitiae est secundum quam aliquis rectitudinem legis in iudiciis, quae sunt ad alterum, servat. Et secundum hoc, veritas iustitiae non pertinet ad veritatem de qua nunc loquimur, sicut nec veritas vitae. Alio modo potest intelligi veritas iustitiae secundum quod aliquis ex iustitia veritatem manifestat, puta cum aliquis in iudicio verum confitetur aut verum testimonium dicit. Et haec veritas est quidam particularis actus iustitiae. Et non pertinet directe ad hanc veritatem de qua nunc loquimur, quia scilicet in hac manifestatione veritatis principaliter homo intendit ius suum alteri reddere. Unde philosophus, in IV Ethic., de hac veritate determinans, dicit, non de veridico in confessionibus dicimus, neque quaecumque ad iustitiam vel iniustitiam contendunt. Veritas autem doctrinae consistit in quadam manifestatione verorum de quibus est scientia. Unde nec ista veritas directe pertinet ad hanc virtutem, sed solum veritas qua aliquis et vita et sermone talem se demonstrat qualis est, et non alia quam circa ipsum sint, nec maiora nec minora. Veruntamen quia vera scibilia, inquantum sunt a nobis cognita, circa nos sunt et ad nos pertinent; secundum hoc veritas doctrinae potest ad hanc virtutem pertinere, et quaecumque alia veritas qua quis manifestat verbo vel facto quod cognoscit.Referencing norms: Q109A3Ad3, assert-h4d062843203e402c96c1205a1a723dfa491b617f918d0eeb14935af47aa4bb67
section/109-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2123fd7b62427ebf34d23698ffb01c733e22cdbf72225c5c65455b596848afacLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod veritas non sit pars iustitiae. Iustitiae enim proprium esse videtur quod reddat alteri debitum. Sed ex hoc quod aliquis verum dicit, non videtur alteri debitum reddere, sicut fit in omnibus praemissis iustitiae partibus. Ergo veritas non est iustitiae pars.Referencing norms: Q109A3Obiectio1, assert-h86a6010271d245530652acb1e042754e301e5c7c71af1e7b35d85b36299333de, assert-hacea701a3d5f235847ec21c4df4fac66f62435cccf4620819191113d03a86d64
section/109-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:939c4990041f6bc7c00f6c769e4b1b06c40e767922efff9248b1d7f0c7db395eLA
Praeterea, veritas pertinet ad intellectum. Iustitia autem est in voluntate, ut supra habitum est. Ergo veritas non est pars iustitiae.Referencing norms: Q109A3Obiectio2, assert-h47279092601ea7a17ef886f510eecf84df3ba9f098959c6ace23a38272bb1e7d
section/109-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c7e8e1ee5c40d602b657d6b9d362f4b6ba5f088544afa81d5176002f3fa42b8dLA
Praeterea, triplex distinguitur veritas, secundum Hieronymum, scilicet veritas vitae, et veritas iustitiae, et veritas doctrinae. Sed nulla istarum est pars iustitiae. Nam veritas vitae continet in se omnem virtutem, ut dictum est. Veritas autem iustitiae est idem iustitiae, unde non est pars eius. Veritas autem doctrinae pertinet magis ad virtutes intellectuales. Ergo veritas nullo modo est pars iustitiae.Referencing norms: Q109A3Obiectio3, assert-h3992cff5c53682317e02d1c618f60ce5b30a4fea45a465b8239a81cc0af54100, assert-hb5caf7b6846cb93326dcaa607c34da8112cfd52ac678cb98c5e44c96a7062d7f
section/109-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d61488939803c0edb1f20a7c86a3f7315be27d001eba1394378fd7a70eafd89LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ex hoc aliqua virtus iustitiae annectitur sicut secundaria principali, quod partim quidem cum iustitia convenit, partim autem deficit ab eius perfecta ratione. Virtus autem veritatis convenit quidem cum iustitia in duobus. Uno quidem modo, in hoc quod est ad alterum. Manifestatio enim, quam diximus esse actum veritatis, est ad alterum, inquantum scilicet ea quae circa ipsum sunt, unus homo alteri manifestat. Alio modo, inquantum iustitia aequalitatem quandam in rebus constituit. Et hoc etiam facit virtus veritatis, adaequat enim signa rebus existentibus circa ipsum. Deficit autem a propria ratione iustitiae quantum ad rationem debiti. Non enim haec virtus attendit debitum legale, quod attendit iustitia, sed potius debitum morale, inquantum scilicet ex honestate unus homo alteri debet veritatis manifestationem. Unde veritas est pars iustitiae, inquantum annectitur ei sicut virtus secundaria principali.Referencing norms: Q109A3Respondeo, assert-h774b9a22d0a64fffa6934c123dcf249af743727b15b9b5b57ec84439734096c8
section/109-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c2182e0784fc3db4a128420672f8af283ed186c35ada6ea7d6d46670e1db7c9aLA
Sed contra est quod Tullius ponit veritatem inter partes iustitiae.Referencing norms: assert-hdc972f4e3087014604910d48b5aafe1769c8d4a332a801a30df1b39514723799
section/109-4/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q109A4Ad1, Q109A4Ad2, Q109A4Ad3, assert-h4799d7d287bfb1076c3fb680bfd078722aba6f5c2ab6e41c9e1ea401e4ceba9b, assert-h669e6a1ddfbae6273fea91acf481fe3a33101687a91c03ff91646c0e1628afc4, assert-hcddfda28101fc818ed305259221dcf514ee6a48beea46ea6c4ac07cc97f39876
section/109-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f7a3dbb7a588995ab12238bf682d058a09ee8ac7775d2884711f1fd610e3ee23LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtus veritatis non declinet in minus. Sicut enim aliquis dicendo maius incurrit falsitatem, ita et dicendo minus, non enim magis est falsum quatuor esse quinque quam quatuor esse tria. Sed omne falsum est secundum se malum et fugiendum, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Ergo veritatis virtus non plus declinat in minus quam in maius.Referencing norms: Q109A4Obiectio1, assert-h434bcb7f0680f330a05a7074987e4bf8cf92056658c5500427eed4cc2dabc3b6, assert-hfd70b7ee7e33a5f82740754b775448a85e75b794e9921edc21ed864745250227
section/109-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:37ff7befe834005f97adcfef5af403089b680d17e6f424209a4f0a589d992765LA
Praeterea, quod una virtus magis declinet ad unum extremum quam ad aliud, contingit ex hoc quod virtutis medium est propinquius uni extremo quam alteri, sicut fortitudo est propinquior audaciae quam timiditati. Sed veritatis medium non est propinquius uni extremo quam alteri, quia veritas, cum sit aequalitas quaedam, in medio punctali consistit. Ergo veritas non magis declinat in minus.Referencing norms: Q109A4Obiectio2, assert-h46c4bffde58d5a6b2fbc073ff970c56cff46babe13e207640ed6325a2384a79d, assert-ha120114dcd24f72d311ea09e957bf4baa9734eacd859ce8cc7ae703322c23cbf
section/109-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bc96e0e9cfa34f79940c378062a131f84298eb3a3843b86c58eec97afd4ade97LA
Praeterea, in minus videtur a veritate recedere qui veritatem negat, in maius autem qui veritati aliquid superaddit. Sed magis repugnat veritati qui veritatem negat quam qui superaddit, quia veritas non compatitur secum negationem veritatis, compatitur autem secum superadditionem. Ergo videtur quod veritas magis debeat declinare in maius quam in minus.Referencing norms: Q109A4Obiectio3, assert-h149d539edcb1be1a749f060eb7c53b65700aa1dffda434e2c1c4c0556b62446a, assert-h6dd5efd5b56221192b7ac07fb05ea0caeac681d9a29a62f46b2b4af874eb2d86
section/109-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ff4ed85a2b1a737f91e14062aad4a8861c9e46553dad9911a021c64011cd65edLA
Respondeo dicendum quod declinare in minus a veritate contingit dupliciter. Uno modo, affirmando, puta cum aliquis non manifestat totum bonum quod in ipso est, puta scientiam vel sanctitatem vel aliquid huiusmodi. Quod fit sine praeiudicio veritatis, quia in maiori est etiam minus. Et secundum hoc, haec virtus declinat in minus. Hoc enim, ut philosophus dicit ibidem, videtur esse prudentius, propter onerosas superabundantias esse. Homines enim qui maiora de seipsis dicunt quam sint, sunt aliis onerosi, quasi excellere alios volentes, homines autem qui minora de seipsis dicunt, gratiosi sunt, quasi aliis condescendentes per quandam moderationem. Unde apostolus dicit, II ad Cor. XII, si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam. Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Alio modo potest aliquis declinare in minus negando, scilicet ut neget sibi inesse quod inest. Et sic non pertinet ad hanc virtutem declinare in minus, quia per hoc incurret falsum. Et tamen hoc ipsum esset minus repugnans virtuti, non quidem secundum propriam rationem veritatis, sed secundum rationem prudentiae, quam oportet salvari in omnibus virtutibus. Magis enim repugnat prudentiae, quia periculosius est et onerosius aliis, quod aliquis existimet vel iactet se habere quod non habet, quam quod non existimet, vel dicat se non habere quod habet.Referencing norms: Q109A4Respondeo, assert-h20c2b9f32bc41be92986dedee2dbb4bbb1dccadf65622d7b39eeb32a6498bb04
section/109-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6c6f260053ee9ae5e630e6abc101da1e062de1d3d64804b32708f063daa03598LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod homo secundum hanc virtutem magis a vero declinat in minus.Referencing norms: assert-h5e63b10d2e4ce45dcf84befecf742f94f39d9b7b090c79b4a94baf30e8e32f1f
question/109/prooemium · paragraph
la · official · sha256:65902a8f5be8bbd733587a4f93baa8d8b3be75f4fd8a62510b5029d6b1fa55b2LA
Deinde considerandum est de veritate, et vitiis oppositis. Circa veritatem autem quaeruntur quatuor. Primo, utrum veritas sit virtus. Secundo, utrum sit virtus specialis. Tertio, utrum sit pars iustitiae. Quarto, utrum magis declinet ad minus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 110
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q110
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:0bb1eb926d77ce0f83496ce525eab2a4b5657b0f36be22b5ae53eb85eee61bd0 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 41
section/110-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d9e850c3c183c984a93ddaa9671e690dc500f5cb174afcb0e519711a093e0d2LA
Ad primum ergo dicendum quod unumquodque magis iudicatur secundum id quod est in eo formaliter et per se, quam secundum id quod est in eo materialiter et per accidens. Et ideo magis opponitur veritati, inquantum est virtus moralis, quod aliquis dicat verum intendens dicere falsum, quam quod dicat falsum intendens dicere verum.Referencing norms: Q110A1Ad1, assert-h77f02fbda6fe02d4f71fff85bac90ccb1af2f92c7f9748bd7ee8598ad728c769
section/110-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b5758fdb4c8d05e94abe0325146713c38aa13166a465de8cbc18b280e7450c75LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in II de Doctr. Christ., voces praecipuum locum tenent inter alia signa. Et ideo cum dicitur quod mendacium est falsa vocis significatio, nomine vocis intelligitur omne signum. Unde ille qui aliquod falsum nutibus significare intenderet, non esset a mendacio immunis.Referencing norms: Q110A1Ad2, assert-h6125f9f863aab5e2cd7027e319e649a39552bb370684d8f52d66287d04819a1b
section/110-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:edc98b176fb6624c4b33c5beb122fbad389ce99dcc5bfa6d1ddef1a9f78148f4LA
Ad tertium dicendum quod cupiditas fallendi pertinet ad perfectionem mendacii, non autem ad speciem ipsius, sicut nec aliquis effectus pertinet ad speciem suae causae.Referencing norms: Q110A1Ad3, assert-h64350ace097f843b8e98d5374dfc6ff599fe4f26a5f6515289eff52795ac2872
section/110-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c1fcf7339c1e0e665e0fece60ea866cde800ea1fa328b6cbda69addad2b86fc9LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mendacium non semper opponatur veritati. Opposita enim non possunt esse simul. Sed mendacium simul potest esse cum veritate, qui enim verum loquitur quod falsum esse credit, mentitur, ut Augustinus dicit, in libro contra mendacium. Ergo mendacium non opponitur veritati.Referencing norms: Q110A1Obiectio1, assert-h65712a65d8b64e8b5fb8dc521d63bc144efdedaec9fea97920510a3d75fd45b6, assert-hdd068b36043b6216ee9fbba588199e33f5905b6d9e72d9c9616f121edf7d0862
section/110-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8abfdbceb34f0c68cf3d649eac27c48d812268650ccadb5ca0cf1cf41ebc515cLA
Praeterea, virtus veritatis non solum consistit in verbis, sed etiam in factis, quia secundum philosophum, in IV Ethic., secundum hanc virtutem aliquis verum dicit et in sermone et in vita. Sed mendacium consistit solum in verbis, dicitur enim quod mendacium est falsa vocis significatio. Ergo videtur quod mendacium non directe opponatur virtuti veritatis.Referencing norms: Q110A1Obiectio2, assert-h18b89223df06d2a01f1d1ef4d232f64814cb2d95c845b335b26ae015e0519fb4, assert-hd323891ac8c45cfec660e7b713ecfd8a1c5b9ec3ea5a01b7faa38e74a7ae3a55
section/110-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2c5bb83afb4ef5ff8b0cb3a6e357122aed3fab59e8a9b88b2b6ec69416d2bbb7LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quod culpa mentientis est fallendi cupiditas. Sed hoc non opponitur veritati, sed magis benevolentiae vel iustitiae. Ergo mendacium non opponitur veritati.Referencing norms: Q110A1Obiectio3, assert-h0ff208052314a23b3256080d3e19595c187b3a5fe7f6858303fdda299244c14d, assert-h70c188a82083904f418a6e8004bba41fdd478f7c2ccbb998f1080e591ee745c7
section/110-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d42d2d395ca5f8773046dd05088ba7d21a5f5f63e31ee10fd155e02f3b7927fLA
Respondeo dicendum quod actus moralis ex duobus speciem sortitur, scilicet ex obiecto, et ex fine. Nam finis est obiectum voluntatis, quae est primum movens in moralibus actibus. Potentia autem a voluntate mota habet suum obiectum, quod est proximum obiectum voluntarii actus, et se habet in actu voluntatis ad finem sicut materiale ad formale, ut ex supra dictis patet. Dictum est autem quod virtus veritatis, et per consequens opposita vitia, in manifestatione consistit, quae fit per aliqua signa. Quae quidem manifestatio, sive enuntiatio, est rationis actus conferentis signum ad signatum, omnis enim repraesentatio consistit in quadam collatione, quae proprie pertinet ad rationem; unde etsi bruta animalia aliquid manifestent, non tamen manifestationem intendunt, sed naturali instinctu aliquid agunt ad quod manifestatio sequitur. Inquantum tamen huiusmodi manifestatio sive enuntiatio est actus moralis, oportet quod sit voluntarius et ex intentione voluntatis dependens. Obiectum autem proprium manifestationis sive enuntiationis est verum vel falsum. Intentio vero voluntatis inordinatae potest ad duo ferri, quorum unum est ut falsum enuntietur; aliud quidem est effectus proprius falsae enuntiationis, ut scilicet aliquis fallatur. Si ergo ista tria concurrant, scilicet quod falsum sit id quod enuntiatur, et quod adsit voluntas falsum enuntiandi, et iterum intentio fallendi, tunc est falsitas materialiter, quia falsum dicitur; et formaliter, propter voluntatem falsum dicendi; et effective, propter voluntatem falsitatem imprimendi. Sed tamen ratio mendacii sumitur a formali falsitate, ex hoc scilicet quod aliquis habet voluntatem falsum enuntiandi. Unde et mendacium nominatur ex eo quod contra mentem dicitur. Et ideo si quis falsum enuntiet credens illud verum esse, est quidem falsum materialiter, sed non formaliter, quia falsitas est praeter intentionem dicentis. Unde non habet perfectam rationem mendacii, id enim quod praeter intentionem est, per accidens est; unde non potest esse specifica differentia. Si vero formaliter aliquis falsum dicat, habens voluntatem falsum dicendi, licet sit verum id quod dicitur, inquantum tamen huiusmodi actus est voluntarius et moralis, habet per se falsitatem, et per accidens veritatem. Unde ad speciem mendacii pertingit. Quod autem aliquis intendat falsitatem in opinione alterius constituere fallendo ipsum, non pertinet ad speciem mendacii, sed ad quandam perfectionem ipsius, sicut et in rebus naturalibus aliquid speciem sortitur si formam habeat, etiam si desit formae effectus; sicut patet in gravi quod violenter sursum detinetur, ne descendat secundum exigentiam suae formae. Sic ergo patet quod mendacium directe et formaliter opponitur virtuti veritatis.Referencing norms: Q110A1Respondeo, assert-h66ce6f18e7f3d9d740b3a205935d5709e392dec37fd75df9d750b33b5f842490
section/110-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:db030d89d64a4fa0347a4e90209c373a133ee4d1228a8ca69e820dead9e2586fLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro contra mendacium, nemo dubitet mentiri eum qui falsum enuntiat causa fallendi. Quapropter enuntiationem falsi cum voluntate ad fallendum prolatam, manifestum est esse mendacium. Sed hoc opponitur veritati. Ergo mendacium veritati opponitur.Referencing norms: assert-h599d3d15b49fd19efafa34c8cf92babd0f9383841733f2043f5771ba8c2f39a9
section/110-2/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q110A2Ad1, Q110A2Ad2, Q110A2Ad3, assert-h15f27ef6b9f3358eaefd8e97e7b2e541082381e012dd99aaa8af5dc784477d0f, assert-h2b4092a710024c0e382da02356673daf0f38b3ba5937a76a335edc46850f7b45, assert-h7cd480120df87c57dddd5323fd3b955e78249e544317eaa54345d90ade463f94
section/110-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0be7d191d403123b4a003b903e90c049c0a04d88d1a7b7dcc3fb1c98586c9358LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod insufficienter mendacium dividatur per mendacium officiosum, iocosum et perniciosum. Divisio enim est danda secundum ea quae per se conveniunt rei, ut patet per philosophum, in VII Metaphys. Sed intentio effectus est praeter speciem actus moralis, et per accidens se habet ad illum, ut videtur, unde et infiniti effectus possunt consequi ex uno actu. Haec autem divisio datur secundum intentionem effectus, nam mendacium iocosum est quod fit causa ludi; mendacium autem officiosum, quod fit causa utilitatis; mendacium autem perniciosum, quod fit causa nocumenti. Ergo inconvenienter hoc modo dividitur mendacium.Referencing norms: Q110A2Obiectio1, assert-h26bbf3da03d3f1909e98315fa31f69a5f64b0902ca7f6ca68bfbc7228d452847, assert-hc0f1ebaef2674a2f6c78eb4d75846d1091d848be575b13aa05a414fa3833f938
section/110-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:395761e505cc751ab6aea15e4a0c899b4bd1b604d2cf7f6eef862cb8637efc2eLA
Praeterea, Augustinus, in libro contra mendacium, dividit mendacium in octo partes. Quorum primum est in doctrina religionis; secundum est ut nulli prosit et obsit alicui; tertium est quod prodest uni ita ut alteri obsit; quartum est quod fit sola mentiendi fallendique libidine; quintum est quod fit placendi cupiditate; sextum est quod nulli obest, et prodest alicui ad conservandam pecuniam; septimum est quod nulli obest, et prodest alicui ad vitandum mortem; octavum quod nulli obest, et prodest alicui ad vitandum immunditiam corporalem. Ergo videtur quod prima divisio mendacii sit insufficiens.Referencing norms: Q110A2Obiectio2, assert-he953622def575ee077b95bde2b17f89cb4489646c2dec1a626f5e77eaa5c0bf2
section/110-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:903e752308934761aac862f2e3015942347cee307cbde79e3e09ded1286b1cd9LA
Praeterea, philosophus, in IV Ethic., dividit mendacium in iactantiam, quae verum excedit in dicendo, et ironiam, quae deficit a vero in minus. Quae duo sub nullo praedictorum membrorum continentur. Ergo videtur quod praedicta divisio mendacii sit incompetens.Referencing norms: Q110A2Obiectio3, assert-h9c57d1e93dd29700a951e737889c6b2816ca23730efea59b1247970eeff2deaa
section/110-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:99e62a028c362ad65d894e73474d3f2b25361428217bdd482f72d5cbd6ac6073LA
Respondeo dicendum quod mendacium tripliciter dividi potest. Uno modo, secundum ipsam mendacii rationem, quae est propria et per se mendacii divisio. Et secundum hoc, mendacium in duo dividitur, scilicet in mendacium quod transcendit veritatem in maius, quod pertinet ad iactantiam; et in mendacium quod deficit a veritate in minus, quod pertinet ad ironiam; ut patet per philosophum, in IV Ethic. Haec autem divisio ideo per se est ipsius mendacii, quia mendacium, inquantum huiusmodi, opponitur veritati, ut dictum est, veritas autem aequalitas quaedam est, cui per se opponitur maius et minus. Alio modo potest dividi mendacium inquantum habet rationem culpae, secundum ea quae aggravant vel diminuunt culpam mendacii ex parte finis intenti. Aggravat autem culpam mendacii si aliquis per mendacium intendat alterius nocumentum, quod vocatur mendacium perniciosum. Diminuitur autem culpa mendacii si ordinetur ad aliquod bonum, vel delectabile et sic est mendacium iocosum; vel, utile, et sic est mendacium officiosum, sive quo intenditur iuvamentum alterius vel remotio nocumenti. Et secundum hoc, dividitur mendacium in tria praedicta. Tertio modo dividitur mendacium universalius secundum ordinem ad finem, sive ex hoc addatur vel diminuatur ad culpam mendacii, sive non. Et secundum hoc, est divisio octo membrorum quae dicta est. In qua quidem tria prima membra continentur sub mendacio pernicioso. Quod quidem fit vel contra Deum, et ad hoc pertinet primum mendacium, quod est in doctrina religionis. Vel est contra hominem, sive sola intentione nocendi alicui, et sic est secundum mendacium, quod scilicet nulli prodest et obest alicui; sive etiam intendatur in nocumento unius utilitas alterius, et hoc est tertium mendacium, quod uni prodest et alteri obest. Inter quae tria primum est gravissimum, quia semper peccata contra Deum sunt graviora, ut supra dictum est. Secundum autem est gravius tertio, quod diminuitur ex intentione utilitatis alterius. Post haec autem tria quae superaddunt ad gravitatem culpae mendacii, ponitur quartum, quod habet propriam quantitatem sine additione vel diminutione. Et hoc est mendacium quod fit ex sola mentiendi libidine, quod procedit ex habitu, unde et philosophus dicit, in IV Ethic., quod mendax, eo quod talis est secundum habitum, ipso mendacio gaudet. Quatuor vero subsequentes modi diminuunt de culpa mendacii. Nam quintum est mendacium iocosum, quod fit placendi cupiditate. Alia vero tria continentur sub mendacio officioso. In quo intenditur quod est alteri utile vel quantum ad res exteriores, et sic est sextum mendacium, quod prodest alicui ad pecuniam conservandam; vel est utile corpori, et hoc est septimum mendacium, quo impeditur mors hominis; vel est utile etiam ad honestatem virtutis, et hoc est octavum mendacium, in quo impeditur illicita pollutio corporalis. Patet autem quod quanto bonum intentum est melius, tanto magis minuitur culpa mendacii. Et ideo, si quis diligenter consideret, secundum ordinem praedictae enumerationis est ordo gravitatis culpae in istis mendaciis, nam bonum utile praefertur delectabili; et vita corporalis praefertur pecuniae; honestas autem etiam ipsi corporali vitae.Referencing norms: Q110A2Respondeo, assert-h879d806351cbd568c504f052cfef726606d6d30895479a27027dbb845a4aadc0
section/110-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fb5bd8769251877d9c26205ddeb06fd23fe49ee1bcce0858eef875b6398edf3dLA
Sed contra est quod super illud Psalm., perdes omnes qui loquuntur mendacium, dicit Glossa quod sunt tria genera mendaciorum. Quaedam enim sunt pro salute et commodo alicuius; est etiam aliud genus mendacii, quod fit ioco; tertium vero mendacii genus est quod fit ex malignitate. Primum autem horum dicitur officiosum; secundum, iocosum; tertium, perniciosum. Ergo mendacium in tria praedicta dividitur.Referencing norms: assert-h1a5a45eb2adabf4ad9f12f3cc4fb24128ddfad9a2ec69967477f6f043eb2de5c
section/110-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6b25407e721e125f50fba94f50fa083298e6dfa18c838320ca09a3f80fc3dc0cLA
Ad primum ergo dicendum quod nec in Evangelio, nec in aliqua Scriptura canonica fas est opinari aliquod falsum asseri, nec quod scriptores earum mendacium dixerunt, quia periret fidei certitudo, quae auctoritati sacrae Scripturae innititur. In hoc vero quod in Evangelio, et in aliis Scripturis sacris, verba aliquorum diversimode recitantur, non est mendacium. Unde Augustinus dicit, in libro de consensu Evangelist., nullo modo laborandum esse iudicat qui prudenter intelligit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Et in hoc apparet, ut ibidem subdit, non debere nos arbitrari mentiri quemquam si, pluribus reminiscentibus rem quam audierunt vel viderunt, non eodem modo atque eisdem verbis eadem res fuerit indicata.Referencing norms: Q110A3Ad1, assert-hbbab1ede6e59c01f0dfa024b1ce1218090b3cbf7b10de9a01bdd9f835efa7b84
section/110-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:afa7a59b0de1385094a388abc617dfc76149ea7d6fbcdf4d655d202556653ecdLA
Ad secundum dicendum quod obstetrices non sunt remuneratae pro mendacio, sed pro timore Dei et benevolentia, ex qua processit mendacium. Unde signanter dicitur Exod. I, et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. Mendacium vero postea sequens non fuit meritorium.Referencing norms: Q110A3Ad2, assert-h484b7b8005537288f608e06eba9cd6ceb41f7db01d76eb98b9e09a6ea0cd594e
section/110-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5bf70b49d4a3dc4c63d4a5cb53e0a659ac1a4971652701c090d269506156d2f8LA
Ad tertium dicendum quod in sacra Scriptura, sicut Augustinus dicit, inducuntur aliquorum gesta quasi exempla perfectae virtutis, de quibus non est aestimandum eos fuisse mentitos. Si qua tamen in eorum dictis appareant quae mendacia videantur, intelligendum est ea figuraliter et prophetice dicta esse. Unde Augustinus dicit, in libro contra mendacium, credendum est illos homines qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae scripta sunt de illis prophetice gessisse atque dixisse. Abraham tamen, ut Augustinus dicit, in quaest. Genes. Dicens Saram esse suam sororem, veritatem voluit celari, non mendacium dici, soror enim dicitur quia filia fratris erat. Unde et ipse Abraham dicit, Gen. XX, vere soror mea est, filia patris mei, et non matris meae filia, quia scilicet ex parte patris ei attinebat. Iacob vero mystice dixit se esse Esau, primogenitum Isaac, quia videlicet primogenita illius de iure ei debebantur. Usus autem est hoc modo loquendi per spiritum prophetiae, ad designandum mysterium, quia videlicet minor populus, scilicet gentilium, substituendus erat in locum primogeniti, scilicet in locum Iudaeorum. Quidam vero commendantur in Scriptura non propter perfectam virtutem, sed propter quandam virtutis indolem, quia scilicet apparebat in eis aliquis laudabilis affectus, ex quo movebantur ad quaedam indebita facienda. Et hoc modo Iudith laudatur, non quia mentita est Holoferni, sed propter affectum quem habuit ad salutem populi, pro qua periculis se exposuit. Quamvis etiam dici possit quod verba eius veritatem habent secundum aliquem mysticum intellectum.Referencing norms: Q110A3Ad3, assert-hc818b6063a49d7ab413a7249648970854a0f51e3b666aba1efc93fc5ed270d1b
section/110-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1b0f4ca2682c6abfd6b9795c37813d8239ec696c73ff721c5ed54df7c3c642d3LA
Ad quartum dicendum quod mendacium non solum habet rationem peccati ex damno quod infert proximo, sed ex sua inordinatione, ut dictum est. Non licet autem aliqua illicita inordinatione uti ad impediendum nocumenta et defectus aliorum, sicut non licet furari ad hoc quod homo eleemosynam faciat (nisi forte in casu necessitatis, in quo omnia sunt communia). Et ideo non est licitum mendacium dicere ad hoc quod aliquis alium a quocumque periculo liberet. Licet tamen veritatem occultare prudenter sub aliqua dissimulatione, ut Augustinus dicit, contra mendacium.Referencing norms: Q110A3Ad4, assert-hdd0d23bc5d54f88f7c36fae93ff24db5f695af588450a02f2c9ce7fe83046362
section/110-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4dce1533206ba04ae2eb6b1f0c585fafa0d66abced1790d5e2acce0639b6110aLA
Ad quintum dicendum quod ille qui aliquid promittit, si habeat animum faciendi quod promittit, non mentitur, quia non loquitur contra id quod gerit in mente. Si vero non faciat quod promisit, tunc videtur infideliter agere per hoc quod animum mutat. Potest tamen excusari ex duobus. Uno modo, si promisit id quod est manifeste illicitum, quia promittendo peccavit, mutando autem propositum bene facit. Alio modo, si sint mutatae conditiones personarum et negotiorum. Ut enim Seneca dicit, in libro de Benefic., ad hoc quod homo teneatur facere quod promisit, requiritur quod omnia immutata permaneant, alioquin nec fuit mendax in promittendo, quia promisit quod habebat in mente, subintellectis debitis conditionibus; nec etiam est infidelis non implendo quod promisit, quia eaedem conditiones non extant. Unde et apostolus non est mentitus, qui non ivit Corinthum, quo se iturum esse promiserat, ut dicitur II Cor. I, et hoc propter impedimenta quae supervenerant.Referencing norms: Q110A3Ad5, assert-h12ea74b1a92141d6c83ed0a9d796a6ad4bd0fcaacc0aaa525f855c969ce505e9
section/110-3/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3719a12ed1054e1b3123d275596affd698e6b6c06ed17e7d96a0ca4629ac56dLA
Ad sextum dicendum quod operatio aliqua potest considerari dupliciter, uno modo, secundum seipsam; alio modo, ex parte operantis. Mendacium igitur iocosum ex ipso genere operis habet rationem fallendi, quamvis ex intentione dicentis non dicatur ad fallendum, nec fallat ex modo dicendi. Nec est simile de hyperbolicis aut quibuscumque figurativis locutionibus, quae in sacra Scriptura inveniuntur, quia, sicut Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quidquid figurate fit aut dicitur, non est mendacium. Omnis enim enuntiatio ad id quod enuntiat referenda est, omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat quod significat eis quibus intelligendum prolatum est.Referencing norms: Q110A3Ad6, assert-hcfe6c6cdca0249face69e16aa5c2fe158cc11868ce4c3ffdb092e4ad53b120be
section/110-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:13be3dbd3b39cccd1eaff1bbc53f3ba36a020ba10e06df869717dc78fe5d038dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne mendacium sit peccatum. Manifestum est enim quod Evangelistae scribendo Evangelium non peccaverunt. Videntur tamen aliquid falsum dixisse, quia verba Christi, et etiam aliorum, frequenter aliter unus et aliter retulit alius; unde videtur quod alter eorum dixerit falsum. Non ergo omne mendacium est peccatum.Referencing norms: Q110A3Obiectio1, assert-h0149738303f350626e2343287289c8a099a1ae6dede2dc775de67915b508e5c9
section/110-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0ce44543b83307fc245322b02d341a273d4d80491a9c2f1e5c86e603261e2839LA
Praeterea, nullus remuneratur a Deo pro peccato. Sed obstetrices Aegypti remuneratae sunt a Deo propter mendacium, dicitur enim Exod. I, quod aedificavit illis Deus domos. Ergo mendacium non est peccatum.Referencing norms: Q110A3Obiectio2, assert-h410ffaa0b98e067d8e3fc696aef8ae073946a5e2eb580316e95af3bbea65fec1, assert-ha5cf30dda8b0fa34084a19c1ac60e8c9b6a55e8892cbaff83153af0c8c221c8f
section/110-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2229c5eb90b5ef77511c76c3b8d598e4675f22662685a8f281d17b5380861e98LA
Praeterea, gesta sanctorum narrantur in sacra Scriptura ad informationem vitae humanae. Sed de quibusdam sanctissimis viris legitur quod sunt mentiti, sicut legitur Gen. XII et XX quod Abraham dixit de uxore sua quod soror sua esset. Iacob etiam mentitus est dicens se Esau, tamen benedictionem adeptus est, ut habetur Gen. XXVII. Iudith etiam commendatur, quae tamen Holoferni mentita est. Non ergo omne mendacium est peccatum.Referencing norms: Q110A3Obiectio3, assert-h3971beeffeb383359d8d60a57a37e924be34854b1c9c2aa2539a309747426514, assert-h66ba61006a5d5d269889289889eefc256ca30101f3b28e96eada996fad1990a6
section/110-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bbfbdabc5a8bb7127cff9f36d9459fb79ebe8537138b04f31695ffcdb6a3a8a7LA
Praeterea, minus malum est eligendum ut vitetur maius malum, sicut medicus praecidit membrum ne corrumpatur totum corpus. Sed minus nocumentum est quod aliquis generet falsam opinionem in animo alicuius quam quod aliquis occidat vel occidatur. Ergo licite potest homo mentiri ut unum praeservet ab homicidio, et alium praeservet a morte.Referencing norms: Q110A3Obiectio4, assert-haeea1ffd984354b78a07d9d335a221569c0ac2cc2b2676083d59705d7abfe312, assert-hbb95f6924f383445646e8830fae6d5a7a07195b72e6cf6365805fc2d317e5422
section/110-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a3d76c05c59e9a53b5b975f02488724bb24bf21f2802e7ed1b05d8709befb007LA
Praeterea, mendacium est si quis non impleat quod promisit. Sed non omnia promissa sunt implenda, dicit enim Isidorus, in malis promissis rescinde fidem. Ergo non omne mendacium est vitandum.Referencing norms: Q110A3Obiectio5, assert-h934ff3ed76251ef983f95d9ea719a82d3b0bd6465bcc5c6dc5c3c7adb528da37, assert-hd564359edc8060befa6b5a26e76858ec901fb42fc047c058d376860a3b7c0b1c
section/110-3/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d2bfa8343614bdf6b04be0e94615f56938f541e362af7108b1633a27343809bcLA
Praeterea, mendacium ob hoc videtur esse peccatum quia per ipsum homo decipit proximum, unde Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quisquis esse aliquod genus mendacii quod peccatum non sit, putaverit, decipiet seipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitretur aliorum. Sed non omne mendacium est deceptionis causa, quia per mendacium iocosum nullus decipitur. Non enim ad hoc dicuntur huiusmodi mendacia ut credantur, sed propter delectationem solam, unde et hyperbolicae locutiones quandoque etiam in sacra Scriptura inveniuntur. Non ergo omne mendacium est peccatum.Referencing norms: Q110A3Obiectio6, assert-h6ffbf20d25583d245ab6ad0d0f7ade7ce8f7bf8ba26e1205e09d774cc89b4c82, assert-ha24af9e6e998ff8837525d65ee978ad77ba70582b19444c5912d2d70d7646a5d
section/110-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dc3f12bd9a8a8c24b3f4122d12cb58555c745e7c15134eb85dcc32503ab0d298LA
Respondeo dicendum quod illud quod est secundum se malum ex genere, nullo modo potest esse bonum et licitum, quia ad hoc quod aliquid sit bonum, requiritur quod omnia recte concurrant; bonum enim est ex integra causa, malum autem est ex singularibus defectibus, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Mendacium autem est malum ex genere. Est enim actus cadens super indebitam materiam, cum enim voces sint signa naturaliter intellectuum, innaturale est et indebitum quod aliquis voce significet id quod non habet in mente. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod mendacium est per se pravum et fugiendum, verum autem et bonum et laudabile. Unde omne mendacium est peccatum, sicut etiam Augustinus asserit, in libro contra mendacium.Referencing norms: Q110A3Respondeo, assert-h7c33bf5421e513b066e133b043d63276a67cd4abae30e68848cb05fb42729960
section/110-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:34276cee660f11e9633c737a29c4801f0751d2c90d0ed1df147ac26e62e69289LA
Sed contra est quod dicitur Eccli. VII, noli velle mentiri omne mendacium.Referencing norms: assert-h2f9713555e83c4a029e12492b723d802b0ec412fe1041364db1d31dd9cfdb3ba
section/110-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54a777f21bbc2fa2452ff095664d56260073571dbda2580c968f94af06d3dfb2LA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae intelliguntur de mendacio pernicioso, ut Glossa exponit, super illud Psalm., perdes omnes qui loquuntur mendacium.Referencing norms: Q110A4Ad1, assert-hc4a8a40cc8a6c30a0a47eef0e971006b5257d7e4652c071acb4568c19a825e6c
section/110-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ebc757d969216fe91b9acbd5f188feec3451e07b866a6ee35e80b03510d1c79LA
Ad secundum dicendum quod, cum omnia praecepta Decalogi ordinentur ad dilectionem Dei et proximi, sicut supra dictum est, intantum mendacium est contra praeceptum Decalogi inquantum est contra dilectionem Dei et proximi. Unde signanter prohibetur contra proximum falsum testimonium.Referencing norms: Q110A4Ad2, assert-h22223ededff4e32574a992e959c8fca37e942fb8a33e9bf0f1feef83e21f4767
section/110-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:123e1a53ff0e79cb3d993e94797e26b6fd1dda149fdbfc24b105d4727227db14LA
Ad tertium dicendum quod etiam peccatum veniale largo modo potest dici iniquitas, inquantum est praeter aequitatem iustitiae. Unde dicitur I Ioan. III, omne peccatum est iniquitas. Et hoc modo loquitur Augustinus.Referencing norms: Q110A4Ad3, assert-h521bdc089feef28b30a02214fc1a780f0a2594136bd8434d096dd0993e15a070
section/110-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f55f6f6b60f828b6ff2b6bd73d9cb9ac41bf864ccb42198d02dff1057f012e5LA
Ad quartum dicendum quod mendacium obstetricum potest dupliciter considerari. Uno modo, quantum ad effectum benevolentiae in Iudaeos, et quantum ad reverentiam divini timoris, ex quibus commendatur in eis indoles virtutis. Et sic debetur eis remuneratio aeterna. Unde Hieronymus exponit quod Deus aedificavit illis domos spirituales. Alio modo potest considerari quantum ad ipsum exteriorem actum mendacii. Quo quidem non potuerunt aeternam remunerationem mereri, sed forte aliquam remunerationem temporalem, cuius merito non repugnabat deformitas illius mendacii, sicut repugnabat merito remunerationis aeternae. Et sic intelligenda sunt verba Gregorii, non quod per illud mendacium mererentur amittere remunerationem aeternam quam iam ex praecedenti affectu meruerant, sicut ratio procedebat.Referencing norms: Q110A4Ad4, assert-h9e385483593ff27c3472a5cced7b92f51550880dc5e037c09b7b08c2c891a9b1
section/110-4/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cec1dc833258ff08cb4ae911fcb4f98285dbcf3384d0bcd299f874231719e0daLA
Ad quintum dicendum quod quidam dicunt quod perfectis viris omne mendacium est peccatum mortale. Sed hoc irrationabiliter dicitur. Nulla enim circumstantia aggravat in infinitum nisi quae transfert in aliam speciem. Circumstantia autem personae non trahit in aliam speciem, nisi forte ratione alicuius annexi, puta si sit contra votum ipsius; quod non potest dici de mendacio officioso vel iocoso. Et ideo mendacium officiosum vel iocosum non est peccatum mortale in viris perfectis, nisi forte per accidens, ratione scandali. Et ad hoc potest referri quod Augustinus dicit, perfectis esse praeceptum non solum non mentiri, sed nec velle mentiri. Quamvis hoc Augustinus non assertive, sed sub dubitatione dicat, praemittit enim, nisi forte ita ut perfectorum et cetera. Nec obstat quod ipsi ponuntur in statu conservandae veritatis qui ad veritatem tenentur ex suo officio in iudicio vel doctrina. Contra quae si mentiantur, erit mendacium quod est peccatum mortale. In aliis autem non oportet quod mortaliter peccent mentiendo.Referencing norms: Q110A4Ad5, assert-hf119430d71e43e8a8b1ff9485592f932899f679cc84d1db67cff97030233b61b
section/110-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15151adbaaa6cc9afed4dd4c5a1b43a7f8ba86142d561247ecd1cd27fba59062LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omne mendacium sit peccatum mortale. Dicitur enim in Psalm., perdes omnes qui loquuntur mendacium, et Sap. I, os quod mentitur occidit animam. Sed perditio et mors animae non est nisi per peccatum mortale. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.Referencing norms: Q110A4Obiectio1, assert-h2b9af68dad2242a0935f2278b6daa3ce3409d7db56370556f7cd5a9c5673f848, assert-h49b371173850acf569302862f1c689edc82ec21c0db3da1ee8559e5c4b8ef603
section/110-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:26e43d09ec763a7ed90cedb643a151719aa80bb0d8dcaf7abf42619063fc782dLA
Praeterea, omne quod est contra praeceptum Decalogi est peccatum mortale. Sed mendacium est contra hoc praeceptum Decalogi, non falsum testimonium dices. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.Referencing norms: Q110A4Obiectio2, assert-h533fe3a1d2bd904721871657e8f7eccf06b925b336f271e78628b9b76f304b80, assert-h5abbeae437a611865ff7cccdf45edbdfddfa51cec0f6c8957550f5eac2cdb8ef
section/110-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d91a9cef8f7e0679b03a025eb97066819faa67a9fe9b89237172642807fa655cLA
Praeterea, Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., nemo mentiens, in eo quod mentitur, servat fidem, nam hoc utique vult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non servat. Omnis autem fidei violator iniquus est. Nullus autem dicitur fidei violator vel iniquus propter peccatum veniale. Ergo nullum mendacium est peccatum veniale.Referencing norms: Q110A4Obiectio3, assert-h81665ca62e0fe9e9c5255ab7b9484579273eca410b91041bb0eb4c0bf007e616
section/110-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f054337579ea099f4a81feb4a7711a676aace1412644ab0632a2cbabe112b3eeLA
Praeterea, merces aeterna non perditur nisi pro peccato mortali. Sed pro mendacio perditur merces aeterna, commutata in temporale, dicit enim Gregorius quod in remuneratione obstetricum cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, quae eis potuit in aeterna vita tribui, praemissa culpa mendacii, in terrenam est remunerationem declinata. Ergo etiam mendacium officiosum, quale fuit obstetricum, quod videtur esse levissimum, est peccatum mortale.Referencing norms: Q110A4Obiectio4, assert-h67c854dc2d8dd4c544b02ce1719fce583e638b2b274a9161723c678f72e7545d, assert-hb7b29201a2c31b5896f1e5b143129b4c9db3b21041e643a53b2926be96d00c2a
section/110-4/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1e3761f0970d9143304015342f6a7dddf68c10650d0af682c148554c78c63b82LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quod perfectorum praeceptum est omnino non solum non mentiri, sed nec velle mentiri. Sed facere contra praeceptum est peccatum mortale. Ergo omne mendacium perfectorum est peccatum mortale. Pari ergo ratione et quorumlibet aliorum, alioquin essent peioris conditionis.Referencing norms: Q110A4Obiectio5, assert-h8dff7fa125106adb518261a2a15c7dcda3652e0b714b1768d5a5d79a4076425a, assert-hf8a2c67ed631e337c8172ee777bd9f730f2aa3d4ac1882e8185062838b961e94
section/110-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd5991a01346ef30a6aeaa1f0049e7af2f25bdbf34e2e3cf26802e11ab750174LA
Respondeo dicendum quod peccatum mortale proprie est quod repugnat caritati, per quam anima vivit Deo coniuncta, ut dictum est. Potest autem mendacium contrariari caritati tripliciter, uno modo, secundum se; alio modo, secundum finem intentum; tertio modo, per accidens. Secundum se quidem contrariatur caritati ex ipsa falsa significatione. Quae quidem si sit circa res divinas, contrariatur caritati Dei, cuius veritatem aliquis tali mendacio occultat vel corrumpit. Unde huiusmodi mendacium non solum opponitur virtuti veritatis, sed etiam virtuti fidei et religionis. Et ideo hoc mendacium est gravissimum, et mortale. Si vero falsa significatio sit circa aliquid cuius cognitio pertineat ad hominis bonum, puta quae pertinent ad perfectionem scientiae et informationem morum, tale mendacium, inquantum infert damnum falsae opinionis proximo, contrariatur caritati quantum ad dilectionem proximi. Unde est peccatum mortale. Si vero sit falsa opinio ex mendacio generata circa aliquid de quo non referat utrum sic vel aliter cognoscatur, tunc ex tali mendacio non damnificatur proximus, sicut si aliquis fallatur in aliquibus particularibus contingentibus ad se non pertinentibus. Unde tale mendacium secundum se non est peccatum mortale. Ratione vero finis intenti, aliquod mendacium contrariatur caritati, puta quod dicitur aut in iniuriam Dei, quod semper est peccatum mortale, utpote religioni contrarium; aut in nocumentum proximi, quantum ad personam, divitias vel famam. Et hoc etiam est peccatum mortale, cum nocere proximo sit peccatum mortale; ex sola autem intentione peccati mortalis, aliquis mortaliter peccat. Si vero finis intentus non sit contrarium caritati, nec mendacium secundum hanc rationem erit peccatum mortale, sicut apparet in mendacio iocoso, in quo intenditur aliqua levis delectatio; et in mendacio officioso, in quo intenditur etiam utilitas proximi. Per accidens autem potest contrariari caritati ratione scandali, vel cuiuscumque damni consequentis. Et sic erit etiam peccatum mortale, dum scilicet aliquis non veretur propter scandalum publice mentiri.Referencing norms: Q110A4Respondeo, assert-h884832778ad74f95c02cd601feb981abc4f015467c4338db8c08144e40076fb2
section/110-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fe6a64c1c4c893fc3855971a4b350dc2f48fea2d39a774064463a5e37871fc79LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in V Psalm., duo sunt genera mendaciorum in quibus non est magna culpa, sed tamen non sunt sine culpa, cum aut iocamur, aut proximo consulendo mentimur. Sed omne peccatum mortale habet gravem culpam. Ergo mendacium iocosum et officiosum non sunt peccata mortalia.Referencing norms: assert-h7cb7c87f92bbffc63a961c119cbf6c529e4e9947b741c51749a482161abebdca
question/110/prooemium · paragraph
la · official · sha256:96e2dd359fd17d9f985e9eebbeab3e7472f5a407e8d52a6431032d619b0dba51LA
Deinde considerandum est de vitiis oppositis veritati. Et primo, de mendacio; secundo, de simulatione sive hypocrisi; tertio, de iactantia et opposito vitio. Circa mendacium quaeruntur quatuor. Primo, utrum mendacium semper opponatur veritati, quasi continens falsitatem. Secundo, de speciebus mendacii. Tertio, utrum mendacium semper sit peccatum. Quarto, utrum semper sit peccatum mortale.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 111
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q111
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:93d0c6435cef2cf84be60c5b535df0fd4a4e5936ce5d3ac5ce86ac3d3fa60462 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/111-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd60a8543d0ebdf070f7a82e884ccb2a42dfcd5f67e61fd5b6d4077a859ef3efLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de quaest. Evang., non omne quod fingimus mendacium est. Sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium, cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Et subiungit exemplum de figurativis locutionibus, in quibus fingitur quaedam res non ut asseratur ita esse, sed eam proponimus ut figuram alterius quod asserere volumus. Sic igitur dominus se finxit longius ire, quia composuit motum suum quasi volentis longius ire, ad aliquid figurate significandum, scilicet quod ipse ab eorum fide longe erat, ut Gregorius dicit; vel, ut Augustinus dicit, quia, cum longius recessurus esset ascendendo in caelum, per hospitalitatem quodammodo retinebatur in terra. Abraham etiam figurate locutus est. Unde Ambrosius dicit de Abraham quod prophetavit quod ignorabat. Ipse enim solus disponebat redire, immolato filio, sed dominus per os eius locutus est quod parabat. Unde patet quod neuter simulavit.Referencing norms: Q111A1Ad1, assert-h6c2f002f73ad4a7310c9c5aabde29a1fb44e1e85d80c6f6365ebf023a59d2da1
section/111-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f2844dbc8897675d0abfd4a6d558bd31d62d62e04c7ec43569c0ad825083036LA
Ad secundum dicendum quod Hieronymus large utitur nomine simulationis pro quacumque fictione. Commutatio autem faciei David fuit fictio figuralis, sicut Glossa exponit in titulo illius Psalmi, benedicam dominum in omni tempore. Simulationem vero Iehu non est necesse excusari a peccato vel mendacio, quia malus fuit, utpote ab idololatria Ieroboam non recedens. Commendatur tamen et temporaliter remuneratur a Deo, non pro simulatione, sed pro zelo quo destruxit cultum Baal.Referencing norms: Q111A1Ad2, assert-h0863ab2a5360a90e94ecfa1134dc50ade7b16ce1d531ffebca89eadbac092678
section/111-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:78d7a1cda3f49c08cd885c68578a2fff13f18b6abf448f39262ee4f554d6f7a4LA
Ad tertium dicendum quod quidam dicunt quod nullus potest se simulare esse malum, quia per opera bona nullus se simulat malum; si autem opera mala faciat, malus est. Sed haec ratio non cogit. Potest enim aliquis se simulare malum per opera quae in se non sunt mala, sed habent quandam speciem mali. Et tamen ipsa simulatio est mala, tum ratione mendacii; tum ratione scandali. Et quamvis per hoc fiat malus, non tamen fit malus illa malitia quam simulat. Et quia ipsa simulatio secundum se mala est, non ratione eius de quo est; sive sit de bono sive de malo, peccatum est.Referencing norms: Q111A1Ad3, assert-hff6c42b52eeb080ab26dba408ea6d6b52982f3061020c61975f8a9e9e212e8f3
section/111-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f5f1f2ddd19e6a4a35023d7a9e993073e73cf5f48d611d13d084a6232323eb0eLA
Ad quartum dicendum quod sicut aliquis verbo mentitur quando significat quod non est, non autem quando tacet quod est, quod aliquando licet; ita etiam simulatio est quando aliquis per exteriora signa factorum vel rerum significat aliquid quod non est, non autem si aliquis praetermittat significare quod est. Unde aliquis potest peccatum suum occultare absque simulatione. Et secundum hoc intelligendum est quod Hieronymus dicit ibidem, quod secundum remedium post naufragium est peccatum abscondere, ne scilicet exinde aliis scandalum generetur.Referencing norms: Q111A1Ad4, assert-h1d4ca758287cf81e38bddb3636979b28e2e5b91f0d725217e64533b8a46edf05
section/111-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:51a78cfb8264e3dcfc4b15354eb4c78231078ef9dedc1b6c4843819680e36343LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnis simulatio sit peccatum. Dicitur enim Luc. ult., quod dominus se finxit longius ire. Et Ambrosius dicit de Abraham, in libro de patriarchis, quod captiose loquebatur cum servulis cum dixit, Gen. XXII, ego et puer, illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Fingere autem et captiose loqui ad simulationem pertinet. Non est autem dicendum quod in Christo et in Abraham fuerit peccatum. Ergo non omnis simulatio est peccatum.Referencing norms: Q111A1Obiectio1, assert-hdb3e60d1408f559db4847448f08f06c6ee044afb95f937aa7d79d8abdc1c0d24
section/111-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8bf3bef3293ee3c38eca5e4ebe83f4d0886a8f98701c58dabd9122419996acceLA
Praeterea, nullum peccatum est utile. Sed sicut Hieronymus dicit, utilem simulationem, et in tempore assumendam, Iehu, regis Israel, nos doceat exemplum, qui interfecit sacerdotes Baal fingens se idola colere velle, ut habetur IV Reg. X. Et David immutavit faciem suam coram Achis, rege Geth, ut habetur I Reg. XXI. Ergo non omnis simulatio est peccatum.Referencing norms: Q111A1Obiectio2, assert-h721b48ce43bd19bd632fa0decbb0fb83a8704351d5c6d376f505323f019448da, assert-hc5f086511f22dc198243a86911e835373a1420ed7271c00840cee8b26f5b1d12
section/111-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:44184c0decc06e4fc0b87d313bfc45d9472fd2493d30031e68874d9ec31e7958LA
Praeterea, bonum malo est contrarium. Si ergo simulare bonum est malum, simulare malum erit bonum.Referencing norms: Q111A1Obiectio3, assert-he9e2bd791742a965deb484ecaf3aab5701fdab1554df8a92cd476c78d02053b6
section/111-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:6cbabe3f8d4eb07c53a3c422608d2e25537612090c65b09f5701c1d4a5b962a0LA
Praeterea, Isaiae III, contra quosdam dicitur, peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Sed abscondere peccatum ad simulationem pertinet. Ergo non uti simulatione interdum est reprehensibile. Vitare autem peccatum nunquam est reprehensibile. Ergo simulatio non semper est peccatum.Referencing norms: Q111A1Obiectio4, assert-h8f14357fb11bd9090e8bd09202821cf86b6581ab552d897ff1d134ece687e7f1, assert-hb8d9aea11c52f07f253103661a49cb49860a6259108c93e8971602a00d25f336, assert-hf2e5d63a1b6c94208b4ff24f69fe61dc0e51d07b836eafcf0f9839c218fb1389
section/111-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b7d17175183ca43dbf00c66553c678dfeab66b856e6cb0423f18f4f35b3d21f3LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad virtutem veritatis pertinet ut aliquis talem se exhibeat exterius per signa exteriora qualis est. Signa autem exteriora non solum sunt verba, sed etiam facta. Sicut ergo veritati opponitur quod aliquis per verba exteriora aliud significet quam quod habet apud se, quod ad mendacium pertinet; ita etiam veritati opponitur quod aliquis per aliqua signa factorum vel rerum aliquid de se significet contrarium eius quod in eo est, quod proprie simulatio dicitur. Unde simulatio proprie est mendacium quoddam in exteriorum signis factorum consistens. Non refert autem utrum aliquis mentiatur verbo, vel quocumque alio facto, ut supra dictum est. Unde, cum omne mendacium sit peccatum, ut supra habitum est, consequens est etiam quod omnis simulatio est peccatum.Referencing norms: Q111A1Respondeo, assert-he0c7c32b0135775983f074fa1e3d1db820bc0b0d93258c395ba1ad393ca5a88d
section/111-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9921df3539b87ea04aba87da7eacc3653618378ee70011c43bd96732d644a075LA
Sed contra est quod Isaiae XVI, super illud, in tribus annis etc., dicit Glossa, in comparatione duorum malorum, levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare. Sed aperte peccare semper est peccatum. Ergo simulatio semper est peccatum.Referencing norms: assert-h6652a1ad21d522fd0f6793ac45afc411d624df0a150f16515d4f6e474739520e
section/111-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71cf7006a5d73e467c04c4a85e6e3dc85a825e9ab27349cf1bad9a03b376a759LA
Ad primum ergo dicendum quod opus exterius naturaliter significat intentionem. Quando ergo aliquis per bona opera quae facit, ex suo genere ad Dei servitium pertinentia, non quaerit Deo placere, sed hominibus, simulat rectam intentionem, quam non habet. Unde Gregorius dicit, XXXI Moral., quod hypocritae per causas Dei intentioni deserviunt saeculi, quia per ipsa quoque quae se agere sancta ostendunt, non conversionem quaerunt hominum, sed auras favorum. Et ita simulant mendaciter intentionem rectam, quam non habent, quamvis non simulent aliquod rectum opus quod non agant.Referencing norms: Q111A2Ad1, assert-ha3d7fd5bee16a2cac6b3d3681b4607da7150f470e654200f302db889fe0cd85d
section/111-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:59d860433234b7b19df89700c6d724c31a383796d06415909776c7a5db8f99f5LA
Ad secundum dicendum quod habitus sanctitatis, puta religionis vel clericatus, significat statum quo quis obligatur ad opera perfectionis. Et ideo cum quis habitum sanctitatis assumit intendens se ad statum perfectionis transferre, si per infirmitatem deficiat, non est simulator vel hypocrita, quia non tenetur manifestare suum peccatum sanctitatis habitum deponendo. Si autem ad hoc sanctitatis habitum assumeret ut se iustum ostentaret, esset hypocrita et simulator.Referencing norms: Q111A2Ad2, assert-h19c080268040a5ab8aa91cb4e490a30205f696175944b6b4410468dd9a1b0c4d
section/111-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:34ae1622a15472263655068006532eb47d879f75d61f88653b810e36c643cfa9LA
Ad tertium dicendum quod in simulatione, sicut in mendacio, duo sunt, unum quidem sicut signum, et aliud sicut signatum. Mala ergo intentio in hypocrisi consideratur sicut signatum, quod non respondet signo. Exteriora autem vel verba vel opera, vel quaecumque sensibilia, considerantur in omni simulatione et mendacio sicut signa.Referencing norms: Q111A2Ad3, assert-h840516440eb16983e3ab9a667de94512ad9adea692d80fa9bef688ff64123bcd
section/111-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0f198e16bdc6b8b16a735142269f2d9b69ed651bab6280434c00c322e40ae89eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis non sit idem quod simulatio. Simulatio enim consistit in quodam factorum mendacio. Sed hypocrisis potest esse etiam si aliquis ostendat exterius quae interius agit, secundum illud Matth. VI, cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt. Ergo hypocrisis non est idem simulationi.Referencing norms: Q111A2Obiectio1, assert-h14df77d619c01413769da82f9d6879ddd6b4747eabe1dbcec8e89362cd608c6d, assert-hcdc62194bbc0dd47ee251b0603c1ab3d5ee0e9333a9be38a9c5b0766eee32014
section/111-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:19d53a64e389137515543fd4fcaabaad91a0d3066ed57ddbc00eee4ab0050271LA
Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., sunt nonnulli qui et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non valent. Hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum currere, quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Sed illi qui tenent habitum sanctitatis et meritum perfectionis non exequuntur, sunt simulatores, quia exterior habitus sanctitatis opera perfectionis significat. Non ergo simulatio est idem quod hypocrisis.Referencing norms: Q111A2Obiectio2, assert-h9a2c1e3b5bc337fe8711a2794d5b6f3543daa0d652c0c8d7ec8672217998d90b, assert-hb2a6fd84cb68517d59eede08f867ea856a437af805caedabb021dd38050254b0
section/111-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:34396b9aa3d5af1fda104af9ae10c91ff7c5d33f67690eaebda10ee11b486994LA
Praeterea, hypocrisis in sola intentione consistit, dicit enim dominus de hypocritis, Matth. XXIII, quod omnia opera sua faciunt ut ab hominibus videantur; et Gregorius dicit, XXXI Moral., quod nunquam quid agant, sed quomodo de actione qualibet hominibus possint placere, considerant. Sed simulatio non consistit in sola intentione, sed in exteriori operatione, unde super illud Iob XXXVI, simulatores et callidi provocant iram Dei, dicit Glossa quod simulator aliud simulat, aliud agit, castitatem praefert, et lasciviam sequitur; ostentat paupertatem, et marsupium replet. Ergo hypocrisis non est idem quod simulatio.Referencing norms: Q111A2Obiectio3, assert-h5ac10c64138187e240cd664233557282da3fac9eec6ccf8b3a2c2bc08aa9380c, assert-h7504777968430110fe13a46dac6f253c42c463f5edeff1adf542e316d2d2f898
section/111-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f2e4a3ba63b75b15ba73fc2ab8a706a447820bc31b1b3923a83810aff6bad31LA
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, ibidem, nomen hypocritae tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum vario colore ut ad personae quam simulant colorem perveniant, modo in specie viri, modo in specie feminae, ut in ludis populum fallant. Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, quod sicut hypocritae simulatores personarum aliarum, agunt partes illius quod non sunt (non enim qui agit partes Agamemnonis, vere ipse est, sed simulat eum); sic in Ecclesiis et in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est, hypocrita est, simulat enim se iustum, non exhibet. Sic dicendum est quod hypocrisis simulatio est, non autem omnis simulatio, sed solum illa qua quis simulat personam alterius; sicut cum peccator simulat personam iusti.Referencing norms: Q111A2Respondeo, assert-h6c9fc9c99b052600a600ab68c1905cbd2297b8d780d80fd1204ae1fa19c355d0
section/111-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:dfdc5a5fdb8637f6fdd9fbdd8bc695948ded6035682b274945c534210fe317eeLA
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., hypocrita Graeco sermone in Latino simulator interpretatur, qui, dum intus malus sit, bonum se palam ostendit, hypo enim falsum, crisis iudicium interpretatur.Referencing norms: assert-hf42469e6b40ce2b916819f47c970b331d63446dc09880d44ec6f462673a161ab
section/111-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d9d212e37703f9c6e8dc6e559a23b59bc2c48ffddd3b2188058711238c8d4f43LA
Ad primum ergo dicendum quod hypocrita simulans aliquam virtutem, assumit eam ut finem non quidem secundum existentiam, quasi volens eam habere; sed secundum apparentiam, quasi volens videri eam habere. Ex quo non habet quod opponatur illi virtuti, sed quod opponatur veritati, inquantum vult decipere homines circa illam virtutem. Opera autem illius virtutis non assumit quasi per se intenta, sed instrumentaliter, quasi signa illius virtutis. Unde ex hoc non habet directam oppositionem ad illam virtutem.Referencing norms: Q111A3Ad1, assert-h4515c6509d49fb64116b4311da8689e34201a8071a4252b03e33405e08b886b6
section/111-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5c709b3d14420fe75a41eb03c09608b5c9ec98ab322bcd68a0e9e97639e260c6LA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, prudentiae directe opponitur astutia, ad quam pertinet adinvenire quasdam vias apparentes et non existentes ad propositum consequendum. Executio autem astutiae est proprie per dolum in verbis, per fraudem autem in factis. Et sicut astutia se habet ad prudentiam, ita dolus et fraus ad simplicitatem. Dolus autem vel fraus ordinatur ad decipiendum principaliter, et quandoque secundario ad nocendum. Unde ad simplicitatem pertinet directe se praeservare a deceptione. Et secundum hoc, ut supra dictum est, virtus simplicitatis est eadem virtuti veritatis, sed differt sola ratione, quia veritas dicitur secundum quod signa concordant signatis; simplicitas autem dicitur secundum quod non tendit in diversa, ut scilicet aliud intendat interius, aliud praetendat exterius.Referencing norms: Q111A3Ad2, assert-h94844250b5c0f47e72f2233dc1b723a6786282069e784866af4c59029acd5cbd
section/111-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2c4fd2d701e325cc26dbe1bdde2c0d503702cbfbfdf614a03c6a4af7c397f892LA
Ad tertium dicendum quod lucrum vel gloria est finis remotus simulatoris, sicut et mendacis. Unde ex hoc fine speciem non sortitur, sed ex fine proximo, qui est ostendere se alium quam sit. Unde quandoque contingit quod aliquis fingit de se magna, nullius alterius gratia, sed sola libidine simulandi, sicut philosophus dicit, in IV Ethic., et sicut etiam supra de mendacio dictum est.Referencing norms: Q111A3Ad3, assert-hc33346853d719c5508c10f4e67653aa133738cfced6586e54b7e190b3964a11b
section/111-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4617b9e51ecebc9f316ace94af72f45fe218ee3ef6024ffe5ba724f0623a40e2LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hypocrisis non opponatur virtuti veritatis. In simulatione enim sive hypocrisi est signum et signatum. Sed quantum ad utrumque, non videtur opponi alicui speciali virtuti, hypocrita enim simulat quamcumque virtutem; et etiam per quaecumque virtutis opera, puta per ieiunium, orationem et eleemosynam, ut habetur Matth. VI. Ergo hypocrisis non opponitur specialiter virtuti veritatis.Referencing norms: Q111A3Obiectio1, assert-hbc07f45b17f2581abec7f08fad150561016dd17615eac74d2c2e5a6bd00aa516, assert-he59887c278ec2b53c31f8379f7a3af2c149b70c0494335c8546299fadf9c1783
section/111-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f70ba80b8e2a2cc3a17f0a76144dee8e16e516836eee0d18eef0a23840d20c4cLA
Praeterea, omnis simulatio ex aliquo dolo procedere videtur, unde et simplicitati opponitur. Dolus autem opponitur prudentiae, ut supra habitum est. Ergo hypocrisis, quae est simulatio. Non opponitur veritati, sed magis prudentiae vel simplicitati.Referencing norms: Q111A3Obiectio2, assert-h78d1fb27859b65bac6fdf29cac0a4c4136cf2a982b54a5c76d4c371e94408cda
section/111-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:069d3b5315fc45ddd520188b613e387ecbb6561a46bcca24687d33e9688381a4LA
Praeterea, species moralium considerantur ex fine. Sed finis hypocrisis est acquisitio lucri vel inanis gloriae, unde super illud Iob XXVII, quae est spes hypocritae, si avare rapiat etc., dicit Glossa, hypocrita, qui Latine dicitur simulator, avarus raptor est, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae. Cum ergo avaritia, vel inanis gloria, non directe opponatur veritati, videtur quod nec simulatio sive hypocrisis.Referencing norms: Q111A3Obiectio3, assert-h65fa1433a0ca6109d424583ce3f9e539af1470436770bedc027c97f2a1d65df5, assert-hab71e741629e7cf48df35264bf810230ea015047ae9300329562f1f7c1a20fd8
section/111-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fb224bc34ba190a4e2eb243546b3737a4339782f08f55c27d65d4c6aec030cbdLA
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in X Metaphys., contrarietas est oppositio secundum formam, a qua scilicet res speciem habet. Et ideo dicendum est quod simulatio sive hypocrisis potest opponi alicui virtuti dupliciter, uno modo, directe; et alio modo, indirecte. Directa quidem oppositio eius sive contrarietas est attendenda secundum ipsam speciem actus, quae accipitur secundum proprium obiectum. Unde cum hypocrisis sit quaedam simulatio qua quis simulat se habere personam quam non habet, ut dictum est, consequens est quod directe opponatur veritati, per quam aliquis exhibet se talem vita et sermone qualis est, ut dicitur in IV Ethic. Indirecta autem oppositio vel contrarietas hypocrisis potest attendi secundum quodcumque accidens, puta secundum aliquem finem remotum, vel secundum aliquod instrumentum actus, vel quodcumque aliud huiusmodi.Referencing norms: Q111A3Respondeo, assert-haf0283e8570c1b35d3325ad8dbd0dd25523054c73c66fb123ef98e1c9fdd90eb
section/111-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ea6ee77a58524a5b07a3d343fed6f605588ba095ba4aa1d06e610070c3c07843LA
Sed contra est quia omnis simulatio est mendacium quoddam, ut dictum est. Mendacium autem directe opponitur veritati. Ergo et simulatio sive hypocrisis.Referencing norms: assert-h33f9eb396e4871e229693804a949b863f1e469aaae1d472a144a3dca128d753e
section/111-4/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q111A4Ad1, Q111A4Ad2, Q111A4Ad3, assert-h05e0f6266c59e7049512354d1c91413d1059894821494d5dd5dd0f58bca11f4c, assert-hb52dd7cb6910c36ff17172f0cae7c767ead2cc75a84379016b5afbbcde2d8008, assert-hcc3d0d192b05e3a642584ae07befe753f9023ebdfc6e48810ef2d2c85db57abf
section/111-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8f835acc7ed7ecb1db207c9e7905c64a9d99ac22e4a103c182ca50efc004b17eLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis semper sit peccatum mortale. Dicit enim Hieronymus, Isaiae XVI, in Glossa, quod in comparatione duorum malorum, levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare. Et super illud Iob I, sicut autem domino placuit etc., dicit Glossa quod simulata aequitas non est aequitas, sed duplicatum peccatum. Et super illud Thren. IV, maior effecta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum, dicit Glossa, scelera animae planguntur quae in hypocrisim labitur, cuius maior est iniquitas peccato Sodomorum. Peccata autem Sodomorum sunt peccata mortalia. Ergo et hypocrisis semper est peccatum mortale.Referencing norms: Q111A4Obiectio1, assert-h423ab675710f4db8a318f962b0513cc7233647ef5111186a8ec71238e3abb020
section/111-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7ef31c1cb7acd8b4d7300855e61e22d3b86cb9fce981d87acbaea75bc2457fceLA
Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., quod hypocritae ex malitia peccant. Sed hoc est gravissimum, quod pertinet ad peccatum in spiritum sanctum. Ergo hypocrita semper mortaliter peccat.Referencing norms: Q111A4Obiectio2, assert-h396b892e7f70407081e02ea9635cc87ee435e768c3f66c1e21355d3d86023eee, assert-h51e0aa08b6fcac55bdc144277839e99d0532c1507cc098de5c7e8343678138ad
section/111-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e4d0f2501cbfe71774f3af9aa2caf4940284dc6ca9c5c10bb92dcf5bb31cd9a4LA
Praeterea, nullus meretur iram Dei et exclusionem a Dei visione nisi propter peccatum mortale. Sed per hypocrisim aliquis meretur iram Dei, secundum illud Iob XXXVI, simulatores et callidi provocant iram Dei. Excluditur etiam hypocrita a visione Dei, secundum illud Iob XIII, non veniet in conspectu eius omnis hypocrita. Ergo hypocrisis semper est peccatum mortale.Referencing norms: Q111A4Obiectio3, assert-h475611fd644f1b8078f15c01a6ab84b39b965c027c1ba65fe51b9b73c0e46af7, assert-h894eb18bd7b0fa2bfa997ee3cccf340801b6544d35b0cdaccea31d61456ff0d7
section/111-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e02c7ff9862137900cda4ab85e736891dd3d13c7f92fae4e48b25e397cc2a306LA
Respondeo dicendum quod in hypocrisi duo sunt, scilicet defectus sanctitatis, et simulatio ipsius. Si ergo hypocrita dicatur ille cuius intentio fertur ad utrumque, ut scilicet aliquis non curet sanctitatem habere, sed solum sanctus apparere, sicut consuevit accipi in sacra Scriptura, sic manifestum est quod est peccatum mortale. Nullus enim privatur totaliter sanctitate nisi per peccatum mortale. Si autem dicatur hypocrita ille qui intendit simulare sanctitatem, a qua deficit per peccatum mortale, tunc, quamvis sit in peccato mortali, ex quo privatur sanctitate; non tamen semper ipsa simulatio est ei in peccatum mortale, sed quandoque veniale. Quod discernendum est ex fine. Qui si repugnat caritati Dei vel proximi, erit peccatum mortale, puta cum simulat sanctitatem ut falsam doctrinam disseminet, vel ut adipiscatur ecclesiasticam dignitatem indignus, vel quaecumque alia temporalia bona in quibus finem constituit. Si vero finis intentus non repugnet caritati, erit peccatum veniale, puta cum aliquis in ipsa fictione delectatur, de quo philosophus dicit, in IV Ethic., quod magis videtur vanus quam malus. Eadem enim ratio est de mendacio et simulatione. Contingit tamen quandoque quod aliquis simulat perfectionem sanctitatis, quae non est de necessitate salutis. Et talis simulatio nec semper est peccatum mortale, nec semper est cum peccato mortali.Referencing norms: Q111A4Respondeo, assert-hefa4426e89fcecc22e0e526e78d6479125b6f99a9b4d60ca4729163af4709acc
section/111-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0206f995653576201aabfe4bbd1e388e90cc6d8f5df9926a4882f16f25be4a9cLA
Sed contra est quia hypocrisis est mendacium operis, cum sit simulatio quaedam. Non autem omne mendacium oris est peccatum mortale. Ergo nec omnis hypocrisis.Referencing norms: assert-he4835123c43dc9f5fa092db6588a707b2b4b07f36e228a37f2221cded4132175
section/111-4/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:5ea0cda14abe2e5e8342e159a6b9d454a3b989dd779f61d48f500c7416779914LA
Praeterea, intentio hypocritae est ad hoc quod videatur bonus. Sed hoc non opponitur caritati. Ergo hypocrisis non est secundum se peccatum mortale.section/111-4/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:4783732bc72997259451e8c389e92c28bc2eed76439d95912f7250375c29fa67LA
Praeterea, hypocrisis nascitur ex inani gloria, ut Gregorius dicit, XXXI Moral. Sed inanis gloria non semper est peccatum mortale. Ergo neque hypocrisis.question/111/prooemium · paragraph
la · official · sha256:bf0f239458c2f6bd07e29dc4fbe5d4ec800cb5d8c6ca83bf2162a8979cfeee07LA
Deinde considerandum est de simulatione et hypocrisi. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum omnis simulatio sit peccatum. Secundo, utrum hypocrisis sit simulatio. Tertio, utrum opponatur veritati. Quarto, utrum sit peccatum mortale.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 112
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q112
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:176e8b639d4511297214685bd6bc3589811a3173340f4e47e34e06e878b76836 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/112-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:04a38f31683301c735c4f9c2530a24d64ee503350690b2141dc90edc179ba21bLA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de iactantia secundum quod excedit opinionem.Referencing norms: Q112A1Ad1, assert-h728b4b2bf12728c344f75fee4a8444c09ddf92787507aa11a9bfbe79d7169767
section/112-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:943f5cb1578d7134884d14ba2f0fb711c2ff51a1b96166c9d63aa0b2ba835479LA
Ad secundum dicendum quod peccatum iactantiae potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum speciem actus. Et sic opponitur veritati, ut dictum est. Alio modo, secundum causam suam, ex qua, etsi non semper, tamen frequentius accidit. Et sic procedit quidem ex superbia sicut ex causa interius motiva et impellente, ex hoc enim quod aliquis interius per arrogantiam supra seipsum elevatur, sequitur plerumque quod exterius maiora quaedam de se iactet; licet quandoque non ex arrogantia, sed ex quadam vanitate aliquis ad iactantiam procedat, et in hoc delectetur quia talis est secundum habitum. Et ideo arrogantia, per quam aliquis supra seipsum extollitur, est superbiae species, non tamen est idem iactantiae, sed, ut frequentius, eius causa, et propter hoc Gregorius iactantiam ponit inter superbiae species. Tendit autem iactator plerumque ad hoc quod gloriam consequatur per suam iactantiam. Et ideo, secundum Gregorium, ex inani gloria oritur secundum rationem finis.Referencing norms: Q112A1Ad2, assert-h9e9ffa2438b2cdfdf2ffa7b16eba4e97473bf58571246a60233e3b8ca3890a8e
section/112-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8f7569a05dd7891ecafbab56baf79ded658056aaab795e8ffac2e2e27e7d60cbLA
Ad tertium dicendum quod opulentia etiam iactantiam causat dupliciter. Uno modo, occasionaliter, inquantum de divitiis aliquis superbit. Unde et signanter, Prov. VIII, opes dicuntur superbae. Alio modo, per modum finis, quia, ut dicitur in IV Ethic., aliqui seipsos iactant non solum propter gloriam, sed etiam propter lucrum, qui de seipsis fingunt ea ex quibus lucrari possint, puta quod sint medici, vel sapientes et divini.Referencing norms: Q112A1Ad3, assert-he6084571b285b44c210687a4f5aa1407d274882c87d8f850650874299d4f5f10
section/112-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1c972bab15f40b59759ad075424aeeb19159ae83d021e38239c259b85df5eac5LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod iactantia non opponatur virtuti veritatis. Veritati enim opponitur mendacium. Sed quandoque potest esse iactantia etiam sine mendacio, sicut cum aliquis excellentiam suam ostentat, dicitur enim Esther I, quod Assuerus fecit grande convivium, ut ostenderet divitias gloriae suae ac regni sui, ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae. Ergo iactantia non opponitur virtuti veritatis.Referencing norms: Q112A1Obiectio1, assert-hc9b38d288d3d72a14ddc5394ffbe2a333d213e8cbe4657dbab4a9e8d3ae9ba1b, assert-hd1182f2808dbf0947457265ea931466e046b43a166979464325b98e655addcf6
section/112-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c304bf6757a4122d321f8a633e7174e04b88d03c797a8550771947d13ed7566aLA
Praeterea, iactantia ponitur a Gregorio, XXIII Moral., una de quatuor speciebus superbiae, cum scilicet quis iactat se habere quod non habet. Unde dicitur Ierem. XLVIII, audivimus superbiam Moab, superbus est valde. Sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius ego scio, ait dominus, iactantiam eius, et quod non sit iuxta eam virtus eius. Et XXXI Moral., dicit Gregorius quod iactantia oritur ex inani gloria. Superbia autem et inanis gloria opponuntur virtuti humilitatis. Ergo iactantia non opponitur veritati, sed humilitati.Referencing norms: Q112A1Obiectio2, assert-h1bb46949b238de7680fac0c925be879650fbb808f90531bde6e45f78fcce6b7a, assert-ha06b79d0bacfafdd6a01d40d92824a0b0d58af87d613b048137a53ee4c1aaf4f
section/112-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a5d49974b6bf40cf47c5ac5e014cdb839a233d0778d709045a8940f815d23742LA
Praeterea, iactantia ex divitiis causari videtur, unde dicitur Sap. V, quid nobis profuit superbia? Aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Sed superfluitas divitiarum videtur pertinere ad peccatum avaritiae, quod opponitur iustitiae vel liberalitati. Non ergo iactantia opponitur veritati.Referencing norms: Q112A1Obiectio3, assert-h0d47f476d79430d49e9959859c861f8c6fcfdcfacac024b7c5aa34026abe2f9d, assert-he20a28120a80683754cfd91c1c8eaf2c3b8ca2535cb8e6829e87629b9f4e26bc
section/112-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cbe98d88315904bcc158758a80bd5b89dc8be0fe27358aae7d56243f9dec2824LA
Respondeo dicendum quod iactantia proprie importare videtur quod homo verbis se extollat, illa enim quae homo vult longe iactare, in altum elevat. Tunc autem proprie aliquis se extollit, quando de se supra se aliquid dicit. Quod quidem contingit dupliciter. Quandoque enim aliquis loquitur de se, non quidem supra id quod in se est, sed supra id quod de eo homines opinantur quod apostolus refugiens dicit, II ad Cor. XII, parco, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Alio modo aliquis per verba se extollit loquens de se supra id quod in se est secundum rei veritatem. Et quia magis est aliquid iudicandum secundum quod in se est quam secundum quod est in opinione aliorum, inde est quod magis proprie dicitur iactantia quando aliquis effert se supra id quod in ipso est, quam quando effert se supra id quod est in opinione aliorum, quamvis utroque modo iactantia dici possit. Et ideo iactantia proprie dicta opponitur veritati per modum excessus.Referencing norms: Q112A1Respondeo, assert-heb716497748f497283a305bfc33b1baac3388b3c4fe48f6fb031a8ec5c0b1911
section/112-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9f918b39216ac389264599f2c726a5e1d0dd8fb02a19a87c3ff9c11e6b067be4LA
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., iactantiam opponit veritati.Referencing norms: assert-hecaf108753451bd36f17309f40b7ed36f6451dc1071872b3219f8525c7d353e4
section/112-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:961f64201028400db96190f5458bc791e67e0be51304f2731309a94a46ca830bLA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui se iactat ad hoc quod iurgia concitet, peccat mortaliter. Sed quandoque contingit quod iactantia est causa iurgiorum non per se, sed per accidens. Unde ex hoc iactantia non est peccatum mortale.Referencing norms: Q112A2Ad1, assert-ha9c517b49e6a402e78e359d5221c06f32ce8acb9e93ddf698fe2648d31a35288
section/112-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5156e5688e444902e284bd8b06443ad3641f9cd5b394c4d12d6352ff53e026d6LA
Ad secundum dicendum quod Glossa illa loquitur de iactantia secundum quod procedit ex superbia prohibita, quae est peccatum mortale.Referencing norms: Q112A2Ad2, assert-hffa4a9e11e00421bf3c5ccd403d2673131dad16b748426f27848a6ce218c4805
section/112-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:58058717b95590cd73b1899cc0a2c24d27955df672e68beac43fd72ff5a0f66bLA
Ad tertium dicendum quod non semper iactantia importat mendacium perniciosum, sed solum quando est contra caritatem Dei aut proximi, aut secundum se aut secundum causam suam. Quod autem aliquis se iactet quasi hoc ipso delectatus, est quiddam vanum, ut philosophus dicit. Unde reducitur ad mendacium iocosum, nisi forte hoc divinae dilectioni praeferret, ut propter hoc Dei praecepta contemneret; sic enim esset contra caritatem Dei, in quo solo mens nostra debet quiescere sicut in ultimo fine. Videtur autem ad mendacium officiosum pertinere cum aliquis ad hoc se iactat ut gloriam vel lucrum acquirat, dummodo hoc sit sine damno aliorum; quia hoc iam pertineret ad mendacium perniciosum.Referencing norms: Q112A2Ad3, assert-h3b487e1816155c65851468312258398f577d44b108c00745e943312811e033ba
section/112-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bbc89e9c7e2dcaa9c500a682bf5b29f5bfbc92ece4531019387066ac9dcd782cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iactantia sit peccatum mortale. Dicitur enim Prov. XXVIII, qui se iactat et dilatat, iurgia concitat. Sed concitare iurgia est peccatum mortale, detestatur enim Deus eos qui seminant discordias, ut habetur Prov. VI. Ergo iactantia est peccatum mortale.Referencing norms: Q112A2Obiectio1, assert-h2eba64249152037ae67afdfae863cd94793fa5b08673d2238654732e3fa0ecef, assert-h3f48c939c967fcb168478d94c62958bc03e6cc66c1f883a49196ba630c6f7190
section/112-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1ce94be77d54d46984d6c2a16ec0e96b4a4dc6c69fedbf005cca0c2f57db58d7LA
Praeterea, omne quod prohibetur in lege Dei est peccatum mortale. Sed super illud Eccli. VI, non te extollas in cogitatione tua, dicit Glossa, iactantiam et superbiam prohibet. Ergo iactantia est peccatum mortale.Referencing norms: Q112A2Obiectio2, assert-h4fcdd62a4ef8ae4d853f276245fc376ee3c992d1a23d7e6c00fd61645fb2055e, assert-hc4cf1f13f7230207020f40899d3174fcf42b243dd73f7c37e9cd96a5753f0265
section/112-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f7152e4ea006e2615b18b2148f21f6499602c5129b4b8152e9025291c3f7dcedLA
Praeterea, iactantia est mendacium quoddam. Non est autem mendacium officiosum vel iocosum. Quod patet ex fine mendacii. Quia, ut philosophus dicit, in IV Ethic., iactator fingit de se maiora existentibus, quandoque nullius gratia, quandoque autem gratia gloriae vel honoris, quandoque autem gratia argenti, et sic patet quod neque est mendacium iocosum, neque officiosum. Unde relinquitur quod semper sit perniciosum. Videtur ergo semper esse peccatum mortale.Referencing norms: Q112A2Obiectio3, assert-h6b4dd68b6b2cfa960bb68df39722f6646b6ae25c2e513be0e450d4ac1d94eed9
section/112-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ad7d4349ae5901eb84cfca3e5e8c1f050d62fd0c62715c31fb0222743f76fd00LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est quod caritati contrariatur. Dupliciter ergo iactantia considerari potest. Uno modo, secundum se, prout est mendacium quoddam. Et sic quandoque est peccatum mortale, quandoque veniale. Mortale quidem, quando aliquis iactanter de se profert quod est contra gloriam Dei, sicut ex persona regis Tyri dicitur Ezech. XXVIII, elevatum est cor tuum, et dixisti, Deus ego sum. Vel etiam contra caritatem proximi, sicut cum aliquis, iactando seipsum, prorumpit in contumelias aliorum; sicut habetur Luc. XVIII de Pharisaeo, qui dicebat, non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Quandoque vero est peccatum veniale, quando scilicet aliquis de se talia iactat quae neque sunt contra Deum, neque contra proximum. Alio modo potest considerari secundum suam causam, scilicet superbiam, vel appetitum lucri aut inanis gloriae. Et sic, si procedat ex superbia vel inani gloria quae sit peccatum mortale, etiam ipsa iactantia erit peccatum mortale. Alioquin erit peccatum veniale. Sed quando aliquis prorumpit in iactantiam propter appetitum lucri, hoc videtur iam pertinere ad proximi deceptionem et damnum. Et ideo talis iactantia magis est peccatum mortale. Unde et philosophus dicit, in IV Ethic., quod turpior est qui se iactat causa lucri quam qui se iactat causa gloriae vel honoris. Non tamen semper est peccatum mortale, quia potest esse tale lucrum ex quo alius non damnificatur.Referencing norms: Q112A2Respondeo, assert-h3e88f63b5078dbb7eb223501032cb21c0e581e221efcc63b797cd2152a2c91d4
section/112-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:83a117adbc1afd4c6746947ecbe7fbaea781a09be34b2c371c898c382fd05a75LA
Sed contra est quod iactantia oritur ex inani gloria, secundum Gregorium, XXXI Moral. Sed inanis gloria non semper est peccatum mortale, sed quandoque veniale, quod vitare est valde perfectorum, dicit enim Gregorius quod valde perfectorum est sic ostenso opere auctoris gloriam quaerere ut de illata laude privata nesciant exultatione gaudere. Ergo iactantia non semper est peccatum mortale.Referencing norms: assert-hab2fc28dbd069d406288206877c51a6aae107f200ed35064cf5e3d9751bbd2cd
question/112/prooemium · paragraph
la · official · sha256:6e8ee62d43e85bb12acff761684a9f1e613617a3f51156120439cd15eeff5fb9LA
Deinde considerandum est de iactantia et ironia, quae sunt partes mendacii, secundum philosophum, in IV Ethic. Primo autem circa iactantiam quaeruntur duo. Primo, cui virtuti opponatur. Secundo, utrum sit peccatum mortale.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 113
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q113
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:093b092144356266cdfb3a54aefa527f192a5e4d3b70405f3fd30c74fd3dc256 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/113-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:20edf890d94b3d9a8d067ac6cca28b7a231e5a2c5b23ae33fdaf59664d897f21LA
Ad primum ergo dicendum quod duplex est sapientia, et duplex stultitia. Est enim quaedam sapientia secundum Deum, quae humanam vel mundanam stultitiam habet adiunctam, secundum illud I ad Cor. III, si quis inter vos sapiens videtur esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Alia vero est sapientia mundana, quae, ut ibidem subditur. Stultitia est apud Deum. Ille ergo qui a Deo confortatur. Confitetur se esse stultissimum secundum reputationem humanam, quia scilicet mundana contemnit, quae hominum sapientia quaerit. Unde et ibidem subditur, et sapientia hominum non est mecum, et postea subdit, et novi sanctorum scientiam. Vel potest dici sapientia hominum esse quae humana ratione acquiritur, sapientia vero sanctorum quae ex divina inspiratione habetur. Amos autem negavit se esse prophetam origine, quia scilicet non erat de genere prophetarum. Unde et ibidem subdit, nec filius prophetae.Referencing norms: Q113A1Ad1, assert-h1ae568262ebd1dbe83624e9f40e3b22a466f559cee7baa2f85865acd5b4c5842
section/113-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:53300d951253ac553052740398df2a50c747162eec1666aed78b4ceba18c35a6LA
Ad secundum dicendum quod ad bonitatem mentis pertinet ut homo ad iustitiae perfectionem tendat. Et ideo in culpam reputat non solum si deficiat a communi iustitia, quod vere culpa est, sed etiam si deficiat a iustitiae perfectione, quod quandoque culpa non est. Non autem culpam dicit quod pro culpa non recognoscit, quod ad ironiae mendacium pertineret.Referencing norms: Q113A1Ad2, assert-h52e0e614f2f0c5dc6e8fbfdd9bd0132b8c3b3cd3084b70585e21b16fe5d2a8a4
section/113-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:63e43e523cee508876935e1ad8e741a1e003ea3b1be381165d0e8a389b7cafafLA
Ad tertium dicendum quod homo non debet unum peccatum facere ut aliud vitet. Et ideo non debet mentiri qualitercumque ut vitet superbiam. Unde Augustinus dicit, super Ioan., non ita caveatur arrogantia ut veritas relinquatur. Et Gregorius dicit quod incaute sunt humiles qui se mentiendo illaqueant.Referencing norms: Q113A1Ad3, assert-h37a47b7a522bdaa543431fad477f1f3d19676186c7778cbb5ca315b3520ac3c3
section/113-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:efae22b1bf5c03a1bc0313ed398caeeadb871764896c1d29ee4f0692945a1d4cLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ironia, per quam aliquis minora de se fingit, non sit peccatum. Nullum enim peccatum procedit ex divina confortatione. Ex qua procedit quod aliquis de se minora dicat, secundum illud Prov. XXX, visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui, Deo secum morante confortatus, ait, stultissimus sum virorum. Et Amos VII dicitur, respondit Amos, non sum propheta. Ergo ironia, per quam aliquis minora de se dicit, non est peccatum.Referencing norms: Q113A1Obiectio1, assert-hbd6fb52266a733870d3f1af987d4c847e5687f37afd03152aaf7cc72bf3d4ded
section/113-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:622b8c9d354a0ae98836f0da00b8b61d868586a64cdaeb69b71b3ff6a959e75bLA
Praeterea, Gregorius dicit, in epistola ad Augustinum Anglorum episcopum, bonarum mentium est ibi suas culpas agnoscere ubi culpa non est. Sed omne peccatum repugnat bonitati mentis. Ergo ironia non est peccatum.Referencing norms: Q113A1Obiectio2, assert-h48cad14619cb5545241741bbff0e1f6d502d1d1e76754859206c39d0ff99187b, assert-hae73d782108748f976647b67a5831f9621721ae17fc03acf74db9b725e57d135
section/113-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:62a226a125818eb7ac4f799736761909eea88be6a2521794bbcf34c94f92d8f1LA
Praeterea, fugere superbiam non est peccatum. Sed aliqui minora de seipsis dicunt fugientes tumidum, ut philosophus dicit, IV Ethic. Ergo ironia non est peccatum.Referencing norms: Q113A1Obiectio3, assert-h0120ba6de2af3f716d0a514177c53b04d59d5bc8a4987216c4cabdc27f643d46, assert-hc6665cbd6255d571f6bdeeac0b8d7276896d63fece275064b57d63544a53e063
section/113-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fec0b4c9f362f4e54cc4b00cfcdd4dcd8269fce4eb94a1980e1a2bc601c9acddLA
Respondeo dicendum quod hoc quod aliqui minora de se dicant, potest contingere dupliciter. Uno modo, salva veritate, dum scilicet maiora quae sunt in seipsis, reticent; quaedam vero minora detegunt et de se proferunt, quae tamen in se esse recognoscunt. Et sic minora de se dicere non pertinet ad ironiam, nec est peccatum secundum genus suum, nisi per alicuius circumstantiae corruptionem. Alio modo aliquis dicit minora a veritate declinans, puta cum asserit de se aliquid vile quod in se non recognoscit; aut cum negat de se aliquid magnum quod tamen percipit in seipso esse. Et sic pertinet ad ironiam, et est semper peccatum.Referencing norms: Q113A1Respondeo, assert-h4c645826a10162bb97e9dc13c275636587dcca740317d70ed4385af169e1ad81
section/113-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8efee6f5ac412fbcadf68814a8a1f43bcaae34289391767df16be693e9c7e0ddLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis Apost., cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris.Referencing norms: assert-h3e5545b30cc2199393142e249d8299b13d3bfdf7a4419470e95d24fdf74c47e1
section/113-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8eb9b88f22ff6058709363ceeacc53ec285baf89894ecc350929400a14ca8183LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de ironia et iactantia secundum quod mendacii gravitas consideratur ex seipso, vel ex materia eius. Sic enim dictum est quod aequalitatem habent.Referencing norms: Q113A2Ad1, assert-h634a9b07e7bfdb10e0195923be175ebe962b889a4b4e973cf561a7c494b9224c
section/113-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d534f923083e447a5e4d0ccd70bdf25b21f230192bbd95a1c8790a12319d38fLA
Ad secundum dicendum quod duplex est excellentia, una quidem in temporalibus rebus; alia vero in spiritualibus. Contingit autem quandoque quod aliquis per exteriora signa vel per verba praetendit quidem defectum in exterioribus rebus, puta per aliquam vestem abiectam aut per aliquid huiusmodi, et per hoc ipsum intendit ostentare aliquam excellentiam spiritualem, sicut dominus de quibusdam dicit, Matth. VI, quod exterminant facies suas ut appareant hominibus ieiunantes. Unde isti simul incurrunt vitium ironiae et iactantiae (tamen secundum diversa), et propter hoc gravius peccant. Unde et philosophus dicit, in IV Ethic., quod et superabundantia et valde defectus iactantium est. Propter quod et de Augustino legitur quod neque vestes nimis pretiosas, neque nimis abiectas habere volebat, quia in utroque homines suam gloriam quaerunt.Referencing norms: Q113A2Ad2, assert-hac629d122fb9bd01328694418b0576dd4ca855c25cfb15808786e63ce580a426
section/113-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cc4278c6ff6f5dae0f3b3189c4dc3a640a5f015d0af2cd6aef5a4c8ba3c559c4LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur Eccli. XIX, est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Et secundum hoc, Salomon loquitur de eo qui ex dolosa humilitate vocem suam submittit.Referencing norms: Q113A2Ad3, assert-h5408275cab1574db760579eb312a4948d759793a6d7f8c01375af3408ccef36c
section/113-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a391d8c420bfb36596a0420b1b3f9e00ffde6e6b307041db7d4b6438173f7b19LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ironia non sit minus peccatum quam iactantia. Utrumque enim est peccatum inquantum declinat a veritate, quae est aequalitas quaedam. Sed ab aequalitate non magis declinat qui excedit quam qui diminuit. Ergo ironia non est minus peccatum quam iactantia.Referencing norms: Q113A2Obiectio1, assert-ha6075a5ce613dbfef5fdd07e74fe518c83453f6130d5898fd3bc61ec2cdb2461, assert-habc0584d295333b40faf11b3eea45f745e5576d337b426fdac4e500bd4cc5e7e
section/113-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0614410167e2a80984376a2456095cec6c9886562e1e1b776a89f697d6b58f61LA
Praeterea, secundum philosophum, ironia quandoque iactantia est. Iactantia autem non est ironia. Ergo ironia est gravius peccatum quam iactantia.Referencing norms: Q113A2Obiectio2, assert-h284802dbe978ecf08db4dd01b8ed98760eae4165da4433ac55e49cf7bcdd3497
section/113-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fdff0c692fc1c1d12216b2afb9b253f3c363e75e72af46ea0b78c97c348072feLA
Praeterea, Prov. XXVI dicitur, quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. Sed submittere vocem pertinet ad ironiam. Ergo in ea est multiplex nequitia.Referencing norms: Q113A2Obiectio3, assert-h78d555f613f81ae11c86439cc23df24ca9041df692c40f86c2d4820cc8454bb1, assert-hd26ecc05fcfbba212f26f49db5d553765193d901c817dea5583076c35639b19f
section/113-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:411e5d6655726056251deb2ccc0f4c164a7368d6f89df69aa72836d7ebb1d45cLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, unum mendacium est gravius altero, quandoque quidem ex materia de qua est, sicut mendacium quod fit in doctrina religionis est gravissimum, quandoque autem ex motivo ad peccandum, sicut mendacium perniciosum est gravius quam officiosum vel iocosum. Ironia autem et iactantia circa idem mentiuntur, vel verbis vel quibuscumque exterioribus signis, scilicet circa conditionem personae. Unde quantum ad hoc aequalia sunt. Sed ut plurimum iactantia ex turpiori motivo procedit, scilicet ex appetitu lucri vel honoris, ironia vero ex hoc quod fugit, licet inordinate, per elationem aliis gravis esse. Et secundum hoc philosophus dicit quod iactantia est gravius peccatum quam ironia. Contingit tamen quandoque quod aliquis minora de se fingit ex aliquo alio motivo, puta ad dolose decipiendum. Et tunc ironia est gravior.Referencing norms: Q113A2Respondeo, assert-h28709ec3f603e15944999ff49166d65e22fd75534aaf9bc052087a6946933ca1
section/113-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:718230c91487b702ba4d9088dd4fbaea88af8d06bae46bd504f68e0ac2e1b902LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod irones et minus dicentes gratiores secundum mores videntur.Referencing norms: assert-h28c50721ec436ce5e0c0b901a386fedb49055f763e7dd1a243c5d838b29a523d
question/113/prooemium · paragraph
la · official · sha256:5a96d1dd22f447971135a6de5547c08b10b1c9887a7d9c1bcd9117217a30fa18LA
Deinde considerandum est de ironia. Circa quam quaeruntur duo. Primo, utrum ironia sit peccatum. Secundo, de comparatione eius ad iactantiam.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 114
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q114
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:1472cc626dc7cf5217fe0d6e01fbc6cfcd3c4b2021bcfd44bdbd82c60e86205a | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/114-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:133426846e3310bcc5c50a1a9674ec05e91d8dc5e8b87e3843b5b9fe2c5b7000LA
Ad primum ergo dicendum quod philosophus in libro Ethicorum de duplici amicitia loquitur. Quarum una consistit principaliter in affectu quo unus alium diligit. Et haec potest consequi quamcumque virtutem. Quae autem ad hanc amicitiam pertinent, supra de caritate dicta sunt. Aliam vero amicitiam ponit quae consistit in solis exterioribus verbis vel factis. Quae quidem non habet perfectam rationem amicitiae, sed quandam eius similitudinem, inquantum scilicet quis decenter se habet ad illos cum quibus conversatur.Referencing norms: Q114A1Ad1, assert-hcbe438afbf7a98680b92eb7aa901928a0ce73ba7b52266ac04b4a911535e3bfb
section/114-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:684ba112384d5232bb3532649e2df464e3d0e0be1c48d8e9c312e793ec7ecc50LA
Ad secundum dicendum quod omnis homo naturaliter omni homini est amicus quodam generali amore, sicut etiam dicitur Eccli. XIII, quod omne animal diligit simile sibi. Et hunc amorem repraesentant signa amicitiae quae quis exterius ostendit in verbis vel factis etiam extraneis et ignotis. Unde non est ibi simulatio. Non enim ostendit eis signa perfectae amicitiae, quia non eodem modo se habet familiariter ad extraneos sicut ad eos qui sunt sibi speciali amicitia iuncti.Referencing norms: Q114A1Ad2, assert-h6b5c4bc2f73037b46300a703c4270ada671abc48254aa3f8acb51893d0cb2ab5
section/114-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db0015df36d9a2f415912aab5d0eadcf57534bf1e5f8a7e4fc8af60e5e4c2f2cLA
Ad tertium dicendum quod cor sapientum dicitur esse ubi tristitia non quidem ut ipse proximo tristitiam inferat, dicit enim apostolus, si propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas, sed ut contristantibus consolationem ferat, secundum illud Eccli. VII, non desis plorantibus in consolationem, et cum lugentibus ambula. Cor autem stultorum est ubi laetitia, non quidem ut ipsi alios laetificent, sed ut ipsi aliorum laetitia perfruantur. Pertinet ergo ad sapientem ut condelectationem afferat his cum quibus conversatur, non quidem lascivam, quam virtus cavet, sed honestam; secundum illud Psalm., ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Quandoque tamen, propter aliquod bonum consequens vel propter aliquod malum excludendum, non refugiet virtuosus eos quibus convivit contristare, ut philosophus dicit, IV Ethic. Unde et apostolus dicit, II ad Cor. VII, si contristavi vos in epistola, non me poenitet, et postea, gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Et ideo his qui sunt proni ad peccandum non debemus hilarem vultum ostendere ad eos delectandum, ne videamur eorum peccato consentire et quodammodo peccandi audaciam ministrare. Unde dicitur Eccli. VII, filiae tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.Referencing norms: Q114A1Ad3, assert-h3f439bf2067d988d76cafe3a7e02ba50b67888efa2a4d09c1ec96019e24d9bbe
section/114-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a477ca084fb01fa1e423e5a360318620ba42a88fcb501a4d87e3e9ebcfc46e33LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod amicitia non sit specialis virtus. Dicit enim philosophus, in VIII Ethic., quod amicitia perfecta est quae est propter virtutem. Quaelibet autem virtus est amicitiae causa, quia bonum omnibus est amabile, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo amicitia non est specialis virtus, sed consequens omnem virtutem.Referencing norms: Q114A1Obiectio1, assert-hcdb55efcb974da372569604ea6e4077ce7d5256543d4f3b0bad232812a07435c
section/114-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:57713e77fcdfa7d2acc24c8135e290ac99d1843e625617b5560f4b325a23c78cLA
Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., de tali amico, quod non in amando vel inimicando recipit singula ut oportet. Sed quod aliquis signa amicitiae ostendat ad eos quos non amat, videtur pertinere ad simulationem, quae repugnat virtuti. Ergo huiusmodi amicitia non est virtus.Referencing norms: Q114A1Obiectio2, assert-h470092a9841d3788969ffd3cfce8c6c2d74ec1960ac68afbb41a62b7c9be37f0, assert-haa8f8ffa580114e8334c6d06af587e12f5f187ee868e1e3c09757d9db6c8edf4
section/114-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b4c0b7e1eda6635e061b865545bab2d8853f12013a767127523b7f558dbcde37LA
Praeterea, virtus in medietate constituitur prout sapiens determinabit, sicut dicitur in II Ethic. Sed Eccle. VII dicitur, cor sapientum ubi tristitia, et cor stultorum ubi laetitia, unde ad virtuosum pertinet maxime a delectatione sibi cavere, ut dicitur II Ethic. Haec autem amicitia per se quidem desiderat condelectare, contristare autem reveretur, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Ergo huiusmodi amicitia non est virtus.Referencing norms: Q114A1Obiectio3, assert-h1765ac1f0c16ddcf17ee60791eea35b8d1ba209f72c788cd2913bce8ce00ad67, assert-h1a6419319b6482680e6ae1337fa7b9aff305714f005532c94e42da7c0ca19fa8
section/114-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7fd7eb22870764054ccf7581f73c9356b3af6421d97cd29247f52a7c4978ee84LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, cum virtus ordinetur ad bonum, ubi occurrit specialis ratio boni, ibi oportet esse specialem rationem virtutis. Bonum autem in ordine consistit, sicut supra dictum est. Oportet autem hominem convenienter ad alios homines ordinari in communi conversatione, tam in factis quam in dictis, ut scilicet ad unumquemque se habeat secundum quod decet. Et ideo oportet esse quandam specialem virtutem quae hanc convenientiam ordinis observet. Et haec vocatur amicitia sive affabilitas.Referencing norms: Q114A1Respondeo, assert-h0ab15555473208a5ac8c23bab754134461d040e205b47ecb9e629a264110a826
section/114-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f8cdc91de05d82fbea3847eaf7b2866a221f39246184000303ba4f51d3b00ffdLA
Sed contra, praecepta legis dantur de actibus virtutum. Sed Eccli. IV dicitur, congregationi pauperum affabilem te facito. Ergo affabilitas, quae hic amicitia dicitur, est quaedam specialis virtus.Referencing norms: assert-h3ff89e58ae75e6dbb0ad71679727a6d04a58918b3c68f08bc767f30df4c1f124
section/114-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c4428e0603112522b0b37c0dee18e171c7a495ba5f0736002ad3ed006b191a9LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, quia homo naturaliter est animal sociale, debet ex quadam honestate veritatis manifestationem aliis hominibus, sine qua societas hominum durare non posset. Sicut autem non posset vivere homo in societate sine veritate, ita nec sine delectatione, quia sicut philosophus dicit, in VIII Ethic., nullus potest per diem morari cum tristi, neque cum non delectabili. Et ideo homo tenetur ex quodam debito naturali honestatis ut homo aliis delectabiliter convivat, nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare.Referencing norms: Q114A2Ad1, assert-hbc39d948f3377e681ef3c4b90945e8a2029bf99b7d6758e3b4897fc356f2788b
section/114-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc938e31a5341dd5d02d87d1db4d8ad4da748c39ea44daf9e8420cc844a8fb15LA
Ad secundum dicendum quod ad temperantiam pertinet refrenare delectationes sensibiles. Sed haec virtus consistit circa delectationes in convictu, quae ex ratione proveniunt, inquantum unus ad alterum decenter se habet. Et has delectationes non oportet refrenare tanquam noxias.Referencing norms: Q114A2Ad2, assert-ha82ddd678e0fac0b6c3317388f8672d5a9391ba0293bb31d1f9ea352faf4256a
section/114-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea1c5c2c90a77f61cf4c0efe803b0d41f5163bc5d0792ffaf754ee841ed1c070LA
Ad tertium dicendum quod verbum illud philosophi non est intelligendum quod aliquis eodem modo debeat colloqui et convivere notis et ignotis, quia, ut ipse ibidem subdit, non similiter convenit consuetos et extraneos curare aut contristare. Sed in hoc attenditur similitudo, quod ad omnes oportet facere quod decet.Referencing norms: Q114A2Ad3, assert-h75d3e1404799d71b4a2522641b3a28ea99150c96dcfe9a11570e285a94e508b9
section/114-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:151a0d21586301cf111de0381c044dd95937f34ab4ea066cc8fc65440e1b4818LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod huiusmodi amicitia non sit pars iustitiae. Ad iustitiam enim pertinet reddere debitum alteri. Sed hoc non pertinet ad hanc virtutem, sed solum delectabiliter aliis convivere. Ergo huiusmodi virtus non est pars iustitiae.Referencing norms: Q114A2Obiectio1, assert-h50ac9983d4d25626e7e71e9e8384e412efc587e1f453baf9e0a21b5370e020af, assert-h5208cb154bdff0276b3329305a806589ebb7f40957420fa3a8672274ea2f7811
section/114-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d5d1004de86232155caadc4bd3e030098a1cff82b1ffdbd1a88641e7c652b7ecLA
Praeterea, secundum philosophum, in IV Ethic., huiusmodi virtus consistit circa delectationem vel tristitiam quae est in convictu. Sed moderari maximas delectationes pertinet ad temperantiam, ut supra habitum est. Ergo haec virtus magis est pars temperantiae quam iustitiae.Referencing norms: Q114A2Obiectio2, assert-h37e0df98dd9d6f400f2ea4e189238f57bd9b5c09c0edf17ea68ba8860011ae8e, assert-h4f79b43e886607a8f6c71d021f43643afe693a241412474a454f257e189c7a58
section/114-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:546adae953ca442ca5fb2470534d92d566b4daafab768f5bcda7b2eeebcfd1eaLA
Praeterea, aequalia inaequalibus exhibere contra iustitiam est, ut supra habitum est. Sed sicut philosophus dicit, in IV Ethic., haec virtus similiter ad ignotos et notos, et consuetos et inconsuetos operatur. Ergo haec virtus non est pars iustitiae, sed magis ei contrariatur.Referencing norms: Q114A2Obiectio3, assert-h243b7a2cc88d75ca2e64b3441ab70a3fd0a5d83fb3ea016b710929a24bf33fbe, assert-hf1f828bee1d4f9b5363d1ad858d469cf9eed4ead2af6abf7d1a4211f6fcfd32d
section/114-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d73d77f45ba399bb5382399758d2f7b912d255bf38d23904b6c764ae4088c2fcLA
Respondeo dicendum quod haec virtus est pars iustitiae, inquantum adiungitur ei sicut principali virtuti. Convenit enim cum iustitia in hoc quod ad alterum est, sicut et iustitia. Deficit autem a ratione iustitiae, quia non habet plenam debiti rationem, prout aliquis alteri obligatur vel debito legali, ad cuius solutionem lex cogit, vel etiam aliquo debito proveniente ex aliquo beneficio suscepto, sed solum attendit quoddam debitum honestatis, quod magis est ex parte ipsius virtuosi quam ex parte alterius, ut scilicet faciat alteri quod decet eum facere.Referencing norms: Q114A2Respondeo, assert-h2524138e004e53b05237939bc752d6bed7d5de6b28a88ba61b6f09c8f5ea750e
section/114-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:431e2c11c9e06f31b60ace0fda916484f41fa983ba35ab7f6d615456e8b86c35LA
Sed contra est quod Macrobius ponit amicitiam partem iustitiae.Referencing norms: assert-h5c77f7d860a06a68e8f9c80a6360d1febc6cc803c7f02d0b537b45bddcbec1bf
question/114/prooemium · paragraph
la · official · sha256:e229e1dc518f1535672814302942b0be43ad9333b739bc68314e074d791bed77LA
Deinde considerandum est de amicitia quae affabilitas dicitur; et de vitiis oppositis, quae sunt adulatio et litigium. Circa amicitiam autem seu affabilitatem quaeruntur duo. Primo, utrum sit specialis virtus. Secundo, utrum sit pars iustitiae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 115
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q115
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5d0aa57de08682de5e9258186c7d5ee3935268e01a6f228c7b1f4202f09b5814 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/115-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:43b715d20da161c57ad0f5b0aa6e2fa71b14bbfe92346c95a3510a214bbc0bd8LA
Ad primum ergo dicendum quod laudare aliquem contingit et bene et male, prout scilicet debitae circumstantiae vel servantur vel praetermittuntur. Si enim aliquis aliquem velit delectare laudando ut ex hoc eum consoletur ne in tribulationibus deficiat, vel etiam ut in bono proficere studeat, aliis debitis circumstantiis observatis, pertinebit hoc ad praedictam virtutem amicitiae. Pertinet autem ad adulationem si aliquis velit aliquem laudare in quibus non est laudandus, quia forte mala sunt, secundum illud, laudatur peccator in desideriis animae suae; vel quia non sunt certa, secundum illud Eccli. XXVII, ante sermonem ne laudes virum, et iterum Eccli. XI, non laudes virum in specie sua; vel etiam si timeri possit ne humana laude ad inanem gloriam provocetur, unde dicitur Eccli. XI, ante mortem ne laudes hominem. Similiter etiam velle placere hominibus propter caritatem nutriendam, et ut in eis homo spiritualiter proficere possit, laudabile est. Quod autem aliquis velit placere hominibus propter inanem gloriam vel propter lucrum, vel etiam in malis, hoc esset peccatum, secundum illud Psalm., Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent. Et apostolus dicit, ad Galat. I, si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.Referencing norms: Q115A1Ad1, assert-hf435c7a2776426a23df8cc70397df41641c7f35d8c30344712e4f62706463246
section/115-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df4fb1f68cef6d1095400ee5af1a6cf8bfa1620c9594adb1c6e9d6a60413e546LA
Ad secundum dicendum quod etiam vituperare malum, si non adhibeantur debitae circumstantiae, est vitiosum. Et similiter laudare bonum.Referencing norms: Q115A1Ad2, assert-hc5ad9d490b0fd66a299d660aa4c009d16f6cb66f99a1804d036a077f6944e75b
section/115-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb54173f7c42c8b588ea42edf009b0a3b81acefe33376b7128dc726b99b03076LA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet duo vitia esse contraria. Et ideo sicut detractio est malum, ita et adulatio. Quae ei contrariatur quantum ad ea quae dicuntur, non autem directe quantum ad finem, quia adulator quaerit delectationem eius cui adulatur; detractor autem non quaerit eius contristationem, cum aliquando occulte detrahat, sed magis quaerit eius infamiam.Referencing norms: Q115A1Ad3, assert-h7775d2eed1c76ce00531b5f5f321d6266e60c4aa49e29636f4916647c29a0894
section/115-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0f43df29fc246dca1f1096ec25d35bb4aa2cfbfe2805a8feb0ce4825c009455cLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod adulatio non sit peccatum. Adulatio enim consistit in quodam sermone laudis alteri exhibito intentione placendi. Sed laudare aliquem non est malum, secundum illud Prov. ult., surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius, et laudavit eam. Similiter etiam velle placere aliis non est malum, secundum illud I ad Cor. X, per omnia omnibus placeo. Ergo adulatio non est peccatum.Referencing norms: Q115A1Obiectio1, assert-h4e6e47f9b4496e8c3bf218786e782e8b13065b5fb8ebbd9cded5a56fecc8d3b7, assert-hfe6658be2fa38ddc10c7b0bf61eaa678e2d94cc4d37e21d8f3e7bae3cbd674bf
section/115-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:f2b2771622d93f030071d1de03b5402d9662dc31af4a76a71037f279a71d40dbLA
Praeterea, bono malum est contrarium, et similiter vituperium laudi. Sed vituperare malum non est peccatum. Ergo neque laudare bonum, quod videtur ad adulationem pertinere. Ergo adulatio non est peccatum.Referencing norms: Q115A1Obiectio2, assert-h75e631a07f225d3e1c6c7c193e53320ee985dfdfb56b2467996919eaadf0fc3a, assert-h84be6f2f204413159e8bbf6722c3d8ed518d125696a61925a4729d587cb00910, assert-hfc2dbd8ed7d12314341743e2ed951b48507eaaddb3121d24223618efb04e5aaf
section/115-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:455fcb69858cea10772f44773ebb97dc3ad1f51d72ad0fe5d7255cdedac80206LA
Praeterea, adulationi detractio contrariatur. Unde Gregorius dicit quod remedium contra adulationem est detractio. Sciendum est, inquit, quod ne immoderatis laudibus elevemur, plerumque nostri rectoris moderamine detractionibus lacerari permittimur, ut quos vox laudantis elevat, lingua detrahentis humiliet. Sed detractio est malum, ut supra habitum est. Ergo adulatio est bonum.Referencing norms: Q115A1Obiectio3, assert-h6183de9686cba5af1795d5e2fe117aa840c2061a374d8d9c32e4210a54ec88ac, assert-h7580fd144a965072d8c8f07c1a691f80eadc1528a3a394550552432bc0feaa45, assert-hece9255ee6028f375dc786f6d1082f2f411d4a1dbe9e65a103e129b2084a5fd4
section/115-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c7afbf0b36b32b602d8542ea5229aef2df0a5466ea08fd216d98c98c5f56c61LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, amicitia praedicta, vel affabilitas, etsi principaliter delectare intendat eos quibus convivit, tamen, ubi necesse est propter aliquod bonum exequendum vel malum vitandum, non veretur contristare. Si ergo aliquis in omnibus velit ad delectationem alteri loqui, excedit modum in delectando, et ideo peccat per excessum. Et si quidem hoc faciat sola intentione delectandi, vocatur placidus, secundum philosophum, si autem hoc faciat intentione alicuius lucri consequendi, vocatur blanditor sive adulator. Communiter tamen nomen adulationis solet attribui omnibus qui supra debitum modum virtutis volunt alios verbis vel factis delectare in communi conversatione.Referencing norms: Q115A1Respondeo, assert-h9bb180b61fce7d0a7490b6128d9c589dbc0bff712a7cb99ffcb124643af27c4e
section/115-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2575b18baa3077123f694f2b96e60d5c8a25dd4a7508e54aab7dbb97bd6ef915LA
Sed contra est quod super illud Ezech. XIII, vae, qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, dicit Glossa, idest, suavem adulationem. Ergo adulatio est peccatum.Referencing norms: assert-h4e7496d6245f8c3d0a152d7264a10ee15321d360cab939396f78191b2a3796af
section/115-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e9f2be9c2e379f9174f02df83a6b36e61737dacdd0fb0db1c54d5d39c95245daLA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de adulatore qui laudat peccatum alicuius. Talis enim adulatio dicitur plus nocere quam gladius persecutoris, quia in potioribus bonis nocet, scilicet in spiritualibus. Non enim nocet ita efficaciter, quia gladius persecutoris effective occidit, quasi sufficiens causa mortis; nullus autem potest esse alteri sufficiens causa peccandi, ut ex supra dictis patet.Referencing norms: Q115A2Ad1, assert-h545184835fca87aab002307885b6740f3a0f404cd40679d0a4c365cbe4ea8933
section/115-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b58926e4a792620ab922bb217411460c2ac0b359d37d21f9221e83c02b1896f8LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de eo qui adulatur intentione nocendi. Ille enim plus nocet sibi quam aliis, quia sibi nocet tanquam sufficiens causa peccandi, aliis autem occasionaliter tantum.Referencing norms: Q115A2Ad2, assert-h592faedf2a5fbd2fd37d371436df60d8ce0ea6f80be1a488c2a5086f90ccaae2
section/115-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0f6e98bba70f5976fb38c58d9830cdee2c51f74f3a94062b408aa691b3a19ceLA
Ad tertium dicendum quod auctoritas illa loquitur de eo qui proditorie alteri adulatur ut eum decipiat.Referencing norms: Q115A2Ad3, assert-hfb36b2e84c59b26d706304163ce2e113cdb54656d99343ca8cbf53d3f17b3ad2
section/115-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6bde94bf1dcf80b24de68c04a5805d7d97394e48bf400a36e38635a58b90804bLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod adulatio sit peccatum mortale. Quia secundum Augustinum, in Enchirid., malum dicitur quia nocet. Sed adulatio maxime nocet, secundum illud Psalm., quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur, exacerbavit dominum peccator. Et Hieronymus dicit quod nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum quam adulatio. Et super illud Psalm., convertantur statim erubescentes, dicit Glossa, plus nocet lingua adulatoris quam gladius persecutoris. Ergo adulatio est gravissimum peccatum.Referencing norms: Q115A2Obiectio1, assert-hae02af239dbadded561e391a428af7464aba1a0aee3f9b118c864283ce0df086, assert-hb142cb11f67543e222d5a181898b8a774b08463d55f149d08a087d35f67313b4
section/115-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f870cd53ec8e1a4cd349e8a0bbdfbb6864d995e9e0bd394081eba822b4939260LA
Praeterea, quicumque verbis alii nocet, non minus nocet sibi quam aliis, unde dicitur in Psalm., gladius eorum intret in corda ipsorum. Sed ille qui alteri adulatur, inducit eum ad peccandum mortaliter, unde super illud Psalm., oleum peccatoris non impinguet caput meum, dicit Glossa, falsa laus adulatoris mentes a rigore veritatis emollit ad noxia. Ergo multo magis adulator in se mortaliter peccat.Referencing norms: Q115A2Obiectio2, assert-hb5fdb0fcc13a25d326e6e278e90fe8e6b6c3fe9c3f92e7684e6f58b08c5b7416, assert-hff81b033791d5965e098467b7de757ea9e97a0ba3d312bc536962bc2ee68abf7
section/115-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:61ca24a6d36d29e5becfb09518f43419d4e7546f2f2e58c378e03df31c890e80LA
Praeterea, in decretis scribitur, dist. XLVI, clericus qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenditur, degradetur ab officio. Sed talis poena non infligitur nisi pro peccato mortali. Ergo adulatio est peccatum mortale.Referencing norms: Q115A2Obiectio3, assert-h1e15739eb43f880392d5dfdd159621b54dbfa43cadeedf9df2fda04f29354da5, assert-hf90229f28ac6c8743d833ea66055392d481cb6384c9b1657e4d51da2e8790efc
section/115-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42fbc2dd7ef60c4aab87cf29c25ec4f494535234a43d423e041b83a9467fb8d7LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est quod contrariatur caritati. Adulatio autem quandoque quidem caritati contrariatur, quandoque autem non. Contrariatur siquidem caritati tripliciter. Uno modo, ratione ipsius materiae, puta cum aliquis laudat alicuius peccatum. Hoc enim contrariatur dilectioni Dei, contra cuius iustitiam homo loquitur, et contra dilectionem proximi, quem in peccato fovet. Unde est peccatum mortale, secundum illud Isaiae V, vae, qui dicunt malum bonum. Alio modo, ratione intentionis, puta cum aliquis adulatur alicui ad hoc quod fraudulenter ei noceat, vel corporaliter vel spiritualiter. Et hoc etiam est peccatum mortale. Et de hoc habetur Prov. XXVII, meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula. Tertio modo, per occasionem, sicut cum laus adulatoris fit alteri occasio peccandi, et praeter adulatoris intentionem. Et in hoc considerare oportet utrum sit occasio data vel accepta, et qualis ruina subsequatur, sicut potest patere ex his quae supra de scandalo dicta sunt. Si autem aliquis ex sola aviditate delectandi alios, vel etiam ad evitandum aliquod malum vel consequendum aliquid in necessitate, alicui adulatus fuerit, non est contra caritatem. Unde non est peccatum mortale, sed veniale.Referencing norms: Q115A2Respondeo, assert-he71ab65c4f4f9f7235f09dd043c8b267e15d92eeb48db8a05778602fe9da364e
section/115-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:43d0cadc4298c8b1ac1239a44acaa378a404b31b3e91430573d691a2418feb27LA
Sed contra est quod Augustinus, in Serm. de Purgat., inter peccata minuta numerat, si quis cuiquam maiori personae, aut ex voluntate aut ex necessitate, adulari voluerit.Referencing norms: assert-h4dd729863d49c946eb4e25586e7fda09c543a41c417cc213403f7e13765fd14e
question/115/prooemium · paragraph
la · official · sha256:7019ea404637ce4e984125cfd2b079df1cf201a399744f9f7b45656acaee9147LA
Deinde considerandum est de vitiis oppositis praedictae virtuti. Et primo, de adulatione; secundo, de litigio. Circa adulationem quaeruntur duo. Primo, utrum adulatio sit peccatum. Secundo, utrum sit peccatum mortale.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 116
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q116
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:71b2a6822fd05ee1d2c9463a15e4d87b83febc25fa52301378e95fdc696bbf74 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/116-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7a04bda76a1742b7d87a6422c1101e42e4d64dd547ff14089f2daf5897ef03ddLA
Ad primum ergo dicendum quod contentio magis proprie pertinet ad contradictionem discordiae, litigium autem ad contradictionem quae fit intentione contristandi.Referencing norms: Q116A1Ad1, assert-hff540f887563e67a6319ed7f84e0f303bed246ca95ccb26d634b1478d03eb2c7
section/116-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:938783e5bf6f9da05ceaa79537c9cdbd33a6cb366d5a4492c9cc2f2d6e8877e6LA
Ad secundum dicendum quod directa oppositio vitiorum ad virtutes non attenditur secundum causas, cum contingat unum vitium ex diversis causis oriri, sed attenditur secundum speciem actus. Licet autem quandoque litigium ex ira oriatur, potest tamen ex multis aliis causis oriri. Unde non oportet quod directe opponatur mansuetudini.Referencing norms: Q116A1Ad2, assert-h60bcad974d70db5b2fb71c9a29fd4d161023e52f22044261b15ea01a0b0fe7d8
section/116-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c975b08772a2bfdb2aa8c0ab46b752d50b88c348326e693a5320214dd4be955LA
Ad tertium dicendum quod Iacobus loquitur ibi de concupiscentia secundum quod est generale malum, ex quo omnia vitia oriuntur, prout dicit Glossa Rom. VII, bona est lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet.Referencing norms: Q116A1Ad3, assert-h2007d21e15c469ecffbdc8eb49f2999fba0e48fcd9fe09ec10ffbc436b65970d
section/116-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b60423a9995303ef72c996d107e4049cefb0eb3fb3cc2835208c813557370ce4LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod litigium non opponatur virtuti amicitiae vel affabilitatis. Litigium enim ad discordiam pertinere videtur, sicut et contentio. Sed discordia opponitur caritati, sicut dictum est. Ergo et litigium.Referencing norms: Q116A1Obiectio1, assert-h37ea9f321c4dc01c45a8bd4039e27193f7de392eb50be1e9e152a3ee6dad2b43, assert-hd47a3d107cae500fd14f5111d0533e5523ea66c650e70b3caec23a8475e0c25d
section/116-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9dd4ec95d54cc08299000e401d05f266580f4e8d5ba450c74feddd4873c2b52bLA
Praeterea, Prov. XXVI dicitur, homo iracundus incendit litem. Sed iracundia opponitur mansuetudini. Ergo et lis, sive litigium.Referencing norms: Q116A1Obiectio2, assert-had2a1d9f98d4ca447ed27a8f982fdd29fe16da16a19ae0782bfa424f9c4c846d, assert-hbe620702f453b69b94c54b2b0f0f3530d50b1a2de387947dc9eafb1e1c6e1607
section/116-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7fd8754997fa9abea5d5445e2a1c09a3b2aa0673c6027183bf34d83150f888b7LA
Praeterea, Iac. IV dicitur, unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? Sed sequi concupiscentias videtur opponi temperantiae. Ergo videtur quod litigium non opponatur amicitiae, sed temperantiae.Referencing norms: Q116A1Obiectio3, assert-h2399fbbf71546490d595abac3a55391785cf5a520a11f7fdf4e5a9f7059777d7, assert-h7d1805e22ebcacfdb7ab3db5f2900a657fb1ebe03fab183344a9ef7450a71c0b
section/116-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:52f06955fe1d7688d9834993464f411c247d5833a2e62dff92824938c22218b1LA
Respondeo dicendum quod proprie litigium in verbis consistit, cum scilicet unus verbis alterius contradicit. In qua quidem contradictione duo possunt attendi. Quandoque enim contingit contradictio propter personam dicentis cui contradicens consentire recusat propter defectum amoris animos unientis. Et hoc videtur ad discordiam pertinere, caritati contrariam. Quandoque vero contradictio oritur ratione personae quam aliquis contristare non veretur. Et sic fit litigium, quod praedictae amicitiae vel affabilitati opponitur, ad quam pertinet delectabiliter aliis convivere. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod illi qui ad omnia contrariantur causa eius quod est contristare, neque quodcumque curantes, discoli et litigiosi vocantur.Referencing norms: Q116A1Respondeo, assert-h78bb61c65b2a97821090bfeba8833292ee154aca96831ca92127813f405755a3
section/116-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:399e76b54fbfdfc4b4878e652d4a74309985d942987c2a0fbb9651505803b9c3LA
Sed contra est quod philosophus, in IV Ethic., litigium opponit amicitiae.Referencing norms: assert-h2d4e35060307aafebb41a3fdb045c052df12946bbf9cba16dc708bbbaebb321a
section/116-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0349e4ae0e9f2129a81bfe9c8b924fd3995e01583d8ac1756d0f9888658e08bdLA
Ad primum ergo dicendum quod sicut adulator potest nocere occulte decipiendo, ita litigiosus potest interdum nocere manifeste impugnando. Gravius autem est, ceteris paribus, manifeste alicui nocere, quasi per violentiam, quam occulte, unde rapina est gravius peccatum quam furtum, ut supra dictum est.Referencing norms: Q116A2Ad1, assert-hd6e346702b9ea6bd4aa4b762c88952db7badab1a6b670bbd9225dc237498e5b5
section/116-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0cd04f1e190f36a6d47001a3e55dc22dd8950cfd2d788ca6d21ed711c5ff17c6LA
Ad secundum dicendum quod non semper in actibus humanis illud est gravius quod est turpius. Decor enim hominis est ex ratione, et ideo turpiora sunt peccata carnalia, quibus caro dominatur rationi, quamvis peccata spiritualia sint graviora, quia procedunt ex maiori contemptu. Et similiter peccata quae fiunt ex dolo sunt turpiora, inquantum videntur ex quadam infirmitate procedere, et ex quadam falsitate rationis, cum tamen peccata manifesta quandoque sint ex maiori contemptu. Et ideo adulatio, quasi cum dolo existens videtur esse turpior, sed litigium, quasi ex maiori contemptu procedens, videtur esse gravius.Referencing norms: Q116A2Ad2, assert-hbbed3fe9cc87a9bdd1bc1b60fedf76f2d10bc1cd687e336ab5205f98a3380a83
section/116-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:43a48343d25487b9e4959401294cc4c5b5f4daad47694c6f06391770a356d2afLA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, verecundia respicit turpitudinem peccati. Unde non semper magis verecundatur homo de graviori peccato, sed de magis turpi peccato. Et inde est quod magis verecundatur homo de adulatione quam de litigio, quamvis litigium sit gravius.Referencing norms: Q116A2Ad3, assert-hb5bc6fcba588d5f1f84ac8400813a3777dd4826e9a6c1fedb09ff7f77448792c
section/116-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:38c59f0e0f9aa6954236b7286f3707ac0e28fae9853ce9744e4e07487dcb1c55LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod litigium sit minus peccatum quam contrarium vitium, scilicet placiditatis vel adulationis. Quanto enim aliquod peccatum plus nocet, tanto peius esse videtur. Sed adulatio plus nocet quam litigium, dicitur enim Isaiae III, popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Ergo adulatio est gravius peccatum quam litigium.Referencing norms: Q116A2Obiectio1, assert-h3965c05dde9361f6d29eda25d355e578bc617334c62b65555ea2f80945753aeb, assert-hd501197e5ee24b395119c992807946cd32a24216651032f1e7fd681502ae7e98
section/116-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a654b03a2d7082112e336f68e886ab59eb50c25704e7487ee03fd4db923d1fc6LA
Praeterea, in adulatione videtur esse quaedam dolositas, quia aliud adulator dicit ore, aliud habet in corde. Litigiosus autem caret dolo, quia manifeste contradicit. Ille autem qui cum dolo peccat, turpior est, ut philosophus dicit, in VII Ethic. Ergo gravius peccatum est adulatio quam litigium.Referencing norms: Q116A2Obiectio2, assert-hdd5a3d6bed628d6a2f11e5c883eec5d559253c7e3962b2bf9b8c3799fbc54423
section/116-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0673a944c01438d9ededc382bc6b69a47be1b3984b09fcffe5b3e2f661016a19LA
Praeterea, verecundia est timor de turpi, ut patet per philosophum, in IV Ethic. Sed magis verecundatur homo esse adulator quam litigiosus. Ergo litigium est minus peccatum quam adulatio.Referencing norms: Q116A2Obiectio3, assert-h4b2099c61bf8b73c4a96119b66eeb72f0eff05e814b94eb9fd07f87230bb9547, assert-h72cfec1fb6636f645a08c1f470700cdb9fbc4260324ec64515d271b1526de195
section/116-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:49ea29ac219b7871115887b3241a78d138b7bd61bd16d3ed9761f86abbc71302LA
Respondeo dicendum quod de utroque istorum peccatorum loqui possumus dupliciter. Uno modo, considerando speciem utriusque peccati. Et secundum hoc, tanto aliquod vitium est gravius quanto magis repugnat oppositae virtuti. Virtus autem amicitiae principalius tendit ad delectandum quam ad contristandum. Et ideo litigiosus, qui superabundat in contristando, gravius peccat quam placidus vel adulator, qui superabundat in delectando. Alio modo possunt considerari secundum aliqua exteriora motiva. Et secundum hoc, quandoque adulatio est gravior, puta quando intendit per deceptionem indebite honorem vel lucrum acquirere. Quandoque vero litigium est gravius, puta quando homo intendit vel veritatem impugnare, vel dicentem in contemptum adducere.Referencing norms: Q116A2Respondeo, assert-h467726275047dcb569b8b6dcd3b760963d0067e1cc84ae932acbd46a317bff88
section/116-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2bab32fe7fa5126be8426b62dd13ac2b8f825bca0b8809790686c522919a3e55LA
Sed contra est quod tanto aliquod peccatum videtur esse gravius quanto spirituali statui magis repugnat. Sed litigium magis repugnare videtur spirituali, dicitur enim I ad Tim. III, quod oportet episcopum non litigiosum esse; et II ad Tim. II, servum domini non oportet litigare. Ergo litigium videtur esse gravius peccatum.Referencing norms: assert-h791215e46e879b8ff73b9b52121594acbf55729f0d4c523b8ef32c84060973c9
question/116/prooemium · paragraph
la · official · sha256:df3f1a5e432bcdbf85c6ffe59e0ff10b95da1f40082a9427d72f49b6af05475bLA
Deinde considerandum est de litigio. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum opponatur virtuti amicitiae. Secundo, de comparatione eius ad adulationem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 117
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q117
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:59591284a80a4f07d8cc9417e45dc1200f45123978f9fbd147af9a453c8d8711 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 51
section/117-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:85f51093817372ed8a10a112c393558ca795b8a9f03a0bd1b58c2f25f447eeabLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius et Basilius dicunt, superabundantia divitiarum datur aliquibus a Deo ut meritum bonae dispensationis acquirant. Pauca autem uni sufficiunt. Et ideo liberalis plura laudabiliter in alios expendit quam in seipsum. Debet autem homo semper magis sibi providere in spiritualibus bonis, in quibus unusquisque sibi praecipue subvenire potest. Et tamen etiam in temporalibus rebus non pertinet ad liberalem ut sic aliis intendat quod omnino se et suos despiciat. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., est illa probanda liberalitas ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas.Referencing norms: Q117A1Ad1, assert-h66c1260b650ff30d525c39303f45bec664ea6963a9d5ec3ef0fa204286ae19c9
section/117-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:68d272579e342b587229e8bc29ec0e90af714f8d08cf68ac60ea117147ff1d33LA
Ad secundum dicendum quod ad liberalem non pertinet sic divitias emittere ut non sibi remaneat unde sustentetur, et unde virtutis opera exequatur, quibus ad felicitatem pervenitur. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod liberalis curat propria, volens per hoc quibusdam sufficere. Et Ambrosius dicit, in libro de Offic., quod dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari. Nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit et pavit pauperes ex eo quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica, quod pertinet ad statum perfectionis spiritualis vitae, de quo infra dicetur. Et tamen sciendum quod hoc ipsum quod est sua liberaliter largiri, inquantum est actus virtutis, ad beatitudinem ordinatur.Referencing norms: Q117A1Ad2, assert-he6ed52bbc38acc21960cefa80e625a2d40490f476fa4853323c2bb35fc78c5f3
section/117-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fb732a976a5db40c97ffc8f469225cbb4cc0ead91594f22b4479697f697d937aLA
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in IV Ethic., illi qui consumunt multa in intemperantias, non sunt liberales, sed prodigi. Et similiter quicumque effundit quae habet propter quaecumque alia peccata. Unde et Ambrosius dicit, in I de Offic., si adiuves eum qui possessiones aliorum eripere conatur, non probatur largitas. Nec illa perfecta est liberalitas, si iactantiae causa, magis quam misericordiae, largiaris. Et ideo illi qui carent aliis virtutibus, licet in aliqua mala opera multa expendant, non sunt liberales. Nihil etiam prohibet aliquos multa in bonos usus expendentes habitum liberalitatis non habere, sicut et aliarum virtutum opera faciunt homines antequam habitum virtutis habeant, licet non eo modo quo virtuosi, ut supra dictum est. Similiter etiam nihil prohibet aliquos virtuosos, licet sint pauperes, esse liberales. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., secundum substantiam, idest facultatem divitiarum, liberalitas dicitur, non enim consistit in multitudine datorum, sed in dantis habitu. Et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod effectus divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit.Referencing norms: Q117A1Ad3, assert-h3b5675cab4039a106348655bd9ef01499979ed8cc014158e2de6909192791df7
section/117-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0fd9306f5829f96c4fdaeb61afc09d83487afe24a001ecdc37fc03a86d94b9cdLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit virtus. Nulla enim virtus contrariatur inclinationi naturali. Inclinatio autem naturalis est ad hoc ut aliquis plus sibi quam aliis provideat. Cuius contrarium pertinet ad liberalem, quia, ut philosophus dicit, in IV Ethic., liberalis est non respicere ad seipsum, ita quod sibi minora derelinquit. Ergo liberalitas non est virtus.Referencing norms: Q117A1Obiectio1, assert-h06b6b2e27ab0b8a5a83933207db38c9a458d199ea0ad3cc78580c7d82d94d6a8
section/117-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e7076704051dd88296e5294cdd973a629f60ab2b03af1ecf55bb6f3fe19f04d1LA
Item, per divitias homo suam vitam sustentat, et ad felicitatem divitiae organice deserviunt, ut dicitur in I Ethic. Cum igitur omnis virtus ordinetur ad felicitatem, videtur quod liberalis non est virtuosus, de quo philosophus dicit, in IV Ethic., quod non est acceptivus pecuniae neque custoditivus, sed emissivus.Referencing norms: Q117A1Obiectio2, assert-hb20b69f696de186b939de0f325b6bc426e2733c8495d3e67181f7ddaf81ba637
section/117-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b165c7f1f74d2a748db602a17fd44afac799c3f0fd056e175630dc496aa42670LA
Praeterea, virtutes habent connexionem ad invicem. Sed liberalitas non videtur connexa aliis virtutibus, multi enim sunt virtuosi qui non possunt esse liberales, quia non habent quod dent; multique liberaliter dant vel expendunt qui tamen alias sunt vitiosi. Ergo liberalitas non est virtus.Referencing norms: Q117A1Obiectio3, assert-h98ac7f77e4c190eccb80770dabd4edc4f139aad2a8c2b79234a1f788e03a4aed, assert-he90e49857f878f3206675df5c577e0225aec8efdb2772217bd42c2cab83755b2
section/117-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6b994f0e993cca6c37842cdb64471029e73c6da86014e039e507e0d45365d450LA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arbit., bene uti his quibus male uti possumus, pertinet ad virtutem. Possumus autem bene et male uti non solum his quae intra nos sunt, puta potentiis et passionibus animae, sed etiam his quae extra nos sunt, scilicet rebus huius mundi concessis nobis ad sustentationem vitae. Et ideo, cum bene uti his rebus pertineat ad liberalitatem, consequens est quod liberalitas virtus sit.Referencing norms: Q117A1Respondeo, assert-h4e170927776d0c9d50d6c6b3db2613e0c65ef32b06753b2d25cb46ed6e4fb976
section/117-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0a73acf1ef39cd92123a38d6520978ab7215ba1ed696f771c1a78b1cce27d21bLA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., quod in Evangelio multas disciplinas accipimus iustae liberalitatis. Sed in Evangelio non docentur nisi ea quae ad virtutem pertinent. Ergo liberalitas est virtus.Referencing norms: assert-h77dfb8c6d28343627e6397bdd5f26c69bd34e2a812413fc913a7ce344c46f392
section/117-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f8e590bf32c6e1fe77cef56ce8095e4d726f656c4106664a2a4c240679e9da14LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, liberalitas non attenditur in quantitate dati, sed in affectu dantis. Affectus autem dantis disponitur secundum passiones amoris et concupiscentiae, et per consequens delectationis et tristitiae, ad ea quae dantur. Et ideo immediata materia liberalitatis sunt interiores passiones, sed pecunia exterior est obiectum ipsarum passionum.Referencing norms: Q117A2Ad1, assert-h8e1942a1c2efe9bd8149a3a671ae3007371e9b69578fff12e2a7af8cce30ecf6
section/117-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0bbafa842a6407a5ec939143cda1b07d17722161aac02b6b1480fa357023ca38LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de doctrina Christ., totum quidquid homines in terra habent, et omnia quorum sunt domini, pecunia vocatur, quia antiqui, quae habebant, in pecoribus habebant. Et philosophus dicit, in IV Ethic., quod pecunias dicimus omnia quorum dignitas numismate mensuratur.Referencing norms: Q117A2Ad2, assert-h73f39e588175c830534866b534dca924aa956f1b97e0d2eca9f9e98d14104413
section/117-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:44ac89449fac35cac130d62bd3793f8c0499d2933404f6f125192372876ef7dcLA
Ad tertium dicendum quod iustitia constituit aequalitatem in istis exterioribus rebus, non autem ad eam proprie pertinet moderari interiores passiones. Unde aliter pecunia est materia liberalitatis, et aliter iustitiae.Referencing norms: Q117A2Ad3, assert-hc60d56c8ccd133db81b7eab5b05a8ac6fe3c7f957fc785e6b6c1210674794315
section/117-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ec11e2f68952940c03126f6fc8d59137027c76e588260f2cce5f186a6ab70e37LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit circa pecunias. Omnis enim virtus moralis est circa operationes vel passiones. Esse autem circa operationes est proprium iustitiae, ut dicitur in V Ethic. Ergo, cum liberalitas sit virtus moralis, videtur quod sit circa passiones, et non circa pecunias.Referencing norms: Q117A2Obiectio1, assert-h0dc00fd979ea47be881ed97df9e955e00192cac6d8c1f2ce42f05de56c0f95d1
section/117-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2c54c51deceb5f2f8a9c43c9b196d6c3f66082eedce6643490bb0aa902b6c2d5LA
Praeterea, ad liberalem pertinet quarumcumque divitiarum usus. Sed divitiae naturales sunt veriores quam divitiae artificiales, quae in pecuniis consistunt, ut patet per philosophum, in I Polit. Ergo liberalitas non est principaliter circa pecunias.Referencing norms: Q117A2Obiectio2, assert-h17655c7c3b8e63a022bf19055fd44080e5ec2b0e50336f269a5ba3b730f30359, assert-h7b474939507fef19ce3a175287006d4b1b269ca14d42a964b83b657cb36a4019
section/117-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a648b5dce04fd012abe892fa0ac700bf44bbe14d2f13b7022d857253741659e4LA
Praeterea, diversarum virtutum diversae sunt materiae, quia habitus distinguuntur secundum obiecta. Sed res exteriores sunt materiae iustitiae distributivae et commutativae. Ergo non sunt materia liberalitatis.Referencing norms: Q117A2Obiectio3, assert-h6fcdd704b7aad3a48a8e3f92c79391ca5a39ff17ac905687a780e1dcece9ec94, assert-h88ad8fa4e98cc897b6a9c81584caea5fa57260a7db39d2a3fdeb0eb6a58aa982
section/117-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:39d7bfbc79ee3a6932a82ba3bb5ca8df784ed5427587e23a53ec9d30839151a2LA
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in IV Ethic., ad liberalem pertinet emissivum esse. Unde et alio nomine liberalitas largitas nominatur, quia quod largum est, non est retentivum, sed est emissivum. Et ad hoc idem videtur pertinere etiam liberalitatis nomen, cum enim aliquis a se emittit, quodammodo illud a sua custodia et dominio liberat, et animum suum ab eius affectu liberum esse ostendit. Ea vero quae emittenda sunt ab uno homine in alium, sunt bona possessa, quae nomine pecuniae significantur. Et ideo propria materia liberalitatis est pecunia.Referencing norms: Q117A2Respondeo, assert-hf9599618ea6a43e52a1fec12b052c8a8816b95065d428cd585540d6d56185c43
section/117-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b4428c7210116dfbdfb0886bbe713587aa32cdf1b53c0e9a4eacc6b08199ccebLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod liberalitas videtur esse medietas quaedam circa pecunias.Referencing norms: assert-he037d9d0794d958f41cf6b1cdecdf47b9c97ab7756b8ff63dc07236a88e3aa89
section/117-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:76d94b1b8279e3cb58738832350fcc8390a5f0dde7d9636402257cc2fec25c32LA
Ad primum ergo dicendum quod ad liberalitatem pertinet bene uti divitiis inquantum huiusmodi, eo quod divitiae sunt propria materia liberalitatis. Ad iustitiam autem pertinet uti divitiis secundum aliam rationem, scilicet secundum rationem debiti, prout scilicet res exterior debetur alteri. Ad magnificentiam etiam pertinet uti divitiis secundum quandam specialem rationem, idest secundum quod assumuntur in alicuius magni operis expletionem. Unde et magnificentia quodammodo se habet ex additione ad liberalitatem, ut infra dicetur.Referencing norms: Q117A3Ad1, assert-hb2805ff2d738faf3908ecb315832e04d0553072311e2f343975776f56dbbe759
section/117-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c5861492b26a6b8aaa1fb6eda5711534b812cbeef31dd8cc89f2a48b047a8e9LA
Ad secundum dicendum quod ad virtuosum pertinet non solum convenienter uti sua materia vel instrumento, sed etiam praeparare opportunitates ad bene utendum, sicut ad fortitudinem militis pertinet non solum exserere gladium in hostes, sed etiam exacuere gladium et in vagina conservare. Sic etiam ad liberalitatem pertinet non solum uti pecunia, sed etiam eam praeparare et conservare ad idoneum usum.Referencing norms: Q117A3Ad2, assert-h145136e5732c531c5160315d2485ac90adb99c88ee05f7230ad7da9f9270bd7a
section/117-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:259a690dfe9532592c20f6fe86b5fbd671493816e201975aa74a93db487f9f3aLA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, propinqua materia liberalitatis sunt interiores passiones secundum quas homo afficitur circa pecuniam. Et ideo ad liberalitatem praecipue pertinet ut homo propter inordinatam affectionem ad pecuniam non prohibeatur a quocumque debito usu eius. Est autem duplex usus pecuniae, unus ad seipsum, qui videtur ad sumptus vel expensas pertinere; alius autem quo quis utitur ad alios, quod pertinet ad dationes. Et ideo ad liberalem pertinet ut neque propter immoderatum amorem pecuniae aliquis impediatur a convenientibus expensis, neque a convenientibus dationibus. Unde circa dationes et sumptus liberalitas consistit, secundum philosophum, in IV Ethic. Verbum autem Senecae intelligendum est de liberalitate secundum quod se habet ad dationes. Non enim dicitur aliquis liberalis ex hoc quod sibi aliquid donat.Referencing norms: Q117A3Ad3, assert-h448a5cb53614b04f205919bf883b42dba2fe8278a87cbc7f683a0c6a417f9747
section/117-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d64a4fb36c70672214a23b7048b2e5e6bf478325c69aa08633883386e85e43c7LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod uti pecunia non sit actus liberalitatis. Diversarum enim virtutum diversi sunt actus. Sed uti pecunia convenit aliis virtutibus, sicut iustitiae et magnificentiae. Non ergo est proprius actus liberalitatis.Referencing norms: Q117A3Obiectio1, assert-h741b81b9a405cd3ac9509055cfa85b1b6d65e1d4a9e0814dd85e9533b1f85bc6, assert-he95522b314f25a4a632c6da5af8897c34d9c402126c50f4193e68826929b0412
section/117-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ac7975597394f9c76d64b96373c6555609bd0c2e4b5ae083c53416f33a7381bfLA
Praeterea, ad liberalem non solum pertinet dare, sed etiam accipere et custodire. Sed acceptio et custodia non videtur ad usum pecuniae pertinere. Ergo inconvenienter dicitur proprius liberalitatis actus usus pecuniae.Referencing norms: Q117A3Obiectio2, assert-h69c191867531d1d3da702d345539717565e0eab415032694f10325dc224775a6, assert-hc4c45ef8250e16f4eb38dccec5eed3e97d7f00b4b4ebd5b0cfd098d6f4b70b4e
section/117-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ff14567b1bd1bedd9e059efc62e3e8626dc134954340b46e0d8a3a44474096e7LA
Praeterea, usus pecuniae non solum consistit in hoc quod pecunia detur, sed in hoc quod expendatur. Sed expendere pecuniam refertur ad ipsum expendentem, et sic non videtur esse liberalitatis actus, dicit enim Seneca, in V de Benefic., non est liberalis aliquis ex hoc quod sibi donat. Ergo non quilibet usus pecuniae pertinet ad liberalitatem.Referencing norms: Q117A3Obiectio3, assert-h6078ea46ffb7f93aef2e3f6df92669c5d7c498288e3d0077fc5c6a6de2db96e7, assert-hb99301887c646e314ffbc4ce305459d4f31d4c0e44b81198f622fc2bde441bf1
section/117-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:85e5f55649e540c634081ddb1574514e24e69a959af6771139c05263db324946LA
Respondeo dicendum quod species actus sumitur ex obiecto, ut supra habitum est. Obiectum autem sive materia liberalitatis est pecunia, et quidquid pecunia mensurari potest, ut dictum est. Et quia quaelibet virtus convenienter se habet ad suum obiectum, consequens est ut, cum liberalitas sit virtus, actus eius sit proportionatus pecuniae. Pecunia autem cadit sub ratione bonorum utilium, quia omnia exteriora bona ad usum hominis sunt ordinata. Et ideo proprius actus liberalitatis est pecunia vel divitiis uti.Referencing norms: Q117A3Respondeo, assert-h8341c9445c8facccf5855a6e6e226f44ece6307bf2a8e9c3d129ccf0737ab060
section/117-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cfabad987442868fa30193803b5aabea083cbd0ac6c59794e0ad22dc7a807f0eLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., unoquoque optime utitur qui habet circa singula virtutem. Divitiis ergo utetur optime qui habet circa pecunias virtutem. Iste autem est liberalis. Ergo bonus usus pecuniarum est actus liberalitatis.Referencing norms: assert-h91f78ed04d72a45a866b4eb8de77d34f0670a3d4ef9e60957de5b79b8350700a
section/117-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:23262e0bd4dd6028a9efabbc64c1be37c16630a638b7df317c2989b22520c918LA
Ad primum ergo dicendum quod ad prudentiam pertinet custodire pecuniam ne subripiatur aut inutiliter expendatur. Sed utiliter eam expendere non est minoris prudentiae quam utiliter eam conservare, sed maioris, quia plura sunt attendenda circa usum rei, qui assimilatur motui, quam circa conservationem, quae assimilatur quieti. Quod autem illi qui susceperunt pecunias ab aliis acquisitas, liberalius expendunt, quasi existentes inopiae inexperti, si solum propter hanc inexperientiam liberaliter expenderent, non haberent liberalitatis virtutem. Sed quandoque huiusmodi inexperientia se habet solum sicut tollens impedimentum liberalitatis, ita quod promptius liberaliter agant. Timor enim inopiae, ex eius experientia procedens, impedit quandoque eos qui acquisiverunt pecuniam ne eam consumant liberaliter agendo. Et similiter amor quo eam amant tanquam proprium effectum, ut philosophus dicit, in IV Ethic.Referencing norms: Q117A4Ad1, assert-hfef6d3a8694797db72eb5c1bbc8f90536ea439f738cac9a9939574abca71aa8b
section/117-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ccfbc4bdbf41655e7dbeb1a934f7611469e902ce36987407098555ea382011fbLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, ad liberalitatem pertinet convenienter uti pecunia, et per consequens convenienter dare, quod est quidam pecuniae usus. Quaelibet autem virtus tristatur de contrario sui actus, et vitat eius impedimenta. Ei autem quod est convenienter dare duo opponuntur, scilicet non dare quod convenienter est dandum, et dare aliquid non convenienter. Unde de utroque tristatur liberalis, sed de primo magis, quia plus opponitur proprio actui. Et ideo etiam non dat omnibus, impediretur enim actus eius si quibuslibet daret; non enim haberet unde aliis daret, quibus dare convenit.Referencing norms: Q117A4Ad2, assert-h21705fb78e0a40b1dedb3fc4a895dfb5f3acfb20ef74270a16fd1e6e2480a938
section/117-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c4eb4d1dc7048131ed1169e67240f521232fde6cb494481d0abf46e1df0ada9dLA
Ad tertium dicendum quod dare et accipere se habent sicut agere et pati. Non est autem idem principium agendi et patiendi. Unde quia liberalitas est principium dationis, non pertinet ad liberalem ut sit promptus ad recipiendum, et multo minus ad petendum. Ordinat autem ad dandum aliqua secundum liberalitatis convenientiam, scilicet fructus propriarum possessionum; quos sollicite procurat, ut eis liberaliter utatur.Referencing norms: Q117A4Ad3, assert-hdd5db7b736ccf1fe5e3d771d8fef76d670ed40cafbe458c0ca8761e7f7659f47
section/117-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71431a18aa122653c1d11f55b366595b2e90f4e5de7a0817ee78bb087d348b3dLA
Ad quartum dicendum quod ad expendendum in seipsum natura inclinat. Unde hoc quod pecuniam quis perfundat in alios, pertinet proprie ad virtutem.Referencing norms: Q117A4Ad4, assert-he61a0e7018c5f82289232cc9e554174ffcf41ffb5bed75147661522fd8ab2161
section/117-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a7b053e7f5aeedfdd9f3648a158f15c43e10b7c8a91099aa7a259ad26c6091c0LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad liberalem non maxime pertineat dare. Liberalitas enim a prudentia dirigitur, sicut et quaelibet alia moralis virtus. Sed maxime videtur ad prudentiam pertinere divitias conservare, unde et philosophus dicit, in IV Ethic., quod illi qui non acquisierunt pecuniam, sed susceperunt ab aliis acquisitam, liberalius eam expendunt, quia sunt inexperti indigentiae. Ergo videtur quod dare non maxime pertineat ad liberalitatem.Referencing norms: Q117A4Obiectio1, assert-h9260634e6917a7aeab5bf6d757b8e50a7f3fc92939cd9c548ae7c9adfdca434a, assert-he0cc0c5ea33d73dddcff9be9be2c4bcf0e07586c6852543bb277b78a89096df5
section/117-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f363ece3e57b40848d0695c152eb493b9d8afb43cdb8ecbd56492402662a88e5LA
Praeterea, de hoc quod aliquis maxime intendit, nullus tristatur, neque ab eo cessat. Sed liberalis quandoque tristatur de his quae dedit, neque etiam dat omnibus, ut dicitur in IV Ethic. Ergo ad liberalem non maxime pertinet dare.Referencing norms: Q117A4Obiectio2, assert-h131b1b17102c6f414d1bafc84070bc8b3b5acabb69130abe998763549ebafd2e, assert-h8c142e7400e3229fc8ff111a5abeff306382d3a3e57672580c19f8cd78fd739f
section/117-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:63e2109d41bdc23c25bf797f333491f56400123a630dbef6c8c6fe27b2aaecc7LA
Praeterea, ad illud implendum quod quis maxime intendit, homo utitur viis quibus potest. Sed liberalis non est petitivus, ut philosophus dicit, in IV Ethic., cum per hoc posset sibi praeparare facultatem aliis donandi. Ergo videtur quod maxime non intendat ad dandum.Referencing norms: Q117A4Obiectio3, assert-h1585bef92563fa71bfe4729766b1bac9a12c2d11ab2e725dc5865088fc4aec72, assert-h7cf0b9fa674367dce256b09d0f75391ff22a4b8c20271af44bcc04ce60a523ca
section/117-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4a4ee43160c79aa69d519fc2bbc5b0a522b6fe3e9c1e2d6145e0dc279477f932LA
Praeterea, magis homo obligatur ad hoc quod provideat sibi quam aliis. Sed expendendo aliquid providet sibi, dando autem providet aliis. Ergo ad liberalem magis pertinet expendere quam dare.Referencing norms: Q117A4Obiectio4, assert-h3e3e7d0687e5e76ea08d25019c44cd022cc2f1247bcbd43fc2d4c3f02fde97ec, assert-hcc9030a3f9d089d507d921479681d10346d114dafe829cc8d529a929d40f14c2
section/117-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e4cef7521cedb3aecd1434ecb4de96e74ec2b784fba87eaba63f544571d38748LA
Respondeo dicendum quod proprium est liberalis uti pecunia. Usus autem pecuniae est in emissione ipsius, nam acquisitio pecuniae magis assimilatur generationi quam usui; custodia vero pecuniae, inquantum ordinatur ad facultatem utendi, assimilatur habitui. Emissio autem alicuius rei, quanto fit ad aliquid distantius, tanto a maiori virtute procedit, sicut patet in his quae proiiciuntur. Et ideo ex maiori virtute procedit quod aliquis emittat pecuniam dando eam aliis, quam expendendo eam circa seipsum. Proprium autem est virtutis ut praecipue tendat in id quod perfectius est, nam virtus est perfectio quaedam, ut dicitur in VII Physic. Et ideo liberalis maxime laudatur ex datione.Referencing norms: Q117A4Respondeo, assert-h42f035ee92961a164b8b79a64af8fa1b6985032d8057a3fe9e12076418307686
section/117-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9e0f716eda9888a8de5719bd8c1586629c78d75dead1d828f30662a64266a291LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod liberalis est superabundare in datione.Referencing norms: assert-hbbc506a4b1aa848dfd0ea61392565b7ed6ddf1540f68fe7523fe45e37145e516
section/117-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c00eae42dc707cf111d4720c3c0fffc1ec87be0a3e88e9c9d2684d1ef066b22LA
Ad primum ergo dicendum quod liberalitas, etsi non attendat debitum legale, quod attendit iustitia, attendit tamen debitum quoddam morale, quod attenditur ex quadam ipsius decentia, non ex hoc quod sit alteri obligatus. Unde minimum habet de ratione debiti.Referencing norms: Q117A5Ad1, assert-h6b110dc1060d2ce7a1e613d56b739973b7ad088410e8385464aac13532c444a1
section/117-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1858b16e2b4091bfd9690e901ec809a29ef9d2b2728084fe9c88d64e4eab35a4LA
Ad secundum dicendum quod temperantia est circa concupiscentias corporalium delectationum. Concupiscentia autem pecuniae, et delectatio, non est corporalis, sed magis animalis. Unde liberalitas non pertinet proprie ad temperantiam.Referencing norms: Q117A5Ad2, assert-hec9e399e142d7943763ef2de4ef0d85bcba9d56533282e52e401c187f4deb190
section/117-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:09d8d0af9dbbae8ba99d8303227a297a7277ae340580aa3e5cae28070316eac9LA
Ad tertium dicendum quod datio benefici et misericordis procedit ex eo quod homo est aliqualiter affectus circa eum cui dat. Et ideo talis datio pertinet ad caritatem sive ad amicitiam. Sed datio liberalitatis provenit ex eo quod dans est aliqualiter affectus circa pecuniam, dum eam non concupiscit neque amat. Unde etiam non solum amicis, sed etiam ignotis dat, quando oportet. Unde non pertinet ad caritatem, sed magis ad iustitiam, quae est circa res exteriores.Referencing norms: Q117A5Ad3, assert-hc80de7d77d59b424108e9e9fb7f377ddb2f2f0d7e5b30b89d3f7beed425c3d0e
section/117-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:32b74ea370b3d5d9326068ee86fa58ce97d92d02efb5c77072118cb1fc73667bLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit pars iustitiae. Iustitia enim respicit debitum. Sed quanto aliquid est magis debitum, tanto minus liberaliter datur. Ergo liberalitas non est pars iustitiae, sed ei repugnat.Referencing norms: Q117A5Obiectio1, assert-h296372475077ec3d63155138a7f8985d59a55bbf41ec8d5daeb316208c8b91e4, assert-h7cfd81370e2436ca2654fa17a10890fa5a1e8be3b0ffa6b6236c53a7d67760bc
section/117-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af52846b1b81bd8b8a05a00357ee7941ae49ae20abdff034ec6e9caed4a3fb19LA
Praeterea, iustitia est circa operationes, ut supra habitum est. Liberalitas autem praecipue est circa amorem et concupiscentiam pecuniarum, quae sunt passiones. Ergo magis videtur liberalitas ad temperantiam pertinere quam ad iustitiam.Referencing norms: Q117A5Obiectio2, assert-h647791157e211203c370c958b2b4e89eabbbc951ec939e5a31ae24a072a1cbfd
section/117-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:daa168b769de9991c092d622ef1c9b620c8aaad48c97d46fff1e3c5c172eded8LA
Praeterea, ad liberalitatem pertinet praecipue convenienter dare, ut dictum est. Sed convenienter dare pertinet ad beneficentiam et misericordiam, quae pertinent ad caritatem, ut supra dictum est. Ergo liberalitas magis est pars caritatis quam iustitiae.Referencing norms: Q117A5Obiectio3, assert-h47af7d5b51a0c5d8c9be0c8049a2947fb9959b1fcf7d67f46203339291db4d73, assert-hd9abf93a093158de9cf9093053c91be7ed70bfe3b7911b7468182aa4f3d0fbbc
section/117-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b2bb8a52a1bb1b35006434455181714d1bb63e17ec41e983b7132b3736c54edbLA
Respondeo dicendum quod liberalitas non est species iustitiae, quia iustitia exhibet alteri quod est eius, liberalitas autem exhibet id quod est suum. Habet tamen quandam convenientiam cum iustitia in duobus. Primo quidem, quia principaliter est ad alterum, sicut et iustitia. Secundo, quia est circa res exteriores, sicut et iustitia, licet secundum aliam rationem, ut dictum est. Et ideo liberalitas a quibusdam ponitur pars iustitiae, sicut virtus ei annexa ut principali.Referencing norms: Q117A5Respondeo, assert-hb6bcb43cebc41f738990408a329066c03ee917070ab28efed92bd1856f2385c7
section/117-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2b5de5e46a0df35ae510eb36aa876e01385478dcb7f0a08e36eadaaf1db66a6dLA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., iustitia ad societatem generis humani refertur. Societatis enim ratio dividitur in duas partes, iustitiam et beneficentiam, quam eandem liberalitatem aut benignitatem vocant. Ergo liberalitas ad iustitiam pertinet.Referencing norms: assert-he0987192122104fc20a7b3d4ccb4219ce691bdc8b9d4a8b06332be4df87090bd
section/117-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0cee6f227c9bb486f32699939815f5d3798fef17181645e85a31737dc6938e4LA
Ad primum ergo dicendum quod datio divina provenit ex eo quod amat homines quibus dat, non autem ex eo quod afficiatur ad ea quae dat. Et ideo magis videtur pertinere ad caritatem, quae est maxima virtutum, quam ad liberalitatem.Referencing norms: Q117A6Ad1, assert-he74d68e01e1d2071fa0d8f78f4b49c1e835859bc0b05f5225b0f06e8d157a754
section/117-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d82a712bed70faf530b4ff2296633ca9ad7ffd534ee1225f6b69426ff1239983LA
Ad secundum dicendum quod quaelibet virtus participat rationem boni quantum ad emissionem proprii actus. Actus autem quarundam aliarum virtutum meliores sunt pecunia, quam emittit liberalis.Referencing norms: Q117A6Ad2, assert-h23f91ef08f5f8616dcff0e1d2d01b4e2edbdd12f210f939a6922c11b42fce4cc
section/117-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:98eddc99a46485992854e9cb7bc7455e19a1c4563edf95bea13d666d0d1a0ae2LA
Ad tertium dicendum quod liberales maxime amantur, non quidem amicitia honesti, quasi sint meliores; sed amicitia utilis, quia sunt utiliores in exterioribus bonis, quae communiter homines maxime cupiunt. Et etiam propter eandem causam clari redduntur.Referencing norms: Q117A6Ad3, assert-h4efe77e99c707f1d84a5bf44e2191ed5387cff3d61c7e00de938f45980c2efa8
section/117-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8d93d19ddba14e6e2675125d4019cda34c07b9a4e7f1ce84fdcec1e0b51dba31LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod liberalitas sit maxima virtutum. Omnis enim virtus hominis est quaedam similitudo divinae bonitatis. Sed per liberalitatem homo maxime assimilatur Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, ut dicitur Iac. Ergo liberalitas est maxima virtutum.Referencing norms: Q117A6Obiectio1, assert-h59999adfebf565ee3e9d2a914e7b6cfdea743fe716badeb73d152ef487515ce1, assert-h851a26b0e6cc8515bbca87db1167af6bdb222ca9b9dbf80e34eb760adbc5a121
section/117-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:a8964d1f91177d0ec98ae7f2804efbba4adb4eee1ca400f18f9a3369b7f51641LA
Praeterea, secundum Augustinum, in VI de Trin., in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius. Sed ratio bonitatis maxime videtur ad liberalitatem pertinere, quia bonum est diffusivum, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Unde et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod iustitia censuram tenet, liberalitas bonitatem. Ergo liberalitas est maxima virtutum.Referencing norms: Q117A6Obiectio2, assert-h112ec5ca7e17a929bafa952e3ef7b946020cfb5cafc481d9201bd2ad702d9d95, assert-h388db54a1d880f46d8b27ee91ae77505fc97c05e1e61fdb824875c6c84ba78b4, assert-hbe7df8797ea4f2c90acc681a039872b5a91fd5ec9773485ef344d07c2d3c4e66
section/117-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dfb14851e8f29fa0bbe2d9c8f6fbc020d98ef699cef2d743b3a2615ac70888d6LA
Praeterea, homines honorantur et amantur propter virtutem. Sed Boetius dicit, in libro de Consolat., largitas maxime claros facit. Et philosophus dicit, in IV Ethic., quod inter virtuosos maxime liberales amantur. Ergo liberalitas est maxima virtutum.Referencing norms: Q117A6Obiectio3, assert-h03cf5758d2a648553e8d0e690b5304e8d346790f1da69790954f7ced7955ef22, assert-h599f870f3d94e0f69af30693568f5ed04a38d7dca9026f70b4a11004250aef1d
section/117-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fb4440c83b29787ba95548b96983532898928bcf8ff609cec7945797d31d00e6LA
Respondeo dicendum quod quaelibet virtus tendit in aliquod bonum. Unde quanto aliqua virtus in melius bonum tendit, tanto melior est. Liberalitas autem tendit in aliquod bonum dupliciter, uno modo, primo et per se; alio modo, ex consequenti. Primo quidem et per se tendit ad ordinandum propriam affectionem circa pecuniarum possessionem et usum. Et sic, secundum hoc, praefertur liberalitati et temperantia, quae moderatur concupiscentias et delectationes pertinentes ad proprium corpus; et fortitudo et iustitia, quae ordinantur quodammodo in bonum commune, una tempore pacis, alia tempore belli; et omnibus praeferuntur virtutes quae ordinant in bonum divinum. Nam bonum divinum praeeminet cuilibet bono humano; et in bonis humanis bonum publicum praeeminet bono privato; in quibus bonum corporis praeeminet bono exteriorum rerum. Alio modo ordinatur liberalitas ad aliquod bonum ex consequenti. Et secundum hoc, liberalitas ordinatur in omnia bona praedicta, ex hoc enim quod homo non est amativus pecuniae, sequitur quod de facili utatur ea et ad seipsum, et ad utilitatem aliorum, et ad honorem Dei. Et secundum hoc, habet quandam excellentiam ex hoc quod utilis est ad multa. Quia tamen unumquodque magis iudicatur secundum illud quod primo et per se competit ei quam secundum id quod consequenter se habet, ideo dicendum est liberalitatem non esse maximam virtutem.Referencing norms: Q117A6Respondeo, assert-h1ba6b491a194823f71230f3cfe68f0646288b971957c66caef2a22c991542b9c
section/117-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:be954613a76136f959a35d411d6521d3d4800fb95c6903ea7a41382dbfbadb97LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., quod iustitia excelsior videtur liberalitate, sed liberalitas gratior. Philosophus etiam dicit, in I Rhetoric., quod fortes et iusti maxime honorantur, et post eos liberales.Referencing norms: assert-h49550f0d824e6b1f8307c4387592778128e42f2365b9001fdaf25d1d31c53c07
question/117/prooemium · paragraph
la · official · sha256:78b9fe98d3f25600f8ef20bfe170175695d89fa3d800e6ebf508d84430079975LA
Deinde considerandum est de liberalitate, et vitiis oppositis, scilicet avaritia et prodigalitate. Circa liberalitatem quaeruntur sex. Primo, utrum liberalitas sit virtus. Secundo, quae sit materia eius. Tertio, de actu ipsius. Quarto, utrum magis ad eum pertineat dare quam recipere. Quinto, utrum liberalitas sit pars iustitiae. Sexto, de comparatione eius ad alias virtutes.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 118
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q118
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:3f1cf897ef857d56edc1a6ba966132a86a9a5eeb741aa1ad9a37e1f4aee9220d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 71
section/118-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d892e39c71fb06c762ca5ec18f6fe571f07048ffee519ba49b62ba81768e48c2LA
Ad primum ergo dicendum quod appetitus rerum exteriorum est homini naturalis ut eorum quae sunt propter finem. Et ideo intantum vitio caret inquantum continetur sub regula sumpta ex ratione finis. Avaritia autem hanc regulam excedit. Et ideo est peccatum.Referencing norms: Q118A1Ad1, assert-h21e92276b5db95351811bfce695ad548dfadea6f8c1ffb09c39af419c3510514
section/118-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9c13838c07f5edafe8c3ef994b1e473a54c99c476bb54ce27a1bce2360ade128LA
Ad secundum dicendum quod avaritia potest importare immoderantiam circa res exteriores dupliciter. Uno modo, immediate, quantum ad acceptionem vel conservationem ipsarum, ut scilicet homo plus debito eas acquirat vel conservet. Et secundum hoc, est directe peccatum in proximum, quia in exterioribus divitiis non potest unus homo superabundare nisi alter deficiat, quia bona temporalia non possunt simul possideri a multis. Alio modo, potest importare immoderantiam circa interiores affectiones quas quis ad divitias habet, puta quod immoderate aliquis divitias amet aut desideret, aut delectetur in eis. Et sic avaritia est peccatum hominis in seipsum, quia per hoc deordinatur eius affectus; licet non deordinetur corpus, sicut per vitia carnalia. Ex consequenti autem est peccatum in Deum, sicut et omnia peccata mortalia, inquantum homo propter bonum temporale contemnit aeternum.Referencing norms: Q118A1Ad2, assert-hf10b511dbe3a09768d75741e37f03e4a149793ce87e1bcac70a8541c81b94ca5
section/118-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69935e720a9aa1c3d78de8677518abd69894731df1236c4d2e127a5b131d444cLA
Ad tertium dicendum quod inclinationes naturales sunt regulandae secundum rationem, quae principatum tenet in natura humana. Et ideo quamvis senes, propter naturae defectum, avidius exteriorum rerum inquirant subsidia, sicut et omnis indigens quaerit suae indigentiae supplementum; non tamen a peccato excusantur, si debitam rationis mensuram circa divitias excedant.Referencing norms: Q118A1Ad3, assert-h9ef43f710c3e1097ba3fe5a6448b87117f7c56611fa86f216afbf4aa076feb6b
section/118-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1e98debc7f2dafc1d2c2b462a4dcd5be59473120f355fa408b8943a1d0f15f7fLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod avaritia non sit peccatum. Dicitur enim avaritia quasi aeris aviditas, quia scilicet in appetitu pecuniae consistit, per quam omnia exteriora bona intelligi possunt. Sed appetere exteriora bona non est peccatum. Naturaliter enim homo ea appetit, tum quia naturaliter subiecta sunt homini; tum quia per ea vita hominis conservatur, unde et substantia hominis dicuntur. Ergo avaritia non est peccatum.Referencing norms: Q118A1Obiectio1, assert-hd971216e349853782aa913491375688c58a05f166fd6e287e75e3746acfa8126, assert-he98ba2864f04202199c4a73f28140d48b4e1ce73b01c0851af964477d2434688
section/118-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7b25244b1eeabc53a04b3eb4dec73087da52afc87aef8a12073dae4a14b0319cLA
Praeterea, omne peccatum aut est in Deum, aut in proximum, aut est in seipsum, sicut supra habitum est. Sed avaritia non est proprie peccatum contra Deum, non enim opponitur neque religioni neque virtutibus theologicis, quibus homo ordinatur in Deum. Neque etiam est peccatum in seipsum, hoc enim proprie pertinet ad gulam et luxuriam, de qua apostolus dicit, I ad Cor. VI, quod qui fornicatur in corpus suum peccat. Similiter etiam non videtur peccatum esse in proximum, quia per hoc quod homo retinet sua, nulli facit iniuriam. Ergo avaritia non est peccatum.Referencing norms: Q118A1Obiectio2, assert-h4420aff496b97156bc48658822b6f986aa0b08a099671b409b193bcc9d16583f, assert-h8ee0eefb04da443b7430dcc52d84ed2c9126419fd2edf62c7e318c6406e892bd
section/118-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:84611a42cf3a390ba2d4e625685738d19e6046c200e6ee136583b1d3625b85ffLA
Praeterea, ea quae naturaliter adveniunt non sunt peccata. Sed avaritia naturaliter consequitur senectutem et quemlibet defectum, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Ergo avaritia non est peccatum.Referencing norms: Q118A1Obiectio3, assert-h5d83149ddb82eff1344991527063bb3ee755345de8e8f83668531452c1bf553f, assert-hbd140ce44a2a09ceb32643621ee99b89007b98f455eec39b8097416f0b528680
section/118-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38c67ccf12bbbb6bfc9ece0949921c11b1135f6282e47816025a0a442f6d7816LA
Respondeo dicendum quod in quibuscumque bonum consistit in debita mensura, necesse est quod per excessum vel diminutionem illius mensurae malum proveniat. In omnibus autem quae sunt propter finem, bonum consistit in quadam mensura, nam ea quae sunt ad finem necesse est commensurari fini, sicut medicina sanitati; ut patet per philosophum, in I Polit. Bona autem exteriora habent rationem utilium ad finem, sicut dictum est. Unde necesse est quod bonum hominis circa ea consistat in quadam mensura, dum scilicet homo secundum aliquam mensuram quaerit habere exteriores divitias prout sunt necessaria ad vitam eius secundum suam conditionem. Et ideo in excessu huius mensurae consistit peccatum, dum scilicet aliquis supra debitum modum vult eas vel acquirere vel retinere. Quod pertinet ad rationem avaritiae, quae definitur esse immoderatus amor habendi. Unde patet quod avaritia est peccatum.Referencing norms: Q118A1Respondeo, assert-he0772825a7fb237a059ea1ab59af48b54380035d2fc05f59f3e6b3f782c4ad96
section/118-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:80282ceeba75c085858a4bb34d63bab5b62b187413bc0ed7838344f59103684fLA
Sed contra est quod dicitur Heb. ult., sint mores sine avaritia, contenti praesentibus.Referencing norms: assert-h4c50ec0bf68bb31c877f41f3f0a600f86b462fa31412693fb6a789306067801f
section/118-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8964342f63ab4ecfde919f8188eaf459f89f13bb7fdb9c63f0f2691223ba6972LA
Unde patet responsio ad primum.Referencing norms: Q118A2Ad1, assert-h90a30d344e54d1b5f41bc42e4b53706af1b2c496c07a72b71feb6b072034ed16
section/118-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:07fbbd8010c8b7392a50fd46ab4c5a08a18408166c5441b7221ef0aa414b644aLA
Ad secundum dicendum quod omnes res exteriores quae veniunt in usum humanae vitae, nomine pecuniae intelliguntur inquantum habent rationem boni utilis. Sunt autem quaedam exteriora bona quae potest aliquis pecunia consequi, sicut voluptates et honores et alia huiusmodi, quae habent aliam rationem appetibilitatis. Et ideo illorum appetitus non proprie dicitur avaritia, secundum quod est vitium speciale.Referencing norms: Q118A2Ad2, assert-hf64b30c6abbfb4bb185be31a852f88c6a5bba6542a3a233449b113037ce345c5
section/118-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cd4cd5205cf33d6b58d947d610b088475318c508ca6e9fbefbfb3bede1eee317LA
Ad tertium dicendum quod Glossa illa loquitur de concupiscentia inordinata cuiuscumque rei. Potest enim intelligi quod per prohibitionem concupiscentiae rerum possessarum prohibeatur quarumcumque rerum concupiscentia quae per res possessas acquiri possunt.Referencing norms: Q118A2Ad3, assert-hb89b8a9182575061c90581898b610626fcf6c0ebff975e791da1a2dd8d62911f
section/118-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa2dcbddbf15365c79f21fdfaafafbac8441b5c7005587afe7337216a23ce520LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod avaritia non sit speciale peccatum. Dicit enim Augustinus, in III de Lib. Arbit., avaritia, quae Graece philargyria dicitur, non in solo argento vel nummis, sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur, intelligenda est. Sed in omni peccato est cupiditas immoderata alicuius rei, quia peccatum est, spreto bono incommutabili, bonis commutabilibus inhaerere, ut supra habitum est. Ergo avaritia est generale peccatum.Referencing norms: Q118A2Obiectio1, assert-hc8444a3a9a6eb5253f7925912b82579bc28df66de614b6a50eb489c6fb4702fc, assert-he89e15419a52697631b7c1e93e13ffb8c735cbfcaca2a76a8aac9afc95d4cdbb
section/118-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:56aaebea2eaa14085ee7a5ab4057101e0bc44fb6b718ed8188932ceed98a6825LA
Praeterea, secundum Isidorum, in libro Etymol., avarus dicitur quasi avidus aeris, idest pecuniae, unde et in Graeco avaritia philargyria nominatur, idest amor argenti. Sed sub argento, per quod pecunia significatur, significantur omnia exteriora bona quorum pretium potest numismate mensurari, ut supra habitum est. Ergo avaritia consistit in appetitu cuiuslibet exterioris rei. Ergo videtur esse generale peccatum.Referencing norms: Q118A2Obiectio2, assert-h17f83219e23706b19ccc71a6de6b9a11138dbc14a7109b7f35c2def91f53d9e7, assert-h2e36681037db6724fa5bdcd22a9c0736e5a31e7e26e9373e7012d385ba13efe0, assert-h92999a53b87a9d3ac4f75b215046d52ce91f0e40bd7701b66390ed86fa4a0135
section/118-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1147f14116879d41bb83cc8f8a5ceeaea67921d23a4948ecc6a93c3c3f69c057LA
Praeterea, super illud Rom. VII, nam concupiscentiam nesciebam etc., dicit Glossa, bona est lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet. Videtur autem lex specialiter prohibere concupiscentiam avaritiae, ubi dicitur, Exod. XX, non concupisces rem proximi tui. Ergo concupiscentia avaritiae est omne malum. Et ita avaritia est generale peccatum.Referencing norms: Q118A2Obiectio3, assert-h3dfa55c77a05be6abaa684aff9966159c80c6317893802d03164f4d076db2526
section/118-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:266572d6f524e4e88bbda1157c23a107613af5aaf074e218ef8d3b289e02f83eLA
Respondeo dicendum quod peccata sortiuntur speciem secundum obiecta, ut supra habitum est. Obiectum autem peccati est illud bonum in quod tendit inordinatus appetitus. Et ideo ubi est specialis ratio boni quod inordinate appetitur, ibi est specialis ratio peccati. Alia autem est ratio boni utilis, et boni delectabilis. Divitiae autem secundum se habent rationem utilis, ea enim ratione appetuntur, inquantum in usum hominis cedunt. Et ideo speciale quoddam peccatum est avaritia, secundum quod est immoderatus amor habendi possessiones, quae nomine pecuniae designantur, ex qua sumitur avaritiae nomen. Verum quia verbum habendi secundum primam impositionem ad possessiones pertinere videtur, quarum sumus totaliter domini; ad multa alia derivatur, sicut dicitur homo habere sanitatem, uxorem, vestimentum, et alia huiusmodi, ut patet in praedicamentis, per consequens etiam et nomen avaritiae ampliatum est ad omnem immoderatum appetitum habendi quamcumque rem; sicut Gregorius dicit, in quadam homilia, quod avaritia est non solum pecuniae, sed etiam scientiae et altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Et secundum hoc, avaritia non esset peccatum speciale. Et hoc etiam modo loquitur Augustinus de avaritia in auctoritate inducta.Referencing norms: Q118A2Respondeo, assert-hf3f0173255f2902efec6a854fa047e128bb0fa4e572f9deadf1f6ba0bb51a94f
section/118-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c44a0c3d8e98102c2ed23883edffb512de124deffb934735520dfe4f50632228LA
Sed contra est quod Rom. I, avaritia connumeratur inter alia specialia peccata, ubi dicitur, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, et cetera.Referencing norms: assert-h87d4f967d14b465167ea7b56f059edf2b98b7e36f31b982099def22e654a33c3
section/118-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:08da0bb5a24d1c79746f98d9406c20fc8b145741e96bae4d2e680d3455d2a5aaLA
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus et philosophus loquuntur de avaritia primo modo dicta. Avaritiam autem secundo modo dictam nominat philosophus illiberalitatem.Referencing norms: Q118A3Ad1, assert-h27223217812ee795a8db08e3f2f3e908efde1181eb2b191f738aa25a962ae347
section/118-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7d189b864445b2400ed599e9b14dc1a9b1d16cf34b5347c1d037f4024298e409LA
Ad secundum dicendum quod iustitia proprie statuit mensuram in acceptionibus et conservationibus divitiarum secundum rationem debiti legalis, ut scilicet homo nec accipiat nec retineat alienum. Sed liberalitas constituit mensuram rationis principaliter quidem in interioribus affectionibus, et per consequens in exteriori acceptione et conservatione pecuniarum et emissione earum secundum quod ex interiori affectione procedunt, non observando rationem debiti legalis, sed debiti moralis, quod attenditur secundum regulam rationis.Referencing norms: Q118A3Ad2, assert-h6b12565bc370b926a260b7193df46bfe53b5cb1c95c54f50409114004f0e976f
section/118-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9acd839f01aa8cc1eb6f3219190feb9426312c58db7c0530a80c35f3ed05edf7LA
Ad tertium dicendum quod avaritia secundum quod opponitur iustitiae, non habet vitium oppositum, quia avaritia consistit in plus habendo quam debeat secundum iustitiam, et huic opponitur minus habere, quod non habet rationem culpae, sed poenae. Sed avaritia secundum quod opponitur liberalitati, habet vitium prodigalitatis oppositum.Referencing norms: Q118A3Ad3, assert-hb62e6838a89e72d211609860add3afd618d51af0d29da755f47870ae631ddad9
section/118-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8da573223dc0aab45c0fc854885c7ade323ec7ef0999de0935718ed78bd14a4fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod avaritia non opponatur liberalitati. Quia super illud Matth. V, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, dicit Chrysostomus quod est duplex iustitia, una generalis, et alia specialis, cui opponitur avaritia. Et hoc idem philosophus dicit, in V Ethic. Ergo avaritia non opponitur liberalitati.Referencing norms: Q118A3Obiectio1, assert-ha57ef16ea7d959188333a805bc416fbe02db2230ac53bfb5deb8672005a7c3c6
section/118-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8952e4c377ed0e5d6235dcaea6a86fbb9e01febfcaafa118ad71d8c810f272cbLA
Praeterea, peccatum avaritiae in hoc consistit quod homo transcendit mensuram in rebus possessis. Sed huiusmodi mensura statuitur per iustitiam. Ergo avaritia directe opponitur iustitiae, et non liberalitati.Referencing norms: Q118A3Obiectio2, assert-h311682b01f888fc77ba276085dc262317876fda96bd059cd33f8853c79708418, assert-h7b7da03dd2d9cea44774a6f86f069316b47153e4ed16aaba1fb62b041910a4c2
section/118-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3908f42fef197d820a67d3779880f565acb6f53f401ba372fbefce8e05a180b6LA
Praeterea, liberalitas est virtus media inter duo vitia contraria, ut patet per philosophum, in II et IV Ethic. Sed avaritia non habet peccatum contrarium oppositum, ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo avaritia non opponitur liberalitati.Referencing norms: Q118A3Obiectio3, assert-ha3edf34987b6fd9e65f98d2581ff10883daed5ecfb7069043bff0edb12263a44, assert-ha6a24aea47dccc8afeebacbc2ccb4a2acc170300190ad53b88c9f75ae380cf20
section/118-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f6046bc794422fcddf94c07dfa67cee285ce2e39d7e36ff216e1b416c3a276e9LA
Respondeo dicendum quod avaritia importat immoderantiam quandam circa divitias dupliciter. Uno modo, immediate circa ipsam acceptionem et conservationem divitiarum, inquantum scilicet aliquis acquirit pecuniam ultra debitum aliena subripiendo vel retinendo. Et sic opponitur iustitiae. Et hoc modo accipitur avaritia Ezech. XXII, ubi dicitur, principes eius in medio eius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et avare lucra sectanda. Alio modo, importat immoderantiam circa interiores affectiones divitiarum, puta cum quis nimis amat vel desiderat divitias, aut nimis delectatur in eis, etiam si nolit rapere aliena. Et hoc modo avaritia opponitur liberalitati, quae moderatur huiusmodi affectiones, ut dictum est. Et sic accipitur avaritia II ad Cor. IX, praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam, Glossa, ut scilicet doleant pro dato, et parum sit quod dent.Referencing norms: Q118A3Respondeo, assert-h2cc80435869fd18a34a66a88c4b88c455dc732d489f78060039caee7c7763146
section/118-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8ea4e2dd1c78a9a20b4c333c5b2e276f893b87b9fb402854483dfca28ed31aa0LA
Sed contra est quod, sicut dicitur Eccle. V, avarus non impletur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis. Sed non impleri pecunia, et inordinate eas amare, est contrarium liberalitati, quae in appetitu divitiarum medium tenet. Ergo avaritia opponitur liberalitati.Referencing norms: assert-h9bdfeeb05e51775b90727a864742addc2cfe7e390a8868200d028c624598f3c7
section/118-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e508c1d207f9abf76a8a5771ccf8d9b3bd49bf5d15b3ce30b81ba80980dc037dLA
Ad primum ergo dicendum quod avaritia connumeratur peccatis mortalibus secundum illam rationem qua est peccatum mortale.Referencing norms: Q118A4Ad1, assert-h4195cd1e1647f49e26a559e7a276c1a3111a4839ca30a9b5592b988aeac3eb61
section/118-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:20490b1f4b742a3b146f02f745a91cecb8d42efc3de33566431a122684f42c9dLA
Ad secundum dicendum quod Basilius loquitur in illo casu in quo aliquis tenetur ex debito legali bona sua pauperibus erogare, vel propter periculum necessitatis, vel etiam propter superfluitatem habitorum.Referencing norms: Q118A4Ad2, assert-hc0bc8ac9012d001e370ee10566ca8f8d490715e1107908605808545884925003
section/118-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65c51ed423b9ddedfdb25f41e91868e48c5323f9d82483ff205b906f3e525852LA
Ad tertium dicendum quod cupido divitiarum obtenebrat animam proprie quando excludit lumen caritatis, praeferendo amorem divitiarum amori divino.Referencing norms: Q118A4Ad3, assert-h485fe47e5b0d5a4def1f7e533c44362ea2e809281a7ac9becc103e0f7d86e69f
section/118-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ba803cb111cab3ea69b899d321f3be543de7a8b790e0d8824287b90091f6a14aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod avaritia semper sit peccatum mortale. Nullus enim est dignus morte nisi pro peccato mortali. Sed propter avaritiam homines digni sunt morte, cum enim apostolus, ad Rom. I, praemisisset, repletos omni iniquitate, fornicatione, avaritia, subdit, qui talia agunt digni sunt morte. Ergo avaritia est peccatum mortale.Referencing norms: Q118A4Obiectio1, assert-ha674fe279874facc8afc36298266d95a0338f8b58fba60b2632e6c6cc64cfdea, assert-ha879a14408c078a21323cfb10394440cd67ed318eb82c000a1f5926ee1d6bb99
section/118-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:2839f0530778a1a5e36544116b5d8030d51aeab67b5ace236ca201a291e9e1cbLA
Praeterea, minimum in avaritia est quod aliquis inordinate retineat sua. Sed hoc videtur esse peccatum mortale, dicit enim Basilius, est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam conservas, indigentis argentum quod possides. Quocirca tot iniuriaris quot exhibere valeres. Sed iniuriari alteri est peccatum mortale, quia contrariatur dilectioni proximi. Ergo multo magis omnis alia avaritia est peccatum mortale.Referencing norms: Q118A4Obiectio2, assert-h81bd8303cd770bcbba2cd1d190fb6722d0e1af25207268fe1ea8a854e8395e43, assert-h9302c2f63e4405cbf1c1429a9a0bef51f48eeaebb92253f6dd2f7259dff505fc, assert-hfb1b9d3d5138aae0d1d86fb9700bc58376f71460c6969802043ca868d3c77df2
section/118-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:469b6251e3aa09d4bfefd889f59ed3076d6ad3143d5af6249b27b56bb4748602LA
Praeterea, nullus excaecatur spirituali caecitate nisi per peccatum mortale, quod animam privat lumine gratiae. Sed secundum Chrysostomum, tenebra animae est pecuniarum cupido. Ergo avaritia, quae est pecuniarum cupido, est peccatum mortale.Referencing norms: Q118A4Obiectio3, assert-h1b742c5f31d08520e98e19db0b8a859b30c37fb994ef6887fb412a3baa33563f, assert-hfa5b30bf16db2a57a5c4bb10a2a4a45922097ac0a17b7056d60c84668880cf30
section/118-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71b75bce484861f3e5e460416594ab292ba0a0032312fc702b690e344dc10a78LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, avaritia dupliciter dicitur. Uno modo, secundum quod opponitur iustitiae. Et hoc modo ex genere suo est peccatum mortale, sic enim ad avaritiam pertinet quod aliquis iniuste accipiat vel retineat res alienas, quod pertinet ad rapinam vel furtum, quae sunt peccata mortalia, ut supra habitum est. Contingit tamen in hoc genere avaritiae aliquid esse peccatum veniale propter imperfectionem actus, sicut supra dictum est, cum de furto ageretur. Alio modo potest accipi avaritia secundum quod opponitur liberalitati. Et secundum hoc, importat inordinatum amorem divitiarum. Si ergo intantum amor divitiarum crescat quod praeferatur caritati, ut scilicet propter amorem divitiarum aliquis non vereatur facere contra amorem Dei et proximi, sic avaritia erit peccatum mortale. Si autem inordinatio amoris infra hoc sistat, ut scilicet homo, quamvis superflue divitias amet, non tamen praefert earum amorem amori divino, ut scilicet propter divitias non velit aliquid facere contra Deum et proximum, sic avaritia est peccatum veniale.Referencing norms: Q118A4Respondeo, assert-h68ebefcbdd9f62fd00cd328d470b5c91f6f01586b212bfdb482b7e74a9e937ef
section/118-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:74635c8b66cf0783148e4be617f57580dcb598062ebb196103972a537b53c63bLA
Sed contra est quod I ad Cor. III, super illud, si quis aedificaverit super hoc fundamentum etc., dicit Glossa quod lignum, faenum et stipulam superaedificat ille qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo, quod pertinet ad peccatum avaritiae. Ille autem qui aedificat lignum, faenum et stipulam, non peccat mortaliter, sed venialiter, de eo enim dicitur quod salvus erit sic quasi per ignem. Ergo avaritia quandoque est peccatum veniale.Referencing norms: assert-h343f052740afd42301b1b7e4a25a7eb458291975ec49f42ad31d78c6c927dbcc
section/118-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:162f5b27fa5eb2ee2b11239370d2f178ebfb16334b0e1c7970a3174649a6ba7cLA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de avaritia ex parte boni cui subditur appetitus. Unde et in ecclesiastico pro ratione subditur, quia avarus animam suam habet venalem, quia videlicet animam suam, idest vitam, exponit periculis pro pecunia, et ideo subdit, quoniam in vita sua proiecit, idest contempsit, intima sua, ut scilicet pecuniam lucraretur. Tullius etiam addit hoc esse angusti animi, ut scilicet velit pecuniae subiici.Referencing norms: Q118A5Ad1, assert-h0e2a69a5c88371d323f3eec834d55ae975c2d29f93d4ccacc8791e50774dc9db
section/118-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62ad3e664558a4f75ded9f630ec65707d94b0532024c01678287b68b930d058bLA
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi accipit cupiditatem generaliter cuiuscumque temporalis boni, non secundum quod specialiter pro avaritia accipitur. Cupiditas enim cuiuscumque temporalis boni est venenum caritatis, inquantum scilicet homo spernit bonum divinum propter hoc quod inhaeret bono temporali.Referencing norms: Q118A5Ad2, assert-h9e17abc4e21679fc2f85db88572f1f54d9b5efe327d3c3bfbb9aceea99a3a500
section/118-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:47c78a27206257c3544b00dcbacdd146fcac7bb69cc9dbe011de2f2460c4488eLA
Ad tertium dicendum quod aliter est insanabile peccatum in spiritum sanctum, et aliter avaritia. Nam peccatum in spiritum sanctum est insanabile ex parte contemptus, puta quia homo contemnit vel misericordiam vel iustitiam divinam, aut aliquid horum per quae hominis peccata sanantur. Et ideo talis insanabilitas pertinet ad maiorem gravitatem peccati. Avaritia vero habet insanabilitatem ex parte defectus humani, in quem scilicet semper procedit humana natura, quia quo aliquis est magis deficiens, eo magis indiget adminiculo exteriorum rerum, et ideo magis in avaritiam labitur. Unde per talem insanabilitatem non ostenditur peccatum esse gravius, sed quodammodo per hoc est periculosius.Referencing norms: Q118A5Ad3, assert-hbd3f324ef8561a8341efc3662195877ce284239a9406747dd83e9cb940ea6d25
section/118-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2fd5f96edbdfe6199f182e974c1fd4de3f8877c06113202c001f948ad298649dLA
Ad quartum dicendum quod avaritia comparatur idololatriae per quandam similitudinem quam habet ad ipsam, quia sicut idololatra subiicit se creaturae exteriori, ita etiam et avarus. Non tamen eodem modo, sed idololatra quidem subiicit se creaturae exteriori ut exhibeat ei cultum divinum; avarus autem subiicit se creaturae exteriori immoderate ipsam concupiscendo ad usum, non ad cultum. Et ideo non oportet quod avaritia habeat tantam gravitatem quantam habet idololatria.Referencing norms: Q118A5Ad4, assert-h415d3903ff23c7059ed9dc7e5b72c9d7b14fcd0fa320ca34ea8a6518c9f89660
section/118-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9d860cda0bebf3a766fc8b57e6cd401e3cd2aa57ece72c026478fd71b676dc9dLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod avaritia sit maximum peccatorum. Dicitur enim Eccli. X, avaro nihil est scelestius; et postea subditur, nihil est iniquius quam amare pecuniam, hic enim et animam suam venalem habet. Et Tullius dicit, in I de Offic., nihil est tam angusti animi, tamque parvi, quam amare pecuniam. Sed hoc pertinet ad avaritiam. Ergo avaritia est gravissimum peccatorum.Referencing norms: Q118A5Obiectio1, assert-h000ca91ecd47be630698341f4afff5e82653083d21d7abe86984329acc2f9a74, assert-hb09b8b99751ebacc4585e641cdf8e3512a258ae2162a9b23aac489094912e788
section/118-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:de923bbca381f8e628713df386bcf46fc9a8221948d104bc7f4d39c316694f4cLA
Praeterea, tanto aliquod peccatum est gravius quanto magis caritati contrariatur. Sed avaritia maxime contrariatur caritati, dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod venenum caritatis est cupiditas. Ergo avaritia est maximum peccatorum.Referencing norms: Q118A5Obiectio2, assert-h98d4b1d78cbdf7e4f08f67a77ff881abdb4a0d10146b1b6f93b76cf0b8c10604, assert-h9fe14a9dfbe329004e66c7addc30d580e670f2ca231cd3d8411ea0d04d5a1d86
section/118-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6f8e0aed4f9f8c3f86b767c5a44ae474e85ce329d3c2f2983b33203d66d267f4LA
Praeterea, ad gravitatem peccati pertinet quod sit incurabile, unde et peccatum in spiritum sanctum, quod est gravissimum, dicitur esse irremissibile. Sed avaritia est peccatum insanabile, ut dicit philosophus, in IV Ethic., quod senectus et omnis impotentia illiberales facit. Ergo avaritia est gravissimum peccatorum.Referencing norms: Q118A5Obiectio3, assert-h2dfe86f34861693142969b3b6ea1efd180a2e0d6d32c75cc073171ebb3f24c8b, assert-hbdf3e29aee12ed5e4c987129f72e546a7146c5c8186363f88167c93fefb6c543
section/118-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:689bed5bfb4b86244da6aedc04ac0dc7af3fea997c5f4b58d0e5b965db96788eLA
Praeterea, apostolus dicit, ad Ephes. V, quod avaritia est idolorum servitus. Sed idololatria computatur inter gravissima peccata. Ergo et avaritia.Referencing norms: Q118A5Obiectio4, assert-h17ffafb15faae1839acc501072ebd7f6e0dee5fc87b1ba2cedede9df631b0fc4, assert-h95bd372e50d36827c5d239e21cde7b7a58c6efbc9116b2fd622c24236aeb4b3a
section/118-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6184b2ea76de1fc0dadb4a8337e82671e1745e77eb561a5f6430d2eb2c1362cLA
Respondeo dicendum quod omne peccatum, ex hoc ipso quod est malum, consistit in quadam corruptione seu privatione alicuius boni, inquantum autem est voluntarium, consistit in appetitu alicuius boni. Dupliciter ergo ordo peccatorum potest attendi. Uno modo, ex parte boni quod per peccatum contemnitur vel corrumpitur, quod quanto maius est, tanto peccatum gravius est. Et secundum hoc, peccatum quod est contra Deum est gravissimum; et sub hoc est peccatum quod est contra personam hominis; sub quo est peccatum quod est contra res exteriores quae sunt ad usum hominis deputatae, quod videtur ad avaritiam pertinere. Alio modo potest attendi gradus peccatorum ex parte boni cui inordinate subditur appetitus humanus, quod quanto minus est, tanto peccatum est deformius; turpius enim est subesse inferiori bono quam superiori. Bonum autem exteriorum rerum est infimum inter humana bona, est enim minus quam bonum corporis; quod etiam est minus quam bonum animae; quod etiam exceditur a bono divino. Et secundum hoc, peccatum avaritiae, quo appetitus humanus subiicitur etiam exterioribus rebus, habet quodammodo deformitatem maiorem. Quia tamen corruptio vel privatio boni formaliter se habet in peccato, conversio autem ad bonum commutabile materialiter; magis est iudicanda gravitas peccati ex parte boni quod corrumpitur quam ex parte boni cui subiicitur appetitus. Et ideo dicendum est quod avaritia non est simpliciter maximum peccatorum.Referencing norms: Q118A5Respondeo, assert-h7aa6358bc45e299c304c5f0b4e56e0723c70cf0b0072850ae223c7d2d92a4a57
section/118-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4f46af84ed3addb7b41a8fed5df043d1ba9968e0017db61e7d6a28e3a1a373bdLA
Sed contra est quod adulterium est gravius peccatum quam furtum, ut habetur Prov. VI. Furtum autem pertinet ad avaritiam. Ergo avaritia non est gravissimum peccatorum.Referencing norms: assert-h96c2a6b6affdab439ce47fd4fd164d7959c147cfa999a4d975865be0e7a5b9b4
section/118-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c93f11101b9c047e5ee8b0fddce2e56cdde2a25e34789a0d208605249d813f93LA
Ad primum ergo dicendum quod avaritia circa corporale obiectum non quaerit delectationem corporalem, sed solum animalem, prout scilicet homo delectatur in hoc quod divitias possideat. Et ideo non est peccatum carnale. Ratione tamen obiecti, medium est inter peccata pure spiritualia, quae quaerunt delectationem spiritualem circa obiecta spiritualia, sicut superbia est circa excellentiam; et vitia pure carnalia, quae quaerunt delectationem pure corporalem circa obiectum corporale.Referencing norms: Q118A6Ad1, assert-ha6ac64360b6951c60f335f6e20b6f09e5780fd1d9f5d350415f3db4409a07026
section/118-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c88d5514250b611c13f846d997ca6e443c74e92cbfcb7db5f80bef0f6aa07988LA
Ad secundum dicendum quod motus recipit speciem secundum terminum ad quem, non autem secundum terminum a quo. Et ideo vitium dicitur carnale ex hoc quod tendit in delectationem carnalem, non autem ex eo quod procedit ex aliquo defectu carnis.Referencing norms: Q118A6Ad2, assert-hc9638141f00429f6ebb98fff82f7e8386591c3ae46786be2be6536baa8b62728
section/118-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:983e38bc6f13d091ad89929ffcf63f47f450d76ea16dc5efd309c86e6f46a8a2LA
Ad tertium dicendum quod Chrysostomus comparat avarum daemoniaco, non quia vexetur in carne sicut daemoniacus, sed per oppositum, quia sicut daemoniacus ille de quo legitur Marc. V, se denudabat, ita avarus se superfluis divitiis onerat.Referencing norms: Q118A6Ad3, assert-h44cff4344a0f3b7b62033eee23c69bdefc02ae368a9aedc9a5dc8f436f4d24dd
section/118-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7d6a2e3d0ac0aa55ef72074be0f843053eef88ef9d6b5d1a5ffd5b533012513aLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod avaritia non sit peccatum spirituale. Vitia enim spiritualia videntur esse circa spiritualia bona. Sed materia avaritiae sunt bona corporalia, scilicet exteriores divitiae. Ergo avaritia non est peccatum spirituale.Referencing norms: Q118A6Obiectio1, assert-h6c148ebe631b2af751ef7d1091dbbe155347cd4f6331320a88c89fe49bd2ba43, assert-hc8deae8f0609ab6a72d9fdb067402f4830826c5f076a8be3ba2131866a79022a
section/118-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8b356a9da8c478789a31c21f909f715329179b483e5cd64ee68188f56531487eLA
Praeterea, peccatum spirituale contra carnale dividitur. Sed avaritia videtur esse peccatum carnale, sequitur enim corruptionem carnis; ut patet in senibus, qui propter naturae carnalis defectum in avaritiam incidunt. Ergo avaritia non est peccatum spirituale.Referencing norms: Q118A6Obiectio2, assert-h2398e1d0e7d7a3b1c5523a0e377220dd317a5bc7be13525d8d3d8f4fdab466fa, assert-h7faceb2d012b218d2a828924ae2b2b2d578cc22edcd6a34e5892cf04c3cdb86e
section/118-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:29f6e5baea2373d84a4915d0c40a229e401f238e5f548be2cda4e46b871bf5edLA
Praeterea, peccatum carnale est per quod etiam corpus hominis deordinatur, secundum illud apostoli, I ad Cor. VI, qui fornicatur in corpus suum peccat. Sed avaritia etiam hominem corporaliter vexat, unde et Chrysostomus, Marc. V, comparat avarum daemoniaco, qui in corpore vexatur. Ergo avaritia non videtur esse peccatum spirituale.Referencing norms: Q118A6Obiectio3, assert-hb854487fd9826e9d663d856e94c8dbd3bf8028013c49b73f663852c7f5fb649f, assert-he3c451db90d31761b1ee2088085aaf905c501aca2804c6866b21fd714f4e3387
section/118-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8314071dfb3c2d9050d3b1b17ee9a76d3331e3744307a051c51c11c659a52248LA
Respondeo dicendum quod peccata praecipue in affectu consistunt. Omnes autem affectiones animae, sive passiones, terminantur ad delectationes et tristitias, ut patet per philosophum, in II Ethic. Delectationum autem quaedam sunt carnales, et quaedam spirituales. Carnales quidem delectationes dicuntur quae in sensu carnis complentur, sicut delectationes ciborum et venereorum, delectationes vero spirituales dicuntur quae complentur in sola animae apprehensione. Illa ergo peccata dicuntur carnalia quae perficiuntur in carnalibus delectationibus, illa vero dicuntur spiritualia quae perficiuntur in spiritualibus delectationibus, absque carnali delectatione. Et huiusmodi est avaritia, delectatur enim avarus in hoc quod considerat se possessorem divitiarum. Et ideo avaritia est peccatum spirituale.Referencing norms: Q118A6Respondeo, assert-h020d1883bd329b43909296f890baec73ea8b4c555a0d2001e65a344a2bf75c76
section/118-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5174957471c0e223064c1eaaaccd5e34cc46dbc7c7327be63b50850abe388fbdLA
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., computat avaritiam vitiis spiritualibus.Referencing norms: assert-hff9b20b20fcf302cf634c96f91236f3c2ddeca484d9d415ba66e0e25b674ade1
section/118-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:031c5663419307de084644df0f272511095deb1a87bfa6631c434d38f3c63f3aLA
Ad primum ergo dicendum quod virtus perficitur secundum rationem, vitium autem perficitur secundum inclinationem appetitus sensitivi. Non autem ad idem genus principaliter respicit ratio, et appetitus sensitivus. Et ideo non oportet quod principale vitium opponatur principali virtuti. Unde licet liberalitas non sit principalis virtus, quia non respicit ad principale bonum rationis; avaritia tamen est principale vitium, quia respicit ad pecuniam, quae habet quandam principalitatem inter bona sensibilia, ratione iam dicta. Prodigalitas autem non ordinatur ad aliquem finem principaliter appetibilem, sed magis videtur procedere ex defectu rationis. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod prodigus magis dicitur vanus quam malus.Referencing norms: Q118A7Ad1, assert-h5d713c1ce64579c04ef0e723ec3d574e0fe32bd35ca45a082e17d41d699ddc72
section/118-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f4d68fa1d7d4062da0f391146b0e6eb4fd9529fd9fdade86e1718ba1113849aLA
Ad secundum dicendum quod pecunia ordinatur quidem ad aliud sicut ad finem, inquantum tamen utilis est ad omnia sensibilia conquirenda, continet quodammodo virtute omnia. Et ideo habet quandam similitudinem felicitatis, ut dictum est.Referencing norms: Q118A7Ad2, assert-hd7acf2ae1abb2fecc071df3226434d824b2743fd34c909aa04edc74a1eb86225
section/118-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9b35789897f4c13dbc0dd58476b54abef4a5c5084689fc4a6b2132f97a701f1eLA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet vitium capitale interdum a quibusdam aliis oriri, ut dictum est, dum tamen ex eo alia vitia soleant plerumque oriri.Referencing norms: Q118A7Ad3, assert-h68466fbe83810862f1a2fcb9022f46026027f766a7e4c0b990cf606110d7271e
section/118-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c2bd718d35a5c668530db38d705024d276d8b5c1239e308289fd4af6061b2471LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod avaritia non sit vitium capitale. Avaritia enim opponitur liberalitati sicut medio, et prodigalitati sicut extremo. Sed neque liberalitas est principalis virtus, neque prodigalitas vitium capitale. Ergo etiam avaritia non debet poni vitium capitale.Referencing norms: Q118A7Obiectio1, assert-h60a26dd73aee75de7cdf08410b1e7e0dce47a12ce6ed701bd52737b788f7c3bf, assert-h7f00317fe8694106d8c4720d9e5bab2f528a2b46b5cd37902b94f78131cb7dbd
section/118-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0665d6366e47d0f20c4e8d16b18b2a8e7a922d13ddee49024b463a647bb006d3LA
Praeterea, sicut supra dictum est, illa dicuntur esse vitia capitalia quae habent principales fines, ad quos ordinantur fines aliorum vitiorum. Sed hoc non competit avaritiae, quia divitiae non habent rationem finis, sed magis rationem eius quod est ad finem, ut dicitur in I Ethic. Ergo avaritia non est vitium capitale.Referencing norms: Q118A7Obiectio2, assert-h3466291c480c1fbc67b0ae2b447733ba626f81ee627a710adfa98d96078944d2, assert-h956b1de2f948dab97ed96a2509d90fc6e86ae6f06e57c83d404a50c61abc253d
section/118-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:830823cb894242716a280e30faa86c12bd1b88e009d8cd96c7f9df8a9f68acb1LA
Praeterea, Gregorius dicit, in Moral., quod avaritia quandoque oritur ex elatione, quandoque per timorem. Dum enim quidam deficere sibi ad sumptum necessaria aestimant, mentem ad avaritiam relaxant. Sunt alii qui, dum potentiores videri appetunt, ad alienarum rerum ambitum succenduntur. Ergo avaritia magis oritur ab aliis vitiis quam ipsa sit vitium capitale respectu aliorum.Referencing norms: Q118A7Obiectio3, assert-hb2160a7dd4bd6dc465de29c8e28506330e6ab478634a6ae6c5c4dcc2d0c18752
section/118-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:998469a856cb8cec0b5bf74f5b9be01b66a6632706e1593e3873fc48eb230b4bLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, vitium capitale dicitur ex quo alia oriuntur secundum rationem finis; qui cum sit multum appetibilis, propter eius appetitum homo procedit ad multa facienda vel bona vel mala. Finis autem maxime appetibilis est beatitudo sive felicitas, quae est ultimus finis humanae vitae, ut supra habitum est. Et ideo quanto aliquid magis participat conditiones felicitatis, tanto magis est appetibile. Est autem una de conditionibus felicitatis ut sit per se sufficiens, alioquin non quietaret appetitum tanquam ultimus finis. Sed per se sufficientiam maxime repromittunt divitiae, ut Boetius dicit, in III de Consol. Cuius ratio est quia, sicut philosophus dicit, in V Ethic., denario utimur quasi fideiussore ad omnia habenda, et Eccle. X dicitur quod pecuniae obediunt omnia. Et ideo avaritia, quae consistit in appetitu pecuniae, est vitium capitale.Referencing norms: Q118A7Respondeo, assert-h2b7aafcbe53f9cf90212ee9f3268ed7ae71252076c36957c0c77d188d853f967
section/118-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fab23e53c5c2e248a3422d63b536911b841ea3f29829831571069f9e0109a80dLA
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., ponit avaritiam inter vitia capitalia.Referencing norms: assert-haca9d9d37818975b7f87846d2d744e316a240901f60e82147af0dae58a4a613a
section/118-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:864dd03f7f06bc4c7662b937d158fee565cb1510f1f0d48b464789bbc4a22a0aLA
Ad primum ergo dicendum quod non oportet filias alicuius peccati capitalis ad idem genus vitii pertinere, quia ad finem unius vitii possunt ordinari etiam peccata alterius generis. Aliud est enim peccatum habere filias, et peccatum habere species.Referencing norms: Q118A8Ad1, assert-he612c31d95a75c8516cbc7212ebd768e32dccd88a158879bbe4e5cd9ed96e023
section/118-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6deb7306e796a285d52e27d265dafb1328505e47a5781eff5fd9c19aab0c496fLA
Ad secundum dicendum quod illa tria distinguuntur sicut dictum est.Referencing norms: Q118A8Ad2, assert-h4ff7450d45b2f4ecb4fa10405c76aea655970336bab7bbe9b56b2d52683ae552
section/118-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4546f87c2e4fdb7f88d6b039c4d4b160c8dd3b80774e95defd228e4d6469fe7cLA
Ad tertium dicendum quod illa novem reducuntur ad praedicta septem. Nam mendacium et falsum testimonium continetur sub fallacia, falsum enim testimonium est quaedam specificatio mendacii; sicut et furtum est quaedam specificatio fraudis, unde sub fraude continetur. Appetitus autem turpis lucri pertinet ad inquietudinem. Rapacitas autem continetur sub violentia, cum sit species eius. Inhumanitas autem est idem quod obduratio contra misericordiam.Referencing norms: Q118A8Ad3, assert-hf326a64323ba270d0576583b6a7ee91b74152268e8ca1c151449c4d8a676e45f
section/118-8/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9473b2da06f5687bd775ec92e127a27b72b5e6db4d04a372a420a6a082f23ce3LA
Ad quartum dicendum quod illa quae ponit Aristoteles sunt illiberalitatis vel avaritiae species magis quam filiae. Potest enim aliquis dici illiberalis vel avarus ex eo quod deficit in dando, et si quidem parum det, vocatur parcus; si autem nihil, tenax; si autem cum magna difficultate det, vocatur kimibilis, quasi kimini venditor, quia de parvis magnam vim facit. Quandoque autem aliquis dicitur illiberalis vel avarus quia excedit in accipiendo. Et hoc dupliciter. Uno modo, quia turpiter lucratur, vel vilia et servilia opera exercendo per illiberales operationes; vel quia de aliquibus vitiosis actibus lucratur, sicut de meretricio, vel de aliquo huiusmodi; vel quia lucratur de eo quod gratis oportet concedere, sicut usurarii; vel quia lucratur parva cum magno labore. Alio modo, quia iniuste lucratur, vel vivis vim inferendo, sicut latrones; vel mortuos spoliando; vel ab amicis auferendo, sicut aleatores.Referencing norms: Q118A8Ad4, assert-h9775e3852b65ad284997d23ccd20b679901ec0dcd1f97e4a550df6fd5829dde1
section/118-8/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e4ca66ff07b35085e09e2369846381922d45d8a2e42e4bdba1bbc5ce7883e837LA
Ad quintum dicendum quod sicut liberalitas est circa mediocres pecunias, ita et illiberalitas. Unde tyranni, qui magna per violentiam auferunt, non dicuntur illiberales, sed iniusti.Referencing norms: Q118A8Ad5, assert-h371f582afbd131822cde7b465e6073caa4571b6269e44d6a91f3ce390010a67f
section/118-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d2c13854925c57e72c915575681e7fa6836004a0af7c50df37840362603ad92LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non sint avaritiae filiae quae dicuntur, scilicet proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obduratio. Avaritia enim opponitur liberalitati, ut dictum est. Proditio autem, fraus et fallacia opponuntur prudentiae; periuria religioni; inquietudo spei vel caritati, quae quiescit in amato; violentiae opponuntur iustitiae; obduratio misericordiae. Ergo huiusmodi vitia non pertinent ad avaritiam.Referencing norms: Q118A8Obiectio1, assert-hb3ba290df055da091aca16b3ffa70db1529716ea879c759c6cd255d12ad0d801
section/118-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a223972461911a860ead148aa623d73d0fef6abaeec9110b23417f92de15df7dLA
Praeterea, proditio, dolus et fallacia ad idem pertinere videntur, scilicet ad proximi deceptionem. Ergo non debent enumerari tanquam diversae filiae avaritiae.Referencing norms: Q118A8Obiectio2, assert-h106b8e6d5d9e0818387833dfd8b3aaafb5138e8666def0f7492be21eb7e05870
section/118-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:18c1d2b1c76ae6ec7b49fc70e197134b8041a4752b78c91c54fdf547a4765af2LA
Praeterea, Isidorus ponit novem filias, quae sunt mendacium, fraus, furtum, periurium, et turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia inhumanitas, rapacitas. Ergo prima assignatio filiarum fuit insufficiens.Referencing norms: Q118A8Obiectio3, assert-h15b6ebd98363beb7326747a4515d18d2c98926a9b096f0d9a75d0bc6dd7ad177
section/118-8/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:44bcf48277c27caaf3b9d1bcb8b60f505efdd5d2119682ee624d84598c96a568LA
Praeterea, philosophus, in IV Ethic., ponit multa genera vitiorum pertinentium ad avaritiam, quam illiberalitatem nominat, videlicet parcos, tenaces, kimibiles, illiberales operationes operantes, et de meretricio pastos, et usurarios, aleatores, et mortuorum spoliatores, et latrones. Ergo videtur quod praedicta enumeratio sit insufficiens.Referencing norms: Q118A8Obiectio4, assert-h7a0d3200d76c8afa9cbfef8e1ee2a478d20a70841c0c9d1c4abf614c3f750e1b
section/118-8/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:958363a2d59af1dd233d9f7b1a6f67246a4ba12f115f4273a0477273a64a50bbLA
Praeterea, tyranni maxime violentias subditis inferunt. Dicit autem philosophus, ibidem, quod tyrannos civitates desolantes et sacra praedantes non dicimus illiberales, idest avaros. Ergo violentia non debet poni filia avaritiae.Referencing norms: Q118A8Obiectio5, assert-h95961e5a45e357bb103f7342de34bee0bf728396b108b451b2e8d3811715c2af
section/118-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d712c6937373d7cac2d9270f6bf25fa6a0dbe9d2315a280a2c964f4e8afc6968LA
Respondeo dicendum quod filiae avaritiae dicuntur vitia quae ex ipsa oriuntur, et praecipue secundum appetitum finis. Quia vero avaritia est superfluus amor habendi divitias, in duobus excedit. Primo enim, superabundat in retinendo. Et ex hac parte oritur ex avaritia obduratio contra misericordiam, quia scilicet cor eius misericordia non emollitur, ut de divitiis suis subveniat miseris. Secundo, ad avaritiam pertinet superabundare in accipiendo. Et secundum hoc, avaritia potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum quod est in affectu. Et sic ex avaritia oritur inquietudo, inquantum ingerit homini sollicitudinem et curas superfluas, avarus enim non impletur pecunia, ut dicitur Eccle. V. Alio modo, potest considerari in effectu. Et sic in acquirendo aliena utitur quandoque quidem vi, quod pertinet ad violentias; quandoque autem dolo. Qui quidem si fiat in verbo, erit fallacia, quantum ad simplex verbum; periurium autem si addatur confirmatio iuramenti. Si autem dolus committatur in opere, sic, quantum ad res, erit fraus; quantum autem ad personas, proditio, ut patet de Iuda, qui ex avaritia prodidit Christum.Referencing norms: Q118A8Respondeo, assert-h69afd4e11353ff5c546ffa74283b79384ed5107f7b7cfe089900ef9be0e8bbd0
section/118-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:41e5b7fda49976a847fd50cf17d9c9bb1a0ce7ae4b52f30d43aa4e4b4dc4fbb2LA
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., assignat avaritiae filias prius enumeratas.Referencing norms: assert-h594b3c5fd79d2936959ea7f4d860d849ab9a5bcc21e00c1ec57e36fc127a6674
question/118/prooemium · paragraph
la · official · sha256:1b34c1aa436bd354a1eb3ffac975db17455fb9efb62bffa6f22fe7a53834a526LA
Deinde considerandum est de vitiis oppositis liberalitati. Et primo, de avaritia; secundo, de prodigalitate. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum avaritia sit peccatum. Secundo, utrum sit speciale peccatum. Tertio, cui virtuti opponatur. Quarto, utrum sit peccatum mortale. Quinto, utrum sit gravissimum peccatorum. Sexto, utrum sit peccatum carnale, vel spirituale. Septimo, utrum sit vitium capitale. Octavo, de filiabus eius.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 119
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q119
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ce5e5787b09811b9341c5eae72e0823ee5541e3ea6cff76af9711f0310f966f0 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 25
section/119-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5838991c368f4294a96940877ff834db15c804cee614c562adcfa4b3019787e4LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet eidem inesse opposita secundum diversa, ab illo tamen aliquid magis denominatur quod est principalius. Sicut autem in liberalitate, quae medium tenet, praecipua est datio, ad quam acceptio et retentio ordinantur; ita etiam avaritia et prodigalitas praecipue attenduntur secundum dationem. Unde ille qui superabundat in dando vocatur prodigus; qui autem deficit in dando vocatur avarus. Contingit autem quandoque quod aliquis deficit in dando qui tamen non excedit in accipiendo, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Similiter etiam contingit quod aliquis excedat in dando, et ex hoc est prodigus; et simul cum hoc, excedat in accipiendo. Vel ex quadam necessitate, quia, dum superabundant in dando, deficiunt eis propria bona, unde coguntur indebite acquirere, quod pertinet ad avaritiam. Vel etiam propter animi inordinationem, dum enim non dant propter bonum, quasi contempta virtute, non curant undecumque et qualitercumque accipiant. Et sic non secundum idem sunt prodigi et avari.Referencing norms: Q119A1Ad1, assert-h4effd27d79aaa280688941851944678e5c9aedc00e91aec81cf9822ddcfd6423
section/119-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:747f702d478baf380276562b4cca34fd2be93992affa0a5905a3fe232f211a4aLA
Ad secundum dicendum quod prodigalitas attenditur circa passiones pecuniae non sicut superabundans in eis, sed sicut deficiens.Referencing norms: Q119A1Ad2, assert-h6217b8c95c6dcf26b16f43128273dca219dc2a91e2483cdbd812c992404f75c6
section/119-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e11a21536d9e16a73ae6b01afa6ad74b226acae369c0db7372adc0120e7dba09LA
Ad tertium dicendum quod prodigus non semper abundat in dando propter voluptates, circa quas est intemperantia, sed quandoque quidem ex eo quod taliter est dispositus ut divitias non curet; quandoque autem propter aliquid aliud. Ut frequentius tamen ad intemperantias declinant, tum quia, ex quo superflue expendunt in aliis, etiam in rebus voluptuosis expendere non verentur, ad quas magis inclinat concupiscentia carnis; tum etiam, quia non delectantur in bono virtutis, quaerunt sibi delectationes corporales. Et inde est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod multi prodigorum fiunt intemperati.Referencing norms: Q119A1Ad3, assert-hc88ec067d0c11fcb7f96027d4c4d1d4fa50fc0110877cc4c822ccf84e933748c
section/119-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ab5cb9f53803b06b6e216004191787feb80536c1f98806205e31f437bbd6ccb9LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod prodigalitas non opponatur avaritiae. Opposita enim non possunt esse simul in eodem. Sed aliqui sunt simul prodigi et illiberales. Ergo prodigalitas non opponitur avaritiae.Referencing norms: Q119A1Obiectio1, assert-h85090ea1e46eb2ca0809aab52127443e1e1db1b2329c55c63142ee07975c47d6, assert-he3625d47c2f086f7aebd9f0e7822d2177ede2df86d71c6fccbd4b17d8ddd26e9
section/119-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:98330a7aea5e64a9242f43f389ecc720de023521a69927135d1ea18142085d65LA
Praeterea, opposita sunt circa idem. Sed avaritia, secundum quod opponitur liberalitati, est circa passiones quasdam quibus homo afficitur ad pecuniam. Prodigalitas autem non videtur esse circa aliquas animae passiones, non enim afficitur circa pecunias, nec circa aliquid aliud huiusmodi. Non ergo prodigalitas opponitur avaritiae.Referencing norms: Q119A1Obiectio2, assert-h3d95b9337cfdf86cb89aa3b12d3cd73013707d10af00c9322e53ae19fa6bdff6, assert-h8f58cfb1874ea1b5c96a986ff0bb20b5d098dbae218cdfaccea4247b2805426f
section/119-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7c82e3e116b1872310185da7619afdf716834a7bc26bb36ff97c3f06afabd965LA
Praeterea, peccatum principaliter recipit speciem a fine, ut supra habitum est. Sed prodigalitas semper videtur ordinari ad aliquem finem illicitum, propter quem bona sua expendit, et praecipue propter voluptates, unde et Luc. XV dicitur de filio prodigo quod dissipavit substantiam suam luxuriose vivendo. Ergo videtur quod prodigalitas opponatur magis temperantiae et insensibilitati quam avaritiae et liberalitati.Referencing norms: Q119A1Obiectio3, assert-h38ff0c1bce0e04930da9f33f138683069d01490ea546979d199c5ea40854ca71, assert-hfd0d25a081e9a9bd750916f24271d8d79bef711a89ada4df5444ece429209c64
section/119-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f70b43942f9d6285e50f8c0ceaa9cf05ab9f17cd408908d1a26374fc7f74ae1LA
Respondeo dicendum quod in moralibus attenditur oppositio vitiorum ad invicem et ad virtutem secundum superabundantiam et defectum. Differunt autem avaritia et prodigalitas secundum superabundantiam et defectum, diversimode. Nam in affectione divitiarum, avarus superabundat, plus debito eas diligens, prodigus autem deficit, minus debito earum sollicitudinem gerens. Circa exteriora vero, ad prodigalitatem pertinet excedere quidem in dando, deficere autem in retinendo et acquirendo, ad avaritiam autem pertinet e contrario deficere quidem in dando, superabundare autem in accipiendo et retinendo. Unde patet quod prodigalitas avaritiae opponitur.Referencing norms: Q119A1Respondeo, assert-h59e51bd8fcc9fe7a2c888b8ad40c70249b2e10b755e95465bdd4f655d1957267
section/119-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e92b1affebfe95784c4176433f05b1548ce5187625b469990ec90d81049505d5LA
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., ponit prodigalitatem oppositam liberalitati et illiberalitati, quam nunc avaritiam dicimus.Referencing norms: assert-hc18e7223c79917ce47a2b696e4288bad992bc908886ceae758aa1785667470fd
section/119-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0408daf5b2af43bb4809d9bd61ace09696128ffe365f9856237f2a9d67bb535dLA
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum apostoli quidam exponunt non de cupiditate actuali, sed de quadam habituali cupiditate, quae est concupiscentia fomitis, ex qua omnia peccata oriuntur. Alii vero dicunt quod loquitur de cupiditate generali respectu cuiuscumque boni. Et sic manifestum est quod etiam prodigalitas ex cupiditate oritur, prodigus enim aliquod bonum temporale cupit consequi inordinate; vel placere aliis, vel saltem satisfacere suae voluntati in dando. Sed si quis recte consideret, apostolus ibi loquitur, ad litteram, de cupiditate divitiarum, nam supra praemiserat, qui volunt divites fieri, et cetera. Et sic dicitur esse avaritia radix omnium malorum, non quia omnia mala semper ex avaritia oriantur, sed quia nullum malum est quod non interdum ex avaritia oriatur. Unde et prodigalitas quandoque ex avaritia nascitur, sicut cum aliquis prodige multa consumit intentione captandi favorem aliquorum, a quibus divitias accipiat.Referencing norms: Q119A2Ad1, assert-hd9fea9beb29c365c9988569b7950399d333481b3e1b56945d8b3c4bb2d8fa16e
section/119-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d84a9a210e000779b01e21407317cd4f44b593fdb4c4bdf780344c764de57c6fLA
Ad secundum dicendum quod apostolus monet divites ut facile tribuant et communicent sua secundum quod oportet. Quod non faciunt prodigi, quia, ut philosophus dicit, in IV Ethic., dationes eorum non sunt bonae, neque boni gratia, neque secundum quod oportet, sed quandoque dant multa illis quos oporteret pauperes esse, scilicet histrionibus et adulatoribus, bonis autem nihil darent.Referencing norms: Q119A2Ad2, assert-h67094838392cf34b195b1c71cfca247425f637e39bfcfc2c0732cdc4398693ad
section/119-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:52b5531b45b03d6715b1d713b1e37361df31e71790e8451d5d00db62d5e31172LA
Ad tertium dicendum quod superexcessus prodigalitatis non attenditur principaliter secundum quantitatem dati, sed magis inquantum excedit id quod fieri oportet. Unde quandoque liberalis maiora dat quam prodigus, si necessarium sit. Sic ergo dicendum est quod illi qui, intentione sequendi Christum, omnia sua dant, et ab animo suo omnem temporalium sollicitudinem removent, non sunt prodigi, sed perfecte liberales.Referencing norms: Q119A2Ad3, assert-hc9a46811f3b91895ef11e050cecf8c0fd4d15e2c5dba54864ddd36eeac2969ed
section/119-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f4494fc84e6464b46b6d9f49caf0656c77059a6b4d361e6dc9e8a81271fbb03LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prodigalitas non sit peccatum. Dicit enim apostolus, I ad Tim. ult., radix omnium malorum est cupiditas. Non autem est radix prodigalitatis, quae ei opponitur. Ergo prodigalitas non est peccatum.Referencing norms: Q119A2Obiectio1, assert-hd3192fda341d284d4946356d1c3ff2f6b73b1a8cee05d1530c5322630d484973
section/119-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:16830231dad1e05921ea9dc8c1303655c69080ad3859fb739dd6e64cd2f99dbbLA
Praeterea, apostolus, I ad Tim. ult., dicit, divitibus huius saeculi praecipe facile tribuere, communicare. Sed hoc maxime faciunt prodigi. Ergo prodigalitas non est peccatum.Referencing norms: Q119A2Obiectio2, assert-h5a179c6f47c7723ecd1c3f0a1403812bcbdb374f5a82650e2f5578c67f229997, assert-h65210e8e1ddb99579c240a733a0ece25b88126b19896346d077b60e885e6b98a
section/119-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1176b64420e618c9a306d8ea1535ad0868668b2f125ac2389e4058fc11bfd72cLA
Praeterea, ad prodigalitatem pertinet superabundare in datione et deficere in sollicitudine divitiarum. Sed hoc maxime convenit viris perfectis implentibus quod dominus dicit, Matth. VI, nolite solliciti esse in crastinum; et XIX, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Ergo prodigalitas non est peccatum.Referencing norms: Q119A2Obiectio3, assert-h43a6548fa09c887116fa48e226930ae2a395af18fe255863fd53cb35e8505184, assert-hfd5f46d29f1e98cc44145213671b3d77d4ca18fb0543983c6f0d49f85ebc4b6a
section/119-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a009bc8c69d77cf95235b3d5e398b0178681b7d0908b28947f5ed360497e4a3aLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, prodigalitas opponitur avaritiae secundum oppositionem superabundantiae et defectus. Medium autem virtutis per utrumque horum corrumpitur. Ex hoc autem est aliquid vitiosum et peccatum quod corrumpit bonum virtutis. Unde relinquitur quod prodigalitas sit peccatum.Referencing norms: Q119A2Respondeo, assert-hcc5912433b9cb1b5e0051c37f59d2a95f3a4710bbe9e6f2cb39a0835c97aff70
section/119-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2ad9790f8da156f3fe933b5c7cba3b9d9fb71f2c1af6d4723e63ae02575c7f5fLA
Sed contra est quod filius prodigus vituperatur de sua prodigalitate, Luc. XV.Referencing norms: assert-h7e3bb817c78331acd4555e8bdb49738d6db0ea5c3341f7b83c3d6cd18425788f
section/119-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:264181e7a977efe6c5fd12032898d442278e3fbc7921cc16fa4f95f7a8ef641fLA
Ad primum ergo dicendum quod differentia prodigi et avari non attenditur secundum hoc quod est peccare in seipsum, et in alium. Nam prodigus peccat in seipsum, dum bona sua consumit, unde vivere debet, peccat etiam in alterum, consumendo bona ex quibus aliis deberet providere. Et praecipue hoc apparet in clericis, qui sunt dispensatores bonorum Ecclesiae, quae sunt pauperum, quos defraudant prodige expendendo. Similiter etiam avarus peccat in alios, inquantum deficit in dationibus, peccat etiam in seipsum, inquantum deficit in sumptibus; unde dicitur Eccle. VI, vir cui Deus dedit divitias, nec tribuit ei potestatem ut comedat ex eis. Sed tamen in hoc superabundat prodigus, quia sic sibi et quibusdam aliis nocet quod tamen aliquibus prodest. Avarus autem nec sibi nec aliis prodest, quia non audet uti etiam ad suam utilitatem bonis suis.Referencing norms: Q119A3Ad1, assert-h29e5532904499e1c37d9d333994b9a335d75a93b26417957826c151035ea9913
section/119-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb919a2ae7588f6434997756a963eeebc678b42b4b397dacc74cedc13a271dcdLA
Ad secundum dicendum quod cum de vitiis communiter loquimur, iudicamus de eis secundum proprias rationes ipsorum, sicut circa prodigalitatem attendimus quod superflue consumit divitias, circa avaritiam vero quod superflue eas retinet. Quod autem aliquis propter intemperantiam superflue consumat, hoc iam nominat simul multa peccata, unde et tales prodigi sunt peiores, ut dicitur IV Ethic. Quod autem illiberalis sive avarus abstineat ab accipiendis alienis, etsi in se laudabile videatur, tamen ex causa propter quam facit, vituperabile est, dum ideo non vult ab aliis accipere ne cogatur aliis dare.Referencing norms: Q119A3Ad2, assert-h7e16134014290345cd387cb253c755e1635a4ccf604952a300482b20e8018c2f
section/119-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:94664672268a24f80f2b4b56000c0dcbc6c62d58ca9b355b7e3e29185d72c975LA
Ad tertium dicendum quod omnia vitia prudentiae opponuntur, sicut et omnes virtutes a prudentia diriguntur. Et ideo vitium ex hoc ipso quod opponitur soli prudentiae, levius reputatur.Referencing norms: Q119A3Ad3, assert-h9f40fa380bf4d69963152bac023ebb065fd7ae921832ccc4589ed8d094b6bf55
section/119-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e39d3bbef5cd8c48918fadd5fcd8124762827bd7ccb670ccdcae517f3c15857dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod prodigalitas sit gravius peccatum quam avaritia. Per avaritiam enim aliquis nocet proximo, cui bona sua non communicat. Per prodigalitatem autem aliquis sibi ipsi nocet, dicit enim philosophus, in IV Ethic., quod corruptio divitiarum, per quas homo vivit, est quaedam ipsius esse perditio. Gravius autem peccat qui sibi ipsi nocet, secundum illud Eccli. XIV, qui sibi nequam est, cui bonus erit? Ergo prodigalitas erit gravius peccatum quam avaritia.Referencing norms: Q119A3Obiectio1, assert-h214bcb11a88b429306fce57ef22b5572c5abcea251267264ae11c7ca4edac3be
section/119-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:df5a74cc20a85a48bce11d99a6db7225bf4686641b3d1159c0dce87ae7a236f3LA
Praeterea, inordinatio quae provenit cum aliqua conditione laudabili, minus est vitiosa. Sed inordinatio avaritiae quandoque est cum aliqua laudabili conditione, ut patet in illis qui nolunt sua expendere nec aliena accipere. Prodigalitatis autem inordinatio provenit cum conditione vituperabili, unde et prodigalitatem attribuimus intemperatis hominibus, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Ergo prodigalitas est gravius vitium quam avaritia.Referencing norms: Q119A3Obiectio2, assert-hbd44fe6f8f730fccb984fd91bfbab5359017203f4b906e368290984572a4e092, assert-he6119dcfb3f2fcd787d2459def4d455a2e0958c25a065db9039e52887468c3a9
section/119-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6c1e4be37469cb3fad282d68754010d14723a0f47526799a84633fc209de93b9LA
Praeterea, prudentia est praecipua inter morales virtutes, ut supra habitum est. Sed prodigalitas magis opponitur prudentiae quam avaritia, dicitur enim Prov. XXI, thesaurus desiderabilis et oleum in tabernaculo iusti, et imprudens homo dissipabit illud; et philosophus dicit, in IV Ethic., quod insipientis est superabundanter dare et non accipere. Ergo prodigalitas est gravius peccatum quam avaritia.Referencing norms: Q119A3Obiectio3, assert-h8066f570f83d432d1feace26c5b59f9966db4d89609b6023038c9427ee123f9d, assert-hff5dd8132820772398798efc554685ee0be8706543b0d93b0e7365ed6d6471c7
section/119-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:be04efb83a3f68b7bdda03031a5c5305c2b492dcee2774f77aead7e52516d0a6LA
Respondeo dicendum quod prodigalitas, secundum se considerata, minus peccatum est quam avaritia. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, quia avaritia magis differt a virtute opposita. Magis enim ad liberalem pertinet dare, in quo superabundat prodigus, quam accipere vel retinere, in quo superabundat avarus. Secundo, quia prodigus est multis utilis, quibus dat, avarus autem nulli, sed nec sibi ipsi, ut dicitur in IV Ethic. Tertio, quia prodigalitas est facile sanabilis. Et per hoc quod declinat ad aetatem senectutis, quae est contraria prodigalitati. Et per hoc quod pervenit ad egestatem de facili, dum multa inutiliter consumit, et sic, pauper factus, non potest in dando superabundare. Et etiam quia de facili perducitur ad virtutem, propter similitudinem quam habet ad ipsam. Sed avarus non de facili sanatur, ratione supradicta.Referencing norms: Q119A3Respondeo, assert-hdd6213b02f504282215edd4701df2751f7b78711fa3ee3e9951cb21f350d4b79
section/119-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6ffe608c2e1be363fbd1b15fc0af1c5ae908a972adcdcffc5684f91e26115836LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod prodigus multum videtur melior illiberali.Referencing norms: assert-h28c044458b3062ee099063a8eecff93b16165910a6c0a2afe0a14c5b02a062ed
question/119/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b6e337495366c57fb3e5c4ab5ec3b8de3fc7c10dfdfd4c9b624584f3db9b030dLA
Deinde considerandum est de prodigalitate. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum prodigalitas avaritiae opponatur. Secundo, utrum prodigalitas sit peccatum. Tertio, utrum sit gravius peccatum quam avaritia.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 120
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q120
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:b0708647dee673dbd7535431af21c38838b78dbec790d160ac9c634ac28172f5 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/120-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f884905ee7c3cbbe4c00761dc1f2244a673a8e02c1659f84d236a1b7798aac9eLA
Ad primum ergo dicendum quod epieikes non deserit iustum simpliciter, sed iustum quod est lege determinatum. Nec etiam opponitur severitati, quae sequitur veritatem legis in quibus oportet, sequi autem verba legis in quibus non oportet, vitiosum est. Unde dicitur in codice, de legibus et Constit. Princip., non dubium est in legem committere eum qui, verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem.Referencing norms: Q120A1Ad1, assert-h16e1012ff90a45d6637a8a0549488436c623afd1ed42fbd25209596d8476b375
section/120-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4852f7b0f39caa35eb486d0df9f4114ee3fec797deb98f29c4a6d007461b9400LA
Ad secundum dicendum quod ille de lege iudicat qui dicit eam non esse bene positam. Qui vero dicit verba legis non esse in hoc casu servanda, non iudicat de lege, sed de aliquo particulari negotio quod occurrit.Referencing norms: Q120A1Ad2, assert-h0462be0db443787f5251824aa239d9b1a137b003ca880adc92a9629dc1d2e208
section/120-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3c8f8d0879f82d5871e5a9f8436af4e43b9155f932e569dcbf12e6a32b2e0bc3LA
Ad tertium dicendum quod interpretatio locum habet in dubiis, in quibus non licet, absque determinatione principis, a verbis legis recedere. Sed in manifestis non est opus interpretatione, sed executione.Referencing norms: Q120A1Ad3, assert-haa5e90d12cfe97af10d4529deace7cb6fec5badbd445e12843c5880eb80388b5
section/120-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5470385771f05891681e3e8de8978478026182d332e86aff115e46e5d571d5efLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod epieikeia non sit virtus. Nulla enim virtus aufert aliam virtutem. Sed epieikeia aufert aliam virtutem, quia et tollit id quod iustum est secundum legem; et opponi videtur severitati. Ergo epieikeia non est virtus.Referencing norms: Q120A1Obiectio1, assert-h6deca6fe14eab36bd682673a2be208706f5f517cfc1655567334383e535b3b27, assert-hb9d8cae7fb16da640d7c017ad698a650cd535f5186a84c9fbad8eb5c0ce8f68b
section/120-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:162ce0a31dd1ce13836c24227a33cb7bcf42d95d7c9825a4fc87328e739d7aefLA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae et firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas. Sed epieikes videtur iudicare de lege, quando eam aestimat non esse servandam in aliquo casu. Ergo epieikeia magis est vitium quam virtus.Referencing norms: Q120A1Obiectio2, assert-h90f05ff862e322ffa2e6c45417a4cd1657e8d8799f830ce2f16c65f004794384, assert-hf6e69aee04e2718e2d661a1218c168fdf270ea21757b07931abd166972db204e
section/120-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:759a202960a46a4cd892d3a580cb1a48a33ced891678710183941fa3e6bb1c08LA
Praeterea, ad epieikeiam videtur pertinere ut attendat ad intentionem legislatoris, ut philosophus dicit, in V Ethic. Sed interpretari intentionem legislatoris ad solum principem pertinet, unde imperator dicit, in codice, de legibus et Constitut. Princip., inter aequitatem iusque interpositam interpretationem nobis solis et oportet et licet inspicere. Ergo actus epieikeiae est illicitus. Non ergo epieikeia est virtus.Referencing norms: Q120A1Obiectio3, assert-h58a716f276b53cab2f59e8cd7d51fe3ef961d86ddf867f6daca2596e6192d3c2, assert-h8e7fb6071a2ca100036b178c88463b39aa3e336ec66bc6439bf59cc8150cdf15, assert-h9d7faf9b556ad1e6c5474dc552b963005eb6fdd1bb169121758ec6829dfcc427
section/120-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:727138745e7f1e37a67b11541788bedb3cb1768d456bc84033c6169edbd882c5LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de legibus ageretur, quia humani actus, de quibus leges dantur, in singularibus contingentibus consistunt, quae infinitis modis variari possunt, non fuit possibile aliquam regulam legis institui quae in nullo casu deficeret, sed legislatores attendunt ad id quod in pluribus accidit, secundum hoc legem ferentes; quam tamen in aliquibus casibus servare est contra aequalitatem iustitiae, et contra bonum commune, quod lex intendit. Sicut lex instituit quod deposita reddantur, quia hoc ut in pluribus iustum est, contingit tamen aliquando esse nocivum, puta si furiosus deposuit gladium et eum reposcat dum est in furia, vel si aliquis reposcat depositum ad patriae impugnationem. In his ergo et similibus casibus malum esset sequi legem positam, bonum autem est, praetermissis verbis legis, sequi id quod poscit iustitiae ratio et communis utilitas. Et ad hoc ordinatur epieikeia, quae apud nos dicitur aequitas. Unde patet quod epieikeia est virtus.Referencing norms: Q120A1Respondeo, assert-h3197e5a4fbb9094034a80b5267b6dabd49602d0dc11b3099668e5214fe95a3bb
section/120-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:67b775d0a67ebc8780213dd5f64fd9c5e81220f13682fe9ecfc2dc8a125454c3LA
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., ponit eam virtutem.Referencing norms: assert-h4d5799949b10b12f596d3c146c4293126ca3893218c75c258e8947cb213799f3
section/120-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c3dbbd0f4d3803774972919d3913dca372ce8daf1bc02e3d1a25111f63130e27LA
Ad primum ergo dicendum quod epieikeia correspondet proprie iustitiae legali, et quodammodo continetur sub ea, et quodammodo excedit eam. Si enim iustitia legalis dicatur quae obtemperat legi sive quantum ad verba legis sive quantum ad intentionem legislatoris, quae potior est, sic epieikeia est pars potior legalis iustitiae. Si vero iustitia legalis dicatur solum quae obtemperat legi secundum verba legis, sic epieikeia non est pars legalis iustitiae, sed est pars iustitiae communiter dictae, contra iustitiam legalem divisa sicut excedens ipsam.Referencing norms: Q120A2Ad1, assert-hcc5affa6cd425514ac09265a74a7174c0ee33626f47e556589ae60de363fdc46
section/120-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ea910f14898202819426da7b9c75096ca6c98bb49e6cc7ae974df9958907c9fLA
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V Ethic., epieikeia est melior quadam iustitia, scilicet legali quae observat verba legis. Quia tamen et ipsa est iustitia quaedam, non est melior omni iustitia.Referencing norms: Q120A2Ad2, assert-h2e3ab7ab922f1449a035f07151afa220819b6f4bf54fb81736cb4c818f8c0445
section/120-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:350fe5c686ee9f5bbc70ec1148908309a32152ceae9530ecf35043e2e3b896a4LA
Ad tertium dicendum quod ad epieikeiam pertinet aliquid moderari, scilicet observantiam verborum legis. Sed modestia quae ponitur pars temperantiae, moderatur exteriorem hominis vitam, puta in incessu vel habitu, vel aliis huiusmodi. Potest tamen esse quod nomen epieikeiae, apud Graecos, per quandam similitudinem transfertur ad omnes moderationes.Referencing norms: Q120A2Ad3, assert-h503d5c1a5a531584763905b265893d9912eb6bc7e4938f49b923a6ea70b57b47
section/120-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4932ae676895d2fe61de3cd0be384756e2990e011fc506eb94b1b85439b6d6faLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod epieikeia non sit pars iustitiae. Ut enim ex praedictis patet, duplex est iustitia, una particularis, et alia legalis. Sed epieikeia non est pars iustitiae particularis, quia se extendit ad omnes virtutes, sicut et iustitia legalis. Similiter etiam non est pars iustitiae legalis, quia operatur praeter id quod lege positum est. Ergo videtur quod epieikeia non sit pars iustitiae.Referencing norms: Q120A2Obiectio1, assert-h39ea96ca41681441b20e1c1ee339ce93c730ab024657558d1ecf22a343dfed78, assert-hd220f7086508e3ac91a10842964e717d45ae945798532aa55cfbb8a30ae43aa6
section/120-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8a1421850652cb72357fa794f8068a1a212350ba1737339889386be0dbe38696LA
Praeterea, virtus principalior non assignatur virtuti minus principali ut pars, cardinalibus enim virtutibus, quasi principalibus, assignantur secundariae virtutes ut partes. Sed epieikeia videtur esse principalior virtus quam iustitia, ut ipsum nomen sonat, dicitur enim ab epi, quod est supra, et dikaion, quod est iustum. Ergo epieikeia non est pars iustitiae.Referencing norms: Q120A2Obiectio2, assert-h301281e7d3a88406eddc663fea611f4e0a970be21af39bd23a5a1953ef986c2e, assert-h719585d9b748a454517c4616f644110b80707a88a096f139f174d548942df164
section/120-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c1ba52dea9d2adfd9a998f694bca84c530b4373f4d20663afc99d1ff27435503LA
Praeterea, videtur quod epieikeia sit idem quod modestia. Nam Philipp. IV, ubi dicitur, modestia vestra nota sit omnibus hominibus, in Graeco habetur epieikeia. Sed secundum Tullium, modestia est pars temperantiae. Ergo epieikeia non est pars iustitiae.Referencing norms: Q120A2Obiectio3, assert-h6c294e0da3244f2d5ce48ead4272d2bcce179f908502fcb50226b03b731a6e98, assert-hc4acb2c326a92cbe10b4e2b8a5ee311e5adaee8995e4d522458e988a8160dc17
section/120-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8d5228301f8bef90e7c31c966da73fb5e2593ffafd30de0d134f5e01d7adff1dLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus aliqua habet triplicem partem, scilicet partem subiectivam, integralem et quasi potentialem. Pars autem subiectiva est de qua essentialiter praedicatur totum, et est in minus. Quod quidem contingit dupliciter, quandoque enim aliquid praedicatur de pluribus secundum unam rationem, sicut animal de equo et bove; quandoque autem praedicatur secundum prius et posterius, sicut ens praedicatur de substantia et accidente. Epieikeia ergo est pars iustitiae communiter dictae, tanquam iustitia quaedam existens, ut philosophus dicit, in V Ethic. Unde patet quod epieikeia est pars subiectiva iustitiae. Et de ea iustitia per prius dicitur quam de legali, nam legalis iustitia dirigitur secundum epieikeiam. Unde epieikeia est quasi superior regula humanorum actuum.Referencing norms: Q120A2Respondeo, assert-he15f04ae33003c4d6979c440f0077f3ba6940df82e232fab9da70ae7b45c5d89
section/120-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:258a9c656067270fcf4fcfc75786fec296f96474f24f93d923020ea9ccdd5997LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod epieikes est quoddam iustum.Referencing norms: assert-hcf3150b9bae51854a70afa0410675fe27e415e603be0b1c796a30217ce6a23ca
question/120/prooemium · paragraph
la · official · sha256:4fa8362a1c5e71e101f528062d289329c9ebba4ad9b9d3a95bc59aebebe4b5c4LA
Deinde considerandum est de epieikeia. Circa quam quaeruntur duo. Primo, utrum epieikeia sit virtus. Secundo, utrum sit pars iustitiae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 121
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q121
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3121.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8d05b3dd967170be71e8c0d07b3d8a3ede575a848a701b969bea4171c8d29906 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/121-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0d67a89ab83baef7812c882de27420213383e61e4dbbad9110411f5ad9a29c4fLA
Ad primum ergo dicendum quod pietas quae exhibet patri carnali officium et cultum, est virtus, sed pietas quae est donum, hoc exhibet Deo ut patri.Referencing norms: Q121A1Ad1, assert-h1ff97e22572d28ab54aedd4cbe4620842c53727bab4d88f81657e38e472f9a19
section/121-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9a75818bffb61766cf1432cdf4ace7fbc12dbb7c76ef10755c352405bfcfd2f2LA
Ad secundum dicendum quod exhibere cultum Deo ut creatori, quod facit religio, est excellentius quam exhibere cultum patri carnali, quod facit pietas quae est virtus. Sed exhibere cultum Deo ut patri est adhuc excellentius quam exhibere cultum Deo ut creatori et domino. Unde religio est potior pietate virtute, sed pietas secundum quod est donum, est potior religione.Referencing norms: Q121A1Ad2, assert-h3135f252c9f39173cb27e8ca213dd7d27c6c202c5ce933b4492c649543753a0e
section/121-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e125b62b17841eb9181e2f4599072bc7bc400c9c6c7a99379655261490d61c92LA
Ad tertium dicendum quod sicut per pietatem quae est virtus exhibet homo officium et cultum non solum patri carnali, sed etiam omnibus sanguine iunctis, secundum quod pertinent ad patrem; ita etiam pietas secundum quod est donum, non solum exhibet cultum et officium Deo, sed omnibus hominibus inquantum pertinent ad Deum. Et propter hoc ad ipsam pertinet honorare sanctos, non contradicere Scripturae, sive intellectae sive non intellectae, sicut Augustinus dicit, in II de Doct. Christ. Ipsa etiam ex consequenti subvenit in miseria constitutis. Et quamvis iste actus non habeat locum in patria, praecipue post diem iudicii, habebit tamen locum praecipuus actus eius, qui est revereri Deum affectu filiali, quod praecipue tunc erit, secundum illud Sap. V, ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Erit etiam mutua honoratio sanctorum ad invicem. Nunc autem, ante diem iudicii, miserentur sancti etiam eorum qui in statu huius miseriae vivunt.Referencing norms: Q121A1Ad3, assert-h522035256bbb5275a8f8b686403278a84cf630454a84089b04723a8a8959ea21
section/121-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7bda88637d158e2a2de694bce4e9eeaa0a329945265f34d3bd069ef8d8db78edLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod pietas non sit donum. Dona enim a virtutibus differunt, ut supra habitum est. Sed pietas est quaedam virtus, ut supra habitum est. Ergo pietas non est donum.Referencing norms: Q121A1Obiectio1, assert-hcf2a7141ee39dc63d190e4a1a094bfb52bd3e2110f02edcb032b3b938a3302e5, assert-hf56f4a6603a242a7ba3f10fe64637aff68d48b4216bc0c67a9e5e4a1c95aa2c0
section/121-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fbcc0c4657ef14469850c10a6accdad1d0912f80339f0db33b86cc0d29532a9eLA
Praeterea, dona sunt excellentiora virtutibus, maxime moralibus, ut supra habitum est. Sed inter partes iustitiae religio est potior pietate. Si ergo aliqua pars iustitiae debeat poni donum, videtur quod magis religio deberet esse donum quam pietas.Referencing norms: Q121A1Obiectio2, assert-hce729d16263f6468b8cdf2ec3f24868c29b1644d7a6f13f4368f548c0ab76767, assert-hd3b854fb5b655b6a57f73e80cebf39ea1665f54322416289c1ee260b3ac73a68
section/121-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:973fd1bf00745ce206849844298ce9fcb4c3a0cda52b702107b4df58103b7ed3LA
Praeterea, dona manent in patria, et actus donorum, ut supra habitum est. Sed actus pietatis non potest manere in patria, dicit enim Gregorius, in I Moral., quod pietas cordis viscera misericordiae operibus replet; et sic non erit in patria, ubi nulla erit miseria. Ergo pietas non est donum.Referencing norms: Q121A1Obiectio3, assert-h94477b4e774040f667dab53bb384e444ce52da9aad3de3bcfd4c863c770d47d0, assert-hd192194c33af7f565317a60662c69a17e1a6a83b5766df0c6d4573aaf1045986
section/121-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a1c4883cebc76dfbd32956c8422ae8b8442b8d4bdf7a651d6d9007c778894205LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, dona spiritus sancti sunt quaedam habituales animae dispositiones quibus est prompte mobilis a spiritu sancto. Inter cetera autem, movet nos spiritus sanctus ad hoc quod affectum quendam filialem habeamus ad Deum, secundum illud Rom. VIII, accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, pater. Et quia ad pietatem proprie pertinet officium et cultum patri exhibere, consequens est quod pietas secundum quam cultum et officium exhibemus Deo ut patri per instinctum spiritus sancti sit spiritus sancti donum.Referencing norms: Q121A1Respondeo, assert-hfe9a565e57b8f1c4a16fc3ecf1d63442f0ce79828000ac8ebef4993be09af2c9
section/121-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:04250b7ca557b029c2ca341d21a6a00bb8c32365be788bb11cfcbdcb1ff8dadeLA
Sed contra est quod Isaiae XI ponitur inter dona.Referencing norms: assert-h07e2108f95d5852bd80472fcfddf2d39b27856a19d3ef7cec58c7ae8aa404773
section/121-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:253f149aba54909a724fb1dfac6d9f95f3f8fa55c4c42fb3bb7c7ba2ac27dabaLA
Et per hoc patet responsio ad primum.Referencing norms: Q121A2Ad1, assert-h0a93ffbf20d7d3ea6f59f7ec9d6340248e891b6dee2ed2e4c0b7f9f84dfd731d
section/121-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c04998dd9839966fc3fd89d41eaafbf0ede8f73de513a335b64c689c2a693994LA
Ad secundum dicendum quod secundum proprietatem beatitudinum et donorum, oportet quod eadem beatitudo respondeat scientiae et pietati. Sed secundum rationem ordinis, diversae beatitudines eis adaptantur, observata tamen aliquali convenientia, ut supra dictum est.Referencing norms: Q121A2Ad2, assert-hd8eaa4a30f54832edbc61e8ba6e0343a5a5e1a4d3c867a61120764638cb54317
section/121-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8e46a573d71e363d79089976879729beab8cf38543f7ede25f0e46c88829f70eLA
Ad tertium dicendum quod bonitas et benignitas in fructibus directe attribui possunt pietati, mansuetudo autem indirecte, inquantum tollit impedimenta actuum pietatis, ut dictum est.Referencing norms: Q121A2Ad3, assert-hd9b1ff8f5df7ad45250c47e49532951b8a18676a81bc52690d2066f873bc1bdf
section/121-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:78cf04972f49cd21cb78adc41da568ec5426b37cfec67e94e04121e332228daeLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod dono pietatis non respondeat secunda beatitudo, scilicet, beati mites. Pietas enim est donum respondens iustitiae. Ad quam magis pertinet quarta beatitudo, scilicet, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, vel etiam quinta, beati misericordes, quia, ut dictum est, opera misericordiae pertinent ad pietatem. Non ergo secunda beatitudo pertinet ad donum pietatis.Referencing norms: Q121A2Obiectio1, assert-hf5b726b99f44bee7982806b25c0e8d7513f10654c8640911f45cca7af8688b9f
section/121-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:82f263e7fe56203b80178fa51933675fe54f90f5ae56cd1189fcd4825279ab7aLA
Praeterea, donum pietatis dirigitur dono scientiae, quod adiungitur in connumeratione donorum Isaiae XI. Ad idem autem se extendunt dirigens et exequens. Cum igitur ad scientiam pertineat tertia beatitudo, scilicet, beati qui lugent, videtur quod non pertineat ad pietatem secunda beatitudo.Referencing norms: Q121A2Obiectio2, assert-hf21d74c65a3502f008ad0e069a894d4ac5801957f5510c7000486a2a7dc81568
section/121-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0e616bbc242ff6690397e359616ae912017e13a198cdad1f85ba3a82b31dde5eLA
Praeterea, fructus respondent beatitudinibus et donis, ut supra habitum est. Sed inter fructus, bonitas et benignitas magis videntur convenire cum pietate quam mansuetudo, quae pertinet ad mititatem. Ergo secunda beatitudo non respondet dono pietatis.Referencing norms: Q121A2Obiectio3, assert-h6f41283bc488d0249650f8868a0c70fdab892cb3606feb90216b27d3f4230f58, assert-h88f0f6bb86f4f17ede80ea95224cd2231591535ba9519ef2506593abdfd0038b
section/121-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:60f9d6c9f0bb8ca89045833d6394ff6a70e632d08e7a2cf7a8c80f2331c82927LA
Respondeo dicendum quod in adaptatione beatitudinum ad dona duplex convenientia potest attendi. Una quidem secundum rationem ordinis, quam videtur Augustinus fuisse secutus. Unde primam beatitudinem attribuit infimo dono, scilicet timori; secundam autem scilicet, beati mites, attribuit pietati; et sic de aliis. Alia convenientia potest attendi secundum propriam rationem doni et beatitudinis. Et secundum hoc, oporteret adaptare beatitudines donis secundum obiecta et actus. Et ita pietati magis responderet quarta et quinta beatitudo quam secunda. Secunda tamen beatitudo habet aliquam convenientiam cum pietate, inquantum scilicet per mansuetudinem tolluntur impedimenta actuum pietatis.Referencing norms: Q121A2Respondeo, assert-h29b6f872ea87b7b857da6c3a25285a2bd2d559defaeb13d43afee45152578b04
section/121-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:035a40686a0b6c691197f1fdce7f15d9f391ffaeef9d5919ebd2331ac736a543LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, pietas congruit mitibus.Referencing norms: assert-h805434f5c8bc1b803bb5b27a72888e146d522ed0f4b41d54177cb5025bac973a
question/121/prooemium · paragraph
la · official · sha256:3d541e53ed2c79fdaee4194e62429159cc14037e043d55631a0f690f42ef41f8LA
Deinde considerandum est de dono correspondente iustitiae, scilicet de pietate. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum sit donum spiritus sancti. Secundo, quid in beatitudinibus et fructibus ei respondeat.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 122
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q122
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3122.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:22a46dafb6e5227d13a46845566353d156ed66e76232ca6c5234225d4488be59 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 61
section/122-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e91cf96f3c4d00be923b5c721e8d5a8a3d1527adb5b6923ecb8cfadc2c25b98LA
Ad primum ergo dicendum quod lex intendit omnes homines facere virtuosos, sed ordine quodam, ut scilicet prius tradat eis praecepta de his in quibus est manifestior ratio debiti, ut dictum est.Referencing norms: Q122A1Ad1, assert-ha34c09f70e17c2efa37722f0743b802250f8a5fd6b9f70f1838ca5e7479e0973
section/122-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c794f0213836aeeb211cbef32ee74746b5434b5c3b743d7ca78f62f143b0d7a8LA
Ad secundum dicendum quod iudicialia praecepta sunt quaedam determinationes moralium praeceptorum prout ordinantur ad proximum, sicut et caeremonialia sunt quaedam determinationes moralium praeceptorum prout ordinantur ad Deum. Unde neutra praecepta continentur in Decalogo. Sunt tamen determinationes praeceptorum Decalogi. Et sic ad iustitiam pertinent.Referencing norms: Q122A1Ad2, assert-h883eef361d59e580254a3383334994980269841ff7b664b8198d11fca823eb8f
section/122-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1a7ce53bfe4fe6f36fa28db8dfe21c010ab1caf5a2a4f935d190f6bce57cce90LA
Ad tertium dicendum quod ea quae pertinent ad bonum commune oportet diversimode dispensari secundum hominum diversitatem. Et ideo non fuerunt ponenda inter praecepta Decalogi, sed inter praecepta iudicialia.Referencing norms: Q122A1Ad3, assert-hb60d9c807e59485ecad2441ac835c2115def5ae48ba961d4bc25e3655294f4d9
section/122-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:631d8a5a86f02dda4c07dd3e12cfc569b7520e4f3bb03a0149b3d2a6c7f107f4LA
Ad quartum dicendum quod praecepta Decalogi pertinent ad caritatem sicut ad finem, secundum illud I ad Tim. I, finis praecepti caritas est. Sed ad iustitiam pertinent inquantum immediate sunt de actibus iustitiae.Referencing norms: Q122A1Ad4, assert-hec43e4a8945cd2f7685f5681095072e7c2541e3af02fc0f52b71899a07511ce0
section/122-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:299f69839c28f185aff49e16986cde89d4accc530f45e36ec71179e1602c8d07LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod praecepta Decalogi non sint praecepta iustitiae. Intentio enim legislatoris est cives facere virtuosos secundum omnem virtutem, ut dicitur in II Ethic., unde et in V Ethic. dicitur quod lex praecipit de omnibus actibus virtutum omnium. Sed praecepta Decalogi sunt prima principia totius divinae legis. Ergo praecepta Decalogi non pertinent ad solam iustitiam.Referencing norms: Q122A1Obiectio1, assert-h10ea0b053b49aa56ba06f8e526fbc05528834a76cbd8e99857f603e968425f24, assert-ha47e5c0011028d7639f921eef3b04945c586b7d20857666cfc488ea8c871a8ca
section/122-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c924624c3327ea39983e2b3811ace22b993bc7a610b47a30b8716e29bf9447ceLA
Praeterea, ad iustitiam videntur pertinere praecipue praecepta iudicialia, quae contra moralia dividuntur, ut supra habitum est. Sed praecepta Decalogi sunt praecepta moralia, ut ex supra dictis patet. Ergo praecepta Decalogi non sunt praecepta iustitiae.Referencing norms: Q122A1Obiectio2, assert-h003934c30d9f05dd672be39507226eadfede375f63ed320f2d329f5c7ac49faf, assert-h6083c27ecad089fceba6422328e1935a2e435638b09b0fc00c7aff104e06a0b2
section/122-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:791a484898fd896b5f803adfd4250ae2222a202762ac5e54efc1c23848386cd4LA
Praeterea, lex praecipue tradit praecepta de actibus iustitiae pertinentibus ad bonum commune, puta de officiis publicis, et aliis huiusmodi. Sed de his non fit mentio in praeceptis Decalogi. Ergo videtur quod praecepta Decalogi non pertineant proprie ad iustitiam.Referencing norms: Q122A1Obiectio3, assert-h35b3cdf6e8491c68c47b102453519a00cdbb7f2a3032baf2a07cfaa0aae940fe, assert-hdb32f20a35e6de904e5a2ed116955ad324fb43d6755c995d0828d52414ef5e96
section/122-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a32f356bae753ea13f651efa878342d7a204b03b96e6708ec2edd5b2cb928ef1LA
Praeterea, praecepta Decalogi distinguuntur in duas tabulas secundum dilectionem Dei et proximi, quae pertinent ad virtutem caritatis. Ergo praecepta Decalogi magis pertinent ad caritatem quam ad iustitiam.Referencing norms: Q122A1Obiectio4, assert-h39b9fe3196c73897efdc087c2066d1bc8336b659d7526048be1b9244244882df
section/122-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:34276afdc556fcaeff90ec0a3d0bfd7fdeb325dcc79aea5f9dce67531e15c9c5LA
Respondeo dicendum quod praecepta Decalogi sunt prima praecepta legis, et quibus statim ratio naturalis assentit sicut manifestissimis. Manifestissime autem ratio debiti, quae requiritur ad praeceptum, apparet in iustitia, quae est ad alterum, quia in his quae spectant ad seipsum, videtur primo aspectui quod homo sit sui dominus, et quod liceat ei facere quodlibet; sed in his quae sunt ad alterum, manifeste apparet quod homo est alteri obligatus ad reddendum ei quod debet. Et ideo praecepta Decalogi oportuit ad iustitiam pertinere. Unde tria prima praecepta sunt de actibus religionis, quae est potissima pars iustitiae; quartum autem praeceptum est de actu pietatis, quae est pars iustitiae secunda; alia vero sex dantur de actibus iustitiae communiter dictae, quae inter aequales attenditur.Referencing norms: Q122A1Respondeo, assert-h37aa7e7ea7ca5cc0d33118dd3f6c096e90b2af56fc2fc306daf72dea6d32abb7
section/122-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3ba2aed688e2a716cca36f562ce268fa2914359d6bdc5766cffe403af0d013e3LA
Sed contra est quod iustitia sola videtur esse virtus per quam ordinamur ad alterum. Sed per omnia praecepta Decalogi ordinamur ad alterum, ut patet discurrenti per singula. Ergo omnia praecepta Decalogi pertinent ad iustitiam.Referencing norms: assert-he4ff734cdc411b364856a11599f1fe5a7b1580b26a73b7625977b4a780f49831
section/122-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1dd70577685720ade7e4ece846a4d55dc54b2fc4827445d4e8999fbcf213225bLA
Ad primum ergo dicendum quod etiam circa religionem ponitur unum praeceptum affirmativum, scilicet, memento ut diem sabbati sanctifices. Sed erant praemittenda praecepta negativa, quibus impedimenta religionis tollerentur. Quamvis enim affirmatio naturaliter sit prior negatione, tamen in via generationis negatio, qua removentur impedimenta, est prior, ut dictum est. Et praecipue in rebus divinis in quibus negationes praeferuntur affirmationibus, propter insufficientiam nostram, ut Dionysius dicit, II cap. Cael. Hier.Referencing norms: Q122A2Ad1, assert-hf59a7ef86b0d3fb474329d37e6df6ccc60810eac7548fcad8b83abc23209e28a
section/122-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4ae22962b49fce7111bcaf22b340854fb336a1365a8cf145721f40d8596dca9LA
Ad secundum dicendum quod cultus alienorum deorum dupliciter apud aliquos observabatur. Quidam enim quasdam creaturas pro diis colebant absque institutione imaginum, unde Varro dixit quod antiqui Romani diu sine simulacris deos coluerunt. Et hic cultus prohibetur primo, cum dicitur, non habebis deos alienos. Apud alios autem erat cultus falsorum deorum sub quibusdam imaginibus. Et ideo opportune prohibetur et ipsarum imaginum institutio, cum dicitur, non facies tibi sculptile; et imaginum ipsarum cultus, cum dicitur, non coles ea, et cetera.Referencing norms: Q122A2Ad2, assert-h72d514884c6d7127beeb554408e5f3077d20d7c04ed840759be556d2df87669b
section/122-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8d16e42e6b71a4b68508aedf223eb11c7036ad22d0b7e867837b2af4b8de4e2LA
Ad tertium dicendum quod omnes aliae superstitiones procedunt ex aliquo pacto cum Daemonibus inito tacito vel expresso. Et ideo omnes intelliguntur prohiberi in hoc quod dicitur, non habebis deos alienos.Referencing norms: Q122A2Ad3, assert-h9b57ca59a5ec7cb9a98f4b8617a5a4b6a8d38a867b492353292931e923ac8095
section/122-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0697bf3b64431c62bb54b5bf82b385e433794b3e0cf5518ab1433627bacd9effLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod primum praeceptum Decalogi inconvenienter tradatur. Magis enim homo est obligatus Deo quam patri carnali, secundum illud Heb. XII, quanto magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Sed praeceptum pietatis, qua honoratur pater, ponitur affirmative, cum dicitur, honora patrem tuum et matrem tuam. Ergo multo magis primum praeceptum religionis, qua honoratur Deus, debuit proponi affirmative, praesertim cum affirmatio sit naturaliter prior negatione.Referencing norms: Q122A2Obiectio1, assert-h8f9c02226db3eeaee97ccc4c52c9e2a6082d6a79080bba85a6114a5587438f90, assert-hed40400401b6145c332b3e9ad850ce748de933443b13792907a7a987be7b386e
section/122-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:846c38bb9d900595242a06c94ed1bed01e77166af7d60845518b5e12fed77133LA
Praeterea, primum praeceptum Decalogi ad religionem pertinet, ut dictum est. Sed religio, cum sit una virtus, habet unum actum. In primo autem praecepto prohibentur tres actus, nam primo dicitur, non habebis deos alienos coram me; secundo dicitur, non facies tibi sculptile; tertio, non adorabis ea, neque coles. Ergo inconvenienter traditur primum praeceptum.Referencing norms: Q122A2Obiectio2, assert-h7a5e36a46cfeb03303286be6e12105e88909460dc20da4b320f78d97f2d8f934, assert-h908d88b059aff54deda62082ea6e5f399aaebf66d21b1ac489da69295e7730c3
section/122-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0a4cbb2b6f7fcad3dc1cc349009e0115f615fc8a8d037ed055cea02b5168c3d7LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de decem chordis, quod per primum praeceptum excluditur vitium superstitionis. Sed multae sunt aliae noxiae superstitiones praeter idololatriam, ut supra dictum est. Insufficienter ergo prohibetur sola idololatria.Referencing norms: Q122A2Obiectio3, assert-he57c0369b59bb61b9e3aa08bdf659fa6b7e9374198c757e31a052a8adeca773b, assert-hfadbda8e163d841421f99e131d8a8dd272b68db06af66b10346b616d51aad92d
section/122-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0a2bb00914a2f5defd1fa33f68754cd14f269f999b1a84d72d45e0d476aa616LA
Respondeo dicendum quod ad legem pertinet facere homines bonos. Et ideo oportet praecepta legis ordinari secundum ordinem generationis, qua scilicet homo fit bonus. In ordine autem generationis duo sunt attendenda. Quorum primum est quod prima pars primo constituitur, sicut in generatione animalis primo generatur cor, et in domo primo fit fundamentum. In bonitate autem animae prima pars est bonitas voluntatis, ex qua aliquis homo bene utitur qualibet alia bonitate. Bonitas autem voluntatis attenditur ad obiectum suum, quod est finis. Et ideo in eo qui erat per legem instituendus ad virtutem, primo oportuit quasi iacere quoddam fundamentum religionis, per quam homo debite ordinatur in Deum, qui est ultimus finis humanae voluntatis. Secundo attendendum est in ordine generationis quod primo contraria et impedimenta tolluntur, sicut agricola primo purgat agrum, et postea proiicit semina, secundum illud Ierem. IV, novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Et ideo circa religionem primo homo erat instituendus ut impedimenta verae religionis excluderet. Praecipuum autem impedimentum religionis est quod homo falso Deo inhaereat, secundum illud Matth. VI, non potestis servire Deo et mammonae. Et ideo in primo praecepto legis excluditur cultus falsorum deorum.Referencing norms: Q122A2Respondeo, assert-h26b4528c0860c3401e005a9035c22499a8c93b70b41bb578850d6789f4015fb1
section/122-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2623243e0a1be102cb504af3024f98c503bf5d4fbb92b6746494380081f3517fLA
In contrarium est auctoritas Scripturae.Referencing norms: assert-h4ba98a507d2447ac0acbe59fd21fd6319911ccaf321ba21e7864577886e4ca64
section/122-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:abc634695f6fba2b31a2e8e9340226d8f981d812e6e7e1052d5c1c2e35b4f197LA
Ad primum ergo dicendum quod illae expositiones sunt mysticae. Litteralis autem expositio est quae habetur Deut. V, non assumes nomen Dei tui in vanum, scilicet iurando pro re quae non est.Referencing norms: Q122A3Ad1, assert-hc514b03e563b0b0f917c51d37ff6f15308862495d220a91d4f18ff7ac10d8c0b
section/122-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b8f170e92b10fa5e69ea348030e245807d2df30d0867bf56ce3057b3b9f00e1LA
Ad secundum dicendum quod non prohibetur quaelibet assumptio divini nominis per hoc praeceptum, sed proprie illa qua sumitur divinum nomen ad confirmationem humani verbi per modum iuramenti, quia ista assumptio divini nominis est frequentior apud homines. Potest tamen ex consequenti intelligi ut per hoc prohibeatur omnis inordinata divini nominis assumptio. Et secundum hoc procedunt illae expositiones de quibus supra dictum est.Referencing norms: Q122A3Ad2, assert-h03b3e57ea01daf86e9412ac766aaa6aa08231d3d7c647b84afadde2cbb6d5a68
section/122-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e24a4b805fe81f71f8843fe3df5c00ed8375e7e7d5b9bdd62715e286232779eLA
Ad tertium dicendum quod pro nihilo iurare dicitur ille qui iurat pro eo quod non est, quod pertinet ad falsam iurationem, quae principaliter periurium nominatur, ut supra dictum est. Quando enim aliquis falsum iurat, tunc iuratio est vana secundum seipsam, quia non habet firmamentum veritatis. Quando autem aliquis iurat sine iudicio ex aliqua levitate, si verum iurat, non est ibi vanitas ex parte ipsius iuramenti, sed solum ex parte iurantis.Referencing norms: Q122A3Ad3, assert-hcc3ac3f4e940f53a999c73efb0e97cf45ccbbd007d40947d585a560d3db28a82
section/122-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1dc0d113e3bceaf780aac513da73d8f753e4accb52732f7c25d788a0c6267227LA
Ad quartum dicendum quod sicut ei qui instruitur in aliqua scientia primo proponuntur quaedam communia documenta, ita etiam lex, quae instituit hominem ad virtutem, in praeceptis Decalogi, quae sunt prima, ea proposuit, vel prohibendo vel mandando, quae communius in cursu humanae vitae solent accidere. Et ideo inter praecepta Decalogi prohibetur periurium, quod frequentius accidit quam blasphemia, in quam homo rarius prolabitur.Referencing norms: Q122A3Ad4, assert-ha5eb29110417e2276737688b516d53f06153f6db1d4b0679c0103682dc63fe5f
section/122-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5d95ac1331c7083e00c6b1b93ae345bfc0e22ae090995d4049b6f8f3cf15125cLA
Ad quintum dicendum quod nominibus Dei debetur reverentia ex parte rei significatae, quae est una, non autem ratione vocum significantium, quae sunt multae. Et ideo singulariter dixit, non assumes nomen Dei tui in vanum, quia non differt per quodcumque nomen Dei periurium committatur.Referencing norms: Q122A3Ad5, assert-h16da9059d96f0784be2615cf4106d499a2cd2354ce12c104731c40f6d2baa6e1
section/122-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:776984d1d9812d134be4964c77c4d2d2ec243e019b87c803f6802d9fb6593242LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod secundum praeceptum Decalogi non convenienter tradatur. Hoc enim praeceptum, non assumes nomen Dei tui in vanum, sic exponitur in Glossa Exod. XX, idest, non existimes creaturam esse filium Dei, per quod prohibetur error contra fidem. Et Deut. V exponitur, non assumes nomen Dei tui in vanum, scilicet, nomen Dei ligno et lapidi attribuendo, per quod prohibetur falsa confessio, quae est actus infidelitatis, sicut et error. Infidelitas autem est prior superstitione, sicut et fides religione. Ergo hoc praeceptum debuit praemitti primo, in quo prohibetur superstitio.Referencing norms: Q122A3Obiectio1, assert-h2228677b1422cfb07aa58eea96c07eccfceaf6ec1531dd3356d0825cb5a735f1
section/122-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d3e8f73562cc64c9481eccdbbdcf27adcfdd45ea31af358e9882e4c4311a995dLA
Praeterea, nomen Dei ad multa assumitur, sicut ad laudandum, ad miracula faciendum, et universaliter ad omnia quae dicuntur vel fiunt a nobis, secundum illud Coloss. III, omne quodcumque facitis in verbo vel opere, in nomine domini facite. Ergo praeceptum quo prohibetur nomen Dei assumi in vanum, videtur universalius esse quam praeceptum quo prohibetur superstitio. Et ita debuit ei praemitti.Referencing norms: Q122A3Obiectio2, assert-h08246535bb26640e72ee5f1790a268d58ff1441953a1ca752f177295bd96afed
section/122-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:f52c0b0444233f3e7633acdbd1ad1d20eb001c06ff0bd51fc1c3b1dd667c9ebcLA
Praeterea, Exod. XX exponitur illud praeceptum, non assumes nomen Dei tui in vanum, iurando scilicet pro nihilo. Unde videtur per hoc prohiberi vana iuratio, quae scilicet est sine iudicio. Sed multo gravior est falsa iuratio, quae est sine veritate; et iniusta iuratio, quae est sine iustitia. Ergo magis debuerunt illa prohiberi per hoc praeceptum.Referencing norms: Q122A3Obiectio3, assert-h6e005fe9b5232992087d4e8f82e1cbfc3d40d0e18614687f5c35eb11354ab404, assert-h941236ad2f98c65d8737169b239555d8ae9df48223feb460ae2ada4533f3713e, assert-he86ee453ba638228d22429207c95cdef877b1edb66ef825010b4f1c1ab1b4266
section/122-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2e6df7b3f5bb9c0922eb0dc71ccd99fa465ff50c678ae34b2b448ae56a852caLA
Praeterea, multo gravius peccatum est blasphemia, vel quidquid fiat verbo vel facto in contumeliam Dei, quam periurium. Ergo blasphemia et alia huiusmodi magis debuerunt per hoc praeceptum prohiberi.Referencing norms: Q122A3Obiectio4, assert-hdbc254f0a98b2bb56650997cda98da5b06109753d56b31d1a1205a5f2107b6b9
section/122-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8b65cf6c4446a33659f19b674a3b1f22c5296ea79b031ae517bfb53778b2d3aLA
Praeterea, multa sunt Dei nomina. Ergo non debuit indeterminate dici, non assumes nomen Dei tui in vanum.Referencing norms: Q122A3Obiectio5, assert-h237b9ad36582bf73aa7c1ced52b0410449cccf9a167da0852edace19e55f8953
section/122-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:acd81a2ce42b14b4907297638fa3dce241174ea4896d83b6bbb003955fdd4c61LA
Respondeo dicendum quod oportet prius impedimenta verae religionis excludere in eo qui instituitur ad virtutem, quam eum in vera religione fundare. Opponitur autem verae religioni aliquid dupliciter. Uno modo, per excessum, quando scilicet id quod est religionis alteri indebite exhibetur, quod pertinet ad superstitionem. Alio modo, quasi per defectum reverentiae, cum scilicet Deus contemnitur, quod pertinet ad vitium irreligiositatis, ut supra habitum est. Superstitio autem impedit religionem quantum ad hoc, ne suscipiatur Deus ad colendum. Ille autem cuius animus implicatus est indebito cultui, non potest simul debitum Dei cultum suscipere, secundum illud Isaiae XXVIII, angustatum est stratum, ut alter decidat, scilicet Deus verus vel falsus a corde hominis, et pallium breve utrumque operire non potest. Per irreligiositatem autem impeditur religio quantum ad hoc, ne Deus, postquam susceptus est, honoretur. Prius autem est Deum suscipere ad colendum quam eum susceptum honorare. Et ideo praemittitur praeceptum quo prohibetur superstitio secundo praecepto, quo prohibetur periurium, ad irreligiositatem pertinens.Referencing norms: Q122A3Respondeo, assert-h3c766e233a37ca125109f61ad6bff93c60d15252e51a155e7782fc444e40cc5d
section/122-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c9cb2b3d9dd3164c33a03d61a80eb812d049031a5350fb9c9899b5e069b6e3d1LA
Sed in contrarium est Scripturae auctoritas.Referencing norms: assert-h005598c6043724ec2da4aa73ee87542f69051d0d74ca65ef57c609f07dc8ec62
section/122-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d84fb342e1e7d16fb6437da5bac579a5164b1f8c6e7d0a5cb037d221cdef69d7LA
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum de sanctificatione sabbati, litteraliter intellectum, est partim morale, partim caeremoniale. Morale quidem, quantum ad hoc quod homo deputet aliquod tempus vitae suae ad vacandum divinis. Inest enim homini naturalis inclinatio ad hoc quod cuilibet rei necessariae deputetur aliquod tempus, sicut corporali refectioni, somno et aliis huiusmodi. Unde etiam spirituali refectioni, qua mens hominis in Deo reficitur, secundum dictamen rationis naturalis aliquod tempus deputat homo. Et sic habere aliquod tempus deputatum ad vacandum divinis, cadit sub praecepto morali. Sed inquantum in hoc praecepto determinatur speciale tempus in signum creationis mundi, sic est praeceptum caeremoniale. Similiter etiam caeremoniale est secundum allegoricam significationem, prout fuit figura quietis Christi in sepulcro, quae fuit septima die. Et similiter secundum moralem significationem, prout significat cessationem ab omni actu peccati et quietem mentis in Deo, et secundum hoc quodammodo est praeceptum generale. Similiter etiam caeremoniale est secundum significationem anagogicam, prout scilicet praefigurat quietem fruitionis Dei quae erit in patria. Unde praeceptum de sanctificatione sabbati ponitur inter praecepta Decalogi inquantum est praeceptum morale, non inquantum est caeremoniale.Referencing norms: Q122A4Ad1, assert-he0ac872ab8601161923160ae9631702ca353d5e9145b4c2e8f7396271a5c5655
section/122-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:676ef0737d67a99a97e6decac26b63de9e0a2a0ab53338ec75387316811e9397LA
Ad secundum dicendum quod aliae caeremoniae legis sunt signa aliquorum particularium effectuum Dei. Sed observatio sabbati est signum generalis beneficii, scilicet productionis universae creaturae. Et ideo convenientius poni debuit inter generalia praecepta Decalogi quam aliquod aliud caeremoniale legis.Referencing norms: Q122A4Ad2, assert-h87919eb7390831f68e653f5169bf98aef3a97ecf25c60bf2ee0fbe3c49d34a2d
section/122-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b7ea2adb0a5fcd8c8dbcaf69fdc41723a10ca4138ab8101ace1401cb3e08f121LA
Ad tertium dicendum quod in observantia sabbati duo sunt consideranda. Quorum unum est sicut finis, et hoc est ut homo vacet rebus divinis. Quod significatur in hoc quod dicit, memento ut diem sabbati sanctifices, illa enim sanctificari dicuntur in lege quae divino cultui applicantur. Aliud autem est cessatio operum, quae significatur cum subditur, septimo die domini Dei tui, non facies omne opus. Sed de quo opere intelligatur, apparet per id quod exponitur Levit. XXIII, omne opus servile non facietis in eo. Opus autem servile dicitur a servitute. Est autem triplex servitus. Una quidem qua homo servit peccato, secundum illud, qui facit peccatum, servus est peccati. Et secundum hoc, omne opus peccati dicitur servile. Alia vero servitus est qua homo servit homini. Est autem homo alterius servus non secundum mentem, sed secundum corpus, ut supra habitum est. Et ideo opera servilia, secundum hoc, dicuntur opera corporalia in quibus unus homo alteri servit. Tertia autem est servitus Dei. Et secundum hoc, opus servile posset dici opus latriae, quod pertinet ad Dei servitium. Si autem sic intelligatur opus servile, non prohibetur in die sabbati. Quia hoc esset contrarium fini observationis sabbati, homo enim ad hoc ab aliis operibus abstinet in die sabbati, ut vacet operibus ad Dei servitutem pertinentibus. Et inde est quod, sicut dicitur Ioan. VII, circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi. Inde etiam est quod, sicut dicitur Matth. XII, sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, idest, corporaliter in sabbato operantur, et sine crimine sunt. Et sic etiam sacerdotes in sabbato circumferentes arcam non transgrediebantur praeceptum de observantia sabbati. Et similiter etiam nullius spiritualis actus exercitium est contra observantiam sabbati, puta si quis doceat verbo vel scripto, unde Num. XXVIII, dicit Glossa quod fabri et huiusmodi artifices otiantur in die sabbati. Lector autem divinae legis vel doctor ab opere suo non desinit, nec tamen contaminatur sabbatum, sicut sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt. Sed alia opera servilia, quae dicuntur servilia primo vel secundo modo, contrariantur observantiae sabbati, inquantum impediunt applicationem hominis ad divina. Et quia impeditur magis homo a rebus divinis per opus peccati quam per opus licitum, quamvis sit corporale; ideo magis contra hoc praeceptum agit qui peccat in die festo quam qui aliquod corporale opus licitum facit. Unde Augustinus dicit, in libro de decem chordis, melius faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile quam in theatro seditiosus existeret. Et melius feminae eorum die sabbati lanam facerent quam tota die in Neomeniis suis impudice saltarent. Non autem qui peccat venialiter in sabbato contra hoc praeceptum facit, quia peccatum veniale non excludit sanctitatem. Opera etiam corporalia ad spiritualem Dei cultum non pertinentia intantum servilia dicuntur inquantum proprie pertinent ad servientes, inquantum vero sunt communia et servis et liberis, servilia non dicuntur. Quilibet autem, tam servus quam liber, tenetur in necessariis providere non tantum sibi, sed etiam proximo, praecipue quidem in his quae ad salutem corporis pertinent, secundum illud Prov. XXIV, erue eos qui ducuntur ad mortem; secundario autem etiam in damno rerum vitando, secundum illud Deut. XXII, non videbis bovem aut ovem fratris tui errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo. Et ideo opus corporale pertinens ad conservandam salutem proprii corporis non violat sabbatum, non enim est contra observantiam sabbati quod aliquis comedat, et alia huiusmodi faciat quibus salus corporis conservatur. Et propter hoc Machabaei non polluerunt sabbatum pugnantes ad sui defensionem die sabbati, ut legitur I Machab. II. Similiter etiam nec Elias fugiens a facie Iezabel in die sabbati. Et propter hoc etiam dominus, Matth. XII, excusat discipulos suos, qui colligebant spicas in die sabbati propter necessitatem quam patiebantur. Similiter etiam opus corporale quod ordinatur ad salutem corporalem alterius, non est contra observantiam sabbati. Unde dominus, Ioan. VII, mihi indignamini quia totum hominem salvum feci in sabbato? Similiter etiam opus corporale quod ordinatur ad imminens damnum rei exterioris vitandum, non violat sabbatum. Unde dominus dicit, Matth. XII, quis erit ex vobis homo qui habet unam ovem, et ceciderit sabbato in foveam, nonne tenebit et levabit eam?Referencing norms: Q122A4Ad3, assert-hf1bce2a5b9baf83215663b76c8c6de1b2d3c86f0f9b16f3f8cab15d26e3ea6fc
section/122-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:61aa17a202ddcc8f47df68eadbeddbfc19f3d8f25176a48578e88925a3a3800bLA
Ad quartum dicendum quod observatio diei dominicae in nova lege succedit observantiae sabbati non ex vi praecepti legis, sed ex constitutione Ecclesiae et consuetudine populi Christiani. Nec etiam huiusmodi observatio est figuralis, sicut fuit observatio sabbati in veteri lege. Et ideo non est ita arcta prohibitio operandi in die dominica sicut in die sabbati, sed quaedam opera conceduntur in die dominica quae in die sabbati prohibebantur, sicut decoctio ciborum et alia huiusmodi. Et etiam in quibusdam operibus prohibitis facilius propter necessitatem dispensatur in nova quam in veteri lege, quia figura pertinet ad protestationem veritatis, quam nec in modico praeterire oportet; opera autem secundum se considerata immutari possunt pro loco et tempore.Referencing norms: Q122A4Ad4, assert-h85e9fcbe30523206fcc15c65a7f90a8f10e1ef495fd3479f599b0f01beca7079
section/122-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b24ce00f4b90a09c61847d5d1ccf0972879ed3c123ae33b3b7609a52bb803067LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter tertium praeceptum Decalogi tradatur, scilicet de sanctificatione sabbati. Hoc enim praeceptum, spiritualiter intellectum, est generale, dicit enim Ambrosius, super illud Luc. XIII, archisynagogus indignans quia sabbato curasset, lex, inquit, in sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, idest peccatis gravari, prohibet. Secundum autem litteralem sensum, est praeceptum caeremoniale, dicitur enim Exod. XXXI, videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris. Praecepta autem Decalogi et sunt praecepta spiritualia, et sunt moralia. Inconvenienter ergo ponitur inter praecepta Decalogi.Referencing norms: Q122A4Obiectio1, assert-h522c874ed1a3a306c65790639bb551bff056d911cc8ec2a9a1c875d8d9256653
section/122-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6551e20f696eab1d08112d2db27b3c6f543e48edd70670d6d953a582eee45ce9LA
Praeterea, caeremonialia legis praecepta continent sacra, sacrificia, sacramenta et observantias, ut supra habitum est. Ad sacra autem pertinebant non solum sacri dies, sed etiam sacra loca et sacra vasa et alia huiusmodi. Similiter etiam erant multi sacri dies praeter sabbatum. Inconveniens igitur est quod, praetermissis omnibus aliis caeremonialibus, de sola observantia sabbati fit mentio.Referencing norms: Q122A4Obiectio2, assert-hd68fe9a8d18d576be64c74a47f6be529db2e5f952a0387e70389d6f3d3b6d4bf
section/122-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6dcddf3c9fc90ff075892258a0e7c68cf5ca5388cdb39d9f328cbde15e24bf1dLA
Praeterea, quicumque transgreditur praeceptum Decalogi, peccat. Sed in veteri lege aliqui transgredientes observantiam sabbati non peccabant, sicut circumcidentes pueros octava die, et sacerdotes in templo sabbatis operantes. Et Elias, cum quadraginta diebus pervenisset ad montem Dei Horeb, consequens est quod in sabbato itineraverit. Similiter etiam sacerdotes, dum circumferrent septem diebus arcam domini, ut legitur Iosue VI, intelliguntur eam die sabbati circumtulisse. Dicitur etiam Luc. XIII, nonne unusquisque vestrum solvit bovem suum aut asinum et ducit adaquare? Ergo inconvenienter ponitur inter praecepta Decalogi.Referencing norms: Q122A4Obiectio3, assert-h7c16baad6aca8d47f3b5d9ac1528f0f3f5b2eacaf9c09eff3ab213d62772d1b6, assert-hd580d610738ebdef9dad9c2bd7729f5a3defac7b31110392e6640a3792fda426
section/122-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:80bfe837036cbc5a567b032c8aef72b0286cd0e4119316b65edd9b6196b9deafLA
Praeterea, praecepta Decalogi sunt etiam in nova lege observanda. Sed in nova lege non servatur hoc praeceptum, nec quantum ad diem sabbati, nec quantum ad diem dominicam, in qua et cibi coquuntur, et itinerantur et piscantur homines, et alia multa huiusmodi faciunt. Ergo inconvenienter traditur praeceptum de observantia sabbati.Referencing norms: Q122A4Obiectio4, assert-h019d216fb8900a9c8d997a6ff221c0954ac85b426e537d344f160b90d1d72459, assert-h3fc3a73581e7133d798301477ab5fa6689ddeece9140bc7e250d2a8ac3bdf1e9
section/122-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a1f985a49b8a0a96738e11b2680741de79cc9d8c170823529eed1e18fae15fadLA
Respondeo dicendum quod, remotis impedimentis verae religionis per primum et secundum praeceptum Decalogi, ut supra dictum est, consequens fuit ut tertium praeceptum poneretur, per quod homines in vera religione fundarentur. Ad religionem autem pertinet cultum Deo exhibere. Sicut autem in Scriptura divina traduntur nobis sub aliquibus corporalium rerum similitudinibus, ita cultus exterior Deo exhibetur per aliquod sensibile signum. Et quia ad interiorem cultum, qui consistit in oratione et devotione, magis inducitur homo ex interiori spiritus sancti instinctu, praeceptum legis dandum fuit de exteriori cultu secundum aliquod sensibile signum. Et quia praecepta Decalogi sunt quasi quaedam prima et communia legis principia, ideo in tertio praecepto Decalogi praecipitur exterior Dei cultus sub signo communis beneficii quod pertinet ad omnes, scilicet ad repraesentandum opus creationis mundi, a quo requievisse dicitur Deus septimo die, in cuius signum, dies septima mandatur sanctificanda, idest deputanda ad vacandum Deo. Et ideo Exod. XX, praemisso praecepto de sanctificatione sabbati, assignatur ratio, quia sex diebus fecit Deus caelum et terram, et in die septimo requievit.Referencing norms: Q122A4Respondeo, assert-h9a180294c96384af95131079c8ad34c479e00a3d00d021ff30df4fa2887b0eb3
section/122-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c9cb2b3d9dd3164c33a03d61a80eb812d049031a5350fb9c9899b5e069b6e3d1LA
Sed in contrarium est Scripturae auctoritas.Referencing norms: assert-h786ca5dbaea774bbc2dc853e86e73c824115089c5619a666abad3dd3f0c0ca6e
section/122-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b4caa007ac5b9a51432677eb6e74c2db67388aa7a8e506471e23e9b86f43d3b4LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, pietas ordinatur ad reddendum debitum parentibus, quod communiter ad omnes pertinet. Et ideo inter praecepta Decalogi, quae sunt communia, magis debet poni aliquid pertinens ad pietatem quam ad alias partes iustitiae, quae respiciunt aliquod debitum speciale.Referencing norms: Q122A5Ad1, assert-h03032b811d4198c2218d92109814bf3c8d98d2a194651ba6d31d6da9c7813e3c
section/122-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e14a4725ea442770df87552e96b7a7d3ad440d66c38e0564b7c976fc47c063b5LA
Ad secundum dicendum quod per prius debetur aliquid parentibus quam patriae et consanguineis, quia per hoc quod sumus a parentibus nati, pertinent ad nos et consanguinei et patria. Et ideo, cum praecepta Decalogi sint prima praecepta legis, magis per ea ordinatur homo ad parentes quam ad patriam vel ad alios consanguineos. Nihilominus tamen in hoc praecepto, quod est de honoratione parentum, intelligitur mandari quidquid pertinet ad reddendum debitum cuicumque personae, sicut secundarium includitur in principali.Referencing norms: Q122A5Ad2, assert-h30389ff71a60dcabef21ed58badcc7716ed598857fdb90c348ca32571e1078f4
section/122-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e361c2b07accfc2bcebb1e30cd4c99e5424bf4c04e35b903b832bfd1970a635LA
Ad tertium dicendum quod parentibus inquantum huiusmodi, debetur reverentiae honor. Sed sustentatio et alia debentur eis ratione alicuius accidentis, puta inquantum sunt indigentes, vel secundum aliquid huiusmodi, ut supra dictum est. Et quia quod est per se prius est eo quod est per accidens, ideo inter prima praecepta legis, quae sunt praecepta Decalogi, specialiter praecipitur honoratio parentum. In qua tamen, sicut in quodam principali, intelligitur mandari et sustentatio et quidquid aliud debetur parentibus.Referencing norms: Q122A5Ad3, assert-h94b4d151abb636e8f94e77bb1b9e3cdcdfabf0054b45e35096f3cec9e65eee7c
section/122-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe436ffdd56003f0c7d22f53a85a1f6078ac1aab40a23bee3ea030233d947e72LA
Ad quartum dicendum quod longaevitas promittitur honorantibus parentes non solum quantum ad futuram vitam, sed etiam quantum ad praesentem, secundum illud apostoli, I ad Tim. IV, pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae. Et hoc rationabiliter. Qui enim gratus est beneficio meretur secundum quandam congruentiam ut sibi beneficium conservetur, propter ingratitudinem autem meretur aliquis beneficium perdere. Beneficium autem vitae corporalis, post Deum, a parentibus habemus. Et ideo ille qui honorat parentes, quasi beneficio gratus, meretur vitae conservationem, qui autem non honorat parentes, tanquam ingratus, meretur vita privari. Quia tamen praesentia bona vel mala non cadunt sub merito vel demerito nisi inquantum ordinantur ad futuram remunerationem, ut dictum est; ideo quandoque secundum occultam rationem divinorum iudiciorum, quae maxime futuram remunerationem respiciunt, ideo aliqui qui sunt pii in parentes citius vita privantur, alii vero qui sunt impii in parentes diutius vivunt.Referencing norms: Q122A5Ad4, assert-h69f1ee9df86b76512f9ed117e252e52ab17f515b24ff6dfe342bb1b3720f77e5
section/122-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cabd7815cdf43c4bdac83640cdeb20e3b791ae45fddcda328a8d192b8d19c39bLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter tradatur quartum praeceptum, de honoratione parentum. Hoc enim praeceptum pertinet ad pietatem. Sed sicut pietas est pars iustitiae, ita etiam observantia et gratia, et alia de quibus dictum est. Ergo videtur quod non debuit dari speciale praeceptum de pietate, cum de aliis non detur.Referencing norms: Q122A5Obiectio1, assert-h0d926190ad5646157e9ed3ce191203c66a3efa28af4bc38c76b39ad313cc4f87, assert-h992b5789353d498a53a861fc1a9cfbd9f0e9f00bc040f761cb5a284920fdb90b
section/122-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d9015acaa928e24a729ffd7ae44e47feb0c834ac9f1655427c5a36ff16fb184dLA
Praeterea, pietas non solum exhibet cultum parentibus, sed etiam patriae et aliis sanguine coniunctis et patriae benevolis, ut supra dictum est. Inconvenienter ergo in hoc quarto praecepto fit mentio solum de honoratione patris et matris.Referencing norms: Q122A5Obiectio2, assert-h3adabd5613d2eb8f32dd53d4b8f12e3f8040ba1bd56be3ab38025466b1b80857
section/122-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bfc2a46a68131c65ae4448007cdd59a4dc9b9a354db80de8042b0e5a87e5bdb3LA
Praeterea, parentibus non solum debetur honoris reverentia, sed etiam sustentatio. Ergo insufficienter sola parentum honoratio praecipitur.Referencing norms: Q122A5Obiectio3, assert-h9d186fab514ebc8fee36e181d75678ff8d1e5a083ee705b29b4413823b4cef42
section/122-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:517a5e0183b051c04cd8e6a9e4ac85955024d96131ac79f92bd7b1dd86b6dc80LA
Praeterea, contingit quandoque quod aliqui qui honorant parentes cito moriuntur, et e contrario qui parentes non honorant diu vivunt. Inconvenienter ergo additur huic praecepto haec promissio, ut sis longaevus super terram.Referencing norms: Q122A5Obiectio4, assert-hdd51bb81d30a47ebaa3525dacf409198b6a36ea25d088f72fe95d1b9aa97c8b5
section/122-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e9dddeda47e69676ec65cbdbd2b106b975d2dcc815fd2fc475a467e316ad1763LA
Respondeo dicendum quod praecepta Decalogi ordinantur ad dilectionem Dei et proximi. Inter proximos autem, maxime obligamur parentibus. Et ideo immediate post praecepta ordinantia nos in Deum, ponitur praeceptum ordinans nos ad parentes, qui sunt particulare principium nostri esse, sicut Deus est universale principium. Et sic est quaedam affinitas huius praecepti ad praecepta primae tabulae.Referencing norms: Q122A5Respondeo, assert-h6572b18d4ec803de33d117f6a6402439f088be99982a77b259cb86dd85dc90a2
section/122-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2742aaa702a2780c10cfe61fd8be5ddaa2e18974d8164486cd87455a6c3460f1LA
In contrarium est auctoritas sacrae Scripturae.Referencing norms: assert-hff6b71e9bfe73006621a3133321acc721aa09bdae37a8d14524ea6590f10312b
section/122-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:441d9a8d19295b1fef830bdf1c7e7e82a79517f669a5363e517afc497b46535aLA
Ad primum ergo dicendum quod communiter ad hoc obligatur homo ut nulli inferat nocumentum. Et ideo praecepta negativa, quibus prohibentur nocumenta quae possunt proximis inferri, tanquam communia, fuerunt ponenda inter praecepta Decalogi. Ea vero quae sunt proximis exhibenda, diversimode exhibentur diversis. Et ideo non fuerunt inter praecepta Decalogi ponenda de his affirmativa praecepta.Referencing norms: Q122A6Ad1, assert-h0f695da240f3df2b268dd8ec884a2e6f4b747a760f7b735e1667677051cb05c1
section/122-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e7d5261505a2248f6f54e8a6d476d95080f32710afc2802d10afa956b573eaeLA
Ad secundum dicendum quod omnia alia nocumenta quae proximis inferuntur, possunt ad ista reduci quae his praeceptis prohibentur tanquam ad quaedam communiora et principaliora. Nam omnia nocumenta quae in personam proximi inferuntur, intelliguntur prohiberi in homicidio, sicut in principaliori. Quae vero inferuntur in personam coniunctam, et maxime per modum libidinis, intelliguntur prohiberi simul cum adulterio. Quae vero pertinent ad damna in rebus illata, intelliguntur prohiberi simul cum furto. Quae autem pertinet ad locutionem, sicut detractiones, blasphemiae, et si qua huiusmodi, intelliguntur prohiberi falso testimonio, quod directius iustitiae contrariatur.Referencing norms: Q122A6Ad2, assert-h3dc025882acf0dc75be299af9ff5ee09cbd14c1b563ff7e6509155bc0d2266e8
section/122-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a6c6acef0234161517dca1b5577027598c29f5558d64b942ac0f6bb83cc446b3LA
Ad tertium dicendum quod per praecepta prohibitiva concupiscentiae non intelligitur prohiberi primus motus concupiscentiae, qui sistit infra limites sensualitatis. Sed prohibetur directe consensus voluntatis qui est in opus vel in delectationem.Referencing norms: Q122A6Ad3, assert-h75f23da1fe51d9914b79d5c2fc2494817c076c9c302042896a36346caa187e1e
section/122-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a7a8d6c149e91b2d7c9b1770ae051f06ace4aca3469d2bd6d1e3befdd2c8919eLA
Ad quartum dicendum quod homicidium secundum se non est concupiscibile, sed magis horribile, quia non habet de se rationem alicuius boni. Sed adulterium habet aliquam rationem boni, scilicet delectabilis. Furtum etiam habet rationem alicuius boni, scilicet utilis. Bonum autem de se habet rationem concupiscibilis. Et ideo fuit specialibus praeceptis prohibenda concupiscentia furti et adulterii, non autem concupiscentia homicidii.Referencing norms: Q122A6Ad4, assert-h05673ed373e6140621c86e8e5f6ab5137850bc78b3d38d4ade5f9569f5e62e1f
section/122-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b43331b69ac5dcbec6d3ca3392619b15ca550f5e0697505c0bcd394a8ffa7db1LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod alia sex praecepta Decalogi inconvenienter tradantur. Non enim sufficit ad salutem quod aliquis proximo suo non noceat, sed requiritur quod ei debitum reddat, secundum illud Rom. XIII, reddite omnibus debita. Sed in sex ultimis praeceptis solum prohibetur nocumentum proximo inferendum. Ergo inconvenienter praedicta praecepta traduntur.Referencing norms: Q122A6Obiectio1, assert-h41fce70070b169b50152e71f762ed09cbe75396744f89ea5f2f59ff5ff8cbb6c, assert-h89938d20256337d25e635dce47806dc481cc8294e53421ebd589a61ec8a11a8b
section/122-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fa45477ac1aaee83105c816ca7fa7b800cbb333f4f54434295e1edfb9afd9cfbLA
Praeterea, in praedictis praeceptis prohibentur homicidium, adulterium, furtum et falsum testimonium. Sed multa alia nocumenta possunt proximo inferri, ut patet ex his quae supra determinata sunt. Ergo videtur quod inconvenienter sint tradita huiusmodi praecepta.Referencing norms: Q122A6Obiectio2, assert-h3032690f4ce09a3b19247ea8812a3e6f60cd7b8fcb05e416485c88f201f65055, assert-h4a91d41ec0e5fc67fb9ad06fa2a1a55ba099f70c6c7ac5c3c5dd0b0f984dd860
section/122-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5a4a4d1336ca67c11394a31da25415ede17a087c02a03477101c1f449b20bd90LA
Praeterea, concupiscentia dupliciter accipi potest, uno modo, secundum quod est actus voluntatis, ut dicitur Sap. VI, concupiscentia sapientiae perducit ad regnum perpetuum; alio modo, secundum quod est actus sensualitatis, sicut dicitur Iac. IV, unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis quae militant in membris vestris? Sed per praeceptum Decalogi non prohibetur concupiscentia sensualitatis, quia secundum hoc, primi motus essent peccata mortalia, utpote contra praeceptum Decalogi existentes. Similiter etiam non prohibetur concupiscentia voluntatis, quia haec includitur in quolibet peccato. Inconvenienter ergo inter praecepta Decalogi ponuntur quaedam concupiscentiae prohibitiva.Referencing norms: Q122A6Obiectio3, assert-h0ac66ddc79df0082638648a2135ff870287b6b3eb4c9ef9b7b60a921283f5f2a, assert-h276add9b73d8cc792a0567200dc24ea2c6e7083b8ed67cadd065bea67811f227
section/122-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b2346deda913fa5811c30b11e50675c0ab899a00e451c13e1acd81ecc9b678efLA
Praeterea, homicidium est gravius peccatum quam adulterium vel furtum. Sed non ponitur aliquod praeceptum prohibitivum concupiscentiae homicidii. Ergo etiam inconvenienter ponuntur quaedam praecepta prohibitiva concupiscentiae furti et adulterii.Referencing norms: Q122A6Obiectio4, assert-h7f72fb005ae2e247997d2de6992d68ad82d8f9957bec7c8c173d132f5d514bfb, assert-he6bcb88ccecb4141b9190d1e1dd77ca909805b9d75f296510c8fea8a98100df6
section/122-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:afd8f3d284dd6e7529324260717da9954210d94518d0bf34440ada12d53bb101LA
Respondeo dicendum quod sicut per partes iustitiae debitum redditur aliquibus determinatis personis quibus homo ex aliqua speciali ratione obligatur, ita etiam per iustitiam proprie dictam aliquis debitum reddit communiter omnibus. Et ideo post tria praecepta pertinentia ad religionem, qua redditur debitum Deo et post quartum praeceptum, quod est pietatis, qua redditur parentibus debitum, in quo includitur omne debitum quod ex aliqua speciali ratione debetur; necesse fuit quod ponerentur consequenter alia praecepta pertinentia ad iustitiam proprie dictam, quae indifferenter omnibus debitum reddit.Referencing norms: Q122A6Respondeo, assert-h330ca3eec4b1fd045bed0b13b3db15afb4d84f383072b8a3ec8d3d089bd7e3f2
section/122-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:84e7de529b5c2b64d5f2c4bd3228847adecddc84d583ccb5c70a111aec8fd494LA
Sed in contrarium est auctoritas Scripturae.Referencing norms: assert-hf19d6d06f1c743663802161fad3e6c707f73688781abc436c78a881086a038bf
question/122/prooemium · paragraph
la · official · sha256:50261e2f5c04a2b0ef2879bf916d23d00f3fb38ef8eeeb4bdd5d7936d17bdc9eLA
Deinde considerandum est de praeceptis iustitiae. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum praecepta Decalogi sint praecepta iustitiae. Secundo, de primo praecepto Decalogi. Tertio, de secundo. Quarto, de tertio. Quinto, de quarto. Sexto, de aliis sex.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 57
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q57
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3057.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:dd878ec6f376172f3a293541c581a5d20d23db59532311cd5ba9dbb78c515041 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/57-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:26f5bb51e99519750bd0dc9d167249a8bf93ad473e8a5e7d43365ba8add56f3dLA
Ad primum ergo dicendum quod consuetum est quod nomina a sui prima impositione detorqueantur ad alia significanda, sicut nomen medicinae impositum est primo ad significandum remedium quod praestatur infirmo ad sanandum, deinde tractum est ad significandum artem qua hoc fit. Ita etiam hoc nomen ius primo impositum est ad significandum ipsam rem iustam; postmodum autem derivatum est ad artem qua cognoscitur quid sit iustum; et ulterius ad significandum locum in quo ius redditur, sicut dicitur aliquis comparere in iure; et ulterius dicitur etiam ius quod redditur ab eo ad cuius officium pertinet iustitiam facere, licet etiam id quod decernit sit iniquum.Referencing norms: Q57A1Ad1, assert-h7eef5a03ad0768a6447ee61cd069f4119678d6fce1f1eaedba9e9de26340d28a
section/57-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:768529a337c80a3b300c15487a0fe8d98353e778093f5b3c768d31e3d6a2389eLA
Ad secundum dicendum quod sicut eorum quae per artem exterius fiunt quaedam ratio in mente artificis praeexistit, quae dicitur regula artis; ita etiam illius operis iusti quod ratio determinat quaedam ratio praeexistit in mente, quasi quaedam prudentiae regula. Et hoc si in scriptum redigatur, vocatur lex, est enim lex, secundum Isidorum, constitutio scripta. Et ideo lex non est ipsum ius, proprie loquendo, sed aliqualis ratio iuris.Referencing norms: Q57A1Ad2, assert-he9dcf7e92eaf8d9af0632e338447a259dbb1f6fb8c46e930659b18db7881a75f
section/57-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:297dc430344ac2eaa31906d5b732d49d0158ce28eaa3af77c627378ceecff748LA
Ad tertium dicendum quod quia iustitia aequalitatem importat, Deo autem non possumus aequivalens recompensare, inde est quod iustum, secundum perfectam rationem, non possumus reddere Deo. Et propter hoc non dicitur proprie ius lex divina, sed fas, quia videlicet sufficit Deo ut impleamus quod possumus. Iustitia tamen ad hoc tendit ut homo, quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei subiiciens.Referencing norms: Q57A1Ad3, assert-he69125b0b692aee439b8df2731dddd3fcbe26df64e8ffeee4b03a70af1b02059
section/57-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2bd67e6d6b82e650015474a6ba29a0c6adc8b56cbca86fc15a0beb4103321997LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ius non sit obiectum iustitiae. Dicit enim celsus iurisconsultus quod ius est ars boni et aequi. Ars autem non est obiectum iustitiae, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiae.Referencing norms: Q57A1Obiectio1, assert-hfbe60efc39de023796643e61d95757237b0185f6bcc66dd85486010669c68a16
section/57-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e58071a68319f7a3ff9ca6368d20b102f9f4666fadcc682dd104aea9b49e2d3cLA
Praeterea, lex, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol., iuris est species. Lex autem non est obiectum iustitiae, sed magis prudentiae, unde et philosophus legispositivam partem prudentiae ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiae.Referencing norms: Q57A1Obiectio2, assert-h1bc38365876bf977e2c2f80ecc3fe60764774d1e2910dfce3b822ac533ff556e
section/57-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b887757d166691293c8a7bd83411dc4bd7d09c79508e9508c00ce37ae5404a2bLA
Praeterea, iustitia principaliter subiicit hominem Deo, dicit enim Augustinus, libro de moribus Eccles., quod iustitia est amor Deo tantum serviens, et ob hoc bene imperans ceteris, quae homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad divina, sed solum ad humana, dicit enim Isidorus, in libro Etymol., quod fas lex divina est, ius autem lex humana. Ergo ius non est obiectum iustitiae.Referencing norms: Q57A1Obiectio3, assert-h31b22fc5436d63f679554a3bb4e2030e9abb74c1dc9262c6296d5b268689f129, assert-hee1b79d7a95cacd122dd15c34340fb083c176d8f76900907606f58107885677b
section/57-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7e629e8cb16762a749ed3521e58cadc49e7df337881484b592c0df5344d0e670LA
Respondeo dicendum quod iustitiae proprium est inter alias virtutes ut ordinet hominem in his quae sunt ad alterum. Importat enim aequalitatem quandam, ut ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim vulgariter ea quae adaequantur iustari. Aequalitas autem ad alterum est. Aliae autem virtutes perficiunt hominem solum in his quae ei conveniunt secundum seipsum. Sic igitur illud quod est rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentem. Rectum vero quod est in opere iustitiae, etiam praeter comparationem ad agentem, constituitur per comparationem ad alium, illud enim in opere nostro dicitur esse iustum quod respondet secundum aliquam aequalitatem alteri, puta recompensatio mercedis debitae pro servitio impenso. Sic igitur iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiae, ad quod terminatur actio iustitiae, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed in aliis virtutibus non determinatur aliquid rectum nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et propter hoc specialiter iustitiae prae aliis virtutibus determinatur secundum se obiectum, quod vocatur iustum. Et hoc quidem est ius. Unde manifestum est quod ius est obiectum iustitiae.Referencing norms: Q57A1Respondeo, RightIsObjectOfJustice, assert-h82290e5753df453653237f3ff9d594f1222150a36891b2c027f8de182763f890
section/57-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:00b8aa74948b4cc90b31032864ada691d544fbdba680a7e99e5c65061157262fLA
Sed contra est quod Isidorus dicit, in eodem, quod ius dictum est quia est iustum. Sed iustum est obiectum iustitiae, dicit enim philosophus, in V Ethic., quod omnes talem habitum volunt dicere iustitiam a quo operativi iustorum sunt. Ergo ius est obiectum iustitiae.Referencing norms: assert-hdd1aaf7c1f9be992650bf6ae2257c66c2d14877afb360da1450fe93cca200079
section/57-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:21659119e5fa02a9e66b9d253de6de181be1bd78125dcaf91f9c9eda19fe4315LA
Ad primum ergo dicendum quod illud quod est naturale habenti naturam immutabilem, oportet quod sit semper et ubique tale. Natura autem hominis est mutabilis. Et ideo id quod naturale est homini potest aliquando deficere. Sicut naturalem aequalitatem habet ut deponenti depositum reddatur, et si ita esset quod natura humana semper esset recta, hoc esset semper servandum. Sed quia quandoque contingit quod voluntas hominis depravatur, est aliquis casus in quo depositum non est reddendum, ne homo perversam voluntatem habens male eo utatur, ut puta si furiosus vel hostis reipublicae arma deposita reposcat.Referencing norms: Q57A2Ad1, assert-ha5d25a4f6faba0bafcf4c2fde239030250f5cd3d5585d55f846459610c2de6ec
section/57-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:571be4ba8e5a89ed4ac23f62e57833cf8298fe872a84db7e9f7af2882a5aea95LA
Ad secundum dicendum quod voluntas humana ex communi condicto potest aliquid facere iustum in his quae secundum se non habent aliquam repugnantiam ad naturalem iustitiam. Et in his habet locum ius positivum. Unde philosophus dicit, in V Ethic., quod legale iustum est quod ex principio quidem nihil differt sic vel aliter, quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum, puta si statuatur quod liceat furari vel adulterium committere. Unde dicitur Isaiae X, vae qui condunt leges iniquas.Referencing norms: Q57A2Ad2, assert-h9fa8863914a6270b30959b6bd422615489a738f5acc9a0523936efcbfb61b2ee
section/57-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:552b9499c72c302a6849a3a28b6e2a3b77364eb14a71e42329f132728c972e10LA
Ad tertium dicendum quod ius divinum dicitur quod divinitus promulgatur. Et hoc quidem partim est de his quae sunt naturaliter iusta, sed tamen eorum iustitia homines latet, partim autem est de his quae fiunt iusta institutione divina. Unde etiam ius divinum per haec duo distingui potest, sicut et ius humanum. Sunt enim in lege divina quaedam praecepta quia bona, et prohibita quia mala, quaedam vero bona quia praecepta, et mala quia prohibita.Referencing norms: Q57A2Ad3, assert-he0d4b6863683184965222260d347a0b3c28b360171664b156463dd5cf9715c7e
section/57-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:101450547a04d9fbc7f22957044622af717cc601085ec4139344fb9725cc3168LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ius non convenienter dividatur in ius naturale et ius positivum. Illud enim quod est naturale est immutabile, et idem apud omnes. Non autem invenitur in rebus humanis aliquid tale, quia omnes regulae iuris humani in aliquibus casibus deficiunt, nec habent suam virtutem ubique. Ergo non est aliquod ius naturale.Referencing norms: Q57A2Obiectio1, assert-hb52d2b4fa74ad8e20be4a783582a78a0307394460f5dd18b8ea2dde8aca7a82e
section/57-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8a68948e44934e9dced0c82faf89f9a8b3dd9186ff43cc47e7e0803983a42832LA
Praeterea, illud dicitur esse positivum quod ex voluntate humana procedit. Sed non ideo aliquid est iustum quia a voluntate humana procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo, cum iustum sit idem quod ius, videtur quod nullum sit ius positivum.Referencing norms: Q57A2Obiectio2, assert-h739eac8b97bb120a2f2493e09798f6537a547a65dfc8a0fe77696cd9d45dac59, assert-h833245afc17062cbb75542b1f6772f0568429b1bc1a84821e60e1032a6699973
section/57-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:567340da0bbbc3d6bd7998b2deaac0dcfd5ada7bb8f38777f634bfe66b143d89LA
Praeterea, ius divinum non est ius naturale, cum excedat naturam humanam. Similiter etiam non est ius positivum, quia non innititur auctoritati humanae, sed auctoritati divinae. Ergo inconvenienter dividitur ius per naturale et positivum.Referencing norms: Q57A2Obiectio3, assert-h987d1666dda03f31c70a6b95bc20b155621198ad5487d2f0abe89df00e19b192
section/57-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ad75e629d1fc05be9c27285b5f867d5533ee4fcae026ea17263f9d900662898bLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ius, sive iustum, est aliquod opus adaequatum alteri secundum aliquem aequalitatis modum. Dupliciter autem potest alicui homini aliquid esse adaequatum. Uno quidem modo, ex ipsa natura rei, puta cum aliquis tantum dat ut tantundem recipiat. Et hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid est adaequatum vel commensuratum alteri ex condicto, sive ex communi placito, quando scilicet aliquis reputat se contentum si tantum accipiat. Quod quidem potest fieri dupliciter. Uno modo, per aliquod privatum condictum, sicut quod firmatur aliquo pacto inter privatas personas. Alio modo, ex condicto publico, puta cum totus populus consentit quod aliquid habeatur quasi adaequatum et commensuratum alteri; vel cum hoc ordinat princeps, qui curam populi habet et eius personam gerit. Et hoc dicitur ius positivum.Referencing norms: Q57A2Respondeo, assert-h69ffd55eba308213eefb4398dfe3d6d87a69b88388086541805e7dcde786fa58
section/57-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0a62b08bfa608c5071a6aedc3c338e76306af515f926ceb8c59b140a2e07280eLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod politici iusti hoc quidem naturale est, hoc autem legale, idest lege positum.Referencing norms: assert-h7cd6240c9bb83918eb0db48c8aba32e45910d31754512d3047b91ae7c478b312
section/57-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:253f149aba54909a724fb1dfac6d9f95f3f8fa55c4c42fb3bb7c7ba2ac27dabaLA
Et per hoc patet responsio ad primum.Referencing norms: Q57A3Ad1, assert-hae7c888ff8c35b776e9e29b688c34d0b71b26d85db55391e2977fdace84f69e7
section/57-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c54cddd750e097e6c2f98f4c1bd681f116d249361a9e27cf3ed6b7fc1617a3caLA
Ad secundum dicendum quod hunc hominem esse servum, absolute considerando, magis quam alium, non habet rationem naturalem, sed solum secundum aliquam utilitatem consequentem, inquantum utile est huic quod regatur a sapientiori, et illi quod ab hoc iuvetur, ut dicitur in I Polit. Et ideo servitus pertinens ad ius gentium est naturalis secundo modo, sed non primo.Referencing norms: Q57A3Ad2, assert-h5fdd7699868c94b796ee1c0d0d6a65533c47d07130c6b3258bb80e5a301b8191
section/57-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0bd34180471de88e6d29a72f393a45e5b8b2243d8d407213c10a9b2fc42ff65cLA
Ad tertium dicendum quod quia ea quae sunt iuris gentium naturalis ratio dictat, puta ex propinquo habentia aequitatem; inde est quod non indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio ea instituit, ut dictum est in auctoritate inducta.Referencing norms: Q57A3Ad3, assert-h8556bb7d0836851ccc3a7c7cd7d4f1dcea82b9b38938db55812abb40e5398526
section/57-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:531ccc08fb29608f456942f200d5e19d6cbc8b902e7cb472e86771b9df62d873LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ius gentium sit idem cum iure naturali. Non enim omnes homines conveniunt nisi in eo quod est eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines conveniunt, dicit enim iurisconsultus quod ius gentium est quo gentes humanae utuntur. Ergo ius gentium est ius naturale.Referencing norms: Q57A3Obiectio1, assert-h0dee33cf165660a087a97508f06896a02f1609861ebd14d83b566160ea9a8ab9, assert-h79c296bbc98445d4b034da61864e5ac03a83a668b8e9ac045c613a0e25d335dc
section/57-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4901cdf7a6c27af9cace697f451d41b2d22a0d503a6a4eb24dad55414dda30bfLA
Praeterea, servitus inter homines est naturalis, quidam enim sunt naturaliter servi, ut philosophus probat, in I Polit. Sed servitutes pertinent ad ius gentium, ut Isidorus dicit. Ergo ius gentium est ius naturale.Referencing norms: Q57A3Obiectio2, assert-h76655d4a93708a6a9065677b940e518c0db1d717af905a5c450fff46172fecef, assert-hc91edf11df0eb441e2e94ee3979cdfb108664ca76d58f40b06bd7fd1be2cc3f2
section/57-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3cf601250c88689d870d721da2325c6cc8afdf6e21d4738e104f92dad679d788LA
Praeterea, ius, ut dictum est, dividitur per ius naturale et positivum. Sed ius gentium non est ius positivum, non enim omnes gentes unquam convenerunt ut ex communi condicto aliquid statuerent. Ergo ius gentium est ius naturale.Referencing norms: Q57A3Obiectio3, assert-h1366875b1da86f75926eef02fff0fd4c098dc402a0620e4869482e1ce7a99c8c, assert-h5aef84a7e244cd480f0f30163c552a60e1ef288c7eb99aedc8850d2335ecefa7
section/57-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:24e958175e52912d1e9170c9fcfb05934a32f616be4a46830e16f951c2276a01LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ius sive iustum naturale est quod ex sui natura est adaequatum vel commensuratum alteri. Hoc autem potest contingere dupliciter. Uno modo, secundum absolutam sui considerationem, sicut masculus ex sui ratione habet commensurationem ad feminam ut ex ea generet, et parens ad filium ut eum nutriat. Alio modo aliquid est naturaliter alteri commensuratum non secundum absolutam sui rationem, sed secundum aliquid quod ex ipso consequitur, puta proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolute, non habet unde magis sit huius quam illius, sed si consideretur quantum ad opportunitatem colendi et ad pacificum usum agri, secundum hoc habet quandam commensurationem ad hoc quod sit unius et non alterius, ut patet per philosophum, in II Polit. Absolute autem apprehendere aliquid non solum convenit homini, sed etiam aliis animalibus. Et ideo ius quod dicitur naturale secundum primum modum, commune est nobis et aliis animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius gentium, ut iurisconsultus dicit, quia illud omnibus animalibus, hoc solum hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid comparando ad id quod ex ipso sequitur, est proprium rationis. Et ideo hoc quidem est naturale homini secundum rationem naturalem, quae hoc dictat. Et ideo dicit Gaius iurisconsultus, quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes gentes custoditur, vocaturque ius gentium.Referencing norms: Q57A3Respondeo, assert-hfd3f971ab7ed05af0ad1007f6af567625b5e9f2818c6454f17e0cd8a8f16990c
section/57-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a5c9367213bdb4465227bb9f869b553775b2f82ab4f3172c2431a3515da52552LA
Sed contra est quod Isidorus dicit, quod ius aut naturale est, aut civile, aut gentium. Et ita ius gentium distinguitur a iure naturali.Referencing norms: assert-h4e6d841c9d3fc44de57507e84df90f7907142c7a2df58fe1c68b7c850c2ae360
section/57-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b61bfba9fc05c1d8613c5d812cf15db2297613e0da7e4450f1940873087e5852LA
Ad primum ergo dicendum quod ad iustitiam pertinet reddere ius suum unicuique, supposita tamen diversitate unius ad alterum, si quis enim sibi det quod sibi debetur, non proprie vocatur hoc iustum. Et quia quod est filii est patris, et quod est servi est domini, ideo non est proprie iustitia patris ad filium, vel domini ad servum.Referencing norms: Q57A4Ad1, assert-h66f2cb0489d964662a5c8b159ada8ec3039e65c3adc86dffb587fcea8c105b7f
section/57-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0815053d93ad62cf33dd9b414dbca80534345da14b4fc7536ac432346f2217d3LA
Ad secundum dicendum quod filius, inquantum filius, est aliquid patris; et similiter servus, inquantum servus, est aliquid domini. Uterque tamen prout consideratur ut quidam homo, est aliquid secundum se subsistens ab aliis distinctum. Et ideo inquantum uterque est homo, aliquo modo ad eos est iustitia. Et propter hoc etiam aliquae leges dantur de his quae sunt patris ad filium, vel domini ad servum. Sed inquantum uterque est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi perfecta ratio iusti vel iuris.Referencing norms: Q57A4Ad2, assert-h13704f3c96c2dd578f16f4ea1fde4eb926e988af5ff8661aef43685016d891dd
section/57-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2fbcdff906657c376fbb542f542aa323ab156adbd1edaf3d146af64d40cf68b6LA
Ad tertium dicendum quod omnes aliae diversitates personarum quae sunt in civitate, habent immediatam relationem ad communitatem civitatis et ad principem ipsius. Et ideo ad eos est iustum secundum perfectam rationem iustitiae. Distinguitur tamen istud iustum secundum diversa officia. Unde et dicitur ius militare vel ius magistratuum aut sacerdotum, non propter defectum a simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum et dominativum, sed propter hoc quod unicuique conditioni personae secundum proprium officium aliquid proprium debetur.Referencing norms: Q57A4Ad3, assert-h3e1188d4223166b1813455d9538d71784aca625a26fe9e06e78d37ac0b00f6f9
section/57-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:341b4bb53f18185c590e3ac4d07c734f692a4f13d7fb8199f0c1cfe8b2cfdd79LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non debeat specialiter distingui ius paternum et dominativum. Ad iustitiam enim pertinet reddere unicuique quod suum est; ut dicit Ambrosius, in I de officiis. Sed ius est obiectum iustitiae, sicut dictum est. Ergo ius ad unumquemque aequaliter pertinet. Et sic non debet distingui specialiter ius patris et domini.Referencing norms: Q57A4Obiectio1, assert-h4d612e4370b134782eaefcc4e4d03dd436ef16e283ff26aedb5c130253eb953b, assert-h652267497bc307cd47ac2b65c606537719891ddcb758fd9f4f6003ea56afad68
section/57-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:279fa63cca2f6ead0dce5580b1d66efe52c8dfc95a82127f0e0c5621c2afb6d3LA
Praeterea, ratio iusti est lex, ut dictum est. Sed lex respicit commune bonum civitatis et regni, ut supra habitum est, non autem respicit bonum privatum unius personae, aut etiam unius familiae. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominativum vel paternum, cum dominus et pater pertineant ad domum, ut dicitur in I Polit.Referencing norms: Q57A4Obiectio2, assert-h7bc24064eff339c5ee8c2bdf3168fd11039a16945904d64ebf22ef36ee1b0fb3, assert-hf30bd180c14e1be3ce89a4190930c1a0379275d8a17d688b059fdae1e5376335
section/57-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:554f9f3e1db92eb96d2a0acb57c08021341c999f2f6349f13be9bd641dcb2288LA
Praeterea, multae aliae sunt differentiae graduum in hominibus, ut puta quod quidam sunt milites, quidam sacerdotes, quidam principes. Ergo ad eos debet aliquod speciale iustum determinari.Referencing norms: Q57A4Obiectio3, assert-hb59e58357f167c0dded21e2cb08ec1d7e922517e5f52237adc3b803790419469
section/57-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:34017b19ff11c0d0414c97b536bff94df52bc555b69b91e6f0da6f0727ab9ca9LA
Respondeo dicendum quod ius, sive iustum dicitur per commensurationem ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Uno modo, quod simpliciter est alterum, sicut quod est omnino distinctum, sicut apparet in duobus hominibus quorum unus non est sub altero, sed ambo sunt sub uno principe civitatis. Et inter tales, secundum philosophum, in V Ethic., est simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum non simpliciter, sed quasi aliquid eius existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris, quia quodammodo est pars eius, ut dicitur in VIII Ethic.; et servus est aliquid domini, quia est instrumentum eius, ut dicitur in I Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio sicut ad simpliciter alterum, et propter hoc non est ibi simpliciter iustum, sed quoddam iustum, scilicet paternum. Et eadem ratione nec inter dominum et servum, sed est inter eos dominativum iustum. Uxor autem, quamvis sit aliquid viri, quia comparatur ad eam sicut ad proprium corpus, ut patet per apostolum, ad Ephes. V; tamen magis distinguitur a viro quam filius a patre vel servus a domino, assumitur enim in quandam socialem vitam matrimonii. Et ideo, ut philosophus dicit, inter virum et uxorem plus est de ratione iusti quam inter patrem et filium, vel dominum et servum. Quia tamen vir et uxor habent immediatam relationem ad domesticam communitatem, ut patet in I Polit.; ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis iustum oeconomicum.Referencing norms: Q57A4Respondeo, assert-hdf06e493acc9ff03e07c38619526b428f69ec0be787ce4aeac903c68056cbffb
section/57-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:df5c78b5f7f0d00f6182a8926728a85e8573e871ec39b8ea459873710264bf11LA
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., specialiter a iusto politico distinguit dominativum et paternum, et alia huiusmodi.Referencing norms: assert-hfd7832f19c5c44e05411f9ed01bf970c8e75ffac12dbcfef73d2c79645174e69
question/57/prooemium · paragraph
la · official · sha256:84c96c0ece377f2b617a93bcc7b79f87bc396b2e6c3486a5595f5b8b80cfa2c5LA
Consequenter post prudentiam considerandum est de iustitia. Circa quam quadruplex consideratio occurrit, prima est de iustitia; secunda, de partibus eius; tertia, de dono ad hoc pertinente; quarta, de praeceptis ad iustitiam pertinentibus. Circa iustitiam vero consideranda sunt quatuor, primo quidem, de iure; secundo, de ipsa iustitia; tertio, de iniustitia; quarto, de iudicio. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum ius sit obiectum iustitiae. Secundo, utrum ius convenienter dividatur in ius naturale et positivum. Tertio, utrum ius gentium sit ius naturale. Quarto, utrum ius dominativum et paternum debeat specialiter distingui.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 58
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q58
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3057.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:b062ff5afb5414d7f4c3a41eacbfaed66d4ce7bfdc01cdf9064ad778090a1a29 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 105
section/58-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:795ffab269604f50c33cb6a41a329c0304e5133b88bbdd37c52ae4f69e16b3a6LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc medium rei est etiam medium rationis. Et ideo in iustitia salvatur ratio virtutis moralis.Referencing norms: Q58A10Ad1, assert-hd3eed32607442ce8fa7e03b6632edd1efafb2c066219f009f7ff9a0e85e0829c
section/58-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bf7d3a1275ae9a1d2577909789c7b7b5faaaa1a1238b708abf368f1942c9ebdcLA
Ad secundum dicendum quod bonum simpliciter dupliciter dicitur. Uno modo, quod est omnibus modis bonum, sicut virtutes sunt bonae. Et sic in his quae sunt bona simpliciter non est accipere medium et extrema. Alio modo dicitur aliquid simpliciter bonum quia est absolute bonum, scilicet secundum suam naturam consideratum, quamvis per abusum possit fieri malum, sicut patet de divitiis et honoribus. Et in talibus potest accipi superfluum, diminutum et medium quantum ad homines, qui possunt eis uti vel bene vel male. Ei sic circa simpliciter bona dicitur esse iustitia.Referencing norms: Q58A10Ad2, assert-h72c07df57cbba2b8f07431e8f01ab3ff333076f358d36383f14a6fa1ffbbde0e
section/58-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e2c3bf0b9dd1d5c5941d929bb685e64d708f62892e4e4c4f3e728a4ec11f8266LA
Ad tertium dicendum quod iniuria illata aliam proportionem habet ad principem, et aliam ad personam privatam. Et ideo oportet aliter adaequare utramque iniuriam per vindictam. Quod pertinet ad diversitatem rei, et non solum ad diversitatem rationis.Referencing norms: Q58A10Ad3, assert-h559d018d42f729d6ad00bdbad39f8176e879ed1e35ba58e5a68bfa2d3d913c8e
section/58-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0a7d818037736f60439a59b8bd29bb86282f613cf1ebfe9ad710d29e15a176fdLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod medium iustitiae non sit medium rei. Ratio enim generis salvatur in omnibus speciebus. Sed virtus moralis in II Ethic. definitur esse habitus electivus in medietate existens determinata ratione quoad nos. Ergo et in iustitia est medium rationis, et non rei.Referencing norms: Q58A10Obiectio1, assert-h47e075e95d4814e52964bff5d1baab8776e221c0e662d952c0598462c90b02b0, assert-hd0162516c8026c198e1e80a04d01ebd5134034b4c0858dbd6a41919c9d195e13
section/58-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:849fe7c0fca542840f6ceb719cfe8c9d1409848b78f4506f2e59ced6003a86f8LA
Praeterea, in his quae simpliciter sunt bona non est accipere superfluum et diminutum, et per consequens nec medium, sicut patet de virtutibus, ut dicitur in II Ethic. Sed iustitia est circa simpliciter bona, ut dicitur in V Ethic. Ergo in iustitia non est medium rei.Referencing norms: Q58A10Obiectio2, assert-h4033214dd45b3889c3744849700a7f709fe921dd6b3d8d7a0cd1067c5aed6d9e, assert-h6d85ba271563eabd7b5f6f69bb7b17198b6351c88cef0d0cbab3e5e706a5e4df
section/58-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5371ec644c66876a10c330a300decec6e77ee40d83f51cd2e4a785f898274035LA
Praeterea, in aliis virtutibus ideo dicitur esse medium rationis et non rei, quia diversimode accipitur per comparationem ad diversas personas, quia quod uni est multum, alteri est parum, ut dicitur in II Ethic. Sed hoc etiam observatur in iustitia, non enim eadem poena punitur qui percutit principem, et qui percutit privatam personam. Ergo etiam iustitia non habet medium rei, sed medium rationis.Referencing norms: Q58A10Obiectio3, assert-ha6730a70b94ecb1b87afbe48a5f7ef5e06f3f1ae477902a911518b88cf9f7776, assert-hff9f038fd4e77243a850de25c18ed551ef7f7b220cb2e8216c6ec1caee593aa4
section/58-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:117274bb3a81fcd798ce34c97382f9c2a93cebcf0ecc6e633039a07e12fc2f12LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, aliae virtutes morales consistunt principaliter circa passiones, quarum rectificatio non attenditur nisi secundum comparationem ad ipsum hominem cuius sunt passiones, secundum scilicet quod irascitur et concupiscit prout debet secundum diversas circumstantias. Et ideo medium talium virtutum non accipitur secundum proportionem unius rei ad alteram, sed solum secundum comparationem ad ipsum virtuosum. Et propter hoc in ipsis est medium solum secundum rationem quoad nos. Sed materia iustitiae est exterior operatio secundum quod ipsa, vel res cuius est usus, debitam proportionem habet ad aliam personam. Et ideo medium iustitiae consistit in quadam proportionis aequalitate rei exterioris ad personam exteriorem. Aequale autem est realiter medium inter maius et minus, ut dicitur in X Metaphys. Unde iustitia habet medium rei.Referencing norms: Q58A10Respondeo, assert-h74437a5b9bb9c4ca2b8a06000ff7f30efdd1ceaa0c8b6bb40817ebe23480fd1a
section/58-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:22230e8ddd47c844227a132039919397ea935c2dbdb5fe5d20daec85ef5d4d30LA
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., assignat medium iustitiae secundum proportionalitatem arithmeticam, quod est medium rei.Referencing norms: assert-h4374d9d3a621866a5858dc7c7223f3ab7a2347e2eb891358db942453b445edd0
section/58-11/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:acf10e970638c94200bf834979a8ccd023a46f38a6d072caf39ab844a012f369LA
Ad primum ergo dicendum quod iustitiae, cum sit virtus cardinalis, quaedam aliae virtutes secundariae adiunguntur, sicut misericordia, liberalitas et aliae huiusmodi virtutes, ut infra patebit. Et ideo subvenire miseris, quod pertinet ad misericordiam sive pietatem, et liberaliter benefacere, quod pertinet ad liberalitatem, per quandam reductionem attribuitur iustitiae, sicut principali virtuti.Referencing norms: Q58A11Ad1, assert-hf77e1c4245ef37a1cfc212739b9bc0eda60f6a9b28a67b0829d6c302935d6e84
section/58-11/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f78f1eb003645d7bdfee0cb33341425e9c9eb86574a12ee628b85c83badaf8f6LA
Et per hoc patet responsio ad secundum.Referencing norms: Q58A11Ad2, assert-h237207357c8e2f4ae64102c36e0972527be921da4dbc94a82bec9550e3997552
section/58-11/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d61e08b0878c49c3421deeb3ddc30436be7e283bf6b1601de42d2ed8c67d84c7LA
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V Ethic., omne superfluum in his quae ad iustitiam pertinent lucrum, extenso nomine, vocatur, sicut et omne quod minus est vocatur damnum. Et hoc ideo, quia iustitia prius est exercita, et communius exercetur in voluntariis commutationibus rerum, puta emptione et venditione, in quibus proprie haec nomina dicuntur; et exinde derivantur haec nomina ad omnia circa quae potest esse iustitia. Et eadem ratio est de hoc quod est reddere unicuique quod suum est.Referencing norms: Q58A11Ad3, assert-h7c6466e4f54df8347661118063edc8eb7b17bcd7a662d2c31daab9947d3401c3
section/58-11/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ee30d09b782f3a2af354f417673702e62f19ddfdabc37a4b626116ac986427f7LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod actus iustitiae non sit reddere unicuique quod suum est. Augustinus enim, XIV de Trin., attribuit iustitiae subvenire miseris. Sed in subveniendo miseris non tribuimus eis quae sunt eorum, sed magis quae sunt nostra. Ergo iustitiae actus non est tribuere unicuique quod suum est.Referencing norms: Q58A11Obiectio1, assert-h89403d21ea762c95d83b290d522fa8cb04030ea8505d780a2b929bf0dc9389dc, assert-hca51916fd954a68c7127e937c75612612b4aed14ff71a69417a5e2857f046d71
section/58-11/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4942de338cc3bc8a3c774f4e9a620b0aac521105d165d30cd4f528d10e66a388LA
Praeterea, Tullius, in I de Offic., dicit quod beneficentia, quam benignitatem vel liberalitatem appellari licet, ad iustitiam pertinet. Sed liberalitatis est de proprio dare alicui, non de eo quod est eius. Ergo iustitiae actus non est reddere unicuique quod suum est.Referencing norms: Q58A11Obiectio2, assert-h317af139727f1c1faff0512356ecb3a685f2c72136ee21895ce8626ae45ce9d5, assert-h4ecc5ce2edde6b7418d33c708fcc4a39b6ea5d3a455175e61ac174fb78a1fe4a
section/58-11/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:282c51208c8a5728d115bf9f7dadb7a1292a86558d3972a1d2fd83b58d66fe6bLA
Praeterea, ad iustitiam pertinet non solum res dispensare debito modo, sed etiam iniuriosas actiones cohibere, puta homicidia, adulteria et alia huiusmodi. Sed reddere quod suum est videtur solum ad dispensationem rerum pertinere. Ergo non sufficienter per hoc notificatur actus iustitiae quod dicitur actus eius esse reddere unicuique quod suum est.Referencing norms: Q58A11Obiectio3, assert-h3825f0ca5e0384abb6c94f630e7379691c1542bcd3c953382a94f79c482b26e3, assert-h3eae4121f91f238905ad36bcfd37c014861982a058070630d8e4338782d4ff72
section/58-11/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a5a6b02b7019a2d7ed868e392db707927ae452bdaab514a1e0a267fc937a79ecLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, materia iustitiae est operatio exterior secundum quod ipsa, vel res qua per eam utimur, proportionatur alteri personae, ad quam per iustitiam ordinamur. Hoc autem dicitur esse suum uniuscuiusque personae quod ei secundum proportionis aequalitatem debetur. Et ideo proprius actus iustitiae nihil est aliud quam reddere unicuique quod suum est.Referencing norms: Q58A11Respondeo, assert-hb619278b9de021804d2af40b7f2e8972d49b0b83774583049e626262db25f844
section/58-11/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:09fedf714f284e89d335365d23dab52081fd84eef72ab39ea7a2fe6e1703df5bLA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., iustitia est quae unicuique quod suum est tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit ut communem aequitatem custodiat.Referencing norms: assert-hf1274f7fd55a0799aa14aa6473c1c59fda6f9e1a979cb318e0ca8590ee84ce17
section/58-12/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d4c1c38a31628eed5dd246d8ad2faed11ef5f051191eb924af32d7b4c5de7ebLA
Ad primum ergo dicendum quod liberalitas, etsi de suo det, tamen hoc facit inquantum in hoc considerat propriae virtutis bonum. Iustitia autem dat alteri quod suum est quasi considerans bonum commune. Et praeterea iustitia observatur ad omnes, liberalitas autem ad omnes se extendere non potest. Et iterum liberalitas, quae de suo dat, supra iustitiam fundatur, per quam conservatur unicuique quod suum est.Referencing norms: Q58A12Ad1, assert-h4358e75b5e585860a0af8f0e8bf6a9ff64b46a0735c16d34843a6941fc79f68d
section/58-12/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:accc481422f7a2f6ae5000cc5e266c716f6877d319b90c425e5a41c5d6ad39d1LA
Ad secundum dicendum quod magnanimitas, inquantum supervenit iustitiae, auget eius bonitatem. Quae tamen sine iustitia nec virtutis rationem haberet.Referencing norms: Q58A12Ad2, assert-hb9f1c5dedd8316e4578bbe908fbf561a21355be958911a6cd4c9439ecf263918
section/58-12/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62c4b389d84b96f7f5d457224e9dc1287b4200a5fcbd99d5f0a03371d4269623LA
Ad tertium dicendum quod fortitudo consistit circa difficiliora, non tamen est circa meliora, cum sit solum in bello utilis, iustitia autem et in pace et in bello, sicut dictum est.Referencing norms: Q58A12Ad3, assert-hf3761b6f515eee2ccfa3fca207e30ca9e93765ec073b63bc86c56985f5e32309
section/58-12/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d48329d2ef266e53bde1e07414a2b7ffc23362a5ccd5682526ef29bfde819db1LA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod iustitia non praeemineat inter omnes virtutes morales. Ad iustitiam enim pertinet reddere alteri quod suum est. Ad liberalitatem autem pertinet de proprio dare, quod virtuosius est. Ergo liberalitas est maior virtus quam iustitia.Referencing norms: Q58A12Obiectio1, assert-h29dfcec3c857f44662fbf9ab0e4bd0155d54e74f70704eb9d6a90dd43bfee1f9
section/58-12/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aee271d24faf8efec3ac3d9a86fbc380b3ed8e1c595d59ff6d3959b2d733902cLA
Praeterea, nihil ornatur nisi per aliquid dignius se. Sed magnanimitas est ornamentum et iustitiae et omnium virtutum, ut dicitur in IV Ethic. Ergo magnanimitas est nobilior quam iustitia.Referencing norms: Q58A12Obiectio2, assert-h560f5ac4b4c16e5635e10d0f29ab3bbc0dc7af57217996d7890ab5a2eef85342, assert-h65ec17521098c6584302aa71333632f36503e973f68a0ee52145de8811f3948c
section/58-12/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:24da4d558aaf7c2d168c068d1ade0e935f2088fcb414e109f80b14958a5a0e6dLA
Praeterea, virtus est circa difficile et bonum, ut dicitur in II Ethic. Sed fortitudo est circa magis difficilia quam iustitia, idest circa pericula mortis, ut dicitur in III Ethic. Ergo fortitudo est nobilior iustitia.Referencing norms: Q58A12Obiectio3, assert-h07f8e853ff594e8ac8ad54d7b1d78e0e27841d1194ac7aba6fb87d8f4d410fef, assert-h3a66e9483e47853686ef6ff954bccc9c828481a81b00f98f4fb6c2c2540d8448
section/58-12/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ff4fc3e236e1cb05697237651519d75ffb68c5f813e4d9ce6428b4608b1d042LA
Respondeo dicendum quod si loquamur de iustitia legali, manifestum est quod ipsa est praeclarior inter omnes virtutes morales, inquantum bonum commune praeeminet bono singulari unius personae. Et secundum hoc philosophus, in V Ethic., dicit quod praeclarissima virtutum videtur esse iustitia, et neque est Hesperus neque Lucifer ita admirabilis. Sed etiam si loquamur de iustitia particulari, praecellit inter alias virtutes morales, duplici ratione. Quarum prima potest sumi ex parte subiecti, quia scilicet est in nobiliori parte animae, idest in appetitu rationali, scilicet voluntate; aliis virtutibus moralibus existentibus in appetitu sensitivo, ad quem pertinent passiones, quae sunt materia aliarum virtutum moralium. Secunda ratio sumitur ex parte obiecti. Nam aliae virtutes laudantur solum secundum bonum ipsius virtuosi. Iustitia autem laudatur secundum quod virtuosus ad alium bene se habet, et sic iustitia quodammodo est bonum alterius, ut dicitur in V Ethic. Et propter hoc philosophus dicit, in I Rhet., necesse est maximas esse virtutes eas quae sunt aliis honestissimae, siquidem est virtus potentia benefactiva. Propter hoc fortes et iustos maxime honorant, quoniam fortitudo est utilis aliis in bello, iustitia autem et in bello et in pace.Referencing norms: Q58A12Respondeo, assert-ha41785fdd7a40129442c874534abe43a0728470d50a0120e180e9e72e70b9277
section/58-12/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:24656d62c15a355629bab57ecf11f492c563e4d68bef86ef14e5dae73f610f26LA
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., in iustitia virtutis splendor est maximus, ex qua boni viri nominantur.Referencing norms: assert-h88a23732feed32b2485da9947172e0e3026904337300361a83242d669e66dd90
section/58-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f45742cb3f43a4c2b05eaea1ed36798ee7842ddafb975f44906579aba72d80a8LA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas hic nominat actum, non potentiam. Est autem consuetum quod apud auctores habitus per actus definiantur, sicut Augustinus dicit, super Ioan., quod fides est credere quod non vides.Referencing norms: Q58A1Ad1, assert-h5af6bb442a5ca0cfe5761190e6736f2f89131bc1136c9095d87293e281dc9549
section/58-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:313adac200f2bc1cb57383119307cad543abfbbe18721870df4ab83c08955db2LA
Ad secundum dicendum quod neque etiam iustitia est essentialiter rectitudo, sed causaliter tantum, est enim habitus secundum quem aliquis recte operatur et vult.Referencing norms: Q58A1Ad2, assert-h9ba57819d0b3a5f697156f1858261460a84b991a35a788e3daf5cde8586b4390
section/58-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1ff59e65078006ddd6ae818ac7835cfcf0bc77bf4ee3588fbd9e899e8036f465LA
Ad tertium dicendum quod voluntas potest dici perpetua dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius actus, qui perpetuo durat. Et sic solius Dei voluntas est perpetua. Alio modo, ex parte obiecti, quia scilicet aliquis vult perpetuo facere aliquid. Et hoc requiritur ad rationem iustitiae. Non enim sufficit ad rationem iustitiae quod aliquis velit ad horam in aliquo negotio servare iustitiam, quia vix invenitur aliquis qui velit in omnibus iniuste agere, sed requiritur quod homo habeat voluntatem perpetuo et in omnibus iustitiam conservandi.Referencing norms: Q58A1Ad3, assert-ha399fb09b974e724e65c690163ebdc3a1fbefa48f74f3de889d9ee4c3a6c02ce
section/58-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:780dbd70654655173c1fbf36299c7d29f2557e64079150ded264676235017e7cLA
Ad quartum dicendum quod quia perpetuum non accipitur secundum durationem perpetuam actus voluntatis, non superflue additur constans, ut sicut per hoc quod dicitur perpetua voluntas designatur quod aliquis gerat in proposito perpetuo iustitiam conservandi, ita etiam per hoc quod dicitur constans designatur quod in hoc proposito firmiter perseveret.Referencing norms: Q58A1Ad4, assert-h3b0073264e24a777165d3502fc2c6225bc64c37b23f74765717f02c115736bc6
section/58-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f6389368d1ac73addf2f3b7e0cf94dd06d7072cd6927dad549acc17ccb040a70LA
Ad quintum dicendum quod iudex reddit quod suum est per modum imperantis et dirigentis, quia iudex est iustum animatum, et princeps est custos iusti, ut dicitur in V Ethic. Sed subditi reddunt quod suum est unicuique per modum executionis.Referencing norms: Q58A1Ad5, assert-h2bae8375b130804575fd2a6a774e65170871c9b90124a00a0830d81aa41f3a1f
section/58-1/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce9521778ae572d406302ee576f0d33f70b981f1cafb1fbc089da099144ef55eLA
Ad sextum dicendum quod sicut in dilectione Dei includitur dilectio proximi, ut supra dictum est; ita etiam in hoc quod homo servit Deo includitur quod unicuique reddat quod debet.Referencing norms: Q58A1Ad6, assert-h02969cc8053c32343e2697c96eb67762f931dd9f8e385d64a7f68d3d001e24ce
section/58-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7da12347e937a17104fc8f9bac6c2880f48e475c407db2297422c7d14da9325fLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter definiatur a iurisperitis quod iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum unicuique tribuens. Iustitia enim, secundum philosophum, in V Ethic., est habitus a quo sunt aliqui operativi iustorum, et a quo operantur et volunt iusta. Sed voluntas nominat potentiam, vel etiam actum. Ergo inconvenienter iustitia dicitur esse voluntas.Referencing norms: Q58A1Obiectio1, assert-h50b2064ae4d20317c7daa11417fdd2d657e4d28629e1a252fe255b33e1e9e241, assert-hca1ebea07d3ba3b542cc2c614ddeb8182042b14510b6eec6abd56e7f1524dcfa
section/58-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2fc4baca1b67869ef696db02bd25beee3b169fca5fe7b601b817afba6878179bLA
Praeterea, rectitudo voluntatis non est voluntas, alioquin, si voluntas esset sua rectitudo, sequeretur quod nulla voluntas esset perversa. Sed secundum Anselmum, in libro de veritate, iustitia est rectitudo. Ergo iustitia non est voluntas.Referencing norms: Q58A1Obiectio2, assert-h01fd725fa769dc66b2f86422dc6e619060c21c772541387287eb98c3c15a3133, assert-hb2b34bcf93cd44a18c6a0b45c2367ffba27c76ac6341b0653766a0d531d3b056
section/58-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:170514236f0d64b71cacf9d69fbba6a66ca5bf01ad397b787d508701e5057b03LA
Praeterea, sola Dei voluntas est perpetua. Si ergo iustitia est perpetua voluntas, in solo Deo erit iustitia.Referencing norms: Q58A1Obiectio3, assert-h77aa1d4e604dd0a2d73cffcbf008f86daf46dd4093bd5caafa9061aae0f274b5
section/58-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:00161f9a707ecb9b9c9270a9ca3c33f267278638351be8c76e3ec070a047ac0fLA
Praeterea, omne perpetuum est constans, quia est immutabile. Superflue ergo utrumque ponitur in definitione iustitiae, et perpetuum et constans.Referencing norms: Q58A1Obiectio4, assert-h8f7860d5ce03517eccabe626919f71f8652bcd22c58fc3a3062607f6f7364e85
section/58-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1397a0f01384085fc2279dea3b94c830ede53a87da2cf23a94e1b7de5e727c8fLA
Praeterea, reddere ius unicuique pertinet ad principem. Si igitur iustitia sit ius suum unicuique tribuens, sequetur quod iustitia non sit nisi in principe. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q58A1Obiectio5, assert-h3181eea0a08dae666dc511ba3b98faef1965c5a50151cd75a0e189f2d29d3d04
section/58-1/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:abb27fbc9d912668ba4b95274cae7c53532bd97a786dc024ed3d4610dd2caf29LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles., quod iustitia est amor Deo tantum serviens. Non ergo reddit unicuique quod suum est.Referencing norms: Q58A1Obiectio6, assert-h96a064d2a9bb8f31b9dc590bf3e27feb4ee988324ae148bc35d7aba01c76b8cd
section/58-1/respondeo · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:1233414a61faad48f4c7561e8a974c45bc704199df4f67c083fc44c56e3149d1LA
Respondeo dicendum quod praedicta iustitiae definitio conveniens est, si recte intelligatur. Cum enim omnis virtus sit habitus qui est principium boni actus, necesse est quod virtus definiatur per actum bonum circa propriam materiam virtutis. Est autem iustitia circa ea quae ad alterum sunt sicut circa propriam materiam, ut infra patebit. Et ideo actus iustitiae per comparationem ad propriam materiam et obiectum tangitur cum dicitur, ius suum unicuique tribuens, quia, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., iustus dicitur quia ius custodit. Ad hoc autem quod aliquis actus circa quamcumque materiam sit virtuosus, requiritur quod sit voluntarius, et quod sit stabilis et firmus, quia philosophus dicit, in II Ethic., quod ad virtutis actum requiritur primo quidem quod operetur sciens, secundo autem quod eligens et propter debitum finem, tertio quod immobiliter operetur. Primum autem horum includitur in secundo, quia quod per ignorantiam agitur est involuntarium, ut dicitur in III Ethic. et ideo in definitione iustitiae primo ponitur voluntas, ad ostendendum quod actus iustitiae debet esse voluntarius. Additur autem de constantia et perpetuitate, ad designandum actus firmitatem. Et ideo praedicta definitio est completa definitio iustitiae, nisi quod actus ponitur pro habitu, qui per actum specificatur, habitus enim ad actum dicitur. Et si quis vellet in debitam formam definitionis reducere, posset sic dicere, quod iustitia est habitus secundum quem aliquis constanti et perpetua voluntate ius suum unicuique tribuit. Et quasi est eadem definitio cum ea quam philosophus ponit, in V Ethic., dicens quod iustitia est habitus secundum quem aliquis dicitur operativus secundum electionem iusti.Referencing norms: JusticeIsVirtue, Q58A1Respondeo, assert-hb02802ea998dc187c78d4de69f1d4f04a0a52d916de91d06c222503500bea816, assert-hee36564dc70b7cd13071bf8d7c11c34cd97a96826a0413edfb25a80834106ec8
section/58-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e295506d51c033f9f9f042b7280e14c825a0c1030b74d3303ddaf63e5bf8ee13LA
Ad primum ergo dicendum quod iustitia quae fit per fidem in nobis, est per quam iustificatur impius, quae quidem in ipsa debita ordinatione partium animae consistit, sicut supra dictum est, cum de iustificatione impii ageretur. Hoc autem pertinet ad iustitiam metaphorice dictam, quae potest inveniri etiam in aliquo solitariam vitam agente.Referencing norms: Q58A2Ad1, assert-heaebfbf0b72c109c47a661fefd4ed2bf4e9bea5977660855593a77df94a189b9
section/58-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f78f1eb003645d7bdfee0cb33341425e9c9eb86574a12ee628b85c83badaf8f6LA
Et per hoc patet responsio ad secundum.Referencing norms: Q58A2Ad2, assert-hb17a3d6045981edf127f6f2a108e31d3b99db9739fef9379aff085656dd72044
section/58-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a3aa9776f9527dd3c202d677c21a4557bbdb29ee25600cf910feed263042b728LA
Ad tertium dicendum quod iustitia Dei est ab aeterno secundum voluntatem et propositum aeternum, et in hoc praecipue iustitia consistit. Quamvis secundum effectum non sit ab aeterno, quia nihil est Deo coaeternum.Referencing norms: Q58A2Ad3, assert-h291cdc80c2b8be70ecc64b51e8d37a811bf970eb57c057db85fff079af1b6881
section/58-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f245cfc9ac86f247bfa816f9b8a415878f577bb255edf4a9e012e1d2c28cd7dLA
Ad quartum dicendum quod actiones quae sunt hominis ad seipsum sufficienter rectificantur rectificatis passionibus per alias virtutes morales. Sed actiones quae sunt ad alterum indigent speciali rectificatione, non solum per comparationem ad agentem, sed etiam per comparationem ad eum ad quem sunt. Et ideo circa eas est specialis virtus, quae est iustitia.Referencing norms: Q58A2Ad4, assert-h8b96c01ede23505212a1d7d48a4c55bd9592b3b129a88415123dc4b7ccea8328
section/58-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cf5f70b5b22105bb68bba15f193d0b9c75efd5bc8e6cade8430ae3600204aab0LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iustitia non semper sit ad alterum. Dicit enim apostolus, ad Rom. III, quod iustitia Dei est per fidem Iesu Christi. Sed fides non dicitur per comparationem unius hominis ad alterum. Ergo neque iustitia.Referencing norms: Q58A2Obiectio1, assert-h8295993404a24e44c23c89205808778faf0119e69b3c29f88c359c1b7a72f74b, assert-hc8bf4b713f4d9c14dd699f9b343705aa332afeb34604ab3025a4ee6e0f23c7c0
section/58-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e07edb906725c68a608cc2573e441c909a3779d52873d483ea1d1fd0420e5fa2LA
Praeterea, secundum Augustinum, in libro de moribus Eccles., ad iustitiam pertinet, ob hoc quod servit Deo, bene imperare ceteris, quae homini sunt subiecta. Sed appetitus sensitivus est homini subiectus, ut patet Gen. IV, ubi dicitur, subter te erit appetitus eius, scilicet peccati, et tu dominaberis illius. Ergo ad iustitiam pertinet dominari proprio appetitui. Et sic erit iustitia ad seipsum.Referencing norms: Q58A2Obiectio2, assert-h42bef65c378055967b0797927a63be7ec5682cf4f1b5e9ecbb37f24e04ea6b38, assert-hca5808196227fb51c3ba0108563f0feb05b6654e98205e482da398d189d864b2
section/58-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:27364f3fc5eaf4f13802d30734721816b588659749b4bf069c7e8725aad6caefLA
Praeterea, iustitia Dei est aeterna. Sed nihil aliud fuit Deo coaeternum. Ergo de ratione iustitiae non est quod sit ad alterum.Referencing norms: Q58A2Obiectio3, assert-h835b7b96bfe05e539f3e15bfa43a8f95e29e990a1de007b2fae645d72223820d, assert-h9e7c32a6759d691bf1cf108ec16e206af413cf9049066ec7cde23ee8550c7f88
section/58-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:758e47f794de263fea00f7154173aedf06a59da49351407f90a1e98c53fc0a2dLA
Praeterea, sicut operationes quae sunt ad alterum indigent rectificari, ita etiam operationes quae sunt ad seipsum. Sed per iustitiam rectificantur operationes, secundum illud Prov. XI, iustitia simplicis dirigit viam eius. Ergo iustitia non solum est circa ea quae sunt ad alterum, sed etiam circa ea quae sunt ad seipsum.Referencing norms: Q58A2Obiectio4, assert-h45fee0817a62edcb91c2c72b859f35f0b7bdb32250bc3c0c1910cdda460d1a65, assert-h6dc6c27a3af527ebda5ed6169bf8eeee21553f2335fdc780ee695ef7676ad9e6
section/58-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2abf6be5ea2c703a787eb40f6f6b209bb495c3283076c6fa5a030fd89fd5a3feLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum nomen iustitiae aequalitatem importet, ex sua ratione iustitia habet quod sit ad alterum, nihil enim est sibi aequale, sed alteri. Et quia ad iustitiam pertinet actus humanos rectificare, ut dictum est, necesse est quod alietas ista quam requirit iustitia, sit diversorum agere potentium. Actiones autem sunt suppositorum et totorum, non autem, proprie loquendo, partium et formarum, seu potentiarum, non enim proprie dicitur quod manus percutiat, sed homo per manum; neque proprie dicitur quod calor calefaciat, sed ignis per calorem. Secundum tamen similitudinem quandam haec dicuntur. Iustitia ergo proprie dicta requirit diversitatem suppositorum, et ideo non est nisi unius hominis ad alium. Sed secundum similitudinem accipiuntur in uno et eodem homine diversa principia actionum quasi diversa agentia, sicut ratio et irascibilis et concupiscibilis. Et ideo metaphorice in uno et eodem homine dicitur esse iustitia, secundum quod ratio imperat irascibili et concupiscibili, et secundum quod hae obediunt rationi, et universaliter secundum quod unicuique parti hominis attribuitur quod ei convenit. Unde philosophus, in V Ethic., hanc iustitiam appellat secundum metaphoram dictam.Referencing norms: Q58A2Respondeo, assert-h4877e25e2818046a8279a858d793efbdfb947889d3172e070dcb9b27a89b067e
section/58-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0e36a9f4017b7be704220cfbcc59d43cdbd97e27f1a9c8a7367837d83878a0b5LA
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., quod iustitiae ea ratio est qua societas hominum inter ipsos, et vitae communitas continetur. Sed hoc importat respectum ad alterum. Ergo iustitia est solum circa ea quae sunt ad alterum.Referencing norms: assert-hfe433ec41e38f19ab170f8c04fd357e1b73dc44375154829adc431bbea2fa27c
section/58-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:33c3a4533b1ab6bc23c65da3e7596cf2591267b62ad9e4f9394369b04ea0a47cLA
Ad primum ergo dicendum quod cum aliquis facit quod debet, non affert utilitatem lucri ei cui facit quod debet, sed solum abstinet a damno eius. Sibi tamen facit utilitatem, inquantum spontanea et prompta voluntate facit illud quod debet, quod est virtuose agere. Unde dicitur Sap. VIII quod sapientia Dei sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et virtutem; quibus in vita nihil est utilius hominibus, scilicet virtuosis.Referencing norms: Q58A3Ad1, assert-h1defb6c94e0f4a0b3f232c796a7554bf7a6c26c2ee31176ee55a18b4f7ce5190
section/58-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c7b5c6d52313ffd674b6444fee6e362a74690feb21c3d519ad88c16c2b782a24LA
Ad secundum dicendum quod duplex est necessitas. Una coactionis, et haec, quia repugnat voluntati, tollit rationem meriti. Alia autem est necessitas ex obligatione praecepti, sive ex necessitate finis, quando scilicet aliquis non potest consequi finem virtutis nisi hoc faciat. Et talis necessitas non excludit rationem meriti, inquantum aliquis hoc quod sic est necessarium voluntarie agit. Excludit tamen gloriam supererogationis, secundum illud I ad Cor. IX, si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit.Referencing norms: Q58A3Ad2, assert-h3df7940e1abc8b2963293db4a18450863c6b19b58e4a606f16d8ad5c56da7405
section/58-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3c7087aa66d9ac2321939fde7e6464ae17a3cb5a275b173e19d00071b56878afLA
Ad tertium dicendum quod iustitia non consistit circa exteriores res quantum ad facere, quod pertinet ad artem, sed quantum ad hoc quod utitur eis ad alterum.Referencing norms: Q58A3Ad3, assert-hb5e29999f90064d6827992ead1b427a3516ffe36d1b6fc56029071614fea74d7
section/58-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:bafbffb7949f6b5e3b0c30ecb03bf525f354b9155dce61c8fb4d0ecf590c5f25LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iustitia non sit virtus. Dicitur enim Luc. XVII, cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus. Sed non est inutile facere opus virtutis, dicit enim Ambrosius, in II de Offic., utilitatem non pecuniarii lucri aestimationem dicimus, sed acquisitionem pietatis. Ergo facere quod quis debet facere non est opus virtutis. Est autem opus iustitiae. Ergo iustitia non est virtus.Referencing norms: Q58A3Obiectio1, assert-h0177399a502aa9a5852e89652dd21d1cd1590a7cee8d9af5836840579dece1cb, assert-hed43459e66fbffb205c70573c1ac514c0ea4d6b32441b05057242dcd20150460, assert-hf71915be5227a41dfbe4b9598bc4a0af9e2d8b7cd833e0823338e5f9fc8ab3cb
section/58-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:49020a9bd2090fe06d66841f9cb2a638e53300dece05fd666dd2859c629795d0LA
Praeterea, quod fit ex necessitate non est meritorium. Sed reddere alicui quod suum est, quod pertinet ad iustitiam, est necessitatis. Ergo non est meritorium. Actibus autem virtutum meremur. Ergo iustitia non est virtus.Referencing norms: Q58A3Obiectio2, assert-h1e29e2184dda3a7a7a1cac3a744664bcb81b904d04f267c85bb49a048e19cfb6, assert-h8f1b44be5cf03ccda3232362a163be120eb3d7cd32c7f053f70e0d59dfae1be5, assert-ha36211cce0b564be8a18c8a1fde0e041274eb4bfd59aeec4207a0d15f15e0c11
section/58-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0d42db13931bb530b52ebcd44234aed0994ca91bb878b18858ca45b6503cfa6fLA
Praeterea, omnis virtus moralis est circa agibilia. Ea autem quae exterius constituuntur non sunt agibilia, sed factibilia, ut patet per philosophum, in IX Metaphys. Cum igitur ad iustitiam pertineat exterius facere aliquod opus secundum se iustum, videtur quod iustitia non sit virtus moralis.Referencing norms: Q58A3Obiectio3, assert-hec25b87b3e67568b8c5a7ae39921e78cb56c8799f44edc4e2a17e6700507e8d7
section/58-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d078a9df51233d04ebc395ee34be51dff2d1a8ae627314e7b8b8c75ebefdf7cLA
Respondeo dicendum quod virtus humana est quae bonum reddit actum humanum, et ipsum hominem bonum facit. Quod quidem convenit iustitiae. Actus enim hominis bonus redditur ex hoc quod attingit regulam rationis, secundum quam humani actus rectificantur. Unde cum iustitia operationes humanas rectificet, manifestum est quod opus hominis bonum reddit. Et ut Tullius dicit, in I de Offic., ex iustitia praecipue viri boni nominantur. Unde, sicut ibidem dicit, in ea virtutis splendor est maximus.Referencing norms: Q58A3Respondeo, assert-h39df1f165d67d1a92a80b8d9ba07b739b24693cdce605184538b9f5e220777e3
section/58-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3a4a9a87b98106cc6c417030bc0d3c82185b9ebdb6c2f0a0335ea58df651afebLA
Sed contra est quod Gregorius dicit, in II Moral., quod in quatuor virtutibus, scilicet temperantia, prudentia, fortitudine et iustitia, tota boni operis structura consurgit.Referencing norms: assert-h9b09616e4d587765305e2ad2230512bc4230976eaef4f3a1a68c8b033d2e0146
section/58-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:774f5ed7d9e6806445f3ab68e1135a79f322cb6db47f82719415a758a55df304LA
Ad primum ergo dicendum quod quia voluntas est appetitus rationalis, ideo rectitudo rationis, quae veritas dicitur, voluntati impressa, propter propinquitatem ad rationem, nomen retinet veritatis. Et inde est quod quandoque iustitia veritas vocatur.Referencing norms: Q58A4Ad1, assert-hc4f16b4c25718689b6d42bc23d3e170c95ac740eb6f4841eed457b6d26389626
section/58-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1afa4d99892a6808277c08ce8b3acca2d6e481a97aad745e8ce69aa2d253cd8aLA
Ad secundum dicendum quod voluntas fertur in suum obiectum consequenter ad apprehensionem rationis. Et ideo, quia ratio ordinat in alterum, voluntas potest velle aliquid in ordine ad alterum, quod pertinet ad iustitiam.Referencing norms: Q58A4Ad2, assert-hcc988eb440536239be0bf327002ce090944a084606f6872a2481e35e7549bd84
section/58-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3e6c3e8bdb26770829c30699201846b34de984b0dcecf2c59ca31c6b254fba7aLA
Ad tertium dicendum quod rationale per participationem non solum est irascibilis et concupiscibilis, sed omnino appetitivum, ut dicitur in I Ethic., quia omnis appetitus obedit rationi. Sub appetitivo autem comprehenditur voluntas. Et ideo voluntas potest esse subiectum virtutis moralis.Referencing norms: Q58A4Ad3, assert-hf996a185fd84f9b60c40156d1d1f4c80e93872eb347afb96073c21471615c474
section/58-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f9e6f355e8b9f606748e4622753525e801e68d8b209b9daff4bc4cf86c8bc4c8LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iustitia non sit in voluntate sicut in subiecto. Iustitia enim quandoque veritas dicitur. Sed veritas non est voluntatis, sed intellectus. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto.Referencing norms: Q58A4Obiectio1, assert-h56d45d1d1d43e9426bcaae89ac9cff5c36259f5aa4e1ad6f336fb2efa2f78c19, assert-hd3ebb329bb73507089950f38c959ce50e75bffac25a0e3bb142a8f1c13d2d9c2
section/58-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3ffce3568fd17ad36b4048436094d8286d2dd8fcded93bc8fe07dfe7b6ede5cdLA
Praeterea, iustitia est circa ea quae sunt ad alterum. Sed ordinare aliquid ad alterum est rationis. Iustitia ergo non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in ratione.Referencing norms: Q58A4Obiectio2, assert-h5e6a778c2d2715b8f74b01427d26a5e742634fd6b816443f366c1f3a38468fc3, assert-hd600e31196dda7818ea3aab5c0fe9b7c974489a9b49bef46dce13c299ed260fe
section/58-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:ba952c8e84128d49ef1bdebea55e19547d4c840cefb8e3e95a00f872fd8754c0LA
Praeterea, iustitia non est virtus intellectualis, cum non ordinetur ad cognitionem. Unde relinquitur quod sit virtus moralis. Sed subiectum virtutis moralis est rationale per participationem, quod est irascibilis et concupiscibilis, ut patet per philosophum, in I Ethic. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in irascibili et concupiscibili.Referencing norms: Q58A4Obiectio3, assert-h86dd98fd5e66fc6f6bdbeeb133bc14072369e231bc6bd2213cc26a2577bf0718, assert-hba2b27bc004f423c72a3cdab6635a17a40a67e18a0c0a6719bf96886b5a4d38e, assert-hd40893406089bc4828f009aff1a6aa74ff1a770d275311370fe7234a96604fa9
section/58-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:758b02d3cea4a37d46cc8ff507ef8f6882d3fb781cf3ca73a8bbae30a9ac80aeLA
Respondeo dicendum quod illa potentia est subiectum virtutis ad cuius potentiae actum rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitivum, non enim dicimur iusti ex hoc quod recte aliquid cognoscimus. Et ideo subiectum iustitiae non est intellectus vel ratio, quae est potentia cognoscitiva. Sed quia iusti dicimur in hoc quod aliquid recte agimus; proximum autem principium actus est vis appetitiva; necesse est quod iustitia sit in aliqua vi appetitiva sicut in subiecto. Est autem duplex appetitus, scilicet voluntas, quae est in ratione; et appetitus sensitivus consequens apprehensionem sensus, qui dividitur per irascibilem et concupiscibilem, ut in primo habitum est. Reddere autem unicuique quod suum est non potest procedere ex appetitu sensitivo, quia apprehensio sensitiva non se extendit ad hoc quod considerare possit proportionem unius ad alterum, sed hoc est proprium rationis. Unde iustitia non potest esse sicut in subiecto in irascibili vel concupiscibili, sed solum in voluntate. Et ideo philosophus definit iustitiam per actum voluntatis, ut ex supradictis patet.Referencing norms: Q58A4Respondeo, assert-he6dbadaf26548da6109f07fc5b8b5960c5e6180c4cfb1f218c3ec773ad779133
section/58-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:150813b8d4c54dfd165af4e78bcd946daa863e78895c467745f793ed51a5dff8LA
Sed contra est quod Anselmus dicit, quod iustitia est rectitudo voluntatis propter se servata.Referencing norms: assert-h54de19a1056fb6453c93a762b3d5c2bfb8c329127fb7e1acac21ec67b86f6f71
section/58-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b19c47325aaf411c3575670e9e27652efc94e2c4466a9ab4cc1a3c7c7a604f67LA
Ad primum ergo dicendum quod iustitia condividitur seu connumeratur aliis virtutibus non inquantum est generalis, sed inquantum est specialis virtus, ut infra dicetur.Referencing norms: Q58A5Ad1, assert-h44718d1810894189cf71f4ba372b1a08cb9120700c9f02297af129e79d666e5c
section/58-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:953ae5467f83da221fba14018179d47dc124f843cdb1f5d1a2732fb9ba7e395fLA
Ad secundum dicendum quod temperantia et fortitudo sunt in appetitu sensitivo, idest in concupiscibili et irascibili. Huiusmodi autem vires sunt appetitivae quorundam bonorum particularium, sicut et sensus est particularium cognoscitivus. Sed iustitia est sicut in subiecto in appetitu intellectivo, qui potest esse universalis boni, cuius intellectus est apprehensivus. Et ideo iustitia magis potest esse virtus generalis quam temperantia vel fortitudo.Referencing norms: Q58A5Ad2, assert-h1cb9b2fc88b6ca287a44558ceed5358a8c5f9f6bc310bfc3856395b1a7037396
section/58-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:643ea2c85c37810a2ccb0d22978ae1882bc3f8b347a52d8121576770ece41fadLA
Ad tertium dicendum quod illa quae sunt ad seipsum sunt ordinabilia ad alterum, praecipue quantum ad bonum commune. Unde et iustitia legalis, secundum quod ordinat ad bonum commune, potest dici virtus generalis; et eadem ratione iniustitia potest dici peccatum commune, unde dicitur I Ioan. III quod omne peccatum est iniquitas.Referencing norms: Q58A5Ad3, assert-h7e395cb7b554d9a06006d7356d0cd56539d2a4e233892cd8ae69adbbbc53786b
section/58-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6abf7443dc8239565da085cb857c044660dc7580b689651ec53dd1ba156e3609LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod iustitia non sit virtus generalis. Iustitia enim condividitur aliis virtutibus, ut patet Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et virtutem. Sed generale non condividitur seu connumeratur speciebus sub illo generali contentis. Ergo iustitia non est virtus generalis.Referencing norms: Q58A5Obiectio1, assert-h4d3c4c721ca087f92d5b8ab0127692205de5ae98be5930523673b2b1b94e2bc8, assert-hea35ca30e9e2a27424128cf59469bc181c24fc4ac12b4d728a0e6e4f84a22017
section/58-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d39bbeda53ef62c264dc7674e1f1a70788c261c6d371ff5150575e3beab369c1LA
Praeterea, sicut iustitia ponitur virtus cardinalis, ita etiam temperantia et fortitudo. Sed temperantia vel fortitudo non ponitur virtus generalis. Ergo neque iustitia debet aliquo modo poni virtus generalis.Referencing norms: Q58A5Obiectio2, assert-h0a029e0dd98ec2b00453628742fad805910a47f3c1b9b2e900531c82de712792, assert-h7720783efb0fde9eae02ac1377b07223f1a97f7073184b48c57f467006b016fc
section/58-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7d39e16f3f65ffaff45d34a954751455ed5f2044807b43c0e42b865a6bff42c1LA
Praeterea, iustitia est semper ad alterum, ut supra dictum est. Sed peccatum quod est in proximum non est peccatum generale, sed dividitur contra peccatum quo peccat homo contra seipsum. Ergo etiam neque iustitia est virtus generalis.Referencing norms: Q58A5Obiectio3, assert-had7fcc094cd3d93c5bd5c88b815735232bfa83f9e4e307995c8dc0b539700751, assert-he581f2d61ccd05659be6c51880d30a105ced4e5a5ce5020808551ae7ede28fe6
section/58-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bf3b1a1bc474e248f97721a597a0ec02f3dba533c50d4daaa5c3990e196b35e1LA
Respondeo dicendum quod iustitia, sicut dictum est, ordinat hominem in comparatione ad alium. Quod quidem potest esse dupliciter. Uno modo, ad alium singulariter consideratum. Alio modo, ad alium in communi, secundum scilicet quod ille qui servit alicui communitati servit omnibus hominibus qui sub communitate illa continentur. Ad utrumque igitur se potest habere iustitia secundum propriam rationem. Manifestum est autem quod omnes qui sub communitate aliqua continentur comparantur ad communitatem sicut partes ad totum. Pars autem id quod est totius est, unde et quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum totius. Secundum hoc igitur bonum cuiuslibet virtutis, sive ordinantis aliquem hominem ad seipsum sive ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod ordinat iustitia. Et secundum hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundum quod ordinat hominem ad bonum commune. Et quantum ad hoc iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, ut supra habitum est, inde est quod talis iustitia, praedicto modo generalis, dicitur iustitia legalis, quia scilicet per eam homo concordat legi ordinanti actus omnium virtutum in bonum commune.Referencing norms: Q58A5Respondeo, assert-h78376363c3bcf2049984a6c39bc167e9d657ef8148528d2fe4ea21ed9ae43965
section/58-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3a3473735129416576c005fdaed1529cf13ec9f24d0515f863895daca5e578d6LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia est omnis virtus.Referencing norms: assert-h4d07038559af58309fd1be6fd2530763218bf4f03ebf893afce371adf9b8f724
section/58-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e114a175a41e8213dadf48578a903b784f9ccfaf34b353744463e7b32875f1a9LA
Unde patet responsio ad primum et secundum.Referencing norms: Q58A6Ad1, assert-h54f45d7abf55b8941f7947a0507e080176ae344a88c13102f4afe01997d291de
section/58-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:0ccc349c6b4cf6b238be13abd1743a8882c1e3cf39a5b4d502f6a6665c743fb6LA
Ad tertium dicendum quod etiam illa ratio secundum hunc modum procedit de iustitia legali, secundum quod virtus imperata a iustitia legali iustitia legalis dicitur.Referencing norms: Q58A6Ad2, Q58A6Ad3, assert-h19a256ed17d591052f918353f169b78be27cfe909116a3fa9ae824543f4db376, assert-haae1a42a7f6d4ccb61fa83f7a49fde7139668370fc19ff5931a6a99b9b44116f
section/58-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a0c4f1daec9b55b3c5c8dc9f4ceca98d65c1eed74da08ea093c78442e6f48edfLA
Ad quartum dicendum quod quaelibet virtus secundum propriam rationem ordinat actum suum ad proprium finem illius virtutis. Quod autem ordinetur ad ulteriorem finem, sive semper sive aliquando, hoc non habet ex propria ratione, sed oportet esse aliam superiorem virtutem a qua in illum finem ordinetur. Et sic oportet esse unam virtutem superiorem quae ordinet omnes virtutes in bonum commune, quae est iustitia legalis, et est alia per essentiam ab omni virtute.Referencing norms: Q58A6Ad4, assert-h3d71ebfcbaad838b478d09508690d086d1c19e0efd9d0d5b4ee0ca5d3e10488b
section/58-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0f57f07023b458cb818f535237274f30b55611c43853ba6e4e113f2fb3dec642LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod iustitia, secundum quod est generalis, sit idem per essentiam cum omni virtute. Dicit enim philosophus, in V Ethic., quod virtus et iustitia legalis est eadem omni virtuti, esse autem non est idem. Sed illa quae differunt solum secundum esse, vel secundum rationem, non differunt secundum essentiam. Ergo iustitia est idem per essentiam cum omni virtute.Referencing norms: Q58A6Obiectio1, assert-h5fb7acb234e75d5228cf053e1f5cfb0f1dba84b2c67d35869f877dcc9972ed47, assert-h81a8d114f23d001413607b1475c98c6fd39e0e7cd70b95ebbc2cd6773582f092
section/58-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8635521ff4f3268721010ad95199b1438d43656f89f04167c9d51082a6b30eaaLA
Praeterea, omnis virtus quae non est idem per essentiam cum omni virtute, est pars virtutis. Sed iustitia praedicta, ut ibidem philosophus dicit, non est pars virtutis, sed tota virtus. Ergo praedicta iustitia est idem essentialiter cum omni virtute.Referencing norms: Q58A6Obiectio2, assert-h1df717fd28bfd7588f5e1052ed29ecb3a1acab70b198dc5cd1cb2cdbdfaae651, assert-hf8f642baf7a86a8177632a84989334b0fb454db7935f8c7cff8add884c706fe3
section/58-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f6078f2dbcc7511a96f805a38895d5a9a332a76487587f6bbb53d8f0eb3fa16aLA
Praeterea, per hoc quod aliqua virtus ordinat actum suum ad altiorem finem, non diversificatur secundum essentiam habitus, sicut idem est essentialiter habitus temperantiae, etiam si actus eius ordinetur ad bonum divinum. Sed ad iustitiam legalem pertinet quod actus omnium virtutum ordinentur ad altiorem finem, idest ad bonum commune multitudinis, quod praeeminet bono unius singularis personae. Ergo videtur quod iustitia legalis essentialiter sit omnis virtus.Referencing norms: Q58A6Obiectio3, assert-h8366cc4bf00b96657ab285e9ad02eff0891f8e89025adfc88397ffb0a14ba3d3, assert-ha69d6a07b9d910556d5187ae7d45ccdc22d52051ed56350aeadcf3def05b429f
section/58-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c2f67cf90fe7c46ae65c0a805aa1dfbaffd1b5ddbbf717affd4bc323f80f83edLA
Praeterea, omne bonum partis ordinabile est ad bonum totius, unde si non ordinetur in illud, videtur esse vanum et frustra. Sed illud quod est secundum virtutem non potest esse huiusmodi. Ergo videtur quod nullus actus possit esse alicuius virtutis qui non pertineat ad iustitiam generalem, quae ordinat in bonum commune. Et sic videtur quod iustitia generalis sit idem in essentia cum omni virtute.Referencing norms: Q58A6Obiectio4, assert-h135c6ca4ce224f7b3197750bdbda1dde694ab90d5994718e3f5a6fc1d0cb4301, assert-h37d5ca930703dc4b9f0fe883a5f870e03b32026e1acef4a03d6e56dbda65ebd4
section/58-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f198e8d824996fbb1a0606e71b6443bb3e205f9b97f696b16db8822742da16e5LA
Respondeo dicendum quod generale dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, per praedicationem, sicut animal est generale ad hominem et equum et ad alia huiusmodi. Et hoc modo generale oportet quod sit idem essentialiter cum his ad quae est generale, quia genus pertinet ad essentiam speciei et cadit in definitione eius. Alio modo dicitur aliquid generale secundum virtutem, sicut causa universalis est generalis ad omnes effectus, ut sol ad omnia corpora, quae illuminantur vel immutantur per virtutem ipsius. Et hoc modo generale non oportet quod sit idem in essentia cum his ad quae est generale, quia non est eadem essentia causae et effectus. Hoc autem modo, secundum praedicta, iustitia legalis dicitur esse virtus generalis, inquantum scilicet ordinat actus aliarum virtutum ad suum finem, quod est movere per imperium omnes alias virtutes. Sicut enim caritas potest dici virtus generalis inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonum divinum, ita etiam iustitia legalis inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonum commune. Sicut ergo caritas, quae respicit bonum divinum ut proprium obiectum, est quaedam specialis virtus secundum suam essentiam; ita etiam iustitia legalis est specialis virtus secundum suam essentiam, secundum quod respicit commune bonum ut proprium obiectum. Et sic est in principe principaliter, et quasi architectonice; in subditis autem secundario et quasi ministrative. Potest tamen quaelibet virtus, secundum quod a praedicta virtute, speciali quidem in essentia, generali autem secundum virtutem, ordinatur ad bonum commune, dici iustitia legalis. Et hoc modo loquendi iustitia legalis est idem in essentia cum omni virtute, differt autem ratione. Et hoc modo loquitur philosophus.Referencing norms: Q58A6Respondeo, assert-h1ef4824bfcaec4de014c5ff815a744789178120e11fbc311cd61a4e4db131d87
section/58-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a460041c85dfadb07b0ce910048df441d91c8ffd578a385d72ca0274714ad3abLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod multi in propriis quidem possunt virtute uti, in his autem quae ad alterum non possunt. Et in III Polit. dicit quod non est simpliciter eadem virtus boni viri et boni civis. Sed virtus boni civis est iustitia generalis, per quam aliquis ordinatur ad bonum commune. Ergo non est eadem iustitia generalis cum virtute communi, sed una potest sine alia haberi.Referencing norms: assert-h122d8042a4474e0e9c2473e211f506e548e9416e8ec75e8f8ef79142145a117d
section/58-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:97d4c30d952168fce132dab57a95a2497688fc7fc5c63121edec071ec10f2100LA
Ad primum ergo dicendum quod iustitia legalis sufficienter quidem ordinat hominem in his quae sunt ad alterum, quantum ad commune quidem bonum, immediate; quantum autem ad bonum unius singularis personae, mediate. Et ideo oportet esse aliquam particularem iustitiam, quae immediate ordinet hominem ad bonum alterius singularis personae.Referencing norms: Q58A7Ad1, assert-hfc139a750ba41b0f0d36c2da10342a5697c0da5a8bdd51b9a6b08c6acb605648
section/58-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2d90825536eafd82293abc394639cd500f052169d47b3fd9847b66c4221f99cLA
Ad secundum dicendum quod bonum commune civitatis et bonum singulare unius personae non differunt solum secundum multum et paucum, sed secundum formalem differentiam, alia enim est ratio boni communis et boni singularis, sicut et alia est ratio totius et partis. Et ideo philosophus, in I Polit., dicit quod non bene dicunt qui dicunt civitatem et domum et alia huiusmodi differre solum multitudine et paucitate, et non specie.Referencing norms: Q58A7Ad2, assert-h4a37ec939fb425d8c177531739f3e55fca57e6b053665566d9f7d21b4e7851f2
section/58-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e58d06ef0e60013cd38a1c2e066db5c155e2883144c548ec248e51da8a596469LA
Ad tertium dicendum quod domestica multitudo, secundum philosophum, in I Polit., distinguitur secundum tres coniugationes, scilicet uxoris et viri, patris et filii, domini et servi, quarum personarum una est quasi aliquid alterius. Et ideo ad huiusmodi personam non est simpliciter iustitia, sed quaedam iustitiae species, scilicet oeconomica, ut dicitur in V Ethic.Referencing norms: Q58A7Ad3, assert-hdb81b216e8540aeed5d23118ac87ed8caf17f37ac388810d639093a3e3783ed8
section/58-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5e77c29015eea7c1ca83d4e5330adc30882fb9443bdeb1159cfe0e7594f767f0LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non sit aliqua iustitia particularis praeter iustitiam generalem. In virtutibus enim nihil est superfluum, sicut nec in natura. Sed iustitia generalis sufficienter ordinat hominem circa omnia quae ad alterum sunt. Ergo non est necessaria aliqua iustitia particularis.Referencing norms: Q58A7Obiectio1, assert-h1ebb6209137bff3d3446e9226f08bb26ba9502d099c700d1310b6a2b01287ac4, assert-h2176cfafb33912bead5e53a351ce49b81f0c06e9d7d272bf8a902879680dc09a
section/58-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7ffec59a072e38f75967fb1fb69aa91b4390ebd44b5d8c63169a9a8513805944LA
Praeterea, unum et multa non diversificant speciem virtutis. Sed iustitia legalis ordinat hominem ad alium secundum ea quae ad multitudinem pertinent, ut ex praedictis patet. Ergo non est alia species iustitiae quae ordinet hominem ad alterum in his quae pertinent ad unam singularem personam.Referencing norms: Q58A7Obiectio2, assert-h866748336cdeb05026cd77c552bc8d3ec1b3a073659477232d0a1733f6a9aff5, assert-ha714b924c1b1263eac444d38978ef07166ab1630c2edbd28a81ee32b3a1d598f
section/58-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:82a444026800ba688237c549d9b92e070e7d5e17896b09d76ce6450a78559aeaLA
Praeterea, inter unam singularem personam et multitudinem civitatis media est multitudo domestica. Si ergo est iustitia alia particularis per comparationem ad unam personam praeter iustitiam generalem, pari ratione debet esse alia iustitia oeconomica, quae ordinet hominem ad bonum commune unius familiae. Quod quidem non dicitur. Ergo nec aliqua particularis iustitia est praeter iustitiam legalem.Referencing norms: Q58A7Obiectio3, assert-hd91c1c25ca4ac5343befbe3792f343a22d6c70d59a68b2c5fff9f0ff0685b6a0
section/58-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5d39819fb8215791f46249d9b1a2e4dbbe93dd0733641a9b5b219083e5d79f0eLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iustitia legalis non est essentialiter omnis virtus, sed oportet praeter iustitiam legalem, quae ordinat hominem immediate ad bonum commune, esse alias virtutes quae immediate ordinant hominem circa particularia bona. Quae quidem possunt esse vel ad seipsum, vel ad alteram singularem personam. Sicut ergo praeter iustitiam legalem oportet esse aliquas virtutes particulares quae ordinant hominem in seipso, puta temperantiam et fortitudinem; ita etiam praeter iustitiam legalem oportet esse particularem quandam iustitiam, quae ordinet hominem circa ea quae sunt ad alteram singularem personam.Referencing norms: Q58A7Respondeo, assert-h8d4cbc1da9c1e497dd1c9363ae7fe14cdcfcc9a8cd2ab1af1ebc4e27a47775c9
section/58-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:348d29c1d4e59eac464fecc947a3e1f5642ab4efed83444a445560959b2bb778LA
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super illud Matth. V, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, iustitiam autem dicit vel universalem virtutem, vel particularem avaritiae contrariam.Referencing norms: assert-h31069370ac018987422ea1a341804fcf9f6f2064a432595ab192ad85ac3bd37e
section/58-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38bed811e4b446fe891f56aee5b5ad066d33d35e24a780a6e2d61ad0dcb155aaLA
Ad primum ergo dicendum quod iustitia pertinet quidem essentialiter ad unam partem animae, in qua est sicut in subiecto, scilicet ad voluntatem, quae quidem movet per suum imperium omnes alias animae partes. Et sic iustitia non directe, sed quasi per quandam redundantiam ad omnes animae partes pertinet.Referencing norms: Q58A8Ad1, assert-hc016d4ad38ff0fc870883b764c4789d4322008f2a5bdd2b0b68738893796f9a1
section/58-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eca49ba662b034ff5ead39ab5bf164e3d31afaf5c594f9a89069a6c9f4fcd2ceLA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes cardinales dupliciter accipiuntur. Uno modo, secundum quod sunt speciales virtutes habentes determinatas materias. Alio modo, secundum quod significant quosdam generales modos virtutis. Et hoc modo loquitur ibi Augustinus. Dicit enim quod prudentia est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum; temperantia est refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectant; fortitudo est firmitas animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt; iustitia est, quae per ceteras diffunditur, dilectio Dei et proximi, quae scilicet est communis radix totius ordinis ad alterum.Referencing norms: Q58A8Ad2, assert-h50463ea460dd8812eb47d58c65176f18579085a006e9d5b47c93382b56c8cfe6
section/58-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:16351bb301328b8ee05274b85e62227332edb3ce89c5ef52dd2afb27b9e82d55LA
Ad tertium dicendum quod passiones interiores, quae sunt pars materiae moralis, secundum se non ordinantur ad alterum, quod pertinet ad specialem rationem iustitiae, sed earum effectus sunt ad alterum ordinabiles, scilicet operationes exteriores. Unde non sequitur quod materia iustitiae sit generalis.Referencing norms: Q58A8Ad3, assert-hd0d8eb72b98c6345a711f47222c71286995a5ece72109cd6711d08151064156d
section/58-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4533224783f7ff3b4b7e435f1eef9e44c18e96a4769094b575f0d85fa684626cLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod iustitia particularis non habeat materiam specialem. Quia super illud Gen. II, fluvius quartus ipse est Euphrates, dicit Glossa, Euphrates frugifer interpretatur. Nec dicitur contra quod vadat, quia iustitia ad omnes animae partes pertinet. Hoc autem non esset si haberet materiam specialem, quia quaelibet materia specialis ad aliquam specialem potentiam pertinet. Ergo iustitia particularis non habet materiam specialem.Referencing norms: Q58A8Obiectio1, assert-hf56b9200f08465802b2161b0ae06388d08266bfa57f2ea41bef22ba9332ad619
section/58-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a191fb3b2ebc7186b9e4168a295b76c94d1fc7dde8584803758eddf7a3036e10LA
Praeterea, Augustinus, in libro octogintatrium quaest., dicit quod quatuor sunt animae virtutes, quibus in hac vita spiritualiter vivitur, scilicet prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia, et dicit quod quarta est iustitia, quae per omnes diffunditur. Ergo iustitia particularis, quae est una de quatuor virtutibus cardinalibus, non habet specialem materiam.Referencing norms: Q58A8Obiectio2, assert-ha324250700d71536cee5b89efd64e65bffb56b45acb2b47eaf99716c347ee3db
section/58-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3a6266de86e9febd27e536c23950f760aa1198014c0ada60428a5d621474d371LA
Praeterea, iustitia dirigit hominem sufficienter in his quae sunt ad alterum. Sed per omnia quae sunt huius vitae homo potest ordinari ad alterum. Ergo materia iustitiae est generalis, non specialis.Referencing norms: Q58A8Obiectio3, assert-h47caae7464dc799ff14a5557cb9a241047e0021bf15ba2a5565330cf73467cd6, assert-h50aa05c93874da38c5c315966ea076aaeeeff90518bbff22fe58989c6120dc67
section/58-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a72ba349d924c739288dc33ff837c6354882ebdbb12457465f39f784b03e3cfbLA
Respondeo dicendum quod omnia quaecumque rectificari possunt per rationem sunt materia virtutis moralis, quae definitur per rationem rectam, ut patet per philosophum, in II Ethic. Possunt autem per rationem rectificari et interiores animae passiones, et exteriores actiones, et res exteriores quae in usum hominis veniunt, sed tamen per exteriores actiones et per exteriores res, quibus sibi invicem homines communicare possunt, attenditur ordinatio unius hominis ad alium; secundum autem interiores passiones consideratur rectificatio hominis in seipso. Et ideo, cum iustitia ordinetur ad alterum, non est circa totam materiam virtutis moralis, sed solum circa exteriores actiones et res secundum quandam rationem obiecti specialem, prout scilicet secundum eas unus homo alteri coordinatur.Referencing norms: Q58A8Respondeo, assert-h9c8b7ab4dd476aba52d61330924ec1bd2a84ebb86bd1f1f77bbe31d21f4456cf
section/58-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8863cb9b1a4deaa555b6a7646924a3531cb8218b15aee44ad1d1de71be2593a3LA
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., ponit iustitiam particularem circa ea specialiter quae pertinent ad communicationem vitae.Referencing norms: assert-ha85a81ddb90c410693a6c67aaf882ad017f8a50a0ead821ee0612ed4d0bc1a85
section/58-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a8a8b6facd7c4377fe68768e4ec3bf276920b62689dff97b5faaa3e686ba05fLA
Ad primum ergo dicendum quod non quaelibet virtus moralis est circa voluptates et tristitias sicut circa materiam, nam fortitudo est circa timores et audacias. Sed omnis virtus moralis ordinatur ad delectationem et tristitiam sicut ad quosdam fines consequentes, quia, ut philosophus dicit, in VII Ethic., delectatio et tristitia est finis principalis, ad quem respicientes unumquodque hoc quidem malum, hoc quidem bonum dicimus. Et hoc modo etiam pertinent ad iustitiam, quia non est iustus qui non gaudet iustis operationibus, ut dicitur in I Ethic.Referencing norms: Q58A9Ad1, assert-h7425bfa44ea2f9dbea94fda7b50cb1a5101f8531a2ba2354336d430ab2a9748b
section/58-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2da0431204a9b6159e0dbb834b1ce9ab1c42ffaf3120220b8329568443a7dd65LA
Ad secundum dicendum quod operationes exteriores mediae sunt quodammodo inter res exteriores, quae sunt earum materia, et inter passiones interiores, quae sunt earum principia. Contingit autem quandoque esse defectum in uno eorum sine hoc quod sit defectus in alio, sicut si aliquis surripiat rem alterius non cupiditate habendi, sed voluntate nocendi; vel e converso si aliquis alterius rem concupiscat, quam tamen surripere non velit. Rectificatio ergo operationum secundum quod ad exteriora terminantur, pertinet ad iustitiam, sed rectificatio earum secundum quod a passionibus oriuntur, pertinet ad alias virtutes morales, quae sunt circa passiones. Unde surreptionem alienae rei iustitia impedit inquantum est contra aequalitatem in exterioribus constituendam, liberalitas vero inquantum procedit ab immoderata concupiscentia divitiarum. Sed quia operationes exteriores non habent speciem ab interioribus passionibus, sed magis a rebus exterioribus, sicut ex obiectis; ideo, per se loquendo, operationes exteriores magis sunt materia iustitiae quam aliarum virtutum moralium.Referencing norms: Q58A9Ad2, assert-h16815dc77ec85261929c7ed2a7e2054547420aa9a707214cc50010730c018302
section/58-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3df2dc5f07402fafcf17624e72d85d6c7d2ce1e8b01d11a73cbb605fc8080173LA
Ad tertium dicendum quod bonum commune est finis singularum personarum in communitate existentium, sicut bonum totius finis est cuiuslibet partium. Bonum autem unius personae singularis non est finis alterius. Et ideo iustitia legalis, quae ordinatur ad bonum commune, magis se potest extendere ad interiores passiones, quibus homo aliqualiter disponitur in seipso, quam iustitia particularis, quae ordinatur ad bonum alterius singularis personae. Quamvis iustitia legalis principalius se extendat ad alias virtutes quantum ad exteriores operationes earum, inquantum scilicet praecipit lex fortis opera facere, et quae temperati, et quae mansueti, ut dicitur in V Ethic.Referencing norms: Q58A9Ad3, assert-h8d3efbb86873f0e94ba6880a8a0ebc6b8d5ed70ffd2e5ccce57af8410d092dbf
section/58-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65891f4fbc4f6520efbe07f4e95f734169bf227449777baf439389959d5371b3LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod iustitia sit circa passiones. Dicit enim philosophus, in II Ethic., quod circa voluptates et tristitias est moralis virtus. Voluptas autem, idest delectatio, et tristitia sunt passiones quaedam; ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur. Ergo iustitia, cum sit virtus moralis, erit circa passiones.Referencing norms: Q58A9Obiectio1, assert-hb009567231c714058fdfe5d53c3265d969ae0ed9fc8f216dbf03d5b3d3ff04d0
section/58-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5392ef18516145cc514f8a61d495079319c6d96d3c3fcb9e8214223c9a3fcddbLA
Praeterea, per iustitiam rectificantur operationes quae sunt ad alterum. Sed operationes huiusmodi rectificari non possunt nisi passiones sint rectificatae, quia ex inordinatione passionum provenit inordinatio in praedictis operationibus; propter concupiscentiam enim venereorum proceditur ad adulterium, et propter superfluum amorem pecuniae proceditur ad furtum. Ergo oportet quod iustitia sit circa passiones.Referencing norms: Q58A9Obiectio2, assert-h4721c2ca6f9f623a462d1f97a491318dc5acd7cb3e3754aab8cf7b9f3b3356f6, assert-h6e48311ff374592f0c3afc8812f59287dcbf4866f10cd704e712762c0a32077c
section/58-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a49ac2e2245a91dcb064fcbf79942168f7c02a4b4e9e705789e0a2c32a391c65LA
Praeterea, sicut iustitia particularis est ad alterum, ita etiam et iustitia legalis. Sed iustitia legalis est circa passiones, alioquin non se extenderet ad omnes virtutes, quarum quaedam manifeste sunt circa passiones. Ergo iustitia est circa passiones.Referencing norms: Q58A9Obiectio3, assert-hbde7f0ca8e9067ba70fffde2f51d0b3a230c5184b425cf4dba360781a59e5599, assert-hbe9a7d2cbbf4acd9a873d0d0d2be2e766c8c006b8741d381ee9cf3b1a335b923
section/58-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eb7455435d9fb3e80dcda8a03722c1222026e7272503a2fc0b445e0db06152e0LA
Respondeo dicendum quod huius quaestionis veritas ex duobus apparet. Primo quidem, ex ipso subiecto iustitiae, quod est voluntas cuius motus vel actus non sunt passiones, ut supra habitum est; sed solum motus appetitus sensitivi passiones dicuntur. Et ideo iustitia non est circa passiones, sicut temperantia et fortitudo, quae sunt irascibilis et concupiscibilis, sunt circa passiones. Alio modo, ex parte materiae. Quia iustitia est circa ea quae sunt ad alterum. Non autem per passiones interiores immediate ad alterum ordinamur. Et ideo iustitia circa passiones non est.Referencing norms: Q58A9Respondeo, assert-hc6bc2363da6124ecc9d002864acec60815f3ae166810100bfb725129cc812ce7
section/58-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d5c358af53edb1b2fe511a49b795fedfeca1900e13937e2d3afa1c8f57651ea0LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod est circa operationes.Referencing norms: assert-h8b13384ef8fe22a6afe08a78224e98159b91d9f3a6fb4fee6383f143d2934624
question/58/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2a3f84b5c94f6fefc46a97f2b04ba1fc4aa49e6ca5d625540d23f679a7a35db4LA
Deinde considerandum est de iustitia. Circa quam quaeruntur duodecim. Primo, quid sit iustitia. Secundo, utrum iustitia semper sit ad alterum. Tertio, utrum sit virtus. Quarto, utrum sit in voluntate sicut in subiecto. Quinto, utrum sit virtus generalis. Sexto, utrum secundum quod est generalis, sit idem in essentia cum omni virtute. Septimo, utrum sit aliqua iustitia particularis. Octavo, utrum iustitia particularis habeat propriam materiam. Nono, utrum sit circa passiones, vel circa operationes tantum. Decimo, utrum medium iustitiae sit medium rei. Undecimo, utrum actus iustitiae sit reddere unicuique quod suum est. Duodecimo, utrum iustitia sit praecipua inter alias virtutes morales.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 59
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q59
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3057.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:6475a6890d8be276441550e1db9de2ade2a8148df56bc83727592c88d14fd9ae | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/59-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd00de03515991d7b5ee449b11628e3e06493a9532981a01df7929f1931d76dbLA
Ad primum ergo dicendum quod sicut iustitia legalis dicitur per comparationem ad bonum commune humanum, ita iustitia divina dicitur per comparationem ad bonum divinum, cui repugnat omne peccatum. Et secundum hoc omne peccatum dicitur iniquitas.Referencing norms: Q59A1Ad1, assert-hd049fa9c69ae2d3254c9c40f49d47fbee9b3082236545dd94dd2a3812e0382b1
section/59-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:381bf0d5cfc28c9a0048b6c02cdc8a9d12aed17fe26a16f10eabbd2f75578ab9LA
Ad secundum dicendum quod iniustitia etiam particularis opponitur indirecte omnibus virtutibus, inquantum scilicet exteriores etiam actus pertinent et ad iustitiam et ad alias virtutes morales, licet diversimode, sicut supra dictum est.Referencing norms: Q59A1Ad2, assert-h1425d2db0217cbbddab4ad6723fe1e9d089e2aed03f763881bd250460f91ef7f
section/59-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5916e50ff62fd56d79f0470809b13e581d46fc4681420a4207d54bb5e1e8ff06LA
Ad tertium dicendum quod voluntas, sicut et ratio, se extendit ad materiam totam moralem, idest ad passiones et ad operationes exteriores quae sunt ad alterum. Sed iustitia perficit voluntatem solum secundum quod se extendit ad operationes quae sunt ad alterum. Et similiter iniustitia.Referencing norms: Q59A1Ad3, assert-hd7ef2d904c03d5060776eed1d404f6d95907f3a691946e23d1ff80dc21f79b30
section/59-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:13f473d18fffe03e15496f19706adb43622312faa8661c481feeb7a51cd10fedLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod iniustitia non sit vitium speciale. Dicitur enim I Ioan. III, omne peccatum est iniquitas. Sed iniquitas videtur idem esse quod iniustitia, quia iustitia est aequalitas quaedam, unde iniustitia idem videtur esse quod inaequalitas, sive iniquitas. Ergo iniustitia non est speciale peccatum.Referencing norms: Q59A1Obiectio1, assert-h193e773692415df9116970bdb1698f35a15611f11ba40ae662b2960c2a47b48e, assert-hb19fd55d70c237823b7410b72dfaebdbe1114b241c222aa1b9303a4e74f8fa1e
section/59-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:23e647145493521ea99e190d14203382b01bead623e85ee0d44d09d1acee6433LA
Praeterea, nullum speciale peccatum opponitur omnibus virtutibus. Sed iniustitia opponitur omnibus virtutibus, nam quantum ad adulterium, opponitur castitati; quantum ad homicidium, opponitur mansuetudini; et sic de aliis. Ergo iniustitia non est speciale peccatum.Referencing norms: Q59A1Obiectio2, assert-h17ee1ba7b24f58dede8b8fd1c8f9e13f8c3cbed7a9a8f067b92471112e5a15d4, assert-haad4ea5f6f545824eae11942f40f50e7fd079ead1b3d8d60b0a9c127802f6295
section/59-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d3320675a997236e6dd543a18c570f44b903d29db9e1a1f01a74675e9b1dd45cLA
Praeterea, iniustitia iustitiae opponitur, quae in voluntate est. Sed omne peccatum est in voluntate, ut Augustinus dicit. Ergo iniustitia non est speciale peccatum.Referencing norms: Q59A1Obiectio3, assert-hb6f36f342394a464f7b986698361cd6a8d515691ee9b7e37136b6bbbf92d5c46, assert-hcce1d7eb28b0012ce9ba8c3418ca0e414adeed6e1e67f7d3c951f1080da5054e
section/59-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab5595b9bf4dd2507257690ede48abadd5657d5f7bb1146cf0c41a29fb0c2f7fLA
Respondeo dicendum quod iniustitia est duplex. Una quidem illegalis, quae opponitur legali iustitiae. Et haec quidem secundum essentiam est speciale vitium, inquantum respicit speciale obiectum, scilicet bonum commune, quod contemnit. Sed quantum ad intentionem est vitium generale, quia per contemptum boni communis potest homo ad omnia peccata deduci. Sicut etiam omnia vitia, inquantum repugnant bono communi, iniustitiae rationem habent, quasi ab iniustitia derivata, sicut et supra de iustitia dictum est. Alio modo dicitur iniustitia secundum inaequalitatem quandam ad alterum, prout scilicet homo vult habere plus de bonis, puta divitiis et honoribus; et minus de malis, puta laboribus et damnis. Et sic iniustitia habet materiam specialem, et est particulare vitium iustitiae particulari oppositum.Referencing norms: Q59A1Respondeo, assert-h5d9f24c89f531e2770418992105d4710d4d26b45ab5d94b5d64720e083de1a57
section/59-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c9ed0cb1d7e9a94c3dbac917598ec36fc9f76936e8545f571ebb89013771dfdfLA
Sed contra, iniustitia iustitiae opponitur. Sed iustitia est specialis virtus. Ergo iniustitia est speciale vitium.Referencing norms: assert-h3b398f74fada2e66e7bb356c5d605153ed2559a7c0ad66f01e8d3ddfb5a5a8d0
section/59-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a9c081d6f8159988156a022f1c476c80aafbdeee57d0443916f22e2a8280e42fLA
Ad primum ergo dicendum quod obiectum per se et formaliter acceptum specificat habitum, non autem prout accipitur materialiter et per accidens.Referencing norms: Q59A2Ad1, assert-hbe71663bba6410e909f4adb9e068c5ee97a63561870569e34e7e06d62e80d9d8
section/59-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab65a8769ebbf17ba178cfb740ceabe3febacdcde3a4b637e2dc64b73ff87ae1LA
Ad secundum dicendum quod non est facile cuicumque facere iniustum ex electione, quasi aliquid per se placens et non propter aliud, sed hoc proprium est habentis habitum, ut ibidem philosophus dicit.Referencing norms: Q59A2Ad2, assert-he43d11b70b368728b32253d20cb16541514a0154d11159320a9616ec470bac14
section/59-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2654361cfd5f963c6c0fc0a0406e088ea4eb0fd65f09bf373a1db474066d9f95LA
Ad tertium dicendum quod obiectum temperantiae non est aliquid exterius constitutum, sicut obiectum iustitiae, sed obiectum temperantiae, idest temperatum, accipitur solum in comparatione ad ipsum hominem. Et ideo quod est per accidens et praeter intentionem non potest dici temperatum nec materialiter nec formaliter, et similiter neque intemperatum. Et quantum ad hoc est dissimile in iustitia et in aliis virtutibus moralibus. Sed quantum ad comparationem operationis ad habitum, in omnibus similiter se habet.Referencing norms: Q59A2Ad3, assert-hb2a6970589a38c0daea9318d3cb12bd80d8aeb21beb75e7c3ddaaff2a0d8b161
section/59-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8c9d720a7b911d685207ff865a75e65e107818de7f5d001ce679e40543acd88aLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aliquis dicatur iniustus ex hoc quod facit iniustum. Habitus enim specificantur per obiecta, ut ex supradictis patet. Sed proprium obiectum iustitiae est iustum, et proprium obiectum iniustitiae est iniustum. Ergo et iustus dicendus est aliquis ex hoc quod facit iustum, et iniustus ex hoc quod facit iniustum.Referencing norms: Q59A2Obiectio1, assert-h0c4d1f81eca1d43d7df80964643b23ebec6cd0a6fbe0b2c67164b74bb0fbfa49, assert-h4def21c25aa4b10303abe88a67a06546fe773f84616d0e5cdea3050418994623
section/59-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c36059626d43d4dc1a3d4e6266454a2991ed20e1b85fadb9fc2eddc9dd67524LA
Praeterea, philosophus dicit, in V Ethic., falsam esse opinionem quorundam qui aestimant in potestate hominis esse ut statim faciat iniustum, et quod iustus non minus possit facere iniustum quam iniustus. Hoc autem non esset nisi facere iniustum esset proprium iniusti. Ergo aliquis iudicandus est iniustus ex hoc quod facit iniustum.Referencing norms: Q59A2Obiectio2, assert-h94b20e38e2a74c427adb24d8f3b69012028d2ab6328ff21c3089e26e3f8ebd3e
section/59-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e69ed031f205af02fcab92cc228994ec16764d91743f1eac02384fa990f626beLA
Praeterea, eodem modo se habet omnis virtus ad proprium actum, et eadem ratio est de vitiis oppositis. Sed quicumque facit aliquid intemperatum dicitur intemperatus. Ergo quicumque facit aliquid iniustum dicitur iniustus.Referencing norms: Q59A2Obiectio3, assert-hd5cdac313dd8176adbff5a680448117f4c0a257498d99b15f2d3284b4064c2d0, assert-hf9fc055b7e78f26f6749bd18df8ad22762cfa3aa836bcd913c4a09dafa06481e
section/59-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d491a1ae81b502f5160eb4b08fe2055beaae17393d75f9f8875ca5d3e6e708fcLA
Respondeo dicendum quod sicut obiectum iustitiae est aliquid aequale in rebus exterioribus, ita etiam obiectum iniustitiae est aliquid inaequale, prout scilicet alicui attribuitur plus vel minus quam sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiae mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo contingere quod qui facit iniustum non est iniustus, dupliciter. Uno modo, propter defectum comparationis operationis ad proprium obiectum, quae quidem recipit speciem et nomen a per se obiecto, non autem ab obiecto per accidens. In his autem quae sunt propter finem, per se dicitur aliquid quod est intentum, per accidens autem quod est praeter intentionem. Et ideo si aliquis faciat aliquid quod est iniustum non intendens iniustum facere, puta cum hoc facit per ignorantiam, non existimans se iniustum facere; tunc non facit iniustum per se et formaliter loquendo, sed solum per accidens, et quasi materialiter faciens id quod est iniustum. Et talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo potest contingere propter defectum comparationis ipsius operationis ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque quidem ex aliqua passione, puta irae vel concupiscentiae, quandoque autem ex electione, quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet; et tunc proprie procedit ab habitu, quia unicuique habenti aliquem habitum est secundum se acceptum quod convenit illi habitui. Facere ergo iniustum ex intentione et electione est proprium iniusti, secundum quod iniustus dicitur qui habet iniustitiae habitum. Sed facere iniustum praeter intentionem, vel ex passione, potest aliquis absque habitu iniustitiae.Referencing norms: Q59A2Respondeo, assert-ha0f4d05e9f9eb0fdd642316ff34430a641e46b319df08f70981f87835c629677
section/59-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:96e19c47ade72ed5a85b359af454a3e8746031456da042ca07e759c3df4455cdLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod aliquis facit iniustum et iniustus non est.Referencing norms: assert-h78feca02d8c0cb2f0346a84bc75ef354e692f0a220f6efd31ddb12767e3a7b80
section/59-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b2e78c38151baf4df97a4b45155fabd25c9c97ef1d35e5959c56ed9f2672a34LA
Ad primum ergo dicendum quod cum aliquis sua voluntate dat alicui id quod ei non debet, non facit nec iniustitiam nec inaequalitatem. Homo enim per suam voluntatem possidet res, et ita non est praeter proportionem si aliquid ei subtrahatur secundum propriam voluntatem, vel a seipso vel ab alio.Referencing norms: Q59A3Ad1, assert-h971c1739be1ed107ced08d23617cf34008ed827a776dce9705087cb2e3abff29
section/59-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:378190509e54e9a309ee1380972bed69e84de79d218801bfb77def472ccbd550LA
Ad secundum dicendum quod aliqua persona singularis dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum se. Et sic, si sibi aliquod nocumentum inferat, potest quidem habere rationem alterius peccati, puta intemperantiae vel imprudentiae, non tamen rationem iniustitiae, quia sicut iustitia semper est ad alterum, ita et iniustitia. Alio modo potest considerari aliquis homo inquantum est aliquid civitatis, scilicet pars; vel inquantum est aliquid Dei, scilicet creatura et imago. Et sic qui occidit seipsum iniuriam quidem facit non sibi, sed civitati et Deo. Et ideo punitur tam secundum legem divinam quam secundum legem humanam, sicut et de fornicatore apostolus dicit, si quis templum Dei violaverit, disperdet ipsum Deus.Referencing norms: Q59A3Ad2, assert-hf854dbcf88d48bc415ef10e1178f948205d68acbcb2fd2c344669178af5ae2e6
section/59-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1faaf79facff4495db7c373fe4939c19f670c32083528b0094793a3b3f5a7b79LA
Ad tertium dicendum quod passio est effectus actionis exterioris. In hoc autem quod est facere et pati iniustum, id quod materialiter est attenditur secundum id quod exterius agitur, prout in se consideratur, ut dictum est, id autem quod est ibi formale et per se, attenditur secundum voluntatem agentis et patientis, ut ex dictis patet. Dicendum est ergo quod aliquem facere iniustum, et alium pati iniustum, materialiter loquendo, semper se concomitantur. Sed si formaliter loquamur, potest aliquis facere iniustum, intendens iniustum facere, tamen alius non patietur iniustum, quia volens patietur. Et e converso potest aliquis pati iniustum, si nolens id quod est iniustum patiatur, et tamen ille qui hoc facit ignorans, non faciet iniustum formaliter, sed materialiter tantum.Referencing norms: Q59A3Ad3, assert-h8549e7db9e8f17cdb50d647a414933abfb8c85adb4002f35c9a02e0e79b88899
section/59-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:c94bba15d72ba218fc28dd85ba3ad3b082843eb0312e409c63c37d4d3b69b6a5LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis possit pati iniustum volens. Iniustum enim est inaequale, ut dictum est. Sed aliquis laedendo seipsum recedit ab aequalitate, sicut et laedendo alium. Ergo aliquis potest sibi ipsi facere iniustum, sicut et alteri. Sed quicumque facit iniustum volens facit. Ergo aliquis volens potest pati iniustum, maxime a seipso.Referencing norms: Q59A3Obiectio1, assert-h154ac4080ca1529d828226aefed070f2a86a62b7f84b903c0fdfb3c2d2d367ea, assert-h7d98fbc5f568223e08a8d7476e2e59fc5efd64f8fa78d96ad8fa749d52dae221, assert-hc3a8e5d0044a4b5d81527486bf47ab15fbcb3b8dc676da2638b833d587537bb0, assert-hc5b1a1927c178ba77223f50e5a79a81e557c3b73036b40ee0f16f5f7ae0d484e
section/59-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:691d094ed0536eea3fc481f977e54e123adab2f9b79b4dbb5e2a4263e02d04c3LA
Praeterea, nullus secundum legem civilem punitur nisi propter hoc quod facit aliquam iniustitiam. Sed illi qui interimunt seipsos puniuntur secundum leges civitatum, in hoc quod privabantur antiquitus honore sepulturae; ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo aliquis potest sibi ipsi facere iniustum. Et ita contingit quod aliquis iniustum patiatur volens.Referencing norms: Q59A3Obiectio2, assert-h40807218768968f7cd931ef806dcbc9aa3c3ee7e43f2f557252c7667614ee4cf, assert-h6f08113847aa15bca5c355cc766e5f19234eaaa6630073a496b1cbc05b2fcea3
section/59-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:718ed5ed19e140df3c0fb2153b8bf8088f3a0d4622a1c7d2d4756567ca60d464LA
Praeterea, nullus facit iniustum nisi alicui patienti iniustum. Sed contingit quod aliquis faciat iniustum alicui hoc volenti, puta si vendat ei rem carius quam valeat. Ergo contingit aliquem volentem iniustum pati.Referencing norms: Q59A3Obiectio3, assert-h0b8ea3258a841f10800f1d41d8c5e30670eb25c0404e92c4462f87c6b116de84, assert-hff4dea2bfff637419071eb6ce8942d11222d492054c6189774bb496783085305
section/59-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5cba06f07d0dc13cbc0866bab82e83ee86ab042b6de671d3e46cbce3c6ee79e1LA
Respondeo dicendum quod actio, de sui ratione, procedit ab agente; passio autem, secundum propriam rationem, est ab alio, unde non potest esse idem, secundum idem, agens et patiens, ut dicitur in III et VIII Physic. Principium autem proprium agendi in hominibus est voluntas. Et ideo illud proprie et per se homo facit quod volens facit, et e contrario illud proprie homo patitur quod praeter voluntatem suam patitur; quia inquantum est volens, principium est ex ipso, et ideo, inquantum est huiusmodi, magis est agens quam patiens. Dicendum est ergo quod iniustum, per se et formaliter loquendo, nullus potest facere nisi volens, nec pati nisi nolens. Per accidens autem et quasi materialiter loquendo, potest aliquis id quod est de se iniustum vel facere nolens, sicut cum quis praeter intentionem operatur; vel pati volens, sicut cum quis plus alteri dat sua voluntate quam debeat.Referencing norms: Q59A3Respondeo, assert-h3abba24e8cb17383843ede21665c5a5f192fe6dc324b207ebf2eb39afaacb501
section/59-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f10908dcb02dd3806d04457c327b2901ffd3a39541bac33d89b24dffec873d6fLA
Sed contra est quod iniustum pati oppositum est ei quod est iniustum facere. Sed nullus facit iniustum nisi volens. Ergo, per oppositum, nullus patitur iniustum nisi nolens.Referencing norms: assert-ha24cbcd1ee7aec37b477aec3a295b11b787b7aa538e9b1f279a73922b4f04d29
section/59-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:97bb1472cc9bfaa5aecd8651811445182e821e6b3ef0b04fb960475d74dece29LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum philosophi intelligitur de ignorantia facti, quam ipse vocat ignorantiam particularium circumstantiarum, quae meretur veniam, non autem de ignorantia iuris, quae non excusat. Qui autem ignorans facit iniustum, non facit iniustum nisi per accidens, ut supra dictum est.Referencing norms: Q59A4Ad1, assert-he5a0af86afa16cdeb2f33921b7929e2930060a1a3875f656b75a24c76d0d3a99
section/59-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:17b2d6f1f1d3516d608acf9e8f94e95207522558f05b55bf333a0e8cd887af4aLA
Ad secundum dicendum quod ille qui in parvis facit iniustitiam, deficit a perfecta ratione eius quod est iniustum facere, inquantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius qui hoc patitur, puta si auferat aliquis alicui unum pomum vel aliquid tale, de quo probabile sit quod ille inde non laedatur, nec ei displiceat.Referencing norms: Q59A4Ad2, assert-h761b2c48837672dca2bafb00647fb42aa7c97dcd01298a0337fb080e24a6cbec
section/59-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8919df7d13f9df7541c2231c1823c0aa71296fef58222b9346516fd9f708309dLA
Ad tertium dicendum quod peccata quae sunt contra alias virtutes non semper sunt in nocumentum alterius, sed important inordinationem quandam circa passiones humanas. Unde non est similis ratio.Referencing norms: Q59A4Ad3, assert-haed01270034e4c5863b00f1a974e511871758e9d654267c8899b062551324e5e
section/59-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4c26fc1c4a26bafa093a3414adec0e4f54a77b1a574d3e38c4f4d7c78d3e01f5LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non quicumque facit iniustum peccet mortaliter. Peccatum enim veniale mortali opponitur. Sed quandoque veniale peccatum est quod aliquis faciat iniustum, dicit enim philosophus, in V Ethic., de iniusta agentibus loquens, quaecumque non solum ignorantes, sed et propter ignorantiam peccant, venialia sunt. Ergo non quicumque facit iniustum mortaliter peccat.Referencing norms: Q59A4Obiectio1, assert-h50d9a62920a00f266064c4ee30a943a412c69e9ef52489ed51e10ca1a3551d57, assert-hf47d7938b5610bf641ccadf814564801a72b157a7a821eb25fe50c74c9850778
section/59-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6f3f3ee2697ffb7622a1595f6b985109b4266b83e6dc3d1387ec687aa52886abLA
Praeterea, qui in aliquo parvo iniustitiam facit, parum a medio declinat. Sed hoc videtur esse tolerabile, et inter minima malorum computandum, ut patet per philosophum, in II Ethic. Non ergo quicumque facit iniustum peccat mortaliter.Referencing norms: Q59A4Obiectio2, assert-h320575216e097815ea79f3c012e0530f2e3d54e48216af92d0f8fc22ea980417, assert-ha539cb2be5a2514b6a958ae5d616073ae0c37281e6c40e9ca43ed486eb253ede
section/59-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:36a3e152f09cd90e08847a90e3c726a3f57eec8763c9524accb249e6e1220e66LA
Praeterea, caritas est mater omnium virtutum, ex cuius contrarietate aliquod peccatum dicitur mortale. Sed non omnia peccata opposita aliis virtutibus sunt mortalia. Ergo etiam neque facere iniustum semper est peccatum mortale.Referencing norms: Q59A4Obiectio3, assert-h4440b0d4a18721f9cc83ef02d344ed6a7b45a41ecdf009df2a5837cf8029b56e, assert-h6cc472944d14080bf7c8ebb6f98d17addb11d88dee3d800dc29945b538c6472e
section/59-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c3e17a738fe24b1d25efeed251969bc97b12b1e9a93e12d46b9b0747ac6f963dLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est cum de differentia peccatorum ageretur, peccatum mortale est quod contrariatur caritati, per quam est animae vita. Omne autem nocumentum alteri illatum ex se caritati repugnat, quae movet ad volendum bonum alterius. Et ideo, cum iniustitia semper consistat in nocumento alterius, manifestum est quod facere iniustum ex genere suo est peccatum mortale.Referencing norms: Q59A4Respondeo, assert-hdfb2db56d3de65ddf433c9b3624cb98da19466abfa095abd38d077e57310e79c
section/59-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3215fdbffa67184b8966fe94506f50e8fc11b254c6d41e4698acf6d2119ba8cdLA
Sed contra, quidquid est contra legem Dei est peccatum mortale. Sed quicumque facit iniustum facit contra praeceptum legis Dei, quia vel reducitur ad furtum, vel ad adulterium, vel ad homicidium; vel ad aliquid huiusmodi, ut ex sequentibus patebit. Ergo quicumque facit iniustum peccat mortaliter.Referencing norms: assert-hc2b4f765f4ba73e60772a74544c5ecdce79b8cdc5bd31c51963178fbeb80abef
question/59/prooemium · paragraph
la · official · sha256:bf2e9d6c4fd1f94df9b235c938f1f0e32ea0d8966ea6ffa601987e6e85ed6ffaLA
Deinde considerandum est de iniustitia. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum iniustitia sit speciale vitium. Secundo, utrum iniusta agere sit proprium iniusti. Tertio, utrum aliquis possit iniustum pati volens. Quarto, utrum iniustitia ex suo genere sit peccatum mortale.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 60
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q60
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3057.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:11bc1793b16465bbefe64c40f4be12e535332900a02ca827877f07664ff60dd4 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 53
section/60-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8a86e95d4d06518338c97518b6e4553c3d7fbb2a2e360a020cb423448ebebb45LA
Ad primum ergo dicendum quod nomen iudicii, quod secundum primam impositionem significat rectam determinationem iustorum, ampliatum est ad significandum rectam determinationem in quibuscumque rebus, tam in speculativis quam in practicis. In omnibus tamen ad rectum iudicium duo requiruntur. Quorum unum est ipsa virtus proferens iudicium. Et sic iudicium est actus rationis, dicere enim vel definire aliquid rationis est. Aliud autem est dispositio iudicantis, ex qua habet idoneitatem ad recte iudicandum. Et sic in his quae ad iustitiam pertinent iudicium procedit ex iustitia, sicut et in his quae ad fortitudinem pertinent ex fortitudine. Sic ergo iudicium est quidam actus iustitiae sicut inclinantis ad recte iudicandum, prudentiae autem sicut iudicium proferentis. Unde et synesis, ad prudentiam pertinens, dicitur bene iudicativa, ut supra habitum est.Referencing norms: Q60A1Ad1, assert-h9633d301638ad4b355588513360faa4b718016a41c3b4ca902623f869a7e055d
section/60-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:261cc8beb58e23fd4bdb7ac5beec6f87c09dab7feaf221b8ad6e741d0c3f9607LA
Ad secundum dicendum quod homo spiritualis ex habitu caritatis habet inclinationem ad recte iudicandum de omnibus secundum regulas divinas, ex quibus iudicium per donum sapientiae pronuntiat, sicut iustus per virtutem prudentiae pronuntiat iudicium ex regulis iuris.Referencing norms: Q60A1Ad2, assert-h4d54c3d371628da527e935f5139a57886c6c2badd373dd50c970c243b0b1fe92
section/60-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:01ebd3c976f37a99a91b22181b616ea218413a31ec75649bce8af9112ca519feLA
Ad tertium dicendum quod aliae virtutes ordinant hominem in seipso, sed iustitia ordinat hominem ad alium, ut ex dictis patet. Homo autem est dominus eorum quae ad ipsum pertinent, non autem est dominus eorum quae ad alium pertinent. Et ideo in his quae sunt secundum alias virtutes non requiritur nisi iudicium virtuosi, extenso tamen nomine iudicii, ut dictum est. Sed in his quae pertinent ad iustitiam requiritur ulterius iudicium alicuius superioris, qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Et propter hoc iudicium specialius pertinet ad iustitiam quam ad aliquam aliam virtutem.Referencing norms: Q60A1Ad3, assert-hbf6262e22e32d88ba5917c64888f5a250aa006c3490ba4da23468727124cf5d5
section/60-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70f53a65bca9e534815c37e548fc5ebef21c94152b114e3e00197809ada32c9bLA
Ad quartum dicendum quod iustitia in principe quidem est sicut virtus architectonica, quasi imperans et praecipiens quod iustum est, in subditis autem est tanquam virtus executiva et ministrans. Et ideo iudicium, quod importat definitionem iusti, pertinet ad iustitiam secundum quod est principaliori modo in praesidente.Referencing norms: Q60A1Ad4, assert-h1893d9ff02f9964a173b13f506918544469ea736467a43226eb66eb1b0544146
section/60-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8b22c8962baf843f153c0e9e06aa4b88cfa0215ca37a6876bd465ff50d974155LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod iudicium non sit actus iustitiae. Dicit enim philosophus, in I Ethic., quod unusquisque bene iudicat quae cognoscit, et sic iudicium ad vim cognoscitivam pertinere videtur. Vis autem cognoscitiva per prudentiam perficitur. Ergo iudicium magis pertinet ad prudentiam quam ad iustitiam, quae est in voluntate, ut dictum est.Referencing norms: Q60A1Obiectio1, assert-hc9658895fdc206c6ab3f86ccdc09af2ddc1a8643a21de454c4b592473a6d4985
section/60-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:975dc0146fad430830d4c5ef6b27551cae60c7e92060fadf3d644576f392a89dLA
Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. II, spiritualis iudicat omnia. Sed homo maxime efficitur spiritualis per virtutem caritatis, quae diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut dicitur Rom. V. Ergo iudicium magis pertinet ad caritatem quam ad iustitiam.Referencing norms: Q60A1Obiectio2, assert-h20de3fee8ae9ad8a2917329afb73f4a7e80c2562d496498322add63c9788187d, assert-hb18fa9bb3c61fd41ea099ba015d40411d968642ae450225a258b96c1b6a29919
section/60-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0791f70bd6ef8f35883ab2ef5c2b70dded5de1951aefb41d51a8a7a2e82eae6LA
Praeterea, ad unamquamque virtutem pertinet rectum iudicium circa propriam materiam, quia virtuosus in singulis est regula et mensura, secundum philosophum, in libro Ethic. Non ergo iudicium magis pertinet ad iustitiam quam ad alias virtutes morales.Referencing norms: Q60A1Obiectio3, assert-h5ee8fc30cb45204ecdba55ef417c9e35c29b5a40a5635fa19824efb78e1000e0
section/60-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a35673d97b0f3e060b63509ee24ab603bc88fc9012d5db683e47eb90c0744b8dLA
Praeterea, iudicium videtur ad solos iudices pertinere. Actus autem iustitiae invenitur in omnibus iustis. Cum igitur non soli iudices sint iusti, videtur quod iudicium non sit actus proprius iustitiae.Referencing norms: Q60A1Obiectio4, assert-h5a2148670baad154ce600b8ee31ab152a36f9d33898f538d6c43139433d30bb8
section/60-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8bf1bb98dcc69eb9611771b927025215206e94dbb83c1d7de96c767383006bbLA
Respondeo dicendum quod iudicium proprie nominat actum iudicis inquantum est iudex. Iudex autem dicitur quasi ius dicens. Ius autem est obiectum iustitiae, ut supra habitum est. Et ideo iudicium importat, secundum primam nominis impositionem, definitionem vel determinationem iusti sive iuris. Quod autem aliquis bene definiat aliquid in operibus virtuosis proprie procedit ex habitu virtutis, sicut castus recte determinat ea quae pertinent ad castitatem. Et ideo iudicium, quod importat rectam determinationem eius quod est iustum, proprie pertinet ad iustitiam. Propter quod philosophus dicit, in V Ethic., quod homines ad iudicem confugiunt sicut ad quandam iustitiam animatam.Referencing norms: Q60A1Respondeo, assert-hce27d4b93c138ed2dd995cf79f7580e3e0da827694ae82e7955472019e3058a4
section/60-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7fa32173cd1296ce91b6f11a2d453230ba531e7aeec31c06f3488cfbb06e6f2bLA
Sed contra est quod in Psalm. dicitur, quoadusque iustitia convertatur in iudicium.Referencing norms: assert-he27f9bf0b2423af4bae1122edea53449d17dc2411193468ba4023331450a07db
section/60-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0b840a009c34bb35f785ed7f384cb3324fd30bab24b2b7829f306b1b46b0a64LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus ibi prohibet iudicium temerarium, quod est de intentione cordis vel de aliis incertis, ut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte. Vel prohibet ibi iudicium de rebus divinis, de quibus, cum sint supra nos, non debemus iudicare, sed simpliciter ea credere, ut Hilarius dicit, super Matth. Vel prohibet iudicium quod non sit ex benevolentia, sed ex animi amaritudine, ut Chrysostomus dicit.Referencing norms: Q60A2Ad1, assert-he172eae793f9e7c2dfbb7197cacafea5f6175f040fb6cd0dce346cd84a8c022d
section/60-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9dbfef651221f45b96d76cc68389e29bbb4fc16c295f0f648c6a59746a40b907LA
Ad secundum dicendum quod iudex constituitur ut minister Dei. Unde dicitur Deut. I, quod iustum est iudicate; et postea subdit, quia Dei est iudicium.Referencing norms: Q60A2Ad2, assert-h441032e897d835420048956d56dcb0ae866e142b6d6ecd51ab4aeb95a6d9b814
section/60-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cfc3719636906a94436b7a00aa76cdd7c87e910b189c338848c5bc63d8e625faLA
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in gravibus peccatis non debent iudicare eos qui sunt in eisdem peccatis vel minoribus, ut Chrysostomus dicit, super illud Matth. VII, nolite iudicare. Et praecipue est hoc intelligendum quando illa peccata sunt publica, quia ex hoc generatur scandalum in cordibus aliorum. Si autem non sunt publica, sed occulta, et necessitas iudicandi immineat propter officium, potest cum humilitate et timore vel arguere vel iudicare. Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, si invenerimus nos in eodem vitio esse, congemiscamus, et ad pariter conandum invitemus. Nec tamen propter hoc homo sic seipsum condemnat ut novum condemnationis meritum sibi acquirat, sed quia, condemnans alium, ostendit se similiter condemnabilem esse, propter idem peccatum vel simile.Referencing norms: Q60A2Ad3, assert-hbc3b2efe35b82f9086da227f26a43ce1aec8e1f59f6cf0086adee50791078c07
section/60-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:25044b371045bb2f277f95ddd1edb3862bd8e563f1177521ca886eeaa349fc58LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit licitum iudicare. Non enim infligitur poena nisi pro illicito. Sed iudicantibus imminet poena, quam non iudicantes effugiunt, secundum illud Matth. VII, nolite iudicare, ut non iudicemini. Ergo iudicare est illicitum.Referencing norms: Q60A2Obiectio1, assert-h5833463ba5507103f81dbb0690b35689ca772914126eadb051f3367d6066ec1e, assert-he134d5140141d61fc97891e39ed3460295562e6fd68e5f3e5d0427c34cb62550
section/60-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce5e916c00313b1c8fe59c601a578a3a97564d431906db594b3f63b4fc06f65fLA
Praeterea, Rom. XIV dicitur, tu quis es, qui iudicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit. Dominus autem omnium Deus est. Ergo nulli homini licet iudicare.Referencing norms: Q60A2Obiectio2, assert-he4d532f33a09f23f05dd3384ef3bffd389055a6b1bdd2c1dd1ea5087d9329123
section/60-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c099f84a06238a82c157a77126428d2fcbbbde6771c882e6cae0660f7dff6e19LA
Praeterea, nullus homo est sine peccato, secundum illud I Ioan. I, si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus. Sed peccanti non licet iudicare, secundum illud Rom. II, inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas, in quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas. Ergo nulli est licitum iudicare.Referencing norms: Q60A2Obiectio3, assert-hb281f2a43fcf396704cf33aa30f276b25932beccfb17648d438c7504bb84c4a0, assert-hd46a0dcf888830ef6fbda797f97b9706cdee7805683a280f953f34604ab408c5
section/60-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7732c0e5922120d0fda86720b3560ad491d1c19d1a87d03a05f86cfb5d3449fbLA
Respondeo dicendum quod iudicium intantum est licitum inquantum est iustitiae actus. Sicut autem ex praedictis patet, ad hoc quod iudicium sit actus iustitiae tria requiruntur, primo quidem, ut procedat ex inclinatione iustitiae; secundo, quod procedat ex auctoritate praesidentis; tertio, quod proferatur secundum rectam rationem prudentiae. Quodcumque autem horum defuerit, est iudicium vitiosum et illicitum. Uno quidem modo, quando est contra rectitudinem iustitiae, et sic dicitur iudicium perversum vel iniustum. Alio modo, quando homo iudicat in his in quibus non habet auctoritatem, et sic dicitur iudicium usurpatum. Tertio modo, quando deest certitudo rationis, puta cum aliquis de his iudicat quae sunt dubia vel occulta per aliquas leves coniecturas, et sic dicitur iudicium suspiciosum vel temerarium.Referencing norms: Q60A2Respondeo, assert-h7a132d490d41edba695b427b9eeee4672d3551bbb75f630f9a82be5c784804c2
section/60-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e4edd34cf5468a00071fe94aabaec366810e45adf8ce9d0248a13932c2ea8955LA
Sed contra est quod dicitur Deut. XVI, iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent populum iusto iudicio.Referencing norms: assert-h0c8a2f1aa732e9e7e28af130d60532e1b2c8a04b74c06a109e8eb76c8b4a15dd
section/60-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0ea905573b309b38bf8b182df10e535d64e89ab3ad366032d82c098e1a33713LA
Ad primum ergo dicendum quod in humanis actibus invenitur aliqua certitudo, non quidem sicut in demonstrativis, sed secundum quod convenit tali materiae, puta cum aliquid per idoneos testes probatur.Referencing norms: Q60A3Ad1, assert-h07712360d8a32cc89f405c984b1ab1b2e69ba8bac6a2466b6117fb9f28ecff95
section/60-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b307927626617bc56cf464789dfe7c8e2739ab96c4e36336841cc29cc63acda1LA
Ad secundum dicendum quod ex hoc ipso quod aliquis malam opinionem habet de alio sine causa sufficienti, indebite contemnit ipsum. Et ideo iniuriatur ei.Referencing norms: Q60A3Ad2, assert-h1d9ad14dad8f011377929f376c109ad19d5a74559269477fa3a84e70050754b1
section/60-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aafcc79a893fa1fb38117f230a136e95150374824caa7ce19ddf96aed2b3189dLA
Ad tertium dicendum quod quia iustitia et iniustitia est circa exteriores operationes, ut dictum est, tunc iudicium suspiciosum directe ad iniustitiam pertinet quando ad actum exteriorem procedit. Et tunc est peccatum mortale, ut dictum est. Iudicium autem interius pertinet ad iustitiam secundum quod comparatur ad exterius iudicium ut actus interior ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, et ira ad homicidium.Referencing norms: Q60A3Ad3, assert-hd2c94a09c4cf462f76634faef3f3b51a8178e46e7b1e861929cbd3aba9a3cc9c
section/60-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:99a56d78369ea7b12ad07cda0621d58d2979295145dd8adaa9692c357f9bdb35LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iudicium ex suspicione procedens non sit illicitum. Suspicio enim videtur esse opinio incerta de aliquo malo, unde et philosophus, in VI Ethic., ponit quod suspicio se habet et ad verum et ad falsum. Sed de singularibus contingentibus non potest haberi opinio nisi incerta. Cum igitur iudicium humanum sit circa humanos actus, qui sunt in singularibus et contingentibus, videtur quod nullum iudicium esset licitum, si ex suspicione iudicare non liceret.Referencing norms: Q60A3Obiectio1, assert-h21a2faf861b6c9d05709dd1b1d4bbb5acaa0d2128938a4425e0b69f9fc5894f2, assert-h4ff0e1c83a387e1ff29edffcfbbfa3bac87718a017dbaa75fadfa24f34b37f72
section/60-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9c8d79364b904cfc0810fd329cbc5f22961844240dfb00e2b0a8cc68d29cc075LA
Praeterea, per iudicium illicitum fit aliqua iniuria proximo. Sed suspicio mala in sola opinione hominis consistit, et sic non videtur ad iniuriam alterius pertinere. Ergo suspicionis iudicium non est illicitum.Referencing norms: Q60A3Obiectio2, assert-h475035a2bdf8418ff8fd3b67df9fe765a68fb19c7a26af4c66a7ca79eee9c8ed, assert-hc900741d73a64fc6b5301060762a106e3f451d26c116858544a45cfb5f4a5a00
section/60-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:ce41bca233555fd678c5dd3c77e6408f654ac37abe0355f92ed0055e1747a2e1LA
Praeterea, si sit illicitum, oportet quod ad iniustitiam reducatur, quia iudicium est actus iustitiae, ut dictum est. Sed iniustitia ex suo genere semper est peccatum mortale, ut supra habitum est. Ergo suspicionis iudicium semper esset peccatum mortale, si esset illicitum. Sed hoc est falsum, quia suspiciones vitare non possumus, ut dicit Glossa Augustini super illud I ad Cor. IV, nolite ante tempus iudicare. Ergo iudicium suspiciosum non videtur esse illicitum.Referencing norms: Q60A3Obiectio3, assert-h5035e7c30a58ff63901a9a1e52ee6d4ef1820a3be09df3a3c9b550e467feb00d, assert-h5a8488cec156da27bb48ae39540802ea626e1242635a22a743639e0aed0ef2f3, assert-ha1b510312b8656338a9c7d1cb3aba11017f0f615b018ceb2da27ec5eff182a67, assert-hf85b40a081a998dfecca1b9f9f3654d848fe21115b1873fb3b3e9676bbb9fe17
section/60-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:352e291f9d4a35fa0038913b44090f3a3ed01167b9475832cad6f4408d3f45abLA
Respondeo dicendum quod, sicut Tullius dicit, suspicio importat opinionem mali quando ex levibus indiciis procedit. Et contingit ex tribus. Uno quidem modo, ex hoc quod aliquis in seipso malus est, et ex hoc ipso, quasi conscius suae malitiae, faciliter de aliis malum opinatur, secundum illud Eccle. X, in via stultus ambulans, cum ipse sit insipiens, omnes stultos aestimat. Alio modo provenit ex hoc quod aliquis male afficitur ad alterum. Cum enim aliquis contemnit vel odit aliquem, aut irascitur vel invidet ei, ex levibus signis opinatur mala de ipso, quia unusquisque faciliter credit quod appetit. Tertio modo provenit ex longa experientia, unde philosophus dicit, in II Rhet., quod senes sunt maxime suspiciosi, quia multoties experti sunt aliorum defectus. Primae autem duae suspicionis causae manifeste pertinent ad perversitatem affectus. Tertia vero causa diminuit rationem suspicionis, inquantum experientia ad certitudinem proficit, quae est contra rationem suspicionis. Et ideo suspicio vitium quoddam importat, et quanto magis procedit suspicio, tanto magis est vitiosum. Est autem triplex gradus suspicionis. Primus quidem gradus est ut homo ex levibus indiciis de bonitate alicuius dubitare incipiat. Et hoc est veniale et leve peccatum, pertinet enim ad tentationem humanam, sine qua vita ista non ducitur, ut habetur in Glossa super illud I ad Cor. IV, nolite ante tempus iudicare. Secundus gradus est cum aliquis pro certo malitiam alterius aestimat ex levibus indiciis. Et hoc, si sit de aliquo gravi, est peccatum mortale, inquantum non est sine contemptu proximi, unde Glossa ibidem subdit, etsi ergo suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, idest definitivas firmasque sententias, continere debemus. Tertius gradus est cum aliquis iudex ex suspicione procedit ad aliquem condemnandum. Et hoc directe ad iniustitiam pertinet. Unde est peccatum mortale.Referencing norms: Q60A3Respondeo, assert-h4a73d8d11e3ede5233628229c869123121ce8a17838b86758c8ffd12a7f09588
section/60-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:70d590c580f96a20b127b19cfad340946b914a5c0733a7b9400f7debf901e872LA
Sed contra est quod Chrysostomus, super illud Matth. VII, nolite iudicare etc., dicit, dominus hoc mandato non prohibet Christianos ex benevolentia alios corripere, sed ne per iactantiam iustitiae suae Christiani Christianos despiciant, ex solis plerumque suspicionibus odientes ceteros et condemnantes.Referencing norms: assert-h573470f2bc7ad98e016fe1815948a995d718e009ec5fc1c350daea0574dadebb
section/60-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ff9b0a63d4806c2a829835c17b14fb309a2ab2c15eda3f1092fab4a63731326LA
Ad primum ergo dicendum quod potest contingere quod ille qui in meliorem partem interpretatur, frequentius fallitur. Sed melius est quod aliquis frequenter fallatur habens bonam opinionem de aliquo malo homine, quam quod rarius fallatur habens malam opinionem de aliquo bono, quia ex hoc fit iniuria alicui, non autem ex primo.Referencing norms: Q60A4Ad1, assert-h1a27bf9420cd3ed0a8a2993bde977692c473d60d17b68398ff2419b4c839650c
section/60-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e00772e44eb4e3d7adfeaae69508ee804bffba030f7f3cd196d4efe5b4cd5a10LA
Ad secundum dicendum quod aliud est iudicare de rebus, et aliud de hominibus. In iudicio enim quo de rebus iudicamus non attenditur bonum vel malum ex parte ipsius rei de qua iudicamus, cui nihil nocet qualitercumque iudicemus de ipsa, sed attenditur ibi solum bonum iudicantis si vere iudicet, vel malum si falso; quia verum est bonum intellectus, falsum autem est malum ipsius, ut dicitur in VI Ethic. Et ideo unusquisque debet niti ad hoc quod de rebus iudicet secundum quod sunt. Sed in iudicio quo iudicamus de hominibus praecipue attenditur bonum et malum ex parte eius de quo iudicatur, qui in hoc ipso honorabilis habetur quod bonus iudicatur, et contemptibilis si iudicetur malus. Et ideo ad hoc potius tendere debemus in tali iudicio quod hominem iudicemus bonum, nisi manifesta ratio in contrarium appareat. Ipsi autem homini iudicanti, falsum iudicium quo bene iudicat de alio non pertinet ad malum intellectus ipsius, sicut nec ad eius perfectionem pertinet secundum se cognoscere veritatem singularium contingentium, sed magis pertinet ad bonum affectum.Referencing norms: Q60A4Ad2, assert-h83a6577da8ba306d99d58c57cfa23198678cf35c962523bdd3166772d0d5aa07
section/60-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:487b5858a850b7c350ce65650960329a456ee11d38d789c7a859979668cf5d78LA
Ad tertium dicendum quod interpretari aliquid in deteriorem vel meliorem partem contingit dupliciter. Uno modo, per quandam suppositionem. Et sic, cum debemus aliquibus malis adhibere remedium, sive nostris sive alienis, expedit ad hoc ut securius remedium apponatur, quod supponatur id quod deterius est, quia remedium quod est efficax contra maius malum, multo magis est efficax contra minus malum. Alio modo interpretamur aliquid in bonum vel malum definiendo sive determinando. Et sic in rerum iudicio debet aliquis niti ad hoc ut interpretetur unumquodque secundum quod est, in iudicio autem personarum, ut interpretetur in melius, sicut dictum est.Referencing norms: Q60A4Ad3, assert-h4e982a5b2857419597e43f87e9b957a8840b0f26ed7b638d0fe6dd6fca540881
section/60-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:388fb62bc625b2215573c348ca25b89b99a214f54310d9d1edb26d1d978e7ae3LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dubia non sint in meliorem partem interpretanda. Iudicium enim magis esse debet de eo quod ut in pluribus accidit. Sed in pluribus accidit quod aliqui male agant, quia stultorum infinitus est numerus, ut dicitur Eccle. I; proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, ut dicitur Gen. VIII. Ergo dubia magis debemus interpretari in malum quam in bonum.Referencing norms: Q60A4Obiectio1, assert-h6b1a526630c6525650790804e56a4a5e25fdafdc7faf7d9b121e99cfbabe0500, assert-hdd92dab405be4f2390f95563c1eeda0c1fec9cdd2718cf194ed89ffbd4950343
section/60-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dd2c791d5f3027f187706ca8dd5c044aa8fdd53f87ba191a5bf4903dbea92045LA
Praeterea, Augustinus dicit quod ille pie et iuste vivit qui rerum integer est aestimator, in neutram partem declinando. Sed ille qui interpretatur in melius quod dubium est declinat in alteram partem. Ergo hoc non est faciendum.Referencing norms: Q60A4Obiectio2, assert-h44751264218237777e4cfbd9c9358143f13f684dd1ddec2cc2ec37987922110f, assert-hb6fdebb663d0aeb3ad03568a62444fb45aeb6d33749fb1331a672a37adb2597d
section/60-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:84c7214d4d10e992a6b02347731f425ef4dc0a30e1b9019447297783dcf010a1LA
Praeterea, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed circa seipsum homo debet dubia interpretari in peiorem partem, secundum illud Iob IX, verebar omnia opera mea. Ergo videtur quod ea quae sunt dubia circa proximos sint in peiorem partem interpretanda.Referencing norms: Q60A4Obiectio3, assert-h4384c1de38e4331de19ee636971a6279ec5144369a6ed69615d2380847dd811d, assert-hb9a868daf3df80cd33ebaa9b3b6ec3fde81816e89dc54507c5dc4ba96f2963cd
section/60-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48a8f7b0a1cd06ed1b0260951a5a1c741cef4629a90002a4afc1334880a0908fLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ex hoc ipso quod aliquis habet malam opinionem de alio absque sufficienti causa, iniuriatur ei et contemnit ipsum. Nullus autem debet alium contemnere, vel nocumentum quodcumque inferre, absque causa cogente. Et ideo ubi non apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum ut bonum habere, in meliorem partem interpretando quod dubium est.Referencing norms: Q60A4Respondeo, assert-hb79298d1630a9a806b8295cc93472253523c4600c15806ea40a68b3499505c4d
section/60-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b3d362a96c4249a8812f70d1416bd2a90ecfc2cb75ccd59a85e5a24b772ddb24LA
Sed contra est quod Rom. XIV, super illud, qui non manducat manducantem non iudicet, dicit Glossa, dubia in meliorem partem sunt interpretanda.Referencing norms: assert-hfca48018f22dc8d036d6b6c6100a2b5451e35f922168c0ec55e5bf2a46bd5e67
section/60-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c2ad8ed983aa26e92e03fa30885731fcd35fe65db4413e9a95204647bafdcd65LA
Ad primum ergo dicendum quod lex scripta, sicut non dat robur iuri naturali, ita nec potest eius robur minuere vel auferre, quia nec voluntas hominis potest immutare naturam. Et ideo si Scriptura legis contineat aliquid contra ius naturale, iniusta est, nec habet vim obligandi, ibi enim ius positivum locum habet ubi quantum ad ius naturale nihil differt utrum sic vel aliter fiat, sicut supra habitum est. Et ideo nec tales Scripturae leges dicuntur, sed potius legis corruptiones, ut supra dictum est. Et ideo secundum eas non est iudicandum.Referencing norms: Q60A5Ad1, assert-ha5742e88b2ab0ba7144fc1c2ae86af4005d8b6a0bea005cea2c46d260411e35e
section/60-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f7b77f946e36fa439d377f6fcdefe199a2ab44399d65f9324fe1597aed9d57aeLA
Ad secundum dicendum quod sicut leges iniquae secundum se contrariantur iuri naturali, vel semper vel ut in pluribus; ita etiam leges quae sunt recte positae in aliquibus casibus deficiunt, in quibus si servarentur, esset contra ius naturale. Et ideo in talibus non est secundum litteram legis iudicandum, sed recurrendum ad aequitatem, quam intendit legislator. Unde iurisperitus dicit, nulla ratio iuris aut aequitatis benignitas patitur ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad severitatem. Et in talibus etiam legislator aliter iudicaret, et, si considerasset, lege determinasset.Referencing norms: Q60A5Ad2, assert-h680118aef1da6b7b1a6dcc519440c4e0fd809a8e1a339168b679ee1542566662
section/60-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:babb37dbc92a9b26c1a4cfc079986811c50d184f227fe274a1ab97b49c7b1cbcLA
Et per hoc patet responsio ad tertium.Referencing norms: Q60A5Ad3, assert-h0896d92ef4fdcad0667a815c986517a99078fa7c5c5d4462545b1fe08e006e58
section/60-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:eb45089b60bc949c7812d261c2825fef305617000cd30ced7ef86bb7d2472ec4LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit semper secundum leges scriptas iudicandum. Semper enim vitandum est iniustum iudicium. Sed quandoque leges scriptae iniustitiam continent, secundum illud Isaiae X, vae qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitias scripserunt. Ergo non semper est secundum leges scriptas iudicandum.Referencing norms: Q60A5Obiectio1, assert-h4ee4cb0c6bce66eecbb19e80f4bc84c1a02c09178ccb9fa9fcc0a4b94020f567, assert-h7e7919d7c0174a4b56471f4c775e6656ccd0c5001c7f5b0d40614dc9fe00cc32
section/60-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1f222be24733e11f7ea3501510be878820eaaf389db3caf805ae60e647c4ee4bLA
Praeterea, iudicium oportet esse de singularibus eventibus. Sed nulla lex scripta potest omnes singulares eventus comprehendere, ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo videtur quod non semper sit secundum leges scriptas iudicandum.Referencing norms: Q60A5Obiectio2, assert-h13ba642ebfd188b656ef6891c9884199805895bcc2ff5adea9c5a3a20d88db3d, assert-hf2442da454ffbfa5ca4ab331795b99d5533d3ae4be6cec754f80536786d1e30c
section/60-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:197e33afa0d73913758a8c3f13fd10951b935fcf7f30a0e4745b03c17e06d142LA
Praeterea, lex ad hoc scribitur ut sententia legislatoris manifestetur. Sed quandoque contingit quod si ipse lator legis praesens esset, aliter iudicaret. Ergo non est semper secundum legem scriptam iudicandum.Referencing norms: Q60A5Obiectio3, assert-h18ab00421851479b9525cb0693c86fc2d6d14581c231be70203083bd7c09d60a, assert-hc4f4cdffc537027a3f59e94c99ddcfd88e0c87cf96dced7f099086d9877bf406
section/60-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:72ac7223c937ce7855b2f0ea44fa267887c3a8ef0c3c71bfee6f993e2738014fLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iudicium nihil est aliud nisi quaedam definitio vel determinatio eius quod iustum est. Fit autem aliquid iustum dupliciter, uno modo, ex ipsa natura rei, quod dicitur ius naturale; alio modo, ex quodam condicto inter homines, quod dicitur ius positivum, ut supra habitum est. Leges autem scribuntur ad utriusque iuris declarationem, aliter tamen et aliter. Nam legis Scriptura ius quidem naturale continet, sed non instituit, non enim habet robur ex lege, sed ex natura. Ius autem positivum Scriptura legis et continet et instituit, dans ei auctoritatis robur. Et ideo necesse est quod iudicium fiat secundum legis Scripturam, alioquin iudicium deficeret vel a iusto naturali, vel a iusto positivo.Referencing norms: Q60A5Respondeo, assert-h09f32fa77b2304687435b45e4905b8408dd8e0cc348a477d67a703c539aff0aa
section/60-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a43a8e5f881b4c1fe5d7e84fde47c8d9f44559a79477a1804aeb05929457303cLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de vera Relig., in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent cum eas instituerint, tamen cum fuerint institutae et firmatae, non licebit iudicibus de ipsis iudicare, sed secundum ipsas.Referencing norms: assert-hee9491a3e07d4cd8c50f8a132c9e279b34965af1d208f63314a6420fb5bd052f
section/60-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ecfafbc7a9bd97d8c49ed2f6d282fb9c6bc889d6648b6e8b47b262edb8d2cd54LA
Ad primum ergo dicendum quod pronuntiatio veritatis non importat compulsionem ad hoc quod suscipiatur, sed liberum est unicuique eam recipere vel non recipere prout vult. Sed iudicium importat quandam impulsionem. Et ideo iniustum est quod aliquis iudicetur ab eo qui publicam auctoritatem non habet.Referencing norms: Q60A6Ad1, assert-hd800adfe069060825dcab76aee555c4257f0adc1d9234b3ba4e544827cd82d56
section/60-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7149ec2ec23955e9a8578508e3ce02eab1be2b330ffd185ca294a10eef8e5aabLA
Ad secundum dicendum quod Moyses videtur Aegyptium occidisse quasi ex inspiratione divina auctoritatem adeptus, ut videtur per hoc quod dicitur Act. VII, quod, percusso Aegyptio, aestimabat Moyses intelligere fratres suos quoniam dominus per manum ipsius daret salutem Israel. Vel potest dici quod Moyses occidit Aegyptium defendendo eum qui iniuriam patiebatur cum moderamine inculpatae tutelae. Unde Ambrosius dicit, in libro de Offic., quod qui non repellit iniuriam a socio cum potest, tam est in vitio quam ille qui facit; et inducit exemplum Moysi. Vel potest dici, sicut dicit Augustinus, in quaestionibus Exod., quod sicut terra, ante utilia semina, herbarum inutilium fertilitate laudatur; sic illud Moysi factum vitiosum quidem fuit, sed magnae fertilitatis signum gerebat, inquantum scilicet erat signum virtutis eius qua populum liberaturus erat. De Phinee autem dicendum est quod ex inspiratione divina, zelo Dei commotus, hoc fecit. Vel quia, licet nondum esset summus sacerdos, erat tamen filius summi sacerdotis, et ad eum hoc iudicium pertinebat, sicut et ad alios iudices, quibus hoc erat praeceptum.Referencing norms: Q60A6Ad2, assert-hf97a9b6eea3ec7e5c2ab5ffcfc6e2478792968711eb672dfca2e8b569ffd9eba
section/60-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e969261909f582b0f0109ad4bf04b8eb9f85cca73a28cd0237eb52421db97612LA
Ad tertium dicendum quod potestas saecularis subditur spirituali sicut corpus animae. Et ideo non est usurpatum iudicium si spiritualis praelatus se intromittat de temporalibus quantum ad ea in quibus subditur ei saecularis potestas, vel quae ei a saeculari potestate relinquuntur.Referencing norms: Q60A6Ad3, assert-h4032e45e6bd011dff46fd46c9bace4d9a1e37a719b6a0af6e66db23202e52ca9
section/60-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:508be19db11d39bf1d6fb6149097614504f116538a031e3188ceea3d27530ee7LA
Ad quartum dicendum quod habitus scientiae et iustitiae sunt perfectiones singularis personae, et ideo per eorum defectum non dicitur usurpatum iudicium, sicut per defectum publicae auctoritatis, ex qua iudicium vim coactivam habet.Referencing norms: Q60A6Ad4, assert-hdb9e3ccdb9c29e6c0c0842f85eacd66d92dc2b02ca023e46afec8f4ac86f0726
section/60-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:09ef973f0eef77233d8b12e31b430e681f530d014e5aad918b0a4211d82a77dcLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod iudicium per usurpationem non reddatur perversum. Iustitia enim est quaedam rectitudo in agendis. Sed nihil deperit veritati a quocumque dicatur, sed a quocumque est accipienda. Ergo etiam nihil deperit iustitiae, a quocumque iustum determinetur, quod pertinet ad rationem iudicii.Referencing norms: Q60A6Obiectio1, assert-h0251a0937ce2ecac7fccf3955b19884a582d59c4e24b00ddcffd337ff0fa620a, assert-h8716c6c320a630c9fa09240c40b94e5c89472643f0fef4c81be6b4d8ff1f2e5d
section/60-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:88963ec1ef7381bafc726c3b61ede9f9f5505553a80af2325ae4a0ba9b74e441LA
Praeterea, peccata punire ad iudicium pertinet. Sed aliqui laudabiliter leguntur peccata punisse qui tamen auctoritatem non habebant super illos quos puniebant, sicut Moyses occidendo Aegyptium, ut habetur Exod. II; et Phinees, filius Eleazari, Zambri, filium Salomi, ut legitur Num. XXV, et reputatum est ei ad iustitiam, ut dicitur in Psalm. Ergo usurpatio iudicii non pertinet ad iniustitiam.Referencing norms: Q60A6Obiectio2, assert-h05efe51fe3c0a31d8326b2b93bc19307b3b16e8dba62c3603600ce7d5d3079ce, assert-h6e0b2294e1c2494c735ccc5c4fdafea5a7df6871b64fbbe16147da77cad616f0
section/60-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:00235382ef0383a4539cee226912a74c63b1c3c4f34001b3a532ebc98c985decLA
Praeterea, potestas spiritualis distinguitur a temporali. Sed quandoque praelati habentes spiritualem potestatem intromittunt se de his quae pertinent ad potestatem saecularem. Ergo usurpatum iudicium non est illicitum.Referencing norms: Q60A6Obiectio3, assert-h78d7beaea09f9f3f2ed8cd38b431fac8bda5f1f0c9d508c9c21aabee501df260, assert-hffbfebf0396c7ea0f593a52c3c303f522ed271ad4698eaa67e85a36c4141aef5
section/60-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:357d271d9ef919d46d6520ea875f3aca037a86707176b3e34ee6e97e47dd37baLA
Praeterea, sicut ad recte iudicandum requiritur auctoritas, ita etiam et iustitia iudicantis et scientia, ut ex supradictis patet. Sed non dicitur iudicium esse iniustum si aliquis iudicet non habens habitum iustitiae, vel non habens scientiam iuris. Ergo neque etiam iudicium usurpatum, quod fit per defectum auctoritatis, semper erit iniustum.Referencing norms: Q60A6Obiectio4, assert-h777aa672e909f7635b9848c9fdc0a946a1cdc0a94ece3c27a9bd24b715358c82, assert-h8b2e65fffc6cf2fb01f72da28e7973d69d300efd84d961d0ff44623d214d9748
section/60-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f20eec564e601384aa015bd00d82be476be1d6856b1dedeb5d9c4a438523ddb6LA
Respondeo dicendum quod, cum iudicium sit ferendum secundum leges scriptas, ut dictum est, ille qui iudicium fert legis dictum quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium. Cum autem eiusdem auctoritatis sit legem interpretari et legem condere, sicut lex condi non potest nisi publica auctoritate, ita nec iudicium ferri potest nisi publica auctoritate, quae quidem se extendit ad eos qui communitati subduntur. Et ideo sicut iniustum esset ut aliquis constringeret alium ad legem servandam quae non esset publica auctoritate sancita, ita etiam iniustum est si aliquis aliquem compellat ferre iudicium quod publica auctoritate non fertur.Referencing norms: Q60A6Respondeo, assert-h5778506d2609044b1c3eb8aabf1781421e9e7b044b510ac33253d58d22a741d5
section/60-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5df191a5833cfe651581cbd726397c526598bcf4c44f230c5a043836893f00b7LA
Sed contra est quod dicitur Rom. XIV, tu quis es, qui iudicas alienum servum?Referencing norms: assert-he5791bfce79b33708e649cc38b79e72c0871f36bdaf686283e82278232c58e7f
question/60/prooemium · paragraph
la · official · sha256:6268194adea543f19f74b3f4d1722b7060354b4ce9d0dadbecc4833e33f442e2LA
Deinde considerandum est de iudicio. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum iudicium sit actus iustitiae. Secundo, utrum sit licitum iudicare. Tertio, utrum per suspiciones sit iudicandum. Quarto, utrum dubia sint in meliorem partem interpretanda. Quinto, utrum iudicium semper sit secundum leges scriptas proferendum. Sexto, utrum iudicium per usurpationem pervertatur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 61
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q61
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:182c09cdf97aadf13be1fb85e79475333a582aa0ece69e582fc41364f732907b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/61-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67ffbae7a79dce5a1337e2110f8227a05f33af5ad19f03299891535128def146LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut in largitionibus privatarum personarum commendatur moderatio, effusio vero culpatur; ita etiam in distributione communium bonorum est moderatio servanda, in quo dirigit iustitia distributiva.Referencing norms: Q61A1Ad1, assert-hd8d1732c5bba8d14317b04d4160368277faa376bc2641458415cbc85d34944a0
section/61-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:20a260b3b8e9e404159dab23f69ed49e1da3a6a5135d5c2eea128e3c76a9e844LA
Ad secundum dicendum quod sicut pars et totum quodammodo sunt idem, ita id quod est totius quodammodo est partis. Et ita cum ex bonis communibus aliquid in singulos distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est.Referencing norms: Q61A1Ad2, assert-h92b599a595e9cacb26ddcd9a670278affea545aaa65515c56daad81b61bfcd9e
section/61-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:46a2ed9215349485199993b722cf3f0c3df072f3c5a0b9669f71add755a7e969LA
Ad tertium dicendum quod actus distributionis quae est communium bonorum pertinet solum ad praesidentem communibus bonis, sed tamen iustitia distributiva est et in subditis, quibus distribuitur, inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quamvis etiam distributio quandoque fiat bonorum communium non quidem civitati, sed uni familiae, quorum distributio fieri potest auctoritate alicuius privatae personae.Referencing norms: Q61A1Ad3, assert-h5236c0424783d84b563d900ff927ed0dd8198704579f17f828171b9a0f3be52d
section/61-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2037000b8c55a91e1f76085925918d3fbe7c389df1ae1ab06dbbc792fae25de4LA
Ad quartum dicendum quod motus accipiunt speciem a termino ad quem. Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea quae sunt privatarum personarum in bonum commune, sed ordinare e converso bonum commune ad personas particulares per distributionem est iustitiae particularis.Referencing norms: Q61A1Ad4, assert-hd9e99bce327559e747a14f7f5fa9588ea5f791edc8f2dea9edd9c7820c701726
section/61-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48bf50253fd5ed7cb475b1ed8759ccfabf2bf8437f5260ef42eac5a7ae2c5864LA
Ad quintum dicendum quod iustitia distributiva et commutativa non solum distinguuntur secundum unum et multa, sed secundum diversam rationem debiti, alio enim modo debetur alicui id quod est commune, alio modo id quod est proprium.Referencing norms: Q61A1Ad5, assert-hb5c91b0bb27ccf44c79697c82e8592aeb78a422fdd6b174720858d736ed099ba
section/61-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5f0ac2743b4e9d136e3e20d2991bbf3e1c358a3f87ce5f5ef9d5dbb8eb51178dLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur duae species iustitiae, iustitia distributiva et commutativa. Non enim potest esse iustitiae species quod multitudini nocet, cum iustitia ad bonum commune ordinetur. Sed distribuere bona communia in multos nocet bono communi multitudinis, tum quia exhauriuntur opes communes; tum etiam quia mores hominum corrumpuntur; dicit enim Tullius, in libro de Offic., fit deterior qui accipit, et ad idem semper expectandum paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam iustitiae speciem.Referencing norms: Q61A1Obiectio1, assert-h932980f463d3690bbbc3ac9d27b5291c2ddf056f738a159d461fe7651c43a910, assert-hd1a1b7b2934e8524de07d0dd104ea868f259a434a41f4665cb7b9260822b8021
section/61-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7e5dc0ec1766fb3dd0820cca4aca085788f3a562fb255d19d7e78d709895c262LA
Praeterea, iustitiae actus est reddere unicuique quod suum est, ut supra habitum est. Sed in distributione non redditur alicui quod suum erat, sed de novo appropriatur sibi id quod erat commune. Ergo hoc ad iustitiam non pertinet.Referencing norms: Q61A1Obiectio2, assert-hc2f4f43d08e519a61f2dcacc7b5af1d56c603711c25b66354f77b50397db819c, assert-hd00e055ad0c4cc787d50078fb02dbc3731ccf391571a24eb755a25abf05b4b82
section/61-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9bd14cdc3f205ed4c2b3e55abbe55a6439cac657bf5fa503257d8c1db380ff7fLA
Praeterea, iustitia non solum est in principe, sed etiam in subiectis, ut supra habitum est. Sed distribuere semper pertinet ad principem. Ergo distributiva non pertinet ad iustitiam.Referencing norms: Q61A1Obiectio3, assert-habf9ea84865495157ae514876232ab3db6ddddce5093c79070e69b5494333e8b, assert-hc7927a4e8ddfef3dd39690fe34b581fe9440194927cc2c286b93cce100157d13
section/61-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c31e3335dbc4c7777f70b75c660b050128c1d05e23d7e572b3d4cd20763749fLA
Praeterea, distributivum iustum est bonorum communium, ut dicitur in V Ethic. sed communia pertinent ad iustitiam legalem. Ergo iustitia distributiva non est species iustitiae particularis, sed iustitiae legalis.Referencing norms: Q61A1Obiectio4, assert-h500aa0269099a475301ea3c32cf423f7ede2a416d817de6f47366e897f80ac83
section/61-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5659ec99fd9f9b45c52efae4056328e90e7432a5955ab0f7d48067b926b0af28LA
Praeterea, unum et multa non diversificant speciem virtutis. Sed iustitia commutativa consistit in hoc quod aliquid redditur uni; iustitia vero distributiva in hoc quod aliquid datur multis. Ergo non sunt diversae species iustitiae.Referencing norms: Q61A1Obiectio5, assert-h1d239ba0b53300fff42bc797829c0bd35ed0324b341d34e405d3b2c78ce98e73, assert-he32cb63e3f994a0046a48b629b617e870e603ffea7ac8110a3578f32af220778
section/61-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:322bed7694e2113388c4f8d20c1fb448c9d27aec0b7c8361449212fda210f6edLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam privatam personam, quae comparatur ad communitatem sicut pars ad totum. Potest autem ad aliquam partem duplex ordo attendi. Unus quidem partis ad partem, cui similis est ordo unius privatae personae ad aliam. Et hunc ordinem dirigit commutativa iustitia, quae consistit in his quae mutuo fiunt inter duas personas ad invicem. Alius ordo attenditur totius ad partes, et huic ordini assimilatur ordo eius quod est commune ad singulas personas. Quem quidem ordinem dirigit iustitia distributiva, quae est distributiva communium secundum proportionalitatem. Et ideo duae sunt iustitiae species, scilicet commutativa et distributiva.Referencing norms: CommutativeAndDistributive, Q61A1Respondeo, assert-h91e30bd3dd890c22853a48c46e39ed8a73f0170b9cac8a127609fc47f3d72ebe
section/61-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:25ae55fea5d8499da9198083a525b512413d453477843b00c07e14e4348d95c5LA
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., ponit duas partes iustitiae, et dicit quod una est directiva in distributionibus, alia in commutationibus.Referencing norms: assert-h7a69678fe9ac94cd71dd9c7212a301216e46d0935e02b96460ab3afed258e689
section/61-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f018060424e99bed02506e600d76ecf218e9ffd672a6870e4bff0e041707f59aLA
Ad primum ergo dicendum quod in aliis virtutibus moralibus accipitur medium secundum rationem, et non secundum rem. Sed in iustitia accipitur medium rei, et ideo secundum diversitatem rerum diversimode medium accipitur.Referencing norms: Q61A2Ad1, assert-h66b3ff45326598e7c13bceb30075a635fbd4218951aecf2605ccffd4e14a2061
section/61-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f376b3166160905db1e05130902df5d04fd334ae8fbcbf243fddc2bfa66aa46dLA
Ad secundum dicendum quod generalis forma iustitiae est aequalitas, in qua convenit iustitia distributiva cum commutativa. In una tamen invenitur aequalitas secundum proportionalitatem geometricam, in alia secundum arithmeticam.Referencing norms: Q61A2Ad2, assert-hb1614d22387323546e8a5f4eb58b730f33fd1c05904f3b80a92416f9ecb344d6
section/61-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05f75962dd7997bceeffec8df15cf159c8413d08e61d0325271c180766f6e35bLA
Ad tertium dicendum quod in actionibus et passionibus conditio personae facit ad quantitatem rei, maior enim est iniuria si percutiatur princeps quam si percutiatur privata persona. Et ita conditio personae in distributiva iustitia attenditur secundum se, in commutativa autem secundum quod per hoc diversificatur res.Referencing norms: Q61A2Ad3, assert-hf7fe1046577f84f8b83eac44fda3172e294dcd26adee21e7107ed1fd2f9412ff
section/61-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d0fb5fd5f4530097ae7183c757b7f26715b96581a4a0d3c2a28b9e894146effbLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiva et commutativa. Utraque enim sub iustitia particulari continetur, ut dictum est. Sed in omnibus temperantiae vel fortitudinis partibus accipitur uno modo medium. Ergo etiam eodem modo est accipiendum medium in iustitia distributiva et commutativa.Referencing norms: Q61A2Obiectio1, assert-h8f02002987f88d5fde4515089d360bf38fc5dc6faca25864608776bdec6e0f8d, assert-ha21a1e736213edc431181a6ee5eb04ae46362b7c4d8a6a317071cefc0d0ae100
section/61-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d3c4a7e7c2a62512890eb46cc8017a9b0370572882cf7afc66b80b97d36e8646LA
Praeterea, forma virtutis moralis in medio consistit quod secundum rationem determinatur. Cum ergo unius virtutis sit una forma, videtur quod in utraque sit eodem modo medium accipiendum.Referencing norms: Q61A2Obiectio2, assert-hdcce3a35dfb7d35f9379d54ee1312c3831a5ee7374580c7473b17ac51d74cda0
section/61-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f81ab425839544b9f139d3e902bc6065063d4dd46fa37d45d94b7fc8403c0873LA
Praeterea, in iustitia distributiva accipitur medium attendendo diversam dignitatem personarum. Sed dignitas personarum attenditur etiam in commutativa iustitia, sicut in punitionibus, plus enim punitur qui percussit principem quam qui percussit privatam personam. Ergo eodem modo accipitur medium in utraque iustitia.Referencing norms: Q61A2Obiectio3, assert-h47ec2d25d89dc7153c6389c1518c5ed7d16390f43e22de1f95c43bb4552c094d, assert-he7189527af8b14aac3ec1de4b3cc536e07bc22ecd48189f8fe3bd9e04dac9345
section/61-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74c3f867eab869a5f4b89b7ddda1940777abc2a097b92d92d4f19e33fa2dad9aLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in distributiva iustitia datur aliquid alicui privatae personae inquantum id quod est totius est debitum parti. Quod quidem tanto maius est quanto ipsa pars maiorem principalitatem habet in toto. Et ideo in distributiva iustitia tanto plus alicui de bonis communibus datur quanto illa persona maiorem principalitatem habet in communitate. Quae quidem principalitas in aristocratica communitate attenditur secundum virtutem, in oligarchica secundum divitias, in democratica secundum libertatem, et in aliis aliter. Et ideo in iustitia distributiva non accipitur medium secundum aequalitatem rei ad rem, sed secundum proportionem rerum ad personas, ut scilicet, sicut una persona excedit aliam, ita etiam res quae datur uni personae excedit rem quae datur alii. Et ideo dicit philosophus quod tale medium est secundum geometricam proportionalitatem, in qua attenditur aequale non secundum quantitatem, sed secundum proportionem. Sicut si dicamus quod sicut se habent sex ad quatuor, ita se habent tria ad duo, quia utrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum minus et mediam partem eius, non autem est aequalitas excessus secundum quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus, tria vero excedunt duo in uno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personae propter rem eius quae accepta est, ut maxime patet in emptione et venditione, in quibus primo invenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adaequare rem rei, ut quanto iste plus habet quam suum sit de eo quod est alterius, tantundem restituat ei cuius est. Et sic fit aequalitas secundum arithmeticam medietatem, quae attenditur secundum parem quantitatis excessum, sicut quinque est medium inter sex et quatuor, in unitate enim excedit et exceditur. Si ergo a principio uterque habebat quinque, et unus eorum accepit unum de eo quod est alterius; unus, scilicet accipiens, habebit sex, et alii relinquentur quatuor. Erit ergo iustitia si uterque reducatur ad medium, ut accipiatur unum ab eo qui habet sex, et detur ei qui habet quatuor, sic enim uterque habebit quinque, quod est medium.Referencing norms: Q61A2Respondeo, assert-h946d2b68e641e2d8c08c799eba7b7d385659862bb69838bdd2719a7c85e44a39
section/61-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:18156ea7be973ead552bb19b9d1f13a5c0f2f7cbe2a3ce0506127ebfafa2c35aLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod in iustitia distributiva accipitur medium secundum geometricam proportionalitatem, in commutativa autem secundum arithmeticam.Referencing norms: assert-h0ddfcc12a6901e4fe2e3a12d163743bbdc016a6cced5ec6b96707cc20be4d360
section/61-3/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q61A3Ad1, Q61A3Ad2, Q61A3Ad3, assert-h0b49365da828141195f0c8e51c47a0990ab397ee1e04176166a3b7fba940e4ae, assert-h15da9357ef0ca8918477e3584e8de156b9116562d0321321fe476c44020f65b5, assert-h346da41b1a8935314da42c221aa3765705d05a5e089245388abe18c331debe1c
section/61-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4b1beff3343c6f5c6bd1d620d235464550ecb8ec05d979c1e5aca5b80884450LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod materia utriusque iustitiae non sit diversa. Diversitas enim materiae facit diversitatem virtutis, ut patet in temperantia et fortitudine. Si igitur distributivae iustitiae et commutativae sit diversa materia, videtur quod non contineantur sub una virtute, scilicet sub iustitia.Referencing norms: Q61A3Obiectio1, assert-h51d947dda5b944e6350f0014925877385a19de7e575e205a024c0e79417f4e21
section/61-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a727d5eea76a5aa23b48e047ac2d8a2cbdc1926bbcfdb82b7fc9a30e5f21fc50LA
Praeterea, distributio, quae pertinet ad distributivam iustitiam, est pecuniae vel honoris vel aliorum quaecumque dispertiri possunt inter eos qui communitate communicant; ut dicitur in V Ethic. Quorum etiam est commutatio inter personas ad invicem, quae pertinet ad commutativam iustitiam. Ergo non est diversa materia distributivae et commutativae iustitiae.Referencing norms: Q61A3Obiectio2, assert-hc55ecc9127d902dd539e8c7fede6eb9dfff5a9507569f81bcc1f00844e8b6533
section/61-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bfbaf01b873167a64615d40e3c7f627cb52099b645b3910850cf22f808c6e2feLA
Praeterea, si sit alia materia distributivae iustitiae et alia materia commutativae propter hoc quod differunt specie, ubi non erit differentia speciei, non debebit esse materiae diversitas. Sed philosophus ponit unam speciem commutativae iustitiae, quae tamen habet multiplicem materiam. Non ergo videtur esse multiplex materia harum specierum.Referencing norms: Q61A3Obiectio3, assert-h32d4fbb1e2783c01dcf96bbbacfbbcefc93a265f049988f1df0a8c8865a6a7b5, assert-hb75ee794e830ea76e2d6b0f842a555c450b97d7499cf0af65a222e88ee07cef8
section/61-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4cfd33049f203f87d484c195c77a95a7e0324d4155caa997cad9d86d6cb5170aLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iustitia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionem et commutationem, quae quidem sunt usus quorundam exteriorum, vel rerum vel personarum vel etiam operum, rerum quidem, sicut cum aliquis vel aufert vel restituit alteri suam rem; personarum autem, sicut cum aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, puta percutiendo vel conviciando, aut etiam cum reverentiam exhibet; operum autem, sicut cum quis iuste ab alio exigit vel alteri reddit aliquod opus. Si igitur accipiamus ut materiam utriusque iustitiae ea quorum operationes sunt usus, eadem est materia distributivae et commutativae iustitiae, nam et res distribui possunt a communi in singulos, et commutari de uno in alium; et etiam est quaedam distributio laboriosorum operum, et recompensatio. Si autem accipiamus ut materiam utriusque iustitiae actiones ipsas principales quibus utimur personis, rebus et operibus, sic invenitur utrobique alia materia. Nam distributiva iustitia est directiva distributionis, commutativa vero iustitia est directiva commutationum quae attendi possunt inter duas personas. Quarum quaedam sunt involuntariae; quaedam vero voluntariae. Involuntariae quidem, quando aliquis utitur re alterius vel persona vel opere, eo invito. Quod quidem contingit quandoque occulte per fraudem; quandoque etiam manifeste per violentiam. Utrumque autem contingit aut in rem aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidem, si occulte unus rem alterius accipiat, vocatur furtum; si autem manifeste, vocatur rapina. In personam autem propriam, vel quantum ad ipsam consistentiam personae; vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personae, sic laeditur aliquis occulte per dolosam occisionem seu percussionem, et per veneni exhibitionem; manifeste autem per occisionem manifestam, aut per incarcerationem aut verberationem seu membri mutilationem. Quantum autem ad dignitatem personae, laeditur aliquis occulte quidem per falsa testimonia seu detractiones, quibus aliquis aufert famam suam, et per alia huiusmodi; manifeste autem per accusationem in iudicio, seu per convicii illationem. Quantum autem ad personam coniunctam, laeditur aliquis in uxore, ut in pluribus occulte, per adulterium; in servo autem, cum aliquis servum seducit, ut a domino discedat; et haec etiam manifeste fieri possunt. Et eadem ratio est de aliis personis coniunctis, in quas etiam possunt omnibus modis iniuriae committi sicut et in personam principalem. Sed adulterium et servi seductio sunt proprie iniuriae circa has personas, tamen, quia servus est possessio quaedam, hoc refertur ad furtum. Voluntariae autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntarie transfert rem suam in alterum. Et si quidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est actus iustitiae, sed liberalitatis. Intantum autem ad iustitiam voluntaria translatio pertinet inquantum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem contingit tripliciter. Uno modo, quando aliquis transfert simpliciter rem suam in alterum pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione et emptione. Secundo modo, quando aliquis tradit rem suam alteri concedens ei usum rei cum debito recuperandi rem. Et si quidem gratis concedit usum rei, vocatur ususfructus in rebus quae aliquid fructificant; vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus quae non fructificant, sicut sunt denarii, vasa et huiusmodi. Si vero nec ipse usus gratis conceditur, vocatur locatio et conductio. Tertio modo aliquis tradit rem suam ut recuperandam, non ratione usus, sed vel ratione conservationis, sicut in deposito; vel ratione obligationis, sicut cum quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus, sive voluntariis sive involuntariis, est eadem ratio accipiendi medium secundum aequalitatem recompensationis. Et ideo omnes istae actiones ad unam speciem iustitiae pertinent, scilicet ad commutativam.Referencing norms: Q61A3Respondeo, assert-h9e660de2e40a9b699cfab874f7708eac70a09c5b0e40cf7a7989d7df819cf01f
section/61-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2442002e69cc3222ca9b797129405234edc495c8ec68cef222562b0f22a68b40LA
In contrarium est quod dicitur in V Ethic., quod una species iustitiae est directiva in distributionibus, alia in commutationibus.Referencing norms: assert-hb6da1413bd83617640cfba750cd4b466fa3fd70d9a7a646dc39f7bb4a381aaa7
section/61-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:93a78515250f0787f8f9e174502becf1c2b0cf330ac615407650237deda6905dLA
Ad primum ergo dicendum quod illa forma divini iudicii attenditur secundum rationem commutativae iustitiae, prout scilicet recompensat praemia meritis et supplicia peccatis.Referencing norms: Q61A4Ad1, assert-hfd8a89eb59af766e2b01edefcea2250a95565d5c16b0036ab24cebd5198ffe3a
section/61-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6d41402113a6044c44cfa4095beb84c151f7d67b57f5c329b0c82f680d1c3883LA
Ad secundum dicendum quod si alicui qui communitati servisset retribueretur aliquid pro servitio impenso, non esset hoc distributivae iustitiae, sed commutativae. In distributiva enim iustitia non attenditur aequalitas eius quod quis accipit ad id quod ipse impendit, sed ad id quod alius accipit, secundum modum utriusque personae.Referencing norms: Q61A4Ad2, assert-h33cbd8481a6012e92225a526ff0802849822417ca77d864040e709147f56578d
section/61-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4aebf4d73d5d04be54d2925a04c0f1ee0fac7271609074dad576b78993765437LA
Ad tertium dicendum quod quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria, et sic accipitur ut maior res. Unde oportet maiorem poenam ei recompensari non secundum differentiam quoad nos, sed secundum differentiam rei.Referencing norms: Q61A4Ad3, assert-h78d43c714cfc5d37c12a85dafe7bf5fd97f3cfa2fbd27a03d171bb92e959d062
section/61-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f185b03d4c9b7294393d798ef486cb0e847cba27e16f81e6f9ae3cea3b30ae01LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim divinum est simpliciter iustum. Sed haec est forma divini iudicii, ut secundum quod aliquis fecit, patiatur, secundum illud Matth. VII, in quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum.Referencing norms: Q61A4Obiectio1, assert-h05d27eed85e20c0e7628c46fd5403d4feecd1387057388efd4c8f820e5d35ac3, assert-hfb1350d9c599803ff5db30da0c0824b28ab2a5f3813b6b51adf751a76b0b48b3
section/61-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e7fe0e4d0ca821e627d2fc403499454166e46c51f0a521587e5a18ebdd44bccLA
Praeterea, in utraque iustitiae specie datur aliquid alicui secundum quandam aequalitatem, in respectu quidem ad dignitatem personae in iustitia distributiva, quae quidem personae dignitas maxime videtur attendi secundum opera quibus aliquis communitati servivit; in respectu autem ad rem in qua quis damnificatus est, in iustitia commutativa. Secundum autem utramque aequalitatem aliquis contrapatitur secundum quod fecit. Ergo videtur quod iustum simpliciter sit idem quod contrapassum.Referencing norms: Q61A4Obiectio2, assert-h43be009dfe5ea953e47b9303d6e688a2263887b8238f98de91a39f86aa49c444
section/61-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ca5c3de3086f6b80c73c1b824546e0318468090f238860c2751a13f2f5786fffLA
Praeterea, maxime videtur quod non oporteat aliquem contrapati secundum quod fecit, propter differentiam voluntarii et involuntarii, qui enim involuntarie fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium et involuntarium, quae accipiuntur ex parte nostra, non diversificant medium iustitiae, quod est medium rei et non quoad nos. Ergo iustum simpliciter idem esse videtur quod contrapassum.Referencing norms: Q61A4Obiectio3, assert-h991fc04398a383543431fa9b14b9f7629335e54774577a23976f5073eff23233, assert-hc291c9e444810b74ad8040bc7cd730f48ded2292de7d47aba9e8aadb9e9b524c
section/61-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cfacc75175a6baf089829bdadfabfd467a539bbbb63c0c51a6535f21bc27c0bdLA
Respondeo dicendum quod hoc quod dicitur contrapassum importat aequalem recompensationem passionis ad actionem praecedentem. Quod quidem propriissime dicitur in passionibus iniuriosis quibus aliquis personam proximi laedit, puta, si percutit, quod repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. XXI, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, et cetera. Et quia etiam auferre rem alterius est quoddam facere, ideo secundario etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua ipse etiam damnificatur. Et hoc etiam iustum continetur in lege, Exod. XXII, si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Tertio vero transfertur nomen contrapassi ad voluntarias commutationes, in quibus utrinque est actio et passio, sed voluntarium diminuit de ratione passionis, ut dictum est. In omnibus autem his debet fieri, secundum rationem iustitiae commutativae, recompensatio secundum aequalitatem, ut scilicet passio recompensata sit aequalis actioni. Non autem semper esset aequalis si idem specie aliquis pateretur quod fecit. Nam primo quidem, cum quis iniuriose laedat alterius personam maiorem, maior est actio quam passio eiusdem speciei quam ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem non solum repercutitur, sed multo gravius punitur. Similiter etiam cum quis aliquem involuntarium in re sua damnificat, maior est actio quam esset passio si sibi sola res illa auferretur, quia ipse qui damnificavit alium, in re sua nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc quod multiplicius restituat, quia etiam non solum damnificavit personam privatam, sed rempublicam, eius tutelae securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntariis semper esset aequalis passio si aliquis daret rem suam, accipiens rem alterius, quia forte res alterius est multo maior quam sua. Et ideo oportet secundum quandam proportionatam commensurationem adaequare passionem actioni in commutationibus, ad quod inventa sunt numismata. Et sic contrapassum est commutativum iustum. In distributiva autem iustitia locum non habet. Quia in distributiva iustitia non attenditur aequalitas secundum proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, unde dicitur contrapassum, sed secundum proportionalitatem rerum ad personas, ut supra dictum est.Referencing norms: Q61A4Respondeo, assert-hc7dd54564b5ee9ebd0cfc4da62deb5f0d62c578797f345a996e72cc85c929b4c
section/61-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ed2bab9ff2d4cfa16e437bf6b36fdf2a7be4258fe730fceec186252760869547LA
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., probat non quodlibet iustum esse contrapassum.Referencing norms: assert-hed8c37169031bc785475ee3087721b6fccc9142ba6f1eb21ec5134439982eb52
question/61/prooemium · paragraph
la · official · sha256:0d49db31dca54eb5c0db5b5aafb0956d9d4ef3118a376205e76c64ab093d4d02LA
Deinde considerandum est de partibus iustitiae. Et primo, de partibus subiectivis, quae sunt species iustitiae, scilicet distributiva et commutativa; secundo, de partibus quasi integralibus; tertio, de partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus adiunctis. Circa primum occurrit duplex consideratio, prima, de ipsis iustitiae partibus; secunda, de vitiis oppositis. Et quia restitutio videtur esse actus commutativae iustitiae, primo considerandum est de distinctione iustitiae commutativae et distributivae, secundo, de restitutione. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum sint duae species iustitiae, iustitia distributiva et commutativa. Secundo, utrum eodem modo in eis medium accipiatur. Tertio, utrum sit earum uniformis vel multiplex materia. Quarto, utrum secundum aliquam earum specierum iustum sit idem quod contrapassum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 62
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q62
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8428db6921f0672fa289d29e3f031b7e86589e7d0f4c043383c9539511c5432f | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 70
section/62-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e9120c57bb4a18efcd13fabd123cdc9977eec9081cf288a44c460d0075cff868LA
Ad primum ergo dicendum quod illud quod alteri non debetur non est, proprie loquendo, eius, etsi aliquando eius fuerit. Et ideo magis videtur esse nova donatio quam restitutio cum quis alteri reddit quod ei non debet. Habet tamen aliquam similitudinem restitutionis, quia res materialiter est eadem. Non tamen est eadem secundum formalem rationem quam respicit iustitia, quod est esse suum alicuius. Unde nec proprie restitutio dicitur.Referencing norms: Q62A1Ad1, assert-h90349dc7d86bf664f10a140dac8e1d78558e5f52f3a4e936c264476fb2509ad4
section/62-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:49bf9b4e60a8f1c15f5b796d96e7bbc3064b736a57d9cd44c3b5a6c819becd20LA
Ad secundum dicendum quod nomen restitutionis, inquantum importat iterationem quandam, supponit rei identitatem. Et ideo secundum primam impositionem nominis, restitutio videtur locum habere praecipue in rebus exterioribus, quae manentes eaedem et secundum substantiam et secundum ius dominii, ab uno possunt ad alium devenire. Sed sicut ab huiusmodi rebus nomen commutationis translatum est ad actiones vel passiones quae pertinent ad reverentiam vel iniuriam alicuius personae, seu nocumentum vel profectum; ita etiam nomen restitutionis ad haec derivatur quae, licet realiter non maneant, tamen manent in effectu, vel corporali, puta cum ex percussione laeditur corpus; vel qui est in opinione hominum, sicut cum aliquis verbo opprobrioso remanet homo infamatus, vel etiam minoratus in suo honore.Referencing norms: Q62A1Ad2, assert-ha73ff149e916a66ca873b8221fa6df1bebd69a733ffcc7cb7c076097d1475820
section/62-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d03a636e037f90735401e71f8639f77795a64200963377d7e3e0c38fcfb2aac9LA
Ad tertium dicendum quod recompensatio quam facit distribuens ei cui dedit minus quam debuit, fit secundum comparationem rei ad rem, ut si quanto minus habuit quam debuit, tanto plus ei detur. Et ideo iam pertinet ad iustitiam commutativam.Referencing norms: Q62A1Ad3, assert-h21574e937188b83807a9061a32b02eb6f1b5b40d5aef2dfd8ebb8bc278cc6bb4
section/62-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9459d7929faaf28fee5a8f171db7ccdb068cc8bceda331d72e8f868a3a969df3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod restitutio non sit actus iustitiae commutativae. Iustitia enim respicit rationem debiti. Sed sicut donatio potest esse eius quod non debetur, ita etiam et restitutio. Ergo restitutio non est actus alicuius partis iustitiae.Referencing norms: Q62A1Obiectio1, assert-h707d29affadde6766fd6a6c56936f141722cde8c511a91e9a22647aaf0428d26, assert-h7ea4a92f72578f2143ece82c4dc6ddf708768cc03027ae48dec069361475da18
section/62-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f4649fb20bf27a8bb85bf4237fc387b61106f352da0295f1e22aad563c2e654eLA
Praeterea, illud quod iam transiit et non est, restitui non potest. Sed iustitia et iniustitia sunt circa quasdam actiones et passiones, quae non manent, sed transeunt. Ergo restitutio non videtur esse actus alicuius partis iustitiae.Referencing norms: Q62A1Obiectio2, assert-h3f2f9389ffc3add2f37b39e1e2f554cccc3e584778a06ff76dfc9272518d7a95, assert-hf26567a4b3ce4af5fdad8cf83be21d6931a845bd0b87cc160bb799122961b017
section/62-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:584be8a826f89e7f39e774a53e66f1d9920d560cf40050a77210feab487d1236LA
Praeterea, restitutio est quasi quaedam recompensatio eius quod subtractum est. Sed aliquid potest homini subtrahi non solum in commutatione, sed etiam in distributione, puta cum aliquis distribuens minus dat alicui quam debeat habere. Ergo restitutio non magis est actus commutativae iustitiae quam distributivae.Referencing norms: Q62A1Obiectio3, assert-h2988110778e29330c6c4f8415c71af70bcfadae8389d89a19609df8de521067e, assert-h76319f6ca35a8757b0646c8484fd614c637d294a66b2c2fc411ca64a1cc9f629
section/62-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c125610b63034645eef7adcc153cf43e77753ae86eb114ac2d0cd9245a02a5edLA
Respondeo dicendum quod restituere nihil aliud esse videtur quam iterato aliquem statuere in possessionem vel dominium rei suae. Et ita in restitutione attenditur aequalitas iustitiae secundum recompensationem rei ad rem, quae pertinet ad iustitiam commutativam. Et ideo restitutio est actus commutativae iustitiae, quando scilicet res unius ab alio habetur, vel per voluntatem eius, sicut in mutuo vel deposito; vel contra voluntatem eius, sicut in rapina vel furto.Referencing norms: Q62A1Respondeo, assert-h28086aeef723d7edaf73aa65b85f03ca6c7702c1659f0a529c4e3fdd868e8860
section/62-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:19e17f944e32fb09f92f8d2d459ae5b3a1902915054aff44b8cb9153248eb9edLA
Sed contra, restitutio ablationi opponitur. Sed ablatio rei alienae est actus iniustitiae circa commutationes. Ergo restitutio eius est actus iustitiae quae est in commutationibus directiva.Referencing norms: assert-h927c2d6353ff645a59e0b47aba34f3a58b1a0c2121df2f9f0b024aaefcddf4df
section/62-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:299765153e7fedfbf23f4be79b7bb8741a7f2d228291bb87e425e2edb5a3d65dLA
Ad primum ergo dicendum quod in quibus non potest recompensari aequivalens, sufficit quod recompensetur quod possibile est, sicut patet de honoribus qui sunt ad Deum et ad parentes, ut philosophus dicit, in VIII Ethic. Et ideo quando id quod est ablatum non est restituibile per aliquid aequale, debet fieri recompensatio qualis possibilis est. Puta, cum aliquis alicui abstulit membrum, debet ei recompensare vel in pecunia vel in aliquo honore, considerata conditione utriusque personae, secundum arbitrium probi viri.Referencing norms: Q62A2Ad1, assert-h0403e880f73e90440be3b7c937ece42b19fe78d3cd4295ed6b2b2ecc98b55f6a
section/62-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4232f8cf569b43455d0f4a08c981324aa8189e7b630d05d0004edcec3bda12f4LA
Ad secundum dicendum quod aliquis potest alicui famam tripliciter auferre. Uno modo, verum dicendo et iuste, puta cum aliquis crimen alicuius prodit ordine debito servato. Et tunc non tenetur ad restitutionem famae. Alio modo, falsum dicendo et iniuste. Et tunc tenetur restituere famam confitendo se falsum dixisse. Tertio modo, verum dicendo sed iniuste, puta cum aliquis prodit crimen alterius contra ordinem debitum. Et tunc tenetur ad restitutionem famae quantum potest, sine mendacio tamen, utpote quod dicat se male dixisse, vel quod iniuste eum diffamaverit. Vel, si non possit famam restituere, debet ei aliter recompensare, sicut et in aliis dictum est.Referencing norms: Q62A2Ad2, assert-h195e27e4296a2e826c1174bf50e79afe47bca9351cd93a55cfa558d3679650b1
section/62-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9e1fafa6954382032ccf3450d6be9ef2e2333d4d29facaea09516f5d2ffcd65LA
Ad tertium dicendum quod actio contumeliam inferentis non potest fieri ut non fuerit. Potest tamen fieri ut eius effectus, scilicet diminutio dignitatis personae in opinione hominum, reparetur per exhibitionem reverentiae.Referencing norms: Q62A2Ad3, assert-haab71fc13cd9ea21eaf3cf27461a34dc3ba657b7869c5bc54292182c65e23975
section/62-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:56bbe4b66b1a60792111278ced135a69432fbd87616f061a591faeb8afc0d7a9LA
Ad quartum dicendum quod aliquis potest impedire aliquem ne habeat praebendam, multipliciter. Uno modo, iuste, puta si, intendens honorem Dei vel utilitatem Ecclesiae, procuret quod detur alicui personae digniori. Et tunc nullo modo tenetur ad restitutionem vel ad aliquam recompensationem faciendam. Alio modo, iniuste, puta si intendat eius nocumentum quem impedit, propter odium vel vindictam aut aliquid huiusmodi. Et tunc, si impedit ne praebenda detur digno, consulens quod non detur, antequam sit firmatum quod ei detur; tenetur quidem ad aliquam recompensationem, pensatis conditionibus personarum et negotii, secundum arbitrium sapientis; non tamen tenetur ad aequale, quia ille nondum fuerat adeptus et poterat multipliciter impediri. Si vero iam firmatum sit quod alicui detur praebenda, et aliquis propter causam indebitam procuret quod revocetur, idem est ac si iam habitam ei auferret. Et ideo tenetur ad restitutionem aequalis, tamen secundum suam facultatem.Referencing norms: Q62A2Ad4, assert-hfda88c806a191a4d3e850116148a56716d24e8fbf39918de33d3cfd0af5c144b
section/62-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:77f19eca0943fd95bfaad9b35e1f2f33a46c53b327c3f36405b92044bc20350aLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium ad salutem quod fiat restitutio eius quod ablatum est. Quod enim est impossibile non est de necessitate salutis. Sed aliquando impossibile est restituere id quod est ablatum, puta cum aliquis abstulit alicui membrum vel vitam. Ergo non videtur esse de necessitate salutis quod aliquis restituat quod alteri abstulit.Referencing norms: Q62A2Obiectio1, assert-hb10e52e7542397be819005faadd66cd82fb4f55ee13ba3075ee1ef62722434a7, assert-hd2110d658372fdba82f40fe0ae3d1ff692f470fefb2bb4cd1f4813d1dfe8f940
section/62-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3006042a2b11d75963c8ff009c65c40f8ddb5027d3053109f4c2e4b099d6ba5dLA
Praeterea, committere aliquod peccatum non est de necessitate salutis, quia sic homo esset perplexus. Sed quandoque illud quod aufertur non potest restitui sine peccato, puta cum aliquis alicui famam abstulit verum dicendo. Ergo restituere ablatum non est de necessitate salutis.Referencing norms: Q62A2Obiectio2, assert-h461b5af8a833502c2eaf4067d0883f89201ac7a2e1bb0cfdd69ed7ac2878f745, assert-h8a1a9b5c8f1fd541ca948564473a4766bd20ef4d8db7da5947265cf355705740
section/62-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:08e693c4f5e7f51df6a5a609163b89d89edfce5ac5c67448f7c62138398d3226LA
Praeterea, quod factum est non potest fieri ut factum non fuerit. Sed aliquando alicui aufertur honor suae personae ex hoc ipso quod passus est aliquo iniuste eum vituperante. Ergo non potest sibi restitui quod ablatum est. Et ita non est de necessitate salutis restituere ablatum.Referencing norms: Q62A2Obiectio3, assert-h1871118018b88aa36be3b05194f72f004817530395a3b5b7fda2cc9e0c8f6b14, assert-h8dc0ee8b54b9eea51578668c490eb1011347483d35d405a90e0117b499c69f62
section/62-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:62913d84d8c09b4d5e751ceab01c5a398732d8160e76545e6430cd15bf1e397bLA
Praeterea, ille qui impedit aliquem ab aliquo bono consequendo videtur ei auferre, quia quod modicum deest, quasi nihil deesse videtur, ut philosophus dicit, in II Physic. Sed cum aliquis impedit aliquem ne consequatur praebendam vel aliquid huiusmodi, non videtur quod teneatur ei ad restitutionem praebendae, quia quandoque non posset. Non ergo restituere ablatum est de necessitate salutis.Referencing norms: Q62A2Obiectio4, assert-h1f68c68c40fb8b14d3e91dab5f51324ac52c2834dc8ce17008ee62047dea606f, assert-h73d27aca3a842bef2d0de397120f248d2ac03d693219ea593ba708e695de740c
section/62-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:10a3be7e2807c1b07d9b2bd02a5ec778bbb1e16ff89e9397d2d11d9079392905LA
Respondeo dicendum quod restitutio, sicut dictum est, est actus iustitiae commutativae, quae in quadam aequalitate consistit. Et ideo restituere importat redditionem illius rei quae iniuste ablata est, sic enim per iteratam eius exhibitionem aequalitas reparatur. Si vero iuste ablatum sit, inaequalitas erit ut ei restituatur, quia iustitia in aequalitate consistit. Cum igitur servare iustitiam sit de necessitate salutis, consequens est quod restituere id quod iniuste ablatum est alicui, sit de necessitate salutis.Referencing norms: Q62A2Respondeo, assert-h5d44158691676ee1d225b060b2c98e942b98eae197a0cd94460423faa69860ee
section/62-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:29d9f138d36cccc44093f4712fabee11bc10f9983defca1949508f580ac294b8LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.Referencing norms: assert-hf774364df8691efc37135200ec6ed2d1edc16a9a324dfaf6928101b18c54e5b4
section/62-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:22c3f47d8fce87f45ae9d771f97e8b52693325ff85587e5df394ed027ca29fc6LA
Et per hoc patet responsio ad primum, quia lex illa determinativa est poenae per iudicem infligendae. Et quamvis ad observantiam iudicialis praecepti nullus teneatur post Christi adventum, ut supra habitum est; potest tamen idem vel simile statui in lege humana, de qua erit eadem ratio.Referencing norms: Q62A3Ad1, assert-h998d49592df518383f1f08ee97e1529e068429f1160a7145022b35ad53cbddd3
section/62-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:51be2920eae0ffcb879a158b4b07427ce16a1f32fef4e9ef38c75f41b83e5177LA
Ad secundum dicendum quod Zachaeus id dixit quasi supererogare volens. Unde et praemiserat, ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus.Referencing norms: Q62A3Ad2, assert-h8161fda6a37182d5b04fb37d2784e087219adf305de9a4bb3b12caa415d2b51f
section/62-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f7aedbd10e3c1f1e3aadd8a135c2e908609e00ebc3a32d8e8e569a9573f098bLA
Ad tertium dicendum quod iudex, condemnando, iuste potest accipere aliquid amplius, loco emendae, quod tamen, antequam condemnaretur, non debebat.Referencing norms: Q62A3Ad3, assert-h00f31d9e5d02ff301fd90e409d314b2deba0e598d4f3bae37f15f6b82fefdc14
section/62-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cb920814b294cc6ad6c705f2d0defa98dae6ba9afd0bfbea056c6e0221d4a016LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sufficiat restituere simplum quod iniuste ablatum est. Dicitur enim Exod. XXII, si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Sed quilibet tenetur mandatum divinae legis observare. Ergo ille qui furatur tenetur restituere quadruplum vel quintuplum.Referencing norms: Q62A3Obiectio1, assert-h465425ba2b6895393441170add56f7ebc268a985bb2bc9d45164319287bae00a, assert-h6853f4b57edb7f98798c4c75ff5134f135b85652fa40fe06c4694c0388766d2c
section/62-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6e4dac8cabafa16fbd9a287ae6a3923e85ee42b38e987732c34d2916ad5a270aLA
Praeterea, ea quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut dicitur ad Rom. XV. Sed Luc. XIX Zachaeus dicit ad dominum, si quem defraudavi, reddo quadruplum. Ergo homo debet restituere multiplicatum id quod iniuste accepit.Referencing norms: Q62A3Obiectio2, assert-h514d421bccd54fcdea21dbd2b163166f9e9b9a3f5f8022f1196371444dff4944, assert-h8bc0040d6e72cc884b8e197685064e14c1390ebdc1861382dabe3908b9e71ba4
section/62-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:573962a9c933600563572fc94c4f1893a09e920cfdb0c69a3330cfa07b759437LA
Praeterea, nulli potest iuste auferri id quod dare non debet. Sed iudex iuste aufert ab eo qui furatus est plus quam furatus est, pro emenda. Ergo homo debet illud solvere. Et ita non sufficit reddere simplum.Referencing norms: Q62A3Obiectio3, assert-h232a6d7beca22a7e46f06f9bcecc2b61017f02bfe7e11a4cbdfd4accdc562f88, assert-h9eea878e7d0783bda2d9faac5b381342c5b0eeccdffe32063c6d2ae189638080
section/62-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ebb00a5fd36d7adf94c8f62193d561cd8e2772a64a167f111205ef4970165daLA
Respondeo dicendum quod cum aliquis iniuste accipit rem alienam, duo sunt ibi. Quorum unum est inaequalitas ex parte rei, quae quandoque est sine iniustitia, ut patet in mutuis. Aliud autem est iniustitiae culpa, quae potest esse etiam cum aequalitate rei, puta cum aliquis intendat inferre violentiam sed non praevalet. Quantum ergo ad primum adhibetur remedium per restitutionem, inquantum per eam aequalitas reparatur, ad quod sufficit quod restituat tantum quantum habuit de alieno. Sed quantum ad culpam adhibetur remedium per poenam, cuius inflictio pertinet ad iudicem. Et ideo antequam sit condemnatus per iudicium non tenetur plus restituere quam accepit, sed postquam condemnatus est, tenetur poenam solvere.Referencing norms: Q62A3Respondeo, assert-h5cac9d348c0df765c4e68a10af1704842c9014ebdb6cadb6fb27d54508cf404c
section/62-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e2840643e910875b921df8b8939dbabcf75532b2b41e7e712eb9568d431c98d5LA
Sed contra est quia restitutio reducit ad aequalitatem quod inaequaliter ablatum est. Sed aliquis reddendo quod accepit simplum, reducit ad aequalitatem. Ergo solum tenetur tantum restituere quantum accepit.Referencing norms: assert-hccd5666f32387438e8ae0a8687ab5a7246b8aec40c64d526e52935cd5b78a44e
section/62-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e9417c4aa330d4d32fd9760faa089248ee180cff12fb3b2aa3f4090204810759LA
Et per hoc patet responsio ad primum et secundum. Nam ille qui semen sparsit in agro nondum habet messem in actu, sed solum in virtute; et similiter ille qui habet pecuniam nondum habet lucrum in actu, sed solum virtute; et utrumque potest multipliciter impediri.Referencing norms: Q62A4Ad1, assert-hb5d01271ea8737ef5af3e1524bc206dae06f93b8b7e200a381e4465473b5d448
section/62-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:76ee83fde549d589171c80d4be159bbef3da5f1b04224a673d21228b55b086d5LA
Ad tertium dicendum quod Deus nihil requirit ab homine nisi bonum quod ipse in nobis seminavit. Et ideo verbum illud vel intelligitur secundum pravam existimationem servi pigri, qui existimavit se ab alio non accepisse. Vel intelligitur quantum ad hoc quod Deus requirit a nobis fructus donorum, qui sunt et ab eo et a nobis, quamvis ipsa dona a Deo sint sine nobis.Referencing norms: Q62A4Ad2, Q62A4Ad3, assert-h5c3bd935f091787410987a7ddd56952f1a9edf7fe9a0ccdbcf2aa110b9d2b36b, assert-hef79a0e10c499cb9e6748871b5116ac963b064958397a6be348dbdefe8aa8856
section/62-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2c5e59da8f19107ec26add8dc6921ee7d3563f574e4a5a6daa6f34603a9a9244LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis debeat restituere quod non abstulit. Ille enim qui damnum alicui infert tenetur damnum removere. Sed quandoque aliquis damnificat aliquem ultra id quod accepit, puta cum aliquis effodit semina, damnificat eum qui seminavit in tota messe futura; et sic videtur quod teneatur ad eius restitutionem. Ergo aliquis tenetur ad restitutionem eius quod non abstulit.Referencing norms: Q62A4Obiectio1, assert-h4351fb3a10ad4242cda8b8f9824497eaa1f6bd187dca0bb49e6e16979ce920cd, assert-h615f32b2b6fb947b54beedffda3820edaeb26c6805188f9a7b57953bdaafb43c
section/62-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7c339ea00f0b448318b17e58bcd8f4fd0661d9427ca8783a37a27a08abf1026cLA
Praeterea, ille qui detinet pecuniam creditoris ultra terminum praefixum videtur eum damnificare in toto eo quod lucrari de pecunia posset. Quod tamen ipse non aufert. Ergo videtur quod aliquis teneatur restituere quod non abstulit.Referencing norms: Q62A4Obiectio2, assert-h326c7621c0eb8d6a9ee0a72fd2ebd900d372d920e8875deb86dce379433cdc1a
section/62-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4f0497c74f0fec51aa42104658f0ae58fa149e8ad64b1344064ac458fe84a8eeLA
Praeterea, iustitia humana derivatur a iustitia divina. Sed Deo debet aliquis restituere plus quam ab eo accepit, secundum illud Matth. XXV, sciebas quod meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. Ergo iustum est ut etiam restituat homini aliquid quod non accepit.Referencing norms: Q62A4Obiectio3, assert-h44faa095054f081e3814650daa1ad2d9eac797978c90ce795719ebc4d9ae557a, assert-hec26646291ebdaaa406c6a8ae108166d7d297d96c3f7e82ae85f548a8096e138
section/62-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:586419db358989e05631a36f32f8b39480ded447a3a01b54cfbaf64216ac8f6aLA
Respondeo dicendum quod quicumque damnificat aliquem videtur ei auferre id in quo ipsum damnificat, damnum enim dicitur ex eo quod aliquis minus habet quam debet habere, secundum philosophum, in V Ethic. Et ideo homo tenetur ad restitutionem eius in quo aliquem damnificavit. Sed aliquis damnificatur dupliciter. Uno modo, quia aufertur ei id quod actu habebat. Et tale damnum semper est restituendum secundum recompensationem aequalis, puta si aliquis damnificet aliquem diruens domum eius, tenetur ad tantum quantum valet domus. Alio modo damnificat aliquis aliquem impediendo ne adipiscatur quod erat in via habendi. Et tale damnum non oportet recompensare ex aequo. Quia minus est habere aliquid virtute quam habere actu. Qui autem est in via adipiscendi aliquid habet illud solum secundum virtutem vel potentiam. Et ideo si redderetur ei ut haberet hoc in actu, restitueretur ei quod est ablatum non simplum, sed multiplicatum, quod non est de necessitate restitutionis, ut dictum est. Tenetur tamen aliquam recompensationem facere, secundum conditionem personarum et negotiorum.Referencing norms: Q62A4Respondeo, assert-hfbfd4a586332d66d1880872485acf6c247c662bc7603c4e7ee9f3d0eedd3b6de
section/62-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e338778c55ce957a1c4992f33b241a4828d94d8bd8d13c9891d2fead73e52c0eLA
Sed contra est quod recompensatio ad iustitiam pertinet inquantum aequalitatem facit. Sed si aliquis restitueret quod non accepit, hoc non esset aequale. Ergo talis restitutio non est iustum quod fiat.Referencing norms: assert-h9ccb7a7c861e679bc31c62737adbafe409692ee76d0e0ba6022f1b1b749e3741
section/62-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4bbb19cbdd55dbd39334b707a241d09054943a24e9b9a128e1495b49f9942282LA
Ad primum ergo dicendum quod quando res restituenda apparet esse graviter noxia ei cui restitutio facienda est vel alteri, non ei debet tunc restitui, quia restitutio ordinatur ad utilitatem eius cui restituitur; omnia enim quae possidentur sub ratione utilis cadunt. Nec tamen debet ille qui detinet rem alienam, sibi appropriare, sed vel reservare ut congruo tempore restituat, vel etiam alibi tradere tutius conservandam.Referencing norms: Q62A5Ad1, assert-hcb2f913c687a3e875e6ef6dcea009b41e2ffad1a481493e9a20a6c12e0a642b6
section/62-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:483019cabfb9f3a52d4ac35c58650cab9bd0617db830e171e8b252442e42773eLA
Ad secundum dicendum quod aliquis dupliciter aliquid illicite dat uno modo, quia ipsa datio est illicita et contra legem, sicut patet in eo qui simoniace aliquid dedit. Talis meretur amittere quod dedit, unde non debet ei restitutio fieri de his. Et quia etiam ille qui accepit contra legem accepit, non debet sibi retinere, sed debet in pios usus convertere. Alio modo aliquis illicite dat quia propter rem illicitam dat, licet ipsa datio non sit illicita, sicut cum quis dat meretrici propter fornicationem. Unde et mulier potest sibi retinere quod ei datum est, et si superflue aliquid per fraudem vel dolum extorsisset, tenetur eidem restituere.Referencing norms: Q62A5Ad2, assert-hc24360aa222de064ffcc30c330d1589b6b4d5bb7b10ee2b6206cff9cbfa21bee
section/62-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9389349a2c11e6f8a64e7db84d8b3043105f1ab42502ac75875ea7c033ba28eLA
Ad tertium dicendum quod si ille cui debet fieri restitutio sit omnino ignotus, debet homo restituere secundum quod potest, scilicet dando in eleemosynas pro salute ipsius, sive sit mortuus sive sit vivus; praemissa tamen diligenti inquisitione de persona eius cui est restitutio facienda. Si vero sit mortuus ille cui est restitutio facienda, debet restitui heredi eius, qui computatur quasi una persona cum ipso. Si vero sit multum distans, debet sibi transmitti quod ei debetur, et praecipue si sit res magni valoris, et possit commode transmitti. Alioquin debet in aliquo loco tuto deponi ut pro eo conservetur, et domino significari.Referencing norms: Q62A5Ad3, assert-h4d796419a317f51a460a787241bac0bab52aff6d4a55cf0dd5877e277f0d9478
section/62-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:24c7de6c15555ee4fb2a8ef23ccebd08d016790fec2f8628194368a47a3cf3c7LA
Ad quartum dicendum quod aliquis de hoc quod est sibi proprium debet magis satisfacere parentibus vel his a quibus accepit maiora beneficia. Non autem debet aliquis recompensare benefactori de alieno, quod contingeret si quod debet uni alteri restitueret, nisi forte in casu extremae necessitatis, in quo posset et deberet aliquis etiam auferre aliena ut patri subveniret.Referencing norms: Q62A5Ad4, assert-hf378845eb0db8170a0c95dba4c21e5d419c714a2606ab49a7a5677e4a060315e
section/62-5/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:86b46d75160d68a3d0ac3f9713e65955485c7b02c3dc201e74ab6493e6c186d9LA
Ad quintum dicendum quod praelatus potest rem Ecclesiae surripere tripliciter. Uno modo, si rem Ecclesiae non sibi deputatam, sed alteri, sibi usurparet, puta si episcopus usurparet sibi rem capituli. Et tunc planum est quod debet restituere ponendo in manus eorum ad quos de iure pertinet. Alio modo, si rem Ecclesiae suae custodiae deputatam in alterius dominium transferat, puta consanguinei vel amici. Et tunc debet Ecclesiae restituere, et sub sua cura habere ut ad successorem perveniat. Alio modo potest praelatus surripere rem Ecclesiae solo animo, dum scilicet incipit habere animum possidendi eam ut suam, et non nomine Ecclesiae. Et tunc debet restituere talem animum deponendo.Referencing norms: Q62A5Ad5, assert-h14617ab6ad90c36ad1a000a7e9859a470ebe9871336fbf5f4f3c3aadb2b2b1ac
section/62-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:af71441b32f04d1f7fa4d3f2cab6cd1e57e61a9ef60823099c17fd241d8e5e22LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non oporteat restitutionem facere semper ei a quo acceptum est aliquid. Nulli enim debemus nocere. Sed aliquando esset in nocumentum hominis si redderetur quod ab eo acceptum est; vel etiam in nocumentum aliorum, puta si aliquis redderet gladium depositum furioso. Ergo non semper est restituendum ei a quo acceptum est.Referencing norms: Q62A5Obiectio1, assert-h7129c67f27e573aaf3006ce78d391c31271c724680ac0d93f12a1fa567af2887, assert-hc77b160267f7bd656f7bdc1159044bd0b5ef4bca837e7a6abcc3d2ddfd7b04ca
section/62-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2f54ddc733521228969647295166e106bfc70bacbb0831034d63048bbbb2fc6cLA
Praeterea, ille qui illicite aliquid dedit non meretur illud recuperare. Sed quandoque aliquis illicite dat quod alius etiam illicite accipit, sicut apparet in dante et recipiente aliquid simoniace. Ergo non semper restituendum est ei a quo acceptum est.Referencing norms: Q62A5Obiectio2, assert-h6280e4dcb173ef4c430b51b1bfd0f96d85b4dfbb620ffd41646b95afa8b052cf, assert-hc3dea68066ebbd3ccceb6bcfdb3ccaf0c51af941b4edfe12028e33e6c9ee1c42
section/62-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:de7069893f4f8c09bf27c0047bbed259d788bedd6fd1696d1f67a96b7ed94b18LA
Praeterea, nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque est impossibile restituere ei a quo acceptum est, vel quia est mortuus, vel quia nimis distat, vel quia est ignotus. Ergo non semper facienda est restitutio ei a quo acceptum est.Referencing norms: Q62A5Obiectio3, assert-h4a24a005b7c9e076f6286d5f857484319b50dcac132bfed73e7485a52c70a234, assert-ha8b12c3328dbadfa1f8b14042c06801b816ec743c2f1ee8f07f17fc69b1c4401
section/62-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e9663aec882b96c9fb95e30e9e7a2163d4b045e4bf4513fe58143839d021bbb0LA
Praeterea, magis debet homo recompensare ei a quo maius beneficium accepit. Sed ab aliis personis homo plus accepit beneficii quam ab illo qui mutuavit vel deposuit, sicut a parentibus. Ergo magis subveniendum est quandoque alicui personae alteri quam restituendum ei a quo est acceptum.Referencing norms: Q62A5Obiectio4, assert-ha4ac4b3d22f9b5defb524c9efd677429e9e1d2909805cad564556aa620d89a95, assert-hbbf25417fe9a4848f82176709d49e765f4e89dbd0da521f0ec154369016061f7
section/62-5/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bbf83d9ec121c62636ca2d309d17c5cd05a13e80c4c6aa4a06efa53086b7367bLA
Praeterea, vanum est restituere illud quod ad manum restituentis per restitutionem pervenit. Sed si praelatus iniuste aliquid Ecclesiae subtraxit et ei restituat, ad manus eius deveniet, quia ipse est rerum Ecclesiae conservator. Ergo non debet restituere Ecclesiae a qua abstulit. Et sic non semper restituendum est ei a quo est ablatum.Referencing norms: Q62A5Obiectio5, assert-h67173bdd53c45bd391da590863e2d677db04d2040d3d509ee4af8e9bdfcb9ade, assert-hfff2f3294833392298c1e4d76fe7ae3fecd94229626c25d4aae662fbe3287ff6
section/62-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:22912072ea415a28bec5f96f520990989339e2841bc8fe2a543ad57dfbf8f27eLA
Respondeo dicendum quod per restitutionem fit reductio ad aequalitatem commutativae iustitiae, quae consistit in rerum adaequatione, sicut dictum est. Huiusmodi autem rerum adaequatio fieri non posset nisi ei qui minus habet quam quod suum est, suppleretur quod deest. Et ad hanc suppletionem faciendam necesse est ut ei fiat restitutio a quo acceptum est.Referencing norms: Q62A5Respondeo, assert-h7af0411cee17dd879798819bf03fe7a5cc1945324027f0bda89cb37a21eb5d3c
section/62-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:04ecc11b24076d79b37c037e8f29801ec1a6af6bc521b3250039653c3374ee8bLA
Sed contra est quod dicitur Rom. XIII, reddite omnibus debita, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal.Referencing norms: assert-h42cd78473e2d3037de7319ec2a9da85d544b923d0f33d31c03597fdd220ce2b2
section/62-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d0aa6c93cb1eb6319a85c7f4b5fde9560cf484b7417c84c614fde51eb24ef91bLA
Ad primum ergo dicendum quod restitutio non ordinatur principaliter ad hoc quod ille qui plus habet quam debet, habere desinat, sed ad hoc quod illi qui minus habet suppleatur. Unde in his rebus quae unus potest ab alio accipere sine eius detrimento, non habet locum restitutio, puta cum aliquis accipit lumen a candela alterius. Et ideo quamvis ille qui abstulit non habeat id quod accepit, sed in alium sit translatum; quia tamen alter privatur re sua, tenetur ei ad restitutionem et ille qui rem abstulit, ratione iniuriosae actionis; et ille qui rem habet, ratione ipsius rei.Referencing norms: Q62A6Ad1, assert-h0ec4a5872d9bb0029c65392b69b7cf28a27bc71fce5ef48994793e1af2f96902
section/62-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d2740c3b93e3c32a96ce8970770688ab85120d09e9a7df497182fea0bc459ef6LA
Ad secundum dicendum quod homo, etsi non teneatur crimen suum detegere hominibus, tenetur tamen crimen suum detegere Deo in confessione. Et ita per sacerdotem cui confitetur potest restitutionem facere rei alienae.Referencing norms: Q62A6Ad2, assert-h66ffcac23e021323ccde954904dcc25691e7ae0dbb09d0ea166003c60a6394d0
section/62-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e873fbc19048a3483f816049b0da3f85d0c9f33a96f994a8aa35f683d0b3eba1LA
Ad tertium dicendum quod quia restitutio principaliter ordinatur ad removendum damnum eius a quo est aliquid iniuste ablatum, ideo postquam ei restitutio sufficiens facta est per unum, alii non tenentur ei ulterius restituere, sed magis refusionem facere ei qui restituit, qui tamen potest condonare.Referencing norms: Q62A6Ad3, assert-h85abcc08684a938683d0e3bb999c8614b9b90e4b8851178c7ad3315e316d1d8b
section/62-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4da0278b805267a103057eafffcceebfc0f4829a3d4d2f4779159818e4a77670LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non teneatur semper restituere ille qui accepit. Per restitutionem enim reparatur aequalitas iustitiae, quae consistit in hoc quod subtrahatur ei qui plus habet et detur ei qui minus habet. Sed contingit quandoque quod ille qui rem aliquam subtraxit alicui non habet eam, sed devenit ad manus alterius. Ergo non tenetur ille restituere qui accepit, sed alius qui rem habet.Referencing norms: Q62A6Obiectio1, assert-h6c2a19ba078c92fd84006fdb495d49ed587c7a4f1847eaaf482b5bbec55d03e7, assert-hdcd5c7e044bd3934caebebcc74b04338f7e8618de2a887e850d0fa9f1f3efc96
section/62-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0173fedcca434a5594811abacb8665080cd132f750bb92678b2fdfae2e29f248LA
Praeterea, nullus tenetur crimen suum detegere. Sed aliquando aliquis restitutionem faciendo crimen suum detegit, ut patet in furto. Ergo non semper tenetur ille qui abstulit restituere.Referencing norms: Q62A6Obiectio2, assert-h297883771f135a4f81408d55d4201248e6ab23d755018db353907f4285b3dabe, assert-he6ea4623b6d94d30fc208bfd5bb0a03ab38daa26b0cd5cccf43bd87e5010b45c
section/62-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:23ee02de4471448e0bffc95edc60e173cbb194fa7a52ea117e1584e8f6fe57a5LA
Praeterea, eiusdem rei non est multoties restitutio facienda. Sed quandoque multi simul aliquam rem surripiunt et unus eorum eam integre restituit. Ergo non semper ille qui accepit tenetur ad restituendum.Referencing norms: Q62A6Obiectio3, assert-h1e01a14e72f7e5aa73289479e52e18344829ffd48c659f6482b5d1d128c07412, assert-hcd742a5e03e25d3fd0f0c376a321eb85aad75619961e18bedabc63510ec0b1e4
section/62-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3ce88daec4649dbd1cc48bb7f3772b6eef0bda3f0fd405d05785921c418111e8LA
Respondeo dicendum quod circa illum qui rem alienam accepit duo sunt consideranda, scilicet ipsa res accepta, et ipsa acceptio. Ratione autem rei tenetur eam restituere quandiu eam apud se habet, quia quod habet ultra id quod suum est, debet ei subtrahi et dari ei cui deest, secundum formam commutativae iustitiae. Sed ipsa acceptio rei alienae potest tripliciter se habere. Quandoque enim est iniuriosa, scilicet contra voluntatem existens eius qui est rei dominus, ut patet in furto et rapina. Et tunc tenetur ad restitutionem non solum ratione rei, sed etiam ratione iniuriosae actionis, etiam si res apud ipsum non remaneat. Sicut enim qui percutit aliquem tenetur recompensare iniuriam passo, quamvis nihil apud ipsum maneat; ita etiam qui furatur vel rapit tenetur ad recompensationem damni illati, etiam si nihil inde habeat; et ulterius pro iniuria illata debet puniri. Alio modo aliquis accipit rem alterius in utilitatem suam absque iniuria, cum voluntate scilicet eius cuius est res, sicut patet in mutuis. Et tunc ille qui accepit tenetur ad restitutionem eius quod accepit non solum ratione rei, sed etiam ratione acceptionis, etiam si rem amiserit, tenetur enim recompensare ei qui gratiam fecit, quod non fiet si per hoc damnum incurrat. Tertio modo aliquis accipit rem alterius absque iniuria non pro sua utilitate, sicut patet in depositis. Et ideo ille qui sic accepit in nullo tenetur ratione acceptionis, quinimmo accipiendo impendit obsequium, tenetur autem ratione rei. Et propter hoc, si ei subtrahatur res absque sua culpa, non tenetur ad restitutionem. Secus autem esset si cum magna sua culpa rem depositam amitteret.Referencing norms: Q62A6Respondeo, assert-hb97683d9deb82b4aea9664f9ae12cc348af80325e57db720da04a4ceaf09d692
section/62-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e3bd4253b34d897b27f618eaecf018953f91710160031734fb56fd0fcff9d707LA
Sed contra, ille qui peccavit tenetur satisfacere. Sed restitutio ad satisfactionem pertinet. Ergo ille qui abstulit tenetur restituere.Referencing norms: assert-he1fde6c6f13239a8ad34687d3a80f2f645cf051acbd443db72ecfeba92be4889
section/62-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb5f47b7a716295dbad76a9ca4b1a76b15a3f06b4a7ab66505680a05ce869a9fLA
Ad primum ergo dicendum quod non solum peccat ille qui peccatum exequitur, sed etiam qui quocumque modo peccati est causa sive consiliando, sive praecipiendo, sive quovis alio modo.Referencing norms: Q62A7Ad1, assert-h6346bd5586b8f6919557ae83b966b27e1c7c4439aeef4693feed377edb9de8ec
section/62-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a05018ac904eb34d87d5d11fa87c9ccd64a97ea6192df22e01ff9cd4962a5150LA
Ad secundum dicendum quod principaliter tenetur restituere ille qui est principalis in facto, principaliter quidem praecipiens, secundario exequens, et consequenter alii per ordinem. Uno tamen restituente illi qui passus est damnum, alius eidem restituere non tenetur, sed illi qui sunt principales in facto, et ad quos res pervenit, tenentur aliis restituere qui restituerunt. Quando autem aliquis praecipit iniustam acceptionem quae non subsequitur, non est restitutio facienda, cum restitutio principaliter ordinetur ad reintegrandam rem eius qui iniuste est damnificatus.Referencing norms: Q62A7Ad2, assert-hc70e4b2cd4ef03211d6b05208e97e81bf868e358acc899fd7a7261e775e06828
section/62-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0cac97894f901c0253ff9bf6a8b0c54907dee29c907e2c5f29a554d55382a91cLA
Ad tertium dicendum quod non semper ille qui non manifestat latronem tenetur ad restitutionem, aut qui non obstat, vel qui non reprehendit, sed solum quando incumbit alicui ex officio, sicut principibus terrae. Quibus ex hoc non multum imminet periculum, propter hoc enim potestate publica potiuntur, ut sint iustitiae custodes.Referencing norms: Q62A7Ad3, assert-h402268fffbddb299cba519da38f0028a6b2744bceb7ec633bbfd21bd34930a94
section/62-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d8b380bf1abe6262206935f94962d879f30c45e7a88cfd4e846d5b36b43234c8LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod illi qui non acceperunt non teneantur restituere. Restitutio enim quaedam poena est accipientis. Sed nullus debet puniri nisi qui peccavit. Ergo nullus debet restituere nisi qui accepit.Referencing norms: Q62A7Obiectio1, assert-h6bbd2e71de664421546c03f865597ceed7140954e60c57cce25608e3a4a7bd88, assert-hd2e1e76530e5f9b046d3b34f870b2ec1b56c4d89680bcbef20e079b92d044150
section/62-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1a95e1e485f8669809ee573908a6a931fa3509f8ee5840414cbc93346d63698cLA
Praeterea, iustitia non obligat aliquem ad hoc quod rem alterius augeat. Sed si ad restitutionem teneretur non solum ille qui accepit, sed etiam illi qui qualitercumque cooperantur, augeretur ex hoc res illius cui est aliquid subtractum, tum quia sibi multoties restitutio fieret; tum etiam quia quandoque aliqui operam dant ad hoc quod aliqua res alicui auferatur, quae tamen ei non aufertur. Ergo non tenentur alii ad restitutionem.Referencing norms: Q62A7Obiectio2, assert-h894dae65bb9f2140b4af02c1e19de657d0651b7426ba3644f587436649fe2e5c, assert-hf1e67e7933250d96952bc0be92b8238b2c1ca126c67a556d7ee260ae11c32492
section/62-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dab5ecdf1a3cafb8f04ed950be6f417a52bb2d0e5362483414a062d6cb62c94aLA
Praeterea, nullus tenetur se periculo exponere ad hoc quod rem alterius salvet. Sed aliquando, manifestando latronem vel ei resistendo, aliquis periculo mortis se exponeret. Non ergo tenetur aliquis ad restitutionem propter hoc quod non manifestat latronem, vel non ei resistit.Referencing norms: Q62A7Obiectio3, assert-h575c4b6ce99afeb84422635008700c9801b0ea4064f5be8998301b64132dfb7c, assert-h73bde001de5505672bcfbfb47109390914e90ddae84a3969b82aa3f5dfac6a1f
section/62-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a89c4e44305f4a88e178608e9db983d77eaf2ca69726c7bd97d9d0438166ab04LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad restitutionem tenetur aliquis non solum ratione rei alienae quam accepit, sed etiam ratione iniuriosae acceptionis. Et ideo quicumque est causa iniustae acceptionis tenetur ad restitutionem quod quidem contingit dupliciter, directe scilicet, et indirecte. Directe quidem, quando inducit aliquis alium ad accipiendum. Et hoc quidem tripliciter. Primo quidem, movendo ad ipsam acceptionem, quod quidem fit praecipiendo, consulendo, consentiendo expresse, et laudando aliquem quasi strenuum de hoc quod aliena accipit. Alio modo, ex parte ipsius accipientis, quia scilicet eum receptat, vel qualitercumque ei auxilium fert. Tertio modo, ex parte rei acceptae, quia scilicet est particeps furti vel rapinae, quasi socius maleficii. Indirecte vero, quando aliquis non impedit, cum possit et debeat impedire, vel quia subtrahit praeceptum sive consilium impediens furtum sive rapinam; vel quia subtrahit suum auxilium, quo posset obsistere; vel quia occultat post factum. Quae his versibus comprehenduntur, iussio, consilium, consensus, palpo, recursus, participans, mutus, non obstans, non manifestans. Sciendum tamen quod quinque praemissorum semper obligant ad restitutionem. Primo, iussio, quia scilicet ille qui iubet est principaliter movens; unde ipse principaliter tenetur ad restituendum. Secundo, consensus, in eo scilicet sine quo rapina fieri non potest. Tertio, recursus, quando scilicet aliquis est receptator latronum et eis patrocinium praestat. Quarto, participatio, quando scilicet aliquis participat in crimine latrocinii et in praeda. Quinto, tenetur ille qui non obstat, cum obstare teneatur, sicut principes, qui tenentur custodire iustitiam in terra, si per eorum defectum latrones increscant, ad restitutionem tenentur; quia redditus quos habent sunt quasi stipendia ad hoc instituta ut iustitiam conservent in terra. In aliis autem casibus enumeratis non semper obligatur aliquis ad restituendum. Non enim semper consilium vel adulatio, vel aliquid huiusmodi, est efficax causa rapinae. Unde tunc solum tenetur consiliator aut palpo, idest adulator, ad restitutionem, quando probabiliter aestimari potest quod ex huiusmodi causis fuerit iniusta acceptio subsecuta.Referencing norms: Q62A7Respondeo, assert-h10f3dc8fe7abd0e87a080936295adb6859c85ba7646bdebb51542e4f5ec5cc08
section/62-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d8fa3968d82074e5e56ed5e6bee9bedce202f2b3524ab29de6fea11ff38d209aLA
Sed contra est quod dicitur Rom. I, digni sunt morte non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ergo, pari ratione, etiam consentientes debent restituere.Referencing norms: assert-ha9694a6cfbdcdbe4ec485aaa1b0875c773b4b6e6a0c9c74d855b08f30248d058
section/62-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:77c0fcd91789a4e4b5ce49f93d26e91e17f7797e8e99dc1401533b3bfdda30f2LA
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum de restitutione facienda, quamvis secundum formam sit affirmativum, implicat tamen in se negativum praeceptum, quo prohibemur rem alterius detinere.Referencing norms: Q62A8Ad1, assert-h99540cffb8f921ae775188d7281f71f269a140f684972cae8fd03b6f8bd1d2be
section/62-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6902dd8ea43d9b44ccc7c201a87d9a06c6dac6b00978f3132b4a10eb5f3340b0LA
Ad secundum dicendum quod quando aliquis non potest statim restituere, ipsa impotentia absolvit eum ab instanti restitutione facienda, sicut etiam totaliter a restitutione absolvitur si omnino sit impotens. Debet tamen remissionem vel dilationem petere ab eo cui debet, aut per se aut per alium.Referencing norms: Q62A8Ad2, assert-hdf43b2dc85154c5589e937126d7c27fd654266c5b220a2a7d3160ea09c99372f
section/62-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bf72378d77d8e0accf161eb40142827afefbc616cf663504c3d4db1438e2726aLA
Ad tertium dicendum quod cuiuscumque circumstantiae omissio contrariatur virtuti, pro determinata est habenda, et oportet illam circumstantiam observare. Et quia per dilationem restitutionis committitur peccatum iniustae detentionis, quod iustitiae opponitur, ideo necesse est tempus esse determinatum, ut statim restitutio fiat.Referencing norms: Q62A8Ad3, assert-h7c3d9eb23822bfd730fb244094b6e4d978e16e4fb4b647254eed1ea8d6be92cd
section/62-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:183e32666f9db072dd62d4461ce40fe42eb29ddb1bc933f30475de65e19427c3LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non teneatur aliquis statim restituere, sed potius licite possit restitutionem differre. Praecepta enim affirmativa non obligant ad semper. Sed necessitas restituendi imminet ex praecepto affirmativo. Ergo non obligatur homo ad statim restituendum.Referencing norms: Q62A8Obiectio1, assert-h4b81160b73ff91358a14ff41799d194aa7d3dac47c451bbc99270bed4d9a0775, assert-h5064c2124dfed68aafdda8a7ce0e7f23753e048fe4473f88d516ca18164abb5d
section/62-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aaae5939a59f8d38a1b9f68beaf81d2f204ea01869519d0d60f0ca5401ebb6efLA
Praeterea, nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque aliquis non potest statim restituere. Ergo nullus tenetur ad statim restituendum.Referencing norms: Q62A8Obiectio2, assert-h18e6849f8e86a8ed7bec808414569b86fc27d559722577bd1e7a92f84d995f0c, assert-h4c43ce7fba8f7727367fed95379e9a2c969b7bc4d5785812078bf9f3d6316fed
section/62-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:476a3d7d9b515e737d124ace7837480c5c6b5fcf2a38beb844a90744778cd4ceLA
Praeterea, restitutio est quidam actus virtutis, scilicet iustitiae. Tempus autem est una de circumstantiis quae requiruntur ad actus virtutum. Cum igitur aliae circumstantiae non sint determinatae in actibus virtutum, sed determinabiles secundum rationem prudentiae; videtur quod nec in restitutione sit tempus determinatum, ut scilicet aliquis teneatur ad statim restituendum.Referencing norms: Q62A8Obiectio3, assert-h27c9da35a55ba550b8976cebe628ff5031c59c6b88940af30d4ec701f5bd6861
section/62-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3bcfd52cc7f7786e303015e2c7e7207f877e72857b026e026bee6c02e02f0a25LA
Respondeo dicendum quod sicut accipere rem alienam est peccatum contra iustitiam, ita etiam detinere eam, quia per hoc quod aliquis detinet rem alienam invito domino, impedit eum ab usu rei suae, et sic ei facit iniuriam. Manifestum est autem quod nec per modicum tempus licet in peccato morari, sed quilibet tenetur statim peccatum deserere, secundum illud Eccli. XXI, quasi a facie colubri fuge peccatum. Et ideo quilibet tenetur statim restituere, vel petere dilationem ab eo qui potest usum rei concedere.Referencing norms: Q62A8Respondeo, assert-h653bd4e273f7c498240ce318a40c33cbbe2a206ffe7229db326930df2b806db7
section/62-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8bfe73e32452f0d643f71ff8855a5f9d4695247e59e0f084ace178098c764f49LA
Sed contra est quod eadem ratio esse videtur in omnibus quae sunt restituenda. Sed ille qui conducit opera mercenarii non potest differre restitutionem, ut patet per illud quod habetur Levit. XIX non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Ergo neque in aliis restitutionibus faciendis potest fieri dilatio, sed statim restituere oportet.Referencing norms: assert-h73b617c58e3c8911fd2b60770086952c94bf8e70fc027d78806a93c4a210afb5
question/62/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f4aab54e0b016af617742395ddb0a265a7ad5b1616441ac71c97463f13522cdaLA
Deinde considerandum est de restitutione. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, cuius actus sit. Secundo, utrum necesse sit ad salutem omne ablatum restitui. Tertio, utrum oporteat multiplicatum illud restituere. Quarto, utrum oporteat restitui id quod quis non accepit. Quinto, utrum oporteat restitui ei a quo acceptum est. Sexto, utrum oporteat restituere eum qui accepit. Septimo, utrum aliquem alium. Octavo, utrum sit statim restituendum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 63
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q63
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:dbc851dc23884817ac5ded87af95735fde1d0684537f0af22b83ef7d8d2f2687 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/63-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:958b6b95360e4f31bc09c5ab49c58ad67e43a5e4593bfa33bc7eaf99d586a254LA
Ad primum ergo dicendum quod in distributiva iustitia considerantur conditiones personarum quae faciunt ad causam dignitatis vel debiti. Sed in acceptione personarum considerantur conditiones quae non faciunt ad causam, ut dictum est.Referencing norms: Q63A1Ad1, assert-h504e36997d686da2822ac089bed81cade7e9d1176f2e9ef6aa8312cdeaec8592
section/63-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:13f2354b4b6760616bbfd6cfdbfa3804f5b218e8f4c75df87ae580e935cb992aLA
Ad secundum dicendum quod personae proportionantur et dignae redduntur aliquibus quae eis distribuuntur, propter aliquas res quae pertinent ad conditionem personae, et ideo huiusmodi conditiones sunt attendendae tanquam propriae causae. Cum autem considerantur ipsae personae, attenditur non causa ut causa. Et ideo patet quod, quamvis personae sint digniores simpliciter, non tamen sunt digniores quoad hoc.Referencing norms: Q63A1Ad2, assert-he73dc5d61fdbf8223b9a2e3ab5f4da1e3b60de5e8fd306305338610c4310a9f4
section/63-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b5faf64e6c2bd67d0ecad86d4e0ccc70b9b1f0dadd6f7420e1f0754f3f27336fLA
Ad tertium dicendum quod duplex est datio. Una quidem pertinens ad iustitiam, qua scilicet aliquis dat alicui quod ei debetur. Et circa tales dationes attenditur personarum acceptio. Alia est datio ad liberalitatem pertinens, qua scilicet gratis datur alicui quod ei non debetur. Et talis est collatio munerum gratiae, per quae peccatores assumuntur a Deo. Et in hac donatione non habet locum personarum acceptio, quia quilibet potest absque iniustitia de suo dare quantum vult et cui vult, secundum illud Matth. XX, an non licet mihi quod volo facere? Tolle quod tuum est, et vade.Referencing norms: Q63A1Ad3, assert-h84436b1eec237a171bb219dd6f3269d2d6ce78aaefa3e1af74f07cb1fe20393a
section/63-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea7d1822033baad9733cc164cfb8f2eb09ac03467177f6af1cf0755bf4265483LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod personarum acceptio non sit peccatum. In nomine enim personae intelligitur personae dignitas. Sed considerare dignitates personarum pertinet ad distributivam iustitiam. Ergo personarum acceptio non est peccatum.Referencing norms: Q63A1Obiectio1, assert-h1447fcf5d93c828b92f27d25f96d3b80ed2890d158a31b2c3ec7972614ac7c0b, assert-h941d65ce5cdc120390007029a3fb7a4ce7705e6ea1b9a7e76bf8ec8e65fb5783
section/63-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d53e32bb476e4e303064bf5f641bdfa9a8de86b0f8aee1d6ea13daedc445852dLA
Praeterea, in rebus humanis personae sunt principaliores quam res, quia res sunt propter personas, et non e converso. Sed rerum acceptio non est peccatum. Ergo multo minus acceptio personarum.Referencing norms: Q63A1Obiectio2, assert-hcedfbd099d627dfffa09712bdae8bdb4ba9143d20fd2e5b65fd5df7e14b977dd, assert-hf32c88f281a0c655802bc768dc1a1848c994a511626d3f2849058f8231d2879d
section/63-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:790563734994a82599edefc583c282b1ed04ccc47622355d9f4193d5c0af1df2LA
Praeterea, apud Deum nulla potest esse iniquitas vel peccatum. Sed Deus videtur personas accipere, quia interdum duorum hominum unius conditionis unum assumit per gratiam, et alterum relinquit in peccato, secundum illud Matth. XXIV, duo erunt in lecto, unus assumetur et alius relinquetur. Ergo acceptio personarum non est peccatum.Referencing norms: Q63A1Obiectio3, assert-h4abf3141b9f200e547aa406683e06d6a676f3878589ce4ccd13ee3d22741766b, assert-h95c200f2c955c9a6e744027ff14b01172d47fa91c93596366ed6d64933f71227
section/63-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6833f287845d1e3a43fdad4713a911bd45b75e6a254d35c925798d388f6aea52LA
Respondeo dicendum quod personarum acceptio opponitur distributivae iustitiae. Consistit enim aequalitas distributivae iustitiae in hoc quod diversis personis diversa tribuuntur secundum proportionem ad dignitates personarum. Si ergo aliquis consideret illam proprietatem personae propter quam id quod ei confertur est ei debitum, non erit acceptio personae, sed causae, unde Glossa, super illud ad Ephes. VI, non est personarum acceptio apud Deum, dicit quod iudex iustus causas discernit, non personas. Puta si aliquis promoveat aliquem ad magisterium propter sufficientiam scientiae, hic attenditur causa debita, non persona, si autem aliquis consideret in eo cui aliquid confert, non id propter quod id quod ei datur esset ei proportionatum vel debitum, sed solum hoc quod est iste homo, puta Petrus vel Martinus, est hic acceptio personae, quia non attribuitur ei aliquid propter aliquam causam quae faciat eum dignum, sed simpliciter attribuitur personae. Ad personam autem refertur quaecumque conditio non faciens ad causam propter quam sit dignus hoc dono, puta si aliquis promoveat aliquem ad praelationem vel magisterium quia est dives, vel quia est consanguineus suus, est acceptio personae. Contingit tamen aliquam conditionem personae facere eam dignam respectu unius rei, et non respectu alterius, sicut consanguinitas facit aliquem dignum ad hoc quod instituatur heres patrimonii, non autem ad hoc quod conferatur ei praelatio ecclesiastica. Et ideo eadem conditio personae in uno negotio considerata facit acceptionem personae, in alio autem non facit. Sic ergo patet quod personarum acceptio opponitur iustitiae distributivae in hoc quod praeter proportionem agitur. Nihil autem opponitur virtuti nisi peccatum. Unde consequens est quod personarum acceptio sit peccatum.Referencing norms: Q63A1Respondeo, assert-h4f0a0fa6cbdc6eb24e784946034a2254e9c438db51ce1c3956eee8ac1fb87faa
section/63-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9cc87c408e7b64cbce92c7431730757f60a01177fdc586f377a31167faad3ae6LA
Sed contra, nihil prohibetur in lege divina nisi peccatum. Sed personarum acceptio prohibetur Deut. I, ubi dicitur, non accipietis cuiusquam personam. Ergo personarum acceptio est peccatum.Referencing norms: assert-hf7a5e781253e444a3a2f0418c75c4fa0c3f9412a5a872d48968ef3b79e7d1cc8
section/63-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b3c09af37ae556366ef312f65a668c8cad15a98dc3383f21dd8b5a721533776LA
Ad primum ergo dicendum quod circa consanguineos praelati distinguendum est. Quia quandoque sunt minus digni et simpliciter, et per respectum ad bonum commune. Et sic si dignioribus praeferantur, est peccatum personarum acceptionis in dispensatione spiritualium, quorum praelatus ecclesiasticus non est dominus, ut possit ea dare pro libito, sed dispensator, secundum illud I ad Cor. IV, sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Quandoque vero consanguinei praelati ecclesiastici sunt aeque digni ut alii. Et sic licite potest, absque personarum acceptione, consanguineos suos praeferre, quia saltem in hoc praeeminent, quod de ipsis magis confidere potest ut unanimiter secum negotia Ecclesiae tractent. Esset tamen hoc propter scandalum dimittendum, si ex hoc aliqui exemplum sumerent, etiam praeter dignitatem, bona Ecclesiae consanguineis dandi.Referencing norms: Q63A2Ad1, assert-h9f9396dde4a9c466bbe8e70aec2733f3e65b4d9cbee454f1d9f3b1c389089e4a
section/63-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f866bf0fd663d4402672eb269c26305fff2486b521c289ab2f4accf437d4ed36LA
Ad secundum dicendum quod dispensatio matrimonii contrahendi principaliter fieri consuevit propter foedus pacis firmandum, quod quidem magis est necessarium communi utilitati circa personas excellentes. Ideo cum eis facilius dispensatur absque peccato acceptionis personarum.Referencing norms: Q63A2Ad2, assert-h0cc9b78996a84fd88b315821e96377f87075cf417be7b727340da5ac798ca81f
section/63-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f9a481641459b3303eff60c29c1640054d59d5604c85b61f1bc22e65d122c417LA
Ad tertium dicendum quod quantum ad hoc quod electio impugnari non possit in foro iudiciali, sufficit eligere bonum, nec oportet eligere meliorem, quia sic omnis electio posset habere calumniam. Sed quantum ad conscientiam eligentis, necesse est eligere meliorem vel simpliciter, vel in comparatione ad bonum commune. Quia si potest haberi aliquis magis idoneus erga aliquam dignitatem et alius praeferatur, oportet quod hoc sit propter aliquam causam. Quae quidem si pertineat ad negotium, quantum ad hoc erit ille qui eligitur magis idoneus. Si vero non pertineat ad negotium id quod consideratur ut causa, erit manifeste acceptio personae.Referencing norms: Q63A2Ad3, assert-h715305aa8f8f9bfac704e43d7c71f3cc95399beefc784b58c0a7ccf868047d92
section/63-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:edabe367ba93803a0a084f419a81202dccb0354d7887b57f3398d93411e4fed8LA
Ad quartum dicendum quod ille qui de gremio Ecclesiae assumitur, ut in pluribus consuevit esse utilior quantum ad bonum commune, quia magis diligit Ecclesiam in qua est nutritus. Et propter hoc etiam mandatur Deut. XVII, non poteris alterius gentis facere regem, qui non sit frater tuus.Referencing norms: Q63A2Ad4, assert-hd8cb40049680a7c3f2d8cc1a0c734d84a3c7125404faf8f7333ff39dadbf929e
section/63-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15fdc442398a1836c8939bc1bdc4c9c3fc549f143b99e1b5836dafdaea70ce3fLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in dispensatione spiritualium locum non habeat personarum acceptio. Conferre enim dignitatem ecclesiasticam seu beneficium alicui propter consanguinitatem videtur ad acceptionem personarum pertinere, quia consanguinitas non est causa faciens hominem dignum ecclesiastico beneficio. Sed hoc non videtur esse peccatum, cum hoc ex consuetudine praelati Ecclesiae faciant. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere in dispensatione spiritualium.Referencing norms: Q63A2Obiectio1, assert-h2721266ced97537d17d37174b6c12677d8ee51b1c3577fe91e7967e7c755f6fd, assert-h778e156024f3c5f9639fd13f5f4c3314288d7b156f437e9207dd765cf6a7f666
section/63-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5747a50ca607ee8946817254c88301ed8495f6f484cc73fb08402b81356a1473LA
Praeterea, praeferre divitem pauperi videtur ad acceptionem personarum pertinere, ut patet Iac. II. Sed facilius dispensatur cum divitibus et potentibus quod contrahant matrimonium in gradu prohibito, quam cum aliis. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere circa dispensationem spiritualium.Referencing norms: Q63A2Obiectio2, assert-h1a8558c0f9a5406cc2339ad04257433b057a170d72271ef0e588b23cdaf570f0, assert-h79ced652512c371b5b91511cc17900e63d20d71efd5fe36b0cc31439a14c9b7f
section/63-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5ca2f065ce3f7ae71e92613e83f3971528d01824537283d174fd586ccdcfbc16LA
Praeterea, secundum iura sufficit eligere bonum, non autem requiritur quod aliquis eligat meliorem. Sed eligere minus bonum ad aliquid altius videtur ad acceptionem personarum pertinere. Ergo personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus.Referencing norms: Q63A2Obiectio3, assert-h7673af876eb1e06136bb0cdf7e8c4626ec3a8191093c680a0fce4d9961b423e3, assert-h7f815ed125327e337faa59186fa374c798c11a6e2e81710f9d813a13801d6703
section/63-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:669aacae654216d53754bd0668d40ff81c98418bb4f0053e5c244891855245f9LA
Praeterea, secundum statuta Ecclesiae eligendus est aliquis de gremio Ecclesiae. Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere, quia quandoque sufficientiores alibi invenirentur. Ergo personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus.Referencing norms: Q63A2Obiectio4, assert-h5e6b3b7b64c31c1bc41aa7dcb797337b56203acd83a8cf97f9b0c2010c0662fa, assert-hf72683e35f7546e031da3a191a03366399f6b0ea8c1fe1c3e068d2ded237e35b
section/63-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eada9b929c9639f2d9e3d07a0ec87edb57d91f470b4503ccaf283b255828352fLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, acceptio personarum est peccatum inquantum contrariatur iustitiae. Quanto autem in maioribus aliquis iustitiam transgreditur, tanto gravius peccat. Unde cum spiritualia sint temporalibus potiora, gravius peccatum est personas accipere in dispensatione spiritualium quam in dispensatione temporalium. Et quia personarum acceptio est cum aliquid personae attribuitur praeter proportionem dignitatis ipsius, considerare oportet quod dignitas alicuius personae potest attendi dupliciter. Uno modo, simpliciter et secundum se, et sic maioris dignitatis est ille qui magis abundat in spiritualibus gratiae donis. Alio modo, per comparationem ad bonum commune, contingit enim quandoque quod ille qui est minus sanctus et minus sciens, potest maius conferre ad bonum commune, propter potentiam vel industriam saecularem, vel propter aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principalius ordinantur ad utilitatem communem, secundum illud I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem; ideo quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt simpliciter minus boni, melioribus praeferuntur, sicut etiam et Deus gratias gratis datas quandoque concedit minus bonis.Referencing norms: Q63A2Respondeo, assert-hc24bd8423dfe56d8879ff513d8abe4b2b5f9e159e14384ab5b2915c795c03f38
section/63-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:64ce514ed3f1ae4a3f774080df867259cd87e68e33ba6f57fa508b208ff9680bLA
Sed contra est quod dicitur Iac. II, nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi. Ubi dicit Glossa Augustini, quis ferat si quis divitem eligat ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore et sanctiore?Referencing norms: assert-h543d7448db1143a1ba4dcf37a6cdda27c2855d5b35d0ebe4719f2a797dd69745
section/63-3/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q63A3Ad1, Q63A3Ad2, Q63A3Ad3, assert-h88ef1c139e560e721b32c69511c4b57217e0027c38211b0a1fb8dd286a7205a9, assert-h89297f21f294746c3a79de4499b4ba7a910b7ae8d35c9543b51b480675ad3421, assert-hfe0c8f397dc0e826a0f114d3ac09aecf1e4a5b817a84682411a0c91baf66823d
section/63-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8bcbaa13f229611d08c8a8d37f0c94253dd7832d811cf4c3121669929b316329LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in exhibitione honoris et reverentiae non habeat locum peccatum acceptionis personarum. Honor enim nihil aliud esse videtur quam reverentia quaedam alicui exhibita in testimonium virtutis, ut patet per philosophum, in I Ethic. Sed praelati et principes sunt honorandi, etiam si sint mali; sicut etiam et parentes, de quibus mandatur Exod. XX, honora patrem tuum et matrem tuam; et etiam domini sunt a servis honorandi, etiam si sint mali, secundum illud I ad Tim. VI, quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos honore dignos arbitrentur. Ergo videtur quod acceptio personae non sit peccatum in exhibitione honoris.Referencing norms: Q63A3Obiectio1, assert-h2c3d025ac85de51b04c4e954b25f0de4e808415012568e41ac86171cfdbfce4c, assert-h5e16c7fa7091672dac5345b4fcdb9a5136747552332b5c9af7ce3524f95a350c
section/63-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c0720b67f6a53aa28277d399c973f93ee02fd0f8edf8407b0448a7058313372fLA
Praeterea, Levit. XIX praecipitur, coram cano capite consurge, et honora personam senis. Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere, quia quandoque senes non sunt virtuosi, secundum illud Dan. XIII, egressa est iniquitas a senioribus populi. Ergo acceptio personarum non est peccatum in exhibitione honoris.Referencing norms: Q63A3Obiectio2, assert-h231ccc8ecb312ca9dfd4d2d41da765f63ad93799c571e628bb12e223627aeb48, assert-h6a9ebe6eba684e5c903fe6b7b3ed01ce3107087d8b9cf5e08047e1ff41264d1b
section/63-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cea4a671a9d0d6199a3db928516a537d617c9f719c41c86331811dcde7507304LA
Praeterea, super illud Iac. II, nolite in personarum acceptione habere etc., dicit Glossa Augustini, si hoc quod Iacobus dicit, si introierit in conventum vestrum vir habens anulum aureum etc., intelligatur de quotidianis consessibus quis hic non peccat, si tamen peccat? Sed haec est acceptio personarum, divites propter divitias honorare, dicit enim Gregorius, in quadam homilia, superbia nostra retunditur, quia in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed divitias honoramus; et sic, cum divitiae non sint debita causa honoris, pertinebit hoc ad personarum acceptionem. Ergo personarum acceptio non est peccatum circa exhibitionem honoris.Referencing norms: Q63A3Obiectio3, assert-h3cc275e001c34af0f04b9c19029405d4831d1444de8f898e06dbd14e7c552089, assert-haf14b885a14bcbae21c91a483e9aca8a8d32cfca7ff906b9a99c04d53f26b7b8
section/63-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fca1b1e265747b1387dc660b675b8322fd596ecfa115c7c7efc987eeba055e21LA
Respondeo dicendum quod honor est quoddam testimonium de virtute eius qui honoratur, et ideo sola virtus est debita causa honoris. Sciendum tamen quod aliquis potest honorari non solum propter virtutem propriam, sed etiam propter virtutem alterius. Sicut principes et praelati honorantur etiam si sint mali, inquantum gerunt personam Dei et communitatis cui praeficiuntur, secundum illud Prov. XXVI, sicut qui immittit lapides in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Quia gentiles rationem attribuebant Mercurio, acervus Mercurii dicitur cumulus ratiocinii, in quo mercator quandoque mittit unum lapillum loco centum marcarum, ita etiam honoratur insipiens, quia ponitur loco Dei et loco totius communitatis. Et eadem ratione parentes et domini sunt honorandi, propter participationem divinae dignitatis, qui est omnium pater et dominus. Senes autem sunt honorandi propter signum virtutis, quod est senectus, licet hoc signum quandoque deficiat. Unde, ut dicitur Sap. IV, senectus vere honoranda est non diuturna neque annorum numero computata, cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita est immaculata. Divites autem honorandi sunt propter hoc quod maiorem locum in communitatibus obtinent. Si autem solum intuitu divitiarum honorentur, erit peccatum acceptionis personarum.Referencing norms: Q63A3Respondeo, assert-h88515d90883db96aa6100403e5726de7ce3a694f498dc611dff65e8f0ac0bb3e
section/63-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fe2b09d6f5b3334045326d1b2d0fb32144bfd0b6b1ea9aec35c5702a7ab3c126LA
Sed contra est quod dicitur in Glossa Iac. II, quicumque divitem propter divitias honorat, peccat. Et pari ratione, si aliquis honoretur propter alias causas quae non faciunt dignum honore, quod pertinet ad acceptionem personarum. Ergo acceptio personarum in exhibitione honoris est peccatum.Referencing norms: assert-he186f2aa292f067978cd96db914998c323216a09a6bade76b9c1efce4cd9b3ef
section/63-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f6805323866ac9bed462a960dac5d784a4d82e2cbfdd014d32618a25885ef6aLA
Ad primum ergo dicendum quod iudicium dupliciter potest considerari. Uno modo, quantum ad ipsam rem iudicatam. Et sic iudicium se habet communiter ad commutativam et ad distributivam iustitiam, potest enim iudicio definiri qualiter aliquid commune sit distribuendum in multos, et qualiter unus alteri restituat quod ab eo accepit. Alio modo potest considerari quantum ad ipsam formam iudicii, prout scilicet iudex, etiam in ipsa commutativa iustitia, ab uno accipit et alteri dat. Et hoc pertinet ad distributivam iustitiam. Et secundum hoc in quolibet iudicio locum habere potest personarum acceptio.Referencing norms: Q63A4Ad1, assert-h644f03a3350b47bdf6db969447f43c1cf8fcd983d20ce1f9467cf79ab1ce01f5
section/63-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:acf3ad44be5983878133ed3e15407a37a7755dc40209214450c92fdcd5b2f969LA
Ad secundum dicendum quod cum punitur gravius aliquis propter iniuriam in maiorem personam commissam, non est personarum acceptio, quia ipsa diversitas personae facit, quantum ad hoc, diversitatem rei, ut supra dictum est.Referencing norms: Q63A4Ad2, assert-hd245c36a0237ea2dce6e61a1bf978e0b7c952833b959d2e21adce4ca6829d534
section/63-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6916ff9dca29d715575646a61cf3e126c858a7fe0c69af3c5bd34d8caccc8ea6LA
Ad tertium dicendum quod homo in iudicio debet pauperi subvenire quantum fieri potest, tamen sine laesione iustitiae. Alioquin habet locum illud quod dicitur Exod. XXIII, pauperis quoque non misereberis in iudicio.Referencing norms: Q63A4Ad3, assert-h7094f932fd78081ab5b57b032038f77d308b52c10b6f21fbb0b06e03a6ded488
section/63-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e8be6ff28773e4a6e285933d5484d3d82c31c07446a60eb9f70071b902f1d02cLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in iudiciis locum non habeat peccatum acceptionis personarum. Acceptio enim personarum opponitur distributivae iustitiae, ut dictum est. Sed iudicia maxime videntur ad iustitiam commutativam pertinere. Ergo personarum acceptio non habet locum in iudiciis.Referencing norms: Q63A4Obiectio1, assert-h003c4ea9e43a5f62216f61a1bc30eaffbf7a88b6852ca81f066db7211390b28c, assert-hd7f62309f21289a49e92da179a711c9637fe36a7e64290630996c63f0faaa4b6
section/63-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8f3bfabaa9565b2d5a33c1aa3a508e8e71bc2a3c3ce9033748f9ea7585cf64a2LA
Praeterea, poenae secundum aliquod iudicium infliguntur. Sed in poenis accipiuntur personae absque peccato, quia gravius puniuntur qui inferunt iniuriam in personas principum quam qui in personas aliorum. Ergo personarum acceptio non habet locum in iudiciis.Referencing norms: Q63A4Obiectio2, assert-h0cdcdd682ea12bc4e8b6f75b335a5fc9d2900ca256038de08262e4975fcdb83b, assert-h1a0989610de257e452034575aa83b1877744943073db8a33638bfc20fc1609cf
section/63-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ead782ff02972dd79d1b8479bc956ebb8f6b5a17ed900e74d5940e7299db78a0LA
Praeterea, Eccli. IV dicitur, in iudicando esto pupillis misericors. Sed hoc videtur accipere personam pauperis. Ergo acceptio personae in iudiciis non est peccatum.Referencing norms: Q63A4Obiectio3, assert-h30f5f88f44722d3b4be7afe6dbe9f96aa16b3a586da8428312e02ac059bb85b1, assert-he633ea6b1eb29df69169f939ea169a495317bb249797834be5bc64e45031c74d
section/63-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0a48a0ac0616b58b5fc2ce3eac99b5bfd8a80ab5303b77dd852ce3bb9ec7a74bLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iudicium est actus iustitiae, prout iudex ad aequalitatem iustitiae reducit ea quae inaequalitatem oppositam facere possunt. Personarum autem acceptio inaequalitatem quandam habet, inquantum attribuitur alicui personae praeter proportionem suam, in qua consistit aequalitas iustitiae. Et ideo manifestum est quod per personarum acceptionem iudicium corrumpitur.Referencing norms: Q63A4Respondeo, assert-h638c4fc847590df072cddc8360d45b40c74753ebb4f8d9c7b2ce49fabba194e1
section/63-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bf2dbbae62ca0356ab0e9d53437385291490eb77a70ef0ce0823c5b2c6ff88e6LA
Sed contra est quod dicitur Prov. XVIII, accipere personam in iudicio non est bonum.Referencing norms: assert-ha258d63a382e80cc6cad9d02b698d6e6843fc7fbe37a85d355f820588360c51a
question/63/prooemium · paragraph
la · official · sha256:c08a5ae6490d423aad8f302e271025dc49302e1b976555be9d3dd10698e73b4fLA
Deinde considerandum est de vitiis oppositis praedictis iustitiae partibus. Et primo, de acceptione personarum, quae opponitur iustitiae distributivae; secundo, de peccatis quae opponuntur iustitiae commutativae. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum personarum acceptio sit peccatum. Secundo, utrum habeat locum in dispensatione spiritualium. Tertio, utrum in exhibitione honorum. Quarto, utrum in iudiciis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 64
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q64
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:affae831a11f177c73fb9549f6a0f9e5d5fd65beafd9891d4c5e9cb0bdda8bcf | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 73
section/64-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e2cecb29ff7364eb1874b6e6133390cc24577b76bc0bba0578b636a96f5326bLA
Ad primum ergo dicendum quod ex ordinatione divina conservatur vita animalium et plantarum non propter seipsam, sed propter hominem. Unde ut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, iustissima ordinatione creatoris et vita et mors eorum nostris usibus subditur.Referencing norms: Q64A1Ad1, assert-hf9c931d7fa8853db6aea6e5c519b2fcf2aa5f33ff0f83984f11ad35d497b27ad
section/64-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d5f2e0c035ed1ad3e99bd0a4f89652712ad9e6fd6e904c5d559e76b34d737cdLA
Ad secundum dicendum quod animalia bruta et plantae non habent vitam rationalem, per quam a seipsis agantur, sed semper aguntur quasi ab alio, naturali quodam impulsu. Et hoc est signum quod sunt naturaliter serva, et aliorum usibus accommodata.Referencing norms: Q64A1Ad2, assert-h681320d0c12e6e3207c899a3b50a611b3b838ae37d31887844d9a460b6ef279b
section/64-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74d305e9469ea8123b1ba579f9e0ca3bd3a72488533241e2853a0af3e002c4b7LA
Ad tertium dicendum quod ille qui occidit bovem alterius peccat quidem, non quia occidit bovem, sed quia damnificat hominem in re sua. Unde non continetur sub peccato homicidii, sed sub peccato furti vel rapinae.Referencing norms: Q64A1Ad3, assert-h5e5804131f751c64405d584885a971655571221f86ba04c8dcbb8ac44d6dd79d
section/64-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c1d5b1cf658bdde9b9c906fa1b726461b1736c124583e85cba826c2699ded870LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod occidere quaecumque viventia sit illicitum. Dicit enim apostolus, ad Rom. XIII, qui ordinationi Dei resistit, ipse sibi damnationem acquirit. Sed per ordinationem divinae providentiae omnia viventia conservantur, secundum illud Psalm., qui producit in montibus faenum, et dat iumentis escam ipsorum. Ergo mortificare quaecumque viventia videtur esse illicitum.Referencing norms: Q64A1Obiectio1, assert-h93db4a04f64b37035e615cb84e9717b5db15a186d279bd2bfcc1292a62cb876e, assert-hcf751f0424b4bac86f15d0151a3d665eed90b9eff7001fb919f717ffb12fd9cd
section/64-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b802dde26a8c6546e5a8d3e7cc850a1be22d26eb0fc02175ff8e4e52e0001332LA
Praeterea, homicidium est peccatum ex eo quod homo privatur vita. Sed vita communis est omnibus animalibus et plantis. Ergo eadem ratione videtur esse peccatum occidere bruta animalia et plantas.Referencing norms: Q64A1Obiectio2, assert-h2cdd8056d8caa71e83e237a17920525f56f037d30341856f836b33e543f0825e, assert-h76fce0540d58a0a398b10369df03421489d72162e82f269d49bbd1490e27d32f
section/64-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b0aa1eef728df8981272fe40239e98928a1883e9e6722b5dd0afea6279e2fceeLA
Praeterea, in lege divina non determinatur specialis poena nisi peccato. Sed occidenti ovem vel bovem alterius statuitur poena determinata in lege divina, ut patet Exod. XXII. Ergo occisio brutorum animalium est peccatum.Referencing norms: Q64A1Obiectio3, assert-h1dc2c5527fd0b387a45cc70895769f9b5588139a24aa75fc57dd4439c4a7b6e2, assert-he142d50e11d29f4d5c139013f522f45bb91982dd5f658aa4ebe322d09848eb3a
section/64-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4f8d527da2e703b0cf12fbf0948c37f1d887cb0b01c00876a1a626efe7867760LA
Respondeo dicendum quod nullus peccat ex hoc quod utitur re aliqua ad hoc ad quod est. In rerum autem ordine imperfectiora sunt propter perfectiora, sicut etiam in generationis via natura ab imperfectis ad perfecta procedit. Et inde est quod sicut in generatione hominis prius est vivum, deinde animal, ultimo autem homo; ita etiam ea quae tantum vivunt, ut plantae, sunt communiter propter omnia animalia, et animalia sunt propter hominem. Et ideo si homo utatur plantis ad utilitatem animalium, et animalibus ad utilitatem hominum, non est illicitum, ut etiam per philosophum patet, in I Polit. Inter alios autem usus maxime necessarius esse videtur ut animalia plantis utantur in cibum, et homines animalibus, quod sine mortificatione eorum fieri non potest. Et ideo licitum est et plantas mortificare in usum animalium, et animalia in usum hominum, ex ipsa ordinatione divina, dicitur enim Gen. I, ecce, dedi vobis omnem herbam et universa ligna, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus. Et Gen. IX dicitur, omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum.Referencing norms: KillingCanBeSin, Q64A1Respondeo, assert-hf5c1b78ea0acad137c7e2698de3bd08f123cf0255e85a61e06f7d7b5aef8c71e
section/64-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fa9001294260a956b05e0255e66e12325bb2129c0003558dc87f6969450ce8c0LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, cum audimus, non occides, non accipimus hoc dictum esse de fructetis, quia nullus eis est sensus, nec de irrationalibus animalibus, quia nulla nobis ratione sociantur. Restat ergo ut de homine intelligamus quod dictum est, non occides.Referencing norms: assert-h95cec69a45dfb7643498cecbc529b70479b4b529009bd4daf3575178cf3a8c87
section/64-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:01bb9811d21d71314aa97454c752b4fdac275694a752408e627718bee9da514cLA
Ad primum ergo dicendum quod dominus abstinendum mandavit ab eradicatione zizaniorum ut tritico parceretur, idest bonis. Quod quidem fit quando non possunt occidi mali quin simul occidantur et boni, vel quia latent inter bonos; vel quia habent multos sequaces, ita quod sine bonorum periculo interfici non possunt; ut Augustinus dicit, contra Parmen. Unde dominus docet magis esse sinendum malos vivere, et ultionem reservandum usque ad extremum iudicium, quam quod boni simul occidantur. Quando vero ex occisione malorum non imminet periculum bonis, sed magis tutela et salus, tunc licite possunt mali occidi.Referencing norms: Q64A2Ad1, assert-hccfa71fa91548a32ac27f6977a9a0ce901e71f5049c74b193325a8b9192740b2
section/64-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a251b189d6f98893094991bcb8e52d603fbd1a250665e6b00ca7ab75a7833f0bLA
Ad secundum dicendum quod Deus, secundum ordinem suae sapientiae, quandoque statim peccatores occidit, ad liberationem bonorum; quandoque autem eis poenitendi tempus concedit; secundum quod ipse novit suis electis expedire. Et hoc etiam humana iustitia imitatur pro posse, illos enim qui sunt perniciosi in alios, occidit; eos vero qui peccant aliis graviter non nocentes, ad poenitentiam reservat.Referencing norms: Q64A2Ad2, assert-hc98b6208db83a5cca2785aa520780987e8282e27946a5837921815a012caed04
section/64-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1503f3d3481ef403abaad3d19316c457af81594d9d54d66964b43dbe46142a80LA
Ad tertium dicendum quod homo peccando ab ordine rationis recedit, et ideo decidit a dignitate humana, prout scilicet homo est naturaliter liber et propter seipsum existens, et incidit quodammodo in servitutem bestiarum, ut scilicet de ipso ordinetur secundum quod est utile aliis; secundum illud Psalm., homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis; et Prov. XI dicitur, qui stultus est serviet sapienti. Et ideo quamvis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundum se malum, tamen hominem peccatorem occidere potest esse bonum, sicut occidere bestiam, peior enim est malus homo bestia, et plus nocet, ut philosophus dicit, in I Polit. et in VII Ethic.Referencing norms: Q64A2Ad3, assert-hb6b1c889e2726589f0444aec66d6262b2d342e7a05086749555edc03e4cdb4cf
section/64-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:76d9c54d9cc7373fc17b1b86daaba2df5576da49df4c23b9e10d8ebd4f178791LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit licitum occidere homines peccatores. Dominus enim, Matth. XIII, in parabola, prohibuit extirpare zizania, qui sunt filii nequam, ut ibidem dicitur. Sed omne quod est prohibitum a Deo est peccatum. Ergo occidere peccatorem est peccatum.Referencing norms: Q64A2Obiectio1, assert-hd07b394fc1ab5026f833cb8013b9cedf580c3a341e6de6a3be62eaecad3c51a1, assert-he57ec48b244d14ecbe438b1a0e72f130acb2bd64de8424f922b7d2e377d87922
section/64-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5ea2d7cd3825220b2defe64d173b9b9a811928bf8d6d759fd7f01e080b6b83d1LA
Praeterea, iustitia humana conformatur iustitiae divinae. Sed secundum divinam iustitiam peccatores ad poenitentiam reservantur, secundum illud Ezech. XVIII, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Ergo videtur esse omnino iniustum quod peccatores occidantur.Referencing norms: Q64A2Obiectio2, assert-h451d4ad93ab177fd94c4f8dafb1bf19ebe2bc97e5e765f1a311b8c92f7ca5f4b, assert-hd62cc6348123c22584a76af365b01d7667f2840b4863b52f91e22d94a7ceb88f
section/64-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c399d6b240a0c7b10a990c23ba4e0c573a4ebdeff5ec8ad5054e1cd6e5cb0c52LA
Praeterea, illud quod est secundum se malum nullo bono fine fieri licet, ut patet per Augustinum, in libro contra mendacium, et per philosophum, in II Ethic. Sed occidere hominem secundum se est malum, quia ad omnes homines debemus caritatem habere; amicos autem volumus vivere et esse, ut dicitur in IX Ethic. Ergo nullo modo licet hominem peccatorem interficere.Referencing norms: Q64A2Obiectio3, assert-h0c5855c28bc3cc697a9fd8fe3cd9c609070bd166d2d9061f6c80bdf559861d35, assert-he4abda23f42d7464f2c0b2e088c6fbe51d97aa142c20cf5d3d0fe095e70f2a47
section/64-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42e830981cd1090fbc3c41b6580c1c133a1a16b2fc1f060db4ca33468ecbe8a4LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, licitum est occidere animalia bruta inquantum ordinantur naturaliter ad hominum usum, sicut imperfectum ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad totum ut imperfectum ad perfectum. Et ideo omnis pars naturaliter est propter totum. Et propter hoc videmus quod si saluti totius corporis humani expediat praecisio alicuius membri, puta cum est putridum et corruptivum aliorum, laudabiliter et salubriter abscinditur. Quaelibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totum. Et ideo si aliquis homo sit periculosus communitati et corruptivus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter et salubriter occiditur, ut bonum commune conservetur, modicum enim fermentum totam massam corrumpit, ut dicitur I ad Cor. V.Referencing norms: Q64A2Respondeo, assert-hafa710f6f4e43e6da65e841f162ec7a1709eff64ad47e44cca4864f54cb842db
section/64-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:dd5f49aea7b00da5c035f85de22e6b2fef5f361b2f585dae9e33e6b5892cc270LA
Sed contra est quod dicitur Exod. XXII, maleficos non patieris vivere; et in Psalm., in matutino interficiebam omnes peccatores terrae.Referencing norms: assert-hc8f798f83ef5cfc5f13d3317764b9f4646d67465d124a382b0552699e5f411bb
section/64-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c2cb8bd1a541bc6fc948b383bc5e79a26b26f3b3ae0e52fc5f4563c10a0eb256LA
Ad primum ergo dicendum quod ille aliquid facit cuius auctoritate fit, ut patet per Dionysium, XIII cap. Cael. Hier. Et ideo, ut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti sicut adminiculum gladius utenti. Unde illi qui occiderunt proximos et amicos ex mandato domini, non hoc fecisse ipsi videntur, sed potius ille cuius auctoritate fecerunt, sicut et miles interficit hostem auctoritate principis, et minister latronem auctoritate iudicis.Referencing norms: Q64A3Ad1, assert-hc6f354b39e2d584641391d5a841eeaffbb57f1d7248ca7c63427eb5294035f8c
section/64-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88b27c0c5d2d21ce1e5930740ff3c94931b6e8a332128555f9ec141020064029LA
Ad secundum dicendum quod bestia naturaliter est distincta ab homine. Unde super hoc non requiritur aliquod iudicium an sit occidenda, si sit sylvestris. Si vero sit domestica, requiretur iudicium non propter ipsam, sed propter damnum domini. Sed homo peccator non est naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget publico iudicio, ut discernatur an sit occidendus propter communem salutem.Referencing norms: Q64A3Ad2, assert-hc8bb27d76930544f200e6eddd5b4805b834acbe634cfda0c499d2bcef0a77ee6
section/64-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ed9caa80c1e21bb22c2c629f9fed7050602c4ea4600ffd2507a0360f0d761fa5LA
Ad tertium dicendum quod facere aliquid ad utilitatem communem quod nulli nocet, hoc est licitum cuilibet privatae personae. Sed si sit cum nocumento alterius, hoc non debet fieri nisi secundum iudicium eius ad quem pertinet existimare quid sit subtrahendum partibus pro salute totius.Referencing norms: Q64A3Ad3, assert-h73a82d33f3466ab61434771c574cbe1249404b40a451dc8a4d05d0313b536429
section/64-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7b952ee1bbf6e2511a14bce777310416116946b70ca96a3c9d105c0581380d0cLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod occidere hominem peccatorem liceat privatae personae. In lege enim divina nihil illicitum mandatur. Sed Exod. XXXII praecepit Moyses, occidat unusquisque proximum suum, fratrem et amicum suum, pro peccato vituli conflatilis. Ergo etiam privatis personis licet peccatorem occidere.Referencing norms: Q64A3Obiectio1, assert-hc4f5206b605dcf9225a37d73ff9b04da84c173878473aaef8bf2c67d159fca6e, assert-hdb619156e9b00965304bcf8522621bd5be2f3de6b51f60f4aaa605e63e54fd93
section/64-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:262b9af9c5b7b633f91184b16a98f4b2b3d5acb111826fbfcaa2ab22f6dcb646LA
Praeterea, homo propter peccatum bestiis comparatur, ut dictum est. Sed occidere bestiam sylvestrem, maxime nocentem, cuilibet privatae personae licet. Ergo, pari ratione, occidere hominem peccatorem.Referencing norms: Q64A3Obiectio2, assert-h560f3297e11f9a039951493eb11880af6a8812013be5d5370534e52efde086be, assert-hcc35225f440c4309d7f916a5e32ed61333b4da8696792a2aed340017db31ec71
section/64-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e4d162af227fe30d9debf525eee0a7193aa526853a2812cb88fcbeed862d8d45LA
Praeterea, laudabile est quod homo, etiam si sit privata persona, operetur quod est utile bono communi. Sed occisio maleficorum est utilis bono communi, ut dictum est. Ergo laudabile est si etiam privatae personae malefactores occidant.Referencing norms: Q64A3Obiectio3, assert-hc2415b6926c824771e0c282aae69c08693cd51019cfb2ec7c5e55e574a744d96, assert-hd9f9ccea615c7a71b3c5be2afc294d6a81620c7a2182e8832f5c710de63d591b
section/64-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25094bf341df5506e05ff2f58cb6413b7fd65156cdf2b993ac72a7dac40d70f0LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, occidere malefactorem licitum est inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum solum pertinet cui committitur cura communitatis conservandae, sicut ad medicum pertinet praecidere membrum putridum quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam auctoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem privatis personis.Referencing norms: Q64A3Respondeo, assert-h3f5c3467a6d5f3d16202247ca684c5fe09604e89648424eed06616da048e7da8
section/64-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:263cae0c74de93ac2b0b960cfefa6cdf6684f4478d3c21a90fff546a5d2ba7b9LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, qui sine aliqua publica administratione maleficum interfecerit, velut homicida iudicabitur, et tanto amplius quanto sibi potestatem a Deo non concessam usurpare non timuit.Referencing norms: assert-h798cc678c13a40a8671e607b7477a2c6ae4b497061d63ec09addb5fa94bab4cc
section/64-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a7456acfb0234260a7d72b1f50840acad3ec83dbc45f63bac77f7ae1a1a7edd2LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus universaliter in omnibus operatur quae recta sunt, in unoquoque tamen secundum eius congruentiam. Et ideo unusquisque debet Deum imitari in hoc quod sibi specialiter congruit. Unde licet Deus corporaliter etiam malefactores occidat, non tamen oportet quod omnes in hoc eum imitentur. Petrus autem non propria auctoritate vel manu Ananiam et Saphiram interfecit, sed magis divinam sententiam de eorum morte promulgavit. Sacerdotes autem vel Levitae veteris testamenti erant ministri veteris legis, secundum quam poenae corporales infligebantur, et ideo etiam eis occidere propria manu congruebat.Referencing norms: Q64A4Ad1, assert-h830cf9d170eb10624c7440a946e17ea47f89e7edbf7ffc0ab98787cad9b7a620
section/64-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f6d4e5270b1934a4e7aa2e53e3941100c342cd0037706920f7afb2f2284b3c66LA
Ad secundum dicendum quod ministerium clericorum est in melioribus ordinatum quam sint corporales occisiones, scilicet in his quae pertinent ad salutem spiritualem. Et ideo non congruit eis quod minoribus se ingerant.Referencing norms: Q64A4Ad2, assert-hefe6da293a4e8e56747b30c452a8390f2224eb934545858a1f4402ded5bc38c9
section/64-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9b97f0f0ff7a7f99fcb4bf4d5b5cb6e46032d67b2e3f820b062f5181ada476c0LA
Ad tertium dicendum quod praelati Ecclesiarum accipiunt officia principum terrae non ut ipsi iudicium sanguinis exerceant per seipsos, sed quod eorum auctoritate per alios exerceatur.Referencing norms: Q64A4Ad3, assert-h50728dee6df7aac155cd0187f5d89ca69e76944364d3c9db7d808200a0bb4e29
section/64-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:77b632c0652dd5863c2cb07ed44f284680296d0cb7fe7c7fe64e663cd64fb2d1LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod occidere malefactores liceat clericis. Clerici enim praecipue debent implere quod apostolus dicit, I ad Cor. IV, imitatores mei estote, sicut et ego Christi, per quod nobis indicitur ut Deum et sanctos eius imitemur. Sed ipse Deus, quem colimus, occidit malefactores, secundum illud Psalm., qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum. Moyses etiam a Levitis fecit interfici viginti tria millia hominum propter adorationem vituli, ut habetur Exod. XXXII. Et Phinees, sacerdos, interfecit Israelitem coeuntem cum Madianitide, ut habetur Num. XXV. Samuel etiam interfecit Agag, regem Amalec; et Elias sacerdotes Baal; et Mathathias eum qui ad sacrificandum accesserat; et in novo testamento, Petrus Ananiam et Saphiram. Ergo videtur quod etiam clericis liceat occidere malefactores.Referencing norms: Q64A4Obiectio1, assert-h2eb5f44c01c343ee4bf407706c506a9b7be34bc27020442437b54d0c1a2806c6, assert-hd31bde427af324275e7138e65a9dc6d10f4e7f8dd8104b3a2a5034df74488268
section/64-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dae2fda455578ab3c5fbbd4ddfc5387f2867f73e35ce38f7ca727d0e39183874LA
Praeterea, potestas spiritualis est maior quam temporalis, et Deo coniunctior. Sed potestas temporalis licite malefactores occidit tanquam Dei minister, ut dicitur Rom. XIII. Ergo multo magis clerici, qui sunt Dei ministri spiritualem potestatem habentes, licite possunt malefactores occidere.Referencing norms: Q64A4Obiectio2, assert-hb1ca0735c516de24821566113298c0efa22f26f9c1a7670369befb93d26ae797, assert-hcde036f7d244d4f5312d961692c8c75eebcacbd5cd9ed9d9609ad0f44d46631d
section/64-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b96d41aae1ffca3fbc1fe62b0adf54eaeec72c6926de7db9a3fafbad672f7d42LA
Praeterea, quicumque licite suscipit aliquod officium, licite potest ea exercere quae ad officium illud pertinent. Sed officium principis terrae est malefactores occidere, ut dictum est. Ergo clerici qui sunt terrarum principes, licite possunt occidere malefactores.Referencing norms: Q64A4Obiectio3, assert-hb875633704e0a2f707aac987f00276d5dd69f541816e544512847175f8077796, assert-heb936ce3daebb9d73112c1232e67bc6cc18212235837bd280de81d35d5a568f7
section/64-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9d95e3c1d9484ddeffc9f1ce02ecf53bb5f649307f59d7f7868878057b2c865LA
Respondeo dicendum quod non licet clericis occidere, duplici ratione. Primo quidem, quia sunt electi ad altaris ministerium, in quo repraesentatur passio Christi occisi, qui cum percuteretur, non repercutiebat, ut dicitur I Pet. II. Et ideo non competit ut clerici sint percussores aut occisores, debent enim ministri suum dominum imitari, secundum illud Eccli. X, secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Alia ratio est quia clericis committitur ministerium novae legis, in qua non determinatur poena occisionis vel mutilationis corporalis. Et ideo, ut sint idonei ministri novi testamenti, debent a talibus abstinere.Referencing norms: Q64A4Respondeo, assert-ha3673a5ca13e3660d16cb83f4017d8dc4a53ee3accf601e43540a002418b1402
section/64-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d0b1538e24194bd190a6de8b7e64b5d009a70f1236ad83ecf3a28692ed5bad97LA
Sed contra est quod dicitur I ad Tim. III, oportet episcopum sine crimine esse, non vinolentum, non percussorem.Referencing norms: assert-h84f9d5aa97eea6b00a872df48b1c9510bed1b813a869aeb8eb35f1fdffae4be2
section/64-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3588bb1961b1b5208acea60d7f9164f21444b0f5afe5a55e66e4cd132c8ad240LA
Ad primum ergo dicendum quod homicidium est peccatum non solum quia contrariatur iustitiae, sed etiam quia contrariatur caritati quam habere debet aliquis ad seipsum. Et ex hac parte occisio sui ipsius est peccatum per comparationem ad seipsum. Per comparationem autem ad communitatem et ad Deum, habet rationem peccati etiam per oppositionem ad iustitiam.Referencing norms: Q64A5Ad1, assert-hce7813d550f49c28e8ba1b29173d20a4a9fd7504d92eea733bd5496988dd29b2
section/64-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d42d5f5af472afe76038a85b850bacf39900a990def0d2f45c26723da7e27d4eLA
Ad secundum dicendum quod ille qui habet publicam potestatem potest licite malefactorem occidere per hoc quod potest de ipso iudicare. Nullus autem est iudex sui ipsius. Unde non licet habenti publicam potestatem seipsum occidere propter quodcumque peccatum. Licet tamen ei se committere iudicio aliorum.Referencing norms: Q64A5Ad2, assert-hd5b73ca5eb813a09b477a70237925ee4c2d5b327c2e19d1289d2d8ab675c053b
section/64-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6689ed9db992a099838223593c0fffcaa6e580761068745ce8911e1666d0c7baLA
Ad tertium dicendum quod homo constituitur dominus sui ipsius per liberum arbitrium. Et ideo licite potest homo de seipso disponere quantum ad ea quae pertinent ad hanc vitam, quae hominis libero arbitrio regitur. Sed transitus de hac vita ad aliam feliciorem non subiacet libero arbitrio hominis, sed potestati divinae. Et ideo non licet homini seipsum interficere ut ad feliciorem transeat vitam. Similiter etiam nec ut miserias quaslibet praesentis vitae evadat. Quia ultimum malorum huius vitae et maxime terribile est mors, ut patet per philosophum, in III Ethic. Et ita inferre sibi mortem ad alias huius vitae miserias evadendas est maius malum assumere ad minoris mali vitationem. Similiter etiam non licet seipsum occidere propter aliquod peccatum commissum. Tum quia in hoc sibi maxime nocet quod sibi adimit necessarium poenitentiae tempus. Tum etiam quia malefactorem occidere non licet nisi per iudicium publicae potestatis. Similiter etiam non licet mulieri seipsam occidere ne ab alio corrumpatur. Quia non debet in se committere crimen maximum, quod est sui ipsius occisio, ut vitet minus crimen alienum (non enim est crimen mulieris per violentiam violatae, si consensus non adsit, quia non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, ut Lucia dixit). Constat autem minus esse peccatum fornicationem vel adulterium quam homicidium, et praecipue sui ipsius, quod est gravissimum, quia sibi ipsi nocet, cui maximam dilectionem debet. Est etiam periculosissimum, quia non restat tempus ut per poenitentiam expietur. Similiter etiam nulli licet seipsum occidere ob timorem ne consentiat in peccatum. Quia non sunt facienda mala ut veniant bona, vel ut vitentur mala, praesertim minora et minus certa. Incertum enim est an aliquis in futurum consentiat in peccatum, potens est enim Deus hominem, quacumque tentatione superveniente, liberare a peccato.Referencing norms: Q64A5Ad3, assert-hfa862f8a71ac0f446b801422d662b189a25b6f5e330b6d720d30b10a074a29a9
section/64-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c7fd1adf05beef19772d60971d18095db89776e5cb39a92dd11b79f757ca33e0LA
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, nec Samson aliter excusatur quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia latenter spiritus hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. Et eandem rationem assignat de quibusdam sanctis feminis quae tempore persecutionis seipsas occiderunt, quarum memoria in Ecclesia celebratur.Referencing norms: Q64A5Ad4, assert-hb97320a09691f82788e2da52746e94c799b13a588b2d4d878c075db8a324790c
section/64-5/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:68e04978c45d1293c298bbfe4c8061cc54f7b43321ddeee03168cf53ac6ab761LA
Ad quintum dicendum quod ad fortitudinem pertinet quod aliquis ab alio mortem pati non refugiat propter bonum virtutis, et ut vitet peccatum. Sed quod aliquis sibi ipsi inferat mortem ut vitet mala poenalia, habet quidem quandam speciem fortitudinis, propter quod quidam seipsos interfecerunt aestimantes se fortiter agere, de quorum numero Razias fuit, non tamen est vera fortitudo, sed magis quaedam mollities animi non valentis mala poenalia sustinere, ut patet per philosophum, in III Ethic., et per Augustinum, in I de Civ. Dei.Referencing norms: Q64A5Ad5, assert-ha890d68c24043b47e8ac3ac6db8ab9eecc87e62bdd40d1c3ea9cb53e2d3b98d6
section/64-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea5fbd07b68a86f9ac511014ee6a1eb1c0c7a5497bb278a201ca8866b18635f3LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod alicui liceat seipsum occidere. Homicidium enim est peccatum inquantum iustitiae contrariatur. Sed nullus potest sibi ipsi iniustitiam facere, ut probatur in V Ethic. Ergo nullus peccat occidendo seipsum.Referencing norms: Q64A5Obiectio1, assert-hcb0be3dd024cd330c7e6271892703ae08035a484c1b21ef84a91b6915e270293, assert-hd257ee638a1e9fe06e6f76c2e2773ef9f4105c207076a238b8a010916f4ab1d1
section/64-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:09d518e44b2120d11670af37d0720afac4cdf44f7e1e0cfd9fc2f463a7a4357aLA
Praeterea, occidere malefactores licet habenti publicam potestatem. Sed quandoque ille qui habet publicam potestatem est malefactor. Ergo licet ei occidere seipsum.Referencing norms: Q64A5Obiectio2, assert-h7b98cb50cf77eb9c2d0ea868bb827a193be0e2543e34d144f8ec669d08154b0b, assert-hbb2ce734ab94478e207060c2fdde161ae8b40ccf797447cd24ac150d792d46f3
section/64-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2deb83c699a4acef7a8e8052e25bf87e9722c782f40cb20e17453d7283a54120LA
Praeterea, licitum est quod aliquis spontanee minus periculum subeat ut maius periculum vitet, sicut licitum est quod aliquis etiam sibi ipsi amputet membrum putridum ut totum corpus salvetur. Sed quandoque aliquis per occisionem sui ipsius vitat maius malum, vel miseram vitam vel turpitudinem alicuius peccati. Ergo licet alicui occidere seipsum.Referencing norms: Q64A5Obiectio3, assert-h1ffed49ab0267b858fb0e0375b2b9022e794965ca0fdfc6bc69fc1d9fe3a8a9f, assert-h4e57dba0b143e798c8fc79e57df44638f134fd71cdc269382c027ee49b414024
section/64-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2229761e6733b903f183d9198a83e507ca5f7c60837bc6b0c460d8edc7136071LA
Praeterea, Samson seipsum interfecit, ut habetur Iudic. XVI, qui tamen connumeratur inter sanctos, ut patet Heb. XI. Ergo licitum est alicui occidere seipsum.Referencing norms: Q64A5Obiectio4, assert-h7ac47790712c5cadc51bd87a5d6d727a819ca6e3c5a4b7f289f5c2968eb11663
section/64-5/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:df1fa722658f087417f5ce91f297e5b19dae36745aaa0342e579d2c114eae334LA
Praeterea, II Machab. XIV dicitur quod Razias quidam seipsum interfecit, eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos iniuriis agi. Sed nihil quod nobiliter fit et fortiter, est illicitum. Ergo occidere seipsum non est illicitum.Referencing norms: Q64A5Obiectio5, assert-h9627095731c7c872bcef1f2d661733a05ae981823911c9ca9ce9b548c03d3b87, assert-haaf464e6c6437673fee104dfd9fe6b497f1699512fdd2aa529bc937bb7dd1b6b
section/64-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7d118e0f1a6dc36c0a91ad09013581fb2240bab58df47889a1601c614ea35285LA
Respondeo dicendum quod seipsum occidere est omnino illicitum triplici ratione. Primo quidem, quia naturaliter quaelibet res seipsam amat, et ad hoc pertinet quod quaelibet res naturaliter conservat se in esse et corrumpentibus resistit quantum potest. Et ideo quod aliquis seipsum occidat est contra inclinationem naturalem, et contra caritatem, qua quilibet debet seipsum diligere. Et ideo occisio sui ipsius semper est peccatum mortale, utpote contra naturalem legem et contra caritatem existens. Secundo, quia quaelibet pars id quod est, est totius. Quilibet autem homo est pars communitatis, et ita id quod est, est communitatis. Unde in hoc quod seipsum interficit, iniuriam communitati facit, ut patet per philosophum, in V Ethic. Tertio, quia vita est quoddam donum divinitus homini attributum, et eius potestati subiectum qui occidit et vivere facit. Et ideo qui seipsum vita privat in Deum peccat, sicut qui alienum servum interficit peccat in dominum cuius est servus; et sicut peccat ille qui usurpat sibi iudicium de re sibi non commissa. Ad solum enim Deum pertinet iudicium mortis et vitae, secundum illud Deut. XXXII, ego occidam, et vivere faciam.Referencing norms: Q64A5Respondeo, assert-hee15af7ea1a02e509bc4ad71afff36e58efbf75456646d4f599f2b6570784f35
section/64-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bea7471e1dc3367b6b2c63586d1658d0c614a833ce38f9164baa16674f3ece27LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, restat ut de homine intelligamus quod dictum est, non occides. Nec alterum ergo, nec te. Neque enim aliud quam hominem occidit qui seipsum occidit.Referencing norms: assert-h118fdb151dc35cf9cff0b339f9415db7d4d4291a4f9a0ea8588111bf2fcb5ea7
section/64-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f0ee8f96a2768b7c3b71b0c58620bc3e2df2f2a49da15c60f33af1f2fd5b0e65LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus habet dominium mortis et vitae, eius enim ordinatione moriuntur et peccatores et iusti. Et ideo ille qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat, sicut nec Deus, cuius est executor, et ostenditur Deum timere, eius mandatis obediens.Referencing norms: Q64A6Ad1, assert-h7060ee3192713aa4e27425ccfdccaf45d7ce42d1ee71bfa920f30fcfdc6e8eb6
section/64-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f3fc10a5991eabbf73344b3c87bd6059e32610baa77badab9a6eb81828757910LA
Ad secundum dicendum quod in pensanda gravitate peccati magis est considerandum illud quod est per se quam illud quod est per accidens. Unde ille qui occidit iustum gravius peccat quam ille qui occidit peccatorem. Primo quidem, quia nocet ei quem plus debet diligere, et ita magis contra caritatem agit. Secundo, quia iniuriam infert ei qui est minus dignus, et ita magis contra iustitiam agit. Tertio, quia privat communitatem maiori bono. Quarto, quia magis Deum contemnit, secundum illud Luc. X, qui vos spernit, me spernit. Quod autem iustus occisus ad gloriam perducatur a Deo, per accidens se habet ad occisionem.Referencing norms: Q64A6Ad2, assert-h67db3845abe9fc77e4bde0a164ef3c4c1af7aa14ee6d24f73df503fce4556ecf
section/64-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b7cd21380c00d54a43478510c3262d9930c1a82344d0cb9cb16d180eadb14950LA
Ad tertium dicendum quod iudex, si scit aliquem esse innocentem qui falsis testibus convincitur, debet diligentius examinare testes, ut inveniat occasionem liberandi innoxium, sicut Daniel fecit. Si autem hoc non potest, debet eum ad superiorem remittere iudicandum. Si autem nec hoc potest, non peccat secundum allegata sententiam ferens, quia non ipse occidit innocentem, sed illi qui eum asserunt nocentem. Minister autem iudicis condemnantis innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat, non debet obedire, alias excusarentur carnifices qui martyres occiderunt. Si vero non contineat manifestam iniustitiam, non peccat praeceptum exequendo, quia ipse non habet discutere superioris sententiam; nec ipse occidit innocentem, sed iudex, cui ministerium adhibet.Referencing norms: Q64A6Ad3, assert-h149d735648113ab2aebef26903e24de54e6208f365714d8e8379720a65de1a24
section/64-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:101eebe9ca1d12ba3cc4bf6e6e630cee2fdd8aaa5a83d32ca58103cfb34aa09dLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod liceat in aliquo casu interficere innocentem. Divinus enim timor non manifestatur per peccatum, quin magis timor domini expellit peccatum, ut dicitur Eccli. I. Sed Abraham commendatus est quod timuerit dominum, quia voluit interficere filium innocentem. Ergo potest aliquis innocentem interficere sine peccato.Referencing norms: Q64A6Obiectio1, assert-h9ea37c180bdf7e1e54f66a93f44a276c00535fd86d13ddca33bd20e6207d0506, assert-hf6a1430fb4c53c415dec72ab317d596414ff93dce1f70fc8072cc463ad5fc1a4
section/64-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3cca2453071d0479f892cb47f65fe92cc5ddd59246737d5d1a4f1d9f5f2b9a91LA
Praeterea, in genere peccatorum quae contra proximum committuntur, tanto videtur aliquid esse maius peccatum quanto maius nocumentum infertur ei in quem peccatur. Sed occisio plus nocet peccatori quam innocenti, qui de miseria huius vitae ad caelestem gloriam transit per mortem. Cum ergo liceat in aliquo casu peccatorem occidere, multo magis licet occidere innocentem vel iustum.Referencing norms: Q64A6Obiectio2, assert-h966b04543afeef751ef4bfac53e22dd54cf77c1f879577ac92d01f7ccfdab78c, assert-hd4f7ca40396e95a7bb78a605db41d3e9f44f9bd7da2ed3e894f344fc0c68f0ff
section/64-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:640dbd201b1065c78d54fdf523a1064e49163784eebe1fabe8a2c46bc29fcda9LA
Praeterea, illud quod fit secundum ordinem iustitiae non est peccatum. Sed quandoque cogitur aliquis secundum ordinem iustitiae occidere innocentem, puta cum iudex, qui debet secundum allegata iudicare, condemnat ad mortem eum quem scit innocentem, per falsos testes convictum; et similiter minister qui iniuste condemnatum occidit obediens iudici. Ergo absque peccato potest aliquis occidere innocentem.Referencing norms: Q64A6Obiectio3, assert-h310005e81d8e04c5aa735a70bde2dfe3beff25da48f4ffc379e08638bddec2b0, assert-h3984595ad64a2986c2e1805c3a6ebbea95589b8a19c4054a316adf9cde245285
section/64-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c390c350fd7ddd83aaca81f87dbfa77efc412e5fe3536fa81a1c9ff07173cc7cLA
Respondeo dicendum quod aliquis homo dupliciter considerari potest, uno modo, secundum se; alio modo, per comparationem ad aliud. Secundum se quidem considerando hominem, nullum occidere licet, quia in quolibet, etiam peccatore, debemus amare naturam, quam Deus fecit, quae per occisionem corrumpitur. Sed sicut supra dictum est, occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonum commune, quod per peccatum corrumpitur. Vita autem iustorum est conservativa et promotiva boni communis, quia ipsi sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere innocentem.Referencing norms: Q64A6Respondeo, assert-h234be331ba2d7c1776a43ac0f109ca783a55df59d3fbf66cdbc43e142b6ebb93
section/64-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:51eaef39076f12d3aed9736ba9e753ea49387e3e2bac6181f4716ec3bc9bd306LA
Sed contra est quod dicitur Exod. XXIII, innocentem et iustum non occides.Referencing norms: assert-h5339358893dc43d0daaf233ea36a0c8b6dd5bd6994332cb34a3378aab47e048c
section/64-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f343b13a7578ff9dd6ac3406930019f444523f36b3ff9fa93b34210db23376b5LA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas Augustini intelligenda est in eo casu quo quis intendit occidere hominem ut seipsum a morte liberet.Referencing norms: Q64A7Ad1, assert-heef948c96e2e36308bdd713a4ed06047d9ed66fc0089a47adcb85b98a2166eed
section/64-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4867a1ccaa34c2dee2f1713dfb3189d68acff800be2ece16a915e0f09f194408LA
In quo etiam casu intelligitur auctoritas inducta ex libro de libero arbitrio. Unde signanter dicitur, pro his rebus, in quo designatur intentio. Et per hoc patet responsio ad secundum.Referencing norms: Q64A7Ad2, assert-h1eefa5e56889e3c14066f6bfee55ea1ca18a5a8a5fc695d7b9f8f2c09b36ce2e
section/64-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:167d30942e2075bc9f7aa807aa7ffa7f3915b5a473624d51f7e8e5ed76167c9bLA
Ad tertium dicendum quod irregularitas consequitur actum homicidii etiam si sit absque peccato, ut patet in iudice qui iuste aliquem condemnat ad mortem. Et propter hoc clericus, etiam si se defendendo interficiat aliquem, irregularis est, quamvis non intendat occidere, sed seipsum defendere.Referencing norms: Q64A7Ad3, assert-h4abbca70ce47401d7da1ad9397af89dddc93d032157d494a735c29d4e5d6697a
section/64-7/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b5a07b2f5d43eeb7238f9f74cc9362936c13622b6d87f669503d6f68d147c12bLA
Ad quartum dicendum quod actus fornicationis vel adulterii non ordinatur ad conservationem propriae vitae ex necessitate, sicut actus ex quo quandoque sequitur homicidium.Referencing norms: Q64A7Ad4, assert-h8bd22b8644eac975782a3dadbf88c3ba9c9f2d4a06d1e7cad8c48272fdcde655
section/64-7/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f7a2662b69f69a1508a35d887010faca5ac34a24b10615a9de12655833354113LA
Ad quintum dicendum quod ibi prohibetur defensio quae est cum livore vindictae. Unde Glossa dicit, non vos defendentes, idest, non sitis referientes adversarios.Referencing norms: Q64A7Ad5, assert-h0230d06cb044313688756d043486f1d723560ddc7e9bf4abe5f9b2f31eaa8d1d
section/64-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:84e415648e35835e9965d47fd3454ed6dff12279bc085c83d0bd9856f55bb3e3LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nulli liceat occidere aliquem se defendendo. Dicit enim Augustinus, ad Publicolam, de occidendis hominibus ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat sed pro aliis, accepta legitima potestate, si eius congruat personae. Sed ille qui se defendendo occidit aliquem, ad hoc eum occidit ne ipse ab eo occidatur. Ergo hoc videtur esse illicitum.Referencing norms: Q64A7Obiectio1, assert-h6027dd1bd215d564026b14322a7feb76804d4653f3b29d9d901550eae437179a, assert-h903e163bd4866df69e760c61d10ae1820db18909b15dde354a49ce519de920f6
section/64-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:477269f2b28561e863c5b36d01d23e96ed581a5827825952c5107903604e8d92LA
Praeterea, in I de Lib. Arb. dicitur, quomodo apud divinam providentiam a peccato liberi sunt qui pro his rebus quas contemni oportet, humana caede polluti sunt? Eas autem res dicit esse contemnendas quas homines inviti amittere possunt, ut ex praemissis patet. Horum autem est vita corporalis. Ergo pro conservanda vita corporali nulli licitum est hominem occidere.Referencing norms: Q64A7Obiectio2, assert-he93bddd86cb34955ec96931c72c3d8ff6b8bf538d4de5ad43b8bd2d2846eaab1
section/64-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:146840868afb0225aa4a0e959bda7b96734b4268ab401e6413b64c8fe9eaa8edLA
Praeterea, Nicolaus Papa dicit, et habetur in decretis, dist. l, de clericis pro quibus consuluisti, scilicet qui se defendendo Paganum occiderunt, si postea per poenitentiam possent ad pristinum statum redire aut ad altiorem ascendere, scito nos nullam occasionem dare, nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominem quolibet modo occidendi. Sed ad praecepta moralia servanda tenentur communiter clerici et laici. Ergo etiam laicis non est licitum occidere aliquem se defendendo.Referencing norms: Q64A7Obiectio3, assert-h26635241c193c5d0072d03a2b932da2fa71ad13bf6dd41318e66e5b22a2557c6, assert-h5817dc8e911b3844c9e2c9b4e594b4a164d83a2af77d82ac6ba851327cdbcaf1
section/64-7/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:df09bbed8d7b28e947d07b98718d27d3eb3a8da12057803b3424de8528188caeLA
Praeterea, homicidium est gravius peccatum quam simplex fornicatio vel adulterium. Sed nulli licet committere simplicem fornicationem vel adulterium, vel quodcumque aliud peccatum mortale, pro conservatione propriae vitae, quia vita spiritualis praeferenda est corporali. Ergo nulli licet, defendendo seipsum, alium occidere ut propriam vitam conservet.Referencing norms: Q64A7Obiectio4, assert-h910bc882cc622884e0e39bffe40fe4fcb562990ec0d0a487b3a839b39da51257, assert-hf61df5a3e5986c5c9f4030912bf59649ac2dbc55f9fbd97c206ba52382a5178b
section/64-7/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:79c445de21622a7cdfda1b1158c0a45a4569cc99991e4d8376cb76e07b5ea657LA
Praeterea, si arbor est mala, et fructus, ut dicitur Matth. VII. Sed ipsa defensio sui videtur esse illicita, secundum illud Rom. XII, non vos defendentes, carissimi. Ergo et occisio hominis exinde procedens est illicita.Referencing norms: Q64A7Obiectio5, assert-h89f5a03474811a92e4f1e139a3f8a6f14f94cf9c2296e37b9528d13af2754f85, assert-hdec787268c36887b64a0b7824b630b1931a095dafae72acfa764e616c09c985a
section/64-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:18bdaed797e9345dbdb083839c8506294c4035bd71e41b2d950f4af4f54366e3LA
Respondeo dicendum quod nihil prohibet unius actus esse duos effectus, quorum alter solum sit in intentione, alius vero sit praeter intentionem. Morales autem actus recipiunt speciem secundum id quod intenditur, non autem ab eo quod est praeter intentionem, cum sit per accidens, ut ex supradictis patet. Ex actu igitur alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi potest, unus quidem conservatio propriae vitae; alius autem occisio invadentis. Actus igitur huiusmodi ex hoc quod intenditur conservatio propriae vitae, non habet rationem illiciti, cum hoc sit cuilibet naturale quod se conservet in esse quantum potest. Potest tamen aliquis actus ex bona intentione proveniens illicitus reddi si non sit proportionatus fini. Et ideo si aliquis ad defendendum propriam vitam utatur maiori violentia quam oporteat, erit illicitum. Si vero moderate violentiam repellat, erit licita defensio, nam secundum iura, vim vi repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae. Nec est necessarium ad salutem ut homo actum moderatae tutelae praetermittat ad evitandum occisionem alterius, quia plus tenetur homo vitae suae providere quam vitae alienae. Sed quia occidere hominem non licet nisi publica auctoritate propter bonum commune, ut ex supradictis patet; illicitum est quod homo intendat occidere hominem ut seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam auctoritatem, qui, intendens hominem occidere ad sui defensionem, refert hoc ad publicum bonum, ut patet in milite pugnante contra hostes, et in ministro iudicis pugnante contra latrones. Quamvis et isti etiam peccent si privata libidine moveantur.Referencing norms: Q64A7Respondeo, assert-h7d3a9a3a4f5fcd2bb024ddfa2bee104063bf18680a537724cd98ab1a29bf01e4
section/64-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:eea5aa47e7e0eabb1c025641be92da3dfadeaf0394eca767b59fb2d552c953bcLA
Sed contra est quod Exod. XXII dicitur, si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Sed multo magis licitum est defendere propriam vitam quam propriam domum. Ergo etiam si aliquis occidat aliquem pro defensione vitae suae, non erit reus homicidii.Referencing norms: assert-h7ab7ce685d42126e6dee0ccadb61aecf1bf9b1d1db079ca05c060ec7d2e40c29
section/64-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5aff1962a3feaa600501c41f8bca36171c45118448ebd292afaa6cd2a3ce3689LA
Ad primum ergo dicendum quod Lamech non adhibuit sufficientem diligentiam ad homicidium vitandum, et ideo reatum homicidii non evasit.Referencing norms: Q64A8Ad1, assert-hf32905d29fd72ad8d8d658ebaec6d0b277b9fac2a9eb4e074e21752c9b97d4a7
section/64-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cef11400acdc516f0611c6c8ca878fa6bd1d764a7c70f26ac597b3e8eb72a591LA
Ad secundum dicendum quod ille qui percutit mulierem praegnantem dat operam rei illicitae. Et ideo si sequatur mors vel mulieris vel puerperii animati, non effugiet homicidii crimen, praecipue cum ex tali percussione in promptu sit quod mors sequatur.Referencing norms: Q64A8Ad2, assert-hd0f7893bf248accb367130393a35327cc75ba1fa35862b2c8bd6007873ba26f6
section/64-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:820c7d5e86faa816b396ce256eb1e7e11fafcef0b57a096939c5ef5a3c1a50ecLA
Ad tertium dicendum quod secundum canones imponitur poena his qui casualiter occidunt dantes operam rei illicitae, vel non adhibentes diligentiam debitam.Referencing norms: Q64A8Ad3, assert-h3eea1e90be92f297eb4e23741759afb22faacaa8d365ac7b664ebb787d9bca27
section/64-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b58d22754ac8e6f6049df88843e500a932113a2b2c2bfa3a24f1db99cfc6313aLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquis casualiter occidens hominem incurrat homicidii reatum. Legitur enim Gen. IV quod Lamech, credens interficere bestiam, interfecit hominem, et reputatum est ei ad homicidium. Ergo reatum homicidii incurrit qui casualiter hominem occidit.Referencing norms: Q64A8Obiectio1, assert-hcdb9f2af31662ce6dc011d9d3dcff2ab530df9dca0fa6e1333fd0c572441b8b2
section/64-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:32648a424c4c737744c469dcace3d979110143071ec7548b718c10bac45c1ae5LA
Praeterea, Exod. XXI dicitur quod si quis percusserit mulierem praegnantem et aborsum fecerit, si mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima. Sed hoc potest fieri absque intentione occisionis. Ergo homicidium casuale habet homicidii reatum.Referencing norms: Q64A8Obiectio2, assert-h2a5aea91e859869597d1d4252edb91e5c4dc315ee1af2e72d31e5985bbd8d22d, assert-hd327c940b98d4ccfe4f2f0437bf6e229362dbdd281a96e88a1f1d54df076a779
section/64-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d769088a294d56e546d3e234dc93a32aa90d1fd819abe64cf2336a9a64a8551eLA
Praeterea, in decretis, dist. l, inducuntur plures canones in quibus casualia homicidia puniuntur. Sed poena non debetur nisi culpae. Ergo ille qui casualiter occidit hominem, incurrit homicidii culpam.Referencing norms: Q64A8Obiectio3, assert-h42cb5652a57da115985d6279a7f955b54dffeec11be6727010bef11b17105428, assert-ha9fcd9710ba8c0d5c427923068dccc35362d3dcf5dd354e2bc44137d03675c50
section/64-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67a54ef947a86072a25b62d501d27ce223c9e2248d0544e8f2ae1deab558257cLA
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in II Physic., casus est causa agens praeter intentionem. Et ideo ea quae casualia sunt, simpliciter loquendo, non sunt intenta neque voluntaria. Et quia omne peccatum est voluntarium, secundum Augustinum, consequens est quod casualia, inquantum huiusmodi, non sunt peccata. Contingit tamen id quod non est actu et per se volitum vel intentum, esse per accidens volitum et intentum, secundum quod causa per accidens dicitur removens prohibens. Unde ille qui non removet ea ex quibus sequitur homicidium, si debeat removere, erit quodammodo homicidium voluntarium. Hoc autem contingit dupliciter, uno modo, quando dans operam rebus illicitis, quas vitare debebat, homicidium incurrit; alio modo, quando non adhibet debitam sollicitudinem. Et ideo secundum iura, si aliquis det operam rei licitae, debitam diligentiam adhibens, et ex hoc homicidium sequatur, non incurrit homicidii reatum, si vero det operam rei illicitae, vel etiam det operam rei licitae non adhibens diligentiam debitam, non evadit homicidii reatum si ex eius opere mors hominis consequatur.Referencing norms: Q64A8Respondeo, assert-h5f1df37e5aede16f1170df640272be7ba33cf3d4c01f1ab1a993c5deadfca547
section/64-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:75d1653875e82e81cc6892cbe3da1a1ad9138c66e9a6a5addde0bd73ee940c63LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, ad Publicolam, absit ut ea quae propter bonum ac licitum facimus, si quid per haec, praeter nostram voluntatem, cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Sed contingit quandoque ut propter bonum aliquid facientibus homicidium consequatur casualiter. Ergo non imputatur facienti ad culpam.Referencing norms: assert-h0fdb6918f1ae9916cd5b986a9ec3bf59cf7db83dbfa51e5b2333d387a238f2d8
question/64/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b9be94b4002f69f29e9c7e01e78791b08db7f5f0b9577e37e8f2d52b1c128a18LA
Deinde considerandum est de vitiis oppositis commutativae iustitiae. Et primo considerandum est de peccatis quae committuntur circa involuntarias commutationes; secundo, de peccatis quae committuntur circa commutationes voluntarias. Committuntur autem peccata circa involuntarias commutationes per hoc quod aliquod nocumentum proximo infertur contra eius voluntatem, quod quidem potest fieri dupliciter, scilicet facto, et verbo. Facto quidem, cum proximus laeditur vel in persona propria; vel in persona coniuncta; vel in propriis rebus. De his ergo per ordinem considerandum est. Et primo, de homicidio, per quod maxime nocetur proximo. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum occidere animalia bruta, vel etiam plantas, sit peccatum. Secundo, utrum occidere peccatorem sit licitum. Tertio, utrum hoc liceat privatae personae, vel solum publicae. Quarto, utrum hoc liceat clerico. Quinto, utrum liceat alicui occidere seipsum. Sexto, utrum liceat occidere hominem iustum. Septimo, utrum liceat alicui occidere hominem seipsum defendendo. Octavo, utrum homicidium casuale sit peccatum mortale.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 65
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q65
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:0584bddd3e1235ed350808ea82d82ad427bcc2c51d224ba3ed5ae7d96076fdc6 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/65-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:11b5b4d1fae99f4b40dc43a9393f839e09f903899368368566910512a9c74923LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est contra particularem naturam esse secundum naturam universalem, sicut mors et corruptio in rebus naturalibus est contra particularem naturam eius quod corrumpitur, cum tamen sit secundum naturam universalem. Et similiter mutilare aliquem membro, etsi sit contra naturam particularem corporis eius qui mutilatur, est tamen secundum naturalem rationem in comparatione ad bonum commune.Referencing norms: Q65A1Ad1, assert-hc7f4977a7f9321381097d93d211860ba48133923a97eb5a263bfbe08a68760fa
section/65-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a9f0f5d2f2cd6f1def920403234f6cdba8f927a425fb9e64f6602c0440cf9d55LA
Ad secundum dicendum quod totius hominis vita non ordinatur ad aliquid proprium ipsius hominis, sed ad ipsam potius omnia quae sunt hominis ordinantur. Et ideo privare aliquem vita in nullo casu pertinet ad aliquem nisi ad publicam potestatem, cui committitur procuratio boni communis. Sed praecisio membri potest ordinari ad propriam salutem unius hominis. Et ideo in aliquo casu potest ad ipsum pertinere.Referencing norms: Q65A1Ad2, assert-h64b6aa93b0ffa6894e36ba45a630e246e12c499f9876d40d177acc0373bb5f68
section/65-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:18436941744a3c193946c56501ebe767508c913499c2123bf67ac5ec9b3aab92LA
Ad tertium dicendum quod membrum non est praecidendum propter corporalem salutem totius nisi quando aliter toti subveniri non potest. Saluti autem spirituali semper potest aliter subveniri quam per membri praecisionem, quia peccatum subiacet voluntati. Et ideo in nullo casu licet membrum praecidere propter quodcumque peccatum vitandum. Unde Chrysostomus, exponens illud Matth. XIX, sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum, dicit, non membrorum abscisionem, sed malarum cogitationum interemptionem. Maledictioni enim est obnoxius qui membrum abscidit, etenim quae homicidarum sunt talis praesumit. Et postea subdit, neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior. Aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, et praecipue a proposito incontinenti et mente negligente, nec ita abscisio membri comprimit tentationes, ut cogitationis frenum.Referencing norms: Q65A1Ad3, assert-hd6de1a348d430fecb96526c2d6de9a25498a3bfe8c60d38455ea39904588418f
section/65-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b97c0873f37f5176bf51f40984033428b64f3888d6c42f780d8332460655f998LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mutilare aliquem membro in nullo casu possit esse licitum. Damascenus enim dicit, in II libro, quod peccatum committitur per hoc quod receditur ab eo quod est secundum naturam in id quod est contra naturam. Sed secundum naturam a Deo institutam est quod corpus hominis sit integrum membris; contra naturam autem est quod sit membro diminutum. Ergo mutilare aliquem membro semper videtur esse peccatum.Referencing norms: Q65A1Obiectio1, assert-h70d426c09d6279d8bd16266d82aa0d78d509877ffc2dfaf686fabaaba66503b3, assert-hb74ded88de9ef95be660ae10d3994ae07f26ed5d24b504803ab072cb27307191
section/65-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b30abb3504ec12354b3ec84effbc5c2d200283867de981b05c2451631dea3796LA
Praeterea, sicut se habet tota anima ad totum corpus, ita se habent partes animae ad partes corporis, ut dicitur in II de anima. Sed non licet aliquem privare anima occidendo ipsum, nisi publica potestate. Ergo etiam non licet aliquem mutilare membro, nisi forte secundum publicam potestatem.Referencing norms: Q65A1Obiectio2, assert-h5168151594efd8862ab5aecf39e75c608f2134d821cbd70875441c861f905ba8, assert-h70f6b4510304ad82245e60149fc3b6424fdf1fe05114807835ebd669efd19e0a
section/65-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:33e61537bbf3bb821ae3999cbd1b52d8e7d3a0e10f706665ee4928e21d8f68b9LA
Praeterea, salus animae praeferenda est saluti corporali. Sed non licet aliquem mutilare se membro propter salutem animae, puniuntur enim secundum statuta Nicaeni Concilii qui se castraverunt propter castitatem servandam. Ergo propter nullam aliam causam licet aliquem membro mutilare.Referencing norms: Q65A1Obiectio3, assert-h4cafdf07e7e4b6d2b13b63f412592c99a82b4e05fb3763257d2addcdaceae781, assert-h99d5eb9049468247fc0c59a312fcac26e554c2194fb2d4c1799ddae57fe9cc18
section/65-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8a346641a4fa06c2448d6f4b58e5df2a33cc815b2470986ccb653d81d9977bfLA
Respondeo dicendum quod cum membrum aliquod sit pars totius humani corporis, est propter totum, sicut imperfectum propter perfectum. Unde disponendum est de membro humani corporis secundum quod expedit toti. Membrum autem humani corporis per se quidem utile est ad bonum totius corporis, per accidens tamen potest contingere quod sit nocivum, puta cum membrum putridum est totius corporis corruptivum. Si ergo membrum sanum fuerit et in sua naturali dispositione consistens, non potest praecidi absque totius hominis detrimento. Sed quia ipse totus homo ordinatur ut ad finem ad totam communitatem cuius est pars, ut supra dictum est; potest contingere quod abscisio membri, etsi vergat in detrimentum totius corporis, ordinatur tamen ad bonum communitatis, inquantum alicui infertur in poenam ad cohibitionem peccatorum. Et ideo sicut per publicam potestatem aliquis licite privatur totaliter vita propter aliquas maiores culpas, ita etiam privatur membro propter aliquas culpas minores. Hoc autem non est licitum alicui privatae personae, etiam volente illo cuius est membrum, quia per hoc fit iniuria communitati, cuius est ipse homo et omnes partes eius. Si vero membrum propter putredinem sit totius corporis corruptivum, tunc licitum est, de voluntate eius cuius est membrum, putridum membrum praescindere propter salutem totius corporis, quia unicuique commissa est cura propriae salutis. Et eadem ratio est si fiat voluntate eius ad quem pertinet curare de salute eius qui habet membrum corruptum. Aliter autem aliquem membro mutilare est omnino illicitum.Referencing norms: Q65A1Respondeo, assert-h4c60131039572eada0609ce66b52c9d18b66080286de96d6e13cfb880013b815
section/65-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e26a952e01d26d303dcfe117407399ae933f05d035c6c50d99bea57dd139671eLA
Sed contra est quod dicitur Exod. XXI, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede.Referencing norms: assert-h24852cf29a890f137f71d1fccdb2dca596aaeec590bda55bc2b95f40b1e51ca2
section/65-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a9b7427f1cb78fe12db89fc86ef831c9adf6cec4f501d9c8aad8c2ca4c5475fLA
Ad primum ergo dicendum quod, cum ira sit appetitus vindictae, praecipue concitatur ira cum aliquis se reputat laesum iniuste, ut patet per philosophum, in II Rhet. Et ideo per hoc quod patribus interdicitur ne filios ad iracundiam provocent, non prohibetur quin filios verberent causa disciplinae, sed quod non immoderate eos affligant verberibus. Quod vero inducitur dominis quod remittant minas, potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut remisse minis utantur, quod pertinet ad moderationem disciplinae. Alio modo, ut aliquis non semper impleat quod comminatus est, quod pertinet ad hoc quod iudicium quo quis comminatus est poenam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur.Referencing norms: Q65A2Ad1, assert-h6069e3822b6fe468947fdc71a9006286af28be499b178e6e52b398f4e32160e7
section/65-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0257dd416db60e309f5f9f766b700a68fa80b624526c5f532db88c5602ec96cdLA
Ad secundum dicendum quod maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem civitas est perfecta communitas, ita princeps civitatis habet perfectam potestatem coercendi, et ideo potest infligere poenas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem et dominus, qui praesunt familiae domesticae, quae est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi secundum leviores poenas, quae non inferunt irreparabile nocumentum. Et huiusmodi est verberatio.Referencing norms: Q65A2Ad2, assert-h23a05761399b0ab6d7247a1872396b9abf479181823dd55c849a3d079e88169e
section/65-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:87981d5bb3f6626adadbf74fede3573e0cf0ff2afb3a3b86ecb322e0ac08e42bLA
Ad tertium dicendum quod exhibere disciplinam volenti cuilibet licet. Sed disciplinam nolenti adhibere est solum eius cui alterius cura committitur. Et ad hoc pertinet aliquem verberibus castigare.Referencing norms: Q65A2Ad3, assert-h151752a1dc998d7445dc815ace2b4c0e47c49f517537db870d67f30f4c5e7aae
section/65-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d5a404e37b1d3d337538a49acf56d9f2a37e514b757a37a8052ea7bb734a5fdeLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat patribus verberare filios, aut dominis servos. Dicit enim apostolus, ad Ephes. VI, vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros. Et infra subdit, et vos, domini, eadem facite servis, remittentes minas. Sed propter verbera aliqui ad iracundiam provocantur. Sunt etiam minis graviora. Ergo neque patres filios, neque domini servos debent verberare.Referencing norms: Q65A2Obiectio1, assert-hcd962ceb5f1ae205344f3f93ee983819e042abad6ffed5f30adad73958d251c0, assert-hd65a07bf124a3cf0e73387de3f705addf8e41ef2bbfed82c6a923cc04ff5a707
section/65-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:53c75009470600a852c4ba27c03ae7711bf4acbdbfa65d6149f070be63b983ecLA
Praeterea, philosophus dicit, in X Ethic., quod sermo paternus habet solum monitionem, non autem coactionem. Sed quaedam coactio est per verbera. Ergo parentibus non licet filios verberare.Referencing norms: Q65A2Obiectio2, assert-h162656dcd8b75a656c6e9578769a6268ef6e491aa8cd1b5b41f6ca2fd3968381, assert-h38ed70a2c62473a6f15094c106eea126b3853f7d9aaf98787f18adabe5eaae95
section/65-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50749b5240bd2f9b8bb14ca8a800741a86f02030ba9052b7363d6d76d2f88892LA
Praeterea, unicuique licet alteri disciplinam impendere, hoc enim pertinet ad eleemosynas spirituales, ut supra dictum est. Si ergo parentibus licet propter disciplinam filios verberare, pari ratione cuilibet licebit quemlibet verberare. Quod patet esse falsum. Ergo et primum.Referencing norms: Q65A2Obiectio3, assert-h068a86a4f3f5057afa721b7b07e45e5c55ea9efa9149faae24a1181eae6ca87b
section/65-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2365b880ff74d5a1c4d9a1da2e79f5b780615b1727dce19ed63156fe926c9b13LA
Respondeo dicendum quod per verberationem nocumentum quoddam infertur corpori eius qui verberatur, aliter tamen quam in mutilatione, nam mutilatio tollit corporis integritatem, verberatio vero tantummodo afficit sensum dolore. Unde multo minus nocumentum est quam membri mutilatio. Nocumentum autem inferre alicui non licet nisi per modum poenae propter iustitiam. Nullus autem iuste punit aliquem nisi sit eius ditioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet nisi habenti potestatem aliquam super illum qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, et servus potestati domini, licite potest verberare pater filium et dominus servum, causa correctionis et disciplinae.Referencing norms: Q65A2Respondeo, assert-hf6d918f0a9d348a0891e531bba8250a48454818075014e25f08b0213adc09726
section/65-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f07f09c6c0fd7047c056762619c309b5c7485cf7a06a039294a00f4dc058b8bdLA
Sed contra est quod dicitur Prov. XIII, qui parcit virgae, odit filium suum; et infra XXIII, noli subtrahere a puero disciplinam. Si enim percusseris eum virga, non morietur, tu virga percuties eum, et animam eius de Inferno liberabis. Et Eccli. XXXIII dicitur, servo malevolo tortura et compedes.Referencing norms: assert-h196d93a3ab802f428b03d5845d6af44e36a99be5b3885bcbaa1a251a2953378a
section/65-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5c274b3500567a15ccfdb21ab7e3ca569a1727db27023bc676165cc5af6e75f6LA
Ad primum ergo dicendum quod homo qui abutitur potestate sibi data, meretur eam amittere. Et ideo homo qui peccando abusus est libero usu suorum membrorum, conveniens est incarcerationis materia.Referencing norms: Q65A3Ad1, assert-he0ffb951e87731ada51805ba45b4246755e664ad7c5e24a93d5cca8eada625e9
section/65-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ff2b243acc1cfb10fcf5a2a4c91691d8928a372e92f8b2c60c575fdf859477b1LA
Ad secundum dicendum quod Deus quandoque, secundum ordinem suae sapientiae, peccatores cohibet ne possint peccata implere, secundum illud Iob V, qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant. Quandoque vero eos permittit quod volunt agere. Et similiter secundum humanam iustitiam non pro qualibet culpa homines incarcerantur, sed pro aliquibus.Referencing norms: Q65A3Ad2, assert-h547ae76a5e4360ccafffe1500476159e4534975a4e598bef186ca053d09cf5cb
section/65-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5953e0a9b7789a716a7fb3358c6e98b2872f6cc102d6851fde5a067416456336LA
Ad tertium dicendum quod detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet, sicut cum aliquis detinet aliquem ne se praecipitet, vel ne alium feriat. Sed simpliciter aliquem includere vel ligare ad eum solum pertinet qui habet disponere universaliter de actibus et vita alterius, quia per hoc impeditur non solum a malis, sed etiam a bonis agendis.Referencing norms: Q65A3Ad3, assert-he1d0bf4d86e6548ef9308efe0e1d329a88668fd9d0c663cb4e25b9eea8c29784
section/65-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cf6eff9e6283ec8821eb848b4879cfdc78d8fb61318f7d0ccc8880a6d8976429LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non liceat aliquem hominem incarcerare. Actus enim est malus ex genere qui cadit supra indebitam materiam, ut supra dictum est. Sed homo, habens naturalem arbitrii libertatem, est indebita materia incarcerationis, quae libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare.Referencing norms: Q65A3Obiectio1, assert-h8c7473edd9d39d159df344b28970e3894b4911332551651b400a5659acde82d8, assert-hc88485c9f801c5aaf7139965b2aa54bd585ec5fafab89c6a854d6fbbb0f44af1
section/65-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:02c37af2d901a7968321baf7bec2021a1831af0844f73a27bf45fc86fcff0346LA
Praeterea, humana iustitia regulari debet ex divina. Sed sicut dicitur Eccli. XV, Deus reliquit hominem in manu consilii sui. Ergo videtur quod non est aliquis coercendus vinculis vel carcere.Referencing norms: Q65A3Obiectio2, assert-h59658c867e3e0c08e6ddf19e4045b2dd4f021c42725c41a8435422642b0f075a, assert-h6ad7c6566d5d8707cf5546756247912a3abbec8de692a8625a70103589b3695b
section/65-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0386efbcd099dfc9a724963efd6ca5ffbd077a82f8b96b930a76f6f58d94aa7aLA
Praeterea, nullus est cohibendus nisi ab opere malo, a quo quilibet licite potest alium impedire. Si ergo incarcerare aliquem esset licitum ad hoc quod cohiberetur a malo, cuilibet esset licitum aliquem incarcerare. Quod patet esse falsum. Ergo et primum.Referencing norms: Q65A3Obiectio3, assert-hf193477a67872e5aaf7c33f738e78ccb37492a7305e1a8e638d873e164f7a977
section/65-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3b0f4fc825b1106ae42233eb13fc5ebeb5c890d8b28cb45d1fc7f66ad03b21d9LA
Respondeo dicendum quod in bonis corporis tria per ordinem considerantur. Primo quidem, integritas corporalis substantiae, cui detrimentum affertur per occisionem vel mutilationem. Secundo, delectatio vel quies sensus, cui opponitur verberatio, vel quidlibet sensum dolore afficiens. Tertio, motus et usus membrorum, qui impeditur per ligationem vel incarcerationem, seu quamcumque detentionem. Et ideo incarcerare aliquem, vel qualitercumque detinere, est illicitum nisi fiat secundum ordinem iustitiae, aut in poenam aut ad cautelam alicuius mali vitandi.Referencing norms: Q65A3Respondeo, assert-h4fb32e856259ed0ee4545fe1800fa53323e05bd115bebff3eb56a175f2846e72
section/65-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5fbeac3137ce0ea3e05366c9fffcc944742e48803923ff322192905c5db95ba8LA
Sed contra est quod Levit. XXIV legitur quendam missum fuisse in carcerem propter peccatum blasphemiae.Referencing norms: assert-hefd6a2e30e58f5f20d419ac318d83c57989484101704f4d639c064237c25f8c0
section/65-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e98d3a25e44cf8bece8513469f29e8ee500aaffcc1d681875126afd19b61e4ddLA
Ad primum ergo dicendum quod iniuria illata in personam coniunctam minus est nociva personae cui coniungitur quam si in ipsam immediate inferretur, et ex hac parte est minus peccatum. Sed hoc totum quod pertinet ad iniuriam personae cui coniungitur, superadditur peccato quod quis incurrit ex eo quod aliam personam secundum se laedit.Referencing norms: Q65A4Ad1, assert-h89ed5d819215dfceeebcf7010e0bbaac96dfc2f4d416419d1933d684529411aa
section/65-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1d07d7f1c8bee597c63f417b0a0fa9d99d75d46cd901beb24c7347fc367b1f9LA
Ad secundum dicendum quod iniuriae illatae in viduas et pupillos magis exaggerantur, tum quia magis opponuntur misericordiae. Tum quia idem nocumentum huiusmodi personis inflictum est eis gravius, quia non habent relevantem.Referencing norms: Q65A4Ad2, assert-hc77fd8a9ed5c4c3ac94578d8e931af52e416ae526fd49f8bd4669d253ed5acd9
section/65-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0804a3757f4632f0aca5dd0d265259104512c609163af3806ad4030cb7507bcbLA
Ad tertium dicendum quod per hoc quod uxor voluntarie consentit in adulterium, minoratur quidem peccatum et iniuria ex parte ipsius mulieris, gravius enim esset si adulter violenter eam opprimeret. Non tamen per hoc tollitur iniuria ex parte viri, quia uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir, ut dicitur I ad Cor. VII. Et eadem ratio est de similibus. De adulterio tamen, quod non solum iustitiae, sed etiam castitati opponitur, erit locus infra agendi in tractatu de temperantia.Referencing norms: Q65A4Ad3, assert-h4c632bc7316c60acbbeb747d79c2186f6e16199d1587a4cac1a57567d66bbf21
section/65-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:771fd7e51186406cf193f370fbcf6aedfef4bd7992db08773d456b8b2942a918LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum non aggravetur ex hoc quod praedictae iniuriae inferuntur in personas aliis coniunctas. Huiusmodi enim iniuriae habent rationem peccati prout nocumentum alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis voluntatem malum quod in personam propriam infertur quam quod infertur in personam coniunctam. Ergo iniuria illata in personam coniunctam est minor.Referencing norms: Q65A4Obiectio1, assert-h2ec6a8aa1e7827dc5ed5e014ffa85a04c728888af3aa7772f41f1af8d29c9ac5, assert-h48e1abff968d7705d87f009a618fb1ce33293b44c24b25f0e8967cdad53bdbe2
section/65-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:28dcc8d6fbe093859a9a7e9ae79328193d6041506db51a4fbe3d7a73a4283981LA
Praeterea, in sacra Scriptura praecipue reprehenduntur qui pupillis et viduis iniurias inferunt, unde dicitur Eccli. XXXV, non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Sed vidua et pupillus non sunt personae aliis coniunctae. Ergo ex hoc quod infertur iniuria personis coniunctis non aggravatur peccatum.Referencing norms: Q65A4Obiectio2, assert-haa46afd72e4a1d81d274394dd771b85f520e3bfba37920444e95212167178b33, assert-hab5243fdb3112503db886791caf13444c4888d66b4be5707009abe1982bdcd51
section/65-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:881bc604e3bc040e69f45aee5a07e4413279d95b0aa58e6e085f56debd3ca3f0LA
Praeterea, persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut et principalis persona. Potest ergo aliquid ei esse voluntarium quod est contra voluntatem principalis personae, ut patet in adulterio, quod placet uxori et displicet viro. Sed huiusmodi iniuriae habent rationem peccati prout consistunt in involuntaria commutatione. Ergo huiusmodi iniuriae minus habent de ratione peccati.Referencing norms: Q65A4Obiectio3, assert-h42fba1b0f64141d23db35f20c929477a8fa44f2931a446d198e6029be01c08be, assert-hb90e4bde34d064d3db7d63eae23fb83c918d109634678a2ab4d179e6c36cee17
section/65-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c11de56161cc81b147cdf67a260152090660861a4a5a5d56de493b7fa769a1eLA
Respondeo dicendum quod quanto aliqua iniuria in plures redundat, ceteris paribus, tanto gravius est peccatum. Et inde est quod gravius est peccatum si aliquis percutiat principem quam personam privatam, quia redundat in iniuriam totius multitudinis, ut supra dictum est. Cum autem infertur iniuria in aliquam personam coniunctam alteri qualitercumque, iniuria illa pertinet ad duas personas. Et ideo, ceteris paribus, ex hoc ipso aggravatur peccatum. Potest tamen contingere quod secundum aliquas circumstantias sit gravius peccatum quod fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personae, vel propter magnitudinem nocumenti.Referencing norms: Q65A4Respondeo, assert-hf909f7c2de24a04630b3c3f4bdff79e1347ccb307cfb7a49fa9a786b67f607eb
section/65-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cb8458bb15e18044c3815e3aaf6d167a8f56445c4d641949618c71b9f8997232LA
Sed contra est quod Deut. XXVIII, ad quandam exaggerationem dicitur, filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo videntibus oculis tuis.Referencing norms: assert-h4314653102dded83b4a7d4f920a515382bc03d9b9d8e2cb476dd409ee6b83bf4
question/65/prooemium · paragraph
la · official · sha256:3ac1b2ddef08acb0f6740b60fbdcfb0ee750a72a033eeff13cddab9a1766b426LA
Deinde considerandum est de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, de mutilatione membrorum. Secundo, de verberatione. Tertio, de incarceratione. Quarto, utrum peccatum huiusmodi iniuriarum aggravetur ex hoc quod committitur in personam coniunctam aliis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 66
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q66
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:3d39e4baaac8344cc19e406625da07ff5ebeab4bf3e2aac30386a4b2c54214c1 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 73
section/66-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25099a92d6ff7bea2e2c2e667d51eea8883f966e1e632afa45c9b46c16e1f158LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus habet principale dominium omnium rerum. Et ipse secundum suam providentiam ordinavit res quasdam ad corporalem hominis sustentationem. Et propter hoc homo habet naturale rerum dominium quantum ad potestatem utendi ipsis.Referencing norms: Q66A1Ad1, assert-h9150a1d2fbf436e2abe3a1aeae2853084976d87474246ab323443a42bc84232d
section/66-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0bf2f7bcaf1f10353942774d575d72d2da99708c5e4ee31a18b56f80c36da49cLA
Ad secundum dicendum quod dives ille reprehenditur ex hoc quod putabat exteriora bona esse principaliter sua, quasi non accepisset ea ab alio, scilicet a Deo.Referencing norms: Q66A1Ad2, assert-h1bd3e5c5e1011c668717f1a5ac5627c1669d3740006e717e0db2ae15698aee0d
section/66-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:17214077db3321a9095be786eb9516d3749b04cb739840f5c9770ce57acd4d9cLA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de dominio exteriorum rerum quantum ad naturas ipsarum, quod quidem dominium soli Deo convenit, ut dictum est.Referencing norms: Q66A1Ad3, assert-h388988eced7d80bf34fc51cb691d17d576e4d29a8b6e46800f44b2ff23053ce9
section/66-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0c4f7dc8dc70cc36924281561b26eebf64697126721ba0aae0dce7601088209aLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit naturalis homini possessio exteriorum rerum. Nullus enim debet sibi attribuere quod Dei est. Sed dominium omnium creaturarum est proprie Dei, secundum illud Psalm., domini est terra et cetera. Ergo non est naturalis homini rerum possessio.Referencing norms: Q66A1Obiectio1, assert-h120fdd8f919e6d78a5c55edec43d9083985bad3e6ad59b17cb58a5c277804b8f, assert-h5b5f4a5bf73b85d28cfbb2f35e419d52c86f4efa4fc002866492cf98fcfaf259
section/66-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:1230d68d1124695da4bd0e3088d23c8688a6146952ec6cbc41cf63c749a022bfLA
Praeterea, Basilius, exponens verbum divitis dicentis, Luc. XII, congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea, dicit, dic mihi, quae tua? Unde ea sumens in vitam tulisti? Sed illa quae homo possidet naturaliter, potest aliquis convenienter dicere esse sua. Ergo homo non possidet naturaliter exteriora bona.Referencing norms: Q66A1Obiectio2, assert-h54a8afec35ed81111dce1b1c929025c586ee8f92850dde65ee946736523f2f9f, assert-h8627ad36e71d01cb8d7f764e795424cb824ffe86c6f53199f2d6aa76c34bd0d6, assert-hd9e494a4cdefbd12938453dfadb3cdf84ee9311b64ef7ec47d5b110e40d5c58b
section/66-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:089761151b41b53cb5dae3ffa314af6d6bccceda6535e53571eafffafd29d3b5LA
Praeterea, sicut Ambrosius dicit, in libro de Trin., dominus nomen est potestatis. Sed homo non habet potestatem super res exteriores, nihil enim potest circa earum naturam immutare. Ergo possessio exteriorum rerum non est homini naturalis.Referencing norms: Q66A1Obiectio3, assert-h45ef240500793db57d995c630e98d6c37bda5d98be82bec2062a994a7a173705, assert-h6d24107d3acbe9eef05198f1fc564ba24d4d5a60dbb282a5acb82899ac9756de
section/66-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6995353dfb9677bf4e66b2ea757b49d58ea41927a8275de1aac67138ecb9a68cLA
Respondeo dicendum quod res exterior potest dupliciter considerari. Uno modo, quantum ad eius naturam, quae non subiacet humanae potestati, sed solum divinae, cui omnia ad nutum obediunt. Alio modo, quantum ad usum ipsius rei. Et sic habet homo naturale dominium exteriorum rerum, quia per rationem et voluntatem potest uti rebus exterioribus ad suam utilitatem, quasi propter se factis; semper enim imperfectiora sunt propter perfectiora, ut supra habitum est. Et ex hac ratione philosophus probat, in I Polit., quod possessio rerum exteriorum est homini naturalis. Hoc autem naturale dominium super ceteras creaturas, quod competit homini secundum rationem, in qua imago Dei consistit, manifestatur in ipsa hominis creatione, Gen. I, ubi dicitur, faciamus hominem ad similitudinem et imaginem nostram, et praesit piscibus maris, et cetera.Referencing norms: Q66A1Respondeo, TheftIsSin, assert-h3b1667bbf0591e520767fe224849a6531497c1823cec0cf729c7a915dc05f288
section/66-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1ba8b93907cb38b571a1149c013a776612d024be54fa2e3f9ee139c5c583e2e5LA
Sed contra est quod dicitur in Psalm., omnia subiecisti sub pedibus eius, scilicet hominis.Referencing norms: assert-h293e2f2ecda2633ade1ef6d125ff494a82de6c45185ef8e4d9ffde9dd388ff03
section/66-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cabfabf455b4d5e488b7652900230e7db672d3b921e7a67ca29b80883873a3b9LA
Ad primum ergo dicendum quod communitas rerum attribuitur iuri naturali, non quia ius naturale dictet omnia esse possidenda communiter et nihil esse quasi proprium possidendum, sed quia secundum ius naturale non est distinctio possessionum, sed magis secundum humanum condictum, quod pertinet ad ius positivum, ut supra dictum est. Unde proprietas possessionum non est contra ius naturale; sed iuri naturali superadditur per adinventionem rationis humanae.Referencing norms: Q66A2Ad1, assert-he4a24976f5af8ee2ee715d194bd48d3b0d09d3fee8f7bca1f3fb7182eebda2e5
section/66-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fca41dce8f07f78e4665182f4f16504c63e4177e6411d8a092abaf7ac33d8665LA
Ad secundum dicendum quod ille qui, praeveniens ad spectacula, praepararet aliis viam, non illicite ageret, sed ex hoc illicite agit quod alios prohibet. Et similiter dives non illicite agit si, praeoccupans possessionem rei quae a principio erat communis, aliis communicat, peccat autem si alios ab usu illius rei indiscrete prohibeat. Unde Basilius ibidem dicit, cur tu abundas, ille vero mendicat, nisi ut tu bonae dispensationis merita consequaris, ille vero patientiae praemiis coronetur?Referencing norms: Q66A2Ad2, assert-h5f95b3bc79c8e180c600fff49bd60e12bcaaabee2fa385373283167b2825a6a8
section/66-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:29341221606cba7378cb0689dac515d700bc7b614fbaf85c6ed3b0668cb82874LA
Ad tertium dicendum quod cum dicit Ambrosius, nemo proprium dicat quod est commune, loquitur de proprietate quantum ad usum. Unde subdit, plus quam sufficeret sumptui, violenter obtentum est.Referencing norms: Q66A2Ad3, assert-h3e803793180652ccb7fcef2ab353d93009820058b4b171aaa29d751104d38d70
section/66-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0e7fbf0441dab38e36a8b36862b419067bdf94771ff56617fab8cd2f201a463dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat alicui rem aliquam quasi propriam possidere. Omne enim quod est contra ius naturale est illicitum. Sed secundum ius naturale omnia sunt communia, cui quidem communitati contrariatur possessionum proprietas. Ergo illicitum est cuilibet homini appropriare sibi aliquam rem exteriorem.Referencing norms: Q66A2Obiectio1, assert-h94bbf8429dffb65b8584a129d30d71a2a0c1ce1d4d9f33a269c70efdb00ac587, assert-hf366728600836a2e6510903520f9ebd8157934becc39534f22fb94d31f345fbf
section/66-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c949db0b3b202b4d4aa1264ebabfe401a36eddf6305bfbec28dfab9df4e7ac9eLA
Praeterea, Basilius dicit, exponens praedictum verbum divitis, sicut qui, praeveniens ad spectacula, prohiberet advenientes, sibi appropriando quod ad communem usum ordinatur; similes sunt divites qui communia, quae praeoccupaverunt, aestimant sua esse. Sed illicitum esset praecludere viam aliis ad potiendum communibus bonis. Ergo illicitum est appropriare sibi aliquam rem communem.Referencing norms: Q66A2Obiectio2, assert-h657d7ec2dffd46c61ef6a11c867b338be6fb7c3f872c9dde98e69fa54fa1c2a5, assert-h686e160196b7394cbc0a675bbbb3bfa1f646fd61860498cff6f3f79997971dd0
section/66-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:26d7c826f86ca5b5e33e61c9b970c1ff6d70df7b495293481d7d721a5588288eLA
Praeterea, Ambrosius dicit, et habetur in decretis, dist. XLVII, Can. sicut hi, proprium nemo dicat quod est commune. Appellat autem communes res exteriores, sicut patet ex his quae praemittit. Ergo videtur illicitum esse quod aliquis appropriet sibi aliquam rem exteriorem.Referencing norms: Q66A2Obiectio3, assert-hc6b2160b5312584e4e89927498abfc9725af6666793b23b09b4ddea8fd7aadc5
section/66-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ec0213e724fb8a8b47454b39aedeb7ca225ccc9e56e276b2d430e2327b1df29eLA
Respondeo dicendum quod circa rem exteriorem duo competunt homini. Quorum unum est potestas procurandi et dispensandi. Et quantum ad hoc licitum est quod homo propria possideat. Et est etiam necessarium ad humanam vitam, propter tria. Primo quidem, quia magis sollicitus est unusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit quam aliquid quod est commune omnium vel multorum, quia unusquisque, laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune; sicut accidit in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatius res humanae tractantur si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandae, esset autem confusio si quilibet indistincte quaelibet procuraret. Tertio, quia per hoc magis pacificus status hominum conservatur, dum unusquisque re sua contentus est. Unde videmus quod inter eos qui communiter et ex indiviso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur. Aliud vero quod competit homini circa res exteriores est usus ipsarum. Et quantum ad hoc non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes, ut scilicet de facili aliquis ea communicet in necessitates aliorum. Unde apostolus dicit, I ad Tim. ult., divitibus huius saeculi praecipe facile tribuere, communicare.Referencing norms: Q66A2Respondeo, assert-ha626a5723eb245be1966bb3440eae4b2d47ac3232f5c6c7c64628dcea947304d
section/66-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a626248c843e01cc32411cf1c9efaac61ee16ebfe34ecb8feb64c8ec8a8873a8LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Haeres., apostolici dicuntur qui se hoc nomine arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam communionem non acciperent utentes coniugibus, et res proprias possidentes, quales habet Catholica Ecclesia et monachos et clericos plurimos. Sed ideo isti haeretici sunt quoniam, se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere qui utuntur his rebus, quibus ipsi carent. Est ergo erroneum dicere quod non liceat homini propria possidere.Referencing norms: assert-h515ee939ebc197fa2ad4a80d160fbf7e8fd4e3ebe6098ff1dda1c1362dcab77b
section/66-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7fc4f87cc3e8bc124914172ec47427bc6f300b34c835559e92851c91c6194b69LA
Ad primum ergo dicendum quod occultatio quandoque quidem est causa peccati, puta cum quis utitur occultatione ad peccandum, sicut accidit in fraude et dolo. Et hoc modo non diminuit, sed constituit speciem peccati. Et ita est in furto. Alio modo occultatio est simplex circumstantia peccati. Et sic diminuit peccatum, tum quia est signum verecundiae; tum quia tollit scandalum.Referencing norms: Q66A3Ad1, assert-h91b3339e92202fcfe49ec18f44fc0dec195dc8a6aa60ed39a03516371a738e6b
section/66-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:816518e31c92052e536c25f5ff5485db46f13f77f83082ea9a7f65f2f2db08bfLA
Ad secundum dicendum quod detinere id quod alteri debetur eandem rationem nocumenti habet cum acceptione. Et ideo sub iniusta acceptione intelligitur etiam iniusta detentio.Referencing norms: Q66A3Ad2, assert-h3d53f742e686aba81d9dabeb039c6520170ecfb7d4fc9e66bfa617d7354065fa
section/66-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:30b7cce8843f10ee214b41c1c7018bc551acd795294d93ae89eac4773535787bLA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet id quod est simpliciter unius, secundum quid esse alterius. Sicut res deposita est simpliciter quidem deponentis, sed est eius apud quem deponitur quantum ad custodiam. Et id quod est per rapinam ablatum est rapientis, non simpliciter, sed quantum ad detentionem.Referencing norms: Q66A3Ad3, assert-h1f50b2906ec8593d301aa60f8d1a4da8f8161aebf54f8891c2233fdc909f911b
section/66-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d9053fce968c2c4a9d3a37554b41cad49d9952723c7645b3f7c0aa01abfb6dacLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit de ratione furti occulte accipere rem alienam. Illud enim quod diminuit peccatum non videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet ad diminutionem peccati, sicut e contrario ad exaggerandum peccatum quorundam dicitur Isaiae III, peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Ergo non est de ratione furti occulta acceptio rei alienae.Referencing norms: Q66A3Obiectio1, assert-h0b3d8293abed83d7311c9dbd9e42286fd14b8e174a26cbe636f5640b297e576f, assert-h7802afeaea1779470677b34037cc11b5d774bd2d8735e51547c658408a6d85cd
section/66-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b132f67e5f7fac299c74330bb31518a620a9ce1997c09046064811f2dbec17d7LA
Praeterea, Ambrosius dicit, et habetur in decretis, dist. XLVII, neque minus est criminis habenti tollere quam, cum possis et abundas, indigentibus denegare. Ergo sicut furtum consistit in acceptione rei alienae, ita et in detentione ipsius.Referencing norms: Q66A3Obiectio2, assert-h0e0bec4518efc1f93db6a34cca72b09c7e83b0785b4d1c51523662c5579060b4
section/66-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:710a5f175b7a8fc176d5086c087ca51e23de9e7b76875d4776552223cc658667LA
Praeterea, homo potest furtim ab alio accipere etiam quod suum est puta rem quam apud alium deposuit, vel quae est ab eo iniuste ablata. Non est ergo de ratione furti quod sit occulta acceptio rei alienae.Referencing norms: Q66A3Obiectio3, assert-h37c6e57c54f2cc13c882623448613e46c10d8b4ee05d9900d276084a297e01b1
section/66-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:45b4ac2e2768d1cbf608f716a488e9cacc1ef2320c6aa08f4998aa981f9b44faLA
Respondeo dicendum quod ad rationem furti tria concurrunt. Quorum primum convenit sibi secundum quod contrariatur iustitiae, quae unicuique tribuit quod suum est. Et ex hoc competit ei quod usurpat alienum. Secundum vero pertinet ad rationem furti prout distinguitur a peccatis quae sunt contra personam, sicut ab homicidio et adulterio. Et secundum hoc competit furto quod sit circa rem possessam. Si quis enim accipiat id quod est alterius non quasi possessio, sed quasi pars, sicut si amputet membrum; vel sicut persona coniuncta, ut si auferat filiam vel uxorem, non habet proprie rationem furti. Tertia differentia est quae complet furti rationem, ut scilicet occulte usurpetur alienum. Et secundum hoc propria ratio furti est ut sit occulta acceptio rei alienae.Referencing norms: Q66A3Respondeo, assert-h70d4c70fe65cb5d575598c31d0e9ef9d0d04b26989b44a4ac3bfeda37d983402
section/66-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cb155b48ac70e035152a24f6625f18248de136937c49d3cdff36cb9a186fd469LA
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., fur a furvo dictus est, idest a fusco, nam noctis utitur tempore.Referencing norms: assert-h0897126b7428445adb0ef6e3f741a91df874147bfd664f414bb4e1b18f1ce613
section/66-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8e8b635f6f60ee6cb96caa2d41b7334079768baf1017f2f9a1bea462712833e2LA
Ad primum ergo dicendum quod in aliis generibus peccatorum non attenditur ratio peccati ex aliquo involuntario, sicut attenditur in peccatis oppositis iustitiae. Et ideo ubi occurrit diversa ratio involuntarii, est diversa species peccati.Referencing norms: Q66A4Ad1, assert-h4b93bdc0699c1d6ee237369987851a45a6bf4db65da5fac27f5d8d6266505f4a
section/66-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:214a7dc81c69178aa6fc698fa090a42638240619cf5cfd492cf05d8a7f4806caLA
Ad secundum dicendum quod finis remotus est idem rapinae et furti, sed hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diversitas in finibus proximis. Raptor enim vult per propriam potestatem obtinere, fur vero per astutiam.Referencing norms: Q66A4Ad2, assert-h1b350b811641b090af142ef7ee1e577c95f9b0b9f9fdb3bcd622432a28e9b107
section/66-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c07065c912f2797e1224b327f39719fb54902087f825db4df9e20d6c4c9fdbe1LA
Ad tertium dicendum quod raptus mulieris non potest esse occultus ex parte mulieris quae rapitur. Et ideo etiam si sit occultus ex parte aliorum, quibus rapitur, adhuc remanet ratio rapinae ex parte mulieris, cui violentia infertur.Referencing norms: Q66A4Ad3, assert-hffee7e8fc07cfbf7d51b6489d631707fb93c008c8e914a577a2d275a83d5b394
section/66-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c1914e65e59d0f158c77c523883673d842ccbae00432548cd42ad2d0ed4f13c2LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod furtum et rapina non sint peccata differentia specie. Furtum enim et rapina differunt secundum occultum et manifestum, furtum enim importat occultam acceptionem, rapina vero violentam et manifestam. Sed in aliis generibus peccatorum occultum et manifestum non diversificant speciem. Ergo furtum et rapina non sunt peccata specie diversa.Referencing norms: Q66A4Obiectio1, assert-h14339568aea92e836a99e734ac7fad6c8d9ea4ba0b1651bc96cd6c70bae0d2b9, assert-h721a89753395e46f30979102ef33fe465d221c2d44782dde397a47a8f1f0f3d8
section/66-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f7210c3d0136ad238dee893caa9129175fc23a021b4f5093151594055fa243a4LA
Praeterea, moralia recipiunt speciem a fine, ut supra dictum est. Sed furtum et rapina ordinantur ad eundem finem, scilicet ad habendum aliena. Ergo non differunt specie.Referencing norms: Q66A4Obiectio2, assert-h7d94fcd9330196df23ccecbebe04fe7b2b84424ab484990f770d3ec4fb37d85e, assert-ha88086de0a5cfe2e1037c97f1741bed20c5f2bcb812f75a19d33202e2da6ae89
section/66-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:25c42c3b645b8fee588ff1ffe50b2c120f81ca48b465be5def41bd186f605e96LA
Praeterea, sicut rapitur aliquid ad possidendum, ita rapitur mulier ad delectandum, unde et Isidorus dicit, in libro Etymol., quod raptor dicitur corruptor, et rapta corrupta. Sed raptus dicitur sive mulier auferatur publice, sive occulte. Ergo et res possessa rapi dicitur sive occulte, sive publice rapiatur. Ergo non differunt furtum et rapina.Referencing norms: Q66A4Obiectio3, assert-h1457977c6c00e9743e8aa07edcacafbbd9039009e9d9054cf434d1a0db2000a4, assert-ha2ad28473ca1697e26120e91e0b1df9595d8ebc3e2af766eac07c4d763f77f15, assert-hd6051b763bf89de8663488fe4f1e436a70e17d0394af51bde155f978652d5be1
section/66-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7ab090e1de477353083b9f2566a26770f27f57ebc8d7c74a5f681467a2fe696eLA
Respondeo dicendum quod furtum et rapina sunt vitia iustitiae opposita, inquantum aliquis alter facit iniustum. Nullus autem patitur iniustum volens, ut probatur in V Ethic. Et ideo furtum et rapina ex hoc habent rationem peccati quod acceptio est involuntaria ex parte eius cui aliquid subtrahitur. Involuntarium autem dupliciter dicitur, scilicet per ignorantiam, et violentiam, ut habetur in III Ethic. Et ideo aliam rationem peccati habet rapina, et aliam furtum. Et propter hoc differunt specie.Referencing norms: Q66A4Respondeo, assert-h226350691b33ba68ff8309e1ac75c24e7155e308725775148503551ae0b7a321
section/66-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7aa609613976f7b7e9a5b1f9a79c9dba7b129d0d14d0102f6fc55f775aee253dLA
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., distinguit furtum a rapina, ponens furtum occultum, rapinam vero violentam.Referencing norms: assert-h246fd1507a42ccd18a3b6b7b0bd119a22f5e1222a9c4595d818967d5051d3374
section/66-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:01f64129cca048b946606651287f2601c92bd22275373b3a186dfca0d7bcdc89LA
Ad primum ergo dicendum quod accipere rem alienam vel occulte vel manifeste auctoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per hoc quod sententialiter sibi est adiudicatum. Unde multo minus furtum fuit quod filii Israel tulerunt spolia Aegyptiorum de praecepto domini hoc decernentis pro afflictionibus quibus Aegyptii eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur Sap. X, iusti tulerunt spolia impiorum.Referencing norms: Q66A5Ad1, assert-h5250e2c2f3e9bb15c15f14c43e2b9033c01d0549a8b712ae68b7e7165706a6e9
section/66-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7a7acd7d26a9d36ecdec813fec2f1db1bea3677f915e3305bc94cdc8970cb984LA
Ad secundum dicendum quod circa res inventas est distinguendum. Quaedam enim sunt quae nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli et gemmae quae inveniuntur in littore maris, et talia occupanti conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum non est aliquis possessor, nisi quod secundum leges civiles tenetur inventor medietatem dare domino agri, si in alieno agro invenerit; propter quod in parabola Evangelii dicitur, Matth. XIII, de inventore thesauri absconditi in agro, quod emit agrum, quasi ut haberet ius possidendi totum thesaurum. Quaedam vero res inventae fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tunc, si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis non habet, non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, et hoc credat inventor, licet sibi retineat, non committit furtum. Alias autem committitur peccatum furti. Unde Augustinus dicit, in quadam homilia, et habetur XIV, qu. V, si quid invenisti et non reddidisti, rapuisti.Referencing norms: Q66A5Ad2, assert-h73a6b22eb02a357c276fd268dde213ac2341965d61e541fa14e1e256ec03a03e
section/66-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28d5264aa2cbd2790c5b0db3661d098b8364c610ed73ba8acad514cdd6c96a56LA
Ad tertium dicendum quod ille qui furtim accipit rem suam apud alium depositam, gravat depositarium, quia tenetur ad restituendum, vel ad ostendendum se esse innoxium. Unde manifestum est quod peccat, et tenetur ad relevandum gravamen depositarii. Qui vero furtim accipit rem suam apud alium iniuste detentam, peccat quidem, non quia gravet eum qui detinet, et ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad recompensandum, sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi usurpat suae rei iudicium, iuris ordine praetermisso. Et ideo tenetur Deo satisfacere, et dare operam ut scandalum proximorum, si inde exortum fuerit, sedetur.Referencing norms: Q66A5Ad3, assert-hd51ef710fbfc2db9c68bee779a508ffc54ab14a152f52998244c272ace0abe92
section/66-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:32c0050eecf4d0f47f63a035867a030d60e875b93fb72df661c17e60686edf49LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod furtum non semper sit peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub praecepto divino, dicitur enim Eccli. XV, nemini mandavit impie agere. Sed Deus invenitur praecepisse furtum, dicitur enim Exod. XII, fecerunt filii Israel sicut praeceperat dominus Moysi, et expoliaverunt Aegyptios. Ergo furtum non semper est peccatum.Referencing norms: Q66A5Obiectio1, assert-h635ec70ff1cb9a281959c23c9eb4d0a434bbe876d1491e254f74568b1bc12ece, assert-h6e348ee047605546b09bc87c690dfb2f645197c2d584affc510ed21928d3c72d
section/66-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5c5a5594d7a3f6a0223b3a7ace2a18a516a82ac3fd3a84b12abff23b0ffb3b46LA
Praeterea, ille qui invenit rem non suam, si eam accipiat, videtur furtum committere, quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur esse licitum secundum naturalem aequitatem; ut iuristae dicunt. Ergo videtur quod furtum non semper sit peccatum.Referencing norms: Q66A5Obiectio2, assert-h7a1aa4c5ada9b4c3344c4c41e0cd8b7c86d7d6a0d9a1d79e66832430a1b80078, assert-hfab05f94a54c2416c7dda7331e96eed7aae040b9babc4d0c675945bfc15b772b
section/66-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:636624f31c6aa36402511b7a4abb24ab656ac0211bc14ff07d2f46104d6fec4cLA
Praeterea, ille qui accipit rem suam non videtur peccare, cum non agat contra iustitiam, cuius aequalitatem non tollit. Sed furtum committitur etiam si aliquis rem suam occulte accipiat ab altero detentam vel custoditam. Ergo videtur quod furtum non semper sit peccatum.Referencing norms: Q66A5Obiectio3, assert-h335ef1c807f95e3b762fda7b9814c4614ebde2b545bb3870dc93f0c6e4726377, assert-hb92078c2a6dedeb33700f9cb6d8bdd8eda6e27a6f95d2cc63edbe41d2c8d61a9
section/66-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:75374744a80741a9a154b06e9b373c758c725e2d15c291a72c0222b9ad2603f4LA
Respondeo dicendum quod si quis consideret furti rationem, duas rationes peccati in eo inveniet. Primo quidem, propter contrarietatem ad iustitiam, quae reddit unicuique quod suum est. Et sic furtum iustitiae opponitur, inquantum furtum est acceptio rei alienae. Secundo, ratione doli seu fraudis, quam fur committit occulte et quasi ex insidiis rem alienam usurpando. Unde manifestum est quod omne furtum est peccatum.Referencing norms: Q66A5Respondeo, assert-h7d03f94fc335b37e9f90a41c9e7b212a141530c47f2fc94ac7468778af3e35e2
section/66-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2d815aeb392df4069e071ccce229807573e0ba407e96e8a02232100590281680LA
Sed contra est quod dicitur Exod. XX, non furtum facies.Referencing norms: assert-h9df552d094021b37baaf564124689d666e3c300f75e7cd969536f8fa3ffcf041
section/66-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cfe40eea9e628a332390e971d5033b518064086f0da93a293a96d0d0a7810864LA
Ad primum ergo dicendum quod furtum dicitur non esse grandis culpae duplici ratione. Primo quidem, propter necessitatem inducentem ad furandum, quae diminuit vel totaliter tollit culpam, ut infra patebit. Unde subdit, furatur enim ut esurientem impleat animam. Alio modo dicitur furtum non esse grandis culpae per comparationem ad reatum adulterii, quod punitur morte. Unde subditur de fure quod deprehensus reddet septuplum, qui autem adulter est, perdet animam suam.Referencing norms: Q66A6Ad1, assert-h4a8ab5fd1fd887fc1ab4d43c4538e8973517d6cd5765eed989ace86ef041ae02
section/66-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aa2b2a092ca1ab5c76b459ea1b0c03a9e08888a875df6761a63edb47e7451dd9LA
Ad secundum dicendum quod poenae praesentis vitae magis sunt medicinales quam retributivae, retributio enim reservatur divino iudicio, quod est secundum veritatem in peccantes. Et ideo secundum iudicium praesentis vitae non pro quolibet peccato mortali infligitur poena mortis, sed solum pro illis quae inferunt irreparabile nocumentum, vel etiam pro illis quae habent aliquam horribilem deformitatem. Et ideo pro furto, quod reparabile damnum infert, non infligitur secundum praesens iudicium poena mortis, nisi furtum aggravetur per aliquam gravem circumstantiam, sicut patet de sacrilegio, quod est furtum rei sacrae, et de peculatu, quod est furtum rei communis, ut patet per Augustinum, super Ioan.; et de plagio, quod est furtum hominis, pro quo quis morte punitur, ut patet Exod. XXI.Referencing norms: Q66A6Ad2, assert-h0cabea97f18f5d8b1e3dc3b25f350185265339c42c1c94642410efba6dafc1b7
section/66-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3106c0795df4a11f3e2ae6a4c6ed8c964a1930adf1ecdf8e315758284e0bbe9bLA
Ad tertium dicendum quod illud quod modicum est ratio apprehendit quasi nihil. Et ideo in his quae minima sunt homo non reputat sibi nocumentum inferri, et ille qui accipit potest praesumere hoc non esse contra voluntatem eius cuius est res. Et pro tanto si quis furtive huiusmodi res minimas accipiat, potest excusari a peccato mortali. Si tamen habeat animum furandi et inferendi nocumentum proximo, etiam in talibus minimis potest esse peccatum mortale, sicut et in solo cogitatu per consensum.Referencing norms: Q66A6Ad3, assert-h83b1811bce004daaf0e373a8ac04df32b04a1f41fa85e272b8b2f92aa1e5b29b
section/66-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e8f04d88f899c5cf53c8f200a1274495a4fe232b9446e884f2b5b429dd4cc34aLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod furtum non sit peccatum mortale. Dicitur enim Prov. VI, non grandis est culpae cum quis furatus fuerit. Sed omne peccatum mortale est grandis culpae. Ergo furtum non est peccatum mortale.Referencing norms: Q66A6Obiectio1, assert-h1844b38b2bc81463438c445eaa238be73f6319ee460dd6474615c747bda33326, assert-h5f20100b34b2db87b22d0867c8008f0e1ad6e0f40443b68d144dd2d1cb2bac3b
section/66-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7ed55c7b99406cca9ca0e55f6f205c1337e976a95c5f2159b1d0190ab9f4d3acLA
Praeterea, peccato mortali mortis poena debetur. Sed pro furto non infligitur in lege poena mortis, sed solum poena damni, secundum illud Exod. XXII, si quis furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Ergo furtum non est peccatum mortale.Referencing norms: Q66A6Obiectio2, assert-h53cf8016575136bbaf74c90adbb83182ed04b1348c3bed72c03775f25829a5c6, assert-h5e191bbeafbe16402c54c4322089347eb6df50dc7b3dea5dd930fb28c921abf9
section/66-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1e7f1c1419c100bc9c6f0e6cc8048e6e482d79f89fb123c2cf61e5cb08f83966LA
Praeterea, furtum potest committi in parvis rebus, sicut et in magnis. Sed inconveniens videtur quod pro furto alicuius parvae rei, puta unius acus vel unius pennae, aliquis puniatur morte aeterna. Ergo furtum non est peccatum mortale.Referencing norms: Q66A6Obiectio3, assert-h5ccc29f7900f0673cc7247d14793cbd363d74b91f7ce839d51c66fa49e11fd6d, assert-h7863dad06a0413af37e1de9ac6b55adf6a1cfe8f91f80360899925d624c8c858
section/66-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:59e32377c621052f779c12b9ce5e99477742c36a80a10257cf15c75a78aaf717LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, peccatum mortale est quod contrariatur caritati, secundum quam est spiritualis animae vita. Caritas autem consistit quidem principaliter in dilectione Dei, secundario vero in dilectione proximi, ad quam pertinet ut proximo bonum velimus et operemur. Per furtum autem homo infert nocumentum proximo in suis rebus, et si passim homines sibi invicem furarentur, periret humana societas. Unde furtum, tanquam contrarium caritati, est peccatum mortale.Referencing norms: Q66A6Respondeo, assert-h90fc69ddee725d845630e310eacba82ea3ae8960c120423f5747644677c686bd
section/66-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3738ba2e4c7cd79912881f4f96c1fd37cde58298d259113ebfd1a415b4dfdb1cLA
Sed contra est quod nullus damnatur secundum divinum iudicium nisi pro peccato mortali. Condemnatur autem aliquis pro furto, secundum illud Zach. V, haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae, quia omnis fur sicut ibi scriptum est condemnatur. Ergo furtum est peccatum mortale.Referencing norms: assert-h2be77cc84c937c6678c64ed463546cf99b1ed6b12c52d0c17c55cae394398834
section/66-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d44a6bc868b8ad0944c30de40f84359c1f45b41bdf5122ba26a15665ddf26fbLA
Ad primum ergo dicendum quod decretalis illa loquitur in casu in quo non est urgens necessitas.Referencing norms: Q66A7Ad1, assert-hbfccdc31bccef9a899bae2f26d135bc05a4d87b8c4cbd1b1b9bdca7b5faeddbf
section/66-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dcf8b5338009d57ca487919b0c1b16d275dab5b4462a997d10be7d28212a9f2aLA
Ad secundum dicendum quod uti re aliena occulte accepta in casu necessitatis extremae non habet rationem furti, proprie loquendo. Quia per talem necessitatem efficitur suum illud quod quis accipit ad sustentandam propriam vitam.Referencing norms: Q66A7Ad2, assert-h877125e002636ac640df5244006d9d93eed8c91387761bcfd2841f023eb0952f
section/66-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:718b36010d0aeff812c87cfea5a47429dac332fb1baea5948d61a941c5998fd0LA
Ad tertium dicendum quod in casu similis necessitatis etiam potest aliquis occulte rem alienam accipere ut subveniat proximo sic indigenti.Referencing norms: Q66A7Ad3, assert-ha7cb2a2955c0e12d94e216b3674a785159e3745061c224f511af8de249f80a6d
section/66-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:20d1107082277aa185f4f97be5b299e181f412e08e46e833825cc596a616bbd0LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non liceat alicui furari propter necessitatem. Non enim imponitur poenitentia nisi peccanti. Sed extra, de furtis, dicitur, si quis per necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria, vestem vel pecus, poeniteat hebdomadas tres. Ergo non licet furari propter necessitatem.Referencing norms: Q66A7Obiectio1, assert-h1c1626097f08ae447f5ec14cc4aaf38e173d55170c8585bed56b47fc0493eea1, assert-hbab0ef85391ffd0e3502f703198411b6b021a68c187ff18a6c3b634a44cd6afd
section/66-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:00aa02a2f9f59d60ec2b55f6b21583d80ba4c636f90606ac25d9c0d4abe0b42bLA
Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod quaedam confestim nominata convoluta sunt cum malitia, inter quae ponit furtum. Sed illud quod est secundum se malum non potest propter aliquem bonum finem bonum fieri. Ergo non potest aliquis licite furari ut necessitati suae subveniat.Referencing norms: Q66A7Obiectio2, assert-h253754d739715a8f9459980998a62d1622a0b541d4b222cd3636dc86d231e767, assert-hb064a4bf70031ed88bab8bfd5aa804aed659842f586350868a5e41eed3b7f761
section/66-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:72e496b302004f6290abd1b9e5a77f0041ff7137c03008ddfb4ab14b0f9cd697LA
Praeterea, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed non licet furari ad hoc quod aliquis per eleemosynam proximo subveniat; ut Augustinus dicit, in libro contra mendacium. Ergo etiam non licet furari ad subveniendum propriae necessitati.Referencing norms: Q66A7Obiectio3, assert-h37bcfc205e2013f97ec5e932c25d51d2e80ce223cc12a69e53448400d39fca43, assert-hd1e448bf3b9d359c9ffda6ff706c4e81e661329e8e9547d4e287a1ae831c7526
section/66-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9a927d30ec4006f994a8370f5a324b9548159ceb4c8e29fa284034afee2d44c4LA
Respondeo dicendum quod ea quae sunt iuris humani non possunt derogare iuri naturali vel iuri divino. Secundum autem naturalem ordinem ex divina providentia institutum, res inferiores sunt ordinatae ad hoc quod ex his subveniatur hominum necessitati. Et ideo per rerum divisionem et appropriationem, de iure humano procedentem, non impeditur quin hominis necessitati sit subveniendum ex huiusmodi rebus. Et ideo res quas aliqui superabundanter habent, ex naturali iure debentur pauperum sustentationi. Unde Ambrosius dicit, et habetur in decretis, dist. XLVII, esurientium panis est quem tu detines; nudorum indumentum est quod tu recludis; miserorum redemptio et absolutio est pecunia quam tu in terram defodis. Sed quia multi sunt necessitatem patientes, et non potest ex eadem re omnibus subveniri, committitur arbitrio uniuscuiusque dispensatio propriarum rerum, ut ex eis subveniat necessitatem patientibus. Si tamen adeo sit urgens et evidens necessitas ut manifestum sit instanti necessitati de rebus occurrentibus esse subveniendum, puta cum imminet personae periculum et aliter subveniri non potest; tunc licite potest aliquis ex rebus alienis suae necessitati subvenire, sive manifeste sive occulte sublatis. Nec hoc proprie habet rationem furti vel rapinae.Referencing norms: Q66A7Respondeo, assert-h6c2248f5d8860fb71b84ae35e08283b1f27d2103657642ad9b0cbca741e63441
section/66-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8c0ac20527dba2c1aeca2ab1de83802a56e1d5515d04e0c7ce8371c6cf59e8adLA
Sed contra est quod in necessitate sunt omnia communia. Et ita non videtur esse peccatum si aliquis rem alterius accipiat, propter necessitatem sibi factam communem.Referencing norms: assert-hd4ba7be6a5949b1f4b10ce6e39a53ac9f87df03878e7668b252e3c4378317f1c
section/66-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c91d75eca9d156e52da019063d1aa3019cb3752c2fb0c13540ae14e79a22164fLA
Ad primum ergo dicendum quod circa praedam distinguendum est. Quia si illi qui depraedantur hostes habeant bellum iustum, ea quae per violentiam in bello acquirunt eorum efficiuntur. Et hoc non habet rationem rapinae, unde nec ad restitutionem tenentur. Quamvis possint in acceptione praedae iustum bellum habentes peccare per cupiditatem ex prava intentione, si scilicet non propter iustitiam, sed propter praedam principaliter pugnent, dicit enim Augustinus, in libro de Verb. Dom., quod propter praedam militare peccatum est. Si vero illi qui praedam accipiunt habeant bellum iniustum, rapinam committunt, et ad restitutionem tenentur.Referencing norms: Q66A8Ad1, assert-h06c3713e0c0c7e8de4b54ec0de14bede51ac939f9f5a3f1f004e44d82d8dbf75
section/66-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:78379d1b1d5b1ba1f1386b9884800eb2129eaf0e04c351618223f08e52e7cb7aLA
Ad secundum dicendum quod intantum aliqui infideles iniuste res suas possident, inquantum eas secundum leges terrenorum principum amittere iussi sunt. Et ideo ab eis possunt per violentiam subtrahi, non privata auctoritate, sed publica.Referencing norms: Q66A8Ad2, assert-h794f820a86d2b751a50a9be5a5051afa618c5fe45be6fa3ef90c550213762ac5
section/66-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4685a8d8a6353e6ed127de69ead6b63f75969f24f9da8a9aaf8d826727c06dd2LA
Ad tertium dicendum quod si principes a subditis exigant quod eis secundum iustitiam debetur propter bonum commune conservandum, etiam si violentia adhibeatur, non est rapina. Si vero aliquid principes indebite extorqueant per violentiam, rapina est, sicut et latrocinium. Unde dicit Augustinus, in IV de Civ. Dei, remota iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia? Quia et latrocinia quid sunt nisi parva regna? Et Ezech. XXII dicitur, principes eius in medio eius quasi lupi rapientes praedam. Unde et ad restitutionem tenentur, sicut et latrones. Et tanto gravius peccant quam latrones, quanto periculosius et communius contra publicam iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi.Referencing norms: Q66A8Ad3, assert-h050fb0b67ec2025f595b90ee31be472c6c461417cbbaa15c071138e94f3df79c
section/66-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:01f4dcbf2da850f739f82edee58da638551d7323ab0c8af259bb4730b83de7e1LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod rapina possit fieri sine peccato. Praeda enim per violentiam accipitur; quod videtur ad rationem rapinae pertinere, secundum praedicta. Sed praedam accipere ab hostibus licitum est, dicit enim Ambrosius, in libro de patriarchis, cum praeda fuerit in potestate victoris, decet militarem disciplinam ut regi serventur omnia, scilicet ad distribuendum. Ergo rapina in aliquo casu est licita.Referencing norms: Q66A8Obiectio1, assert-h0ab08430d592a9d6f0560bb24e82dfa49b825c7bdfa142a6f132e11d0067e448, assert-h772a66539a06fb98150eae1774468a99e16912b57e2ca0ad1a8fb969fab348b0
section/66-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ec27c9af3db54bf53810b67169229311da05b79e93795bd7bb7ec98e61c20319LA
Praeterea, licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius. Sed res quas infideles habent non sunt eorum, dicit enim Augustinus, in epistola ad Vinc. Donatist., res falso appellatis vestras, quas nec iuste possidetis, et secundum leges terrenorum regum amittere iussi estis. Ergo videtur quod ab infidelibus aliquis licite rapere posset.Referencing norms: Q66A8Obiectio2, assert-h7fafb4863528f49d0063a3e3a744780e40ebddb2ee871e37da625d5e4152f8c6, assert-h85353ddb69c3c44552c61608623587403767bc3d35880487f619048a97be7022
section/66-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d541a902206bb262a441204e00c530b9213eda627bd9867ed639367969110b49LA
Praeterea, terrarum principes multa a suis subditis violenter extorquent; quod videtur ad rationem rapinae pertinere. Grave autem videtur dicere quod in hoc peccent, quia sic fere omnes principes damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita.Referencing norms: Q66A8Obiectio3, assert-h4f055a05af7e2cd82b3d14f04e2870c6d0600c8595d0323cc85b12b68462dca0
section/66-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74afbdc360b399366d5669639ebb133b0d3fc4e2a31eaec4873cadf0e2e442c8LA
Respondeo dicendum quod rapina quandam violentiam et coactionem importat per quam, contra iustitiam, alicui aufertur quod suum est. In societate autem hominum nullus habet coactionem nisi per publicam potestatem. Et ideo quicumque per violentiam aliquid alteri aufert, si sit privata persona non utens publica potestate, illicite agit et rapinam committit, sicut patet in latronibus. Principibus vero publica potestas committitur ad hoc quod sint iustitiae custodes. Et ideo non licet eis violentia et coactione uti nisi secundum iustitiae tenorem, et hoc vel contra hostes pugnando, vel contra cives malefactores puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur non habet rationem rapinae, cum non sit contra iustitiam. Si vero contra iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res aliorum, illicite agunt et rapinam committunt, et ad restitutionem tenentur.Referencing norms: Q66A8Respondeo, assert-h28ad6624009453412290b6b36357723af4f7ce394ab659441c6cf37fbe320d35
section/66-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1b44b2a48ee75cbc9b889e6659c4931d455c0c30efdc680ab99459c472c485a3LA
Sed contra est quod de quolibet licite accepto potest fieri Deo sacrificium vel oblatio. Non autem potest fieri de rapina, secundum illud Isaiae LXI, ego dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocaustum. Ergo per rapinam aliquid accipere non est licitum.Referencing norms: assert-h6720b95c6f431454bc4cda073c5da0b9ca1c055fdaf79168d4a7348d178b14ba
section/66-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8964342f63ab4ecfde919f8188eaf459f89f13bb7fdb9c63f0f2691223ba6972LA
Unde patet responsio ad primum.Referencing norms: Q66A9Ad1, assert-h6d6be86f96d116577151e277db8e305af4347f14f433da5d9a71885b4d9422e7
section/66-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b522faad69e7f3ba57d602852c2d8bdc2f1f85b87c8f4f459c1f96709c75cd42LA
Ad secundum dicendum quod homines sensibilibus inhaerentes magis gloriantur de virtute exteriori, quae manifestatur in rapina, quam de virtute interiori, quae tollitur per peccatum. Et ideo minus verecundantur de rapina quam de furto.Referencing norms: Q66A9Ad2, assert-he65ab1c4d9a47838f5e7a7514ef7dab3ec4efba7d8d96347a195c956907c5e4d
section/66-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:200681ab8cb297c966df41cb5634e589eb4babc377eac825a56ad191139bcfb3LA
Ad tertium dicendum quod licet pluribus possit noceri per furtum quam per rapinam, tamen graviora nocumenta possunt inferri per rapinam quam per furtum. Unde ex hoc etiam rapina est detestabilior.Referencing norms: Q66A9Ad3, assert-h7223a9f01f7317964a6ca8239a4e43e3d6732258e251ac36d3d6eead031b16c3
section/66-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:09d48ca0cd338ca53989f70ae6605afbf90f70e20c0b241ed39b25bbe0f5fbe1LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod furtum sit gravius peccatum quam rapina. Furtum enim, super acceptionem rei alienae, habet adiunctam fraudem et dolum, quod non est in rapina. Sed fraus et dolus de se habent rationem peccati, ut supra habitum est. Ergo furtum videtur esse gravius peccatum quam rapina.Referencing norms: Q66A9Obiectio1, assert-ha83443e9ed892000b7a514738e502d7a10109f18c550f9cd544ca946c45fff3d, assert-hc95dab24936c2858567d7ec7f2468c45d4e40afe68082833e4df7dcf37e5066f
section/66-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ab56e593e3a56c644acb2d39b366d0e649aadf7540528a630efefa6f1bded9c7LA
Praeterea, verecundia est timor de turpi actu, ut dicitur in IV Ethic. Sed magis verecundantur homines de furto quam de rapina. Ergo furtum est turpius quam rapina.Referencing norms: Q66A9Obiectio2, assert-h2188f2a3e45efb37914dd0ab629dde698a4b14268c6f6668ff6fe16bfd97fd83, assert-h22058165e2adf10657295168c24e4568ce78776de72058a4fd9f7954ae049968
section/66-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dac0893768176e650153b45d8d1de63e0f56647057025365d6416a390b59a2d9LA
Praeterea, quanto aliquod peccatum pluribus nocet, tanto gravius esse videtur. Sed per furtum potest nocumentum inferri et magnis et parvis, per rapinam autem solum impotentibus, quibus potest violentia inferri. Ergo gravius videtur esse peccatum furti quam rapinae.Referencing norms: Q66A9Obiectio3, assert-h0b6991ba87e23b9ad0989444da565f33f9d103d05dc0764a165bbd90811ef8a0, assert-h595b312d9b666a04ce57c4c82b97dd3d9ed1ae9753c7b34192afac1923f8ee33
section/66-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cfb7d1e8704117b99af3c8918fd6f769ec9e210508a699928c6887b02c5d89d2LA
Respondeo dicendum quod rapina et furtum habent rationem peccati, sicut supra dictum est, propter involuntarium quod est ex parte eius cui aliquid aufertur; ita tamen quod in furto est involuntarium per ignorantiam, in rapina autem involuntarium per violentiam. Magis est autem aliquid involuntarium per violentiam quam per ignorantiam, quia violentia directius opponitur voluntati quam ignorantia. Et ideo rapina est gravius peccatum quam furtum. Est et alia ratio. Quia per rapinam non solum infertur alicui damnum in rebus, sed etiam vergit in quandam personae ignominiam sive iniuriam. Et hoc praeponderat fraudi vel dolo, quae pertinent ad furtum.Referencing norms: Q66A9Respondeo, assert-h6a93707aa31d9515199c3cd14821625b7d49eb2fcfcac0d504983fa093f76eee
section/66-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:983afa22775e6d4afa2646b0010469e20a3992882d9236773b8df4b15bd230b1LA
Sed contra est quod secundum leges gravius punitur rapina quam furtum.Referencing norms: assert-he1c09c9bea7c49ff948c1f95127e8b65ba66954c98f4f02d84bfdf85c41b828e
question/66/prooemium · paragraph
la · official · sha256:693483eac97f6c98240eb79ca4479ec5df4113eafab2d42737dbee39930ba829LA
Deinde considerandum est de peccatis iustitiae oppositis per quae infertur nocumentum proximo in rebus, scilicet de furto et rapina. Et circa hoc quaeruntur novem. Primo, utrum naturalis sit homini possessio exteriorum rerum. Secundo, utrum licitum sit quod aliquis rem aliquam possideat quasi propriam. Tertio, utrum furtum sit occulta acceptio rei alienae. Quarto, utrum rapina sit peccatum specie differens a furto. Quinto, utrum omne furtum sit peccatum. Sexto, utrum furtum sit peccatum mortale. Septimo, utrum liceat furari in necessitate. Octavo, utrum omnis rapina sit peccatum mortale. Nono, utrum rapina sit gravius peccatum quam furtum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 67
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q67
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ce03f99f841bb08244fead4b0c7dd108ccf086c42c25d18cdf4aad80a8c6bb91 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/67-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4ac7041194838808d84a2e120b09e2454b07d3004b900073e87f45ff248698f8LA
Ad primum ergo dicendum quod Daniel accepit potestatem ad iudicandum illos seniores quasi commissam ex instinctu divino. Quod significatur per hoc quod ibi dicitur, quod suscitavit dominus spiritum pueri iunioris.Referencing norms: Q67A1Ad1, assert-h83cff88cd6abea5fe43870b1769d255a87370e71392b81f4600aef1e0aedc5ff
section/67-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f36739071c32eb7ae86bce89cab430a0f550a0da66e509ba1e94493d54d480aLA
Ad secundum dicendum quod in rebus humanis aliqui propria sponte possunt se subiicere aliorum iudicio, quamvis non sint eis superiores, sicut patet in his qui compromittunt in aliquos arbitros. Et inde est quod necesse est arbitrium poena vallari, quia arbitri, qui non sunt superiores, non habent de se plenam potestatem coercendi. Sic igitur et Christus propria sponte humano iudicio se subdidit, sicut etiam et Leo Papa iudicio imperatoris se subdidit.Referencing norms: Q67A1Ad2, assert-h27fddc62c901aef23b22c665380343719cfbbcccdd09ad1f89d3dc191b167b5e
section/67-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3fe2f2cdace49e7280a25e4548b4e5af47c235142ce556b99499e2a61d437f62LA
Ad tertium dicendum quod episcopus in cuius dioecesi aliquis delinquit, efficitur superior eius ratione delicti, etiam si sit exemptus, nisi forte delinquat in re aliqua exempta, puta in administratione bonorum alicuius monasterii exempti. Sed si aliquis exemptus committat furtum vel homicidium vel aliquid huiusmodi, potest per ordinarium iuste condemnari.Referencing norms: Q67A1Ad3, assert-h047f8c11ac398cbcab813c43f43785a30ca29ab9558529b294a4e3aa50f98c11
section/67-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a2c13cd8fcb8ec7da304159202640915cf2b4a9cf11ae3f7d92053445f3d94a9LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit iuste iudicare eum qui non est sibi subditus. Dicitur enim Dan. XIII quod Daniel seniores de falso testimonio convictos suo iudicio condemnavit. Sed illi seniores non erant subditi Danieli, quinimmo ipsi erant iudices populi. Ergo aliquis potest licite iudicare sibi non subditum.Referencing norms: Q67A1Obiectio1, assert-h9301c51e8dbab05bbe66888c85e149987f59b4ac3506088f2f8eaa7eda5a00b6, assert-hd0954baa893a7101f63fdfd1a35053544749968082ee5b0b81c94157344c04e3
section/67-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:588f74243188e5ad046db79720d263f02d110e637d45b6926a1e099a67bd6f8fLA
Praeterea, Christus non erat alicuius hominis subditus, quinimmo ipse erat rex regum et dominus dominantium. Sed ipse exhibuit se iudicio hominis. Ergo videtur quod aliquis licite possit iudicare aliquem qui non est subditus eius.Referencing norms: Q67A1Obiectio2, assert-h1893eff831e07604e18926169c17ff4e32eb5e1f65890ac113fa1a80e373be38, assert-hffe37e9ac36b79719ddc6283b70d68ec4e8df7025cee44be6bd9dc1d29c0af31
section/67-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b5c80ad528db69fb25e85cb37306bd5f73d4d4b8a2639419dcbeb47810829b06LA
Praeterea, secundum iura quilibet sortitur forum secundum rationem delicti. Sed quandoque ille qui delinquit non est subditus eius ad quem pertinet forum illius loci, puta cum est alterius dioecesis, vel cum est exemptus. Ergo videtur quod aliquis possit iudicare eum qui non est sibi subditus.Referencing norms: Q67A1Obiectio3, assert-h184ceb4515c76dbfcd0b61072bca33895b1e13ed3801c8f0ebe099528b9decaf, assert-he4d902735ad765131e3c06caaba8499f1da2dc9249ae2f13ed71b8e825b288cc
section/67-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:249d8a0c5458fbf2f68ec435a06367ee5af6f665840ac59432d3d5d24548e2bfLA
Respondeo dicendum quod sententia iudicis est quasi quaedam particularis lex in aliquo particulari facto. Et ideo sicut lex generalis debet habere vim coactivam, ut patet per philosophum, in X Ethic.; ita etiam et sententia iudicis debet habere vim coactivam, per quam constringatur utraque pars ad servandam sententiam iudicis, alioquin iudicium non esset efficax. Potestatem autem coactivam non habet licite in rebus humanis nisi ille qui fungitur publica potestate. Et qui ea funguntur superiores reputantur respectu eorum in quos, sicut in subditos, potestatem accipiunt, sive habeant ordinarie, sive per commissionem. Et ideo manifestum est quod nullus potest iudicare aliquem nisi sit aliquo modo subditus eius, vel per commissionem vel per potestatem ordinariam.Referencing norms: Q67A1Respondeo, assert-h480c3c7379db95270a771929de1ba44f6c721e7e8013eb2950739e702639e2f5
section/67-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a80361d21de15ff6d14b9005bbb90b0a61193ccba6073fa5fe4a176858add998LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, super illud Deut. XXIII, si intraveris segetem et cetera. Falcem iudicii mittere non potest in eam rem quae alteri videtur esse commissa.Referencing norms: assert-hcca20b018d309df1945f1ba2ae6d574b52b0ea88d2bd20c348917e931e01d560
section/67-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c9d924a72ca2bd1feb1c13b174456fd96653c204fe3adbe1de0f6a008db3a75fLA
Ad primum ergo dicendum quod ideo praemittitur in verbis illis de quaestione iudicibus facienda, ut intelligatur quod iudices debent veritatem iudicare secundum ea quae fuerunt sibi proposita.Referencing norms: Q67A2Ad1, assert-hec2dc89e1f95afbba778064451e2d08fbc83f9f25622b4c270f13944b077efe2
section/67-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:338a4e6ebe7993c043d322fab78562c79c8f532f11d30d87a2f52b774b45442fLA
Ad secundum dicendum quod Deo competit iudicare secundum propriam potestatem. Et ideo in iudicando informatur secundum veritatem quam ipse cognoscit, non secundum hoc quod ab aliis accipit. Et eadem ratio est de Christo, qui est verus Deus et homo. Alii autem iudices non iudicant secundum propriam potestatem. Et ideo non est similis ratio.Referencing norms: Q67A2Ad2, assert-h59b522274a358700e7571c6a1d524e91f661ec2de7a38618d784e76b4b49d119
section/67-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6bd47dd91cab146d58509b7a43fd490542410557729644d1cad3f9da663946ebLA
Ad tertium dicendum quod apostolus loquitur in casu quando aliquid non solum est manifestum iudici, sed sibi et aliis, ita quod reus nullo modo crimen infitiari potest, sed statim ex ipsa evidentia facti convincitur. Si autem sit manifestum iudici et non aliis, vel aliis et non iudici, tunc est necessaria iudicii discussio.Referencing norms: Q67A2Ad3, assert-hb88a081248dd120ae0c6c4d3a4276c0ca457e76180652adda40f30b730cb091f
section/67-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4276f0a7cb42e540fab5a245b8ab1a983110990bf5a16bb0eb7eee1f3390f906LA
Ad quartum dicendum quod homo in his quae ad propriam personam pertinent, debet informare conscientiam suam ex propria scientia. Sed in his quae pertinent ad publicam potestatem, debet informare conscientiam suam secundum ea quae in publico iudicio sciri possunt, et cetera.Referencing norms: Q67A2Ad4, assert-hfbd4a0a96f02729041a1112836925ffa4bcdd46932544984f6eb9dba469b14b4
section/67-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3ebb03beadffc8642ebdd49570d8090b2c35f12971f7dd2770ce12ac37f216f8LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iudici non liceat iudicare contra veritatem quam novit, propter ea quae in contrarium proponuntur. Dicitur enim Deut. XVII, venies ad sacerdotes levitici generis, et ad iudicem qui fuerit in illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem. Sed quandoque aliqua proponuntur contra veritatem, sicut cum aliquid per falsos testes probatur. Ergo non licet iudici iudicare secundum ea quae proponuntur et probantur, contra veritatem quam ipse novit.Referencing norms: Q67A2Obiectio1, assert-h55c3984ac2d500b4cb7734f227a2f2c75995f0ec7812b080765b4844b2ff3d0a, assert-h8ef8805bdcea260ba328f78b75214671966a37e3c23baf33ee6f5483eb9765ea
section/67-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e927dd7f3ba4be018b59e7f16a3d642595be36d8b84f729a514c29ca07631024LA
Praeterea, homo in iudicando debet divino iudicio conformari, quia Dei iudicium est, ut dicitur Deut. I. Sed iudicium Dei est secundum veritatem, ut dicitur Rom. II, et Isaiae XI praedicitur de Christo, non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Ergo iudex non debet, secundum ea quae coram ipso probantur, sententiam ferre contra ea quae ipse novit.Referencing norms: Q67A2Obiectio2, assert-ha676cf7ad3104732dd9680bbdde6d16ccaff3be2581d2f6110100f134d55ec26, assert-had877d8811de2775c29ee883b4f973a0453719946863e25d1db31d3c0b5928fd
section/67-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a663c0ba0be0f550f39a15e8fa29ccc829a16db849981a3d87a1cef89693f842LA
Praeterea, idcirco in iudicio probationes requiruntur ut fides fiat iudici de rei veritate, unde in his quae sunt notoria non requiritur iudicialis ordo, secundum illud I ad Tim. V, quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium. Si ergo iudex per se cognoscat veritatem, non debet attendere ad ea quae probantur, sed sententiam ferre secundum veritatem quam novit.Referencing norms: Q67A2Obiectio3, assert-hb64129b75952f9a01680fe9df791236923a4c080b86c469d2ec18efe56089ca6
section/67-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:249b01f62eea8f98253be18529766ca9887c164128440b6099cb3829ea87d0b5LA
Praeterea, nomen conscientiae importat applicationem scientiae ad aliquid agibile, ut in primo habitum est. Sed facere contra conscientiam est peccatum. Ergo iudex peccat si sententiam ferat, secundum allegata, contra conscientiam veritatis quam habet.Referencing norms: Q67A2Obiectio4, assert-h79eba4d6e59bc9ee919f864f5c17a05e2fd8476c8952885e6eca341927aa4406, assert-he2f3c591e68ee0abf80beb6513241be40d14a840f6fe9e4883605a129c8081b7
section/67-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a97afb6d43218b065bc6d15ca56fb55a9ed5011ffeec58a4424ed3087e8072afLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iudicare pertinet ad iudicem secundum quod fungitur publica potestate. Et ideo informari debet in iudicando non secundum id quod ipse novit tanquam privata persona, sed secundum id quod sibi innotescit tanquam personae publicae. Hoc autem innotescit sibi et in communi, et in particulari. In communi quidem, per leges publicas vel divinas vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet. In particulari autem negotio aliquo, per instrumenta et testes et alia huiusmodi legitima documenta, quae debet sequi in iudicando magis quam id quod ipse novit tanquam privata persona. Ex quo tamen ad hoc adiuvari potest ut districtius discutiat probationes inductas, ut possit earum defectum investigare. Quod si eas non possit de iure repellere, debet, sicut dictum est, eas in iudicando sequi.Referencing norms: Q67A2Respondeo, assert-he4e7ca67ece8adc22a5b2967906988d74be3115730b52e29d101882ec036436a
section/67-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:48f25e18048801e9300af0452bdd2a70ba3f7132044614c439a48e10d24a6f22LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Psalt., bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundum leges et iura pronuntiat. Sed hoc est iudicare secundum ea quae in iudicio proponuntur et probantur. Ergo iudex debet secundum huiusmodi iudicare, et non secundum proprium arbitrium.Referencing norms: assert-h7158f7dddbfbbbfad53ab4495beb96129b12cfc398fa85231276cb2f7f87210c
section/67-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ca4c2c521049d4b3104f35495936e6002a61d8d428e610e4fe4f5277340843dLA
Ad primum ergo dicendum quod Deus in suo iudicio utitur conscientia peccantis quasi accusatore, secundum illud Rom. II, inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. Vel etiam evidentia facti quantum ad ipsum, secundum illud Gen. IV vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra.Referencing norms: Q67A3Ad1, assert-h230f5adc9651062899b65ac4d65e46489767bb0abeb45f4d9cfa23251e2b4e16
section/67-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:158d0ec5475397e8a06a53b00397b7f06d92988a0f0dfb1fc762500a88836560LA
Ad secundum dicendum quod publica infamia habet locum accusatoris. Unde super illud Gen. IV, vox sanguinis fratris tui etc., dicit Glossa, evidentia patrati sceleris accusatore non eget. In denuntiatione vero, sicut supra dictum est, non intenditur punitio peccantis, sed emendatio, et ideo nihil agitur contra eum cuius peccatum denuntiatur, sed pro eo. Et ideo non est ibi necessarius accusator. Poena autem infertur propter rebellionem ad Ecclesiam, quae, quia est manifesta, tenet locum accusatoris. Ex eo autem quod ipse iudex videt, non potest procedere ad sententiam ferendam, nisi secundum ordinem publici iudicii.Referencing norms: Q67A3Ad2, assert-hff2bbaef9abc39a6c4bcc91febb4929921eb0275501b06247ce4f18f42058bb7
section/67-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f17c59f883dc8222a2c9fcd370e8d8cf02961e8ede022d8478eb23bcd196f52LA
Ad tertium dicendum quod Deus in suo iudicio procedit ex propria notitia veritatis, non autem homo, ut supra dictum est. Et ideo homo non potest esse simul accusator, iudex et testis, sicut Deus. Daniel autem accusator fuit simul et iudex quasi divini iudicii executor, cuius instinctu movebatur, ut dictum est.Referencing norms: Q67A3Ad3, assert-hdbd6d08aa40648bcdaf9712434f3a49e5404a7791856408a46540def0121a24d
section/67-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:12362b2a0e5702fc04b0f954dd8cd190f6414d31e2a9a66fd1c416d03fdc1aaeLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iudex possit aliquem iudicare etiam si non sit alius accusator. Humana enim iustitia derivatur a iustitia divina. Sed Deus peccatores iudicat etiam si nullus sit accusator. Ergo videtur quod homo possit in iudicio alium condemnare etiam si non adsit accusator.Referencing norms: Q67A3Obiectio1, assert-h930a29f32ab2e8c253e9b0531a0c886ef6147178582dff4289f84bf822c42b60, assert-hab038348e1b8b7ce387445b3d0892ecf8ab64d40553273e50da62a286f82d387
section/67-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a4e150e2f57b8ab0e09ffb55c55ad807cc5603934e30844612312a9e2bf47df8LA
Praeterea, accusator requiritur in iudicio ad hoc quod deferat crimen ad iudicem. Sed quandoque potest crimen ad iudicem devenire alio modo quam per accusationem, sicut per denuntiationem vel per infamiam, vel etiam si ipse iudex videat. Ergo iudex potest aliquem condemnare absque accusatore.Referencing norms: Q67A3Obiectio2, assert-h33850cb295286e3ee41d8f6f7f883076d3fd05eb700817e7c41f36ecadad936a, assert-ha9bb8a4c30cb8edfe88908bd958226fdef343fd96806367aba46f99b1b24628f
section/67-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bc3d5a2b21c7551e220081bb11d05aafdb1a29cbacdfb9a2575a1dd9f04e3a39LA
Praeterea, facta sanctorum in Scripturis narrantur quasi quaedam exemplaria humanae vitae. Sed Daniel simul fuit accusator et iudex contra iniquos senes, ut patet Dan. XIII. Ergo non est contra iustitiam si aliquis aliquem damnet tanquam iudex, et ipsemet sit accusator.Referencing norms: Q67A3Obiectio3, assert-h65429bcce158f890ad44637109e652d32ead2a107250b934613d9aaad5c79533, assert-hc84a39d39d80b6228e8614637749cc1be2719abec5e928ed099fe675fe1a4697
section/67-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:326677331bb9ad3cd208904f7d9e450531efdba2b46bdc4997ad382eaf6ed06dLA
Respondeo dicendum quod iudex est interpres iustitiae, unde sicut philosophus dicit, in V Ethic., ad iudicem confugiunt sicut ad quandam iustitiam animatam. Iustitia autem, sicut supra habitum est, non est ad seipsum, sed ad alterum. Et ideo oportet quod iudex inter aliquos duos diiudicet, quod quidem fit cum unus est actor et alius est reus. Et ideo in criminibus non potest aliquem iudicio condemnare iudex nisi habeat accusatorem, secundum illud Act. XXV, non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem prius quam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina quae ei obiiciebantur.Referencing norms: Q67A3Respondeo, assert-hf1d594b8db41129c97c67102dc97fb954c57de982438c44b1c51391ef3276c0c
section/67-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f8dc20749a15a90bf4f6444790f0a6620b256b2e0d264568b41d9c085ade4fddLA
Sed contra est quod, I ad Cor. V, Ambrosius, exponens sententiam apostoli de fornicatore, dicit quod iudicis non est sine accusatore damnare, quia dominus Iudam, cum fuisset fur, quia non est accusatus, minime abiecit.Referencing norms: assert-h3d51f638b2d8a67846b2782bdc61747656903003d1d4a39f8045600730a0025f
section/67-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a22df279a793645e46f657c811e04cdd371cc54b47847a2f7ac8a830d5c4594dLA
Ad primum ergo dicendum quod misericordia iudicis habet locum in his quae arbitrio iudicis relinquuntur, in quibus boni viri est ut sit diminutivus poenarum, sicut philosophus dicit, in V Ethic. In his autem quae sunt determinata secundum legem divinam vel humanam, non est suum misericordiam facere.Referencing norms: Q67A4Ad1, assert-h5d2992af5cfcc98a6cfec757d80a427ed8cbc1ae3bdd21a4f1f627977609a567
section/67-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c79ed22f5c5bfeb4c82f9a8ecddaa169a34c9de6c03334abbec44cff5781ff3bLA
Ad secundum dicendum quod Deus habet supremam potestatem iudicandi, et ad ipsum pertinet quidquid contra aliquem peccatur. Et ideo liberum est ei poenam remittere, praecipue cum peccato ex hoc poena maxime debeatur quod est contra ipsum. Non tamen remittit poenam nisi secundum quod decet suam bonitatem, quae est omnium legum radix.Referencing norms: Q67A4Ad2, assert-h530bc2c911fa962c3f8ca5191ef1819efa60ffaaa19136b13649ba501ffaf1dd
section/67-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48ca498f5aaa5874c51705fd89fc4e5e59fdf6dd10b08363055da1de9af446eeLA
Ad tertium dicendum quod iudex, si inordinate poenam remitteret, nocumentum inferret et communitati, cui expedit ut maleficia puniantur, ad hoc quod peccata vitentur, unde Deut. XIII, post poenam seductoris, subditur, ut omnis Israel, audiens, timeat, et nequaquam ultra faciat quispiam huius rei simile. Nocet etiam personae cui est illata iniuria, quae recompensationem accipit per quandam restitutionem honoris in poena iniuriantis.Referencing norms: Q67A4Ad3, assert-hc15f5483e4b30e8d0dc8453f19c8db4be634644780cb5337f30044f05aacc178
section/67-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c82d9c5aa893034fad4f0ab14211d2b95eb44e0ed89e6f0ad88ae91962a46732LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iudex licite possit poenam relaxare. Dicitur enim Iac. II, iudicium sine misericordia ei qui non facit misericordiam. Sed nullus punitur propter hoc quod non facit illud quod licite facere non potest. Ergo quilibet iudex potest licite misericordiam facere, relaxando poenam.Referencing norms: Q67A4Obiectio1, assert-h71265775d4392826be9af5c0baea5c26ecda72e5ca32383794ecbac668580924, assert-hac0b2107e3944af11e8cdf2be3c92638ac2831fd2a8f45cfb2e6165ba3673ab2
section/67-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:890e1e9fa44682669eace09134cce5904514a695c2f540b1d24804e619849f6dLA
Praeterea, iudicium humanum debet imitari iudicium divinum. Sed Deus poenitentibus relaxat poenam, quia non vult mortem peccatoris, ut dicitur Ezech. XVIII. Ergo etiam homo iudex potest poenitenti licite laxare poenam.Referencing norms: Q67A4Obiectio2, assert-h388769eee7a1eb15e0a552a17e512943ecd65fbf265c854a6e4fc0c0d30cd010, assert-h7bba1bc62045c767dc71da6f1e1258440f2e987976c6884f5b4aaf08829508de
section/67-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:460741875a577e2531de56506f87bb1c06fa44c57d0825102ecb3d889a091d8eLA
Praeterea, unicuique licet facere quod alicui prodest et nulli nocet. Sed absolvere reum a poena prodest ei et nulli nocet. Ergo iudex licite potest reum a poena absolvere.Referencing norms: Q67A4Obiectio3, assert-hae4ca4d344c64c7182bb07e6fb06d3ca354225098d2e31b25ab56146d263a008, assert-hcf1f985e1a83ebdfba943667525df6bb716826912bff798336c36d3923b28597
section/67-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88d99ae8528fc9a4bd90ce685a08a2a459292125f78102576c9eb503c4684787LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, duo sunt, quantum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum unum est quod ipse habet iudicare inter accusatorem et reum; aliud autem est quod ipse non fert iudicii sententiam quasi ex propria, sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex ne reum a poena absolvere possit. Primo quidem, ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet ut reus puniatur, puta propter aliquam iniuriam in ipsum commissam, cuius relaxatio non est in arbitrio alicuius iudicis, quia quilibet iudex tenetur ius suum reddere unicuique. Alio modo impeditur ex parte reipublicae, cuius potestate fungitur, ad cuius bonum pertinet quod malefactores puniantur. Sed tamen quantum ad hoc differt inter inferiores iudices et supremum iudicem, scilicet principem, cui est plenarie potestas publica commissa. Iudex enim inferior non habet potestatem absolvendi reum a poena, contra leges a superiore sibi impositas. Unde super illud Ioan. XIX, non haberes adversum me potestatem ullam, dicit Augustinus, talem Deus dederat Pilato potestatem ut esset sub Caesaris potestate, ne ei omnino liberum esset accusatum absolvere. Sed princeps, qui habet plenariam potestatem in republica, si ille qui passus est iniuriam velit eam remittere, poterit reum licite absolvere, si hoc publicae utilitati viderit non esse nocivum.Referencing norms: Q67A4Respondeo, assert-hf6aa1812562a61393c315b323cd5fd21a6d31a4900d3617c4f33aa2e9d30f646
section/67-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e9147bf198c415a36714ea36ac83713913a38b7f0fb0ccfdce7ba4bb546d2438LA
Sed contra est quod dicitur Deut. XIII de eo qui persuadet servire diis alienis, non parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, sed statim interficies eum. Et de homicida dicitur Deut. XIX, morietur, nec misereberis eius.Referencing norms: assert-hdadc1ac11ce7b141aaeffc2584574d656049d43384fe048508442811ad27f693
question/67/prooemium · paragraph
la · official · sha256:e407ba86eeb147a118a5d268b40d00ca85e81fa16a950b7bbde90c581fdbaf70LA
Deinde considerandum est de vitiis oppositis commutativae iustitiae quae consistunt in verbis in quibus laeditur proximus. Et primo, de his quae pertinent ad iudicium; secundo, de nocumentis verborum quae fiunt extra iudicium. Circa primum quinque consideranda occurrunt, primo quidem, de iniustitia iudicis in iudicando; secundo, de iniustitia accusatoris in accusando; tertio, de iniustitia ex parte rei in sua defensione; quarto, de iniustitia testis in testificando; quinto, de iniustitia advocati in patrocinando. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum aliquis possit iuste iudicare eum qui non est sibi subditus. Secundo, utrum liceat iudicium ferre contra veritatem quam novit, propter ea quae sibi proponuntur. Tertio, utrum iudex possit aliquem iuste condemnare non accusatum. Quarto, utrum licite possit poenam relaxare.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 68
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q68
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:b258058ea682ccc7e6fb48e84b9de96bf8fb22e75b254bd6d5a76a3f62fc0593 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/68-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a9d7e00dfb5e35fe096b6578131c2095efefeb91283fb2d3f21dd00e877a501LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet per peccatum reddi aliquem impotentem ad ea quae homines facere tenentur, sicut ad merendum vitam aeternam, et ad assumendum ecclesiastica sacramenta. Nec tamen ex hoc homo reportat commodum, quinimmo deficere ab his quae tenetur facere est gravissima poena, quia virtuosi actus sunt quaedam hominis perfectiones.Referencing norms: Q68A1Ad1, assert-hd0b6aa8d7f221d3a6d3bde92d88ff926f10090f5c32252b48d66f693dcae432d
section/68-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f6d22e2b599d1e9bba7984e77255164e2e6d81ec1d83d8ee040d7b07d494e6f8LA
Ad secundum dicendum quod subditi praelatos suos accusare prohibentur qui non affectione caritatis, sed sua pravitate vitam eorum diffamare et reprehendere quaerunt; vel etiam si subditi accusare volentes, fuerint criminosi; ut habetur II, qu. VII. Alioquin, si fuerint alias idonei ad accusandum, licet subditis ex caritate suos praelatos accusare.Referencing norms: Q68A1Ad2, assert-h72bf7c4e518d59a3afceacee1d0de193e3f4a1fe6d348a1f6f206fce276ba274
section/68-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b2b51fdcf335cc76eb08e2c86c2775c82c695b239af3f960202603ff4a41f230LA
Ad tertium dicendum quod revelare secreta in malum personae, est contra fidelitatem, non autem si revelentur propter bonum commune, quod semper praeferendum est bono privato. Et ideo contra bonum commune nullum secretum licet recipere. Nec tamen est omnino secretum quod per sufficientes testes potest probari.Referencing norms: Q68A1Ad3, assert-h7b6b795f4401561d010639f0af0e217a21b63e7100ecb28ef02043862a61a47c
section/68-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:523e151b874b7bedc61b96525c8bd3a6f5f812a4c5d02ef37cabe3328243a67eLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non teneatur accusare. Nullus enim excusatur ab impletione divini praecepti propter peccatum, quia iam ex suo peccato commodum reportaret. Sed aliqui propter peccatum redduntur inhabiles ad accusandum, sicut excommunicati, infames, et illi qui sunt de maioribus criminibus accusati prius quam innoxii demonstrentur. Ergo homo non tenetur ex praecepto divino ad accusandum.Referencing norms: Q68A1Obiectio1, assert-h7c97c57c7679f7bb2d294fe6e13e69dad0ada4f92d8f25596b0954778656348f, assert-hd2be6276cb0cc29fb40b247c46c33dc2b3e36b55883d65f040dbc1fbdb8a8ac9
section/68-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cbab6fc861062e7744962223f4af13c74f3b66bcafdb58d901a91900d2198634LA
Praeterea, omne debitum ex caritate dependet, quae est finis praecepti, unde dicitur Rom. XIII, nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Sed illud quod est caritatis homo debet omnibus, maioribus et minoribus, subditis et praelatis. Cum igitur subditi non debeant praelatos accusare, nec minores suos maiores, ut per plura capitula probatur II, qu. VII; videtur quod nullus ex debito teneatur accusare.Referencing norms: Q68A1Obiectio2, assert-h2d59eadbfbec32186c819737410cc6b2b4230113a3cbb77b643be43ce792a9c2, assert-h56a685d6c8625739f0a22170db184f8531d7f15af1cae6131867996c9ecddabe
section/68-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b0eb466b1ea54b435dff7fe5c38c865d14da134a3ab42a3b599ad6c15578ab3eLA
Praeterea, nullus tenetur contra fidelitatem agere quam debet amico, quia non debet alteri facere quod sibi non vult fieri. Sed accusare aliquem quandoque est contra fidelitatem quam quis debet amico, dicitur enim Prov. XI, qui ambulat fraudulenter revelat arcana, qui autem fidelis est celat amici commissum. Ergo homo non tenetur ad accusandum.Referencing norms: Q68A1Obiectio3, assert-h8124f64bbf93336668b79e2445226d748bb554463bb82629284854cd2bd9e119, assert-hb9013922da745f9142bfa4b48990a8e313634c7fd19728ee55bb704267471f59
section/68-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5bb98b24db9734f1a537ddab28b6b8fdfe0c1d2d4e13830a80baeeb82d3af3c2LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, haec est differentia inter denuntiationem et accusationem, quod in denuntiatione attenditur emendatio fratris, in accusatione autem attenditur punitio criminis. Poenae autem praesentis vitae non per se expetuntur, quia non est hic ultimum retributionis tempus, sed inquantum sunt medicinales, conferentes vel ad emendationem personae peccantis, vel ad bonum reipublicae, cuius quies procuratur per punitionem peccantium. Quorum primum intenditur in denuntiatione, ut dictum est, secundum autem proprie pertinet ad accusationem. Et ideo si crimen fuerit tale quod vergat in detrimentum reipublicae, tenetur homo ad accusationem, dummodo sufficienter possit probare, quod pertinet ad officium accusatoris, puta cum peccatum alicuius vergit in multitudinis corruptelam corporalem seu spiritualem. Si autem non fuerit tale peccatum quod in multitudinem redundet, vel etiam si sufficientem probationem adhibere non possit, non tenetur ad intentandum accusationem, quia ad hoc nullus tenetur quod non potest debito modo perficere.Referencing norms: Q68A1Respondeo, assert-hf271c3babe093288d593ab7e5c4129f8553b7ff3fcf0255555e0ee9688503635
section/68-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f2316fa875e801eba412a07d2449de6cecf91e1d62ee836c70a941b5fe5164a8LA
Sed contra est quod dicitur Levit. V, si peccaverit anima, et audierit vocem iurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.Referencing norms: assert-h631fb83ea3cf9ecd762421715e73a7d299e77972348f75272b3165d85f17058e
section/68-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0e025fd090bfee6b41f683bf6a7d8cd9097e7f6047ef0d0566c2c92819be0a94LA
Ad primum ergo dicendum quod difficile est singula verba, propter eorum multitudinem et varietatem, retinere, cuius signum est quod multi, eadem verba audientes, si interrogentur, non referent ea similiter etiam post modicum tempus. Et tamen modica verborum differentia sensum variat. Et ideo, etiam si post modicum tempus debeat iudicis sententia promulgari, expedit tamen ad certitudinem iudicii ut accusatio redigatur in scriptis.Referencing norms: Q68A2Ad1, assert-h524598af720a2a8517d2cfe340df165e9a5cd74644bd7b03786e55ca494d6c67
section/68-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3e32870dc4f18c0410609b51d5abf6b3797eb61141a2afd6a20a8982384776c8LA
Ad secundum dicendum quod Scriptura non solum necessaria est propter absentiam personae quae significat vel cui est aliquid significandum, sed etiam propter dilationem temporis, ut dictum est. Et ideo cum dicit canon, per scripta nullius accusatio suscipiatur, intelligendum est ab absente, qui per epistolam accusationem mittat. Non tamen excluditur quin, si praesens fuerit, necessaria sit Scriptura.Referencing norms: Q68A2Ad2, assert-hc4a968fa59cd51e5b06ffa818767134941097e129d691d0a9b91d9e682048737
section/68-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e2bd51393f29c955ee9864a5b3686b157a23d352e62f134736699608ccb4e17LA
Ad tertium dicendum quod denuntiator non obligat se ad probandum, unde nec punitur si probare nequiverit. Et propter hoc in denuntiatione non est necessaria Scriptura, sed sufficit si aliquis verbo denuntiet Ecclesiae, quae ex officio suo procedet ad fratris emendationem.Referencing norms: Q68A2Ad3, assert-h807706eb163c2baca5f9e2e7f117352b50e933ed03e117a3b1b55b26a8ce21df
section/68-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:591936e5ec872cc7c41f13aee3c7038229a3c93057ddb2021e390d94ca6e1b49LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium accusationem in scriptis fieri. Scriptura enim adinventa est ad subveniendum humanae memoriae circa praeterita. Sed accusatio in praesenti agitur. Ergo accusatio Scriptura non indiget.Referencing norms: Q68A2Obiectio1, assert-h3be0a5bb654fc48ddfa0fa631e4e150f9fc8f3d7f721f50a5c37baf9fa811d7e, assert-hfad46b909dd276cd319f44393ed7f0979a544bfd44cdc3fec2ddb7eea3800751
section/68-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8ac7acd9fd61ce8a28b861298418406b1e1b5d9d7017b8c9c0df9a1f0915db06LA
Praeterea, II, qu. VIII, dicitur, nullus absens accusare potest, nec ab aliquo accusari. Sed Scriptura ad hoc videtur esse utilis ut absentibus aliquid significetur, ut patet per Augustinum, X de Trin. Ergo in accusatione non est necessaria Scriptura, praesertim cum canon dicat quod per scripta nullius accusatio suscipiatur.Referencing norms: Q68A2Obiectio2, assert-h7244cd5c098111d144683a8ad4d966be119924bd6321fffb8449dc8814fb4906, assert-h79776eab7d3bde54cb2a2f2e9e29b0c6f170c192aab46db96dc95c0fcd12d9de
section/68-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f821ca1551475fabda4690f7731cc1259364f9e2a9d28cbdec88dadaad62282dLA
Praeterea, sicut crimen alicuius manifestatur per accusationem, ita per denuntiationem. Sed in denuntiatione non est Scriptura necessaria. Ergo videtur quod neque etiam in accusatione.Referencing norms: Q68A2Obiectio3, assert-h65b7626a411b6b106e056ff214a6b887f02d88654c50105abb8e463e71d9e103, assert-hd6eb39e0eb4d069576cfdb162da9027f5afa68517c86b57a5ce4c3d4e025dce9
section/68-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf4088de0006d9fe607ff29f96cb8000141ed307e0929db8417ec5c48b25ecacLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quando in criminibus per modum accusationis agitur, accusator constituitur pars, ita quod iudex inter accusatorem et eum qui accusatur medius constituitur ad examen iustitiae, in quo oportet, quantum possibile est, secundum certitudinem procedere. Quia vero ea quae verbotenus dicuntur facile labuntur a memoria, non posset iudici esse certum quid et qualiter dictum sit, cum debet proferre sententiam, nisi esset in scriptis redactum. Et ideo rationabiliter institutum est ut accusatio, sicut et alia quae in iudicio aguntur, redigantur in scriptis.Referencing norms: Q68A2Respondeo, assert-hb81a9edc74a6df26eaaf88d6995039c0a58941c690fe11a2b6df44dd23846642
section/68-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ae619a3d8f0b7a0b8954a7559fc7eb90a407a53b95112f16276abd2957a08049LA
Sed contra est quod dicitur II, qu. VIII, accusatorum personae sine scripto nunquam recipiantur.Referencing norms: assert-h33dbed3a8cb2c141f719ba4de4a1d53da6a36772bee243e4e901248b1c833e6d
section/68-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:047ff7ad67b4a83deee9fa2c23e2b4165d97fae3e479b8c6697cde836c597e50LA
Ad primum ergo dicendum quod homo non debet ad accusationem procedere nisi de re sibi omnino certa, in quo ignorantia facti locum non habeat. Nec tamen qui falsum crimen alicui imponit calumniatur, sed solum qui ex malitia in falsam accusationem prorumpit. Contingit enim quandoque ex animi levitate ad accusationem procedere, quia scilicet aliquis nimis faciliter credit quod audivit, et hoc temeritatis est. Aliquando autem ex iusto errore movetur aliquis ad accusandum. Quae omnia secundum prudentiam iudicis debent discerni, ut non prorumpat eum calumniatum fuisse qui vel ex levitate animi vel ex iusto errore in falsam accusationem prorupit.Referencing norms: Q68A3Ad1, assert-he8f285f1a47d591d264869eeda22be67f35131b2a02ea68febc948661dce26ae
section/68-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eec11a3b28f7155ad4cb02c36180b2bdd2212fc2cfe01bb118971e2a7d34e5a8LA
Ad secundum dicendum quod non quicumque abscondit vera crimina praevaricatur, sed solum si fraudulenter abscondit ea de quibus accusationem proponit, colludens cum reo, proprias probationes dissimulando, et falsas excusationes admittendo.Referencing norms: Q68A3Ad2, assert-h839af0038a5e33575c9cff20ce13896e253887bd2a35ee7f7535bf916e9b7f35
section/68-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:08f3d40128d538a0b464f41924aed407f6a2dde8b5ca4f67c4457371465822ebLA
Ad tertium dicendum quod tergiversari est ab accusatione desistere omnino animum accusandi deponendo, non qualitercumque, sed inordinate. Contingit autem aliquem ab accusatione desistere ordinate absque vitio, dupliciter. Uno modo, si in ipso accusationis processu cognoverit falsum esse id de quo accusabat, et si pari consensu se absolvunt accusator et reus. Alio modo, si princeps, ad quem pertinet cura boni communis, quod per accusationem intenditur, accusationem aboleverit.Referencing norms: Q68A3Ad3, assert-h8a33fe36f9a9af9e4108ac799f9c92c5281f8e3dbd0b400c17c0fa5de04a4f9d
section/68-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e4229415eb0082ae62ed2d5daad621e08408aa91997be71931a77de7b2b8e293LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod accusatio non reddatur iniusta per calumniam, praevaricationem et tergiversationem. Quia sicut dicitur II, qu. III, calumniari est falsa crimina intendere. Sed quandoque aliquis alteri falsum crimen obiicit ex ignorantia facti, quae excusat. Ergo videtur quod non semper reddatur iniusta accusatio si sit calumniosa.Referencing norms: Q68A3Obiectio1, assert-h91edfab7fd237ea067c8b4684d498bf014eb10081c390cb4bc4c73f32ece9503, assert-h9ae22c8a38313763e6c38589ac8098b0ae6d6d4dedf14c884333378e4541ecb6
section/68-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:02eb04824bd5f943f1f12166b00c996c42191d4e93459b9ffc94e8d5da5ac50bLA
Praeterea, ibidem dicitur quod praevaricari est vera crimina abscondere. Sed hoc non videtur esse illicitum, quia homo non tenetur ad omnia crimina detegenda, ut supra dictum est. Ergo videtur quod accusatio non reddatur iniusta ex praevaricatione.Referencing norms: Q68A3Obiectio2, assert-h4d8029f19b3e73643312b8f49015443930839462afac18c0f5d009b71fa1b407, assert-hc584a08ca0a82cd2a225f438785158905e9e64ed1854bd6f0c71de0be51d3ebf
section/68-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6bda22b3454a2d9be995cf0f28075c30883bbfa8c6e6868f5849faee5d503004LA
Praeterea, sicut ibidem dicitur, tergiversari est in universo ab accusatione desistere. Sed hoc absque iniustitia fieri potest, dicitur enim ibidem, si quem poenituerit criminaliter accusationem et inscriptionem fecisse de eo quod probare non potuerit, si ei cum accusato innocente convenerit, invicem se absolvant. Ergo accusatio non redditur iniusta per tergiversationem.Referencing norms: Q68A3Obiectio3, assert-h6ed1042707abb2abb6958c837c7afc9cf70693438ca6cc6b3f799319c00d6202, assert-ha58b45f7a96377d6bc2903b857e8517a44cdcdeacccc51344ef6e7a62fa66ab5
section/68-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0e1da3a81c1915f36b12313ab003ce5c539b1c793bab04821b619883fa2951aeLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, accusatio ordinatur ad bonum commune, quod intenditur per cognitionem criminis. Nullus autem debet alicui nocere iniuste ut bonum commune promoveat. Et ideo in accusatione duplici ratione contingit esse peccatum. Uno modo, ex eo quod iniuste agit contra eum qui accusatur, falsa crimina ei imponendo, quod est calumniari. Alio modo, ex parte reipublicae, cuius bonum principaliter intenditur in accusatione, dum aliquis impedit malitiose punitionem peccati. Quod iterum dupliciter contingit. Uno modo, fraudem in accusatione adhibendo. Et hoc pertinet ad praevaricationem, nam praevaricator est quasi varicator, qui adversam partem adiuvat, prodita causa sua. Alio modo, totaliter ab accusatione desistendo. Quod est tergiversari, in hoc enim quod desistit ab hoc quod coeperat, quasi tergum vertere videtur.Referencing norms: Q68A3Respondeo, assert-h94c64949678bbec6e30b1b92d94d2f0aeac4d858203d7b906da7538161afea34
section/68-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1faf3411e0ef5b75ab80c28a764dab0423b928027edb646a537691b29ca0d9cdLA
Sed contra est quod ibidem dicitur, accusatorum temeritas tribus modis detegitur, aut enim calumniantur, aut praevaricantur, aut tergiversantur.Referencing norms: assert-h078be6b48341fac0d25df4695f3725f9dc3463fc98749a6ab63a518f1ba0bd6b
section/68-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e56da4f294c5894cd2a23d2cb7adf4aee84f6758467e9d229829e830a07dfbbbLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V Ethic., in iustitia non semper competit contrapassum simpliciter, quia multum differt an aliquis voluntarie an involuntarie alium laedat. Voluntarium autem meretur poenam, sed involuntario debetur venia. Et ideo quando iudex cognoverit aliquem de falso accusasse non voluntate nocendi, sed involuntarie propter ignorantiam ex iusto errore, non imponit poenam talionis.Referencing norms: Q68A4Ad1, assert-h17908258673d8263cada70884b5d4cb4370927eaa4881e39fc8f5749527b5ec9
section/68-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f28e8d6ab5df75b40446ad4b7241101842466749edf53b463204cd2e81f245a8LA
Ad secundum dicendum quod ille qui male accusat peccat et contra personam accusati, et contra rempublicam. Unde propter utrumque punitur. Et hoc est quod dicitur Deut. XIX, cumque, diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, quod pertinet ad iniuriam personae, et postea, quantum ad iniuriam reipublicae, subditur, et auferes malum de medio tui, ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. Specialiter tamen personae accusati facit iniuriam si de falso accuset, et ideo accusatus, si innocens fuerit, potest ei iniuriam suam remittere; maxime si non calumniose accusaverit, sed ex animi levitate. Si vero ab accusatione innocentis desistat propter aliquam collusionem cum adversario, facit iniuriam reipublicae, et hoc non potest ei remitti ab eo qui accusatur, sed potest ei remitti per principem, qui curam reipublicae gerit.Referencing norms: Q68A4Ad2, assert-hd7ead2711f84af930b3249521849a6c37c1d355c98048143b6f3c2d3e37d2430
section/68-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8ac6c11cd6aac681ca1141fc3800a3558c68cefe430579116c77522b9cb57bdLA
Ad tertium dicendum quod poenam talionis meretur accusator in recompensationem nocumenti quod proximo inferre intentat, sed poena infamiae ei debetur propter malitiam ex qua calumniose alium accusat. Et quandoque quidem princeps remittit poenam, et non abolet infamiam, quandoque autem etiam infamiam abolet. Unde et Papa potest huiusmodi infamiam abolere, et quod dicit Papa Gelasius, infamiam abolere non possumus, intelligendum est vel de infamia facti, vel quia eam abolere aliquando non expedit. Vel etiam loquitur de infamia irrogata per iudicem civilem, sicut dicit Gratianus.Referencing norms: Q68A4Ad3, assert-h1f733c8838bf4f1b55396d04e212a7cad791312834cd89c8bcc6ac8dca305ee0
section/68-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b7d9f35a52c64ca7392c9d59947794064b144420f76302ab50e121c58392ae6LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod accusator qui in probatione defecerit non teneatur ad poenam talionis. Contingit enim quandoque aliquem ex iusto errore ad accusationem procedere, in quo casu iudex accusatorem absolvit, ut dicitur II, qu. III. Non ergo accusator qui in probatione defecerit tenetur ad poenam talionis.Referencing norms: Q68A4Obiectio1, assert-ha49e15a953c1c014f54ee0637fe9ca53b740485aef42378cd06cc00a0f4ee088
section/68-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:04ec8f08e5690daf246fd396d9b857d50168227f522bc45cf7d9bd68e3b595cdLA
Praeterea, si poena talionis ei qui iniuste accusat sit iniungenda, hoc erit propter iniuriam in aliquem commissam. Sed non propter iniuriam commissam in personam accusati, quia sic princeps non posset hanc poenam remittere. Nec etiam propter iniuriam illatam in rempublicam, quia sic accusatus non posset eum absolvere. Ergo poena talionis non debetur ei qui in accusatione defecerit.Referencing norms: Q68A4Obiectio2, assert-h78be3c8eb0f54aa8e92604684882a2ac3cc3db024b89210b51c0c94c0e790698, assert-he233d2a1cce9c6a5bfdf77978c7ce8bfa8bf21b8fc23c5039e2c9941e86ac7b3
section/68-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:523c3b43af2f6cc24ac13f8c15014d05488828da7f780d8594b0f49f4e73732bLA
Praeterea, eidem peccato non debetur duplex poena, secundum illud Nahum I, non iudicabit Deus bis in idipsum. Sed ille qui in probatione deficit incurrit poenam infamiae, quam etiam Papa non videtur posse remittere, secundum illud Gelasii Papae, quanquam animas per poenitentiam salvare possimus, infamiam tamen abolere non possumus. Non ergo tenetur ad poenam talionis.Referencing norms: Q68A4Obiectio3, assert-h93869ff6c5a87c654532decbb0dc475e7016cd72a6d648a62c46fdd3caf4ee17, assert-he87b8dcd7ce66135a00ea6020ca3fabfd8f3898e96019916160d8b177ebb7b8c
section/68-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:14751beed3fd97363719d18ba59a1f91adfdb0ab8d92960a0f5f54241b9bd3b9LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, accusator in causa accusationis constituitur pars intendens ad poenam accusati. Ad iudicem autem pertinet ut inter eos iustitiae aequalitatem constituat. Iustitiae autem aequalitas hoc requirit, ut nocumentum quod quis alteri intentat, ipse patiatur, secundum illud Exod. XXI, oculum pro oculo, dentem pro dente. Et ideo iustum est ut ille qui per accusationem aliquem in periculum gravis poenae inducit, ipse etiam similem poenam patiatur.Referencing norms: Q68A4Respondeo, assert-h86aff7690b379e8cbaa4e9070678bce6f71ceffee61dcf7b462b5a45a0ef4b73
section/68-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:248d4ba07d2f7a413b15601c1ff5402d474ce3f29d91a99229810d8349792931LA
Sed contra est quod Hadrianus Papa dicit, qui non probaverit quod obiecit, poenam quam intulerit ipse patiatur.Referencing norms: assert-h60b15aec16cb797cabda95c3b5d36066b31ee491a7517a6026e487127ab6c857
question/68/prooemium · paragraph
la · official · sha256:7ef36fd2e2cc86e4a5852f083cf099e6ba7e1b0e5d7326c739b57b9344aba93cLA
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad iniustam accusationem. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum homo accusare teneatur. Secundo, utrum accusatio sit facienda in scriptis. Tertio, quomodo accusatio sit vitiosa. Quarto, qualiter male accusantes sint puniendi.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 69
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q69
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:d6ab72dfd2bea15f43282a73d282756f0bb4426222ac91b1b18496303e822ee2 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/69-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:33d6b61304c30af5384c15e3660de93e9fce1ab5481bcfc303e98c51321cf4dfLA
Ad primum ergo dicendum quod quando aliquis secundum ordinem iuris a iudice interrogatur, non ipse se prodit, sed ab alio proditur, dum ei necessitas respondendi imponitur per eum cui obedire tenetur.Referencing norms: Q69A1Ad1, assert-h7bf9aabe2802dffd6ea97a71e16bc6ffcc315e89b08d9f614d6e90c3f4eda1ab
section/69-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aede7ed61376d51ad49f9f3228244eed3e3a513c3eb4d9122907f72fa3619f05LA
Ad secundum dicendum quod mentiri ad liberandum aliquem a morte cum iniuria alterius, non est mendacium simpliciter officiosum, sed habet aliquid de pernicioso admixtum. Cum autem aliquis mentitur in iudicio ad excusationem sui, iniuriam facit ei cui obedire tenetur, dum sibi denegat quod ei debet, scilicet confessionem veritatis.Referencing norms: Q69A1Ad2, assert-h09c678731dbc26749a8e26f26cac8db100f7a1ff78bbc1d65f01097e610370fe
section/69-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05414b6eafbeab7668c3035c573c5eaf04e9af114aa1ab196c7bf13b2eb4695bLA
Ad tertium dicendum quod ille qui mentitur in iudicio se excusando, facit et contra dilectionem Dei, cuius est iudicium; et contra dilectionem proximi, tum ex parte iudicis, cui debitum negat; tum ex parte accusatoris, qui punitur si in probatione deficiat. Unde et in Psalm. dicitur, ne declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis, ubi dicit Glossa, haec est consuetudo impudentium, ut deprehensi per aliqua falsa se excusent. Et Gregorius, XXII Moral., exponens illud Iob XXXI, si abscondi quasi homo peccatum meum, dicit, usitatum humani generis vitium est et latendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et convictum defendendo multiplicare.Referencing norms: Q69A1Ad3, assert-hf2419d01ddecacde83653090a3b41efd2945433f3ec095629df0def03a73e97b
section/69-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0b77a669962613949b9170440e28806bcc56700ec64986ed5e4244da8898e6d7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod absque peccato mortali possit accusatus veritatem negare per quam condemnaretur. Dicit enim Chrysostomus, non tibi dico ut te prodas in publicum, neque apud alium accuses. Sed si veritatem confiteretur in iudicio accusatus, seipsum proderet et accusaret. Non ergo tenetur veritatem dicere. Et ita non peccat mortaliter si in iudicio mentiatur.Referencing norms: Q69A1Obiectio1, assert-h04624cec5e928bdab8329a3447a1bc1545465f6d7474f0486e9fae251a6da831, assert-hebbc2e0055e65c2c534dabf2040492b48bbecc62ec0c8e069fe29bc7c8cc0ebd
section/69-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f56ca2dd3df240d5a9ab30b1431705aef8a00af8621eb9025fc9b9c7ced5352LA
Praeterea, sicut mendacium officiosum est quando aliquis mentitur ut alium a morte liberet, ita mendacium officiosum esse videtur quando aliquis mentitur ut se liberet a morte, quia plus sibi tenetur quam alteri. Mendacium autem officiosum non ponitur esse peccatum mortale, sed veniale. Ergo si accusatus veritatem in iudicio neget ut se a morte liberet, non peccat mortaliter.Referencing norms: Q69A1Obiectio2, assert-h61627b1a0692c2b7127caa802145f4ed5f561a803b70582c61091ad00a421fbc
section/69-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8fbe6586fa4bacdf4195401a06e27f663941b9c2eacf9de493c9789bd2685de3LA
Praeterea, omne peccatum mortale est contra caritatem, ut supra dictum est. Sed quod accusatus mentiatur excusando se a peccato sibi imposito, non contrariatur caritati, neque quantum ad dilectionem Dei neque quantum ad dilectionem proximi. Ergo huiusmodi mendacium non est peccatum mortale.Referencing norms: Q69A1Obiectio3, assert-h7e42a7eb7301d68817761159fd665330876675e83ab1e8e7ac2e89740a47b6b0, assert-hbd88c06bd7c0e9817a0fd4a61d1a9efaa956d21f5fcf898a2acec03083ef1265
section/69-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9685120add22973e11ae916e9bfea790720249dc9531fbe181b612ea019cd5dLA
Respondeo dicendum quod quicumque facit contra debitum iustitiae, mortaliter peccat, sicut supra dictum est. Pertinet autem ad debitum iustitiae quod aliquis obediat suo superiori in his ad quae ius praelationis se extendit. Iudex autem, ut supra dictum est, superior est respectu eius qui iudicatur. Et ideo ex debito tenetur accusatus iudici veritatem exponere quam ab eo secundum formam iuris exigit. Et ideo si confiteri noluerit veritatem quam dicere tenetur, vel si eam mendaciter negaverit, mortaliter peccat. Si vero iudex hoc exquirat quod non potest secundum ordinem iuris, non tenetur ei accusatus respondere, sed potest vel per appellationem vel aliter licite subterfugere, mendacium tamen dicere non licet.Referencing norms: Q69A1Respondeo, assert-h1331c3e4eecb9d7ab6f6ae8cdf9d4b4c317b637cbe779d3ed8ee1052bbc669bf
section/69-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5256269ef7f78841c2438e9906ab3abc32b109865f39fac93dbe44166bb8eef4LA
Sed contra, omne quod est contrarium divinae gloriae est peccatum mortale, quia ex praecepto tenemur omnia in gloriam Dei facere, ut patet I ad Cor. X. Sed quod reus id quod contra se est confiteatur, pertinet ad gloriam Dei, ut patet per id quod Iosue dixit ad Achar, fili mi, da gloriam domino Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris, ne abscondas, ut habetur Iosue VII. Ergo mentiri ad excusandum peccatum est peccatum mortale.Referencing norms: assert-hcd62b88be4e7f1127d3fc74f5965b817a00db1157614fbc3ac2768c6c9bc91a2
section/69-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:369bb011fd76fe0bbef212c3c5c9952cc37246655f6a87e84c18666ebc22136aLA
Ad primum ergo dicendum quod multa secundum leges humanas impunita relinquuntur quae secundum divinum iudicium sunt peccata, sicut patet in simplici fornicatione, quia lex humana non exigit ab homine omnimodam virtutem, quae paucorum est, et non potest inveniri in tanta multitudine populi quantam lex humana sustinere habet necesse. Quod autem aliquis non velit aliquod peccatum committere ut mortem corporalem evadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectae virtutis, quia omnium temporalium maxime terribile est mors, ut dicitur in III Ethic. Et ideo si reus in causa sanguinis corrumpat adversarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum, non autem huic peccato lex civilis adhibet poenam. Et pro tanto licitum esse dicitur.Referencing norms: Q69A2Ad1, assert-hbeab50aa3bfb3d99c01f1624f1675b95803e5eb5ac79ee75884587c5d9c41d2f
section/69-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:37c8ae2c43b658eebdd2e92d5790532aa4a296b9464c3b712f7379cbfce449b5LA
Ad secundum dicendum quod accusator, si colludat cum reo qui noxius, est, poenam incurrit, ex quo patet quod peccat. Unde, cum inducere aliquem ad peccandum sit peccatum, vel qualitercumque peccati participem esse, cum apostolus dicat dignos morte eos qui peccantibus consentiunt, manifestum est quod etiam reus peccat cum adversario colludendo. Non tamen secundum leges humanas imponitur sibi poena, propter rationem iam dictam.Referencing norms: Q69A2Ad2, assert-he594bc1e90400acf3ffb58f68b3240f07c64bef7e4917e9805a83387f96951a4
section/69-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4fdd8f1dd50e197aaa25a6fc9af6cca2d5c4e4a679131519dc914c9f1c1189f1LA
Ad tertium dicendum quod sapiens non abscondit se calumniose, sed prudenter.Referencing norms: Q69A2Ad3, assert-h76206bc1afdfe8b2a29eb1bd1f1aa591dc4a4b23f6a58752488c5fbb2c1d606f
section/69-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8d40c304f8cb128bcde78710da507786644ce12cb1f62cce7ed1e7342e0c8396LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod accusato liceat calumniose se defendere. Quia secundum iura civilia, in causa sanguinis licitum est cuilibet adversarium corrumpere. Sed hoc maxime est calumniose se defendere. Ergo non peccat accusatus in causa sanguinis si calumniose se defendat.Referencing norms: Q69A2Obiectio1, assert-h33d35221f86b2e700f22819a8783aa9ff7f4be7faa5b43bb89e0f72257f4719a, assert-h72407491cf354367a64989dcab3d92632fcd319b8c6268e5e34b8a56c2902a5e
section/69-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74a98f31e7aaaae6d875f0ee8252e04e2813403d587ed2a56e0a01b3cc672c89LA
Praeterea, accusator cum accusato colludens poenam recipit legibus constitutam, ut habetur, II, qu. III, non autem imponitur poena accusato propter hoc quod cum accusatore colludit. Ergo videtur quod liceat accusato calumniose se defendere.Referencing norms: Q69A2Obiectio2, assert-ha028c9b98163ddc933f35e1fe567c7d9d45b6e8cdd30ce93cdf8a90cf72c25f5
section/69-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4b8aa17b5e978d0a666abc9f122731d7605851f63bf2c3ef401bd6a5c8619ef8LA
Praeterea, Prov. XIV dicitur, sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit. Sed illud quod fit per sapientiam non est peccatum. Ergo si aliquis qualitercumque se liberet a malo, non peccat.Referencing norms: Q69A2Obiectio3, assert-h73b67903c2d56b2ac02dd028f149035810a2cd95211ab255ca7468fa0dc17e89, assert-ha2ed6b40851d687cdc13c302ae6a74fd1353fe3103660c786d677e0086a1d80d
section/69-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0f8b02a35963136648317dc50ea2527e1b4ce841bc6fa61487097051dadbe3fLA
Respondeo dicendum quod aliud est veritatem tacere, aliud est falsitatem proponere. Quorum primum in aliquo casu licet. Non enim aliquis tenetur omnem veritatem confiteri, sed illam solum quam ab eo potest et debet requirere iudex secundum ordinem iuris, puta cum praecessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerunt, vel etiam cum praecessit probatio semiplena. Falsitatem tamen proponere in nullo casu licet alicui. Ad id autem quod licitum est potest aliquis procedere vel per vias licitas et fini intento accommodas, quod pertinet ad prudentiam, vel per aliquas vias illicitas et proposito fini incongruas, quod pertinet ad astutiam, quae exercetur per fraudem et dolum, ut ex supradictis patet. Quorum primum est laudabile; secundum vero vitiosum. Sic igitur reo qui accusatur licet se defendere veritatem occultando quam confiteri non tenetur, per aliquos convenientes modos, puta quod non respondeat ad quae respondere non tenetur. Hoc autem non est calumniose se defendere, sed magis prudenter evadere. Non autem licet ei vel falsitatem dicere, vel veritatem tacere quam confiteri tenetur; neque etiam aliquam fraudem vel dolum adhibere, quia fraus et dolus vim mendacii habent. Et hoc est calumniose se defendere.Referencing norms: Q69A2Respondeo, assert-hcb6439b385f9836601b3329b2e7fad8a4060ac604148aa46cfe9666fc411fbe8
section/69-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:661a137993b02af95731a1ca771c1ddc27ef537cfc22771047315c986a90849eLA
Sed contra est quod etiam in causa criminali iuramentum de calumnia est praestandum, ut habetur extra, de iuramento Calum., inhaerentes. Quod non esset si calumniose defendere se liceret. Ergo non est licitum accusato calumniose se defendere.Referencing norms: assert-hc8c93ddc59f91eed8fa55afbdf46f9d80d342eeadba531790a1e79a43b7e2185
section/69-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:959ae2250dda48492772dea00c0d38d9ca1d018d4d3d22d6dce5bbf4f6e9fe15LA
Ad primum ergo dicendum quod potestati inferiori intantum aliquis subiici debet inquantum ordinem superioris servat, a quo si exorbitaverit, ei subiici non oportet, puta si aliud iusserit proconsul, et aliud imperator, ut patet per Glossam Rom. XIII. Cum autem iudex iniuste aliquem gravat, quantum ad hoc relinquit ordinem superioris potestatis, secundum quam necessitas sibi iuste iudicandi imponitur. Et ideo licitum est ei qui contra iustitiam gravatur, ad directionem superioris potestatis recurrere appellando, vel ante sententiam vel post. Et quia non praesumitur esse rectitudo ubi vera fides non est, ideo non licet Catholico ad infidelem iudicem appellare, secundum illud II, qu. VI, Catholicus qui causam suam, sive iustam sive iniustam, ad iudicium alterius fidei iudicis provocaverit, excommunicetur. Nam et apostolus arguit eos qui iudicio contendebant apud infideles.Referencing norms: Q69A3Ad1, assert-h0ac2389a4f668b9f9b4385aa433e6e9b790c623b6cc629d757dacbf4d16ebdba
section/69-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70e29afa202ebcee30773c5ec36488c87e62e96c489036b7bd6eb5094ededeccLA
Ad secundum dicendum quod ex proprio defectu vel negligentia procedit quod aliquis sua sponte se alterius iudicio subiiciat de cuius iustitia non confidit. Levis etiam animi esse videtur ut quis non permaneat in eo quod semel approbavit. Et ideo rationabiliter denegatur subsidium appellationis a iudicibus arbitrariis, qui non habent potestatem nisi ex consensu litigantium. Sed potestas iudicis ordinarii non dependet ex consensu illius qui eius iudicio subditur, sed ex auctoritate regis et principis, qui eum instituit. Et ideo contra eius iniustum gravamen lex tribuit appellationis subsidium, ita quod, etiam si sit simul ordinarius et arbitrarius iudex, potest ab eo appellari; quia videtur ordinaria potestas occasio fuisse quod arbiter eligeretur; nec debet ad defectum imputari eius qui consensit sicut in arbitrum in eum quem princeps iudicem ordinarium dedit.Referencing norms: Q69A3Ad2, assert-hcc38ba46f0f6fb893fd1efa537d03a7d998572cfad1d1755681c6abcc939ef84
section/69-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:638acbc1d2914aeb3cca2dd09531243103b11d038d8d10ba6702aeee689d35c5LA
Ad tertium dicendum quod aequitas iuris ita subvenit uni parti quod altera non gravetur. Et ideo tempus decem dierum concessit ad appellandum, quod sufficiens aestimavit ad deliberandum an expediat appellare. Si vero non esset determinatum tempus in quo appellare liceret, semper certitudo iudicii remaneret in suspenso, et ita pars altera damnaretur. Ideo autem non est concessum ut tertio aliquis appellet super eodem, quia non est probabile toties iudices a recto iudicio declinare.Referencing norms: Q69A3Ad3, assert-hb77a70ebc744f9e6c256409bf244a01265aea7a0e7fc115da4f6e256e5f14efc
section/69-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:38e93139baf725b92ad4b0cc8353804c96c04f5b2fe87c43c739a14adc9a5b89LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod reo non liceat iudicium declinare per appellationem. Dicit enim apostolus, Rom. XIII, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Sed reus appellando recusat subiici potestati superiori, scilicet iudici. Ergo peccat.Referencing norms: Q69A3Obiectio1, assert-h445d95e57d692c4ebdbbf5152e54f1f9f1997be3b7215ec80c5d32830791d65c, assert-h90cbeff10c2e25a90219f10fb8e5281f6b62a22551f2aa850a3c4c582fc0d5fd
section/69-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a4ed510be0a42789fb24fca6a132ee5e1208e08df8427e8f7d8943dd15bb7800LA
Praeterea, maius est vinculum ordinariae potestatis quam propriae electionis. Sed sicut legitur II, qu. VI, a iudicibus quos communis consensus elegerit non liceat provocari. Ergo multo minus licet appellare a iudicibus ordinariis.Referencing norms: Q69A3Obiectio2, assert-h27804c7933920493154903754b764c11f91c34d0fe3d584a4c60d001ac39218f, assert-h6dd11c194bddc1baa8988410df806e4db96905dfcbee3787fdf6c17312b2fb08
section/69-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:89344563be84659b83de2436062ab53a46cf5c3fe98436076f7f799038febab6LA
Praeterea, illud quod semel est licitum, semper est licitum. Sed non est licitum appellare post decimum diem, neque tertio super eodem. Ergo videtur quod appellatio non sit secundum se licita.Referencing norms: Q69A3Obiectio3, assert-ha80739508e7502157be3a46d2f236271f9763169103dd944835a7850b5adb7ed, assert-hcd9613fa7ed6bad851db2a6bf53f0903a5778780b617588989b682b8f94b2d1b
section/69-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:150f12b14eb8bd7f74ecfc4d5ace825b54e92768e5ec5e27a1e2f031369991afLA
Respondeo dicendum quod duplici de causa contingit aliquem appellare. Uno quidem modo, confidentia iustae causae, quia videlicet iniuste a iudice gravatur. Et sic licitum est appellare, hoc enim est prudenter evadere. Unde II, qu. VI, dicitur, omnis oppressus libere sacerdotum si voluerit appellet iudicium, et a nullo prohibeatur. Alio modo aliquis appellat causa afferendae morae, ne contra eum iusta sententia proferatur. Et hoc est calumniose se defendere, quod est illicitum, sicut dictum est, facit enim iniuriam et iudici, cuius officium impedit, et adversario suo, cuius iustitiam, quantum potest, perturbat. Et ideo sicut dicitur II, qu. VI, omni modo puniendus est cuius iniusta appellatio pronuntiatur.Referencing norms: Q69A3Respondeo, assert-hcd70fddcb44ff99b37e0ea1dd6dc8c5e211137eafdd5ef988269a0426208615c
section/69-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e77ef17d08b5e61e765f08d52962e89b93d125d4a9c3b6be518d4df468ff922eLA
Sed contra est quod Paulus Caesarem appellavit, ut habetur Act. XXV.Referencing norms: assert-h54b73d167864f7d17cde8f3d957690779b952eb3b82250444827da152906d5bb
section/69-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:84f5072d984572004583988bd244af8f2cf8a589150693d0bc4debe66abcd0b5LA
Ad primum ergo dicendum quod ideo homini data est ratio, ut ea ad quae natura inclinat non passim, sed secundum rationis ordinem exequatur. Et ideo non quaelibet defensio sui est licita, sed quae fit cum debito moderamine.Referencing norms: Q69A4Ad1, assert-h489430ee0882c454fcb56294172e0e237743c4de723e2bd88849542c86a740f0
section/69-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c627d0427ef9e69edf2725ff629e45d85d99f5692c91f8cb6198a6c134d9eb3aLA
Ad secundum dicendum quod nullus ita condemnatur quod ipse sibi inferat mortem, sed quod ipse mortem patiatur. Et ideo non tenetur facere id unde mors sequatur, quod est manere in loco unde ducatur ad mortem. Tenetur tamen non resistere agenti, quin patiatur quod iustum est eum pati. Sicut etiam si aliquis sit condemnatus ut fame moriatur, non peccat si cibum sibi occulte ministratum sumat, quia non sumere esset seipsum occidere.Referencing norms: Q69A4Ad2, assert-h4ab8ff026ca2b908ab7080e79272db563216184a4bd6fefacaaab3d4f98a7b5a
section/69-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc32d50d2e80a651bb6e49cb1b92a1a9474997de0a651049f1633934a81227b7LA
Ad tertium dicendum quod per illud dictum sapientis non inducitur aliquis ad liberandum alium a morte contra ordinem iustitiae. Unde nec seipsum contra iustitiam resistendo aliquis debet liberare a morte.Referencing norms: Q69A4Ad3, assert-h4b9f35bf7cbcd5b85565073564a7c0feae2b090a7cd74b3d4462b7d232ed12e5
section/69-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c050ba7eb7036cdd023bd706569a0d46d5e345304f7072e25f5af14507e02230LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod liceat condemnato ad mortem se defendere, si possit. Illud enim ad quod natura inclinat semper est licitum, quasi de iure naturali existens. Sed naturae inclinatio est ad resistendum corrumpentibus, non solum in hominibus et animalibus, sed etiam in insensibilibus rebus. Ergo licet reo condemnato resistere, si potest, ne tradatur in mortem.Referencing norms: Q69A4Obiectio1, assert-h85a9cf3a7cff08f287e7a4c207428bfff7621302f17ba627bb77b2698a35d2a2, assert-ha5379327eb9cc6ed866ef29a06c97dadbc47e2b47fbc2410874de4c60fe96319
section/69-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b1b0269540c504ca952f0bce80f0c6ca63f92d43c93eaf251f84cadf8bfa7634LA
Praeterea, sicut aliquis sententiam mortis contra se latam subterfugit resistendo, ita etiam fugiendo. Sed licitum esse videtur quod aliquis se a morte per fugam liberet, secundum illud Eccli. IX, longe esto ab homine potestatem habente occidendi et non vivificandi. Ergo etiam licitum est resistere.Referencing norms: Q69A4Obiectio2, assert-h1f6f7221443455f57aa6956e8ef41e1cbbbd9a1d37096f69d07a08ecb07f854a, assert-ha1436d5ce3be0e6f2f115895864ed3af0eb34078e2695b9b112f8f59f9225dcf
section/69-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:388049aa2936cec53f5e7a803fa1b03b3c8a915361307eed780e5311cbb71a91LA
Praeterea, Prov. XXIV dicitur, erue eos qui ducuntur ad mortem, et eos qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Sed plus tenetur aliquis sibi quam alteri. Ergo licitum est quod aliquis condemnatus seipsum defendat ne in mortem tradatur.Referencing norms: Q69A4Obiectio3, assert-hc106e1d03c381094cadf2412c33520cfda21778120cf0240abe98348bbbe6602, assert-hd18d28dc0cb0ba5065d5e80a3dad2735c2983f99c74206f02a99c657882019be
section/69-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:39c08ee833e36306625b5fbb596ef7d4e180d734b1ed604ccffb34eaea1fe302LA
Respondeo dicendum quod aliquis damnatur ad mortem dupliciter. Uno modo, iuste. Et sic non licet condemnato se defendere, licitum enim est iudici eum resistentem impugnare; unde relinquitur quod ex parte eius sit bellum iniustum. Unde indubitanter peccat. Alio modo condemnatur aliquis iniuste. Et tale iudicium simile est violentiae latronum, secundum illud Ezech. XXII, principes eius in medio eius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem. Et ideo sicut licet resistere latronibus, ita licet resistere in tali casu malis principibus, nisi forte propter scandalum vitandum, cum ex hoc aliqua gravis turbatio timeretur.Referencing norms: Q69A4Respondeo, assert-h9bb45ca985577d51539f54608bb44b75b3c065fb500ec77b5251434895aff95f
section/69-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:96fb4a5a7b4cfbaee3b19e411239e279bfbb94021ae7fee3a3aa8c1c505a2f32LA
Sed contra est quod dicit apostolus, Rom. XIII, qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, et ipse sibi damnationem acquirit. Sed condemnatus se defendendo potestati resistit quantum ad hoc in quo est divinitus instituta ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Ergo peccat se defendendo.Referencing norms: assert-hb6cb059cdc509939e976e790f9940dd5f1c989f2ef71364926eea93c30620818
question/69/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8309907f39e432310c53f20730783b82593d47978d0f537ef719780972dff0b9LA
Deinde considerandum est de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum peccet aliquis mortaliter veritatem negando per quam condemnaretur. Secundo, utrum liceat alicui se calumniose defendere. Tertio, utrum liceat alicui iudicium subterfugere appellando. Quarto, utrum liceat alicui condemnato per violentiam se defendere, si adsit facultas.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 70
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q70
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:a31dd72b161376d4029209d306990a9214a62f781de3c1769f5ead765114ae1d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/70-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e9d91c007d06dc54bb7fa0d51cd84e30041a3c3fa8e87d455b4a5d02648ce622LA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de occultatione veritatis in casu illo quando aliquis non compellitur superioris auctoritate veritatem propalare; et quando occultatio veritatis nulli specialiter est damnosa.Referencing norms: Q70A1Ad1, assert-h6c11f7df8b4553f5bbecd78ac38e8471146c51343a91b92e9088de62658a31a3
section/70-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8a9a5943ab1002a65d518a075eb1267099a613103f777542e7431299dd00b1adLA
Ad secundum dicendum quod de illis quae homini sunt commissa in secreto per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre, quia huiusmodi non scit ut homo, sed tanquam Dei minister, et maius est vinculum sacramenti quolibet hominis praecepto. Circa ea vero quae aliter homini sub secreto committuntur, distinguendum est. Quandoque enim sunt talia quae, statim cum ad notitiam hominis venerint, homo ea manifestare tenetur, puta si pertineret ad corruptionem multitudinis spiritualem vel corporalem, vel in grave damnum alicuius personae, vel si quid aliud est huiusmodi, quod quis propalare tenetur vel testificando vel denuntiando. Et contra hoc debitum obligari non potest per secreti commissum, quia in hoc frangeret fidem quam alteri debet. Quandoque vero sunt talia quae quis prodere non tenetur. Unde potest obligari ex hoc quod sibi sub secreto committuntur. Et tunc nullo modo tenetur ea prodere, etiam ex praecepto superioris, quia servare fidem est de iure naturali; nihil autem potest praecipi homini contra id quod est de iure naturali.Referencing norms: Q70A1Ad2, assert-hbd967494713775b3dcd6f0de587354a098323d6de5a0dfc26f5561ef175f5981
section/70-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f2c8672ff259383de7a9c7882a9a61cd31044cc58aa50983f1d7420f0103aa4LA
Ad tertium dicendum quod operari vel cooperari ad occisionem hominis non competit ministris altaris, ut supra dictum est. Et ideo secundum iuris ordinem compelli non possunt ad ferendum testimonium in causa sanguinis.Referencing norms: Q70A1Ad3, assert-h223d852281f02feda4112c7dfa23622a17af98e8a0d282c89521c88510a249e3
section/70-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6df3835e36b677485d0370dfe0ada1cd2158ae49c68dbd2317aac2203496008cLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non teneatur ad testimonium ferendum. Dicit enim Augustinus, in quaest. Gen., quod Abraham dicens de uxore sua, soror mea est, veritatem celari voluit, non mendacium dici. Sed veritatem celando aliquis a testificando abstinet. Ergo non tenetur aliquis ad testificandum.Referencing norms: Q70A1Obiectio1, assert-h483fff7cf9f02eda3d6f17ad2c07eca82225ef007739b825577a339e5508ae96, assert-h93043651c1e52c77fc8cd396539685ba3937e48b576a8417750a838aa6d8ec91
section/70-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e0f9cd7a2bca60f16feba819b649eed41d9a06ee21c161675f5a1bdf8f30dc70LA
Praeterea, nullus tenetur fraudulenter agere. Sed Prov. XI dicitur, qui ambulat fraudulenter revelat arcana, qui autem fidelis est celat amici commissum. Ergo non tenetur homo semper ad testificandum, praesertim super his quae sunt sibi in secreto ab amico commissa.Referencing norms: Q70A1Obiectio2, assert-h00f9e3890c3e462124196ad0c2631517addfbd48f9a9882ffe4892a4e2938b7f, assert-hb5c659374a327933d01c33dcffc636883382a6adff41ff2fe65585c96172633e
section/70-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:00ad14f096abee2fdefb0041c0fb93730790a61f0053124b6fd0270ed9266d2cLA
Praeterea, ad ea quae sunt de necessitate salutis maxime tenentur clerici et sacerdotes. Sed clericis et sacerdotibus prohibetur ferre testimonium in causa sanguinis. Ergo testificari non est de necessitate salutis.Referencing norms: Q70A1Obiectio3, assert-h1795177c7039e82833233dcf20232462f7dd534943d3f8c2d436a0ed5bd71e1c, assert-h7dd1aa827a4b76ecb2f7b8ab6496a248d4fedc0aabd0d3970b003e1e7cb299c9
section/70-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af4385615a22d25015ecabe893d4b1d7155803c115b13b4dd56c94f985d875c0LA
Respondeo dicendum quod in testimonio ferendo distinguendum est. Quia aliquando requiritur testimonium alicuius, aliquando non requiritur. Si requiritur testimonium alicuius subditi auctoritate superioris cui in his quae ad iustitiam pertinent obedire tenetur, non est dubium quin teneatur testimonium ferre in his in quibus secundum ordinem iuris testimonium ab eo exigitur, puta in manifestis, et in his de quibus infamia praecessit. Si autem exigatur ab eo testimonium in aliis, puta in occultis et de quibus infamia non praecessit, non tenetur ad testificandum. Si vero requiratur eius testimonium non auctoritate superioris cui obedire tenetur, tunc distinguendum est. Quia si testimonium requiratur ad liberandum hominem vel ab iniusta morte seu poena quacumque, vel a falsa infamia, vel etiam ab iniquo damno, tunc tenetur homo ad testificandum. Et si eius testimonium non requiratur, tenetur facere quod in se est ut veritatem denuntiet alicui qui ad hoc possit prodesse. Dicitur enim in Psalm., eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate; et Prov. XXIV, erue eos qui dicuntur ad mortem. Et Rom. I dicitur, digni sunt morte non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, ubi dicit Glossa, consentire est tacere, cum possis redarguere. Super his vero quae pertinent ad condemnationem alicuius, non tenetur aliquis ferre testimonium nisi cum a superiori compellitur secundum ordinem iuris. Quia si circa hoc veritas occultetur, nulli ex hoc speciale damnum nascitur. Vel, si immineat periculum accusatori, non est curandum, quia ipse se in hoc periculum sponte ingessit. Alia autem ratio est de reo, cui periculum imminet eo nolente.Referencing norms: Q70A1Respondeo, assert-h664d4008bd392063e72ce40a80fc22fb4b26fc1eede04fc39e8855e7742103c8
section/70-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4efe6c36a807c2c864883d655d6fedaf1acc7dddc7556f674ddbbae5d9b21752LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, qui veritatem occultat, et qui prodit mendacium, uterque reus est, ille quia prodesse non vult, iste quia nocere desiderat.Referencing norms: assert-h306b3223d21e54efca87f74cd337ab57dea53c69590ca5c8bd9f52535a854672
section/70-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:46de42f86c9eef179693af9bac93e5ce54cff208cfd1acf513aeffc71fdcc986LA
Ad primum ergo dicendum quod, quantacumque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquum, cum scriptum sit Exod. XXIII, ne sequaris turbam ad faciendum malum. Nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo quae probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, ut dictum est.Referencing norms: Q70A2Ad1, assert-hb09b0ec955b1f3b118aa2929cf6abeb3ef5f540d76a72878e5889717301a12b3
section/70-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3378729d3e08d26e4030cb6210d2568b392fed203f42807c31b6235ff31cac84LA
Ad secundum dicendum quod discordia testium in aliquibus principalibus circumstantiis, quae variant substantiam facti, puta in tempore vel loco vel in personis de quibus principaliter agitur, aufert efficaciam testimonii, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimoniis, et de diversis factis loqui; puta si unus dicat hoc factum esse tali tempore vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen praeiudicatur testimonio si unus dicat se non recordari, et alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordaverint testes actoris et rei, si sint aequales numero et pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absolvendum quam ad condemnandum; nisi forte in causis favorabilibus, sicut est causa libertatis et huiusmodi. Si vero testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex favorabilitate causae, vel ex conditione negotii et dictorum. Multo autem magis testimonium unius repellitur si sibi ipsi dissideat interrogatus de visu et scientia. Non autem si dissideat interrogatus de opinione et fama, quia potest secundum diversa visa et audita diversimode motus esse ad respondendum. Si vero sit discordia testimonii in aliquibus circumstantiis non pertinentibus ad substantiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia non praeiudicat testimonio, quia homines non consueverunt circa talia multum sollicitari, unde facile a memoria elabuntur. Quinimmo aliqua discordia in talibus facit testimonium credibilius, ut Chrysostomus dicit, super Matth., quia si in omnibus concordarent, etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre. Quod tamen prudentiae iudicis relinquitur discernendum.Referencing norms: Q70A2Ad2, assert-h165718545ee95a3eab34a8460ccde780def35ef362b9ed6704c6f2309dc393cd
section/70-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e3e7c279837144c1096a55f961a613517c6a280c58b39cec64896acdfa35d1dLA
Ad tertium dicendum quod illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconibus et clericis Ecclesiae Romanae, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, quia in ea tales institui debent quorum sanctitati plus credatur quam multis testibus. Secundo, quia homines qui habent de aliis iudicare, saepe, propter iustitiam, multos adversarios habent. Unde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conveniat. Tertio, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiae et auctoritati. Quod est periculosius quam in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum et manifestum, de quo grave scandalum oriretur.Referencing norms: Q70A2Ad3, assert-h2aac8475ecc2ac0fe640997ad784b893d08584c262acc429002d405e8729bf32
section/70-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:41d89228fdefc0528ac0b270f8857b3bde0509c83d9060e28e5083567b55774eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sufficiat duorum vel trium testimonium. Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictum duorum testium, legitur enim III Reg. XXI quod Naboth ad dictum duorum testium falso condemnatus est. Ergo duorum vel trium testimonium non sufficit.Referencing norms: Q70A2Obiectio1, assert-h1b7763d7a09092759259c6dc0137c9aeb7d909f08fa23c3a0cc033d7fae19428, assert-h2fa5649549d4cbdc400b45e06dafb1ee83a1d6a2f5dbc646156add0f8eb04e1b
section/70-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:61e6329a404e3636c42849ed12d03a0a7bff241f4300aa84e08a24550de278beLA
Praeterea, testimonium, ad hoc quod sit credibile, debet esse concors. Sed plerumque duorum vel trium testimonium in aliquo discordat. Ergo non est efficax ad veritatem in iudicio probandam.Referencing norms: Q70A2Obiectio2, assert-h4f9e7fb0887e4746f0b5e8d4c3bcb5935266e449a9847438eaef07fe5d454c3f, assert-h83dabebb4cbe913828c41b58e5da1ce47864ce624bf5abee5df3abd62b79ccd1
section/70-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:28f6843ef6a91e16d029666dfcd6248969ab97d464f48109cdc51049d6093bd5LA
Praeterea, II, qu. IV, dicitur, praesul non damnetur nisi in septuaginta duobus testibus. Presbyter autem cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur. Diaconus cardinalis urbis Romae nisi in viginti octo testibus non condemnabitur. Subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius, nisi in septem testibus non condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius qui in maiori dignitate constitutus est, et ita minus est tolerandum. Ergo nec in aliorum condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium.Referencing norms: Q70A2Obiectio3, assert-h15625440d45364cd7095a32460f91dd5429c4885b429901f4ca56f121f950331, assert-h2218c49786cd9f10854ac14397737026a6713b673b05eed1121e973e4c208796
section/70-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:483a6344a0072b32159f588f95c241dab5ba50f871b598ccbaf8a37384f3e568LA
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in I Ethic., certitudo non est similiter quaerenda in omni materia. In actibus enim humanis, super quibus constituuntur iudicia et exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstrativa, eo quod sunt circa contingentia et variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quae ut in pluribus veritatem attingat, etsi in paucioribus a veritate deficiat. Est autem probabile quod magis veritatem contineat dictum multorum quam dictum unius. Et ideo, cum reus sit unus qui negat, sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum est, iure divino et humano, quod dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus comprehenditur, scilicet principio, medio et fine, unde secundum philosophum, in I de coelo, omne et totum in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cum duo testes conveniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel, ad maiorem certitudinem, ut sit ternarius, qui est multitudo perfecta, in ipsis testibus. Unde et Eccle. IV dicitur, funiculus triplex difficile rumpitur. Augustinus autem, super illud Ioan. VIII, duorum hominum testimonium verum est, dicit quod in hoc est Trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua firmitas veritatis.Referencing norms: Q70A2Respondeo, assert-h85d917b074374f7c4f2c5ac1effd78356baa020e324d5bf209ae69215d448bd7
section/70-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8e918526531bf4c89996e2e1c6d9fdefbbc14c6107713fa900f2d0d998aaf76aLA
Sed contra est quod dicitur Deut. XVII, in ore duorum vel trium testium peribit qui interficietur; et infra, XIX, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.Referencing norms: assert-h80d6adafb133e754eac7630a7d0c31af8d516ec494aed853b515bc5bd82be2a1
section/70-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:98f12168f811565b2e5fa8820812351bcaff64dc637ddceaaf3e84ca05fe91f9LA
Ad primum ergo dicendum quod repellere aliquem a testimonio magis pertinet ad cautelam falsi testimonii vitandi quam ad poenam. Unde ratio non sequitur.Referencing norms: Q70A3Ad1, assert-haca5c7546066eb7219d524a03a301624fb482894e9c767ab29e04257f226de10
section/70-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b0e4e97c45dc5561fc7df44cd757ce0f4afc8e55e8dd7911223bd2170ce0a1dfLA
Ad secundum dicendum quod de quolibet praesumendum est bonum nisi appareat contrarium, dummodo non vergat in periculum alterius. Quia tunc est adhibenda cautela, ut non de facili unicuique credatur, secundum illud I Ioan. IV, nolite credere omni spiritui.Referencing norms: Q70A3Ad2, assert-h463241dd5556fe62754f801b549676090307d06859731b55ce311f5fb1bfb3ba
section/70-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc8816400215d24480046ebd2427956372a1bb1a28b23b1208ada0d334c01181LA
Ad tertium dicendum quod testificari est de necessitate salutis, supposita testis idoneitate et ordine iuris. Unde nihil prohibet aliquos excusari a testimonio ferendo, si non reputentur idonei secundum iura.Referencing norms: Q70A3Ad3, assert-hd45fc1780a8c8d957d0c7905de509cebe70489844fc53352b70572ef8a6e4c67
section/70-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d66738f0edc0e56c2bb2b213b9b35619ccbcbde096638b77cf979b3cb72f591aLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod alicuius testimonium non sit repellendum nisi propter culpam. Quibusdam enim in poenam infligitur quod ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui infamia notantur. Sed poena non est inferenda nisi pro culpa. Ergo videtur quod nullius testimonium debeat repelli nisi propter culpam.Referencing norms: Q70A3Obiectio1, assert-h12c19f348b5dba5c2d1abe0cfe649051589b7175cabbd490eaa7d805a071c52d, assert-he540839d83402222b72ab243c02325ef43c939972c23c0e061774ba8050f25e4
section/70-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:023962e4af51a613cc77ad906db79ee6037afbcc67ad3e06e3054766adfa494eLA
Praeterea, de quolibet praesumendum est bonum, nisi appareat contrarium. Sed ad bonitatem hominis pertinet quod verum testimonium dicat. Cum ergo non possit constare de contrario nisi propter aliquam culpam, videtur quod nullius testimonium debeat repelli nisi propter culpam.Referencing norms: Q70A3Obiectio2, assert-h19b68fdd4854f5fad1ee9761ed78db8d7d4c07de9aa63fa6ef32d3836c04cc63, assert-h5211d5de3b973587c34e385cabfc26e660decc2543f45cd059c34f215d5f8636
section/70-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6bd3c6a12c97080309d100b9cbc9de395a5b5db831c3b32a2cd27e2bfef2ed93LA
Praeterea, ad ea quae sunt de necessitate salutis nullus redditur non idoneus nisi propter peccatum. Sed testificari veritatem est de necessitate salutis, ut supra dictum est. Ergo nullus debet excludi a testificando nisi propter culpam.Referencing norms: Q70A3Obiectio3, assert-hb263d7b0238e9ca7a4ff41050053cd36104a7fd7a7c991afabe2a600129576b3, assert-hd2249aa2253b74f099df04abccc3a2e93538904db6941facf8d9188cdbab1215
section/70-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca6d61e47a3dc367c6934e76222cb0807e151a129aae37efd4c01767091d76d6LA
Respondeo dicendum quod testimonium, sicut dictum est, non habet infallibilem certitudinem, sed probabilem. Et ideo quidquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimonium inefficax. Redditur autem probabile quod aliquis in veritate testificanda non sit firmus, quandoque quidem propter culpam, sicut infideles, infames, item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt, quandoque autem absque culpa. Et hoc vel ex defectu rationis, sicut patet in pueris, amentibus et mulieribus; vel ex affectu, sicut patet de inimicis et de personis coniunctis et domesticis; vel etiam ex exteriori conditione, sicut sunt pauperes, servi et illi quibus imperari potest, de quibus probabile est quod facile possint induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet quod testimonium alicuius repellitur et propter culpam, et absque culpa.Referencing norms: Q70A3Respondeo, assert-h2393771b9c407ce5649d77a3e156ea1c28a8a29cb94a16623be0366fa35cc099
section/70-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:008cddf37cba25898b29af0fa4914f3b61b6326d7a4cd7f409312a356b694b2bLA
Sed contra est quod Gregorius dicit, et habetur II, qu. I, quia a servis suis accusatus est episcopus, sciendum est quod minime audiri debuerunt.Referencing norms: assert-h0c155a4c814ac4b12131750c42a7a3c63f00b295fb7742ba75c26388a53029c1
section/70-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ef278612173facaba74ff6716c448d314193311c5fd2d70a212f09f43f8064aLA
Ad primum ergo dicendum quod in testimonio ferendo non debet homo pro certo asserere, quasi sciens, id de quo certus non est, sed dubium debet sub dubio proferre, et id de quo certus est pro certo asserere. Sed quia contingit ex labilitate humanae memoriae quod reputat se homo quandoque certum esse de eo quod falsum est, si aliquis, cum debita sollicitudine recogitans, existimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter hoc asserens, quia non dicit falsum testimonium per se et ex intentione, sed per accidens, contra id quod intendit.Referencing norms: Q70A4Ad1, assert-hf144651a1ec14aed0c84622dc66401d22a2a44ff107f6dbb46f9c1976831608e
section/70-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:090ba547f65a7aa8e254a737d634d0a292b4c852b5d3e8bbc40d4bf78829f01bLA
Ad secundum dicendum quod iniustum iudicium iudicium non est. Et ideo ex vi iudicii falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis, sed solum ex iuramento violato.Referencing norms: Q70A4Ad2, assert-h6cd43ca9629d3c8469af7cb8d4e0ed6b2b352d62b29bc4eb9e7b61c748996e78
section/70-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae5899eb3da8bc266c77d48cfda0d0b50cdf75e6991546c854bd1cc19907b4dcLA
Ad tertium dicendum quod homines maxime abhorrent peccata quae sunt contra Deum, quasi gravissima, inter quae est periurium. Non autem ita abhorrent peccata quae sunt contra proximum. Et ideo ad maiorem certitudinem testimonii, requiritur testis iuramentum.Referencing norms: Q70A4Ad3, assert-h1831c93444395219917a9692150d1dcf62437161fe91bfb2389179b664e306aa
section/70-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5aed339f2ecff2fe61cd6dbc80bfa721e08f313a4166e9ab9019b21be6b2e759LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod falsum testimonium non semper sit peccatum mortale. Contingit enim aliquem falsum testimonium ferre ex ignorantia facti. Sed talis ignorantia excusat a peccato mortali. Ergo testimonium falsum non semper est peccatum mortale.Referencing norms: Q70A4Obiectio1, assert-h5a58b35cb5baca1c4a718847c9799808563cd32162d6708b3563471c527cdc92, assert-hd0b6d1e8bc6d06873cf206aad80534ce311acd969eaa73ddaedeb03a7212cb95
section/70-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:34ae000b0be3ae3663a4673267067002ca3071c65938b89a079688d9da9fb6cbLA
Praeterea, mendacium quod alicui prodest et nulli nocet, est officiosum, quod non est peccatum mortale. Sed quandoque in falso testimonio est tale mendacium, puta cum aliquis falsum testimonium perhibet ut aliquem a morte liberet, vel ab iniusta sententia quae intentatur per alios falsos testes vel per iudicis perversitatem. Ergo tale falsum testimonium non est peccatum mortale.Referencing norms: Q70A4Obiectio2, assert-h0b2499e2b2ce66a12e8f1799f8efd832dc286d0547eb9be6021ce3fcbe392c3c, assert-h945e3867abcf90ba6f2b994a0778dcf8ec5478a22ea6ead7e19228e1cf328afc
section/70-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:97bdbb48755c37d37667d494a17a1f6864aecb06002b05345d4fbcdb21e8de4fLA
Praeterea, iuramentum a teste requiritur ut timeat peccare mortaliter deierando. Hoc autem non esset necessarium si ipsum falsum testimonium esset peccatum mortale. Ergo falsum testimonium non semper est peccatum mortale.Referencing norms: Q70A4Obiectio3, assert-h7452c4efc60c2e01b4f0803f6225836c321f32ce095f7770277cf20e24a83667
section/70-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a085e6d4a75db8cf9ae946116aaf3d4e1571cdc594e8f1012c809bfa5be6f62LA
Respondeo dicendum quod falsum testimonium habet triplicem deformitatem. Uno modo, ex periurio, quia testes non admittuntur nisi iurati. Et ex hoc semper est peccatum mortale. Alio modo, ex violatione iustitiae. Et hoc modo est peccatum mortale in suo genere, sicut et quaelibet iniustitia. Et ideo in praecepto Decalogi sub hac forma interdicitur falsum testimonium, cum dicitur Exod. XX, non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium, non enim contra aliquem facit qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solum qui ei suam iustitiam tollit. Tertio modo, ex ipsa falsitate, secundum quod omne mendacium est peccatum. Et ex hoc non habet falsum testimonium quod semper sit peccatum mortale.Referencing norms: Q70A4Respondeo, assert-h7eeee866a34f596940cf6f40f303827b3c81dfa509827ddcefe7bfc968066089
section/70-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:29468fb0de99661b84bf070bb3105e533a3b28b31b33bc2063ab480d2e2392e8LA
Sed contra est quod dicitur Prov. XIX, falsus testis non erit impunitus.Referencing norms: assert-h793c6454c3310cfa67168b39eeaf7b464ebe24af14a255a518a0f5daa2210e85
question/70/prooemium · paragraph
la · official · sha256:32ae0b34279dbeae21d3babf0f68e6409eaf54e714c13b0980a800a4a1246cfaLA
Deinde considerandum est de iniustitia pertinente ad personam testis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum homo teneatur ad testimonium ferendum. Secundo, utrum duorum vel trium testimonium sufficiat. Tertio, utrum alicuius testimonium repellatur absque eius culpa. Quarto, utrum perhibere falsum testimonium sit peccatum mortale.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 71
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q71
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:1820495c1bbd8dd7fee0af1c193aacbfd55d8390c699db38dc539ebfc0e079b3 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/71-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:584083664e38656b484a8929481b4d1daff0e7af265a7d0c271a57f923d5c770LA
Ad primum ergo dicendum quod quando asinus iacet sub onere, non potest ei aliter subveniri in casu isto nisi per advenientes subveniatur, et ideo tenentur iuvare. Non autem tenerentur si posset aliunde remedium afferri.Referencing norms: Q71A1Ad1, assert-h7bad00d81d7d70b25d9ca8840aac5250257430e7b5951fe4e2604bd5de5c3b46
section/71-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74df280fb9b6adc4c3a12b70a20e206c992de84e7fdc30c0ab2337b05ddeb488LA
Ad secundum dicendum quod homo talentum sibi creditum tenetur utiliter dispensare, servata opportunitate locorum et temporum et aliarum rerum, ut dictum est.Referencing norms: Q71A1Ad2, assert-h39cf60256607bb0097d04c6946be26a0895fded2c67b6f0ed8c9e31bac76e97c
section/71-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:51fc7a0930c3961ca40681fa5364b8ca202238dcf8fe7a101cb12d8c72ad378cLA
Ad tertium dicendum quod non quaelibet necessitas causat debitum subveniendi, sed solum illa quae est dicta.Referencing norms: Q71A1Ad3, assert-h9512f972cf79a613f66c963361bb7f38acee62a49bcee5520adb74409078797b
section/71-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cbe6657e535da5cc33b49904a02fd20bfbb503c39c5eaaf4373053efd95b2440LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod advocatus teneatur patrocinium praestare causae pauperum. Dicitur enim Exod. XXIII, si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Sed non minus periculum imminet pauperi si eius causa contra iustitiam opprimatur, quam si eius asinus iaceat sub onere. Ergo advocatus tenetur praestare patrocinium causae pauperum.Referencing norms: Q71A1Obiectio1, assert-h26a83042a5b387a5e50eaaa71b1f24fbdd45f351a44a39d8d00ac2373e88db54, assert-h84cf0754587f27611b871d2c2e6abfcf24559670927d3622acfb9050e895260c
section/71-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0c7cd2d545039cf77ecb76b3e37b311d61945124538fafa22dddb848d07b7d52LA
Praeterea, Gregorius dicit, in quadam homilia, habens intellectum curet omnino ne taceat; habens rerum affluentiam a misericordia non torpescat; habens artem qua regitur, usum illius cum proximo partiatur; habens loquendi locum apud divitem, pro pauperibus intercedat, talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod vel minimum accepit. Sed talentum commissum non abscondere, sed fideliter dispensare quilibet tenetur, quod patet ex poena servi abscondentis talentum, Matth. XXV. Ergo advocatus tenetur pro pauperibus loqui.Referencing norms: Q71A1Obiectio2, assert-h3c1bf068f0bdf87feec0536cc3417f264e6f846d4ec9aad3d3ee0fca68327172, assert-h5cf584ef4b4c8725c5469ee687a392e49c0a287b9371567e6cd5fd57099e2ffa
section/71-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:59c037817d5d84973d8e404ddd3f09e4d06c3871d4b51f40d9533bb1e2991387LA
Praeterea, praeceptum de misericordiae operibus adimplendis, cum sit affirmativum, obligat pro loco et tempore, quod est maxime in necessitate. Sed tempus necessitatis videtur esse quando alicuius pauperis causa opprimitur. Ergo in tali casu videtur quod advocatus teneatur pauperibus patrocinium praestare.Referencing norms: Q71A1Obiectio3, assert-h1e30803fa4f5eaaccade9822f200a551cd3f6634afdcd49ec0c4adfbd7e37f7b, assert-h6c84863da3cf3348857cab36111eb06d8a7e559de0714fbb116d8bfb6cdb56e8
section/71-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df94385f55521309e354ef3583fb7c5c2d26bd38bc81d0df0287245ba97f4844LA
Respondeo dicendum quod cum praestare patrocinium causae pauperum ad opus misericordiae pertineat, idem est hic dicendum quod et supra de aliis misericordiae operibus dictum est. Nullus enim sufficit omnibus indigentibus misericordiae opus impendere. Et ideo sicut Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., cum omnibus prodesse non possis, his potissime consulendum est qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi, quasi quadam sorte, iunguntur. Dicit, pro locorum opportunitatibus, quia non tenetur homo per mundum quaerere indigentes quibus subveniat, sed sufficit si eis qui sibi occurrunt misericordiae opus impendat. Unde dicitur Exod. XXIII, si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. Addit autem, et temporum, quia non tenetur homo futurae necessitati alterius providere, sed sufficit si praesenti necessitati succurrat. Unde dicitur I Ioan. III, qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, et cetera. Subdit autem, vel quarumlibet rerum, quia homo sibi coniunctis quacumque necessitudine maxime debet curam impendere; secundum illud I ad Tim. V, si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit. Quibus tamen concurrentibus, considerandum restat utrum aliquis tantam necessitatem patiatur quod non in promptu appareat quomodo ei possit aliter subveniri. Et in tali casu tenetur ei opus misericordiae impendere. Si autem in promptu appareat quomodo ei aliter subveniri possit, vel per seipsum vel per aliam personam magis coniunctam aut maiorem facultatem habentem, non tenetur ex necessitate indigenti subvenire, ita quod non faciendo peccet, quamvis, si subvenerit absque tali necessitate, laudabiliter faciat. Unde advocatus non tenetur semper causae pauperum patrocinium praestare, sed solum concurrentibus conditionibus praedictis. Alioquin oporteret eum omnia alia negotia praetermittere, et solis causis pauperum iuvandis intendere. Et idem dicendum est de medico, quantum ad curationem pauperum.Referencing norms: Q71A1Respondeo, assert-h0a7fa3568de5a23d139a0a8da0ff29e2426ef2cbc7600c2dab015166595568f5
section/71-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:67def60510e6f137e06ab8db3ba304d86abe98639b5cf04a4f39f98dae230cb7LA
Sed contra, non minor necessitas est indigentis cibo quam indigentis advocato. Sed ille qui habet potestatem cibandi non semper tenetur pauperem cibare. Ergo nec advocatus semper tenetur causae pauperum patrocinium praestare.Referencing norms: assert-h4d99aabd2a351dbfdaa2631d0862ef6cfa44b9f6e84e89bdee9dd4d4f82d2554
section/71-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1daa46be834e14c4cf1db5b8b69278c9a52a6375e23755c207938e60bdfd100aLA
Ad primum ergo dicendum quod ab operibus misericordiae interdum aliqui propter impotentiam, interdum etiam propter indecentiam impediuntur. Non enim omnia opera misericordiae omnes decent, sicut stultos non decet consilium dare, neque ignorantes docere.Referencing norms: Q71A2Ad1, assert-h9479e77e87c30ca4949dacf701e927d04d3543e7b714e993759439fcf7434144
section/71-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df8553ee503a70d1ee9598d4246e157c8a0c9e6db653ee7ac15d0c043d5695f0LA
Ad secundum dicendum quod sicut virtus corrumpitur per superabundantiam et defectum, ita aliquis fit indecens et per maius et per minus. Et propter hoc quidam arcentur a patrocinio praestando in causis quia sunt maiores tali officio, sicut religiosi et clerici, quidam vero quia sunt minores quam ut eis hoc officium competat, sicut infames et infideles.Referencing norms: Q71A2Ad2, assert-ha66bd2bd1b12cba726db775d6e81895a5b940eea7965af1db471a39b41515485
section/71-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c58306b57f59b7889a413f71af27c60346d174e3f1e86160a18fa82e211ae80bLA
Ad tertium dicendum quod non ita imminet homini necessitas patrocinari causis aliorum sicut propriis, quia alii possunt sibi aliter subvenire. Unde non est similis ratio.Referencing norms: Q71A2Ad3, assert-h819b3fbc8f9c5a5d94084537c8f138a967887cafc93aee2683791b7541f86219
section/71-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f0ffc8ece726dc783f66f70a4926feb56d0838891cdd31aee667885b3ac2a33cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter aliqui secundum iura arceantur ab officio advocandi. Ab operibus enim misericordiae nullus debet arceri. Sed patrocinium praestare in causis ad opera misericordiae pertinet, ut dictum est. Ergo nullus debet ab hoc officio arceri.Referencing norms: Q71A2Obiectio1, assert-h44f53ea84271a13a0de8bc963469f119acbd6efd2775b74316ce22cb29264234, assert-h95037dc629e20f453d6c6412eb4af3ce63222719a2fd6636af55fcbead16e3ce
section/71-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:64fbd0e758fb8f21121e8f9ae6d0f06f94b96c83eb8537f3681263f91f7e91d6LA
Praeterea, contrariarum causarum non videtur esse idem effectus. Sed esse deditum rebus divinis, et esse deditum peccatis, est contrarium. Inconvenienter igitur excluduntur ab officio advocati quidam propter religionem, ut monachi et clerici; quidam autem propter culpam, ut infames et haeretici.Referencing norms: Q71A2Obiectio2, assert-h04e61daa23cb241b52ecfd5bd51526b1918659e224b913fc9e51b27f5c922d26, assert-h3df42318d76060684c95bcf23d1003579cc13b819d96a61afa381f94f1503944
section/71-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2d80593c31b4a41c69b51a12e6cd790e27f1c3ac313c200acd49490245b62442LA
Praeterea, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed ad effectum dilectionis pertinet quod aliquis advocatus causae alicuius patrocinetur. Inconvenienter ergo aliqui quibus conceditur pro seipsis auctoritas advocationis, prohibentur patrocinari causis aliorum.Referencing norms: Q71A2Obiectio3, assert-hda3b196aa91fa00e24f7662e4040ac00d285046cd884f3b9672c846bbd1e9e6a, assert-heddbe47615784de45429e7048a123ea8f153b97885ed39bdda633064efb42717
section/71-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d02262b6b9c765d3f7ebfc814abe6f2a8a6caed451ceb6699ae7844faca6347aLA
Respondeo dicendum quod aliquis impeditur ab aliquo actu duplici ratione, uno modo, propter impotentiam; alio modo, propter indecentiam. Sed impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu, indecentia autem non excludit omnino, quia necessitas indecentiam tollere potest. Sic igitur ab officio advocatorum prohibentur quidam propter impotentiam, eo quod deficiunt sensu, vel interiori, sicut furiosi et impuberes; vel exteriori, sicut surdi et muti. Est enim necessaria advocato et interior peritia, qua possit convenienter iustitiam assumptae causae ostendere, et iterum loquela cum auditu, ut possit et pronuntiare et audire quod ei dicitur. Unde qui in his defectum patiuntur omnino prohibentur ne sint advocati, nec pro se nec pro aliis. Decentia autem huius officii exercendi tollitur dupliciter. Uno modo, ex hoc quod aliquis est rebus maioribus obligatus. Unde monachos et presbyteros non decet in quacumque causa advocatos esse, neque clericos in iudicio saeculari, quia huiusmodi personae sunt rebus divinis adstrictae. Alio modo, propter personae defectum, vel corporalem, ut patet de caecis, qui convenienter iudici adstare non possent; vel spiritualem, non enim decet ut alterius iustitiae patronus existat qui in seipso iustitiam contempsit. Et ideo infames, infideles et damnati de gravibus criminibus non decenter sunt advocati. Tamen huiusmodi indecentiae necessitas praefertur. Et propter hoc huiusmodi personae possunt pro seipsis, vel pro personis sibi coniunctis, uti officio advocati. Unde et clerici pro Ecclesiis suis possunt esse advocati, et monachi pro causa monasterii sui, si abbas praeceperit.Referencing norms: Q71A2Respondeo, assert-h7706afd2c314d0060c376e43b711fa41bfa5c6c007a00201b940544f73e04aa4
section/71-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5439b728fc46b9e2b646316ee58409b5adff9aa0f96f03ca0441060be748c02bLA
Sed contra est quod III, qu. VII, multae personae arcentur ab officio postulandi.Referencing norms: assert-h57658891710086a59c28906a035345a7414de288fee43d56e599a8f7fbf75820
section/71-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05f5dbf34a81fce2a430ebaafb4caf69f173a472aff5d6743d6c866481c6045fLA
Ad primum ergo dicendum quod medicus accipiens in cura infirmitatem desperatam nulli facit iniuriam. Advocatus autem suscipiens causam iniustam iniuste laedit eum contra quem patrocinium praestat. Et ideo non est similis ratio. Quamvis enim laudabilis videatur quantum ad peritiam artis, tamen peccat quantum ad iniustitiam voluntatis, qua abutitur arte ad malum.Referencing norms: Q71A3Ad1, assert-hf3f9c7958a040c6661cbd146672815cdeffce6763b74dfcedc363d04c9877d4f
section/71-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eda4304709102b128bbf50b752de3f836b6b7d7f0534ae72ffd7a67f46c1ccfcLA
Ad secundum dicendum quod advocatus, si in principio credidit causam iustam esse et postea in processu appareat eam esse iniustam, non debet eam prodere, ut scilicet aliam partem iuvet, vel secreta suae causae alteri parti revelet. Potest tamen et debet causam deserere; vel eum cuius causam agit ad cedendum inducere, sive ad componendum, sine adversarii damno.Referencing norms: Q71A3Ad2, assert-ha5c80cf7be36ab0aefe0dc096f1b0dec53ff92fa16525a1c77e1e6ed2398df88
section/71-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4cb1c91b181352e5bb63c15204a309b69a0761e497fd08705839ef6000269b4dLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, militi vel duci exercitus licet in bello iusto ex insidiis agere ea quae facere debet prudenter occultando, non autem falsitatem fraudulenter faciendo, quia etiam hosti fidem servare oportet, sicut Tullius dicit, in III de Offic. Unde et advocato defendenti causam iustam licet prudenter occultare ea quibus impediri posset processus eius, non autem licet ei aliqua falsitate uti.Referencing norms: Q71A3Ad3, assert-hb82d59ba8b820201eb0d975554a1f3a7d15961ab0bbdff31f4e28eff0cd8859b
section/71-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2f1c0967ed70d445eca2e02771b8771f43c19063befae363e67af3b0399460d3LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod advocatus non peccet si iniustam causam defendat. Sicut enim ostenditur peritia medici si infirmitatem desperatam sanet, ita etiam ostenditur peritia advocati si etiam iniustam causam defendere possit. Sed medicus laudatur si infirmitatem desperatam sanet. Ergo etiam advocatus non peccat, sed magis laudandus est, si iniustam causam defendat.Referencing norms: Q71A3Obiectio1, assert-ha6fcb43b7c89eafa3e478e3fa8b4f718172765833296c44f09b7dd4ccb5bbc20, assert-hbd13608304c818633a84e4a33bcd33b7096a5c49d5bcbae828aa221b9347b5f7
section/71-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bb6e3a4008165580e2502ec75524e24a4900dd0f5f8903ea27c9f3364463368aLA
Praeterea, a quolibet peccato licet desistere. Sed advocatus punitur si causam suam prodiderit, ut habetur II, qu. III. Ergo advocatus non peccat iniustam causam defendendo, si eam defendendam susceperit.Referencing norms: Q71A3Obiectio2, assert-h16f562bbc5b1822960660232ef6a100cbec4878c3d27aee7e6843d4e06437829, assert-h28f20d75951abf16f4873bbb8b74ef3825d0aa0e7a9a4d61612da3f3f48d0c7a
section/71-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b919afdfc7168555e97f89955f993b9d4cf7cd64a3cfa7d42a70ba97f6518d09LA
Praeterea, maius videtur esse peccatum si iniustitia utatur ad iustam causam defendendam, puta producendo falsos testes vel allegando falsas leges, quam iniustam causam defendendo, quia hoc est peccatum in forma, illud in materia. Sed videtur advocato licere talibus astutiis uti, sicut militi licet ex insidiis pugnare. Ergo videtur quod advocatus non peccat si iniustam causam defendat.Referencing norms: Q71A3Obiectio3, assert-h71df96ad9e7a3251fcfc60db929c138ec150a9f58069479d15bb89e5cbccfbe7, assert-hb898c84b6331bbbb48401292e5b11eabc0ad9d95d48af835aedbf9bd4d15edfb
section/71-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:75006bcfdee830f54dad760c92867e420fa5a15a33ba1678b54fb487667c2635LA
Respondeo dicendum quod illicitum est alicui cooperari ad malum faciendum sive consulendo, sive adiuvando, sive qualitercumque consentiendo, quia consilians et coadiuvans quodammodo est faciens; et apostolus dicit, ad Rom. I, quod digni sunt morte non solum qui faciunt peccatum, sed etiam qui consentiunt facientibus. Unde et supra dictum est quod omnes tales ad restitutionem tenentur. Manifestum est autem quod advocatus et auxilium et consilium praestat ei cuius causae patrocinatur. Unde si scienter iniustam causam defendit, absque dubio graviter peccat; et ad restitutionem tenetur eius damni quod contra iustitiam per eius auxilium altera pars incurrit. Si autem ignoranter iniustam causam defendit, putans esse iustam, excusatur, secundum modum quo ignorantia excusare potest.Referencing norms: Q71A3Respondeo, assert-hdb3e63d437017c6f390577c47e11a1ebefe9bc049034e3e007c8a91de91b6642
section/71-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bfbf04864d00f7a9d96f0e09715927ccb4338e621d8bba681bf863e77bbb1746LA
Sed contra est quod dicitur II Paralip. XIX, impio praebes auxilium, et idcirco iram domini merebaris. Sed advocatus defendens causam iniustam impio praebet auxilium. Ergo, peccando, iram domini meretur.Referencing norms: assert-h4dc9476e989c6188a9a3767c40d20654d42c4bed93dd59e4f24afbf3647c2624
section/71-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:904c33f53ff5bca8a3ff195ba039b629158505e12765df5b54a00b916663ab4dLA
Ad primum ergo dicendum quod non semper quae homo potest misericorditer facere, tenetur facere gratis, alioquin nulli liceret aliquam rem vendere, quia quamlibet rem potest homo misericorditer impendere. Sed quando eam misericorditer impendit, non humanam, sed divinam remunerationem quaerere debet. Et similiter advocatus, quando causae pauperum misericorditer patrocinatur, non debet intendere remunerationem humanam, sed divinam, non tamen semper tenetur gratis patrocinium impendere.Referencing norms: Q71A4Ad1, assert-h0c1d8fcc49dd0d181c7e85c7104187c2113fbedf993107ca7e949bde1078d26f
section/71-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea6a76b1ba26ab67c25256ff76458a8f7ba82351c9f31b7b0efaed3e31cf8c24LA
Ad secundum dicendum quod etsi scientia iuris sit quiddam spirituale, tamen usus eius fit opere corporali. Et ideo pro eius recompensatione licet pecuniam accipere, alioquin nulli artifici liceret de arte sua lucrari.Referencing norms: Q71A4Ad2, assert-h41c013e41a8519ce1fb05fdf5ba03a6c8a5f569227ed2413277aa8cd462754d6
section/71-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:877d5d958727c18addb3363e98b7e2d7496ea7fb49563b8ecc2b6fe763524473LA
Ad tertium dicendum quod iudex et testis communes sunt utrique parti, quia iudex tenetur iustam sententiam dare, et testis tenetur verum testimonium dicere; iustitia autem et veritas non declinant in unam partem magis quam in aliam. Et ideo iudicibus de publico sunt stipendia laboris statuta; et testes accipiunt, non quasi pretium testimonii, sed quasi stipendium laboris, expensas vel ab utraque parte, vel ab ea a qua inducuntur, quia nemo militat stipendiis suis unquam, ut dicitur I ad Cor. IX. Sed advocatus alteram partem tantum defendit. Et ideo licite potest pretium accipere a parte quam adiuvat.Referencing norms: Q71A4Ad3, assert-haca6af53bbb58391203ad75fb010072ba527527c4b210a5804d7e49a2b391aca
section/71-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c8c2411722b67a2f9fa10f0f2898d68642e7f3998b4fc451ee1d1b9ef2cc1f5bLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod advocato non liceat pro suo patrocinio pecuniam accipere. Opera enim misericordiae non sunt intuitu humanae remunerationis facienda, secundum illud Luc. XIV, cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed praestare patrocinium causae alicuius pertinet ad opera misericordiae, ut dictum est. Ergo non licet advocato accipere retributionem pecuniae pro patrocinio praestito.Referencing norms: Q71A4Obiectio1, assert-h32e4aff077c0322e57a1f1fd425241149042d23c0310b3f13a3a8a74e46e6a51, assert-h3580bb9377bb2a26952b6f3050802534b52982542aa652dcc0452627078f9ce7
section/71-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:934bd54950f61494c40c7bde050e9d27a4c5e7095b8d4acdda8e8c203744a5b9LA
Praeterea, spirituale non est pro temporali commutandum. Sed patrocinium praestitum videtur esse quiddam spirituale, cum sit usus scientiae iuris. Ergo non licet advocato pro patrocinio praestito pecuniam accipere.Referencing norms: Q71A4Obiectio2, assert-h59fc6e51bedaaaf5172161167922eb5e8d8583ca61c87bbb28a9eb5a0dcf9f0a, assert-he377ec4085ab2ad494fa38c8be8b92f3a7d28c7213b55c8a9a2fb13cc71bcec3
section/71-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c8bd6c497632982f978045717980e1a07a047f67c77b05fbff3b57c5ccee7664LA
Praeterea, sicut ad iudicium concurrit persona advocati, ita etiam persona iudicis et persona testis. Sed secundum Augustinum, ad Macedonium, non debet iudex vendere iustum iudicium, nec testis verum testimonium. Ergo nec advocatus poterit vendere iustum patrocinium.Referencing norms: Q71A4Obiectio3, assert-h9987320f3e73ebd8b9c972e3329e87bdcc720ee97f0af11e2b50212f87514d1e, assert-he6405e1550f3d8175470461127af830cd2152e6e97364a712c1be31390130105
section/71-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:abc6ffd8711416e6828da0d4b912044771971808cb4969ee15756aeda8fe08a3LA
Respondeo dicendum quod ea quae quis non tenetur alteri exhibere, iuste potest pro eorum exhibitione recompensationem accipere. Manifestum est autem quod advocatus non semper tenetur patrocinium praestare aut consilium dare causis aliorum. Et ideo si vendat suum patrocinium sive consilium, non agit contra iustitiam. Et eadem ratio est de medico opem ferente ad sanandum, et de omnibus aliis huiusmodi personis, dum tamen moderate accipiant, considerata conditione personarum et negotiorum et laboris, et consuetudine patriae. Si autem per improbitatem aliquid immoderate extorqueat, peccat contra iustitiam. Unde Augustinus dicit, ad Macedonium, quod ab his extorta per immoderatam improbitatem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent.Referencing norms: Q71A4Respondeo, assert-h9ddcc231b6871727f3abbfa8383b4c75d7fd42511a780cea0b773501288dd974
section/71-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:acc52d86497643dab66b2967a9c969470e205882f4fad21eef25d151be14f716LA
Sed contra est quod Augustinus dicit ibidem, quod advocatus licite vendit iustum patrocinium, et iurisperitus verum consilium.Referencing norms: assert-hc8171e922775ee2d84c0cb08fcef007f9f9a3851a7ff1134aafcddc5c31906d1
question/71/prooemium · paragraph
la · official · sha256:96cd5f6272751c945a9e37af99d330b0963b3b27698154494e9acde081e1bfafLA
Deinde considerandum est de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum advocatus teneatur praestare patrocinium causae pauperum. Secundo, utrum aliquis debeat arceri ab officio advocati. Tertio, utrum advocatus peccet iniustam causam defendendo. Quarto, utrum peccet pecuniam accipiendo pro suo patrocinio.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 72
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q72
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8f184c76a1d2575fab592b771668114bdbcc614c65ef74c31644b2cc916fcf5c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/72-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f3f555550e5cd83e8faee210c1faf799df16e028129e3c25bb14f0e49b2588bLA
Ad primum ergo dicendum quod verba secundum suam essentiam, idest inquantum sunt quidam soni audibiles, nullum nocumentum alteri inferunt, nisi forte gravando auditum, puta cum aliquis nimis alte loquitur. Inquantum vero sunt signa repraesentantia aliquid in notitiam aliorum, sic possunt multa damna inferre. Inter quae unum est quod homo damnificatur quantum ad detrimentum honoris sui vel reverentiae sibi ab aliis exhibendae. Et ideo maior est contumelia si aliquis alicui defectum suum dicat coram multis. Et tamen si sibi soli dicat, potest esse contumelia, inquantum ipse qui loquitur contra audientis reverentiam agit.Referencing norms: Q72A1Ad1, assert-h82b03738f61efe033d9b05ad55b200835f213648af08c761b43e05b6499c4118
section/72-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:513baa04bf0284800d79195d54ae98616f5ad7f02aebbc01477dbbd247ebcb93LA
Ad secundum dicendum quod intantum aliquis aliquem factis dehonorat inquantum illa facta vel faciunt vel significant illud quod est contra honorem alicuius. Quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitiae species, de quibus supra dictum est. Secundum vero pertinet ad contumeliam inquantum facta habent vim verborum in significando.Referencing norms: Q72A1Ad2, assert-h24a2816bfac88244801128c42b9ee95e17fa0b9904cd175e0a397271af010d0a
section/72-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7960abbf92738c227d4f8f4435164578319b5c8e924d34aecbf5c771048f025aLA
Ad tertium dicendum quod convicium et improperium consistunt in verbis, sicut et contumelia, quia per omnia haec repraesentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex. Scilicet defectus culpae, qui repraesentatur per verba contumeliosa. Et defectus generaliter culpae et poenae, qui repraesentatur per convitium, quia vitium consuevit dici non solum animae, sed etiam corporis. Unde si quis alicui iniuriose dicat eum esse caecum, convicium quidem dicit, sed non contumeliam, si quis autem dicat alteri quod sit fur, non solum convicium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque vero repraesentat aliquis alicui defectum minorationis sive indigentiae, qui etiam derogat honori consequenti quamcumque excellentiam. Et hoc fit per verbum improperii, quod proprie est quando aliquis iniuriose alteri ad memoriam reducit auxilium quod contulit ei necessitatem patienti. Unde dicitur Eccli. XX, exigua dabit, et multa improperabit. Quandoque tamen unum istorum pro alio ponitur.Referencing norms: Q72A1Ad3, assert-h255e4aa3df2b70cf0132cbe2835eae9ca79e5c7e86333c86cc81f676883009fd
section/72-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4e7ecb22eea8ca0ff6efe6eb677e8d14622f2413ae2628b3a07d9417b008144aLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod contumelia non consistat in verbis. Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cum pertineat ad iniustitiam. Sed verba nullum nocumentum videntur inferre proximo, nec in rebus nec in persona. Ergo contumelia non consistit in verbis.Referencing norms: Q72A1Obiectio1, assert-h462287786970504797145662c97b3c9d831ed2b3dbcbdfe63ca5516cb86a8fa4, assert-ha70094097c98662bb0475add0b0bd7cd9fafc8900fa8d6950e302e5d18e0d798
section/72-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:45a39391848bdc303026b0f2535d4224f3053309157a307771f0201f6bb7ac16LA
Praeterea, contumelia videtur ad quandam dehonorationem pertinere. Sed magis aliquis potest inhonorari seu vituperari factis quam verbis. Ergo videtur quod contumelia non consistit in verbis, sed magis in factis.Referencing norms: Q72A1Obiectio2, assert-h7ca3829a4f65e4f17c20f234aa9b73ca690aa1d61fa2c547e6d452c33dc5bff2, assert-hd5d52712228117e3c19956e20a956148451c67c4b817176c3b168acf46b8d19b
section/72-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5db8a106a01954d5683d25ade2b7183e8c07a1c144644826dae3a9e739c06aa0LA
Praeterea, dehonoratio quae fit in verbis dicitur convicium vel improperium. Sed contumelia videtur differre a convicio et improperio. Ergo contumelia non consistit in verbis.Referencing norms: Q72A1Obiectio3, assert-h4fc837e258f0e0f8b9a1a58835da46c5ec4bdd0728434696fff278b7275c775b, assert-hd4804e379b9d18009a2bc18188d62467fb2a8d8cef5c70e2ba57172410568ce2
section/72-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:11b0c8b27fe20295f0ca00bf59567fd0912bf795e74f7f97894acf00d8c27c61LA
Respondeo dicendum quod contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod quidem contingit dupliciter. Cum enim honor aliquam excellentiam consequatur, uno modo aliquis alium dehonorat cum privat eum excellentia propter quam habebat honorem. Quod quidem fit per peccata factorum, de quibus supra dictum est. Alio modo, cum aliquis id quod est contra honorem alicuius deducit in notitiam eius et aliorum. Et hoc proprie pertinet ad contumeliam. Quod quidem fit per aliqua signa. Sed sicut Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., omnia signa, verbis comparata, paucissima sunt, verba enim inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur. Et ideo contumelia, proprie loquendo, in verbis consistit. Unde Isidorus dicit, in libro Etymol., quod contumeliosus dicitur aliquis quia velox est et tumet verbis iniuriae. Quia tamen etiam per facta aliqua significatur aliquid, quae in hoc quod significant habent vim verborum significantium; inde est quod contumelia, extenso nomine, etiam in factis dicitur. Unde Rom. I, super illud, contumeliosos, superbos, dicit Glossa quod contumeliosi sunt qui dictis vel factis contumelias et turpia inferunt.Referencing norms: Q72A1Respondeo, assert-hb63b5191edae50dc3d34c761003a306fcc0caa3b5ed2da6c8b5d67750930dbb5
section/72-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:687932d511161c3c2b61408e615215c7bbbea77828fd389fda8340ae84e76745LA
Sed contra, nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur, secundum illud Ierem. XX, audivi contumelias in circuitu. Ergo contumelia est in verbis.Referencing norms: assert-h7f6895f72eac1ebdd5888e00491ff470b4ec404fb215d8f57c0e0709867a2dc4
section/72-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ea121d646e5a9eee259c62746ee196ee17575785b82f69b059426a6b065ee1cLA
Ad primum ergo dicendum quod ad eutrapelum pertinet dicere aliquod leve convicium, non ad dehonorationem vel ad contristationem eius in quem dicitur, sed magis causa delectationis et ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitae circumstantiae observantur. Si vero aliquis non reformidet contristare eum in quem profertur huiusmodi iocosum convicium, dummodo aliis risum excitet, hoc est vitiosum, ut ibidem dicitur.Referencing norms: Q72A2Ad1, assert-h5ed65db8c017d085ad7d443c87df245f2559a3034ea453a72baf4ca938682597
section/72-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f3d71558c866921f32d9218cc2a3e08f65a82acb70ef59ff928527bd9dc5ce7LA
Ad secundum dicendum quod sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinae, ita etiam et causa disciplinae potest aliquis alteri, quem debet corrigere, verbum aliquod conviciosum dicere. Et hoc modo dominus discipulos vocavit stultos, et apostolus Galatas insensatos. Tamen, sicut dicit Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, raro, et ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibendae, in quibus non nobis, sed ut domino serviatur, instemus.Referencing norms: Q72A2Ad2, assert-h403c170adab384ed21d44a139e8dede8bd831e5940243306feb2ac674321ce10
section/72-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e503d5f80673f0de1ebbb3236096994c6782fe696a35d73a0b8c6112d4aa267fLA
Ad tertium dicendum quod, cum peccatum convicii vel contumeliae ex animo dicentis dependeat, potest contingere quod sit peccatum veniale, si sit leve convicium, non multum hominem dehonestans, et proferatur ex aliqua animi levitate, vel ex levi ira, absque firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cum aliquis intendit aliquem per huiusmodi verbum leviter contristare.Referencing norms: Q72A2Ad3, assert-hf5593a559d9d96d737d4c9b7577873627b8e8443e4dc12f89b07e441635e1a3c
section/72-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3be760e419ee9ac4d5afc0e003a4753fa003f5486ebe4c66e70a434ca4d46f92LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contumelia, vel convicium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conviciari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliae, ad quam pertinet bene conviciari, secundum philosophum, in IV Ethic. Ergo convicium, sive contumelia, non est peccatum mortale.Referencing norms: Q72A2Obiectio1, assert-hdffec1449c35661b4ce0edf6fe820ac3c9e70e0daffb4174710ca70622aee34e, assert-hf8f46befabee67302284cba9bee4d5255ac425dc34990ca383a5e5bbb7fc8db6
section/72-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b6f35a772f9f53ab53a87621e954c25db83a6bfe66ea6aaeac5686c5309e5933LA
Praeterea, peccatum mortale non invenitur in viris perfectis. Qui tamen aliquando convicia vel contumelias dicunt, sicut patet de apostolo, qui, ad Gal. III, dixit, o insensati Galatae. Et dominus dicit, Luc. ult., o stulti, et tardi corde ad credendum. Ergo convicium, sive contumelia, non est peccatum mortale.Referencing norms: Q72A2Obiectio2, assert-h76509ed1d502f654f28ff0022fea854d6b1ea97454b81c5b01e7489d5b5f4261
section/72-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c6752d80fba4fb3a6651e7c5a6c1e7b026c362554b841aad645c90605840a0dLA
Praeterea, quamvis id quod est peccatum veniale ex genere possit fieri mortale, non tamen peccatum quod ex genere est mortale potest esse veniale, ut supra habitum est. Si ergo dicere convicium vel contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quod semper esset peccatum mortale. Quod videtur esse falsum, ut patet in eo qui leviter et ex subreptione, vel ex levi ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia vel convicium ex genere suo est peccatum mortale.Referencing norms: Q72A2Obiectio3, assert-h99c094ce8b07ef5115e2d175ddb0b6696e0d03b80c124d58d284aba52282a278
section/72-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ea5cfc9dc3a6a85f027b8b1a103cc66cd09864b892e6e3ac6edcbfeac451655LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid. Quae quidem significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborum maxime considerandum videtur ex quo affectu aliquis verba proferat. Cum igitur convicium, seu contumelia, de sui ratione importet quandam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur ut aliquis per verba quae profert honorem alterius auferat, hoc proprie et per se est dicere convicium vel contumeliam. Et hoc est peccatum mortale, non minus quam furtum vel rapina, non enim homo minus amat suum honorem quam rem possessam. Si vero aliquis verbum convicii vel contumeliae alteri dixerit, non tamen animo dehonorandi, sed forte propter correctionem vel propter aliquid huiusmodi, non dicit convicium vel contumeliam formaliter et per se, sed per accidens et materialiter, inquantum scilicet dicit id quod potest esse convicium, vel contumelia. Unde hoc potest esse quandoque peccatum veniale; quandoque autem absque omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio, ut moderate homo talibus verbis utatur. Quia posset esse ita grave convicium quod, per incautelam prolatum, auferret honorem eius contra quem proferretur. Et tunc posset homo peccare mortaliter etiam si non intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si aliquis, incaute alium ex ludo percutiens, graviter laedat, culpa non caret.Referencing norms: Q72A2Respondeo, assert-he07e848873c494e81fb4665ff1be591a9bcaf6f256bdd8f429b8389bc611e8c3
section/72-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:88c7b1e5a28f3a5c8e584ae5b2a3d604a5c08072f7296795a86066e7f635e8c7LA
Sed contra, nihil meretur poenam aeternam Inferni nisi peccatum mortale. Sed convicium vel contumelia meretur poenam Inferni, secundum illud Matth. V, qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit Gehennae ignis. Ergo convicium vel contumelia est peccatum mortale.Referencing norms: assert-hca447d87d04848c48d8bc7c464164372168e4294814109330c2d9a4a97201401
section/72-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a0dbebfdbfba0b6a1bf9522ee7ce5f745594f3321865d77afe20d3dcf8ca5d2cLA
Ad primum ergo dicendum quod audaciam conviciantis contumeliosi debet aliquis moderate reprimere, scilicet propter officium caritatis, non propter cupiditatem privati honoris. Unde dicitur Prov. XXVI, ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris.Referencing norms: Q72A3Ad1, assert-hbf069ed0753116a1c6f8525e35ce68690870b1c97c89c205df35e531696c3ebd
section/72-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f989fdfdde9ed940e86d98823814b6dc038603fa2a53456ab4cb4921a16aac19LA
Ad secundum dicendum quod in hoc quod aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas privati honoris sicut cum aliquis repellit contumelias proprias, magis autem videtur hoc provenire ex caritatis affectu.Referencing norms: Q72A3Ad2, assert-h246001d03c325a8eff753ebf970712aed39897f228ad0d0dcd382a5964017d96
section/72-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a203a46f27127900fc886ea26a7692775737b251f2d37230102dade0a9dce0aLA
Ad tertium dicendum quod si aliquis hoc animo taceret ut tacendo contumeliantem ad iracundiam provocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat volens dare locum irae, hoc est laudabile. Unde dicitur Eccli. VIII, non litiges cum homine linguato, et non struas in ignem illius ligna.Referencing norms: Q72A3Ad3, assert-hb5fe8447a28af31f24b49b3854917e10025f69d17dcc97f8654f54d2dda3d28e
section/72-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d422cf4076c948ac7c11a0ff7e8415b3411aabaa7c63120593d3bd20f243427dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciam nutrit conviciantis. Sed hoc non est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis convicianti respondere.Referencing norms: Q72A3Obiectio1, assert-h06e824ca988bf52af217d71a9e7a25367479d8e68f4dc20077bbcd771e06256c, assert-h75fffca2971ad142c52a116c1a9d99e2c45ac37178d179bd4a3125d7f8f0c9f2
section/72-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e769fa6c62136dbcd24c09b57ac82c783f9d328e0a61a4e90cab82ac2d2239eeLA
Praeterea, homo debet plus se diligere quam alium. Sed aliquis non debet sustinere quod alteri convicium inferatur, unde dicitur Prov. XXVI, qui imponit stulto silentium, iras mitigat. Ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias illatas sibi.Referencing norms: Q72A3Obiectio2, assert-h756946994994efce5249be57ab8013b9b07bb57468f60ea79170bc34a70176cc, assert-h9c3bf808db18ff006a93245d38bbdd91f3668e769f21011294b49076f3e5e815
section/72-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:094c996aa3d788cd70858079b309ec5b85ce5ec14927a678027eb114bdb18902LA
Praeterea, non licet alicui vindicare seipsum, secundum illud, mihi vindictam, et ego retribuam. Sed aliquis non resistendo contumeliae se vindicat, secundum illud Chrysostomi, si vindicare vis, sile, et funestam ei dedisti plagam. Ergo aliquis non debet, silendo, sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere.Referencing norms: Q72A3Obiectio3, assert-ha499c5ffabf8f8fedb16e9d9fd12a7dab969483afc79b4a052cebae53fca6fad, assert-hffd32ae500ddfc6f722163a759130a7edb34858830a3d0182a1bae624567fe36
section/72-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4a531e4bd30024c699d196df0888f170ead8566e266d08ae011c28e77375a33bLA
Respondeo dicendum quod sicut patientia necessaria est in his quae contra nos fiunt, ita etiam in his quae contra nos dicuntur. Praecepta autem patientiae in his quae contra nos fiunt, sunt in praeparatione animae habenda, sicut Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, exponit illud praeceptum domini, si quis percusserit te in una maxilla, praebe ei et aliam, ut scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit; non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse dominus hoc fecit, sed, cum suscepisset alapam, dixit, quid me caedis? Ut habetur Ioan. XVIII. Et ideo etiam circa verba contumeliosa quae contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratum ad contumelias tolerandas si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet ut contumeliam illatam repellamus, maxime propter duo. Primo quidem, propter bonum eius qui contumeliam infert, ut videlicet eius audacia reprimatur, et de cetero talia non attentet; secundum illud Prov. XXVI, responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Alio modo, propter bonum multorum, quorum profectus impeditur per contumelias nobis illatas. Unde Gregorius dicit, super Ezech., Homil. IX, hi quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant.Referencing norms: Q72A3Respondeo, assert-h4b3a7eed90eb577127d6072b5286b2fc7b357383afa1175f2db35c8187aa793a
section/72-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:832fa584650f11323c44b2d2a84bcd1368496017940c9d34287113eea1f7099bLA
Sed contra est quod dicitur in Psalm., qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates; et postea subdit, ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.Referencing norms: assert-hd26e45009ceb872f27be7d41cf55e2c9934780a0ad364b5738b04909f3e42179
section/72-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8cf76a5fdd006dfebc2c0c0dfd5f1662688f612550d3f633517856d37e84d90aLA
Ad primum ergo dicendum quod contumelia non ordinatur ad finem superbiae, qui est celsitudo, et ideo non directe contumelia oritur ex superbia. Disponit tamen superbia ad contumeliam, inquantum illi qui se superiores aestimant, facilius alios contemnunt et iniurias eis irrogant. Facilius etiam irascuntur, utpote reputantes indignum quidquid contra eorum voluntatem agitur.Referencing norms: Q72A4Ad1, assert-hbc65e46ed1578f1000ecf9a30a7ed9d14d8060774820cf818b8b6c0c6675e12e
section/72-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b14a42aaf204f8c45a72c14b80356dccb6e1b380d4f2d1e8cad25f46afc4ba30LA
Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in VII Ethic., ira non perfecte audit rationem, et sic iratus patitur rationis defectum, in quo convenit cum stultitia. Et propter hoc ex stultitia oritur contumelia, secundum affinitatem quam habet cum ira.Referencing norms: Q72A4Ad2, assert-h9274dc1a52b00a82a835bd72e798375a6d83b0250dcd532785780d1a792041fa
section/72-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:52fa4cad6337501b4f36844c411567ce9ba3ed0e4383a91da32cfbcb602641edLA
Ad tertium dicendum quod, secundum philosophum, in II Rhet., iratus intendit manifestam offensam, quod non curat odiens. Et ideo contumelia, quae importat manifestam iniuriam, magis pertinet ad iram quam ad odium.Referencing norms: Q72A4Ad3, assert-h3c59ab5839a364ce28f66705a355963b1d6b762c62aef23595ffeb2fe6589b6e
section/72-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d38843461f49198dfb281cd94d46a01e902a7f72371ad9d0b5ce639bb052c4fbLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod contumelia non oriatur ex ira. Quia dicitur Prov. XI, ubi superbia, ibi contumelia. Sed ira est vitium distinctum a superbia. Ergo contumelia non oritur ex ira.Referencing norms: Q72A4Obiectio1, assert-h05f545bfcf0886b48ba801f8d1ab510de9b1ab7c7fa07f4712f12980100a9547, assert-h3cedbb45cbac7673bb556d3f01121ab95e498d7ef3259be4cc7c8ff121686f03
section/72-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cf94c95302198eb1016c79d21db5b657deb1a1d20e7ecc26e0ac3a40b0a90c41LA
Praeterea, Prov. XX dicitur, omnes stulti miscentur contumeliis. Sed stultitia est vitium oppositum sapientiae, ut supra habitum est, ira autem opponitur mansuetudini. Ergo contumelia non oritur ex ira.Referencing norms: Q72A4Obiectio2, assert-h572739901073685aefd6401eaaea4f0d07e7df5d4d1d13cf82c8ff13101ab965, assert-hbdc4d1b136615335c127f0e00dfa3cd1686506fbc086847d7117687a58c75b0f
section/72-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:11055e3a0c959146c736820eb0ac97c8237c6f54707eb34036fdf2fc91395ef7LA
Praeterea, nullum peccatum diminuitur ex sua causa. Sed peccatum contumeliae diminuitur si ex ira proferatur, gravius enim peccat qui ex odio contumeliam infert quam qui ex ira. Ergo contumelia non oritur ex ira.Referencing norms: Q72A4Obiectio3, assert-h50ced7cd8b44b66312e938092d596d9509b44166b2a1699bc419d33301e4b43b, assert-h5839668153e6d9da7c5a4753ae36df9ef98cba3fab3c1541331a44eb7f1bbc95
section/72-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4676aca2c2db5973a27c559be76943282471c5c656549d7ee5d91c1569018b66LA
Respondeo dicendum quod, cum unum peccatum possit ex diversis oriri, ex illo tamen dicitur principalius habere originem ex quo frequentius procedere consuevit, propter propinquitatem ad finem ipsius. Contumelia autem magnam habet propinquitatem ad finem irae, qui est vindicta, nulla enim vindicta est irato magis in promptu quam inferre contumeliam alteri. Et ideo contumelia maxime oritur ex ira.Referencing norms: Q72A4Respondeo, assert-h9d4ed4ef0495c4c9202367e0ea0de51a1bdbc7065f93367e3c1347a22cfe89e1
section/72-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:269e061ab40c2e64c0339cc5cfecd9cf75d0c7489d4752414dcdda50178c6d8eLA
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXI Moral., quod ex ira oriuntur contumeliae.Referencing norms: assert-h2636abee7f438301b4e88998104708ed3814b57c1344a0c9be8d7925fcb51b08
question/72/prooemium · paragraph
la · official · sha256:bd16a4102e4ae4836abb33e269c77426ea497b66cc4befe9234b47a953e16123LA
Deinde considerandum est de iniuriis verborum quae inferuntur extra iudicium. Et primo, de contumelia; secundo, de detractione; tertio, de susurratione; quarto, de derisione; quinto, de maledictione. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, quid sit contumelia. Secundo, utrum omnis contumelia sit peccatum mortale. Tertio, utrum oporteat contumeliosos reprimere. Quarto, de origine contumeliae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 73
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q73
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:2132c432d5047065f6b8776f92b4af88050b2b29bf87acd5b96d25d3e728f865 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/73-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1ed5a759ef41eae91fced5a0a5e999667c69b52afe7850f7f653d39cf81dc122LA
Ad primum ergo dicendum quod in involuntariis commutationibus, ad quas reducuntur omnia nocumenta proximo illata verbo vel facto, diversificat rationem peccati occultum et manifestum, quia alia est ratio involuntarii per violentiam, et per ignorantiam, ut supra dictum est.Referencing norms: Q73A1Ad1, assert-hb0473a7b920a57df14e41813a9be32e659b025b1be142da41a453bb28865be7e
section/73-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a58d7839d25594bce494e9cce434d5673c497e6b6d40a480fe77166ccd3021fLA
Ad secundum dicendum quod verba detractionis dicuntur occulta non simpliciter, sed per comparationem ad eum de quo dicuntur, quia eo absente et ignorante, dicuntur. Sed contumeliosus in faciem contra hominem loquitur. Unde si aliquis de alio male loquatur coram multis, eo absente, detractio est, si autem eo solo praesente, contumelia est. Quamvis etiam si uni soli aliquis de absente malum dicat, corrumpit famam eius, non in toto, sed in parte.Referencing norms: Q73A1Ad2, assert-hc66ae16bd271c31a1743828f2ccd1f5d4907cb9cd6d1b0474fadc41b0badb494
section/73-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f45fbef9c9e400b3f7c6a5e961d408b74f65efc7b67e952ee2012b5f211227dLA
Ad tertium dicendum quod aliquis dicitur detrahere non quia diminuat de veritate, sed quia diminuit famam eius. Quod quidem quandoque fit directe, quandoque indirecte. Directe quidem, quadrupliciter, uno modo, quando falsum imponit alteri; secundo, quando peccatum adauget suis verbis; tertio, quando occultum revelat; quarto, quando id quod est bonum dicit mala intentione factum. Indirecte autem, vel negando bonum alterius; vel malitiose reticendo.Referencing norms: Q73A1Ad3, assert-h0e7a601870419c98f738b78b840cae312478f19d29318f63624deb6275577c96
section/73-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:82931a3587cb091d8a4ad2a468500158295897f87dc5311986e0a8ae1e5c27f6LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod detractio non sit denigratio alienae famae per occulta verba, ut a quibusdam definitur. Occultum enim et manifestum sunt circumstantiae non constituentes speciem peccati, accidit enim peccato quod a multis sciatur vel a paucis. Sed illud quod non constituit speciem peccati non pertinet ad rationem ipsius, nec debet poni in eius definitione. Ergo ad rationem detractionis non pertinet quod fiat per occulta verba.Referencing norms: Q73A1Obiectio1, assert-h27d756d0617867f000388540a770c0dc4a19c2a1f0b7d8ef04b31334a5966e3f, assert-h46d8777d8e7734230fd55ddd2fb1fdb41c3ec99bf757d0c6429096aa77432117
section/73-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:daceab6380d80099ac039106cf595f58478ff52add022690f83a95721df9dd34LA
Praeterea, ad rationem famae pertinet publica notitia. Si igitur per detractionem denigretur fama alicuius, non poterit hoc fieri per verba occulta, sed per verba in manifesto dicta.Referencing norms: Q73A1Obiectio2, assert-h859d49c3a07ba6e64d057c646cbc4b63894f901b900a276da07a18cac7e7447a
section/73-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8bc014d0d2d46b4bd4293788fae107156939e47c8f9df802f698c07b16a67987LA
Praeterea, ille detrahit qui aliquid subtrahit vel diminuit de eo quod est. Sed quandoque denigratur fama alicuius etiam si nihil subtrahatur de veritate, puta cum aliquis vera crimina alicuius pandit. Ergo non omnis denigratio famae est detractio.Referencing norms: Q73A1Obiectio3, assert-h65d76165dd4ca46eac02644207ae95ce5186348fe8d419bdda032e0fa7e80fc8, assert-h9e15b1430b6a5e3262c7127536d1b51f25c6e1e35b807ffec91910036c9ca570
section/73-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:24d6a6359cad3c58abe7f84fcdae7c9e64b3531c3986a9871a12c8ba092c689eLA
Respondeo dicendum quod sicut facto aliquis alteri nocet dupliciter, manifeste quidem sicut in rapina vel quacumque violentia illata, occulte autem sicut in furto et dolosa percussione; ita etiam verbo aliquis dupliciter aliquem laedit, uno modo, in manifesto, et hoc fit per contumeliam, ut supra dictum est; alio modo, occulte, et hoc fit per detractionem. Ex hoc autem quod aliquis manifeste verba contra alium profert, videtur eum parvipendere, unde ex hoc ipso exhonoratur, et ideo contumelia detrimentum affert honori eius in quem profertur. Sed qui verba contra aliquem profert in occulto, videtur eum vereri magis quam parvipendere, unde non directe infert detrimentum honori, sed famae; inquantum, huiusmodi verba occulte proferens, quantum in ipso est, eos qui audiunt facit malam opinionem habere de eo contra quem loquitur. Hoc enim intendere videtur, et ad hoc conatur detrahens, ut eius verbis credatur. Unde patet quod detractio differt a contumelia dupliciter. Uno modo, quantum ad modum proponendi verba, quia scilicet contumeliosus manifeste contra aliquem loquitur, detractor autem occulte. Alio modo, quantum ad finem intentum, sive quantum ad nocumentum illatum, quia scilicet contumeliosus derogat honori, detractor famae.Referencing norms: Q73A1Respondeo, assert-hc1831ad8aaab9d8096132330314689336ef2cbd6eb497326b605022975039382
section/73-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7d1129168147340cbde6365a8321c5bc3eec4c9eaf65374c076fbd52874d7f7cLA
Sed contra est quod dicitur Eccle. X, si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Ergo occulte mordere famam alicuius est detrahere.Referencing norms: assert-h27228912d4405b7d09987127b72ed0b7b6c7128b71aa940de789745dd2aff93c
section/73-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db9a8ae3ddb428a5d57be01e98d92490783923864f088c211091a46c76a494caLA
Ad primum ergo dicendum quod revelare peccatum occultum alicuius propter eius emendationem denuntiando, vel propter bonum publicae iustitiae accusando, non est detrahere, ut dictum est.Referencing norms: Q73A2Ad1, assert-h4ef18e75c1ca2136f5d8c0ea870642102ce7f00b386dfa4de503075dceb122e9
section/73-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8bc5bcf5c1e7694d94b69d02e349389d44aa052f51b833e97c7dfccdf4725a6LA
Ad secundum dicendum quod Glossa illa non dicit quod detractio in toto genere humano inveniatur, sed addit, paene. Tum quia stultorum infinitus est numerus, et pauci sunt qui ambulant per viam salutis. Tum etiam quia pauci vel nulli sunt qui non aliquando ex animi levitate aliquid dicunt unde in aliquo, vel leviter, alterius fama minoratur, quia, ut dicitur Iac. III, si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.Referencing norms: Q73A2Ad2, assert-h692946aa86832e401302346a8e72c2d3184865833f44e240fda18861ee8a7ebf
section/73-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d238370bdb17ce8f3eb2896042cf63d052db8e5d03dc22adbe0794553066554LA
Ad tertium dicendum quod Augustinus loquitur in casu illo quo aliquis dicit aliquod leve malum de alio non ex intentione nocendi, sed ex animi levitate vel ex lapsu linguae.Referencing norms: Q73A2Ad3, assert-ha5fa5550d7efe962b1de884f709c66614c025e0cf1e4b8984a7f575009adb773
section/73-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:599e189a5f67a8772c06e186e33862a148e88c3a31504a39d0241eb7cc966e9fLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod detractio non sit peccatum mortale. Nullus enim actus virtutis est peccatum mortale. Sed revelare peccatum occultum, quod, sicut dictum est, ad detractionem pertinet, est actus virtutis, vel caritatis, dum aliquis fratris peccatum denuntiat eius emendationem intendens; vel etiam est actus iustitiae, dum aliquis fratrem accusat. Ergo detractio non est peccatum mortale.Referencing norms: Q73A2Obiectio1, assert-ha4b282e42c3366771552ddacc7a8b0d4a3b2d9447d3c4bbeb5c634886d1a041c, assert-hbbb96b91d1b091534a5da647fbc7d42a76969de70ce61415562c9d9601e75e1b
section/73-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4c40f9e8a26b369fa97920cc969180f44a807ac846a0dc5e16f902d7201c4774LA
Praeterea, super illud Prov. XXIV, cum detractoribus non commiscearis, dicit Glossa, hoc specialiter vitio periclitatur totum genus humanum. Sed nullum peccatum mortale in toto humano genere invenitur, quia multi abstinent a peccato mortali, peccata autem venialia sunt quae in omnibus inveniuntur. Ergo detractio est peccatum veniale.Referencing norms: Q73A2Obiectio2, assert-h276b297eb580fe28fefa6a83b1a439ff0bfe8aff18d7652ea7cdc26b2a283228, assert-hfcefe75dec531b381fbbf0f3d7a0a8a4473a7f64c49754c2f6e6c943d79d5e25
section/73-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:759824874a15efa7fe27bf2534ab5f39f9ec7dbecccf58dc8175f6650e41c057LA
Praeterea, Augustinus, in homilia de igne Purg., inter peccata minuta ponit, quando cum omni facilitate vel temeritate maledicimus, quod pertinet ad detractionem. Ergo detractio est peccatum veniale.Referencing norms: Q73A2Obiectio3, assert-h690f395cfb73142dfc6c7656f87219928292c49f4a4262e618b0cbf38a5d8daf
section/73-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eaa738a1a060a0cc8162804d26be0a23e8167cd63821f8fa0f7ac794c79bce56LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccata verborum maxime sunt ex intentione dicentis diiudicanda. Detractio autem, secundum suam rationem, ordinatur ad denigrandam famam alicuius. Unde ille, per se loquendo, detrahit qui ad hoc de aliquo obloquitur, eo absente, ut eius famam denigret. Auferre autem alicui famam valde grave est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum homo impeditur a multis bene agendis. Propter quod dicitur Eccli. XLI, curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni et pretiosi. Et ideo detractio, per se loquendo, est peccatum mortale. Contingit tamen quandoque quod aliquis dicit aliqua verba per quae diminuitur fama alicuius, non hoc intendens, sed aliquid aliud hoc autem non est detrahere per se et formaliter loquendo, sed solum materialiter et quasi per accidens. Et si quidem verba per quae fama alterius diminuitur proferat aliquis propter aliquod bonum vel necessarium, debitis circumstantiis observatis, non est peccatum, nec potest dici detractio. Si autem proferat ex animi levitate, vel propter aliquid non necessarium, non est peccatum mortale, nisi forte verbum quod dicitur sit adeo grave quod notabiliter famam alicuius laedat, et praecipue in his quae pertinent ad honestatem vitae; quia hoc ex ipso genere verborum habet rationem peccati mortalis. Et tenetur aliquis ad restitutionem famae, sicut ad restitutionem cuiuslibet rei subtractae, eo modo quo supra dictum est, cum de restitutione ageretur.Referencing norms: Q73A2Respondeo, assert-hd037678be164a98950cf064b2f17e4f82b01a160f4dd9a42db0f3e8bbf35e9b9
section/73-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b98fa2bb9e0e552d43e27ed395cd6959e697b7169efbb43b7fab24869014fc2fLA
Sed contra est quod Rom. I dicitur, detractores, Deo odibiles, quod ideo additur, ut dicit Glossa, ne leve putetur propter hoc quod consistit in verbis.Referencing norms: assert-hbae01bac75634c343440a2bc5dde5112c0ad7aefb88ba69f8ec201453c3fd66c
section/73-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca3e6eaa24429bac263c0b623801abb5e393fa1b4a9f1212b819c75e8b5d4472LA
Ad primum ergo dicendum quod illi qui detrahunt Christo impedientes fidem membrorum ipsius, derogant divinitati eius, cui fides innititur. Unde non est simplex detractio, sed blasphemia.Referencing norms: Q73A3Ad1, assert-h8f5309b2600388d061f965cde96b707831f0c662bc55073be6e24d0d1323daee
section/73-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5dc117872924c8ddc1d3a3298243feacee23d9664d179ec70a4d8e6b0f149f77LA
Ad secundum dicendum quod gravius peccatum est contumelia quam detractio, inquantum habet maiorem contemptum proximi, sicut et rapina est gravius peccatum quam furtum, ut supra dictum est. Contumelia tamen non est gravius peccatum quam adulterium, non enim gravitas adulterii pensatur ex coniunctione corporum, sed ex deordinatione generationis humanae. Contumeliosus autem non sufficienter causat inimicitiam in alio, sed occasionaliter tantum dividit unitos, inquantum scilicet per hoc quod mala alterius promit, alios, quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per eius verba non cogantur. Sic etiam et detractor occasionaliter est homicida, inquantum scilicet per sua verba dat alteri occasionem ut proximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola Clementis dicitur detractores esse homicidas, scilicet occasionaliter, quia qui odit fratrem suum, homicida est, ut dicitur I Ioan. III.Referencing norms: Q73A3Ad2, assert-h989d7040222de4fb95a26ff4e33cf49175e34629784a12d00a95ceb81f9ea382
section/73-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3ee7e06ac41b2f15e8e0310cdd3d60352e3c97029db2b6fae2a9636104f5e838LA
Ad tertium dicendum quod quia ira quaerit in manifesto vindictam inferre, ut philosophus dicit, in II Rhet., ideo detractio, quae est in occulto, non est filia irae, sicut contumelia; sed magis invidiae, quae nititur qualitercumque minuere gloriam proximi. Nec tamen sequitur propter hoc quod detractio sit gravior quam contumelia, quia ex minori vitio potest oriri maius peccatum, sicut ex ira nascitur homicidium et blasphemia. Origo enim peccatorum attenditur secundum inclinationem ad finem, quod est ex parte conversionis, gravitas autem peccati magis attenditur ex parte aversionis.Referencing norms: Q73A3Ad3, assert-hc78c07947f37c2f4ecd660b75bca5f964639451e29cf04e3e823b1ce2e40c481
section/73-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b29336b6ba7e076d7bc78806924459ad65728373a8269a5bcbe6148e797c4e1cLA
Ad quartum dicendum quod quia homo laetatur in sententia oris sui, ut dicitur Prov. XV, inde est quod ille qui detrahit incipit magis amare et credere quod dicit; et per consequens proximum magis odire; et sic magis recedere a cognitione veritatis. Iste tamen effectus potest sequi etiam ex aliis peccatis quae pertinent ad odium proximi.Referencing norms: Q73A3Ad4, assert-hbba870e30b1fc6c57b131aac22c42e66d6120f00ba59d28180d50a3a4760287d
section/73-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e1c7911b1299bbaa4b2855de05619eb791e3328db219b6e8c9bee41d6812b81dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod detractio sit gravius omnibus peccatis quae in proximum committuntur. Quia super illud Psalm., pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, dicit Glossa, plus nocent in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quam qui eius carnem, mox resurrecturam, peremerunt. Ex quo videtur quod detractio sit gravius peccatum quam homicidium, quanto gravius est occidere animam quam occidere corpus. Sed homicidium est gravius inter cetera peccata quae in proximum committuntur. Ergo detractio est simpliciter inter omnia gravior.Referencing norms: Q73A3Obiectio1, assert-h539fe506a577f8e71fc577cd6b396c7f779efd1e8b575b490ca2495dcaca0b6a, assert-hd62a44403f69c3e09eeebf93cba8900b6ef70cdec110fa1a420f04aef196f718
section/73-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7db0fee8e4b8eed95cabbb15ee4d926d68514418b3665fb684ef29d2e4b7c7b0LA
Praeterea, detractio videtur esse gravius peccatum quam contumelia quia contumeliam potest homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum quam adulterium, per hoc quod adulterium unit duos in unam carnem, contumelia autem unitos in multa dividit. Ergo detractio est maius peccatum quam adulterium, quod tamen, inter alia peccata quae sunt in proximum, magnam gravitatem habet.Referencing norms: Q73A3Obiectio2, assert-h28605725c44722df286a48f2898b45fb29bf92512008f5b9cb4270557e982b3c, assert-h75d008ed8beb37ec83e687b4b97190af1dcae52f54125442e96405fd7adf0520
section/73-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4896e72eeaafaeb011308e1f56952b27b6b3529ab3d97e70764322ec965b8153LA
Praeterea, contumelia oritur ex ira, detractio autem ex invidia, ut patet per Gregorium, XXXI Moral. Sed invidia est maius peccatum quam ira. Ergo et detractio est maius peccatum quam contumelia. Et sic idem quod prius.Referencing norms: Q73A3Obiectio3, assert-hf2ea75dd44cb559c8e48f2cbe8f829c96807af43420384843e8f9c88fce3778a, assert-hf8208ec4c12744c72ffdbb158d03b8d1a601d67a9279a25e34cdd560a905e1e6
section/73-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c3f0ee8d6f6ac1334ee8ddf0f78b37a6364413f57cd939e202afca18ce385064LA
Praeterea, tanto aliquod peccatum est gravius quanto graviorem defectum inducit. Sed detractio inducit gravissimum defectum, scilicet excaecationem mentis, dicit enim Gregorius, quid aliud detrahentes faciunt nisi quod in pulverem sufflant et in oculos suos terram excitant, ut unde plus detractionis perflant, inde minus veritatis videant? Ergo detractio est gravissimum peccatum inter ea quae committuntur in proximum.Referencing norms: Q73A3Obiectio4, assert-h2a5d8f04b2340c6391a55df05baa10e572f6586d26b1027a32f66de064b8cc81, assert-hdc25a1f2a320af41a00083b9c0695e46e57dec3dee73368bccbbf6c9ea67cdbe
section/73-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f550869275afb259d92700f05747b8ef7c8c5344b5662992f74ee75f3cd232fLA
Respondeo dicendum quod peccata quae committuntur in proximum sunt pensanda per se quidem secundum nocumenta quae proximo inferuntur, quia ex hoc habent rationem culpae. Tanto autem est maius nocumentum quanto maius bonum demitur. Cum autem sit triplex bonum hominis, scilicet bonum animae et bonum corporis et bonum exteriorum rerum, bonum animae, quod est maximum, non potest alicui ab alio tolli nisi occasionaliter, puta per malam persuasionem, quae necessitatem non infert, sed alia duo bona, scilicet corporis et exteriorum rerum, possunt ab alio violenter auferri. Sed quia bonum corporis praeeminet bono exteriorum rerum, graviora sunt peccata quibus infertur nocumentum corpori quam ea quibus infertur nocumentum exterioribus rebus. Unde inter cetera peccata quae sunt in proximum, homicidium gravius est, per quod tollitur vita proximi iam actu existens, consequenter autem adulterium, quod est contra debitum ordinem generationis humanae, per quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona. Inter quae, fama praeeminet divitiis, eo quod propinquior est spiritualibus bonis, unde dicitur Prov. XXII, melius est nomen bonum quam divitiae multae. Et ideo detractio, secundum suum genus, est maius peccatum quam furtum, minus tamen quam homicidium vel adulterium. Potest tamen esse alius ordo propter circumstantias aggravantes vel diminuentes. Per accidens autem gravitas peccati attenditur ex parte peccantis, qui gravius peccat si ex deliberatione peccet quam si peccet ex infirmitate vel incautela. Et secundum hoc peccata locutionis habent aliquam levitatem, inquantum de facili ex lapsu linguae proveniunt, absque magna praemeditatione.Referencing norms: Q73A3Respondeo, assert-h68061d09ed38bd3422df642f79b842098bed7aba21fb45199ada8cffd5ecf15c
section/73-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0b0e13ba74d7cd93954a53cf6fc37712933503710d3d908c99647e2b8e303769LA
Sed contra, gravius est peccare facto quam verbo. Sed detractio est peccatum verbi, adulterium autem et homicidium et furtum sunt peccata in factis. Ergo detractio non est gravius ceteris peccatis quae sunt in proximum.Referencing norms: assert-h12781e1c136718bae400f01ab725fde302c4701df459a1a2045dd26a196fb413
section/73-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fb9675dcf9f3a520b1e373099ac33f26d900eaac7ac969494bb0e43f7db03faaLA
Ad primum ergo dicendum quod detractiones suas nullus audit, quia scilicet mala quae dicuntur de aliquo eo audiente, non sunt detractiones, proprie loquendo, sed contumeliae, ut dictum est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factae aliorum relationibus pervenire. Et tunc sui arbitrii est detrimentum suae famae pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, ut supra dictum est. Et ideo in hoc potest commendari eius patientia quod patienter proprias detractiones sustinet. Non autem est sui arbitrii quod patiatur detrimentum famae alterius. Et ideo in culpam ei vertitur si non resistit, cum possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis sublevare asinum alterius iacentem sub onere, ut praecipitur Deut. XXII.Referencing norms: Q73A4Ad1, assert-h21fe2e113c83487e1f182c66bab02eba8a2997df3c1e2519fe58ed859aed18e4
section/73-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:23d632ad6a6d8094d044760ec457a08828ac8b144b51ea89318685f61dd63b71LA
Ad secundum dicendum quod non semper debet aliquis resistere detractori arguendo eum de falsitate, maxime si quis sciat verum esse quod dicitur. Sed debet eum verbis redarguere de hoc quod peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere quod ei detractio displiceat per tristitiam faciei; quia, ut dicitur Prov. XXV, ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.Referencing norms: Q73A4Ad2, assert-h6c7e10fe2153596e26b8a8371623bd256f9cdfd206147efb5e97568326dee14a
section/73-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c3124f4163d6fbd68a2a57a8ff27a2d97ceb58d9359613a34dae12e426abfdbLA
Ad tertium dicendum quod utilitas quae ex detractione provenit non est ex intentione detrahentis, sed ex Dei ordinatione, qui ex quolibet malo elicit bonum. Et ideo nihilo minus est detractoribus resistendum, sicut et raptoribus vel oppressoribus aliorum, quamvis ex hoc oppressis vel spoliatis per patientiam meritum crescat.Referencing norms: Q73A4Ad3, assert-h1db639e1294c58c94316cbcd0698cf01147d3b88f3e9e87decce1d09321e9a6c
section/73-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:81e70b2cd8fc8fb6dc3f73ec32c4965c96d8d9ca35a2174ccb90e5ad08db15d4LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod audiens qui tolerat detrahentem non graviter peccet. Non enim aliquis magis tenetur alteri quam sibi ipsi. Sed laudabile est si patienter homo suos detractores toleret, dicit enim Gregorius, super Ezech. Homil. IX, linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant; ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat. Ergo non peccat aliquis si detractionibus aliorum non resistat.Referencing norms: Q73A4Obiectio1, assert-h2d47687e0951ba4d6a83c5db558aa62c50bf37708d9f5ff9bb772f5fe51de514, assert-hb42a341c268ad2e74f84fad2da136dc4ec120cbfb5bbda72aeccf9f47b8a6021
section/73-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:08fd2247506eafacf9324f25e76fb1c3069486727fb865ce392af275288df76aLA
Praeterea, Eccli. IV dicitur, non contradicas verbo veritatis ullo modo. Sed quandoque aliquis detrahit verba veritatis dicendo, ut supra dictum est. Ergo videtur quod non semper teneatur homo detractionibus resistere.Referencing norms: Q73A4Obiectio2, assert-h920039326dcfa7521b08e595c2fa2c7110562e7327ccc3e5a9607086d17a518b, assert-h9b43a841482cdc378ba436c8d5463a2c672b7180ace67d178417e19b3212cf70
section/73-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:964e75c7b2286e2ec2079eaf7caed9d1a59ad3506664e0cc3a453455a6ab2701LA
Praeterea, nullus debet impedire id quod est in utilitatem aliorum. Sed detractio frequenter est in utilitatem eorum contra quos detrahitur, dicit enim pius Papa, nonnunquam detractio adversus bonos excitatur, ut quos vel domestica adulatio vel aliorum favor in altum extulerat, detractio humiliet. Ergo aliquis non debet detractiones impedire.Referencing norms: Q73A4Obiectio3, assert-h3a550752dac720b91dd12ff83758886a2fba318a2b5e3b582e51f03eff3a5885, assert-h9c1707874bfc8a88dea6892750a6359350b289cf6c8b652da82fc5308c1a251c
section/73-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a823a174f2b0242f1eebb2df2ed911813d81e80caea395b0852fea0c6da2470LA
Respondeo dicendum quod, secundum apostolum, ad Rom. I, digni sunt morte non solum qui peccata faciunt, sed etiam qui facientibus peccata consentiunt. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, directe, quando scilicet quis inducit alium ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo, indirecte, quando scilicet non resistit, cum resistere possit, et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat, sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo quod si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori consentire, unde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eum ad detrahendum, vel saltem placeat ei detractio, propter odium eius cui detrahitur, non minus peccat quam detrahens, et quandoque magis. Unde Bernardus dicit, detrahere, aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim. Si vero non placeat ei peccatum, sed ex timore vel negligentia vel etiam verecundia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multo minus quam detrahens, et plerumque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse peccatum mortale, vel propter hoc quod alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere; vel propter aliquod periculum consequens; vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, ut supra habitum est.Referencing norms: Q73A4Respondeo, assert-hf2a015c9b67d50819a9fcc190c1852671ec188c4ee6f3101b08fcb8e6e73787d
section/73-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3b006788f90e8fed8ff8e3e3e7c42f4a2f4a59e427ce5b2db75c364a7da97aeeLA
Sed contra est quod Hieronymus dicit, cave ne linguam aut aures habeas prurientes, aut aliis detrahas, aut alios audias detrahentes.Referencing norms: assert-h1bcaa3dfa3fc7e43a81dfe2d04bdf4d14a61ff36bc8b29a08594214f31a75342
question/73/prooemium · paragraph
la · official · sha256:d27472a6304d9c19ce63186affca0b3bdf263b8046d3ea379a0862cd9ecce4bdLA
Deinde considerandum est de detractione. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, quid sit detractio. Secundo, utrum sit peccatum mortale. Tertio, de comparatione eius ad alia peccata. Quarto, utrum peccet aliquis audiendo detractionem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 74
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q74
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:353bf5df6437737203131401d2d83a8e4fcdc731b21ff35d729d54a577c4fc41 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/74-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:094d87a677df30d34f91c87fcca9667fe6e712233e90f57a7387b77add8959faLA
Ad primum ergo dicendum quod susurro, inquantum dicit malum de alio, dicitur detrahere. In hoc tamen differt a detractore, quia non intendit simpliciter malum dicere; sed quidquid sit illud quod possit animum unius turbare contra alium, etiam si sit simpliciter bonum, et tamen apparens malum, inquantum displicet ei cui dicitur.Referencing norms: Q74A1Ad1, assert-h1581d9db0012c3eb17b189ca0e14e92889116b59bbe903373e6f6bb72a23f936
section/74-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:37a0a1798aceff72be8f2c625444b0896b0e394545d01a4c1242aa003a2e864bLA
Ad secundum dicendum quod criminator differt et a susurrone et a detractore. Quia criminator est qui publice aliis crimina imponit, vel accusando vel conviciando, quod non pertinet ad detractorem et susurronem.Referencing norms: Q74A1Ad2, assert-hb07d07e9c7c1f83ae340cf67fc17ffd4a2b475745a3cc443ac4692fbe50705d4
section/74-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9ffc0305089dce47939dc9dfab35e613cf93dce59fb362b4bada3d965ecf30ffLA
Ad tertium dicendum quod bilinguis proprie dicitur susurro. Cum enim amicitia sit inter duos, nititur susurro ex utraque parte amicitiam rumpere, et ideo duabus linguis utitur ad duos, uni dicens malum de alio. Propter quod dicitur Eccli. XXVIII, susurro et bilinguis maledictus, et subditur, multos enim turbant pacem habentes.Referencing norms: Q74A1Ad3, assert-h469cb7b18a0b59dcb6af61d4201958e18e43e605828e7f5b7cff0acc1ba82f34
section/74-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0495429138ce174be8a52e12f8c4115ad04ccd6dfb559277791c0b5e8e7c053eLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod susurratio non sit peccatum distinctum a detractione. Dicit enim Isidorus, in libro Etymol., susurro de sono locutionis appellatur, quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur, detrahendo. Sed loqui de altero detrahendo ad detractionem pertinet. Ergo susurratio non est peccatum distinctum a detractione.Referencing norms: Q74A1Obiectio1, assert-hb5ebb560aea84046b6b6314d908c2864365aabf7ff0f7e176bb23a94689b4a11, assert-heb1a0812b783fc0d58552113c425ed334fba4cf364e6009ba967b70d97eb5003
section/74-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ede9d3dc48d8bed8247df49d7bf916a56d6c83ebe2df8fe3cec5fedf135b6b23LA
Praeterea, Levit. XIX dicitur, non eris criminator nec susurro in populis. Sed criminator idem videtur esse quod detractor. Ergo etiam susurratio a detractione non differt.Referencing norms: Q74A1Obiectio2, assert-h370c41bfdefaf7aac0bdfe914b09bdb63719ce596a587775d4f22fa963ee860c, assert-h7852ea7d6cf90fdd4ca5a46789296a93a54689199555b8f780348041bc1999e3
section/74-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7d5b429b9f809811aed51c30f809f469472a8fb89c899878cae95bbd8ef0b472LA
Praeterea, Eccli. XXVIII dicitur, susurro et bilinguis maledictus erit. Sed bilinguis videtur idem esse quod detractor, quia detractorum est duplici lingua loqui, aliter scilicet in absentia et aliter in praesentia. Ergo susurro est idem quod detractor.Referencing norms: Q74A1Obiectio3, assert-h6f39fbda003ac15c0995be7dba2030da10a7fd4934e012c5c3ddc46660b7ffbf, assert-hedb5de631f98f037ec7269cdde107e649eb1cedd42608893730da5762a69ef4f
section/74-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c41bf43c78fec8251639c9090dc8c6042dcd306d2785988af8d471a176f58828LA
Respondeo dicendum quod susurratio et detractio in materia conveniunt, et etiam in forma, sive in modo loquendi, quia uterque malum occulte de proximo dicit. Propter quam similitudinem interdum unum pro alio ponitur, unde Eccli. V, super illud, non appelleris susurro, dicit Glossa, idest detractor. Differunt autem in fine. Quia detractor intendit denigrare famam proximi, unde illa mala de proximo praecipue profert ex quibus proximus infamari possit, vel saltem diminui eius fama. Susurro autem intendit amicitiam separare, ut patet per Glossam inductam, et per id quod dicitur Prov. XXVI, susurrone subtracto, iurgia conquiescunt. Et ideo susurro talia mala profert de proximo quae possunt contra ipsum commovere animum audientis, secundum illud Eccli. XXVIII, vir peccator conturbabit amicos, et in medio pacem habentium immittit inimicitiam.Referencing norms: Q74A1Respondeo, assert-ha5913de56505c32444e3fe24872d3e786e103404a4c67321c7b74b75f91d1a13
section/74-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c1aac0d4b6040b7f15443a766147fe40960d766ea7cd6773860e98167f6dbe96LA
Sed contra est quod, Rom. I, super illud, susurrones, detractores, dicit Glossa, susurrones, inter amicos discordiam seminantes; detractores, qui aliorum bona negant vel minuunt.Referencing norms: assert-hf9de5a14494ae94ad3fdc140acb0082f0ad9dbbe5af1ee4f3f818554b5e32649
section/74-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc7cd235d094899ff43f6469a908ce677d71d5623290388667320f8e701ea5a6LA
Ad primum ergo dicendum quod species et gravitas peccati magis attenditur ex fine quam ex materiali obiecto. Et ideo ratione finis susurratio est gravior, quamvis detractor quandoque peiora dicat.Referencing norms: Q74A2Ad1, assert-h5d9b1c4a19676bcd8bd49d38abb41e638804463de3c82dd2378468189a267a3c
section/74-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a1c8ffdfa5e1885ce3c49e88acbaedaf1c98744e831482adaa26d2d71d4ac665LA
Ad secundum dicendum quod fama est dispositio ad amicitiam, et infamia ad inimicitiam. Dispositio autem deficit ab eo ad quod disponit. Et ideo ille qui operatur ad aliquid quod est dispositio ad inimicitiam, minus peccat quam ille qui directe operatur ad inimicitiam inducendam.Referencing norms: Q74A2Ad2, assert-h2c8de5d1ca94f497673e4d13a22fc1c03b112f17bd355e1a20f5bbeed8ae63c3
section/74-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:92220433c5bd0bb208ffa53236cdda3d2469349b961162a67131876e4822f505LA
Ad tertium dicendum quod ille qui detrahit fratri intantum videtur detrahere legi inquantum contemnit praeceptum de dilectione proximi. Contra quod directius agit qui amicitiam disrumpere nititur. Unde hoc peccatum maxime contra Deum est, quia Deus dilectio est, ut dicitur I Ioan. IV. Et propter hoc dicitur Prov. VI, sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima eius, et hoc septimum ponit eum qui seminat inter fratres discordiam.Referencing norms: Q74A2Ad3, assert-hf7d4793b9e2f73afa66fbbae532bdea5a1972c845e72eabe03042454d7f70c0a
section/74-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa890798d17f093439a05cd99eb442ebbe7d3402c48946993991a035e7dc8f3cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod detractio sit gravius peccatum quam susurratio. Peccata enim oris consistunt in hoc quod aliquis mala dicit. Sed detractor dicit de proximo ea quae sunt mala simpliciter, quia ex talibus oritur infamia vel diminuitur fama, susurro autem non curat dicere nisi mala apparentia, quae scilicet displiceant audienti. Ergo gravius peccatum est detractio quam susurratio.Referencing norms: Q74A2Obiectio1, assert-h745f47044db95d9c65c9d8e30a0bfc4f248548d47968077236a081a2396f14d1, assert-hf70ebcebf1279b7f724d4815af3b89873765c7769a0c3ea4f11be9d29be6a2a0
section/74-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f5f60fd4d724cb8532edecbeb80effb09131249988adf8cf0164b162bd413c8LA
Praeterea, quicumque aufert alicui famam, aufert ei non solum unum amicum, sed multos, quia unusquisque refugit amicitiam infamium personarum; unde contra quendam dicitur, II Paralip. XIX, his qui oderunt dominum amicitia iungeris. Susurratio autem aufert unum solum amicum. Gravius ergo peccatum est detractio quam susurratio.Referencing norms: Q74A2Obiectio2, assert-hfb74bb20bec6d140349d21ee94f7a4abb14d5ddac0edced5382628a18f6c1106
section/74-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b28cc9447b10e18e3f92f506d2da998e6e748a151b407e7c50390a44afbb58e1LA
Praeterea, Iac. IV dicitur, qui detrahit fratri suo, detrahit legi; et per consequens Deo, qui est legislator, et sic peccatum detractionis videtur esse peccatum in Deum, quod est gravissimum, ut supra habitum est. Peccatum autem susurrationis est in proximum. Ergo peccatum detractionis est gravius quam peccatum susurrationis.Referencing norms: Q74A2Obiectio3, assert-h0b4563c11de3e781f0dafaef5b657baeddb1030295a754e38f199dd95637bb1b
section/74-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eaebfffa624fbf262fe79d86561233ef9132a2d34e51bef5bb2e6986282f992dLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum in proximum tanto est gravius quanto per ipsum maius nocumentum proximo infertur, nocumentum autem tanto maius est quanto maius est bonum quod tollitur. Inter cetera vero exteriora bona praeeminet amicus, quia sine amicis nullus vivere posset, ut patet per philosophum, in VIII Ethic. Unde dicitur Eccli. VI, amico fideli nulla est comparatio, quia et optima fama, quae per detractionem tollitur, ad hoc maxime necessaria est ut homo idoneus ad amicitiam habeatur. Et ideo susurratio est maius peccatum quam detractio, et etiam quam contumelia, quia amicus est melior quam honor, et amari quam honorari, ut in VIII Ethic. philosophus dicit.Referencing norms: Q74A2Respondeo, assert-h15d071d04bf6357b190022c8ec89e34048a391219edf36143c1ea8969711dcdb
section/74-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0282c245bf9be5a83101eb385a13150a709d4978677fb13a46a39d409881feaaLA
Sed contra est quod dicitur Eccli. V, denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.Referencing norms: assert-h9105f050ab5bad80ed3b45bb824c8a9448672a3fa9cd23e2a6d1c0fa55800e1a
question/74/prooemium · paragraph
la · official · sha256:9a65c47ab527570c4695d528ce3ea878f3034d5b471cfc0cff3f14caf03d3aa5LA
Deinde considerandum est de susurratione. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum susurratio sit peccatum distinctum a detractione. Secundo, quod horum sit gravius.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 75
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q75
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:89bdb2d8c18deacb704b11c100fe3de3b275042028198def6f9aeb27a0569c27 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/75-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e30317675f61537b44cba5d02dfb5111ba999b81fba7a70af9fea74093b14e2LA
Ad primum ergo dicendum quod subsannatio et irrisio conveniunt in fine, sed differunt in modo, quia irrisio fit ore, idest verbo et cachinnis; subsannatio autem naso rugato, ut dicit Glossa super illud Psalm., qui habitat in caelis irridebit eos. Talis tamen differentia non diversificat speciem. Utrumque tamen differt a contumelia, sicut erubescentia a dehonoratione, est enim erubescentia timor dehonorationis, sicut Damascenus dicit.Referencing norms: Q75A1Ad1, assert-h2e3ccfe2993ec92bccc4d8475891cda472647101ddf3a6301e920c023c4f01ca
section/75-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b107ff3b940bdae9cf00cc0a740027e7bcaaf69fe3beb2c8050fa28f35de8bdaLA
Ad secundum dicendum quod de opere virtuoso aliquis apud alios et reverentiam meretur et famam; apud seipsum bonae conscientiae gloriam, secundum illud II ad Cor. I, gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Unde e contrario de actu turpi, idest vitioso, apud alios quidem tollitur hominis honor et fama, et ad hoc contumeliosus et detractor turpia de alio dicunt. Apud seipsum autem per turpia quae dicuntur aliquis perdit conscientiae gloriam per quandam confusionem et erubescentiam, et ad hoc turpia dicit derisor. Et sic patet quod derisor communicat cum praedictis vitiis in materia, differt autem in fine.Referencing norms: Q75A1Ad2, assert-h9ff92b9f797f3b5f9830f5bc6801f6cd137b43f21cb64b812f770d6d5aa5eec3
section/75-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f940e9ea1f132e4053a16f6b6234d37a2799b3d8ae386e917352cb10080ea05dLA
Ad tertium dicendum quod securitas conscientiae et quies illius magnum bonum est, secundum illud Prov. XV, secura mens quasi iuge convivium. Et ideo qui conscientiam alicuius inquietat confundendo ipsum, aliquod speciale nocumentum ei infert. Unde derisio est peccatum speciale.Referencing norms: Q75A1Ad3, assert-h491ae0a188d93e779ff90115bc19f84d1c5a3d88a24c19eacb182dcd54f6925c
section/75-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:367e4189aaf623d318ae8913dc4cc7d1c454c860b5295ac3b01dce2dce428c77LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod derisio non sit speciale peccatum ab aliis praemissis distinctum. Subsannatio enim videtur idem esse quod derisio. Sed subsannatio ad contumeliam videtur pertinere. Ergo derisio non videtur distingui a contumelia.Referencing norms: Q75A1Obiectio1, assert-h76216e47ae54404d68df505563deb5b3d37af6cc458eeb87cfbc381f8e0fd5e2, assert-hf3bcc5be9d7d60974248c22d1deb93dd70819df09ac4d1c90f1e2eda4e6dd238
section/75-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b388d330cb3e36239ee36d0be62c32abee58ab47b28cec29bafaa8da835c4da1LA
Praeterea, nullus irridetur nisi de aliquo turpi, ex quo homo erubescit. Huiusmodi autem sunt peccata, quae si manifeste de aliquo dicuntur, pertinent ad contumeliam; si autem occulte, pertinent ad detractionem sive susurrationem. Ergo derisio non est vitium a praemissis distinctum.Referencing norms: Q75A1Obiectio2, assert-hb5185fb93b040e07dbc502a1f838e4417b8e43c792325072074f73c5c14a0c02
section/75-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e5d6bbfc45285040d62220c739fa71d6c5345a662ffc2c3a821216dbc3630eb4LA
Praeterea, huiusmodi peccata distinguuntur secundum nocumenta quae proximo inferuntur. Sed per derisionem non infertur aliud nocumentum proximo quam in honore vel fama vel detrimento amicitiae. Ergo derisio non est peccatum distinctum a praemissis.Referencing norms: Q75A1Obiectio3, assert-h3af5511ae62a79adfaabfd098c7eb1467056ffa44b0f90a337516b468e3e44fa, assert-h4a75aa157b7e319c9f372a15b3e2a48fc0b00f406c165561ded3d8bf1da40a9b
section/75-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7aa6f10ec2dda88f5d792469f9a07c4f2fcf321398ed16cd5f870f7fe470485cLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccata verborum praecipue pensanda sunt secundum intentionem proferentis. Et ideo secundum diversa quae quis intendit contra alium loquens, huiusmodi peccata distinguuntur. Sicut autem aliquis conviciando intendit conviciati honorem deprimere, et detrahendo diminuere famam, et susurrando tollere amicitiam; ita etiam irridendo aliquis intendit quod ille qui irridetur erubescat. Et quia hic finis est distinctus ab aliis, ideo etiam peccatum derisionis distinguitur a praemissis peccatis.Referencing norms: Q75A1Respondeo, assert-hf65cd617125bb14b7898c6d74153f311978261eed16ac7bc560d4dddca6ddf4d
section/75-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:18f4ed714b898bba1c3dfb1841305f077206f22f6690d1a18163a89556f1bc37LA
Sed contra est quod irrisio fit ludo, unde et illusio nominatur. Nullum autem praemissorum ludo agitur, sed serio. Ergo derisio ab omnibus praedictis differt.Referencing norms: assert-h85512c9e34f2a81349f50aa3f277d8eda0f195c12a23be997f918fa984b8928c
section/75-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:416d10b3d4a3fda902a52013f0160752e5c6d036aff4ebda969bcf569f5954f8LA
Ad primum ergo dicendum quod ludus non importat aliquid contrarium caritati respectu eius cum quo luditur, potest tamen importare aliquid contrarium caritati respectu eius de quo luditur, propter contemptum, ut dictum est.Referencing norms: Q75A2Ad1, assert-h0102c84d8ab7956ecc14d716d742418f6ec98bbca1eb4077cf3d8b0d5558f922
section/75-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a03d6051d3b9a260bc453372ee2c7d4c6b84d6921aa55373f21a1f54d8307eeLA
Ad secundum dicendum quod ille qui recidivat in peccatum de quo poenituit, et ille qui simulat, non expresse Deum irridet, sed quasi interpretative, inquantum scilicet ad modum deridentis se habet. Nec tamen venialiter peccando aliquis simpliciter recidivat vel simulat, sed dispositive et imperfecte.Referencing norms: Q75A2Ad2, assert-h8628f6bde13bf875eb643be45c2fd77056d75ee2d2059d18682a55c402f19002
section/75-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:023a9e7444b3bdf87dfe61e4c6fb94e74e3aef4a84b71015fb87fb50a9938d14LA
Ad tertium dicendum quod derisio, secundum suam rationem, levius aliquid est quam detractio vel contumelia, quia non importat contemptum, sed ludum. Quandoque tamen habet maiorem contemptum quam etiam contumelia, ut supra dictum est. Et tunc est grave peccatum.Referencing norms: Q75A2Ad3, assert-h1e9118207884a8105796525d49565f8b876ee49c446505d125b6fb93ce918a72
section/75-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:46e8a7d5cb44816e63c71f68e03053ecd90e08f44f834ab2316a8293283dd32eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod derisio non possit esse peccatum mortale. Omne enim peccatum mortale contrariatur caritati. Sed derisio non videtur contrariari caritati, agitur enim ludo quandoque inter amicos; unde et delusio nominatur. Ergo derisio non potest esse peccatum mortale.Referencing norms: Q75A2Obiectio1, assert-h25d055795e0f9ff5177383826f56cabfd1cc864a4f2a68c077e1b6c7f7ddcb1d, assert-hf3b4e344457d6bbd0bf765bff70aac9629b16c133dfa2fbfabd1af5904776faa
section/75-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:85214823b8cc8518c16571511a5f2efa0052d9f24accf382ef372c91858f3e3cLA
Praeterea, derisio illa videtur esse maxima quae fit in iniuriam Dei. Sed non omnis derisio quae vergit in iniuriam Dei est peccatum mortale. Alioquin quicumque recidivat in aliquod peccatum veniale de quo poenituit, peccaret mortaliter, dicit enim Isidorus quod irrisor est, et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet. Similiter etiam sequeretur quod omnis simulatio esset peccatum mortale, quia sicut Gregorius dicit, in Moral., per struthionem significatur simulator, qui deridet equum, idest hominem iustum, et ascensorem, idest Deum. Ergo derisio non est peccatum mortale.Referencing norms: Q75A2Obiectio2, assert-h42291d5181f6455b7a3237ff2985c1afc6217118603bfe8f91e33e861a3b0a09, assert-hd202c30ec30e056bd25b5df524bf0bd87db020f81a76412a71316cf5abbce2f5
section/75-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c7c10458c88d0ac929656b2cb86347654d36c6d9d84a1dacb733fa06b1d8a369LA
Praeterea, contumelia et detractio videntur esse graviora peccata quam derisio, quia maius est facere aliquid serio quam ioco. Sed non omnis detractio vel contumelia est peccatum mortale. Ergo multo minus derisio.Referencing norms: Q75A2Obiectio3, assert-h93572c2d28ef50c2e05fce8a595a46ad248c45a9cbacc0429fe8452e734e7baf, assert-hd992e2eff81ba883f24f1c20fdb2ef204444f11cb46e4baa7c65edd5606bde07
section/75-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af4d4557f5fdb02c4d2e73adf6ed46b8474e2aa67356dba01a9dda85866f6fc3LA
Respondeo dicendum quod irrisio non fit nisi de aliquo malo vel defectu. Malum autem si sit magnum, non pro ludo accipitur, sed seriose. Unde si in lusum vel risum vertatur (ex quo irrisionis vel illusionis nomen sumitur), hoc est quia accipitur ut parvum. Potest autem aliquod malum accipi ut parvum, dupliciter, uno modo, secundum se; alio modo, ratione personae. Cum autem aliquis alterius personae malum vel defectum in ludum vel risum ponit quia secundum se parvum malum est, est veniale et leve peccatum secundum suum genus. Cum autem accipitur quasi parvum ratione personae, sicut defectus puerorum et stultorum parum ponderare solemus, sic aliquem illudere vel irridere est eum omnino parvipendere, et eum tam vilem aestimare ut de eius malo non sit curandum, sed sit quasi pro ludo habendum. Et sic derisio est peccatum mortale. Et gravius quam contumelia, quae similiter est in manifesto, quia contumeliosus videtur accipere malum alterius seriose, illusor autem in ludum; et ita videtur esse maior contemptus et dehonoratio. Et secundum hoc, illusio est grave peccatum, et tanto gravius quanto maior reverentia debetur personae quae illuditur. Unde gravissimum est irridere Deum et ea quae Dei sunt, secundum illud Isaiae XXXVII, cui exprobrasti? Et quem blasphemasti? Et super quem exaltasti vocem tuam? Et postea subditur, ad sanctum Israel. Deinde secundum locum tenet irrisio parentum. Unde dicitur Prov. XXX, oculum qui subsannat patrem et despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae. Deinde iustorum derisio gravis est, quia honor est virtutis praemium. Et contra hoc dicitur Iob XII, deridetur iusti simplicitas. Quae quidem derisio valde nociva est, quia per hoc homines a bene agendo impediuntur; secundum illud Gregorii, qui in aliorum actibus exoriri bona conspiciunt, mox ea manu pestiferae exprobrationis evellunt.Referencing norms: Q75A2Respondeo, assert-hee82291f94cd3c276530329caf35ff0a265060effde81f75a87217575d491826
section/75-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:72619d4ef0ea94c25c68329ee950c9f6c35ecd3398439a126791ecbe03affbfbLA
Sed contra est quod dicitur Prov. III, ipse deridet illusores. Sed deridere Dei est aeternaliter punire pro peccato mortali, ut patet per id quod dicitur in Psalm., qui habitat in caelis irridebit eos. Ergo derisio est peccatum mortale.Referencing norms: assert-h766f48d9a5275d54347fbf26716ae5193c660bebe54f21018a5bbde54448227b
question/75/prooemium · paragraph
la · official · sha256:0c9658109dc51d5565d28607824cc0b239556bd47e92aaeafb7947c9392797b6LA
Deinde considerandum est de derisione. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum derisio sit peccatum speciale distinctum ab aliis peccatis quibus per verba nocumentum proximo infertur. Secundo, utrum derisio sit peccatum mortale.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 76
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q76
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:674a7d4bfe38c84737cb960542080ed7704ff980ec1a6411e27b650371c5ed7e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/76-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b056d424ab8b7fe92e2e86876d672c914bad536917b9c49223928726a85c9b27LA
Ad primum ergo dicendum quod apostolus prohibet maledicere per se loquendo, cum intentione mali.Referencing norms: Q76A1Ad1, assert-h7520e28e60f93f748c1b05c5dd52ff917e2c264634c4975942f0cbfcd0321c5a
section/76-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ef4a38683a6151e2b3bf62f378e0c7d4b53724fe25555a57de6bc52d95883a4aLA
Et similiter dicendum ad secundum.Referencing norms: Q76A1Ad2, assert-h038f78eba64affff4f80ac1055edd78bb626a0986d6f5a22f3475b98f0bf2eaf
section/76-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:757a860cdb1e4b02eb9c50d355965c941d99e7c513b7ee102f9171790b56c964LA
Ad tertium dicendum quod optare alicui malum sub ratione boni non contrariatur affectui quo quis simpliciter alicui optat bonum, sed magis habet conformitatem ad ipsum.Referencing norms: Q76A1Ad3, assert-hada0ab8ce0599a68f2786d846f98345d628b9b2d5e650a7e297d46c52c792815
section/76-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:750bd383f95784d3fa8cd38b31670eebd338ef4e9d3727feba3c0015ce611e5eLA
Ad quartum dicendum quod in Diabolo est considerare naturam, et culpam. Natura quidem eius bona est, et a Deo, nec eam maledicere licet. Culpa autem eius est maledicenda, secundum illud Iob III, maledicant ei qui maledicunt diei. Cum autem peccator maledicit Diabolum propter culpam, seipsum simili ratione iudicat maledictione dignum. Et secundum hoc dicitur maledicere animam suam.Referencing norms: Q76A1Ad4, assert-h7328a04d3f389dfc33c2a9a0a9d597edb608a543c9f65aabb1c5bb1285c865b9
section/76-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1406d2e63447fc664873a8c447406a5d3adcad2f60775f22a98643a532390370LA
Ad quintum dicendum quod affectus peccantis, etsi in se non videatur, potest tamen percipi ex aliquo manifesto peccato, pro quo poena est infligenda. Similiter etiam, quamvis sciri non possit quem Deus maledicit secundum finalem reprobationem, potest tamen sciri quis sit maledictus a Deo secundum reatum praesentis culpae.Referencing norms: Q76A1Ad5, assert-h8003965962c9a7579bb59658dcd687ca233c53046708f85ebd90f6f5b3937ff0
section/76-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4e3031ab9c9b4ac4f94b96ee9c622260dda2c220692c6167272acaa9c2787db1LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non liceat maledicere aliquem. Non est enim licitum praeterire mandatum apostoli, in quo Christus loquebatur, ut dicitur II ad Cor. XIII. Sed ipse praecipit, Rom. XII, benedicite, et nolite maledicere. Ergo non licet aliquem maledicere.Referencing norms: Q76A1Obiectio1, assert-h15c62162dfc9feee84c8d87399a548f4b603bd7f4d4433ac70f31f4f6241fbc6, assert-hc5554c8ae0d2120545866cc434db2827e2c3dbe95e8212555d9e6e6402900409
section/76-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9f9c528483fbb08ce5ab0bed280be6a757582dc678257c410a08dafe2396d16bLA
Praeterea, omnes tenentur Deum benedicere, secundum illud Dan. III, benedicite, filii hominum, domino. Sed non potest ex ore eodem procedere benedictio Dei et maledictio hominis, ut probatur Iac. III. Ergo nulli licet aliquem maledicere.Referencing norms: Q76A1Obiectio2, assert-hb1e1d67f8fadadd3e84aa7384cca004b8844567172f18646d219072ef028aab6, assert-hf2533c560fe6186d33014e5be9eeabb8c0ee0b6fb1ca8b975500f4f901358c42
section/76-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:04b37a4e584108b1ab5de4483e367ca63ec64926e4b432462681919691c1684aLA
Praeterea, ille qui aliquem maledicit, videtur optare eius malum culpae vel poenae, quia maledictio videtur esse imprecatio quaedam. Sed non licet desiderare malum alterius, quinimmo orare oportet pro omnibus ut liberentur a malo. Ergo nulli licet maledicere.Referencing norms: Q76A1Obiectio3, assert-h50f4866fe99474a0fef608c84e770f0b963943abcf38f6e924cba91dd8bcf608, assert-hc3154ea08d508eb0231fe50f89e6fc97f32b32358b2506f80d229996bc31529e
section/76-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:932a2a562c337b18990bdc9175eab557ffb3119ce2effd35823ef791a2f2b054LA
Praeterea, Diabolus per obstinationem maxime subiectus est malitiae. Sed non licet alicui maledicere Diabolum, sicut nec seipsum, dicitur enim Eccli. XXI, cum maledicit impius Diabolum, maledicit ipse animam suam. Ergo multo minus licet maledicere hominem.Referencing norms: Q76A1Obiectio4, assert-h31b8f2fde29c55d4739eb6f6d83184c3530bdcd71afe41ecf343260d8274de9d, assert-hd3044803356e1e106651b38d7b4c18b3ab0408de3ca5d497a89e52b50de9da8e
section/76-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b44167372f6117168591411bc6fb7c13d70d00ebd8dc228820c626f12353c76aLA
Praeterea, Num. XXIII, super illud, quomodo maledicam cui non maledixit dominus? Dicit Glossa, non potest esse iusta maledicendi causa ubi peccantis ignoratur affectus. Sed homo non potest scire affectum alterius hominis, nec etiam utrum sit maledictus a Deo. Ergo nulli licet aliquem hominem maledicere.Referencing norms: Q76A1Obiectio5, assert-h44abf47a352533016557165934b0a38654493cc897489c7c5e262c83b8409356, assert-h801f3e34f3fb2cf422f3c9d957f8ce44a8e02b31ddcdd68abf2b455397ec762a
section/76-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:36a7d4243c3ecb9a799e65de156bdf58ee6e9bf5c7ceb4d8f481931297c808a6LA
Respondeo dicendum quod maledicere idem est quod malum dicere. Dicere autem tripliciter se habet ad id quod dicitur. Uno modo, per modum enuntiationis, sicut aliquis exprimitur modo indicativo. Et sic maledicere nihil est aliud quam malum alterius referre, quod pertinet ad detractionem. Unde quandoque maledici detractores dicuntur. Alio modo dicere se habet ad id quod dicitur per modum causae. Et hoc quidem primo et principaliter competit Deo, qui omnia suo verbo fecit, secundum illud Psalm., dixit, et facta sunt. Consequenter autem competit hominibus, qui verbo suo alios movent per imperium ad aliquid faciendum. Et ad hoc instituta sunt verba imperativi modi. Tertio modo ipsum dicere se habet ad id quod dicitur quasi expressio quaedam affectus desiderantis id quod verbo exprimitur. Et ad hoc instituta sunt verba optativi modi. Praetermisso igitur primo modo maledictionis, qui est per simplicem enuntiationem mali, considerandum est de aliis duobus. Ubi scire oportet quod facere aliquid et velle illud se consequuntur in bonitate et malitia, ut ex supradictis patet. Unde in istis duobus modis, quibus malum dicitur per modum imperantis vel per modum optantis, eadem ratione est aliquid licitum et illicitum. Si enim aliquis imperet vel optet malum alterius inquantum est malum, quasi ipsum malum intendens, sic maledicere utroque modo erit illicitum. Et hoc est maledicere per se loquendo. Si autem aliquis imperet vel optet malum alterius sub ratione boni, sic est licitum. Nec erit maledictio per se loquendo, sed per accidens, quia principalis intentio dicentis non fertur ad malum, sed ad bonum. Contingit autem malum aliquod dici imperando vel optando sub ratione duplicis boni. Quandoque quidem sub ratione iusti. Et sic iudex licite maledicit illum cui praecipit iustam poenam inferri. Et sic etiam Ecclesia maledicit anathematizando. Sic etiam prophetae quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem suam divinae iustitiae (licet huiusmodi imprecationes possint etiam per modum praenuntiationis intelligi). Quandoque vero dicitur aliquod malum sub ratione utilis, puta cum aliquis optat aliquem peccatorem pati aliquam aegritudinem, aut aliquod impedimentum, vel ut ipse melior efficiatur, vel ut saltem ab aliorum nocumento cesset.Referencing norms: Q76A1Respondeo, assert-hdd7f5e5690bd348c6072314f0fe6429a1e386ee40c95ddeb65200963bd4aecbe
section/76-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:33b267f5ae3947f174de30fec7928a25c0762d1684c5531b6e051dd5add5a9f2LA
Sed contra est quod Deut. XXVII dicitur, maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius. Elisaeus etiam pueris sibi illudentibus maledixit, ut habetur IV Reg. II.Referencing norms: assert-h68fe5fa35c2c20b31fc8601813a5446be203bcd8fd6227f9c4c1f6fdabb60c1b
section/76-2/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q76A2Ad1, Q76A2Ad2, Q76A2Ad3, assert-h5043dba6617f32fcc31af22d884b99981eadde7123892aba7a4c320ac7e4b2f3, assert-h79d8d4b44822788e7ea44f117ec2e27b1add2d8a8d5ee6f652e5611ae271960b, assert-h7fef85f6abe9e7374c1bb4286008da11e5d2cf1f8b4a118fc30ff81af5636dc8
section/76-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:07798954d4f13d42958153df1f737ee4d69a2d00a6929c0490c3c021bc438c65LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat creaturam irrationalem maledicere. Maledictio enim praecipue videtur esse licita inquantum respicit poenam. Sed creatura irrationalis non est susceptiva nec culpae nec poenae. Ergo eam maledicere non licet.Referencing norms: Q76A2Obiectio1, assert-h90c514c18fd709f3d0a2d0768025b238684b80bb0fcfab2c30158ec090db1a3b, assert-hd4bb15afcbb73196e7ca29c193bf731f884420e84530e57b7816876a550ed208
section/76-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:77ebbb6e2f8c4d36895837ed57d65e916e501ed9f7b2acb7e9c77cbf5b92c258LA
Praeterea, in creatura irrationali nihil invenitur nisi natura, quam Deus fecit. Hanc autem maledicere non licet, etiam in Diabolo, ut dictum est. Ergo creaturam irrationalem nullo modo licet maledicere.Referencing norms: Q76A2Obiectio2, assert-hd5a6ba33e433fa2c024f5d18a1fcf82ca0f4bb6e785be10bcbc58bb66a594dfb
section/76-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e59de22d962549ea9618a0911c43ed257bc0557c5df356d76b55189a2730d86bLA
Praeterea, creatura irrationalis aut est permanens, sicut corpora; aut est transiens, sicut tempora. Sed sicut Gregorius dicit, in IV Moral., otiosum est maledicere non existenti; vitiosum vero si existeret. Ergo nullo modo licet maledicere creaturae irrationali.Referencing norms: Q76A2Obiectio3, assert-h597e73287333cc51adcfd1f8ea4c4c89395a637d1c62e230afcc29a1b75082ee, assert-h62fc2b7bd107beb0dd0584b993b0e0a5ef5a6ec31c2d41377c791c5c801cf788
section/76-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:575769d7ef36627a33401082130e6a3a287e1350f69bafb9689f74ff59dc0405LA
Respondeo dicendum quod benedictio vel maledictio ad illam rem proprie pertinet cui potest aliquid bene vel male contingere, scilicet rationali creaturae. Creaturis autem irrationalibus bonum vel malum dicitur contingere in ordine ad creaturam rationalem, propter quam sunt. Ordinantur autem ad eam multipliciter. Uno quidem modo, per modum subventionis, inquantum scilicet ex creaturis irrationalibus subvenitur humanae necessitati. Et hoc modo dominus homini dixit, Gen. III, maledicta terra in opere tuo, ut scilicet per eius sterilitatem homo puniretur. Et ita etiam intelligitur quod habetur Deut. XXVIII, benedicta horrea tua, et infra, maledictum horreum tuum. Sic etiam David maledixit montes Gelboe, secundum Gregorii expositionem. Alio modo creatura irrationalis ordinatur ad rationalem per modum significationis. Et sic dominus maledixit ficulneam, in significationem Iudaeae. Tertio modo ordinatur creatura irrationalis ad rationalem per modum continentis, scilicet temporis vel loci. Et sic maledixit Iob diei nativitatis suae, propter culpam originalem, quam nascendo contraxit, et propter sequentes poenalitates. Et propter hoc etiam potest intelligi David maledixisse montibus Gelboe, ut legitur II Reg. I, scilicet propter caedem populi quae in eis contigerat. Maledicere autem rebus irrationalibus inquantum sunt creaturae Dei, est peccatum blasphemiae. Maledicere autem eis secundum se consideratis, est otiosum et vanum, et per consequens illicitum.Referencing norms: Q76A2Respondeo, assert-hca9804353869bbf4261621bff7976903202e4b1553089d2f903a587526a3e106
section/76-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a054b745923890649f46963f084db896954f57eef3e3c7923ec8e1908b6fde50LA
Sed contra est quod dominus maledixit ficulneae, ut habetur Matth. XXI; et Iob maledixit diei suo, ut habetur Iob III.Referencing norms: assert-h1c8b664ad175cee72cc980c818617fb09cd631747f0d0532260753cc19ec817a
section/76-3/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q76A3Ad1, Q76A3Ad2, Q76A3Ad3, assert-hc3653662446aa018178b4dcc61eea0e2db9f5554d14feb06ae74595b09f7d3dc, assert-hc4da446b36434f916f14747b5feb80a4e6071150b69bc80e3e8d74745ff1613b, assert-he7d34cd3aca33c3e7fda21cd7755b468e1d73945caa166578c1822f7e5cce9a2
section/76-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aa46a841a651b58c45416914f4f0e2ba1ed4be890620555c54c9e3afc2a4df8dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod maledicere non sit peccatum mortale. Augustinus enim, in homilia de igne Purgatorio, numerat maledictionem inter levia peccata. Haec autem sunt venialia. Ergo maledictio non est peccatum mortale, sed veniale.Referencing norms: Q76A3Obiectio1, assert-ha16b8aa3afbb4ccc29fb6d771145f62b13a5f92bd7e842d1efea41d8d65a8c29
section/76-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:09ffbe00363a6e459878de6c720c3e2d7392dd0794fcb7b8da8e2e8e0366fa29LA
Praeterea, ea quae ex levi motu mentis procedunt non videntur esse peccata mortalia. Sed interdum maledictio ex levi motu procedit. Ergo maledictio non est peccatum mortale.Referencing norms: Q76A3Obiectio2, assert-h147f8d744f2c971e46a08e8d3caead1a89f11c10a03664282ca962e4a481206a, assert-h2ac958d9845d0483444c052f993d8f37d90556ff5b1144b17403d4691f16bddc
section/76-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e2b0b795f0d65bf190d5eb9f717e426239c1cd1526ca256088f1765ed932545cLA
Praeterea, gravius est male facere quam maledicere. Sed male facere non semper est peccatum mortale. Ergo multo minus maledicere.Referencing norms: Q76A3Obiectio3, assert-h80f6a1bcb2bfac6cbb9fa5798085f9cd5ba27247a9d9cbf2a3960226aa5071a7, assert-hffbbd8bb400afa62dd93c6f6a864a796850da30ff3a0a0f95322f630a3252b67
section/76-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27afad0a456b2b1068c7eab32c558efb8f5975b12d2f21ebb7ac4eabc7222986LA
Respondeo dicendum quod maledictio de qua nunc loquimur, est per quam pronuntiatur malum contra aliquem vel imperando vel optando. Velle autem, vel imperio movere ad malum alterius, secundum se repugnat caritati, qua diligimus proximum volentes bonum ipsius. Et ita secundum suum genus est peccatum mortale. Et tanto gravius quanto personam cui maledicimus magis amare et revereri tenemur, unde dicitur Levit. XX, qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur. Contingit tamen verbum maledictionis prolatum esse peccatum veniale, vel propter parvitatem mali quod quis alteri, maledicendo, imprecatur, vel etiam propter affectum eius qui profert maledictionis verba, dum ex levi motu, vel ex ludo, aut ex subreptione aliqua talia verba profert; quia peccata verborum maxime ex affectu pensantur, ut supra dictum est.Referencing norms: Q76A3Respondeo, assert-h323a9a37401f1077ec70a84f8e6349d68614c5bea93e7ef510a4d6c08156fe46
section/76-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4342efca55d4d06d98e90fdf2ba0545caade57aa02d3fa4cd59aab7d3c86891cLA
Sed contra, nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Sed maledictio excludit a regno Dei, secundum illud I ad Cor. VI, neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt. Ergo maledictio est peccatum mortale.Referencing norms: assert-h8b7225aa43eda00048c66259226151fe53cdb0e93bc99d92ffc3726c519ea865
section/76-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48eac5a1d64e0c3075ba7450f6a7b787c18427f34863054b6891c5dc1da7247aLA
Ad primum ergo dicendum quod maledictio creaturae inquantum creatura est, redundat in Deum, et sic per accidens habet rationem blasphemiae, non autem si maledicatur creatura propter culpam. Et eadem ratio est de detractione.Referencing norms: Q76A4Ad1, assert-h19b8d0467e31638bc7b92a82cbca9a79418b300c78e9008eaba198d3bd31400a
section/76-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54f99f47adcec3c1d0f0c9828799012050c98ecc0d091b14ab41791041daef87LA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, maledictio uno modo includit desiderium mali. Unde si ille qui maledicit velit malum occisionis alterius, desiderio non differt ab homicida. Differt tamen inquantum actus exterior aliquid adiicit voluntati.Referencing norms: Q76A4Ad2, assert-hfc0a0b30fdf5a0a8ddc3594d68f055b22965529a8cba5043b7354c82c305fa43
section/76-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a3640785a83bf49ca25678362185bb6918415c2cd8b052605aa540e6dd60ef1LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de maledictione secundum quod importat imperium.Referencing norms: Q76A4Ad3, assert-ha807befec16e75a0b22037fbc4c1ab775fd37ddd52a3706b36c60098b7e5ba9f
section/76-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b73f0f162862197db72ad2064fb0c5cb3757d295fa06fd24592e2d2a931eb465LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod maledictio sit gravius peccatum quam detractio. Maledictio enim videtur esse blasphemia quaedam, ut patet per id quod dicitur in canonica Iudae, quod cum Michael Archangelus, cum Diabolo disputans, altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae; et accipitur ibi blasphemia pro maledictione, secundum Glossam. Blasphemia autem est gravius peccatum quam detractio. Ergo maledictio est gravior detractione.Referencing norms: Q76A4Obiectio1, assert-h4f0508d7e396edd372a89509fa3eaae4a000b55a46e7d554a0c44b0d127b0467
section/76-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b830b2eeceef69d4335275bb5650f9aca2228886ae19777320e8213a5767b34bLA
Praeterea, homicidium est detractione gravius, ut supra dictum est. Sed maledictio est par peccato homicidii, dicit enim Chrysostomus, super Matth., cum dixeris, maledic ei, et domum everte, et omnia perire fac, nihil ab homicida differs. Ergo maledictio est gravior quam detractio.Referencing norms: Q76A4Obiectio2, assert-h7982399cd0550a86a8201c9d52c8a20611609899d85aaee673850a5607b5543f, assert-hd3bf5437e8a7939d5bdfe16c8c7b458b72f630f437d01b80389a3de3cd8938c1
section/76-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:51d37be71c7bbd2a0e2b41fc487030d5db6fbe2f820f64766780ace9d60f70a7LA
Praeterea, causa praeeminet signo. Sed ille qui maledicit causat malum suo imperio, ille autem qui detrahit solum significat malum iam existens. Gravius ergo peccat maledicus quam detractor.Referencing norms: Q76A4Obiectio3, assert-ha3e7c9be8a6b93068d28612d4092f089925ef9a25bda0ff2708f2432f3bd3257, assert-hdcf0f0dde31fb9b45b4fc2f9726b49f979959132c1a9c0ad65965579050038af
section/76-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:73ec57de7720a70afc58e65f312b59f35ae710c1d3d640ccc651433cc3df43acLA
Respondeo dicendum quod, sicut in primo habitum est, duplex est malum, scilicet culpae, et poenae. Malum autem culpae peius est, ut ibidem ostensum est. Unde dicere malum culpae peius est quam dicere malum poenae, dummodo sit idem modus dicendi. Ad contumeliosum igitur, susurronem et detractorem, et etiam derisorem, pertinet dicere malum culpae, sed ad maledicentem, prout nunc loquimur, pertinet dicere malum poenae, non autem malum culpae nisi forte sub ratione poenae. Non tamen est idem modus dicendi. Nam ad praedicta quatuor vitia pertinet dicere malum culpae solum enuntiando, per maledictionem vero dicitur malum poenae vel causando per modum imperii, vel optando. Ipsa autem enuntiatio culpae peccatum est inquantum aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur. Gravius autem est nocumentum inferre quam nocumentum desiderare, ceteris paribus. Unde detractio, secundum communem rationem, gravius peccatum est quam maledictio simplex desiderium exprimens. Maledictio vero quae fit per modum imperii, cum habeat rationem causae, potest esse detractione gravior, si maius nocumentum inferat quam sit denigratio famae; vel levior, si minus. Et haec quidem accipienda sunt secundum ea quae per se pertinent ad rationem horum vitiorum. Possunt autem et alia per accidens considerari quae praedicta vitia vel augent vel minuunt.Referencing norms: Q76A4Respondeo, assert-hcaf8ef160f2665d2d82e7ac0813eec81937213d3e874c0a13b6385addd910d70
section/76-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:02e7014453afe9866bbe2d2e3ec989fbf1472c1210492497b5253d2bc2876c11LA
Sed contra est quod detractio non potest bene fieri. Maledictio autem fit bene et male, ut ex dictis patet. Ergo gravior est detractio quam maledictio.Referencing norms: assert-h23ad2fde37908e17eea1de3d2f6ac7c0fbb31d7ed5f67dd02db65c605ae94f40
question/76/prooemium · paragraph
la · official · sha256:302f384a85e4e207aa6c557f455eada74957faad9c0ef8070d4d4d609a1fa6beLA
Deinde considerandum est de maledictione. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum licite possit aliquis maledicere homini. Secundo, utrum licite possit aliquis maledicere irrationali creaturae. Tertio, utrum maledictio sit peccatum mortale. Quarto, de comparatione eius ad alia peccata.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 77
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q77
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:94b5db17165101254a6f6a41707ab058dc241456386a67614830af0e2740c975 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/77-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:81a467653cfcb2e5ef6f23eea52eb2d693047404510f4f2988ba765a713f6d66LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex humana populo datur, in quo sunt multi a virtute deficientes, non autem datur solis virtuosis. Et ideo lex humana non potuit prohibere quidquid est contra virtutem, sed ei sufficit ut prohibeat ea quae destruunt hominum convictum; alia vero habeat quasi licita, non quia ea approbet, sed quia ea non punit. Sic igitur habet quasi licitum, poenam non inducens, si absque fraude venditor rem suam supervendat aut emptor vilius emat, nisi sit nimius excessus, quia tunc etiam lex humana cogit ad restituendum, puta si aliquis sit deceptus ultra dimidiam iusti pretii quantitatem. Sed lex divina nihil impunitum relinquit quod sit virtuti contrarium. Unde secundum divinam legem illicitum reputatur si in emptione et venditione non sit aequalitas iustitiae observata. Et tenetur ille qui plus habet recompensare ei qui damnificatus est, si sit notabile damnum. Quod ideo dico quia iustum pretium rerum quandoque non est punctaliter determinatum, sed magis in quadam aestimatione consistit, ita quod modica additio vel minutio non videtur tollere aequalitatem iustitiae.Referencing norms: Q77A1Ad1, assert-h3732eed1d8f722e04864560976170d53515b5798a1c6ff68664e7f598133432c
section/77-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a625bdacb682bc5814816acaebc81659bd0441f410b52553547286e84400b4d1LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit, mimus ille vel seipsum intuendo, vel alios experiendo vili velle emere et care vendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci huiusmodi iustitiam qua huic resistat et vincat. Et ponit exemplum de quodam qui modicum pretium de quodam libro propter ignorantiam postulanti iustum pretium dedit. Unde patet quod illud commune desiderium non est naturae, sed vitii. Et ideo commune est multis, qui per latam viam vitiorum incedunt.Referencing norms: Q77A1Ad2, assert-h0d92942eb3288eb37de21a639beca6c4f7ec928f3f7c65c81a93d5aa6ed5a08c
section/77-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c74b50eb54e4563611a2a2f7b63795041b51816e6417a49b2e31f2dbf0cad53fLA
Ad tertium dicendum quod in iustitia commutativa consideratur principaliter aequalitas rei. Sed in amicitia utilis consideratur aequalitas utilitatis, et ideo recompensatio fieri debet secundum utilitatem perceptam. In emptione vero, secundum aequalitatem rei.Referencing norms: Q77A1Ad3, assert-hbe6ea5a2e318be74f6ddc72bab4422ffe97a98f92a8c662c0b17504f59026f77
section/77-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:286765403a2ab122ce93e21a331215d52e873eabbd20aa64e7c5890e52ace125LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit vendere rem plus quam valeat. Iustum enim in commutationibus humanae vitae secundum leges civiles determinatur. Sed secundum eas licitum est emptori et venditori ut se invicem decipiant, quod quidem fit inquantum venditor plus vendit rem quam valeat, emptor autem minus quam valeat. Ergo licitum est quod aliquis vendat rem plus quam valeat.Referencing norms: Q77A1Obiectio1, assert-h76da7e38a210c1798cda764889fc329541c581c36de0410275e947e75e8a6b7f, assert-h8409eab7b3d631fb423ed044d33ea39663ca40783387af2f02c9f8d9480e5238
section/77-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7d974bbd3f08b588fcc7308ae420cf09ccc3b51959aabb466a49e7f29b4430f1LA
Praeterea, illud quod est omnibus commune videtur esse naturale et non esse peccatum. Sed sicut Augustinus refert, XIII de Trin., dictum cuiusdam mimi fuit ab omnibus acceptatum, vili vultis emere, et care vendere. Cui etiam consonat quod dicitur Prov. XX, malum est, malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, gloriatur. Ergo licitum est aliquid carius vendere et vilius emere quam valeat.Referencing norms: Q77A1Obiectio2, assert-h12c25b93a3e4af178ffed22e39ad8f7f64a06ac2d4f16532686857b649995d62, assert-hb9bd64f5c1bad48a8acf8c5880c3370194790b44b50e72914ab85352860bd6d1
section/77-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:adf5d576c67f91de720cd8d0aa3a1ce6d4874bc141563a94a9ebc2a1c139eeddLA
Praeterea, non videtur esse illicitum si ex conventione agatur id quod fieri debet ex debito honestatis. Sed secundum philosophum, in VIII Ethic., in amicitia utilis recompensatio fieri debet secundum utilitatem quam consecutus est ille qui beneficium suscepit, quae quidem quandoque excedit valorem rei datae; sicut contingit cum aliquis multum re aliqua indiget, vel ad periculum evitandum vel ad aliquod commodum consequendum. Ergo licet in contractu emptionis et venditionis aliquid dare pro maiori pretio quam valeat.Referencing norms: Q77A1Obiectio3, assert-h05bf683ef60aa226a3bbd944704cfc5b7424041eb2f5d2a40310ed1f2531899e, assert-h6f887671f0c5f318b6452de86aec0867538c76bfe66f05c331a125620b13b93b
section/77-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c30631c8748f4494ed659ab6c8239d6c7cbcf082626ce4be24468413e9bbe6b6LA
Respondeo dicendum quod fraudem adhibere ad hoc quod aliquid plus iusto pretio vendatur, omnino peccatum est, inquantum aliquis decipit proximum in damnum ipsius. Unde et Tullius dicit, in libro de Offic., tollendum est ex rebus contrahendis omne mendacium, non licitatorem venditor, non qui contra se licitetur emptor apponet. Si autem fraus deficit, tunc de emptione et venditione dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum se. Et secundum hoc emptio et venditio videtur esse introducta pro communi utilitate utriusque, dum scilicet unus indiget re alterius et e converso, sicut patet per philosophum, in I Polit. Quod autem pro communi utilitate est inductum, non debet esse magis in gravamen unius quam alterius. Et ideo debet secundum aequalitatem rei inter eos contractus institui. Quantitas autem rerum quae in usum hominis veniunt mensuratur secundum pretium datum, ad quod est inventum numisma, ut dicitur in V Ethic. Et ideo si vel pretium excedat quantitatem valoris rei, vel e converso res excedat pretium, tolletur iustitiae aequalitas. Et ideo carius vendere aut vilius emere rem quam valeat est secundum se iniustum et illicitum. Alio modo possumus loqui de emptione et venditione secundum quod per accidens cedit in utilitatem unius et detrimentum alterius, puta cum aliquis multum indiget habere rem aliquam, et alius laeditur si ea careat. Et in tali casu iustum pretium erit ut non solum respiciatur ad rem quae venditur, sed ad damnum quod venditor ex venditione incurrit. Et sic licite poterit aliquid vendi plus quam valeat secundum se, quamvis non vendatur plus quam valeat habenti. Si vero aliquis multum iuvetur ex re alterius quam accepit, ille vero qui vendidit non damnificatur carendo re illa, non debet eam supervendere. Quia utilitas quae alteri accrescit non est ex vendente, sed ex conditione ementis, nullus autem debet vendere alteri quod non est suum, licet possit ei vendere damnum quod patitur. Ille tamen qui ex re alterius accepta multum iuvatur, potest propria sponte aliquid vendenti supererogare, quod pertinet ad eius honestatem.Referencing norms: Q77A1Respondeo, assert-hcb58ec4fc05d40c123684708041f11813dbd400e42372d4dd5ab1bd343f61508
section/77-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0165a60fde67117e621cced3abb50dbde43fb6a9aa2a7ad25c8921211b0cd0acLA
Sed contra est quod dicitur Matth. VII, omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Sed nullus vult sibi rem vendi carius quam valeat. Ergo nullus debet alteri vendere rem carius quam valeat.Referencing norms: assert-h4abdfae6c6743ed2fa0274c9b10dff60161cf25a39f39fcf1dc24b8e5a7169cc
section/77-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:628f6577970dc9ca68b1a3dd69a524ac3d1acf1e6efc02b2ea9c961fe0cd5db2LA
Ad primum ergo dicendum quod aurum et argentum non solum cara sunt propter utilitatem vasorum quae ex eis fabricantur, aut aliorum huiusmodi, sed etiam propter dignitatem et puritatem substantiae ipsorum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum veram speciem non habeat auri et argenti, est fraudulenta et iniusta venditio. Praesertim cum sint aliquae utilitates auri et argenti veri, secundum naturalem operationem ipsorum, quae non conveniunt auro per alchimiam sophisticato, sicut quod habet proprietatem laetificandi, et contra quasdam infirmitates medicinaliter iuvat. Frequentius etiam potest poni in operatione, et diutius in sua puritate permanet aurum verum quam aurum sophisticatum. Si autem per alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum pro vero vendere, quia nihil prohibet artem uti aliquibus naturalibus causis ad producendum naturales et veros effectus; sicut Augustinus dicit, in III de Trin., de his quae arte Daemonum fiunt.Referencing norms: Q77A2Ad1, assert-h8d32fe103d2d22ea879de195d7d657071b10919efd13805f69f982255f016c24
section/77-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:388e269f075db47db6323f0a0c3640dabfab2290c8c03a45310826d1611103b5LA
Ad secundum dicendum quod mensuras rerum venalium necesse est in diversis locis esse diversas, propter diversitatem copiae et inopiae rerum, quia ubi res magis abundant, consueverunt esse maiores mensurae. In unoquoque tamen loco ad rectores civitatis pertinet determinare quae sunt iustae mensurae rerum venalium, pensatis conditionibus locorum et rerum. Et ideo has mensuras publica auctoritate vel consuetudine institutas praeterire non licet.Referencing norms: Q77A2Ad2, assert-ha8a3dcf7d5a0b31812049a110d397698f176cc1d4dc253cc23f8f3e174722243
section/77-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9c5d17d284030252e8e8865f70971e5230a98b599710760896242697dd91fd6LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XI de Civ. Dei, pretium rerum venalium non consideratur secundum gradum naturae, cum quandoque pluris vendatur unus equus quam unus servus, sed consideratur secundum quod res in usum hominis veniunt. Et ideo non oportet quod venditor vel emptor cognoscat occultas rei venditae qualitates, sed illas solum per quas redditur humanis usibus apta, puta quod equus sit fortis et bene currat, et similiter in ceteris. Has autem qualitates de facili venditor et emptor cognoscere possunt.Referencing norms: Q77A2Ad3, assert-h8d7a1de510fa93a489df5adaf944a40aa41ba63f79c0eecf231f916259a20ea4
section/77-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:27ffdaa15f4a134fb2e9d117e760605f2d311ef2471d5113eb33577a7b25a651LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod venditio non reddatur iniusta et illicita propter defectum rei venditae. Minus enim cetera sunt pensanda in re quam rei species substantialis. Sed propter defectum speciei substantialis non videtur reddi venditio rei illicita, puta si aliquis vendat argentum vel aurum alchimicum pro vero, quod est utile ad omnes humanos usus ad quos necessarium est argentum et aurum, puta ad vasa et ad alia huiusmodi. Ergo multo minus erit illicita venditio si sit defectus in aliis.Referencing norms: Q77A2Obiectio1, assert-hbafe53fc6686bc271fe27d94abd0e8f57089f48168bbb6bf5d550a21059236c2, assert-he3a9741b2218cd81109687f05652b75e461198c2d5b528d0b48563d1e8e076f5
section/77-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6d6b052a57f335d0ce0cab47352e3d17ad9daf6b3169bf84106ed3376cee74cLA
Praeterea, defectus ex parte rei qui est secundum quantitatem maxime videtur iustitiae contrariari, quae in aequalitate consistit. Quantitas autem per mensuram cognoscitur. Mensurae autem rerum quae in usum hominum veniunt non sunt determinatae, sed alicubi maiores, alicubi minores, ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo non potest evitari defectus ex parte rei venditae. Et ita videtur quod ex hoc venditio non reddatur illicita.Referencing norms: Q77A2Obiectio2, assert-h3263e9a20fbbddf728574cf5289499f87dcf4c673ee2e046402c3ebc347c5c7e
section/77-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e2032a0336b2796e3d8c3bf1f753721034692dc0e99e7c114a69094e096f4b6eLA
Praeterea, ad defectum rei pertinet si ei conveniens qualitas deest. Sed ad qualitatem rei cognoscendam requiritur magna scientia, quae plerisque venditoribus deest. Ergo non redditur venditio illicita propter rei defectum.Referencing norms: Q77A2Obiectio3, assert-h604917733033e1c40070ccf21021782a9b4d5fa64198018948d99e99f4ac463e, assert-hd583cf7794ab7bff4b0e404f7cfd774dc8c49400870922e89a0fde003a472d63
section/77-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e21c5060c335ca5e776be3619b9b8a6a42f7f252835179d21212b991e09d6c59LA
Respondeo dicendum quod circa rem quae venditur triplex defectus considerari potest. Unus quidem secundum speciem rei. Et hunc quidem defectum si venditor cognoscat in re quam vendit, fraudem committit in venditione, unde venditio illicita redditur. Et hoc est quod dicitur contra quosdam Isaiae I, argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mixtum est aqua, quod enim permixtum est patitur defectum quantum ad speciem. Alius autem defectus est secundum quantitatem, quae per mensuram cognoscitur. Et ideo si quis scienter utatur deficienti mensura in vendendo, fraudem committit, et est illicita venditio. Unde dicitur Deut. XXV, non habebis in sacculo diversa pondera, maius et minus, nec erit in domo tua modius maior et minor; et postea subditur, abominatur enim dominus eum qui facit haec, et adversatur omnem iniustitiam. Tertius defectus est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal infirmum vendat quasi sanum. Quod si quis scienter fecerit, fraudem committit in venditione, unde est illicita venditio. Et in omnibus talibus non solum aliquis peccat iniustam venditionem faciendo, sed etiam ad restitutionem tenetur. Si vero eo ignorante aliquis praedictorum defectuum in re vendita fuerit, venditor quidem non peccat, quia facit iniustum materialiter, non tamen eius operatio est iniusta, ut ex supradictis patet, tenetur tamen, cum ad eius notitiam pervenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est de venditore, etiam intelligendum est ex parte emptoris. Contingit enim quandoque venditorem credere suam rem esse minus pretiosam quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco aurichalci, emptor, si id cognoscat, iniuste emit, et ad restitutionem tenetur. Et eadem ratio est de defectu qualitatis et quantitatis.Referencing norms: Q77A2Respondeo, assert-h654f2395e48e3d4ef2515f30ac1a683f0651d3b6329a0346ea3c4c8eca7fc16f
section/77-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e1843e92a9bc43483992e3b6e31798ae3ca6cfe68b2763aef2ed4d2ae47486a8LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Offic., regula iustitiae manifesta est quod a vero non declinare virum deceat bonum, nec damno iniusto afficere quemquam, nec aliquid dolo annectere rei suae.Referencing norms: assert-hc312b3c38a0ba9bf9265de39f0f264613c2ce61329c0b3591eca47fa56d100de
section/77-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69ea796b2842e2bc9f721d3cca5127b3f2d7ee64dbe5898235f0b7fe30838d3dLA
Ad primum ergo dicendum quod iudicium non potest fieri nisi de re manifesta, unusquisque enim iudicat quae cognoscit, ut dicitur in I Ethic. Unde si vitia rei quae vendenda proponitur sint occulta, nisi per venditorem manifestentur, non sufficienter committitur emptori iudicium. Secus autem esset si essent vitia manifesta.Referencing norms: Q77A3Ad1, assert-h7065cd3d1835582b991d03f0ba22be11b4fff8188f6ee4abfac0517ef62b4778
section/77-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69674a6c5cef32224a8a8b41579fcd97183fb3761ece9f6101c501fbba98336eLA
Ad secundum dicendum quod non oportet quod aliquis per praeconem vitium rei vendendae praenuntiet, quia si praediceret vitium, exterrerentur emptores ab emendo, dum ignorarent alias conditiones rei, secundum quas est bona et utilis. Sed singulariter est dicendum vitium ei qui ad emendum accedit, qui potest simul omnes conditiones ad invicem comparare, bonas et malas, nihil enim prohibet rem in aliquo vitiosam, in multis aliis utilem esse.Referencing norms: Q77A3Ad2, assert-h898f9088ef163fcb3070c640e47ecc13be185f7746725dc2023eacc0e496d9cd
section/77-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d0d0a3b812345005b4a5e102e899fe633cce378e2ba30d8f1319baa097c145bcLA
Ad tertium dicendum quod quamvis homo non teneatur simpliciter omni homini dicere veritatem de his quae pertinent ad virtutes, teneretur tamen in casu illo de his dicere veritatem quando ex eius facto alteri periculum immineret in detrimentum virtutis nisi diceret veritatem. Et sic est in proposito.Referencing norms: Q77A3Ad3, assert-ha755364487d3e2a12e0ad05a792aa721416b7559f05ef24bf48d68dc0da890a8
section/77-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ce24be9f8983a6c126bc65b67335d4f45135ce991690da831850c96a510e3ecLA
Ad quartum dicendum quod vitium rei facit rem in praesenti esse minoris valoris quam videatur, sed in casu praemisso, in futurum res expectatur esse minoris valoris per superventum negotiatorum, qui ab ementibus ignoratur. Unde venditor qui vendit rem secundum pretium quod invenit, non videtur contra iustitiam facere si quod futurum est non exponat. Si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret, abundantioris esset virtutis, quamvis ad hoc non videatur teneri ex iustitiae debito.Referencing norms: Q77A3Ad4, assert-h83c3039c936f93de6cba20afff5d4bdbfe49c0d560d0210dffc88a3c0d557139
section/77-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:faa28c650420485c598cfbd44b16bf991ed5e7788173b5699e9183f585e9409bLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod venditor non teneatur dicere vitium rei venditae. Cum enim venditor emptorem ad emendum non cogat, videtur eius iudicio rem quam vendit supponere. Sed ad eundem pertinet iudicium et cognitio rei. Non ergo videtur imputandum venditori si emptor in suo iudicio decipitur, praecipitanter emendo, absque diligenti inquisitione de conditionibus rei.Referencing norms: Q77A3Obiectio1, assert-h56b5a270a81dbd9845e89ac1fa1cf6d434434cab9cf4481f683e22aa7501aeff, assert-haa86487114caa5726dfe4bf42ac879f9e6943bf5bce2cd0c5d6748d2ab27f71d
section/77-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:651cf8ee01057ebf2d4240f7c3a745eae574ff9bab59a229c4ed0567cd9efe45LA
Praeterea, stultum videtur quod aliquis id faciat unde eius operatio impediatur. Sed si aliquis vitia rei vendendae indicet, impedit suam venditionem, ut enim Tullius, in libro de Offic., inducit quendam dicentem, quid tam absurdum quam si, domini iussu, ita praeco praediceret, domum pestilentem vendo? Ergo venditor non tenetur dicere vitia rei venditae.Referencing norms: Q77A3Obiectio2, assert-h61af3bd997204553cb76d1cd8fb61d68749a186ea7b4027e4cf031b96322257f, assert-h7d2435f5c31bd6a1fcdd87c3dee0662ca403fbc2b9fc145848f4bf0930484daf
section/77-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d1294f8889bf21f519ff668e441d9dcf54025d64f314784062a8d788370fcf1dLA
Praeterea, magis necessarium est homini ut cognoscat viam virtutis quam ut cognoscat vitia rerum quae venduntur. Sed homo non tenetur cuilibet consilium dare et veritatem dicere de his quae pertinent ad virtutem, quamvis nulli debeat dicere falsitatem. Ergo multo minus tenetur venditor vitia rei venditae dicere, quasi consilium dando emptori.Referencing norms: Q77A3Obiectio3, assert-h63547cddfb2bb7bd2316227a2d7ed3a2bd02b03777480e839628e23f1e352ca3, assert-hea5ca969c450e1d659222c72e951243cb5d835c1488b300b11d462782c6c4c68
section/77-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5f6fe81b3018e3ebe6a36d14e6ed9de8d788e12019d8f64dd9a439a3c74f2754LA
Praeterea, si aliquis teneatur dicere defectum rei venditae, hoc non est nisi ut minuatur de pretio. Sed quandoque diminueretur de pretio etiam sine vitio rei venditae, propter aliquid aliud, puta si venditor deferens triticum ad locum ubi est carestia frumenti, sciat multos posse venire qui deferant; quod si sciretur ab ementibus, minus pretium darent. Huiusmodi autem non oportet dicere venditorem, ut videtur. Ergo, pari ratione, nec vitia rei venditae.Referencing norms: Q77A3Obiectio4, assert-h0a0bbe0888f11ab7f02821764d4ed4cd463cf4c22a3732f583c7b76bf2a829eb, assert-hcd9a475d8c3f7192038ffd87b819d29723c168123614d0bacf241110143605f8
section/77-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9c40fa033236de2b657b793255cd09260126d2adb5adbbf3c110196b9592b4c8LA
Respondeo dicendum quod dare alicui occasionem periculi vel damni semper est illicitum, quamvis non sit necessarium quod homo alteri semper det auxilium vel consilium pertinens ad eius qualemcumque promotionem, sed hoc solum est necessarium in aliquo casu determinato, puta cum alius eius curae subdatur, vel cum non potest ei per alium subveniri. Venditor autem, qui rem vendendam proponit, ex hoc ipso dat emptori damni vel periculi occasionem quod rem vitiosam ei offert, si ex eius vitio damnum vel periculum incurrere possit, damnum quidem, si propter huiusmodi vitium res quae vendenda proponitur minoris sit pretii, ipse vero propter huiusmodi vitium nihil de pretio subtrahat; periculum autem, puta si propter huiusmodi vitium usus rei reddatur impeditus vel noxius, puta si aliquis alicui vendat equum claudicantem pro veloci, vel ruinosam domum pro firma, vel cibum corruptum sive venenosum pro bono. Unde si huiusmodi vitia sint occulta et ipse non detegat, erit illicita et dolosa venditio, et tenetur venditor ad damni recompensationem. Si vero vitium sit manifestum, puta cum equus est monoculus; vel cum usus rei, etsi non competat venditori, potest tamen esse conveniens aliis; et si ipse propter huiusmodi vitium subtrahat quantum oportet de pretio, non tenetur ad manifestandum vitium rei. Quia forte propter huiusmodi vitium emptor vellet plus subtrahi de pretio quam esset subtrahendum. Unde potest licite venditor indemnitati suae consulere, vitium rei reticendo.Referencing norms: Q77A3Respondeo, assert-h8a36dc5224b485f156cf031cb1dd8848c2c38bb15f398c009894074dfc03fce6
section/77-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fb826701652f6d17d6eee6355eb61d7a2c86a7986ecdd4ff15de98799e758b79LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in III de Offic., in contractibus vitia eorum quae veneunt prodi iubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in ius emptoris transierint, doli actione vacuantur.Referencing norms: assert-hb69f304e106e3f53e4caded73a1bd6e59e13c7a12bdc6abbca79b9770dd1fa52
section/77-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b1e91584b86fe0e6e86059aef95c14b52a8603b029852c616c643d989dd6a7eLA
Ad primum ergo dicendum quod verbum Chrysostomi est intelligendum de negotiatione secundum quod ultimum finem in lucro constituit, quod praecipue videtur quando aliquis rem non immutatam carius vendit. Si enim rem immutatam carius vendat, videtur praemium sui laboris accipere. Quamvis et ipsum lucrum possit licite intendi, non sicut ultimus finis, sed propter alium finem necessarium vel honestum, ut dictum est.Referencing norms: Q77A4Ad1, assert-h0d8d1856cc63dd26a80ebbd75924c3e9dbc60b7fdc2a34a8f04efa02a68dc71e
section/77-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8e6626840bb9cca1c23c1da784956a9282167c7a95ddf19ece3abf480507c013LA
Ad secundum dicendum quod non quicumque carius vendit aliquid quam emerit, negotiatur, sed solum qui ad hoc emit ut carius vendat. Si autem emit rem non ut vendat, sed ut teneat, et postmodum propter aliquam causam eam vendere velit, non est negotiatio, quamvis carius vendat. Potest enim hoc licite facere, vel quia in aliquo rem melioravit; vel quia pretium rei est mutatum, secundum diversitatem loci vel temporis; vel propter periculum cui se exponit transferendo rem de loco ad locum, vel eam ferri faciendo. Et secundum hoc, nec emptio nec venditio est iniusta.Referencing norms: Q77A4Ad2, assert-h682e043f0f2c5978fd72985adf6912892a8e67cf2052a4ab80ea4f60799e2eab
section/77-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cecae74477de227b95c4b67aecadc8d99c529e578de621a7c75b04f8bec4ebf4LA
Ad tertium dicendum quod clerici non solum debent abstinere ab his quae sunt secundum se mala, sed etiam ab his quae habent speciem mali. Quod quidem in negotiatione contingit, tum propter hoc quod est ordinata ad lucrum terrenum, cuius clerici debent esse contemptores; tum etiam propter frequentia negotiatorum vitia, quia difficiliter exuitur negotiator a peccatis labiorum, ut dicitur Eccli. XXVI. Est et alia causa, quia negotiatio nimis implicat animum saecularibus curis, et per consequens a spiritualibus retrahit, unde apostolus dicit, II ad Tim. II, nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Licet tamen clericis uti prima commutationis specie, quae ordinatur ad necessitatem vitae, emendo vel vendendo.Referencing norms: Q77A4Ad3, assert-h94260845cb6976c7ca41e2506520506881b4e404a78365e8dfb3e1bb2e934fc8
section/77-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:803d760014b060fd930dcb38a54b3dc036e3983537c062aba3bd53c5da8a0918LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non liceat, negotiando, aliquid carius vendere quam emere. Dicit enim Chrysostomus, super Matth. XXI, quicumque rem comparat ut, integram et immutatam vendendo, lucretur, ille est mercator qui de templo Dei eiicitur. Et idem dicit Cassiodorus, super illud Psalm., quoniam non cognovi litteraturam, vel negotiationem secundum aliam litteram, quid, inquit, est aliud negotiatio nisi vilius comparare et carius velle distrahere? Et subdit, negotiatores tales dominus eiecit de templo. Sed nullus eiicitur de templo nisi propter aliquod peccatum. Ergo talis negotiatio est peccatum.Referencing norms: Q77A4Obiectio1, assert-h0ab057b2f9492341bfe015badc80237504eab210052f4e2702aa0cbb4a2cfcb3, assert-h5ace0876d1b7adce92048ff47f2e82a847f1f296bb79b1914431976f98fef57d
section/77-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2625b02feb05489d1491d5f0e99b7c324649d7848b980ddb7720062dc5870e61LA
Praeterea, contra iustitiam est quod aliquis rem carius vendat quam valeat, vel vilius emat, ut ex dictis apparet. Sed ille qui, negotiando, rem carius vendit quam emerit, necesse est quod vel vilius emerit quam valeat, vel carius vendat. Ergo hoc sine peccato fieri non potest.Referencing norms: Q77A4Obiectio2, assert-h6829c5440bf97843f5ca8628279c1ec87ce2d7d41ac152aa781f5d0446a0328d, assert-h887b9e43710d3e509fdbe13af1ac7c51b47e5f857a62d58efdc283a19fb0572a
section/77-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8536be9269f6503bf604de6a262b2bd885a01aea872116fe256f3f7d553867e1LA
Praeterea, Hieronymus dicit, negotiatorem clericum, ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quandam pestem fuge. Non autem negotiatio clericis interdicenda esse videtur nisi propter peccatum. Ergo negotiando aliquid vilius emere et carius vendere est peccatum.Referencing norms: Q77A4Obiectio3, assert-h0231eba03d6000a2cd92acf6ffe667952fd1613a7f79d0dab8b51fcfa4005b33
section/77-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d9bf435c6b5342ab72bb04b8f07d4a4a1a9f1e96a1dfcf6ada75b56e4892ea77LA
Respondeo dicendum quod ad negotiatores pertinet commutationibus rerum insistere. Ut autem philosophus dicit, in I Polit., duplex est rerum commutatio. Una quidem quasi naturalis et necessaria, per quam scilicet fit commutatio rei ad rem, vel rerum et denariorum, propter necessitatem vitae. Et talis commutatio non proprie pertinet ad negotiatores, sed magis ad oeconomicos vel politicos, qui habent providere vel domui vel civitati de rebus necessariis ad vitam. Alia vero commutationis species est vel denariorum ad denarios, vel quarumcumque rerum ad denarios, non propter res necessarias vitae, sed propter lucrum quaerendum. Et haec quidem negotiatio proprie videtur ad negotiatores pertinere. Secundum philosophum autem, prima commutatio laudabilis est, quia deservit naturali necessitati. Secunda autem iuste vituperatur, quia, quantum est de se, deservit cupiditati lucri, quae terminum nescit sed in infinitum tendit. Et ideo negotiatio, secundum se considerata, quandam turpitudinem habet, inquantum non importat de sui ratione finem honestum vel necessarium. Lucrum tamen, quod est negotiationis finis, etsi in sui ratione non importet aliquid honestum vel necessarium, nihil tamen importat in sui ratione vitiosum vel virtuti contrarium. Unde nihil prohibet lucrum ordinari ad aliquem finem necessarium, vel etiam honestum. Et sic negotiatio licita reddetur. Sicut cum aliquis lucrum moderatum, quod negotiando quaerit, ordinat ad domus suae sustentationem, vel etiam ad subveniendum indigentibus, vel etiam cum aliquis negotiationi intendit propter publicam utilitatem, ne scilicet res necessariae ad vitam patriae desint, et lucrum expetit non quasi finem, sed quasi stipendium laboris.Referencing norms: Q77A4Respondeo, assert-hda651986e0359bcbe45bf528ffdbcf828db356798b80fe581def59eb46c424cc
section/77-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:58c0d39b3181ea3fa94f6e1d24456dd7f2d376ce09093ce27be40e095b5f21f1LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super illud Psalm., quoniam non cognovi litteraturam, negotiator avidus acquirendi pro damno blasphemat, pro pretiis rerum mentitur et peierat. Sed haec vitia hominis sunt, non artis, quae sine his vitiis agi potest. Ergo negotiari secundum se non est illicitum.Referencing norms: assert-h3eb54390e05927142bddb1bcae3db5e4119fc7fa608c9a126a38a3ed37c107a4
question/77/prooemium · paragraph
la · official · sha256:d9a7b2bf1320213f6ee4d20311db6f17b1f7346e6cb6c5a00c87054807b4d89bLA
Deinde considerandum est de peccatis quae sunt circa voluntarias commutationes. Et primo, de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus; secundo, de usura, quae fit in mutuis. Circa alias enim commutationes voluntarias non invenitur aliqua species peccati quae distinguatur a rapina vel furto. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, de iniusta venditione ex parte pretii, scilicet, utrum liceat aliquid vendere plus quam valeat. Secundo, de iniusta venditione ex parte rei venditae. Tertio, utrum teneatur venditor dicere vitium rei venditae. Quarto, utrum licitum sit aliquid, negotiando, plus vendere quam emptum sit.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 78
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q78
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3061.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:623422a455dd783cbb4b5b9998cdd1e1fb1d2ba9a95ad1af1fe5de3002d8861b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 49
section/78-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:871afc0503a56cee7396088a8ef564d5ca63cc41788065dad886e7eabe339dbaLA
Ad primum ergo dicendum quod usura ibi metaphorice accipitur pro superexcrescentia bonorum spiritualium, quam exigit Deus volens ut in bonis acceptis ab eo semper proficiamus. Quod est ad utilitatem nostram, non eius.Referencing norms: Q78A1Ad1, assert-ha86722b04535c0fa96f255d9dba082feafa775c8a07847bbe89d6a06626a6570
section/78-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:73b54b6aef49a5781ab81eca159db06217ea78771349c405136a32f55430b6ccLA
Ad secundum dicendum quod Iudaeis prohibitum fuit accipere usuram a fratribus suis, scilicet Iudaeis, per quod datur intelligi quod accipere usuram a quocumque homine est simpliciter malum; debemus enim omnem hominem habere quasi proximum et fratrem, praecipue in statu Evangelii, ad quod omnes vocantur. Unde in Psalm. absolute dicitur, qui pecuniam suam non dedit ad usuram; et Ezech. XVIII, qui usuram non acceperit. Quod autem ab extraneis usuram acciperent, non fuit eis concessum quasi licitum, sed permissum ad maius malum vitandum, ne scilicet a Iudaeis, Deum colentibus, usuras acciperent, propter avaritiam, cui dediti erant, ut habetur Isaiae LVI. Quod autem in praemium promittitur, faenerabis gentibus multis etc., faenus ibi large accipitur pro mutuo, sicut et Eccli. XXIX dicitur, multi non causa nequitiae non faenerati sunt, idest non mutuaverunt. Promittitur ergo in praemium Iudaeis abundantia divitiarum, ex qua contingit quod aliis mutuare possint.Referencing norms: Q78A1Ad2, assert-h52516bad8d129751266fdd98be0b4f0094548834793ee61a7cfee12c9f3d1d81
section/78-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a27154a365bd0a6d8c656c3c4e60087b3f69ccd5118a8477820def30a3723162LA
Ad tertium dicendum quod leges humanae dimittunt aliqua peccata impunita propter conditiones hominum imperfectorum, in quibus multae utilitates impedirentur si omnia peccata districte prohiberentur poenis adhibitis. Et ideo usuras lex humana concessit, non quasi existimans eas esse secundum iustitiam, sed ne impedirentur utilitates multorum. Unde in ipso iure civili dicitur quod res quae usu consumuntur neque ratione naturali neque civili recipiunt usumfructum, et quod senatus non fecit earum rerum usumfructum, nec enim poterat; sed quasi usumfructum constituit, concedens scilicet usuras. Et philosophus, naturali ratione ductus, dicit, in I Polit., quod usuraria acquisitio pecuniarum est maxime praeter naturam.Referencing norms: Q78A1Ad3, assert-h367cc1c9272c375519a9756b6a9f1cb2cbb835796a54a922b1959828220a0941
section/78-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6bea2f40803d235b76982e4841fe27e0a04e531690639b8b36bfda962f11396dLA
Ad quartum dicendum quod dare mutuum non semper tenetur homo, et ideo quantum ad hoc ponitur inter consilia. Sed quod homo lucrum de mutuo non quaerat, hoc cadit sub ratione praecepti. Potest tamen dici consilium per comparationem ad dicta Pharisaeorum, qui putabant usuram aliquam esse licitam, sicut et dilectio inimicorum est consilium. Vel loquitur ibi non de spe usurarii lucri, sed de spe quae ponitur in homine. Non enim debemus mutuum dare, vel quodcumque bonum facere, propter spem hominis, sed propter spem Dei.Referencing norms: Q78A1Ad4, assert-hb7b16bf1d9c45dba45b601467793d2253ce0368378c1134d32c7cdd960671de3
section/78-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ff2402b096ea4ddd8ab8c460c88d408547de17f4d971382edd2d870aaa94f1aLA
Ad quintum dicendum quod ille qui mutuare non tenetur recompensationem potest accipere eius quod fecit, sed non amplius debet exigere. Recompensatur autem sibi secundum aequalitatem iustitiae si tantum ei reddatur quantum mutuavit. Unde si amplius exigat pro usufructu rei quae alium usum non habet nisi consumptionem substantiae, exigit pretium eius quod non est. Et ita est iniusta exactio.Referencing norms: Q78A1Ad5, assert-hb2ee4dd1796ce3c9548b1d6cc3f09948ecbe3b2a79c9633be98906bfdd5b41e8
section/78-1/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e79802a4277b5adc750edd22ae328aedd7a56e651cd82cf3599552381f0d760bLA
Ad sextum dicendum quod usus principalis vasorum argenteorum non est ipsa eorum consumptio, et ideo usus eorum potest vendi licite, servato dominio rei. Usus autem principalis pecuniae argenteae est distractio pecuniae in commutationes. Unde non licet eius usum vendere cum hoc quod aliquis velit eius restitutionem quod mutuo dedit. Sciendum tamen quod secundarius usus argenteorum vasorum posset esse commutatio. Et talem usum eorum vendere non liceret. Et similiter potest esse aliquis alius secundarius usus pecuniae argenteae, ut puta si quis concederet pecuniam signatam ad ostentationem, vel ad ponendum loco pignoris. Et talem usum pecuniae licite homo vendere potest.Referencing norms: Q78A1Ad6, assert-h7191a1d583a5cf285ffdd66c51b5af017738990c51e6057757b3fff7170dee03
section/78-1/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8dfd8eb92f70cdf53c972504e16379a03d5529b83d91a30c3e221a0da60a2537LA
Ad septimum dicendum quod ille qui dat usuram non simpliciter voluntarie dat, sed cum quadam necessitate, inquantum indiget pecuniam accipere mutuo, quam ille qui habet non vult sine usura mutuare.Referencing norms: Q78A1Ad7, assert-hfbfcb8a4d3caa357128f7e865bf98a29f11a01e9dac4b201d3ce80c5b4414069
section/78-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f0665beb8187f41c45f0e083817c5b0501c5ac572eda618e8c39f2bf9023888aLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod accipere usuram pro pecunia mutuata non sit peccatum. Nullus enim peccat ex hoc quod sequitur exemplum Christi. Sed dominus de seipso dicit, Luc. XIX, ego veniens cum usuris exegissem illam, scilicet pecuniam mutuatam. Ergo non est peccatum accipere usuram pro mutuo pecuniae.Referencing norms: Q78A1Obiectio1, assert-h8de53b80546de331a39fccc1219516e8581c61fcc649496a3167a50b2461ff78, assert-hdb25e0aac9032cf09f02019c6efa8510edb410e2787ba1937a0189a5d0417aa0
section/78-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2666e5ae8ff9234d158983abb8478f7a712f3da06133464478aa1b6f2c72204dLA
Praeterea, sicut dicitur in Psalm., lex domini immaculata, quia scilicet peccatum prohibet. Sed in lege divina conceditur aliqua usura, secundum illud Deut. XXIII, non faenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Et, quod plus est, etiam in praemium repromittitur pro lege servata, secundum illud Deut. XXVIII, faenerabis gentibus multis; et ipse a nullo faenus accipies. Ergo accipere usuram non est peccatum.Referencing norms: Q78A1Obiectio2, assert-h2daccb752bf11836007a93150ed5cf12014845b085047a97c6ee6e1336b79cd9, assert-h64fdd273f3bdb52f83ff76483d9a3fbb5453e4c63f3a90a424ee463bc071e8c9
section/78-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a7048cd72f0eb42044e6e5d48c8645e7a70a6de4c494e405bf5aa57b9bcdce23LA
Praeterea, in rebus humanis determinatur iustitia per leges civiles. Sed secundum eas conceditur usuras accipere. Ergo videtur non esse illicitum.Referencing norms: Q78A1Obiectio3, assert-h0eaaf17224105d527fdc2e3593b7a362a8e6bbf1e198dc37b7627a38e95a5cb8, assert-h105d6823500fd9aa9e19ce03c0ca548f4b2846eccc941252e828ece2b0b2ddb8
section/78-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:524c2f62a0125927810ec6fe2b94f985c288d23e7fccc48e1156c19d9213db84LA
Praeterea, praetermittere consilia non obligat ad peccatum. Sed Luc. VI inter alia consilia ponitur, date mutuum, nihil inde sperantes. Ergo accipere usuram non est peccatum.Referencing norms: Q78A1Obiectio4, assert-h4ffef3ca9bff29904d82e474724076af20787c8f8484455df077b46caed8d3ba, assert-ha56d47053f5034375dc72a292e55a346e7fe99bf1f91fa83ed87e6530900dc7b
section/78-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dc315ebf358df0ce0a149e08e2eb629b8c89213ef0d1582eb98c8d4b6f22364aLA
Praeterea, pretium accipere quo eo quod quis facere non tenetur, non videtur esse secundum se peccatum. Sed non in quolibet casu tenetur pecuniam habens eam proximo mutuare. Ergo licet ei aliquando pro mutuo accipere pretium.Referencing norms: Q78A1Obiectio5, assert-hd743ed15bd6e8a928753f689823ac2b8b9e97a833685e104b17eea540536bd61, assert-hfd733acc2e05917e957f31064992b2551077b37f50f3bbb4695d3bf5f02f7c58
section/78-1/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f57635a443e4dece3145b3caa25e71a57074632e1f58d6d37c4c8ce7e88bcde9LA
Praeterea, argentum monetatum, et in vasa formatum, non differt specie. Sed licet accipere pretium pro vasis argenteis accommodatis. Ergo etiam licet accipere pretium pro mutuo argenti monetati. Usura ergo non est secundum se peccatum.Referencing norms: Q78A1Obiectio6, assert-h24afd458660a641022a056f74678f26191dcd865e2563904119922c2e3000275, assert-h25b6b2a5b469cec0b2a353afa26f80edb277c548cdb25012cb4931f7103a43a2
section/78-1/objection/7 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9efa5d7f8372ac3fdf40ae83daa050e71dfcbe7f6f038cbfc60d48b3a91ad2a1LA
Praeterea, quilibet potest licite accipere rem quam ei dominus rei voluntarie tradit. Sed ille qui accipit mutuum voluntarie tradit usuram. Ergo ille qui mutuat licite potest accipere.Referencing norms: Q78A1Obiectio7, assert-h9d8196ce941d927a811554e2ff24dcd3efa9def92df959a53d9241406a911308, assert-hdb6c5d82f1450655baea0922fb92285a1c3e002aa6775bbd90e6a6f5447730d6
section/78-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d9b16f8aad33c93ceda9c3d90d64e1a82ae530e08a074885455b8ff4018e9c24LA
Respondeo dicendum quod accipere usuram pro pecunia mutuata est secundum se iniustum, quia venditur id quod non est, per quod manifeste inaequalitas constituitur, quae iustitiae contrariatur. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod quaedam res sunt quarum usus est ipsarum rerum consumptio, sicut vinum consumimus eo utendo ad potum, et triticum consumimus eo utendo ad cibum. Unde in talibus non debet seorsum computari usus rei a re ipsa, sed cuicumque conceditur usus, ex hoc ipso conceditur res. Et propter hoc in talibus per mutuum transfertur dominium. Si quis ergo seorsum vellet vendere vinum et seorsum vellet vendere usum vini, venderet eandem rem bis, vel venderet id quod non est. Unde manifeste per iniustitiam peccaret. Et simili ratione, iniustitiam committit qui mutuat vinum aut triticum petens sibi duas recompensationes, unam quidem restitutionem aequalis rei, aliam vero pretium usus, quod usura dicitur. Quaedam vero sunt quorum usus non est ipsa rei consumptio, sicut usus domus est inhabitatio, non autem dissipatio. Et ideo in talibus seorsum potest utrumque concedi, puta cum aliquis tradit alteri dominium domus, reservato sibi usu ad aliquod tempus; vel e converso cum quis concedit alicui usum domus, reservato sibi eius dominio. Et propter hoc licite potest homo accipere pretium pro usu domus, et praeter hoc petere domum commodatam, sicut patet in conductione et locatione domus. Pecunia autem, secundum philosophum, in V Ethic. et in I Polit., principaliter est inventa ad commutationes faciendas, et ita proprius et principalis pecuniae usus est ipsius consumptio sive distractio, secundum quod in commutationes expenditur. Et propter hoc secundum se est illicitum pro usu pecuniae mutuatae accipere pretium, quod dicitur usura. Et sicut alia iniuste acquisita tenetur homo restituere, ita pecuniam quam per usuram accepit.Referencing norms: Q78A1Respondeo, assert-h011edfcf0a5d857239f44db355226b4e03669d02cd76906f4f706e22a0c7f8af
section/78-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:805f021e8687bbd4aaa98fa8bae3e3c0de0222017be2d4fe81152b446dd742a7LA
Sed contra est quod dicitur Exod. XXII, si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.Referencing norms: assert-h058e5f37dbaa4c534b8c7b4586a529f2f89686fef6e7d98d5063803c46284123
section/78-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e448b375c3cdf7b27401936020776b0a2940477dca92826f6a414c2d575cb160LA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui mutuum dat potest absque peccato in pactum deducere cum eo qui mutuum accipit recompensationem damni per quod subtrahitur sibi aliquid quod debet habere, hoc enim non est vendere usum pecuniae, sed damnum vitare. Et potest esse quod accipiens mutuum maius damnum evitet quam dans incurret, unde accipiens mutuum cum sua utilitate damnum alterius recompensat. Recompensationem vero damni quod consideratur in hoc quod de pecunia non lucratur, non potest in pactum deducere, quia non debet vendere id quod nondum habet et potest impediri multipliciter ab habendo.Referencing norms: Q78A2Ad1, assert-hcd71002ebcb9ddd118bf996ec1ee542c56588dc37c3e8566787541ee6f172111
section/78-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88874b612c368afc4fac68214e532902a76caf424c59b534b007176ac9c94572LA
Ad secundum dicendum quod recompensatio alicuius beneficii dupliciter fieri potest. Uno quidem modo, ex debito iustitiae, ad quod aliquis ex certo pacto obligari potest. Et hoc debitum attenditur secundum quantitatem beneficii quod quis accepit. Et ideo ille qui accipit mutuum pecuniae, vel cuiuscumque similis rei cuius usus est eius consumptio, non tenetur ad plus recompensandum quam mutuo acceperit. Unde contra iustitiam est si ad plus reddendum obligetur. Alio modo tenetur aliquis ad recompensandum beneficium ex debito amicitiae, in quo magis consideratur affectus ex quo aliquis beneficium contulit quam etiam quantitas eius quod fecit. Et tali debito non competit civilis obligatio, per quam inducitur quaedam necessitas, ut non spontanea recompensatio fiat.Referencing norms: Q78A2Ad2, assert-h3828004bd17dcd5f79d9e568a562f88416570023a259cd8cda39720f66e8a278
section/78-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b773e863cbd77ec3f3a0f91b5f51669bfda22f08335e94a90ab982d1b6cb6b69LA
Ad tertium dicendum quod si aliquis ex pecunia mutuata expectet vel exigat, quasi per obligationem pacti taciti vel expressi, recompensationem muneris ab obsequio vel lingua, perinde est ac si expectaret vel exigeret munus a manu, quia utrumque pecunia aestimari potest, ut patet in his qui locant operas suas, quas manu vel lingua exercent. Si vero munus ab obsequio vel lingua non quasi ex obligatione rei exhibeat, sed ex benevolentia, quae sub aestimatione pecuniae non cadit, licet hoc accipere et exigere et expectare.Referencing norms: Q78A2Ad3, assert-h9b74ef797e2729c66faed65511c3ebc3f858b419be726c557f4dd993b7daf63f
section/78-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:79dd999109fddb7634684cea16174a0361fb4ee071dc32a06c97a2ce83634d6aLA
Ad quartum dicendum quod pecunia non potest vendi pro pecunia ampliori quam sit quantitas pecuniae mutuatae, quae restituenda est, nec ibi aliquid est exigendum aut expectandum nisi benevolentiae affectus, qui sub aestimatione pecuniae non cadit, ex quo potest procedere spontanea mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum in posterum faciendum, quia etiam talis obligatio pecunia aestimari posset. Et ideo licet simul mutuanti unum aliquid aliud mutuare, non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum.Referencing norms: Q78A2Ad4, assert-h02637360e20c427ffb2f93c1df84e85a98e8feaf402f7ac361e80f5a3a49ff43
section/78-2/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:869fe7255f69020aac193f408d9a392e17b47a1883bde08b052f22d4db4aa267LA
Ad quintum dicendum quod ille qui mutuat pecuniam transfert dominium pecuniae in eum cui mutuat. Unde ille cui pecunia mutuatur sub suo periculo tenet eam, et tenetur integre restituere. Unde non debet amplius exigere ille qui mutuavit. Sed ille qui committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cuiusdam, non transfert dominium pecuniae suae in illum, sed remanet eius, ita quod cum periculo ipsius mercator de ea negotiatur vel artifex operatur. Et ideo licite potest partem lucri inde provenientis expetere, tanquam de re sua.Referencing norms: Q78A2Ad5, assert-hf43114a322d0e2179bfcd65196bbadd44e5aea933c04d73f7f513decec04afc5
section/78-2/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:87c7bc49a917998e0c94e7b733a437fe80ae108dd06a4f6be200218161b44459LA
Ad sextum dicendum quod si quis pro pecunia sibi mutuata obliget rem aliquam cuius usus pretio aestimari potest, debet usum illius rei ille qui mutuavit computare in restitutionem eius quod mutuavit. Alioquin, si usum illius rei quasi gratis sibi superaddi velit, idem est ac si pecuniam acciperet pro mutuo, quod est usurarium, nisi forte esset talis res cuius usus sine pretio soleat concedi inter amicos, sicut patet de libro accommodato.Referencing norms: Q78A2Ad6, assert-hbce43dcd1dc559553e509bbcc693de089317b66e36d18cdbb56cbb00e5ce19ce
section/78-2/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c48089050344d302c40ae0107dd495da4b370d70b4d9b353977f3c59699e8e4LA
Ad septimum dicendum quod si aliquis carius velit vendere res suas quam sit iustum pretium, ut de pecunia solvenda emptorem expectet, usura manifeste committitur, quia huiusmodi expectatio pretii solvendi habet rationem mutui; unde quidquid ultra iustum pretium pro huiusmodi expectatione exigitur, est quasi pretium mutui, quod pertinet ad rationem usurae. Similiter etiam si quis emptor velit rem emere vilius quam sit iustum pretium, eo quod pecuniam ante solvit quam possit ei tradi, est peccatum usurae, quia etiam ista anticipatio solutionis pecuniae habet mutui rationem, cuius quoddam pretium est quod diminuitur de iusto pretio rei emptae. Si vero aliquis de iusto pretio velit diminuere ut pecuniam prius habeat, non peccat peccato usurae.Referencing norms: Q78A2Ad7, assert-h7ecb90303035891c743b2334447a5098fabb1f740eae41fda20f06902acdcffc
section/78-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d5122b661ae0f4b4f7eb15f914600d3e935c1058bf408f4b41c522c8f0445a22LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit pro pecunia mutuata aliquam aliam commoditatem expetere. Unusquisque enim licite potest suae indemnitati consulere. Sed quandoque damnum aliquis patitur ex hoc quod pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei, supra pecuniam mutuatam, aliquid aliud pro damno expetere, vel etiam exigere.Referencing norms: Q78A2Obiectio1, assert-h188d723d5c6d07e32809c7fd3da5994d2e1bc285d98327c93ee0150e0af7b657, assert-h345d6b9399eff96acf7c5443bb3b83c063ba33e47b740fb3fe4b7c0f45c4f674
section/78-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:3a9802e811f64b974a9ac3aa82c59d27a08a562b7b07544e8214db3948a9df60LA
Praeterea, unusquisque tenetur ex quodam debito honestatis aliquid recompensare ei qui sibi gratiam fecit, ut dicitur in V Ethic. Sed ille qui alicui in necessitate constituto pecuniam mutuat, gratiam facit, unde et gratiarum actio ei debetur. Ergo ille qui recipit tenetur naturali debito aliquid recompensare. Sed non videtur esse illicitum obligare se ad aliquid ad quod quis ex naturali iure tenetur. Ergo non videtur esse illicitum si aliquis, pecuniam alteri mutuans, in obligationem deducat aliquam recompensationem.Referencing norms: Q78A2Obiectio2, assert-h3b9318c4b9de5a8a6328eb2414db782680e1729fe93132cce22c99bf8a80adeb, assert-h8f105d06c475c340e4c47c15494576c479d6e4c080899f3e07bf363169fe6567, assert-ha1007133e343c34d50f4014ec0e779ff34d8f4c8bb87cf6dbab7d8b546eeccc2, assert-hc8837eabb602a7ab7f9255fdddc5c09fbaac2af581f4fb1a1bd7908e5c30ca1c
section/78-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:331bfd195b12e2eb6da8a7eb31a4fffbe2c88674629b9f69c86bca47f60777cbLA
Praeterea, sicut est quoddam munus a manu, ita est munus a lingua, et ab obsequio, ut dicit Glossa Isaiae XXXIII, beatus qui excutit manus suas ab omni munere. Sed licet accipere servitium, vel etiam laudem, ab eo cui quis pecuniam mutuavit. Ergo, pari ratione, licet quodcumque aliud munus accipere.Referencing norms: Q78A2Obiectio3, assert-h4118088e4fad519571126e27814711f256d745534c3f7a78f0c8b1e1cddfba36, assert-h7c9d5f2f38dc650cec613c5197410a849c46b439271000e0a422f6192ec4403c
section/78-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6258c1b6e5d9f25dd13ee582194936f7ced4454ca00936b74cb3a0b4fc83c05dLA
Praeterea, eadem videtur esse comparatio dati ad datum et mutuati ad mutuatum. Sed licet pecuniam accipere pro alia pecunia data. Ergo licet accipere recompensationem alterius mutui pro pecunia mutuata.Referencing norms: Q78A2Obiectio4, assert-h0d1c33ee07a176477b08a70664ca0fd7f38dc86ee064b08d533233aca751c9ba, assert-ha18c09dc518b75bbe6c10ddb56255db55ca3a6f0f3c35a248423962e09360988
section/78-2/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0c27082d6b5c45f3a2ed23cfa01e14cbc795ffee010b883eba8c275560ba1befLA
Praeterea, magis a se pecuniam alienat qui, eam mutuando, dominium transfert, quam qui eam mercatori vel artifici committit. Sed licet lucrum accipere de pecunia commissa mercatori vel artifici. Ergo licet etiam lucrum accipere de pecunia mutuata.Referencing norms: Q78A2Obiectio5, assert-h319b08ddc87c6ee32dc1abcb5ab3b948aa764b7421c88a5012aa1f006920e0b1, assert-h61138e7f8257c7f942708ef4dea93cb32ba79df4249ca51f7498f16b2007ead3
section/78-2/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2284ed27ff0a7ddacd8e9231210b063199398e590c8fd0d5fbb721854b4d05e6LA
Praeterea, pro pecunia mutuata potest homo pignus accipere, cuius usus posset aliquo pretio vendi, sicut cum impignoratur ager vel domus quae inhabitatur. Ergo licet aliquod lucrum habere de pecunia mutuata.Referencing norms: Q78A2Obiectio6, assert-h12c747bc6ec2dc710ce7daca64575b8413478742f329696425aa9e0b29f9017a
section/78-2/objection/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6d1cd7a39308e2a826d9a1ec01e9b875106cebf133509c69196634f70d90215LA
Praeterea, contingit quandoque quod aliquis carius vendit res suas ratione mutui; aut vilius emit quod est alterius; vel etiam pro dilatione pretium auget, vel pro acceleratione diminuit, in quibus omnibus videtur aliqua recompensatio fieri quasi pro mutuo pecuniae. Hoc autem non manifeste apparet illicitum. Ergo videtur licitum esse aliquod commodum de pecunia mutuata expectare, vel etiam exigere.Referencing norms: Q78A2Obiectio7, assert-ha5f3c095b12762f111772a8109818693502c48c9262944fb9f574bbb1f8b149a
section/78-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ce6eb4970557e416ea3d8f3007003f198c1c49a1c5fef240fccfe45e3c0681fLA
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in IV Ethic., omne illud pro pecunia habetur cuius pretium potest pecunia mensurari. Et ideo sicut si aliquis pro pecunia mutuata, vel quacumque alia re quae ex ipso usu consumitur, pecuniam accipit ex pacto tacito vel expresso, peccat contra iustitiam, ut dictum est; ita etiam quicumque ex pacto tacito vel expresso quodcumque aliud acceperit cuius pretium pecunia mensurari potest, simile peccatum incurrit. Si vero accipiat aliquid huiusmodi non quasi exigens, nec quasi ex aliqua obligatione tacita vel expressa, sed sicut gratuitum donum, non peccat, quia etiam antequam pecuniam mutuasset, licite poterat aliquod donum gratis accipere, nec peioris conditionis efficitur per hoc quod mutuavit. Recompensationem vero eorum quae pecunia non mensurantur licet pro mutuo exigere, puta benevolentiam et amorem eius qui mutuavit, vel aliquid huiusmodi.Referencing norms: Q78A2Respondeo, assert-hbd1fbe3d1ff5f6bee4ebfbba726e002d2d314ea82a4f59362772392e501428ea
section/78-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:69893a6aaa0ec3ffaa8c2d261f867c3227f7740551f38fa7a5dc0f71ea5b6a2bLA
Sed contra est quod Ezech. XVIII dicitur, inter alia quae ad virum iustum requiruntur, usuram et superabundantiam non acceperit.Referencing norms: assert-hfb04959bb6e7787e49f9f9525e440ad02cd1977b7c41518e2dabe43ddb6dd5c9
section/78-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c53e8f6b2d0a90cc943f4bf7a20862881fcea78421a769807f4e67d97edad882LA
Ad primum ergo dicendum quod radix non solum habet rationem materiae, sicut pecunia usuraria, sed habet etiam aliqualiter rationem causae activae, inquantum administrat nutrimentum. Et ideo non est simile.Referencing norms: Q78A3Ad1, assert-h7b35a55319eb405a828340752a218e9696a4b316fb81a3649a939741703822b6
section/78-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1b204e9630e6c2fa13d75b589096695a2b909e905b416abfd64fa6949bf1ab59LA
Ad secundum dicendum quod possessiones quae de usuris sunt comparatae non sunt eorum quorum fuerunt usurae, sed illorum qui eas emerunt. Sunt tamen obligatae illis a quibus fuerunt usurae acceptae, sicut et alia bona usurarii. Et ideo non praecipitur quod assignentur illae possessiones his a quibus fuerunt acceptae usurae, quia forte plus valent quam usurae quas dederunt, sed praecipitur quod vendantur possessiones et earum pretia restituantur, scilicet secundum quantitatem usurae acceptae.Referencing norms: Q78A3Ad2, assert-h82e3f7bcb47217e506c3d238a02dac3efc2b33f2b49d605031bc09dfb7987314
section/78-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:345180727acb8aab3ce2d63275d4289d82425ef3fc5d3389059a152781317a6fLA
Ad tertium dicendum quod illud quod acquiritur de pecunia usuraria debetur quidem acquirenti propter pecuniam usurariam datam sicut propter causam instrumentalem, sed propter suam industriam sicut propter causam principalem. Et ideo plus iuris habet in re acquisita de pecunia usuraria quam in ipsa pecunia usuraria.Referencing norms: Q78A3Ad3, assert-hb2ed04ae8d643ba40fd98dffecd3682bff7cebb17dc4530ef75697b9a59d4dab
section/78-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:0df82bd6501d5e9b6c4555058c38687c0e3a180046b821ae1f05fbeb03a4c52eLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod quidquid aliquis de pecunia usuraria lucratus fuerit, reddere teneatur. Dicit enim apostolus, ad Rom. XI, si radix sancta, et rami. Ergo, eadem ratione, si radix infecta, et rami. Sed radix fuit usuraria. Ergo et quidquid ex ea acquisitum est, est usurarium. Ergo tenetur ad restitutionem illius.Referencing norms: Q78A3Obiectio1, assert-h3087e28a3bb1f27326d6ae2c478e788c93933d9a9f118ea3b7952fe2542ca926, assert-ha397d084222a17d161a3a22e3562fba143b5ddd97dca4fc78d8428f45e835efa, assert-hc7c7eb243dbbd6c1652aec20fde5c5ae7e7f736b7abb0a4c7d28f046381c8ed3, assert-he786e3e1a5568759d2c4a531ff9d2f1d1f1d71aaecdf17c9e6035f86f268ede9
section/78-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:401418e4c47036136a9786b9d5c917d649b4a7eab244bd6eeb4af66db32b9e84LA
Praeterea, sicut dicitur extra, de usuris, in illa decretali, cum tu sicut asseris, possessiones quae de usuris sunt comparatae debent vendi, et ipsarum pretia his a quibus sunt extorta restitui. Ergo, eadem ratione, quidquid aliud ex pecunia usuraria acquiritur debet restitui.Referencing norms: Q78A3Obiectio2, assert-h4e0e9d004600a152dadcdf358750d90af4fd55d52007dde9816be0e2fa1c8274
section/78-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:34b80d18c83199181822357922a12616534cb2d4919c765830107b3ba64544fdLA
Praeterea, illud quod aliquis emit de pecunia usuraria debetur sibi ratione pecuniae quam dedit. Non ergo habet maius ius in re quam acquisivit quam in pecunia quam dedit. Sed pecuniam usurariam tenebatur restituere. Ergo et illud quod ex ea acquirit tenetur restituere.Referencing norms: Q78A3Obiectio3, assert-h3a43dfdf4ab1ceed38ecde2e1d12562e3b3011b8afdcdf39834bfe8e496623d6, assert-h7c3ff0a8e19ee88e8d6848fa0e0f75beaa49960d9e10fe6e69fdb20ba9f9907d, assert-ha99715c046e992cf1889ee63ed839d15fb183991f1a8156ca123581e1b31c2ba
section/78-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bfc85ce55710f99fd93b7e283330a37cea234b2324720c4845e8f3b9f5f12b30LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, res quaedam sunt quarum usus est ipsarum rerum consumptio, quae non habent usumfructum, secundum iura. Et ideo si talia fuerint per usuram extorta, puta denarii, triticum, vinum aut aliquid huiusmodi, non tenetur homo ad restituendum nisi id quod accepit, quia id quod de tali re est acquisitum non est fructus huius rei, sed humanae industriae. Nisi forte per detentionem talis rei alter sit damnificatus, amittendo aliquid de bonis suis, tunc enim tenetur ad recompensationem nocumenti. Quaedam vero res sunt quarum usus non est earum consumptio, et talia habent usumfructum, sicut domus et ager et alia huiusmodi. Et ideo si quis domum alterius vel agrum per usuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam fructus inde perceptos, quia sunt fructus rerum quarum alius est dominus, et ideo ei debentur.Referencing norms: Q78A3Respondeo, assert-h2daf4a7affb523a6f0682608cf938bf0d5838ab5fefe3987567626d4e9a54536
section/78-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8fa28c2be916020a97d8cec14f8f3ed10aad3728272613f994c1ce77b08243b0LA
Sed contra, quilibet potest licite tenere id quod legitime acquisivit. Sed id quod acquiritur per pecuniam usurariam interdum legitime acquiritur. Ergo licite potest retineri.Referencing norms: assert-hb3f2790ac6b74fa13e5301bfc696832295a9e4632c3235ed3fdf21929b3a1920
section/78-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:076def387a62d6aaeb59959551a4b07783aff0e6f9014584a8cb2956d1232f75LA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui accipit pecuniam mutuo sub usuris non consentit in peccatum usurarii, sed utitur eo. Nec placet ei usurarum acceptio, sed mutuatio, quae est bona.Referencing norms: Q78A4Ad1, assert-h94d228b853e5d069eb40d697b1bcf8bb84c954637ee13d7c5a1b7c6b02f57709
section/78-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5f9fb4566365d1bccf0d81cfbcf9091735ee028feb18326bd173aad75defa0fLA
Ad secundum dicendum quod ille qui accipit pecuniam mutuo sub usuris non dat usurario occasionem usuras accipiendi, sed mutuandi, ipse autem usurarius sumit occasionem peccandi ex malitia cordis sui. Unde scandalum passivum est ex parte sua, non autem activum ex parte petentis mutuum. Nec tamen propter huiusmodi scandalum passivum debet alius a mutuo petendo desistere, si indigeat, quia huiusmodi passivum scandalum non provenit ex infirmitate vel ignorantia, sed ex malitia.Referencing norms: Q78A4Ad2, assert-h061788c840b36373753c2022d085869a92fe255874055ee7857770de13cb0d64
section/78-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b129dd0279a619d5ce0ff9246f6146cb61c332e78e47b6f5351bae2a78162336LA
Ad tertium dicendum quod si quis committeret pecuniam suam usurario non habenti alias unde usuras exerceret; vel hac intentione committeret ut inde copiosius per usuram lucraretur; daret materiam peccanti. Unde et ipse esset particeps culpae. Si autem aliquis usurario alias habenti unde usuras exerceat, pecuniam suam committat ut tutius servetur, non peccat, sed utitur homine peccatore ad bonum.Referencing norms: Q78A4Ad3, assert-h33ad422f10fb2f23746a55b6bcd9e865794293f1293084ae1235ee0871be33ad
section/78-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3db4c178c1c80292deb04e14c8e76bb0456102a83ca7c517b1ac903b7d469ca4LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non liceat pecuniam accipere mutuo sub usura. Dicit enim apostolus, Rom. I, quod digni sunt morte non solum qui faciunt peccata, sed etiam qui consentiunt facientibus. Sed ille qui accipit pecuniam mutuo sub usuris consentit usurario in suo peccato, et praebet ei occasionem peccandi. Ergo etiam ipse peccat.Referencing norms: Q78A4Obiectio1, assert-h6f876ae3170edd8b7db208eac3c35c7aa6f7c83f5d5d6880c5d9e193a398b8dd, assert-hab7f50b064b2e9ab05485abb07801eff13ee340c435dd52880ac3c503d04bc37
section/78-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f7b3a41bc3c0e7b866f6301fa9b06e70ca9b8c89b94f24c2a9c193b04ae643f6LA
Praeterea, pro nullo commodo temporali debet aliquis alteri quamcumque occasionem praebere peccandi, hoc enim pertinet ad rationem scandali activi, quod semper est peccatum, ut supra dictum est. Sed ille qui petit mutuum ab usurario expresse dat ei occasionem peccandi. Ergo pro nullo commodo temporali excusatur.Referencing norms: Q78A4Obiectio2, assert-h64d3c034d1a94d3c6b06db4a2a115c2b9dfa24f3d6c5dc11074014d4980d4747, assert-hf1b7a4fd15242c2afb19496e3d2cf42c39d73b7471b63053225de3fea1aea79c
section/78-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8736f101bbc6c5a7ffbfbdc477e2aae4878084986c426d19387b1c75c09d4247LA
Praeterea, non minor videtur esse necessitas quandoque deponendi pecuniam suam apud usurarium quam mutuum accipiendi ab ipso. Sed deponere pecuniam apud usurarium videtur esse omnino illicitum, sicut illicitum esset deponere gladium apud furiosum, vel virginem committere luxurioso, seu cibum guloso. Ergo neque licitum est accipere mutuum ab usurario.Referencing norms: Q78A4Obiectio3, assert-he2b9e968884a4e528672b32b81cb980d1159aec71459198ba561b70c87155711, assert-hf105b860322a8b148e4e026da1dd083baa29c78e9cbb6108a866e76c5023ed55
section/78-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8502e86019fbba9fc5f925c0b3fc4bc12d6609e608ebafe74cba54c11a266d2bLA
Respondeo dicendum quod inducere hominem ad peccandum nullo modo licet, uti tamen peccato alterius ad bonum licitum est, quia et Deus utitur omnibus peccatis ad aliquod bonum, ex quolibet enim malo elicit aliquod bonum, ut dicitur in Enchiridio. Et ideo Augustinus Publicolae quaerenti utrum liceret uti iuramento eius qui per falsos deos iurat, in quo manifeste peccat eis reverentiam divinam adhibens, respondit quod qui utitur fide illius qui per falsos deos iurat, non ad malum sed ad bonum, non peccato illius se sociat, quo per Daemonia iuravit, sed pacto bono eius, quo fidem servavit. Si tamen induceret eum ad iurandum per falsos deos, peccaret. Ita etiam in proposito dicendum est quod nullo modo licet inducere aliquem ad mutuandum sub usuris, licet tamen ab eo qui hoc paratus est facere et usuras exercet, mutuum accipere sub usuris, propter aliquod bonum, quod est subventio suae necessitatis vel alterius. Sicut etiam licet ei qui incidit in latrones manifestare bona quae habet, quae latrones diripiendo peccant, ad hoc quod non occidatur, exemplo decem virorum qui dixerunt ad Ismahel, noli occidere nos, quia habemus thesaurum in agro, ut dicitur Ierem. XLI.Referencing norms: Q78A4Respondeo, assert-h1114d578788f3b21b6c1d918a6024e5e7b140e0113905fa39bd97ad65e211e8e
section/78-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:85a41ae9d6f71b3d0a4843fe966bdce31bd464ef86bad9f3c7606b35cee4de3aLA
Sed contra, ille qui iniuriam patitur non peccat, secundum philosophum, in V Ethic., unde iustitia non est media inter duo vitia, ut ibidem dicitur. Sed usurarius peccat inquantum facit iniustitiam accipienti mutuum sub usuris. Ergo ille qui accipit mutuum sub usuris non peccat.Referencing norms: assert-h71a16af00dfedcf4fae580ddaacc41bce5e750b45af562dde2881a5571cf4148
question/78/prooemium · paragraph
la · official · sha256:360d26773c6f2e274cca94667951c473979e8cabc44f1947afdf8c1b96508375LA
Deinde considerandum est de peccato usurae, quod committitur in mutuis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum sit peccatum accipere pecuniam in pretium pro pecunia mutuata, quod est accipere usuram. Secundo, utrum liceat pro eodem quamcumque utilitatem accipere quasi in recompensationem mutui. Tertio, utrum aliquis restituere teneatur id quod de pecunia usuraria iusto lucro lucratus est. Quarto, utrum liceat accipere mutuo pecuniam sub usura.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 79
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q79
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3079.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:196b56dde31182693cc1c7b1aa9f8dc4d4e935d92aed7d479156c0d4832cc83d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 37
section/79-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7a4c559b62d2b45370449038c24609dba992134910567c82be060537df3c5326LA
Ad primum ergo dicendum quod bonum et malum hic accipiuntur sub quadam speciali ratione, per quam appropriantur iustitiae. Ideo autem haec duo ponuntur partes iustitiae secundum aliquam propriam rationem boni et mali, non autem alterius alicuius virtutis moralis, quia aliae virtutes morales consistunt circa passiones, in quibus bonum facere est venire ad medium, quod est declinare ab extremis quasi a malis, et sic in idem redit quantum ad alias virtutes, facere bonum et declinare a malo. Sed iustitia consistit circa operationes et res exteriores, in quibus aliud est facere aequalitatem, et aliud est factam non corrumpere.Referencing norms: Q79A1Ad1, assert-h3f60fbadd4e6c012b0ad258093f79a1f69f15a449f7ee83416044198032e1c60
section/79-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c64b9a9a2113adeb5dcd492064ecd4aa87a389a73dcb66c5807d0409c688457LA
Ad secundum dicendum quod declinare a malo, secundum quod ponitur pars iustitiae, non importat negationem puram, quod est non facere malum, hoc enim non meretur palmam, sed solum vitat poenam. Importat autem motum voluntatis repudiantis malum, ut ipsum nomen declinationis ostendit. Et hoc est meritorium, praecipue quando aliquis impugnatur ut malum faciat, et resistit.Referencing norms: Q79A1Ad2, assert-hd2c16aaf55ffe5049d6093fb2e08be2edab90f78ce3024ebd595d54a651c92c3
section/79-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:798ccfd3c2489918a741b8fdd3718905f3e540980cdb56068b27a5d6d9ceb104LA
Ad tertium dicendum quod facere bonum est actus completivus iustitiae, et quasi pars principalis eius. Declinare autem a malo est actus imperfectior, et secundaria pars eius. Et ideo est quasi pars materialis, sine qua non potest esse pars formalis completiva.Referencing norms: Q79A1Ad3, assert-hb5959353221c3456ae70d3d0673b17fc41087cf95377f8241ccf6511a0948471
section/79-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cabbbbfaf630244f03dd358802828bd479e50cdcf7de4416abf4fb0c53a51c88LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod declinare a malo et facere bonum non sint partes iustitiae. Ad quamlibet enim virtutem pertinet facere bonum opus et vitare malum. Sed partes non excedunt totum. Ergo declinare a malo et facere bonum non debent poni partes iustitiae, quae est quaedam virtus specialis.Referencing norms: Q79A1Obiectio1, assert-h0054996e20ec9f952b1c4e510ddb660970e76455a1749847de7343e4b4f1b2db, assert-hacb1c2b83173e481c03c88e3c207923ae7f97ed221a5f2f825574e1f5ff34665
section/79-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d00b8eb3b34ce919b30ea8c2737334f210488808c3db0e044af5c92d59a20dccLA
Praeterea, super illud Psalm., diverte a malo et fac bonum, dicit Glossa, illud vitat culpam, scilicet divertere a malo; hoc meretur vitam et palmam, scilicet facere bonum. Sed quaelibet pars virtutis meretur vitam et palmam. Ergo declinare a malo non est pars iustitiae.Referencing norms: Q79A1Obiectio2, assert-hb4f66607739844a2a6606960c44be61ebd8a4c58e5818a2cf38176692adcb4bf, assert-hf8b48b4fc123bedba7ac23cf8f9854835e7fa3e077b81532cd5b368fa4a9cbd8
section/79-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:65adb124fcb01926ca61d08b4b689f6aae99e1a4f5b864ca3735b0d0fad80e3eLA
Praeterea, quaecumque ita se habent quod unum includitur in alio, non distinguuntur ab invicem sicut partes alicuius totius. Sed declinare a malo includitur in hoc quod est facere bonum, nullus enim simul facit malum et bonum. Ergo declinare a malo et facere bonum non sunt partes iustitiae.Referencing norms: Q79A1Obiectio3, assert-h2b71052b118af8200093f0c8676386532f8250fe5869943a905b7c8e0f135d8a, assert-h6fe82de7480d871dac9edf9fcaea41019ea242d7308dc90420c50c5080e326c6
section/79-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ef8b79d430b627b7e167dff142c70da92d40b86096ed16d498ea74d2487312bLA
Respondeo dicendum quod si loquamur de bono et malo in communi, facere bonum et vitare malum pertinet ad omnem virtutem. Et secundum hoc non possunt poni partes iustitiae, nisi forte iustitia accipiatur prout est omnis virtus. Quamvis etiam iustitia hoc modo accepta respiciat quandam rationem boni specialem, prout scilicet est debitum in ordine ad legem divinam vel humanam. Sed iustitia secundum quod est specialis virtus, respicit bonum sub ratione debiti ad proximum. Et secundum hoc ad iustitiam specialem pertinet facere bonum sub ratione debiti in comparatione ad proximum, et vitare malum oppositum, scilicet quod est nocivum proximo. Ad iustitiam vero generalem pertinet facere bonum debitum in ordine ad communitatem vel ad Deum, et vitare malum oppositum. Dicuntur autem haec duo partes iustitiae generalis vel specialis quasi integrales, quia utrumque eorum requiritur ad perfectum actum iustitiae. Ad iustitiam enim pertinet aequalitatem constituere in his quae sunt ad alterum, ut ex supradictis patet. Eiusdem autem est aliquid constituere, et constitutum conservare. Constituit autem aliquis aequalitatem iustitiae faciendo bonum, idest reddendo alteri quod ei debetur. Conservat autem aequalitatem iustitiae iam constitutae declinando a malo, idest nullum nocumentum proximo inferendo.Referencing norms: Q79A1Respondeo, assert-h98fa53020013b2ad9f88c93078c48bd3a0ec8e833d675b6ed23f68d4fbbd0e2d
section/79-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6966f214f0bb12720e0aedcf5d495238fb41ec7e5b235ba9e363e18460282899LA
Sed contra est quod Augustinus, in libro de Corrept. et Grat., ponit ad iustitiam legis pertinere declinare a malo et facere bonum.Referencing norms: assert-h78b9a9f429bfaca4a4b7a0014a9eba2b4c09f54d710ff00ccf50b5e2c2cb3dc0
section/79-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:faf1abe738025320d1e650ee2ebf60747cfa095ec609ee74ba1ae456b26be085LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut iustitia legalis est omnis virtus subiecto et quasi materialiter, ita etiam iniustitia legalis est materialiter omne peccatum. Et hoc modo peccatum definivit Ambrosius, secundum scilicet rationem iniustitiae legalis.Referencing norms: Q79A2Ad1, assert-h1a63652db4c38891a20ae14f3034d32223640d63c30d18fb0e9408eb6163a53b
section/79-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cc391666db7db7cf91b82c04d70aa0b574ed825e5ecec4f7402cf971a8b0246eLA
Ad secundum dicendum quod inclinatio naturae pertinet ad praecepta legis naturalis. Consuetudo etiam honesta habet vim praecepti, quia ut Augustinus dicit, in epistola de ieiunio sabbati mos populi Dei pro lege habendus est. Et ideo tam peccatum quam transgressio potest esse contra consuetudinem honestam et contra inclinationem naturalem.Referencing norms: Q79A2Ad2, assert-h65514e1ec541a8e8998c2bc32fd1a9f6f77dcc3c88067a3e63894fba7e16f584
section/79-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ed698e192352532a5dd1a096e10df98a8fb9440247023e086e8bc82e7d88296bLA
Ad tertium dicendum quod omnes enumeratae species peccatorum possunt habere transgressionem non secundum proprias rationes, sed secundum quandam specialem rationem, ut dictum est. Peccatum tamen omissionis omnino a transgressione distinguitur.Referencing norms: Q79A2Ad3, assert-hd7a5e5aa91482733820fad3dbf8a2d04a414d0293b0f80d7a903069fefeba25f
section/79-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f6c86f2ebce48eb547fd40f134c1edd60d0d388c0338ccaf1605ee287572174dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod transgressio non sit speciale peccatum. Nulla enim species ponitur in definitione generis. Sed transgressio ponitur in communi definitione peccati, dicit enim Ambrosius quod peccatum est transgressio legis divinae ergo transgressio non est species peccati.Referencing norms: Q79A2Obiectio1, assert-h80720053c14406497a4457753e63cd454bb3a7223a662606296bfc7ef5608978, assert-hff739581e576de1337d5f9f5e495169403d5f370180b2751b3f7d2ef865bc1d7
section/79-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4b4b75983cd09bf56fd7fe14c5b7e60b652a79005b9c849617066fa4272e2536LA
Praeterea, nulla species excedit suum genus. Sed transgressio excedit peccatum, quia peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei, ut patet per Augustinum, XXII contra Faust.; transgressio est etiam contra naturam vel consuetudinem. Ergo transgressio non est species peccati.Referencing norms: Q79A2Obiectio2, assert-h2d4bebcfec20806a54f663f5c0c098ac1e0e90da4d1b60be45efa637f27563fc, assert-hf253a396b51be76845f5e8c739c9ad0e33b0d66b5f3860f819566673a6fb8ec8
section/79-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:487fa6d7a38d2373aa6c109e74513442196c09398198b62552e2f642fcd1e7e4LA
Praeterea, nulla species continet sub se omnes partes in quas dividitur genus. Sed peccatum transgressionis se extendit ad omnia vitia capitalia, et etiam ad peccata cordis, oris et operis. Ergo transgressio non est speciale peccatum.Referencing norms: Q79A2Obiectio3, assert-h0786f11254193d503b63f26bb3b2f69f707f6c9074ae4ecb3ea30f89d45c3ca9, assert-h8ed4a37597f0ad4dd57d6d5ec6d9e08a3dffe3777d35646bef8f8d68f4c7f091
section/79-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc76975b8accc2018477da1dd15abe8108d8b9dccd54a352c1f01c01eadaafa4LA
Respondeo dicendum quod nomen transgressionis a corporalibus motibus ad morales actus derivatum est. Dicitur autem aliquis secundum corporalem motum transgredi ex eo quod graditur trans terminum sibi praefixum. Terminus autem praefigitur homini, ut ultra non transeat, in moralibus per praeceptum negativum. Et ideo transgressio proprie dicitur ex eo quod aliquis agit aliquid contra praeceptum negativum. Quod quidem materialiter potest esse commune omnibus speciebus peccatorum, quia per quamlibet speciem peccati mortalis homo transgreditur aliquod praeceptum divinum. Sed si accipiatur formaliter, scilicet secundum hanc specialem rationem quod est facere contra praeceptum negativum, sic est speciale peccatum dupliciter. Uno quidem modo, secundum quod opponitur ad genera peccatorum opposita aliis virtutibus, sicut enim ad propriam rationem iustitiae legalis pertinet attendere debitum praecepti, ita ad propriam rationem transgressionis pertinet attendere contemptum praecepti. Alio modo, secundum quod distinguitur ab omissione, quae contrariatur praecepto affirmativo.Referencing norms: Q79A2Respondeo, assert-h6beab9a9ac4cabc345b96fff16a708606a2ea03586159dfe47f2e0d5dee9c996
section/79-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a2864d293219d7874c6c6606c07df457e4576f912594e7eb199ed83cabbe6edcLA
Sed contra est quod opponitur speciali virtuti, scilicet iustitiae.Referencing norms: assert-hdb4471d761960789c9f63a75949c2391f4fed291efe97490e7081a93ddfd21f8
section/79-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f150d98be2bc7f5f6fb5c637da614c48c48e8f0850bb46fc4460aefa9516d54LA
Ad primum ergo dicendum quod omissio non est peccatum originale, sed actuale, non quia habeat aliquem actum sibi essentialem; sed secundum quod negatio actus reducitur ad genus actus. Et secundum hoc non agere accipitur ut agere quoddam, sicut supra dictum est.Referencing norms: Q79A3Ad1, assert-heede45827a2b68522ac56ab9a5c324cabd952a7ea99792b4a2bf5dcbfa2b5de7
section/79-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:11f57de7d90b14564bee3ef167fe5edd0ed2a9b51f9299bb78c6ee1cbffd24afLA
Ad secundum dicendum quod omissio, sicut dictum est, non est nisi boni debiti, ad quod aliquis tenetur. Nullus autem tenetur ad impossibile. Unde nullus, si non facit id quod facere non potest, peccat per omissionem. Mulier ergo corrupta quae virginitatem vovit, non omittit virginitatem non habendo, sed non poenitendo de peccato praeterito, vel non faciendo quod potest ad votum adimplendum per continentiae observantiam. Sacerdos etiam non tenetur dicere Missam nisi supposita debita opportunitate, quae si desit, non omittit. Et similiter aliquis tenetur ad restitutionem, supposita facultate, quam si non habet nec habere potest, non omittit, dummodo faciat quod potest. Et idem dicendum est in aliis.Referencing norms: Q79A3Ad2, assert-h86a5e55e062fe2c20c3b81782c0e8ab367e639c79af13ea83d24c75184afc9e9
section/79-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4478d596b8ff880ac3c70dacfd9fb8d8ae307f18b4e8b677c497a5334043f9cbLA
Ad tertium dicendum quod sicut peccatum transgressionis opponitur praeceptis negativis, quae pertinent ad declinandum a malo, ita peccatum omissionis opponitur praeceptis affirmativis, quae pertinent ad faciendum bonum. Praecepta autem affirmativa non obligant ad semper, sed ad tempus determinatum. Et pro illo tempore peccatum omissionis incipit esse. Potest tamen contingere quod aliquis tunc sit impotens ad faciendum quod debet. Quod quidem si sit praeter eius culpam, non omittit, ut dictum est. Si vero sit propter eius culpam praecedentem, puta cum aliquis de sero se inebriavit et non potest surgere ad matutinas ut debet, dicunt quidam quod tunc incoepit peccatum omissionis quando aliquis applicat se ad actum illicitum et incompossibilem cum illo actu ad quem tenetur. Sed hoc non videtur verum. Quia, dato quod excitaretur per violentiam et iret ad matutinas, non omitteret. Unde patet quod praecedens inebriatio non fuit omissio, sed omissionis causa. Unde dicendum est quod omissio incipit ei imputari ad culpam quando fuit tempus operandi, tamen propter causam praecedentem, ex qua omissio sequens redditur voluntaria.Referencing norms: Q79A3Ad3, assert-h8eab4d5b882a9f239c239bd88ff01b62d22d6abb77264030c4bdda7f3b679385
section/79-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d0019f23c97660c692549e3cfe87b0c320b47e46ce36318568f2e60dd0666a66LA
Ad quartum dicendum quod omissio directe opponitur iustitiae, ut dictum est, non enim est omissio boni alicuius virtutis nisi sub ratione debiti, quod pertinet ad iustitiam. Plus autem requiritur ad actum virtutis meritorium quam ad demeritum culpae, quia bonum est ex integra causa, malum autem ex singularibus defectibus. Et ideo ad iustitiae meritum requiritur actus, non autem ad omissionem.Referencing norms: Q79A3Ad4, assert-h49112a8b2cc66d8429398c69f454610b9e897138f98238570363eb2f9398b016
section/79-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1a6a4c9489cd9f7d305226e74732bd9a60abf9b15e874b74c8058bc2d0007f4eLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omissio non sit speciale peccatum. Omne enim peccatum aut est originale aut actuale. Sed omissio non est originale peccatum, quia non contrahitur per originem. Nec est actuale, quia potest esse absque omni actu, ut supra habitum est, cum de peccatis in communi ageretur. Ergo omissio non est speciale peccatum.Referencing norms: Q79A3Obiectio1, assert-h3f5aecd4bd7424ba1374272d1ce852c45591f31cb7e73d4c13e2b884baba7a28, assert-ha5881dcc591e1f67aabae1e198dc61c77b389bf0ffd0f0e601be89c537519daa
section/79-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:17aea85fa37f9c94df76ce6118a398a64b253f2e6f808e212b9b21c3fcccd19cLA
Praeterea, omne peccatum est voluntarium. Sed omissio quandoque non est voluntaria, sed necessaria, puta cum mulier corrupta est quae virginitatem vovit; vel cum aliquis amittit rem quam restituere tenetur; vel cum sacerdos tenetur celebrare et habet aliquod impedimentum. Ergo omissio non semper est peccatum.Referencing norms: Q79A3Obiectio2, assert-h69598db512afa5a0e9406a6f1f1b308bcad90b62e5878de19c199a90e2db6f03, assert-hbad44f7b23c430b8ae92c8f239c3b0b0becb83936b83076761fb07716e8883e4
section/79-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9614ea4a884c2ee3f6a032d79b40d3f8acff02ba5c895e30f407acfca76a7505LA
Praeterea, cuilibet speciali peccato est determinare aliquod tempus quando incipit esse. Sed hoc non est determinare in omissione, quia quandocumque non facit similiter se habet, nec tamen semper peccat. Ergo omissio non est speciale peccatum.Referencing norms: Q79A3Obiectio3, assert-h5d9608882abde03a5200c8c2f18e4f78c60a99daa308d07dd0f92f43eee54466, assert-h8a21650240147fb476c3548ceef0af599b76296a113ea65cfc478cc9bbfe61c9
section/79-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d2f7dc5896147de16fbaa9ab34f0dec02c4e0d607cc98a4aa631009cdba04fa2LA
Praeterea, omne peccatum speciale speciali virtuti opponitur. Sed non est dare aliquam specialem virtutem cui omissio opponitur. Tum quia bonum cuiuslibet virtutis omitti potest. Tum quia iustitia, cui specialius videtur opponi, semper requirit aliquem actum, etiam in declinatione a malo, ut dictum est, omissio autem potest esse absque omni actu. Ergo omissio non est speciale peccatum.Referencing norms: Q79A3Obiectio4, assert-h84977fd89a98aa31555b9d8a112b7d3a71dc23268c0a16d8a8aca856450c4c78, assert-hb7bd775daefa0ec674431fb1fccbdf7a56f623ca808386fe8001ba9babb723e3
section/79-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:89cbfa43a9f35fdfe4463996c9039360b332fb02acb60d9eb8ec64cff36288e9LA
Respondeo dicendum quod omissio importat praetermissionem boni, non autem cuiuscumque, sed boni debiti. Bonum autem sub ratione debiti pertinet proprie ad iustitiam, ad legalem quidem, si debitum accipiatur in ordine ad legem divinam vel humanam; ad specialem autem iustitiam, secundum quod debitum consideratur in ordine ad proximum. Unde eo modo quo iustitia est specialis virtus, ut supra habitum est, et omissio est speciale peccatum distinctum a peccatis quae opponuntur aliis virtutibus. Eo vero modo quo facere bonum, cui opponitur omissio, est quaedam specialis pars iustitiae distincta a declinatione mali, cui opponitur transgressio, etiam omissio a transgressione distinguitur.Referencing norms: Q79A3Respondeo, assert-h28f0b5b728f3a95a70d5d3b5979363cc8f584f9f213626586cbd13369db24198
section/79-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e0ab6d697e07062feb8d9f943008a17e4cf78c5ad94278654aefe4b00d804a49LA
Sed contra est quod dicitur Iac. IV, scienti bonum et non facienti, peccatum est illi.Referencing norms: assert-h199b4ba25fdedbfa54a4a809e2b70cb49c8c220ae4412aba3ba9d1ea1fe48292
section/79-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:852891b131918ac3f38b8ed3574686e01917045adda776639bf1b88e6d3f4c69LA
Ad primum ergo dicendum quod delictum communiter sumptum significat quamcumque omissionem. Quandoque tamen stricte accipitur pro eo quod omittitur aliquid de his quae pertinent ad Deum, vel quando scienter et quasi cum quodam contemptu derelinquit homo id quod facere debet. Et sic habet quandam gravitatem, ratione cuius maiori expiatione indiget.Referencing norms: Q79A4Ad1, assert-h29c28b767131284a8aa8d08214599178bdeb6d6efef1c58acdeec9433cfd88d1
section/79-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dfdcfd336989df2caa0c9a59095e392f1d7507d8776921928e0deace6f23c83bLA
Ad secundum dicendum quod ei quod est facere bonum opponitur et non facere bonum, quod est omittere, et facere malum, quod est transgredi, sed primum contradictorie, secundum contrarie, quod importat maiorem distantiam. Et ideo transgressio est gravius peccatum.Referencing norms: Q79A4Ad2, assert-h52a7b0225145261a0c0499921c000e85c23a65ff84b7528ee4493a02b0cd44ae
section/79-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ad4a948aca4a6a39fa869e6a635a00413a65384f574559c3a439cbc55389e7b7LA
Ad tertium dicendum quod sicut omissio opponitur praeceptis affirmativis, ita transgressio opponitur praeceptis negativis. Et ideo utrumque, si proprie accipiatur, importat rationem peccati mortalis. Potest autem large dici transgressio vel omissio ex eo quod aliquid sit praeter praecepta affirmativa vel negativa, disponens ad oppositum ipsorum. Et sic utrumque, large accipiendo, potest esse peccatum veniale.Referencing norms: Q79A4Ad3, assert-h1e1fdf797979379ed869e40390491d6a6f12861b3f176a76f80668e0e563cd6f
section/79-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:998ed5dca421e4166234ac4d6a5c2e92285366dc33cecc0702d14cdd1fb36661LA
Ad quartum dicendum quod peccato transgressionis respondet et poena damni, propter aversionem a Deo; et poena sensus, propter inordinatam conversionem ad bonum commutabile. Similiter etiam omissioni non solum debetur poena damni, sed etiam poena sensus, secundum illud Matth. VII, omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Et hoc propter radicem ex qua procedit, licet non habeat ex necessitate actualem conversionem ad aliquod bonum commutabile.Referencing norms: Q79A4Ad4, assert-hc9e5b022e443ca0f4dfc22c6282d89478662a32e8b7c90fe3db9e7879f6e4c3b
section/79-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fd49672b0ac03868c9625d9fb35ad98b88e6d91efbd2d18f07c3fbcbf633c0f0LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum omissionis sit gravius quam peccatum transgressionis. Delictum enim videtur idem esse quod derelictum, et sic per consequens videtur idem esse omissioni. Sed delictum est gravius quam peccatum transgressionis, quia maiori expiatione indigebat, ut patet Levit. V. Ergo peccatum omissionis est gravius quam peccatum transgressionis.Referencing norms: Q79A4Obiectio1, assert-ha324a18f372901a8e4c6375ba007c0f7e1032e0447f27db2d4d765effc08562f, assert-hecd813eaedff660c25ac37ea3c211e1d67d9b17cd61ceec5b4934280aa2803de
section/79-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a5d749e43a581fae408c3fdda7219c8b92d7668aaddf22dc5414cafc1706897cLA
Praeterea, maiori bono maius malum opponitur, ut patet per philosophum, in VIII Ethic. Sed facere bonum, cui opponitur omissio, est nobilior pars iustitiae quam declinare a malo, cui opponitur transgressio, ut ex supradictis patet. Ergo omissio est gravius peccatum quam transgressio.Referencing norms: Q79A4Obiectio2, assert-h7111a8108c2548d6b70ff0be8f38f28e1c7bfa318870c5229cd40ccf17ab278c, assert-hc30e9f9a1f9aa9b44224a41069633b316a176f54cbae05a8bcfc2066107322a1
section/79-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:646046d43ddc6b537322a08579c715a382555c85dba924b39510b642a60628e9LA
Praeterea, peccatum commissionis potest esse et veniale et mortale. Sed peccatum omissionis videtur esse semper mortale, quia opponitur praecepto affirmativo. Ergo omissio videtur esse gravius peccatum quam sit transgressio.Referencing norms: Q79A4Obiectio3, assert-h0879ee25fbadbdcf1888d8801ca83041c7ae4281ea30faa5897ddc398e529baf, assert-h9b8db27797276ae7406fb1b91604b4df7e1cd50a2d86c7b4289eb82a07bfa74f
section/79-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:762f4983a8b6cf035b19828d7860b8a424ed14a87a7f0c62002931b4f08ae4cdLA
Praeterea, maior poena est poena damni, scilicet carentia visionis divinae, quae debetur peccato omissionis, quam poena sensus, quae debetur peccato transgressionis, ut patet per Chrysostomum super Matth. Sed poena proportionatur culpae. Ergo gravius est peccatum omissionis quam transgressionis.Referencing norms: Q79A4Obiectio4, assert-h20a41ca95335ab203ce9162b4c198503242ace004b66c59ff3bb930a2a9f4431, assert-h54aad34215371d5ca7461e0dd87e387edfd18d8928f5236bd6a3b7b589d97ccd
section/79-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:552efbba4f23ec4a18de5ca29ee1203b30380d0c9f4aef3abe46b231eb05f2a4LA
Respondeo dicendum quod peccatum intantum est grave inquantum a virtute distat. Contrarietas autem est maxima distantia, ut dicitur in X Metaphys. unde contrarium magis distat a suo contrario quam simplex eius negatio, sicut nigrum plus distat ab albo quam simpliciter non album; omne enim nigrum est non album, sed non convertitur. Manifestum est autem quod transgressio contrariatur actui virtutis, omissio autem importat negationem ipsius, puta peccatum omissionis est si quis parentibus debitam reverentiam non exhibeat, peccatum autem transgressionis si contumeliam vel quamcumque iniuriam eis inferat. Unde manifestum est quod, simpliciter et absolute loquendo, transgressio est gravius peccatum quam omissio, licet aliqua omissio possit esse gravior aliqua transgressione.Referencing norms: Q79A4Respondeo, assert-h295dae935d8d4e6f42fe539e40a0273af45f78904baf76aae78e6df039249339
section/79-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:45807a365e00ea8f2839ac14c630d71cecc592010d1d4285fe148155f7ccf747LA
Sed contra est quod facilius est abstinere a malo faciendo quam implere bonum. Ergo gravius peccat qui non abstinet a malo faciendo, quod est transgredi, quam qui non implet bonum, quod est omittere.Referencing norms: assert-hd7637308ddda377ff575d4e943e96aff7c70e5bc55fb8a37e51bddc08d00da3c
question/79/prooemium · paragraph
la · official · sha256:02d41ecba4fa417207ead934b14926049650f54c32534d869d9cc7010d7881e2LA
Deinde considerandum est de partibus quasi integralibus iustitiae quae sunt facere bonum et declinare a malo, et de vitiis oppositis. Circa quod quaeruntur quatuor. Primo, utrum duo praedicta sint partes iustitiae. Secundo, utrum transgressio sit speciale peccatum. Tertio, utrum omissio sit speciale peccatum. Quarto, de comparatione omissionis ad transgressionem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 80
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q80
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3080.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:1055f3041994dbbafb7c4734eab9c46b3f716e5bd2736955e6715b3b2bd47d9e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 12
section/80-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0739c4057f6f4f66e71698b8bc190199537f13a7de6c1909425113d75031827LA
[42354] IIª-IIae q. 80 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod vindicta quae fit auctoritate publicae potestatis secundum sententiam iudicis, pertinet ad iustitiam commutativam. Sed vindicta quam quis facit proprio motu, non tamen contra legem, vel quam quis a iudice requirit, pertinet ad virtutem iustitiae adiunctam.Referencing norms: Q80A1Ad1, assert-hd3687297851a33cb0bd3185ae93d0a5f09a27c3bc68d5eb0dbc2a30acd43ca03
section/80-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a79a4f70e943d0fb3a0948a42ba1b3594f58aad17751acf9a41c8d39fe63ecbLA
[42355] IIª-IIae q. 80 ad 2 Ad secundum dicendum quod Macrobius videtur attendisse ad duas partes integrales iustitiae, scilicet declinare a malo, ad quod pertinet innocentia; et facere bonum, ad quod pertinent sex alia. Quorum duo videntur pertinere ad aequales, scilicet amicitia in exteriori convictu, et concordia interius. Duo vero pertinent ad superiores, pietas ad parentes, et religio ad Deum. Duo vero ad inferiores, scilicet affectus, inquantum placent bona eorum; et humanitas, per quam subvenitur eorum defectibus. Dicit enim Isidorus, in libro Etymol., quod humanus dicitur aliquis quia habeat circa hominem amorem et miserationis affectum, unde humanitas dicta est qua nos invicem tuemur. Et secundum hoc amicitia sumitur prout ordinat exteriorem convictum, sicut de ea philosophus tractat in IV Ethic. Potest etiam amicitia sumi secundum quod proprie respicit affectum, prout determinatur a philosopho in VIII et in IX Ethic. Et sic ad amicitiam pertinent tria, scilicet benevolentia, quae hic dicitur affectus; et concordia; et beneficentia, quae hic vocatur humanitas. Haec autem Tullius praetermisit, quia parum habent de ratione debiti, ut dictum est.Referencing norms: Q80A1Ad2, assert-h0dc0cbb7a7d29ce2da029e209e39c4e897c2d21db4ccdd56cba5d00de5b11ab3
section/80-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e4ab32265da61067f79c65fddaed29c8f985798642feca10150b97df6a8d537eLA
[42356] IIª-IIae q. 80 ad 3 Ad tertium dicendum quod obedientia includitur in observantia, quam Tullius ponit, nam praecellentibus personis debetur et reverentia honoris et obedientia. Fides autem, per quam fiunt dicta, includitur in veritate, quantum ad observantiam promissorum. Veritas autem in plus se habet, ut infra patebit. Disciplina autem non debetur ex debito necessitatis, quia inferiori non est aliquis obligatus, inquantum est inferior (potest tamen aliquis superiori obligari ut inferioribus provideat, secundum illud Matth. XXIV, fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam). Et ideo a Tullio praetermittitur. Potest autem contineri sub humanitate, quam Macrobius ponit. Aequitas vero sub epieikeia, vel amicitia.Referencing norms: Q80A1Ad3, assert-h4cdc8ebaf872ec9ac7b5fee30da9a9850d0b21f08053158309300459773ab325
section/80-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:46f38d711fcafb5b0763bb176345ec5bfb439c05e1a111eccecf1a4941eca22fLA
[42357] IIª-IIae q. 80 ad 4 Ad quartum dicendum quod in illa enumeratione ponuntur quaedam pertinentia ad veram iustitiam. Ad particularem quidem, bona commutatio, de qua dicit quod est habitus in commutationibus aequalitatem custodiens. Ad legalem autem iustitiam, quantum ad ea quae communiter sunt observanda, ponitur legispositiva, quae, ut ipse dicit, est scientia commutationum politicarum ad communitatem relatarum. Quantum vero ad ea quae quandoque particulariter agenda occurrunt praeter communes leges, ponitur eugnomosyna, quasi bona gnome, quae est in talibus directiva, ut supra habitum est in tractatu de prudentia. Et ideo dicit de ea quod est voluntaria iustificatio, quia scilicet ex proprio arbitrio id quod iustum est homo secundum eam servat, non secundum legem scriptam. Attribuuntur autem haec duo prudentiae secundum directionem, iustitiae vero secundum executionem. Eusebia vero dicitur quasi bonus cultus. Unde est idem quod religio. Ideo de ea dicit quod est scientia Dei famulatus (et loquitur secundum modum quo Socrates dicebat omnes virtutes esse scientias). Et ad idem reducitur sanctitas, ut post dicetur. Eucharistia autem est idem quod bona gratia, quam Tullius ponit, sicut et vindicativam. Benignitas autem videtur esse idem cum affectu, quem ponit Macrobius. Unde et Isidorus dicit, in libro Etymol., quod benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus, et dulcis ad eloquium. Et ipse Andronicus dicit quod benignitas est habitus voluntarie benefactivus. Liberalitas autem videtur ad humanitatem pertinere.Referencing norms: Q80A1Ad4, assert-h0e6ef6e0a7e4cc8b111dc3aae2414044584ccbe84becf1565452e5b52c9395e5
section/80-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f91a28ed9236b78c0b8f6007a5a2cfb53dfa6abb9818ca319a44095d3a804e6bLA
[42358] IIª-IIae q. 80 ad 5 Ad quintum dicendum quod epieikeia non adiungitur iustitiae particulari, sed legali. Et videtur esse idem cum ea quae dicta est eugnomosyna.Referencing norms: Q80A1Ad5, assert-h8ef186f74b37d26721640ff11cb90acc2bf7da8f1eacb3aaab3e74ea4e7c36ea
section/80-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6361c9e9ffd57c05758c3272be3435a710229e92dbd174868c1b6bbd6ae08f1cLA
[42348] IIª-IIae q. 80 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur virtutes iustitiae annexae. Tullius enim enumerat sex, scilicet religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Vindicatio autem videtur species esse commutativae iustitiae, secundum quam illatis iniuriis vindicta rependitur, ut ex supradictis patet. Non ergo debet poni inter virtutes iustitiae annexas.Referencing norms: Q80A1Obiectio1, assert-ha5559f5b964e45ba6eaacb541c5dd418aaccb401f43891b0d0c935edbdfb40b5
section/80-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:43011ca7f593025130992a89cac06dfa9523310dd4f821c78db51c382dcc0ea7LA
[42349] IIª-IIae q. 80 arg. 2 Praeterea, Macrobius, super somnium Scipionis, ponit septem, scilicet innocentiam, amicitiam, concordiam, pietatem, religionem, affectum, humanitatem; quarum plures a Tullio praetermittuntur. Ergo videtur insufficienter enumeratas esse virtutes iustitiae adiunctas.Referencing norms: Q80A1Obiectio2, assert-h2663695539b28383e29315ddcb895fa08e48dde944e2973d5e0a76ed15adf75f
section/80-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b6bb94d06b3bf7fcd6398f405407065a292329c998801e3d6735efb47de113d7LA
[42350] IIª-IIae q. 80 arg. 3 Praeterea, a quibusdam aliis ponuntur quinque partes iustitiae, scilicet obedientia respectu superioris, disciplina respectu inferioris, aequitas respectu aequalium, fides et veritas respectu omnium; de quibus a Tullio non ponitur nisi veritas. Ergo videtur insufficienter numerasse virtutes iustitiae annexas.Referencing norms: Q80A1Obiectio3, assert-h27c93ff31763b19bbee7efece1269364107a100ee3dce45e75bbc870da777c5c
section/80-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05daf11d95b6d82e364e51c2f500025e0b3a6cfe687c1bc3ac007969dec034a8LA
[42351] IIª-IIae q. 80 arg. 4 Praeterea, Andronicus Peripateticus ponit novem partes iustitiae annexas, scilicet liberalitatem, benignitatem, vindicativam, eugnomosynam, eusebiam, eucharistiam, sanctitatem, bonam commutationem, legispositivam; ex quibus etiam Tullius manifeste non ponit nisi vindicativam. Ergo videtur insufficienter enumerasse.Referencing norms: Q80A1Obiectio4, assert-h6177901804290882b56c4e01320fc11c339b6d707423a2f7c123dc73234f8ba7
section/80-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b24d3d5e06bc35cb5dde3d6721019542c38cf8aa4802578dbf2ee38799141b16LA
[42352] IIª-IIae q. 80 arg. 5 Praeterea, Aristoteles, in V Ethic., ponit epieikeiam iustitiae adiunctam, de qua in nulla praemissarum assignationum videtur mentio esse facta. Ergo insufficienter sunt enumeratae virtutes iustitiae annexae.Referencing norms: Q80A1Obiectio5, assert-h94016d8bbbbc94d82ee24d0c84bbf358cef2fdd6cc0f4dc752738d4637af0f04
section/80-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea4887d7e52ecf11a87cc32e63af588075c7dc26480ba6df955b568aa234d65eLA
[42353] IIª-IIae q. 80 co. Respondeo dicendum quod in virtutibus quae adiunguntur alicui principali virtuti duo sunt consideranda, primo quidem, quod virtutes illae in aliquo cum principali virtute conveniant; secundo, quod in aliquo deficiant a perfecta ratione ipsius. Quia vero iustitia ad alterum est, ut ex supradictis patet, omnes virtutes quae ad alterum sunt possunt ratione convenientiae iustitiae annecti. Ratio vero iustitiae consistit in hoc quod alteri reddatur quod ei debetur secundum aequalitatem, ut ex supradictis patet. Dupliciter igitur aliqua virtus ad alterum existens a ratione iustitiae deficit, uno quidem modo, inquantum deficit a ratione aequalis; alio modo, inquantum deficit a ratione debiti. Sunt enim quaedam virtutes quae debitum quidem alteri reddunt, sed non possunt reddere aequale. Et primo quidem, quidquid ab homine Deo redditur, debitum est, non tamen potest esse aequale, ut scilicet tantum ei homo reddat quantum debet; secundum illud Psalm., quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et secundum hoc adiungitur iustitiae religio, quae, ut Tullius dicit, superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam caeremoniamque vel cultum affert. Secundo, parentibus non potest secundum aequalitatem recompensari quod eis debetur, ut patet per philosophum, in VIII Ethic. Et sic adiungitur iustitiae pietas, per quam, ut Tullius dicit, sanguine iunctis patriaeque benevolis officium et diligens tribuitur cultus. Tertio, non potest secundum aequale praemium recompensari ab homine virtuti, ut patet per philosophum, in IV Ethic. Et sic adiungitur iustitiae observantia, per quam, ut Tullius dicit, homines aliqua dignitate antecedentes quodam cultu et honore dignantur. A ratione vero debiti iustitiae defectus potest attendi secundum quod est duplex debitum, scilicet morale et legale, unde et philosophus, in VIII Ethic., secundum hoc duplex iustum assignat. Debitum quidem legale est ad quod reddendum aliquis lege adstringitur, et tale debitum proprie attendit iustitia quae est principalis virtus. Debitum autem morale est quod aliquis debet ex honestate virtutis. Et quia debitum necessitatem importat, ideo tale debitum habet duplicem gradum. Quoddam enim est sic necessarium ut sine eo honestas morum conservari non possit, et hoc habet plus de ratione debiti. Et potest hoc debitum attendi ex parte ipsius debentis. Et sic ad hoc debitum pertinet quod homo talem se exhibeat alteri in verbis et factis qualis est. Et ita adiungitur iustitiae veritas, per quam, ut Tullius dicit, immutata ea quae sunt aut fuerunt aut futura sunt, dicuntur. Potest etiam attendi ex parte eius cui debetur, prout scilicet aliquis recompensat alicui secundum ea quae fecit. Quandoque quidem in bonis. Et sic adiungitur iustitiae gratia, in qua, ut Tullius dicit, amicitiarum et officiorum alterius memoria, remunerandi voluntas continetur alterius. Quandoque vero in malis. Et sic adiungitur iustitiae vindicatio, per quam, ut Tullius dicit, vis aut iniuria, et omnino quidquid obscurum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Aliud vero debitum est necessarium sicut conferens ad maiorem honestatem, sine quo tamen honestas conservari potest. Quod quidem debitum attendit liberalitas, affabilitas sive amicitia, et alia huiusmodi. Quae Tullius praetermittit in praedicta enumeratione, quia parum habent de ratione debiti.Referencing norms: Q80A1Respondeo, assert-h359a736f2eb82af74eb722b7d5ed5b1b3234913d7309870297c56196c31a3c13, assert-hde0d63f8126c11c66bcba7d094cca56757340ff7adab893664fea991ff0c5c8e
question/80/prooemium · paragraph
la · official · sha256:09ab94b2d54a7247d825d80bfeecbe1fa5bac0943d84026ea47ae9445a308c88LA
Deinde considerandum est de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis. Et circa hoc duo sunt consideranda primo quidem, quae virtutes iustitiae annectantur; secundo, considerandum est de singulis virtutibus iustitiae annexis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 81
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q81
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3081.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fd17cb7d2b56dc37f49ca8a536c9b052730dce44c817923df8171aea2c9de21c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 69
section/81-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4eb79fe3d2621e484853233d449f3cd5f23f3ed2c0f41d46bd7630476b717035LA
Ad primum ergo dicendum quod religio habet duplices actus. Quosdam quidem proprios et immediatos, quos elicit, per quos homo ordinatur ad solum Deum, sicut sacrificare, adorare et alia huiusmodi. Alios autem actus habet quos producit mediantibus virtutibus quibus imperat, ordinans eos in divinam reverentiam, quia scilicet virtus ad quam pertinet finis, imperat virtutibus ad quas pertinent ea quae sunt ad finem. Et secundum hoc actus religionis per modum imperii ponitur esse visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, quod est actus elicitus a misericordia, immaculatum autem custodire se ab hoc saeculo imperative quidem est religionis, elicitive autem temperantiae vel alicuius huiusmodi virtutis.Referencing norms: Q81A1Ad1, assert-h723ffb1e8f52e2235e3822938520bbd47cb9cdba2eaaeb9342cd9e2cb4344a1c
section/81-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5c9f929a53af757a400ee87ab28f485975cebff648f516cb1763e8e4ebad0c7dLA
Ad secundum dicendum quod religio refertur ad ea quae exhibentur cognationibus humanis, extenso nomine religionis, non autem secundum quod religio proprie dicitur. Unde Augustinus, parum ante verba inducta, praemittit, religio distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare videtur.Referencing norms: Q81A1Ad2, assert-ha8d6d2731c24195eec6f5def551b334f005aae16b61fd717ff9444d4ed610818
section/81-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f0b5d0af58c781ccd40e8b2777225fc2bf666d9adbb3b00f5e6e4edada2deafLA
Ad tertium dicendum quod cum servus dicatur ad dominum, necesse est quod ubi est propria et specialis ratio dominii, ibi sit specialis et propria ratio servitutis. Manifestum est autem quod dominium convenit Deo secundum propriam et singularem quandam rationem, quia scilicet ipse omnia fecit, et quia summum in omnibus rebus obtinet principatum. Et ideo specialis ratio servitutis ei debetur. Et talis servitus nomine latriae designatur apud Graecos. Et ideo ad religionem proprie pertinet.Referencing norms: Q81A1Ad3, assert-he73a28cc1653d0892d9746a83c7b83484be98f209e53ed07829da0779ab62a36
section/81-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42b05a10c94ffde18148a88299aa58e54f5a572f9082f092b68c6609540a7c97LA
Ad quartum dicendum quod colere dicimus homines quos honorificatione, vel recordatione, vel praesentia frequentamus. Et etiam aliqua quae nobis subiecta sunt coli a nobis dicuntur, sicut agricolae dicuntur ex eo quod colunt agros, et incolae dicuntur ex eo quod colunt loca quae inhabitant. Quia tamen specialis honor debetur Deo, tanquam primo omnium principio, etiam specialis ratio cultus ei debetur, quae Graeco nomine vocatur eusebia vel theosebia, ut patet per Augustinum, X de Civ. Dei.Referencing norms: Q81A1Ad4, assert-hae93b7e7a07cf677a7188ac367527b90f409a5340eec53753d2f96a1e0bb4c90
section/81-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc38d4ee8df7f68d9d11aaea370cc264526a1a1d52ce948b86c45cb07ca6d69aLA
Ad quintum dicendum quod quamvis religiosi dici possint communiter omnes qui Deum colunt, specialiter tamen religiosi dicuntur qui totam vitam suam divino cultui dedicant, a mundanis negotiis se abstrahentes. Sicut etiam contemplativi dicuntur non qui contemplantur, sed qui contemplationi totam vitam suam deputant. Huiusmodi autem non se subiiciunt homini propter hominem sed propter Deum, secundum illud apostoli, Gal. IV, sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.Referencing norms: Q81A1Ad5, assert-h53b07e9826ae917110a49dfd1d2e41035f4030a10f3764e2f5cc8a1e3cef3fbb
section/81-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5212b3b12c4d590afdc1f75b9889964a298ebc46e9935833b7fbada8a86a2c93LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod religio non ordinet hominem solum ad Deum. Dicitur enim Iac. I, religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Sed visitare pupillos et viduas dicitur secundum ordinem ad proximum, quod autem dicit immaculatum se custodire ab hoc saeculo, pertinet ad ordinem quo ordinatur homo in seipso. Ergo religio non solum dicitur in ordine ad Deum.Referencing norms: Q81A1Obiectio1, assert-ha67a8ec659e6be4933018bdfbfed5c1f93b155099d4aee709aa31ebff8b7819f, assert-hd0211a4c09f1db6578023d00f0fab97eeaf46da0c158372662a266fb95bb2679
section/81-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67885b368fa0cf6656f8b5e3a486314f4e6bc4a9fe525ff5e6cc63a5723ada78LA
Praeterea, Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, quia Latina loquendi consuetudine, non imperitorum, verum etiam doctissimorum, cognationibus humanis atque affinitatibus et quibuscumque necessitudinibus dicitur exhibenda religio; non eo vocabulo vitatur ambiguum cum de cultu deitatis vertitur quaestio, ut fidenter dicere valeamus religionem non esse nisi cultum Dei. Ergo religio dicitur non solum in ordine ad Deum, sed etiam in ordine ad propinquos.Referencing norms: Q81A1Obiectio2, assert-hbf5306776561533e9e2a2dd851f79aac254187f6612ac014260aaed89d5be8ff
section/81-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d4e5775bc3370870a7fe66d7d073964a14c0cea52172ac7e1e020b4aeedba270LA
Praeterea, ad religionem videtur latria pertinere. Latria autem interpretatur servitus, ut Augustinus dicit, in X de Civ. Dei. Servire autem debemus non solum Deo, sed etiam proximis, secundum illud Gal. V, per caritatem spiritus servite invicem. Ergo religio importat etiam ordinem ad proximum.Referencing norms: Q81A1Obiectio3, assert-hc302e6bac214d8869b8294c558931cc30f5242c40d1108cd6ced8d0bf596a42e
section/81-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:579290f1d78aac97c47e633c278ae3e71e902986048c5e34b37b2e5a13134bf1LA
Praeterea, ad religionem pertinet cultus. Sed homo dicitur non solum colere Deum, sed etiam proximum, secundum illud Catonis, cole parentes. Ergo etiam religio nos ordinat ad proximum, et non solum ad Deum.Referencing norms: Q81A1Obiectio4, assert-h94ff9a90ca2503da666657e5c0ad44224de1afb94a35f2703e993b8b5b8c4873, assert-h9a023a675848be0b6c473c1ee746205410890482870b702e87bbeca11779075c
section/81-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:358439bf760733794096363498dd9e5b13a68fca270f199cf492fec0af30b84dLA
Praeterea, omnes in statu salutis existentes Deo sunt subiecti. Non autem dicuntur religiosi omnes qui sunt in statu salutis, sed solum illi qui quibusdam votis et observantiis et ad obediendum aliquibus hominibus se adstringunt. Ergo religio non videtur importare ordinem subiectionis hominis ad Deum.Referencing norms: Q81A1Obiectio5, assert-h1db05a2fda1eaaebcf7c300130992c4fece25b0df32907561654e4234f0748a8
section/81-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:592622ada2591c37dd0243ddf7c111ccf6da4bfb8354eac1ab87b9d7beed4fcbLA
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol., religiosus, ut ait Cicero, a religione appellatus, qui retractat et tanquam relegit ea quae ad cultum divinum pertinent. Et sic religio videtur dicta a religendo ea quae sunt divini cultus, quia huiusmodi sunt frequenter in corde revolvenda, secundum illud Prov. III, in omnibus viis tuis cogita illum. Quamvis etiam possit intelligi religio ex hoc dicta quod Deum reeligere debemus, quem amiseramus negligentes, sicut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Vel potest intelligi religio a religando dicta, unde Augustinus dicit, in libro de vera Relig., religet nos religio uni omnipotenti Deo. Sive autem religio dicatur a frequenti lectione, sive ex iterata electione eius quod negligenter amissum est, sive a religatione, religio proprie importat ordinem ad Deum. Ipse enim est cui principaliter alligari debemus, tanquam indeficienti principio; ad quem etiam nostra electio assidue dirigi debet, sicut in ultimum finem; quem etiam negligenter peccando amittimus, et credendo et fidem protestando recuperare debemus.Referencing norms: Q81A1Respondeo, assert-hca8c43daa12133d8d8f7502e16436e3fbce200f08b3c0ca9e7bf05e956155eca
section/81-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:565ad8ef02f050faf223fb4cef9bd3bd8ef0c4848dbf451651f0de46621298f1LA
Sed contra est quod Tullius dicit, II Rhet., quod religio est quae superioris naturae, quam divinam vocant, curam caeremoniamque affert.Referencing norms: assert-h20e63529ee7bbd8ac46d0e9480d1afc3d7aba6ee3ede2968b1065b0f5b055467
section/81-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3da68994951f9c7b736503188d20f17e4cc8869616569c16c932bca56703f1f0LA
Ad primum ergo dicendum quod revereri Deum est actus doni timoris. Ad religionem autem pertinet facere aliqua propter divinam reverentiam. Unde non sequitur quod religio sit idem quod donum timoris, sed quod ordinetur ad ipsum sicut ad aliquid principalius. Sunt enim dona principaliora virtutibus moralibus, ut supra habitum est.Referencing norms: Q81A2Ad1, assert-hdd2823e3b348b4acf3e5baef17b362ebd0a463c29b6cf634acc2ef5024b59d1a
section/81-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50e0d291bf5c0f61ea345da4babf1296e2082f43710483f719c97a954a67e848LA
Ad secundum dicendum quod etiam servus potest voluntarie domino suo exhibere quod debet, et sic facit de necessitate virtutem, debitum voluntarie reddens. Et similiter etiam exhibere Deo debitam servitutem potest esse actus virtutis, secundum quod homo voluntarie hoc facit.Referencing norms: Q81A2Ad2, assert-h0fbf1199676b38b9d1cc486196b2907c30aaae538125ebde66f61b6ad6f9dfaa
section/81-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:57d324b4e4204b09021deed0c44789cda661df923706dcae3a0f693b098cc1d4LA
Ad tertium dicendum quod de dictamine rationis naturalis est quod homo aliqua faciat ad reverentiam divinam, sed quod haec determinate faciat vel illa, istud non est de dictamine rationis naturalis, sed de institutione iuris divini vel humani.Referencing norms: Q81A2Ad3, assert-h215f479290838b8e59d96fff0f40afd5dd0d2d4f6292a4aa1b87ec59e325650d
section/81-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f82749e470f11202f22253bf16b8a34834c2c73f84160bdcd356eaf7d80df2b2LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod religio non sit virtus. Ad religionem enim pertinere videtur Deo reverentiam exhibere. Sed revereri est actus timoris, qui est donum, ut ex supradictis patet. Ergo religio non est virtus, sed donum.Referencing norms: Q81A2Obiectio1, assert-h0cb8ac7835c8e40d20c1ccb3d2cfb4048955e8c06cd5d57cb052614b7ecb2450, assert-h1eb4a203f2483ecbfc02345c28d5dc2994a7926e4bc4e9a42d76c323ce607ce1
section/81-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8be91290cb066d9fac28113af1312dc13c8a2d805bfb0e5951e2369cb90e10ceLA
Praeterea, omnis virtus in libera voluntate consistit, unde dicitur habitus electivus, vel voluntarius. Sed sicut dictum est, ad religionem pertinet latria, quae servitutem quandam importat. Ergo religio non est virtus.Referencing norms: Q81A2Obiectio2, assert-h051819a2d7e116a0c84b030e93c0f050546125e8747ecf1fb2801f389801f80f, assert-h3d7cac3b0c2fcf32a36f83ef32818b8cb0e65edcb4c4b092e106fd127f040925
section/81-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0d511767ffdc6fd1c639ac5b9a6b13bd34229c312db2ab72e6874a0b45a9d97fLA
Praeterea, sicut dicitur in II Ethic., aptitudo virtutum inest nobis a natura, unde ea quae pertinent ad virtutes sunt de dictamine rationis naturalis. Sed ad religionem pertinet caeremoniam divinae naturae afferre. Caeremonialia autem, ut supra dictum est, non sunt de dictamine rationis naturalis. Ergo religio non est virtus.Referencing norms: Q81A2Obiectio3, assert-h2c21de915b437861e7ead1f42ac5c0711c30fbec8d7c1e70312ff62735baa37b, assert-h64300a53c2bf989ca8e720d43b6186ccdb0ef478c9fab0b8330d6cc3d7625fb7
section/81-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d585662e4b4be31da27270eaecdd303e595e4f84dd37ae51f90d8aa569ecef6LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus est quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit. Et ideo necesse est dicere omnem actum bonum ad virtutem pertinere. Manifestum est autem quod reddere debitum alicui habet rationem boni, quia per hoc quod aliquis alteri debitum reddit, etiam constituitur in proportione convenienti respectu ipsius, quasi convenienter ordinatus ad ipsum; ordo autem ad rationem boni pertinet, sicut et modus et species, ut per Augustinum patet, in libro de natura boni. Cum igitur ad religionem pertineat reddere honorem debitum alicui, scilicet Deo, manifestum est quod religio virtus est.Referencing norms: Q81A2Respondeo, assert-h605a028ce2ddf9893cd547993b09a94117af0a8a0f208c8b185b054a291c25a4
section/81-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fe1dd882def93135e579bbede5508aa915ab366bc77bac91ef05b537165aff3aLA
Sed contra est quia connumeratur aliis virtutibus, ut ex praemissis patet.Referencing norms: assert-he0a2a4591a4e72eb40c5af97f0ba59dd26fbc08c6d582d1d4a93e3c9264707d5
section/81-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0a9a8b72ca65681daf81d39732e91c3a42f7b79ecd9fc149410d47cf5999e913LA
Ad primum ergo dicendum quod tres personae divinae sunt unum principium creationis et gubernationis rerum, et ideo eis una religione servitur. Diversae autem rationes attributorum concurrunt ad rationem primi principii, quia Deus producit omnia et gubernat sapientia, voluntate et potentia bonitatis suae. Et ideo religio est una virtus.Referencing norms: Q81A3Ad1, assert-h5263a1e92d9da136ea4822c7456989796858b8652e227bbd916929e8bbc98138
section/81-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac73c6c4cd529b0f5e9112e1e01029136dac587536e8126146291e06c8c0cadfLA
Ad secundum dicendum quod eodem actu homo servit Deo et colit ipsum, nam cultus respicit Dei excellentiam, cui reverentia debetur; servitus autem respicit subiectionem hominis, qui ex sua conditione obligatur ad exhibendum reverentiam Deo. Et ad haec duo pertinent omnes actus qui religioni attribuuntur, quia per omnes homo protestatur divinam excellentiam et subiectionem sui ad Deum, vel exhibendo aliquid ei, vel iterum assumendo aliquid divinum.Referencing norms: Q81A3Ad2, assert-hac0aeba290b600e6adc292660e928c246469e3ee5f9899d099efb0163a57ca06
section/81-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a1c211d6c31e529fc01641a800aebf7ebc2d83c597fd6a27b8bc7e8965f1dc1cLA
Ad tertium dicendum quod imaginibus non exhibetur religionis cultus secundum quod in seipsis considerantur, quasi res quaedam, sed secundum quod sunt imagines ducentes in Deum incarnatum. Motus autem qui est in imaginem prout est imago, non sistit in ipsa, sed tendit in id cuius est imago. Et ideo ex hoc quod imaginibus Christi exhibetur religionis cultus, non diversificatur ratio latriae, nec virtus religionis.Referencing norms: Q81A3Ad3, assert-h8247078797c600063b417b16c8878613bacc68cb5de2298f73577d271b413658
section/81-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3c344a9d7a7ec058ad9a806f1522eb4375bceb8fd21ab089203e75b0a0b620cbLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod religio non sit una virtus. Per religionem enim ordinamur ad Deum, ut dictum est. In Deo autem est accipere tres personas, et iterum multa attributa, quae saltem ratione differunt. Diversa autem ratio obiecti sufficit ad diversificandum virtutes, ut ex supradictis patet. Ergo religio non est una virtus.Referencing norms: Q81A3Obiectio1, assert-h05f1da6278fcb0739bcfef12c45d0ad832ffb7a4a88d49500db2b0ac614cc6bc
section/81-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69d1b664d4feab078e9b9e64d474e9551eea704c9c2d4c7f90ab1a83d44f31deLA
Praeterea, unius virtutis unus videtur esse actus, habitus enim distinguuntur secundum actus. Religionis autem multi sunt actus, sicut colere et servire, vovere, orare, sacrificare, et multa huiusmodi. Ergo religio non est una virtus.Referencing norms: Q81A3Obiectio2, assert-hfba2be8120f707ff89684f4e733060a9451dd2b18d4932e8ec31632976011312
section/81-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6c64414df761c61fd2466c3e047cb59bf6b3864f93609a00922b4ba9582c7d9eLA
Praeterea, adoratio ad religionem pertinet. Sed adoratio alia ratione adhibetur imaginibus, et alia ipsi Deo. Cum ergo diversa ratio distinguat virtutes, videtur quod religio non sit una virtus.Referencing norms: Q81A3Obiectio3, assert-h2eb5b77bd778ae5a3828561432bf992ad14437525618caa4451624d2748dc3b4, assert-hd48fabe5d78338e22f3b853c1ae50b34c6bfd44c0f132cf12d1c80adf737330e
section/81-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1867182a5818bda29967c607b5d0b2a33ce66e6fe3e85de3752568451107d679LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, habitus distinguuntur secundum diversam rationem obiecti. Ad religionem autem pertinet exhibere reverentiam uni Deo secundum unam rationem, inquantum scilicet est primum principium creationis et gubernationis rerum, unde ipse dicit, Malach. I, si ego pater, ubi honor meus? Patris enim est et producere et gubernare. Et ideo manifestum est quod religio est una virtus.Referencing norms: Q81A3Respondeo, assert-h8f16debbce12afd01982d5d604418d29b593a4814d98e39ec710178e5316c2d6
section/81-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1ea7e70c5b360a1912962355199eb1bd16a4593c232af5d42536a58b374d4e9fLA
Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, unus Deus, una fides. Sed vera religio protestatur fidem unius Dei. Ergo religio est una virtus.Referencing norms: assert-h830df4216e576f031c786f9d69e66feaa4f6c3c4675831d3fa620024680ca125
section/81-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e6f04e18e8273d60370fb2d1ebc3d4d7fbf0bcd3708788334232930b82260bfLA
Ad primum ergo dicendum quod omne opus virtutis dicitur esse sacrificium inquantum ordinatur ad Dei reverentiam. Unde ex hoc non habetur quod religio sit generalis virtus, sed quod imperet omnibus aliis virtutibus, sicut supra dictum est.Referencing norms: Q81A4Ad1, assert-hee6bbb9cd9ddf8cc7e3b41af568196cb0fc1fefdb0b1da8b4450092b4ff26b35
section/81-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6eea6ba10dd57bec4b2df652a8221112582865becff2b502ad2bbcdd7baf1d9LA
Ad secundum dicendum quod omnia, secundum quod in gloriam Dei fiunt, pertinent ad religionem non quasi ad elicientem, sed quasi ad imperantem. Illa autem pertinent ad religionem elicientem quae secundum rationem suae speciei pertinent ad reverentiam Dei.Referencing norms: Q81A4Ad2, assert-hbf87b964a13a6ce0da2eb806ba0c00189a3d793607e248126c33d4c8dc63f58b
section/81-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:125140a3c29c361c493be513234ac3a0fae9e25bbeaec44ec9a3f429145786aeLA
Ad tertium dicendum quod obiectum amoris est bonum, obiectum autem honoris vel reverentiae est aliquid excellens. Bonitas autem Dei communicatur creaturae, non autem excellentia bonitatis eius. Et ideo caritas qua diligitur Deus non est virtus distincta a caritate qua diligitur proximus, religio autem, qua honoratur Deus, distinguitur a virtutibus quibus honoratur proximus.Referencing norms: Q81A4Ad3, assert-h385c4e740e7011f1705232ba44c59b0e66e23ae9d278f320bc70ecb97e4d5215
section/81-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:abc9237c5277f8bc747880138514260a2ba0ac6546b985c9739d103def01f315LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod religio non sit specialis virtus ab aliis distincta. Dicit enim Augustinus, X de Civ. Dei, verum sacrificium est omne opus quod geritur ut sancta societate Deo iungamur. Sed sacrificium pertinet ad religionem. Ergo omne opus virtutis ad religionem pertinet. Et sic non est specialis virtus.Referencing norms: Q81A4Obiectio1, assert-h6bfc03bd396d7cf41430a4830f77ee94ad3b08a11a13f62ac98e3dc9d66d0244, assert-hf5649417a437211a35b81c6c7eedb4a8f8e5d49aa04d384716409d22c5336267
section/81-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5752c15537dd22507f60fb4783fb662a757e0e85076e635e865af7c97b07aa1fLA
Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. X, omnia in gloriam Dei facite. Sed ad religionem pertinet aliqua facere ad Dei reverentiam, ut supra dictum est. Ergo religio non est specialis virtus.Referencing norms: Q81A4Obiectio2, assert-h1c5da65a724b06cba09e6139c67e2d005f545ef80daa60f64650eed7a9024a20, assert-h96e42f3b9d3a7863912a9dad735dfbf1b060c432f8cd0ff8e5c99812a8bfb362
section/81-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:671fceb62ee62957f998783ddd0c0e4426a67590933fa21f6abc5e0010e4f493LA
Praeterea, caritas qua diligitur Deus non est virtus distincta a caritate qua diligitur proximus. Sed sicut dicitur in VIII Ethic., honorari propinquum est ei quod est amari. Ergo religio, qua honoratur Deus, non est virtus specialiter distincta ab observantia vel dulia vel pietate, quibus honoratur proximus. Ergo non est virtus specialis.Referencing norms: Q81A4Obiectio3, assert-h12fdad65c967cf6fa46b82b921d6537c37e556d5a9c3460779bcf37009cd3713, assert-h5aea16853dd28e2474089304b0f88dc27e36a382a725a2e1990d1d4bab8bff56, assert-he3d7aaf3bc56e6be9eda41b4caca85947962599fd7d2e37b4fd55c2a2e9f5b1a
section/81-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62c680488b13d94e97f70e2b9593c88e291a611e47e1ddbda11e5345a5b74e10LA
Respondeo dicendum quod cum virtus ordinetur ad bonum, ubi est specialis ratio boni, ibi oportet esse specialem virtutem. Bonum autem ad quod ordinatur religio est exhibere Deo debitum honorem. Honor autem debetur alicui ratione excellentiae. Deo autem competit singularis excellentia, inquantum omnia in infinitum transcendit secundum omnimodum excessum. Unde ei debetur specialis honor, sicut in rebus humanis videmus quod diversis excellentiis personarum diversus honor debetur, alius quidem patri, alius regi, et sic de aliis. Unde manifestum est quod religio est specialis virtus.Referencing norms: Q81A4Respondeo, assert-h55237a984995d2acbbcea715e338b59ae4bef1d7322fd05571e07403fc640a74
section/81-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d58e60493319d0a866c85c9550c910bb3ef490f74b35230ce0ae2661cfd93122LA
Sed contra est quod ponitur pars iustitiae ab aliis eius partibus distincta.Referencing norms: assert-he8baa924879a3060060d776c1a6d8c6a205a35d65b0b0a952e78e9075bb25a1c
section/81-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74a4e8d7e3fe8829aef0b436915c6851df49301c5e375f6c6c4aa762cb0034ccLA
Ad primum ergo dicendum quod semper potentia vel virtus quae operatur circa finem, per imperium movet potentiam vel virtutem operantem ea quae ordinantur in finem illum. Virtutes autem theologicae, scilicet fides, spes et caritas, habent actum circa Deum sicut circa proprium obiectum. Et ideo suo imperio causant actum religionis, quae operatur quaedam in ordine ad Deum. Et ideo Augustinus dicit quod Deus colitur fide, spe et caritate.Referencing norms: Q81A5Ad1, assert-hce1f231b6a6705ab67c42bb48c40a852c0b4b09cb06837f28ff37bbbd715c039
section/81-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8bd2a7b7916bb3a27fae56a25cba4ee921be92de47ca5570edcfceec2160f264LA
Ad secundum dicendum quod religio ordinat hominem in Deum non sicut in obiectum, sed sicut in finem.Referencing norms: Q81A5Ad2, assert-h4360d682184952d1ae54c14f885e64694a37d2a304377d6b9dd272d40a9ad5c1
section/81-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0cfd2fe3bc804b881b9fa26364893ae88d8e86ec942f945f73c4a3be57a75836LA
Ad tertium dicendum quod religio non est virtus theologica neque intellectualis, sed moralis, cum sit pars iustitiae. Et medium in ipsa accipitur non quidem inter passiones, sed secundum quandam aequalitatem inter operationes quae sunt ad Deum. Dico autem aequalitatem non absolute, quia Deo non potest tantum exhiberi quantum ei debetur, sed secundum considerationem humanae facultatis et divinae acceptationis. Superfluum autem in his quae ad divinum cultum pertinent esse potest, non secundum circumstantiam quanti, sed secundum alias circumstantias, puta quia cultus divinus exhibetur cui non debet exhiberi, vel quando non debet, vel secundum alias circumstantias prout non debet.Referencing norms: Q81A5Ad3, assert-h6ad5c1b835cf4ed57373bb755ec4266687a64ed9cbf739b875402668fde3771b
section/81-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:07893e67069bfd2d20782988584b62a8dc80e979da81a907f6c8028fb0fbe25dLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod religio sit virtus theologica. Dicit enim Augustinus, in Enchirid., quod Deus colitur fide, spe et caritate, quae sunt virtutes theologicae. Sed cultum Deo afferre pertinet ad religionem. Ergo religio est virtus theologica.Referencing norms: Q81A5Obiectio1, assert-h631b6c1df302dbade1c53d91f791ddf35774e692cd90d36eeb6365d031b58f09, assert-hd20ff61bb7494fb17a569f7795d55fb979aea50271c35e0c83ed5fd4e11a35cc
section/81-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bcd455ad9e334107ad99cd572a88d49239ab9c40f2eb8a9fdec7fa1972ea1a65LA
Praeterea, virtus theologica dicitur quae habet Deum pro obiecto. Religio autem habet Deum pro obiecto, quia ad solum Deum ordinat, ut dictum est. Ergo religio est virtus theologica.Referencing norms: Q81A5Obiectio2, assert-h67f4ee158de252b2a6cabe17c05babc811db9de398610fde76ec3252906eba5e
section/81-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e9dd1ed3937d2d4c18e780912d1828a73fff51fea0bee2cddea092c8e89fc43LA
Praeterea, omnis virtus vel est theologica, vel intellectualis, vel moralis, ut ex supradictis patet. Manifestum est autem quod religio non est virtus intellectualis, quia eius perfectio non attenditur secundum considerationem veri. Similiter etiam non est virtus moralis, cuius proprium est tenere medium inter superfluum et diminutum, non enim aliquis potest superflue Deum colere, secundum illud Eccli. XLIII, benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis, maior enim est omni laude. Ergo relinquitur quod sit virtus theologica.Referencing norms: Q81A5Obiectio3, assert-hb05cf0e1228eb0381a4865d95e44a9f3a3119c8143b170125469cf0f419fb820
section/81-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0bb567b4786a947eaca9802858984fb5795fc8b22949397c94b5c2acaeaf134eLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, religio est quae Deo debitum cultum affert. Duo igitur in religione considerantur. Unum quidem quod religio Deo affert, cultus scilicet, et hoc se habet per modum materiae et obiecti ad religionem. Aliud autem est id cui affertur, scilicet Deus. Cui cultus exhibetur non quasi actus quibus Deus colitur ipsum Deum attingunt, sicut cum credimus Deo, credendo Deum attingimus (propter quod supra dictum est quod Deus est fidei obiectum non solum inquantum credimus Deum, sed inquantum credimus Deo), affertur autem Deo debitus cultus inquantum actus quidam, quibus Deus colitur, in Dei reverentiam fiunt, puta sacrificiorum oblationes et alia huiusmodi. Unde manifestum est quod Deus non comparatur ad virtutem religionis sicut materia vel obiectum, sed sicut finis. Et ideo religio non est virtus theologica, cuius obiectum est ultimus finis, sed est virtus moralis, cuius est esse circa ea quae sunt ad finem.Referencing norms: Q81A5Respondeo, assert-h88f72b9744fff0e926e924b27664941e84d813d5ee31ef1a1132ebd71446a373
section/81-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ccec718e27f09a2bdfe22b1ff4f9ec15361940fc713142aed6e5d71fdbec0445LA
Sed contra est quod ponitur pars iustitiae, quae est virtus moralis.Referencing norms: assert-hf86d1c9f45782801af8f21e2f0106088b1699f5965fad94408414a2f88eab4e0
section/81-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d3650cf12718032c4443b02e065f1ad4295edb702e8ac01cde218285e2cae048LA
Ad primum ergo dicendum quod laus virtutis in voluntate consistit, non autem in potestate. Et ideo deficere ab aequalitate, quae est medium iustitiae, propter defectum potestatis, non diminuit laudem virtutis, si non fuerit defectus ex parte voluntatis.Referencing norms: Q81A6Ad1, assert-h826bde6f8ac871f53d82de0168c705b8ca887148e75bbfd5d996ce9ac5de4614
section/81-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7ae0cac33ffb6523f5f22bf38b7f3db34cb7266e6e6b32e37eeb8664b997bae4LA
Ad secundum dicendum quod in his quae exhibentur alteri propter eorum utilitatem, est exhibitio laudabilior quae fit magis indigenti, quia est utilior. Deo autem non exhibetur aliquid propter eius utilitatem, sed propter eius gloriam, nostram autem utilitatem.Referencing norms: Q81A6Ad2, assert-h378b758985f5bb2fbc25f4b6d1f080c214f128a8c53cd3b92f1151b563a376d0
section/81-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:267bce28f80493b5b370e7504c0e9b24d472a662d48ad45fb398d1ebfd5c1fdfLA
Ad tertium dicendum quod ubi est necessitas, tollitur gloria supererogationis, non autem excluditur meritum virtutis, si adsit voluntas. Et propter hoc ratio non sequitur.Referencing norms: Q81A6Ad3, assert-hee7c3c3af2d80653eb3a48af5354e05c8526543a057039ea7b843575803e8b02
section/81-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d852bdb914c7d99d3880cbbc7e37c90943597ef950ccce411e1f476a73cd8c74LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod religio non sit praeferenda aliis virtutibus moralibus. Perfectio enim virtutis moralis consistit in hoc quod attingit medium, ut patet in II Ethic. Sed religio deficit in attingendo medium iustitiae, quia non reddit Deo omnino aequale. Ergo religio non est potior aliis virtutibus moralibus.Referencing norms: Q81A6Obiectio1, assert-h6f3d3736db358b8e2973553af507914114d2be6ec2728b354cfed3a47dedc3f0, assert-hbad31d487aa087c253a68ee14a6fecad528e07c83d5fcc1f6ba954cbc97142dc
section/81-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cca9a96146d9a78fe695ec300255fb5a7a8cbfa85a69d7e1ecef44e4a594a6baLA
Praeterea, in his quae hominibus exhibentur, tanto videtur aliquid esse laudabilius quanto magis indigenti exhibetur, unde dicitur Isaiae LVIII, frange esurienti panem tuum. Sed Deus non indiget aliquo quod ei a nobis exhibeatur, secundum illud Psalm., dixi, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Ergo religio videtur minus laudabilis aliis virtutibus, per quas hominibus subvenitur.Referencing norms: Q81A6Obiectio2, assert-h13a050b3e0e11a9a9e79732400297822d9d0bcf0333f0d2f2b5e862a7bb17f8a, assert-h4be7da016debf7630d24364e5282ce92217d9eeff3b14db5dd87d9ac6267be04
section/81-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1ab0d7082d75870a62959b1505e474c8fe0f0caa74509d6ba7542c15a971c2a0LA
Praeterea, quanto aliquid fit ex maiori necessitate, tanto minus est laudabile, secundum illud I ad Cor. IX, si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas mihi incumbit. Ubi autem est maius debitum, ibi est maior necessitas. Cum igitur Deo maxime sit debitum quod ei ab homine exhibetur, videtur quod religio sit minus laudabilis inter virtutes humanas.Referencing norms: Q81A6Obiectio3, assert-h0bc9aeeb821e01cd7e81c4eeec05237148a8da4d58f71a9634a335155b0d450b
section/81-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3e8985cca24ce7154ddd56bba0acde2927adb6c5dec050c3650d09094d336076LA
Respondeo dicendum quod ea quae sunt ad finem sortiuntur bonitatem ex ordine in finem, et ideo quanto sunt fini propinquiora, tanto sunt meliora. Virtutes autem morales, ut supra habitum est, sunt circa ea quae ordinantur in Deum sicut in finem. Religio autem magis de propinquo accedit ad Deum quam aliae virtutes morales, inquantum operatur ea quae directe et immediate ordinantur in honorem divinum. Et ideo religio praeeminet inter alias virtutes morales.Referencing norms: Q81A6Respondeo, assert-ha604100cfcf2973cf2286b45aa133219b0e5643d0c422f55de4d38d49baaf066
section/81-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ea51a6380de370c3cf5fb96245ce6c94a440d4f56009e0a06fa5ff0f510dbf47LA
Sed contra est quod Exod. XX ponuntur primo praecepta ad religionem pertinentia, tanquam praecipua. Ordo autem praeceptorum proportionatur ordini virtutum, quia praecepta legis dantur de actibus virtutum. Ergo religio est praecipua inter virtutes morales.Referencing norms: assert-h310d6e2e3052fde75446c2c8035bce5b28d107ef36a3d9652dadb779b8a8bafd
section/81-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:772db5ed7d6e51ff034c1696e967a00c3a0bf28d6db38676e0b3d0bb50f32c6fLA
Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur quantum ad id quod est principale et per se intentum in cultu divino.Referencing norms: Q81A7Ad1, assert-h3207592e377781c2cb890e75080cd37f1388092a72fc2ef6982f0369b878e9b6
section/81-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f5a80e7ceab3cbe791fc3abdf37827bf033813a484f4ed3ec76ca50ab2ebd100LA
Ad secundum dicendum quod huiusmodi exteriora non exhibentur Deo quasi his indigeat, secundum illud Psalm., numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Sed exhibentur Deo tanquam signa quaedam interiorum et spiritualium operum, quae per se Deus acceptat. Unde Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, idest sacrum signum, est.Referencing norms: Q81A7Ad2, assert-h9188225b26dd540efd1a7f38360cdc82e34650d68b4c84fa4492389e4cf20c31
section/81-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9a7af3ecd9e3636345334b91854566084892160194af3f8869be9a41bf3baf09LA
Ad tertium dicendum quod idololatrae deridentur ex hoc quod ea quae ad homines pertinent idolis exhibebant non tanquam signa excitantia eos ad aliqua spiritualia, sed tanquam per se eis accepta. Et praecipue quia erant vana et turpia.Referencing norms: Q81A7Ad3, assert-ha73857e9c17295f5a124cf0cd9667e728bf7eabd6e1ca47c4c8eeed3f98aeea6
section/81-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c6c1400dca80f722f8f65d822976119bc4690b33dced9885c1485b0e66377f0dLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod latria non habeat aliquem exteriorem actum. Dicitur enim Ioan. IV, Deus spiritus est, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Sed exteriores actus non pertinent ad spiritum, sed magis ad corpus. Ergo religio, ad quam pertinet adoratio, non habet exteriores actus, sed interiores.Referencing norms: Q81A7Obiectio1, assert-h014fa862efcaebb7faf60e09849ad8a1b0e81b02c351ab7526d892d206980a0c, assert-h1b672150fc876efbf420f0314044e1fb90c3b01b6c9cc43863fa09d68c77a379
section/81-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:96525a6f80596599d742eaf058c2af7015c2d46b506100615454bb4f8c9c46f4LA
Praeterea, religionis finis est Deo reverentiam et honorem exhibere. Sed videtur ad irreverentiam alicuius excellentis pertinere si ea sibi exhibeantur quae proprie ad inferiores pertinent. Cum igitur ea quae exhibet homo corporalibus actibus proprie videantur ad indigentias hominum ordinari, vel ad reverentiam inferiorum creaturarum; non videtur quod congrue possunt assumi in divinam reverentiam.Referencing norms: Q81A7Obiectio2, assert-h35be81ebee76af5e1dd620f3a6dc179a5b343fd3ad5b92176a17680148c49d56, assert-hb99d4ea152461190faa209509d84ffe30c346a1a6fa3fe0da7aaa4048209e656
section/81-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:d6674873ba36139b367d49f9919b075b98e953bf9cff49c5d0e3d5e3742017a1LA
Praeterea, Augustinus, in VI de Civ. Dei, commendat Senecam de hoc quod vituperat quosdam qui idolis ea exhibebant quae solent hominibus exhiberi, quia scilicet immortalibus non conveniunt ea quae sunt mortalium. Sed haec multo minus conveniunt Deo vero, qui est excelsus super omnes deos. Ergo videtur reprehensibile esse quod aliquis corporalibus actibus Deum colat. Non ergo habet religio corporales actus.Referencing norms: Q81A7Obiectio3, assert-h270bf2b06fe3f743f6ad45ab66c94ddbf3dd880b59eadf3ab42df04064f71cd9, assert-h33c3f13b6ebccbbedd41156260edfbd6a87019198a8285b6dc3bf6ed3b5f9868, assert-hb268f50e01ed4ecf0ffcb587272ea3f80baf446ee5393fd6e2a2ee576a58a3f5
section/81-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:06be3d1d5148d14697cded30d3eb67f0189e6e9ed7a96b1c54ac0cda269be021LA
Respondeo dicendum quod Deo reverentiam et honorem exhibemus non propter ipsum, qui in seipso est gloria plenus, cui nihil a creatura adiici potest, sed propter nos, quia videlicet per hoc quod Deum reveremur et honoramus, mens nostra ei subiicitur, et in hoc eius perfectio consistit; quaelibet enim res perficitur per hoc quod subditur suo superiori, sicut corpus per hoc quod vivificatur ab anima, et aer per hoc quod illuminatur a sole. Mens autem humana indiget ad hoc quod coniungatur Deo, sensibilium manuductione, quia invisibilia per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur, ut apostolus dicit, ad Rom. Et ideo in divino cultu necesse est aliquibus corporalibus uti, ut eis, quasi signis quibusdam, mens hominis excitetur ad spirituales actus, quibus Deo coniungitur. Et ideo religio habet quidem interiores actus quasi principales et per se ad religionem pertinentes, exteriores vero actus quasi secundarios, et ad interiores actus ordinatos.Referencing norms: Q81A7Respondeo, assert-h1c41d38e0619fc860dca75f294740fb3035f5674578063efd8f4655c4a5fef27
section/81-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a6e9975957c4b87201e03038b84ede703d24b8632778e57783e903b388a5f63aLA
Sed contra est quod in Psalm. dicitur, cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Sed sicut interiores actus pertinent ad cor, ita exteriores actus pertinent ad membra carnis. Ergo videtur quod Deus sit colendus non solum interioribus actibus, sed etiam exterioribus.Referencing norms: assert-hcad77f8c414a3fc6b9e3580419d10139e6aabc77cf4629d4d42a73a5c8a4448d
section/81-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c7cf8c4045adf02c76af164519a6ff4246cd098fc310d4ca2da03f30cbe0a9c6LA
Ad primum ergo dicendum quod sanctitas est quaedam specialis virtus secundum essentiam, et secundum hoc est quodammodo eadem religioni. Habet autem quandam generalitatem, secundum quod omnes virtutum actus per imperium ordinat in bonum divinum, sicut et iustitia legalis dicitur generalis virtus, inquantum ordinat omnium virtutum actus in bonum commune.Referencing norms: Q81A8Ad1, assert-h39277c001133d50f0615c1373b7784547579928c6a1b9f1c1cf538d3b47d7145
section/81-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a917539059314c6ca8f25c3ebaaae04253c29339305c3ebb7eb26b499bcfd6f8LA
Ad secundum dicendum quod temperantia munditiam quidem operatur, non tamen ita quod habeat rationem sanctitatis nisi referatur in Deum. Unde de ipsa virginitate dicit Augustinus, in libro de virginitate, quod non quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur.Referencing norms: Q81A8Ad2, assert-hcb110db57810451c29037390fa6c6c9318b8323780857fced54640b8143b2874
section/81-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0244efa4cd7dfdbc35fb82d8c0f6bd79dfa0d327e580dcf96ddbaad580386daaLA
Ad tertium dicendum quod sanctitas distincta est a religione propter differentiam praedictam, non quia differat re, sed ratione tantum, ut dictum est.Referencing norms: Q81A8Ad3, assert-h84e7fa8dfdc6c52a9350104c677c5288aa8b330ab2bcd81a8bca6c3b6100e533
section/81-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:83d8943108ace8d3f38efd39069e7b2ea6a53b342aa6a6fe65fea4e7645d4394LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod religio non sit idem sanctitati. Religio enim est quaedam specialis virtus, ut habitum est. Sanctitas autem dicitur esse generalis virtus, est enim faciens fideles et servantes ea quae ad Deum sunt iusta, ut Andronicus dicit. Ergo sanctitas non est idem religioni.Referencing norms: Q81A8Obiectio1, assert-h49de646c0392ed3afa0a4f9030e7bf9176f684c4d57d6e808c6bb924fd453f40
section/81-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70a6ca9dedc1f6edd8a4203f767e56beee43e0a310b30b69a0e3fdba2ca89c46LA
Praeterea, sanctitas munditiam importare videtur, dicit enim Dionysius, XII cap. de Div. Nom., quod sanctitas est ab omni immunditia libera et perfecta et omnino immaculata munditia. Munditia autem maxime videtur pertinere ad temperantiam, quae turpitudines corporales excludit. Cum igitur religio ad iustitiam pertineat, videtur quod sanctitas non sit idem religioni.Referencing norms: Q81A8Obiectio2, assert-h61e00918958cd4c291832cc50ea02d44bf3e7aea91e31011b9286b6392f1b5fd
section/81-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5bec1177fb572b19456e0d1c944c832d5df8dcc2e1e98f3433248d723bdd837eLA
Praeterea, ea quae dividuntur ex opposito non sunt idem. Sed in quadam enumeratione partium iustitiae sanctitas condividitur religioni, ut supra habitum est. Ergo sanctitas non est idem quod religio.Referencing norms: Q81A8Obiectio3, assert-h7c688b3fa98895ee8f6b8d87f5118b4626791c9517eb020da9ff54ee473e734d, assert-h8faae8956274c6739d4b44b0f0cf94e54706cb6c4effccebd2b4b765eeb8219d
section/81-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0a6ade77fed2db326c998726129ec9589ebabc08db90f750b79e112007480b1cLA
Respondeo dicendum quod nomen sanctitatis duo videtur importare. Uno quidem modo, munditiam, et huic significationi competit nomen Graecum, dicitur enim agios quasi sine terra. Alio modo importat firmitatem, unde apud antiquos sancta dicebantur quae legibus erant munita ut violari non deberent; unde et dicitur esse aliquid sancitum quia est lege firmatum. Potest etiam secundum Latinos hoc nomen sanctus ad munditiam pertinere, ut intelligatur sanctus quasi sanguine tinctus, eo quod antiquitus illi qui purificari volebant sanguine hostiae tingebantur, ut Isidorus dicit, in libro Etymol. Et utraque significatio competit, ut sanctitas attribuatur his quae divino cultui applicantur, ita quod non solum homines, sed etiam templum et vasa et alia huiusmodi sanctificari dicantur ex hoc quod cultui divino applicantur. Munditia enim necessaria est ad hoc quod mens Deo applicetur. Quia mens humana inquinatur ex hoc quod inferioribus rebus immergitur, sicut quaelibet res ex immixtione peioris sordescit, ut argentum ex immixtione plumbi. Oportet autem quod mens ab inferioribus rebus abstrahatur, ad hoc quod supremae rei possit coniungi. Et ideo mens sine munditia Deo applicari non potest. Unde ad Heb. ult. dicitur, pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Firmitas etiam exigitur ad hoc quod mens Deo applicetur. Applicatur enim ei sicut ultimo fini et primo principio, huiusmodi autem oportet maxime immobilia esse. Unde dicebat apostolus, Rom. VIII, certus sum quod neque mors neque vita separabit me a caritate Dei. Sic igitur sanctitas dicitur per quam mens hominis seipsam et suos actus applicat Deo. Unde non differt a religione secundum essentiam, sed solum ratione. Nam religio dicitur secundum quod exhibet Deo debitum famulatum in his quae pertinent specialiter ad cultum divinum, sicut in sacrificiis, oblationibus et aliis huiusmodi, sanctitas autem dicitur secundum quod homo non solum haec, sed aliarum virtutum opera refert in Deum, vel secundum quod homo se disponit per bona opera ad cultum divinum.Referencing norms: Q81A8Respondeo, assert-hf6be179cb8b4c8254fc2123b5a64cccfdf2828e012a12369e52f523e9bf71799
section/81-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d7adcd0875d61fe23799d281e8c7d38f3a269206e818f46783b09fd43ae2ee89LA
Sed contra est quod dicitur Luc. I, serviamus illi in sanctitate et iustitia. Sed servire Deo pertinet ad religionem, ut supra habitum est. Ergo religio est idem sanctitati.Referencing norms: assert-hebe0314b47301424ad4e56723dcd3f1806ced20cf4ade2d9e8210ff1f1cef66b
question/81/prooemium · paragraph
la · official · sha256:cca9ec944fa7ecef3e4f23f3f2cba30cbaca7be7491252fdecc9707509832c40LA
Deinde considerandum est de singulis praedictarum virtutum, quantum ad praesentem intentionem pertinet. Et primo considerandum est de religione; secundo, de pietate; tertio, de observantia; quarto, de gratia; quinto, de vindicta; sexto, de veritate; septimo, de amicitia; octavo, de liberalitate; nono, de epieikeia. De aliis autem hic enumeratis supra dictum est, partim in tractatu de caritate, scilicet de concordia et aliis huiusmodi; partim in hoc tractatu de iustitia, sicut de bona commutatione et innocentia; de legispositiva autem in tractatu de prudentia. Circa religionem vero tria consideranda occurrunt, primo quidem, de ipsa religione secundum se; secundo, de actibus eius; tertio, de vitiis oppositis. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum religio consistat tantum in ordine ad Deum. Secundo, utrum religio sit virtus. Tertio, utrum religio sit una virtus. Quarto, utrum religio sit specialis virtus. Quinto, utrum religio sit virtus theologica. Sexto, utrum religio sit praeferenda aliis virtutibus moralibus. Septimo, utrum religio habeat exteriores actus. Octavo, utrum religio sit eadem sanctitati.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 82
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q82
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:c74f37e66801c51a15b4f5f5b785ff4c30b565f1ff6a922e6fe3c7e572522f7d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/82-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a96423a1d091f3977eb5432cac3340556e16fb59546a8dcc00aabbd327f24506LA
Ad primum ergo dicendum quod movens imponit modum motui mobilis. Voluntas autem movet alias vires animae ad suos actus, et voluntas secundum quod est finis, movet seipsam ad ea quae sunt ad finem, ut supra habitum est. Et ideo, cum devotio sit actus voluntatis hominis offerentis seipsum Deo ad ei serviendum, qui est ultimus finis, consequens est quod devotio imponat modum humanis actibus, sive sint ipsius voluntatis circa ea quae sunt ad finem, sive etiam sint aliarum potentiarum quae a voluntate moventur.Referencing norms: Q82A1Ad1, assert-hfe95429e169ef6b4796a7b675050986c378174186528b20f436bb2d7a18aed33
section/82-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a9158c297f53511f8afc8122c73c0368fa10c14ca2d94442ad84c0153aa95bfaLA
Ad secundum dicendum quod devotio invenitur in diversis generibus actuum non sicut species illorum generum, sed sicut motio moventis invenitur virtute in motibus mobilium.Referencing norms: Q82A1Ad2, assert-h7034fb5f44ffa6edd727492ab96b5e7f9bcad760a1c9538e608a991b869a9c3a
section/82-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7be8f62336582ab690473243a982dd63eb7ea43ecd851da47f951f6293cb2eebLA
Ad tertium dicendum quod devotio est actus appetitivae partis animae, et est quidam motus voluntatis, ut dictum est.Referencing norms: Q82A1Ad3, assert-hc2356b48a262f25d3decc6c08904944c9047791095567c7710ea6426ec04d05e
section/82-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0651e968c5ef5ab795d826910f08a9a522a3789656eeaa68c89255d1a70ce408LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod devotio non sit specialis actus. Illud enim quod pertinet ad modum aliorum actuum non videtur esse specialis actus. Sed devotio videtur pertinere ad modum aliorum actuum, dicitur enim II Paral. XXIX, obtulit universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota. Ergo devotio non est specialis actus.Referencing norms: Q82A1Obiectio1, assert-h7e59bed8cc8beb395412420d84f379308b9e514276aca3624d52ade3ef179ea9, assert-hb933bb32290d7a5607a5e542b5f767f16e0b4d9203f5831436d7f54e917ec699
section/82-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5044c952600513ddba3e79d53a290cd35bcd87ce9f562726617ba3c1f9a17cdcLA
Praeterea, nullus specialis actus invenitur in diversis generibus actuum. Sed devotio invenitur in diversis generibus actuum, scilicet in actibus corporalibus et etiam in spiritualibus, dicitur enim aliquis et devote meditari et devote genu flectere. Ergo devotio non est specialis actus.Referencing norms: Q82A1Obiectio2, assert-h42f9eb1e4c16bbdadcabd5ba017455b453d5e6f1045a77793a2c8f67cd24ac5e, assert-hd59cc4ae759b72496a8cd4b534d1590e0ec1052be2090857beb3fc71224d96c1
section/82-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bfd81ca35cf7f59c5ad97073096806033e3a1a9e238de07e84bdc7af0712c80eLA
Praeterea, omnis actus specialis aut est appetitivae aut cognoscitivae virtutis. Sed devotio neutri earum appropriatur, ut patet discurrenti per singulas species actuum utriusque partis, quae supra enumeratae sunt. Ergo devotio non est specialis actus.Referencing norms: Q82A1Obiectio3, assert-h85cf5f43c16c82d77d66f57ad13bb3496329aec5a110f1c264118b4e5df82715, assert-heeebcda313547b001b91e3dc258fc6320c01e039ddc0515e7baa26af43d56b59
section/82-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4caa5c0b0b2ece962613892ab4ccfd920f26a0b35ab128a135e52d8dd3f67cbcLA
Respondeo dicendum quod devotio dicitur a devovendo, unde devoti dicuntur qui seipsos quodammodo Deo devovent, ut ei se totaliter subdant. Propter quod et olim apud gentiles devoti dicebantur qui seipsos idolis devovebant in mortem pro sui salute exercitus, sicut de duobus Deciis Titus Livius narrat. Unde devotio nihil aliud esse videtur quam voluntas quaedam prompte tradendi se ad ea quae pertinent ad Dei famulatum. Unde Exod. XXXV dicitur quod multitudo filiorum Israel obtulit mente promptissima atque devota primitias domino. Manifestum est autem quod voluntas prompte faciendi quod ad Dei servitium pertinet est quidam specialis actus. Unde devotio est specialis actus voluntatis.Referencing norms: Q82A1Respondeo, assert-hcd13d1d4ff8c996d32ebe711c43f6ff49f779f0d99ca88de26aea1f271df2b6d
section/82-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:289a6ddb1696d2fef49ddab2722572a433806e1f159ec5b70ab4cb30952f3375LA
Sed contra est quod actibus meremur, ut supra habitum est. Sed devotio habet specialem rationem merendi. Ergo devotio est specialis actus.Referencing norms: assert-ha17efd0ef2ba77b84a935f33dcef41bcc12843eb3bf368a87994c8723c53a02d
section/82-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4ed540b7efbc841a5eaf979505ce52d498726ef0ad1715bbeae1a85e53bccbb3LA
Ad primum ergo dicendum quod ad caritatem pertinet immediate quod homo tradat seipsum Deo adhaerendo ei per quandam spiritus unionem. Sed quod homo tradat seipsum Deo ad aliqua opera divini cultus, hoc immediate pertinet ad religionem, mediate autem ad caritatem, quae est religionis principium.Referencing norms: Q82A2Ad1, assert-hb60904e864f8510681c67694b4b5b1057364708ef9af3226b269625f2d57fb52
section/82-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f8cf7798918af62b125d47bc23eec3161b721681387e4a4e1d7ba15b3614077fLA
Ad secundum dicendum quod pinguedo corporalis et generatur per calorem naturalem digerentem; et ipsum naturalem calorem conservat quasi eius nutrimentum. Et similiter caritas et devotionem causat, inquantum ex amore aliquis redditur promptus ad serviendum amico; et etiam per devotionem caritas nutritur, sicut et quaelibet amicitia conservatur et augetur per amicabilium operum exercitium et meditationem.Referencing norms: Q82A2Ad2, assert-hce9812ace2efeaf195ec8942f2eadfee2cf68e35a079837284c215f06b288433
section/82-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6d826f006a21ae92df95e8629b75728e12b037ab20dd0df61e9fe62c03639ea9LA
Ad tertium dicendum quod devotio quae habetur ad sanctos Dei, mortuos vel vivos, non terminatur ad ipsos, sed transit in Deum, inquantum scilicet in ministris Dei Deum veneramur. Devotio autem quam subditi dicuntur habere ad dominos temporales alterius est rationis, sicut et temporalibus dominis famulari differt a famulatu divino.Referencing norms: Q82A2Ad3, assert-h025ef600f37cb39b6bf7f3d79cbe5b23b6c0a2cbbd1df93df6ad2197b0f396d7
section/82-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:83556d786e8b0f3962bcdda8f370bb8a63a5c4c9264aad2affea1554242c6e57LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod devotio non sit actus religionis. Devotio enim, ut dictum est, ad hoc pertinet quod aliquis Deo se tradat. Sed hoc maxime fit per caritatem, quia, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., divinus amor extasim facit, non sinens amantes sui ipsorum esse, sed eorum quae amant. Ergo devotio magis est actus caritatis quam religionis.Referencing norms: Q82A2Obiectio1, assert-h853708f7667a53d5651cc122f5a511ee0cc3a0be179ab35a0085475252a4a928, assert-he318aaca939753979a9e978785535255675f3f170d4249af0d143d42e85e8591
section/82-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e49433b686a0844d09e47a8157d01b02b702a747d4dc1ac8d91c7f736d757200LA
Praeterea, caritas praecedit religionem. Devotio autem videtur praecedere caritatem, quia caritas in Scripturis significatur per ignem, devotio vero per pinguedinem, quae est ignis materia. Ergo devotio non est actus religionis.Referencing norms: Q82A2Obiectio2, assert-hc7485a1a7332a74da0b979fde509f3afe8368777cb6393905f253d7f8083c033
section/82-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8ce8545dcaa0dd729c44f03da8170d8aa048fca4028a8f3cbc7e96c101d06b65LA
Praeterea, per religionem homo ordinatur solum ad Deum, ut dictum est. Sed devotio etiam habetur ad homines, dicuntur enim aliqui esse devoti aliquibus sanctis viris; et etiam subditi dicuntur esse devoti dominis suis, sicut Leo Papa dicit quod Iudaei, quasi devoti Romanis legibus, dixerunt, non habemus regem nisi Caesarem. Ergo devotio non est actus religionis.Referencing norms: Q82A2Obiectio3, assert-h08ca25d8f41be0667f5c190d131b1998b0a5c013759ed3cedc9b25befc50fd8d, assert-h209320821a4faf1fab6086bc51fda1d8d839047266a5d48a0ac8998d75cd908a
section/82-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b325e44ba9e2318ebd8ba612a87814e3ffcf6569f4695613d34d58bcb96725a6LA
Respondeo dicendum quod ad eandem virtutem pertinet velle facere aliquid, et promptam voluntatem habere ad illud faciendum, quia utriusque actus est idem obiectum. Propter quod philosophus dicit, in V Ethic., iustitia est qua volunt homines et operantur iusta. Manifestum est autem quod operari ea quae pertinent ad divinum cultum seu famulatum pertinet proprie ad religionem, ut ex praedictis patet. Unde etiam ad eam pertinet habere promptam voluntatem ad huiusmodi exequenda, quod est esse devotum. Et sic patet quod devotio est actus religionis.Referencing norms: Q82A2Respondeo, assert-h2ff09f4ae5d79687b714f4e753060d594bd6645f5c3405c7f8acad36c2b5268f
section/82-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8217fad2756d4a684582162f149b3043d89dccc9ec323ac3a468f0049e6d59fcLA
Sed contra est quod devotio dicitur a devovendo, ut dictum est. Sed votum est actus religionis. Ergo et devotio.Referencing norms: assert-h57522db0cab548f622f0954a3bcb21f164562a106120365562dbb682b6285e8a
section/82-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:84fd6f6b349f2d6f6f2f94e46dc03238760a7b8a884d6152e4c7c5378f0df7b3LA
Ad primum ergo dicendum quod consideratio eorum quae nata sunt dilectionem Dei excitare, devotionem causant. Consideratio vero quorumcumque ad hoc non pertinentium, sed ab his mentem distrahentium, impedit devotionem.Referencing norms: Q82A3Ad1, assert-h2e1bd634110961f7f3a599e1faef9f407cfcf321354160d5ecf84d311001520c
section/82-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e95017b9a5af76788e4a1a1a731e56e72027cba7110e0696452c7f4928273fdaLA
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt divinitatis sunt secundum se maxime excitantia dilectionem, et per consequens devotionem, quia Deus est super omnia diligendus. Sed ex debilitate mentis humanae est quod sicut indiget manuduci ad cognitionem divinorum, ita ad dilectionem, per aliqua sensibilia nobis nota. Inter quae praecipuum est humanitas Christi, secundum quod in praefatione dicitur, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo ea quae pertinent ad Christi humanitatem, per modum cuiusdam manuductionis, maxime devotionem excitant, cum tamen devotio principaliter circa ea quae sunt divinitatis consistat.Referencing norms: Q82A3Ad2, assert-h8a61cab295085b74fc70716bb7af0dc8ace63093b8aa3d58f17cda1d29364db8
section/82-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f8e099ce86db852b675edd472bde58ea8e410573803b5ed5b76392e953ddde33LA
Ad tertium dicendum quod scientia, et quidquid aliud ad magnitudinem pertinet, occasio est quod homo confidat de seipso, et ideo non totaliter se Deo tradat. Et inde est quod huiusmodi quandoque occasionaliter devotionem impediunt, et in simplicibus et mulieribus devotio abundat, elationem comprimendo. Si tamen scientiam, et quamcumque aliam perfectionem, homo perfecte Deo subdat, ex hoc ipso devotio augetur.Referencing norms: Q82A3Ad3, assert-hb2867842419cad01d763388d69d44fc4759b0be0ade65c3f97bf5c429aa09988
section/82-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b379c7fd3ee5a7bdbf82a4bc60aefcbe8e870a280894d59bb97dd6c466243ce4LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod contemplatio, seu meditatio, non sit devotionis causa. Nulla enim causa impedit suum effectum. Sed subtiles meditationes intelligibilium multoties devotionem impediunt. Ergo contemplatio, seu meditatio, non est devotionis causa.Referencing norms: Q82A3Obiectio1, assert-h4a65a68fa7d59ac567251bd004e0a4e0e22e2a8f6027112378a9c7658b3249e5, assert-h6dfee38923ec639e3fe848a061ba5bd36af45c7cabaacce9cacab983a0e4c89e
section/82-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a8d447c451b383532d18ad2f190bd531fe951211e651b0c8fa048d8c789d07fcLA
Praeterea, si contemplatio esset propria et per se devotionis causa, oporteret quod ea quae sunt altioris contemplationis magis devotionem excitarent. Huius autem contrarium apparet, frequenter enim maior devotio excitatur ex consideratione passionis Christi, et aliis mysteriis humanitatis ipsius, quam ex consideratione divinae magnitudinis. Ergo contemplatio non est propria devotionis causa.Referencing norms: Q82A3Obiectio2, assert-hce864203f56d49f38f8cac7928c4cbeb925128ea7f132a0f077631017682bf66
section/82-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d09aa48e642cfcb08c31b599f5cf0b2a8961f2b3bdcd1c6b29d1887f3b588721LA
Praeterea, si contemplatio esset propria causa devotionis, oporteret quod illi qui sunt magis apti ad contemplationem essent etiam magis apti ad devotionem. Huius autem contrarium videmus, quia devotio frequenter magis invenitur in quibusdam simplicibus viris et in femineo sexu, in quibus invenitur contemplationis defectus. Ergo contemplatio non est propria causa devotionis.Referencing norms: Q82A3Obiectio3, assert-ha9dc8495ba00c4a26c5390288839acaad2e8e308ad985ad418ed92af43f82823
section/82-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bba19c6a267adad50576604d8af7bc18cb2a79e2f7c5f94496fea3e41caf460eLA
Respondeo dicendum quod causa devotionis extrinseca et principalis Deus est; de quo dicit Ambrosius, super Luc., quod Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit, et si voluisset, Samaritanos ex indevotis devotos fecisset. Causa autem intrinseca ex parte nostra, oportet quod sit meditatio seu contemplatio. Dictum est enim quod devotio est quidam voluntatis actus ad hoc quod homo prompte se tradat ad divinum obsequium. Omnis autem actus voluntatis ex aliqua consideratione procedit, eo quod bonum intellectum est obiectum voluntatis, unde et Augustinus dicit, in libro de Trin., quod voluntas oritur ex intelligentia. Et ideo necesse est quod meditatio sit devotionis causa, inquantum scilicet per meditationem homo concipit quod se tradat divino obsequio. Ad quod quidem inducit duplex consideratio. Una quidem quae est ex parte divinae bonitatis et beneficiorum ipsius, secundum illud Psalm., mihi adhaerere Deo bonum est, ponere in domino Deo spem meam. Et haec consideratio excitat dilectionem, quae est proxima devotionis causa. Alia vero est ex parte hominis considerantis suos defectus, ex quibus indiget ut Deo innitatur, secundum illud Psalm., levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram. Et haec consideratio excludit praesumptionem, per quam aliquis impeditur ne Deo se subiiciat, dum suae virtuti innititur.Referencing norms: Q82A3Respondeo, assert-h123b40e0939724c535ceaceea9fb7a1f083052f684241c93c20f891758276c89
section/82-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6f140f2c73edc4407bc8eb12ca59766e45d5d31bde9e4373b5fa89b87e8e8cebLA
Sed contra est quod in Psalm. dicitur, in meditatione mea exardescet ignis. Sed ignis spiritualis causat devotionem. Ergo meditatio est devotionis causa.Referencing norms: assert-h2d132f6a4c186eea4434660ffe522cab6dd3a30427b2e5e6102b4ff87b942ae4
section/82-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70d4d37fffec63df001c47aa513c68d146d5fbd9ac5eed5066b928e6be9f860bLA
Ad primum ergo dicendum quod in consideratione passionis Christi est aliquid quod contristet, scilicet defectus humanus, propter quem tollendum Christum pati oportuit, et est aliquid quod laetificet, scilicet Dei erga nos benignitas, quae nobis de tali liberatione providit.Referencing norms: Q82A4Ad1, assert-h108c5b9538ff8c982961b779ddf3afcf984956a99babc62dcdd663cf7ff9315f
section/82-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7c83bac2edca2937a5b16617c66ddc67b7960f42710293daa363d6f945a991efLA
Ad secundum dicendum quod spiritus qui ex una parte contribulatur propter praesentis vitae defectus, ex alia parte condelectatur ex consideratione divinae bonitatis et ex spe divini auxilii.Referencing norms: Q82A4Ad2, assert-h9a7031819b06c0a40ced1c64223f6c9b226e44c74b6446699c23cc87e3e4ad6f
section/82-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65b73b346c58b7710fbbe765ae9e73e161a63e3c842f6481a4cc672fccab0c6dLA
Ad tertium dicendum quod lacrimae prorumpunt non solum ex tristitia, sed etiam ex quadam affectus teneritudine, praecipue cum consideratur aliquid delectabile cum permixtione alicuius tristabilis; sicut solent homines lacrimari ex pietatis affectu cum recuperant filios vel caros amicos quos aestimaverant se perdidisse. Et per hunc modum lacrimae ex devotione procedunt.Referencing norms: Q82A4Ad3, assert-hba25a520f1088f976e1a76d5c72e5022ad2c16e09a62ccd15ee27205c340854c
section/82-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ef5378732f833e1d640e5a9d89ff1098cb0f64588cf9d881ed73bbdb44782e7dLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod laetitia non sit devotionis effectus. Quia, ut dictum est, passio Christi praecipue ad devotionem excitat. Sed ex eius consideratione consequitur in anima quaedam afflictio, secundum illud Thren. III, recordare paupertatis meae, absinthii et fellis, quod pertinet ad passionem; et subditur, memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Ergo delectatio, sive gaudium, non est devotionis effectus.Referencing norms: Q82A4Obiectio1, assert-h1333a3c16129cb9884a766affc2c3c0cd4c887f610fa5ba5d2290b53d70c2d97, assert-hef320f2b495f18ec4c28574ca7be82a103b216793e2bb18e4bd1bb9a7be2ebdf
section/82-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5cb1ef483028d5bd722011b5ba82b7c4afc8774f6f10ff9d130e554e27d2e139LA
Praeterea, devotio praecipue consistit in interiori sacrificio spiritus. Sed in Psalm. dicitur, sacrificium Deo spiritus contribulatus. Ergo afflictio magis est devotionis effectus quam iucunditas sive gaudium.Referencing norms: Q82A4Obiectio2, assert-h1f94f1b22d2977ce945da603ed7cb53eb9460936615ec50421e334d72f03bc7b, assert-h7257b7d84083d247dfafefb581ae583228f2f9b07c53fbeb19f3f991d2da8abd
section/82-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7b9abea93ac8c3c26623294663ce7ba6dd0f7839c96212f01e404c2a7aeab5d3LA
Praeterea, Gregorius Nyssenus dicit, in libro de homine, quod sicut risus procedit ex gaudio, ita lacrimae et gemitus sunt signa tristitiae. Sed ex devotione contingit quod aliqui prorumpant in lacrimas. Ergo laetitia, vel gaudium, non est devotionis effectus.Referencing norms: Q82A4Obiectio3, assert-h7785c51f96fd4660c65019a5886ec459dfd536ad4b646d0a610c3a49190a659b, assert-hbd95cb197e3648b9e4acdcf5a5f3ab62a4f55af662db413583db25b8a425e822
section/82-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38c80983493eb875ff93adbe9d7576611ca9810606b4d8b4211f1d868a2f1aecLA
Respondeo dicendum quod devotio per se quidem et principaliter spiritualem laetitiam mentis causat, ex consequenti autem et per accidens causat tristitiam. Dictum est enim quod devotio ex duplici consideratione procedit. Principaliter quidem ex consideratione divinae bonitatis, quia ista consideratio pertinet quasi ad terminum motus voluntatis tradentis se Deo. Et ex ista consideratione per se quidem sequitur delectatio, secundum illud Psalm., memor fui Dei, et delectatus sum, sed per accidens haec consideratio tristitiam quandam causat in his qui nondum plene Deo fruuntur, secundum illud Psalm., sitivit anima mea ad Deum vivum, et postea sequitur, fuerunt mihi lacrimae meae et cetera. Secundario vero causatur devotio, ut dictum est, ex consideratione propriorum defectuum, nam haec consideratio pertinet ad terminum a quo homo per motum voluntatis devotae recedit, ut scilicet non in se existat, sed Deo se subdat. Haec autem consideratio e converso se habet ad primam. Nam per se quidem nata est tristitiam causare, recogitando proprios defectus, per accidens autem laetitiam, scilicet propter spem divinae subventionis. Et sic patet quod ad devotionem primo et per se consequitur delectatio, secundario autem et per accidens tristitia quae est secundum Deum.Referencing norms: Q82A4Respondeo, assert-hd731c297a6b1b25ee1e7cc79c8c2e160172f696ef35a8c1880d7555588807e03
section/82-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:71b30459c5e06ef561903317fbe921977fa27d5ea250b8b3a41fb982ace05a53LA
Sed contra est quod in collecta dicitur, quos ieiunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet.Referencing norms: assert-h3688a29b3c4881f6dc0940516e7a64bb8aef64ecb2b57014de4ccfbf4de8dbb8
question/82/prooemium · paragraph
la · official · sha256:5b5ddd494e871500cc0343d34d5a120ab810c9af40b569d756428b3ec5b9886aLA
Deinde considerandum est de actibus religionis. Et primo, de actibus interioribus, qui, secundum praedicta, sunt principaliores; secundo, de actibus exterioribus, qui sunt secundarii. Interiores autem actus religionis videntur esse devotio et oratio. Primo ergo de devotione agendum est; secundo, de oratione. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum devotio sit specialis actus. Secundo, utrum sit actus religionis. Tertio, de causa devotionis. Quarto, de eius effectu.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 83
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q83
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:6b2f3b1653dda492c2a61ed48e055888ca665170a10fd77816e16cb4cfe917c9 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 148
section/83-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eefad3820dcbe4b73a62283c7d8084cc788588a6ccb7004c5084e1e065339791LA
Ad primum ergo dicendum quod divinis personis convenit accipere per naturam, orare autem est accipientis per gratiam. Dicitur autem filius rogare, vel orare, secundum naturam assumptam, scilicet humanam, non secundum divinam. Spiritus autem sanctus dicitur postulare, quia postulantes nos facit.Referencing norms: Q83A10Ad1, assert-h3057d135f0f8ceedbac4887463d3304d38c9fdb9be3ab1a38c0791f53a8a6a67
section/83-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6cae3f9aee95ec65f56361acfdde568c28624719755445b4bfdaee66fae15b9aLA
Ad secundum dicendum quod ratio et intellectus in nobis non sunt diversae potentiae, ut in primo habitum est, differunt autem secundum perfectum et imperfectum. Et ideo quandoque intellectuales creaturae, quae sunt Angeli, distinguuntur a rationalibus, quandoque autem sub rationalibus comprehenduntur. Et hoc modo dicitur oratio esse proprium rationalis creaturae.Referencing norms: Q83A10Ad2, assert-h1aa53ee65e5bfe2b58723dfdb04f82541909317dbfdcbbeb646ca5ad4d4538b5
section/83-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d0c8cfc180041ec38380dac1dfd00e051a36c26a4e07b01921b57edfb36ff1feLA
Ad tertium dicendum quod pulli corvorum dicuntur Deum invocare, propter naturale desiderium quo omnia suo modo desiderant consequi bonitatem divinam. Sic etiam bruta animalia dicuntur Deo obedire, propter naturalem instinctum quo a Deo moventur.Referencing norms: Q83A10Ad3, assert-h6cbf7a4c6f9f80717d985a6ee8f33a320270bafb672dc035049d1097af93f65c
section/83-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5604d0fedd586d5df6a5020e8a111dcb3c6a466b1f3f8fb2e99be66e330da5aeLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod orare non sit proprium rationalis creaturae. Eiusdem enim videtur esse petere et accipere. Sed accipere convenit etiam personis increatis, scilicet filio et spiritui sancto. Ergo etiam eis convenit orare, nam et filius dicit, Ioan. XIV, ego rogabo patrem; et de spiritu sancto dicit apostolus, spiritus postulat pro nobis.Referencing norms: Q83A10Obiectio1, assert-hd89e86da8977d419205930c4e3560c67ab85294ff390d301c0e231a7651d88fc, assert-hdcda7019bdcde6a67d6733cf541d5f46b54b11d6b782516acc0c0c0e1f2eee30
section/83-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:94eb761fb10c381c04c780a7f04e30fc888706fe220cb5b130c6e94036947f37LA
Praeterea, Angeli sunt supra rationales creaturas, cum sint intellectuales substantiae. Sed ad Angelos pertinet orare, unde in Psalm. dicitur, adorate eum, omnes Angeli eius. Ergo orare non est proprium rationalis creaturae.Referencing norms: Q83A10Obiectio2, assert-h268e8049511d144bd66158edb0b45898aba2104ea52e5beb8ee908ecc0cba801, assert-ha08a7181af25288cbd113ef99e1dc2189988999cef36d13da9804fc69072347e
section/83-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5268c3f1e2db99040be30890b0c79421f3e2ff6219807f9a9974b1d4d2247f25LA
Praeterea, eiusdem est orare cuius est invocare Deum, quod praecipue fit orando. Sed brutis animalibus convenit invocare Deum secundum illud Psalm., qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Ergo orare non est proprium rationalis creaturae.Referencing norms: Q83A10Obiectio3, assert-h12d1ba5366ebd6bc987251d26663f4db9e80cb336894e621b492e787fda59cd9, assert-hf866b46a4426767db834a6280a2ce5c5919b0ae555b0b1921c7d25f8b0f09961
section/83-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0456e1b69c205d31b5ee2a5b1b55c5af846355f4eb3b7517c69d7f285bba399eLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, oratio est actus rationis per quem aliquis superiorem deprecatur, sicut imperium est actus rationis quo inferior ad aliquid ordinatur. Illi ergo proprie competit orare cui convenit rationem habere, et superiorem quem deprecari possit. Divinis autem personis nihil est superius, bruta autem animalia non habent rationem. Unde neque divinis personis neque brutis animalibus convenit orare, sed proprium est rationalis creaturae.Referencing norms: Q83A10Respondeo, assert-heaba7478fdbe3ada196975c4d80c6cfa3a7339d07dfd49be39f87692e4dba2a1
section/83-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:62f4fafc63e7c3f35b819563a83f985678bfc455b529901f22c7d8c1953451ccLA
Sed contra, oratio est actus rationis, ut supra habitum est. Sed rationalis creatura a ratione dicitur. Ergo orare est proprium rationalis creaturae.Referencing norms: assert-h95fafc3e3cd54bf5bfa1af28a03814e52baf222213ed5d87ae5b9448f9c295b2
section/83-11/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fed544231e96164c18fcf0e2eafaa3532c0b0ab009f086e2d7c550cd4517468fLA
Ad primum ergo dicendum quod sanctis qui sunt in patria, cum sint beati, nihil deest nisi gloria corporis, pro qua orant. Orant autem pro nobis, quibus deest beatitudinis ultima perfectio. Et eorum orationes habent efficaciam impetrandi ex praecedentibus eorum meritis, et ex divina acceptatione.Referencing norms: Q83A11Ad1, assert-he4a9be5207cd669decb1af3b0be9cb6a08bbf05179dd1d7868bb5ca129ed83f5
section/83-11/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:98bcb02719c91017d19d0e6ca5e45e8244a0b0959eabcd585ea18055fc70c31cLA
Ad secundum dicendum quod sancti impetrant illud quod Deus vult fieri per orationes eorum. Et hoc petunt quod aestimant eorum orationibus implendum secundum Dei voluntatem.Referencing norms: Q83A11Ad2, assert-h841cb467f07fb67dabb6cc375a49252d025276e4372d9d9cdd224e7caacf3757
section/83-11/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:89dbcda668c37d15d1c089f26d2377729302dcbdc63fe209789424e2e4c0cc9fLA
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in Purgatorio, etsi sint superiores nobis propter impeccabilitatem, sunt tamen inferiores quantum ad poenas quas patiuntur. Et secundum hoc non sunt in statu orandi, sed magis ut oretur pro eis.Referencing norms: Q83A11Ad3, assert-h7562b97f3441efaf7483f0e2b373250927c4c6fb18d58182384f7d2cd6f7ade7
section/83-11/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e5777c600a00b8f45b6e4fa62b8d5ee05b2e8013db448eb4648e662f1baf5417LA
Ad quartum dicendum quod Deus vult inferiora per omnia superiora iuvari. Et ideo oportet non solum superiores, sed etiam inferiores sanctos implorare. Alioquin esset solius Dei misericordia imploranda. Contingit tamen quandoque quod imploratio inferioris sancti efficacior est, vel quia devotius implorantur; vel quia Deus vult eorum sanctitatem declarare.Referencing norms: Q83A11Ad4, assert-h3455de3a84b06d221c5c3ed4cb193d713c37aa823650c29abbe374463c2eb35a
section/83-11/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d37cc00541b68150e5202ec3729b8831fbb6b0038ae97e505cef15c01ca16f56LA
Ad quintum dicendum quod quia sancti viventes meruerunt ut pro nobis orarent, ideo eos invocamus nominibus quibus hic vocabantur, quibus etiam nobis magis innotescunt. Et iterum propter fidem resurrectionis insinuandam, sicut legitur Exod. III, ego sum Deus Abraham, et cetera.Referencing norms: Q83A11Ad5, assert-hb01d9f5f55044f57a3981033620876cd8897ab7ea1247b6803cbaed6f926e6f5
section/83-11/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:62e8e4aeabd555ec723633c7aa2bceaafd104ec95f0bd2cd1645b9ead11a26d0LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod sancti qui sunt in patria non orent pro nobis. Actus enim alicuius magis est meritorius sibi quam aliis. Sed sancti qui sunt in patria non merentur sibi, nec pro se orant, quia iam sunt in termino constituti. Ergo etiam neque pro nobis orant.Referencing norms: Q83A11Obiectio1, assert-h49a5f81f1f5061e6e86a4b4158fcddc0188b285b3996b13080ace03d411f9fee, assert-hef53ad28862edcf4dcad1e2cf1e7e199a7fb9208c7f4eb089bbc3b952a5b2a8a
section/83-11/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f8f537df3aefc9645804a7860ad0318172b758e4892743ae153af59f2d641f6bLA
Praeterea, sancti perfecte suam voluntatem Deo conformant, ut non velint nisi quod Deus vult. Sed illud quod Deus vult semper impletur. Ergo frustra sancti pro nobis orarent.Referencing norms: Q83A11Obiectio2, assert-hac29149731b0b387691c4e8de2f1c550bdbc462262d70a88bcb1feb2ee310e3e, assert-hd5efe2a70a1922da557da57ea6a828eb4d5623b837f32aefbf36f71da65fe711
section/83-11/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:405f88452b29a37b8c2f256459a91eb283472cc3f363e7dd076bc5eaea13fe4fLA
Praeterea, sicut sancti qui sunt in patria sunt superiores nobis, ita et illi qui sunt in Purgatorio, quia iam peccare non possunt. Sed illi qui sunt in Purgatorio non orant pro nobis, sed magis nos pro eis. Ergo nec sancti qui sunt in patria pro nobis orant.Referencing norms: Q83A11Obiectio3, assert-h0713808f478b975e7b3c590e4ed81a00d2c607de34a1baff2a904813a309024b, assert-haa44a728cfda6ce1bc6126ad5044cfb5be8176bcaca83140334c9fdf3d18c758
section/83-11/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4da05e1aaee966e92fb49801ae421a7384af9cb952b9cf3d798e263c4b69f581LA
Praeterea, si sancti qui sunt in patria pro nobis orarent, superiorum sanctorum esset efficacior oratio. Non ergo deberet implorari suffragium orationum sanctorum inferiorum, sed solum superiorum.Referencing norms: Q83A11Obiectio4, assert-h1ef79f440d872ebef43ca427ede25be45f4f210c8351cde89eb3757a2262bac4
section/83-11/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a6cb94cdc65f22e7bf9cbaa4a9e72718ad8184b87429c468907dccab86edbae5LA
Praeterea, anima Petri non est Petrus. Si ergo animae sanctorum pro nobis orarent quandiu sunt a corpore separatae, non deberemus interpellare sanctum Petrum ad orandum pro nobis, sed animam eius. Cuius contrarium Ecclesia facit. Non ergo sancti, ad minus ante resurrectionem, pro nobis orant.Referencing norms: Q83A11Obiectio5, assert-hd6365e81c72538b240e5371a073f3556d88fc379200bf2d7030af1caa1afba64
section/83-11/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1bd9c7a63043213fef26fa5ee9e99547e70a640a21eb401e3d659cbe2c807868LA
Respondeo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, Vigilantii error fuit quod, dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus; postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio, praesertim cum martyres, ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare nequiverint. Sed hoc est omnino falsum. Quia cum oratio pro aliis facta ex caritate proveniat, ut dictum est, quanto sancti qui sunt in patria sunt perfectioris caritatis, tanto magis orant pro viatoribus, qui orationibus iuvari possunt, et quanto sunt Deo coniunctiores, tanto eorum orationes sunt magis efficaces. Habet enim hoc divinus ordo, ut ex superiorum excellentia in inferiora refundatur, sicut ex claritate solis in aerem. Unde et de Christo dicitur, Heb. VII, accedens per semetipsum ad Deum ad interpellandum pro nobis. Et propter hoc Hieronymus, contra Vigilantium, dicit, si apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro ceteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti; quanto magis post coronas, victorias et triumphos.Referencing norms: Q83A11Respondeo, assert-h6aa44f357d938b69731d68392c636d47a3d5b5b59f21d2eb6184fd8876da19a8
section/83-11/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b6fbe966cfec8a98caa05daa1b6648ad01eca6bfaee9288505fe240be1d74972LA
Sed contra est quod dicitur II Mach. ult., hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Ieremias, propheta Dei.Referencing norms: assert-hea35ef8754b850195c6fe2ede8435bf05aa4b4649266c74c5d816f6021754978
section/83-12/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:84124715e99b29bd867161f881e1440b96c317b1e751852315c9cac4a844b0abLA
Ad primum ergo dicendum quod vocalis oratio non profertur ad hoc quod aliquid ignotum Deo manifestetur, sed ad hoc quod mens orantis vel aliorum excitetur in Deum.Referencing norms: Q83A12Ad1, assert-h6ce5bbadf960eaad8908185123caca5bdcfa176e0fe4049ee7d2ec1402797c72
section/83-12/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:626a78fffec0bd16bb4598844379b3b209cea52ac441e3c4157c547b7db9fe79LA
Ad secundum dicendum quod verba ad aliud pertinentia distrahunt mentem, et impediunt devotionem orantis. Sed verba significantia aliquid ad devotionem pertinens excitant mentes, praecipue minus devotas.Referencing norms: Q83A12Ad2, assert-h8917a9a2bc06fe810d118b2a1568912bf82aec03f597635109e7ccc7c249686b
section/83-12/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:722d95e256d85e5e416795b97b6b9dabe08fdafc1d87cd0335551a9465dd7cd5LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth., eo proposito dominus vetat in conventu orare ut a conventu videatur. Unde orans nihil novum facere debet quod aspiciant homines, vel clamando vel pectus percutiendo vel manus expandendo. Nec tamen, ut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, videri ab hominibus nefas est, sed ideo haec agere ut ab hominibus videaris.Referencing norms: Q83A12Ad3, assert-hb9f6fee232fb9c2fb4bc9198417bba6a384def9140813da1744256457f4d21dd
section/83-12/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:15c721072ef5ae7689b49458b471b3fb5510974f8a3489f571ccc4a5e4a31cecLA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod oratio non debeat esse vocalis. Oratio enim, sicut ex dictis patet, principaliter Deo porrigitur. Deus autem locutionem cordis cognoscit. Frustra igitur vocalis oratio adhibetur.Referencing norms: Q83A12Obiectio1, assert-h615d29a549b25082074614e01842f4f994781c718f2526d06e2f8270c2574908
section/83-12/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9e8f5edef0e35c6a3e4c5048cb61cc4fbe303f4a7e3d181ec3c54246e2a01915LA
Praeterea, per orationem mens hominis debet in Deum ascendere, ut dictum est. Sed voces retrahunt homines ab ascensu contemplationis in Deum, sicut et alia sensibilia. Ergo in oratione non est vocibus utendum.Referencing norms: Q83A12Obiectio2, assert-h0fa526d846f66af1f19e29b60b0d345d108e55bb6a49cd11985b0867a460836d, assert-h177da531f15f884a35eeebcddfa86d8297aacc0d307146624975265f4af5fb6c
section/83-12/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d2153c63374faf23f8e6064ef029b00de5b1459a65d0270144b625e633f2e8dcLA
Praeterea, oratio debet offerri Deo in occulto, secundum illud Matth. VI, tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito. Sed per vocem oratio publicatur. Ergo non debet oratio esse vocalis.Referencing norms: Q83A12Obiectio3, assert-h02c4b080805315de7bf8779abedeb94a48f16538d7d133d49987e46bc9224107, assert-h9d30394e11ab10062e5ac919e849cdf60ac6a445503a8ff1574341229a797fbe
section/83-12/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2a4d3c4efe86526bc4841197a9d3ce7c1aa3391592afc57fd794a0e8df9709a8LA
Respondeo dicendum quod duplex est oratio, communis, et singularis. Communis quidem oratio est quae per ministros Ecclesiae in persona totius fidelis populi Deo offertur. Et ideo oportet quod talis oratio innotescat toti populo, pro quo profertur. Quod non posset fieri nisi esset vocalis. Et ideo rationabiliter institutum est ut ministri Ecclesiae huiusmodi orationes etiam alta voce pronuntient, ut ad notitiam omnium possit pervenire. Oratio vero singularis est quae offertur a singulari persona cuiuscumque sive pro se sive pro aliis orantis. Et de huiusmodi orationis necessitate non est quod sit vocalis. Adiungitur tamen vox tali orationi triplici ratione. Primo quidem, ad excitandum interiorem devotionem, qua mens orantis elevetur in Deum. Quia per exteriora signa, sive vocum sive etiam aliquorum factorum, movetur mens hominis et secundum apprehensionem, et per consequens secundum affectionem. Unde Augustinus dicit, ad Probam, quod verbis et aliis signis ad augendum sanctum desiderium nosipsos acrius excitamus. Et ideo in singulari oratione tantum est vocibus et huiusmodi signis utendum quantum proficit ad excitandum interius mentem. Si vero mens per hoc distrahatur, vel qualitercumque impediatur, est a talibus cessandum. Quod praecipue contingit in illis quorum mens sine huiusmodi signis est sufficienter ad devotionem parata. Unde Psalmista dicebat, tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; et de Anna legitur, I Reg. I, quod loquebatur in corde suo. Secundo, adiungitur vocalis oratio quasi ad redditionem debiti, ut scilicet homo Deo serviat secundum totum illud quod ex Deo habet, idest non solum mente, sed etiam corpore. Quod praecipue competit orationi secundum quod est satisfactoria. Unde dicitur Osee ult., omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Tertio, adiungitur vocalis oratio ex quadam redundantia ab anima in corpus ex vehementi affectione, secundum illud Psalm., laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea.Referencing norms: Q83A12Respondeo, assert-h219abd15cb7a63c5e90a5c885edb4a8514a871955ac9990ac70313057a5d47ad
section/83-12/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d394c748c86194e399badd425e6ab2acb2a7cfc91c2ef8c917ffa5bf6c28d592LA
Sed contra est quod dicitur in Psalm., voce mea ad dominum clamavi, voce mea ad dominum deprecatus sum.Referencing norms: assert-h3d2aa15571989b08960ec1597e1095077a3a80f5314d5a2d8c7fdcea39979af6
section/83-13/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e430ba0aba220866be93f034ede72f71a25442651dba3f9d836652fd539efa4LA
Ad primum ergo dicendum quod in spiritu et veritate orat qui ex instinctu spiritus ad orandum accedit, etiam si ex aliqua infirmitate mens postmodum evagetur.Referencing norms: Q83A13Ad1, assert-h1deafa93010a07c2ca813f310e068e99789678c0dab346e0ae325c427bb9761d
section/83-13/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:152e28e98425c165da4bf9198396e4f0ce753acbe15bee9a058db4bdff3de836LA
Ad secundum dicendum quod mens humana, propter infirmitatem naturae, diu in alto stare non potest, pondere enim infirmitatis humanae deprimitur anima ad inferiora. Et ideo contingit quod quando mens orantis ascendit in Deum per contemplationem, subito evagetur ex quadam infirmitate.Referencing norms: Q83A13Ad2, assert-h86ffbd1e3e6809abc48add32e71e220e7d7eac83271a2ec0d38d348655ea731b
section/83-13/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a17cee835211ca59e90bfd67ccd4c72bbc6f74d69694d438d7e842fe2c537ec7LA
Ad tertium dicendum quod si quis ex proposito in oratione mente evagetur, hoc peccatum est, et impedit orationis fructum. Et contra hoc Augustinus dicit, in regula, Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore. Evagatio vero mentis quae fit praeter propositum, orationis fructum non tollit. Unde Basilius dicit, si vero, debilitatus a peccato, fixe nequis orare, quantumcumque potes teipsum cohibeas, et Deus ignoscit, eo quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes, ut oportet, assistere coram eo.Referencing norms: Q83A13Ad3, assert-h594b82e4e433f224fddeea96919927eee843b3aa5cd9f422b1923a34f20b17a5
section/83-13/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:29ae88b4a9e3631146f35eb3c129b6cca24db821aef9495090d017bd5f309658LA
Ad tertiumdecimum sic proceditur. Videtur quod de necessitate orationis sit quod sit attenta. Dicitur enim Ioan. IV, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Sed oratio non est in spiritu si non sit attenta. Ergo de necessitate orationis est quod sit attenta.Referencing norms: Q83A13Obiectio1, assert-h69632ae1faf1913c944c6ed42cc0a8dbc316c39cd39f9e85a0ae1e7aa05f6fc4, assert-hc803274208bf749efa794eef1fcd51911b4c25618fa882a019a1a043df055a61
section/83-13/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:209c367a3ff40b11db821f0ac5b95699b3b2792578a7ceae07ca0543f8bc9036LA
Praeterea, oratio est ascensus intellectus in Deum. Sed quando oratio non est attenta, intellectus non ascendit in Deum. Ergo de necessitate orationis est quod sit attenta.Referencing norms: Q83A13Obiectio2, assert-h0e2c890f169ef5aba0e338f39df0dfd484384e7e269633bc33015b430002edae, assert-h6f5d11eac949f9699e0e633f301bb8d6e232e164b42c7bb6c7f0ae7b092a099c
section/83-13/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:7ea0bdf40d92163c05cd8e3b6b02271b509306e0709738707c57216beee3472bLA
Praeterea, de necessitate orationis est quod careat omni peccato. Sed non est absque peccato quod aliquis orando evagationem mentis patiatur, videtur eum deridere Deum, sicut et si alicui homini loqueretur et non attenderet ad ea quae ipse proferret. Unde Basilius dicit, est divinum auxilium implorandum non remisse, nec mente huc illuc evagante, eo quod talis non solum non impetrabit quod petit, sed et magis Deum irritabit. Ergo de necessitate orationis esse videtur quod sit attenta.Referencing norms: Q83A13Obiectio3, assert-h864dfb6ecdcee7dc85ab51f383661010efa567521ea1da825f368944819eb3c6, assert-hf164820d9507cdae488bae41d737a4daf5f1f530a3b68c7daabf5e61e8c720ea, assert-hfa05929b597c8ed05a5d5e81fd331203b9a6190b213fea08c423314023cd26f2
section/83-13/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4053a6f89019ce34b80028b3eed57f2a03d0159f354759919ac18cb6537b1a27LA
Respondeo dicendum quod quaestio haec praecipue locum habet in oratione vocali. Circa quam sciendum est quod necessarium dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, per quod melius pervenitur ad finem. Et sic attentio absolute orationi necessaria est. Alio modo dicitur aliquid necessarium sine quo res non potest consequi suum effectum. Est autem triplex effectus orationis. Primus quidem communis omnibus actibus caritate informatis, quod est mereri. Et ad hunc effectum non ex necessitate requiritur quod attentio adsit orationi per totum, sed vis primae intentionis qua aliquis ad orandum accedit, reddit totam orationem meritoriam, sicut in aliis meritoriis actibus accidit. Secundus autem effectus orationis est ei proprius, quod est impetrare. Et ad hunc etiam effectum sufficit prima intentio, quam Deus principaliter attendit. Si autem prima intentio desit, oratio nec meritoria est nec impetrativa, illam enim orationem Deus non audit cui ille qui orat non intendit, ut Gregorius dicit. Tertius autem effectus orationis est quem praesentialiter efficit, scilicet quaedam spiritualis refectio mentis. Et ad hoc de necessitate requiritur in oratione attentio. Unde dicitur I Cor. XIV, si orem lingua, mens mea sine fructu est. Sciendum tamen quod est triplex attentio quae orationi vocali potest adhiberi. Una quidem qua attenditur ad verba, ne quis in eis erret. Secunda qua attenditur ad sensum verborum. Tertia qua attenditur ad finem orationis, scilicet ad Deum et ad rem pro qua oratur, quae quidem est maxime necessaria. Et hanc etiam possunt habere idiotae. Et quandoque intantum abundat haec intentio, qua mens fertur in Deum, ut etiam omnium aliorum mens obliviscatur, sicut dicit Hugo de sancto Victore.Referencing norms: Q83A13Respondeo, assert-h6ba75ec2f29c06c520e0f380dedfa437c747ff1ac5db953c1a8637ceb596d590
section/83-13/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e897b7853ff0bd5bfa406c9b05aa5f37f38a6ed44d2392977715f55de8b8b84eLA
Sed contra est quod etiam sancti viri quandoque orantes evagationem mentis patiuntur, secundum illud Psalm., cor meum dereliquit me.Referencing norms: assert-h3b8d45ac5376f18e97ef016e8fb9d56df3f194f8c4f448a00dc4a5ac892e0a70
section/83-14/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c2ed2bc6f36bfa197590c0a8bb2d75cea533dd9b44ec969b31b76b796555de59LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Probam, non est hoc orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus; aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso domino scriptum est quod pernoctaverit in orando, et quod prolixius oraverit, ut nobis praeberet exemplum. Et postea subdit, absit ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Plerumque autem hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur.Referencing norms: Q83A14Ad1, assert-h94316cec2f5aa0f57c0cc4018a49dd5505de8b2b36889ba5fa4a5f5047dc8187
section/83-14/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e2836887aead59a095d64757e3ea77ce0c7494248313ce3b2bb468ec272033efLA
Ad secundum dicendum quod prolixitas orationis non consistit in hoc quod multa petantur, sed in hoc quod affectus continuetur ad unum desiderandum.Referencing norms: Q83A14Ad2, assert-h8c5dc071d0af94f014e8f250ad07f4068f4c0711978250200b6c45b3a3783430
section/83-14/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0d82e52e34541e9139cf8936e907a3f64ba8d4d3f465a3a1def45d688441b0c2LA
Ad tertium dicendum quod dominus non instituit hanc orationem ut his solis verbis uti debeamus in orando, sed quia ad haec sola impetranda debet tendere nostrae orationis intentio, qualitercumque ea proferamus vel cogitemus.Referencing norms: Q83A14Ad3, assert-he271b62d726966af192d1dda7274077af822dc56dbf34ef302d4498f3e8b29e2
section/83-14/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2093e7b8937e764cf4278ca953691e5e07323bbb2ddfbd456e2876ea2ca79798LA
Ad quartum dicendum quod aliquis continue orat, vel propter continuitatem desiderii, ut dictum est. Vel quia non intermittit quin temporibus statutis oret. Vel propter effectum, sive in ipso orante, qui etiam post orationem remanet magis devotus; sive etiam in alio, puta cum aliquis suis beneficiis provocat alium ut pro se oret, etiam quando ipse ab orando quiescit.Referencing norms: Q83A14Ad4Supplement, assert-h41f1e5b755c9862a92b592571ae2ca35ce8e1e5d26e065fa86c7a0b537971f89
section/83-14/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa4042d88e43516da3f78320ab6319089cca70e076492af2ea1da8d4bc0cae80LA
Ad quartumdecimum sic proceditur. Videtur quod oratio non debeat esse diuturna. Dicitur enim Matth. VI, orantes nolite multum loqui. Sed oportet multum loqui diu orantem, praesertim si oratio sit vocalis. Ergo non debet esse oratio diuturna.Referencing norms: Q83A14Obiectio1, assert-h9867ec1b68ed3170291c041a056675f0b5dab03c4023cd521a294633015b6c47, assert-hbe66a97f3a7ccd29f34d4efb2b57601f2339e911280944e1004c1ee585a0d5b9
section/83-14/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:920487cbc3855ef70d48e21a4a71c55b8df0059bff223426d3a2318bf2b163f7LA
Praeterea, oratio est explicativa desiderii. Sed desiderium tanto est sanctius quanto magis ad unum restringitur, secundum illud Psalm., unam petii a domino, hanc requiram. Ergo et oratio tanto est Deo acceptior quanto est brevior.Referencing norms: Q83A14Obiectio2, assert-h66c48ae27e141676c9b11c59abf25810845cd39f9e36060e73cb91a3fb18ebb0, assert-hfd6856a6d6c691399e5393275bb688080e32936b6813314f986d36196021c1e2
section/83-14/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:259044e33b5824c396fccb1e2e09559ef87784f34814a0a9c16bcd7f31d8dbbdLA
Praeterea, illicitum videtur esse quod homo transgreditur terminos a Deo praefixos, praecipue in his quae pertinent ad cultum divinum, secundum illud Exod. XIX, contestare populum, ne forte velit transcendere propositos terminos ad videndum dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. Sed a Deo praefixus est nobis terminus orandi per institutionem orationis dominicae, ut patet Matth. VI. Ergo non licet ultra orationem protendere.Referencing norms: Q83A14Obiectio3, assert-h7d4a4f2f2e8614269cf4d1c583cdd4bfb6b5b248717f6e0d62f61f21b22c968b, assert-he69be6aa3f9c2a1bce2007e0fa3a2f0ddb6c3d6d2d488b79be98aaa0a27bc093
section/83-14/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:557510483b8d7e394aa92335078b2718122746cb7e707b748914a7b7b7914e97LA
Respondeo dicendum quod de oratione dupliciter loqui possumus, uno modo, secundum seipsam; alio modo, secundum causam suam. Causa autem orationis est desiderium caritatis, ex quo procedere debet oratio. Quod quidem in nobis debet esse continuum vel actu vel virtute, manet enim virtus huius desiderii in omnibus quae ex caritate facimus; omnia autem debemus in gloriam Dei facere, ut dicitur I ad Cor. X. Et secundum hoc oratio debet esse continua. Unde Augustinus dicit, ad Probam, in ipsa fide, spe et caritate continuato desiderio semper oramus. Sed ipsa oratio secundum se considerata non potest esse assidua, quia oportet aliis operibus occupari. Sed, sicut Augustinus ibidem dicit, ideo per certa intervalla horarum et temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nosipsos admoneamus; quantumque in hoc desiderio profecerimus, nobis ipsis innotescamus; et ad hoc agendum nosipsos acrius excitemus. Uniuscuiusque autem rei quantitas debet esse proportionata fini, sicut quantitas potionis sanitati. Unde et conveniens est ut oratio tantum duret quantum est utile ad excitandum interioris desiderii fervorem. Cum vero hanc mensuram excedit, ita quod sine taedio durare non possit, non est ulterius oratio protendenda. Unde Augustinus dicit, ad Probam, dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo iaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt hanc intentionem, sicut non esse obtundendam si perdurare non potest, ita, si perduraverit, non cito esse rumpendam. Et sicut hoc est attendendum in oratione singulari per comparationem ad intentionem orantis, ita etiam in oratione communi per comparationem ad populi devotionem.Referencing norms: Q83A14Respondeo, assert-h2c938d20f258db4cb80c4c80aba825c9d241cea63ae717e1198282c8691a05a9
section/83-14/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a58df6146d4fdfe52b8d690f03c1c6b3cd9842a2c6cce6a0cdad1834bbb319a0LA
Sed contra, videtur quod continue sit orandum. Quia dominus dicit, Luc. XVIII, oportet semper orare, et non deficere. Et I ad Thess. V, sine intermissione orate.Referencing norms: assert-h2bb5c42ef77f186e1ea8022d926a4671cca487952946ed302c3d825ed72c207d
section/83-15/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:21d9e4844f27fc68d0df752342bc196f036ba76664055c93340289f4453ccb3cLA
Ad primum ergo dicendum quod oratio quae est sine gratia gratum faciente meritoria non est, sicut nec aliquis alius actus virtuosus. Et tamen etiam oratio quae impetrat gratiam gratum facientem procedit ex aliqua gratia, quasi ex gratuito dono, quia ipsum orare est quoddam donum Dei, ut Augustinus dicit, in libro de perseverantia.Referencing norms: Q83A15Ad1, assert-hc7bf93eba6252141a4c43e19e71d51e843f43a9e8a3af5f3edf551ed9e9cfe95
section/83-15/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c46d3ab52cf8ac3c290ef55b8a4b02d117c5d5487df4e72e0504087d15da3f3LA
Ad secundum dicendum quod ad aliud principaliter respicit meritum orationis quandoque quam ad id quod petitur, meritum enim praecipue ordinatur ad beatitudinem; sed petitio orationis directe se extendit quandoque ad aliqua alia, ut ex dictis patet. Si ergo illud aliud quod petit aliquis pro seipso, non sit ei ad beatitudinem utile, non meretur illud, sed quandoque hoc petendo et desiderando meritum amittit, puta si petat a Deo complementum alicuius peccati, quod est non pie orare. Quandoque vero non est necessarium ad salutem, nec manifeste saluti contrarium. Et tunc, licet orans possit orando mereri vitam aeternam, non tamen meretur illud obtinere quod petit. Unde Augustinus dicit, in libro sententiarum prosperi, fideliter supplicans Deo pro necessitatibus huius vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile magis novit medicus quam aegrotus. Et propter hoc etiam Paulus non est exauditus petens amoveri stimulum carnis, quia non expediebat. Si vero id quod petitur sit utile ad beatitudinem hominis, quasi pertinens ad eius salutem, meretur illud non solum orando, sed etiam alia bona opera faciendo. Et ideo indubitanter accipit quod petit, sed quando debet accipere, quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore, differuntur, ut Augustinus dicit, super Ioan. Quod tamen potest impediri, si in petendo non perseveret. Et propter hoc dicit Basilius, ideo quandoque petis et non accipis, quia perperam postulasti, vel infideliter vel leviter, vel non conferentia tibi, vel destitisti. Quia vero homo non potest alii mereri vitam aeternam ex condigno, ut supra dictum est; ideo per consequens nec ea quae ad vitam aeternam pertinent potest aliquando aliquis ex condigno alteri mereri. Et propter hoc non semper ille auditur qui pro alio orat, ut supra habitum est. Et ideo ponuntur quatuor conditiones, quibus concurrentibus, semper aliquis impetrat quod petit, ut scilicet pro se petat, necessaria ad salutem, pie et perseveranter.Referencing norms: Q83A15Ad2, assert-ha87e00b6d802c58fe29dacb64fe009f3e138cf15c8bc6dca31428cff511591ec
section/83-15/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:55c955f98c2fc8edc734d4db9d3f4657b8d432182c8a8c355ad7b02216180d29LA
Ad tertium dicendum quod oratio innititur principaliter fidei non quantum ad efficaciam merendi, quia sic innititur principaliter caritati, sed quantum ad efficaciam impetrandi. Quia per fidem habet homo notitiam omnipotentiae divinae et misericordiae, ex quibus oratio impetrat quod petit.Referencing norms: Q83A15Ad3, assert-h319e89bda2c5f5fc5215c26a15dfa8f05d4c68d088e051795876e7a7e2a2aea0
section/83-15/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4c16f7300947ae363387335360896aa8fee155573af94dd732c26cdc57e59eb2LA
Ad quintumdecimum sic proceditur. Videtur quod oratio non sit meritoria. Omne enim meritum procedit a gratia. Sed oratio praecedit gratiam, quia etiam ipsa gratia per orationem impetratur, secundum illud Luc. XI, pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se. Ergo oratio non est actus meritorius.Referencing norms: Q83A15Obiectio1, assert-h588b6910a0b66efb391b973827a831067cebd460dcdd17de84c8cfdeb3f94da0, assert-hfde515adccbb6d87a5227fc297f4a697f656dfba5aefd49230cbb62c429f522d
section/83-15/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:edf8da0d65d9d349a307f93210080e59204cbab2e3d2a7da296086cf0b9393a7LA
Praeterea, si oratio aliquid meretur, maxime videtur mereri illud quod orando petitur. Sed hoc non semper meretur, quia multoties etiam sanctorum orationes non exaudiuntur; sicut Paulus non est exauditus petens removeri a se stimulum carnis. Ergo oratio non est actus meritorius.Referencing norms: Q83A15Obiectio2, assert-h87aa6a02a21afc9c714fb9dbdb3a33c3f189b1a96c706f06b1dc488eef98a75b, assert-hd5c92c46d9932efd4063e457a9a91c1a2448240b717cf775bb1df3baba5dce0d
section/83-15/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:912c812094439425a04a52a6435288c5eecf7c53fb5b9ee704f6d6033ebaed61LA
Praeterea, oratio praecipue fidei innititur, secundum illud Iac. I, postulet autem in fide, nihil haesitans. Fides autem non sufficit ad merendum, ut patet in his qui habent fidem informem. Ergo oratio non est actus meritorius.Referencing norms: Q83A15Obiectio3, assert-h243ec75a14e1945e0a68c1ef9af451e53931f692f0f45460654259378844ad9e
section/83-15/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:91418d52fadcfc6f64ffb6057d34950c2ac131625fb25354c6caaf91a23ea497LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, oratio, praeter effectum spiritualis consolationis quam praesentialiter affert, duplicem habet virtutem respectu futuri effectus, scilicet virtutem merendi, et virtutem impetrandi. Oratio autem, sicut et quilibet alius actus virtutis, habet efficaciam merendi inquantum procedit ex radice caritatis, cuius proprium obiectum est bonum aeternum, cuius fruitionem meremur. Procedit tamen oratio a caritate mediante religione, cuius est actus oratio ut dictum est; concomitantibus etiam quibusdam aliis virtutibus quae ad bonitatem orationis requiruntur, scilicet humilitate et fide. Ad religionem enim pertinet ipsam orationem Deo offerre. Ad caritatem vero pertinet desiderium rei cuius complementum oratio petit. Fides autem est necessaria ex parte Dei, quem oramus, ut scilicet credamus ab eo nos posse obtinere quod petimus. Humilitas autem est necessaria ex parte ipsius petentis, qui suam indigentiam recognoscit. Est etiam et devotio necessaria, sed haec ad religionem pertinet, cuius est primus actus, necessarius ad omnes consequentes, ut supra dictum est. Efficaciam autem impetrandi habet ex gratia Dei, quem oramus, qui etiam nos ad orandum inducit. Unde Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., non nos hortaretur ut peteremus, nisi dare vellet. Et Chrysostomus dicit, nunquam oranti beneficia denegat qui ut orantes non deficiant sua pietate instigat.Referencing norms: Q83A15Respondeo, assert-hf64e28227ce4cf4b1b59a30b3524a4074449ed0f014da7df2fabdd6d58ec0954
section/83-15/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cb63c3cdc35a16fe9c96e7b01417663911cc56f7366efe466a98112a44b92d3cLA
Sed contra est quod super illud Psalm., oratio mea in sinu meo convertetur, dicit Glossa, etsi eis non profuit, ego tamen non sum frustratus mea mercede. Merces autem non debetur nisi merito. Ergo oratio habet rationem meriti.Referencing norms: assert-heb0f8dc7ccd050d4a10d778babbd8093411fe368a87a196c79c16e9a7bc895af
section/83-16/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a8c84e044def1e390207090df5450eb35270ba2f1c6c8b1605e688dd8206842dLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Ioan., illud verbum est caeci adhuc inuncti, idest nondum perfecte illuminati. Et ideo non est ratum. Quamvis possit verificari si intelligatur de peccatore inquantum est peccator. Per quem etiam modum oratio eius dicitur execrabilis.Referencing norms: Q83A16Ad1, assert-heb3d9decce19bf009360e1ff52991ccacbf1fa9e683b1a71cb9522b13581f9f9
section/83-16/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3dd891d1c6f60a5dfd074e2dd88c594722bad5408bee3e09cf11dbb3b5a6a0ebLA
Ad secundum dicendum quod peccator non potest pie orare quasi eius oratio ex habitu virtutis informetur. Potest tamen eius oratio esse pia quantum ad hoc quod petit aliquid ad pietatem pertinens, sicut ille qui non habet habitum iustitiae, potest aliquid iustum velle, ut ex supradictis patet. Et quamvis eius oratio non sit meritoria, potest tamen esse impetrativa, quia meritum innititur iustitiae, sed impetratio gratiae.Referencing norms: Q83A16Ad2, assert-h6b19b38d44e8f6bd71ab20fee2598349c33becec0f4494483fa3586cb785557f
section/83-16/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:16bd5c78b789be1fe2ef3dfae391ab3ffa97809d5953558d33bec1ecc0271d83LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, oratio dominica profertur ex persona communi totius Ecclesiae. Et ideo si aliquis nolens dimittere debita proximo dicat orationem dominicam, non mentitur, quamvis hoc quod dicit non sit verum quantum ad suam personam, est enim verum quantum ad personam Ecclesiae. Extra quam est merito, et ideo fructu orationis caret. Quandoque tamen aliqui peccatores parati sunt debitoribus suis remittere. Et ideo ipsi orantes exaudiuntur, secundum illud Eccli. XXVIII, relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.Referencing norms: Q83A16Ad3, assert-hb2402ae5203af1706f8213b390a7c8086816ccaa1f6b718e805b4444c9ac6310
section/83-16/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2343fc338f3a01e7eedf01f0dbb3682175a2597f3e86857dc4ce460b440dc395LA
Ad sextumdecimum sic proceditur. Videtur quod peccatores orando non impetrent aliquid a Deo. Dicitur enim Ioan. IX, scimus quia peccatores Deus non audit. Quod consonat ei quod dicitur Prov. XXVIII, qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis, oratio autem execrabilis non impetrat aliquid a Deo. Ergo peccatores non impetrant aliquid a Deo.Referencing norms: Q83A16Obiectio1, assert-hef3689a95d5bbedde998b016f6c581e28611d175fa8443286569615782527310
section/83-16/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6e0eb45b9103ae51a67b72401bcef3cd4e5d91554f550240d62bf7d4a317f3c9LA
Praeterea, iusti impetrant a Deo illud quod merentur, ut supra habitum est. Sed peccatores nihil possunt mereri, quia gratia carent, et etiam caritate, quae est virtus pietatis, ut dicit Glossa, II ad Tim. III, super illud, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et ita non pie orant, quod requiritur ad hoc quod oratio impetret, ut supra dictum est. Ergo peccatores nihil impetrant orando.Referencing norms: Q83A16Obiectio2, assert-h36426dee4792670d3f24002ab9d17c5ff43367d82571912836eb01a12e4d37f6, assert-hda6220d8b455ce51c3bc23357e366974988c60f95d15a2cbd8624773587d5c94
section/83-16/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ecb0b502202699655160ead71ee5b9e13d6e5d71966d3747bd3c352532aca660LA
Praeterea, Chrysostomus dicit, super Matth., pater non libenter exaudit orationem quam filius non dictavit. Sed in oratione quam Christus dictavit dicitur, dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, quod peccatores non faciunt. Ergo vel mentiuntur hoc dicentes, et sic non sunt exauditione digni, vel, si non dicant, non exaudiuntur, quia formam orandi a Christo institutam non servant.Referencing norms: Q83A16Obiectio3, assert-h168cd14cfb602241111675dfe1791398c15209543cddeacf912203ff0cf31c8f, assert-ha8df02c3beba2dc1b5f6527586fe1d331d7b75386acaaba518881496b653fa63
section/83-16/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5146ee62e92f71ab8af0b7ef3249ab83b053ba445330b075dbe1a73528351617LA
Respondeo dicendum quod in peccatore duo sunt consideranda, scilicet natura, quam diligit Deus; et culpa, quam odit. Si ergo peccator orando aliquid petit inquantum peccator, idest secundum desiderium peccati, hoc a Deo non auditur ex misericordia, sed quandoque auditur ad vindictam, dum Deus permittit peccatorem adhuc amplius ruere in peccata, Deus enim quaedam negat propitius quae concedit iratus, ut Augustinus dicit. Orationem vero peccatoris ex bono naturae desiderio procedentem Deus audit, non quasi ex iustitia, quia peccator hoc non meretur, sed ex pura misericordia, observatis tamen quatuor praemissis conditionibus, ut scilicet pro se petat, necessaria ad salutem, pie et perseveranter.Referencing norms: Q83A16Respondeo, assert-h37aaa374786024a89b0da1ec0340ed6dfc35e2e2a88c2100790cb241d8cef988
section/83-16/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a2854e56fdc6b3e7d4896d9113b6d39a4ebd0440dde136119a0387a651241bc7LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., si peccatores non exaudiret Deus, frustra publicanus dixisset, domine, propitius esto mihi peccatori. Et Chrysostomus dicit, super Matth., omnis qui petit accipit, idest, sive iustus sit sive peccator.Referencing norms: assert-h4f39044b73191dd19555d47df4e0823c24219fd6716f58221f18877b3cbc524e
section/83-17/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fb24a1d2e32752e65d89fb5f50491c0b05497534cff19b7e75f23d2e5d13148eLA
Ad primum ergo dicendum quod obsecratio non est adiuratio ad compellendum, quae prohibetur, sed ad misericordiam implorandum.Referencing norms: Q83A17Ad1, assert-h691f154613da9bb3852a142e57f31f635c4946b8aaf3a6ac4f863b59722e6b12
section/83-17/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:13226b8ec5dc9f91a0d6068dcd0532b4451a16e62f9bd200efab859973c9903bLA
Ad secundum dicendum quod oratio communiter sumpta includit omnia quae hic dicuntur. Sed secundum quod contra alia dividitur, importat proprie ascensum in Deum.Referencing norms: Q83A17Ad2, assert-h186fa8519fc05cc63fe0beebfe253a57a2a734860ac44d24f7d08b12ad577d48
section/83-17/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0adcdb6001d6ef55cefc15c5d4559e64b332b7691a411c2db649629e93f7a185LA
Ad tertium dicendum quod in diversis praeterita praecedunt futura, sed aliquid unum et idem prius est futurum quam sit praeteritum. Et ideo gratiarum actio de aliis beneficiis praecedit postulationem aliorum beneficiorum, sed idem beneficium prius postulatur, et ultimo, cum acceptum fuerit, de eo gratiae aguntur. Postulationem autem praecedit oratio, per quam acceditur ad eum a quo petimus. Orationem autem praecedit obsecratio, quia ex consideratione divinae bonitatis ad eum audemus accedere.Referencing norms: Q83A17Ad3, assert-ha1209a0c9e8090acb1a577623f101d720f1427231e4f3d2728d8e785657a1dee
section/83-17/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f89256cf2381fec1e3ff1a1e4839aca871c54231b5296d31a413790b193cea70LA
Ad septimumdecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dicantur esse orationis partes obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. Obsecratio enim videtur esse quaedam adiuratio. Sed, sicut Origenes dicit, super Matth., non oportet ut vir qui vult secundum Evangelium vivere, adiuret alium, si enim iurare non licet, nec adiurare. Ergo inconvenienter ponitur obsecratio orationis pars.Referencing norms: Q83A17Obiectio1, assert-h887c1c6641aa98eea8cdfe8df07233950aca450e4ea71e95fe7370484a41c747, assert-he90da82ae4ff06d293ebec8e0bc9f5043af7714a1d4c131d2f1d4a7e7e143426
section/83-17/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8d37aa7ee9b57cd40d6d0c30d75377c8cb4b1fd31967d428c66568c6ab477a8LA
Praeterea, oratio, secundum Damascenum, est petitio decentium a Deo. Inconvenienter ergo orationes contra postulationes dividuntur.Referencing norms: Q83A17Obiectio2, assert-h9d9b8208276f276525eedb29ce2b75f9e8efa32936047fcb2782849eeb5a276b
section/83-17/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:80928109b0885f306fb50cc343bcdfd402bbb194b3c3fd12e80c5b3b3b5d62e4LA
Praeterea, gratiarum actiones pertinent ad praeterita, alia vero ad futura. Sed praeterita sunt priora futuris. Inconvenienter ergo gratiarum actiones post alia ponuntur.Referencing norms: Q83A17Obiectio3, assert-h2e1309b30d75e95a154d8c7e3a4b193544af90ed234a933ff2be500f520f12c4, assert-h6aaaf84a030ef946c91ca8caecd452c4b82c5d6bc189823a52aca37f02fe6d90
section/83-17/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5836d8afa9a94b5347f49e9df01a79a2c73b8c3de0c55bb7fc3b42c353acc750LA
Respondeo dicendum quod ad orationem tria requiruntur. Quorum primum est ut orans accedat ad Deum, quem orat. Quod significatur nomine orationis, quia oratio est ascensus intellectus in Deum. Secundo, requiritur petitio, quae significatur nomine postulationis, sive petitio proponatur determinate, quod quidem nominant quidam proprie postulationem; sive indeterminate, ut cum quis petit iuvari a Deo, quod nominant supplicationem; sive solum factum narretur, secundum illud Ioan. XI, ecce, quem amas infirmatur, quod vocant insinuationem. Tertio, requiritur ratio impetrandi quod petitur. Et hoc vel ex parte Dei, vel ex parte petentis. Ratio quidem impetrandi ex parte Dei est eius sanctitas, propter quam petimus exaudiri, secundum illud Dan. IX, propter temetipsum inclina, Deus meus, aurem tuam. Et ad hoc pertinet obsecratio, quae est per sacra contestatio, sicut cum dicimus, per nativitatem tuam, libera nos, domine. Ratio vero impetrandi ex parte petentis est gratiarum actio, quia de acceptis beneficiis gratias agentes, meremur accipere potiora, ut in collecta dicitur. Et ideo dicit Glossa, I ad Tim. II, quod in Missa obsecrationes sunt quae praecedunt consecrationem, in quibus quaedam sacra commemorantur; orationes sunt in ipsa consecratione, in qua mens maxime debet elevari in Deum; postulationes autem sunt in sequentibus petitionibus; gratiarum actiones in fine. In pluribus etiam Ecclesiae collectis haec quatuor possunt attendi. Sicut in collecta Trinitatis, quod dicitur, omnipotens, sempiterne Deus, pertinet ad orationis ascensum in Deum; quod dicitur, qui dedisti famulis tuis etc., pertinet ad gratiarum actionem; quod dicitur, praesta, quaesumus etc., pertinet ad postulationem; quod in fine ponitur, per dominum nostrum etc., pertinet ad obsecrationem. In collationibus autem patrum dicitur quod obsecratio est imploratio pro peccatis; oratio, cum aliquid Deo vovemus; postulatio, cum pro aliis petimus. Sed primum melius est.Referencing norms: Q83A17Respondeo, assert-h062c73195bba4aef3b7800dd263cc6217eb6dca10041a1f2a1305560f66b8ab6
section/83-17/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:dcd71ee2afea4a88591c1b719515449a369adcc38b83ce48864f8cdaa105f289LA
In contrarium est auctoritas apostoli, I ad Tim. II.Referencing norms: assert-h863ebb5ee7ad1731ef660bb26db94a41a591f07aa8322f958c14b716d06e2e12
section/83-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9e3eabf80fea1cac6eb27f23e7dbecdd4f3d971980793d01e86f8582c86052adLA
Ad primum ergo dicendum quod desiderium pauperum dicitur dominus exaudire, vel quia desiderium est causa petendi, cum petitio sit quodammodo desiderii interpres. Vel hoc dicitur ad ostendendum exauditionis velocitatem, quia scilicet dum adhuc aliquid in desiderio pauperum est, Deus exaudit, antequam orationem proponant; secundum illud Isaiae LXV, eritque, antequam clament, ego exaudiam.Referencing norms: Q83A1Ad1, assert-h6b04163b5c7f4529acc215533d253163baf3e3ebffc01f04d80f0acd596026be
section/83-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:76570564277f9dfcb799d32959f45ded87ef0480fdc72200a879cb992e719986LA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, voluntas movet rationem ad suum finem. Unde nihil prohibet, movente voluntate, actum rationis tendere in finem caritatis, qui est Deo uniri. Tendit autem oratio in Deum quasi a voluntate caritatis mota, dupliciter. Uno quidem modo, ex parte eius quod petitur, quia hoc praecipue est in oratione petendum, ut Deo uniamur; secundum illud Psalm., unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae. Alio modo, ex parte ipsius petentis, quem oportet accedere ad eum a quo petit, vel loco, sicut ad hominem; vel mente, sicut ad Deum. Unde dicit ibidem quod, quando orationibus invocamus Deum, revelata mente adsumus ipsi. Et secundum hoc etiam Damascenus dicit quod oratio est ascensus intellectus in Deum.Referencing norms: Q83A1Ad2, assert-h92df38dee3fad0ee5d3a003c6c1532e0802d13680366b21eba1ceab342bcac73
section/83-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7264843b09e3130f7d41cde37789ab41bec0561dc93e5254e33121cca1cd20d5LA
Ad tertium dicendum quod illi tres actus pertinent ad rationem speculativam. Sed ulterius ad rationem practicam pertinet causare aliquid per modum imperii vel per modum petitionis, ut dictum est.Referencing norms: Q83A1Ad3, assert-h687651c5cf0eece44c4697c98348ceeef5c19fabc46d957f245910d23b3cfa51
section/83-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:06357bfef9d0ae603dac5ea1d1b75ad7deab4b70e82143d6a8935c6cdc5033fcLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod oratio sit actus appetitivae virtutis. Orationis enim est exaudiri. Sed desiderium est quod exauditur a Deo, secundum illud Psalm., desiderium pauperum exaudivit dominus. Ergo oratio est desiderium. Sed desiderium est actus appetitivae virtutis. Ergo et oratio.Referencing norms: Q83A1Obiectio1, assert-h2382e4eab24bcc65dee979517426de2dabf06ed46285ff17e876e02aaf31b90a, assert-h70c168143af7dda0d3305cfafe591ccf4cd196b5ff4f20a5507e8d2f6fde39a1, assert-h8adaca3dfaca3738054995a11fd4ae685fcfbb6b71396296af518621f37573df, assert-ha0f247f1376eac6482760680a6c18fbb9ce3dac683d56fb520af5884e89f3f2d
section/83-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:87cd598b317423f2390f2ab9348cd015064487b7789da7133323deba3c06d49aLA
Praeterea, Dionysius dicit, in III cap. de Div. Nom., ante omnia ab oratione incipere est utile, sicut Deo nosipsos tradentes et unientes. Sed unio ad Deum per amorem fit, qui pertinet ad vim appetitivam. Ergo oratio ad vim appetitivam pertinet.Referencing norms: Q83A1Obiectio2, assert-h435e0821941245ce6756e770cc75e615028a3d10ae5f7f28a4453312ac31facf, assert-hc1d254877bcbc2976593045ac4acc439d04374d121f79bfc2dde4405d07b18a4
section/83-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:902fedb03f33b21686f6a7c4ed7e420cbc0d792cb577629a84e7b1c88a13bd40LA
Praeterea, philosophus, in III de anima, ponit duas operationes intellectivae partis, quarum prima est indivisibilium intelligentia, per quam scilicet apprehendimus de unoquoque quid est; secunda vero est compositio et divisio, per quam scilicet apprehenditur aliquid esse vel non esse. Quibus tertia additur ratiocinari, procedendo scilicet de notis ad ignota. Sed oratio ad nullam istarum operationum reducitur. Ergo non est actus intellectivae virtutis, sed appetitivae.Referencing norms: Q83A1Obiectio3, assert-hb6b0a85c34761655e23a4f3d74e18fefeccaf58d4621cf85da67b93ac8c6cbc7, assert-hd2e2af61409133055f8b8a83c04ef6ef67099afa9df950dc94c462fd5ad0bc77
section/83-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b12bc502cebbc25fe051005a630c6f027eeb1e5ba152e0be6830c4064f3a0a23LA
Respondeo dicendum quod, secundum Cassiodorum, oratio dicitur quasi oris ratio. Ratio autem speculativa et practica in hoc differunt quod ratio speculativa est apprehensiva solum rerum; ratio vero practica est non solum apprehensiva, sed etiam causativa. Est autem aliquid alterius causa dupliciter. Uno quidem modo, perfecte, necessitatem inducendo, et hoc contingit quando effectus totaliter subditur potestati causae. Alio vero modo, imperfecte, solum disponendo, quando scilicet effectus non subditur totaliter potestati causae. Sic igitur et ratio dupliciter est causa aliquorum. Uno quidem modo, sicut necessitatem imponens, et hoc modo ad rationem pertinet imperare non solum inferioribus potentiis et membris corporis, sed etiam hominibus subiectis, quod quidem fit imperando. Alio modo, sicut inducens et quodammodo disponens, et hoc modo ratio petit aliquid fieri ab his qui ei non subiiciuntur, sive sint aequales sive sint superiores. Utrumque autem horum, scilicet imperare et petere sive deprecari, ordinationem quandam important, prout scilicet homo disponit aliquid per aliud esse faciendum. Unde pertinent ad rationem, cuius est ordinare, propter quod philosophus dicit, in I Ethic., quod ad optima deprecatur ratio. Sic autem nunc loquimur de oratione, prout significat quandam deprecationem vel petitionem, secundum quod Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., quod oratio petitio quaedam est; et Damascenus dicit, in III libro, quod oratio est petitio decentium a Deo. Sic ergo patet quod oratio de qua nunc loquimur, est rationis actus.Referencing norms: Q83A1Respondeo, assert-h9007f49f1760348523df42dc762def8c2610e3085a293a038530be44952af760
section/83-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:86603261b74a8a682ef337c88f9785390a642021567e14d20d2e26e3af231d94LA
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., quod orare idem est quod dicere. Sed dictio pertinet ad intellectum. Ergo oratio non est actus appetitivae virtutis, sed intellectivae.Referencing norms: assert-h351fc0ce66a4ff661839e3c3201ce7b4a296249fed4c26a079320389c0e12344
section/83-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:56b8ea61551eab3a396acf37d25f201883a10fef834f08b5b783bb13007dcb34LA
Ad primum ergo dicendum quod non est necessarium nos Deo preces porrigere ut ei nostras indigentias vel desideria manifestemus, sed ut nosipsi consideremus in his ad divinum auxilium esse recurrendum.Referencing norms: Q83A2Ad1, assert-he7090a8ce8c041ba2d20c322aac51daddb2a8d79658d11fcb6f01baabf8d4f07
section/83-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f0e62dfc0f7be35db984cafe31ddecdb3f95346bbf176060bdfcecfea22834e3LA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, oratio nostra non ordinatur ad immutationem divinae dispositionis, sed ut obtineatur nostris precibus quod Deus disposuit.Referencing norms: Q83A2Ad2, assert-h1570878d24acadf70097140aa8cea8ff42a852cafa5c7a9fdcf7760810d790c2
section/83-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d70ceade0bf31cd540ed629b8f918cd508917554d2c05de33480a04eb69f8d6fLA
Ad tertium dicendum quod Deus multa nobis praestat ex sua liberalitate etiam non petita. Sed quod aliqua vult praestare nobis petentibus, hoc est propter nostram utilitatem, ut scilicet fiduciam quandam accipiamus recurrendi ad Deum, et ut recognoscamus eum esse bonorum nostrorum auctorem. Unde Chrysostomus dicit, considera quanta est tibi concessa felicitas, quanta gloria attributa, orationibus fabulari cum Deo, cum Christo miscere colloquia, optare quod velis, quod desideras postulare.Referencing norms: Q83A2Ad3, assert-hc7c7e87f2e9a5d761bc9d1ec920374ef1cccdd548bca576808f53af13a00a3d1
section/83-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:215599258bd561b4e80458fcb17963fb39379b667a593f17c6ff1f8b63886ab6LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens orare. Oratio enim videtur esse necessaria ad hoc quod intimemus ei a quo petimus id quo indigemus. Sed, sicut dicitur Matth. VI, scit pater vester quia his indigetis. Ergo non est conveniens Deum orare.Referencing norms: Q83A2Obiectio1, assert-h063a70e2f443924dfb7671136f352663c9b41949ad8e833adb9116818ce826e7, assert-h369dd49529d2cf7b4c893324d320f15980a6357c9de8001453ef49b0582f4304
section/83-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a98b5b9674ed66443917efaffba86e677e083d6cf95c06ff19391f9befc45f7cLA
Praeterea, per orationem flectitur animus eius qui oratur ut faciat quod ab eo petitur. Sed animus Dei est immutabilis et inflexibilis, secundum illud I Reg. XV, porro triumphator in Israel non parcet, nec poenitudine flectetur. Ergo non est conveniens quod Deum oremus.Referencing norms: Q83A2Obiectio2, assert-h0529ab1f6785f12ac72ff7aaba10fdd01b280d21069e9228e1749fea9ec5efff, assert-hf2897adef3e99deb5364154090c29922bb7416c4d1a96f48e191dba059bc1788
section/83-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dff5f7630a7c9cea45574b6af919fb9fb609133c5f8fbfa7bb776ea61b5a8f7fLA
Praeterea, liberalius est dare aliquid non petenti quam dare petenti, quia, sicut Seneca dicit, nulla res carius emitur quam quae precibus empta est. Sed Deus est liberalissimus. Ergo non videtur esse conveniens quod Deum oremus.Referencing norms: Q83A2Obiectio3, assert-h0e556bd2e7252693a9321c7c3eb15f671c3d767269762d469c3cfec8403792ea, assert-hbee2defb941c6f89e1f3c05373606906e50466b9386945309e6913f7576d2dd9
section/83-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d6029dd2ba900a3252688a85cde24d0450a7abd87871284b7e1570d325041fe2LA
Respondeo dicendum quod triplex fuit circa orationem antiquorum error. Quidam enim posuerunt quod res humanae non reguntur divina providentia. Ex quo sequitur quod vanum sit orare, et omnino Deum colere. Et de his dicitur Malach. III, dixistis, vanus est qui servit Deo. Secunda fuit opinio ponentium omnia, etiam in rebus humanis, ex necessitate contingere, sive ex immutabilitate divinae providentiae, sive ex necessitate stellarum, sive ex connexione causarum. Et secundum hos etiam excluditur orationis utilitas. Tertia fuit opinio ponentium quidem res humanas divina providentia regi, et quod res humanae non proveniunt ex necessitate, sed dicebant similiter dispositionem divinae providentiae variabilem esse, et quod orationibus et aliis quae ad divinum cultum pertinent dispositio divinae providentiae immutatur. Haec autem omnia in primo libro improbata sunt. Et ideo oportet sic inducere orationis utilitatem ut neque rebus humanis, divinae providentiae subiectis, necessitatem imponamus; neque etiam divinam dispositionem mutabilem aestimemus. Ad huius ergo evidentiam, considerandum est quod ex divina providentia non solum disponitur qui effectus fiant, sed etiam ex quibus causis et quo ordine proveniant. Inter alias autem causas sunt etiam quorundam causae actus humani. Unde oportet homines agere aliqua, non ut per suos actus divinam dispositionem immutent, sed ut per actus suos impleant quosdam effectus secundum ordinem a Deo dispositum. Et idem etiam est in naturalibus causis. Et simile est etiam de oratione. Non enim propter hoc oramus ut divinam dispositionem immutemus, sed ut id impetremus quod Deus disposuit per orationes sanctorum esse implendum; ut scilicet homines postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare, ut Gregorius dicit, in libro dialogorum.Referencing norms: Q83A2Respondeo, assert-hc02a703873541fff41d9e11909a0f337c0713b921a10493f076031037256d251
section/83-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a7fc38c8ad716558c6552eea98d16238b46632592c1fb02d16715a239ab80f98LA
Sed contra est quod dicitur Luc. XVIII, oportet orare, et non deficere.Referencing norms: assert-hf749d1e7c09fcd61d5806b7788973feb5bd9f99fd00253080ea7d7c8432ac51c
section/83-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0a12d5be9074dbb47366c6a549253fcdb724c692b4b0752a0f7d50590b696ccfLA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas movet alias potentias animae in suum finem, sicut supra dictum est. Et ideo religio, quae est in voluntate, ordinat actus aliarum potentiarum ad Dei reverentiam. Inter alias autem potentias animae, intellectus altior est et voluntati propinquior. Et ideo post devotionem, quae pertinet ad ipsam voluntatem, oratio, quae pertinet ad partem intellectivam, est praecipua inter actus religionis, per quam religio intellectum hominis movet in Deum.Referencing norms: Q83A3Ad1, assert-h3ba39722de67f4515052834d61cd77de544531a182b2c6b1e18398284441b2b2
section/83-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f3f7ed795dd51a00876b83a3964081b01e817990569d1cdbe34c807ccedfedc7LA
Ad secundum dicendum quod non solum petere quae desideramus, sed etiam recte aliquid desiderare sub praecepto cadit. Sed desiderare quidem cadit sub praecepto caritatis, petere autem sub praecepto religionis. Quod quidem praeceptum ponitur Matth. VII, ubi dicitur, petite, et accipietis.Referencing norms: Q83A3Ad2, assert-h027e6cf88d725033c459841957859260c746e1bb97e7e67f5afd414d1f213203
section/83-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:799c43fedf08454943bf962a48193ad16708f45a485bbd756bed4fc0d616f7dcLA
Ad tertium dicendum quod orando tradit homo mentem suam Deo, quam ei per reverentiam subiicit et quodammodo praesentat, ut patet ex auctoritate Dionysii prius inducta. Et ideo sicut mens humana praeeminet exterioribus vel corporalibus membris, vel exterioribus rebus quae ad Dei servitium applicantur, ita etiam oratio praeeminet aliis actibus religionis.Referencing norms: Q83A3Ad3, assert-h16a045dbaed1c7554f04f56d8f171a29944b9ec63422114d8389192a65162655
section/83-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d5db961e8a13c8cdf35385658d3e3e66fbd3afee2224b2ea0ca49a5a47f99445LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oratio non sit actus religionis. Religio enim, cum sit pars iustitiae, est in voluntate sicut in subiecto. Sed oratio pertinet ad partem intellectivam, ut ex supradictis patet. Ergo oratio non videtur esse actus religionis, sed doni intellectus, per quod mens ascendit in Deum.Referencing norms: Q83A3Obiectio1, assert-h4146a594031f7336babf798e40a4ed35fbb6726855df107b13e72e1baa6f162c, assert-h52ed373cd914b69b8587f1b5af45e4e6811fb37bb04c6437054ca5cfc9fcb339
section/83-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8e657f25ba167d049a49e78f66ebbeb776de039924c837acf0afd04c12bb7632LA
Praeterea, actus latriae cadit sub necessitate praecepti. Sed oratio non videtur cadere sub necessitate praecepti, sed ex mera voluntate procedere, cum nihil aliud sit quam volitorum petitio. Ergo oratio non videtur esse religionis actus.Referencing norms: Q83A3Obiectio2, assert-h2bb99382ad527124e921d7273eaf6dfe79540275212f2f12d2c6e0e397f82e3f, assert-haa5395ca5c0e70b6e138fbf9a1bc2216f506522e9646810fc7a04bc7402c22ba
section/83-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9f6c0e73af277d1ee25f7abba91083624e9f5f30beaddf786a2d09f3a59fbf79LA
Praeterea, ad religionem pertinere videtur ut quis divinae naturae cultum caeremoniamque afferat. Sed oratio non videtur aliquid Deo afferre, sed magis aliquid obtinendum ab eo petere. Ergo oratio non est religionis actus.Referencing norms: Q83A3Obiectio3, assert-h0ae9b86c398539a3e085daa5a227432b5a9a42f4ce3fddcef56f53d4a15030a5, assert-he2fcbb98856b9eead153d72d9ee9dc1c3189bd731c6bd7c27bc7d61a5ddee5fa
section/83-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f0a00ff8b3acad230084e64c6ed1e8373a2a8c0e217c3380a2e513c7a1623c1LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad religionem proprie pertinet reverentiam et honorem Deo exhibere. Et ideo omnia illa per quae Deo reverentia exhibetur pertinent ad religionem. Per orationem autem homo Deo reverentiam exhibet, inquantum scilicet se ei subiicit, et profitetur orando se eo indigere sicut auctore suorum bonorum. Unde manifestum est quod oratio est proprie religionis actus.Referencing norms: Q83A3Respondeo, assert-hcc99ced990a6df269272387e5961a04c14cc1aefbc02fb1dc69a308f6333dca6
section/83-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:972874f3b648609a749ff80146d4f97e6eca038e86fe3de1d12a27e9bbc76f86LA
Sed contra est quod dicitur in Psalm., dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, ubi dicit Glossa quod in huius figuram, in veteri lege incensum dicebatur offerri in odorem suavem domino. Sed hoc pertinet ad religionem. Ergo oratio est religionis actus.Referencing norms: assert-h62df1b950f10cbca9650101ed3a52bf248e6fe3dbdee8f90cfaf7f420f25596e
section/83-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d4a2c3e03054c6f1e3a4c09130857bd32d482e19ba1d12970a7b3acfdad87e10LA
Ad primum ergo dicendum quod illi soli impendimus orando religionis cultum a quo quaerimus obtinere quod oramus, quia in hoc protestamur eum bonorum nostrorum auctorem, non autem eis quos requirimus quasi interpellatores nostros apud Deum.Referencing norms: Q83A4Ad1, assert-hbe13d86f9e5e147de0c05e805e6c2efb3537f7941c0727fccb6cc20b6d3583a6
section/83-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0604016795be087d6e841607cb2a674b7c0b56b7148954b6efe246c4273e9c15LA
Ad secundum dicendum quod mortui ea quae in hoc mundo aguntur, considerata eorum naturali conditione, non cognoscunt, et praecipue interiores motus cordis. Sed beatis, ut Gregorius dicit, in XII Moral., in verbo manifestatur illud quod decet eos cognoscere de eis quae circa nos aguntur, etiam quantum ad interiores motus cordis. Maxime autem eorum excellentiam decet ut cognoscant petitiones ad eos factas vel voce vel corde. Et ideo petitiones quas ad eos dirigimus, Deo manifestante, cognoscunt.Referencing norms: Q83A4Ad2, assert-he71274ae29e87049cf3b01ae4e3f765d72606d9a3077ba6b69afec45d9d82580
section/83-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e2f41a3496dea95d6d2f549a0a5336cab8705da9385d6e85247dc25b130460a3LA
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in hoc mundo aut in Purgatorio, nondum fruuntur visione verbi, ut possint cognoscere ea quae nos cogitamus vel dicimus. Et ideo eorum suffragia non imploramus orando, sed a vivis petimus colloquendo.Referencing norms: Q83A4Ad3, assert-hec82ab3fb737dfec6b54561090fed186bcdedddba84ddc01674dfe86bb7333d9
section/83-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d5ab2fd31208f4c119fc9913cd68f9e83c54725195b73550f2540188bd3db755LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod solus Deus debeat orari. Oratio enim est actus religionis, ut dictum est. Sed solus Deus est religione colendus. Ergo solus Deus est orandus.Referencing norms: Q83A4Obiectio1, assert-h9035ba4b291ff0dc16083dedee611adc08d3c396747dc068bd0a5906fb02a809, assert-hf036410b3cb6ca5c19efb0350bdf635746f240a72aee76069ef5460338925051
section/83-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ce50fad35a2c9f1ecb3f3890108aa7770f1698a49151d96e0a7a17433b9519b4LA
Praeterea, frustra porrigitur oratio ad eum qui orationem non cognoscit. Sed solius Dei est orationem cognoscere. Tum quia plerumque oratio magis agitur interiori actu, quem solus Deus cognoscit, quam voce, secundum illud quod apostolus dicit, I ad Cor. XIV, orabo spiritu, orabo et mente. Tum etiam quia, ut Augustinus dicit, in libro de cura pro mortuis agenda, nesciunt mortui, etiam sancti, quid agant vivi, etiam eorum filii. Ergo oratio non est nisi Deo porrigenda.Referencing norms: Q83A4Obiectio2, assert-h0da2ba2b56a5d78148033f9fcc9de298618a6ba7c74994cb04b0ff45bb8cc52a, assert-hce5f8bfe5257ac4af90536dc5ce8c9ef8343df0169575e1345cc68fe2aa15e69
section/83-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8a2c8c6ce607698cfdb1f6d102e3fe05936dd6b6172f91947858ee66a8c6dcb2LA
Praeterea, si aliquibus sanctis orationem porrigimus, hoc non est nisi inquantum sunt Deo coniuncti. Sed quidam in hoc mundo viventes, vel etiam in Purgatorio existentes, sunt multum Deo coniuncti per gratiam. Ad eos autem non porrigitur oratio. Ergo nec ad sanctos qui sunt in Paradiso debemus orationem porrigere.Referencing norms: Q83A4Obiectio3, assert-h0a8a98e885db5e8dc4dd05fca7092e0cd813f1d9495b8693ed0451c4b15ee3bf, assert-h6245037ad61c29e0100102385aaf9265fc3f4cf2ca8827cec9d5945f19d78287
section/83-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8f8e7349c585fe8764ca455a63ff909fb3073c7b3ded40d56bb8a74c84c75536LA
Respondeo dicendum quod oratio porrigitur alicui dupliciter, uno modo, quasi per ipsum implenda; alio modo, sicut per ipsum impetranda. Primo quidem modo soli Deo orationem porrigimus, quia omnes orationes nostrae ordinari debent ad gratiam et gloriam consequendam, quae solus Deus dat, secundum illud Psalm., gratiam et gloriam dabit dominus. Sed secundo modo orationem porrigimus sanctis Angelis et hominibus, non ut per eos Deus nostras petitiones cognoscat, sed ut eorum precibus et meritis orationes nostrae sortiantur effectum. Et ideo dicitur Apoc. VIII quod ascendit fumus aromatum, idest orationes sanctorum, de manu Angeli coram domino. Et hoc etiam patet ex ipso modo quo Ecclesia utitur in orando. Nam a sancta Trinitate petimus ut nostri misereatur, ab aliis autem sanctis quibuscumque petimus ut orent pro nobis.Referencing norms: Q83A4Respondeo, assert-h9d71068b3414e4936ab01834c9660053d70a96e89aaaea3971a0813294734949
section/83-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:24fc7b4dddd29cf793cf65aa4cbbc850da20b32dfc1b87c9bb464c791f12872fLA
Sed contra est quod dicitur Iob V, voca, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.Referencing norms: assert-hc0f197ebeed0d07dd3df37b1185fb931a3c0b85a64ab20e3ef8d0233c46b9362
section/83-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c99f759d02e23e2482f8f40bc9dc43c03aab23ba278c19706b6c36324800c366LA
Ad primum ergo dicendum quod licet homo ex se scire non possit quid orare debeat, spiritus tamen, ut ibidem dicitur, in hoc adiuvat infirmitatem nostram quod, inspirando nobis sancta desideria, recte postulare nos facit. Unde dominus dicit, Ioan. IV, quod veros adoratores adorare oportet in spiritu et veritate.Referencing norms: Q83A5Ad1, assert-hcc2fe1c9556a4aef2794a2163392e547c04a8780527e0f1adb370ed2494faa08
section/83-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d35f9b7df404589a490e01de15d8f529b840efb53e5ce92ba6377207d3c4752cLA
Ad secundum dicendum quod cum orando petimus aliqua quae pertinent ad nostram salutem, conformamus voluntatem nostram voluntati Dei, de quo dicitur, I ad Tim. II, quod vult omnes homines salvos fieri.Referencing norms: Q83A5Ad2, assert-h2285b8a854dfe725167edfe89bdfdc45200aee3218ddf45c83565e2cc659191a
section/83-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7d8607a3726ce5e731fea2d996bcad7f8af054336bb0f74532ae3a2522d5f242LA
Ad tertium dicendum quod sic ad bona Deus nos invitat quod ad ea non passibus corporis, sed piis desideriis et devotis orationibus accedamus.Referencing norms: Q83A5Ad3, assert-h117d6a9e9fd130c78b0810e50e883c28c3a0dc219392347a275cac75a7880c7c
section/83-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:d55b0232f570a5802df353254e60981bed6d10a675b32e4f7b325242ce468afcLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in oratione nihil determinate a Deo petere debeamus. Quia, ut Damascenus dicit, oratio est petitio decentium a Deo. Unde inefficax est oratio per quam petitur id quod non expedit, secundum illud Iac. IV, petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Sed sicut dicitur Rom. VIII. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Ergo non debemus aliquid orando determinate petere.Referencing norms: Q83A5Obiectio1, assert-h1181ffd16955c8526f2c6609c405d669e87969df6134c4b75df82bc8aff661ad, assert-h9a0358cdd41103b0a4835aa4a32f3dae93516bdb4014ed69e44aed0d251481b6, assert-hb916b0618cd89df5b1f656771a76bce5c25344a0bc12f0b31bdf353cbfd94bce
section/83-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:014b8816449e5f3080f58d0ee58bbb22e6018413388ab84da9d68ad37a718133LA
Praeterea, quicumque aliquid determinate ab alio petit, nititur voluntatem ipsius inclinare ad faciendum id quod ipse vult. Non autem ad hoc tendere debemus ut Deus velit quod nos volumus, sed magis ut nos velimus quod Deus vult, ut dicit Glossa, super illud Psalm., exultate, iusti, in domino. Ergo non debemus aliquid determinatum a Deo petere.Referencing norms: Q83A5Obiectio2, assert-hb5dfb7fe754273a645f9d33138be6530652c0cb3d6cfc20f099ed1e06987bb8a
section/83-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:72fe4b43ebc80f662c7dafa949f7e4ff91dacc97ea029bc44b0635daee1655c6LA
Praeterea, mala a Deo petenda non sunt, ad bona autem Deus ipse nos invitat. Frustra autem ab aliquo petitur ad quod accipiendum invitatur. Ergo non est determinate aliquid a Deo in oratione petendum.Referencing norms: Q83A5Obiectio3, assert-h9b37e3f20405d12a73bb79fb05e647bcc29e4fb1c47277f5727486c7a8773690
section/83-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ccb9caa50ad2d4f19fd71d3d4349bd3fb36c6bd519646ad5d730337ec98c5208LA
Respondeo dicendum quod, sicut maximus Valerius refert, Socrates nihil ultra petendum a diis immortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia hi demum scirent quid unicuique esset utile; nos autem plerumque id votis expetere quod non impetrasse melius foret. Quae quidem sententia aliqualiter vera est, quantum ad illa quae possunt malum eventum habere, quibus etiam homo potest male et bene uti, sicut divitiae, quae, ut ibidem dicitur, multis exitio fuere; honores, qui complures pessumdederunt; regna, quorum exitus saepe miserabiles cernuntur; splendida coniugia, quae nonnunquam funditus domos evertunt. Sunt tamen quaedam bona quibus homo male uti non potest, quae scilicet malum eventum habere non possunt. Haec autem sunt quibus beatificamur et quibus beatitudinem meremur. Quae quidem sancti orando absolute petunt, secundum illud, ostende faciem tuam, et salvi erimus; et iterum, deduc me in semitam mandatorum tuorum.Referencing norms: Q83A5Respondeo, assert-h2f9c8fda338d5b6308b84b0cea9f44b3e7254cd5bc356f9bbe41876087b37094
section/83-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d8884acb54e7cf08b15b28d2c71b219efcb13abff07476be9158821d3f9ecbe8LA
Sed contra est quod dominus, Matth. VI et Luc. XI, docuit discipulos determinate petere ea quae continentur in petitionibus orationis dominicae.Referencing norms: assert-ha01d8215acde89b9c1505faf311f5d84a25f0aebe8de28091388a5889e1f3ba5
section/83-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba2f6da453311f63b6d3f03935da7bf59a9816a6d672a0f5d1e3f14f0231258fLA
Ad primum ergo dicendum quod temporalia non sunt quaerenda principaliter, sed secundario. Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, cum dixit, illud primo quaerendum est, scilicet regnum Dei, significavit quia hoc, scilicet temporale bonum, posterius quaerendum est, non tempore, sed dignitate, illud tanquam bonum nostrum, hoc tanquam necessarium nostrum.Referencing norms: Q83A6Ad1, assert-hda4421429a42afda263f3b8669c39336116113823850af1d8c203b6dda25b6e7
section/83-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6172725991ad550f8057f156ea30afe9f8ce5a4d0fe065f9ff9c52ce44834ad6LA
Ad secundum dicendum quod non quaelibet sollicitudo rerum temporalium est prohibita, sed superflua et inordinata, ut supra habitum est.Referencing norms: Q83A6Ad2, assert-hb164d595fc18115f6f53074e8adac4bee9cbf8571dcd76bb636fa6af895dec5e
section/83-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:26679844f42679a5fb1b78ae8b094de4e2af37992c3d43d8ee2223f7ea68edfcLA
Ad tertium dicendum quod quando mens nostra intendit temporalibus rebus ut in eis quiescat, remanet in eis depressa. Sed quando intendit eis in ordine ad beatitudinem consequendam, non ab eis deprimitur, sed magis ea elevat sursum.Referencing norms: Q83A6Ad3, assert-hbefddfd072fd381681b7e7b6746be0f844ce9a7eb14f0d493d48d4d2fda9917c
section/83-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aca7056132762902b0bf93e4338e7ab5105309306503a1cabe6d188dae64fa79LA
Ad quartum dicendum quod ex quo non petimus temporalia tanquam principaliter quaesita, sed in ordine ad aliud, eo tenore a Deo petimus ipsa ut nobis concedantur secundum quod expediunt ad salutem.Referencing norms: Q83A6Ad4, assert-h727fb2d540693bbf5048be6d6a90704c134b321a74fdfdf958c8afe06c38de65
section/83-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d15cc40029a916da50c46abcf33cb86ecd59df716e5faa77cf78dda8b6cbf897LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo non debeat temporalia petere a Deo orando. Quae enim orando petimus, quaerimus. Sed temporalia non debemus quaerere, dicitur enim Matth. VI, primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis, scilicet temporalia; quae non quaerenda dicit, sed adiicienda quaesitis. Ergo temporalia non sunt in oratione a Deo petenda.Referencing norms: Q83A6Obiectio1, assert-hc5d3d33b6a7c7430741ba212d17e6b657173412b8605a8fbce201ef5732675f6, assert-he488e650ee2109a66dac92ffe45251a67f6b75a649ce96e1d61dac48e4346ac4
section/83-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7c74219f3c142cfe7ddf12c64b76464e2382639eb0ae6e62e2ac76b684f55369LA
Praeterea, nullus petit nisi ea de quibus est sollicitus. Sed de temporalibus sollicitudinem habere non debemus, secundum quod dicitur Matth. VI, nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis. Ergo temporalia petere orando non debemus.Referencing norms: Q83A6Obiectio2, assert-h194fc0cdc68a7f946f0fb27821c9933c0692402cd771aebb0568f36a31084d83, assert-hd54e974ece79fde71d51abfca2825b4f7fdf476094c97c3dd851082ded0df1a7
section/83-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4a88e6ec3ca3c23bc6b5a77201e95ebc033d60bbd31a3095df9ce9a2aaf0850bLA
Praeterea, per orationem nostram mens debet elevari in Deum. Sed petendo temporalia descendit ad ea quae infra se sunt, contra id quod apostolus dicebat, II ad Cor. IV, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur, quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Ergo non debet homo temporalia in oratione a Deo petere.Referencing norms: Q83A6Obiectio3, assert-h9a9470ade2ca7a8e5b8a4faf3f8b971b1357325cc541702ed1fa72be0c9b1401, assert-hc78922251425ba10d811e23fe79cc2eaf104e8ecffee760de89bf4de1f363b85
section/83-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:052b7d486f30372dc1f52a90c6712d557f830ddad456eb3e479278bebd6fe9eaLA
Praeterea, homo non debet petere a Deo nisi bona et utilia. Sed quandoque temporalia habita sunt nociva, non solum spiritualiter, sed etiam temporaliter. Ergo non sunt a Deo in oratione petenda.Referencing norms: Q83A6Obiectio4, assert-h1da74512bf872ab9c1bc16c028ef57af8d5fe8b1daf7f0c7e41c2513afa8907e, assert-h22280896ed357b98fa68b3ab28a08095dc4a62fff85da9c3a087d6a954ea98a3
section/83-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e7f28e9adb312568261bf14bcd09fb3f834a4aee77a9d2d434d60c2c0ae0e89LA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Probam, de orando Deum, hoc licet orare quod licet desiderare. Temporalia autem licet desiderare, non quidem principaliter, ut in eis finem constituamus; sed sicut quaedam adminicula quibus adiuvamur ad tendendum in beatitudinem, inquantum scilicet per ea vita corporalis sustentatur, et inquantum nobis organice deserviunt ad actus virtutum, ut etiam philosophus dicit, in I Ethic. Et ideo pro temporalibus licet orare. Et hoc est quod Augustinus dicit, ad Probam, sufficientiam vitae non indecenter vult quisquis eam vult et non amplius. Quae quidem non appetitur propter seipsam, sed propter salutem corporis et congruentem habitum personae hominis, ut non sit inconveniens eis cum quibus vivendum est. Ista ergo, cum habentur, ut teneantur; cum non habentur, ut habeantur, orandum est.Referencing norms: Q83A6Respondeo, assert-h1c66a2f829d0f4e0c9671e8ff706a10e0e9ef034d787e1c5a90c08b67626f594
section/83-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f4e3f1eac7a5d85b54095c0300f63196f0b2e760b2e2b72297b0da7a7cb53a38LA
Sed contra est quod dicitur Prov. XXX, tribue tantum victui meo necessaria.Referencing norms: assert-hff12f4fe3dda9504d0d2b25aa947cb696c8c16a855078fe5b18351eeb8f63a7b
section/83-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:90da906ee3bd232858c58dacfc894950a60278a735110f5abbff65888dd81e1fLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Cyprianus dicit, in libro de Orat. dominica, ideo non dicimus, pater meus, sed noster; nec, da mihi, sed, da nobis, quia unitatis magister noluit privatim precem fieri, ut scilicet quis pro se tantum precetur. Unum enim orare pro omnibus voluit, quo modo in uno omnes ipse portavit.Referencing norms: Q83A7Ad1, assert-h1aa735c27930fbcc08ad24d90f21b802b5fd99934dd82a4bdaaec14e2da275e5
section/83-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1025afc72ab31bd6f6f3c60fbf377cd257679f39e32f9a334a3bbe576b2256bLA
Ad secundum dicendum quod pro se orare ponitur conditio orationis, non quidem necessaria ad effectum merendi, sed sicut necessaria ad indeficientiam impetrandi. Contingit enim quandoque quod oratio pro alio facta non impetrat, etiam si fiat pie et perseveranter et de pertinentibus ad salutem, propter impedimentum quod est ex parte eius pro quo oratur, secundum illud Ierem. XV, si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Nihilominus tamen oratio meritoria erit oranti, qui ex caritate orat, secundum illud Psalm., oratio mea in sinu meo convertetur, Glossa, idest, etsi non eis profuit, ego tamen non sum frustratus mea mercede.Referencing norms: Q83A7Ad2, assert-h3c8bbcbe97a07ea2ccc8870ada919452c85e227648f14d3ebe1e10cd31f43108
section/83-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c024da723fc6d6c027cf6e74fc56e4fbf04fc1083e85eb0d95ecf1920edfdf2LA
Ad tertium dicendum quod etiam pro peccatoribus orandum est, ut convertantur, et pro iustis, ut perseverent et proficiant. Orantes tamen non pro omnibus peccatoribus exaudiuntur, sed pro quibusdam, exaudiuntur enim pro praedestinatis, non autem pro praescitis ad mortem. Sicut etiam correctio qua fratres corrigimus, effectum habet in praedestinatis, non in reprobatis, secundum illud Eccle. VII, nemo potest corrigere quem Deus despexerit. Et ideo dicitur I Ioan. V, qui scit fratrem suum peccare peccato non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti peccatum non ad mortem. Sed sicut nulli, quandiu hic vivit, subtrahendum est correctionis beneficium, quia non possumus distinguere praedestinatos a reprobatis, ut Augustinus dicit, in libro de Corr. et gratia; ita etiam nulli est denegandum orationis suffragium. Pro iustis etiam est orandum, triplici ratione. Primo quidem, quia multorum preces facilius exaudiuntur. Unde Rom. XV, super illud, adiuvetis me in orationibus vestris, dicit Glossa, bene rogat apostolus minores pro se orare. Multi enim minimi, dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est quod non impetrent, illud scilicet quod est impetrabile. Secundo, ut ex multis gratia agatur Deo de beneficiis quae confert iustis, quae etiam in utilitatem multorum vergunt, ut patet per apostolum, II ad Cor. I. Tertio, ut maiores non superbiant, dum considerant se minorum suffragiis indigere.Referencing norms: Q83A7Ad3, assert-hf65139417cc961613a431541304d9995cc251dc62cac3576308d37a210ab6340
section/83-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:27d909c4979862cc2747c3bd4644a1c26f067a83861a178218a60dcb659bbbf2LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non debeamus pro aliis orare. In orando enim sequi debemus formam quam dominus tradidit. Sed in oratione dominica petitiones pro nobis facimus, non pro aliis, dicentes, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et cetera huiusmodi. Ergo non debemus pro aliis orare.Referencing norms: Q83A7Obiectio1, assert-h1aa6d547c35497de3426c2b1d324fefe61c7e348fa9fc4ad17cbbf8f90945120, assert-h90ec3d2d1ee7e7173499eff888dd8efd7fe944ca16a1fdcd341579c54278dc6a
section/83-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:c019cb1316b3f745493be0f80c7c6f25206b10da05dfa43288a1cee56e1ffcd1LA
Praeterea, ad hoc oratio fit quod exaudiatur. Sed una de conditionibus quae requiruntur ad hoc quod oratio sit audibilis, est ut aliquis oret pro seipso, unde super illud Ioan. XVI, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis, Augustinus dicit, exaudiuntur omnes pro seipsis, non autem pro omnibus. Unde non utcumque dictum est, dabit, sed, dabit vobis. Ergo videtur quod non debeamus pro aliis orare, sed solum pro nobis.Referencing norms: Q83A7Obiectio2, assert-h324cf7c6acc4616e7af4e8888382ecc4b4fef0ad124b98c1277bc5af73cd2dbf, assert-h373a9a43273c91bfed2d00d57c8a616ddd8bf37e146814e1f83ae21262016ad7, assert-hd805e6cdee0e826c248a5afdd9414de54dc65be21f7e1d93c11bab1bb61ff5b7
section/83-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2f9611e9a1d0f9478c49bf4dfd3bce20b05f8774a4cf32ae8b64b76cdf046d83LA
Praeterea, pro aliis, si sunt mali, prohibemur orare, secundum illud Ierem. VII, tu ergo noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Pro bonis autem non oportet orare, quia ipsi pro seipsis orantes exaudiuntur. Ergo videtur quod non debeamus pro aliis orare.Referencing norms: Q83A7Obiectio3, assert-h303a7643a104fc469519705995249c8a3d5250066bd807c895d11b0e24a2d8b9
section/83-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8a3cb16d636c8be87db9eff7dcbd4ebdca3dd0c7e0bde65d152d65d3ef8bec3bLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, illud debemus orando petere quod debemus desiderare. Desiderare autem debemus bona non solum nobis, sed etiam aliis, hoc enim pertinet ad rationem dilectionis, quam proximis debemus impendere, ut ex supradictis patet. Et ideo caritas hoc requirit, ut pro aliis oremus. Unde Chrysostomus dicit, super Matth., pro se orare necessitas cogit, pro altero autem, caritas fraternitatis hortatur. Dulcior autem ante Deum est oratio, non quam necessitas transmittit, sed quam caritas fraternitatis commendat.Referencing norms: Q83A7Respondeo, assert-h6b2ab036daf692c0495e0f2648cfb9feb3c72b9990f546eee9fdc988241cd314
section/83-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:653e8f3b4f8793679b752e43a13610b7de43a0cae13ce8c49340704f83d270a2LA
Sed contra est quod dicitur Iac. V, orate pro invicem, ut salvemini.Referencing norms: assert-hb9872be355996da9df74f5df174d4c7f80e4d2d7008ee50cca8616532b031df6
section/83-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a3b7da018f9fec7588f5c873f23a483eb76127200a55bba014edf577192d282LA
Ad primum ergo dicendum quod imprecationes quae in sacra Scriptura ponuntur quadrupliciter possunt intelligi. Uno modo, secundum quod prophetae solent figura imprecantis futura praedicere, ut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte. Secundo, prout quaedam temporalia mala peccatoribus quandoque a Deo ad correctionem immittuntur. Tertio, quia intelliguntur petere non contra ipsos homines, sed contra regnum peccati, ut scilicet correctione hominum peccatum destruatur. Quarto, conformando voluntatem suam divinae iustitiae circa damnationem perseverantium in peccato.Referencing norms: Q83A8Ad1, assert-hdaef16f833daff2c16bf73618d81fe4292315a7b0711b7d98bafe737f252e3ac
section/83-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ad0e8af5d9991b237317b590ecf2e86cb360ed21cef4edc137033f0a5323c7a3LA
Ad secundum dicendum quod, sicut in eodem libro Augustinus dicit, vindicta martyrum est ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Vel, sicut dicitur in libro de quaest. Vet. et novi Test., postulant se vindicari non voce, sed ratione, sicut sanguis Abel clamavit de terra. Laetantur autem de vindicta non propter eam, sed propter divinam iustitiam.Referencing norms: Q83A8Ad2, assert-haa47696f12aaec724dfbd01ffa48de150a26ec007e6e85d661e07bb9a8c9a620
section/83-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5770e9e380756eaf736bad7eb1314733dd5f878d70be957f4f907ddf1a1bece3LA
Ad tertium dicendum quod licitum est impugnare inimicos ut compescantur a peccatis, quod cedit in bonum eorum et aliorum. Et sic etiam licet orando petere aliqua temporalia mala inimicorum ut corrigantur. Et sic oratio et operatio non erunt contraria.Referencing norms: Q83A8Ad3, assert-haf8abc5dddd0dcee7efb9722f9e7f676b5c0d678104ae23c537050b818a77d34
section/83-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d60e8cbd9fe24a0952bc67ec6fd2f98d4df25a9d93135f28e7626dd0c1a958bcLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non debeamus pro inimicis orare. Quia, ut dicitur Rom. XV, quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Sed in sacra Scriptura inducuntur multae imprecationes contra inimicos, dicitur enim in Psalm., erubescant et conturbentur omnes inimici mei, erubescant et conturbentur valde velociter. Ergo et nos debemus orare contra inimicos, magis quam pro eis.Referencing norms: Q83A8Obiectio1, assert-h7f81434b2dadd717748fba94948253c8c98f266f6190cfc0a5e42867d65bc055, assert-h80a406ee46d885492d69e0278ebb5043aa38a687f25f777861093d110edef31a
section/83-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:d929d9edbfca5fe85214af2ba05a08841ae8e7c0910cfa1b5af342f350919a7eLA
Praeterea, vindicari de inimicis in malum inimicorum cedit. Sed sancti vindictam de inimicis petunt, secundum illud Apoc. VI, usquequo non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Unde et de vindicta impiorum laetantur, secundum illud Psalm., laetabitur iustus cum viderit vindictam. Ergo non est orandum pro inimicis, sed magis contra eos.Referencing norms: Q83A8Obiectio2, assert-h1926f3ce8fbd04b71b92647a65805037949f44de0f6b81d036ecf92123a9f31c, assert-h2d694f081c5c6c5b64f6ac8a38f7dc177572ab013ec3858756764dff0da0f0ef, assert-h4858413d27509a909a9049d662566af47674a3ed0c9dbbf8346d4206b22dc4fb
section/83-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:78db89938bc767b78b9366e0def1f6e7e76beee007858633af306de25c6b76acLA
Praeterea, operatio hominis et eius oratio non debent esse contraria. Sed homines quandoque licite impugnant inimicos, alioquin omnia bella essent illicita, quod est contra supradicta. Ergo non debemus orare pro inimicis.Referencing norms: Q83A8Obiectio3, assert-h0e855ae1da262ea704b975615059bd3ddbfd9aa8684c8a9649c9b3579cc07319, assert-ha4d60f2c7ad889b68633561d5d30443d1f4d1e06499c2d8436259add93a9e614
section/83-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:23f0b55be8f79d5da7b0b04b81af4b27b8409dae7b6c5c0a597927b7be1f8e4fLA
Respondeo dicendum quod orare pro alio caritatis est, sicut dictum est. Unde eodem modo quo tenemur diligere inimicos, tenemur pro inimicis orare. Qualiter autem teneamur inimicos diligere supra habitum est, in tractatu de caritate, ut scilicet in eis diligamus naturam, non culpam; et quod diligere inimicos in generali est in praecepto, in speciali autem non est in praecepto nisi secundum praeparationem animi, ut scilicet homo esset paratus etiam specialiter inimicum diligere et eum iuvare in necessitatis articulo, vel si veniam peteret; sed in speciali absolute inimicos diligere et eos iuvare perfectionis est. Et similiter necessitatis est ut in communibus nostris orationibus quas pro aliis facimus, inimicos non excludamus. Quod autem pro eis specialiter oremus, perfectionis est, non necessitatis, nisi in aliquo casu speciali.Referencing norms: Q83A8Respondeo, assert-h0be5b3d9ab396911f304846aba4acbf7170ea852c969ca784ca0e0113b56c5c9
section/83-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fc581dc5126937296ca03e65b180323582d96cc709c24129b7d35c62b0b2395dLA
Sed contra est quod dicitur Matth. V, orate pro persequentibus et calumniantibus vos.Referencing norms: assert-h59ff80e060ffa83c9c7424dede9f172e6bf1e8db29e693c9bbae7aaa6888bb8e
section/83-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d2c4053883e3401802e6a12d1d9e6d42fd8e5011c810a197a3f790be66be2cd5LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, cum dicimus, sanctificetur nomen tuum, non hoc petitur quasi non sit sanctum Dei nomen, sed ut sanctum ab hominibus habeatur; quod pertinet ad Dei gloriam in hominibus propagandam. Quod autem dicitur, adveniat regnum tuum, non ita dictum est quasi Deus nunc non regnet, sed, sicut Augustinus dicit, ad Probam, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque in eo regnemus. Quod autem dicitur, fiat voluntas tua, recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis. Sicut in caelo et in terra, idest, sicut ab Angelis, ita ab hominibus. Unde hae tres petitiones perfecte complebuntur in vita futura, aliae vero quatuor pertinent ad necessitatem vitae praesentis, sicut Augustinus dicit, in Enchiridio.Referencing norms: Q83A9Ad1, assert-h9ac90a665903724e4e398b790428563d0ac5f2aabf5722430ca239b704323bce
section/83-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d0698436f9869c087a2d31f84636890bce93dab7e1dbea0a459865672eeed53cLA
Ad secundum dicendum quod, cum oratio sit interpres desiderii, ordo petitionum non respondet ordini executionis, sed ordini desiderii sive intentionis, in quo prius est finis quam ea quae sunt ad finem, et consecutio boni quam remotio mali.Referencing norms: Q83A9Ad2, assert-hd0212f6480401f21b41ee9dc7c2be05e3399a6cf78916202ee28b024b856e246
section/83-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5cbd8f90d6093a7a54a9827a218cedf2e902ecb16d0b473ad093c71bf645b98cLA
Ad tertium dicendum quod Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, adaptat septem petitiones donis et beatitudinibus, dicens, si timor Dei est quo beati sunt pauperes spiritu, petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei timore casto. Si pietas est qua beati sunt mites, petamus ut veniat regnum eius, ut mitescamus, nec ei resistamus. Si scientia est qua beati sunt qui lugent, oremus ut fiat voluntas eius, quia sic non lugebimus. Si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt, oremus ut panis noster quotidianus detur nobis. Si consilium est quo beati sunt misericordes, debita dimittamus, ut nobis nostra dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt mundo corde, oremus ne habeamus duplex cor, temporalia sectando, de quibus tentationes fiunt in nobis. Si sapientia est qua beati sunt pacifici quoniam filii Dei vocabuntur, oremus ut liberemur a malo, ipsa enim liberatio liberos nos faciet filios Dei.Referencing norms: Q83A9Ad3, assert-ha9c3f701703874b3a9886cb6ecd8dc47f78ca376416b5175fcd1851de2f1f3b6
section/83-9/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4c18159fe920cd8368c36f268c1cfb74de79b3701f4962af981ee6cc279a448LA
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in Enchirid., Lucas in oratione dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est. Ostendens enim tertiam petitionem duarum praemissarum esse quodammodo repetitionem, praetermittendo eam facit intelligi, quia scilicet ad hoc praecipue voluntas Dei tendit ut eius sanctitatem cognoscamus, et cum ipso regnemus. Quod etiam Matthaeus in ultimo posuit, libera nos a malo, Lucas non posuit, ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo quod non infertur in tentationem.Referencing norms: Q83A9Ad4, assert-h0b73502d16574c3a79fdd82d150658305a8f4a33deee9e5d1ffca56ab101252f
section/83-9/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe6782042c039a4bdc43946de83e966fb5f206033a2310a2314d48c91643b41bLA
Ad quintum dicendum quod oratio non porrigitur Deo ut ipsum flectamus, sed ut in nobis ipsis fiduciam excitemus postulandi. Quae quidem praecipue excitatur in nobis considerando eius caritatem ad nos, qua bonum nostrum vult, et ideo dicimus, pater noster; et eius excellentiam, qua potest, et ideo dicimus, qui es in caelis.Referencing norms: Q83A9Ad5, assert-h5fa918ec56f01614c447f23171d4a37e13ca8d298d054d8c1db61d0b8c42ee52
section/83-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a6852fe1f3af6809adf629e32b327ece02f61c22d00093946b722d4837b2f73fLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter septem petitiones orationis dominicae assignentur. Vanum enim est petere illud quod semper est. Sed nomen Dei semper est sanctum, secundum illud Luc. I, sanctum nomen eius. Regnum etiam eius est sempiternum, secundum illud Psalmo, regnum tuum, domine, regnum omnium saeculorum. Voluntas etiam Dei semper impletur, secundum illud Isaiae XLVI, omnis voluntas mea fiet. Vanum ergo est petere quod nomen Dei sanctificetur, quod regnum eius adveniat, et quod eius voluntas fiat.Referencing norms: Q83A9Obiectio1, assert-h34b0d92a10dbdfceda044a589f830d9fbc195e982265ae4e9d0b56e56092e268, assert-hc3d3010f6f31f545972213385d14237f9c16e05c82d125fdfb95a77566746553
section/83-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e1f0f1d2440aa020975b6c04b724ca5e23784b352360bad3a0c68f52e358d318LA
Praeterea, prius est recedere a malo quam consequi bonum. Inconvenienter igitur videntur praeordinari petitiones quae pertinent ad consequendum bonum, petitionibus quae pertinent ad amotionem mali.Referencing norms: Q83A9Obiectio2, assert-he246d8c492aa307f9ff6e3865416e9c90fa9d7b416036c6867355e43ddb9b4b1
section/83-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4165f99efb912cd50a48505e6dca00be1b9e482c5f48ed1d04e8909a2e233a1aLA
Praeterea, ad hoc aliquid petitur ut donetur. Sed praecipuum donum Dei est spiritus sanctus, et ea quae nobis per ipsum dantur. Ergo videntur inconvenienter proponi petitiones, cum non respondeant donis spiritus sancti.Referencing norms: Q83A9Obiectio3, assert-h7accb18d8eb8e35333bf2a2e3c996f0dd27ff00232d13866b172c0281611ea82, assert-hc355fab0c8408078cd48b54f6eb6fdbbac71398ab1154c63386b95aa3e3163bf
section/83-9/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f3abe4d00ec625b0a05df1b54f15a21a3cc6a9e4bc094c8c89fb40b1f89f126LA
Praeterea, secundum Lucam in oratione dominica ponuntur solum quinque petitiones, ut patet Luc. XI. Superfluum igitur fuit quod secundum Matthaeum septem petitiones ponuntur.Referencing norms: Q83A9Obiectio4, assert-h38016180acdf1ade3d7a93c2f2d377c16c3951ab5d0b8916101419c0ae7c156b
section/83-9/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0b43d3ff353c29c346107d1c76ff98bfb846075a29bb69e7a4c418ae25eb5f73LA
Praeterea, in vanum videtur captare benevolentiam eius qui benevolentia sua nos praevenit. Sed Deus nos sua benevolentia praevenit, quia ipse prior dilexit nos, ut dicitur I Ioan. IV. Superflue ergo praemittitur petitionibus, pater noster, qui es in caelis, quod videtur ad benevolentiam captandam pertinere.Referencing norms: Q83A9Obiectio5, assert-h63d19efcb6c974501150c55a3a90ff636c34413160fc7fb391ab0236022da6f4, assert-h75b829e7ea44975c153f478c923f71820cbf605b1830d7a7031cac33b9b6595d
section/83-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b755a4e93a5b72f5aea6c57c90ff2820bd24864d54b09a744679d8d46c721199LA
Respondeo dicendum quod oratio dominica perfectissima est, quia, sicut Augustinus dicit, ad Probam, si recte et congruenter oramus, nihil aliud dicere possumus quam quod in ista oratione dominica positum est. Quia enim oratio est quodammodo desiderii nostri interpres apud Deum, illa solum recte orando petimus quae recte desiderare valemus. In oratione autem dominica non solum petuntur omnia quae recte desiderare possumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt, ut sic haec oratio non solum instruat postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus. Manifestum est autem quod primo cadit in desiderio finis; deinde ea quae sunt ad finem. Finis autem noster Deus est. In quem noster affectus tendit dupliciter, uno quidem modo, prout volumus gloriam Dei; alio modo, secundum quod volumus frui gloria eius. Quorum primum pertinet ad dilectionem qua Deum in seipso diligimus, secundum vero pertinet ad dilectionem qua diligimus nos in Deo. Et ideo prima petitio ponitur, sanctificetur nomen tuum, per quam petimus gloriam Dei. Secunda vero ponitur, adveniat regnum tuum, per quam petimus ad gloriam regni eius pervenire. Ad finem autem praedictum ordinat nos aliquid dupliciter, uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem, bonum quod est utile in finem. Est autem aliquid utile in finem beatitudinis dupliciter. Uno modo, directe et principaliter, secundum meritum quo beatitudinem meremur Deo obediendo. Et quantum ad hoc ponitur, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Alio modo, instrumentaliter, et quasi coadiuvans nos ad merendum. Et ad hoc pertinet quod dicitur, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, sive hoc intelligatur de pane sacramentali, cuius quotidianus usus proficit homini, in quo etiam intelliguntur omnia alia sacramenta; sive etiam intelligatur de pane corporali, ut per panem intelligatur omnis sufficientia victus, sicut dicit Augustinus, ad Probam; quia et Eucharistia est praecipuum sacramentum, et panis est praecipuus cibus, unde et in Evangelio Matthaei scriptum est, supersubstantialem, idest praecipuum, ut Hieronymus exponit. Per accidens autem ordinamur in beatitudinem per remotionem prohibentis. Tria autem sunt quae nos a beatitudine prohibent. Primo quidem, peccatum, quod directe excludit a regno, secundum illud I ad Cor. VI, neque fornicarii, neque idolis servientes, etc., regnum Dei possidebunt. Et ad hoc pertinet quod dicitur, dimitte nobis debita nostra. Secundo, tentatio, quae nos impedit ab observantia divinae voluntatis. Et ad hoc pertinet quod dicitur, et ne nos inducas in tentationem, per quod non petimus ut non tentemur, sed ut a tentatione non vincamur, quod est in tentationem induci. Tertio, poenalitas praesens, quae impedit sufficientiam vitae. Et quantum ad hoc dicitur, libera nos a malo.Referencing norms: Q83A9Respondeo, assert-h21d46181484d315c207de6687df3c9d6f84bf851a8ffcb68fc7b95f19a96172e
section/83-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b95194dd3ecc217253de6a2bb11d2e8bfb8443cd869f3707c61a6b8abc06f1b7LA
Sed in contrarium sufficit auctoritas Christi orationem instituentis.Referencing norms: assert-h556b90ddeb02c086cb76beb330e60c5062ceed2a88460c5c27be63d5676f9127
question/83/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f58abd4218ac9732b2f448da4afbd30dcf8320f7911313429b10a413a4968822LA
Deinde considerandum est de oratione. Et circa hoc quaeruntur decem et septem. Primo, utrum oratio sit actus appetitivae virtutis vel cognitivae. Secundo, utrum conveniens sit orare. Tertio, utrum oratio sit actus religionis. Quarto, utrum solus Deus sit orandus. Quinto, utrum in oratione sit aliquid determinate petendum. Sexto, utrum orando debeamus temporalia petere. Septimo, utrum pro aliis orare debeamus. Octavo, utrum debeamus orare pro inimicis. Nono, de septem petitionibus orationis dominicae. Decimo, utrum orare sit proprium rationalis creaturae. Undecimo, utrum sancti in patria orent pro nobis. Duodecimo, utrum, oratio debeat esse vocalis. Tertiodecimo, utrum attentio requiratur ad orationem. Quartodecimo, utrum oratio debeat esse diuturna. Quintodecimo, utrum oratio sit efficax ad impetrandum quod petitur. Sextodecimo, utrum sit meritoria. Septimodecimo, de speciebus orationis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 84
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q84
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:cb91d160d7c955ce9ef4b8959e9a2cb50dc31004e07e1c8bb864524ed7b9bea9 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 25
section/84-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:58e09e820fd26a06ff806647aa0fa0055bc5c610d1527e40f94f9f438fc3534fLA
Ad primum ergo dicendum quod Deo debetur reverentia propter eius excellentiam, quae aliquibus creaturis communicatur non secundum aequalitatem, sed secundum quandam participationem. Et ideo alia veneratione veneramur Deum, quod pertinet ad latriam, et alia veneratione quasdam excellentes creaturas, quod pertinet ad duliam, de qua post dicetur. Et quia ea quae exterius aguntur signa sunt interioris reverentiae, quaedam exteriora ad reverentiam pertinentia exhibentur excellentibus creaturis, inter quae maximum est adoratio, sed aliquid est quod soli Deo exhibetur, scilicet sacrificium. Unde Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, multa de cultu divino usurpata sunt quae honoribus deferrentur humanis, sive humilitate nimia sive adulatione pestifera, ita tamen ut quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et venerandi; si autem multum eis additur, et adorandi. Quis vero sacrificandum censuit nisi ei quem Deum aut scivit, aut putavit, aut finxit? Secundum reverentiam igitur quae creaturae excellenti debetur, Nathan adoravit David. Secundum autem reverentiam quae Deo debetur, Mardochaeus noluit adorare Aman, timens ne honorem Dei transferret ad hominem, ut dicitur Esther XIII. Et similiter secundum reverentiam debitam creaturae excellenti, Abraham adoravit Angelos; et etiam Iosue, ut legitur Iosue V. Quamvis possit intelligi quod adoraverint adoratione latriae Deum, qui in persona Angeli apparebat et loquebatur. Secundum autem reverentiam quae debetur Deo, prohibitus est Ioannes Angelum adorare, Apoc. ult. Tum ad ostendendum dignitatem hominis, quam adeptus est per Christum, ut Angelis aequetur, unde ibi subditur, conservus tuus sum et fratrum tuorum. Tum etiam ad excludendum idololatriae occasionem, unde subditur, Deum adora.Referencing norms: Q84A1Ad1, assert-h70366a74ffb1a0aa199b7c219e88169dc5b79247a431033f6955524c1eacf6be
section/84-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5317131a49015b7afb58acba3aca76134151c6b8dd9cd7d24501f8e11b530108LA
Ad secundum dicendum quod sub maiestate divina intelligitur omnis Dei excellentia, ad quam pertinet quod in ipso, sicut in summo bono, beatificamur.Referencing norms: Q84A1Ad2, assert-h422f317c30876b3daed39a7830ffcd20a7f400710e56961b5c3919242792d9b6
section/84-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6dec4fe1f9e94300da334580bf683e466248e5146f6a8daec3fdad5fc14dcfdfLA
Ad tertium dicendum quod quia una est excellentia trium personarum, unus honor et reverentia eis debetur, et per consequens una adoratio. In cuius figuram, cum legatur de Abraham, Gen. XVIII, quod tres viri ei apparuerunt, adorans unum alloquitur. Dicens, domine, si inveni gratiam et cetera. Trina autem genuflexio signum est ternarii personarum, non autem diversitatis adorationum.Referencing norms: Q84A1Ad3, assert-h53c1c55fc87372d3000420441faceaa33df1774da65fe5245d699711272b1ff4
section/84-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:27525854d81a2f5b3f901a24b04f5b9e353faddfa393c43f0ec329285e743537LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod adoratio non sit actus latriae sive religionis. Cultus enim religionis soli Deo debetur. Sed adoratio non debetur soli Deo, legitur enim Gen. XVIII quod Abraham adoravit Angelos; et III Reg. I dicitur quod Nathan propheta, ingressus ad regem David, adoravit eum pronus in terram. Ergo adoratio non est actus religionis.Referencing norms: Q84A1Obiectio1, assert-h341aa64914a7e46d4441a239451217703debdc827effd1fe612e4eb8c0894ee5, assert-hd79ed9c6d388dc928813219875e9370d753c42ce653b17ab2c0ed70cf911e747
section/84-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:41954d4f22f611d168667576547a4dfd14bb7cfe910c691588050fdc78c86b9cLA
Praeterea, religionis cultus debetur Deo prout in ipso beatificamur, ut patet per Augustinum, in X de Civ. Dei. Sed adoratio debetur ei ratione maiestatis, quia super illud Psalm., adorate dominum in atrio sancto eius, dicit Glossa, de his atriis venitur in atrium ubi maiestas adoratur. Ergo adoratio non est actus latriae.Referencing norms: Q84A1Obiectio2, assert-h153e0213b082f1d566c4a74187a6d828d7baaa4eb6d746653ce2b499487e38e0, assert-hb68e9a99f137dd025c9fe324ba905b9c6fb8c1e1897f0a2998a43a65955e6e1b
section/84-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4f22d606cb8df41d30962d078e01a4bc466009e9194b3d614efba3bc1d38b68LA
Praeterea, unius religionis cultus tribus personis debetur. Non autem una adoratione adoramus tres personas, sed ad invocationem trium personarum singulariter genu flectimus. Ergo adoratio non est actus latriae.Referencing norms: Q84A1Obiectio3, assert-h552745dfe21b0bffbbb6559c7fa1ddc0ec4f2a1dacb7193f40319454cbea4a92
section/84-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:487cc7378c5621a0532e86a83f628d0cd315b686410fe78fab39072d3358b961LA
Respondeo dicendum quod adoratio ordinatur in reverentiam eius qui adoratur. Manifestum est autem ex dictis quod religionis proprium est reverentiam Deo exhibere. Unde adoratio qua Deus adoratur est religionis actus.Referencing norms: Q84A1Respondeo, assert-h0e443c3742bc77e7a3b47bfdcfa0fb091e3829b390ac130ca194b40749773711
section/84-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3f1af16acec3c79c4c8a25b59cde0d4be7b64b496fb6ca362e75286296399d5aLA
Sed contra est quod Matth. IV inducitur, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.Referencing norms: assert-h66b6fc95bef7a3e7950c063f83b500b72a95615932106a5fa38d1242fef96e43
section/84-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d56aa7e7fe92df032ab822242da8e5c9d837615bb8d5cc66ab6e9e0bf53dfafbLA
Ad primum ergo dicendum quod etiam adoratio corporalis in spiritu fit, inquantum ex spirituali devotione procedit, et ad eam ordinatur.Referencing norms: Q84A2Ad1, assert-hfde7078d41f8a824e77873a835713da56500dfa2fac289e326cb716f18e66335
section/84-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3bed04faf8ba5d8b9c1a1eba1076180766a9f558dc98f859b22cb069db80aac7LA
Ad secundum dicendum quod sicut oratio primordialiter quidem est in mente, secundario autem verbis exprimitur, ut supra dictum est; ita etiam adoratio principaliter quidem in interiori Dei reverentia consistit, secundario autem in quibusdam corporalibus humilitatis signis, sicut genu flectimus nostram infirmitatem significantes in comparatione ad Deum; prosternimus autem nos quasi profitentes nos nihil esse ex nobis.Referencing norms: Q84A2Ad2, assert-hed7a50b15c0eaf86a38347f0a9db2e2e9e7deb9eb6ea7f7f10d28d289fd7be3c
section/84-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b5f7a8963aca0f5055e9c980e85bfd28fb0fb2b6d6179c4f692b2fc54c852c9cLA
Ad tertium dicendum quod etsi per sensum Deum attingere non possumus, per sensibilia tamen signa mens nostra provocatur ut tendat in Deum.Referencing norms: Q84A2Ad3, assert-h807c14ac90056ba67ad6993cde426ef89466a9e0787188eb58ebeb9a1e4dc92a
section/84-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2341f3478ce7159c08afcb76b9e41893cf8334681a903449aa6224fc215e9d46LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod adoratio non importet actum corporalem. Dicitur enim Ioan. IV, veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Sed id quod fit in spiritu non pertinet ad corporalem actum. Ergo adoratio non importat corporalem actum.Referencing norms: Q84A2Obiectio1, assert-h11946f9b4a125b8ddbff9a02870beac75de56d2051790d624868b736151a6f02, assert-hdbaa9a8377ca2b3b289a0096c8a67c85d54f50f4f1adc4b8baedbd473d4526fa
section/84-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4cdb139ed862c9c304324ef50cf8df01928ebdfbbfc2756bed6fef0d1c26d300LA
Praeterea, nomen adorationis ab oratione sumitur. Sed oratio principaliter consistit in interiori actu, secundum illud I ad Cor. XIV, orabo spiritu, orabo et mente. Ergo adoratio maxime importat spiritualem actum.Referencing norms: Q84A2Obiectio2, assert-h31a42e8bc092da79c5b02fb0ec388adf67b657ffcf540722cbc4c11808331054, assert-hfd3fcdbbaf2dc5fc5fa75d968b388403fc758af2b38b9be58674daf82a3c5931
section/84-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bad6e018b9d0518a9f980e81646176f4ce1f0fbee93d5eadabc4f21392af3d3aLA
Praeterea, corporales actus ad sensibilem cognitionem pertinent. Deum autem non attingimus sensu corporis, sed mentis. Ergo adoratio non importat corporalem actum.Referencing norms: Q84A2Obiectio3, assert-hea06abf6d4fc273fa7e4da0b881160f5ae38ce24704e603628f52e4ac89ecad6
section/84-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2317070223f5c1b5cf1f2ddd731b930054855b90581528035152df9cc1718a6LA
Respondeo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in IV libro, quia ex duplici natura compositi sumus, intellectuali scilicet et sensibili, duplicem adorationem Deo offerimus, scilicet spiritualem, quae consistit in interiori mentis devotione; et corporalem, quae consistit in exteriori corporis humiliatione. Et quia in omnibus actibus latriae id quod est exterius refertur ad id quod est interius sicut ad principalius, ideo ipsa exterior adoratio fit propter interiorem, ut videlicet per signa humilitatis quae corporaliter exhibemus, excitetur noster affectus ad subiiciendum se Deo; quia connaturale est nobis ut per sensibilia ad intelligibilia procedamus.Referencing norms: Q84A2Respondeo, assert-h97a6eef0ac1172f256c1d2ec98544415380c4f2bb04f4f5427521fcf836a5834
section/84-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:59de8c21da084e0186182d351ed4d1b9dafaa684ca89d59ce297ad937493f884LA
Sed contra est quod super illud Exod. XX, non adorabis ea, neque coles, dicit Glossa, nec affectu colas, nec specie adores.Referencing norms: assert-h3389ee0745979e09dcf76351a60d5b807a8592ad681caaf1a0e63bc24241a638
section/84-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:988d2894d23cf59768522944ee636190fe32f349ffc991578327156cb472c7caLA
Ad primum ergo dicendum quod dominus per illa verba praenuntiat cessationem adorationis tam secundum ritum Iudaeorum adorantium in Ierusalem, quam etiam secundum ritum Samaritanorum adorantium in monte Garizim. Uterque enim ritus cessavit veniente spirituali Evangelii veritate, secundum quam in omni loco Deo sacrificatur, ut dicitur Malach. I.Referencing norms: Q84A3Ad1, assert-h8b8f8c7dbe8aabd424fbc2d6b5fbb2f36a8743a8e8fa07e2c3f401147d32e080
section/84-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:435925da662f410dc28f05d17f4cfbbedc1a1471616b60e43dac54ad7fe8199dLA
Ad secundum dicendum quod determinatus locus eligitur ad adorandum, non propter Deum, qui adoratur, quasi loco concludatur, sed propter ipsos adorantes. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, propter loci consecrationem, ex qua spiritualem devotionem concipiunt orantes, ut magis exaudiantur, sicut patet ex adoratione Salomonis, III Reg. VIII. Secundo, propter sacra mysteria et alia sanctitatis signa quae ibi continentur. Tertio, propter concursum multorum adorantium, ex quo fit oratio magis exaudibilis, secundum illud Matth. XVIII, ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum.Referencing norms: Q84A3Ad2, assert-h70d724ccb53906a904ec861c97b8f30114a304db34d18dde9d77e3d653d55658
section/84-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:479a9f56f8c1417b8cabef7292f8657151ef86658081d81334c6c9c7bfd71268LA
Ad tertium dicendum quod secundum quandam decentiam adoramus versus orientem. Primo quidem, propter divinae maiestatis indicium quod nobis manifestatur in motu caeli, qui est ab oriente secundo, propter Paradisum in oriente constitutum, ut legitur Gen. II, secundum litteram Septuaginta, quasi quaeramus ad Paradisum redire. Tertio, propter Christum, qui est lux mundi et oriens nominatur, Zach. VI; et qui ascendit super caelum caeli ad orientem; et ab oriente etiam expectatur venturus, secundum illud Matth. XXIV, sicut fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem, ita erit adventus filii hominis.Referencing norms: Q84A3Ad3, assert-h4ef05c5b00dd7e952fccfde584bdd639dfa53d0583987ce2bb4933d238fa1a7a
section/84-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:108004612e6427ce7bdb5561638e001dedf20b552b2ec1424e58625094c49ac4LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod adoratio non requirat determinatum locum. Dicitur enim Ioan. IV, venit hora quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis patrem. Eadem autem ratio videtur esse et de aliis locis. Ergo determinatus locus non requiritur ad adorandum.Referencing norms: Q84A3Obiectio1, assert-h7c44b816647526ef2f07996b06ed49c6c841e58584bf540813c07e58db442d99
section/84-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:24358b7ba2599f5c28fcce4c90905aa98fb5624b7cc0cf8abe11ca5cbf799ab4LA
Praeterea, adoratio exterior ordinatur ad interiorem. Sed interior adoratio fit ad Deum ut ubique existentem. Ergo exterior adoratio non requirit determinatum locum.Referencing norms: Q84A3Obiectio2, assert-h10ca4ec926bc0dfb5f8253a27069d47e1b829b9aeb54b79d4b7a2df5d6a9971e, assert-h921942b81781d6cda719fe48d364476dcad2bb61687cbf7997f2a8be37465e70
section/84-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bf362e569b2d27e45edd2857b6bd51cdb546b5c385b0b022ce7b44351447ac20LA
Praeterea, idem Deus est qui in novo et veteri testamento adoratur. Sed in veteri testamento fiebat adoratio ad occidentem, nam ostium tabernaculi respiciebat ad orientem, ut habetur Exod. XXVI. Ergo, eadem ratione, etiam nunc debemus adorare ad occidentem, si aliquis locus determinatus requiritur ad adorandum.Referencing norms: Q84A3Obiectio3, assert-h2e52b217e6d0272b25b6e19d14d361a27f57be0352ece74374417ce060249cf2, assert-h760064f1c9332690677e7322e4c681b7d7437576ed08bc8c2c9f60cb0676bda6
section/84-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:81d72c27fc0f1ff9878a602d298a0f63cba4879088a5d89cb1d9d0010e3458a0LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in adoratione principalior est interior devotio mentis, secundarium autem est quod pertinet exterius ad corporalia signa. Mens autem interius apprehendit Deum quasi non comprehensum aliquo loco, sed corporalia signa necesse est quod in determinato loco et situ sint. Et ideo determinatio loci non requiritur ad adorationem principaliter, quasi sit de necessitate ipsius, sed secundum quandam decentiam, sicut et alia corporalia signa.Referencing norms: Q84A3Respondeo, assert-h711e0be71458ddaa6af4a2e62c4ac7d68b869409b9148fd88e8b7fa25a30df3e
section/84-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:99fb1023e631b93ece83247a265b4e0642f638d185870558a30b2f24b2defd4eLA
Sed contra est quod dicitur Isaiae LVI, et inducitur Ioan. II, domus mea domus orationis vocabitur.Referencing norms: assert-h356290c3d56abda8eddf21a0bec386761e03f274d269cd83d1770ad1cd0ad149
question/84/prooemium · paragraph
la · official · sha256:67a2aab5306cf5bd515cf323bac99d0ddd77b179be07bef01e86c3ca16a6adc7LA
Deinde considerandum est de exterioribus actibus latriae. Et primo, de adoratione, per quam aliquis suum corpus ad Deum venerandum exhibet; secundo, de illis actibus quibus aliquid de rebus exterioribus Deo offertur; tertio, de actibus quibus ea quae Dei sunt assumuntur. Circa primum quaeruntur tria. Primo, utrum adoratio sit actus latriae. Secundo, utrum adoratio importet actum interiorem, vel exteriorem. Tertio, utrum adoratio requirat determinationem loci.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 85
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q85
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8bf9a3775ad857f281a502e2062fe777d83118badf30d2ecab54581f389f9d5d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/85-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38e6b523660618c3d39974c4d7531d5846c6e16a856169b21aff667f9b86ef98LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, aliqua in communi sunt de iure naturali quorum determinationes sunt de iure positivo, sicut quod malefactores puniantur habet lex naturalis, sed quod tali poena vel tali puniantur est ex institutione divina vel humana. Similiter etiam oblatio sacrificii in communi est de lege naturae, et ideo in hoc omnes conveniunt. Sed determinatio sacrificiorum est ex institutione humana vel divina, et ideo in hoc differunt.Referencing norms: Q85A1Ad1, assert-h6073ebfa20fb76081911462ccb1d8a3816b7cc549df566bf0d5ae4c3f38fabc6
section/85-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b988fe6c4bf197dca4a23cb3b83f50d25fe39cc443ecb98daf76948ee539a945LA
Ad secundum dicendum quod Adam et Isaac, sicut et alii iusti, Deo sacrificium obtulerunt secundum sui temporis congruentiam, ut patet per Gregorium, qui dicit quod apud antiquos per sacrificiorum oblationes remittebatur pueris originale peccatum. Non tamen de omnibus iustorum sacrificiis fit mentio in Scriptura, sed solum de illis circa quae aliquid speciale accidit. Potest tamen esse ratio quare Adam non legitur sacrificium obtulisse, ne, quia in ipso notatur origo peccati, simul etiam in eo sanctificationis origo significaretur. Isaac vero significavit Christum inquantum ipse oblatus est in sacrificium. Unde non oportebat ut significaret quasi sacrificium offerens.Referencing norms: Q85A1Ad2, assert-h0c6b5be7b1889790a6f8cf566dd289a1a025cd505bd20da3d8f2fbefca92dfe7
section/85-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:53b4750f1fb783d91b607eaa63c840a3276596f8a71f481efd8d824623514b72LA
Ad tertium dicendum quod significare conceptus suos est homini naturale, sed determinatio signorum est secundum humanum placitum.Referencing norms: Q85A1Ad3, assert-h0b4ffc67738d0aba64987cf37a7462f9df86454e79fa13791153e36652ff482f
section/85-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f37eab39032a5f8349c86c27695092ef9734edf20bf99ce633cca5b571a3a515LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod offerre sacrificium Deo non sit de lege naturae. Ea enim quae sunt iuris naturalis communia sunt apud omnes. Non autem hoc contingit circa sacrificia, nam quidam leguntur obtulisse in sacrificium panem et vinum, sicut de Melchisedech dicitur, Gen. XIV; et quidam haec, quidam illa animalia. Ergo oblatio sacrificiorum non est de iure naturali.Referencing norms: Q85A1Obiectio1, assert-h04b725e52a3ab29932198f5bf0949791df51fad84c3e4bc1073e784a511e4663
section/85-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c470c92e694487e5ee4c04d6ee8167d4164b2850e58e4792743705c3b082227fLA
Praeterea, ea quae sunt iuris naturalis omnes iusti servaverunt. Sed non legitur de Isaac quod sacrificium obtulerit, neque etiam de Adam, de quo tamen dicitur, Sap. X, quod sapientia eduxit eum a delicto suo. Ergo oblatio sacrificii non est de iure naturali.Referencing norms: Q85A1Obiectio2, assert-h7882061026b2509cf3344e962bf4b0dc68f4b9eb284a129de933336f1154d756, assert-h7dc47f882bd346ec601fd7df0bc62628e3bfdd47458505e318753073d4498d29
section/85-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:99a34bec58ff499486d3cd12ea13ceecd49bdb8e1feb90aa0697fa36d0d01870LA
Praeterea, Augustinus dicit, X de Civ. Dei, quod sacrificia in quadam significantia offeruntur. Voces autem, quae sunt praecipua inter signa, sicut idem dicit, in libro de Doct. Christ., non significant naturaliter, sed ad placitum, secundum philosophum. Ergo sacrificia non sunt de lege naturali.Referencing norms: Q85A1Obiectio3, assert-ha19ff2eb697caff4b05a8fe926cea5471c768fdc351d9ed24cc3275afed4ddf0
section/85-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b045211d026bed9e3cf838d7fd799bf00e7e4fc47e2c856d89e8ffce1606ce4LA
Respondeo dicendum quod naturalis ratio dictat homini quod alicui superiori subdatur, propter defectus quos in seipso sentit, in quibus ab aliquo superiori eget adiuvari et dirigi. Et quidquid illud sit, hoc est quod apud omnes dicitur Deus. Sicut autem in rebus naturalibus naturaliter inferiora superioribus subduntur, ita etiam naturalis ratio dictat homini secundum naturalem inclinationem ut ei quod est supra hominem subiectionem et honorem exhibeat secundum suum modum. Est autem modus conveniens homini ut sensibilibus signis utatur ad aliqua exprimenda, quia ex sensibilibus cognitionem accipit. Et ideo ex naturali ratione procedit quod homo quibusdam sensibilibus rebus utatur offerens eas Deo, in signum debitae subiectionis et honoris, secundum similitudinem eorum qui dominis suis aliqua offerunt in recognitionem dominii. Hoc autem pertinet ad rationem sacrificii. Et ideo oblatio sacrificii pertinet ad ius naturale.Referencing norms: Q85A1Respondeo, assert-hc4d876c89433e3563f2804e883dc87990bbb6ec96e147dc4196d2e18e16ae80e
section/85-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:55d9928c2311954330a543853e283e5934e47aff2c3bc308fc6742813b37347bLA
Sed contra est quod in qualibet aetate, et apud quaslibet hominum nationes, semper fuit aliqua sacrificiorum oblatio. Quod autem est apud omnes, videtur naturale esse. Ergo et oblatio sacrificii est de iure naturali.Referencing norms: assert-hb74cedf76cc75c3f502914a2a3ae427d98c098c2c7cfce6961948e119b6c2779
section/85-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f2242c1351e8e78666cf1efbb2c68ced0e15de7f8698fe5a6e7f514f1282e685LA
Ad primum ergo dicendum quod nomen divinitatis communicatur aliquibus non per aequalitatem, sed per participationem. Et ideo nec aequalis honor eis debetur.Referencing norms: Q85A2Ad1, assert-h3870091ba36bc53675fa6688d35ec39223905d527623da6d3ccf761b21e4e334
section/85-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e7a991deec24c4790f2b6d9da4a1a7edec19fff13eee45c6004f2b4e4f22fe8LA
Ad secundum dicendum quod in oblatione sacrificii non pensatur pretium occisi pecoris, sed significatio, qua hoc fit in honorem summi rectoris totius universi. Unde, sicut Augustinus dicit, X de Civ. Dei, Daemones non cadaverinis nidoribus, sed divinis honoribus gaudent.Referencing norms: Q85A2Ad2, assert-h702cfad4bfd08e25ae7aef4e577aa522e25954005052817e99b6723b838c88dd
section/85-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc67a34eeaf1743c3d261f3383d6dcb39817a3e8011b46adb11d6a26e2e71be4LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, VIII de Civ. Dei, non constituimus martyribus templa, sacerdotia, quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Unde sacerdos non dicit, offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule. Sed Deo de illorum victoriis gratias agimus, et nos ad imitationem eorum adhortamur.Referencing norms: Q85A2Ad3, assert-h9776bcabbb95321427bcf91bd771f4c1457c11f77bf3f2789e2ad3bf120bf10b
section/85-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ae88b3b616d21ae83b3e8567c6b624915ea935fe965aff7545424329b6d51a7cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non soli summo Deo sit sacrificium offerendum. Cum enim sacrificium Deo offerri debeat, videtur quod omnibus illis sit sacrificium offerendum qui divinitatis consortes fiunt. Sed etiam sancti homines efficiuntur divinae naturae consortes, ut dicitur II Petri I, unde et de eis in Psalm. dicitur, ego dixi, dii estis. Angeli etiam filii Dei nominantur, ut patet Iob I. Ergo omnibus his debet sacrificium offerri.Referencing norms: Q85A2Obiectio1, assert-h3543f5f4d35ec0190fb908dd64e1d4bb56fc8d9785c2b7262df723db2bc9e77c, assert-h8fbeac62b20e13d4ee2ae327c2bb4b10f54139197af23319120b3430c3b5eb2a
section/85-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b736a81153bfbf17f5df3e051c0b851f3833e0fc877fac39c0a9a9f7a9adb7ceLA
Praeterea, quanto aliquis maior est, tanto ei maior honor debet exhiberi. Sed Angeli et sancti sunt multo maiores quibuscumque terrenis principibus, quibus tamen eorum subditi multo maiorem honorem impendunt, se coram eis prosternentes et munera offerentes, quam sit oblatio alicuius animalis vel rei alterius in sacrificium. Ergo multo magis Angelis et sanctis potest sacrificium offerri.Referencing norms: Q85A2Obiectio2, assert-haae47a8e4c6324b0cc8e2591a7eb5e8ef7e7809191feb360a2848070c1eef823, assert-hc12edb7c9638bbf4a5cc8a285563190fa32c898ce9245ac97d7addebb656eabd
section/85-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:00a6b7e7aa6ce5a12e76004ffcdd99a9f02293d7746789d145fce565fc2716c1LA
Praeterea, templa et altaria instituuntur ad sacrificia offerenda. Sed templa et altaria instituuntur Angelis et sanctis. Ergo etiam sacrificia possunt eis offerri.Referencing norms: Q85A2Obiectio3, assert-h6b964793c02cac79cc8184f21b5ef60494d5c1647dcb3b9d16e8d24970b7edde, assert-h7be9b5129cbb34c0b25a4736d5ff4fea1f4c46e8bf1ed158d0dd034b594c9124
section/85-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1067a648b1d855d4258b430acd518e535aa5e5d5fc8bb931d4d5ba59ff07b2c6LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, oblatio sacrificii fit ad aliquid significandum. Significat autem sacrificium quod offertur exterius, interius spirituale sacrificium, quo anima seipsam offert Deo, secundum illud Psalm., sacrificium Deo spiritus contribulatus, quia, sicut supra dictum est, exteriores actus religionis ad interiores ordinantur. Anima autem se offert Deo in sacrificium sicut principio suae creationis et sicut fini suae beatificationis. Secundum autem veram fidem solus Deus est creator animarum nostrarum, ut in primo habitum est. In solo etiam eo animae nostrae beatitudo consistit, ut supra dictum est. Et ideo sicut soli Deo summo debemus sacrificium spirituale offerre, ita etiam soli ei debemus offerre exteriora sacrificia, sicut etiam, orantes atque laudantes, ad eum dirigimus significantes voces cui res ipsas in corde quas significamus, offerimus, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Hoc etiam videmus in omni republica observari, quod summum rectorem aliquo signo singulari honorant, quod cuicumque alteri deferretur, esset crimen laesae maiestatis. Et ideo in lege divina statuitur poena mortis his qui divinum honorem aliis exhibent.Referencing norms: Q85A2Respondeo, assert-h0714418fcfe2b0ba9832358f4d1e010d31040d824e102f552e758e1d3e6c6754
section/85-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:306363e1ddcc71f686db51270598b04becec053360aab1639fceaa4930004f0bLA
Sed contra est quod dicitur Exod. XXII, qui immolat diis, occidetur, praeter domino soli.Referencing norms: assert-h4f896d532115061312ee5116e8d4f4c8c0e7925cb04b95482c7e7636201a361c
section/85-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe9ffa72a98f1a9318846e5cffdbe7044082a16cac958c6462e2aa90a45d20faLA
Ad primum ergo dicendum quod hoc ipsum quod Deo quadam spirituali societate volumus inhaerere, ad divinam reverentiam pertinet. Et ideo cuiuscumque virtutis actus rationem sacrificii accipit ex hoc quod agitur ut sancta societate Deo inhaereamus.Referencing norms: Q85A3Ad1, assert-haae024a1e8130be65c08a06947b2e1c4373506b7d1453349df39ca14e45662e0
section/85-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62f82d95bb36a64a8affb5a592f49ffbd3696c4919a1cd8a71052c12b97e01f3LA
Ad secundum dicendum quod triplex est hominis bonum. Primum quidem est bonum animae, quod Deo offertur interiori quodam sacrificio per devotionem et orationem et alios huiusmodi interiores actus. Et hoc est principale sacrificium. Secundum est bonum corporis, quod Deo quodammodo offertur per martyrium, et abstinentiam seu continentiam. Tertium est bonum exteriorum rerum, de quo sacrificium offertur Deo, directe quidem, quando immediate res nostras Deo offerimus; mediate autem, quando eas communicamus proximis propter Deum.Referencing norms: Q85A3Ad2, assert-hc5a77bf8036670f72174907e190826aa1cee43e996dda3e76cf2020ebded3570
section/85-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:836c5bde5f69e5f97f406ca345bc262ddf0095d30dec0fa539a9b153a90f2ed2LA
Ad tertium dicendum quod sacrificia proprie dicuntur quando circa res Deo oblatas aliquid fit, sicut quod animalia occidebantur, quod panis frangitur et comeditur et benedicitur. Et hoc ipsum nomen sonat, nam sacrificium dicitur ex hoc quod homo facit aliquid sacrum. Oblatio autem directe dicitur cum Deo aliquid offertur, etiam si nihil circa ipsum fiat, sicut dicuntur offerri denarii vel panes in altari, circa quos nihil fit. Unde omne sacrificium est oblatio, sed non convertitur. Primitiae autem oblationes sunt, quia Deo offerebantur, ut legitur Deut. XXVI, non autem sunt sacrificia, quia nihil sacrum circa eas fiebat. Decimae autem, proprie loquendo, non sunt neque sacrificia neque oblationes, quia non immediate Deo, sed ministris divini cultus exhibentur.Referencing norms: Q85A3Ad3, assert-h7953c3eeb97502de48bdfef5f3d008155e537d551303999873141954a0643d38
section/85-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f7c4739d69c0110f745d24f6bb5221dcbb542ce2bc2e695b6c96be608e26237eLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oblatio sacrificii non sit specialis actus virtutis. Dicit enim Augustinus, X de Civ. Dei, verum sacrificium est omne opus quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo. Sed omne opus bonum non est specialis actus alicuius determinatae virtutis. Ergo oblatio sacrificii non est specialis actus determinatae virtutis.Referencing norms: Q85A3Obiectio1, assert-hb485c636a17d7872f1512afb419101fb9fd694078c16399d60973cdbf52ec46a, assert-hc7442b74b93727f636d98eafcefdd83075a21e14b80f7f439267de97d6bea600
section/85-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e15f880e01c13abb531ee52b397ca51f83b78d24f34511e9230e49b9c822bb78LA
Praeterea, maceratio corporis quae fit per ieiunium, pertinet ad abstinentiam; quae autem fit per continentiam, pertinet ad castitatem; quae autem est in martyrio, pertinet ad fortitudinem. Quae omnia videntur comprehendi sub sacrificii oblatione, secundum illud Rom. XII, exhibeatis corpora vestra hostiam viventem. Dicit etiam apostolus, ad Heb. ult., beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus, beneficentia autem et communio pertinent ad caritatem, misericordiam et liberalitatem. Ergo sacrificii oblatio non est specialis actus determinatae virtutis.Referencing norms: Q85A3Obiectio2, assert-h69d7181ebf786debeb2ac35ddfd510d6068c3af3ccf8a5aeb2442b702fe7ebe2
section/85-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4f3843a182ce906335afdbc8600104a6572f70b12124e3d1e74b8e2bce8b6ed8LA
Praeterea, sacrificium videtur quod Deo exhibetur. Sed multa sunt quae Deo exhibentur, sicut devotio, oratio, decimae, primitiae, oblationes et holocausta. Ergo sacrificium non videtur esse aliquis specialis actus determinatae virtutis.Referencing norms: Q85A3Obiectio3, assert-h92b0207b08c60f625cb8d548f80882fc1c85d85f7b1fe84c206bb55d4cb5cb6c, assert-hbd49823c03a29cd519fe90667aa8079efb0b7cb5276a6d2989fb43fcef34c358
section/85-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce8738794d3e12ac06cc53376e9c06b38eb48ab9ead7a1668aaed3169a566cecLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, quando actus unius virtutis ordinatur ad finem alterius virtutis, participat quodammodo speciem eius, sicut cum quis furatur ut fornicetur, ipsum furtum accipit quodammodo fornicationis deformitatem, ita quod si etiam alias non esset peccatum, ex hoc iam peccatum esset quod ad fornicationem ordinatur. Sic igitur sacrificium est quidam specialis actus laudem habens ex hoc quod in divinam reverentiam fit. Propter quod ad determinatam virtutem pertinet, scilicet ad religionem. Contingit autem etiam ea quae secundum alias virtutes fiunt, in divinam reverentiam ordinari, puta cum aliquis eleemosynam facit de rebus propriis propter Deum, vel cum aliquis proprium corpus alicui afflictioni subiicit propter divinam reverentiam. Et secundum hoc etiam actus aliarum virtutum sacrificia dici possunt. Sunt tamen quidam actus qui non habent ex alio laudem nisi quia fiunt propter reverentiam divinam. Et isti actus proprie sacrificia dicuntur, et pertinent ad virtutem religionis.Referencing norms: Q85A3Respondeo, assert-h6944605a2289565e9d38df4818fbf88f42dfe78d8fa6dae8d2dfe178b1b5e8fa
section/85-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4ecc3e4ad54faf1f7d7bdd3bb5861475e013a74a99b4310402d871bb9d9e2a3cLA
Sed contra est quod in lege specialia praecepta de sacrificiis dantur, ut patet in principio Levitici.Referencing norms: assert-hf12621d39a7ebb6db40971883e1f46bd9f3e342a985703e7021945e6b302fddc
section/85-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:49035f5c2873712a090cbb0f281a27eef7c1712a2f46fc345a3e2b51bed8f548LA
Ad primum ergo dicendum quod ad illa determinata sacrificia quae in lege erant praecepta, non omnes tenebantur, tenebantur tamen ad aliqua sacrificia interiora vel exteriora, ut dictum est.Referencing norms: Q85A4Ad1, assert-h7bcf99d6db0344c2f68a0fab2c0ecaac76f840297eb9acf38388ac89f7359b35
section/85-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:02dc3116cda4ee7a9029ba7ff19233dad9c06a01f7fd06ebc2e686048538f8dcLA
Ad secundum dicendum quod quamvis non omnes sciant explicite virtutem sacrificiorum, sciunt tamen implicite, sicut et habent fidem implicitam, ut supra habitum est.Referencing norms: Q85A4Ad2, assert-h82d86f4a0e9eb0042c55527bb0a6de0e8d24e0ba81deb37574fa22567b5f8bbe
section/85-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b2d04d549bc7076ea155e64bf8097a80ae998836ac497b3e2b83797adc309afLA
Ad tertium dicendum quod sacerdotes offerunt sacrificia quae sunt specialiter ordinata ad cultum divinum, non solum pro se, sed etiam pro aliis. Quaedam vero sunt alia sacrificia quae quilibet potest pro se Deo offerre, ut ex supradictis patet.Referencing norms: Q85A4Ad3, assert-hbc367ddedd07cb4eb47201856eaecee824fc148f49afcd6f422c48c983b5c9c6
section/85-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5acbd82b135cd897c1e6dcc28ef3765d9fc63a197b5c956b20e59a188a8a425cLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non omnes teneantur ad sacrificia offerenda. Dicit enim apostolus, Rom. III, quaecumque lex loquitur, his qui sunt in lege loquitur. Sed lex de sacrificiis non fuit omnibus data, sed soli populo Hebraeorum. Ergo non omnes ad sacrificia tenebantur.Referencing norms: Q85A4Obiectio1, assert-hc3b908640a371437fdaf2261d6aebc353d475ab91f5d172a35aa9762b2e0150a, assert-hd7f78483ed47ff062d1fe2d20ade0e933359e54bf7bac4fdc8ff9dfe33cb82f8
section/85-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:faedc0d6597545e130a50fd5e56ee7140c09e8fd3cf6112bcb5a9fda642e8b5eLA
Praeterea, sacrificia Deo offeruntur ad aliquid significandum. Sed non est omnium huiusmodi significationes intelligere. Ergo non omnes tenentur ad sacrificia offerenda.Referencing norms: Q85A4Obiectio2, assert-h060a1663d1ff8865c071277480f0642638ece48154734e568ae4c0041be7b739, assert-h2511562895e8c1f6926e3fe6c1be9be28fd5c3aed68fbd2fcece610da632b765
section/85-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fe82839ce114898008c65da0659b4500b78cc440485742d0289b9e9cd71bc18bLA
Praeterea, ex hoc sacerdotes dicuntur quod Deo sacrificium offerunt. Sed non omnes sunt sacerdotes. Ergo non omnes tenentur ad sacrificia offerenda.Referencing norms: Q85A4Obiectio3, assert-h0ab767ecb0203a9168a6c27673ca11f0ae0b9e79c4e0dcb245c9624415600c81, assert-h1b0787e6075864f147612d6774160b540a2af148243f048f612f0efeb8bb3350
section/85-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70eecc7b97357c514f3d81726ccd80015697651623f3d2c371ed1879e7a2dd29LA
Respondeo dicendum quod duplex est sacrificium, sicut dictum est. Quorum primum et principale est sacrificium interius, ad quod omnes tenentur, omnes enim tenentur Deo devotam mentem offerre. Aliud autem est sacrificium exterius. Quod in duo dividitur. Nam quoddam est quod ex hoc solum laudem habet quod Deo aliquid exterius offertur in protestationem divinae subiectionis. Et ad hoc aliter tenentur illi qui sunt sub lege nova vel veteri, aliter illi qui non sunt sub lege. Nam illi qui sunt sub lege, tenentur ad determinata sacrificia offerenda secundum legis praecepta. Illi vero qui non erant sub lege, tenebantur ad aliqua exterius facienda in honorem divinum, secundum condecentiam ad eos inter quos habitabant, non autem determinate ad haec vel ad illa. Aliud vero est exterius sacrificium quando actus exteriores aliarum virtutum in divinam reverentiam assumuntur. Quorum quidam cadunt sub praecepto, ad quos omnes tenentur, quidam vero sunt supererogationis, ad quos non omnes tenentur.Referencing norms: Q85A4Respondeo, assert-hf9e9dfaba49f19aec07285ecb69c7779dba2cddda172b7ff20a2c7d602a9715d
section/85-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8deac446aefee31a8175d37c9ca1094e1d1b987b219b62807e76ae68f439383bLA
Sed contra est quod sacrificium offerre est de lege naturae, ut supra habitum est. Ad ea autem quae sunt legis naturae omnes tenentur. Ergo omnes tenentur ad sacrificium Deo offerendum.Referencing norms: assert-h1ec068308190b1bc044eb2c45d5760121466a48aae3d4f4f21a59c1fb090dc86
question/85/prooemium · paragraph
la · official · sha256:7a86ec6fbfb9f1a800b1c503ca8ec1b7fa1e0f28c9f703108591b068ee8f0847LA
Deinde considerandum est de actibus quibus aliquae res exteriores Deo offeruntur. Circa quos occurrit duplex consideratio, primo quidem, de his quae Deo a fidelibus dantur; secundo, de votis, quibus ei aliqua promittuntur. Circa primum, considerandum est de sacrificiis, oblationibus, primitiis et decimis. Circa sacrificia quaeruntur quatuor. Primo, utrum offerre Deo sacrificium sit de lege naturae. Secundo, utrum soli Deo sit sacrificium offerendum. Tertio, utrum offerre sacrificium sit specialis actus virtutis. Quarto, utrum omnes teneantur ad sacrificium offerendum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 86
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q86
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:e8134cb72c876fa0cca304d45cf240d6f3ccae1b2e25992248151dfd1a87ffc7 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/86-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f1ee633e9553e3ff548eee7f5ce91c094f3aeaa87188b3aaa81a8c14d468626LA
Ad primum ergo dicendum quod in nova lege homines non tenentur ad oblationem causa solemnitatum legalium, ut in Exodo dicitur, sed ex quibusdam aliis causis, ut dictum est.Referencing norms: Q86A1Ad1, assert-h47006378340e936e7f91296b341a35c628246a43620e3728916654a00314cdd5
section/86-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e889afaaf15a992b4da9eca45f93f8e2abbbeeda2b71da601341de4b73a23cb9LA
Ad secundum dicendum quod ad oblationes faciendas tenentur aliqui et antequam fiant, sicut in primo et tertio et quarto modo, et etiam postquam eas fecerint per deputationem sive promissionem; tenentur enim realiter exhibere quod est Ecclesiae per modum deputationis oblatum.Referencing norms: Q86A1Ad2, assert-h56f867eb78447ac4bedb17476c20c0d0a8c41ae6578dc37af81cc747f4ee63db
section/86-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28ade0a5bfee17cf3d8accfd03e33b7455bab4a99eeb66d095ebd513f308a7c3LA
Ad tertium dicendum quod illi qui debitas oblationes non reddunt possunt puniri per subtractionem sacramentorum, non per ipsum sacerdotem cui sunt oblationes faciendae, ne videatur pro sacramentorum exhibitione aliquid exigere, sed per superiorem aliquem.Referencing norms: Q86A1Ad3, assert-h0a506770685ecd5955e09093c0425bf60af6abae904b8f7ad42c32960cfee2c0
section/86-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1abadccbbf847bc99fa849c2e546e5800bf1dd8a92af966dd17bf5a750da413dLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non teneantur ad oblationes ex necessitate praecepti. Non enim homines tempore Evangelii tenentur ad observanda caeremonialia praecepta veteris legis, ut supra habitum est. Sed oblationes offerre ponitur inter caeremonialia praecepta veteris legis, dicitur enim Exod. XXIII, tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis, et postea subditur, non apparebis in conspectu meo vacuus. Ergo ad oblationes non tenentur nunc homines ex necessitate praecepti.Referencing norms: Q86A1Obiectio1, assert-h19fcec6de4145460a921bc8bfa348aaad24f9a9e9319f304e3be580c83786ad9, assert-h1a2f1f6c66e0646176b80444d9f1d85c16829ffeb41253a5b01034bf2d6ac079
section/86-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f81a5bedfe8d948cad973992ed358f10130029d10cb203ab6df32723aa5d4bdbLA
Praeterea, oblationes, antequam fiant, in voluntate hominis consistunt, ut videtur per hoc quod dominus dicit, Matth. V, si offers munus tuum ad altare, quasi hoc arbitrio offerentium relinquatur. Postquam autem oblationes sunt factae, non restat locus iterato eas offerendi. Ergo nullo modo aliquis ex necessitate praecepti ad oblationes tenetur.Referencing norms: Q86A1Obiectio2, assert-hd650905651c409394fc9967b470f8723fda0791484577c4bb8627d624b81660a
section/86-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:23eb859e810b3072d9519052f2b514046435873e3bb66da4dd208c7d6a383bc0LA
Praeterea, quicumque aliquid tenetur reddere Ecclesiae, si non reddat, potest ad id compelli per subtractionem ecclesiasticorum sacramentorum. Sed illicitum videtur his qui offerre noluerint ecclesiastica sacramenta denegare, secundum illud decretum sextae synodi quod habetur I, qu. I, nullus qui sacram communionem dispensat, a percipiente gratiam aliquid exigat, si vero exegerit, deponatur. Ergo non tenentur homines ex necessitate ad oblationes.Referencing norms: Q86A1Obiectio3, assert-h38438014a231405ea692bf5ff2436c142c7fc1a70536d4c8a5a13f54a642616b, assert-h57c4dc6e2941c1f23c7393c4a4fa7290911ad4f47cc878ca84f5c11cebf6e603
section/86-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:444e75fb21b80b87310cbac35c9446676881b1f06290647143f365f5350ee7d3LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, nomen oblationis commune est ad omnes res quae in cultum Dei exhibentur. Ita quod si aliquid exhibeatur in cultum divinum quasi in aliquod sacrum quod inde fieri debeat consumendum, et oblatio est et sacrificium, unde dicitur Exod. XXIX, offeres totum arietem in incensum super altare, oblatio est domino, odor suavissimus victimae Dei; et Levit. II dicitur, anima cum obtulerit oblationem sacrificii domino, simila erit eius oblatio. Si vero sic exhibeatur ut integrum maneat, divino cultui deputandum vel in usus ministrorum expendendum, erit oblatio et non sacrificium. Huiusmodi ergo oblationes de sui ratione habent quod voluntarie offerantur, secundum illud Exod. XXV, ab homine qui offert ultroneus, accipietis eas. Potest tamen contingere quod aliquis ad oblationes teneatur quadruplici ratione. Primo quidem, ex praecedenti conventione, sicut cum alicui conceditur aliquis fundus Ecclesiae, ut certis temporibus certas oblationes faciat. Quod tamen habet rationem census. Secundo, propter praecedentem deputationem sive promissionem, sicut cum aliquis offert donationem inter vivos vel cum relinquit in testamento Ecclesiae aliquam rem, mobilem vel immobilem, in posterum solvendam. Tertio modo, propter Ecclesiae necessitatem, puta si ministri Ecclesiae non haberent unde sustentarentur. Quarto modo, propter consuetudinem, tenentur enim fideles in aliquibus solemnitatibus ad aliquas oblationes consuetas. Tamen in his duobus ultimis casibus remanet oblatio quodammodo voluntaria, scilicet quantum ad quantitatem vel speciem rei oblatae.Referencing norms: Q86A1Respondeo, assert-ha029ab0999f1e81646efb678818ab3feaf9103e64f0e8e82c7722b93e0ee3340
section/86-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6969c6dc8326df8a7d7c59672d8a3bb8e92ca0a673b18508b082e05873c257a8LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, omnis Christianus procuret ad Missarum solemnia aliquid Deo offerre.Referencing norms: assert-h855e2e9bc6942fefe76e1d0ec1db9ce5e53b648676671b8f611d48748d1665c8
section/86-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:afce8a40a0388b7a708de5f37afb425b1b3d23431ed000fd65c18a5aad6f233fLA
Ad primum ergo dicendum quod ea quae pauperibus dantur, sicut non proprie sunt sacrificia, dicuntur tamen sacrificia inquantum eis dantur propter Deum, ita etiam secundum eandem rationem oblationes dici possunt, tamen non proprie, quia non immediate Deo offeruntur. Oblationes vero proprie dictae in usum pauperum cedunt non per dispensationem offerentium, sed per dispensationem sacerdotum.Referencing norms: Q86A2Ad1, assert-hbdf435bc80e079c0ad6dff12aa9ac45b82b5952a1201090a023d60e9755bc9f9
section/86-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9ed45e4ef6b8dd6d3748b3b70bdf6f70f236141f7960e750170c3b12fcc65737LA
Ad secundum dicendum quod monachi sive alii religiosi possunt oblationes recipere tripliciter. Uno modo, sicut pauperes, per dispensationem sacerdotis vel ordinationem Ecclesiae. Alio modo, si sint ministri altaris. Et tunc possunt accipere oblationes sponte oblatas. Tertio, si parochiae sint eorum. Et tunc ex debito possunt accipere, tanquam Ecclesiae rectores.Referencing norms: Q86A2Ad2, assert-h4060ef58fa0fe423f3921139d06b9df2a59a2581da0609139400ed2656973eb4
section/86-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:02c04bec3fd0bbcab276aab30a44469757b1c72f76dff439b38dfc3ebe733e18LA
Ad tertium dicendum quod oblationes, postquam fuerint consecratae, non possunt cedere in usum laicorum, sicut vasa et vestimenta sacra. Et hoc modo intelligitur dictum Damasi Papae. Illa vero quae non sunt consecrata, possunt in usum laicorum cedere ex dispensatione sacerdotum, sive per modum donationis sive per modum venditionis.Referencing norms: Q86A2Ad3, assert-hd105cee616d4324fbe1d14edf2ae7f632c9d299debcded118a93d9f450ea24e9
section/86-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:53835f5471f9a3aae92f7d9b30f0342c66d148fafab3af291df1c50fc1550eb1LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod oblationes non solum sacerdotibus debeantur. Inter oblationes enim praecipue videmus esse quae hostiarum sacrificiis deputantur. Sed ea quae pauperibus dantur in Scripturis hostiae dicuntur, secundum illud Heb. ult., beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus. Ergo multo magis oblationes pauperibus debentur.Referencing norms: Q86A2Obiectio1, assert-h2025a2a7963c9041b2152fcd86c71d866e9ea28d7dee6b9eeeef5dd88fd6a7a3, assert-hed5287564b45b0127dc6e0abe2d078246ebba03fe9311922017ad26fc8fc6163
section/86-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d1781b8ab202a9fec4121a9e957c080aa28f5b67a2674d43e8a7d134dd96f31cLA
Praeterea, in multis parochiis monachi de oblationibus partem habent. Alia autem est causa clericorum, alia monachorum, ut Hieronymus dicit. Ergo non solum sacerdotibus oblationes debentur.Referencing norms: Q86A2Obiectio2, assert-h136fd988c921c3191cf7e059c8bad7c638faefdc50db7ea5f011b06fc4fcfc2c
section/86-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:35b53002043d58d982cc625885cbd3d7d7cd146bf18fac10c7cad48d9aa45515LA
Praeterea, laici de voluntate Ecclesiae emunt oblationes, ut panes et huiusmodi. Sed non nisi ut haec in suos usus convertant. Ergo oblationes possunt etiam ad laicos pertinere.Referencing norms: Q86A2Obiectio3, assert-h3f6b089589e4270c690d1a276781bce592c622caa764d31e804e5a7d21b947ac, assert-hf625999355dcccb6fdd2149d642c72f1d52fd3c78ed2299009d9b054356bc57f
section/86-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:de54360dbc7fbcab40d55d0b16bd32cc0c9a110f94d6af7c48289d701829103cLA
Respondeo dicendum quod sacerdos quodammodo constituitur sequester et medius inter populum et Deum, sicut de Moyse legitur Deut. V. Et ideo ad eum pertinet divina dogmata et sacramenta exhibere populo, et iterum ea quae sunt populi, puta preces et sacrificia et oblationes, per eum domino debent exhiberi; secundum illud apostoli, ad Heb. V, omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Et ideo oblationes quae a populo Deo exhibentur ad sacerdotes pertinent, non solum ut eas in suos usus convertant, verum etiam ut fideliter eas dispensent, partim quidem expendendo eas in his quae pertinent ad cultum divinum; partim vero in his quae pertinent ad proprium victum, quia qui altari deserviunt cum altari participantur, ut dicitur I ad Cor. IX; partim etiam in usus pauperum, qui sunt, quantum fieri potest, de rebus Ecclesiae sustentandi; quia et dominus in usum pauperum loculos habebat, ut Hieronymus dicit, super Matth.Referencing norms: Q86A2Respondeo, assert-h0007079f52d9771e20b27ac5ddcb7e9383707091e2e8f125d4b8d12cfedd64f9
section/86-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:42913ac03c3d60cafb90634053cd9a93710c3f4e02ee39943ac0071fb4b9cf06LA
Sed contra est quod dicit canon Damasi Papae, et habetur X, qu. I, oblationes quae intra sanctam Ecclesiam offeruntur, tantummodo sacerdotibus, qui quotidie domino servire videntur, licet comedere et bibere. Quia in veteri testamento prohibuit dominus panes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo Aaron et filiis eius.Referencing norms: assert-h9292c223ff161ca18a9adc9b2e2976d8151000c97280c9f09920800d363c7bee
section/86-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9224956abfd31d9c1df5c7bc8c10433b968052b8574d5d3391ffe9d3fc04a921LA
Ad primum ergo dicendum quod in veteri lege prohibebatur oblatio de mercede prostibuli propter immunditiam. In nova autem lege propter scandalum, ne videatur Ecclesia favere peccato, si de lucro peccati oblationem recipiat.Referencing norms: Q86A3Ad1, assert-h31ece604e478859bb80d69ed9262c8f71bd2efeaa84725cd7e1f34acf1239caf
section/86-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cd76b0c41c74904edfc3bcff460c0093ce70a1154f9795e1ff31f578cb5033e0LA
Ad secundum dicendum quod canis secundum legem reputabatur animal immundum. Alia tamen animalia immunda redimebantur, et eorum pretium poterat offerri, secundum illud Levit. ult., si immundum animal est, redimet qui obtulerit. Sed canis nec offerebatur nec redimebatur, tum quia idololatrae canibus utebantur in sacrificiis idolorum; tum etiam quia significant rapacitatem, de qua non potest fieri oblatio. Sed haec prohibitio cessat in nova lege.Referencing norms: Q86A3Ad2, assert-h6a7fb87f44ca2e4516c1688d3657577edf03f1f891e239556ab86644ee303e83
section/86-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3bd9ad9d0f3bb6a020f252d8fd9d6b78b0e352ae8be94c2d333258620106d990LA
Ad tertium dicendum quod oblatio animalis caeci vel claudi reddebatur illicita tripliciter. Uno modo, ratione eius ad quod offerebatur. Unde dicitur Malach. I, si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Sacrificia autem oportebat esse immaculata. Secundo, ex contemptu. Unde ibidem subditur, vos polluistis nomen meum in eo quod dicitis, mensa domini contaminata est, et quod superponitur contemptibile est. Tertio modo, ex voto praecedenti, ex quo obligatur homo ut integrum reddat quod voverat. Unde ibidem subditur, maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile domino. Et eaedem causae manent in lege nova. Quibus tamen cessantibus, non est illicitum.Referencing norms: Q86A3Ad3, assert-h70edd3ef8840f60a9bc6dddb9c7cab545ed403853ef1038f07608280467a57ba
section/86-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4860724fe5d0c2ff8abb813d071b8c1aef0eb359ded03c64b2ba72976cf3ce33LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non possit homo oblationes facere de omnibus rebus licite possessis. Quia secundum iura humana, turpiter facit meretrix in hoc quod est meretrix, non tamen turpiter accipit, et ita licite possidet. Sed non licet de eo facere oblationem, secundum illud Deut. XXIII, non offeres mercedem prostibuli in domo domini Dei tui. Ergo non licet facere oblationem de omnibus licite possessis.Referencing norms: Q86A3Obiectio1, assert-h253cedb10cc4ca03c160272717e7479765d37c8c28e35c2bfb1f79a89cf58308, assert-h70090eaa746aaca1083ff5e09e212a407a98e91cc85b05a1829d876b384a80a5
section/86-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3d7413de1fde7658484cb580cab629283fa01b10698d8f194eac9061080bfed8LA
Praeterea, ibidem prohibetur quod pretium canis non offeratur in domo Dei. Sed manifestum est quod pretium canis iuste venditi iuste possidetur. Ergo non licet de omnibus iuste possessis oblationem facere.Referencing norms: Q86A3Obiectio2, assert-h3c3e887662eb845e03be19473b3a42c20ac63774b8c1af14d2ea29d257d316f7, assert-h908f639f759bbf013968091cdb2631fb29d0c568e6c84bb85ad56d1a5cf59ecc
section/86-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:807536458abff8290a94b51314c651f103b1ffd028ba98af5a8b83e54c50b17dLA
Praeterea, Malach. I dicitur, si offeratur claudum et languidum, nonne malum est? Sed claudum et languidum est animal iuste possessum. Ergo videtur quod non de omni iuste possesso possit oblatio fieri.Referencing norms: Q86A3Obiectio3, assert-h1a088e7eb9e39a1e03db120efffd01abe8c042174dff21a36460fd0ef2d7c921, assert-hd86228907918407cc23fe87918fe29c90d8a96f42d786c4f4f04aa754a033550
section/86-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27d6deca21688a998d4b6c9fc1baf4e945555f7c88d1a640caf2d8b763706deeLA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., si depraedareris aliquem invalidum et de spoliis eius dares alicui iudici si pro te iudicaret, tanta vis est iustitiae ut et tibi displiceret. Non est talis Deus tuus qualis non debes esse nec tu. Et ideo dicitur Eccli. XXXIV, immolantis ex iniquo oblatio est maculata. Unde patet quod de iniuste acquisitis et possessis non potest oblatio fieri. In veteri autem lege, in qua figurae serviebatur, quaedam propter significationem reputabantur immunda, quae offerre non licebat. Sed in nova lege omnis creatura Dei reputatur munda, ut dicitur ad Tit. I. Et ideo, quantum est de se, de quolibet licite possesso potest oblatio fieri. Per accidens tamen contingit quod de aliquo licite possesso oblatio fieri non potest, puta si vergat in detrimentum alterius, ut si filius aliquis offerat Deo id unde debet patrem nutrire, quod dominus improbat Matth. XV; vel propter scandalum, vel propter contemptum, vel aliquid aliud huiusmodi.Referencing norms: Q86A3Respondeo, assert-hd62b3c6cbd7d12bedc7987ba33a00019fb7d8cb523a783ae11a17087236c6348
section/86-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:be8ec46104f03a5ec389da87d602ba014a71f141f3978bd0a553191c32f7e698LA
Sed contra est quod dicitur Prov. III, honora dominum de tua substantia. Ad substantiam autem hominis pertinet quidquid iuste possidet. Ergo de omnibus iuste possessis potest oblatio fieri.Referencing norms: assert-h16d0a0033bbd10abdb4c97b51a37a5b11e87f09ad7bac5c2ff44cef5bf711642
section/86-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f4cea0e02068bfa7ec1e73a296c8aae1644bb3f81c1f58ce27480e16f693d9a9LA
Ad primum ergo dicendum quod caeremonialia proprie erant in signum futuri, et ideo ad praesentiam veritatis significatae cessaverunt. Oblatio autem primitiarum fuit in signum praeteriti beneficii, ex quo etiam debitum recognitionis causatur secundum dictamen rationis naturalis. Et ideo in generali huiusmodi obligatio manet.Referencing norms: Q86A4Ad1, assert-h2375fa4e00040e874ca65fbe849fd6bc2877d105e180ea25c6b9e4bb64d58e1f
section/86-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:56e4eecb0d97dbb01cfa7060feb5a12a93559749269bfe6de4dca551eb01519cLA
Ad secundum dicendum quod primitiae offerebantur in veteri lege non solum propter beneficium terrae promissionis datae a Deo, sed etiam propter beneficium fructuum terrae a Deo datorum. Unde dicitur Deut. XXVI, offero primitias frugum terrae, quas dominus Deus dedit mihi. Et haec secunda causa apud omnes est communis. Potest etiam dici quod sicut speciali quodam beneficio terram promissionis contulit Deus, ita generali beneficio toti humano generi contulit terrae dominium, secundum illud Psalm., terram dedit filiis hominum.Referencing norms: Q86A4Ad2, assert-h2b8185eed8b9687ba434d31271501a612fe0425584957193e8a49acf4da09863
section/86-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab312ea31e31dbe76b8da55aa1d9ce1c822db489ad3a258406c5f32b96cc800dLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, ex maiorum traditione introductum est quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus loco primitiarum; qui minimum, sexagesimam. Unde videtur quod inter hos terminos sint primitiae offerendae, secundum consuetudinem patriae. Rationabiliter tamen primitiarum quantitas non fuit determinata in lege, quia, sicut dictum est, primitiae dantur per modum oblationis, de cuius ratione est quod sint voluntariae.Referencing norms: Q86A4Ad3, assert-h1b81ac7a00121dca5e2ae0467b5ef66d2bb84fa0a0774cc700ed4b035e8791b6
section/86-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3b13faae60e5d71aeec6b1243db43f37b25327c79a5d2cd7a73010bbe9f2fbabLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad primitias solvendas homines non teneantur. Quia Exod. XIII, data lege primogenitorum, subditur, erit quasi signum in manu tua, et ita videtur esse praeceptum caeremoniale. Sed praecepta caeremonialia non sunt servanda in lege nova. Ergo neque primitiae sunt solvendae.Referencing norms: Q86A4Obiectio1, assert-h6b26bf837c14bbe4a6e7b7a303d52c20b3b1f8e87c6cb072454043e38ca55ca3, assert-he55e9ed7d7c5b26ffeb7d57f7abd588b8e923fcca8fd7988d5a010fc36a6ede9
section/86-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b12fde7f9088ed6928a3fbd7da477f22e0e9176197fcff465c7a2911fb0968e9LA
Praeterea, primitiae offerebantur domino pro speciali beneficio illi populo exhibito, unde dicitur Deut. XXVI, tolles de cunctis frugibus tuis primitias, accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum, profiteor hodie coram domino Deo tuo quod ingressus sum terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis. Ergo aliae nationes non tenentur ad primitias solvendas.Referencing norms: Q86A4Obiectio2, assert-h962ba5668ef432ee396ae5197a72e315fe8fb21b1da45a868022b1407feb82c5
section/86-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3aa567c350c2bfdb7a4c6487f7f3430b68a5b9cb4972c5cf8ce06d8a51da7483LA
Praeterea, illud ad quod aliquis tenetur debet esse determinatum. Sed non invenitur nec in nova lege nec in veteri determinata quantitas primitiarum. Ergo ad eas solvendas non tenentur homines ex necessitate.Referencing norms: Q86A4Obiectio3, assert-h05990a8a3381b1f8b580b75450622534fdb4975b6f07b7d74b37dae89dfc0191, assert-h3c0a114633ab9257917ba76489abb66750372c920c4f0a82736ad2948ea5ac3e
section/86-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1bd873137ab9e31b144186859bdb5073a42940c43269990e44b3c0e601561c41LA
Respondeo dicendum quod primitiae ad quoddam genus oblationum pertinent, quia Deo exhibentur cum quadam professione, ut habetur Deut. XXVI. Unde et ibidem subditur, suscipiens sacerdos cartallum, scilicet primitiarum, de manu eius qui defert primitias, et ponet ante altare domini Dei tui; et postea mandatur ei quod dicat, idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quas dominus dedit mihi. Offerebantur autem primitiae ex speciali causa, scilicet in recognitionem divini beneficii, quasi aliquis profiteatur se a Deo fructus terrae percipere, et ideo se teneri ad aliquid de huiusmodi Deo exhibendum, secundum illud I Paral. ult., quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Et quia Deo debemus exhibere id quod praecipuum est, ideo primitias, quasi praecipuum aliquid de fructibus terrae, praeceptum fuit Deo offerre. Et quia sacerdos constituitur populo in his quae sunt ad Deum, ideo primitiae a populo oblatae in usum sacerdotum cedebant, unde dicitur Num. XVIII, locutus est dominus ad Aaron, ecce, dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Pertinet autem ad ius naturale ut homo ex rebus sibi datis a Deo aliquid exhibeat ad eius honorem. Sed quod talibus personis exhibeatur, aut de primis fructibus, aut in tali quantitate, hoc quidem fuit in veteri lege iure divino determinatum, in nova autem lege definitur per determinationem Ecclesiae, ex qua homines obligantur ut primitias solvant secundum consuetudinem patriae et indigentiam ministrorum Ecclesiae.Referencing norms: Q86A4Respondeo, assert-h0b01074f1c308674a85644148a0ef216eb5382522ed94f5a9034b8c1598061db
section/86-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bcc41fbe3c2a960b57a48a4b22172c94daecddbe974de6db7446f19f04cf843bLA
Sed contra est quod dicitur XVI, qu. VII, oportet decimas et primitias, quas iure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo accipere.Referencing norms: assert-h2e8e6bd8bc7a5778d4fb4d73adbcc4cfca63d9cc4253d2d8a28f1c202f35d51c
question/86/prooemium · paragraph
la · official · sha256:123c24f155cddbfdf13953cb0585787bb9e496c6e0f7b0e94068902d25eaed14LA
Deinde considerandum est de oblationibus et primitiis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum aliquae oblationes sint de necessitate praecepti. Secundo, quibus oblationes debeantur. Tertio, de quibus rebus fieri debeant. Quarto, specialiter de oblationibus primitiarum, utrum ad eas homines ex necessitate teneantur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 87
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q87
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:b5bdf56754842ce43450c4b81b7ea3ad7053b7635e3f5263316c3c950a5b1be7 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 41
section/87-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:253f149aba54909a724fb1dfac6d9f95f3f8fa55c4c42fb3bb7c7ba2ac27dabaLA
Et per hoc patet responsio ad primum.Referencing norms: Q87A1Ad1, assert-h1a0d1d23e795f013f0accd3f69763cfea1b700ffcb69df6f00b566083902dd8e
section/87-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:22fb14f140e5428787deef1166f1bb568ebff4f3aa30de6af21ed48906e09cc0LA
Ad secundum dicendum quod praeceptum de solutione decimarum, quantum ad id quod erat morale, datum est in Evangelio a domino ubi dicit, Matth. X, dignus est operarius mercede sua; et etiam ab apostolo, ut patet I ad Cor. IX. Sed determinatio certae partis est reservata ordinationi Ecclesiae.Referencing norms: Q87A1Ad2, assert-h795f8c0b8981e4e9ce952121cc3c6706a24e3d7b11f88d792af4ce871e83a21b
section/87-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1ada3e30256332b7eb556c83fa67ab168e85d15a6013916c45a21c52c0120f95LA
Ad tertium dicendum quod ante tempus veteris legis non erant determinati ministri divini cultus, sed dicitur quod primogeniti erant sacerdotes, qui duplicem portionem accipiebant. Et ideo etiam non erat determinata aliqua pars exhibenda ministris divini cultus, sed ubi aliquis occurrebat, unusquisque dabat ei propria sponte quod sibi videbatur. Sicut Abraham quodam prophetico instinctu dedit decimas Melchisedech, sacerdoti Dei summi, ut dicitur Gen. XIV. Et similiter etiam Iacob decimas vovit se daturum, quamvis non videatur decimas vovisse quasi aliquibus ministris exhibendas, sed in divinum cultum, puta ad sacrificiorum consummationem; unde signanter dicit, decimas offeram tibi.Referencing norms: Q87A1Ad3, assert-h89f4583a4149aff7282f4a6f920e4b138e6087df7c7fe493f2386eeba812f5e1
section/87-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4340b9125bdd19349c4b67c54033dd2fc8a36c4f02fb9c7b47c13ba1a1f44469LA
Ad quartum dicendum quod secundae decimae, quae reservabantur ad sacrificia offerenda, locum in nova lege non habent, cessantibus legalibus victimis. Tertiae vero decimae, quas cum pauperibus comedere debebant, in nova lege augentur, per hoc quod dominus non solum decimam partem, sed omnia superflua pauperibus iubet exhiberi, secundum illud Luc. XI, quod superest, date eleemosynam. Ipsae etiam decimae quae ministris Ecclesiae dantur, per eos debent in usus pauperum dispensari.Referencing norms: Q87A1Ad4, assert-ha98afc710be3d6d64d9441657323b2c1c66492990d9c9e960be58859eef44b79
section/87-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6965259acb5b50732bf64ef37f40faa19c6e27274ea61edf0be0159a4d1b2232LA
Ad quintum dicendum quod ministri Ecclesiae maiorem curam debent habere spiritualium bonorum in populo promovendorum quam temporalium colligendorum. Et ideo apostolus noluit uti potestate sibi a domino tradita, ut scilicet acciperet stipendia victus ab his quibus Evangelium praedicabat, ne daretur aliquod impedimentum Evangelio Christi. Nec tamen peccabant illi qui ei non subveniebant, alioquin apostolus eos corrigere non omisisset. Et similiter laudabiliter ministri Ecclesiae decimas Ecclesiae non requirunt, ubi sine scandalo requiri non possent, propter dissuetudinem vel propter aliquam aliam causam. Nec tamen sunt in statu damnationis qui non solvunt, in locis illis in quibus Ecclesia non petit, nisi forte propter obstinationem animi, habentes voluntatem non solvendi etiam si ab eis peterentur.Referencing norms: Q87A1Ad5, assert-h1539d4f929dac7def50d2067a8fab1e53ff803f42756318609e8e58b134fee57
section/87-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:5a3db1673a36626c9a2ca62489aa26ab29e710d7b42cf544c1f96256852c90aeLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non teneantur dare decimas ex necessitate praecepti. Praeceptum enim de solutione decimarum in lege veteri datur, ut patet Levit. XXVII, omnes decimae terrae, sive de frugibus sive de pomis arborum, domini sunt; et infra, omnium decimarum ovis et bovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur domino. Non autem potest computari hoc inter praecepta moralia, quia ratio naturalis non magis dictat quod decima pars debeat magis dari quam nona vel undecima. Ergo vel est praeceptum iudiciale, vel caeremoniale. Sed sicut supra habitum est, tempore gratiae non obligantur homines neque ad praecepta caeremonialia neque ad iudicialia veteris legis. Ergo homines nunc non obligantur ad solutionem decimarum.Referencing norms: Q87A1Obiectio1, assert-h596cf558f75f640dab4a60acbe99861f9c317c7699affc0610099cc024ed1ef2, assert-hf9204206d971621eb2c092896662a3c54dce0bb6a4bad9d3390ce2429d7d6c31, assert-hff312cfc40e98938f3bcfb579b066366d9b2a0dc1946eb537a63df5116de6a98
section/87-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e5dbbf8b2f9d36d82d461460cf7791fea9c8535fefe34385fb0daec806ec25b2LA
Praeterea, illa sola homines observare tenentur tempore gratiae quae a Christo per apostolos sunt mandata, secundum illud Matth. ult., docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis; et Paulus dicit, Act. XX, non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Sed neque in doctrina Christi neque in doctrina apostolorum aliquid continetur de solutione decimarum, nam quod dominus de decimis dicit, Matth. XXIII, haec oportuit facere, ad tempus praeteritum legalis observantiae referendum videtur; ut dicit Hilarius, super Matth., decimatio illa olerum, quae in praefigurationem futurorum erat utilis, non debebat omitti. Ergo homines tempore gratiae non tenentur ad decimarum solutionem.Referencing norms: Q87A1Obiectio2, assert-h314e97a28753327b82cbb3ff701e19ae339de289e1944cb4ad24b9a42f39b535, assert-h44a2c139df5fd5cf156e16472d04035cb408d7696284da0007cba5fdbb614af5
section/87-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a61ab89bbef57b6202c0ab8c2164b2531b3f4875a76472b46bfd91c7bbc6b820LA
Praeterea, homines tempore gratiae non magis tenentur ad observantiam legalium quam ante legem. Sed ante legem non dabantur decimae ex praecepto, sed solum ex voto, legitur enim Gen. XXVIII quod Iacob vovit votum dicens, si fuerit Deus mecum et custodierit me in via qua ambulo, etc., cunctorum quae dederis mihi decimas offeram tibi. Ergo etiam neque tempore gratiae tenentur homines ad decimarum solutionem.Referencing norms: Q87A1Obiectio3, assert-h9ebf6a5d4a287f93c6ee606bc5284735919f78d3953f80487a5df2ea0182f3fc, assert-he481b7cdbee252d756d4bab341defdd76227ee2f9557c63efcb2efa00c87d751
section/87-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:00fa87fca64e871886ff13695dae9871a21514317c0770c3ec82fabf38f1ce39LA
Praeterea, in veteri lege tenebantur homines ad triplices decimas solvendas. Quarum quasdam solvebant Levitis, dicitur enim Num. XVIII, Levitae decimarum oblatione contenti erunt, quas in usus eorum et necessaria separavi. Erant quoque et aliae decimae, de quibus legitur Deut. XIV, decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, et comedes in conspectu domini Dei tui in loco quem elegerit Deus. Erant quoque et aliae decimae, de quibus ibidem subditur, anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra ianuas tuas, venietque Levites, qui aliam non habet partem neque possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur. Sed ad secundas et tertias decimas homines non tenentur tempore gratiae. Ergo neque ad primas.Referencing norms: Q87A1Obiectio4, assert-h30418ec072e8839780a405adbe7ec253e702fc10165fc27c95eaa248086d0ec9, assert-h8330a2176ecc8a58bc3eb77d4a91ad8b5d26ae9c6707adf0787f7ff25319f7a9
section/87-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d53a87af005b69a83426bc78d21dd83cfd06349d66dc2a52ce5b0efcdc9188cLA
Praeterea, quod sine determinatione temporis debetur, nisi statim solvatur, obligat ad peccatum. Si ergo homines tempore gratiae obligarentur ex necessitate praecepti ad decimas solvendas, in terris in quibus decimae non solvuntur omnes essent in peccato mortali, et per consequens etiam ministri Ecclesiae dissimulando, quod videtur inconveniens. Non ergo homines tempore gratiae ex necessitate tenentur ad solutionem decimarum.Referencing norms: Q87A1Obiectio5, assert-h8276f7b16d1eead6c935fc91a35574bd3903f05c3dcaea40aebd96455ce553b4
section/87-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f6b8f00b289e4c1cadced866dedd3a0567cecd0b48db6a8b9164e769e199c0b1LA
Respondeo dicendum quod decimae in veteri lege dabantur ad sustentationem ministrorum Dei, unde dicitur Malach. III, inferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea. Unde praeceptum de solutione decimarum partim quidem erat morale, inditum naturali rationi, partim autem erat iudiciale, ex divina institutione robur habens. Quod enim eis qui divino cultui ministrabant ad salutem populi totius, populus necessaria victus ministraret, ratio naturalis dictat, sicut et his qui communi utilitati invigilant, scilicet principibus et militibus et aliis huiusmodi, stipendia victus debentur a populo. Unde et apostolus hoc probat, I ad Cor. IX, per humanas consuetudines, dicens, quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam et de fructibus eius non edit? Sed determinatio certae partis exhibendae ministris divini cultus non est de iure naturali, sed est introducta institutione divina secundum conditionem illius populi cui lex dabatur; qui cum in duodecim tribus esset divisus, duodecima tribus, scilicet levitica, quae tota erat divinis ministeriis mancipata, possessiones non habebat, unde convenienter institutum est ut reliquae undecim tribus decimam partem suorum proventuum Levitis darent, ut honorabilius viverent, et quia etiam aliqui per negligentiam erant transgressores futuri unde quantum ad determinationem decimae partis, erat iudiciale, sicut et alia multa specialiter in illo populo instituta erant ad aequalitatem inter homines ad invicem conservandam secundum populi illius conditionem, quae iudicialia praecepta dicuntur; licet ex consequenti aliquid significarent in futurum, sicut et omnia eorum facta, secundum illud I ad Cor. X, omnia in figuram contingebant illis; in quo conveniebant cum caeremonialibus praeceptis, quae principaliter instituta erant ad significandum aliquid futurum. Unde et praeceptum de decimis persolvendis hic significat aliquid in futurum, qui enim decimam dat, quae est perfectionis signum (eo quod denarius est quodammodo numerus perfectus, quasi primus limes numerorum, ultra quem numerum non procedunt, sed reiterantur ab uno), novem sibi partibus reservatis, protestatur quasi in quodam signo ad se pertinere imperfectionem, perfectionem vero, quae erat futura per Christum, esse expectandam a Deo. Nec tamen propter hoc est caeremoniale praeceptum, sed iudiciale, ut dictum est. Est autem haec differentia inter caeremonialia et iudicialia legis praecepta, ut supra diximus, quod caeremonialia illicitum est observare tempore legis novae, iudicialia vero, etsi non obligent tempore gratiae, tamen possunt observari absque peccato, et ad eorum observantiam aliqui obligantur si statuatur auctoritate eorum quorum est condere legem. Sicut praeceptum iudiciale veteris legis est quod qui furatus fuerit ovem, reddat quatuor oves, ut legitur Exod. XXII, quod, si ab aliquo rege statuatur, tenentur eius subditi observare. Ita etiam determinatio decimae partis solvendae est auctoritate Ecclesiae tempore novae legis instituta secundum quandam humanitatem, ut scilicet non minus populus novae legis ministris novi testamenti exhiberet quam populus veteris legis ministris veteris testamenti exhibebat; cum tamen populus novae legis ad maiora obligetur, secundum illud Matth. V, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum; et cum ministri novi testamenti sint maioris dignitatis quam ministri veteris testamenti, ut probat apostolus, II ad Cor. III. Sic ergo patet quod ad solutionem decimarum homines tenentur, partim quidem ex iure naturali, partim etiam ex institutione Ecclesiae, quae tamen, pensatis opportunitatibus temporum et personarum, posset aliam partem determinare solvendam.Referencing norms: Q87A1Respondeo, assert-h5bf5ecc7dfbaebe85346dc61856b36cd314313933bff90a9a6d98b2874da13e8
section/87-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f4c971d52a166120e0ab972f7d921c3a36b8ccc6a76bde8450edbfc7aeb10238LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, et habetur XVI, qu. I, decimae ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerint, res alienas invadunt.Referencing norms: assert-h22be9e320737b499b57d204b679889c856881f2313918cc71831b107102a052b
section/87-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8628d90da62c96358bcb51532f44cca2fa8fc491f45ecc6ac3854a335d5daaa9LA
Ad primum ergo dicendum quod specialis ratio fuit quare in veteri lege non fuit datum praeceptum de personalibus decimis, secundum conditionem populi illius, quia omnes aliae tribus certas possessiones habebant, de quibus poterant sufficienter providere Levitis, qui carebant possessionibus; non autem interdicebatur eis quin de aliis operibus honestis lucrarentur, sicut et alii Iudaei. Sed populus novae legis est ubique per mundum diffusus, quorum plurimi possessiones non habent, sed de aliquibus negotiis vivunt, qui nihil conferrent ad subsidium ministrorum Dei, si de eorum negotiis decimas non solverent. Ministris etiam novae legis arctius interdicitur ne se ingerant negotiis lucrativis, secundum illud II ad Tim. II, nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis. Et ideo in nova lege tenentur homines ad decimas personales, secundum consuetudinem patriae et indigentiam ministrorum. Unde Augustinus dicit, et habetur XVI qu. I, cap. decimae, de militia, de negotio et de artificio redde decimas.Referencing norms: Q87A2Ad1, assert-h42f281ab8095d3978d3133720fb77852230cbc9f4e815bd1a4e7f6f86a349979
section/87-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c416184091b964d8c6ed36a9b5bbb8f05465f9d9fe205a577859966b90d1060LA
Ad secundum dicendum quod aliqua male acquiruntur dupliciter. Uno modo, quia ipsa acquisitio est iniusta, puta quae acquiruntur per rapinam aut usuram, quae homo tenetur restituere, non autem de eis decimas dare. Tamen si ager aliquis sit emptus de usura, de fructu eius tenetur usurarius decimas dare, quia fructus illi non sunt ex usura, sed ex Dei munere. Quaedam vero dicuntur male acquisita quia acquiruntur ex turpi causa, sicut de meretricio, de histrionatu, et aliis huiusmodi, quae non tenentur restituere. Unde de talibus tenentur decimas dare secundum modum aliarum personalium decimarum. Tamen Ecclesia non debet eas recipere quandiu sunt in peccato, ne videatur eorum peccatis communicare, sed postquam poenituerint, possunt ab eis de his recipi decimae.Referencing norms: Q87A2Ad2, assert-h18352ac64a412edfad3609743e94bea20c97b4774492570c35d98247b3c9dd06
section/87-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:55d5e1e657fa3a455590b8711c00acb73f6ed69cc7039b7754d681b0038b0486LA
Ad tertium dicendum quod ea quae ordinantur in finem sunt iudicanda secundum quod competunt fini. Decimarum autem solutio est debita non propter se, sed propter ministros, quorum honestati non convenit ut etiam minima exacta diligentia requirant, hoc enim in vitium computatur, ut patet per philosophum, in IV Ethic. Et ideo lex vetus non determinavit ut de huiusmodi minutis rebus decimae dentur, sed relinquit hoc arbitrio dare volentium, quia minima quasi nihil computantur. Unde Pharisaei, quasi perfectam legis iustitiam sibi adscribentes, etiam de his minutis decimas solvebant. Nec de hoc reprehenduntur a domino, sed solum de hoc quod maiora, idest spiritualia praecepta, contemnebant. Magis autem de hoc eos secundum se commendabiles esse ostendit, dicens, haec oportuit facere, scilicet tempore legis, ut Chrysostomus exponit. Quod etiam videtur magis in quandam decentiam sonare quam in obligationem. Unde et nunc de huiusmodi minutis non tenentur homines decimas dare, nisi forte propter consuetudinem patriae.Referencing norms: Q87A2Ad3, assert-h7a6e76207b03d15b8320c481d1d6201fd2ef3edf44f39d2ffc5e4b6a2766a38c
section/87-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b97bca531b0cb4d091b4467b0f1c757e3d4d188d21564ec92e3920f01c59a14bLA
Ad quartum dicendum quod de his quae furto vel rapina tolluntur ille a quo auferuntur decimas solvere non tenetur antequam recuperet, nisi forte propter culpam vel negligentiam suam damnum incurrerit; quia ex hoc Ecclesia non debet damnificari. Si vero vendat triticum non decimatum, potest Ecclesia decimas exigere et ab emptore, quia habet rem Ecclesiae debitam; et a venditore, qui, quantum est de se, fraudavit Ecclesiam. Uno tamen solvente, alius non tenetur. Debentur autem decimae de fructibus terrae inquantum proveniunt ex divino munere. Et ideo decimae non cadunt sub tributo, nec etiam sunt obnoxiae mercedi operariorum. Et ideo non debent prius deduci tributa et pretium operariorum quam solvantur decimae, sed ante omnia debent decimae solvi ex integris fructibus.Referencing norms: Q87A2Ad4, assert-h1a5e2958bd96923a8b5012cf6ed2f6751fbf46d7be041bb845c80f78bfdd483e
section/87-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:35e113213d9f2c75a378755dc4b6a4b4bdbbe1e326abe84dd078da7e18b5a61cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non de omnibus teneantur homines decimas dare. Solutio enim decimarum videtur esse ex veteri lege introducta. Sed in veteri lege nullum praeceptum datur de personalibus decimis, quae scilicet solvuntur de his quae aliquis acquirit ex proprio actu, puta de mercationibus vel de militia. Ergo de talibus decimas solvere nullus tenetur.Referencing norms: Q87A2Obiectio1, assert-h7b202ef228a4237f7d3ba46c81231f6c50a351395ee93fbff3d56e2d750ffada, assert-h891ad4f60908c0c8db00ac97dcd9f5e8f512c0b05912b9ec47309ac9db32c35d
section/87-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fa523d6dc2ac6a7896a4d0ebd704262f6c20cd936c17d129614b665299a559c4LA
Praeterea, de male acquisitis non debet fieri oblatio, ut supra dictum est. Sed oblationes, quae immediate Deo exhibentur, videntur magis pertinere ad divinum cultum quam decimae, quae exhibentur ministris. Ergo etiam nec decimae de male acquisitis sunt solvendae.Referencing norms: Q87A2Obiectio2, assert-h881f9cfe36050ec39f3853218d5b8e3cfe2ffd38e658deaca531a3fc4c1de1d2, assert-hf59201484250df5d8ed01730dc6455e4adb5c64a7f4887e992efe034ed9a4559
section/87-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7a247713e872698cae52ed27b1bab5bf53b4dcf85c43542c3a2a1cf3df66a938LA
Praeterea, Levit. ult. non mandatur solvi decima nisi de frugibus et pomis arborum, et animalibus quae transeunt sub virga pastoris. Sed praeter haec sunt quaedam alia minuta quae homini proveniunt, sicut herbae quae nascuntur in horto, et alia huiusmodi. Ergo nec de illis homo decimas dare tenetur.Referencing norms: Q87A2Obiectio3, assert-h4394aa926274d7336bfa059412a022ccb6efc4944b558ac59d2e9dec3e21144f, assert-hecd0ad2d59cb6e38a6530c63246c6594679f3cb0596159edfe8c3875550db2f1
section/87-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cb4d912e952cdc42761236c3f5591c5c6747a4927345ab1cb31484babe370b80LA
Praeterea, homo non potest solvere nisi id quod est in eius potestate. Sed non omnia quae proveniunt homini de fructibus agrorum aut animalium remanent in eius potestate, quia quaedam aliquando subtrahuntur per furtum vel rapinam; quaedam vero quandoque in alium transferuntur per venditionem; quaedam etiam aliis debentur, sicut principibus debentur tributa et operariis debentur mercedes. Ergo de his non tenetur aliquis decimas dare.Referencing norms: Q87A2Obiectio4, assert-h0bb5a99d4bbe3e9b03b1d91137124ae27adc74eb105d80976936a256e3e51371, assert-h51f2fb93629927b9f3638e90445441cea447b3bcab089652492b4bc5edf1ce0e
section/87-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f43099b26927923479a80cac8a8ee124aff905efaa23b22a286ed76957ffb9b8LA
Respondeo dicendum quod de unaquaque re praecipue est iudicandum secundum eius radicem. Radix autem solutionis decimarum est debitum quo seminantibus spiritualia debentur carnalia, secundum illud apostoli, I ad Cor. IX, si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Super hoc enim debitum fundavit Ecclesia determinationem solutionis decimarum. Omnia autem quaecumque homo possidet sub carnalibus continentur. Et ideo de omnibus possessis decimae sunt solvendae.Referencing norms: Q87A2Respondeo, assert-h234ffe95c488fe740258eb466a4880dc7d46aa9bd6312121816975765423a8a1
section/87-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0831d95e109621c74872972deed0aed3c570c39afd6f2b12940c4e803f8016bbLA
Sed contra est quod dicitur Gen. XXVIII, cunctorum quae dederis mihi decimas offeram tibi. Sed omnia quae homo habet sunt ei data divinitus. Ergo de omnibus debet decimas dare.Referencing norms: assert-hc06c184c54f72ecf50284ddf54c06dc1ab14de5cdfe437a2709fb0715d6ac155
section/87-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f0f79cf3dce5ab055989aef4a39a50202d0ddd8889db5d2a0ba9a2e61bd68fd0LA
Ad primum ergo dicendum quod in veteri lege, sicut dictum est, speciales quaedam decimae deputabantur subventioni pauperum. Sed in nova lege decimae clericis dantur non solum propter sui sustentationem, sed etiam ut ex eis subveniant pauperibus. Et ideo non superfluunt, sed ad hoc necessariae sunt et possessiones ecclesiasticae et oblationes et primitiae, simul cum decimis.Referencing norms: Q87A3Ad1, assert-h5d65fb34292d5b95ba3220e8dc7f6925cda9d5f07b7dc861511b700350b41874
section/87-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7999281f9cd12b9897f3ff880681ff38e43495d5358f71610d07fac0d3979996LA
Ad secundum dicendum quod decimae personales debentur Ecclesiae in cuius parochia homo habitat. Decimae vero praediales rationabiliter magis videntur pertinere ad Ecclesiam in cuius terminis praedia sita sunt. Tamen iura determinant quod in hoc servetur consuetudo diu obtenta. Pastor autem qui diversis temporibus in duabus parochiis gregem pascit, debet proportionaliter utrique Ecclesiae decimas solvere. Et quia ex pascuis fructus gregis proveniunt, magis debetur decima gregis Ecclesiae in cuius territorio grex pascitur, quam illi in cuius territorio ovile locatur.Referencing norms: Q87A3Ad2, assert-h4cf0aea03b20a64c31130235b14fec35e70c0e8085790ba509e3f96d37776e0f
section/87-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2caaa317622c3cfd856d452684e59dd4553b39f8160153f75bc4800510168e16LA
Ad tertium dicendum quod sicut res nomine decimae acceptas potest Ecclesia alicui laico tradere, ita etiam potest ei concedere ut dandas decimas ipsi accipiant, iure accipiendi ministris Ecclesiae reservato, sive pro necessitate Ecclesiae, sicut quibusdam militibus decimae dicuntur in feudum per Ecclesiam concessae; sive etiam ad subventionem pauperum, sicut quibusdam religiosis laicis vel non habentibus curam animarum aliquae decimae sunt concessae per modum eleemosynae. Quibusdam tamen religiosis competit accipere decimas ex eo quod habent curam animarum.Referencing norms: Q87A3Ad3, assert-h2c0bedea8f98dc6dd6a1c9059cd0191133e49d31ec8fe7ce7a66f49ad8977d14
section/87-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9e32ce39ecdfeed06f7994e0b00eeeb095c299bc782ee924de7b302225b0775fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod decimae non sint clericis dandae. Levitis enim in veteri testamento decimae dabantur quia non habebant aliquam partem in possessionibus populi, ut habetur Num. XVIII. Sed clerici in novo testamento habent possessiones, et patrimoniales interdum, et ecclesiasticas. Recipiunt insuper primitias, et oblationes pro vivis et mortuis. Superfluum igitur est quod eis decimae dentur.Referencing norms: Q87A3Obiectio1, assert-h70f4b0597ed36367ec7d1bd15946b264526bd7c3f3906eb0f54c7b0fe3390f61, assert-he818217a51ff60921657747fc40a138237d273fb2ce6fa99c24daa641a40f673
section/87-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9751783a2b7f598aea4c2bfcd037bb5c059198ace22753995826a0ab3f0f227fLA
Praeterea, contingit quandoque quod aliquis habet domicilium in una parochia, et colit agros in alia; vel aliquis pastor ducit gregem per unam partem anni in terminis unius parochiae, et alia parte anni in terminis alterius; vel habet ovile in una parochia, et pascit oves in alia, in quibus et similibus casibus non videtur posse distingui quibus clericis sint decimae solvendae. Ergo non videtur quod aliquibus clericis determinate sint solvendae decimae.Referencing norms: Q87A3Obiectio2, assert-hc87ea1ea6535b960dac3ac8a578736e4d30a1a127386550d899ec3faf124ba34
section/87-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0dd58cb4cbe80117f85da64bbe1efba33bd5c4286ed1098297e8b9714f4fc0a5LA
Praeterea, generalis consuetudo habet in quibusdam terris quod milites decimas ab Ecclesia in feudum tenent. Religiosi etiam quidam decimas accipiunt. Non ergo videtur quod solum clericis curam animarum habentibus decimae debentur.Referencing norms: Q87A3Obiectio3, assert-h1ce45ef2f7bfc1b631aa15d9174c8a67a81de187238529485a4a78578a09142c
section/87-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1793820fef744f68b4729d90cc84247284ddce1b3e42c4da321a6ba0f6f82e22LA
Respondeo dicendum quod circa decimas duo sunt consideranda, scilicet ipsum ius accipiendi decimas; et ipsae res quae nomine decimae dantur. Ius autem accipiendi decimas spirituale est, consequitur enim illud debitum quo ministris altaris debentur sumptus de ministerio, et quo seminantibus spiritualia debentur temporalia; quod ad solos clericos pertinet habentes curam animarum. Et ideo eis solum competit hoc ius habere. Res autem quae nomine decimarum dantur, corporales sunt. Unde possunt in usum quorumlibet cedere. Et sic possunt etiam ad laicos pervenire.Referencing norms: Q87A3Respondeo, assert-hb5426e02be5315739babf21b45bdee4a9d85cfbda01c1a77716fd9b4cbc0e8bb
section/87-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:076eb0dd3724065669a7c1e036530a47eb6bac659be3ca0821b0156df093fc5dLA
Sed contra est quod dicitur Num. XVIII, filiis levi dedi omnes decimas Israel in possessionem, pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo. Sed filiis levi succedunt clerici in novo testamento. Ergo solis clericis decimae debentur.Referencing norms: assert-h261f263875e27f0fbb518619c9d7484aa42af7cf33dcc3dc355c376244cc9e4e
section/87-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9daf220317d19f40ca372137279ba54c8513b7a9dd77c305651977eb5fb54739LA
Unde patet responsio ad primum. Quia clerici de propriis praediis tenentur solvere decimas parochiali Ecclesiae sicut et alii, etiam si ipsi sint eiusdem Ecclesiae clerici, quia aliud est habere aliquid ut proprium, aliud ut commune. Praedia vero Ecclesiae non sunt ad decimas solvendas obligata, etiam si sint infra terminos alterius parochiae.Referencing norms: Q87A4Ad1, assert-h98caac429406c4839db80f29e16d461538c118491348a753499f9aac5547f5bd
section/87-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b2c50de56b1ff5a7a90e116ddcd4fc780dbd0ea3ae2cf946fdaaa0b7c2c0a613LA
Ad secundum dicendum quod religiosi qui sunt clerici, si habeant curam animarum spiritualia populo dispensantes, non tenentur decimas dare, sed possunt eas recipere. De aliis vero religiosis, etiam si sint clerici, qui non dispensant populo spiritualia, est alia ratio. Ipsi enim tenentur de iure communi decimas dare, habent tamen aliquam immunitatem secundum diversas concessiones eis a sede apostolica factas.Referencing norms: Q87A4Ad2, assert-hb2c2c267589c91511926052ea8bf3bc73facf432a716a9a0f2ffe018deeebf6d
section/87-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2aa2a27b622b11ae1d92394949a731e35485c252a8ca9d468a6c98ab3ba36ea2LA
Ad tertium dicendum quod in veteri lege primitiae debebantur sacerdotibus, decimae autem Levitis, et quia sub sacerdotibus Levitae erant, dominus mandavit ut ipsi, loco primitiarum, solverent summo sacerdoti decimam decimae. Unde nunc, eadem ratione, tenentur clerici summo pontifici decimam dare, si exigeret. Naturalis enim ratio dictat ut illi qui habet curam de communi multitudinis statu, provideatur unde possit exequi ea quae pertinent ad communem salutem.Referencing norms: Q87A4Ad3, assert-hfaabe3f92d55046c360339cb139657635b9ee6a13c51ab9005dc3a38d34f56f6
section/87-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71cf02494097e4fa0b48b22eaad6c097803863e8de5106934112e2f080509095LA
Ad quartum dicendum quod decimae debent cedere in subventionem pauperum per dispensationem clericorum. Et ideo pauperes non habent causam accipiendi decimas, sed tenentur eas dare.Referencing norms: Q87A4Ad4, assert-h2e3f90b93e50a464b33abbd196b8ad29855133da0cffa0113c4421f8864db9ef
section/87-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f3b5715adaec3bce68c7e15c1082b18f080551d692fadb9b0afdaff3ce5471eaLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam clerici teneantur decimas dare. Quia de iure communi Ecclesia parochialis debet recipere decimas praediorum quae in territorio eius sunt. Contingit autem quandoque quod clerici habent in territorio alicuius parochialis Ecclesiae aliqua praedia propria. Vel etiam aliqua alia Ecclesia habet ibi possessiones ecclesiasticas. Ergo videtur quod clerici teneantur dare praediales decimas.Referencing norms: Q87A4Obiectio1, assert-hfa4f57a5786cfac55f8f1ff154839388700994581fd5554bcf87bcf2ecb8cbf9
section/87-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b2fa8e403ecb42698991208b8dca68755e12a8ee815b4bc08bba0340857bc832LA
Praeterea, aliqui religiosi sunt clerici. Qui tamen tenentur dare decimas Ecclesiis ratione praediorum quae etiam manibus propriis excolunt. Ergo videtur quod clerici non sint immunes a solutione decimarum.Referencing norms: Q87A4Obiectio2, assert-h1e82eb715ee4c31a1a1db894499c10b5f5d46f589eb2b2dc3802ced4423ae660
section/87-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9d08d2adf0847c204bcaecec065bf460bd24db7733bf7c6bea0dd3ac41dc144LA
Praeterea, sicut Num. XVIII praecipitur quod Levitae a populo decimas accipiant, ita etiam praecipitur quod ipsi dent decimas summo sacerdoti. Ergo, qua ratione laici debent dare decimas clericis, eadem ratione clerici debent dare decimas summo pontifici.Referencing norms: Q87A4Obiectio3, assert-h8156044458a1360ae2684286d48c63cee0fba57055116fa3931e0f19b5c52207
section/87-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ecd3ad31067fa545ebc8afb1fb5521288e628d587b724759770f224f91cc6ddbLA
Praeterea, sicut decimae debent cedere in sustentationem clericorum, ita etiam debent cedere in subventionem pauperum. Si ergo clerici excusantur a solutione decimarum, pari ratione excusantur et pauperes. Hoc autem est falsum. Ergo et primum.Referencing norms: Q87A4Obiectio4, assert-h75724d67f6f0b71fb6f505a26c74ff4fd72a35ced4b860ae80001e79bc2672d6
section/87-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7c20f64b73113c36bf20b0d7405c53640714435185009e1900e995fa77be8c2aLA
Respondeo dicendum quod idem non potest esse causa dandi et recipiendi, sicut nec causa agendi et patiendi, contingit autem ex diversis causis, et respectu diversorum, eundem esse dantem et recipientem, sicut agentem et patientem. Clericis autem inquantum sunt ministri altaris spiritualia populo seminantes, decimae a fidelibus debentur. Unde tales clerici, inquantum clerici sunt, idest inquantum possessiones habent ecclesiasticas, decimas solvere non tenentur. Ex alia vero causa, scilicet propter hoc quod possident proprio iure, vel ex successione parentum, vel ex emptione, vel quocumque huiusmodi modo, sunt ad decimas solvendas obligati.Referencing norms: Q87A4Respondeo, assert-he5fd2b37cae04ad22e4c50f3194be8aae84f53d7e8a2aa7bd7ad9dc6d498f7e6
section/87-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9bcd2f3db0ca39baece2bd43e006779328ff1bbd30b1e39f0f5be152609a348cLA
Sed contra est quod dicit decretalis paschalis Papae, novum genus exactionis est ut clerici a clericis decimas exigant.Referencing norms: assert-h642e60ad9197c256cf2882465d56bf861b74052fc777503d4a1778aca20f9c8d
question/87/prooemium · paragraph
la · official · sha256:17b0422b1ee2aa0e1e6439b8b175f8f75a20d2a87a43f9f1d3e3900612404f80LA
Deinde considerandum est de decimis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum homines teneantur ad solvendas decimas ex necessitate praecepti. Secundo, de quibus rebus sint decimae dandae. Tertio, quibus debeant dari. Quarto, quibus competat eas dare.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 88
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q88
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:39dd284e669c26fd54a856b5bdf6ef1a455ca733d585cb9f447801e0ae1077a3 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 103
section/88-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eb0a8341c01096e95e458db8f045ac6ddf9f60a2edcdcc6ba4f5989447df93b7LA
Ad primum ergo dicendum quod animal quod immolari poterat, ex hoc ipso quod vovebatur, sanctum reputabatur, quasi divino cultui mancipatum, et haec erat ratio quare non poterat commutari; sicut nec modo posset aliquis rem quam vovit, iam consecratam, puta calicem vel domum, commutare in melius vel in peius. Animal autem quod non poterat sanctificari quia non erat immolatitium, redimi poterat et debebat, sicut ibidem lex dicit. Et ita etiam nunc commutari possunt vota si consecratio non interveniat.Referencing norms: Q88A10Ad1, assert-hf39b82490210770fddc17f0b145a7a5ddf027b6226a1a13c8c05d2f117e3edfb
section/88-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cc64ba7d066978e0d851eae6e71b13b520da218e5e92d285d010959899b3816dLA
Ad secundum dicendum quod sicut ex iure naturali et praecepto divino tenetur homo implere votum, ita etiam tenetur ex eisdem obedire superiorum legi vel mandato. Et tamen cum dispensatur in aliqua lege humana, non fit ut legi humanae non obediatur, quod est contra legem naturae et mandatum divinum, sed fit ut hoc quod erat lex, non sit lex in hoc casu. Ita etiam auctoritate superioris dispensantis fit ut hoc quod continebatur sub voto, non contineatur, inquantum determinatur in hoc casu hoc non esse congruam materiam voti. Et ideo cum praelatus Ecclesiae dispensat in voto, non dispensat in praecepto iuris naturalis vel divini, sed determinat id quod cadebat sub obligatione deliberationis humanae, quae non potuit omnia circumspicere.Referencing norms: Q88A10Ad2, assert-h625411c14dc7cb4ea5eaec4a2bcdb3e66de6daef4ff6a496f57bf44258467341
section/88-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69171ea8f016bf465e677244a7dec6e01debea60838d2befa3858553deffbc88LA
Ad tertium dicendum quod ad fidelitatem Deo debitam non pertinet quod homo faciat id quod ad vovendum est malum, vel inutile, vel maioris boni impeditivum, ad quod tendit voti dispensatio. Et ideo dispensatio voti non est contra fidelitatem Deo debitam.Referencing norms: Q88A10Ad3, assert-hb66037adaaf583ee02a8f568f4f8194e184345402c1743886833f23e85c2bc1a
section/88-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fe60442ad33096e265cffb71e03ce911ff74d0af41444ee4febcb0bcda007cc0LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod in voto dispensari non possit. Minus enim est commutari votum quam in eo dispensari. Sed votum non potest commutari, dicitur enim Levit. XXVII, animal quod immolari potest domino, si quis voverit, sanctum erit, et mutari non poterit, nec melius malo nec peius bono. Ergo multo minus potest dispensari in voto.Referencing norms: Q88A10Obiectio1, assert-ha76053d4e4c8ec670b9853eaee2b7589f743c378296d141a9ce8ea15bbb37d3f, assert-habbd90c4dc45609f074b1b2e709f5ae5faeb71b59b6f61af86686316b2a70283
section/88-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cd51b881e06bbcab6b0c382c3073ceda374ec984815ae11471d763e64e126d3dLA
Praeterea, in his quae sunt de lege naturae et in praeceptis divinis non potest per hominem dispensari, et praecipue in praeceptis primae tabulae, quae ordinantur directe ad dilectionem Dei, quae est ultimus praeceptorum finis. Sed implere votum est de lege naturae; et est etiam praeceptum legis divinae, ut ex supra dictis patet; et pertinet ad praecepta primae tabulae, cum sit actus latriae. Ergo in voto dispensari non potest.Referencing norms: Q88A10Obiectio2, assert-h501df6b8a5f8ba075358ee938650d0566a02313f478799d3c33fc6adfc568dd1, assert-ha1896b174594cba0e04104ab3f9eecda60745d337e086a2032adef34b572122d
section/88-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2130b5ddef9871739a6681b3912e20d07aa03b35b4f68b2c86363d984c5a68c5LA
Praeterea, obligatio voti fundatur super fidelitatem quam homo debet Deo, ut dictum est. Sed in hac nullus potest dispensare. Ergo nec in voto.Referencing norms: Q88A10Obiectio3, assert-h7f130ab45c40c1e3dd3a734b28da0f7823157c64a270897b003f1d8e011e7f45, assert-h97a6adc31b921900ea412ec2cf64323ad2ea9020182c8332dba48a7fc12ee709
section/88-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cfa7e9037f8d1c09a74f31a964a72e99027a18f0c7df7acda458c6f3a5627d7cLA
Respondeo dicendum quod dispensatio voti intelligenda est ad modum dispensationis quae fit in observantia alicuius legis. Quia, ut supra dictum est, lex ponitur respiciendo ad id quod est ut in pluribus bonum, sed quia contingit huiusmodi in aliquo casu non esse bonum, oportuit per aliquem determinari in illo particulari casu legem non esse servandam. Et hoc proprie est dispensare in lege, nam dispensatio videtur importare commensuratam quandam distributionem vel applicationem communis alicuius ad ea quae sub ipso continentur, per quem modum dicitur aliquis dispensare cibum familiae. Similiter autem ille qui vovet quodammodo sibi statuit legem, obligans se ad aliquid quod est secundum se et in pluribus bonum. Potest tamen contingere quod in aliquo casu sit vel simpliciter malum, vel inutile, vel maioris boni impeditivum, quod est contra rationem eius quod cadit sub voto, ut ex praedictis patet. Et ideo necesse est quod determinetur in tali casu votum non esse servandum. Et si quidem absolute determinetur aliquod votum non esse servandum, dicitur esse dispensatio voti. Si autem pro hoc quod servandum erat aliquid aliud imponatur, dicitur commutatio voti. Unde minus est votum commutare quam in voto dispensare. Utrumque tamen in potestate Ecclesiae consistit.Referencing norms: Q88A10Respondeo, assert-hcaf66034c0df1be1751653523a3607ada49e7717a09bf8db1500ecf3b0490758
section/88-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:554919fb5843a84c6aa32eb358ee75959ce9949845ec363412593084faa4b245LA
Sed contra, maioris firmitatis esse videtur quod procedit ex communi voluntate quam quod procedit ex singulari voluntate alicuius personae. Sed in lege, quae habet robur ex communi voluntate, potest per hominem dispensari. Ergo videtur quod etiam in voto per hominem dispensari possit.Referencing norms: assert-ha39c593f3c463a481d324ed8eca934c7df101f0f8f18c66ca71cdb0a4d0679c8
section/88-11/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2567fe9c876acdd3933cc3330b09d15ea482b0445101002a9b37fc56eb195d00LA
Ad primum ergo dicendum quod periculis rerum humanarum est obviandum per res humanas, non autem per hoc quod res divinae convertantur in usum humanum. Professi autem religionem mortui sunt mundo et vivunt Deo. Unde non sunt revocandi ad vitam humanam occasione cuiuscumque eventus.Referencing norms: Q88A11Ad1, assert-hdcd4a19a4d030a360d8e366ab8b3a54481fb0a2789ff79ff477c2303c53b30c3
section/88-11/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9a8b4a7653a514d1fa3eb2c7289f8880f73cc7b23dc0024825b352ecaf1230cbLA
Ad secundum dicendum quod in voto temporalis continentiae dispensari potest, sicut et in voto temporalis orationis vel temporalis abstinentiae. Sed quod in voto continentiae per professionem solemnizato non possit dispensari, hoc non est inquantum est actus castitatis, sed inquantum incipit ad latriam pertinere per professionem religionis.Referencing norms: Q88A11Ad2, assert-h09ccb645b29f6db866b537a4f543e0533888c833a8bb105ea1e2a35979892d5e
section/88-11/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c0cf2a95ea2ed2492426b2615105b77797f2a73997a977e0c33e49943cc4e34LA
Ad tertium dicendum quod cibus directe ordinatur ad conservationem personae, et ideo abstinentia cibi directe potest vergere in periculum personae. Unde ex hac ratione recipit votum abstinentiae dispensationem. Sed coitus non ordinatur directe ad conservationem personae, sed ad conservationem speciei. Unde nec directe abstinentia coitus per continentiam vergit in periculum personae. Sed si per accidens ex ea aliquod periculum personale accidat, potest aliter subveniri, scilicet per abstinentiam, vel alia corporalia remedia.Referencing norms: Q88A11Ad3, assert-h37f2fe1b801dc99a1ea0e10fc2b6da0c465173da81c0a0afe7cd95622cae4dac
section/88-11/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:de339a9ebd5e25b4ac468cb3a8b08ef8eddc27e16779f7904d53f9b35057068fLA
Ad quartum dicendum quod religiosus qui fit episcopus, sicut non absolvitur a voto continentiae, ita nec a voto paupertatis, quia nihil debet habere tanquam proprium, sed sicut dispensator communium bonorum Ecclesiae. Similiter etiam non absolvitur a voto obedientiae, sed per accidens obedire non tenetur, si superiorem non habeat, sicut et abbas monasterii, qui tamen non est a voto obedientiae absolutus.Referencing norms: Q88A11Ad4, assert-h655cf70acef150cf844c57f9126797de4c91d2e94a862a239857d4823b14a839
section/88-11/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:923a4fb98019c56b4cd43d0d052cfc377c34d831ad8ff1d630d2169afb175b83LA
Auctoritas vero Ecclesiastici quae in contrarium obiicitur, intelligenda est quantum ad hoc quod nec fecunditas carnis, nec aliquod corporale bonum est comparandum continentiae, quae inter bona animae computatur, ut Augustinus dicit, in libro de sancta virginitate. Unde signanter dicitur, animae continentis, non, carnis continentis.Referencing norms: Q88A11Ad5Supplement, assert-hedd001c2a0190a9edd72981a526bda6a561b1687aa6a42ed6f458b1991098bad
section/88-11/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bf850066688713931f6063c95b2d2152e055fee4271c579a060d4aeedb7cda3aLA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in voto solemni continentiae possit fieri dispensatio. Una enim ratio dispensandi in voto est si sit impeditivum melioris boni, sicut dictum est. Sed votum continentiae, etiam si sit solemne, potest esse impeditivum melioris boni, nam bonum commune est divinius quam bonum unius; potest autem per continentiam alicuius impediri bonum totius multitudinis, puta si quando per contractum matrimonii aliquarum personarum quae continentiam voverunt, posset pax patriae procurari. Ergo videtur quod in solemni voto continentiae possit dispensari.Referencing norms: Q88A11Obiectio1, assert-h0d4b041496dabb6dd16407239af584b346abb969bb1fca94de83bb6b42e4a944, assert-hc566717cc44b7809370633c72e1549e0654658bfe3aafbd061e2fafa641cba0d
section/88-11/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cf233df9fff8db91c32187ce98a84554a353d743d7b3b098fca83137ffdc27e4LA
Praeterea, latria est nobilior virtus quam castitas. Sed si quis voveat aliquem actum latriae, puta offerre Deo sacrificium, potest in illo voto dispensari. Ergo multo magis potest dispensari in voto continentiae, quod est de actu castitatis.Referencing norms: Q88A11Obiectio2, assert-h3d9b7ccf882931092422ac912926f080fdc55d5744eb191df8f510bf4153b0ef, assert-h8b46c99808e174b34b4fdd80eded55bcb41efb9c3977b7aa10dfd6e829b08fce
section/88-11/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:420ab845600d3fa46f813c325a8a76814359fba6ee849059fd50cdb86f7ba9efLA
Praeterea, sicut votum abstinentiae observatum potest vergere in periculum personae, ita etiam observatio voti continentiae. Sed in voto abstinentiae, si vergat in corporale periculum voventis, potest fieri dispensatio. Ergo etiam, pari ratione, in voto continentiae potest dispensari.Referencing norms: Q88A11Obiectio3, assert-h1844996ab75454302dd3f460bdb4666d5b830f8f17256b29ab90ca8c79b9bcdf, assert-haf9fd13ec6f8e3e1a0ecd5b4970082bfdadca699c9de378bbbfa0a7c041e02f3
section/88-11/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a00cad40f074614f728d0080846e9fad1b091948bdcffbccb7128629c967240cLA
Praeterea, sicut sub professione religionis, ex qua votum solemnizatur, continetur votum continentiae, ita etiam et votum paupertatis et obedientiae. Sed in voto paupertatis et obedientiae potest dispensari, sicut patet in illis qui post professionem ad episcopatum assumuntur. Ergo videtur quod in solemni voto continentiae possit dispensari.Referencing norms: Q88A11Obiectio4, assert-h58c82a587c2c8103184be49d790e9f4e84d729c392599419391860c536410255, assert-heed1ecb769ba2bb2763e6fee33aac08ef39d8aed007e0662eeccec795be66e41
section/88-11/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c6d605b21dddc9e833560a4cc73c347151491e09e56cbed28c43f69ef7ac9a4LA
Respondeo dicendum quod in solemni voto continentiae tria possunt considerari, primo quidem, materia voti, scilicet ipsa continentia; secundo, perpetuitas voti, cum scilicet aliquis voto se adstringit ad perpetuam observantiam continentiae; tertio, ipsa solemnitas voti. Dicunt ergo quidam quod votum solemne est indispensabile ratione ipsius continentiae, quae non recipit condignam recompensationem, ut patet ex auctoritate inducta. Cuius rationem quidam assignant quia per continentiam homo triumphat de domestico inimico, vel quia per continentiam homo perfecte conformatur Christo, secundum puritatem animae et corporis. Sed hoc non videtur efficaciter dici. Quia bona animae, utpote contemplatio et oratio, sunt multo meliora bonis corporis, et magis nos Deo conformant, et tamen potest dispensari in voto orationis vel contemplationis. Unde non videtur esse ratio quare non possit dispensari in voto continentiae, si respiciatur absolute ad ipsam continentiae dignitatem. Praesertim cum apostolus, I ad Cor. VII, ad continentiam inducat propter contemplationem, dicens quod mulier innupta cogitat quae Dei sunt, finis autem potior est his quae sunt ad finem. Et ideo alii rationem huius assignant ex perpetuitate et universalitate huius voti. Dicunt enim quod votum continentiae non potest praetermitti nisi per id quod est omnino contrarium, quod nunquam licet in aliquo voto. Sed hoc est manifeste falsum. Quia sicut uti carnali copula est continentiae contrarium, ita comedere carnes vel bibere vinum est contrarium abstinentiae a talibus, et tamen in huiusmodi votis potest dispensari. Et ideo aliis videtur quod in voto solemni continentiae possit dispensari propter aliquam communem utilitatem seu necessitatem, ut patet in exemplo praemisso de pacificatione terrarum ex aliquo matrimonio contrahendo. Sed quia decretalis inducta expresse dicit quod nec summus pontifex potest contra custodiam castitatis monacho licentiam dare, ideo aliter videtur dicendum, quod, sicut supra dictum est, et habetur Levit. ult., illud quod semel sanctificatum est domino, non potest in alios usus commutari. Non autem potest facere aliquis Ecclesiae praelatus ut id quod est sanctificatum sanctificationem amittat, etiam in rebus inanimatis, puta quod calix consecratus desinat esse consecratus, si maneat integer. Unde multo minus hoc potest facere aliquis praelatus, ut homo Deo consecratus, quandiu vivit, consecratus esse desistat. Solemnitas autem voti consistit in quadam consecratione seu benedictione voventis, ut dictum est. Et ideo non potest fieri per aliquem praelatum Ecclesiae quod ille qui votum solemne emisit desistat ab eo ad quod est consecratus, puta quod ille qui est sacerdos non sit sacerdos, licet possit praelatus ob aliquam causam executionem ordinis inhibere. Et simili ratione, Papa non potest facere quod ille qui est professus religionem non sit religiosus, licet quidam iuristae ignoranter contrarium dicant. Est ergo considerandum utrum continentia sit essentialiter annexa ei ad quod votum solemnizatur, quia si non est ei essentialiter annexa, potest manere solemnitas consecrationis sine debito continentiae; quod non potest contingere si sit essentialiter annexum ei ad quod votum solemnizatur. Non est autem essentialiter annexum debitum continentiae ordini sacro, sed ex statuto Ecclesiae. Unde videtur quod per Ecclesiam possit dispensari in voto continentiae solemnizato per susceptionem sacri ordinis. Est autem debitum continentiae essentiale statui religionis, per quem homo abrenuntiat saeculo, totaliter Dei servitio mancipatus; quod non potest simul stare cum matrimonio, in quo incumbit necessitas procurandae uxoris et prolis et familiae, et rerum quae ad hoc requiruntur. Unde apostolus dicit, I ad Cor. VII, quod qui est cum uxore sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Unde nomen monachi ab unitate sumitur, per oppositum ad divisionem praedictam. Et ideo in voto solemnizato per professionem religionis non potest per Ecclesiam dispensari, et rationem assignat decretalis, quia castitas est annexa regulae monachali.Referencing norms: Q88A11Respondeo, assert-hd1367fd0bf76f2f72fc88ae627ef1ba3f672064f0f73c19a79820738be176fcf
section/88-11/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a542a830f92d0092e1543456c1127b945e82de9640a5df1025f52c24fcaf9ac3LA
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXVI, omnis ponderatio non est digna animae continentis.Referencing norms: assert-h76bff6bc130ad2de943772456cc6498b41efe5e2dcc7e6fb79165e5e9c346d12
section/88-11/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:fc912e273f72952fb2f84c55794a7c16e27ed94391a30456eea8178f2e2750a3LA
Praeterea, extra, de statu Monach., in fine illius decretalis, cum ad monasterium, dicitur, abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali ut contra eam nec summus pontifex possit indulgere.section/88-12/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ed64583697ba81572e8716e7877936bca310e711a384d72410ad497df8d1dd5LA
Ad primum ergo dicendum quod omnia alia vota sunt quorundam particularium operum, sed per religionem homo totam vitam suam Dei obsequio deputat. Particulare autem in universali includitur. Et ideo decretalis dicit quod reus fracti voti non habetur qui temporale obsequium in perpetuam religionis observantiam commutat. Nec tamen in religionem ingrediens tenetur implere vota vel ieiuniorum vel orationum vel aliorum huiusmodi, quae existens in saeculo fecit, quia religionem ingrediens moritur priori vitae; et etiam singulares observantiae religioni non competunt; et religionis onus satis hominem onerat, ut alia superaddere non oporteat.Referencing norms: Q88A12Ad1, assert-he64bc5f55a2a0b00ec520dc0ecc8cec52d3dccfe99ca2cd5251eb57945bcdd76
section/88-12/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:22d9e03590f53805a73a1aba2f09f64d1b9f6d4e14ea1c79bcc494508ccd6ec1LA
Ad secundum dicendum quod quidam dixerunt quod praelati possunt in votis pro libito dispensare, quia in quolibet voto includitur conditionaliter voluntas praelati superioris, sicut supra dictum est quod in votis subditorum, puta servi vel filii, intelligitur conditio, si placuerit patri vel domino, vel, si non renitantur. Et sic subditus absque omni remorsu conscientiae posset votum praetermittere, quandocumque sibi a praelato diceretur. Sed praedicta positio falso innititur. Quia cum potestas praelati spiritualis, qui non est dominus sed dispensator, sit in aedificationem data, et non in destructionem, ut patet II ad Cor. X; sicut praelatus non potest imperare ea quae secundum se Deo displicent, scilicet peccata, ita non potest prohibere ea quae secundum se Deo placent, scilicet virtutis opera. Et ideo absolute potest homo ea vovere. Ad praelatum tamen pertinet diiudicare quid sit magis virtuosum et Deo magis acceptum. Et ideo in manifestis dispensatio praelati non excusaret a culpa, puta si praelatus dispensaret cum aliquo super voto de ingressu religionis, nulla apparenti causa obstante. Si autem esset causa apparens, per quam saltem in dubium verteretur, posset stare iudicio praelati dispensantis vel commutantis. Non tamen iudicio proprio, quia ipse non gerit vicem Dei, nisi forte in casu in quo id quod vovit esset manifeste illicitum, et non posset opportune ad superiorem recurrere.Referencing norms: Q88A12Ad2, assert-h50e8d40c65fd2f18aa396a6ed96e935ed728512ce3bb1bcc11f237483be20743
section/88-12/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6bd461a4596e8ddf2c57aeeccb735f474c5ba93cf29b59b3481d203673c2cae1LA
Ad tertium dicendum quod quia summus pontifex gerit plenarie vicem Christi in tota Ecclesia, ipse habet plenitudinem potestatis dispensandi in omnibus dispensabilibus votis. Aliis autem inferioribus praelatis committitur dispensatio in votis quae communiter fiunt et indigent frequenti dispensatione, ut habeant de facili homines ad quem recurrant, sicut sunt vota peregrinationum et ieiuniorum et aliorum huiusmodi. Vota vero maiora, puta continentiae et peregrinationis terrae sanctae, reservantur summo pontifici.Referencing norms: Q88A12Ad3, assert-h090c721c0440f5d80471877d44188dfea852547e9143e89de11df79c519760e9
section/88-12/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:99201c3d2dd564c4cbe13b3ff4c4fef48a57a034d2d408814589b7a200667bdbLA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod ad commutationem vel dispensationem voti non requiratur praelati auctoritas. Aliquis enim potest intrare religionem absque auctoritate alicuius superioris praelati. Sed per introitum religionis absolvitur homo a votis in saeculo factis, etiam a voto terrae sanctae. Ergo voti commutatio vel dispensatio potest esse absque auctoritate superioris praelati.Referencing norms: Q88A12Obiectio1, assert-h0bd36e2881cdd4edbfb699a52d94caac6037e077703c1727ca7719bf3c68a28c, assert-h183a1b347da299b781eaaac0cbcb6edc6cf1e2f70df585dfdf703fb21ba75057
section/88-12/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1801ce72bb6a5ccddd0284c4d17c9db84ac21be071252dfbb6311efdc780c06dLA
Praeterea, dispensatio voti in hoc consistere videtur quod determinatur in quo casu votum non sit observandum. Sed si praelatus male determinet, non videtur esse vovens absolutus a voto, quia nullus praelatus potest dispensare contra praeceptum divinum de implendo voto, ut dictum est. Similiter etiam si aliquis propria auctoritate recte determinet in quo casu votum non sit implendum, non videtur voto teneri, quia votum non obligat in casu in quo habet peiorem eventum, ut dictum est. Ergo dispensatio voti non requirit auctoritatem alicuius praelati.Referencing norms: Q88A12Obiectio2, assert-h5c9ecd6214c41685fe532785ec4e323dac22b0962f0882467bb9b9d9f63b096c, assert-hd8275de66c0fdc1a31e8c64904fcaaf19984cab82782a631bd5f681a32fdaf56
section/88-12/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:284489e30a717b0ab5804ab79db01054d7255e942cb76b033afc972acbbf1b3cLA
Praeterea, si dispensare in voto pertinet ad potestatem praelatorum, pari ratione pertineret ad omnes. Sed non pertinet ad omnes dispensare in quolibet voto. Ergo non pertinet ad potestatem praelatorum dispensatio voti.Referencing norms: Q88A12Obiectio3, assert-h426578f27fbb50c7eadb698399ddc2d7f1b0d7faebd81d89123d47bcced9a02d, assert-h6f37f858c06cc4f84e5ac3624971f503313dbb2970e88eb542d324d436e8c190
section/88-12/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67c25afe468d32df891593f5e25c685b4776fc0662e40919e1128a3e31406186LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, votum est promissio Deo facta de aliquo quod sit Deo acceptum. Quid sit autem in aliqua promissione acceptum ei cui promittitur, ex eius pendet arbitrio. Praelatus autem in Ecclesia gerit vicem Dei. Et ideo in commutatione vel dispensatione votorum requiritur praelati auctoritas, quae in persona Dei determinat quid sit Deo acceptum, secundum illud II ad Cor. II, nam et ego propter vos donavi in persona Christi. Et signanter dicit, propter vos, quia omnis dispensatio petita a praelato debet fieri ad honorem Christi, in cuius persona dispensat; vel ad utilitatem Ecclesiae, quae est eius corpus.Referencing norms: Q88A12Respondeo, assert-h3cfad68eb6365189ec9dc854f01ca085b790b0190fc5b68b40f02ac48e727aba
section/88-12/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:53aaa7495320cc34b97da573ad02b0da66355ebca5e2b9035ae6407d4133ad22LA
Sed contra, sicut lex obligat ad aliquid faciendum, ita et votum. Sed ad dispensandum in praecepto legis requiritur superioris auctoritas, ut supra dictum est. Ergo, pari ratione, etiam in dispensatione voti.Referencing norms: assert-h0f9c59a6dcbfe288f5899d481095cb5c17fa730b687675c5e823aab880df3f2c
section/88-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dd9f18aaa62988324d3134b3505cfea78b836c2024e7d76cb97ae9af1273b496LA
Ad primum ergo dicendum quod conceptio boni propositi non firmatur ex animi deliberatione nisi promissione deliberationem consequente.Referencing norms: Q88A1Ad1, assert-h8be80a9a5cc68ff2ce4685743616c725a194b1b4700fee633d7e63d618b7c2a5
section/88-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c673209b449ba936519cd79d288270e802766663d3ae94683da49c1f9e23d82fLA
Ad secundum dicendum quod voluntas movet rationem ad promittendum aliquid circa ea quae eius voluntati subduntur. Et pro tanto votum a voluntate accepit nomen quasi a primo movente.Referencing norms: Q88A1Ad2, assert-hf97f861a1da6ea49a490c9dc8e03128d45aed72f156dedc4331fd7ded4765c1d
section/88-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d230c091033f77296b6f5780a3b90a3f1f91a2b77c8bc262d6d88d1a995275c0LA
Ad tertium dicendum quod ille qui mittit manum ad aratrum iam facit aliquid. Sed ille qui solum proponit nondum aliquid facit. Sed quando promittit, iam incipit se exhibere ad faciendum, licet nondum impleat quod promittit, sicut ille qui ponit manum ad aratrum nondum arat, iam tamen apponit manum ad arandum.Referencing norms: Q88A1Ad3, assert-h4945dbff51d06c509287b908f39fdf200a18070d2df152779f08234533446314
section/88-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a513544693b00e216ff4a2a83aed455a41bdd26f631a2f9d269cd221d8e70541LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod votum consistat in solo proposito voluntatis. Quia secundum quosdam, votum est conceptio boni propositi, animi deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum se Deo obligat. Sed conceptio boni propositi, cum omnibus quae adduntur, potest in solo motu voluntatis consistere. Ergo votum in solo proposito voluntatis consistit.Referencing norms: Q88A1Obiectio1, assert-h74ffacb7aeee08741410f47846565ba08216198cd158e42a0d129ced2f51ecba, assert-hd0715108677ff69cdf12a5e525fac533b85e4deac27476cdc5bcf3a632101275
section/88-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5b77c129c9f53a48ee03479984eacffddc7976c198ba64673f01964428463426LA
Praeterea, ipsum nomen voti videtur a voluntate assumptum, dicitur enim aliquis proprio voto facere quae voluntarie facit. Sed propositum est actus voluntatis, promissio autem rationis. Ergo votum in solo actu voluntatis consistit.Referencing norms: Q88A1Obiectio2, assert-hb49c840d123ffd3fe7c5f76897f1d444a1a560114b2bba88b4ccef2e6a6c50a3, assert-hca84b402074d52a16d1a1f4829c08f32a5a9ded8c96f62638051ca9580590809
section/88-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ce11a8502281cc917f0de5852a891e396ff528e6a3029d672db20211c7030200LA
Praeterea, dominus dicit, Luc. IX, nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei. Sed aliquis ex hoc ipso quod habet propositum bene faciendi mittit manum ad aratrum. Ergo, si aspiciat retro, desistens a bono proposito, non est aptus regno Dei. Ex solo igitur bono proposito aliquis obligatur apud Deum, etiam nulla promissione facta. Et ita videtur quod in solo proposito voluntatis votum consistat.Referencing norms: Q88A1Obiectio3, assert-hbbc633d366fe75a654ac01463afd6ee07a646e9edbc4367e9474a14f12eab00d, assert-hd165b251437fc415b8ee48eeb2806074d2a6e4339755956f466dd324202f1e4c
section/88-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:701e8cdd397aac5403bcec4f011d26894b5b929577ffa58c0f7a1571894d61e5LA
Respondeo dicendum quod votum quandam obligationem importat ad aliquid faciendum vel dimittendum. Obligat autem homo se homini ad aliquid per modum promissionis, quae est rationis actus, ad quam pertinet ordinare, sicut enim homo imperando vel deprecando ordinat quodammodo quid sibi ab aliis fiat, ita promittendo ordinat quid ipse pro alio facere debeat. Sed promissio quae ab homine fit homini, non potest fieri nisi per verba vel quaecumque exteriora signa. Deo autem potest fieri promissio per solam interiorem cogitationem, quia ut dicitur I Reg. XVI, homines vident ea quae parent, sed Deus intuetur cor. Exprimuntur tamen quandoque verba exteriora vel ad sui ipsius excitationem, sicut circa orationem dictum est, vel ad alios contestandum, ut non solum desistat a fractione voti propter timorem Dei, sed etiam propter reverentiam hominum. Promissio autem procedit ex proposito faciendi. Propositum autem aliquam deliberationem praeexigit, cum sit actus voluntatis deliberatae. Sic igitur ad votum tria ex necessitate requiruntur, primo quidem, deliberatio; secundo, propositum voluntatis; tertio, promissio, in qua perficitur ratio voti. Superadduntur vero quandoque et alia duo, ad quandam voti confirmationem, scilicet pronuntiatio oris, secundum illud Psalm., reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea; et iterum testimonium aliorum. Unde Magister dicit, XXXVIII dist. IV Lib. Sent., quod votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae, quae Deo et de his quae sunt Dei fieri debet, quamvis testificatio possit ad interiorem testificationem proprie referri.Referencing norms: Q88A1Respondeo, assert-h23d69769fbeb74a8a3beb38e1bbb5cbaebe59b0a9d077d717129aaca6bc41629
section/88-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b286a2c957d402c5b05b2560e059e7adb1cb223264e9a592665494b6a151bd2dLA
Sed contra est quod dicitur Eccle. V, si quid vovisti Deo, ne moreris reddere, displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Ergo vovere est promittere, et votum est promissio.Referencing norms: assert-hd2ac68767fcf7f387c0b42a3e7d67e66d9497f5fa410efdc809fa86605043a62
section/88-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c0067e2c88603996b36f71c5525c49454ca6de9e988b9b24a0ca36d566c105cLA
Ad primum ergo dicendum quod hoc modo sub voto baptizatorum cadit abrenuntiare pompis Diaboli et fidem Christi servare, quia voluntarie fit, licet sit de necessitate salutis. Et similiter potest dici de voto Iacob. Quamvis etiam possit intelligi quod Iacob vovit se habere dominum in Deum per specialem cultum, ad quem non tenebatur, sicut per decimarum oblationem, et alia huiusmodi quae ibi subduntur.Referencing norms: Q88A2Ad1, assert-h6b97dffd344fd753f2e03e35f383fe5cd8def347431ebc5a7e243c791fa48489
section/88-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:477616b6c4c002d310d5001ee2366ea0dddae4641a330101fedf0e7c0bfb21c8LA
Ad secundum dicendum quod quaedam sunt quae in omnem eventum sunt bona, sicut opera virtutis et alia quae absolute possunt cadere sub voto. Quaedam vero in omnem eventum sunt mala, sicut ea quae secundum se sunt peccata. Et haec nullo modo possunt sub voto cadere. Quaedam vero sunt quidem in se considerata bona, et secundum hoc possunt cadere sub voto, possunt tamen habere malum eventum, in quo non sunt observanda. Et sic accidit in voto Iephte, qui ut dicitur Iudic. XI, votum vovit domino, dicens, si tradideris filios Ammon in manus meas, quicumque primus egressus fuerit de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti in pace, eum offeram holocaustum domino. Hoc enim poterat malum eventum habere, si occurreret ei aliquod animal non immolativum, sicut asinus vel homo, quod et accidit. Unde, ut Hieronymus dicit, in vovendo fuit stultus, quia discretionem non adhibuit, et in reddendo impius. Praemittitur tamen ibidem quod factus est super eum spiritus domini, quia fides et devotio ipsius, ex qua motus est ad vovendum, fuit a spiritu sancto. Propter quod ponitur in catalogo sanctorum, et propter victoriam quam obtinuit; et quia probabile est eum poenituisse de facto iniquo, quod tamen aliquod bonum figurabat.Referencing norms: Q88A2Ad2, assert-hdcf96f825831515afecec33b9c4017fc75cb8d03e23a119d43951eaabf0a6b9b
section/88-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b0c9688eb7f43e56bc21d9142f6255072612ca37eaa3379787182a6c6c682d41LA
Ad tertium dicendum quod maceratio proprii corporis, puta per vigilias et ieiunia, non est Deo accepta nisi inquantum est opus virtutis, quod quidem est inquantum cum debita discretione fit, ut scilicet concupiscentia refrenetur et natura non nimis gravetur. Et sub tali tenore possunt huiusmodi sub voto cadere. Propter quod et apostolus, Rom. XII, postquam dixerat, exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, addidit, rationabile obsequium vestrum. Sed quia in his quae ad seipsum pertinent de facili fallitur homo in iudicando, talia vota congruentius secundum arbitrium superioris sunt vel servanda vel praetermittenda. Ita tamen quod si ex observatione talis voti magnum et manifestum gravamen sentiret, et non esset facultas ad superiorem recurrendi, non debet homo tale votum servare. Vota vero quae sunt de rebus vanis et inutilibus sunt magis deridenda quam servanda.Referencing norms: Q88A2Ad3, assert-h199700cedfc8dd6fba0a097bd19c21ba7182c22e09b72c09e469f4374781ed55
section/88-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0de8761f39384378a8f1f23979e7f6449e7781ebaf71b89f566a1113dc117e61LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod votum non semper debeat fieri de meliori bono. Dicitur enim melius bonum quod ad supererogationem pertinet. Sed votum non solum fit de his quae sunt supererogationis, sed etiam de his quae pertinent ad salutem. Nam et in Baptismo vovent homines abrenuntiare Diabolo et pompis eius, et fidem servare, ut dicit Glossa, super illud Psalm., vovete et reddite domino Deo vestro. Iacob etiam vovit quod esset ei dominus in Deum, ut habetur Gen. XXVIII, hoc autem est maxime de necessitate salutis. Ergo votum non solum fit de meliori bono.Referencing norms: Q88A2Obiectio1, assert-h414eca8d0f34b23526f6bb7ddb43128cf5f398f23b73fb8250de7121efd80948, assert-ha8bdf75e874bf2f0062031988ecb27e40c5f6c1d0657ef644e2dc970ccc9b065
section/88-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b29b7a40a0d55a861fe64549ba1b63d47e1b0b2b82bbfa9a77a23c0238f82bb9LA
Praeterea, Iephte in catalogo sanctorum ponitur, ut patet Heb. XI. Sed ipse filiam innocentem occidit propter votum, ut habetur Iudic. XI. Cum igitur occisio innocentis non sit melius bonum, sed sit secundum se illicitum, videtur quod votum fieri possit non solum de meliori bono, sed etiam de illicitis.Referencing norms: Q88A2Obiectio2, assert-h294ab2fafb482f6eb7b1864b26a49b2cb29872e807530c4ea139f482ec13e576, assert-h5021c3f0746a4997f18a7235fcccebcc57c73e40d811e2abbdb5a68be619312a
section/88-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:86b27cab8eb9b9d3a5b78c648b4c3957895c1ee6198c845acf235a8581ea2bd0LA
Praeterea, ea quae redundant in detrimentum personae, vel quae ad nihil sunt utilia, non habent rationem melioris boni. Sed quandoque fiunt aliqua vota de immoderatis vigiliis et ieiuniis, quae vergunt in periculum personae. Quandoque etiam fiunt aliqua vota de aliquibus indifferentibus et ad nihil valentibus. Ergo non semper votum est melioris boni.Referencing norms: Q88A2Obiectio3, assert-h4fbdadc1cbef0c6f19f85073f6760886be4fdebabac081f06a1eaf41433fc95f, assert-h63c1396922476fb511d970047cb8983df621a595370a20cafced9cc0b3aaf076
section/88-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3c5e6a99cd8221e1b29e8d861cc0ce8c3b52cab5134e39c78086c5dbde715089LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, votum est promissio Deo facta. Promissio autem est alicuius quod quis pro aliquo voluntarie facit. Non enim esset promissio, sed comminatio, si quis diceret se contra aliquem facturum. Similiter vana esset promissio si aliquis alicui promitteret id quod ei non esset acceptum. Et ideo, cum omne peccatum sit contra Deum; nec aliquod opus sit Deo acceptum nisi sit virtuosum, consequens est quod de nullo illicito, nec de aliquo indifferenti debeat fieri votum, sed solum de aliquo actu virtutis. Sed quia votum promissionem voluntariam importat, necessitas autem voluntatem excludit, id quod est absolute necessarium esse vel non esse nullo modo cadit sub voto, stultum enim esset si quis voveret se esse moriturum, vel se non esse volaturum. Illud vero quod non habet absolutam necessitatem, sed necessitatem finis, puta quia sine eo non potest esse salus, cadit quidem sub voto inquantum voluntarie fit, non autem inquantum est necessitatis. Illud autem quod neque cadit sub necessitate absoluta neque sub necessitate finis, omnino est voluntarium. Et ideo hoc propriissime cadit sub voto. Hoc autem dicitur esse maius bonum in comparatione ad bonum quod communiter est de necessitate salutis. Et ideo, proprie loquendo, votum dicitur esse de bono meliori.Referencing norms: Q88A2Respondeo, assert-h48981c7a1014e3d7f0e5f075a99bf8457db6ac45c1fc30cbe438e6baad1e4a9b
section/88-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:105f22f909e84305cfba7ecef7e06745f98331078d7c466dd137ce4ebce43357LA
Sed contra est quod dicitur Deut. XXIII, si nolueris polliceri, absque peccato eris.Referencing norms: assert-h4d40e1dacaade5ace8b66e5116d25582ca3c381f062290ea4ca12bbee966ac64
section/88-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:57a6bf8d33fd98aa794ba5dfb805e4e37d9bb666191a54ae41d7f69f20ba9735LA
Ad primum ergo dicendum quod secundum honestatem ex qualibet promissione homo homini obligatur, et haec est obligatio iuris naturalis. Sed ad hoc quod aliquis obligetur ex aliqua promissione obligatione civili, quaedam alia requiruntur. Deus autem etsi bonis nostris non egeat, ei tamen maxime obligamur. Et ita votum ei factum est maxime obligatorium.Referencing norms: Q88A3Ad1, assert-h1f66b621371e26e77bfd79bb60cbf79daa87dd096c2e0bcf7f886bafe1756efa
section/88-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d40af255b6244ba8025994aa61ce29d64cd5768b9f6f7404fcb1d87c21ea51f6LA
Ad secundum dicendum quod si illud quod quis vovit ex quacumque causa impossibile reddatur, debet homo facere quod in se est, ut saltem habeat promptam voluntatem faciendi quod potest. Unde ille qui vovit monasterium aliquod intrare debet dare operam quam potest ut ibi recipiatur. Et si quidem intentio sua fuit se obligare ad religionis ingressum principaliter, et ex consequenti elegit hanc religionem vel hunc locum quasi sibi magis congruentem, tenetur, si non potest ibi recipi, aliam religionem intrare. Si autem principaliter intendit se obligare ad hanc religionem vel ad hunc locum, propter specialem complacentiam huius religionis vel loci, non tenetur aliam religionem intrare si illi eum recipere nolunt. Si vero incidit in impossibilitatem implendi votum ex propria culpa, tenetur insuper de propria culpa praeterita poenitentiam agere. Sicut mulier quae vovit virginitatem, si postea corrumpatur, non solum debet servare quod potest, scilicet perpetuam continentiam, sed etiam de eo quod admisit peccando poenitere.Referencing norms: Q88A3Ad2, assert-h071150bd1c24ea2c26e80e38208b8f66f6295920ea789d73d5f86e359bf1311e
section/88-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:630c6021aebd86f5d4b639ad01d3d364f640ca57f9edd83039d9ba3f2aefd7b0LA
Ad tertium dicendum quod obligatio voti ex propria voluntate et intentione causatur, unde dicitur Deut. XXIII, quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. Et ideo si in intentione et voluntate voventis est obligare se ad statim solvendum, tenetur statim solvere. Si autem ad certum tempus, vel sub certa conditione, non tenetur statim solvere. Sed nec debet tardare ultra quam intendit se obligare, dicitur enim ibidem, cum votum voveris domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud dominus Deus tuus; et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.Referencing norms: Q88A3Ad3, assert-h21feb6dc93639995bbb5717e09a4f3dcb00a9d8096e0fab65482b72e851c09be
section/88-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:32987bb802e73741d23b29f1b543fed8924e12b104080862f08a76e249ee4920LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne votum obliget ad sui observationem. Homo enim magis indiget his quae per alium hominem fiunt quam Deus, qui bonorum nostrorum non eget. Sed promissio simplex homini facta non obligat ad servandum, secundum institutionem legis humanae, quod videtur esse institutum propter mutabilitatem humanae voluntatis. Ergo multo minus simplex promissio Deo facta, quae dicitur votum, obligat ad observandum.Referencing norms: Q88A3Obiectio1, assert-h5103a81f1b8dcbd28ba9a75d856b4e5809d304b56ec333819f71febf210d39d9, assert-hbf007114c1196cef1b22468d79c1fb557a01586f6f7a0868124f38d61c1a16d1
section/88-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:af2989854a0b730d7c73db3ec001d9291a44b1c9e50f8b56448afd7fc4e634e7LA
Praeterea, nullus obligatur ad impossibile. Sed quandoque illud quod quis vovit fit ei impossibile, vel quia dependet ex alieno arbitrio, sicut cum quis vovet aliquod monasterium intrare cuius monachi eum nolunt recipere; vel propter emergentem defectum, sicut mulier quae vovit virginitatem servare et postea corrumpitur, vel vir qui vovet pecuniam dare et postea amittit pecuniam. Ergo non semper votum est obligatorium.Referencing norms: Q88A3Obiectio2, assert-h1d030987ebf7c108bca6ea277ab86c1ce67d1a04734d556f97d6b908d750bffd, assert-hc91e9b00a14bd12bc7b2d78b379e575a65a3f614670703d0423eab0c9b981f79
section/88-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5ca084f59f93b4c317087c6fc56d7cf341370366289f873af7be5a22655fc185LA
Praeterea, illud ad cuius solutionem est aliquis obligatus, statim solvere tenetur. Sed aliquis non statim solvere tenetur illud quod vovit, praecipue cum sub conditione futura vovet. Ergo votum non semper est obligatorium.Referencing norms: Q88A3Obiectio3, assert-h12e6c9afffcbe59ef0ca9b9f2a46219bd192c16894d355938aba2f8c96b5f232, assert-hd66dae99e0c7e91ecede0601ca37e7ce8406e75d6893daa7e19f680ee889d8ed
section/88-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a51c1735f499c9feb971c72211355a88094e460fd68f661d9ccd121e67fc0cebLA
Respondeo dicendum quod ad fidelitatem hominis pertinet ut solvat id quod promisit, unde secundum Augustinum, fides dicitur ex hoc quod fiunt dicta. Maxime autem debet homo Deo fidelitatem, tum ratione dominii; tum etiam ratione beneficii suscepti. Et ideo maxime obligatur homo ad hoc quod impleat vota Deo facta, hoc enim pertinet ad fidelitatem quam homo debet Deo, fractio autem voti est quaedam infidelitatis species. Unde Salomon rationem assignat quare sint vota reddenda. Quia displicet Deo infidelis promissio.Referencing norms: Q88A3Respondeo, assert-hf773fa97b6dd709faf39eef8e3c514a15c82cf5a98239017b119e781383c2d3e
section/88-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f6ab3064a69add4ed3cd9eee4c5ae8cb4ad1bde681b5a8007470cd19a981ee48LA
Sed contra est quod dicitur Eccle. V, quodcumque voveris, redde. Multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere.Referencing norms: assert-hcd5bbf13b7d5f49a14bcd319b3b6ee0044f300450d2040ba3f8058dd4d6bec52
section/88-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:86b207e07f5d94baf867c03e318a6906003fe0f9815e9ae3bcf98a43f9bff270LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut non posse peccare non diminuit libertatem, ita etiam necessitas firmatae voluntatis in bonum non diminuit libertatem, ut patet in Deo et in beatis. Et talis est necessitas voti, similitudinem quandam habens cum confirmatione beatorum. Unde Augustinus in eadem epistola dicit quod felix necessitas est quae in meliora compellit.Referencing norms: Q88A4Ad1, assert-h26b9b99f5756b265bf645d2873293909ed4fe65a6bef7c96606fe1d41fa0e248
section/88-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:76ed8347bd31850884d4686b7bc13793754ea672f59248cb118174346358ab02LA
Ad secundum dicendum quod quando periculum nascitur ex ipso facto, tunc illud factum non est expediens, puta quod aliquis per pontem ruinosum transeat fluvium. Sed si periculum immineat ex hoc quod homo deficit ab illo facto, non desinit propter hoc esse expediens, sicut expediens est ascendere equum, quamvis periculum immineat cadenti de equo. Alioquin oporteret ab omnibus bonis cessare quae per accidens ex aliquo eventu possunt esse periculosa. Unde dicitur Eccle. XI, qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metet. Periculum autem voventi non imminet ex ipso voto, sed ex culpa hominis, qui voluntatem mutat transgrediens votum. Unde Augustinus dicit in eadem epistola, non te vovisse poeniteat. Immo gaude iam tibi sic non licere quod cum tuo detrimento licuisset.Referencing norms: Q88A4Ad2, assert-he60daf4f04e25317f030e0c20b613cbd62610fbdaa77b566c9770baa475dad33
section/88-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:412b522b6fc9cadc8ceaa5d5f16751143bf3c016fc6c248841dc51dca9e15d00LA
Ad tertium dicendum quod Christo secundum se non competebat vovere. Tum quia Deus erat. Tum etiam quia, inquantum homo, habebat firmatam voluntatem in bono, quasi comprehensor existens. Quamvis per quandam similitudinem ex persona eius dicatur in Psalm., secundum Glossam, vota mea reddam in conspectu timentium eum, loquitur autem pro corpore suo, quod est Ecclesia. Apostoli autem intelliguntur vovisse pertinentia ad perfectionis statum quando Christum, relictis omnibus, sunt secuti.Referencing norms: Q88A4Ad3, assert-h38df63927e5a2fc2da4003bdbfc4ca3ca9f976f235dc4005490a46b40aa977d0
section/88-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0d20a01e93dffd3603f0d265be892f52d616497822581621638b496e45985467LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non expediat aliquid vovere. Non enim alicui expedit ut privet se bono quod ei Deus donavit. Sed libertas est unum de maximis bonis quae homini Deus dedit, qua videtur privari per necessitatem quam votum imponit. Ergo non videtur expediens homini quod aliquid voveat.Referencing norms: Q88A4Obiectio1, assert-h581562b4e864f534627fbb9aa3401a96b379785f6b96e800df0f53837d019e55, assert-hb7e0c8c6d2e2d5a19063a26ccc128abc9021c1d81c041a8d9d9310d3db827bf5
section/88-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:e14d3d2e36865430bbf634f73260dc94860215de85164f1ad37d731cc9a477d7LA
Praeterea, nullus debet se periculis iniicere. Sed quicumque vovet se periculo iniicit, quia quod ante votum sine periculo poterat praeteriri, si non servetur post votum, periculosum est. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Armentarium et Paulinam, quia iam vovisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Non talis eris si non feceris quod vovisti, qualis mansisses si nihil tale vovisses. Minor enim tunc esses, non peior. Modo autem, tanto, quod absit, miserior si fidem Deo fregeris, quanto beatior si persolveris. Ergo non expedit aliquid vovere.Referencing norms: Q88A4Obiectio2, assert-h442916f24fa71eda55ef6201ca2b12c8ff59f28ebb56a31a67a11b8164628032, assert-ha7dbbaa1496fb809855fc512e3de83254567b88cf1b252bfae0f42bbde4fc66e, assert-hf0e061d292a5ac0b0bb9419f134144178254ed34a272553fc3c66e7003fefe2b
section/88-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f6b8edc90ea80a6392943361e3fafcd83c51ad504936a4880697e604ed9ac580LA
Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. IV, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Sed non legitur neque Christum aliquid vovisse, nec apostolos. Ergo videtur quod non expediat aliquid vovere.Referencing norms: Q88A4Obiectio3, assert-h3363ff8fd638f9c658ca6e7c3fc34ea1bb8e38f84afac042cc1ee635d490231a, assert-h87b27016f0a8a10ba41c8175e31d4b7c630d8f52c0f7c59cd2ba50f9be430813
section/88-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c144d99f7325d7f1bc5d914cc6584174478d49db25e903566bc4811b06d69901LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, votum est promissio Deo facta. Alia autem ratione promittitur aliquid homini, et alia ratione Deo. Homini quidem promittimus aliquid propter eius utilitatem, cui utile est et quod ei aliquid exhibeamus, et quod eum de futura exhibitione prius certificemus. Sed promissionem Deo facimus non propter eius utilitatem, sed propter nostram. Unde Augustinus dicit, in praedicta epistola, benignus exactor est, non egenus, et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. Et sicut id quod damus Deo non est ei utile, sed nobis, quia quod ei redditur reddenti additur, ut Augustinus ibidem dicit; ita etiam promissio qua Deo aliquid vovemus, non cedit in eius utilitatem, qui a nobis certificari non indiget; sed ad utilitatem nostram, inquantum vovendo voluntatem nostram immobiliter firmamus ad id quod expedit facere. Et ideo expediens est vovere.Referencing norms: Q88A4Respondeo, assert-h03b23dc0af08244170f473e1c58c1bcd893786663548d54a47661896da04c318
section/88-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:989ad6e4f46c3b05991629a653d6e57e1aea46a8f4684b02b8e1c81f57c1e34cLA
Sed contra est quod dicitur in Psalm., vovete et reddite domino Deo vestro.Referencing norms: assert-h291e93363a5a3a35fecf876faf0318ccb6feab92170547966d6d6d5d3a92fa1d
section/88-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9946ca02cc05da8bc26a815c83329cc579b2de930d565298bd4c96f0c4890f3LA
Ad primum ergo dicendum quod illud quod cadit sub voto quandoque quidem est actus alterius virtutis, sicut ieiunare, continentiam servare; quandoque vero est actus religionis, sicut sacrificium offerre vel orare. Utrorumque tamen promissio Deo facta ad religionem pertinet, ratione iam dicta. Unde patet quod votorum quoddam pertinet ad religionem ratione solius promissionis Deo factae, quae est essentia voti, quandoque etiam ratione rei promissae, quae est voti materia.Referencing norms: Q88A5Ad1, assert-h3469238dc404346f52dcec68cb9bb38c24847395e6fc59f358fadd1d7effbb10
section/88-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f16dffb905b15b858d93ddebd38848c5910ee936e2ec2af0baa9e9b64270110LA
Ad secundum dicendum quod ille qui promittit, inquantum se obligat ad dandum, iam quodammodo dat, sicut dicitur fieri aliquid cum fit causa eius, quia effectus virtute continetur in causa. Et inde est quod non solum danti, sed etiam promittenti gratiae aguntur.Referencing norms: Q88A5Ad2, assert-hbc894acea5077bd3dfeb2926d4b0b93c0cef7469d28d6c75a3f1393c149c47cb
section/88-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f0364a117f2a9ab28e7b91a43fa77c171cc68f626ccf8005cf8dde7aaa057769LA
Ad tertium dicendum quod votum soli Deo fit, sed promissio potest etiam fieri homini, et ipsa promissio boni quae fit homini potest cadere sub voto, inquantum est quoddam opus virtuosum. Et per hunc modum intelligendum est votum quo quis vovet aliquid sanctis vel praelatis, ut ipsa promissio facta sanctis vel praelatis cadat sub voto materialiter, inquantum scilicet homo vovet Deo se impleturum quod sanctis vel praelatis promittit.Referencing norms: Q88A5Ad3, assert-h8247c1ac21ccc35d0dcc3e98194bdb64c5e86736c8abb1bf200adf8267bbc2fb
section/88-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5e9a11fec1fef5737141ebe0914e60597dc4528ef0b3e1367609282387d4d327LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod votum non sit actus latriae sive religionis. Omne enim opus virtutis cadit sub voto. Sed ad eandem virtutem pertinere videtur promittere aliquid et facere illud. Ergo votum pertinet ad quamlibet virtutem, et non specialiter ad religionem.Referencing norms: Q88A5Obiectio1, assert-h013337bd1dd37e3593f00f2bb350742f03ffe9b4d50c9a3d39ca9859bd03a9ad, assert-hdb90e435fde894581f43044f136776090b07a43392b8afd7dd92118cd7012964
section/88-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a5f58c69fa38993abb0defb97ef50a647ab3292dce95d155673d64f5d6557ac0LA
Praeterea, secundum Tullium, ad religionem pertinet cultum et caeremoniam Deo offerre. Sed ille qui vovet nondum aliquid Deo offert, sed solum promittit. Ergo votum non est actus religionis.Referencing norms: Q88A5Obiectio2, assert-h2b6ae2637cb1b811f0bb63b6f21b0d657588929712452323ac9d2191d31f5266, assert-h3bbe205603043b12900255a1a37607a1f4129257a8e09193fa741683d3ddf182
section/88-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:04e7a37364c416612c244a5716fa01236f7813267575fe5ce40f6d4e2972ccc2LA
Praeterea, cultus religionis non debet exhiberi nisi Deo. Sed votum non solum fit Deo, sed etiam sanctis et praelatis, quibus religiosi profitentes obedientiam vovent. Ergo votum non est religionis actus.Referencing norms: Q88A5Obiectio3, assert-h5b8de80ae2ecba8f9b909e8afb923110b1e0736f0251ba63cc360b7ec7c86d85, assert-h6c41c1888cf201de7c97a9082760c3733cfbbc1a167c091afd5ebcbe6c1a45d8
section/88-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:06d4557946e65e97707bc1554590e42073c624e67440fd1f947b2ffdab9147acLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omne opus virtutis ad religionem seu latriam pertinet per modum imperii, secundum quod ad divinam reverentiam ordinatur, quod est proprius finis latriae. Ordinare autem alios actus in manifestum est autem ex praedictis quod votum est quaedam imperatas. Et ideo ipsa ordinatio actuum cuiuscumque virtutis in servitium Dei est proprius actus latriae. Manifestum est autem ex praedictis quod votum est quaedam promissio Deo facta, et quod promissio nihil est aliud quam ordinatio quaedam eius quod promittitur in eum cui promittitur. Unde votum est ordinatio quaedam eorum quae quis vovet in divinum cultum seu obsequium. Et sic patet quod vovere proprie est actus latriae seu religionis.Referencing norms: Q88A5Respondeo, assert-h3fb324b1960faf953ed9980bfed2e311ab93592ed611c55c4064ed07a88764ca
section/88-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b5198d85fc8ad812ba32e8bca46e02e92f323b91035283d5bf0afb166f9e1b82LA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XIX, colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt domino et solvent. Sed colere Deum est proprie religionis sive latriae. Ergo votum est actus latriae sive religionis.Referencing norms: assert-hc2c1bfadba7ce5af67e8f3952141022ad3ae43fe1eca5db76ee57a256967288f
section/88-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a775ee0187d1f17993a81e90ff4512ba4c6cabc0851587e289bb26fcca5a7fe5LA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa est intelligenda de necessitate coactionis, quae involuntarium causat et devotionem excludit. Unde signanter dicit, ne iam non devoti, sed inviti rem voluntariam faciamus. Necessitas autem voti est per immutabilitatem voluntatis, unde et voluntatem confirmat et devotionem auget. Et ideo ratio non sequitur.Referencing norms: Q88A6Ad1, assert-h5cf4a261e2533486670bd1beca34ac6eb8baada4b197004d193273d79f62a0ac
section/88-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7cc0303999a2e116b11738ba028cb12cb4de6d7a40271ca6cda805e42724cf43LA
Ad secundum dicendum quod necessitas coactionis, inquantum est contraria voluntati, tristitiam causat, secundum philosophum. Necessitas autem voti in his qui sunt bene dispositi, inquantum voluntatem confirmat, non causat tristitiam, sed gaudium. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Armentarium et Paulinam, non te vovisse poeniteat, immo gaude iam tibi sic non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Si tamen ipsum opus, secundum se consideratum, triste et involuntarium redderetur post votum, dum tamen remaneat voluntas votum implendi, adhuc est magis meritorium quam si fieret sine voto, quia impletio voti est actus religionis, quae est potior virtus quam abstinentia, cuius actus est ieiunare.Referencing norms: Q88A6Ad2, assert-h0edb995e430fcd255ab72eab210d57a4900d84202eecceed08cdcd771b36edd1
section/88-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d31bc30c33de952c0fcf586a2c490828bc52354106eded3ede80ab23037214dbLA
Ad tertium dicendum quod ille qui facit aliquid sine voto habet immobilem voluntatem respectu illius operis singularis quod facit, et tunc quando facit, non autem manet voluntas eius omnino firmata in futurum, sicut voventis, qui suam voluntatem obligavit ad aliquid faciendum et antequam faceret illud singulare opus, et fortasse ad pluries faciendum.Referencing norms: Q88A6Ad3, assert-h676cbe48c5d32a9e96d5dbaaa6bc0abf716859e75a4bfea732932508bb7b78ad
section/88-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:51563caf142fada360f06073e8a33ebbc2f9836e4ee0d9c3dc5709f0ee126b02LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod magis sit laudabile et meritorium facere aliquid sine voto quam cum voto. Dicit enim prosper, in II de vita Contempl., sic abstinere vel ieiunare debemus ut non nos necessitati ieiunandi subdamus, ne iam non devoti, sed inviti rem voluntariam faciamus. Sed ille qui vovet ieiunium subdit se necessitati ieiunandi. Ergo melius esset si ieiunaret sine voto.Referencing norms: Q88A6Obiectio1, assert-h18e6cc86086092b9e84221d641513d0641049079c4a560c43fff3dd8b1e0ef43, assert-h6a24ffad2c630d2ec99305e0e5179df4aa01d99c33ff6f811898380b51d03ff9
section/88-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6d94469accbe966ad1c1245b4f7fea0da244ae6415be6ed3e3b7dac68f7f99b6LA
Praeterea, apostolus dicit, II Cor. IX, unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Sed quidam ea quae vovent ex tristitia faciunt, et hoc videtur procedere ex necessitate quam votum imponit, quia necessitas contristans est, ut dicitur V Metaphys. Ergo melius est aliquid facere sine voto quam cum voto.Referencing norms: Q88A6Obiectio2, assert-h9c1e8499f7a2cdbe5b67b0cb73f526cfc657dc6fa5f960161eea401114161632, assert-hefc2a3e82e24b512c42cfbcd85b33c9a312c2ba526e6e890b08f69c3bcc400b2
section/88-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dd685dce1435ee8d694851e0bb872ea501b50f24b6508b46dd3b5bc6f73d4993LA
Praeterea, votum necessarium est ad hoc quod firmetur voluntas hominis ad rem quam vovet, ut supra habitum est. Sed non magis potest firmari voluntas ad aliquid faciendum quam cum actu facit illud. Ergo non melius est facere aliquid cum voto quam sine voto.Referencing norms: Q88A6Obiectio3, assert-h43c74d1c1cf5024d8c923db37e8b0a966eab4c2fa46c11e12fac9708dee1ddc5, assert-h4ad446b1e98ed3e2d9651d8867f2d60209f58446eb6395eee9a7076c17504e9c
section/88-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:213f3ee48044cf7bb9e05b127de8eacade6d6a49787246ac3d1af01a8f4fe5b9LA
Respondeo dicendum quod triplici ratione facere idem opus cum voto est melius et magis meritorium quam facere sine voto. Primo quidem, quia vovere, sicut dictum est, est actus latriae, quae est praecipua inter virtutes morales. Nobilioris autem virtutis est opus melius et magis meritorium. Unde actus inferioris virtutis est melior et magis meritorius ex hoc quod imperatur a superiori virtute, cuius actus fit per imperium, sicut actus fidei vel spei melior est si imperetur a caritate. Et ideo actus aliarum virtutum moralium, puta ieiunare, quod est actus abstinentiae, et continere, quod est actus castitatis, sunt meliora et magis meritoria si fiant ex voto, quia sic iam pertinent ad divinum cultum, quasi quaedam Dei sacrificia. Unde Augustinus dicit, in libro de virginitate, quod neque ipsa virginitas quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur; quam fovet et servat continentia pietatis. Secundo, quia ille qui vovet aliquid et facit, plus se Deo subiicit quam ille qui solum facit. Subiicit enim se Deo non solum quantum ad actum sed etiam quantum ad potestatem, quia de cetero, non potest aliud facere, sicut plus daret homini qui daret ei arborem cum fructibus quam qui daret ei fructus tantum, ut dicit Anselmus, in libro de Similitud. Et inde est quod etiam promittentibus gratiae aguntur, ut dictum est. Tertio, quia per votum immobiliter voluntas firmatur in bonum. Facere autem aliquid ex voluntate firmata in bonum pertinet ad perfectionem virtutis, ut patet per philosophum, in II Ethic., sicut etiam peccare mente obstinata aggravat peccatum, et dicitur peccatum in spiritum sanctum, ut supra dictum est.Referencing norms: Q88A6Respondeo, assert-hba7161e4a6ffe6a72ed4dddc52a3b2ed6ef093197eccd7cd92ff121381958165
section/88-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:13abb614cc610550482d385a974d684409beeebf5c4b4fb9af6ff4db529d26e0LA
Sed contra est quod super illud Psalm., vovete et reddite, dicit Glossa, vovere voluntati consulitur. Sed consilium non est nisi de meliori bono. Ergo melius est facere aliquod melius opus ex voto quam sine voto, quia qui facit sine voto, implet tantum unum consilium, scilicet de faciendo; qui autem facit cum voto, implet duo consilia, scilicet et vovendo et faciendo.Referencing norms: assert-h1567cd7fc78e1bfe3bd1ff78dbab75687225c416de75070cb3f478390ff283e2
section/88-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:918687922c028f7ef75b537a2d01c5ad94eba5828475c2bd7efd413313e18e77LA
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi solemnitas pertinet non solum ad homines, sed ad Deum, inquantum habet aliquam spiritualem consecrationem seu benedictionem, cuius Deus est auctor, etsi homo sit minister, secundum illud Num. VI, invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. Et ideo votum solemne habet fortiorem obligationem apud Deum quam votum simplex; et gravius peccat qui illud transgreditur. Quod autem dicitur quod votum simplex non minus obligat apud Deum quam solemne, intelligendum est quantum ad hoc quod utriusque transgressor peccat mortaliter.Referencing norms: Q88A7Ad1, assert-hb55b8ed7dca4b4c0e47fc54ce703d8f911752b18007f383bd206421d4fc6da63
section/88-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42ea51d5113efa34f8ba1ec9856dbc2649a0c1a28dd228f2d7713ffc298927e2LA
Ad secundum dicendum quod particularibus actibus non consuevit solemnitas adhiberi, sed assumptioni novi status, ut dictum est. Et ideo cum quis vovet aliqua particularia opera, sicut aliquam peregrinationem vel aliquod speciale ieiunium, tali voto non congruit solemnitas, sed solum voto quo aliquis totaliter se subiicit divino ministerio seu famulatui; in quo tamen voto, quasi universali, multa particularia opera comprehenduntur.Referencing norms: Q88A7Ad2, assert-he457fc803bc19dda43f55e428ce1d891acc7446670284eca1292524302db9a2f
section/88-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2cdc0c052ea2d659c64a746a1cbca433c828a5eb69d2398ffbdd59775cc6d7f2LA
Ad tertium dicendum quod vota ex hoc quod fiunt in publico possunt habere quandam solemnitatem humanam, non autem solemnitatem spiritualem et divinam, sicut habent vota praemissa, etiam si coram paucis fiant. Unde aliud est votum esse publicum, et aliud esse solemne.Referencing norms: Q88A7Ad3, assert-ha3c9506ab4dc590bee2ca0566d74334f88cb03c2200324ded02425c553a0e6b5
section/88-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1bb5b6be6e68b8e16020ab52b92894eb69275dad6ab13471304f0478ebc8d5efLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod votum non solemnizetur per susceptionem sacri ordinis, et per professionem ad certam regulam. Votum enim, ut dictum est, promissio Deo facta est. Ea vero quae exterius aguntur ad solemnitatem pertinentia non videntur ordinari ad Deum, sed ad homines. Ergo per accidens se habent ad votum. Non ergo solemnitas talis est propria conditio voti.Referencing norms: Q88A7Obiectio1, assert-h0f00c8a6acade51e42bebdaffbae14888bdf22d815c68524a43e20f38a22eed3, assert-he802a0e71778cf85963f336fb20e88a303a912af1eaf816f8c93fa6211e2f229
section/88-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e978b6202b9253fd8390a5cccf06cf36e66f1575524636f9ee5aa8139c36a097LA
Praeterea, illud quod pertinet ad conditionem alicuius rei, videtur posse competere omnibus illis in quibus res illa invenitur. Sed multa possunt sub voto cadere quae non pertinent neque ad sacrum ordinem, neque pertinent ad aliquam certam regulam, sicut cum quis vovet peregrinationem, aut aliquid huiusmodi. Ergo solemnitas quae fit in susceptione sacri ordinis vel in promissione certae regulae, non pertinet ad conditionem voti.Referencing norms: Q88A7Obiectio2, assert-h2c0fb524020f16cbaa2403beb17a0babe9ed92462dce706747cd7ae87c3bd625, assert-h32b59cbe8214f567d0cc4bba3ab531558bcc9ef9d5573d51343adba688149f7f
section/88-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b6e2d85728276ee99a9b678d9df41f34b35055a6ef28507208a59cf84784c587LA
Praeterea, votum solemne idem videtur esse quod votum publicum. Sed multa alia vota possunt fieri in publico quam votum quod emittitur in susceptione sacri ordinis vel professione certae regulae, et huiusmodi etiam vota possunt fieri in occulto. Ergo non solum huiusmodi vota sunt solemnia.Referencing norms: Q88A7Obiectio3, assert-h052d0738ea680029cede0dc7d5d86c2fa0e4a9b445490e128a6930ca88276abf, assert-h4d4a41fcd21a6ae8af0a33d7e9ed36fa32aa6d8eb3c18dddabc58f415f34d34f
section/88-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28166cf70ccc9668f37486f454d43ec2ffd2c35bb37a069ed8da686c54b8f26cLA
Respondeo dicendum quod unicuique rei solemnitas adhibetur secundum illius rei conditionem, sicut alia est solemnitas novae militiae, scilicet in quodam apparatu equorum et armorum et concursu militum; et alia solemnitas nuptiarum, quae consistit in apparatu sponsi et sponsae et conventu propinquorum. Votum autem est promissio Deo facta. Unde solemnitas voti attenditur secundum aliquid spirituale, quod ad Deum pertineat, idest secundum aliquam spiritualem benedictionem vel consecrationem, quae ex institutione apostolorum adhibetur in professione certae regulae, secundo gradu post sacri ordinis susceptionem, ut Dionysius dicit, VI cap. Eccles. Hier. Et huius ratio est quia solemnitates non consueverunt adhiberi nisi quando aliquis totaliter mancipatur alicui rei, non enim solemnitas nuptialis adhibetur nisi in celebratione matrimonii, quando uterque coniugum sui corporis potestatem alteri tradit. Et similiter voti solemnitas adhibetur quando aliquis per susceptionem sacri ordinis divino ministerio applicatur; et in professione certae regulae, quando per abrenuntiationem saeculi et propriae voluntatis aliquis statum perfectionis assumit.Referencing norms: Q88A7Respondeo, assert-hbd6165f815888480cf7ed971ee048a271196df26c36dd0e081e87ff5e157b881
section/88-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b6938e73a69d578c09d630465dcea3c12863d8aa809b90660d11aea85ff732a0LA
Sed contra est quod solum huiusmodi vota impediunt matrimonium contrahendum et dirimunt iam contractum; quod est effectus voti solemnis, ut infra dicetur in tertia huius operis parte.Referencing norms: assert-hd54a6f5e42e98acf222efb8f47b4f50f4aa39662232c75e1afd19af669849995
section/88-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fd5c2e68179d053c21b6a69d3f261ed9eead29f1e8de2e4d67c0b387214d2aebLA
Ad primum ergo dicendum quod sub promissione Deo facta non cadit nisi quod est virtuosum, ut supra dictum est. Est autem contra virtutem ut id quod est alterius homo offerat Deo, ut supra dictum est. Et ideo non potest omnino salvari ratio voti, cum quis in potestate constitutus vovet id quod est in potestate alterius, nisi sub conditione si ille ad cuius potestatem pertinet non contradicat.Referencing norms: Q88A8Ad1, assert-h45c799824a3728f49124dbf2ae1e14d3ec901e5ca87b54c1d1944ce258e37273
section/88-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ff4c6665bba03530e1e2180ac6af6f2c4075e8c6a1e89551adc63931d41b9a4LA
Ad secundum dicendum quod ex quo homo venit ad annos pubertatis, si sit liberae conditionis, est suae potestatis quantum ad ea quae pertinent ad suam personam, puta quod obliget se religioni per votum, vel quod matrimonium contrahat. Non autem est suae potestatis quantum ad dispensationem domesticam. Unde circa hoc non potest aliquid vovere quod sit ratum, sine consensu patris. Servus autem, quia est in potestate domini etiam quantum ad personales operationes, non potest se voto obligare ad religionem, per quam ab obsequio domini sui abstraheretur.Referencing norms: Q88A8Ad2, assert-h3fcbd9562fca5a1fdc06ab91226b6c7530d831ffca25eab2512f3b1d3a4a9fc1
section/88-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b6fb0ec23704c751c05e7b146760cddd8835c078bf42dc17d37ca34010c955e8LA
Ad tertium dicendum quod religiosus subditus est praelato quantum ad suas operationes secundum professionem regulae. Et ideo etiam si aliquis ad horam aliquid facere possit quando ad alia non occupatur a praelato, quia tamen nullum tempus est exceptum in quo praelatus non possit eum circa aliquid occupare, nullum votum religiosi est firmum nisi sit de consensu praelati. Sicut nec votum puellae existentis in domo, nisi sit de consensu patris, nec uxoris, nisi de consensu viri.Referencing norms: Q88A8Ad3, assert-h3d091a33421621b6440590a6930b58187027053f1d43a6a08d7cffa566915630
section/88-8/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:913137ed2f2a44c998250ba9f17ebffad3d94a08f1ec599df76fdec113cfc8e2LA
Ad quartum dicendum quod licet votum eorum qui sunt alterius potestati subiecti non sit firmum sine consensu eorum quibus subiiciuntur, non tamen peccant vovendo, quia in eorum voto intelligitur debita conditio, scilicet si suis superioribus placuerit, vel non renitantur.Referencing norms: Q88A8Ad4, assert-h399f8a6f54d80caa90309fff0af896d481e3d8e453319c0debe0a93147bd5b14
section/88-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:221ca2b60ed02b9a9d8ce92d01c003a923baa040db56aca234de2f6b0691f3e8LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod illi qui sunt alterius potestati subiecti non impediantur a vovendo. Minus enim vinculum superatur a maiori. Sed obligatio qua quis subiicitur homini est minus vinculum quam votum, per quod aliquis obligatur Deo. Ergo illi qui sunt alienae potestati subiecti non impediuntur a vovendo.Referencing norms: Q88A8Obiectio1, assert-h730413d8653d60ddd6b7329b786d8a1b640885a6b653fb9ed022c940dde707db, assert-h9f30f49704ac8938ed30fb945d7c657e8d52dbb81eacf5ea17a4cb5959e6fa87
section/88-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7489e1c91316f90410a052e4e06e86c1e9d8216343fbe171e46bcb803674b74aLA
Praeterea, filii sunt in potestate patris. Sed filii possunt profiteri in aliqua religione etiam sine voluntate parentum. Ergo non impeditur aliquis a vovendo per hoc quod est subiectus potestati alterius.Referencing norms: Q88A8Obiectio2, assert-h6a29753f4c9366d7536df34fb6b0acb728a931c77578cc8d90ee4813a2cc02b4, assert-hf978bd81b50905d2d6095482fd111a572e66b2d58b92830e1e93e609c2b06dee
section/88-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:90d1ab1ab7b0f5dc5eb3b11903c9ac856a0475cd300a386514175ea6a2ad1719LA
Praeterea, maius est facere quam promittere. Sed religiosi qui sunt sub potestate praelatorum possunt aliqua facere sine licentia suorum praelatorum, puta dicere aliquos Psalmos, vel facere aliquas abstinentias. Ergo videtur quod multo magis possunt huiusmodi vovendo Deo promittere.Referencing norms: Q88A8Obiectio3, assert-hb10c181f56c70503f609399bfd29da2794db25899bbcace13638df8a99af3b5d, assert-hcfb771d85c3ef592b2e272c6aeb3987b61b2274441152b2fb5468b838477325f
section/88-8/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4e7516438392f3c353f9c2c63472b29108a6c9caca03646406df264c2b1c1498LA
Praeterea, quicumque facit quod de iure facere non potest, peccat. Sed subditi non peccant vovendo, quia hoc nunquam invenitur prohibitum. Ergo videtur quod de iure possunt vovere.Referencing norms: Q88A8Obiectio4, assert-hac4c755bf56a752a420959751d1d4461be245203ec48d6d85bfd24be5f04d73e, assert-hf4b89ac7381e0c5c42194dbb144b0261c73c82c3cc2e23bb52d96b030979e428
section/88-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aaeac225e6f9ecac6374803479705a58392ea524875734da9e22738ed0f00b96LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, votum est promissio quaedam Deo facta. Nullus autem potest per promissionem se firmiter obligare ad id quod est in potestate alterius, sed solum ad id quod est omnino in sua potestate. Quicumque autem est subiectus alicui, quantum ad id in quo est subiectus, non est suae potestatis facere quod vult, sed dependet ex voluntate alterius. Et ideo non potest se per votum firmiter obligare, in his in quibus alteri subiicitur, sine consensu sui superioris.Referencing norms: Q88A8Respondeo, assert-h17e99c1af919c23123fdb152aa9beed8093fcd17fc108d90c10ab076c020f73a
section/88-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:69eef360b1665ee5b455c321c76a6a32867912ce8134ab5ddb9e5cc3d73a8c6bLA
Sed contra est quod Num. XXX mandatur quod, si mulier in domo patris sui, et adhuc in puellari aetate, aliquid voverit, non tenetur rea voti nisi pater eius consenserit. Et idem dicit de muliere habente virum. Ergo, pari ratione, nec aliae personae alterius potestati subiectae possunt se voto obligare.Referencing norms: assert-h63fa3b4833cddc50f4f9649fd7d62de70340fe01be6f2df471fb9086b4cc5284
section/88-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e7bdcec5144a2746e392f784d6782ae4006434aac3923c0a40f2e80615dabb5LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de pueris qui nondum attigerunt usum rationis, quorum vota sunt invalida, ut dictum est.Referencing norms: Q88A9Ad1, assert-hb58bdb0f8c8a7a27fdb617208f7e172505abdf2317af5e1872a19a325d67448d
section/88-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea27c851b907722a1348c65a3e8e28fd868011e11b6f750a703db52becc6f727LA
Ad secundum dicendum quod vota eorum qui sunt in potestate aliorum habent conditionem implicitam, scilicet si non revocentur a superiori, ex qua licita redduntur, et valida si conditio extat, ut dictum est.Referencing norms: Q88A9Ad2, assert-h71c4a57eb7cf036e55c5a2070607fe5cf5b26da82e29bed5a7005f1fc586905b
section/88-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ed8607aa5f695f8acc984ba39fefc4f5baa4b2b6d376e23d0f2e7ec32e82458dLA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de voto solemni quod fit per professionem.Referencing norms: Q88A9Ad3, assert-h7c01b24593aa2c316bfecff2ac7ac5ee3eff93879cf0acaf5d0a0b4af1180ea5
section/88-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4ff96cbe402f334660e0096f9a864820caa9bf33863bda4955cb442cde2c2c98LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod pueri non possint voto se obligare ad religionis ingressum. Cum enim ad votum requiratur animi deliberatio, non competit vovere nisi illis qui habent usum rationis. Sed hoc deficit in pueris, sicut et in amentibus vel furiosis. Sicut ergo amentes et furiosi non possunt se ad aliquid voto adstringere, ita etiam nec pueri, ut videtur, possunt se voto obligare religioni.Referencing norms: Q88A9Obiectio1, assert-h4af01b35397a20765e445cbcd90d333135831335b4d708fe9d4c22934c57d5f7, assert-h6870f7ff1a3b1b738afe8b616563555e92f4d2cf510d4436af1b0dd971a85e49
section/88-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c3b79352d10d1b2346c7fbddd2f31011cf63952ed19e7b71f1329aec671bda09LA
Praeterea, illud quod rite potest ab aliquo fieri, non potest ab alio irritari. Sed votum religionis a puero vel puella factum ante annos pubertatis potest a parentibus revocari, vel a tutore, ut habetur XX, qu. II, cap. puella. Ergo videtur quod puer vel puella, ante quatuordecim annos, non possit rite vovere.Referencing norms: Q88A9Obiectio2, assert-ha717608c94a750e69445c923a0019560d20e3cd6feec2ce6f0818a7a146d635e, assert-hd80d27d876f85082bec80b1ffb4e52f485616458290344b6505203c6e60d1f1f
section/88-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b363472b114e79bb1c556fa2f11907b883a692f1d5598d1d7c9f154af0b6e0a0LA
Praeterea, religionem intrantibus annus probationis conceditur, secundum regulam beati Benedicti et secundum statutum Innocentii IV, ad hoc quod probatio obligationem voti praecedat. Ergo illicitum videtur esse quod pueri voto obligentur ad religionem ante probationis annum.Referencing norms: Q88A9Obiectio3, assert-hd8b91f648149f8e0115e2cf08bbd84b5ec118ce2ef6129e0ea7818a06364dba1
section/88-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f50a29feb5f5ce081ca29bb85a500582836789dd17dee40f538c838031a75ccLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, duplex est votum, scilicet simplex, et solemne. Et quia solemnitas voti in quadam spirituali benedictione et consecratione consistit, ut dictum est, quae fit per ministerium Ecclesiae; ideo solemnizatio voti sub dispensatione Ecclesiae cadit. Votum autem simplex efficaciam habet ex deliberatione animi, qua quis se obligare intendit. Quod autem talis obligatio robur non habeat, dupliciter potest contingere. Uno quidem modo, propter defectum rationis, sicut patet in furiosis et amentibus, qui se voto non possunt obligare ad aliquid, dum sunt in furia vel amentia. Alio modo, quia ille qui vovet est alterius potestati subiectus, ut supra dictum est. Et ista duo concurrunt in pueris ante annos pubertatis, quia et patiuntur rationis defectum, ut in pluribus; et sunt naturaliter sub cura parentum, vel tutorum, qui sunt eis loco parentum. Et ideo eorum vota ex duplici causa robur non habent. Contingit tamen, propter naturae dispositionem, quae legibus humanis non subditur, in aliquibus, licet paucis, accelerari rationis usum, qui ob hoc dicuntur doli capaces. Nec tamen propter hoc in aliquo eximuntur a cura parentum, quae subiacet legi humanae respicienti ad id quod frequentius accidit. Est ergo dicendum quod si puer vel puella, ante pubertatis annos, nondum habeat usum rationis, nullo modo potest se ad aliquid voto obligare. Si vero ante annos pubertatis attigerit usum rationis, potest quidem, quantum in ipso est, se obligare, sed votum eius potest irritari per parentes, quorum curae remanet adhuc subiectus. Quantumcumque tamen sit doli capax, ante annos pubertatis non potest obligari voto solemni religionis, propter Ecclesiae statutum, quod respicit id quod in pluribus accidit. Post annos autem pubertatis, possunt iam se voto religionis obligare, vel simplici vel solemni, absque voluntate parentum.Referencing norms: Q88A9Respondeo, assert-h7806c50f48a0fb19cec569f78dd50f84fc617acc292e105aeb24fb7b78783132
section/88-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b432e05c205ca0e2285965772dc4aa872cb8c285fd2893657a0f6a999bc1129eLA
Sed contra, illud quod non est rite factum non est validum, etiam si a nullo revocetur. Sed votum puellae, etiam ante annos pubertatis emissum, validum est si infra annum a parentibus non revocetur, ut habetur XX, qu. II, cap. puella. Ergo licite et rite possunt pueri voto obligari ad religionem, etiam ante annos pubertatis.Referencing norms: assert-h2b99455ede2208eb6fd824673b4bf24e6ea6b8ed7036e7f36138c46b1d604612
question/88/prooemium · paragraph
la · official · sha256:e4e9b7e3699faa701cfca2e014901473c308725fd6ae4cbfa0dd05797fd05c64LA
Deinde considerandum est de voto, per quod aliquid Deo promittitur. Et circa hoc quaeruntur duodecim. Primo, quid sit votum. Secundo, quid cadat sub voto. Tertio, de obligatione voti. Quarto, de utilitate vovendi. Quinto, cuius virtutis sit actus. Sexto, utrum magis meritorium sit facere aliquid ex voto quam sine voto. Septimo, de solemnitate voti. Octavo, utrum possint vovere qui sunt potestati alterius subiecti. Nono, utrum pueri possint voto obligari ad religionis ingressum. Decimo, utrum votum sit dispensabile vel commutabile. Undecimo, utrum in solemni voto continentiae possit dispensari. Duodecimo, utrum requiratur in dispensatione voti superioris auctoritas.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 89
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q89
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:2c6922c393c27ba6fba0f8dd909e8385a207169c2e28f7ae8251cdb97b533881 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 85
section/89-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:796860c4c39f23c6da86feb5bde644d35310de50b4a7b37c30eb44614263bc8aLA
Ad primum ergo dicendum quod quidam sunt qui dictum suum confirmare non possunt propter eorum defectum, et quidam sunt quorum dictum adeo debet esse certum quod confirmatione non egeat.Referencing norms: Q89A10Ad1, assert-h408967eccbfb7d9d652b6e903fbe8fe82879d33476bac869bf62652f0f62ba62
section/89-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:011fac9538779db0d70707e7a45728ed3f989f4c6d2c53178210c80a80f82b59LA
Ad secundum dicendum quod iuramentum, secundum se consideratum, tanto sanctius est et magis obligat quanto maius est id per quod iuratur, ut Augustinus dicit, ad Publicolam. Et secundum hoc, maius est iurare per Deum quam per Evangelia. Sed potest esse e converso propter modum iurandi, utpote si iuramentum quod fit per Evangelia, fiat cum quadam deliberatione et solemnitate; iuramentum autem quod fit per Deum, fiat leviter et absque deliberatione.Referencing norms: Q89A10Ad2, assert-he85ccd3637d049adcf065b7e0c66babe2d58171eaa613fde1ce12bb46d4c0d91
section/89-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:537fd0486065b0a8905bdbd3a1e1c0f882d9f008920425db9673f3f94aae723aLA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet aliquid tolli ex contrariis causis per modum superabundantiae et defectus. Et hoc modo aliqui impediuntur a iuramento quia sunt maioris auctoritatis quam quod eos iurare deceat, aliqui vero quia sunt minoris auctoritatis quam quod eorum iuramento stetur.Referencing norms: Q89A10Ad3, assert-h3a4cf0b38250c3bed18e8e30ad90e13f24dc6e41a6ef4dc6e8493c57f3e037d6
section/89-10/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df06a494ba3e6543a74e62c6cd767ab10239234bae16a0949c4c382cb222158eLA
Ad quartum dicendum quod iuramentum Angeli inducitur non propter defectum ipsius, quasi non sit eius simplici dicto credendum, sed ad ostendendum id quod dicitur ex infallibili Dei dispositione procedere. Sicut etiam et Deus aliquando in Scripturis iurans inducitur, ad ostendendum immobilitatem eius quod dicitur, sicut apostolus dicit, ad Heb. VI.Referencing norms: Q89A10Ad4, assert-h58d94daef3e18925d6bfe9ec98949fe5cf1a46b5ff3e2be8fea25b0e2d49f760
section/89-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:14425adacafe0dd233447f8ba845ce9b8dadaf11d2b77ac112972ea195c8fa6aLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod iuramentum non impediatur per aliquam conditionem personae vel temporis. Iuramentum enim ad confirmationem inducitur, ut patet per apostolum, ad Heb. VI. Sed cuilibet convenit confirmare dictum suum, et quolibet tempore. Ergo videtur quod iuramentum non impediatur propter aliquam conditionem personae vel temporis.Referencing norms: Q89A10Obiectio1, assert-h5011b1665076b7b7e90ce44ff1e8e3b2b20f29d5a7a2e9267bf9438f4fd480f3, assert-hfadad402a873826959d0f3f151a500023fda0d71076370b7176909c15badd93e
section/89-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3fc8bb7deded8a17a79b747c952fe1dc31ff380ab910d6cba1352496b8989403LA
Praeterea, maius est iurare per Deum quam per Evangelia, unde Chrysostomus dicit, si aliqua causa fuerit, modicum videtur facere qui iurat per Deum, qui autem iurat per Evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est, stulti, Scripturae propter Deum factae sunt, non Deus propter Scripturas. Sed cuiuslibet conditionis personae, et quolibet tempore, in communi locutione consueverunt iurare per Deum. Ergo multo magis licitum est eis iurare per Evangelia.Referencing norms: Q89A10Obiectio2, assert-he3b3090175329899121712ca78aeea4793f445b3f3b37658f27dda244839af1d, assert-hefd64979271b1fbbb85d50812373b236c88ca5c6943c1aa97324d8141a1b67de
section/89-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:df59b84027318f784ed9ffb510e70ed5262f34d92ab0d7b5142a3e8af6a88a24LA
Praeterea, idem non causatur ex contrariis causis, quia contrariae causae sunt contrariorum. Sed aliqui excluduntur a iuramento propter defectum personae, sicut pueri ante quatuordecim annos, et etiam illi qui semel fuerunt periuri. Non ergo videtur quod aliqui prohibeantur iurare vel propter dignitatem, sicut clerici; aut etiam propter temporis solemnitatem.Referencing norms: Q89A10Obiectio3, assert-hcd105169234699f0dce9453b57cab5719768ad6b5d7d81704cbd6f0913691e40, assert-he78a2707fc58eee7acc78df4b8f26909e336158d050a0c0df1dd9d3f03f71c66
section/89-10/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7bd646f00084941470a6749887fc9ae505fa10111f71ffffc00dc339445bc7daLA
Praeterea, nullus homo vivens in hoc mundo est tantae dignitatis sicut Angeli, dicitur enim Matth. XI quod qui minor est in regno caelorum maior est illo, scilicet Ioanne Baptista adhuc in mundo vivente. Sed Angelo convenit iurare, dicitur enim Apoc. X quod Angelus iuravit per viventem in saecula saeculorum. Ergo nullus homo propter dignitatem debet excusari a iuramento.Referencing norms: Q89A10Obiectio4, assert-h4f221a6d09fae22603a4658cd3da600275099335ed9d66b8842a03865c7fc774, assert-h85e034c6192762a5d93b61892e50186f984a332c821d503bf0bf8572baad5719
section/89-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab0d4d683eb4ed1689aceec511a881500223d1312d58c7427d7ad2ecd592c7c3LA
Respondeo dicendum quod in iuramento duo sunt consideranda. Unum quidem ex parte Dei, cuius testimonium inducitur. Et quantum ad hoc, debetur iuramento maxima reverentia. Et propter hoc a iuramento excluduntur et pueri ante annos pubertatis, qui non coguntur ad iurandum, quia nondum habent perfectum usum rationis, quo possint cum reverentia debita iuramentum praestare, et iterum periuri, qui ad iuramentum non admittuntur, quia ex retroactis praesumitur quod debitam reverentiam iuramento non exhibebunt. Et propter hoc etiam, ut iuramento debita reverentia exhibeatur, dicitur XXII, qu. V, honestum est ut qui in sanctis audet iurare, hoc ieiunus faciat, cum omni honestate et timore Dei. Aliud autem est considerandum ex parte hominis, cuius dictum iuramento confirmatur. Non enim indiget dictum hominis confirmatione nisi quia de eo dubitatur. Hoc autem derogat dignitati personae, ut dubitetur de veritate eorum quae dicit. Et ideo personis magnae dignitatis non convenit iurare. Propter quod dicitur II, qu. V, cap. si quis presbyter, quod sacerdotes ex levi causa iurare non debent. Tamen pro aliqua necessitate, vel magna utilitate, licitum est eis iurare, et praecipue pro spiritualibus negotiis. Pro quibus etiam iuramenta competit praestare in solemnibus diebus, quibus est spiritualibus rebus vacandum, non autem tunc sunt iuramenta praestanda pro rebus temporalibus, nisi forte ex magna necessitate.Referencing norms: Q89A10Respondeo, assert-hfe7cf07501c9f4855270e4760097d8cc6f8a4e4ba8ededc386291f9c2bf1ea65
section/89-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:38fdff399c89cedb904d1f7f2d13cc559315203b8523b3e22230d8e159de101bLA
Sed contra est quod habetur II, qu. V, presbyter, vice iuramenti, per sanctam consecrationem interrogetur. Et XXII, qu. V, dicitur, nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico quidquam super sancta Evangelia iurare praesumat.Referencing norms: assert-hc260e908b779bab0e1db765e48e2951c6aebf9e5b46b15107d429605be8bb107
section/89-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:446536bd6e52ca7afd578c0c8ffc33261d9f9e2fc588ec9a77171530d1d9749aLA
Ad primum ergo dicendum quod aliud est testimonio Dei uti iam dato, quod fit cum aliquis auctoritatem sacrae Scripturae inducit, et aliud est testimonium Dei implorare ut exhibendum, quod fit in iuramento.Referencing norms: Q89A1Ad1, assert-h6cf94d04344114700fc0575a2ce1bd4bf5deef702c9e387ba7d92ff6db3837f1
section/89-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:241fbd1e49704c74d96630fdb3b9b760b0afe0bb1754e4440b841dcc755cdd16LA
Ad secundum dicendum quod dicitur aliquis reddere iuramenta Deo ex hoc quod implet illud quod iurat. Vel quia in hoc ipso quod invocat Deum testem, recognoscit eum habere omnium cognitionem et infallibilem veritatem.Referencing norms: Q89A1Ad2, assert-h5a7c42a3adc020b6204f10227b66c388ba777274e3a2fffa7ecdfac3e64e6e80
section/89-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5794f85ccfa1c16fd93450d380062956144d83821fcaf2388e6ba15ecbf12067LA
Ad tertium dicendum quod alicuius testimonium invocatur ad hoc quod testis invocatus veritatem manifestet circa ea quae dicuntur. Deus autem manifestat an verum sit quod dicitur, dupliciter. Uno modo, simpliciter revelando veritatem, vel per internam inspirationem; vel etiam per facti denudationem, dum scilicet producit in publicum ea quae erant occulta. Alio modo, per poenam mentientis, et tunc simul est iudex et testis, dum puniendo mendacem manifestat mendacium. Et ideo duplex est modus iurandi. Unus quidem per simplicem Dei contestationem, sicut cum aliquis dicit, est mihi Deus testis; vel, coram Deo loquor; vel, per Deum, quod idem est, ut dicit Augustinus. Alius modus iurandi est per execrationem, dum scilicet aliquis se, vel aliquid ad se pertinens, ad poenam obligat nisi sit verum quod dicitur.Referencing norms: Q89A1Ad3, assert-h53eb0aa64420e08cad61b425b71c1e08a3540e0ea633cddda3cffdb29079b188
section/89-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf5e9721d2f536acdadb1046eec3f28f055cd930319c599370f8754592f7d13eLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod iurare non sit testem Deum invocare. Quicumque enim inducit auctoritatem sacrae Scripturae inducit Deum in testimonium, cuius verba proponuntur in sacra Scriptura. Si ergo iurare est testem Deum invocare, quicumque inducit auctoritatem sacrae Scripturae iuraret. Hoc autem est falsum. Ergo et primum.Referencing norms: Q89A1Obiectio1, assert-he55c6ca485b5e8d45da0a80aac47e7590272442ea1dd9a84d42202ed96f208fe
section/89-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:49a0fdf6d6f0dd79a8f0d8d803eeab22f0ebd0204267e012dc89146e9302b0e4LA
Praeterea, ex hoc quod aliquis inducit aliquem in testem, nihil ei reddit. Sed ille qui per Deum iurat aliquid Deo reddit, dicitur enim Matth. V, reddes domino iuramenta tua; et Augustinus dicit quod iurare est ius veritatis Deo reddere. Ergo iurare non est Deum testem invocare.Referencing norms: Q89A1Obiectio2, assert-hdb78a69bdd9d6b72e930a739e56294cd0e70477e1230d28f43ca292de42f428c, assert-hf730b3c80fa5fcdccc2e0a1d00ae07ea09a654c26ff2f2f4070847970ba9ee0f
section/89-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6439a2b9c761e38545407a73e1d6151c185061dbbdee05d7d1a12e80b604e689LA
Praeterea, aliud est officium iudicis, et aliud testis, ut ex supradictis patet. Sed quandoque iurando implorat homo divinum iudicium, secundum illud Psalm., si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Ergo iurare non est testem Deum invocare.Referencing norms: Q89A1Obiectio3, assert-h24b04689a22dfcbee297535027cdb95de01d954b5eeee864e05ffa26c0eb196c, assert-hce26860a7fcfc901282df12364445fda440ed04e049afa93fcf0522d848ae0e5
section/89-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:babbd09c845ee51e13516294ba732c01b57021575f9c145971755a77df93654fLA
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Heb. VI, iuramentum ad confirmationem ordinatur. Confirmatio autem in scibilibus per rationem fit, quae procedit ex aliquibus naturaliter notis, quae sunt infallibiliter vera. Sed particularia facta contingentia hominum non possunt per rationem necessariam confirmari. Et ideo ea quae de his dicuntur solent confirmari per testes. Sed humanum testimonium non est sufficiens ad huiusmodi confirmandum, propter duo. Primo quidem, propter defectum veritatis humanae, quia plurimi in mendacium labuntur, secundum illud Psalm., os eorum locutum est mendacium. Secundo, propter defectum cognitionis, quia homines non possunt cognoscere neque futura, neque cordium occulta, vel etiam absentia; de quibus tamen homines loquuntur, et expedit rebus humanis ut certitudo aliqua de his habeatur. Et ideo necessarium fuit recurrere ad divinum testimonium, quia Deus neque mentiri potest, neque eum aliquid latet. Assumere autem Deum in testem dicitur iurare, quia quasi pro iure introductum est ut quod sub invocatione divini testimonii dicitur pro vero habeatur. Divinum autem testimonium quandoque inducitur ad asserendum praesentia vel praeterita, et hoc dicitur iuramentum assertorium. Quandoque autem inducitur divinum testimonium ad confirmandum aliquid futurum, et hoc dicitur iuramentum promissorium. Ad ea vero quae sunt necessaria et per rationem investiganda non inducitur iuramentum, derisibile enim videretur si quis in disputatione alicuius scientiae vellet propositum per iuramentum probare.Referencing norms: Q89A1Respondeo, assert-h64f4f9e9a021091de997cd5300cc305d49fd1b9753f2292f096c34cf2295a88d
section/89-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b90cac5e02a7c82d5cd60d5cc2f5da4c37d35689072db3cb3edcadeb4e02dd51LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quodam sermone de periurio, quid est, per Deum, nisi, testis est Deus?Referencing norms: assert-he0b6e3d587763bbf6496e05c82cd6a03106b801e2a3620ad72ff3714be5c6e8d
section/89-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:142e7235584f5c764946d46351cd6b9ebc16ed743c166328d223d6c0e617688bLA
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus, super Matth., dicit, considera quod salvator non per Deum iurare prohibuerit, sed per caelum et terram. Hanc enim per elementa iurandi pessimam consuetudinem habere Iudaei noscuntur. Se ista responsio non sufficit, quia Iacobus addit, neque per aliud quodcumque iuramentum. Et ideo dicendum est quod, sicut Augustinus dicit, in libro de mendacio, quod apostolus, in epistolis suis iurans, ostendit quomodo accipiendum esset quod dictum est, dico vobis non iurare omnino, ne scilicet iurando ad facilitatem iurandi veniatur, ex facilitate iurandi ad consuetudinem, a consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non invenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam praecipitem.Referencing norms: Q89A2Ad1, assert-hfa2987e92eac25a5345f5bf25c9b31c3657328122f7c031c7685f42a9e9d8db6
section/89-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:747fac2e7c9a908dc0a15b663f893d66094f554da89c743cda41295c0b71967dLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades, quae utique infirmitas malum est. Itaque non dixit, quod amplius est malum est; tu enim non malum facis qui bene uteris iuratione, ut alteri persuadeas quod utiliter persuades, sed, a malo est illius cuius infirmitate iurare cogeris.Referencing norms: Q89A2Ad2, assert-h2bd99299c50fd56b5c7e387e7a3ea6be88523e9cc63dac8ed5148f98984643f7
section/89-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee609d10a005ec18922204d0ae9468ae8b5584f8adc45df134efabdafd0265ceLA
Ad tertium dicendum quod ille qui iurat non tentat Deum, quia non implorat divinum auxilium absque utilitate et necessitate; et praeterea non exponit se alicui periculo si Deus testimonium adhibere noluerit in praesenti. Adhibebit autem pro certo testimonium in futuro, quando illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, ut dicitur I ad Cor. IV. Et illud testimonium nulli iuranti deficiet, vel pro eo vel contra eum.Referencing norms: Q89A2Ad3, assert-hb868f41acce0d62a2740ec037a2cd5d5b2c11808e30c7ff481bcd4bb7ddf18b0
section/89-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:540d59997a79b4c512284776ff3954e5b243e8d445e502ba2e4675178982725eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit licitum iurare. Nihil enim quod prohibetur in lege divina est licitum. Sed iuramentum prohibetur Matth. V, ego dico vobis, non iurare omnino, et Iac. V dicitur, ante omnia, fratres mei, nolite iurare. Ergo iuramentum est illicitum.Referencing norms: Q89A2Obiectio1, assert-h1d8d0ec0e39c4734c05d55413681fd6c67d8aed02f87e4375e95dff26860ba50, assert-ha1e122439889bd92c1b64ec33f2851369a25482526d786f2016cb3a12b06c28f
section/89-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:69830b38165431a481521c2f9e440e24d5bd523af98f02f0af3db0850d18116dLA
Praeterea, id quod est a malo videtur esse illicitum, quia, ut dicitur Matth. VII, non potest arbor mala fructus bonos facere. Sed iuramentum est a malo, dicitur enim Matth. V, sit autem sermo vester, est, est; non, non. Quod autem his abundantius est a malo est. Ergo iuramentum videtur esse illicitum.Referencing norms: Q89A2Obiectio2, assert-h8e330f55f8fec7f36018a27aa4966f82eb08c2728082f936ae5dbac54ce818a5, assert-hdda6d4e8ffa92be80c7c6b453fb5ccdf26507c8cf68f9abd414338b17a266538
section/89-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:79a1bf09084fc998a7868786bfd1307aeb6bf2a75179052674c0fc47402688e6LA
Praeterea, exquirere signum divinae providentiae est tentare Deum, quod est omnino illicitum, secundum illud Deut. VI, non tentabis dominum Deum tuum. Sed ille qui iurat videtur exquirere signum divinae providentiae, dum petit divinum testimonium, quod est per aliquem evidentem effectum. Ergo videtur quod iuramentum sit omnino illicitum.Referencing norms: Q89A2Obiectio3, assert-h27c8c7cf09063a4a525e462599c7f276dc4b4040aaa3edb4000cf16a73f2732c, assert-h7d6e807487b8f4fdbc1d05829734eb2c1c1e37891abe9e3ed0fbfa93c60af39f
section/89-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4ff079f9866594c9aa784dc06c2a63040991b47139a7b3f24e7736a4ba10691cLA
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse secundum se bonum quod tamen cedit in malum eius qui non utitur eo convenienter, sicut sumere Eucharistiam est bonum, et tamen qui indigne sumit sibi iudicium manducat et bibit, ut dicitur I ad Cor. XI. Sic ergo in proposito dicendum est quod iuramentum secundum se est licitum et honestum. Quod patet ex origine et ex fine. Ex origine quidem, quia iuramentum est introductum ex fide qua homines credunt Deum habere infallibilem veritatem et universalem omnium cognitionem et provisionem. Ex fine autem, quia iuramentum inducitur ad iustificandum homines, et ad finiendum controversias, ut dicitur ad Heb. VI. Sed iuramentum cedit in malum alicui ex eo quod male utitur eo, idest sine necessitate et cautela debita. Videtur enim parvam reverentiam habere ad Deum qui eum ex levi causa testem inducit, quod non praesumeret etiam de aliquo viro honesto. Imminet etiam periculum periurii, quia de facili homo in verbo delinquit, secundum illud Iac. III, si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Unde et Eccli. XXIII dicitur, iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa.Referencing norms: Q89A2Respondeo, assert-hb1339009173ef44a721531b4ca6b5392aed821f19bb0c71d8a71b0c89389cc08
section/89-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4baf99f5f4ff653dc80b2cfaf419175aa253046c031632eaf0196179b715743eLA
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, dominum Deum tuum timebis, et per nomen eius iurabis.Referencing norms: assert-ha6aa8ef5ad4f863c912be3bb74d7258ba7a5f16d28ccf01d8ae9d4c2ae8353df
section/89-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cffa53ea5ed05bf61e8d46a961414dd8405740788f636e0cd214545f9628c732LA
Ad primum ergo dicendum quod iudicium non sumitur hic pro executione iustitiae, sed pro iudicio discretionis, ut dictum est. Neque etiam veritas hic accipitur secundum quod est pars iustitiae, sed secundum quod est quaedam conditio locutionis.Referencing norms: Q89A3Ad1, assert-h8512cdd517912e24761979962d8e45f8fc313ffe882cf5736e6057bf893d653f
section/89-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ef5913ae52d5fb980bf5fa586f46849aa6493c2b2fe11433d1c7e4523e36ec88LA
Ad secundum dicendum quod et devotio et fides, et omnia huiusmodi quae exiguntur ad debitum modum iurandi, intelliguntur in iudicio. Alia enim duo pertinent ad rem de qua iuratur, ut dictum est. Quamvis posset dici quod iustitia pertinet ad causam pro qua iuratur.Referencing norms: Q89A3Ad2, assert-hfb8fc36c89da20a881e98cd0da370ec58db3b16545c2d7773f8590077f6d00df
section/89-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9938988a22672bf190337b7e7e13f1bcc081b9a7a3a0a162da12985c9ee1583fLA
Ad tertium dicendum quod in iuramento est magnum periculum, tum propter Dei magnitudinem, cuius testimonium invocatur; tum etiam propter labilitatem linguae humanae, cuius verba iuramento confirmantur. Et ideo huiusmodi magis requiruntur ad iuramentum quam ad alios humanos actus.Referencing norms: Q89A3Ad3, assert-h69e8b21a88b2789713406a45f73d104923c28eb0f30e331a8be3fecf2f8ddb9d
section/89-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1249c349708ea7afc048e517d54b37f5188b81a874dc5ad031fdd11087db9552LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur tres comites iuramenti iustitia, iudicium et veritas. Ea enim quorum unum includitur in altero non sunt connumeranda tanquam diversa. Sed horum trium unum includitur in altero, quia veritas pars iustitiae est, secundum Tullium; iudicium autem est actus iustitiae, ut supra habitum est. Ergo inconvenienter numerantur tres comites iuramenti.Referencing norms: Q89A3Obiectio1, assert-h896ed671a6d6eef353772d67c25105bb26f6bf2e44832eb1d079c6e2a58476ee, assert-ha97c01b1b721300b596c19092df039b6cab9ea7e3c03664beda0e9aa612474b6
section/89-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a86d459ff163ce1f725021c045ce6d4a9000c2b4dceaa159798839db18354787LA
Praeterea, multa alia requiruntur ad iuramentum, scilicet devotio, et fides, per quam credamus Deum omnia scire et mentiri non posse. Ergo videtur quod insufficienter enumerentur tres comites iuramenti.Referencing norms: Q89A3Obiectio2, assert-h05e56de08f9f7b89cea147123efd69f4b6d6b886afbab3c8145fded1a1f3f739
section/89-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8f42626dda3c41fb6562b387b6180e5f2d8c933063461f1f439546462009792LA
Praeterea, haec tria in quolibet opere humano inquirenda sunt, nihil enim debet fieri contra iustitiam aut veritatem, aut sine iudicio, secundum illud I ad Tim. V, nihil facias sine praeiudicio, idest sine praecedenti iudicio. Ergo haec tria non magis debent associari iuramento quam aliis humanis actibus.Referencing norms: Q89A3Obiectio3, assert-h72af168d88148e83873f54008dcbbb01ea47017328d6f056de7f4db43eeb093d
section/89-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e1ab8143ee57f19352af62c68c0f0e7885a95cd4fff493d9d1404b388637b12LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iuramentum non est bonum nisi ei qui bene utitur iuramento. Ad bonum autem usum iuramenti duo requiruntur. Primo quidem, quod aliquis non leviter, sed ex necessaria causa et discrete iuret. Et quantum ad hoc, requiritur iudicium, scilicet discretionis ex parte iurantis. Secundo, quantum ad id quod per iuramentum confirmatur, ut scilicet neque sit falsum, neque sit aliquid illicitum. Et quantum ad hoc, requiritur veritas, per quam aliquis iuramento confirmat quod verum est; et iustitia, per quam confirmat quod licitum est. Iudicio autem caret iuramentum incautum; veritate autem iuramentum mendax; iustitia autem iuramentum iniquum sive illicitum.Referencing norms: Q89A3Respondeo, assert-h5e24e0381715802c5f63522bce612ad141ebf7626f3f409637cb4e035c73b9c0
section/89-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:14a3589edd4b72306a59cfa190e0f6bcfb73c6d70c60a6d828e43ba1fd83e73bLA
Sed contra est quod dicitur Ierem. IV, iurabis, vivit dominus, in veritate, in iudicio et in iustitia, quod exponens Hieronymus dicit, animadvertendum est quod iusiurandum hos habet comites, scilicet veritatem, iudicium et iustitiam.Referencing norms: assert-h7b8ec5df7170d553a1a30f4867c185c285776ec12b41200df5b109fc787562e0
section/89-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bedb5253743c25d0a96ee84baa8a2b2c71a77b1d6b16c64574293803b36036b7LA
Ad primum ergo dicendum quod in iuramento duo considerantur, scilicet testimonium quod inducitur, et hoc est divinum; et id super quo inducitur testimonium, vel quod facit necessitatem testimonium inducendi, et hoc est humanum. Pertinet ergo iuramentum ad religionem ratione primi, non autem ratione secundi.Referencing norms: Q89A4Ad1, assert-h17e6dd4a8ae86e03152223bc5f44b06c9fd6f3cbf30ceae3242f4706f20c014b
section/89-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f9954a69dfb811a51d26806a4db3006af2cf95deaef4cff01a76b51af2d56f0LA
Ad secundum dicendum quod in hoc ipso quod aliquis assumit Deum in testem per modum iuramenti, profitetur eum maiorem, quod pertinet ad Dei reverentiam. Et sic aliquid offert Deo, scilicet reverentiam et honorem.Referencing norms: Q89A4Ad2, assert-ha70c0b54e1c93f2e62b5571bce7aa3b0c05743ec2c253aeef05f2e2e6c7ac0b7
section/89-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5fec45e8e9cc5b93c06834d62a9eb263cedc730b64bd93e21aa721970bc1ca40LA
Ad tertium dicendum quod omnia quae facimus debemus in Dei reverentiam facere. Et ideo nihil prohibet si in hoc ipso quod intendimus hominem certificare, Deo reverentiam exhibeamus. Sic enim debemus aliquid in Dei reverentiam facere ut ex hoc utilitas proximis proveniat, quia etiam Deus operatur ad suam gloriam et nostram utilitatem.Referencing norms: Q89A4Ad3, assert-h7e637508fbc17cf67b61c296163bf523f63cd427c015d405b3bb1e7460ed8afd
section/89-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:29ae9fbeeee6a4ceb9545829d00ad69ab19556156885c5dff3845ed47052ecccLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iuramentum non sit actus religionis sive latriae. Actus enim latriae sunt circa aliqua sacra et divina. Sed iuramenta adhibentur circa controversias humanas, ut apostolus dicit, ad Heb. VI. Ergo iurare non est actus religionis seu latriae.Referencing norms: Q89A4Obiectio1, assert-h9a395e678be606cdfecc6f31ecd409e05c9da3849ea876f916acf4139b7fad38, assert-ha4802917472a203ba0fb619b725a7a1ad247aec11eefa8fb88a956a3ef132429
section/89-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e4644aad7801233de47089d34c7ec1c1e188a53a0e755610a767dcb6f7846f6fLA
Praeterea, ad religionem pertinet cultum Deo offerre, ut Tullius dicit. Sed ille qui iurat nihil Deo offert, sed Deum inducit in testem. Ergo iurare non est actus religionis.Referencing norms: Q89A4Obiectio2, assert-h20afd242a003f0aaa468b8d2594490cc2811364c66a92049f42b97ce38e416a1, assert-hef93cba4fe2a284aac8ede24a20fe476f6141fcae90cc9483668af2cfa008b5a
section/89-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:406130e8588de1db4630baab6badf4ff10b4aa8f102cd6f05278f84311f54bcdLA
Praeterea, finis religionis seu latriae est reverentiam Deo exhibere. Hoc autem non est finis iuramenti, sed potius aliquod verbum confirmare. Ergo iurare non est actus religionis.Referencing norms: Q89A4Obiectio3, assert-h87e472d0d98703434fdf7b976953f4636061d41fb39d3e1becee984651ebcf27
section/89-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:29e06a1bd78d95635dde4166530a20316507a530492208da623802c5f19e08aeLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, ille qui iurat invocat divinum testimonium ad confirmandum ea quae dicit. Nihil autem confirmatur nisi per aliquid quod certius est et potius. Et ideo in hoc ipso quod homo per Deum iurat, profitetur Deum potiorem, utpote cuius veritas est indefectibilis et cognitio universalis, et sic aliquo modo Deo reverentiam exhibet. Unde et apostolus dicit, ad Heb. VI, quod homines per maiores se iurant. Et Hieronymus dicit, super Matth., quod qui iurat, aut veneratur aut diligit eum per quem iurat. Philosophus etiam dicit, in I Metaphys., quod iuramentum est honorabilissimum. Exhibere autem reverentiam Deo pertinet ad religionem sive latriam. Unde manifestum est quod iuramentum est actus religionis sive latriae.Referencing norms: Q89A4Respondeo, assert-h69b83aed2a60a7f14edf9be8909a22afeff5c4e433ff911353acc1bce07936da
section/89-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c2435f19d94dfd3e659d9069ad57080bc0b90b59b55ab1b454230e8ce5b0e1f7LA
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, dominum Deum tuum timebis, et ipsi soli servies, ac per nomen illius iurabis. Loquitur autem ibi de servitute latriae. Ergo iurare est actus latriae.Referencing norms: assert-hdd4428af0c4a7f1a12c5ed36dd38233b22f5585b278c11fdc800f8100b5cd276
section/89-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e861f5a12bc11cf2ccd86d37c3a8f6ede3a07bf4b77eed748f2510f1f8caf5bLA
Ad primum ergo dicendum quod alia ratio est de voto, et de iuramento. Nam per votum aliquid in Dei reverentiam ordinamus, unde ex hoc ipso fit religionis actus. Sed in iuramento e converso reverentia divini nominis assumitur ad promissi confirmationem. Et ideo illud quod iuramento confirmatur non propter hoc fit religionis actus, quia secundum finem morales actus species sortiuntur.Referencing norms: Q89A5Ad1, assert-h4b6a88e402a6fca5035f0cf4c8dd50cc71be5fa835d047a9309517e2ddcb4bfa
section/89-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48608630388f8902758332f86e94d373713178a483f90d66362eefbc2e62aa8dLA
Ad secundum dicendum quod ille qui iurat utitur quidem veneratione aut dilectione eius per quem iurat, non autem ordinat iuramentum ad venerandum aut diligendum eum per quem iurat, sed ad aliquid aliud quod est necessarium praesenti vitae.Referencing norms: Q89A5Ad2, assert-h5e8d0f11bec9d8160669ef4e877a5cb798795d48c18d7a88d70c220b8460289d
section/89-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c0facf98926b96b6f522fe1ac1377b4f5dbb798996bfe9ae3541fa8769061a8LA
Ad tertium dicendum quod sicut medicina est utilis ad sanandum, et tamen quanto est virtuosior, tanto maius nocumentum inducit si non debite sumatur; ita etiam iuramentum utile quidem est ad confirmationem, tamen quanto est magis venerandum, tanto est magis periculosum nisi debite inducatur. Quia, ut dicitur Eccli. XXIII, si frustraverit, idest deceperit fratrem, delictum illius supra ipsum erit; et si dissimulaverit, quasi per simulationem iurando falsum, delinquit dupliciter (quia scilicet simulata aequitas est duplex iniquitas); et si in vanum iuraverit, idest sine debita causa et necessitate, non iustificabitur.Referencing norms: Q89A5Ad3, assert-ha7aa5deb81ac3f7fbb6fc16b43606c11c6f1361a4d02c21306791467d48c5edc
section/89-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4c43850e5c4889c0412323d7484673b331a5e4bc80996b90a3de3c57fa99d64cLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod iuramentum sit appetendum et frequentandum, tanquam utile et bonum. Sicut enim votum est actus latriae, ita et iuramentum. Sed facere aliquid ex voto est laudabilius et magis meritorium quia votum est actus latriae, ut supra dictum est. Ergo, pari ratione, facere vel dicere aliquid cum iuramento est laudabilius. Et sic iuramentum est appetendum tanquam per se bonum.Referencing norms: Q89A5Obiectio1, assert-h7899e71573592271a73a118ff80765313f29f162b51450c72bd85adf048c02e1, assert-ha14be1976d26c3fcd8873f69de55e79c2fcc31ae1484f553df4c02dd48fecad3
section/89-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:02164ed8efc3c33650db05fbee29492e48c450207f7e2b76ba3e7e6e74346354LA
Praeterea, Hieronymus dicit, super Matth., quod qui iurat, veneratur aut diligit eum per quem iurat. Sed venerari aut diligere Deum est appetendum tanquam per se bonum. Ergo et iuramentum.Referencing norms: Q89A5Obiectio2, assert-h2298138599bca6605207e1c7c3a78ead390e4ace05394b72dfd7db14fc0e9708, assert-h622c8fb60329d8894e54ba183a84b813d5c9b06fc21460aa91388dc6567026a2
section/89-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c8ab0c26821b41bc1ec622f48f9bc34f570c48a6b44911e5b5b143ccb8260a73LA
Praeterea, iuramentum ordinatur ad confirmationem seu certificationem. Sed quod homo suum dictum confirmet, bonum est. Ergo iuramentum est appetendum tanquam bonum.Referencing norms: Q89A5Obiectio3, assert-h8b9fe1b6269f18feb89c2e0b2432b704a6def61737feb2769fdc4f30eea9dd7b, assert-hdf99d951ca7ce9eaf34a701b32e35254e7f499749bc638a04263209250215e8a
section/89-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:840e042f8196e1ed94f2e4fd6e8ceeadc171166bf8ad08766abb239dc728d873LA
Respondeo dicendum quod id quod non quaeritur nisi ad subveniendum alicui defectui, non numeratur inter ea quae sunt per se appetenda, sed inter ea quae sunt necessaria, sicut patet de medicina, quae quaeritur ad subveniendum infirmitati. Iuramentum autem quaeritur ad subveniendum alicui defectui, quo scilicet unus homo alteri discredit. Et ideo iuramentum est habendum non inter ea quae sunt per se appetenda, sed inter ea quae sunt huic vitae necessaria, quibus indebite utitur quicumque eis utitur ultra terminos necessitatis. Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, qui intelligit non in bonis, idest per se appetendis, sed in necessariis iurationem habendam, refrenat se quantum potest, ut non ea utatur nisi necessitas cogat.Referencing norms: Q89A5Respondeo, assert-h16056ed70d4f6facbd08c33ed37ba8cd963d4fb7debd47b8f988598f9013bb44
section/89-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5ffb301778fb09c2895508bcc9e9c3d106b3b11238837f2559232ae2f51ad82dLA
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXIII, vir multum iurans replebitur iniquitate. Et Augustinus dicit, in libro de mendacio, quod praeceptum domini de prohibitione iuramenti ad hoc positum est ut, quantum in te est, non affectes, non, quasi pro bono, cum aliqua delectatione appetas iusiurandum.Referencing norms: assert-hd0568397caf2f6c3e8f3373838549106074e7ef77d708174a8acf10e873fdd53
section/89-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9fcfad52febc355ab62416bfd86921947f079d92970198de26014a45205694a6LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus prohibuit iurare per creaturas ita quod eis adhibeatur reverentia divina. Unde Hieronymus ibidem subdit quod Iudaei, per Angelos, et cetera huiusmodi, iurantes, creaturas venerabantur Dei honore. Et eadem ratione punitur secundum canones clericus per creaturam iurans, quod ad blasphemiam infidelitatis pertinet. Unde in sequenti capitulo dicitur, si quis per capillum Dei vel caput iuraverit, vel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si in ecclesiastico ordine est, deponatur.Referencing norms: Q89A6Ad1, assert-h3bc47db967db6a833d1ac7b35a2d51744b7ab2325537dce2aeb6c4c1dba58259
section/89-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f78f1eb003645d7bdfee0cb33341425e9c9eb86574a12ee628b85c83badaf8f6LA
Et per hoc patet responsio ad secundum.Referencing norms: Q89A6Ad2, assert-h543b60cb66c13bcee145e3a6da63da09cebd845d9717dfb12b76e4285cab549e
section/89-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d38f709c30db606c0ccc16eeee55c924b0c89916474be42e48c92ed21983c0d7LA
Ad tertium dicendum quod cultus latriae adhibetur ei cuius testimonium iurando invocatur. Et ideo praecipitur Exod. XXIII, per nomen externorum deorum non iurabitis. Non autem exhibetur cultus latriae creaturis quae in iuramento assumuntur secundum modos praedictos.Referencing norms: Q89A6Ad3, assert-h3a6e39cc4e78c32b8a213e575054e247ddc7880ee5f2dc7a55dba8cca0a46f51
section/89-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0710939640c6c66ae4cff4db4e8cf122561b5ef341c92cab46a5948622b22a2eLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non liceat per creaturas iurare. Dicitur enim Matth. V, ego dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum, neque per terram, neque per Ierosolymam, neque per caput tuum, quod exponens Hieronymus dicit, considera quod hic salvator non per Deum iurare prohibuerit, sed per caelum et terram, et cetera.Referencing norms: Q89A6Obiectio1, assert-hc9f3bd4b62904b8d579b391ab4efa35f9512ddd719d29652ff341445615f648b
section/89-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:899c3c3853aa003b568263719effe5ad929172c3a2871fcb4e38a11a45e8782fLA
Praeterea, poena non debetur nisi culpae. Sed iuranti per creaturas adhibetur poena, dicitur enim XXII, qu. I, clericum per creaturam iurantem acerrime obiurgandum, si perstiterit in vitio, excommunicandum placuit. Ergo illicitum est per creaturas iurare.Referencing norms: Q89A6Obiectio2, assert-h1dcae9015eb608d045b55919a84247d78f7773bbf8ff044a5309f30c6a0ce0c5, assert-h7034a4e4d2493a33cb2a7f93f68bd877e34255192b0c75a6d06ef4cd8d296509
section/89-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9cd2dbb67b436f29cd174a38fa6f60b47148e1ff3701c33dbb250de9fcac617aLA
Praeterea, iuramentum est actus latriae, sicut dictum est. Sed cultus latriae non debetur alicui creaturae, ut patet Rom. I. Ergo non licet iurare per aliquam creaturam.Referencing norms: Q89A6Obiectio3, assert-h726da41dfc6e8ca4ad90c8d377ce59d119f1519b7f41b8171ccdd7d8f00ce2fa, assert-h7c5600306db07d6d22bb92ce5795f4312304d6506c505c8be621acd0f8c4acb3
section/89-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3bc896c682d05bba217e624a7f22024d00feaaeaef33b292721152bdf71e26f4LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est iuramentum. Unum quidem quod fit per simplicem contestationem, inquantum scilicet Dei testimonium invocatur. Et hoc iuramentum innititur divinae veritati, sicut et fides. Fides autem est per se quidem et principaliter de Deo, qui est ipsa veritas; secundario autem de creaturis, in quibus veritas Dei relucet, ut supra habitum est. Et similiter iuramentum principaliter refertur ad ipsum Deum, cuius testimonium invocatur, secundario autem assumuntur ad iuramentum aliquae creaturae non secundum se, sed inquantum in eis divina veritas manifestatur; sicut iuramus per Evangelium, idest per Deum, cuius veritas in Evangelio manifestatur; et per sanctos, qui hanc veritatem crediderunt et observaverunt. Alius autem modus iurandi est per execrationem. Et in hoc iuramento inducitur creatura aliqua ut in qua divinum iudicium exerceatur. Et sic solet homo iurare per caput suum, vel per filium suum, aut per aliquam aliam rem quam diligit. Sicut et apostolus iuravit, II ad Cor. I, dicens, ego testem Deum invoco in animam meam. Quod autem Ioseph per salutem Pharaonis iuravit, utroque modo potest intelligi, vel per modum execrationis, quasi salutem Pharaonis obligaverit Deo; vel per modum contestationis, quasi contestando veritatem divinae iustitiae, ad cuius executionem principes terrae constituuntur.Referencing norms: Q89A6Respondeo, assert-h0e0c561a983b10402624d14b61dc0a29f2b1c6f200260bef230e5b23d177c0bd
section/89-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:24a2eaeb0edf81150cb21297b0cb9b162a4c72977fe559ef7d641d3c36623428LA
Sed contra est quod Ioseph iuravit per salutem Pharaonis, ut legitur Gen. XLII. Ex consuetudine etiam iuratur per Evangelium, et per reliquias, et per sanctos.Referencing norms: assert-h762773f3fc830d0c5277bfadadb36fce69b640ff9bdf41c8b24a0597f839424d
section/89-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ad0519a2dc96f3641908afeb1334838aa988012fcae1aa56f1a844053df6967aLA
Ad primum ergo dicendum quod aliud est de simplici verbo, aliud de iuramento, in quo divinum testimonium imploratur. Sufficit enim ad veritatem verbi quod aliquis dicat id quod proponit se facturum, quia hoc iam verum est in sua causa, scilicet in proposito facientis. Sed iuramentum adhiberi non debet nisi in re de qua aliquis firmiter certus est. Et ideo si iuramentum adhibeatur, propter reverentiam divini testimonii quod invocatur, obligatur homo ut faciat esse verum id quod iuravit, secundum suam possibilitatem, nisi in deteriorem exitum vergat, ut dictum est.Referencing norms: Q89A7Ad1, assert-hdf9887e30c6eff501af9306efce7de005412456955744e5fea846d3c2cd0cfd7
section/89-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d564d0719e64c019d3a76716b07cae8dc22567fe62ef59850b3b4dd0bfc6bd54LA
Ad secundum dicendum quod iuramentum potest vergere in deteriorem exitum dupliciter. Uno modo, quia ab ipso principio habet peiorem exitum. Vel quia est secundum se malum, sicut cum aliquis iurat se adulterium patraturum. Sive quia est maioris boni impeditivum, puta cum aliquis iurat se non intraturum religionem, vel quod non fiet clericus, aut quod non accipiet praelationem in casu in quo expedit eum accipere, vel si quid aliud est huiusmodi. Huiusmodi enim iuramentum a principio est illicitum, differenter tamen. Quia si quis iuret se facturum aliquod peccatum, et peccat iurando, et peccat iuramentum servando. Si quis autem iurat se non facturum aliquod melius bonum, quod tamen facere non tenetur, peccat quidem iurando, inquantum ponit obicem spiritui sancto, qui est boni propositi inspirator, non tamen peccat iuramentum servando, sed multo melius facit si non servet. Alio modo vergit in deteriorem exitum propter aliquid quod de novo emerserat, quod fuit impraemeditatum, sicut patet in iuramento Herodis, qui iuravit puellae saltanti se daturum quod petisset. Hoc enim iuramentum poterat esse a principio licitum, intellecta debita conditione, scilicet si peteret quod dare deceret, sed impletio iuramenti fuit illicita. Unde Ambrosius dicit, in I de officiis, est contra officium nonnunquam promissum solvere sacramentum, sicut Herodes, qui necem Ioannis praestavit ne promissum negaret.Referencing norms: Q89A7Ad2, assert-h191e7a42b7e0a3005033b739240233afc3a0c803156200c559734e885ef65463
section/89-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:759bbe6746e70903878abc9870e9220fc26723262f1b6cb74e6569347c75c33bLA
Ad tertium dicendum quod in iuramento quod quis coactus facit, duplex est obligatio. Una quidem qua obligatur homini cui aliquid promittit. Et talis obligatio tollitur per coactionem, quia ille qui vim intulit hoc meretur, ut ei promissum non servetur. Alia autem est obligatio qua quis Deo obligatur ut impleat quod per nomen eius promisit. Et talis obligatio non tollitur in foro conscientiae, quia magis debet damnum temporale sustinere quam iuramentum violare. Potest tamen repetere in iudicio quod solvit, vel praelato denuntiare, non obstante si contrarium iuravit, quia tale iuramentum vergeret in deteriorem exitum, esset enim contra iustitiam publicam. Romani autem pontifices ab huiusmodi iuramentis homines absolverunt non quasi decernentes huiusmodi iuramenta non esse obligatoria, sed quasi huiusmodi obligationes ex iusta causa relaxantes.Referencing norms: Q89A7Ad3, assert-h50bb821e6574a4e64594bee8147c33eb4bbece05604a810f887ade65488f211d
section/89-7/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2c17b1f2738de45839f03ddbf6848bc4cdee4d9c764dafd35cad8ae62c1d756eLA
Ad quartum dicendum quod quando non est eadem iurantis intentio et eius cui iurat, si hoc provenit ex dolo iurantis, debet iuramentum servari secundum sanum intellectum eius cui iuramentum praestatur. Unde Isidorus dicit, quacumque arte verborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit sicut ille cui iuratur intelligit. Et quod hoc intelligatur de doloso iuramento, patet per id quod subditur, dupliciter reus fit qui et nomen Dei in vanum assumit, et proximum dolo capit. Si autem iurans dolum non adhibeat, obligatur secundum intentionem iurantis. Unde Gregorius dicit, XXVI Moral., humanae aures talia verba nostra iudicant qualia foris sonant, divina vero iudicia talia foris audiunt qualia ex intimis proferuntur.Referencing norms: Q89A7Ad4, assert-ha715cd4b7ee32ce8cd4ea5a1e8803bd1320c519f58f1c577136651b6af05ac8b
section/89-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:272e33b749a6bf7babc09da217e14afc5c4e3374d24a2ec9f9b30019ed32ed0bLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod iuramentum non habeat vim obligandi. Inducitur enim iuramentum ad confirmandum veritatem eius quod dicitur. Sed quando aliquis dicit aliquid de futuro, verum dicit etiam si non eveniat quod dicit, sicut Paulus, quamvis non iverit Corinthum, sicut dixerat, non tamen est mentitus, ut patet II Cor. I. Ergo videtur quod iuramentum non sit obligatorium.Referencing norms: Q89A7Obiectio1, assert-h3b99eded2dbd91d669a70042398dce247506d203b95fec488336c9eccb4bb1ef, assert-ha9c0e5340a1813be8b08d9de26b30153ff4ce597be7ac4bf4b7445c681787ceb
section/89-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6fab4ed3c7f4c17a9d5c2011c0e0c226a7a252b83a4b320973812667909bf82fLA
Praeterea, virtus non est virtuti contraria, ut dicitur in praedicamentis. Sed iuramentum est actus virtutis, ut dictum est. Quandoque autem esset contra virtutem, aut in aliquod eius impedimentum, si quis servaret id quod iuravit, sicut cum aliquis iurat se facere aliquod peccatum, vel cum iurat desistere ab aliquo opere virtutis. Ergo iuramentum non semper est obligatorium.Referencing norms: Q89A7Obiectio2, assert-h3f1cb57cbb01a2d057af4b07669fc04641e40ef99f24f224ced1b83e60f7d208, assert-h81d7acde016e69c199d0d24765b0c67dce1e3db3db430ee2c13d174b771a60fb
section/89-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ce7b825a0fa9074a17a92da84b5d64a89998181316148722f4aaf0076408dadLA
Praeterea, quandoque aliquis invitus compellitur ad hoc quod sub iuramento aliquid promittat. Sed tales a iuramenti nexibus sunt per Romanos pontifices absoluti, ut habetur extra, de iureiurando, cap. verum in ea quaestione et cetera. Ergo iuramentum non semper est obligatorium.Referencing norms: Q89A7Obiectio3, assert-h1da3f56fca33ab4108bda4e9cd0aa732cb6fed755431325a912c9c54224bf5d2, assert-hafc8d58a5702086e3df03ee14f3fcb593adf16b3a7f3cdd102f7ef977a142918
section/89-7/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3db52cc9404f73f9cd45bc0abff2542e204ca2ccb40926604c163e6b3e98a4b4LA
Praeterea, nullus potest obligari ad duo opposita. Sed quandoque oppositum est quod intendit iurans, et quod intendit ille cui iuramentum praestatur. Ergo iuramentum non potest semper esse obligatorium.Referencing norms: Q89A7Obiectio4, assert-h092f8b899d7d7615b8a9e90c35b5fa525de639fe2b2f0c68ad55cdf54be088a8, assert-h1bcd9228f468cfe7d8638f80c4cc2823500c5a5c5087bcdc1249e4ef40481b9c
section/89-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce3680eac5181258c4ef02ba8e0cb406f68ec63f6ea6fbe7253b862f7a2d2ff2LA
Respondeo dicendum quod obligatio refertur ad aliquid quod est faciendum vel dimittendum. Unde non videtur respicere iuramentum assertorium, quod est de praesenti vel de praeterito; neque etiam iuramentum de his quae sunt per alias causas fienda, sicut si quis iuramento assereret quod cras pluvia esset futura; sed solum in his quae sunt fienda per illum qui iurat. Sicut autem iuramentum assertorium, quod est de praeterito vel de praesenti, debet habere veritatem, ita etiam et iuramentum de his quae sunt fienda a nobis in futurum. Et ideo utrumque iuramentum habet quandam obligationem, diversimode tamen. Quia in iuramento quod est de praeterito vel praesenti, obligatio est non respectu rei quae iam fuit vel est, sed respectu ipsius actus iurandi, ut scilicet iuret id quod iam verum est vel fuit. Sed in iuramento quod praestatur de his quae sunt fienda a nobis, obligatio cadit e converso super rem quam aliquis iuramento firmavit. Tenetur enim aliquis ut faciat verum esse id quod iuravit, alioquin deest veritas iuramento. Si autem est talis res quae in eius potestate non fuit, deest iuramento discretionis iudicium, nisi forte quod erat ei possibile quando iuravit, ei reddatur impossibile per aliquem eventum; puta cum aliquis iuravit se pecuniam soluturum, quae ei postmodum vi vel furto subtrahitur. Tunc enim videtur excusatus esse a faciendo quod iuravit, licet teneatur facere quod in se est, sicut etiam supra circa obligationem voti diximus. Si vero sit quidem possibile fieri, sed fieri non debeat, vel quia est per se malum, vel quia est boni impeditivum, tunc iuramento deest iustitia. Et ideo iuramentum non est servandum in eo casu quo est peccatum vel boni impeditivum, secundum enim utrumque horum vergit in deteriorem exitum. Sic ergo dicendum est quod quicumque iurat aliquid se facturum, obligatur ad id faciendum, ad hoc quod veritas impleatur, si tamen alii duo comites adsint, scilicet iudicium et iustitia.Referencing norms: Q89A7Respondeo, assert-h4bd54314436acd5caf59bdd5be794d5c06617ab1cfb693abf31a33c5b7043428
section/89-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:50ec7e422180c0874648f3a05407253d9fbc2e33744892c413f69d660bb07304LA
Sed contra est quod dicitur Matth. V, reddes domino iuramenta tua.Referencing norms: assert-h9d7a03b9f6e575db124fa8b95901a19c2d65e0a3bdcdf26b794a9b44921ad9d3
section/89-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:246a3f735f049a906631886168c68fd0238a1c315b53de8713be7a03997fc07cLA
Ad primum ergo dicendum quod votum est promissio non quaecumque, sed Deo facta, cui infidelem esse gravissimum est.Referencing norms: Q89A8Ad1, assert-h79e7fbd9a5edaba1b00f32a3a4c67d424e2e572a50a85339a29c9e0413800a95
section/89-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a72787e5b1b70c146cb34f65d60e492a7bc07b845122968f8163aba883bbfa8aLA
Ad secundum dicendum quod iuramentum non adhibetur voto quasi aliquid firmius, sed ut per duas res immobiles maior firmitas adhibeatur.Referencing norms: Q89A8Ad2, assert-h0d4b6180571cd553b39124d5d9de6a8a9e1533d9933588dd65b82c34ad2ce753
section/89-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71261268e1907a6c0a621481f11c93dc3551bf0990fd5782fc7502814b6868e9LA
Ad tertium dicendum quod deliberatio animi dat firmitatem voto quantum ex parte voventis est. Habet tamen maiorem firmitatis causam ex parte Dei, cui votum offertur.Referencing norms: Q89A8Ad3, assert-h93295d74df7c94b792b5e54929a61de6ac255dee76c9d41a8c7c6069eb5424b4
section/89-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6645753551d628190afc2bf1efac494cdd43ee352eb503cb5a8a1d035dd0f72bLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod maior sit obligatio iuramenti quam voti. Votum enim est simplex promissio. Sed iuramentum supra promissionem adhibet divinum testimonium. Ergo maior est obligatio iuramenti quam voti.Referencing norms: Q89A8Obiectio1, assert-h5bf1d120d2b6ca148994cf3eff02bbaa687f4bb733efacff457165b22c6c072e, assert-h6d0fe18408cc94b02ef65d68c7c3a5ffd33058fe26dee87935e781a9fa71feed
section/89-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:811072d4380351ddd2a1b6942b2fc93b6b729496c3f6c63d1a112b729d79f8b9LA
Praeterea, debilius solet per fortius confirmari. Sed votum interdum confirmatur iuramento. Ergo iuramentum est fortius quam votum.Referencing norms: Q89A8Obiectio2, assert-h3a68322cd839867e9678050645919fcfbcd5f8842dfc5182677d47c131084efd, assert-hb8d0efb01c1a6248f24e91464faccc6489557de007860dc3b98b9a0ba7845e5f
section/89-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c94cf75df8f379ece7d1c4c556274b495cc2ca2513de3a6e8e990da1fb6d8b32LA
Praeterea, obligatio voti causatur ex animi deliberatione, ut supra dictum est. Obligatio autem iuramenti causatur ex divina veritate, cuius testimonium invocatur. Cum ergo veritas Dei excedat deliberationem humanam, videtur quod obligatio iuramenti sit fortior quam obligatio voti.Referencing norms: Q89A8Obiectio3, assert-hace468101b45a0b617be95eff43d44532380179884dff65c7b5b48bc88433edc
section/89-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4bd89f51556ae42a8837f99e066de2c60e662e1eaf3da85518ab5a9bc485402cLA
Respondeo dicendum quod utraque obligatio, scilicet voti et iuramenti, causatur ex aliquo divino, aliter tamen et aliter. Nam obligatio voti causatur ex fidelitate quam Deo debemus, ut scilicet ei promissum solvamus. Obligatio autem iuramenti causatur ex reverentia quam debemus ei, ex qua tenemur quod verificemus id quod per nomen eius promittimus. Omnis autem infidelitas irreverentiam continet, sed non convertitur, videtur enim infidelitas subiecti ad dominum esse maxima irreverentia. Et ideo votum ex ratione sua magis est obligatorium quam iuramentum.Referencing norms: Q89A8Respondeo, assert-h90ec9cc3c9654fd23a2e4734f5e08ba50140a06439f4b68327a908dce6a704db
section/89-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c4cb3e53598dc4ee879e2f10f86e30fe3bddea3a49adb43611a58be23b7e354eLA
Sed contra, per votum obligatur aliquis Deo, per iuramentum obligatur interdum homini. Magis autem obligatur homo Deo quam homini. Ergo maior est obligatio voti quam iuramenti.Referencing norms: assert-hff338c1871f358a99105e37e8064e0ca022cfd2b6a447b492ffec05209f18212
section/89-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:171a63919bf8ad9c2645a9b228bac9e846b1299b8ddba322ad88d8624e90a04fLA
Ad primum ergo dicendum quod dispensatio quae fit in iuramento non se extendit ad hoc quod aliquid contra iuramentum fiat, hoc enim est impossibile, cum observatio iuramenti cadat sub praecepto divino, quod est indispensabile. Sed ad hoc se extendit dispensatio iuramenti ut id quod sub iuramento cadebat, sub iuramento non cadat, quasi non existens debita materia iuramenti, sicut et de voto supra diximus. Materia autem iuramenti assertorii, quod est de praeterito vel praesenti, in quandam necessitatem iam transiit, et immutabilis facta est, et ideo dispensatio non referretur ad materiam, sed referretur ad ipsum actum iuramenti; unde talis dispensatio directe esset contra praeceptum divinum. Sed materia iuramenti promissorii est aliquid futurum, quod variari potest, ita scilicet quod in aliquo eventu potest esse illicitum vel nocivum, et per consequens non esse debita materia iuramenti. Et ideo dispensari potest in iuramento promissorio, quia talis dispensatio respicit materiam iuramenti, et non contrariatur praecepto divino de iuramenti observatione.Referencing norms: Q89A9Ad1, assert-h78eccdd11de954918b2e188e785b21ba25f3364865cb9e69ebed5fc26ad30e1e
section/89-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b8474e86abf143f18a88c4b3dbb9c46d7d74438bdd603f1adfea508d4858d72LA
Ad secundum dicendum quod homo potest alteri promittere aliquid sub iuramento dupliciter. Uno modo, quasi pertinens ad utilitatem ipsius, puta si sub iuramento promittat se serviturum ei, vel pecuniam daturum. Et a tali promissione potest absolvere ille cui promissio facta est, intelligitur enim iam ei solvisse promissum quando facit de eo secundum eius voluntatem. Alio modo promittit aliquis alteri quod pertinet ad honorem Dei vel utilitatem aliorum, puta si aliquis iuramento promittat alicui se intraturum religionem, vel aliquod opus pietatis facturum. Et tunc ille cui promittitur non potest absolvere promittentem, quia promissio non est facta ei principaliter, sed Deo, nisi forte sit interposita conditio, scilicet, si illi videbitur cui promittit, vel aliquid aliud tale.Referencing norms: Q89A9Ad2, assert-hdc25c98c17a33ee346fd94ed70b90ce2d140bcfae3106317eba83f2a998d635d
section/89-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c9180e28aff7c4cc5ff4381ac744f0c9cf0ee738ac4d1af10292f10d53942ce7LA
Ad tertium dicendum quod quandoque illud quod cadit sub iuramento promissorio est manifeste repugnans iustitiae, vel quia est peccatum, sicut cum aliquis iurat se facturum homicidium; vel quia est maioris boni impeditivum, sicut cum aliquis iurat se non intraturum religionem. Et tale iuramentum dispensatione non indiget, sed in primo casu tenetur aliquis tale iuramentum non servare; in secundo autem casu licitum est et servare et non servare, ut supra dictum est. Quandoque vero aliquid sub iuramento promittitur de quo dubium est utrum sit licitum vel illicitum, proficuum vel nocivum, aut simpliciter aut in aliquo casu. Et in hoc potest quilibet episcopus dispensare quandoque vero sub iuramento promittitur aliquid quod est manifeste licitum et utile. Et in tali iuramento non videtur habere locum dispensatio, sed commutatio, si aliquid melius faciendum occurrat ad communem utilitatem, quod maxime videtur pertinere ad potestatem Papae, qui habet curam universalis Ecclesiae; vel etiam absoluta relaxatio, quod etiam ad Papam pertinet, in omnibus generaliter quae ad dispensationem rerum ecclesiasticarum pertinent, super quas habet plenitudinem potestatis; sicut et ad unumquemque pertinet irritare iuramentum quod a sibi subditis factum est circa ea quae eius potestati subduntur; sicut pater potest irritare iuramentum puellae et vir uxoris, ut dicitur Num. XXX, sicut et supra de voto dictum est.Referencing norms: Q89A9Ad3, assert-hfca262e64869226c59ef5fb50798b9077c8ffd6995af3b359ba99a92af6ad41f
section/89-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:055af148fda06965866bdb608e96d7ea35f05269a0a177567d0ea5b4874b9ff4LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod nullus possit dispensare in iuramento. Sicut enim veritas requiritur ad iuramentum assertorium, quod est de praeterito vel praesenti, ita ad iuramentum promissorium, quod est de futuro. Sed nullus potest cum aliquo dispensare quod de praeteritis vel praesentibus iuret contra veritatem. Ergo etiam nullus potest dispensare quod non faciat aliquis esse verum id quod cum iuramento in futurum promisit.Referencing norms: Q89A9Obiectio1, assert-h7fe728fef5c12027f26506f44b4cee24bcea8b3e3fe337b4994d1a695cf4fdb6, assert-hd2c52ac51620f46646a089d073767a438039514e50924cbc749420e919af01c8
section/89-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:83e7c9a51b64a3be776843e532aff515a24dd4eca17f41b8f1fadc2f46e5d76eLA
Praeterea, iuramentum promissorium inducitur ad utilitatem eius cui fit promissio. Sed ille, ut videtur, non potest relaxare, quia est contra divinam reverentiam. Ergo multo minus per aliquem potest super hoc dispensari.Referencing norms: Q89A9Obiectio2, assert-h7a847e5c5a0ea8120a3e65a0384cd556fae772c1e6dc0f93954f71213b738999, assert-hc23a62a74d5866dd9eb04b6344410a96d70dbdb488c387d6c27ca70f8c978337
section/89-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b6b453db4c0365a42d79abe6a359548d2ffb0ef90c28fd8c265f7770b1637aa2LA
Praeterea, in voto quilibet episcopus potest dispensare, exceptis quibusdam votis quae soli Papae reservantur, ut supra habitum est. Ergo, pari ratione, in iuramento, si esset dispensabile, quilibet episcopus posset dispensare. Quod tamen videtur esse contra iura. Non ergo videtur quod in iuramento possit dispensari.Referencing norms: Q89A9Obiectio3, assert-h1c8d7ba2a5a3e4f4ae5b229701107fa530730313a9579d6798d162f062ad7cde, assert-hdd8fd5d1d70c038ae9296167228856946a2776de33310996a451efdd2456d04c
section/89-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ec12ea418e58f735aae26646422100d45a06ff7ba1106a585be5b5d4960f9cfLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, necessitas dispensationis tam in lege quam in voto est propter hoc quod id quod in se, vel universaliter consideratum, est utile et honestum, secundum aliquem particularem eventum potest esse inhonestum et nocivum, quod non potest cadere nec sub lege nec sub voto. Quod autem aliquid sit inhonestum vel noxium, repugnat his quae debent attendi in iuramento, nam si sit inhonestum, repugnat iustitiae; si sit noxium, repugnat iudicio. Et ideo, pari ratione, etiam in iuramento dispensari potest.Referencing norms: Q89A9Respondeo, assert-h9aa86a2bc273131bc9499c19bc6913a8bc4100f912d99d5b9731ddd48bb96549
section/89-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9a5086c8664d4cd3a75965597ecdcc063dd08e89e45988dde19442645955185fLA
Sed contra est quod votum est maioris obligationis quam iuramentum, ut supra dictum est. Sed in voto potest dispensari. Ergo in iuramento.Referencing norms: assert-h153604171cb15eac73c1f9714e67ed83ac203f55c0e7077f224b7a7ef9ff3f1e
question/89/prooemium · paragraph
la · official · sha256:dd37502120df377d9cdad266dc3fb2fb8b92412028de5bd2824da58250363c90LA
Deinde considerandum est de actibus exterioribus latriae quibus aliquid divinum ab hominibus assumitur, quod est vel sacramentum aliquod, vel ipsum nomen divinum. Sed de sacramenti assumptione locus erit tractandi in tertia huius operis parte. De assumptione autem nominis divini nunc agendum est. Assumitur autem divinum nomen ab homine tripliciter, uno modo, per modum iuramenti, ad propria verba confirmanda; alio modo, per modum adiurationis, ad alios inducendum; tertio modo, per modum invocationis, ad orandum vel laudandum. Primo ergo de iuramento agendum est. Circa quod quaeruntur decem. Primo, quid sit iuramentum. Secundo, utrum sit licitum. Tertio, qui sint comites iuramenti. Quarto, cuius virtutis sit actus. Quinto, utrum sit appetendum et frequentandum, tanquam utile et bonum. Sexto, utrum liceat iurare per creaturam. Septimo, utrum iuramentum sit obligatorium. Octavo, quae sit maior obligatio, utrum iuramenti vel voti. Nono, utrum in iuramento possit dispensari. Decimo, quibus et quando liceat iurare.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 90
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q90
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:d260a330bc7f0d224c784d5a65981fb9bc90aea3c1698d8bb6cfe0e5d2cc5963 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 23
section/90-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bcdf83c7f62f0175ce011cac0f98c0566aa374f21c65fe396c9aa1ee2ea2d918LA
Ad primum ergo dicendum quod Origenes loquitur de adiuratione qua aliquis alicui necessitatem imponere intendit, sicut imponit sibi ipsi iurando, sic enim princeps sacerdotum praesumpsit dominum Iesum Christum adiurare.Referencing norms: Q90A1Ad1, assert-h48783e8e67a86224b5508c37ea6e62885919a4fa00583775b2e319b0702aa00f
section/90-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:372be05ee983e6e285fbe38081d9aed8dfd4e1d14d9536726b02ce421c41adb2LA
Ad secundum dicendum quod illa ratio procedit de adiuratione quae necessitatem imponit.Referencing norms: Q90A1Ad2, assert-hdcdada2de550a9ab6d807bd4111f6149b44ee8465ebcfc11ef4a3cb34868dfd6
section/90-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:55978bd647cbea2c3083f140a72a6eeb64337e93b8a6b93fa376066b6c85b562LA
Ad tertium dicendum quod adiurare non est aliquem ad iurandum inducere, sed per quandam similitudinem iuramenti a se inducti, alium ad aliquid agendum provocare. Aliter tamen adiuratione utimur ad hominem, et aliter ad Deum. Nam adiurando hominis voluntatem per reverentiam rei sacrae immutare intendimus, quod quidem non intendimus circa Deum, cuius voluntas est immutabilis; sed quod a Deo per aeternam eius voluntatem aliquid obtineamus, non est ex meritis nostris, sed ex eius bonitate.Referencing norms: Q90A1Ad3, assert-hf4ea7465a9964fd4370a3acd1217a50b61b5de88fc272589ce1ade69b4c98df3
section/90-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:59239e125185328f2afd735144c38bf15e9a31a9226950fe026387be3133e80cLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non liceat hominem adiurare. Dicit enim Origenes, super Matth., aestimo quoniam non oportet ut vir qui vult secundum Evangelium vivere, adiuret alterum. Si enim iurare non licet, quantum ad evangelicum Christi mandatum, notum est quia nec adiurare alterum licet. Propterea manifestum est quoniam princeps sacerdotum Iesum illicite adiuravit per Deum vivum.Referencing norms: Q90A1Obiectio1, assert-h9167be2ee2df07378e9aedf19daa06acc07e1c990d2884c5e8238f5988cb6600
section/90-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4c964d754ee43cec485c83fff12ccba72ad251387275564168f3b573f0328ba7LA
Praeterea, quicumque adiurat aliquem, quodammodo ipsum compellit. Sed non licet alium invitum cogere. Ergo videtur quod nec liceat aliquem adiurare.Referencing norms: Q90A1Obiectio2, assert-h7804bf8d6d14617a99772c47265e1d61448ae6f29a9bc0f717fa084f5bae8d47, assert-ha5a21b339018779e6a80e38c2f6074b382560b63aabcb8a528fd81e8fb0edd0f
section/90-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cdd0f7322b4ce6dbe47ed2a2d4a348f03edb431eef11d860931214188193514eLA
Praeterea, adiurare est aliquem ad iurandum inducere. Sed inducere aliquem ad iurandum est superiorum, qui inferioribus iuramenta imponunt. Ergo inferiores superiores suos non possunt adiurare.Referencing norms: Q90A1Obiectio3, assert-h9e79d5693aca5196f2d288c2ca7be1fcfd29145fe8b25fb755bf38caa693b366, assert-hed5787d7aab4e2387883094f49ffaccc498fbffaea9c44556a7d27d5d2cecafb
section/90-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1cafa8f6fdb72a9f6e39468d7d662c36b1c4d94d351fb444f2e5945b6ea16e83LA
Respondeo dicendum quod ille qui iurat iuramento promissorio, per reverentiam divini nominis, quod ad confirmationem suae promissionis inducit, seipsum obligat ad faciendum quod promittit, quod est seipsum immobiliter ordinare ad aliquid agendum. Sicut autem homo seipsum ordinare potest ad aliquid agendum, ita etiam et alios, superiores quidem deprecando, inferiores autem imperando, ut ex supradictis patet. Cum igitur utraque ordinatio per aliquod divinum confirmatur, est adiuratio. In hoc tamen differt, quod homo est suorum actuum dominus, non autem est dominus eorum quae sunt ab alio agenda. Et ideo sibi ipsi potest necessitatem imponere per divini nominis invocationem, non autem hanc necessitatem potest aliis imponere, nisi subditis, quos potest ex debito praestiti iuramenti compellere. Si igitur aliquis per invocationem divini nominis, vel cuiuscumque rei sacrae, alicui non sibi subdito adiurando necessitatem agendi aliquid imponere intendat, sicut imponit sibi ipsi iurando, talis adiuratio illicita est, quia usurpat potestatem in alium quam non habet. Tamen propter aliquam necessitatem superiores suos inferiores tali genere adiurationis constringere possunt. Si vero intendat solummodo per reverentiam divini nominis, vel alicuius rei sacrae, aliquid ab alio obtinere absque necessitatis impositione, talis adiuratio licita est respectu quorumlibet.Referencing norms: Q90A1Respondeo, assert-h6c3978b1ff612d8fbeb3dcdcb9c9d6b84f9e59a1932cb1b5e8940168f9f300bb
section/90-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6c20b4b2335b42f4041c93a8835251e05921985723701435466a259299630405LA
Sed contra est quod etiam Deum obsecramus per aliqua sacra eum obtestantes. Apostolus etiam fideles obsecrat per misericordia Dei, ut patet Rom. XII, quod videtur ad quandam adiurationem pertinere. Ergo licitum est alios adiurare.Referencing norms: assert-h6481aea04df7081529557b9f3010414f240d3d497a1bfa95521d6f8ae2da2cdd
section/90-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:782eafd19b4e1c6f904d6896c8a211f29c44deb8dbf3f844c12cc067186ce418LA
Ad primum ergo dicendum quod Origenes loquitur de adiuratione quae non fit protestative per modum compulsionis, sed magis per modum cuiusdam benevolae deprecationis.Referencing norms: Q90A2Ad1, assert-h37ebc256c5b3939cf65588b2fc62f6b9888b9c3a9e5e7e41dd26949bc2fe31f4
section/90-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0eae6f4833f744b417c990400a92331bd0119ec5152a7b5575df10e7d76fe1d0LA
Ad secundum dicendum quod nigromantici utuntur adiurationibus et invocationibus Daemonum ad aliquid ab eis adipiscendum vel addiscendum, et hoc est illicitum, ut dictum est. Unde Chrysostomus dicit, Marc. I, exponens illud verbum domini, quod spiritui immundo dixit, obmutesce, et exi de homine, salutiferum hic nobis dogma datur, ne credamus Daemonibus, quantumcumque denuntient veritatem.Referencing norms: Q90A2Ad2, assert-h581985e2a36bb0b5decc8d8eb4ecde7aa5e04fd054c5bb0913bf3956d5b4bd44
section/90-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a0dac14c9fca8d966ea5dc9e5bd3514b4525c512b63c272e769e93827b517841LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de adiuratione qua imploratur auxilium Daemonum ad aliquid agendum vel cognoscendum, hoc enim videtur ad quandam societatem pertinere. Sed quod aliquis adiurando Daemones repellat, hoc est ab eorum societate recedere.Referencing norms: Q90A2Ad3, assert-he38e93cd43c014f462fcf5166eba9ab4a50b8764868a1c98443ff7988637b378
section/90-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dcd6a10d125748966e0c44c30bd81e33b85455cfa9f5eb8e0ff74f26878fd552LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat Daemones adiurare. Dicit enim Origenes, super Matth., non est secundum potestatem datam a salvatore adiurare Daemonia, Iudaicum enim est hoc. Non autem debemus Iudaeorum ritus imitari, sed potius uti potestate a Christo data. Ergo non est licitum Daemones adiurare.Referencing norms: Q90A2Obiectio1, assert-h08af2a10c385235e8ffc94fc51bda6d6bab33801698f87e7913f6d502d9428b1
section/90-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2c2bb6ecd51ae2305d0120f33cb74fb9dc4931b5a272e02f5e510f1616cfefa1LA
Praeterea, multi nigromanticis incantationibus Daemones per aliquid divinum invocant, quod est adiurare. Si igitur licitum est Daemones adiurare, licitum est nigromanticis incantationibus uti. Quod patet esse falsum. Ergo et primum.Referencing norms: Q90A2Obiectio2, assert-h67932114dd0ab21564ff697075bf0d6ff5f23dd78dfd4d3ec6911853b4581228
section/90-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:337a5d8a4b08fd178d13d88578c87eaf1c64b5c125c72eca2ffb41289f7ac080LA
Praeterea, quicumque adiurat aliquem, ex hoc ipso aliquam societatem cum ipso facit. Sed non licet cum Daemonibus societatem facere, secundum illud I Cor. X, nolo vos socios fieri Daemoniorum. Ergo non licet Daemones adiurare.Referencing norms: Q90A2Obiectio3, assert-h04f6c5217f5552f413f28f195b11b636b1c0a4afc4d1d9b79a00a1a030f14e0e, assert-h77f727bc282ebeec8210d1fd52d1d90c0577e3e7bb6c00b333bf71e3bc1761df
section/90-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:faca662c4ecde7f4d134c6ef019632c1eded852a624a4b5c60814dd1eb176727LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, duplex est adiurandi modus, unus quidem per modum deprecationis vel inductionis ob reverentiam alicuius sacri; alius autem per modum compulsionis. Primo autem modo non licet Daemones adiurare, quia ille modus adiurandi videtur ad quandam benevolentiam vel amicitiam pertinere, qua non licet ad Daemones uti. Secundo autem adiurationis modo, qui est per compulsionem, licet nobis ad aliquid uti, et ad aliquid non licet. Daemones enim in cursu huius vitae nobis adversarii constituuntur, non autem eorum actus nostrae dispositioni subduntur, sed dispositioni divinae et sanctorum Angelorum; quia, ut Augustinus dicit, in III de Trin., spiritus desertor regitur per spiritum iustum. Possumus ergo Daemones, adiurando, per virtutem divini nominis tanquam inimicos repellere, ne nobis noceant vel spiritualiter vel corporaliter, secundum potestatem datam a Christo, secundum illud Luc. X, ecce, dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Non tamen licitum est eos adiurare ad aliquid ab eis addiscendum, vel etiam ad aliquid per eos obtinendum, quia hoc pertineret ad aliquam societatem cum ipsis habendam, nisi forte ex speciali instinctu vel revelatione divina, aliqui sancti ad aliquos effectus Daemonum operatione utantur; sicut legitur de beato Iacobo quod per Daemones fecit Hermogenem ad se adduci.Referencing norms: Q90A2Respondeo, assert-hf66caede1a023a1c0a21a641fc394cbf45e53a75275f3b1dd12d185f8761fdc2
section/90-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:93b0392c603b906a0f28e0eaacd98d6fa3d6fe44abb52492a9cfadfc047e05d2LA
Sed contra est quod dicitur Marc. ult., in nomine meo Daemonia eiicient. Sed inducere alium ad aliquid agendum propter nomen divinum, hoc est adiurare. Ergo licitum est Daemones adiurare.Referencing norms: assert-h99dbc6a265cef77695555f45f1913cdcfcdab050de0edaa5e024ef7e3c373da8
section/90-3/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q90A3Ad1, Q90A3Ad2, Q90A3Ad3, assert-h5b70eb3cec072d29e6c3d99c45592533e157a1c30e9ba95de5dbe5e1dd1e9bcf, assert-h67168d5be5d64a8fcb07b44897b2aa09487c9d7e47936d59ffbc6902e53c3827, assert-hb7cc3a67d8827e2a17a4d254f766355b33f58ce78f2bc767f5c2871c8924d75c
section/90-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a1191b60a7f58b37a995c45dcb0b80e6fbf23e7563b511afa95704c2690b0c12LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non liceat adiurare irrationalem creaturam. Adiuratio enim fit per locutionem. Sed frustra sermo dirigitur ad eum qui non intelligit, qualis est irrationalis creatura. Ergo vanum est et illicitum irrationalem creaturam adiurare.Referencing norms: Q90A3Obiectio1, assert-hb2549213c0a1594ce82973e92bd3122f70616ebceb41ba32fdd0f3ebf8d4aa57, assert-hb7680915d2b59b7087ae83ae79c07534f567bb486856b1f36bfac2021da55798
section/90-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:632e89164bec45a95e991e82d4f414799b52810aeb5e70f60e7567ff25ea7477LA
Praeterea, ad eum videtur competere adiuratio ad quem pertinet iuratio. Sed iuratio non pertinet ad creaturam irrationalem. Ergo videtur quod ad eam non liceat adiuratione uti.Referencing norms: Q90A3Obiectio2, assert-h1ae34a4a0bb194c02f7c47e04db1dac8789b281f8dc401dcc2243317a105c246, assert-h4539208b116d23b2679d744bc9964317ccfd2e657a6453212401724fdd3b30ed
section/90-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a627c463e46acb8516d58335a55b7f8736eb9a47bc57ada524eabc65312aefeaLA
Praeterea, duplex est adiurationis modus, ut ex supradictis patet. Unus quidem per modum deprecationis, quo non possumus uti ad irrationalem creaturam, quae non est domina sui actus. Alia autem est adiuratio per modum compulsionis, qua etiam, ut videtur, ad eam uti non possumus; quia non est nostrum creaturis irrationalibus imperare, sed solum illius de quo dicitur, Matth. VIII, quia venti et mare obediunt ei. Ergo nullo modo, ut videtur, licet uti adiuratione ad irrationales creaturas.Referencing norms: Q90A3Obiectio3, assert-h545f1731b2f79ea4a661cf3f9faa74595e15ae599c15f69dbcde9dee2f56590a
section/90-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1ab4505d4075ebdf09c82beee694ad5605add0e50290530e3bba5f04d4a2945cLA
Respondeo dicendum quod creaturae irrationales ab alio aguntur ad proprias operationes. Eadem autem actio est eius quod agitur et movetur, et eius quod agit et movet, sicut motus sagittae est etiam quaedam operatio sagittantis. Et ideo operatio irrationalis creaturae non solum ipsi attribuitur, sed principaliter Deo, cuius dispositione omnia moventur. Pertinet etiam ad Diabolum, qui, permissione divina, utitur aliquibus irrationalibus creaturis ad nocendum hominibus. Sic ergo adiuratio qua quis utitur ad irrationalem creaturam, potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut adiuratio referatur ad ipsam creaturam irrationalem secundum se. Et sic vanum esset irrationalem creaturam adiurare. Alio modo, ut referatur ad eum a quo irrationalis creatura agitur et movetur. Et sic dupliciter adiuratur irrationalis creatura. Uno quidem modo, per modum deprecationis ad Deum directae, quod pertinet ad eos qui divina invocatione miracula faciunt. Alio modo, per modum compulsionis, quae refertur ad Diabolum, qui in nocumentum nostrum utitur irrationabilibus creaturis, et talis est modus adiurandi in Ecclesiae exorcismis, per quos Daemonum potestas excluditur ab irrationalibus creaturis. Adiurare autem Daemones ab eis auxilium implorando, non licet.Referencing norms: Q90A3Respondeo, assert-h43675e62c85105a531943677f04bf0e10e7649e29fcc34d57633f6eeb4985ed6
section/90-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0b4c72cd35d11459c40de43f7c953182800f7b99390020c1e9cf2a306ddcd774LA
Sed contra est quod Simon et Iudas leguntur adiurasse dracones, et eis praecepisse ut in desertum locum discederent.Referencing norms: assert-h1cbd40d892b2bb0d0d746b8604745851f7c238201c5e49b71f58c88c73663133
question/90/prooemium · paragraph
la · official · sha256:cb72b9e1ff85e2606226232d4c1623cea3901881ded65ce96354fd0313ac1d46LA
Deinde considerandum est de assumptione divini nominis per modum adiurationis. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum liceat adiurare homines. Secundo, utrum liceat adiurare Daemones. Tertio, utrum liceat adiurare irrationales creaturas.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 91
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q91
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ba3eca2c0aab07e85afb191893d5fbaae9c0603dc0d0615f43f6cd4a5622becc | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 21
section/91-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:30aa388528fecb49f9679f82ede5eb99888f8ac32d1270ad8dae5365abc2bdc7LA
Ad primum ergo dicendum quod de Deo dupliciter possumus loqui. Uno modo, quantum ad eius essentiam. Et sic, cum sit incomprehensibilis et ineffabilis, maior est omni laude. Debetur autem ei secundum hanc comparationem reverentia et latriae honor. Unde in Psalterio Hieronymi dicitur, tibi silet laus, Deus, quantum ad primum; et, tibi reddetur votum, quantum ad secundum. Alio modo, secundum effectus ipsius, qui in nostram utilitatem ordinantur. Et secundum hoc debetur Deo laus. Unde dicitur Isaiae LXIII, miserationum domini recordabor, laudem domini super omnibus quae reddidit nobis dominus. Et Dionysius dicit, I cap. de Div. Nom., omnem sanctum theologorum hymnum, idest divinam laudem, invenies ad bonos thearchiae, idest divinitatis, processus manifestative et laudative Dei nominationes dividentem.Referencing norms: Q91A1Ad1, assert-h8fff0d8fb704c4461e2a975a5f0e964014949f9ccfa17947ccfcc7576e4aafe3
section/91-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3955509dfacf3068d8c4ef8837aca6796bc77d80852075bc4bcf3eb0883f3d54LA
Ad secundum dicendum quod laus oris inutilis est laudanti si sit sine laude cordis, quod loquitur Deo laudem dum magnalia eius operum recogitat cum affectu. Valet tamen exterior laus oris ad excitandum interiorem affectum laudantis, et ad provocandum alios ad Dei laudem, sicut dictum est.Referencing norms: Q91A1Ad2, assert-hff47ef55c9ae0419df44910e50051635e8c8a3337a57ec2d8fa7f4741553acd0
section/91-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:baaf814f488ad9991b5881108496960d0c32828cad455a1e466fe8482d16e876LA
Ad tertium dicendum quod Deum non laudamus propter utilitatem suam, sed propter utilitatem nostram, ut dictum est.Referencing norms: Q91A1Ad3, assert-h630ad4f3e80f922da5745eaffd52f098ef1e06f5329478d9716ac7e54497ccf0
section/91-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:073cd4310dd68cb98aff2cd9e8809a4a5c96313a248ad44c802248dd71306ba2LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit ore laudandus. Dicit enim philosophus, in I Ethic., optimorum non est laus, sed maius aliquid et melius. Sed Deus est super omnia optima. Ergo Deo non debetur laus, sed aliquid maius laude. Unde et Eccli. XLIII dicitur quod Deus maior est omni laude.Referencing norms: Q91A1Obiectio1, assert-h00da4b2d8d5461bd11595e2c22488d50a9d0127bc31628afcac609cf8d5fb6ae, assert-h736fbe803cb594d5e08dfb2995674505d5888cd9b175750e8115db17a8e5f494, assert-hb2af4c12a5fe121e5bbcf12c43e09ffa5a67ef72b50152204ad2e36a53d2a75f
section/91-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c147166c133a26ac114ad08b4194c3bd496dbee1318210de99dde84fbf064f60LA
Praeterea, laus Dei ad cultum ipsius pertinet, est enim religionis actus. Sed Deus mente colitur magis quam ore, unde dominus, Matth. XV, contra quosdam inducit illud Isaiae, populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ergo laus Dei magis consistit in corde quam in ore.Referencing norms: Q91A1Obiectio2, assert-h1e2a3aabcf6ab49ccb2753a2eae9f2c1b8da4f1305a29630c6dcc3325f048d24, assert-hc06b587d73fd9be24facb215917e7fbf9c726d31e4d67117b952a4c07f9d0bb2
section/91-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cc419fbac1c98f70b70812fb66fa19510752f2a43b95446970fa3be482b4ace0LA
Praeterea, homines ad hoc ore laudantur ut ad meliora provocentur. Sicut enim mali ex suis laudibus superbiunt, ita boni ex suis laudibus ad meliora provocantur, unde dicitur Prov. XXVII, quomodo probatur in conflatorio argentum, sic probatur homo ore laudantium. Sed Deus per verba hominum non provocatur ad meliora, tum quia immutabilis est; tum quia summe bonus est, et non habet quo crescat. Ergo Deus non est laudandus ore.Referencing norms: Q91A1Obiectio3, assert-h7135d7eabd30ccd3fc3d7c2532f492948eb039d842f6890e419f8e72c532aa50, assert-h73b18020c1780f10638f86f133b279aaec425e4610fd771ef19dbe7eb4d581a5
section/91-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:493ef3891c6a843df180952d0ca9e959dd0334a049110fc2b11de4b8a8ffd7d1LA
Respondeo dicendum quod verbis alia ratione utimur ad Deum, et alia ratione ad hominem. Ad hominem enim utimur verbis ut conceptum nostri cordis, quem non potest cognoscere, verbis nostris ei exprimamus. Et ideo laude oris ad hominem utimur ut vel ei vel aliis innotescat quod bonam opinionem de laudato habemus, ut per hoc et ipsum qui laudatur ad meliora provocemus; et alios, apud quos laudatur, in bonam opinionem et reverentiam et imitationem ipsius inducamus. Sed ad Deum verbis utimur non quidem ut ei, qui est inspector cordium, nostros conceptus manifestemus, sed ut nos ipsos et alios audientes ad eius reverentiam inducamus. Et ideo necessaria est laus oris, non quidem propter Deum, sed propter ipsum laudantem, cuius affectus excitatur in Deum ex laude ipsius, secundum illud Psalm., sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Et inquantum homo per divinam laudem affectu ascendit in Deum, intantum per hoc retrahitur ab his quae sunt contra Deum, secundum illud Isaiae XLVIII, laude mea infrenabo te, ne intereas. Proficit etiam laus oris ad hoc quod aliorum affectus provocetur in Deum. Unde dicitur in Psalm., semper laus eius in ore meo, et postea subditur, audiant mansueti, et laetentur. Magnificate dominum mecum.Referencing norms: Q91A1Respondeo, assert-hfa5bf587545c1e8c17e6b02db271fc31adfb08ad7358e728d83220618de05d2c
section/91-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:68dfb166ac7ddeb2814cec76baf1ca6b58e1baff6094ba7f786a77c40450f1f2LA
Sed contra est quod dicitur in Psalm., labiis exultationis laudabit os meum.Referencing norms: assert-h958773968ba08ffe5b94d0cf1a1ca5b7ae7f5efd43dd33cbff8d119efe1c432b
section/91-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:337e7aefb8b565975133aec1c0e1f45a21836b12ae664bfa4c88f53c55b57a9eLA
Ad primum ergo dicendum quod cantica spiritualia possunt dici non solum ea quae interius canuntur in spiritu, sed etiam ea quae exterius ore cantantur, inquantum per huiusmodi cantica spiritualis devotio provocatur.Referencing norms: Q91A2Ad1, assert-h228d6a1cbeb730303ba74bf9e4c2957a52b243801ace412c210e839a088ff97e
section/91-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b4be9547dbd68f1f31dd75d79e642c6654bc579401344dc4fe51183f141f46d6LA
Ad secundum dicendum quod Hieronymus non vituperat simpliciter cantum, sed reprehendit eos qui in Ecclesia cantant more theatrico, non propter devotionem excitandam, sed propter ostentationem vel delectationem provocandam. Unde Augustinus dicit, in X Confess., cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moveat, poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem.Referencing norms: Q91A2Ad2, assert-hbe524313cd81665466045a3e4df2ac5c5a41aa8d477f36229ab6016ebb8efacf
section/91-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:52f850a09d34a910dd994705330ea78a288f524dfcb5289b7faac006e7c65b63LA
Ad tertium dicendum quod nobilior modus est provocandi homines ad devotionem per doctrinam et praedicationem quam per cantum. Et ideo diaconi et praelati, quibus competit per praedicationem et doctrinam animos hominum provocare in Deum, non debent cantibus insistere, ne per hoc a maioribus retrahantur. Unde ibidem Gregorius dicit, consuetudo est valde reprehensibilis ut in diaconatus ordine constituti modulationi vocis inserviant, quos ad praedicationis officium et eleemosynarum studium vacare congruebat.Referencing norms: Q91A2Ad3, assert-hdd20f9d83cbe419dd65f294dadc6b2dc5076e0530a078c54650fbf6148359ddd
section/91-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e57686ca84e8f21d21f138587ce1b3e0c9c72d7645a56343ee553c6881cb189dLA
Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VIII Polit., neque fistulas ad disciplinam est adducendum, neque aliquod aliud artificiale organum, puta citharam et si quid tale alterum est, sed quaecumque faciunt auditores bonos. Huiusmodi enim musica instrumenta magis animum movent ad delectationem quam per ea formetur interius bona dispositio. In veteri autem testamento usus erat talium instrumentorum, tum quia populus erat magis durus et carnalis, unde erat per huiusmodi instrumenta provocandus, sicut et per promissiones terrenas. Tum etiam quia huiusmodi instrumenta corporalia aliquid figurabant.Referencing norms: Q91A2Ad4, assert-hf31292ffb071a9938e34cf80cd65fee7c634105ed5f44e909ed1926d410b0322
section/91-2/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fa43ddf09bd661bd41b8c624d704ab5c9e6355ff0ddb1b6e7356f2591e95ebbeLA
Ad quintum dicendum quod per cantum quo quis studiose ad delectandum utitur, abstrahitur animus a consideratione eorum quae cantantur. Sed si aliquis cantet propter devotionem, attentius considerat quae dicuntur, tum quia diutius moratur super eodem; tum quia, ut Augustinus dicit, in X Confess., omnes affectus spiritus nostri pro sua diversitate habent proprios modos in voce atque cantu, quorum occulta familiaritate excitantur. Et eadem est ratio de audientibus, in quibus, etsi aliquando non intelligant quae cantantur, intelligunt tamen propter quid cantantur, scilicet ad laudem Dei; et hoc sufficit ad devotionem excitandam.Referencing norms: Q91A2Ad5, assert-h98cf802ff32d0b082d0b3ba5bb743260fed18aab5c26df81323af83737226d56
section/91-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5aedef3f98aa32de781b34c6ab46f88966cfba4b8690eab1405959c90a26687cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod cantus non sint assumendi ad laudem divinam. Dicit enim apostolus, ad Coloss. III, docentes et commonentes vosmetipsos in Psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Sed nihil assumere debemus in divinum cultum praeter ea quae nobis auctoritate Scripturae traduntur. Ergo videtur quod non debemus uti in divinis laudibus canticis corporalibus, sed solum spiritualibus.Referencing norms: Q91A2Obiectio1, assert-h288d731f9423f7783207126127738eea299aac9b5b8005f828b11c8d2faf810b, assert-hb47a5357ba3e09d9b94c48aef370d67a6091e2daaf9932c58ba0cae6fad823fd
section/91-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:262cf79517f29ccb4f5b34a1c25baee1658c0e17ca759b8a950c7327f52bbb1bLA
Praeterea, Hieronymus, super illud ad Ephes. V, cantantes et psallentes in cordibus vestris domino, dicit, audiant haec adolescentuli quibus in Ecclesia est psallendi officium, Deo non voce, sed corde cantandum, nec in tragoediarum modum guttur et fauces medicamine liniendae sunt, ut in Ecclesia theatrales moduli audiantur et cantica. Non ergo in laudes Dei sunt cantus assumendi.Referencing norms: Q91A2Obiectio2, assert-h03a149a6f973ab140b2f6aa731789fa4459c65fa09785c19c02ad3b7eb9be8c9
section/91-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:49d20c358b88173967e44b58d9caf03be9ee2f3d6b512f1cb672a5ad655c87e1LA
Praeterea, laudare Deum convenit parvis et magnis, secundum illud Apoc. XIX, laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis illum, pusilli et magni. Sed maiores qui sunt in Ecclesia non decet cantare, dicit enim Gregorius, et habetur in decretis, dist. XCII, cap. in sancta Romana Ecclesia, praesenti decreto constituo ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant. Ergo cantus non conveniunt divinis laudibus.Referencing norms: Q91A2Obiectio3, assert-h9420739c716f9d0362812b5c4f829a90f71421e8b35ca3ce5f0c3a59986122c4, assert-hcb58899d224caef3a50317150ee19e3a72d30dd22e867be29bb0d6a1b42d06cd
section/91-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3df27370fd3e15a2beb84712ffbe6d892a6c6421df8f25a54b5f5da0413a173eLA
Praeterea, in veteri lege laudabatur Deus in musicis instrumentis et humanis cantibus, secundum illud Psalm., confitemini domino in cithara; in Psalterio decem chordarum psallite illi; cantate ei canticum novum. Sed instrumenta musica, sicut citharas et Psalteria, non assumit Ecclesia in divinas laudes, ne videatur iudaizare. Ergo, pari ratione, nec cantus in divinas laudes sunt assumendi.Referencing norms: Q91A2Obiectio4, assert-h33e336dfc738b76b3a60bc8f2c42eef07fc3a0afb6b63913f39a8421c8942c45, assert-h6f27b6018d1debc1f488483dd4bce71d04ab9e4f3940f230fc458da0c89d1c45
section/91-2/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b0629e575de6d7c0b8dd7f787da3503865d641849510ed6a29323ef23d690199LA
Praeterea, principalior est laus mentis quam laus oris. Sed laus mentis impeditur per cantus, tum quia cantantium intentio abstrahitur a consideratione eorum quae cantant, dum circa cantum student; tum etiam quia ea quae cantantur minus ab aliis intelligi possunt quam si sine cantu proferrentur. Ergo cantus non sunt divinis laudibus adhibendi.Referencing norms: Q91A2Obiectio5, assert-h029fa69369ea433e0405fee5f6f6d160e20a1d5013644e6f2810be0fbadcf903, assert-h3a083f478d242ecde948659dfdaf6086c8e37d599833f4f07837f4248b8183ec
section/91-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:add6532ba7fd117260c1673c3efe661a664082a574f8a1a5953f8c9794e92fafLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, laus vocalis ad hoc necessaria est ut affectus hominis provocetur in Deum. Et ideo quaecumque ad hoc utilia esse possunt, in divinas laudes congruenter assumuntur. Manifestum est autem quod secundum diversas melodias sonorum animi hominum diversimode disponuntur, ut patet per philosophum, in VIII Polit., et per Boetium, in prologo musicae. Et ideo salubriter fuit institutum ut in divinas laudes cantus assumerentur, ut animi infirmorum magis provocarentur ad devotionem. Unde Augustinus dicit, in X Confess., adducor cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmorum animus in affectum pietatis assurgat. Et de seipso dicit, in IX Confess., flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter.Referencing norms: Q91A2Respondeo, assert-h2ef84faa48b5dc312b2e6dceb195df894fefa2f0290cab889a35c6def4100be2
section/91-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:691a4bfebedeb98a9be818ad8dd44dcaf045947256ce2ed71f48112e3fd3bb03LA
Sed contra est quod beatus Ambrosius in Ecclesia Mediolanensi cantus instituit, ut Augustinus refert, in IX Confess.Referencing norms: assert-h3aa8454a27c5c44716936026b73fb1d1865abbe979a37f6ebbeb0a1b9ee82b80
question/91/prooemium · paragraph
la · official · sha256:cf216033d8995f499cad8a108e83d23b664fc4bf404ae794b30980fec43993a9LA
Deinde considerandum est de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem. Et de oratione quidem iam dictum est. Unde nunc de laude restat dicendum. Circa quam quaeruntur duo. Primo, utrum Deus sit ore laudandus. Secundo, utrum in laudibus Dei sint cantus adhibendi.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 92
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q92
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:0fb3c58df832c94b739bc78242d72fc8a6df3dcb7bbd695c6dabec7b34770501 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/92-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c88e87da01d9467a12217dbfb45e51018bb922611f9a7586c319c35667668f6LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut bonum metaphorice dicitur in malis, prout dicimus bonum latronem, ita etiam nomina virtutum quandoque transumptive accipiuntur in malis, sicut prudentia quandoque ponitur pro astutia, secundum illud Luc. XVI, filii huius saeculi prudentiores filiis lucis sunt. Et per hunc modum superstitio dicitur esse religio.Referencing norms: Q92A1Ad1, assert-h9fbda2a12d7007e9789418aab1b09e16ffdd81d5698b893c8bb3ce85cb7db547
section/92-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c447adf1a99c4a5f43464afb31a51718d80c52a62c6a9bc1323666d3c1eabcc8LA
Ad secundum dicendum quod aliud est etymologia nominis, et aliud est significatio nominis. Etymologia attenditur secundum id a quo imponitur nomen ad significandum, nominis vero significatio attenditur secundum id ad quod significandum nomen imponitur. Quae quandoque diversa sunt, nomen enim lapidis imponitur a laesione pedis, non tamen hoc significat; alioquin ferrum, cum pedem laedat, lapis esset. Similiter etiam nomen superstitionis non oportet quod significet illud a quo nomen est impositum.Referencing norms: Q92A1Ad2, assert-hf29e0aa91425cb6f3a0411d9f70f574d7f8251d0750e777e066eb78c360ff78e
section/92-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a90b33f4f6ecff8efbb4721d9e5dba111d74296938afe05288c6ffb81e0127cfLA
Ad tertium dicendum quod religio non potest habere excessum secundum quantitatem absolutam. Potest tamen habere excessum secundum quantitatem proportionis, prout scilicet in cultu divino fit aliquid quod fieri non debet.Referencing norms: Q92A1Ad3, assert-h1d746aeec7a447cb66a61e0af022e2d6983694e41bd508524f14d71b2b1797e4
section/92-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:93aa0ec3b5b63c0acd51aec2408c4898d0af133a22462cf610d412b076f0d6c7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod superstitio non sit vitium religioni contrarium. Unum enim contrariorum non ponitur in definitione alterius. Sed religio ponitur in definitione superstitionis, dicitur enim superstitio esse religio supra modum servata, ut patet in Glossa ad Coloss. II, super illud, quae sunt rationem habentia sapientiae in superstitione. Ergo superstitio non est vitium religioni oppositum.Referencing norms: Q92A1Obiectio1, assert-h80f21afc082b5f8f5bc37a5bfd00622a6474c15e002ed9b6f4b30c1b87f1005d, assert-h86f510a4450f09ad40cf457bcb1ca15a26802ede9e22d990d3c0122bea36d44f
section/92-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3b40e7c05efd51dd6820cf21f146714f33f70a02c355a69730bcc9b859cfaddfLA
Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., superstitiosos ait Cicero appellatos qui totos dies precabantur et immolabant ut sui sibi liberi superstites fierent. Sed hoc etiam fieri potest secundum verae religionis cultum. Ergo superstitio non est vitium religioni oppositum.Referencing norms: Q92A1Obiectio2, assert-h5c0c8f51930f946863bbf1c0bba9da3a857396e468c1d1a69d5d9847065aa729, assert-h807f6c2d8cae27a91f8cd2ff885844613ba5ad9c496e85f372f6e146ac80bc46
section/92-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:739fab2ea12f90d25a7e8d32dcfa9032547e8d7ef7851c4b86076b5da609f1c1LA
Praeterea, superstitio quendam excessum importare videtur. Sed religio non potest habere excessum, quia sicut supra dictum est, secundum eam non contingit aequale Deo reddere eius quod debemus. Ergo superstitio non est vitium religioni oppositum.Referencing norms: Q92A1Obiectio3, assert-h56e9cd09e9cb9a38620893e6dcd3be8bc44b8f89b247ac367c374aa257877652, assert-h8026a25865daf2ad87787c0afdc592420d868e1ec6fabe2921ac278b640c6b9d
section/92-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a93d5a4a54b2468d3e4f4920bee79432aad384e81d7755910b77667bd3aaa845LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, religio est virtus moralis. Omnis autem virtus moralis in medio consistit, ut supra habitum est. Et ideo duplex vitium virtuti morali opponitur, unum quidem secundum excessum; aliud autem secundum defectum. Contingit autem excedere medium virtutis non solum secundum circumstantiam quae dicitur quantum, sed etiam secundum alias circumstantias. Unde in aliquibus virtutibus, sicut in magnanimitate et magnificentia, vitium excedit virtutis medium non quia ad maius aliquid tendat quam virtus, sed forte ad minus, transcendit tamen virtutis medium, inquantum facit aliquid cui non debet, vel quando non debet, et similiter secundum alia huiusmodi; ut patet per philosophum, in IV Ethic. Sic igitur superstitio est vitium religioni oppositum secundum excessum, non quia plus exhibeat in cultum divinum quam vera religio, sed quia exhibet cultum divinum vel cui non debet, vel eo modo quo non debet.Referencing norms: Q92A1Respondeo, assert-hdc87c88c3515799add4045e851b68946b0d986c15207b07f98a920861cd41e2f
section/92-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:82a2d94c651547b861d877d6ad0e8a3bf978dd905e3bca8c44d79d0ab23572ceLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de decem chordis, tangis primam chordam, qua colitur unus Deus, et cecidit bestia superstitionis. Sed cultus unius Dei pertinet ad religionem. Ergo superstitio religioni opponitur.Referencing norms: assert-ha0fd7c1731ff3997d2274d56cbaf3cd1fb47c5e502c634f94ad3acd6b0af5433
section/92-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:61034eddad45f7f3a4bbd0611f5c623717359630c0acb791822829323c208a6fLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., bonum contingit ex una et integra causa, malum autem ex singularibus defectibus. Et ideo uni virtuti plura vitia opponuntur, ut supra habitum est. Verbum autem philosophi veritatem habet in oppositis in quibus est eadem ratio multiplicationis.Referencing norms: Q92A2Ad1, assert-ha778d8a513ff2ee28386b767c61af58f873ea4a879575b342d1ae95ef0e276ca
section/92-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4331ffd6bd0d2dd0eabc4426419b2cf304a6e35c2e7a976374b9d5774ebac82eLA
Ad secundum dicendum quod divinationes et observationes aliquae pertinent ad superstitionem inquantum dependent ex aliquibus operationibus Daemonum. Et sic pertinent ad quaedam pacta cum ipsis inita.Referencing norms: Q92A2Ad2, assert-hbd87eb83375108b734f8d318922766eb966ca8a90bd89804423f533c46820c2e
section/92-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5d2298e514e7f672c59afe08de75e812c2902b19ae89a9a71b5888724d76b8feLA
Ad tertium dicendum quod simulata religio ibi dicitur quando traditioni humanae nomen religionis applicatur, prout in Glossa sequitur. Unde ista simulata religio nihil est aliud quam cultus Deo vero exhibitus modo indebito, sicut si aliquis tempore gratiae vellet colere Deum secundum veteris legis ritum. Et de hoc ad litteram loquitur Glossa.Referencing norms: Q92A2Ad3, assert-hb47581c3b9fb147cbc241a5e6dd185a2707c9dbe8d8dfd482858280462d68313
section/92-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f7d63ee8850fef8b782a40032164a80b199805355f1b93ea52a98966de8aae9aLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint diversae superstitionis species. Quia secundum philosophum, in I Topic., si unum oppositorum dicitur multipliciter, et reliquum. Sed religio, cui superstitio opponitur, non habet diversas species, sed omnes eius actus ad unam speciem referuntur. Ergo nec superstitio habet diversas species.Referencing norms: Q92A2Obiectio1, assert-he3619403b5de8b100d49c7691c2e09b7d39a50ba87340e664b55ca07f30cc959, assert-hf9296ce2037c909ef934dd0017661e7bc570e8eb7e0bcd86edb02b5cad626f32
section/92-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7bcf52c8c99da330718e2dd970782f0a55f52500905013b9ad52888db5478cedLA
Praeterea, opposita sunt circa idem. Sed religio, cui opponitur superstitio, est circa ea quibus ordinamur in Deum, ut supra habitum est. Non ergo species superstitionis, quae opponitur religioni, potest attendi secundum aliquas divinationes humanorum eventuum, vel secundum aliquas observationes humanorum actuum.Referencing norms: Q92A2Obiectio2, assert-h26f7aedfc1ba81fa6d4374f139e718678f5bedb5a31c22af1b64743a014ef30c, assert-hf5513186875650c3598b1229f8519c0229ae25d09f43a62998a004ce2e1fa672
section/92-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:048d894a779f4e7b81a68d426581f7012955203d62f92ed842ab2cabebbe70adLA
Praeterea, Coloss. II, super illud, quae sunt rationem habentia sapientiae in superstitione, dicit Glossa, idest, in simulata religione. Ergo etiam simulatio debet poni species superstitionis.Referencing norms: Q92A2Obiectio3, assert-ha6948e2c98acd90945b9235d783af0ea896b5d9d7c91386edb90ed973866325d
section/92-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2553e1986901a3d96f5658d8820d0e7686de98b7b2cdcac76d6df8e37d68af6LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, vitium religionis consistit in hoc quod transcenditur virtutis medium secundum aliquas circumstantias. Ut autem supra dictum est, non quaelibet circumstantiarum corruptarum diversitas variat peccati speciem, sed solum quando referuntur ad diversa obiecta vel diversos fines, secundum hoc enim morales actus speciem sortiuntur, ut supra habitum est. Diversificatur ergo superstitionis species, primo quidem, ex parte obiecti. Potest enim divinus cultus exhiberi vel cui exhibendus est, scilicet Deo vero, modo tamen indebito, et haec est prima superstitionis species. Vel ei cui non debet exhiberi, scilicet cuicumque creaturae. Et hoc est aliud superstitionis genus, quod in multas species dividitur, secundum diversos fines divini cultus ordinatur enim, primo, divinus cultus ad reverentiam Deo exhibendam. Et secundum hoc, prima species huius generis est idololatria, quae divinam reverentiam indebite exhibet creaturae. Secundo, ordinatur ad hoc quod homo instruatur a Deo, quem colit. Et ad hoc pertinet superstitio divinativa, quae Daemones consulit per aliqua pacta cum eis inita, tacita vel expressa. Tertio, ordinatur divinus cultus ad quandam directionem humanorum actuum secundum instituta Dei, qui colitur. Et ad hoc pertinet superstitio quarundam observationum. Et haec tria tangit Augustinus, in II de Doct. Christ., dicens superstitiosum esse quidquid institutum ab hominibus est ad facienda et colenda idola pertinens, et hoc pertinet ad primum. Et postea subdit, vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum Daemonibus placita atque foederata, quod pertinet ad secundum. Et post pauca subdit, ad hoc genus pertinent omnes ligaturae, etc., quod pertinet ad tertium.Referencing norms: Q92A2Respondeo, assert-h0ce9f6c77e060c1e25025f694aa2535124074988c6492d85cc6ddbbd446f630c
section/92-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a996739556e3a8c696a778234b211f7ec890b65b7771a3e3a1b5b467827a4792LA
Sed contra est quod Augustinus, in II de Doct. Christ., diversas species superstitionis assignat.Referencing norms: assert-h64f8ee6eec9d5947e05648ab7c19fba1c621c19f0574188c8bdb344923e1ca2b
question/92/prooemium · paragraph
la · official · sha256:a8538528916acbb49a139496075e9d946a02850b5ddace8fb4220f38d710405fLA
Deinde considerandum est de vitiis religioni oppositis. Et primo, de illis quae cum religione conveniunt in hoc quod exhibent cultum divinum; secundo, de vitiis manifestam contrarietatem ad religionem habentibus, per contemptum eorum quae ad cultum divinum pertinent. Primum autem horum pertinet ad superstitionem; secundum ad irreligiositatem. Unde primo considerandum est de ipsa superstitione, et de partibus eius; deinde de irreligiositate et partibus eius. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum superstitio sit vitium religioni contrarium. Secundo, utrum habeat plures partes seu species.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 93
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q93
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8dc065fe8f58fb0bba27704708ea841c41150b991f72e1c34c2651e580d95e86 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/93-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:be17c5b0b1b47b9975d40b73b856ed1022d87ba5d4eeb1538086fcbd2b98abaaLA
Ad primum ergo dicendum quod, cum Deus sit veritas, illi invocant Deum qui in spiritu et veritate eum colunt, ut dicitur Ioan. IV. Et ideo cultus continens falsitatem non pertinet proprie ad Dei invocationem quae salvat.Referencing norms: Q93A1Ad1, assert-h2058b06a04a105acb76c5a353116d03b228f762080408a4b64dd135d3b880676
section/93-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:03d835479d9c1764593f12f24a060f5941c2b2007840ec755c0e90e574ee7e0bLA
Ad secundum dicendum quod ante tempus legis, iusti per interiorem instinctum instruebantur de modo colendi Deum, quos alii sequebantur. Postmodum vero exterioribus praeceptis circa hoc homines sunt instructi, quae praeterire pestiferum est.Referencing norms: Q93A1Ad2, assert-hbb270b1e3178fb810c77bea87ac3c2aa1b55c2399e8e603341714fe0dc35d58f
section/93-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a8c24d0cf0dc029b1f37d4219bb02168ebc561fcaddcff73b1fd1f0c9d77cc25LA
Ad tertium dicendum quod diversae consuetudines Ecclesiae in cultu divino in nullo veritati repugnant. Et ideo sunt servandae; et eas praeterire illicitum est.Referencing norms: Q93A1Ad3, assert-hcf1ccc49a752d10d490b9dc72a95d34574457c3721c3cab16388ebabf3ddeb92
section/93-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ce62541e7d2054a2240a16ca9117ba5d5d8798f5ba5e14c091e603168dcbcd5cLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in cultu veri Dei non possit esse aliquid perniciosum. Dicitur enim Ioel II, omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Sed quicumque colit Deum quocumque modo, invocat nomen eius. Ergo omnis cultus Dei confert salutem. Nullus ergo est perniciosus.Referencing norms: Q93A1Obiectio1, assert-h0fe58d7df4b0f2c13ccbfc3fc435f0b73d4f375225e3265389405b1240418dd8, assert-h27c1c481e683ed8eea2c2a9d9769e42e9b9f46b17cce6b44bec8f263b117c18f
section/93-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a81cd6c4c568915122566d4bafe297886a393adf4f7c6ee7439f1dc066bd5601LA
Praeterea, idem Deus est qui colitur a iustis quacumque mundi aetate. Sed ante legem datam, iusti, absque peccato mortali, colebant Deum qualitercumque eis placebat, unde et Iacob proprio voto se obligavit ad specialem cultum, ut habetur Gen. XXVIII. Ergo etiam modo nullus Dei cultus est perniciosus.Referencing norms: Q93A1Obiectio2, assert-hc0b05cbffdc31076cc28e1aa16ae191347016d3f167e8fbf54cd7bad6f6de7e8, assert-hfba03bc96dffbd5b4abdaeed7dd67be796ff8062818f61e4d4885f8dffc0c125
section/93-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:747452a25188c7d60ec533479f3edf0f90debfae0c9df04971e82e8faffc9242LA
Praeterea, nihil perniciosum in Ecclesia sustinetur. Sustinet autem Ecclesia diversos ritus colendi Deum, unde Gregorius scribit Augustino episcopo Anglorum, proponenti quod sunt diversae Ecclesiarum consuetudines in Missarum celebratione, mihi, inquit, placet ut, sive in Romanis sive in Galliarum sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas. Ergo nullus modus colendi Deum est perniciosus.Referencing norms: Q93A1Obiectio3, assert-hb14a6baa19e557aefe9956648fcdcfaebe7c10cd99d7d47f6490c80730624044
section/93-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:86d1f6b63965a6abf73755851946f4546fe58b7a9a431756eadd9e0c1fa36764LA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro contra mendacium, mendacium maxime perniciosum est quod fit in his quae ad Christianam religionem pertinent. Est autem mendacium cum aliquis exterius significat contrarium veritati. Sicut autem significatur aliquid verbo, ita etiam significatur aliquid facto, et in tali significatione facti consistit exterior religionis cultus, ut ex supradictis patet. Et ideo si per cultum exteriorem aliquid falsum significetur, erit cultus perniciosus. Hoc autem contingit dupliciter. Uno quidem modo, ex parte rei significatae, a qua discordat significatio cultus. Et hoc modo, tempore novae legis, peractis iam Christi mysteriis, perniciosum est uti caeremoniis veteris legis, quibus Christi mysteria significabantur futura, sicut etiam perniciosum esset si quis verbo confiteretur Christum esse passurum. Alio modo potest contingere falsitas in exteriori cultu ex parte colentis, et hoc praecipue in cultu communi, qui per ministros exhibetur in persona totius Ecclesiae. Sicut enim falsarius esset qui aliqua proponeret ex parte alicuius quae non essent ei commissa, ita vitium falsitatis incurrit qui ex parte Ecclesiae cultum exhibet Deo contra modum divina auctoritate ab Ecclesia constitutum et in Ecclesia consuetum. Unde Ambrosius dicit, indignus est qui aliter celebrat mysterium quam Christus tradidit. Et propter hoc etiam Glossa dicit, Coloss. II, quod superstitio est quando traditioni humanae nomen religionis applicatur.Referencing norms: Q93A1Respondeo, assert-h295bbcc0d8c686c84117d3a4ec3123a1363b0b76be50fa4d61d768872c4c4967
section/93-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d910ddecb0dfaa17bc7239f395fe53c2f825ad07f57ae3f60652ea731eadc4a0LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in epistola ad Hieron., et habetur in Glossa, Galat. II, quod legalia observata post veritatem Evangelii divulgatam, sunt mortifera. Et tamen legalia ad cultum Dei pertinent. Ergo in cultu Dei potest esse aliquid mortiferum.Referencing norms: assert-h87b80195eba8d713013d3eb35975c7a8f8a87e7e5d5162e940d55a435387a86a
section/93-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e1ab577d7bb61fa75b3739abf311dc6cc8344c9568776604752d15839bed384dLA
Ad primum ergo dicendum quod in ipsa Dei glorificatione implicatur quod id quod fit pertineat ad Dei gloriam. Per quod excluditur superstitionis superfluitas.Referencing norms: Q93A2Ad1, assert-he2ce64618aee5760327e34537022c85b76c01991108911a7f7cb1d58031a7339
section/93-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cd7956e5d1a1b63fcb867bcd04a38e32464f3c93f9d14f69a31c1ddc6bbb522cLA
Ad secundum dicendum quod per fidem, spem et caritatem anima subiicitur Deo. Unde in eis non potest esse aliquid superfluum. Aliud autem est de exterioribus actibus, qui quandoque ad haec non pertinent.Referencing norms: Q93A2Ad2, assert-hc43075e00a5da7f084e415292ec7d0d404376cd8e8586df0b2744ec1819e8b9b
section/93-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b969596a00310df006777012e68a349ae52b73fb8bd61b7ca4ce9d61716cb560LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de superfluo quantum ad quantitatem absolutam.Referencing norms: Q93A2Ad3, assert-he308232c20ae6b05cea1f5467fa796dcd35718d053a9f2f7c94666777744bdb9
section/93-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c6e348eeb3859f8328c71cb19132eaad08d077aea952b8365e23ca2b1da08729LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in cultu Dei non possit esse aliquid superfluum. Dicitur enim Eccli. XLIII, glorificantes Deum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc. Sed cultus divinus ordinatur ad Deum glorificandum. Ergo nihil superfluum in eo esse potest.Referencing norms: Q93A2Obiectio1, assert-h4a93ec0426886af3cabd7afa6a461275b0097c4e24392e58eacc96333f7cfe64, assert-hd447fe4a2514511603ffa78ae6635de54c28ac380a04bb0d9cf26577e81bab3c
section/93-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0bbd2058068a8f6b4fd3e74aa0dcf8d865ebfa355a00ac810ec38e7eb4db997eLA
Praeterea, exterior cultus est professio quaedam cultus interioris quo Deus colitur fide, spe et caritate; ut Augustinus dicit, in Enchirid. Sed in fide, spe et caritate non potest esse aliquid superfluum. Ergo etiam neque in divino cultu.Referencing norms: Q93A2Obiectio2, assert-hd283ed9edfe44ebc08859fc1f1e125dc24eba3bba64f4630094d847d87d1291d, assert-hf8fb8d8ef9b4f849429f76c6b87487e115e51cbf12b14d4620dd1952e632d0b4
section/93-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0c9e901612ba6c86292358ce56ab2b1f9eff36109ae5b54e8fb2a7c610b7a443LA
Praeterea, ad divinum cultum pertinet ut ea Deo exhibeamus quae a Deo accepimus. Sed omnia bona nostra a Deo accepimus. Ergo si totum quidquid possumus facimus ad Dei reverentiam, nihil erit superfluum in divino cultu.Referencing norms: Q93A2Obiectio3, assert-h2952293c0aa6cb168b9dd869812d79ff7d2dfa1f6afa9a1ca103c66f9306c134, assert-h350cb95f962530a1ee61ec7a6190fbaeadc1a59a4248265eedcbc8f9273b3b8b
section/93-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:63bc1b42c628cb8aff9fa12c63c28ec76d006e644c4fc8dcef62738033ba4150LA
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur superfluum dupliciter. Uno modo, secundum quantitatem absolutam. Et secundum hoc non potest esse superfluum in divino cultu, quia nihil potest homo facere quod non sit minus eo quod Deo debet. Alio modo potest esse aliquid superfluum secundum quantitatem proportionis, quia scilicet non est fini proportionatum. Finis autem divini cultus est ut homo Deo det gloriam, et ei se subiiciat mente et corpore. Et ideo quidquid homo faciat quod pertinet ad Dei gloriam, et ad hoc quod mens hominis Deo subiiciatur, et etiam corpus per moderatam refrenationem concupiscentiarum, secundum Dei et Ecclesiae ordinationem, et consuetudinem eorum quibus homo convivit, non est superfluum in divino cultu. Si autem aliquid sit quod quantum est de se non pertinet ad Dei gloriam, neque ad hoc quod mens hominis feratur in Deum, aut quod carnis concupiscentiae moderate refrenantur; aut etiam si sit praeter Dei et Ecclesiae institutionem, vel contra consuetudinem communem (quae secundum Augustinum, pro lege habenda est). Totum hoc reputandum est superfluum et superstitiosum, quia, in exterioribus solum consistens, ad interiorem Dei cultum non pertinet. Unde Augustinus, in libro de vera Relig., inducit quod dicitur Luc. XVII, regnum Dei intra vos est, contra superstitiosos, qui scilicet exterioribus principalem curam impendunt.Referencing norms: Q93A2Respondeo, assert-h7f24ce242c4d9353e42ffb0c93d32e7161d22af204d9a865689195c2f43fd20c
section/93-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8563d7c03c5ff1a70ced879b973230833889251625d87e222d0cbc8b9d90610fLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., quod bonus verusque Christianus etiam in litteris sacris superstitiosa figmenta repudiat. Sed per sacras litteras Deus colendus ostenditur. Ergo etiam in cultu divino potest esse superstitio ex aliqua superfluitate.Referencing norms: assert-hd315270d8ef8a39b33d3873cb492ccdc460583c583e2749dcbf729874b6b2291
question/93/prooemium · paragraph
la · official · sha256:945fcaae04b6afbdecf24745c175d609dda5475893e71d9ea74121b59a63fa8bLA
Deinde considerandum est de speciebus superstitionis. Et primo, de superstitione indebiti cultus veri Dei; secundo, de superstitione idololatriae; tertio, de superstitione divinationum; quarto, de superstitione observationum. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum in cultu Dei veri possit esse aliquid perniciosum. Secundo, utrum possit ibi esse aliquid superfluum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 94
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q94
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:cb544b1f82acc923c1d372537db69798498ec336943e038c78e3ebdc53a342dd | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 38
section/94-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ff908556a3cc010fba0b1476ab260e2760cd96bd21f807839374ff00a37e5bf1LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio non est fides, sed fidei protestatio per aliqua exteriora signa, ita superstitio est quaedam infidelitatis protestatio per exteriorem cultum. Quam quidem protestationem nomen idololatriae significat, non autem nomen haeresis, sed solum falsam opinionem. Et ideo haeresis est species infidelitatis, sed idololatria est species superstitionis.Referencing norms: Q94A1Ad1, assert-h3a6585aaf00936d2782a0e28699c30fa6953cd5e508b3fd6b4c045e074156e99
section/94-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c7829408f4a6704f4eb82c24bee5477ffa18992b884a8dbc30b93779ab7f7e44LA
Ad secundum dicendum quod nomen latriae dupliciter accipi potest. Uno modo potest significare humanum actum ad cultum Dei pertinentem. Et secundum hoc, non variatur significatio huius nominis latria, cuicumque exhibeatur, quia illud cui exhibetur non cadet, secundum hoc, in eius definitione. Et secundum hoc latria univoce dicetur secundum quod pertinet ad veram religionem, et secundum quod pertinet ad idololatriam, sicut solutio tributi univoce dicitur sive exhibeatur vero regi, sive falso. Alio modo accipitur latria prout est idem religioni. Et sic, cum sit virtus, de ratione eius est quod cultus divinus exhibeatur ei cui debet exhiberi. Et secundum hoc latria aequivoce dicetur de latria verae religionis, et de idololatria, sicut prudentia aequivoce dicitur de prudentia quae est virtus, et de prudentia quae est carnis.Referencing norms: Q94A1Ad2, assert-hc646e0a9f746bff3aa36a8a2770460adac6f3436566b0ab2643893e122f487f1
section/94-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:09d0680e6accc1c84bc32ba90f2dc7d4b1528f4736b4789262bf2eeabb9dd3f4LA
Ad tertium dicendum quod apostolus intelligit nihil esse in mundo quia imagines illae quae idola dicebantur, non erant animatae aut aliquam virtutem divinitatis habentes, sicut Hermes ponebat, quasi esset aliquid compositum ex spiritu et corpore. Et similiter intelligendum est quod idolis immolatum non est aliquid, quia per huiusmodi immolationem carnes immolatitiae neque aliquam sanctificationem consequebantur, ut gentiles putabant; neque aliquam immunditiam, ut putabant Iudaei.Referencing norms: Q94A1Ad3, assert-h5924a61a866be3cf5573a638893d136f02abef66c1028051767c9713d456847d
section/94-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e93ce821290d052bc884126e345b0f2d0cdc2fb33af71589ce8ea2f65fdaea96LA
Ad quartum dicendum quod ex communi consuetudine qua creaturas quascumque colebant gentiles sub quibusdam imaginibus, impositum est hoc nomen idololatria ad significandum quemcumque cultum creaturae, et etiam si sine imaginibus fieret.Referencing norms: Q94A1Ad4, assert-hac4f322f3f7bd3900b719ef324f20ee655a203fe585f71129a4f3dde71f82e60
section/94-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:410dc3101e4ba2ebe0bd88276e7903d8d334249a3f9c97054bfdf5235c26d6e3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod idololatria non recte ponatur species superstitionis. Sicut enim haeretici sunt infideles, ita et idololatrae. Sed haeresis est species infidelitatis, ut supra habitum est. Ergo et idololatria, non autem superstitionis.Referencing norms: Q94A1Obiectio1, assert-h4670af33d09a6d92c8ac727acb510fc9ee8e13e0b8d045cc05a1a87018031bf5, assert-hbf8414340a61eed4220617fe19a9375175d9a276ba1e979af21d817cdab6422a
section/94-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5cd170fbf08e1fdbec2700ac47c7eb0a10db0a1952fc3ab8c9c2ec0f6eb728afLA
Praeterea, latria pertinet ad virtutem religionis, cui opponitur superstitio. Sed idololatria videtur univoce dici latria cum ea quae ad veram religionem pertinet, sicut enim appetitus falsae beatitudinis univoce dicitur cum appetitu verae beatitudinis, ita cultus falsorum deorum, qui dicitur idololatria, univoce videtur dici cum cultu veri Dei, qui est latria verae religionis. Ergo idololatria non est species superstitionis.Referencing norms: Q94A1Obiectio2, assert-hdf600ef446ccfddb25d24f8f76cbb02fd85adc23d9bd9a229c6b1a865e433897, assert-he5c9d4191970d3e2293217290af0bba4fad1da03308d2543518704e30130597d
section/94-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aaf8bdb45a8e98bf0e6d9a9d2a8862aee2e53c49629bd9c42cd5a57db32e54d5LA
Praeterea, id quod nihil est non potest esse alicuius generis species. Sed idololatria nihil esse videtur. Dicit enim apostolus, I ad Cor. VIII, scimus quia nihil est idolum in mundo, et infra, X, quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? Quasi dicat, non. Immolare autem idolis proprie ad idololatriam pertinet. Ergo idololatria, quasi nihil existens, non potest esse superstitionis species.Referencing norms: Q94A1Obiectio3, assert-h07e29ee220dca4c94da1478af59c98aa3f665a68732f8b085df8785daeb1ef5a, assert-h95924e4f4ad9dd1e11c080eedf4df88691d7ddf29c3393c760134ca4eb497cca
section/94-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1490c712ff6224edce992627873e321a135175f61299fe78e84c8ba64ef943dbLA
Praeterea, ad superstitionem pertinet exhibere cultum divinum cui non debetur. Sed cultus divinus, sicut non debetur idolis, ita nec aliis creaturis, unde Rom. I quidam vituperantur de hoc quod coluerunt et servierunt potius creaturis quam creatori. Ergo inconvenienter huiusmodi superstitionis species idololatria nominatur, sed deberet potius nominari latria creaturae.Referencing norms: Q94A1Obiectio4, assert-h44afd85418a6b11e625f699a540bd5e9bf6d038a4996c236ac2fa99fae84c99e, assert-habb25e78680b7c2dfebb20e0565b652c3843ca96674555df781090d03635b8f0
section/94-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e0ecf68f11026ae1b1f51ed61e858fe1d4e9a9cd3116af8fdc0bc50446bee9bLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad superstitionem pertinet excedere debitum modum divini cultus. Quod quidem praecipue fit quando divinus cultus exhibetur cui non debet exhiberi. Debet autem exhiberi soli summo Deo increato, ut supra habitum est, cum de religione ageretur. Et ideo, cuicumque creaturae divinus cultus exhibeatur, superstitiosum est. Huiusmodi autem cultus divinus, sicut creaturis sensibilibus exhibebatur per aliqua sensibilia signa, puta sacrificia, ludos et alia huiusmodi; ita etiam exhibebatur creaturae repraesentatae per aliquam sensibilem formam seu figuram, quae idolum dicitur. Diversimode tamen cultus divinus idolis exhibebatur. Quidam enim per quandam nefariam artem imagines quasdam construebant quae virtute Daemonum aliquos certos effectus habebant, unde putabant in ipsis imaginibus esse aliquid divinitatis; et quod per consequens divinus cultus eis deberetur. Et haec fuit opinio Hermetis Trimegisti; ut Augustinus dicit, in VIII de Civ. Dei. Alii vero non exhibebant cultum divinitatis ipsis imaginibus, sed creaturis quarum erant imagines. Et utrumque horum tangit apostolus, ad Rom. I. Nam quantum ad primum, dicit, mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum et serpentum. Quantum autem ad secundum, subdit, coluerunt et servierunt potius creaturae quam creatori. Horum tamen fuit triplex opinio. Quidam enim aestimabant quosdam homines deos fuisse, quos per eorum imagines colebant, sicut Iovem, Mercurium, et alios huiusmodi. Quidam vero aestimabant totum mundum esse unum Deum, non propter corporalem substantiam, sed propter animam, quam Deum esse credebant, dicentes Deum nihil aliud esse quam animam motu et ratione mundum gubernantem; sicut et homo dicitur sapiens propter animam, non propter corpus. Unde putabant toti mundo, et omnibus partibus eius, esse cultum divinitatis exhibendum, caelo, aeri, aquae, et omnibus huiusmodi. Et ad haec referebant nomina et imagines suorum deorum, sicut Varro dicebat, et narrat Augustinus, VII de Civ. Dei. Alii vero, scilicet Platonici, posuerunt unum esse summum Deum, causam omnium; post quem ponebant esse substantias quasdam spirituales a summo Deo creatas, quas deos nominabant, participatione scilicet divinitatis, nos autem eos Angelos dicimus; post quos ponebant animas caelestium corporum; et sub his Daemones, quos dicebant esse aerea quaedam animalia; et sub his ponebant animas hominum, quas per virtutis meritum ad deorum vel Daemonum societatem assumi credebant. Et omnibus his cultum divinitatis exhibebant, ut Augustinus narrat, in XVIII de Civ. Dei. Has autem duas ultimas opiniones dicebant pertinere ad physicam theologiam, quam philosophi considerabant in mundo, et docebant in scholis. Aliam vero, de cultu hominum, dicebant pertinere ad theologiam fabularem, quae secundum figmenta poetarum repraesentabatur in theatris. Aliam vero opinionem, de imaginibus, dicebant pertinere ad civilem theologiam, quae per pontifices celebrabatur in templis. Omnia autem haec ad superstitionem idololatriae pertinebant. Unde Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., superstitiosum est quidquid institutum ab hominibus est ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendam sicut Deum creaturam partemve ullam creaturae.Referencing norms: Q94A1Respondeo, assert-h07d109900e0accaf036ff09e4116e8cd8cd9ee9f7f6672f7292132aeb84e7151
section/94-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:43da2705ae53dcdeb9bc8f8578834242462291a348bbaf3df7bd1eec8cbf8f19LA
Sed contra est quod Act. XVII dicitur quod Paulus cum Athenis expectaret, incitabatur spiritus eius in ipso, videns idololatriae deditam civitatem, et postea dixit, viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosos vos iudico. Ergo idololatria ad superstitionem pertinet.Referencing norms: assert-h9b6463f722834913142e17478fde0ae9a1555d5617485dd8b1fd37e42dfd4969
section/94-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d1bb6dd1d4e6f5eb7d7746ec97c32b1ec52fca4731fea1940207068022b30e2LA
Ad primum ergo dicendum quod neque in veteris legis tabernaculo seu templo, neque etiam nunc in Ecclesia imagines instituuntur ut eis cultus latriae exhibeatur, sed ad quandam significationem, ut per huiusmodi imagines mentibus hominum imprimatur et confirmetur fides de excellentia Angelorum et sanctorum. Secus autem est de imagine Christi, cui, ratione deitatis, latria debetur, ut dicetur in tertio.Referencing norms: Q94A2Ad1, assert-hf4a84862a9af5cf09e909a93ba15437a7b01828fc9a3dbfac15d202ff6f916d4
section/94-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:2cd9a4ed3d958b45b56bb567f8477b5702d74e8358b4cf959f3844857b1dd013LA
Ad secundum et tertium patet responsio per ea quae dicta sunt.Referencing norms: Q94A2Ad2, Q94A2Ad3, assert-h3fec1bae7a98d43cf7ac0f32efc005e1e1362ec09f29161f65f207c9cfad9ad0, assert-hf289d72e43d1d5fbb9a123957998dc51e5b2c5e346ff1db890e8c30957ff9663
section/94-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:972fc11dbdf26a2322f209fc981bac9cdcac8819a9b790c440d7acf77d45a607LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod idololatria non sit peccatum. Nihil enim est peccatum quod vera fides in cultum Dei assumit. Sed vera fides imagines quasdam assumit ad divinum cultum, nam et in tabernaculo erant imagines Cherubin, ut legitur Exod. XXV; et in Ecclesia quaedam imagines ponuntur quas fideles adorant. Ergo idololatria, secundum quam idola adorantur, non est peccatum.Referencing norms: Q94A2Obiectio1, assert-h7ff07dc7d0ebbddbffa03f430b718abeb72cfbc58c008c9c37f71ab2dbfb91c4, assert-he7f2b55086557f7b65db92d148b5018810a30ed061a219355dc3f272fb6be211
section/94-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:44f0650b5a0870a2e2042eca3990b0cec95d836d0c965f5117c61299e98e4f7aLA
Praeterea, cuilibet superiori est reverentia exhibenda. Sed Angeli et animae sanctorum sunt nobis superiores. Ergo, si eis exhibeatur reverentia per aliquem cultum vel sacrificiorum vel aliquorum huiusmodi, non erit peccatum.Referencing norms: Q94A2Obiectio2, assert-h0a203f30486d47c29caa2c0780879ce501e058bf8cab1bea0648f63de7e2b248, assert-h7c9809090371fa53bfb2bdbe730a88f118e866e65ab714c442a7ee7de090dfe2
section/94-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7246c3c9cffc930aaf440696d5587db189595a8a1016ce8d7074555310f2c7adLA
Praeterea, summus Deus interiori cultu mentis est colendus, secundum illud Ioan. IV, Deum oportet adorare in spiritu et veritate. Et Augustinus dicit, in Enchirid., quod Deus colitur fide, spe et caritate. Potest autem contingere quod aliquis exterius idola colat, interius tamen a vera fide non discedat. Ergo videtur quod sine praeiudicio divini cultus possit aliquis exterius idola colere.Referencing norms: Q94A2Obiectio3, assert-h84b7e60707a1dd905e615ffbb874c32213441ac57a675c9d5858dc0aceaa63c2
section/94-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:73ce38a62bf1626146b373d6cf9654a0e1e93f87ad20980630064ecc0981570eLA
Respondeo dicendum quod circa hoc aliqui dupliciter erraverunt. Quidam enim putaverunt quod offerre sacrificium et alia ad latriam pertinentia non solum summo Deo, sed etiam aliis supra dictis, est debitum et per se bonum, eo quod superiori cuilibet naturae divinam reverentiam exhibendam putant, quasi Deo propinquiori. Sed hoc irrationabiliter dicitur. Nam etsi omnes superiores revereri debeamus, non tamen eadem reverentia omnibus debetur, sed aliquid speciale debetur summo Deo, qui singulari ratione omnes excellit, et hic est latriae cultus. Nec potest dici, sicut quidam putaverunt, haec visibilia sacrificia diis aliis congruere, illi vero summo Deo, tanquam meliori, meliora, scilicet purae mentis officia, quia, ut Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, exteriora sacrificia ita sunt signa interiorum sicut verba sonantia signa sunt rerum. Quocirca, sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus significantes voces cui res ipsas in corde quas significamus offerimus, ita, sacrificantes, non alteri visibile sacrificium offerendum esse noverimus quam ei cuius in cordibus nostris invisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. Alii vero aestimaverunt latriae cultum exteriorem non esse idolis exhibendum tanquam per se bonum aut opportunum, sed tanquam vulgari consuetudini consonum, ut Augustinus, in VI de Civ. Dei, introducit Senecam dicentem, sic, inquit, adorabimus ut meminerimus huiusmodi cultum magis ad morem quam ad rem pertinere. Et in libro de vera Relig. Augustinus dicit non esse religionem a philosophis quaerendam, qui eadem sacra recipiebant cum populis, et de suorum deorum natura ac summo bono diversas contrariasque sententias in scholis personabant. Et hunc etiam errorem secuti sunt quidam haeretici asserentes non esse perniciosum si quis, persecutionis tempore deprehensus, exterius idola colat, dum tamen fidem servat in mente. Sed hoc apparet manifeste falsum. Nam cum exterior cultus sit signum interioris cultus, sicut est perniciosum mendacium si quis verbis asserat contrarium eius quod per veram fidem tenet in corde, ita etiam est perniciosa falsitas si quis exteriorem cultum exhibeat alicui contra id quod sentit in mente. Unde Augustinus dicit contra Senecam, in VI de Civ. Dei, quod eo damnabilius colebat idola, quo illa quae mendaciter agebat sic ageret ut cum populo veraciter agere existimaretur.Referencing norms: Q94A2Respondeo, assert-hc777264f0be2be4f21a0782b31808f1e1031e09a8b2de794ab8741197c820b88
section/94-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e5847ee34f64f3f396ad67ecd176dc16bbd3e7aacb0663d2ab5a649f382e48acLA
Sed contra est quod Exod. XX dicitur, non adorabis ea, scilicet exterius, neque coles, scilicet interius, ut Glossa exponit et loquitur de sculptilibus et imaginibus. Ergo peccatum est idolis exteriorem vel interiorem cultum exhibere.Referencing norms: assert-hb785d94020fa071d6100fd8e1b55cb644e9f3e788a1df303424f600db2f8c5c6
section/94-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:66ce3990b0f5e8b04d0ccac025dd521d979b023674a651330f847e826e938c2cLA
Ad primum ergo dicendum quod idololatria praesupponit interiorem infidelitatem, et adiicit exterius indebitum cultum. Si vero sit exterior tantum idololatria absque interiori infidelitate, additur culpa falsitatis, ut prius dictum est.Referencing norms: Q94A3Ad1, assert-h7b590beb5fedbd7c8ac0dc896682ac143565d7051dc667a32c5bf7397a7a957c
section/94-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:688910587a2080593770c6ba1e6b845af09975d92a56e3c8935c549961582ab4LA
Ad secundum dicendum quod idololatria includit magnam blasphemiam, inquantum Deo subtrahitur dominii singularitas. Et fidem opere impugnat idololatria.Referencing norms: Q94A3Ad2, assert-hc0bb9b15a271a1f18fe59177ab66feb222cd9dd3d599079b0e04fd1c5ce632ab
section/94-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:950a2645830660fbae4658a63ce617b9ac6768d6f202682b2f4c6e4f4801ef98LA
Ad tertium dicendum quod quia de ratione poenae est quod sit contra voluntatem, peccatum per quod aliud punitur oportet esse magis manifestum, ut ex hoc homo sibi ipsi et aliis detestabilis reddatur, non autem oportet quod sit gravius. Et secundum hoc, peccatum contra naturam minus est quam peccatum idololatriae, sed quia est manifestius, ponitur quasi conveniens poena peccati idololatriae, ut scilicet, sicut homo per idololatriam pervertit ordinem divini honoris, ita per peccatum contra naturam propriae naturae confusibilem perversitatem patiatur.Referencing norms: Q94A3Ad3, assert-h5dec41b92be30025ce7ea315d8ee0e17c7633b47f8d005a24e7ce58a9ee89b55
section/94-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca935683c16c78f85b9596cc6764b84b8b9d28401274c9850fc31aa0ac9c1debLA
Ad quartum dicendum quod haeresis Manichaeorum, etiam quantum ad genus peccati, gravior est quam peccatum aliorum idololatrarum, quia magis derogant divino honori, ponentes duos deos contrarios, et multa vana fabulosa de Deo fingentes. Secus autem est de aliis haereticis, qui unum Deum confitentur et eum solum colunt.Referencing norms: Q94A3Ad4, assert-h435f74e6bdaaa25d15abe554de6733a4cfaf7e0c01d581cff909890f6d058aea
section/94-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4810fb37a0687efbc0587e7629584140e6e8020841681f820b8765f013c2f277LA
Ad quintum dicendum quod observatio legis tempore gratiae non est omnino aequalis idololatriae secundum genus peccati, sed paene aequalis, quia utrumque est species pestiferae superstitionis.Referencing norms: Q94A3Ad5, assert-hf2f253f32d6c15df5f7f97faf5c9e6ae115e4db651ac1ec505b485f7cf8c99cd
section/94-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1835ed9ca8e3805b629887d5d213584602f065c945f527f2838ba3faf1d4bde2LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod idololatria non sit gravissimum peccatorum. Pessimum enim optimo opponitur, ut dicitur in VIII Ethic. Sed cultus interior, qui consistit in fide, spe et caritate, est melior quam cultus exterior. Ergo infidelitas, desperatio et odium Dei, quae opponuntur cultui interiori, sunt graviora peccata quam idololatria, quae opponitur cultui exteriori.Referencing norms: Q94A3Obiectio1, assert-h4d6efa383617ed3b9779de9264b4f5e41de059db82590a1509c8cee793778201, assert-h8f5c47a8b54c7e9e773512dcd815065c6e2331a534f7a9bfd3de275e5d388e45
section/94-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8ddd10f20d26068a0484387c077e4f397f2ad49d5322b19e9bd1fc253f439427LA
Praeterea, tanto aliquod peccatum est gravius quanto magis est contra Deum. Sed directius videtur aliquis contra Deum agere blasphemando, vel fidem impugnando, quam cultum Dei alii exhibendo, quod pertinet ad idololatriam. Ergo blasphemia vel impugnatio fidei est gravius peccatum quam idololatria.Referencing norms: Q94A3Obiectio2, assert-h38071fb3219d83cb31f2bb119e5fe617aa408c6dbb9becd874725da3489d0590, assert-ha170690b29968fc44cd30edbb11a70ea699fcb747e3331803b8b480130ede61e
section/94-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15b5886b027ca21459b44e880e37ea0a7a860e6775b9f1072ea2a0d9f40af84bLA
Praeterea, minora mala maioribus malis puniri videntur. Sed peccatum idololatriae punitum est peccato contra naturam, ut dicitur Rom. I. Ergo peccatum contra naturam est gravius peccato idololatriae.Referencing norms: Q94A3Obiectio3, assert-hce4cef01092686ea1f582a1158b5c4d6451021299e9e9f070e14c19aa7b3b54e, assert-hf7c98817a2225293bbb5bbdab519693c5f7ae60ad1591e483106415cce54ae26
section/94-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc23e72309b7f663aff0b9b0e0ea486b4ae9ebb1e7c16f9d02cefb94f575e5ecLA
Praeterea, Augustinus dicit, XX contra Faust., neque vos, scilicet Manichaeos, Paganos dicimus, aut schisma Paganorum, sed habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos. Verum vos esse eis longe deteriores, quod illi ea colunt quae sunt, sed pro diis colenda non sunt; vos autem ea colitis quae omnino non sunt. Ergo vitium haereticae pravitatis est gravius quam idololatria.Referencing norms: Q94A3Obiectio4, assert-h7a358c5b08b4909e9b7b218af12c0488a4f79ad5019995ca046b7daac2b91918
section/94-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ad465f0cbbb75cbbe070636bae8dfc95dd6c7767a74caeae118d0d8e3a81c18dLA
Praeterea, super illud Gal. IV, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa? Dicit Glossa Hieronymi, legis observantia, cui dediti tunc erant, erat peccatum paene par servituti idolorum, cui ante conversionem vacaverant. Non ergo peccatum idololatriae est gravissimum.Referencing norms: Q94A3Obiectio5, assert-h10e2fa7ba40c823578f07b801eea86a7b10c17595cdef3f74b901ab5d263048e
section/94-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:02549a6cceb988b534ed57bd3efdf7198bd3b62ae198e35c3c0e68512cedbe80LA
Respondeo dicendum quod gravitas alicuius peccati potest attendi dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius peccati. Et sic peccatum idololatriae est gravissimum. Sicut enim in terrena republica gravissimum esse videtur quod aliquis honorem regium alteri impendat quam vero regi, quia quantum in se est, totum reipublicae perturbat ordinem; ita in peccatis quae contra Deum committuntur, quae tamen sunt maxima, gravissimum esse videtur quod aliquis honorem divinum creaturae impendat, quia quantum est in se, facit alium Deum in mundo, minuens principatum divinum. Alio modo potest attendi gravitas peccati ex parte peccantis, sicut dicitur esse gravius peccatum eius qui peccat scienter quam eius qui peccat ignoranter. Et secundum hoc nihil prohibet gravius peccare haereticos, qui scienter corrumpunt fidem quam acceperunt, quam idololatras ignoranter peccantes. Et similiter etiam aliqua alia peccata possunt esse maiora propter maiorem contemptum peccantis.Referencing norms: Q94A3Respondeo, assert-hb52cb63434c70d8e64175b3d8632adf8b9395279ea1b918a35160fdf79257b53
section/94-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ea785f26362ac4f4d32accc9b5071e71b3d70491ff66a56ce6f5088fda3741d6LA
Sed contra est quod Levit. XV, super illud quod dicitur de immunditia mulieris patientis fluxum sanguinis, dicit Glossa, omne peccatum est immunditia animae, sed idololatria maxime.Referencing norms: assert-h43f39e4e8f681aaf57c689f5cdee73dd908f45c069725defa2050531b252ba39
section/94-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:907de8094538f2a58bb0542935540784b232bd8f62a2430527c50a37023b0262LA
Ad primum ergo dicendum quod causa dispositiva idololatriae fuit, ex parte hominis, naturae defectus vel per ignorantiam intellectus vel per deordinationem affectus, ut dictum est. Et hoc etiam ad culpam pertinet. Dicitur autem idololatria esse causa, initium et finis omnis peccati, quia non est aliquod genus peccati quod interdum idololatria non producat, vel expresse inducendo, per modum causae; vel occasionem praebendo, per modum initii; vel per modum finis, inquantum peccata aliqua assumebantur in cultum idolorum, sicut occisiones hominum et mutilationes membrorum, et alia huiusmodi. Et tamen aliqua peccata possunt idololatriam praecedere, quae ad ipsam hominem disponunt.Referencing norms: Q94A4Ad1, assert-h4473169bba0ba79e9d1c2fd5a69a9b2711f16b16590d9ce72c92225da22b903f
section/94-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a16af8bfa5c0ae6f9c491e6115b79470832032d10ba6beda0ead20f60c91eb90LA
Ad secundum dicendum quod in prima aetate non fuit idololatria propter recentem memoriam creationis mundi, ex qua adhuc vigebat cognitio unius Dei in mente hominum. In sexta autem aetate idololatria est exclusa per doctrinam et virtutem Christi, qui de Diabolo triumphavit.Referencing norms: Q94A4Ad2, assert-h825199ccc55e38a2a7f80cca1709cc92989739d7895f73ee3b2e0b60ef77c872
section/94-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d30bacf18e508365a450a78d663dca23d8f767ba3518362cc932615d2e9ae4bLA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de causa consummativa idololatriae.Referencing norms: Q94A4Ad3, assert-h5db428ede3ca67a41d9aa35ab9480f218964654b46a90e64f0095d0f4db33304
section/94-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15c54d09aa4cee57882606f757320ce137417fe2f44b098eb65dc38bd40803caLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod causa idololatriae non fuerit ex parte hominis. In homine enim nihil est nisi vel natura, vel virtus, vel culpa. Sed causa idololatriae non potuit esse ex parte naturae hominis, quin potius naturalis ratio hominis dictat quod sit unus Deus, et quod non sit mortuis cultus divinus exhibendus, neque rebus inanimatis. Similiter etiam nec idololatria habet causam in homine ex parte virtutis, quia non potest arbor bona fructus malos facere, ut dicitur Matth. VII. Neque etiam ex parte culpae, quia, ut dicitur Sap. XIV, infandorum idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. Ergo idololatria non habet causam ex parte hominis.Referencing norms: Q94A4Obiectio1, assert-h494d22708d5e941fb5f3083cc823d0bb1eefd9fc8865af469bd4ffc434cb20c6, assert-ha3ebf686c66dd32c2e66e959c528e2f7d4a4d3a1102b4233c8d0f540219d43f5
section/94-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65912f72e2e05869bd0d1e19a4a83e9e5c4b0a461374e523d7a862048f7e6d36LA
Praeterea, ea quae ex parte hominis causantur, omni tempore in hominibus inveniuntur. Non autem semper fuit idololatria, sed in secunda aetate legitur esse adinventa, vel a Nemrod, qui, ut dicitur, cogebat homines ignem adorare; vel a Nino, qui imaginem patris sui Beli adorari fecit. Apud Graecos autem, ut Isidorus refert, Prometheus primus simulacra hominum de luto finxit. Iudaei vero dicunt quod Ismael primus simulacra de luto fecit. Cessavit etiam in sexta aetate idololatria ex magna parte. Ergo idololatria non habuit causam ex parte hominis.Referencing norms: Q94A4Obiectio2, assert-h3766db23a5a20724c1353aad03845d26c224df530679a34d1b5b4836e07a3e26
section/94-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:755b47267e1ddd7317e06be8bb202b4067f231e6da438a5cf5a205c9c7c123ccLA
Praeterea, Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, neque potuit primum, nisi illis, scilicet Daemonibus, docentibus, disci quid quisque illorum appetat, quid exhorreat, quo invitetur nomine, quo cogatur, unde magicae artes, earumque artifices extiterunt. Eadem autem ratio videtur esse de idololatria. Ergo idololatriae causa non est ex parte hominum.Referencing norms: Q94A4Obiectio3, assert-h84448e91210ba63efbfad3a186f07e2c1ebbb59c386ee43cdf3ce244699f6a15
section/94-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2a4bb9cc2a8c3e52e8effd31afe691c2a51017404208e4aa1ce7c11feae201ceLA
Respondeo dicendum quod idololatriae est duplex causa. Una quidem dispositiva. Et haec fuit ex parte hominum. Et hoc tripliciter. Primo quidem, ex inordinatione affectus, prout scilicet homines aliquem hominem vel nimis amantes vel nimis venerantes, honorem divinum ei impenderunt. Et haec causa assignatur Sap. XIV, acerbo luctu dolens pater cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc, quasi homo, mortuus fuerat, tanquam Deum colere coepit. Et ibidem etiam subditur quod homines, aut affectui aut regibus deservientes, incommunicabile nomen, scilicet divinitatis, lignis et lapidibus imposuerunt. Secundo, propter hoc quod homo naturaliter de repraesentatione delectatur, ut philosophus dicit, in poetria sua. Et ideo homines rudes a principio videntes per diligentiam artificum imagines hominum expressive factas, divinitatis cultum eis impenderunt. Unde dicitur Sap. XIII, si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit; et per scientiam suae artis figuret illud et assimilet imagini hominis, de substantia sua, et filiis et nuptiis, votum faciens, inquirit. Tertio, propter ignorantiam veri Dei, cuius excellentiam homines non considerantes, quibusdam creaturis, propter pulchritudinem seu virtutem, divinitatis cultum exhibuerunt. Unde dicitur Sap. XIII, neque, operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex. Sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam, rectores orbis terrarum, deos putaverunt. Alia autem causa idololatriae fuit consummativa, ex parte Daemonum, qui se colendos hominibus errantibus exhibuerunt in idolis, dando responsa et aliqua quae videbantur hominibus mirabilia faciendo. Unde et in Psalm. dicitur, omnes dii gentium Daemonia.Referencing norms: Q94A4Respondeo, assert-h05bd28905e2412203b4d01af412490225f4d6485c3e75ebae06d384ebcec9ac7
section/94-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f0c92f41e903252923a732606c026b237674f537565436128157149e53ed02d3LA
Sed contra est quod dicitur Sap. XIV, supervacuitas hominum haec, scilicet idola, adinvenit in orbe terrarum.Referencing norms: assert-hab28daecb34cc547d1c869f7cc0b6863a93d347e05487139662760edec098f25
question/94/prooemium · paragraph
la · official · sha256:cd1719c5824aaadf57e02fc837e7e7122f1a449424d1543d557330c888e79339LA
Deinde considerandum est de idololatria. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum idololatria sit species superstitionis. Secundo, utrum sit peccatum. Tertio, utrum sit gravissimum peccatorum. Quarto, de causa huius peccati. Utrum autem cum idololatris sit communicandum, dictum est supra, cum de infidelitate ageretur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 95
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q95
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:213c6ad600978ff93e5c355627d43d1fe41c352edb79ec10e0a2d9908db08634 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 62
section/95-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bf90e42b006b73c9ff30a2ccf202a133fbf64967f1f9e80f54453c7eaf80b9c6LA
Ad primum ergo dicendum quod divinatio non dicitur ab ordinata participatione alicuius divini, sed ab indebita usurpatione, ut dictum est.Referencing norms: Q95A1Ad1, assert-hd22aaa0675920964a2dad523d68c933b3a51927dd1c2167acbf455e79a69ff89
section/95-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:40d923537588b8692a6264384100634e55a50f27750cc793395d8104835b7495LA
Ad secundum dicendum quod artes quaedam sunt ad praecognoscendum futuros eventus qui ex necessitate vel frequenter proveniunt, quod ad divinationem non pertinet. Sed ad alios futuros eventus cognoscendos non sunt aliquae verae artes seu disciplinae, sed fallaces et vanae, ex deceptione Daemonum introductae; ut dicit Augustinus, in XXI de Civ. Dei.Referencing norms: Q95A1Ad2, assert-h055efa65f697c7b2017c9826145903afc224b879867a1941d8f1604186b9f602
section/95-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6063cd67514488cdcfe79c53a5eaedbb1734bccf0e46c4e876922af70c449c8LA
Ad tertium dicendum quod homo habet naturalem inclinationem ad cognoscendum futura secundum modum humanum, non autem secundum indebitum divinationis modum.Referencing norms: Q95A1Ad3, assert-hd9d3782c04d67e7ed4b029392b9688e678e98bdf834795dd5d3075eb8351de0a
section/95-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:edde7157236f7513b4ffcff2cab58eab42ad30ab889bfc80fa0a8304cb8697abLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod divinatio non sit peccatum. Divinatio enim ab aliquo divino nominatur. Sed ea quae sunt divina magis ad sanctitatem pertinent quam ad peccatum. Ergo videtur quod divinatio non est peccatum.Referencing norms: Q95A1Obiectio1, assert-h1c35ac508434a1be133044b15c556346bd611ded63f3500d7ed1fed75da51d6c, assert-he69a681c824e5b07cfe9e7b910b9b41b0f6fdf51f68a81db0fa0200bfa662714
section/95-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d8670fb41beaa95a23d7c5f3afb6cd246982ae72570c53143088e60222bc7d5fLA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Lib. Arbit., quis audeat dicere disciplinam esse malum? Et iterum, nullo modo dixerim aliquam intelligentiam malam esse posse. Sed aliquae artes sunt divinativae, ut patet per philosophum, in libro de memoria. Videtur etiam ipsa divinatio ad aliquam intelligentiam veritatis pertinere. Ergo videtur quod divinatio non sit peccatum.Referencing norms: Q95A1Obiectio2, assert-hd205f8ce325c346c3a003144b67406506b70467b189d1d53c4c8a37025aad1b5, assert-he9acdc5d363decc66b7fa007997fb741e2cfac8a61164be09b2092157067622c
section/95-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:10fe01ffee6257a10c9b1903a299a807eebaba3f50bb23cceccc3e2a9f7d5aacLA
Praeterea, naturalis inclinatio non est ad aliquod malum, quia natura non inclinat nisi ad simile sibi. Sed ex naturali inclinatione homines sollicitantur praenoscere futuros eventus, quod pertinet ad divinationem. Ergo divinatio non est peccatum.Referencing norms: Q95A1Obiectio3, assert-hdf0906de21101708ea87c4935760abc3e37c076953d23a3687ce84ce0991c3eb, assert-he8c1aa9020c76026c61eeec0a7fcfb95897774ce64ef320c63c58dedb2e7dd8a
section/95-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69934bf84d82875a39938593aa8fd00327aea22c3743c47490fc0faeff245a7fLA
Respondeo dicendum quod in nomine divinationis intelligitur quaedam praenuntiatio futurorum. Futura autem dupliciter praenosci possunt, uno quidem modo, in suis causis; alio modo, in seipsis. Causae autem futurorum tripliciter se habent. Quaedam enim producunt ex necessitate et semper suos effectus. Et huiusmodi effectus futuri per certitudinem praenosci possunt et praenuntiari ex consideratione suarum causarum, sicut astrologi praenuntiant eclipses futuras. Quaedam vero causae producunt suos effectus non ex necessitate et semper, sed ut in pluribus, raro tamen deficiunt. Et per huiusmodi causas possunt praenosci futuri effectus, non quidem per certitudinem, sed per quandam coniecturam, sicut astrologi per considerationem stellarum quaedam praenoscere et praenuntiare possunt de pluviis et siccitatibus, et medici de sanitate vel morte. Quaedam vero causae sunt quae, si secundum se considerentur, se habent ad utrumlibet, quod praecipue videtur de potentiis rationalibus, quae se habent ad opposita, secundum philosophum. Et tales effectus, vel etiam si qui effectus ut in paucioribus casu accidunt ex naturalibus causis, per considerationem causarum praenosci non possunt, quia eorum causae non habent inclinationem determinatam ad huiusmodi effectus. Et ideo effectus huiusmodi praenosci non possunt nisi in seipsis considerentur. Homines autem in seipsis huiusmodi effectus considerare possunt solum dum sunt praesentes, sicut cum homo videt Socratem currere vel ambulare. Sed considerare huiusmodi in seipsis antequam fiant, est Dei proprium, qui solus in sua aeternitate videt ea quae futura sunt quasi praesentia, ut in primo habitum est, unde dicitur Isaiae XLI, annuntiate quae futura sunt in futurum, et sciemus quoniam dii estis vos. Si quis ergo huiusmodi futura praenoscere aut praenuntiare quocumque modo praesumpserit, nisi Deo revelante, manifeste usurpat sibi quod Dei est. Et ex hoc aliqui divini dicuntur, unde dicit Isidorus, in libro Etymol., divini dicti quasi Deo pleni, divinitate enim se plenos simulant, et astutia quadam fraudulentiae hominibus futura coniectant. Divinatio ergo non dicitur si quis praenuntiet ea quae ex necessario eveniunt vel ut in pluribus, quae humana ratione praenosci possunt. Neque etiam si quis futura alia contingentia, Deo revelante, cognoscat, tunc enim non ipse divinat, idest, quod divinum est facit, sed magis quod divinum est suscipit. Tunc autem solum dicitur divinare quando sibi indebito modo usurpat praenuntiationem futurorum eventuum. Hoc autem constat esse peccatum. Unde divinatio semper est peccatum. Et propter hoc Hieronymus dicit, super Michaeam, quod divinatio semper in malam partem accipitur.Referencing norms: Q95A1Respondeo, assert-h6a0a64378dfdb88347ca97e07aeefdb62dcc570e8e06c480742400217b4f391c
section/95-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:592787d69fde6aa7b889ae64403b58eb00ee854e308fd25bb8df481ee9cdfed4LA
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non sit qui Pythones consulat, neque divinos. Et in decretis, XXVI, qu. V, dicitur, qui divinationes expetunt, sub regulis quinquennii iaceant, secundum gradus poenitentiae definitos.Referencing norms: assert-h42bb7c5aeea33f426afd8e515410e1834d95482297b497765420187f673eb6c1
section/95-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a150d25052b1c6495f05e40534a9b7cbf06c5967b0c00434071ae44893233cd5LA
Ad primum ergo dicendum quod divinatio pertinet ad curiositatem quantum ad finem intentum, qui est praecognitio futurorum. Sed pertinet ad superstitionem quantum ad modum operationis.Referencing norms: Q95A2Ad1, assert-h2d5cc59eb58ab73456fc568c8621e56cc502d21dd19b134df56b1f19fa98cd56
section/95-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9fb6cb2a4306c82eea6bc025d1b94cf0e58c6c58c96eee0afb1b3b7290d49da1LA
Ad secundum dicendum quod huiusmodi divinatio pertinet ad cultum Daemonum, inquantum aliquis utitur quodam pacto tacito vel expresso cum Daemonibus.Referencing norms: Q95A2Ad2, assert-he7da13102b8b0d628c4596c56a385d90adaac692f32b85738bb84096cd9dd0de
section/95-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea2ea1d4fa6d2bbecc19f3d67d974b512450307e66ebb2501b8a256e48b22cd5LA
Ad tertium dicendum quod in nova lege mens hominis arcetur a temporalium sollicitudine, et ideo non est in nova lege aliquid institutum ad praecognitionem eventuum futurorum de temporalibus rebus. In veteri autem lege, quae promittebat terrena, erant consultationes de futuris ad religionem pertinentes, unde dicitur Isaiae VIII, et cum dixerint ad vos, quaerite a Pythonibus et a divinis, qui strident incantationibus suis, subdit, quasi responsionem, numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis et mortuis? Fuerunt tamen in novo testamento etiam aliqui prophetiae spiritum habentes, qui multa de futuris eventibus praedixerunt.Referencing norms: Q95A2Ad3, assert-hc6d048cc8bb610fa46fb61eb703086cd5c6de3b05bf173fd17c29f1fd68aa9f5
section/95-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:55a524a28d881eda01c5f1dba04240308858695b3776fb9d7309d0a9ec192cfdLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod divinatio non sit species superstitionis. Idem enim non potest esse species diversorum generum. Sed divinatio videtur esse species curiositatis; ut Augustinus dicit, in libro de vera Relig. Ergo videtur quod non sit species superstitionis.Referencing norms: Q95A2Obiectio1, assert-h2940e4c1225d9a6d16c6c25e75238f93a6e679057ca23e2e47b6a2066dc74b0f, assert-h62625942d1938e64893fe04d5aa23ec764107440374ccda5abf89f4f08a5eb1d
section/95-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15593e54973459e41d013f2aa98f11d0276be2f7a3753739431db86a4d8638aeLA
Praeterea, sicut religio est cultus debitus, ita superstitio est cultus indebitus. Sed divinatio non videtur ad aliquem cultum indebitum pertinere. Ergo divinatio non pertinet ad superstitionem.Referencing norms: Q95A2Obiectio2, assert-h5276db748f2f4316cce3c328db10b9536591d5fb0e0dc20522f535c124edde28, assert-ha04403c378ad32da0a65c816a93bc796802b6c71df85061d0805a8ce407b8c96
section/95-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c545b2f8934b2737578171164c0c7b06c242e5ca13979fea816029a2f03046c2LA
Praeterea, superstitio religioni opponitur. Sed in vera religione non invenitur aliquid divinationi per contrarium respondens. Ergo divinatio non est species superstitionis.Referencing norms: Q95A2Obiectio3, assert-h2106fffa003d4b02d1308282cec38deb711112451a8b4afde6e5483ad04cd186, assert-haadaa2d969d3c19698ca2fafcd15caae64b774d3028def98686ad6a93b259d2c
section/95-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f9691add813b4e5e930ab8c54a713a8b1a56f436ec5db1fd03767de8834e9abLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, superstitio importat indebitum cultum divinitatis. Ad cultum autem Dei pertinet aliquid dupliciter. Uno modo, cum aliquid Deo offertur, vel sacrificium, vel oblatio, vel aliquid huiusmodi. Alio modo, cum aliquid divinum assumitur, sicut dictum est supra de iuramento. Et ideo ad superstitionem pertinet non solum cum sacrificium Daemonibus offertur per idololatriam, sed etiam cum aliquis assumit auxilium Daemonum ad aliquid faciendum vel cognoscendum. Omnis autem divinatio ex operatione Daemonum provenit, vel quia expresse Daemones invocantur ad futura manifestanda; vel quia Daemones se ingerunt vanis inquisitionibus futurorum, ut mentes hominum implicent vanitate; de qua vanitate in Psalm. dicitur, non respexit in vanitates et insanias falsas. Vana autem inquisitio futurorum est quando aliquis futurum praenoscere tentat unde praenosci non potest. Unde manifestum est quod divinatio species superstitionis est.Referencing norms: Q95A2Respondeo, assert-h340b92e35a4699d6d49a0e21dfe4f5df5cd6833af23a02772e48b8009adf84ee
section/95-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3f0cf61c692afc14eaf18a0fce80a84c3df6a0ef5a2ef859bfdc3466488efb7fLA
Sed contra est quod Origenes dicit, in periarchon, est quaedam operatio Daemonum in ministerio praescientiae, quae artibus quibusdam ab his qui se Daemonibus mancipaverunt, nunc per sortes, nunc per auguria, nunc ex contemplatione umbrarum comprehendi videtur. Haec autem omnia operatione Daemonum fieri non dubito. Sed sicut Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., quidquid procedit ex societate Daemonum et hominum superstitiosum est. Ergo divinatio est species superstitionis.Referencing norms: assert-h0706e3977d30982fdb9d6fc751043fe41f69a954df25c2294b059b443bd7e295
section/95-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8f728ad4cf72f8ed3924061c236f52202de446fb3f0ba101c4bb79f6fd44a1b1LA
Ad primum ergo dicendum quod in omnibus praedictis est eadem ratio generalis peccandi, sed non eadem specialis. Multo enim gravius est Daemones invocare quam aliqua facere quibus dignum sit ut se Daemones ingerant.Referencing norms: Q95A3Ad1, assert-h4551186259af820e723784033c200dfba2626fee699979daaf7bd124a533ad84
section/95-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:02ce54bef467e34045c3317c0050f83656766e013c333da7217b38459318b3caLA
Ad secundum dicendum quod cognitio futurorum vel occultorum est ultimus finis, ex quo sumitur generalis ratio divinationis. Distinguuntur autem diversae species secundum propria obiecta sive materias, prout scilicet in diversis rebus occultorum cognitio consideratur.Referencing norms: Q95A3Ad2, assert-hb7c33f8177b2731dace6e0dfd04989b17dbed72fa97430e541c7395f4477c9f4
section/95-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64a94389f5bca0051f01ca90df02c90c4b34c8b24d4f53b1b2e1570e129a31cfLA
Ad tertium dicendum quod res quas divinantes attendunt considerantur ab eis non sicut signa quibus exprimant quod iam sciunt, sicut accidit in detractione, sed sicut principia cognoscendi. Manifestum est autem quod diversitas principiorum diversificat speciem, etiam in scientiis demonstrativis.Referencing norms: Q95A3Ad3, assert-h27934d7882e5ae8189768d3430c70231c1b73ec130a1f47e23552640d2a18162
section/95-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:14ac8b11bfbe183a06d474f71856eb1b1fcff85487af53d625a9e91580a9b28fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit determinare plures divinationis species. Ubi enim est una ratio peccandi, non videntur esse plures peccati species. Sed in omni divinatione est una ratio peccandi, quia scilicet utitur aliquis pacto Daemonum ad cognoscendum futura. Ergo divinationis non sunt diversae species.Referencing norms: Q95A3Obiectio1, assert-h4fc2e6d0c06928c096b0d2364c60fabe8f69a7d2f7e4bd0aac3fbc9ef8f3f6b1, assert-h5624c2e2150df1eba651aa2402375d934e68ad0dd6f9cefdcadb89dbd1d526fd
section/95-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b1823766a850656adc4d0e30a3930556f2daacfbf50b8f490077df4c625bc43dLA
Praeterea, actus humanus speciem sortitur ex fine, ut supra habitum est. Sed omnis divinatio ordinatur ad unum finem, scilicet ad praenuntiationem futurorum. Ergo omnis divinatio est unius speciei.Referencing norms: Q95A3Obiectio2, assert-h4acfcbabb0392be6937324f12c66b1c0a321887cb81fec472e5017043939044b, assert-hdb7569379978f899d0cfb69fcf935a56f0deac3a5985d8f63754103b41c2d7ec
section/95-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ba1bc8073a48cd08343245a7f772d146d8f3dd3f30d007e0e0a744fabeb613e8LA
Praeterea, signa non diversificant speciem peccati, sive enim aliquis detrahat verbis, vel scripto vel nutu, est eadem peccati species. Sed divinationes non videntur differre nisi secundum diversa signa ex quibus accipitur praecognitio futurorum. Ergo non sunt diversae divinationis species.Referencing norms: Q95A3Obiectio3, assert-h7e31f2824385a063722de03bf786735194bea9181d8fc72c5529c1b45d924c61, assert-he543ccf54beb17884caf76a4e54a4ae73716255e8cc60dd657b75e7aa2982e2f
section/95-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:de7734d5a6e5a92d59a184b2b08a05df35778d7c541f4bc12a0258e4149c5782LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, omnis divinatio utitur ad praecognitionem futuri eventus aliquo Daemonum consilio et auxilio. Quod quidem vel expresse imploratur, vel praeter petitionem hominis, se occulte Daemon ingerit ad praenuntiandum quaedam futura quae hominibus sunt ignota, eis autem cognita per modos de quibus in primo dictum est. Daemones autem expresse invocati solent futura praenuntiare multipliciter. Quandoque quidem praestigiosis quibusdam apparitionibus se aspectui et auditui hominum ingerentes ad praenuntiandum futura. Et haec species vocatur praestigium, ex eo quod oculi hominum praestringuntur. Quandoque autem per somnia. Et haec vocatur divinatio somniorum. Quandoque vero per mortuorum aliquorum apparitionem vel locutionem. Et haec species vocatur nigromantia, quia, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., nigrum Graece mortuus, mantia divinatio nuncupatur, quia quibusdam praecantationibus, adhibito sanguine, videntur resuscitati mortui divinare et ad interrogata respondere. Quandoque vero futura praenuntiant per homines vivos, sicut in arreptitiis patet. Et haec est divinatio per Pythones, et ut Isidorus dicit, Pythones a Python Apolline sunt dicti, qui dicebatur esse auctor divinandi. Quandoque vero futura praenuntiant per aliquas figuras vel signa quae in rebus inanimatis apparent. Quae quidem si appareant in aliquo corpore terrestri, puta in ligno vel ferro aut lapide polito, vocatur geomantia; si autem in aqua, hydromantia; si autem in aere, aeromantia; si autem in igne, pyromantia; si autem in visceribus animalium immolatorum in aris Daemonum, vocatur aruspicium. Divinatio autem quae fit absque expressa Daemonum invocatione, in duo genera dividitur. Quorum primum est cum ad praenoscendum futura aliquid consideramus in dispositionibus aliquarum rerum. Et si quidem aliquis conetur futura praenoscere ex consideratione situs et motus siderum, hoc pertinet ad astrologos; qui et geneatici dicuntur, propter natalium considerationes dierum. Si vero per motus vel voces avium, seu quorumcumque animalium; sive per sternutationes hominum, vel membrorum saltus; hoc pertinet generaliter ad augurium, quod dicitur a garritu avium, sicut auspicium ab inspectione avium, quorum primum pertinet ad aures, secundum ad oculos; in avibus enim huiusmodi praecipue considerari solent. Si vero huiusmodi consideratio fiat circa verba hominum alia intentione dicta, quae quis retorquet ad futurum quod vult praenoscere, hoc vocatur omen. Et sic ut maximus Valerius dicit, ominum observatio aliquo contractu religioni innexa est. Quoniam non fortuito motu, sed divina providentia constare creditur quae fecit, ut, Romanis deliberantibus utrum ad alium locum migrarent, forte eo tempore centurio quidam exclamavit, signifer, statue signum, hic optime manebimus; quam vocem auditam pro omine acceperunt, transeundi consilium omittentes. Si autem considerentur aliquae dispositiones figurarum in aliquibus corporibus visui occurrentes, erit alia divinationis species. Nam ex lineamentis manus consideratis divinatio sumpta chiromantia vocatur, quasi divinatio manus, chiros enim Graece dicitur manus. Divinatio vero ex quibusdam figuris in spatula alicuius animalis apparentibus, spatulimantia vocatur. Ad secundum autem divinationis genus quae est sine expressa Daemonum invocatione, pertinet divinatio quae fit ex consideratione eorum quae eveniunt ex quibusdam quae ab hominibus serio fiunt ad aliquid occultum inquirendum, sive per protractionem punctorum (quod pertinet ad artem geomantiae); sive per considerationem figurarum quae proveniunt ex plumbo liquefacto in aquam proiecto; sive ex quibusdam cedulis, scriptis vel non scriptis, in occulto repositis, dum consideratur quis quam accipiat; vel etiam ex festucis inaequalibus propositis, quis maiorem vel minorem accipiat; vel etiam ex taxillorum proiectione, quis plura puncta proiiciat; vel etiam dum consideratur quid aperienti librum occurrat. Quae omnia sortium nomen habent. Sic igitur patet triplex esse divinationis genus. Quorum primum est per manifestam Daemonum invocationem, quod pertinet ad nigromanticos. Secundum autem est per solam considerationem dispositionis vel motus alterius rei, quod pertinet ad augures. Tertium est dum facimus aliquid ut nobis manifestetur aliquid occultum, quod pertinet ad sortes. Sub quolibet autem horum multa continentur, ut patet ex dictis.Referencing norms: Q95A3Respondeo, assert-h132c45ee66590a3d88bd8278cc96780a57c5926f9ae82f882f97ee8fafd8c968
section/95-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d7682751790e328bef985539710fb21af3b26afa502d0fc2237eca3505ecf0deLA
Sed contra est quod Isidorus, in libro Etymol., enumerat diversas species divinationis.Referencing norms: assert-h52a697deea51cd9bcc591d0edbbd0b9bca38a1bc4fd8af46b0ed1c51353e922c
section/95-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ab4df426a9cb7a64936044fcbf925912c5eba596f42b9c05383bea437b8aa26LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Beda dicit, Luc. VIII, non velut inscius dominus inquirit, sed ut, confessa peste quam tolerabat, virtus curantis gratior emicaret. Aliud autem est quaerere aliquid a Daemone sponte occurrente, quod quandoque licet propter utilitatem aliorum, maxime quando virtute divina potest compelli ad vera dicendum, et aliud est Daemonem invocare ad cognitionem occultorum acquirendum ab ipso.Referencing norms: Q95A4Ad1, assert-h01b79e7ff4e88cb404ea523f5d30a7d159af85eb66a5f022a08da23e43bd942a
section/95-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a145c89e53a0103690965ec59adcafcb0d28993136152f0bd6387114f67b6cfbLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Simplicianum, non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse ut, non dominante arte magica vel potentia, sed dispensatione occulta, quae pythonissam et Saulem latebat, se ostenderet spiritus iusti aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Vel, non vere spiritus Samuelis a requie sua excitatus est, sed aliquod phantasma et illusio imaginaria, Diaboli machinationibus facta, quam Scriptura Samuelem appellat, sicut solent imagines rerum suarum nominibus appellari.Referencing norms: Q95A4Ad2, assert-h1ce9192630a137d87a3daff6d7c65da9a0c8a316edb6d88a65f2bfca2a1e5fa3
section/95-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:810f411f6c5fcbc21b773b19e179206ea45060e891f2032919616e098dad732bLA
Ad tertium dicendum quod nulla utilitas temporalis potest comparari detrimento spiritualis salutis, quod imminet ex inquisitione occultorum per Daemonum invocationem.Referencing norms: Q95A4Ad3, assert-h77bd9993e9ffd8e582a1581dc60acc38177bcaa2cbaa194717fd1844da294f82
section/95-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:db341f2fb0b36f1896e51c803ffea953e162164c0d8d81c25deca3688283d80bLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod divinatio quae fit per invocationes Daemonum non sit illicita. Christus enim nihil illicitum commisit, secundum illud I Pet. II, qui peccatum non fecit. Sed dominus a Daemone interrogavit, quod tibi nomen est? Qui respondit, legio, multi enim sumus, ut habetur Marc. V. Ergo videtur quod liceat a Daemonibus aliquid occultum interrogare.Referencing norms: Q95A4Obiectio1, assert-h0c48f186bf17fd010dadd856813b7b82a3c86ed6dad2ee6bf67cdd1d35e3b089, assert-h4bbad8feab31be94b72baf4fb287c86c74d96160c26eff3827dc86bc6a969b11
section/95-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f355a2d2b156a2393cc0a4f779bb8fdc2626f20199cffe8834da17602b62d6c3LA
Praeterea, sanctorum animae non favent illicite interrogantibus. Sed Sauli interroganti de eventu futuri belli a muliere habente spiritum Pythonis, apparuit Samuel, et ei futurum eventum praedixit, ut legitur I Reg. XXVIII. Ergo divinatio quae fit per interrogationem a Daemonibus non est illicita.Referencing norms: Q95A4Obiectio2, assert-h86fead8cdaf167d5465f884a5ceb3911ce50c9b930fbd0d75b7ca7b22aa7b73d, assert-hd11ff886936fbe55a847d98fa1d409461c16dd15b699c021c1f0cd463145d77e
section/95-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3e5420f8cfab9b7310baa82460a6c878e5cbc5835987c24c881bcbb2f68ef8b1LA
Praeterea, licitum esse videtur veritatem ab aliquo sciente inquirere, quam utile est scire. Sed quandoque utile est scire aliqua occulta quae per Daemones sciri possunt, sicut apparet in inventione furtorum. Ergo divinatio quae fit per invocationem Daemonum non est illicita.Referencing norms: Q95A4Obiectio3, assert-h5dfb6f112862fec838bfdf437b25c9a2be33e2613badefe2c61ff60d46dccc44, assert-h964d8a3ff63b53d17c424b8be54bd063eed6cbe0396adfe237174ac033ef0f05
section/95-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f867e243b07fcf0608bf746a6982a0d379253d3d57b7f5d8e975037137c8aabLA
Respondeo dicendum quod omnis divinatio quae fit per invocationes Daemonum est illicita, duplici ratione. Quarum prima sumitur ex parte principii divinationis, quod scilicet est pactum expresse cum Daemone initum per ipsam Daemonis invocationem. Et hoc est omnino illicitum. Unde contra quosdam dicitur Isaiae XXVIII, dixistis, percussimus foedus cum morte, et cum Inferno fecimus pactum. Et adhuc gravius esset si sacrificium vel reverentia Daemoni invocato exhiberetur. Secunda ratio sumitur ex parte futuri eventus. Daemon enim, qui intendit perditionem hominum, ex huiusmodi suis responsis, etiam si aliquando vera dicat, intendit homines assuefacere ad hoc quod ei credatur, et sic intendit perducere in aliquid quod sit saluti humanae nocivum. Unde Athanasius, exponens id quod habetur Luc. IV, increpavit illum, dicens, obmutesce, dicit, quamvis vera fateretur Daemon, compescebat tamen Christus eius sermonem, ne simul cum veritate etiam suam iniquitatem promulget. Ut nos etiam assuefaciat ne curemus de talibus, etsi vera loqui videantur, nefas enim est ut, cum adsit nobis Scriptura divina, a Diabolo instruamur.Referencing norms: Q95A4Respondeo, assert-h7b95773b010d4964cf42921f48f026b50824eb13a6e644f3b781dca9b983fb2a
section/95-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d36ce2753334bde99fb9d73814643f9e53b416f549704e89826d1ff184d05e0bLA
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non inveniatur in te qui ariolos sciscitetur, neque Pythones consulat.Referencing norms: assert-h0eba5be663d3b60f0c87dcd539952cf07d50e8ad55ac851972eec6da8564f58f
section/95-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:de94fdca07b7b241616211aca93eb76a53b31fcf31e5be9e9c2b5c6e41270fc6LA
Et secundum hoc patet responsio ad primum.Referencing norms: Q95A5Ad1, assert-h3bc5b42a4e08fd4d3d365c6e5cca8d179038c6a4c088dbda0694025123cc4aaa
section/95-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25eaeba52629b3f7d2decebc4d3581fcfcb3b453a4fe0cf3fd8b9c8d1e75cd8bLA
Ad secundum dicendum quod hoc quod astrologi ex consideratione astrorum frequenter vera praenuntiant, contingit dupliciter. Uno quidem modo, quia plures hominum passiones corporales sequuntur, et ideo actus eorum disponuntur, ut in pluribus, secundum inclinationem caelestium corporum, pauci autem sunt, idest soli sapientes, qui ratione huiusmodi inclinationes moderentur. Et ideo astrologi in multis vera praenuntiant, et praecipue in communibus eventibus, qui dependent ex multitudine. Alio modo, propter Daemones se immiscentes. Unde Augustinus dicit, in II super Gen. ad Litt., fatendum est, quando a mathematicis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. Quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum immundorum et seductorum operatio est, quibus quaedam vera de temporalibus rebus nosse permittitur. Unde concludit, quapropter bono Christiano sive mathematici, sive quilibet impie divinantium, et maxime dicentes vera, cavendi sunt, ne consortio Daemoniorum animam deceptam pacto quodam societatis irretiant.Referencing norms: Q95A5Ad2, assert-h75a75d3454160710a0a2a9d856cbbbc26214dc9e0fb6e9ea3b5f9fa9325b30a0
section/95-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:babb37dbc92a9b26c1a4cfc079986811c50d184f227fe274a1ab97b49c7b1cbcLA
Et per hoc patet responsio ad tertium.Referencing norms: Q95A5Ad3, assert-h5dde7a52a5ef644557761de48df80265139aa0a157a22931337b4383de67d7a6
section/95-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9fdd1fe8ca55bf7e154bd98f053cb15872d47c86fec805cb2d7278be72e5e51bLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod divinatio quae fit per astra non sit illicita. Licitum enim est ex consideratione causarum praenuntiare effectus, sicut medici ex dispositione aegritudinis praenuntiant mortem. Sed corpora caelestia sunt causa eorum quae fiunt in hoc mundo, ut etiam Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo divinatio quae fit per astra non est illicita.Referencing norms: Q95A5Obiectio1, assert-h43b317ab4be6d6b146ef6d6873c54b94f8597f8d5db16eb6381d4efae77bcaf5, assert-ha34a8ef9cfe6e0d6082970cc86323fdf0bbc82b85c9ea7315f863ec016911c72
section/95-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a22db4c11eade1905ff90e4219b52afffa5b565703eae0dc3c7ec164d3db2733LA
Praeterea, scientia humana ex experimentis originem sumit, ut patet per philosophum, in principio Metaphys. Sed per multa experimenta aliqui compererunt ex consideratione siderum aliqua futura posse praenosci. Ergo non videtur esse illicitum tali divinatione uti.Referencing norms: Q95A5Obiectio2, assert-h5e6ac8600c0468c7095603b0e3e72af1677be4ee17638df230e79ff7bea59140, assert-h79d4f9e6db4a1dc5e31dbfcd122d1b2f8e12855caf41a4c6e5ed65cc5a121442
section/95-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa78d1aec7c71335a01ef945466994001b2eae09c505e388db71d0a408d72693LA
Praeterea, divinatio dicitur esse illicita inquantum innititur pacto cum Daemonibus inito. Sed hoc non fit in divinatione quae fit per astra, sed solum consideratur dispositio creaturarum Dei. Ergo videtur quod huiusmodi divinatio non sit illicita.Referencing norms: Q95A5Obiectio3, assert-hd66d5dafeb3f9ad3e29e6d5a4a688ea4185b36e54c8d1267e32cc84ff9b7a3d1, assert-hf99d0e3e26faf4ac55ccee00d08a1a5b20b58bafd5c07af413061a9086345881
section/95-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c85e53c691329b65e736deb657872c2a85be0d15f7629aea7651ae1b8ffd8a04LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, divinationi quae ex opinione falsa vel vana procedit, ingerit se operatio Daemonis, ut hominum animos implicet vanitati aut falsitati. Vana autem aut falsa opinione utitur si quis ex consideratione stellarum futura velit praecognoscere quae per ea praecognosci non possunt. Est igitur considerandum quid per caelestium corporum inspectionem de futuris possit praenosci. Et de his quidem quae ex necessitate eveniunt, manifestum est quod per considerationem stellarum possunt praenosci, sicut astrologi praenuntiant eclipses futuras. Circa praecognitionem vero futurorum eventuum ex consideratione stellarum, diversi diversa dixerunt. Fuerunt enim qui dicerent quod stellae significant potius quam faciant ea quae ex earum consideratione praenuntiantur. Sed hoc irrationabiliter dicitur. Omne enim corporale signum vel est effectus eius cuius est signum, sicut fumus significat ignem, a quo causatur, vel procedit ab eadem causa, et sic, dum significat causam, per consequens significat effectum, sicut iris quandoque significat serenitatem, inquantum causa eius est causa serenitatis. Non autem potest dici quod dispositiones caelestium corporum et motus sint effectus futurorum eventuum. Nec iterum possunt reduci in aliquam superiorem causam communem quae sit corporalis. Possunt autem reduci in unam causam communem quae est providentia divina, sed alia ratione disponuntur a divina providentia motus et situs caelestium corporum, et alia ratione eventus contingentium futurorum; quia illa disponuntur secundum rationem necessitatis, ut semper eodem modo proveniant; haec autem secundum rationem contingentiae, ut variabiliter contingant. Unde non potest esse quod ex inspectione siderum accipiatur praecognitio futurorum nisi sicut ex causis praecognoscuntur effectus. Duplices autem effectus subtrahuntur causalitati caelestium corporum. Primo quidem, omnes effectus per accidens contingentes, sive in rebus humanis sive in rebus naturalibus. Quia, ut probatur in VI Metaphys., ens per accidens non habet causam, et praecipue naturalem, cuiusmodi est virtus caelestium corporum. Quia quod per accidens fit neque est ens proprie neque unum, sicut quod, lapide cadente, fiat terraemotus, vel quod, homine fodiente sepulcrum, inveniatur thesaurus; haec enim, et huiusmodi, non sunt unum, sed simpliciter multa. Operatio autem naturae semper terminatur ad aliquid unum, sicut et procedit ab uno principio, quod est forma rei naturalis. Secundo autem, subtrahuntur causalitati caelestium corporum actus liberi arbitrii, quod est facultas voluntatis et rationis. Intellectus enim, sive ratio, non est corpus nec actus organi corporei; et per consequens nec voluntas, quae est in ratione, ut patet per philosophum, in III de anima. Nullum autem corpus potest imprimere in rem incorpoream. Unde impossibile est quod corpora caelestia directe imprimant in intellectum et voluntatem, hoc enim esset ponere intellectum non differre a sensu; quod Aristoteles, in libro de anima, imponit his qui dicebant quod talis voluntas est in hominibus qualem in die inducit pater virorum deorumque, scilicet sol vel caelum. Unde corpora caelestia non possunt esse per se causa operum liberi arbitrii. Possunt tamen ad hoc dispositive inclinare, inquantum imprimunt in corpus humanum, et per consequens in vires sensitivas, quae sunt actus corporalium organorum, quae inclinant ad humanos actus. Quia tamen vires sensitivae obediunt rationi, ut patet per philosophum, in III de anima et in I Ethic., nulla necessitas ex hoc libero arbitrio imponitur, sed contra inclinationem caelestium corporum homo potest per rationem operari. Si quis ergo consideratione astrorum utatur ad praecognoscendos futuros casuales vel fortuitos eventus, aut etiam ad cognoscendum per certitudinem futura opera hominum, procedet hoc ex falsa et vana opinione. Et sic operatio Daemonis se immiscet. Unde erit divinatio superstitiosa et illicita. Si vero aliquis utatur consideratione astrorum ad praecognoscendum futura quae ex caelestibus causantur corporibus, puta siccitates et pluvias et alia huiusmodi, non erit illicita divinatio nec superstitiosa.Referencing norms: Q95A5Respondeo, assert-h8b4a21cd2282ceded143957657d34987f8400f291268841268ea9350adf6eeea
section/95-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e27c16e7663d4ab17f5d7fe0ae62d3a3dcdeaa2d0f0b541efed66dcb9f587952LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IV Confess., illos planetarios quos mathematicos vocant, consulere non desistebam, quod quasi nullum esset eis sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur. Quod tamen Christiana et vera pietas expellit et damnat.Referencing norms: assert-h0b3eab4a80afee9fb991a9e0e1e8cf6bedad55997ff1348581df020e5e20c4cf
section/95-6/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q95A6Ad1, Q95A6Ad2, Q95A6Ad3, assert-h67d3e53c8e5e8f9765d2673ad3c0330532473fad6588f6780d2ccd65bfe14df5, assert-hac8fbc8a9f63afb159f5e6e3caeaca536871ee64c5e67e8394d4b1581f33c347, assert-hdc08679d6df8a220a2182144d13657095ed040a280fdbe0fd1047faf085c52e1
section/95-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea23e3d818da238ab52dd582d3fc3d9140c953851b5bd1dbe6924a5dd14f86b6LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod divinatio quae fit per somnia non sit illicita. Uti enim instructione divina non est illicitum. Sed in somniis homines instruuntur a Deo, dicitur enim Iob XXXIII, per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines et dormiunt in lectulo, tunc aperit, scilicet Deus, aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Ergo uti divinatione quae est per somnia non est illicitum.Referencing norms: Q95A6Obiectio1, assert-h06039db5a606608938a2faa04587008d5bc28ccb1f1442fcced0e599e4b17e39, assert-he9cc01637da192b23ecc41efd70c3fc5a8090bac268ec74898c1f70b6caac03f
section/95-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d94a629daf69492f5fbe287183b1dfb86a382a3c18f746ccfc4a9c46885efe35LA
Praeterea, illi qui interpretantur somnia, proprie utuntur divinatione somniorum. Sed sancti viri leguntur somnia interpretari, sicut Ioseph interpretatur somnia pincernae Pharaonis et magistri pistorum, ut legitur Gen. XL, et somnium Pharaonis, ut legitur Gen. XLI; et Daniel interpretatus est somnium regis Babylonis, ut habetur Dan. II et IV. Ergo divinatio somniorum non est illicita.Referencing norms: Q95A6Obiectio2, assert-h684d3858c1255ab9cf277d35c9ebc3ef5e780dc8f3a9ba83f10ca0065ae161a5, assert-hb52d705542f44264cf53c099e1340c6ea057efc3d7a75e55b5bc1d5b1611d92e
section/95-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:6a78f9d826608ee37d75ecbe027ca7aa8eae8972714a6b140991cc2e338f9c19LA
Praeterea, illud quod communiter homines experiuntur, irrationabile est negare. Sed omnes experiuntur somnia habere aliquam significationem futurorum. Ergo vanum est negare somnia habere vim divinationis. Ergo licitum est eis intendere.Referencing norms: Q95A6Obiectio3, assert-h9ab774e47bcd3e22ccc994bc2756010fc2fbf9dce5994dd526465f6d33fe74c5, assert-hb88135821be2e12513fd82506389e2f0afb054e7430235c1a7523273750d8388, assert-he1fd31d7053d05746807847a77b728c05717a4e4a4fb263120b60a7b3522f8ce
section/95-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9b0038d6deb728141b004008a8e33354409196863bfe7c69ee49c46f383eca4aLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, divinatio quae innititur falsae opinioni est superstitiosa et illicita. Ideo considerare oportet quid sit verum circa praecognitionem futurorum de somniis sunt autem somnia futurorum eventuum quandoque quidem causa, puta cum mens alicuius, sollicita ex his quae videt in somniis, inducitur ad aliquid faciendum vel vitandum. Quandoque vero somnia sunt signa aliquorum futurorum eventuum, inquantum reducuntur in aliquam causam communem somniis et futuris eventibus. Secundum hoc plurimum praecognitiones futurorum ex somniis fiunt. Est ergo considerandum quae sit causa somniorum; et an possit esse causa futurorum eventuum; vel ea possit cognoscere. Sciendum est ergo quod somniorum causa quandoque quidem est interius, quandoque autem exterius. Interior autem somniorum causa est duplex. Una quidem animalis, inquantum scilicet ea occurrunt hominis phantasiae in dormiendo circa quae eius cogitatio et affectio fuit immorata in vigilando. Et talis causa somniorum non est causa futurorum eventuum. Unde huiusmodi somnia per accidens se habent ad futuros eventus, et si quandoque simul concurrant, erit casuale. Quandoque vero causa intrinseca somniorum est corporalis. Nam ex interiori dispositione corporis formatur aliquis motus in phantasia conveniens tali dispositioni, sicut homini in quo abundant frigidi humores, occurrit in somniis quod sit in aqua vel nive. Et propter haec medici dicunt esse intendendum somniis ad cognoscendum interiores dispositiones. Causa autem somniorum exterior similiter est duplex, scilicet corporalis, et spiritualis. Corporalis quidem, inquantum imaginatio dormientis immutatur vel ab aere continenti vel ex impressione caelestis corporis, ut sic dormienti aliquae phantasiae appareant conformes caelestium dispositioni. Spiritualis autem causa est quandoque quidem a Deo, qui ministerio Angelorum aliqua hominibus revelat in somniis, secundum illud Num. XII, si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Quandoque vero operatione Daemonum aliquae phantasiae dormientibus apparent, ex quibus quandoque aliqua futura revelant his qui cum eis habent pacta illicita. Sic ergo dicendum quod si quis utatur somniis ad praecognoscenda futura secundum quod somnia procedunt ex revelatione divina; vel ex causa naturali, intrinseca sive extrinseca, quantum se potest virtus talis causae extendere, non erit illicita divinatio. Si autem huiusmodi divinatio causetur ex revelatione Daemonum cum quibus pacta habentur expressa, quia ad hoc invocantur; vel tacita, quia huiusmodi divinatio extenditur ad quod se non potest extendere, erit divinatio illicita et superstitiosa.Referencing norms: Q95A6Respondeo, assert-hfa277f5e360d577e74585397f3ef76c84d8359045fae26bff7f5f568e28084d9
section/95-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8ff1bca7723960756425eeca44f0cc2304e729ddf7c66c291eb21cd12d5bd967LA
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non inveniatur in te qui observet somnia.Referencing norms: assert-h0a5e332162763430b4385036c17c2f81a56f835479394e99650c3c0c0fe32657
section/95-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f728b980ae418ad6a0aa0bd629fa1c552bcaa4e2698e0a54cd41da37fac61ba2LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod Ioseph dixit, non esse aliquem sibi similem in scientia augurandi, secundum Augustinum, ioco dixit, non serio, referens forte hoc ad id quod vulgus de eo opinabatur. Et sic etiam dispensator eius locutus est.Referencing norms: Q95A7Ad1, assert-h87067c7095ba4ce911e55784ae41d36a5b741ed2599fa53d45950b1c4c7a5e4a
section/95-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ea6588f14663b2a2214fa74c0be6ba8b94ef0f4d3c3e04b41b1e07b4db5a84cLA
Ad secundum dicendum quod illa auctoritas loquitur de cognitione avium respectu eorum quae ad eas pertinent. Et ad haec praecognoscenda considerare earum voces et motus non est illicitum, puta si quis ex hoc quod cornicula frequenter crocitat, praedicat pluviam cito esse futuram.Referencing norms: Q95A7Ad2, assert-h4addac66f69e79a3eba8f7dc2658927fcab7109ffc676b7ab4c91c7b668f30ee
section/95-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:918e8a9b52c7e847bbadecef11417f5744bc13a0490102f91d0908a356e2bfb7LA
Ad tertium dicendum quod Gedeon observavit recitationem et expositionem somnii accipiens ea pro omine, quasi ordinata ad sui instructionem a divina providentia. Et similiter Eliezer attendit verba puellae, oratione praemissa ad Deum.Referencing norms: Q95A7Ad3, assert-h3d35e169504f1989f0aa1d2afbf3385b77093fc59b88b071c0bcc36aaafa3005
section/95-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:209bd2b61fd6acf0f41ef4fca10708a3da9ef622c357064f1cb5962fcb5f0228LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod divinatio quae est per auguria et omina et alias huiusmodi observationes exteriorum rerum, non sit illicita. Si enim esset illicita, sancti viri ea non uterentur. Sed de Ioseph legitur quod auguriis intendebat, legitur enim Gen. XLIV quod dispensator Ioseph dixit, scyphus quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet; et ipse postea dixit fratribus suis, an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? Ergo uti tali divinatione non est illicitum.Referencing norms: Q95A7Obiectio1, assert-h5c2a005ce0de179a908ac0c91f9a1a00e33c8d68799f58023100128c748e3d36, assert-h901858c044280c28533a0ecc79430672d7dde7a01f42a397e7b6f6155732db51
section/95-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a37a7a5f4dfabe62a192175348727b9b696f7fda8f6b59f143a039370f5ad05fLA
Praeterea, aves aliqua circa futuros temporum eventus naturaliter cognoscunt, secundum illud Ierem. VIII, milvus in caelo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui. Sed naturalis cognitio est infallibilis, et a Deo. Ergo uti cognitione avium ad praenoscendum futura, quod est augurari, non videtur esse illicitum.Referencing norms: Q95A7Obiectio2, assert-haee3d6c1cc4e6d6b6f827374cae880faaf5132a4722cbbbb86ef5bd27ed1d5c5, assert-hd9572a52180135a67bc602683782e9e1eab2b48d88f9980e292740f3e4d4dc13
section/95-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:92568caa43075d0a32855fd4d7be0e9c677ec74d82f7f49eb9e7b75118ce31d3LA
Praeterea, Gedeon in numero sanctorum ponitur, ut patet Heb. XI. Sed Gedeon usus fuit omine ex hoc quod audivit recitationem et interpretationem cuiusdam somnii, ut legitur Iudic. VII. Et similiter Eliezer, servus Abrahae, ut legitur Gen. XXIV. Ergo videtur quod talis divinatio non sit illicita.Referencing norms: Q95A7Obiectio3, assert-h5307fdf0555698e3e0a76f5f650a6133292d54c579f26fe3f34885fbbfe2c02f, assert-h60453711889cf3e61eeec5acdab4d1fe10e3db3ffd44bebf404653bbee6937ab
section/95-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d98fd413a854cabd3d169134a621392e94772af12bd11631e48a60f70e20301LA
Respondeo dicendum quod motus vel garritus avium, vel quaecumque dispositiones huiusmodi in rebus consideratae, manifestum est quod non sunt causa futurorum eventuum, unde ex eis futura cognosci non possunt sicut ex causis. Relinquitur ergo quod si ex eis aliqua futura cognoscantur, hoc erit inquantum sunt effectus aliquarum causarum quae etiam sunt causantes vel praecognoscentes futuros eventus. Causa autem operationum brutorum animalium est instinctus quidam quo moventur in modum naturae, non enim habent dominium sui actus. Hic autem instinctus ex duplici causa potest procedere. Uno quidem modo, ex causa corporali. Cum enim bruta animalia non habeant nisi animam sensitivam, cuius omnes potentiae sunt actus corporalium organorum, subiacet eorum anima dispositioni continentium corporum, et primordialiter caelestium. Et ideo nihil prohibet aliquas eorum operationes esse futurorum signa, inquantum conformantur dispositionibus corporum caelestium et aeris continentis, ex qua proveniunt aliqui futuri eventus. In hoc tamen duo considerari oportet. Primum quidem, ut huiusmodi operationes non extendantur nisi ad praecognoscenda futura quae causantur per motus caelestium corporum, ut supra dictum est. Secundo, ut non extendantur nisi ad ea quae aliqualiter possunt ad huiusmodi animalia pertinere. Consequuntur enim per caelestia corpora cognitionem quandam naturalem et instinctum ad ea quae eorum vitae sunt necessaria, sicut sunt immutationes quae fiunt per pluvias et ventos, et alia huiusmodi. Alio modo instinctus huiusmodi causantur ex causa spirituali. Scilicet vel ex Deo, ut patet in columba super Christum descendente, et in corvo qui pavit Eliam, et in cete qui absorbuit et eiecit Ionam. Vel etiam ex Daemonibus, qui utuntur huiusmodi operationibus brutorum animalium ad implicandas animas vanis opinionibus. Et eadem ratio videtur esse de omnibus aliis accipiuntur pro omine, non subduntur dispositioni stellarum. Huiusmodi, praeterquam de ominibus. Quia verba humana, quae disponuntur tamen secundum divinam providentiam; et quandoque secundum Daemonum operationem. Sic igitur dicendum quod omnis huiusmodi divinatio, si extendatur ultra id ad quod potest pertingere secundum ordinem naturae vel divinae providentiae, est superstitiosa et illicita.Referencing norms: Q95A7Respondeo, assert-h2554968c271828f0dc58de381e2b0a5c2e00cc0e9c316f5ada9561dd9ea22b39
section/95-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:17d70b308889763cb488e411363311826d8dc11ca2f29b58331bae66f56ea0ecLA
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non inveniatur in te qui observet auguria.Referencing norms: assert-h026d199bf289bab6b89f983bcd675e996bfcf94304cbbbd5c4f4e0beb8c71924
section/95-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64df4537870705f545b3093e11834acc92d179332a30af26b56184efc4a6731aLA
Et per hoc patet responsio ad primum et secundum.Referencing norms: Q95A8Ad1, assert-hdfe22353266f44c61dd854928b1dd57717dee137ec81e466192d62cf6c3b9266
section/95-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:9401ac41406e1e7f5e54ffcbaf83100ba30dc6b2e388744e7c3f3d0076dc71b5LA
Ad tertium dicendum quod iudicium ferri candentis vel aquae ferventis ordinatur quidem ad alicuius peccati occulti inquisitionem per aliquid quod ab homine fit, et in hoc convenit cum sortibus, inquantum tamen expectatur aliquis miraculosus effectus a Deo, excedit communem sortium rationem. Unde huiusmodi iudicium illicitum redditur, tum quia ordinatur ad iudicandum occulta, quae divino iudicio reservantur; tum etiam quia huiusmodi iudicium non est auctoritate divina sancitum. Unde II, qu. V, in decreto Stephani Papae, dicitur, ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet, sacri non censent canones, et quod sanctorum patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum. Spontanea enim confessione vel testium approbatione publicata delicta, habito prae oculis Dei timore, concessa sunt nostro regimini iudicare. Occulta vero et incognita illi sunt relinquenda qui solus novit corda filiorum hominum. Et eadem ratio videtur esse de lege duellorum, nisi quod plus accedit ad communem rationem sortium, inquantum non expectatur ibi miraculosus effectus; nisi forte quando pugiles sunt valde impares virtute vel arte.Referencing norms: Q95A8Ad2, Q95A8Ad3, assert-h0b26f5cb3bebb7195fdcea51c354a5b22f3d61e85b31f2796a25a1158ac3bb00, assert-hafabb9daffb0e725a002a56887d3c44b4edc9d2727916d18f9fcbc9dfcade699
section/95-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1ef8ea1d21b995a50ac5971932502a58b528f4462bb8e27fb7164b39c69da477LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod divinatio sortium non sit illicita. Quia super illud Psalm., in manibus tuis sortes meae, dicit Glossa Augustini, sors non est aliquid mali, sed res, in humana dubitatione, divinam indicans voluntatem.Referencing norms: Q95A8Obiectio1, assert-hd625264f1c0fd12a838a49757f6f1893f36e5361065211df3af3f770525a1c8a
section/95-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dbe22d06cd65d4b63d3ffda6990f0e060e872c90e0977c26dd15b392418998c0LA
Praeterea, ea quae a sanctis in Scripturis observata leguntur non videntur esse illicita. Sed sancti viri, tam in veteri quam in novo testamento, inveniuntur sortibus usi esse. Legitur enim Iosue VII, quod Iosue, ex praecepto domini, iudicio sortium punivit Achar, qui de anathemate surripuerat. Saul etiam sorte deprehendit filium suum Ionatham mel comedisse, ut habetur I Reg. XIV. Ionas etiam, a facie domini fugiens, sorte deprehensus, est in mare deiectus, ut legitur Ionae I. Zacharias etiam sorte exiit ut incensum poneret, ut legitur Luc. I. Matthias etiam est sorte ab apostolis in apostolatum electus, ut legitur Act. I. Ergo videtur quod divinatio sortium non sit illicita.Referencing norms: Q95A8Obiectio2, assert-h8d7a486d938fd01ef18324d2cfc4cf345206b70919c682bed29b8c9c148a7935, assert-hfaf914d8d2c5263bc49ed61690d065845a82e3c10d19af99223b8e4ec8cf4a17
section/95-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0acdbd30fc5655c4131a9513543e53bcb2ead147bf88ebc185e2d806506e8558LA
Praeterea, pugna pugilum quae monomachia dicitur, idest singularis concertatio, et iudicia ignis et aquae, quae dicuntur vulgaria, videntur ad sortes pertinere, cum per huiusmodi aliqua exquirantur occulta. Sed huiusmodi non videntur esse illicita, quia et David legitur cum Philisthaeo singulare iniisse certamen, ut legitur I Reg. XVII. Ergo videtur quod divinatio sortium non sit illicita.Referencing norms: Q95A8Obiectio3, assert-ha65bb03dcf7ac17bacab3a9d2160ff3f7b054ca81d51cdb946aa707ed26f68f0, assert-hb6007ce203f95b8ea22b41a6a7cde4ccccda1cc68409589fd92dd57d1306346d
section/95-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f5e48b7f0adc6579962c7e8a71793d18250beb3f300150935cc55c198e7794f8LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sortes proprie dicuntur cum aliquid fit ut, eius eventu considerato, aliquid occultum innotescat. Et si quidem quaeratur iudicio sortium quid cui sit exhibendum, sive illud sit res possessa, sive sit honor seu dignitas, seu poena, aut actio aliqua, vocatur sors divisoria. Si autem inquiratur quid agere oporteat, vocatur sors consultoria. Si vero quaeratur quid sit futurum, vocatur sors divinatoria. Actus autem hominum, qui requiruntur ad sortes, non subduntur dispositioni stellarum, nec etiam eventus ipsorum. Unde si quis ea intentione sortibus utatur quasi huiusmodi actus humani, qui requiruntur ad sortes, secundum dispositionem stellarum sortiantur effectum, vana et falsa est opinio, et per consequens non carens Daemonum ingestione. Ex quo talis divinatio erit superstitiosa et illicita. Hac autem causa remota, necesse est quod sortialium actuum expectetur eventus vel ex fortuna, vel ex aliqua spirituali causa dirigente. Et si quidem ex fortuna, quod locum habere potest solum in divisoria sorte, non videtur habere nisi forte vitium vanitatis sicut si aliqui non valentes aliquid concorditer dividere, velint sortibus ad divisionem uti, quasi fortunae exponentes quis quam partem accipiat. Si vero ex spirituali causa expectetur sortium iudicium, quandoque quidem expectatur ex Daemonibus, sicut legitur Ezech. XXI, quod rex Babylonis stetit in bivio, in capite duarum viarum, commiscens sagittas, interrogavit idola, exta consuluit. Et tales sortes sunt illicitae, et secundum canones prohibentur. Quandoque vero expectatur a Deo, secundum illud Prov. XVI. Sortes mittuntur in sinum, sed a domino temperantur. Et talis sors secundum se non est malum, ut Augustinus dicit. Potest tamen in hoc quadrupliciter peccatum incidere. Primo quidem, si absque ulla necessitate ad sortes recurratur, hoc enim videtur ad Dei tentationem pertinere. Unde Ambrosius dicit, super Lucam, qui sorte eligitur, humano iudicio non comprehenditur. Secundo, si quis, etiam in necessitate, absque reverentia sortibus utatur. Unde, super actus Apost., dicit Beda, si qui, necessitate aliqua compulsi, Deum putant sortibus, exemplo apostolorum, esse consulendum, videant hoc ipsos apostolos non nisi collecto fratrum coetu, et precibus ad Deum fusis, egisse. Tertio, si divina oracula ad terrena negotia convertantur. Unde Augustinus dicit, ad inquisitiones Ianuarii, his qui de paginis evangelicis sortes legunt, etsi optandum sit ut id potius faciant quam ad Daemonia consulenda concurrant, tamen ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad vitae huius vanitatem divina oracula velle convertere. Quarto, si in electionibus ecclesiasticis, quae ex spiritus sancti inspiratione fieri debent, aliqui sortibus utantur. Unde, sicut Beda dicit, super actus Apost., Matthias, ante Pentecosten ordinatus, sorte quaeritur, quia scilicet nondum erat plenitudo spiritus sancti in Ecclesia effusa, septem autem diaconi postea non sorte, sed electione discipulorum sunt ordinati. Secus autem est in temporalibus dignitatibus, quae ad terrena disponenda ordinantur; in quarum electione plerumque homines sortibus utuntur, sicut et in temporalium rerum divisione. Si vero necessitas immineat, licitum est, cum debita reverentia, sortibus divinum iudicium implorare. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Honoratum, si inter Dei ministros sit disceptatio qui eorum persecutionis tempore maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia, si haec disceptatio aliter non potuerit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant sorte legendi sunt. Et in I de Doct. Christ. dicit, si tibi abundaret aliquid, quod oporteret dari ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset; si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia vel erga te aliqua necessitate superaret; nihil iustius faceres quam ut sorte legeres cui dandum esset quod dari utrique non posset.Referencing norms: Q95A8Respondeo, assert-ha3f4e430224743fed8686c66947c99bbe1a820435f92519d2dc67ae2a3191bd1
section/95-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5c7aacbdbf62d980fe2466bc7480a6cb0c24c4e16de4446b260a73dafad9a5deLA
Sed contra est quod in decretis, XXVI, qu. V, dicitur, sortes quibus cuncta vos vestris discriminatis provinciis, quas patres damnaverunt, nihil aliud quam divinationes et maleficia decernimus. Quamobrem volumus omnino illas damnari, et ultra inter Christianos nolumus nominari, et ne exerceantur, anathematis interdicto prohibemus.Referencing norms: assert-he0d742c7699955e8507bff8309d542ce7204a171583694daf17103548463da79
question/95/prooemium · paragraph
la · official · sha256:67244eba5df3c94945eaad668cff83b0dd280a93d8e90cc268247fc30a6b83bdLA
Deinde considerandum est de superstitione divinativa. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum divinatio sit peccatum. Secundo, utrum sit species superstitionis. Tertio, de speciebus divinationis. Quarto, de divinatione quae fit per Daemones. Quinto, de divinatione quae fit per astra. Sexto, de divinatione quae fit per somnia. Septimo, de divinatione quae fit per auguria et alias huiusmodi observationes. Octavo, de divinatione quae fit per sortes.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 96
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q96
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:84593915a43b841ea397817328cd276a536d6f49230e54da68bd29ae4a2e0acf | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 34
section/96-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:31e3c46a98afaee10c3b4a24bc4220261d16744ff299f1342bad237ca31e169dLA
Ad primum ergo dicendum quod acquirere scientiam bonum est, sed acquirere eam modo indebito non est bonum. Et hunc finem intendit ars notoria.Referencing norms: Q96A1Ad1, assert-haed564b8ad0e052fa5edc4f415c0fa8dc408c4ccacc3a0e935b7a75f33e58f4a
section/96-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:167e340b7321d2c59d83188a1f10367c89041db73482511ed426e09d398baa5aLA
Ad secundum dicendum quod pueri illi non abstinebant secundum vanam observantiam artis notoriae, sed secundum auctoritatem legis divinae, nolentes inquinari cibis gentilium. Et ideo merito obedientiae consecuti sunt a Deo scientiam, secundum illud Psalm., super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi.Referencing norms: Q96A1Ad2, assert-hf640e050fbbaeccbabefd3e7094fe8f7f0f3e7cdf556245ea35bd0c014d976d8
section/96-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2f537981f7d9119dbf4219305715e90a9df4405d61830c4217e5194cea9643b7LA
Ad tertium dicendum quod exquirere cognitionem futurorum a Daemonibus non solum est peccatum propter hoc quod ipsi futura non cognoscunt, sed propter societatem cum eis initam, quae etiam in proposito locum habet.Referencing norms: Q96A1Ad3, assert-hefb689555ea657a66db3033b0c4c6343178a0b7ce734c6b864fc00aa3d9817b4
section/96-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1247b8c55fcd5eb6d34c7c4038d1d6fd9950ff51cb5f0fcb7f1526d8065ca3f4LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod uti observantiis artis notoriae non sit illicitum. Dupliciter enim est aliquid illicitum, uno modo, secundum genus operis, sicut homicidium vel furtum; alio modo, ex eo quod ordinatur ad malum finem, sicut cum quis dat eleemosynam propter inanem gloriam. Sed ea quae observantur in arte notoria secundum genus operis non sunt illicita, sunt enim quaedam ieiunia et orationes ad Deum. Ordinantur etiam ad bonum finem, scilicet ad scientiam acquirendam. Ergo uti huiusmodi observationibus non est illicitum.Referencing norms: Q96A1Obiectio1, assert-h5107ca5cecbe642f2461e16ed9906fa385c3a7d387edb8e96cfb1e597cf7017c, assert-h5e331129e2138316b9959eec1d16b7394e7154213b83176dcb62d8bf20b8ef8e
section/96-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:663be56533d238a8530765da594b3a12147b5240d7c187b2a007780a43f5d2a2LA
Praeterea, Dan. I legitur quod pueris abstinentibus dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia. Sed observantiae artis notoriae sunt secundum aliqua ieiunia et abstinentias quasdam. Ergo videtur quod divinitus sortiatur ars illa effectum. Non ergo illicitum est ea uti.Referencing norms: Q96A1Obiectio2, assert-h03ac1b7006c0599a78c3136f43a83d8503d8b3ee33e8b7a303bc5a876b157ad1, assert-h3463ce4ede0daff1b7c6170e1e9994a4701321651c6f25595325d4888de420a0, assert-h813b06660fb0b9188410dc0f082abd6b4fd12bc8e77ed2750becde44e272969e
section/96-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:87c8992182818459e2eb172ca7a35c05f24d81c0775fe1f9c32cbf640180d48dLA
Praeterea, ideo videtur esse inordinatum a Daemonibus inquirere de futuris quia ea non cognoscunt, sed hoc est proprium Dei, ut dictum est. Sed veritates scientiarum Daemones sciunt, quia scientiae sunt de his quae sunt ex necessitate et semper, quae subiacent humanae cognitioni, et multo magis Daemonum, qui sunt perspicaciores, ut Augustinus dicit. Ergo non videtur esse peccatum uti arte notoria, etiam si per Daemones sortiatur effectum.Referencing norms: Q96A1Obiectio3, assert-h5421c880d7179a54f3d91cdf58624d2528508bea039e87e0fe4c0a8576d3b53f, assert-hb1432600a7db3c63a0f7a1b9b76373e57193b403f2fb21206a03612e96c9e6f5
section/96-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e34bcd39f36cc2a26749d29e73e7358187314a2a1d77bbd577adf13119b3dda4LA
Respondeo dicendum quod ars notoria et illicita est, et inefficax. Illicita quidem est, quia utitur quibusdam ad scientiam acquirendam quae non habent secundum se virtutem causandi scientiam, sicut inspectione quarundam figurarum, et prolatione quorundam ignotorum verborum, et aliis huiusmodi. Et ideo huiusmodi ars non utitur his ut causis, sed ut signis. Non autem ut signis divinitus institutis, sicut sunt sacramentalia signa. Unde relinquitur quod sint supervacua signa, et per consequens pertinentia ad pacta quaedam significationum cum Daemonibus placita atque foederata. Et ideo ars notoria penitus est repudianda et fugienda Christiano, sicut et aliae artes nugatoriae vel noxiae superstitionis, ut Augustinus dicit, in II de Doct. Christ. Est etiam huiusmodi ars inefficax ad scientiam acquirendam. Cum enim per huiusmodi artem non intendatur acquisitio scientiae per modum homini connaturalem, scilicet adinveniendo vel addiscendo, consequens est quod iste effectus vel expectetur a Deo, vel a Daemonibus. Certum est autem aliquos a Deo sapientiam et scientiam per infusionem habuisse, sicut de Salomone legitur, III Reg. III, et II Paral. I. Dominus etiam discipulis suis dicit, Luc. XXI, ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Sed hoc donum non datur quibuscumque, aut cum certa observatione, sed secundum arbitrium spiritus sancti, secundum illud I ad Cor. XII, alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; et postea subditur, haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Ad Daemones autem non pertinet illuminare intellectum, ut habitum est in prima huius operis parte. Acquisitio autem scientiae et sapientiae fit per illuminationem intellectus. Et ideo nullus unquam per Daemones scientiam acquisivit. Unde Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, Porphyrium fateri quod theurgicis teletis, in operationibus Daemonum, intellectuali animae nihil purgationis accidit quod eam facit idoneam ad videndum Deum suum, et perspicienda ea quae vera sunt, qualia sunt omnia scientiarum theoremata. Possent tamen Daemones, verbis hominibus colloquentes, exprimere aliqua scientiarum documenta, sed hoc non quaeritur per artem notoriam.Referencing norms: Q96A1Respondeo, assert-h89b4c5d5f3d1d9d20144d1c149ed68749b5efb32b5097dc46b435e6f59aabb67
section/96-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6f20d52e49ddee9905b57c4736c8b7d1fd7a9f7b502931993166c9ff51c6ac38LA
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non inveniatur in te qui quaerat a mortuis veritatem, quae quidem inquisitio innititur auxilio Daemonum. Sed per observantias artis notoriae inquiritur cognitio veritatis per quaedam pacta significationum cum Daemonibus inita. Ergo uti arte notoria non est licitum.Referencing norms: assert-hf83390183470768cd8e3b67d6bc7f2ee4a7cb350b72e95bd76853f378c79e6bc
section/96-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:689036cdd5e220deef312bb8d109497f16f94b96dab1b52c0de18e1ea6105010LA
Ad primum ergo dicendum quod si simpliciter adhibeantur res naturales ad aliquos effectus producendos ad quos putantur naturalem habere virtutem, non est superstitiosum neque illicitum. Si vero adiungantur vel characteres aliqui, vel aliqua nomina, vel aliae quaecumque variae observationes, quae manifestum est naturaliter efficaciam non habere, erit superstitiosum et illicitum.Referencing norms: Q96A2Ad1, assert-hb24799eaa07fda44dfef01661e3de35af341e0e33ee86d97e88c986609c06761
section/96-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7341f5a0e8a0355934c1be4a1674560d2583cba16f8074d14508529df4047837LA
Ad secundum dicendum quod virtutes naturales corporum naturalium consequuntur eorum formas substantiales, quas sortiuntur ex impressione caelestium corporum, et ideo ex eorundem impressione sortiuntur quasdam virtutes activas. Sed corporum artificialium formae procedunt ex conceptione artificis, et cum nihil aliud sint quam compositio, ordo et figura, ut dicitur in I Physic., non possunt habere naturalem virtutem ad agendum. Et inde est quod ex impressione caelestium corporum nullam virtutem sortiuntur inquantum sunt artificialia, sed solum secundum materiam naturalem. Falsum est ergo quod Porphyrio videbatur, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei, herbis et lapidibus et animantibus, et sonis certis quibusdam ac vocibus, et figurationibus atque figmentis quibusdam etiam observatis in caeli conversione motibus siderum, fabricari in terra ab hominibus potestates idoneas siderum variis effectibus exequendis, quasi effectus magicarum artium ex virtute caelestium corporum provenirent. Sed sic ut Augustinus ibidem subdit, totum hoc ad Daemones pertinet, ludificatores animarum sibi subditarum. Unde etiam imagines quas astronomicas vocant, ex operatione Daemonum habent effectum. Cuius signum est quod necesse est eis inscribi quosdam characteres, qui naturaliter ad nihil operantur, non enim est figura actionis naturalis principium. Sed in hoc distant astronomicae imagines a nigromanticis, quod in nigromanticis fiunt expressae invocationes et praestigia quaedam, unde pertinent ad expressa pacta cum Daemonibus inita, sed in aliis imaginibus sunt quaedam tacita pacta per quaedam figurarum seu characterum signa.Referencing norms: Q96A2Ad2, assert-hdb54a75049cdb32feacf89ab16e608be90b89a06636b3aecdc8d1bb0e241f930
section/96-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd352fca52383f3dba2fd40fa5c70daf56ab1a1335c43c6884acbaff65724fb2LA
Ad tertium dicendum quod ad dominium pertinet divinae maiestatis, cui Daemones subsunt, ut eis utatur Deus ad quodcumque voluerit. Sed homini non est potestas super Daemones commissa, ut eis licite uti possit ad quodcumque voluerit, sed est ei contra Daemones bellum indictum. Unde nullo modo licet homini Daemonum auxilio uti per pacta tacita vel expressa.Referencing norms: Q96A2Ad3, assert-h9f9e4a81794ec1614325bd875bae14775444220841c43ce08b93083778e12097
section/96-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:576a568ce9d63e4fb84925e1cf0dedb7c1bc2fe64c051af98d64adca8bfe3e68LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod observationes ordinatae ad corporum immutationem, puta ad sanitatem vel ad aliquid huiusmodi, sint licitae. Licitum enim est uti naturalibus virtutibus corporum ad proprios effectus inducendos. Res autem naturales habent quasdam virtutes occultas, quarum ratio ab homine assignari non potest, sicut quod adamas trahit ferrum, et multa alia quae Augustinus enumerat, XXI de Civ. Dei. Ergo videtur quod uti huiusmodi rebus ad corpora immutanda non sit illicitum.Referencing norms: Q96A2Obiectio1, assert-hddbb49844b5173f85f521e6b19bc98cc250e63c50410269795a16e0e0eb045fe
section/96-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:30a39f574f9239d2f248ce91b9a97aa8519d90b1a36d41fa4f11a1dc958393b7LA
Praeterea, sicut corpora naturalia subduntur corporibus caelestibus, ita etiam corpora artificialia. Sed corpora naturalia sortiuntur quasdam virtutes occultas, speciem consequentes, ex impressione caelestium corporum. Ergo etiam corpora artificialia, puta imagines, sortiuntur aliquam virtutem occultam a corporibus caelestibus ad aliquos effectus causandos. Ergo uti eis, et aliis huiusmodi, non est illicitum.Referencing norms: Q96A2Obiectio2, assert-h68aa262508e770c60f1e51e9250b2323b57508048b952c0b2fed303bdc9b2c56, assert-ha83cfc7016fcfbebf6478a9f8f7bafb2209e3ccbfcb817b93fcd509d071a87a6, assert-hf5ab56d7eb75c7b0f86a73fe950e79ecf94b2f089ca19209f29cc8335f3eefe8
section/96-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9361e7aeaa8f7f1533e540a0dcb5d3a649dd15b6d0e1281601bb3cdae5d8b701LA
Praeterea, Daemones etiam multipliciter possunt corpora transmutare, ut dicit Augustinus, III de Trin. Sed eorum virtus a Deo est. Ergo licet uti eorum virtute ad aliquas huiusmodi immutationes faciendas.Referencing norms: Q96A2Obiectio3, assert-h1afaf951d755da8c7d7dbbe5b002e8cd1a1ee954b5ff888a3f2d2a3e1ead7634, assert-h307b80f07bce85f277a7035b5d1cba34f4ae254efd5e9ed74ba635526c538549
section/96-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:543d990132622f1c0c1deeabf4088775338a40d7674e2af431dbc222c30016aeLA
Respondeo dicendum quod in his quae fiunt ad aliquos effectus corporales inducendos, considerandum est utrum naturaliter videantur posse tales effectus causare. Sic enim non erit illicitum, licet enim causas naturales adhibere ad proprios effectus. Si autem naturaliter non videantur posse tales effectus causare, consequens est quod non adhibeantur ad hos effectus causandos tanquam causae, sed solum quasi signa. Et sic pertinent ad pacta significationum cum Daemonibus inita. Unde Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, illiciuntur Daemones per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit, delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per varia genera lapidum, herbarum, lignorum, animalium, carminum, rituum.Referencing norms: Q96A2Respondeo, assert-h564009484e8c01a5e2f7aea39d946d307208a8835c0f614fdd96e32b249dbf53
section/96-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b0189fe4655329b188834bbe1ce330894641e7e626c951307718edbe45f35711LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., quod ad superstitionem pertinent molimina magicarum artium, et ligaturae, et remedia quae medicorum quoque medicina condemnat, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis, quas characteres vocant, sive in quibuscumque rebus suspendendis atque insignandis.Referencing norms: assert-h0ec7ad5c5af6b987deb3eb50cb68f3fd066cc46f89e49daecc2ac6de2a2b9beb
section/96-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e71652b01f169c14e534dbd6f1067ae7ed64fea9d5fabee664df4d8c5c183993LA
Ad primum ergo dicendum quod infirmitatum causae praecedunt in nobis, ex quibus aliqua signa procedunt futurorum morborum, quae licite a medicis observantur. Unde et si quis praesagium futurorum eventuum consideret ex sua causa, non erit illicitum, sicut si servus timeat flagella videns domini iram. Et simile etiam esse posset si quis timeret nocumentum alicui puero ex oculo fascinante, de quo dictum est in primo libro. Sic autem non est in huiusmodi observationibus.Referencing norms: Q96A3Ad1, assert-h3ad27c959f81960dd15de1e7d05aedfc95321d27070a501f3ce308861ae18f14
section/96-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f31280b2fe077a997ce72cbc8884a2f6b0c6bb1adddd23e57154acdacc935c5eLA
Ad secundum dicendum quod hoc quod a principio in istis observationibus aliquid veri homines experti sunt, casu accidit. Sed postmodum, cum homines incipiunt huiusmodi observantiis suum animum implicare, multa secundum huiusmodi observationes eveniunt per deceptionem Daemonum, ut his observationibus homines implicati curiosiores fiant, et sese magis inserant multiplicibus laqueis perniciosi erroris, ut Augustinus dicit, II de Doct. Christ.Referencing norms: Q96A3Ad2, assert-h64dd742c21eca8c437193ea87d9fd9489c7ae300a5ce64aac54d885acd92a0c1
section/96-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:712e3c1d94b643d5d9d2d250c10b460bc5718eb597e7bdf07623ba6062cd761aLA
Ad tertium dicendum quod in populo Iudaeorum, ex quo Christus erat nasciturus, non solum dicta, sed etiam facta fuerunt prophetica, ut Augustinus dicit, contra Faustum. Et ideo licitum est illa facta assumere ad nostram instructionem, sicut signis divinitus datis. Non autem omnia quae aguntur per divinam providentiam sic ordinantur ut sint futurorum signa. Unde ratio non sequitur.Referencing norms: Q96A3Ad3, assert-h615e96488f49a94c2249bf978cae47c22dae6a108ea926ec4a12f6fb2ee27576
section/96-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:789acf0b41f79a91b74fe5ebfd6ec585ac4644534b2348f26e2be2975a549641LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod observationes quae ordinantur ad praecognoscenda aliqua fortunia vel infortunia, non sunt illicita. Inter alia enim infortunia hominum sunt etiam infirmitates. Sed infirmitates in hominibus quaedam signa praecedunt, quae etiam a medicis observantur. Ergo observare huiusmodi significationes non videtur esse illicitum.Referencing norms: Q96A3Obiectio1, assert-h2d2329f69204649d9ab931b997d64825bf38a7891af1a308c3bcd5cf14b67a29, assert-h99c17f1a05bf4ee7cb80e85db785d6d254af4ab983776b105a224bc8c52e7450
section/96-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ef1f261e27ce06a44b9024fd496e8b49620c08721ff97c301291514841ac11acLA
Praeterea, irrationabile est negare illud quod quasi communiter omnes experiuntur. Sed quasi omnes experiuntur quod aliqua tempora vel loca, vel verba audita, vel occursus hominum seu animalium, aut distorti aut inordinati actus, aliquod praesagium habent boni vel mali futuri. Ergo observare ista non videtur esse illicitum.Referencing norms: Q96A3Obiectio2, assert-h80fef105a418245a8048b34dbf8e1e5d0d8133064db9aa95f2f5453e74e5d0c1, assert-hde364a38a592a6272f8804e979dd4cf5008f4f17a058ba6bdda3c754c8d6340f
section/96-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ac1b80ee766fc3d8e7c0e0c8d203e1cf17e0cfed9a3ce33a823df258981c639eLA
Praeterea, actus hominum et eventus ex divina providentia disponuntur secundum ordinem quendam, ad quem pertinere videtur quod praecedentia sint subsequentium signa. Unde ea quae antiquis patribus contigerunt signa sunt eorum quae in nobis complentur, ut patet per apostolum, I ad Cor. X. Observare autem ordinem ex divina providentia procedentem non est illicitum. Ergo observare huiusmodi praesagia non videtur esse illicitum.Referencing norms: Q96A3Obiectio3, assert-he6d16fef3e6cb35005caadf98c7d82f64975a0f3e2acf4d80fb30987aaf5f6d7, assert-he81539e9d4c97d63af54609f4b8069d254e2f32ff216a8bc57fcefbed213bcd4
section/96-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e3d67393a4717ffd63664cc85fd613dbb064f40a421d8ccf67fd62087d6164cLA
Respondeo dicendum quod homines omnes huiusmodi observationes attendunt non ut quasdam causas, sed ut quaedam signa futurorum eventuum bonorum vel malorum. Non autem observantur sicut signa a Deo tradita, cum non sint introducta ex auctoritate divina, sed magis ex vanitate humana, cooperante Daemonum malitia, qui nituntur animos hominum huiusmodi vanitatibus implicare. Et ideo manifestum est omnes huiusmodi observantias esse superstitiosas et illicitas. Et videntur esse quaedam reliquiae idololatriae, secundum quam observabantur auguria, et quidam dies Fausti vel infausti (quod quodammodo pertinet ad divinationem quae fit per astra, secundum quae diversificantur dies), nisi quod huiusmodi observationes sunt sine ratione et arte; unde sunt magis vanae et superstitiosae.Referencing norms: Q96A3Respondeo, assert-h8fc030f6f3d6307bc580e13ff3d034721f435c8952974cc15210c32a98c0b922
section/96-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a0173277eb75b812c14a78b6f7046313ed0faf70cb234406cb5ad58b9a2394ffLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., quod ad pacta cum Daemonibus inita pertinent millia inanium observationum, puta si membrum aliquod salierit; si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius intervenerit; limen calcare cum ante domum suam aliquis transit; redire ad lectum si quis, dum se calceat, sternutaverit; redire domum si procedens offenderit; cum vestis a soricibus roditur, plus timere superstitionem mali futuri quam praesens damnum dolere.Referencing norms: assert-hd9843afd10263d16595b99ff987a75552845027b2f9d19c2e1e47a309d4690f8
section/96-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac4ccec4e883d081f310833e39d52f8a15ffbb19a601e94628a3d6157f466cd1LA
Ad primum ergo dicendum quod etiam proferre divina verba, aut invocare divinum nomen, si respectus habeatur ad solam Dei reverentiam, a qua expectatur effectus, licitum erit, si vero habeatur respectus ad aliquid aliud vane observatum, erit illicitum.Referencing norms: Q96A4Ad1, assert-h79ef2013f835605219ab12c8ef4a95b1202ad45fabc226645ccbc97788b49dab
section/96-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a181476de0cbc47420f364714018ebbd407c54abc7734c18f24714b7e7c6f037LA
Ad secundum dicendum quod etiam in incantationibus serpentum vel quorumcumque animalium, si respectus habeatur solum ad verba sacra et ad virtutem divinam, non erit illicitum. Sed plerumque tales praecantationes habent illicitas observantias, et per Daemones sortiuntur effectum, et praecipue in serpentibus, quia serpens fuit primum Daemonis instrumentum ad hominem decipiendum. Unde dicit Glossa, ibidem, notandum quia non laudatur a Scriptura undecumque datur in Scriptura similitudo, ut patet de iniquo iudice qui rogantem viduam vix audivit.Referencing norms: Q96A4Ad2, assert-hb8356d076a55ee7016f133b8e0d0c827d9e0679930e1b7a3a2acb160151195c9
section/96-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3a7749e8856ac093ce24dc13e469af228226ebb5da1f83ecca76c384455ecd8LA
Ad tertium dicendum quod eadem etiam ratio est de portatione reliquiarum. Quia si portentur ex fiducia Dei et sanctorum quorum sunt reliquiae, non erit illicitum, si autem circa hoc attenderetur aliquid aliud vanum, puta quod vas esset triangulare, aut aliquid aliud huiusmodi quod non pertineret ad reverentiam Dei et sanctorum, esset superstitiosum et illicitum.Referencing norms: Q96A4Ad3, assert-h3acbb52d87dcacae152df99d2359006c1c076bdf1188438af11913668342b664
section/96-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:955b1573d1b932daa10345dff1fb5d7e78c47f49c5767cf8a1d20ce8b5661fb2LA
Ad quartum dicendum quod Chrysostomus loquitur quando respectus habetur magis ad figuras scriptas quam ad intellectum verborum.Referencing norms: Q96A4Ad4Supplement, assert-h2f2a3bb56909850b992ed11983edf3299f55cccece4ca98135a740801e0434ce
section/96-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:64a595a5d52b9045d608f421efb4aed8fda1dff16b4d9ad6c06fdf546783a6b4LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod suspendere divina verba ad collum non sit illicitum. Non enim divina verba minoris sunt efficaciae cum scribuntur quam cum proferuntur. Sed licet aliqua sacra verba dicere ad aliquos effectus, puta ad sanandum infirmos, sicut, pater noster, ave Maria, vel qualitercumque nomen domini invocetur, secundum illud Marci ult., in nomine meo Daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Ergo videtur quod licitum sit aliqua sacra scripta collo suspendere in remedium infirmitatis vel cuiuscumque nocumenti.Referencing norms: Q96A4Obiectio1, assert-h5184097eaa6c57d678012ccf837ab2f6d015c9e2fb140de75b282775d1a2458b, assert-ha58e49242093c963391ff3439b6954ab564bfb638035208001c701901d47e1c1
section/96-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:41b75421d47cd824183e7aa5c8a1a85874e985eccf16199b2436597cb0344caeLA
Praeterea, verba sacra non minus operantur in corporibus hominum quam in corporibus serpentum et aliorum animalium. Sed incantationes quaedam efficaciam habent ad reprimendum serpentes, vel ad sanandum quaedam alia animalia, unde dicitur in Psalm., sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Ergo licet suspendere sacra verba ad remedium hominum.Referencing norms: Q96A4Obiectio2, assert-h0f87c03e4c15c441a99f1cf857538160766c341b4e062e9d9810df7242eb76e9, assert-ha9e458941980c21f30e3b7faefb84332b3dd6441ddf32c283b38aef4a128f239
section/96-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8d6f9e905cea65c2140daceb1186cc1324a6ae920895b288b163901ee8fc45e4LA
Praeterea, verbum Dei non est minoris sanctitatis quam sanctorum reliquiae, unde Augustinus dicit quod non minus est verbum Dei quam corpus Christi. Sed reliquias sanctorum licet homini collo suspendere, vel qualitercumque portare, ad suam protectionem. Ergo, pari ratione, licet homini verbo vel scripto verba sacrae Scripturae ad suam tutelam assumere.Referencing norms: Q96A4Obiectio3, assert-h0893609d3dbed0662704023020d644a69ee91b5a41d236932002c68af28799c8, assert-h3847f18582d5db1d85feaa065f887de51b192653ab661d8ab198f0b911653243
section/96-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9e0a82cb23b59970df33d4ca4d90ca76b1de8a46c1089d6f5be0d1fb2b03063LA
Respondeo dicendum quod in omnibus incantationibus vel Scripturis suspensis duo cavenda videntur. Primo quidem, quid sit quod profertur vel scribitur. Quia si est aliquid ad invocationes Daemonum pertinens, manifeste est superstitiosum et illicitum. Similiter etiam videtur esse cavendum, si contineat ignota nomina, ne sub illis aliquid illicitum lateat. Unde Chrysostomus dicit, super Matth., quod, Pharisaeorum magnificantium fimbrias suas exemplo, nunc multi aliqua nomina Hebraica Angelorum confingunt et scribunt et alligant, quae non intelligentibus metuenda videntur. Est etiam cavendum ne aliquid falsitatis contineat. Quia sic eius effectus non posset expectari a Deo, qui non est testis falsitatis deinde, secundo, cavendum est ne cum verbis sacris contineantur ibi aliqua vana, puta aliqui characteres inscripti, praeter signum crucis. Aut si spes habeatur in modo scribendi aut ligandi, aut in quacumque huiusmodi vanitate quae ad divinam reverentiam non pertineat. Quia hoc iudicaretur superstitiosum. Alias autem est licitum. Unde in decretis dicitur, XXVI, qu. V, cap. non liceat Christianis etc., nec in collectionibus herbarum quae medicinales sunt aliquas observationes aut incantationes liceat attendere, nisi tantum cum symbolo divino aut oratione dominica, ut tantum creator omnium et Deus honoretur.Referencing norms: Q96A4Respondeo, assert-h8b604aca530c8eddde8c6ae5ab822a53bdc0e789c124d96bc1c9ef0ae3258216
section/96-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6afddb118c869a79a7e545af836eeab6a04252783729ed222c5e1dc0312b38caLA
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., quidam aliquam partem Evangelii scriptam circa collum portant. Sed nonne quotidie Evangelium in Ecclesia legitur, et auditur ab omnibus? Cui ergo in auribus posita Evangelia nihil prosunt, quomodo eum possunt circa collum suspensa salvare? Deinde, ubi est virtus Evangelii? In figuris litterarum, an in intellectu sensuum? Si in figuris, bene circa collum suspendis. Si in intellectu, ergo melius in corde posita prosunt quam circa collum suspensa.Referencing norms: assert-h8ba4895273eec4f3c3a4a6777367f0ce3c6f2b551e6fff3f6ef0b90a1e683f7e
question/96/prooemium · paragraph
la · official · sha256:ce70d329d899c93f9acb3bc6c8a9d7891e002e0e75e3663c71b4878415bf2534LA
Deinde considerandum est de superstitionibus observantiarum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, de observantiis ad scientiam acquirendam, quae traduntur in arte notoria. Secundo, de observantiis quae ordinantur ad aliqua corpora immutanda. Tertio, de observantiis quae ordinantur ad coniecturas sumendas fortuniorum vel infortuniorum. Quarto, de suspensionibus sacrorum verborum ad collum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 97
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q97
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:7aa009c56cf6b2150f121ad5998a84d04a9056de20088681152972423a7dfb64 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/97-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d5c6de8e9bf66eb1511d5b2eb11f58a32aa76cb5698eb33ce64fb49b6fe4723LA
Ad primum ergo dicendum quod homo etiam quandoque factis tentatur utrum possit vel sciat vel velit huiusmodi factis auxilium vel impedimentum praestare.Referencing norms: Q97A1Ad1, assert-h9150d8ff167f7d327b848592e74d2522964c4ab38d13b7614193a6d717303e36
section/97-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a44c7024e236979aa63e546d9de71bb4afc22b0a33c0577a2d736ab4c9fd831aLA
Ad secundum dicendum quod sancti suis precibus miracula facientes, ex aliqua necessitate vel utilitate moventur ad petendum divinae potestatis effectum.Referencing norms: Q97A1Ad2, assert-ha07a5436d8acabf8918ef4354e5037366ab358324a9e4bf31a60a1fe3b00ddc7
section/97-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:31a11671b83130b0b172459bd9fa11ff397eb71b903a996fe4cc8964b3d79087LA
Ad tertium dicendum quod praedicatores regni Dei ex magna utilitate et necessitate subsidia temporalia praetermittunt, ut verbo Dei expeditius vacent. Et ideo si soli Deo innitantur, non ex hoc tentant Deum. Sed si absque utilitate vel necessitate humana subsidia desererent, tentarent Deum. Unde et Augustinus dicit, XXII contra Faustum, quod Paulus non fugit quasi non credendo in Deum, sed ne Deum tentaret si fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. Beata vero Agatha experta erat erga se divinam benevolentiam, ut vel infirmitates non pateretur, pro quibus corporali medicina indigeret, vel statim sentiret divinae sanationis effectum.Referencing norms: Q97A1Ad3, assert-h049116474a7338a874c4b3e8bf4d4781f1113b006ec2afadb0c05b865083d0b7
section/97-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:60a6d541b7fb51ba9ef3e2e4b7bddc44fb53185144f63363158da6cd9fc84103LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod tentatio Dei non consistat in aliquibus factis in quibus solius divinae potestatis expectatur effectus. Sicut enim tentatur Deus ab homine, ita etiam homo tentatur et a Deo, et ab homine, et a Daemone. Sed non quandocumque homo tentatur, expectatur aliquis effectus potestatis ipsius. Ergo neque etiam per hoc Deus tentatur quod expectatur solus effectus potestatis ipsius.Referencing norms: Q97A1Obiectio1, assert-h16d81d19a9c88983167003d791dd796fb781ad0aca996a8470b5d22607aa4888, assert-h5390245124084c8df8bbd7dd765212e2b38582b480c19d95d2cd027e92bb086b
section/97-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f50af2f915745a5678dd860599e5bbe5d1300c8a248895c637dd9cfaff6011eLA
Praeterea, omnes illi qui per invocationem divini nominis miracula operantur, expectant aliquem effectum solius potestatis divinae. Si igitur in factis huiusmodi consisteret divina tentatio quicumque miracula faciunt Deum tentarent.Referencing norms: Q97A1Obiectio2, assert-h9a9d907a1cb8c405ed172a801b00125843f95e41cf819eba3469eca332f3ff47
section/97-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:c0406568c40ab4ce389b732d8241b11d2e121576e7afad4031a1ea15637da38bLA
Praeterea, ad perfectionem hominis pertinere videtur ut, praetermissis humanis subsidiis, in solo Deo spem ponat. Unde Ambrosius, super illud Luc. IX, nihil tuleritis in via etc., qualis debeat esse qui evangelizat regnum Dei, praeceptis evangelicis designatur, hoc est, ut subsidii saecularis adminicula non requirat, fideique totus inhaerens putet, quo minus ista requiret, magis posse suppetere. Et beata Agatha dixit, medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui, sed habeo dominum Iesum Christum, qui solo sermone restaurat universa. Sed Dei tentatio non consistit in eo quod ad perfectionem pertinet. Ergo tentatio non consistit in huiusmodi factis in quibus expectatur solum Dei auxilium.Referencing norms: Q97A1Obiectio3, assert-h2011cb08bc39c491d3bfa6b9d9f44eb807af3e69b4699203b4fc6f89a01d0bce, assert-h3dc67825fa33a1185a446b15fce3a6566e10ebde549668fc8fbfef918671ca55, assert-h8ce0ef2e6983877790a5b11a4030c5d6a8a1ecf071e8eb48d32f80e560cb7546
section/97-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:57fbeb6e6e75276b68e3c33c9eb005572e885357bbaf94c7190a97459db0cd9dLA
Respondeo dicendum quod tentare proprie est experimentum sumere de eo qui tentatur. Sumimus autem experimentum de aliquo et verbis et factis. Verbis quidem, ut experiamur an sciat quod quaerimus, vel possit aut velit illud implere. Factis autem, cum per ea quae facimus exploramus alterius prudentiam, vel voluntatem, vel potestatem. Utrumque autem horum contingit dupliciter. Uno quidem modo, aperte, sicut cum quis tentatorem se profitetur; sicut Samson, Iudic. XIV, proposuit Philisthaeis problema ad eos tentandum. Alio vero modo, insidiose et occulte, sicut Pharisaei tentaverunt Christum, ut legitur Matth. XXII. Rursus, quandoque quidem expresse, puta cum quis dicto vel facto intendit experimentum sumere de aliquo. Quandoque vero interpretative, quando scilicet, etsi hoc non intendat ut experimentum sumat, id tamen agit vel dicit quod ad nihil aliud videtur ordinabile nisi ad experimentum sumendum. Sic igitur homo Deum tentat quandoque verbis, quandoque factis. Verbis quidem Deo colloquimur orando. Unde in sua petitione aliquis expresse Deum tentat quando ea intentione aliquid a Deo postulat ut exploret Dei scientiam, potestatem vel voluntatem. Factis autem expresse aliquis Deum tentat quando per ea quae facit intendit experimentum sumere divinae potestatis, seu pietatis aut sapientiae. Sed quasi interpretative Deum tentat qui, etsi non intendat experimentum de Deo sumere, aliquid tamen vel petit vel facit ad nihil aliud utile nisi ad probandum Dei potestatem vel bonitatem, seu cognitionem. Sicut, cum aliquis equum currere facit ut evadat hostes, hoc non est experimentum de equo sumere, sed si equum currere faciat absque aliqua utilitate, hoc nihil aliud esse videtur quam experimentum sumere de equi velocitate, et idem est in omnibus aliis rebus. Quando ergo propter aliquam necessitatem seu utilitatem committit se aliquis divino auxilio in suis petitionibus vel factis, hoc non est Deum tentare, dicitur enim II Paralip. XX, cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Quando vero hoc agitur absque necessitate et utilitate, hoc est interpretative tentare Deum. Unde super illud Deut. VI, non tentabis dominum Deum tuum, dicit Glossa, Deum tentat qui, habens quid faciat, sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo.Referencing norms: Q97A1Respondeo, assert-hf785f278e328154295d340b578c60814bf3771b7f7154dada2b2c97104a2a1c9
section/97-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4321118f40f102c5ba16bebb96cb0cbfebd5ffccea3561247e26856391263ccdLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXII contra Faustum, quod Christus, qui palam docendo et arguendo et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem; idem tamen, fugiendo et latendo, hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat quando habet quod faciat ut quod cavere oportet evadat. Ex quo videtur in hoc tentationem Dei consistere, quando praetermittit homo facere quod potest ad pericula evadenda, respiciens solum ad auxilium divinum.Referencing norms: assert-h3d76e24d52afee3ca96a361d4d9f092f4ce556746aa2203ffa816ad39117a97e
section/97-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:142747a57d097f117e7d9909b9d210f6fe7331c6d9c232546c88189bdbd108d9LA
Ad primum ergo dicendum quod solutio decimarum praecepta erat in lege, ut supra habitum est. Unde habebat necessitatem ex obligatione praecepti; et utilitatem quae ibi dicitur, ut sit cibus in domo Dei. Unde solvendo decimas non tentabant Deum. Quod autem ibi subditur, et probate me, non est intelligendum causaliter, quasi ad hoc solvere deberent decimas ut probarent si Deus non aperiret eis cataractas caeli, sed consecutive, quia scilicet, si decimas solverent, experimento probaturi erant beneficia quae eis Deus conferret.Referencing norms: Q97A2Ad1, assert-h21cda7da6d6ab5e871011cc0fa37eb32d06185824cf362be1fc813cd4abf1f47
section/97-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0aa304a0ab5c2da218fda0e614e1a89a82d7371408465a52b8721d770eb81e3LA
Ad secundum dicendum quod duplex est cognitio divinae bonitatis vel voluntatis. Una quidem speculativa. Et quantum ad hanc, non licet dubitare nec probare utrum Dei voluntas sit bona, vel utrum Deus sit suavis. Alia autem est cognitio divinae bonitatis seu voluntatis affectiva seu experimentalis, dum quis experitur in seipso gustum divinae dulcedinis et complacentiam divinae voluntatis, sicut de Hierotheo dicit Dionysius, II cap. de Div. Nom., quod didicit divina ex compassione ad ipsa. Et hoc modo monemur ut probemus Dei voluntatem et gustemus eius suavitatem.Referencing norms: Q97A2Ad2, assert-hdf91882e7cd717651ce95a433cb1f696d28c7a83db4afe3cbf3db4b999c23712
section/97-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3689234ca6bf16368f6f2391c8492936fe0da9a7cdff88233b66de37bfd39ad2LA
Ad tertium dicendum quod Deus volebat signum dare regi Achaz non pro ipso solum, sed pro totius populi instructione. Et ideo reprehenditur, quasi impeditor communis salutis, quod signum petere nolebat. Nec petendo tentasset Deum. Tum quia ex mandato Dei petiisset. Tum quia hoc pertinebat ad utilitatem communem. Abraham vero signum petiit ex instinctu divino. Et ideo non peccavit. Gedeon vero signum ex debilitate fidei petiisse videtur, et ideo a peccato non excusatur, sicut Glossa ibidem dicit. Sicut et Zacharias peccavit dicens, Luc. I, ad Angelum, unde hoc sciam? Unde et propter incredulitatem punitus fuit. Sciendum tamen quod dupliciter aliquis signum petit a Deo. Uno modo, ad explorandum divinam potestatem, aut veritatem dicti eius. Et hoc de se pertinet ad Dei tentationem. Alio modo, ad hoc quod instruatur quid sit circa aliquod factum placitum Deo. Et hoc nullo modo pertinet ad Dei tentationem.Referencing norms: Q97A2Ad3, assert-h5d3dc6aafd4713fb10cfa127a33a8c953d27a1749072a234d74766716d7fcfcf
section/97-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d302fa1f50bd144edf7bf83da04a56a490f1b482e4ede6dd14d6ab88bc5e6592LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tentare Deum non sit peccatum. Deus enim non praecipit aliquod peccatum. Praecipit autem ut homines eum probent, quod est eum tentare, dicitur enim Malach. III, inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit dominus, si non aperuero vobis cataractas caeli. Ergo videtur quod tentare Deum non sit peccatum.Referencing norms: Q97A2Obiectio1, assert-he44b647cedfbe3e20ac9ec973c375c051bf5a8962306ec6a427b838349853883
section/97-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:af8d35917aba70656162dacb6ba3bd5da7e1eacb7ecbff06fcc03c32a9dde182LA
Praeterea, sicut aliquis tentatur ad hoc quod experientia sumatur de scientia vel potentia eius, ita etiam et de bonitate vel voluntate ipsius. Sed licitum est quod aliquis experimentum sumat divinae bonitatis, seu etiam voluntatis, dicitur enim in Psalm., gustate, et videte quoniam suavis est dominus; et Rom. XII, ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Ergo tentare Deum non est peccatum.Referencing norms: Q97A2Obiectio2, assert-h340ddb31fb373dae956a13e6e65daf85d429bf910370e3a321dcbbfe056b85dc, assert-hf78654a035205b4d16168186fd8aa13718d868609ad612f8ecc74db0fd05771f
section/97-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:53779c0d821a8719d748da87f7ced4e47327fc9e29445c865d6bfaed3f86dda9LA
Praeterea, nullus vituperatur in Scriptura ex eo quod a peccato cessat, sed magis si peccatum committat. Vituperatur autem Achaz quia domino dicenti, pete tibi signum a domino Deo tuo, respondit, non petam, et non tentabo dominum, dictum est enim ei, numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Ut dicitur Isaiae VII. De Abraham autem legitur Gen. XV, quod dixit ad dominum, unde scire possum quod possessurus sim eam, scilicet terram repromissam a Deo? Similiter etiam Gedeon signum a domino petiit de victoria repromissa, ut legitur Iudic. VI. Qui tamen ex hoc non reprehenduntur. Ergo tentare Deum non est peccatum.Referencing norms: Q97A2Obiectio3, assert-h5b378cc3bec614f3595ca7a28678f28022bc0285e370c536f3aa6c53e50170d2
section/97-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5d59a6fe9bfd3c546cff8bf6c39d37618138d3127870c4d2ea44b48fbb467cf6LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, tentare est experimentum sumere. Nullus autem experimentum sumit de eo de quo est certus. Et ideo omnis tentatio ex aliqua ignorantia vel dubitatione procedit, vel eius qui tentat, sicut cum quis experimentum de re aliqua sumit ut eius qualitatem cognoscat; sive aliorum, sicut cum quis experimentum de aliquo sumit ut aliis ostendat, per quem modum Deus dicitur nos tentare. Ignorare autem vel dubitare de his quae pertinent ad Dei perfectionem est peccatum. Unde manifestum est quod tentare Deum ad hoc quod ipse tentans cognoscat Dei virtutem, est peccatum. Si quis autem ad hoc experimentum sumat eorum quae ad divinam perfectionem pertinent, non ut ipse cognoscat, sed ut aliis demonstret, hoc non est tentare Deum, cum subsit iusta necessitas seu pia utilitas, et alia quae ad hoc concurrere debent. Sic enim apostoli petiverunt a domino ut in nomine Iesu Christi fierent signa, ut dicitur Act. IV, ad hoc scilicet quod virtus Christi infidelibus manifestaretur.Referencing norms: Q97A2Respondeo, assert-h48086b3ff51f360e2c74363259116fbb754509aa4b5258310b2c911f86d606f5
section/97-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9d108aa5e1d909fe1eae2a91a3e3ea88e89784db07417d43f0eecb88926864fbLA
Sed contra est quod prohibetur lege Dei. Dicitur enim Deut. VI, non tentabis dominum Deum tuum.Referencing norms: assert-h2d84bab8c3999a3275fe459483a05fad0df0cd4ebb85a68f94df30f2133952f0
section/97-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:44b3f7cc8cab8cd576a04bc1a7cc2afd3ae6b20fa258bb2a3fc6cdaaac69ec0aLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad religionem pertinet protestari fidem per aliqua signa ad divinam reverentiam pertinentia. Et ideo ad irreligiositatem pertinet quod ex incertitudine fidei homo aliqua faciat quae ad divinam irreverentiam pertinent, cuiusmodi est tentare Deum. Et ideo est irreligiositatis species.Referencing norms: Q97A3Ad1, assert-hae31f02e07db85a997c6c98f66540165940ecd846f7de12cf9673d0e1e57b61b
section/97-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b2ebc7f92b2efbce8380c3efe13727d81f390e3ec8a4c6d08d6e73702e534b61LA
Ad secundum dicendum quod ille qui ante orationem suam animam non praeparat, dimittendo si quid adversum aliquem habet, vel alias se ad devotionem non disponendo, non facit quod in se est ut exaudiatur a Deo. Et ideo quasi interpretative tentat Deum. Et quamvis huiusmodi interpretativa tentatio videatur ex praesumptione seu indiscretione provenire, tamen hoc ipsum ad irreverentiam Dei pertinet ut homo praesumptuose et sine debita diligentia se habeat in his quae ad Deum pertinent, dicitur enim I Pet. V, humiliamini sub potenti manu Dei; et II ad Tim. II, sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo. Unde etiam huiusmodi tentatio irreligiositatis species est.Referencing norms: Q97A3Ad2, assert-h3c059ed16fc9d314ff32e9d6e1fccee1894931d47cd5dc8a315e577c4159090d
section/97-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1a0a8d3130f17411e0fb4b48922612bb970b729e56af026239ba5c047b8ad858LA
Ad tertium dicendum quod in comparatione ad Deum, qui novit cordis abscondita, non dicitur aliquis dolose postulare, sed per respectum ad homines. Unde dolus per accidens se habet ad tentationem Dei. Et propter hoc non oportet quod tentatio Dei directe opponatur veritati.Referencing norms: Q97A3Ad3, assert-hfa40d2c522ae0b1ee7d69b97771dd9789617aa73f4aad2d1ddbeda80e28208e7
section/97-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8e8335d62de28e0ef497fb361ba734f6959fb53dc61d680153d4f3cc2d511e3LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tentatio Dei non opponatur virtuti religionis. Tentatio enim Dei habet rationem peccati ex hoc quod homo de Deo dubitat, sicut dictum est sed dubitare de Deo pertinet ad peccatum infidelitatis, quod opponitur fidei. Ergo tentatio Dei magis opponitur fidei quam religioni.Referencing norms: Q97A3Obiectio1, assert-hc5bd0e7bbe77d04ac88087c782299ed23a8b9ba2c2c33ef1ba0a1e413fdbba83
section/97-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7b2b60f03075bb39577b7f0f537239be04a7cacf61a329298921435790f7ecdeLA
Praeterea, Eccli. XVIII dicitur, ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum, ubi dicit interlinearis qui, scilicet tentans Deum, orat quod docuit, sed non facit quod iussit. Sed hoc pertinet ad praesumptionem, quae opponitur spei. Ergo videtur quod tentatio Dei sit peccatum oppositum spei.Referencing norms: Q97A3Obiectio2, assert-h8f2750841576c45053541b05ce8ad7a3f3d2f40683bdc08f9f0c1d793e7256c9, assert-haa4a0d0c7a022edce501c8e5057ce84b4e9f3e006f58c2b4cebbd92ebd4655d8
section/97-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c935c216139be4887840146b5f0771a5927e89dacb056fface2c49f392acc175LA
Praeterea, super illud Psalm., et tentaverunt Deum in cordibus suis, dicit Glossa quod tentare Deum est dolose postulare, ut in verbis sit simplicitas, cum sit in corde malitia. Sed dolus opponitur virtuti veritatis. Ergo tentatio Dei non opponitur religioni, sed veritati.Referencing norms: Q97A3Obiectio3, assert-h2bc1d06cc3773af1e1604e060b1b3e442146714b86eb014b850409d748f8ee21, assert-h3754eccad465fb813cea6781b9a91ee1af0c97aa7594b09ea2dae6d70a977299
section/97-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:19a265577884c33a67adde166878f5b672ccd152f43a83b641eb76849547ae69LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, finis religionis est Deo reverentiam exhibere. Unde omnia illa quae directe pertinent ad irreverentiam Dei, religioni opponuntur. Manifestum est autem quod tentare aliquem ad irreverentiam eius pertinet, nullus enim praesumit tentare eum de cuius excellentia certus est. Unde manifestum est quod tentare Deum est peccatum religioni oppositum.Referencing norms: Q97A3Respondeo, assert-h1f0fe521ef9ba29a0673312da818eb219127a7570545877eb93dc6b0449d7991
section/97-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:18ada3d4aef42d87dfede67a092316f50ce15cb6de921c7a37ced864be7a0848LA
Sed contra est quod, sicut ex praedicta Glossa habetur, tentare Deum est inordinate postulare. Sed debito modo postulare est actus religionis, ut supra habitum est. Ergo tentare Deum est peccatum religioni oppositum.Referencing norms: assert-h627edff7ba72b98acf410bdd73b062a03b8a4c04ad4f0750308be0c407625e5b
section/97-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e97a4224f6351fec9316cc8aa59e3ce5a8c7e8a677eba2fbfde47b339dc7bb6bLA
Ad primum ergo dicendum quod peccatum idololatriae non fuit punitum illa poena quasi sufficienti, sed in posterum pro illo peccato gravior poena reservabatur, dicitur enim Exod. XXXII, ego autem in die ultionis visitabo hoc peccatum eorum.Referencing norms: Q97A4Ad1, assert-h01bcd51d152d56049de9543b94dac5dd93c7bbd680203def424510b8247910b3
section/97-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3af2bcdf99bcd13b1a5350a83d10e47d513ebce008ecb523c5bf502c6cdb5018LA
Ad secundum dicendum quod superstitio habet similitudinem cum religione quantum ad materialem actum, quem exhibet sicut religio. Sed quantum ad finem, plus contrariatur ei quam tentatio Dei, quia plus pertinet ad divinam irreverentiam, ut dictum est.Referencing norms: Q97A4Ad2, assert-h6780608940822555e3e57e732e20c1bfdf6da26046f9f390936c10c03ff9fcaf
section/97-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25921601d6d2b287dd7d0c108875716015b87c532d693768fac6072d645df585LA
Ad tertium dicendum quod de ratione divinae excellentiae est quod sit singularis et incommunicabilis, et ideo idem est contra divinam reverentiam aliquid agere, et divinam reverentiam alteri communicare. Non est autem similis ratio de honore parentum qui potest sine culpa aliis communicari.Referencing norms: Q97A4Ad3, assert-h79b60e9c746188e4f8dc882eec1ae165c8c0e62655f274ae8c03ef6dc06f9184
section/97-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:65e3122ef56a84e96df46b23935ee5a2e726caa44af2e975c41cc5d179fa24c8LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod tentatio Dei sit gravius peccatum quam superstitio. Maior enim poena pro maiori peccato infertur. Sed gravius est punitum in Iudaeis peccatum tentationis Dei quam peccatum idololatriae, quod tamen est praecipuum inter superstitiones, quia pro peccato idololatriae interfecti sunt ex eis tria millia hominum, ut legitur Exodi XXXII; pro peccato autem tentationis universaliter omnes in deserto perierunt, terram promissionis non intrantes, secundum illud Psalm., tentaverunt me patres vestri; et postea sequitur, quibus iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam. Ergo tentare Deum est gravius peccatum quam superstitio.Referencing norms: Q97A4Obiectio1, assert-hafa7422ab7db8e1cdc68544902a5e09180a609ad8463bbe53a2c33b79102dd57, assert-he609031bd5f1f14f21cd3880083954e47d1f6d28369e27f4f0aad9f98dd31315
section/97-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:37e4a6dd8fa0f6ee2cd8dd22624fdc86f7252a7345a6de5b9482f83f1a1f40c1LA
Praeterea, tanto aliquod peccatum videtur esse gravius quanto magis virtuti opponitur. Sed irreligiositas, cuius species est tentatio Dei, magis opponitur virtuti religionis quam superstitio, quae habet aliquam similitudinem cum ipsa. Ergo tentatio Dei est gravius peccatum quam superstitio.Referencing norms: Q97A4Obiectio2, assert-h4cba3f00df9976584805d64a8339f06120b30566c2a858c23c973bf1b0b12fea, assert-haac1a1b955495bcd35302098a63ba536f307805c56ea7fe8e33843349fb64366
section/97-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b0c0b5852e66e60bb9c04063e61e99ff46320dedf3c0df3a1e351c102b064b71LA
Praeterea, maius peccatum esse videtur irreverenter se habere ad parentes quam reverentiam parentibus debitam aliis exhibere. Sed Deus est honorandus a nobis sicut omnium pater, sicut dicitur Malach. I. Ergo maius peccatum esse videtur tentatio Dei, per quam irreverenter nos habemus ad Deum, quam idololatria, per quam reverentia Deo debita exhibetur creaturae.Referencing norms: Q97A4Obiectio3, assert-haff2962c7610529539586f5d17ca4f8d506fee150558ad65c169da00b87f3ed7, assert-hc2002a09bab5f84e889f42e9a64901f6f523650ea3f40fdcd31f2eb5626f8102
section/97-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8fac09fdd044b8973f25b6b412c07bd9185fa496aa8b7160f58ad2f0632b76dLA
Respondeo dicendum quod in peccatis quae religioni adversantur tanto aliquid gravius est quanto magis divinae reverentiae adversatur. Cui quidem minus adversatur quod aliquis de divina excellentia dubitet quam quod contrarium per certitudinem sentiat. Sicut enim magis est infidelis qui in errore confirmatus est quam qui de veritate fidei dubitat, ita etiam magis contra Dei reverentiam agit qui suo facto protestatur errorem contra divinam excellentiam quam qui protestatur dubitationem. Superstitiosus autem protestatur errorem, ut ex dictis patet. Ille autem qui tentat Deum verbis vel factis, protestatur dubitationem de divina excellentia, ut dictum est. Et ideo gravius est peccatum superstitionis quam peccatum tentationis Dei.Referencing norms: Q97A4Respondeo, assert-h1c8d2174209c8e16fcb290176f72732e3d2ba6c7e8134e8600ea3414cc621a15
section/97-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ca44ebdc33b9126f3f429946f019ff8da583eb8beb2f38d9b58f6c57c7827db0LA
Sed contra est quod super illud Deut. XVII, cum reperti fuerint apud te etc., dicit Glossa, lex errorem et idololatriam maxime detestatur, maximum enim scelus est honorem creatoris impendere creaturae.Referencing norms: assert-h0a1f0fe6ffcf07c4afa11dcce375c1476be71a63030e8637601927e902eb6d63
question/97/prooemium · paragraph
la · official · sha256:84d23fde43681a4503a55451b97c6aaa440a0de43f8a1083834b7f5a92922237LA
Deinde considerandum est de vitiis religioni oppositis per religionis defectum, quae manifestam contrarietatem ad religionem habent, unde sub irreligiositate continentur. Huiusmodi autem sunt ea quae pertinent ad contemptum sive irreverentiam Dei et rerum sacrarum. Primo ergo considerandum est de vitiis quae pertinent directe ad irreverentiam Dei; secundo, de his quae pertinent ad irreverentiam rerum sacrarum. Circa primum, considerandum occurrit et de tentatione qua Deus tentatur; et de periurio, quo nomen Dei irreverenter assumitur. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, in quo consistit Dei tentatio. Secundo, utrum sit peccatum. Tertio, cui virtuti opponatur. Quarto, de comparatione eius ad alia peccata.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 98
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q98
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:4c2ee7fef733e7f2896410d9cc7e5c05f7c9d508e530adaf1059d8b40b151ba7 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 36
section/98-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6903b5b4efd73d535eaa3629b8f0e5067af04722fc35c6eb98f911eb1833da9LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, Ierem. IV, quodcumque illorum trium defuerit, periurium est. Non tamen eodem ordine. Sed primo quidem et principaliter periurium est quando deest veritas, ratione iam dicta. Secundario autem, quando deest iustitia, quicumque enim iurat illicitum, ex hoc ipso falsitatem incurrit, quia obligatus est ad hoc quod contrarium faciat. Tertio vero, quando deest iudicium, quia cum indiscrete iurat, ex hoc ipso periculo se committit falsitatem incurrendi.Referencing norms: Q98A1Ad1, assert-hd40b726d51c4f63e9e2f65b775724bec79e1aa3080f6e380bfc1fa75264b4f21
section/98-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:02ae3810a3bf11b76d445fea7ddb6c41f3f0d97e5f008a60f07a68f5fd3e7552LA
Ad secundum dicendum quod principia in syllogismis sunt potiora tanquam habentia rationem activi principii, ut dicitur in II Physic. Sed in moralibus actibus principalior est finis quam principium activum. Et ideo, licet sit perversum iuramentum quando aliquis verum iurat per falsos deos, tamen ab illa perversitate iuramenti periurium nominatur quae tollit iuramenti finem, falsum iurando.Referencing norms: Q98A1Ad2, assert-ha056280ff23a1850adc19241bc9e9ad2e4042156f821048acc5eea9abf89ae23
section/98-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b80a451fcd22d2571785194c7136391473a869b161dabb943b9e4947056c73d5LA
Ad tertium dicendum quod actus morales procedunt a voluntate, cuius obiectum est bonum apprehensum. Et ideo si falsum apprehendatur ut verum, erit quidem, relatum ad voluntatem, materialiter falsum, formaliter autem verum. Si autem id quod est falsum accipiatur ut falsum, erit falsum et materialiter et formaliter. Si autem id quod est verum apprehendatur ut falsum, erit verum materialiter, falsum formaliter. Et ideo in quolibet istorum casuum salvatur aliquo modo ratio periurii, propter aliquem falsitatis modum. Sed quia in unoquoque potius est id quod est formale quam id quod est materiale, non ita est periurus ille qui falsum iurat quod putat esse verum, sicut ille qui verum iurat quod putat esse falsum. Dicit enim ibi Augustinus, interest quemadmodum verbum procedat ex animo, quia ream linguam non facit nisi rea mens.Referencing norms: Q98A1Ad3, assert-hac85ff9faca477fab4e12ad6e14da949ee6b51dd06102639a0b1e2e364412607
section/98-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70bc7d7f614c8341d8fac95e8aa04628ed99234bd9657bc9f5ee5e6f6f2854ceLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod falsitas eius quod iuramento confirmatur non requiratur ad periurium. Ut enim supra dictum est, sicut veritas debet concomitari iuramentum, ita etiam iudicium et iustitia. Sicut ergo incurritur periurium per defectum veritatis, ita etiam per defectum iudicii, puta cum aliquis indiscrete iurat; et per defectum iustitiae, puta cum aliquis iurat aliquid illicitum.Referencing norms: Q98A1Obiectio1, assert-hb59c506461b4d95e1f732e4579ef2fc444b6460af8696728f2d679e90b6da19e
section/98-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4468c3d76d670ab51cfe103f2b29e3e917a2eb7878a85256e4412bd15a81931bLA
Praeterea, illud per quod aliquid confirmatur potius esse videtur eo quod confirmatur per illud, sicut in syllogismo principia sunt potiora conclusione. Sed in iuramento confirmatur dictum hominis per assumptionem divini nominis. Ergo magis videtur esse periurium si aliquis iuret per falsos deos, quam si veritas desit dicto hominis quod iuramento confirmatur.Referencing norms: Q98A1Obiectio2, assert-ha44d99cda45f8238318cc44ee8092021c94616572ec4da06f6d829c3e2d444f9, assert-hf97fbd00382c6d8cd10f0cb970bfb86c65dc3002edbd761942c6856008647d97
section/98-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:248b19e30ab6b2f4005cbc0abc1d3c86df581231b7251433e251229ee5b6ba8aLA
Praeterea, Augustinus dicit, in sermone de verbis Apost. Iacobi, homines falsum iurant vel cum fallunt, vel cum falluntur. Et ponit tria exempla. Quorum primum est, fac illum iurare qui verum putat esse pro quo iurat. Secundum est, da alium, scit falsum esse, et iurat. Tertium est, fac alium, putat esse falsum, et iurat tanquam sit verum, quod forte verum est, de quo postea subdit quod periurus est. Ergo aliquis veritatem iurans potest esse periurus. Non ergo falsitas ad periurium requiritur.Referencing norms: Q98A1Obiectio3, assert-h296712e5bb3002c30ffa4137a6b3ebb37ae75e30107cbe71ebc790d3ae23dab6, assert-h4f78750320e9a492a13e37271e0bd1227ee9fdda4a2650e04d7f9b1102fea402
section/98-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c2b18a36d99671c57cc7e19adc50eb8c80c0174869ecf1cdf57e095488739eb4LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, morales actus ex fine speciem sortiuntur. Finis autem iuramenti est confirmatio dicti humani. Cui quidem confirmationi falsitas opponitur, per hoc enim confirmatur aliquod dictum, quod ostenditur firmiter esse verum; quod quidem non potest contingere de eo quod est falsum. Unde falsitas directe evacuat finem iuramenti. Et propter hoc a falsitate praecipue specificatur perversitas iuramenti, quae periurium dicitur. Et ideo falsitas est de ratione periurii.Referencing norms: Q98A1Respondeo, assert-h924fcf7d69b32c12aaa26538bb2a9aeca2377d4afd62d4ef0f7254ba58c02ac5
section/98-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9c79f9adf10e72b9beee03581670782678b154a7187d804cdd0b309382107067LA
Sed contra est quod periurium definitur esse mendacium iuramento firmatum.Referencing norms: assert-ha466ec0bee1e677f9aefe23c9490fa030ed66657157f4ae3b3f26d4f493d780f
section/98-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:947ae9654e3e9f5a9187eb72b91f56982aed83f1bbfb0ee152850b3f15fe1085LA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui iurat se facturum aliquod illicitum, iurando incurrit periurium propter defectum iustitiae. Sed si non impleat quod iuravit, in hoc periurium non incurrit, quia hoc non erat tale quid quod sub iuramento cadere posset.Referencing norms: Q98A2Ad1, assert-hc746e13f2f4f282fc27715199479d54748b461a8f93675cfeb1bbb86b5b095ec
section/98-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:318a274e91ac37365202ddce0e714d90a8998dab0673a22849baef1d9cccff36LA
Ad secundum dicendum quod ille qui iurat se non intraturum religionem, vel non daturum eleemosynam, vel aliquid huiusmodi, iurando periurium incurrit propter defectum iudicii. Et ideo quando facit id quod melius est, non est periurium, sed periurio contrarium, contrarium enim eius quod facit sub iuramento cadere non poterat.Referencing norms: Q98A2Ad2, assert-hd63ac32a14056a40a32f907cd367eab9ce20ccc0ded27c428fa668a519d3b1b0
section/98-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:505734de69e5fb8ba7a01deb00703631f07cdeceaf69b43e881fe8800c9d3476LA
Ad tertium dicendum quod cum aliquis iurat vel promittit se facturum voluntatem alterius, intelligenda est debita conditio, si scilicet id quod ei mandatur sit licitum et honestum, et portabile sive moderatum.Referencing norms: Q98A2Ad3, assert-h4c089c04eba926b7edd61d4131bba4da7f14603343226b06137989cb02d5a0f3
section/98-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:79642a32dbf9c59ed03273893d29ca6bd138697f8d2365db43368128ea90255bLA
Ad quartum dicendum quod quia iuramentum est actio personalis, ille qui de novo fit civis alicuius civitatis, non obligatur quasi iuramento ad servanda illa quae civitas se servaturam iuravit. Tenetur tamen ex quadam fidelitate, ex qua obligatur ut sicut fit socius bonorum civitatis, ita etiam fiat particeps onerum. Canonicus vero qui iurat se servaturum statuta edita in aliquo collegio, non tenetur ex iuramento ad servandum futura, nisi intenderit se obligare ad omnia statuta praeterita et futura tenetur tamen ea servare ex ipsa vi statutorum, quae habent coactivam virtutem, ut ex supradictis patet.Referencing norms: Q98A2Ad4, assert-h4247b726c01edc504ee0b500bc14cd4759c899ec72aeada8a4837dda37d6d0d5
section/98-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4012a498d8daf6d14daa1824af268aabd38ef9a17fe1d5f201bb365a140c5a4eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omne periurium sit peccatum. Quicumque enim non implet quod iuramento firmavit, periurus esse videtur. Sed quandoque aliquis iurat se facturum aliquid illicitum, puta adulterium vel homicidium, quod si faciat, peccat. Si ergo etiam non faciendo peccaret peccato periurii, sequeretur quod esset perplexus.Referencing norms: Q98A2Obiectio1, assert-h0d153ea4680503e23c4b0a56ca88181d0b4bf963eacebdfe8ed94ea5ef87b00f, assert-ha24725c9b75ccd3fe907cd918e98973383813eaf268c8b6afcd7eef7d022d939
section/98-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ac67404f4914e6e0f179d7a0792c37fb77216b160b089659a590a76a2f0b1ec7LA
Praeterea, nullus peccat faciendo quod melius est. Sed quandoque aliquis periurando facit quod melius est, sicut cum aliquis iuravit se non intraturum religionem, vel quaecumque opera virtuosa non facturum. Ergo non omne periurium est peccatum.Referencing norms: Q98A2Obiectio2, assert-h0f8c818889dc294df7e0273c47b8c467af38a390a30316cf41156a0e094d310f, assert-h22c94ae2c0bc9f129f3a9726fd5815a90294bf3211cdc721db7264ccfb4f2d6a
section/98-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5d48a831f64472747c6d84878735295e5e0d25afe503eea3ea02ae5053608127LA
Praeterea, ille qui iurat facere alterius voluntatem, nisi eam faciat, videtur incurrere periurium. Sed quandoque potest contingere quod non peccat si eius non impleat voluntatem, puta cum praecipit ei aliquid nimis durum et importabile. Ergo videtur quod non omne periurium sit peccatum.Referencing norms: Q98A2Obiectio3, assert-h0b3c62fae068cb094fd6b8afcbfebce350974f99a66367bf1aeefd5f806e2e76, assert-h38bc3a5a9f7d325072c4ffd5c4e1c7dd03a77baf9b9751e9696e3ab52a36f072
section/98-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:385f7dae12f6068baa7bf6b2c22a70f817b9648e7048095b42af2b2dcd008646LA
Praeterea, iuramentum promissorium se extendit ad futura, sicut assertorium ad praeterita et praesentia. Sed potest contingere quod tollatur obligatio iuramenti per aliquid quod in futurum emergat, sicut cum aliqua civitas iurat se aliquid servaturam, et postea superveniunt novi cives qui illud non iuraverunt; vel cum aliquis canonicus iurat statuta alicuius Ecclesiae se servaturum, et postmodum aliqua fiunt de novo. Ergo videtur quod ille qui transgreditur iuramentum non peccet.Referencing norms: Q98A2Obiectio4, assert-h87354b0139aa64e1a2e730113657d8b09c541acd5c79839c213e6257c959419d, assert-h9e5efbad63b21fbc4d6358ffeb0b7df3bddad2b47332e07097e1757fa67dada0
section/98-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3a1ea110249945018abca60c17942f236a705e3d97558816a1d293f5618c0f4LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iurare est Deum testem invocare. Pertinet autem ad Dei irreverentiam quod aliquis eum testem invocet falsitatis, quia per hoc dat intelligere vel quod Deus veritatem non cognoscat, vel quod falsitatem testificari velit. Et ideo periurium manifeste est peccatum religioni contrarium, cuius est Deo reverentiam exhibere.Referencing norms: Q98A2Respondeo, assert-h201c4053a020bc3d8c18b186409d9bb4fd1a4c50c87ff51a5d349cfd3e5e7793
section/98-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f6f612542c50c450712d036e0a62345212bd73ff423033faea7a0fef3b19d180LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de verbis Apost. Iacobi, de periurio loquens, videtis quam ista detestanda sit belua, et de rebus humanis exterminanda.Referencing norms: assert-hd992ce3103663260434c736c6b46a4c21dfd23b72bd5c7f926aec37f50217afe
section/98-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5af38c781d1725dc1cdc1e5c1014410a460a7abc1abb0deb8dd5f52147a35e1dLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, coactio non aufert iuramento promissorio vim obligandi respectu eius quod licite fieri potest. Et ideo si aliquis non impleat quod coactus iuravit, nihilominus periurium incurrit et mortaliter peccat. Potest tamen per auctoritatem summi pontificis ab obligatione iuramenti absolvi, praesertim si coactus fuerit tali metu qui cadere posset in constantem virum. Quod autem dicitur quod non sunt tales puniendi tanquam pro mortali crimine, non hoc ideo dicitur quia non peccent mortaliter, sed quia poena eis minor infligitur.Referencing norms: Q98A3Ad1, assert-h436695417dbb7c5a5aeabc2da80906316c7acb38d4362410c2214dbdb512b617
section/98-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6fbc9121b5e57f7627d582edc077276dca71234e56bdf17926a6583304071fb5LA
Ad secundum dicendum quod ille qui iocose periurat, non evitat divinam irreverentiam, sed quantum ad aliquid magis auget. Et ideo non excusatur a peccato mortali. Ille autem qui ex lapsu linguae falsum iurat, si quidem advertat se iurare et falsum esse quod iurat, non excusatur a peccato mortali, sicut nec a Dei contemptu. Si autem hoc non advertat, non videtur habere intentionem iurandi, et ideo a crimine periurii excusatur. Est autem gravius peccatum si quis solemniter iuret per Evangelium quam si per Deum in communi sermone iuret, tum propter scandalum; tum propter maiorem deliberationem. Quibus aequaliter hinc inde positis, gravius est si quis per Deum iurans periuret quam si periuret iurans per Evangelium.Referencing norms: Q98A3Ad2, assert-ha2eb10ab55c91800c61b2167d491c0b3e957f1f6e7f5a75159b28b509ff460f6
section/98-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:188f3cc3625ef0d04dd481b7efa79c1d4616e7d6ef633ca5ce632241e31055b6LA
Ad tertium dicendum quod non propter quodlibet peccatum mortale aliquis infamis efficitur ipso iure. Unde non sequitur, si ille qui iurat falsum iuramento assertorio non est infamis ipso iure, sed solum per sententiam definitivam latam contra eum in causa accusationis, quod propter hoc non peccet mortaliter. Ideo autem magis reputatur infamis ipso iure qui frangit iuramentum promissorium solemniter factum, quia in eius potestate remanet, postquam iuravit, ut det suo iuramento veritatem, quod non contingit in iuramento assertorio.Referencing norms: Q98A3Ad3, assert-h32484eb3cc66b766f0468cb323be3f07744f7ca5bac55253964bc46f0d47f7e2
section/98-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eff94daff4140396df1404ac6caf9c4bb588d82886abaaf59a6089c79831c855LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne periurium sit peccatum mortale. Dicitur enim extra, de iureiurando, in ea quaestione quae ponitur, an a sacramenti vinculo absolvantur qui illud inviti pro vita et rebus servandis fecerunt, nihil aliud arbitramur quam quod antecessores nostri Romani pontifices arbitrati fuisse noscuntur, qui tales a iuramenti nexibus absolverunt. Ceterum ut agatur consultius, et auferatur materia deierandi, non eis ita expresse dicatur ut iuramenta non servent, sed si non ea attenderint, non ob hoc sunt tanquam pro mortali crimine puniendi. Non ergo omne periurium est peccatum mortale.Referencing norms: Q98A3Obiectio1, assert-hea032353620e35590c61c0442173bd5dfd3dbcb788349aab174c96d1a84a9c48
section/98-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:af8acdb9d3655a8b72df9609fd133219b73e68c3c4fb1c65c606773bc6334a2fLA
Praeterea, sicut Chrysostomus dicit, maius est iurare per Deum quam per Evangelium. Sed non semper mortaliter peccat ille qui per Deum iurat aliquod falsum, puta si ex ioco, vel ex lapsu linguae, aliquis tali iuramento in communi sermone utatur. Ergo nec etiam si aliquis frangat iuramentum quod solemniter per Evangelium iurat, semper erit peccatum mortale.Referencing norms: Q98A3Obiectio2, assert-h04bd9471cea94bf7d233a9023499f1b0302e1b661d441612c53178a5fbb734a7, assert-hf62b89d0bd49170c1bffc341d91d42f3fc5102e6ddbf2e2ef5d7fc79bd558dee
section/98-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e34838f3114a601f15bbbfe5d77ec46cabdf86b94aa60d41a7746daf13241d0fLA
Praeterea, secundum iura propter periurium aliquis incurrit infamiam, ut habetur VI, qu. I, cap. infames. Non autem videtur quod propter quodlibet periurium aliquis infamiam incurrat, sicut dicitur de assertorio iuramento violato per periurium. Ergo videtur quod non omne periurium sit peccatum mortale.Referencing norms: Q98A3Obiectio3, assert-ha8e24261e3011e2e228c7e4de3f5a2dfd6bf8a3dbb5efa4c8494d3d1bdcd670b
section/98-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f31b01097157841a01980f02335433bf275b1c6441bb1ef5857575fec0cf9678LA
Respondeo dicendum quod, secundum doctrinam philosophi, propter quod unumquodque, illud magis. Videmus autem quod ea quae, si de se sint peccata venialia, vel etiam bona ex genere, si in contemptum Dei fiant, sunt peccata mortalia. Unde multo magis quidquid est quod de sui ratione pertinet ad contemptum Dei, est peccatum mortale. Periurium autem de sui ratione importat contemptum Dei, ex hoc enim habet rationem culpae, ut dictum est, quia ad irreverentiam Dei pertinet. Unde manifestum est quod periurium ex suo genere est peccatum mortale.Referencing norms: Q98A3Respondeo, assert-hca6d8f383b273d3e7448b3c5a8607102142af5e744dd555cd57ca83c18019bb5
section/98-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cd55332a14f42388627fd222379e2391a788e907d206d6e777dd370f75ac0676LA
Sed contra, omne peccatum quod contrariatur praecepto divino est peccatum mortale. Sed periurium contrariatur praecepto divino, dicitur enim Levit. XIX, non periurabis in nomine meo. Ergo est peccatum mortale.Referencing norms: assert-ha57e3c8d81f54f366bbc938ef4e3c53ff8265598a412c78242ecd2bec2b704e1
section/98-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b9f9801e210af1e0ba21da142a6ce22a60cd126da5603b893f379f287af0cb0LA
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit quando pro aliquis exigit iuramentum. Et tamen non semper scit eum iurare verum, vel falsum, sed quandoque dubitat de facto, et credit eum verum iuraturum, et tunc ad maiorem certitudinem exigit iuramentum.Referencing norms: Q98A4Ad1, assert-h4c6319b5f0bcb047622497d662f25089c119901c123357e74632922e24b99999
section/98-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9fd56a0f74b209bb4d3c93ca0a7c81d039bf98fbed9db509c54cd3ec1ec16b12LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Publicolam, quamvis dictum sit ne iuremus, nunquam me in Scripturis sanctis legisse memini ne ab aliquo iurationem accipiamus. Unde ille qui iurationem recipit non peccat, nisi forte quando propria sponte ad iurandum cogit eum quem scit falsum iuraturum.Referencing norms: Q98A4Ad2, assert-h68c9c7eb6f4a1604eb7e81ec2d8d10e6d40a7d93c7e68723890b1a8a38da7f2b
section/98-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db24810ea14079da24e073d300cb8c34fa2122efde60f957d4e8177c629d745bLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, Moyses non expressit in praedicta auctoritate cui sit indicandum periurium alterius. Et ideo intelligitur quod debeat indicari talibus qui magis possunt prodesse quam obesse periuro. Similiter etiam non expressit quo ordine debeat manifestare. Et ideo videtur servandus ordo evangelicus, si sit peccatum periurii occultum, et praecipue quando non vergit in detrimentum alterius, quia in tali casu non haberet locum ordo evangelicus, ut supra dictum est.Referencing norms: Q98A4Ad3, assert-h87aea8040337d19c62ecb3c10996f5f82207e98165c7e1c073fb685dc3a4f1e2
section/98-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:78c9f0b7eaf6466b56e4bbcd799b8e79852e4933454d88008bf343947c43bee5LA
Ad quartum dicendum quod licet uti malo propter bonum, sicut et Deus utitur, non tamen licet aliquem ad malum inducere. Unde licet eius qui paratus est per falsos deos iurare, iuramentum recipere, non tamen licet eum inducere ad hoc quod per falsos deos iuret. Alia tamen ratio esse videtur in eo qui per verum Deum falsum iurat. Quia in tali iuramento deest bonum fidei, qua utitur aliquis in iuramento illius qui verum per falsos deos iurat, ut Augustinus dicit, ad Publicolam. Unde in iuramento eius qui falsum per verum Deum iurat, non videtur esse aliquod bonum quo uti liceat.Referencing norms: Q98A4Ad4Supplement, assert-he844dac505046b762632ebd376f242cdd3bbefe0737084c16d14004f314fedd2
section/98-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e85adabff8dff18d342d1668cef39843c25c95701dbd2934054f408255883707LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccet ille qui iniungit iuramentum ei qui periurat. Aut enim scit eum verum iurare, aut falsum. Si scit eum verum iurare, pro nihilo ei iuramentum iniungit si autem credit eum falsum iurare, quantum est de se, inducit eum ad peccandum. Ergo videtur quod nullo modo debeat aliquis alicui iniungere iuramentum.Referencing norms: Q98A4Obiectio1, assert-hc462e93500c6db96ab48b9091fa2bbf69f7742a57dac6e0ce2096d33693d9e3c
section/98-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:75cb5c16b25c8a532874c8974e37d1328b61560a1f9c37efc0553514825c90c8LA
Praeterea, iuramentum minus est accipere ab aliquo quam iuramentum iniungere alicui. Sed recipere iuramentum ab aliquo non videtur esse licitum, et praecipue si periuret, quia in hoc videtur consentire peccato. Ergo videtur quod multo minus liceat exigere iuramentum ab eo qui periurat.Referencing norms: Q98A4Obiectio2, assert-h8d0101bb7925f39b71201707f6c302cdf3f212da75e4dbf9851c6815c892f653, assert-hf19360db7bd4308310400888f53e8fa368ddc03767fe06c98ed6ac4a3a98c08c
section/98-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7337c37545e7832ff268692cabde5b7b509e312313fede254b7e19ea3a0fd185LA
Praeterea, dicitur Levit. V, si peccaverit anima, et audierit vocem iurantis falsum, testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam, ex quo videtur quod aliquis sciens aliquem iurare falsum, teneatur eum accusare. Non igitur licet ab eo exigere iuramentum.Referencing norms: Q98A4Obiectio3, assert-h3366352d6fbe2c459eba3acfa9d82c2133a7c3cdd1ea88e9e0ac65a5e708a682
section/98-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b2b72549f0f72f5f7ae8715074321b9654bf0d1fa0c7cf9c72907ccb520510b3LA
Respondeo dicendum quod circa eum qui exigit ab alio iuramentum, distinguendum videtur. Aut enim exigit iuramentum pro seipso propria sponte, aut exigit iuramentum pro alio ex necessitate officii sibi commissi. Et si quidem aliquis pro seipso exigit iuramentum tanquam persona privata, distinguendum videtur, ut Augustinus dicit, in sermone de periuriis. Si enim nescit eum iuraturum falsum, et ideo dicit, iura mihi, ut fides ei sit, non est peccatum, tamen est humana tentatio, quia scilicet procedit ex quadam infirmitate, qua homo dubitat alium esse verum dicturum. Et hoc est illud malum de quo dominus dicit, Matth. V, quod amplius est, a malo est. Si autem scit eum fecisse, scilicet contrarium eius quod iurat, et cogit eum iurare, homicida est. Ille enim de suo periurio se interimit, sed iste manum interficientis impressit. Si autem aliquis exigat iuramentum tanquam persona publica, secundum quod exigit ordo iuris, ad petitionem alterius, non videtur esse in culpa si ipse iuramentum exigat, sive sciat eum falsum iurare sive verum, quia non videtur ille exigere, sed ille ad cuius instantiam exigit.Referencing norms: Q98A4Respondeo, assert-hfd3ad874ca2e2e0b3ceb1418e32fe60bdea8f5fc8514ac091aa10e2f906a7c4d
section/98-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ea3e99682696d227b2a24dda939e6d139fd37e11f8e0652e5bcdd21e9582ab21LA
Sed contra, sicut peccat ille qui falsum iurat, ita ille qui per falsos deos iurat. Sed licet uti iuramento eius qui per falsos deos iurat, ut Augustinus dicit, ad Publicolam. Ergo licet iuramentum exigere ab eo qui falsum iurat.Referencing norms: assert-h465c8d41ab99782782ae0a98e79bba8578735d0fd881988d8d535d23dc3f1436
question/98/prooemium · paragraph
la · official · sha256:44d15efd5fa3be6e713ce8de271fcced8296acc0a68ebd0144bac17425e7fa25LA
Deinde considerandum est de periurio. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum falsitas requiratur ad periurium. Secundo, utrum periurium semper sit peccatum. Tertio, utrum semper sit peccatum mortale. Quarto, utrum peccet ille qui iniungit iuramentum periuro.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 99
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-iustitia#LEONINA_CT_Q99
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3092.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fe1f86413bc5572e6d5235e16094770d9579cf00c6c3a883fb277709597921dd | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/99-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0157c71c01e6adb5c48ccdf5430c3c1eaac4751819520079e399b89d059b0266LA
Ad primum ergo dicendum quod, secundum philosophum, in I Ethic., bonum commune gentis est quoddam divinum. Et ideo antiquitus rectores reipublicae divini vocabantur, quasi divinae providentiae ministri, secundum illud Sap. VI, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis. Et sic, per quandam nominis extensionem, illud quod pertinet ad reverentiam principis, scilicet disputare de eius iudicio, an oporteat ipsum sequi, secundum quandam similitudinem sacrilegium dicitur.Referencing norms: Q99A1Ad1, assert-h9cc604db58b82773c48f247664241c8c6334e1dd2372a319cb1712c46c0358a7
section/99-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:410aa027684406d1cfe70ae30472e32d26bd36f91bc2e71acd728203120e83ddLA
Ad secundum dicendum quod populus Christianus per fidem et sacramenta Christi sanctificatus est, secundum illud I ad Cor. VI, sed abluti estis, sed sanctificati estis. Et ideo I Pet. II dicitur, vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Et ita id quod fit in iniuriam populi Christiani, scilicet quod infideles ei praeficiantur, pertinet ad irreverentiam sacrae rei. Unde rationabiliter sacrilegium dicitur.Referencing norms: Q99A1Ad2, assert-h1ea89c7326aac8832ba20e90959b20c3fc582249313aa6841d2566c07ee1708a
section/99-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2df5c8d7e8ad2eaccea4da1b4f41b3adc876a806b40298abed496d89c32aca9cLA
Ad tertium dicendum quod violatio hic large dicitur quaecumque irreverentia vel exhonoratio. Sicut autem honor est in honorante, non autem in eo qui honoratur, ut dicitur in I Ethic.; ita etiam irreverentia est in eo qui irreverenter se habet, quamvis etiam nihil noceat ei cui irreverentiam exhibet. Quantum ergo est in ipso, rem sacram violat, licet illa non violetur.Referencing norms: Q99A1Ad3, assert-hee2a825fe08f65c59b8303435c16b60bacf10eac56aeb584a29ce057db496490
section/99-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6934abfd5eae432207f1af1735ad44489836bb63052cbfa1b56c61fc4c493927LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacrilegium non sit sacrae rei violatio. Dicitur enim XVII, qu. IV, committunt sacrilegium qui de principis iudicio disputant, dubitantes an is dignus sit honore quem princeps elegerit. Sed hoc ad nullam rem sacram pertinere videtur. Ergo sacrilegium non importat sacrae rei violationem.Referencing norms: Q99A1Obiectio1, assert-h8ba89d568de1dcf9a7609b8d833de16a72f1429f0e0d1e04a93cfd09955d4fe6, assert-hba2790efcdf09ceb0cb91d0500149fda3e83b2aaabd20fb1b4ecd20476ee4704
section/99-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9d78080a2794ea18a0525373717669a2e4c1b6879315b06a903292aed6c3d9e3LA
Praeterea, ibidem subditur quod si quis permiserit Iudaeos officia publica exercere, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur. Sed officia publica non videntur ad aliquod sacrum pertinere. Ergo videtur quod sacrilegium non importet violationem alicuius sacri.Referencing norms: Q99A1Obiectio2, assert-h8d80d35dc8c843af7d6d8bec9a975b1e07a27a57000316ec882898ade317b36b, assert-hc6f82447b3ae8c014994e5471940d92d1376201d496dede775c757df5121a41d
section/99-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:75dfdcd84990b1f74fae6b8d4485037d151a7907ee7d3b48dd62d71190a3b37cLA
Praeterea, maior est virtus Dei quam virtus hominis. Sed res sacrae a Deo sanctitatem obtinent. Non ergo possunt per hominem violari. Et ita sacrilegium non videtur esse sacrae rei violatio.Referencing norms: Q99A1Obiectio3, assert-h2f0b0a1ede520593edfa947e6d3cae0c6cf973dde8ea43b46d7d5385e1885d27, assert-hc0e6c2382ac5bf454067b5e444b85a0a9107a1f5ca63650acf3e9f6d3a65dd33
section/99-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3998e8e4c81e07fac0bd33ffa11fbe82b492c3a3c4bbd6b0dbf63c6e27d037feLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, sacrum dicitur aliquid ex eo quod ad divinum cultum ordinatur. Sicut autem ex eo quod aliquid ordinatur in finem bonum, sortitur rationem boni; ita etiam ex hoc quod aliquid deputatur ad cultum Dei, efficitur quoddam divinum, et sic ei quaedam reverentia debetur quae refertur in Deum. Et ideo omne illud quod ad irreverentiam rerum sacrarum pertinet, ad iniuriam Dei pertinet, et habet sacrilegii rationem.Referencing norms: Q99A1Respondeo, assert-hae6653fd76625a531d5e28d1e6ebf7377db23b54c6e5e49e9efeb5def5d20287
section/99-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3dadb7d4b6eddbb2052f3a89889b90d2861ba3696690a3360fa7f9c2ae15d3deLA
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., quod sacrilegus dicitur ab eo quod sacra legit, idest furatur.Referencing norms: assert-h3a6b2e5c9d1f3f9c26e19193524a4160cea5f214bb1323faaa93f62b7ed5b859
section/99-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:44a321cbd7924d7a7292cd6494d2112bc5bc8f2f778dee6dae81dabcf0197642LA
Ad primum ergo dicendum quod illi dicuntur in divinae legis sanctitatem committere qui legem Dei impugnant, sicut haeretici et blasphemi. Qui ex hoc quod Deo non credunt, incurrunt infidelitatis peccatum, ex hoc vero quod divinae legis verba pervertunt, sacrilegium incurrunt.Referencing norms: Q99A2Ad1, assert-h3e673122ca990ef188b38ed64528b02d9374f8e6a72f9d1a917f82446c602119
section/99-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a99d8ac2352cca1b1f77255f7891fabf94202741e312f79b6ded6f618a389bc5LA
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet unam specialem rationem peccati in pluribus peccatorum generibus inveniri, secundum quod diversa peccata ad finem unius peccati ordinantur, prout etiam in virtutibus apparet quibus imperatur ab una virtute. Et hoc modo quocumque genere peccati aliquis faciat contra reverentiam debitam sacris rebus, sacrilegium formaliter committit, licet materialiter sint ibi diversa genera peccatorum.Referencing norms: Q99A2Ad2, assert-hb238828b5748d5822204aebb955e30f69f5098ae471e0431c81086545e5b589f
section/99-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c7788d66b2097aa278d81f3caa14e073fdbfad7096d6e088dafb610232034986LA
Ad tertium dicendum quod sacrilegium interdum invenitur separatum ab aliis peccatis, eo quod actus non habet aliam deformitatem nisi quia res sacra violatur, puta si aliquis iudex rapiat aliquem de loco sacro, quem in aliis locis licite capere posset.Referencing norms: Q99A2Ad3, assert-hc0b59946ebb24e3417fbe9fdc2f6a0eb1cc22f7a732ba0bd0c22bce9458055ae
section/99-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:462c78d0c85eb6f3e0025f817facb46db04005058fe25805aeeaf5830bbe9bf1LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacrilegium non sit speciale peccatum. Dicitur enim XVII, qu. IV, committunt sacrilegium qui in divinae legis sanctitatem aut nesciendo committunt, aut negligendo violant et offendunt. Sed hoc fit per omne peccatum, nam peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei, ut Augustinus dicit, XXII contra Faustum. Ergo sacrilegium est generale peccatum.Referencing norms: Q99A2Obiectio1, assert-h898c395c26f739bdede140cb9242a6f1c9809993321f2b1ee215df389f031f7a, assert-h8e4c4f4ef38aee39c1fa7df409450f3fa3e086f4cd4c7dac66e1bb3d82468b2e
section/99-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7fa9782aaef1f56b4c44b259476a33cefd1f76c8408e50911e29083e4591a8a1LA
Praeterea, nullum speciale peccatum continetur sub diversis generibus peccatorum. Sed sacrilegium sub diversis generibus peccatorum continetur, puta sub homicidio, si quis sacerdotem occidat; sub luxuria, si quis virginem sacratam violet, vel quamcumque mulierem in loco sacro; sub furto, si quis rem sacram furatus fuerit. Ergo sacrilegium non est speciale peccatum.Referencing norms: Q99A2Obiectio2, assert-h73a8a35bd0ca803652de69f1ac5a47f788bf89e1fba6f7cf517e4b7bf9862801, assert-h934ec824175b082568e50ccb056ebab7438e5cf8669ec1f432d646134a9fe8fe
section/99-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:24f4f00ad2296b80e777df19c5610303b9b796901ee5103de9dd097540c5a18bLA
Praeterea, omne speciale peccatum invenitur distinctum ab aliis peccatis, ut de iniustitia speciali philosophus dicit, in V Ethic. Sed sacrilegium non videtur inveniri absque aliis peccatis, sed quandoque coniungitur furto, quandoque homicidio, ut dictum est. Non ergo est speciale peccatum.Referencing norms: Q99A2Obiectio3, assert-h520cd22fc93a90dedfa3a3a6a6730aa17a7c485d92d0e0c5a0a0ee5fa0b04fc7, assert-ha8e315f8f71aeb1ee67e1138d407dc289b8e336171d4e6317250d24333578409
section/99-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c1227abd9a044fd8f9c1753de2f67cc8ceea405cc90d4266a4e70c9393b901cLA
Respondeo dicendum quod ubicumque invenitur specialis ratio deformitatis, ibi necesse est quod sit speciale peccatum, quia species cuiuslibet rei praecipue attenditur secundum formalem rationem ipsius, non autem secundum materiam vel subiectum. In sacrilegio autem invenitur specialis ratio deformitatis, quia scilicet violatur res sacra per aliquam irreverentiam. Et ideo est speciale peccatum. Et opponitur religioni. Sicut enim Damascenus dicit, in IV Lib., purpura, regale indumentum facta, honoratur et glorificatur, et si quis hanc perforaverit, morte damnatur, quasi contra regem agens. Ita etiam si quis rem sacram violat, ex hoc ipso contra Dei reverentiam agit, et sic per irreligiositatem peccat.Referencing norms: Q99A2Respondeo, assert-hfaa102aa174bf5b39fa3ad24bbdc56b64281cd1aa72b81ac8385586b4b7bb700
section/99-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0a9bbfc53edaf462023a78f4e1e917bfce06ce5ade815d6e53db743f8fe6afd8LA
Sed contra est quod opponitur speciali virtuti, scilicet religioni, ad quam pertinet revereri Deum et divina. Ergo sacrilegium est speciale peccatum.Referencing norms: assert-h159ede4fd1c12b4e18da511cf6ff98bca80d19319ca64ecb2dac0a451725a5cf
section/99-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f700dd9d4f3e2d308976cab506fe4eeecd68d791ecd923bf09459e1f2ba5b08cLA
Ad primum ergo dicendum quod non est in omnibus praedictis eadem ratio sanctitatis. Et ideo differentia sacrarum rerum non solum est differentia materialis, sed formalis.Referencing norms: Q99A3Ad1, assert-hff5fc73d16905fc89eddd1ffa1028abf535d2de7f90a015cb58df7e7ef877c6f
section/99-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:177bc8f525b54ff15fd2a45344c32e2a5470e41abc00e5dd29d1aa32a36150e9LA
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliqua duo secundum aliquid esse unius speciei, et secundum aliud diversarum, sicut Socrates et Plato conveniunt in specie animalis, differunt autem in specie colorati, si unus sit albus et alius niger. Et similiter etiam possibile est aliqua duo peccata differre specie secundum materiales actus, convenire autem in specie secundum unam rationem formalem sacrilegii, puta si quis sanctimonialem violaverit verberando, vel concumbendo.Referencing norms: Q99A3Ad2, assert-h477f7687ccd2937097a233566b27244ff828b54eeb29b0f8b06ad723db23afe4
section/99-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e5847f0f40d66ac9a309c6dfe92e814606051e7d323e778fade372fead98b1d1LA
Ad tertium dicendum quod omne peccatum quod sacra persona committit, materialiter quidem et quasi per accidens est sacrilegium, unde Hieronymus dicit quod nugae in ore sacerdotis sacrilegium sunt vel blasphemia. Formaliter autem et proprie illud solum peccatum sacrae personae sacrilegium est quod agitur directe contra eius sanctitatem, puta si virgo Deo dicata fornicetur; et eadem ratio est in aliis.Referencing norms: Q99A3Ad3, assert-h895a4d5cf3f6c5a9a22019798fe52500e8ad007d0318818f921c2e7cddec24b5
section/99-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d8ee71dc755bd9c68c9572ad69636bb4bb7edd95aab205015e75d68b6f1d3539LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod species sacrilegii non distinguantur secundum res sacras. Materialis enim diversitas non diversificat speciem, si sit eadem ratio formalis. Sed in violatione quarumcumque rerum sacrarum videtur esse eadem ratio formalis peccati, et quod non sit diversitas nisi materialis. Ergo per hoc non diversificantur sacrilegii species.Referencing norms: Q99A3Obiectio1, assert-h3ba7a92d990b8713e3391dc0279684cae9e12794435ba4012711254b5dc008a9, assert-h4425f1c1513c62c6e2fa5aa975bc427bcdee812e7623e0a4e6216826f376ac15
section/99-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:784e78562a3db451055b2ecdfce0fc98224e32b03034bdc534b344306706400eLA
Praeterea, non videtur esse possibile quod aliqua sint eiusdem speciei, et tamen specie differant. Sed homicidium et furtum et illicitus concubitus sunt diversae species peccatorum. Ergo non possunt convenire in una specie sacrilegii. Et ita videtur quod sacrilegii species distinguantur secundum diversas species aliorum peccatorum, et non secundum diversitatem rerum sacrarum.Referencing norms: Q99A3Obiectio2, assert-h7c6e22b94c85555a04028b03ee280fe13e84dee90ba5bf12c503d077f015bbf2, assert-hba02bec6e9537e4d3c8e4f3391f7be17bd453164a83ed5baf1ad87a2ea516fc4
section/99-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1709409db4a15720b5555fd4ed25609b1172c2baf96a94aed8687399fd65dd31LA
Praeterea, inter res sacras connumerantur etiam personae sacrae. Si ergo una species sacrilegii esset qua violatur persona sacra, sequeretur quod omne peccatum quod persona sacra committit esset sacrilegium, quia per quodlibet peccatum violatur persona peccantis. Non ergo species sacrilegii accipiuntur secundum res sacras.Referencing norms: Q99A3Obiectio3, assert-h8c1d2b709e9b9e1908ec8f292dc2a02b546c09494977d5f51aefca1e79e42c07
section/99-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4bfa761e4b8eb43435c64d90f8a791549b9100bed0a313d5f88d866f771d8dd4LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccatum sacrilegii in hoc consistit quod aliquis irreverenter se habet ad rem sacram. Debetur autem reverentia rei sacrae ratione sanctitatis. Et ideo secundum diversam rationem sanctitatis rerum sacrarum quibus irreverentia exhibetur, necesse est quod sacrilegii species distinguantur, et tanto sacrilegium est gravius quanto res sacra in quam peccatur maiorem obtinet sanctitatem. Attribuitur autem sanctitas et personis sacris, idest divino cultui dedicatis, et locis sacris, et rebus quibusdam aliis sacris. Sanctitas autem loci ordinatur ad sanctitatem hominis, qui in loco sacro cultum exhibet Deo, dicitur enim II Machab. V, non propter locum gentem, sed propter gentem dominus locum elegit. Et ideo gravius peccatum est sacrilegium quo peccatur contra personam sacram quam quo peccatur contra locum sacrum. Sunt tamen in utraque sacrilegii specie diversi gradus, secundum differentiam personarum et locorum sacrorum. Similiter etiam et tertia species sacrilegii, quae circa alias res sacras committitur, diversos habet gradus, secundum differentiam sacrarum rerum. Inter quas summum locum obtinent ipsa sacramenta, quibus homo sanctificatur, quorum praecipuum est Eucharistiae sacramentum, quod continet ipsum Christum. Et ideo sacrilegium quod contra hoc sacramentum committitur gravissimum est inter omnia. Post sacramenta autem, secundum locum tenent vasa consecrata ad sacramentorum susceptionem; et ipsae imagines sacrae, et sanctorum reliquiae, in quibus quodammodo ipsae personae sanctorum venerantur vel dehonorantur. Deinde ea quae pertinent ad ornatum Ecclesiae et ministrorum. Deinde ea quae sunt deputata ad sustentationem ministrorum, sive sint mobilia sive immobilia. Quicumque autem contra quodcumque praedictorum peccat, crimen sacrilegii incurrit.Referencing norms: Q99A3Respondeo, assert-h3a434dd4d3870ece542aa7f16f40c30031662f7e5aab46bffd66b34ae4569011
section/99-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f2ce9672869ca8a72a727d0a48c01c0d3d3501f572a30e5009ecd72dd8a5db2fLA
Sed contra est quod actus et habitus distinguuntur secundum obiecta. Sed res sacra est obiectum sacrilegii. Ut dictum est. Ergo species sacrilegii distinguuntur secundum differentiam rerum sacrarum.Referencing norms: assert-h90b3693bd3daf643741cf02bfb922aa3b3211442113eb51f3a591362d4316110
section/99-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5df71422edd90c2d75c704c5fdd84bd3d6b40c4f7238a051bb26d70eec4ec73bLA
Ad primum ergo dicendum quod Ecclesia corporalem mortem non infligit, sed loco eius infligit excommunicationem.Referencing norms: Q99A4Ad1, assert-hd1fac919b127df1f23ca9d014c6af4140a091a878fc0d5b753286f0682219b0d
section/99-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df42660e0c7e3314f986c4caea6d6e8c6eed76f0be8335d1ed4117e58f4e7100LA
Ad secundum dicendum quod necesse est duas poenas adhiberi quando per unam non sufficienter revocatur aliquis a peccando. Et ideo oportuit, supra poenam excommunicationis, adhibere aliquam temporalem poenam, ad coercendum homines qui spiritualia contemnunt.Referencing norms: Q99A4Ad2, assert-hf9d10b6631ffa9d3b77adc15bfbe01624e9954bacba293e23b9b33a9f46365f6
section/99-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:750d20a2fbb2d3b82d1f9877382aeaad53cf3e2ea0ca9e576a1c052d633110c8LA
Ad tertium dicendum quod si pecunia exigeretur sine rationabili causa, hoc videretur ad occasionem avaritiae pertinere. Sed quando exigitur ad hominum correctionem, habet manifestam utilitatem. Et ideo non pertinet ad occasionem avaritiae.Referencing norms: Q99A4Ad3, assert-h99c8da27e1eb2ecde15ae5d40c49f4733cfdc79d3ec5885cef2715afa91a938f
section/99-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b594c87ea019f910df4400dbf31831a17f5db1747dac955a6fca17744be25b37LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod poena sacrilegii non debeat esse pecuniaria. Poena enim pecuniaria non solet imponi pro culpa criminali. Sed sacrilegium est culpa criminalis, unde capitali sententia punitur secundum leges civiles. Ergo sacrilegium non debet puniri poena pecuniaria.Referencing norms: Q99A4Obiectio1, assert-ha25186dc908cda81a7c4ffe29a0997474b270440f43acd5837bb1f54e178bd48, assert-he40475a8360dbb5b8d57f993b1aa120ff6c3a940dceebe6480f86ac76ace308f
section/99-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:18ee8661d47177c312c0a17852e856b9e60a8726653e44ae4c2b8000a6756c47LA
Praeterea, idem peccatum non debet duplici poena puniri, secundum illud Nahum I, non consurget duplex tribulatio. Sed poena sacrilegii est excommunicatio, maior quidem si violentia inferatur in personam sacram, vel si aliquis incendat vel frangat Ecclesiam; minor autem in aliis sacrilegiis. Ergo non debet sacrilegium puniri poena pecuniaria.Referencing norms: Q99A4Obiectio2, assert-h267a985c278f778ec67fcce1ea23c342ec15bbe6fd5a848f2b9faa66c42130ae, assert-haf277124066499f7bf854c68057cb3bd305b8fdcafa88d899b9c15c5a466ec91
section/99-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:99095b62cf4330bcdeaa27666323483c8ad1aca93c19aa4c7b504fcdc4fccfcdLA
Praeterea, apostolus dicit, I ad Thess. II, non fuimus aliquando in occasione avaritiae. Sed hoc videtur ad occasionem avaritiae pertinere quod poena pecuniaria exigatur pro violatione rei sacrae. Ergo non videtur talis poena esse conveniens sacrilegii.Referencing norms: Q99A4Obiectio3, assert-hcddd7a91474375845af0e2cdb1e1525e9fbc53764e3b2622f9dc1a6e54eb0236, assert-hf825a7746f4198c26d4aff5c86dbeccce88b358e44d3feb9c7bbb9cbb3a3545b
section/99-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25f1d440eb59a7ace4750cccbe6bd57f78ed02558042da993d4e2e442a5153deLA
Respondeo dicendum quod in poenis infligendis duo sunt consideranda. Primo quidem, aequalitas, ad hoc quod poena sit iusta, ut scilicet in quo quis peccat, per hoc torqueatur, ut dicitur Sap. XI. Et hoc modo conveniens poena sacrilegi, qui sacris iniuriam infert est excommunicatio, per quam a sacris arcetur. Secundo autem consideratur utilitas, nam poenae quasi medicinae quaedam infliguntur, ut his territi homines a peccando desistant. Sacrilegus autem, qui sacra non reveretur, non sufficienter videtur a peccando arceri per hoc quod ei sacra interdicuntur, de quibus non curat. Et ideo secundum leges humanas adhibetur capitis poena; secundum vero Ecclesiae sententiam, quae mortem corporalem non infligit, adhibetur pecuniaria poena, ut saltem poenis temporalibus homines a sacrilegiis revocentur.Referencing norms: Q99A4Respondeo, assert-hdb4066562ea7b0b620400e95e3273a77bd38552ce73afd8e0af8eec05b49eecb
section/99-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2f19775df1cdf42a97ef6761b1082fd1c3e9b793b550bb511d92bbb42d2131c7LA
Sed contra est quod dicitur XVII, qu. IV, si quis contumax vel superbus fugitivum servum de atrio Ecclesiae per vim abstraxerit, nongentos solidos componat. Et ibidem postea dicitur, quisquis inventus fuerit reus sacrilegii, triginta libras argenti examinati purissimi componat.Referencing norms: assert-h64a9910b38523ee73bf0ef87e435d0d8f86eb2b784b8965e51bc38f737b534ed
question/99/prooemium · paragraph
la · official · sha256:09ae55897e6cf5a399294590a084a02d822ea6ccd7a433f113e004010ebc4263LA
Deinde considerandum est de vitiis ad irreligiositatem pertinentibus quibus rebus sacris irreverentia exhibetur. Et primo, de sacrilegio; secundo, de simonia. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, quid sit sacrilegium. Secundo, utrum sit speciale peccatum. Tertio, de speciebus sacrilegii. Quarto, de poena sacrilegii.The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.