Source / pinned edition
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae II-II, quaestiones 1-16
Source of package la.aquinas.summa.ii_ii_fide · Summa theologiae II-II, qq. 1-16
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#SUMMA_THEOLOGIAE_II_II_1_16
- number
- Summa theologiae II-II, qq. 1-16
- kind
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 1
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q1
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:74eca2eabae69234c6cc084f32cbf1d2f4a5ef7178822aab012a5e1c163fd72b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 101
section/1-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:81043a4b5cf8b91424def5f332a5144376d18c7639b6a34c4ed81fa6b0d16417LA
Ad primum ergo dicendum quod in doctrina Christi et apostolorum veritas fidei est sufficienter explicata. Sed quia perversi homines apostolicam doctrinam et ceteras Scripturas pervertunt ad sui ipsorum perditionem, sicut dicitur II Pet. ult.; ideo necessaria est, temporibus procedentibus, explanatio fidei contra insurgentes errores.Referencing norms: Q1A10Ad1, assert-hc490e6c1dfb1826b347516a5abddce6f2c996fc622554ef50944816805cf84cf
section/1-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f6f1b6abcfa6935b326a4b7aca5f9a77eefb1e9438f1f31683d3cc56a4c191d7LA
Ad secundum dicendum quod prohibitio et sententia synodi se extendit ad privatas personas, quarum non est determinare de fide. Non enim per huiusmodi sententiam synodi generalis ablata est potestas sequenti synodo novam editionem symboli facere, non quidem aliam fidem continentem, sed eandem magis expositam. Sic enim quaelibet synodus observavit, ut sequens synodus aliquid exponeret supra id quod praecedens synodus exposuerat, propter necessitatem alicuius haeresis insurgentis. Unde pertinet ad summum pontificem, cuius auctoritate synodus congregatur et eius sententia confirmatur.Referencing norms: Q1A10Ad2, assert-hbb251649beb73b8304860d78087b81d5d1a29e942892bad4d0b133e8888af9ac
section/1-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6238654382e6a56aa557ad6d106bb30d19fcf03b21f597275fa2ddfeef7575fbLA
Ad tertium dicendum quod Athanasius non composuit manifestationem fidei per modum symboli, sed magis per modum cuiusdam doctrinae, ut ex ipso modo loquendi apparet. Sed quia integram fidei veritatem eius doctrina breviter continebat, auctoritate summi pontificis est recepta, ut quasi regula fidei habeatur.Referencing norms: Q1A10Ad3, assert-hc9903964cea990db9489653ddd6f684acf589d887b50b239c168339762607c34
section/1-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:05a9ee5d46c8058e0eda174e640de56b2cf088956eae0dfd2d555d8fcb69ffa6LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non pertineat ad summum pontificem fidei symbolum ordinare. Nova enim editio symboli necessaria est propter explicationem articulorum fidei, sicut dictum est. Sed in veteri testamento articuli fidei magis ac magis explicabantur secundum temporum successionem propter hoc quod veritas fidei magis manifestabatur secundum maiorem propinquitatem ad Christum, ut supra dictum est. Cessante ergo tali causa in nova lege, non debet fieri maior ac maior explicatio articulorum fidei. Ergo non videtur ad auctoritatem summi pontificis pertinere nova symboli editio.Referencing norms: Q1A10Obiectio1, assert-h3a310f8ce14a25137c3963748493e52126aeb8e43614e0cbe66cff664711cc23, assert-hccf07bed23f4f318d96c2d43a042b15f58d9abbf8e93361b6a93149f8dee4c1f
section/1-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e91684feac3f6097cf53e0cb5d522f925fa81ab13e4a96429012b4b6c25f2447LA
Praeterea, illud quod est sub anathemate interdictum ab universali Ecclesia non subest potestati alicuius hominis. Sed nova symboli editio interdicta est sub anathemate auctoritate universalis Ecclesiae. Dicitur enim in gestis primae Ephesinae synodi quod, perlecto symbolo Nicaenae synodi, decrevit sancta synodus aliam fidem nulli licere proferre vel conscribere vel componere praeter definitam a sanctis patribus qui in Nicaea congregati sunt cum spiritu sancto, et subditur anathematis poena; et idem etiam reiteratur in gestis Chalcedonensis synodi. Ergo videtur quod non pertineat ad auctoritatem summi pontificis nova editio symboli.Referencing norms: Q1A10Obiectio2, assert-hb4733aec7ff8a97fa3810323d6913d09353653d7da6df6d0100a866d9ca4e721, assert-hd1e7112ed400e0539b7f9e05ba1b05c043d459c506bcc0a84d0211aa46a38853
section/1-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8f040aca70dc2764c45f125d2cf6ab09dc05473db4180c402f87654a223b17fcLA
Praeterea, Athanasius non fuit summus pontifex, sed Alexandrinus patriarcha. Et tamen symbolum constituit quod in Ecclesia cantatur. Ergo non magis videtur pertinere editio symboli ad summum pontificem quam ad alios.Referencing norms: Q1A10Obiectio3, assert-h34ecde22290c14b2b3c09749cee0efce306b13356693258694f7b398b122c5b0
section/1-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:121e9210dfd1c03fe092201d099652a266b261b6558cc2c61afe2e1ffa139addLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nova editio symboli necessaria est ad vitandum insurgentes errores. Ad illius ergo auctoritatem pertinet editio symboli ad cuius auctoritatem pertinet sententialiter determinare ea quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur. Hoc autem pertinet ad auctoritatem summi pontificis, ad quem maiores et difficiliores Ecclesiae quaestiones referuntur ut dicitur in decretis, dist. XVII. Unde et dominus, Luc. XXII, Petro dixit, quem summum pontificem constituit, ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et huius ratio est quia una fides debet esse totius Ecclesiae, secundum illud I ad Cor. I, idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Quod servari non posset nisi quaestio fidei de fide exorta determinaretur per eum qui toti Ecclesiae praeest, ut sic eius sententia a tota Ecclesia firmiter teneatur. Et ideo ad solam auctoritatem summi pontificis pertinet nova editio symboli, sicut et omnia alia quae pertinent ad totam Ecclesiam, ut congregare synodum generalem et alia huiusmodi.Referencing norms: Q1A10Respondeo, assert-h7e1afa31ffab943e2f1f6186226500ca01bb0c5ab1fa5d1bf630449676e79120
section/1-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c64fce7bed1c111df39844690aa628fc7a54a925cc84d835c26d399974e05cacLA
Sed contra est quod editio symboli facta est in synodo generali. Sed huiusmodi synodus auctoritate solius summi pontificis potest congregari, ut habetur in decretis, dist. XVII. Ergo editio symboli ad auctoritatem summi pontificis pertinet.Referencing norms: assert-h235666b1d07c60a8c575c524d27908390c7316731a0f20fce845ff27c4b1a96a
section/1-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a379d63ec3cc1a99e66692f1ab80413f3acefc0a4b1916a4904a799608818b89LA
Ad primum ergo dicendum quod ea quae pertinent ad humanitatem Christi et ad sacramenta Ecclesiae vel ad quascumque creaturas cadunt sub fide inquantum per haec ordinamur ad Deum. Et eis etiam assentimus propter divinam veritatem.Referencing norms: Q1A1Ad1, assert-hea1423dffc3f50e939a81775a374e0a332e6512a5bc34bf6d0da47f5e7c5ab65
section/1-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b6e2f7ec5801a69dccb82415fa8d4563f25a218d3e3f8f48eae56a22af10b6a6LA
Et similiter dicendum est ad secundum, de omnibus illis quae in sacra Scriptura traduntur.Referencing norms: Q1A1Ad2, assert-had00b76081f9cf399c0547a8dff8dcd5f49ffd6308079f9b572a8b7b0fc75185
section/1-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3b6961d2b22f6e9bb7679a86157ea899ab0be5158251a93372e10e7d98e389a6LA
Ad tertium dicendum quod etiam caritas diligit proximum propter Deum; et sic obiectum eius proprie est ipse Deus, ut infra dicetur.Referencing norms: Q1A1Ad3, assert-hb479b78c1ec7545b6304edc56d8301111c182656bf0b94ea5a9627dfe70df4d0
section/1-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2e870554bdc0fec89bfb6565cbed8d55472d95b27ee4a0f36f625f6ae2071953LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod obiectum fidei non sit veritas prima. Illud enim videtur esse obiectum fidei quod nobis proponitur ad credendum. Sed non solum proponuntur nobis ad credendum ea quae pertinent ad divinitatem, quae est veritas prima; sed etiam ea quae pertinent ad humanitatem Christi et Ecclesiae sacramenta et creaturarum conditionem. Ergo non solum veritas prima est fidei obiectum.Referencing norms: Q1A1Obiectio1, assert-hac215d6055d2c189b00ae56ad7ed5f515d34a1689efaeb41b1279cebb038d583, assert-hace324679faf5c6a0973390b70848c1a0b28a2a2744061d51b149286b281d4e2
section/1-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:307d57daae5cdbcd3cbd79602f27ac2111731d544aa42f845ea2a44d22b861e3LA
Praeterea, fides et infidelitas sunt circa idem, cum sint opposita. Sed circa omnia quae in sacra Scriptura continentur potest esse infidelitas, quidquid enim horum homo negaverit, infidelis reputatur. Ergo etiam fides est circa omnia quae in sacra Scriptura continentur. Sed ibi multa continentur de hominibus et de aliis rebus creatis. Ergo obiectum fidei non solum est veritas prima, sed etiam veritas creata.Referencing norms: Q1A1Obiectio2, assert-h0b92eacbf83d0b30a0fa5bc3b9702fd0a7592cdf7db6ba867ea0eee4f8f37e84, assert-h855de6488b764495419790d14f8f25d0880aea5bfb2d44e183ddeee043fa2340, assert-he4c97d729b17d130b3298f7c1599f0c14cfa68960bb531737ccaf3d145fb787b, assert-hfe6a1d154b4fae6ff0406689d5f8fb4f508ae7da2dc7193b006a5e0459c97092
section/1-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d4515b58db4f73879d7ed030beea245a7427899dd7950849bdb99d7060ee2114LA
Praeterea, fides caritati condividitur, ut supra dictum est. Sed caritate non solum diligimus Deum, qui est summa bonitas, sed etiam diligimus proximum. Ergo fidei obiectum non est solum veritas prima.Referencing norms: Q1A1Obiectio3, assert-h88a8bfb3454bdcc5b797611e6c743dbba8694e9919eadb6ea95b82b6a202495b, assert-hada499afe77935cd126a87e3868d50d6793daf861ca8308163cd869ad9fde830
section/1-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:82d6e6534a494ab63e327d0d2bad456a22d59dd73ddeaf3178078a89658ae2d7LA
Respondeo dicendum quod cuiuslibet cognoscitivi habitus obiectum duo habet, scilicet id quod materialiter cognoscitur, quod est sicut materiale obiectum; et id per quod cognoscitur, quod est formalis ratio obiecti. Sicut in scientia geometriae materialiter scita sunt conclusiones; formalis vero ratio sciendi sunt media demonstrationis, per quae conclusiones cognoscuntur. Sic igitur in fide, si consideremus formalem rationem obiecti, nihil est aliud quam veritas prima, non enim fides de qua loquimur assentit alicui nisi quia est a Deo revelatum; unde ipsi veritati divinae innititur tanquam medio. Si vero consideremus materialiter ea quibus fides assentit, non solum est ipse Deus, sed etiam multa alia. Quae tamen sub assensu fidei non cadunt nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum, prout scilicet per aliquos divinitatis effectus homo adiuvatur ad tendendum in divinam fruitionem. Et ideo etiam ex hac parte obiectum fidei est quodammodo veritas prima, inquantum nihil cadit sub fide nisi in ordine ad Deum, sicut etiam obiectum medicinae est sanitas, quia nihil medicina considerat nisi in ordine ad sanitatem.Referencing norms: ObjectOfFaithIsFirstTruth, Q1A1Respondeo, assert-h3488f549cacbdf7f99c62092ed5ac4674e4b7a15308ee8ea7d86cd85844e2cad
section/1-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4c737f8c9986d10c8596a7bc04c268946912649e76fdce0d43e5e7e8f98ca617LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom., quod fides est circa simplicem et semper existentem veritatem. Haec autem est veritas prima. Ergo obiectum fidei est veritas prima.Referencing norms: assert-h37502fac978616e2600bba27042bd05d5a2cffb9c4cd91e4b2cc5eac9430e055
section/1-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:382918363e83dc5cf15a62b598b36cedf3330eb4f43a991eb41502606a6e01e6LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de obiecto fidei ex parte ipsius rei creditae.Referencing norms: Q1A2Ad1, assert-ha70a02a3c40436bf1066d2907ee00ede7b4d2a2075e835f427b7814205da4088
section/1-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:309f31e1444e43dad3459195ee39759574bcc35ecfb18495b3b07c6d2ab52e93LA
Ad secundum dicendum quod in symbolo tanguntur ea de quibus est fides inquantum ad ea terminatur actus credentis, ut ex ipso modo loquendi apparet. Actus autem credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad rem, non enim formamus enuntiabilia nisi ut per ea de rebus cognitionem habeamus, sicut in scientia, ita et in fide.Referencing norms: Q1A2Ad2, assert-hedda70cc46ea663fb59da5c7b467aa9e0bb402a39377d3462433748f9eaa8acd
section/1-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:89b3cefe17b023857c167ba53df39ea1a5f6e60d132521351f1c6636ef8e1edaLA
Ad tertium dicendum quod visio patriae erit veritatis primae secundum quod in se est, secundum illud I Ioan. III, cum apparuerit, similes ei erimus et videbimus eum sicuti est. Et ideo visio illa erit non per modum enuntiabilis, sed per modum simplicis intelligentiae. Sed per fidem non apprehendimus veritatem primam sicut in se est. Unde non est similis ratio.Referencing norms: Q1A2Ad3, assert-hed09c2355d7d5ff0f1fa5c84b479a68eaaae72b6a70fd493a72594f22ad0aa76
section/1-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:da40918c1eaa6de209826137bd9b56d3bf5fed8fe14da019f70e7fedcd3ad660LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod obiectum fidei non sit aliquid complexum per modum enuntiabilis. Obiectum enim fidei est veritas prima, sicut dictum est. Sed prima veritas est aliquid incomplexum. Ergo obiectum fidei non est aliquid complexum.Referencing norms: Q1A2Obiectio1, assert-h61a5053db6c9f35b88bc4032504adfe696fba8ede024482c8ea832468d1e755f, assert-hc2bd301e7b69dd8136d81085ec202438371c10cec9f33f4fd6d50f1a79a867ec
section/1-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:144c91a421aea47158715d1eaf3639d2cf3ef96f6df9657986eb7158b98e8ca2LA
Praeterea, expositio fidei in symbolo continetur. Sed in symbolo non ponuntur enuntiabilia, sed res, non enim dicitur ibi quod Deus sit omnipotens, sed, credo in Deum omnipotentem. Ergo obiectum fidei non est enuntiabile, sed res.Referencing norms: Q1A2Obiectio2, assert-haffc52f73123d61cca275c475c80e757e9f441a31d3f702a731007da5f5a7252, assert-hccee6862631d7f0cf573e9f29ed485ab3951f80b75b599948de1cba8700232ea
section/1-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8db7f383b6048d86fb0225dde838eab6ab75d8d262f317879e7a682c9b196cf7LA
Praeterea, fidei succedit visio, secundum illud I ad Cor. XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Sed visio patriae est de incomplexo, cum sit ipsius divinae essentiae. Ergo etiam fides viae.Referencing norms: Q1A2Obiectio3, assert-h8fb63b609075894848e68d110f1f93954e246fa515489aed42be1ba48e5897f2, assert-hc44dc603f88403f4357dbc8ec49874bb1029d60db4e1a3e1711c82e2b3969977
section/1-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9a6c4feaeb067efd481d65fa47d2f8086f6d18038afe37eeda02f68af2c50588LA
Respondeo dicendum quod cognita sunt in cognoscente secundum modum cognoscentis. Est autem modus proprius humani intellectus ut componendo et dividendo veritatem cognoscat, sicut in primo dictum est. Et ideo ea quae sunt secundum se simplicia intellectus humanus cognoscit secundum quandam complexionem, sicut e converso intellectus divinus incomplexe cognoscit ea quae sunt secundum se complexa. Sic igitur obiectum fidei dupliciter considerari potest. Uno modo, ex parte ipsius rei creditae, et sic obiectum fidei est aliquid incomplexum, scilicet res ipsa de qua fides habetur. Alio modo, ex parte credentis, et secundum hoc obiectum fidei est aliquid complexum per modum enuntiabilis. Et ideo utrumque vere opinatum fuit apud antiquos, et secundum aliquid utrumque est verum.Referencing norms: Q1A2Respondeo, assert-hf7a87881639fb2f77b198b5770bd53ee2efbb5cc412d9d8179e072e6c927a113
section/1-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:57d410f0d955a114c76dd66beb225aac81a916c7aa3a9c4b4c7cda35c80a0b45LA
Sed contra, fides est media inter scientiam et opinionem. Medium autem et extrema sunt eiusdem generis. Cum igitur scientia et opinio sint circa enuntiabilia, videtur quod similiter fides sit circa enuntiabilia. Et ita obiectum fidei, cum fides sit circa enuntiabilia, est aliquid complexum.Referencing norms: assert-h7e23f2eacbe78194e984f28a0944c59a7a45162ed20ace291f0d89d19a86b6b9
section/1-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8d28c21d1649fddadd927c36024dfa5769b5e5ec130e3bbc5098d97018208800LA
Ad primum ergo dicendum quod, quia verum est bonum intellectus, non autem est bonum appetitivae virtutis, ideo omnes virtutes quae perficiunt intellectum excludunt totaliter falsum, quia de ratione virtutis est quod se habeat solum ad bonum. Virtutes autem perficientes partem appetitivam non excludunt totaliter falsum, potest enim aliquis secundum iustitiam aut temperantiam agere aliquam falsam opinionem habens de eo circa quod agit. Et ita, cum fides perficiat intellectum, spes autem et caritas appetitivam partem, non est similis ratio de eis. Et tamen neque etiam spei subest falsum. Non enim aliquis sperat se habiturum vitam aeternam secundum propriam potestatem (hoc enim esset praesumptionis), sed secundum auxilium gratiae, in qua si perseveraverit, omnino infallibiliter vitam aeternam consequetur. Similiter etiam ad caritatem pertinet diligere Deum in quocumque fuerit. Unde non refert ad caritatem utrum in isto sit Deus qui propter Deum diligitur.Referencing norms: Q1A3Ad1, assert-h5a2e0d5c3779aa7b026fa41a4936d04e4a42d4cf021492cac268a50e94643e42
section/1-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:51e476ef85b1b59a1938a3568ed3880cdae7375f7f8da7a92e96e4d7eff55158LA
Ad secundum dicendum quod Deum non incarnari, secundum se consideratum, fuit possibile etiam post tempus Abrahae. Sed secundum quod cadit sub praescientia divina, habet quandam necessitatem infallibilitatis, ut in primo dictum est. Et hoc modo cadit sub fide. Unde prout cadit sub fide, non potest esse falsum.Referencing norms: Q1A3Ad2, assert-h52b60fa9f9a665a6b679c4308b1ef2e299474de78350f4a9a4725486c7877596
section/1-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b36c6d70f3486ae6e7052b8df83250b495ac429d1e07e98c57bf125c712d7c48LA
Ad tertium dicendum quod hoc ad fidem credentis pertinebat post Christi nativitatem quod crederet eum quandoque nasci. Sed illa determinatio temporis, in qua decipiebatur, non erat ex fide, sed ex coniectura humana. Possibile est enim hominem fidelem ex coniectura humana falsum aliquid aestimare. Sed quod ex fide falsum aestimet, hoc est impossibile.Referencing norms: Q1A3Ad3, assert-h24c450a4ee50cbaef41714b3ae92e6780e2628b6860a13635ad35d83c00498c4
section/1-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4e40d83053170d3fc9691a4e1db519eab8c5135fb2248727f04ec6e7aea95c54LA
Ad quartum dicendum quod fides credentis non refertur ad has species panis vel illas, sed ad hoc quod verum corpus Christi sit sub speciebus panis sensibilis quando recte fuerit consecratum. Unde si non sit recte consecratum, fidei non suberit propter hoc falsum.Referencing norms: Q1A3Ad4, assert-ha9ccd80635b39a6d51302d98bc42526140d733f7189a5fa154fe2544cb2160b2
section/1-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd09630f7264b31e14d7e857d9e90656abaffd79d95e34fe1da4bb68a1e15de4LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fidei possit subesse falsum. Fides enim condividitur spei et caritati. Sed spei potest aliquid subesse falsum, multi enim sperant se habituros vitam aeternam qui non habebunt. Similiter etiam et caritati, multi enim diliguntur tanquam boni qui tamen boni non sunt. Ergo etiam fidei potest aliquid subesse falsum.Referencing norms: Q1A3Obiectio1, assert-h7b7eb04af63081ca124f0bf31615f4d96947ce81e54a3b8d92c4dffba5bdee3f, assert-hb8ad14bf734210167166153e5aac4a1d1d3b181cbd06e404b002732ed97ddc1b
section/1-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bf77a3a7b2d0f2d68e85574fc7f417c543314e81b9e8e2747a9c82d9c356dee1LA
Praeterea, Abraham credidit Christum nasciturum, secundum illud Ioan. VIII, Abraham, pater vester, exultavit ut videret diem meum. Sed post tempus Abrahae Deus poterat non incarnari, sola enim sua voluntate carnem accepit, et ita esset falsum quod Abraham de Christo credidit. Ergo fidei potest subesse falsum.Referencing norms: Q1A3Obiectio2, assert-h6fd645f590115a2f07ae26e68230a307bf05e0ebc5e1864bbd7f45dc3f11f670, assert-hd582cb1e2a1a600a849fdaa9179205a594aae29ef971c64f10f4bdbc8d80d6ae
section/1-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15978a324c0826ea19fc3e32f5bf50ac45b80952ce6fd0be9800a91bc249ac25LA
Praeterea, fides antiquorum fuit quod Christus esset nasciturus, et haec fides duravit in multis usque ad praedicationem Evangelii. Sed Christo iam nato, antequam praedicare inciperet, falsum erat Christum nasciturum. Ergo fidei potest subesse falsum.Referencing norms: Q1A3Obiectio3, assert-h3b1cf522bff9e300b3795cbcaca1cd7af10b77c952df4e4b5e51dede4ab6b9ec, assert-h7017f44c3b343d15d5212c59edfccaee303023298c894bc408b7f37f0d5bcc7b
section/1-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8183a3f843293e89184a95b52f27791b1d7e5a60926d6c1c1e6bd6d7451b3a61LA
Praeterea, unum de pertinentibus ad fidem est ut aliquis credat sub sacramento altaris verum corpus Christi contineri. Potest autem contingere, quando non recte consecratur, quod non est ibi verum corpus Christi, sed solum panis. Ergo fidei potest subesse falsum.Referencing norms: Q1A3Obiectio4, assert-h577561339d97351c17dcefacd132fff4b39702792e90f687dc6ede6e65b288a8
section/1-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d4bf0159eb11fc8369cd9a19468ead91b9ae239234dea12c135c88fdcff4284LA
Respondeo dicendum quod nihil subest alicui potentiae vel habitui aut etiam actui, nisi mediante ratione formali obiecti, sicut color videri non potest nisi per lucem, et conclusio sciri non potest nisi per medium demonstrationis. Dictum est autem quod ratio formalis obiecti fidei est veritas prima. Unde nihil potest cadere sub fide nisi inquantum stat sub veritate prima. Sub qua nullum falsum stare potest, sicut nec non ens sub ente, nec malum sub bonitate. Unde relinquitur quod fidei non potest subesse aliquod falsum.Referencing norms: Q1A3Respondeo, assert-hc425a22704fd524bc3de9e4b24437cda4829f3eb32e74c716eb8f38d94f74b76
section/1-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1ca19e1fd32be0548c8c9b5b6be559760acc3c8361f5d12554a697704ad163a2LA
Sed contra, nulla virtus perficiens intellectum se habet ad falsum secundum quod est malum intellectus, ut patet per philosophum, in VI Ethic. Sed fides est quaedam virtus perficiens intellectum, ut infra patebit. Ergo ei non potest subesse falsum.Referencing norms: assert-hca51473f36b9df61f27194d63fa994a025e090a3453779573e26b72ab5136054
section/1-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7a878db3c92282872c69593e4ed85667ef596f14429511a86dc2a6c0db085712LA
Ad primum ergo dicendum quod Thomas aliud vidit et aliud credidit. Hominem vidit et Deum credens confessus est, cum dixit, dominus meus et Deus meus.Referencing norms: Q1A4Ad1, assert-hb9380dd8aabe06a0c3ddb458b387a26dc86bab278c7d1e39adef9dba41af8298
section/1-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a0a2b131e7d9aba935c15abcac023623b9beddd371f6b60556a7cbd80588614cLA
Ad secundum dicendum quod ea quae subsunt fidei dupliciter considerari possunt. Uno modo, in speciali, et sic non possunt esse simul visa et credita, sicut dictum est. Alio modo, in generali, scilicet sub communi ratione credibilis. Et sic sunt visa ab eo qui credit, non enim crederet nisi videret ea esse credenda, vel propter evidentiam signorum vel propter aliquid huiusmodi.Referencing norms: Q1A4Ad2, assert-hf158cbe43839ad075194125a6c28981c3e09d941c761dfc7b685ef50b50edf89
section/1-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5cea71c44b0e6d4cef2733db6af805f99229e77cee95bc008e3409d1ba133fdbLA
Ad tertium dicendum quod lumen fidei facit videre ea quae creduntur. Sicut enim per alios habitus virtutum homo videt illud quod est sibi conveniens secundum habitum illum, ita etiam per habitum fidei inclinatur mens hominis ad assentiendum his quae conveniunt rectae fidei et non aliis.Referencing norms: Q1A4Ad3, assert-h2d7e6d430a977a58f00f9231c8b6bbd2b8d2a7f5e57e4c9db786c186cfab7caa
section/1-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:176e959639d6d27e9b360ef5cf22758e8877981d211731452570999129725ca6LA
Ad quartum dicendum quod auditus est verborum significantium ea quae sunt fidei, non autem est ipsarum rerum de quibus est fides. Et sic non oportet ut huiusmodi res sint visae.Referencing norms: Q1A4Ad4, assert-h895eed38b7ef5a7fb97ff73c44e269b67d8178c214b68ee83fa3d6a85f1d5d04
section/1-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b933da3e9555236af73b1b7ee1706b00504532318b25096cc33ee217af88a3c5LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod obiectum fidei sit aliquid visum. Dicit enim dominus Thomae, Ioan. XX, quia vidisti me, credidisti. Ergo et de eodem est visio et fides.Referencing norms: Q1A4Obiectio1, assert-h4b53f78bfa316b509cfa0cd48453a49f2057113be3e4437a9d53e85551fedd38
section/1-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:287267a8578eb457022ce0caa586ca68bf996745001f14133098eb36ecb4efbbLA
Praeterea, apostolus, I ad Cor. XIII, dicit, videmus nunc per speculum in aenigmate. Et loquitur de cognitione fidei. Ergo id quod creditur videtur.Referencing norms: Q1A4Obiectio2, assert-h9109c03590c922c74c76d92152e8e05649986ae918eff755c2dfcf67cbd0813c
section/1-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c9f885746f938700ea423f4fcd181b953ba2ddd4b5309da4968e17ce11a68937LA
Praeterea, fides est quoddam spirituale lumen. Sed quolibet lumine aliquid videtur. Ergo fides est de rebus visis.Referencing norms: Q1A4Obiectio3, assert-h2ef76e4a1523bbb9fed059b3f752c8099be5e9e6f22dddaa20fce24052da69ca, assert-h5e715d76c01bb370a72cea6f5c6f73c020d06e6534d22fd7fb52a5f65bb75db4
section/1-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a74c0bd4cdd046740359427c5b610ed382860f5b4bf85ec91fad3ed29dd0310bLA
Praeterea, quilibet sensus visus nominatur, ut Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom. Sed fides est de auditis, secundum illud ad Rom. X, fides ex auditu. Ergo fides est de rebus visis.Referencing norms: Q1A4Obiectio4, assert-h705199c211ce20787050401b0c0ccfa4a6453f56e5f4342e7ad8aef7167d5a86, assert-h8ad0751a1a7213579bac92d4c69db1460e82e201176e3b9283d87b140b571eaa
section/1-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28bac92335a3d286b8e2be0c04b600f63e2cb106b938c0c1139d7de8a73c10d2LA
Respondeo dicendum quod fides importat assensum intellectus ad id quod creditur. Assentit autem alicui intellectus dupliciter. Uno modo, quia ad hoc movetur ab ipso obiecto, quod est vel per seipsum cognitum, sicut patet in principiis primis, quorum est intellectus; vel est per aliud cognitum, sicut patet de conclusionibus, quarum est scientia. Alio modo intellectus assentit alicui non quia sufficienter moveatur ab obiecto proprio, sed per quandam electionem voluntarie declinans in unam partem magis quam in aliam. Et si quidem hoc fit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio, si autem fit cum certitudine absque tali formidine, erit fides. Illa autem videri dicuntur quae per seipsa movent intellectum nostrum vel sensum ad sui cognitionem. Unde manifestum est quod nec fides nec opinio potest esse de visis aut secundum sensum aut secundum intellectum.Referencing norms: Q1A4Respondeo, assert-h9ff531c8daa208ffb5930cbd5f2521686f937c38c23932e4a3d8838e3a618e06
section/1-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e236c3f004a9d48532c0162f70361b6545ca791b62596eaf3f3d00cf69626007LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. XI, quod fides est argumentum non apparentium.Referencing norms: assert-hd4deca09ed80a7549977921888fdea30347476069c7dd0891ab92bddda722d47
section/1-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0e2de9e8968ca25be41c9ede8bd7ac97a27414657b0caeef2aaef847cb549397LA
Ad primum ergo dicendum quod infideles eorum quae sunt fidei ignorantiam habent, quia nec vident aut sciunt ea in seipsis, nec cognoscunt ea esse credibilia. Sed per hunc modum fideles habent eorum notitiam, non quasi demonstrative, sed inquantum per lumen fidei videntur esse credenda, ut dictum est.Referencing norms: Q1A5Ad1, assert-h93fdaf9831a023c1aae750707b21a46d623e526d1afb96d344adea0581933fd7
section/1-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9df32907524771cfe4ea3a4561f558d83ca8df3b25e7e7a73b32622125b2851dLA
Ad secundum dicendum quod rationes quae inducuntur a sanctis ad probandum ea quae sunt fidei non sunt demonstrativae, sed persuasiones quaedam manifestantes non esse impossibile quod in fide proponitur. Vel procedunt ex principiis fidei, scilicet ex auctoritatibus sacrae Scripturae, sicut Dionysius dicit, II cap. de Div. Nom. Ex his autem principiis ita probatur aliquid apud fideles sicut etiam ex principiis naturaliter notis probatur aliquid apud omnes. Unde etiam theologia scientia est, ut in principio operis dictum est.Referencing norms: Q1A5Ad2, assert-h2d0644a7f6a4c1ae59ee0fa331c32a78bd5a4fd2a75f8a147dd1f091b449a61b
section/1-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:07f8e97126ef7e26546719e56aa1686f68e9766adc906039fcbd83007c556890LA
Ad tertium dicendum quod ea quae demonstrative probari possunt inter credenda numerantur, non quia de ipsis sit simpliciter fides apud omnes, sed quia praeexiguntur ad ea quae sunt fidei, et oportet ea saltem per fidem praesupponi ab his qui horum demonstrationem non habent.Referencing norms: Q1A5Ad3, assert-h85629a60a5301de123a596a0a2494494a11bc1c92ac33e0b9b6a4681b5e8735a
section/1-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b4f80236be052a6cfdeca91d23afc935cedcfaadbb9c7ab2aba2c3fda3910717LA
Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit, a diversis hominibus de eodem omnino potest haberi scientia et opinio, sicut et nunc dictum est de scientia et fide. Sed ab uno et eodem potest quidem haberi fides et scientia de eodem secundum quid, scilicet subiecto, sed non secundum idem, potest enim esse quod de una et eadem re aliquis aliquid sciat et aliquid aliud opinetur; et similiter de Deo potest aliquis demonstrative scire quod sit unus, et credere quod sit trinus. Sed de eodem secundum idem non potest esse simul in uno homine scientia nec cum opinione nec cum fide, alia tamen et alia ratione. Scientia enim cum opinione simul esse non potest simpliciter de eodem, quia de ratione scientiae est quod id quod scitur existimetur esse impossibile aliter se habere; de ratione autem opinionis est quod id quod quis existimat, existimet possibile aliter se habere. Sed id quod fide tenetur, propter fidei certitudinem, existimatur etiam impossibile aliter se habere, sed ea ratione non potest simul idem et secundum idem esse scitum et creditum, quia scitum est visum et creditum est non visum, ut dictum est.Referencing norms: Q1A5Ad4, assert-h7965bde97c893cd98278d7f64760b20ea59001c1e6fb1dca8269625a559dd664
section/1-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2cc16ae3f669f0e516b3f8182984d329277b85465bd273c8b82dafa0b83c75a7LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ea quae sunt fidei possint esse scita. Ea enim quae non sciuntur videntur esse ignorata, quia ignorantia scientiae opponitur. Sed ea quae sunt fidei non sunt ignorata, horum enim ignorantia ad infidelitatem pertinet, secundum illud I ad Tim. I, ignorans feci in incredulitate mea. Ergo ea quae sunt fidei possunt esse scita.Referencing norms: Q1A5Obiectio1, assert-h2b771c2ffb36f1653c3699dd27287c198a8073f2e7d9b1d3b601ef23740e2dbf, assert-hdf1ca3b24a552cb37925bb7f6f9f1d86de32297111631b9c32efc2412e6e2803
section/1-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6068842c469357adf9bb9ec2afd58e37bc5ad56e153aedb651c40f3971e39646LA
Praeterea, scientia per rationes acquiritur. Sed ad ea quae sunt fidei a sacris auctoribus rationes inducuntur. Ergo ea quae sunt fidei possunt esse scita.Referencing norms: Q1A5Obiectio2, assert-h015d2cb2990561d5137f59b933365347a757a826f51c9cb69b63204c0a670a8e, assert-h5c18bff9ed3d3a8f243da5cd9cc401b7afa69759bd8d2cca0f2cae4c06ed0755
section/1-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:da52c1036e003ec953f950840671ddf55e9ee141584a22fb26d93728e4812bfeLA
Praeterea, ea quae demonstrative probantur sunt scita, quia demonstratio est syllogismus faciens scire. Sed quaedam quae in fide continentur sunt demonstrative probata a philosophis, sicut Deum esse, et Deum esse unum, et alia huiusmodi. Ergo ea quae sunt fidei possunt esse scita.Referencing norms: Q1A5Obiectio3, assert-haa2e049281ad38eb492c6aa0ebf29160c7764f273696f47244c69ca759ff0842, assert-hec26ebf304256296bb4acd192e9aca1a584f9a7dc3cced21922e5f9248943d1b
section/1-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e52af1072cbd4ac7f122999b18a2008b223a9074425d96c9e92daf6dac11f3e0LA
Praeterea, opinio plus distat a scientia quam fides, cum fides dicatur esse media inter opinionem et scientiam. Sed opinio et scientia possunt esse aliquo modo de eodem, ut dicitur in I Poster. Ergo etiam fides et scientia.Referencing norms: Q1A5Obiectio4, assert-h98353e0f5c3d118c54dfb3fe949ee6145ed9d175eb31525cabbd047df183f7fd, assert-hc46e9c66d75d9534b0551965ae6270fa38ba5c6331f9107ccae0a50b7eecf496
section/1-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1136f546077392d59e1b44a3bac0eb77e78969841c547fbb4899304fdff54590LA
Respondeo dicendum quod omnis scientia habetur per aliqua principia per se nota, et per consequens visa. Et ideo oportet quaecumque sunt scita aliquo modo esse visa. Non autem est possibile quod idem ab eodem sit creditum et visum, sicut supra dictum est. Unde etiam impossibile est quod ab eodem idem sit scitum et creditum. Potest tamen contingere ut id quod est visum vel scitum ab uno, sit creditum ab alio. Ea enim quae de Trinitate credimus nos visuros speramus, secundum illud I ad Cor. XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, quam quidem visionem iam Angeli habent, unde quod nos credimus illi vident. Et similiter potest contingere ut id quod est visum vel scitum ab uno homine, etiam in statu viae, sit ab alio creditum, qui hoc demonstrative non novit. Id tamen quod communiter omnibus hominibus proponitur ut credendum est communiter non scitum. Et ista sunt quae simpliciter fidei subsunt. Et ideo fides et scientia non sunt de eodem.Referencing norms: Q1A5Respondeo, assert-h30e077f90c3c356d917a6db1f5dc8ae7eb54c65e94bb710da949babc88aac442
section/1-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4a50125e8859d4e7437104566ce265466ddc5d5404bdf25173018a59e9348fe1LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, quod apparentia non habent fidem, sed agnitionem. Ea ergo de quibus est fides agnitionem non habent. Sed ea quae sunt scita habent agnitionem. Ergo de his quae sunt scita non potest esse fides.Referencing norms: assert-h23e0d0e34089dce94f8668018448482ba3ab0ec489fcfae92ad4c29d81939c61
section/1-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e7b1a224fea0bb2fc2344b0b59f3bfab99dc068aaf3f4c60e7485273acd99194LA
Ad primum ergo dicendum quod aliqua sunt credibilia de quibus est fides secundum se; aliqua vero sunt credibilia de quibus non est fides secundum se, sed solum in ordine ad alia, sicut etiam in aliis scientiis quaedam proponuntur ut per se intenta, et quaedam ad manifestationem aliorum. Quia vero fides principaliter est de his quae videnda speramus in patria, secundum illud Heb. XI, fides est substantia sperandarum rerum; ideo per se ad fidem pertinent illa quae directe nos ordinant ad vitam aeternam, sicut sunt tres personae, omnipotentia Dei, mysterium incarnationis Christi, et alia huiusmodi. Et secundum ista distinguuntur articuli fidei. Quaedam vero proponuntur in sacra Scriptura ut credenda non quasi principaliter intenta, sed ad praedictorum manifestationem, sicut quod Abraham habuit duos filios, quod ad tactum ossium Elisaei suscitatus est mortuus, et alia huiusmodi, quae narrantur in sacra Scriptura in ordine ad manifestationem divinae maiestatis vel incarnationis Christi. Et secundum talia non oportet articulos distinguere.Referencing norms: Q1A6Ad1, assert-h272fa2ddbcbf8d534f0f7b374fd8f3313297c030098d04cc44a3f3d4e93dfd66
section/1-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c53f098ee2b23ff5e1a995c3273a3c0151f140ebcdde22bfcf832dc0f13ec1aLA
Ad secundum dicendum quod ratio formalis obiecti fidei potest accipi dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius rei creditae. Et sic ratio formalis omnium credibilium est una, scilicet veritas prima. Et ex hac parte articuli non distinguuntur. Alio modo potest accipi formalis ratio credibilium ex parte nostra. Et sic ratio formalis credibilis est ut sit non visum. Et ex hac parte articuli fidei distinguuntur, ut visum est.Referencing norms: Q1A6Ad2, assert-h1d7c3139bff70995e55a3f84530b3c6fb527b5069e4f3277d002db13c344d7c7
section/1-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a35493bd2e7b647657178c5ae81616e94d719f3a033fe4cf134fd2d6c2f1d9abLA
Ad tertium dicendum quod illa definitio datur de articulo magis secundum quandam etymologiam nominis prout habet derivationem Latinam, quam secundum eius veram significationem prout a Graeco derivatur. Unde non est magni ponderis. Potest tamen dici quod, licet ad credendum necessitate coactionis nullus arctetur, cum credere sit voluntarium; arctatur tamen necessitate finis, quia accedentem ad Deum oportet credere, et sine fide impossibile est placere Deo, ut apostolus dicit, Heb. XI.Referencing norms: Q1A6Ad3, assert-h780b8a12d9f043ec0f457938a4106cc275cf8261b6b55fd39535a6a6ddaba9ef
section/1-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7ec13babdfde2a196d33df6c50e5d9764de028c4f918afeb72ad3fbf3c9e73a8LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod credibilia non sint per certos articulos distinguenda. Eorum enim omnium quae in sacra Scriptura continentur est fides habenda. Sed illa non possunt reduci ad aliquem certum numerum, propter sui multitudinem. Ergo superfluum videtur articulos fidei distinguere.Referencing norms: Q1A6Obiectio1, assert-h67bca6411d43ea5ee85fc0b047c7848c8b7c29d775e022426bfc98909beb62a5, assert-h99502aa6ff5eee2f875aba1fc5c5bb84dc02751fcd3a85cfaa07ced956d81718
section/1-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b9112278ea3c4c6258e18eaaee8aa1d83d39f12a1e45dfb81bcf2b2a289a3aa1LA
Praeterea, materialis distinctio, cum in infinitum fieri possit, est ab arte praetermittenda. Sed formalis ratio obiecti credibilis est una et indivisibilis, ut supra dictum est, scilicet veritas prima, et sic secundum rationem formalem credibilia distingui non possunt. Ergo praetermittenda est credibilium materialis distinctio per articulos.Referencing norms: Q1A6Obiectio2, assert-h9dd02bb7f5bb84d44db604b9bc43f40b1f94eb2446257a8f60de3b8855bfe989, assert-ha4b060d9dfa3d3297e3ecd301551a0719231a6ab63498b535ff1c085feefb7be
section/1-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d0cea971c5d8a5347755c3ccfb1f313f5ee9031fdbe578c8efcd59ee1bc28049LA
Praeterea, sicut a quibusdam dicitur, articulus est indivisibilis veritas de Deo arctans nos ad credendum. Sed credere est voluntarium, quia, sicut Augustinus dicit, nullus credit nisi volens. Ergo videtur quod inconvenienter distinguantur credibilia per articulos.Referencing norms: Q1A6Obiectio3, assert-h434b89b3866e6f63716b0ce92d75a497bb7b76ed5898c97f3c6acedf8303541f, assert-hd49b21ba675220048bb90738bc523a232b533189070f2feee6aabb7f1e8e63a4
section/1-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4e7a7209bee0fb48676a493f386aea248fb8596611a697b7dfa8265f0a62c70cLA
Respondeo dicendum quod nomen articuli ex Graeco videtur esse derivatum. Arthron enim in Graeco, quod in Latino articulus dicitur, significat quandam coaptationem aliquarum partium distinctarum. Et ideo particulae corporis sibi invicem coaptatae dicuntur membrorum articuli. Et similiter in grammatica apud Graecos dicuntur articuli quaedam partes orationis coaptatae aliis dictionibus ad exprimendum earum genus, numerum vel casum. Et similiter in rhetorica articuli dicuntur quaedam partium coaptationes, dicit enim Tullius, in IV Rhet., quod articulus dicitur cum singula verba intervallis distinguuntur caesa oratione, hoc modo, acrimonia, voce, vultu adversarios perterruisti. Unde et credibilia fidei Christianae dicuntur per articulos distingui inquantum in quasdam partes dividuntur habentes aliquam coaptationem ad invicem. Est autem obiectum fidei aliquid non visum circa divina, ut supra dictum est. Et ideo ubi occurrit aliquid speciali ratione non visum, ibi est specialis articulus, ubi autem multa secundum eandem rationem sunt incognita, ibi non sunt articuli distinguendi. Sicut aliam difficultatem habet ad videndum quod Deus sit passus, et aliam quod mortuus resurrexerit, et ideo distinguitur articulus resurrectionis ab articulo passionis. Sed quod sit passus, mortuus et sepultus, unam et eandem difficultatem habent, ita quod, uno suscepto, non est difficile alia suscipere, et propter hoc omnia haec pertinent ad unum articulum.Referencing norms: Q1A6Respondeo, assert-hac07ae137ae551c5e02c4a224e85ea88fec0ba8dc5c10a659bc8ab24f09792a2
section/1-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:47bf0f7438eb4842693c3bb2733f1fac500c5fcc491df01d45f1b45887bdd0b4LA
Sed contra est quod Isidorus dicit, articulus est perceptio divinae veritatis tendens in ipsam. Sed perceptio divinae veritatis competit nobis secundum distinctionem quandam, quae enim in Deo unum sunt in nostro intellectu multiplicantur. Ergo credibilia debent per articulos distingui.Referencing norms: assert-h1f465f6d22a55abe35b803fc3575c590e01b22e04e431ad4ee9b41c2a4fdf772
section/1-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a6302211397412ba96d475386920f3b69f081e36bf8e3c0d4ae52c4474e2b217LA
Ad primum ergo dicendum quod semper fuerunt eadem speranda apud omnes. Quia tamen ad haec speranda homines non pervenerunt nisi per Christum, quanto a Christo fuerunt remotiores secundum tempus, tanto a consecutione sperandorum longinquiores, unde apostolus dicit, ad Heb. XI, iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas respicientes. Quanto autem aliquid a longinquioribus videtur, tanto minus distincte videtur. Et ideo bona speranda distinctius cognoverunt qui fuerunt adventui Christi vicini.Referencing norms: Q1A7Ad1, assert-h774318a9aa19c84448e088b2e4669b95654156cc2d6cc67d6dfbf9fe63b5879e
section/1-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:163a8c51800a52276874fc074710e09701ad3f0b955996d47467fdcf1a2067e4LA
Ad secundum dicendum quod profectus cognitionis dupliciter contingit. Uno modo, ex parte docentis, qui in cognitione proficit, sive unus sive plures, per temporum successionem. Et ista est ratio augmenti in scientiis per rationem humanam inventis. Alio modo, ex parte addiscentis, sicut magister qui novit totam artem non statim a principio tradit eam discipulo, quia capere non posset, sed paulatim, condescendens eius capacitati. Et hac ratione profecerunt homines in cognitione fidei per temporum successionem. Unde apostolus, ad Gal. III, comparat statum veteris testamenti pueritiae.Referencing norms: Q1A7Ad2, assert-ha41c476ba28ea44184bf76f5ea0d735c236fd95a2dddb8718cc5950c4fe98131
section/1-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7d9e6d9d3e1691546659522f4cb24efd41193a11eaccbb6c841f94bc93567bfbLA
Ad tertium dicendum quod ad generationem naturalem duae causae praeexiguntur, scilicet agens et materia. Secundum igitur ordinem causae agentis, naturaliter prius est quod est perfectius, et sic natura a perfectis sumit exordium, quia imperfecta non ducuntur ad perfectionem nisi per aliqua perfecta praeexistentia. Secundum vero ordinem causae materialis, prius est quod est imperfectius, et secundum hoc natura procedit ab imperfecto ad perfectum. In manifestatione autem fidei Deus est sicut agens, qui habet perfectam scientiam ab aeterno, homo autem est sicut materia recipiens influxum Dei agentis. Et ideo oportuit quod ab imperfectis ad perfectum procederet cognitio fidei in hominibus. Et licet in hominibus quidam se habuerint per modum causae agentis, quia fuerunt fidei doctores; tamen manifestatio spiritus datur talibus ad utilitatem communem, ut dicitur I ad Cor. XII. Et ideo tantum dabatur patribus qui erant instructores fidei de cognitione fidei, quantum oportebat pro tempore illo populo tradi vel nude vel in figura.Referencing norms: Q1A7Ad3, assert-h2c5b0dfa64082d624899c59bd40403b6e81096b84d539178313a8c18bdb36702
section/1-7/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1301b782352e6495d9fc7eafe92bcc28f7c2324b1147ab72b19f485ffa3da165LA
Ad quartum dicendum quod ultima consummatio gratiae facta est per Christum, unde et tempus eius dicitur tempus plenitudinis, ad Gal. IV. Et ideo illi qui fuerunt propinquiores Christo vel ante, sicut Ioannes Baptista, vel post, sicut apostoli, plenius mysteria fidei cognoverunt. Quia et circa statum hominis hoc videmus, quod perfectio est in iuventute, et tanto habet homo perfectiorem statum vel ante vel post, quanto est iuventuti propinquior.Referencing norms: Q1A7Ad4, assert-h2825e901bd6e1073c400ed2af06718339e86bad8afe333a5a173dc6447ba490f
section/1-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8ac2a5e5a72bb49b737a7ebe6664cfa07bfca052845b74c98a5c70be17448f82LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod articuli fidei non creverint secundum temporum successionem. Quia, ut apostolus dicit, ad Heb. XI, fides est substantia sperandarum rerum. Sed omni tempore sunt eadem speranda. Ergo omni tempore sunt eadem credenda.Referencing norms: Q1A7Obiectio1, assert-h54f9f78c12be6bca202b6d908931ea8242c9faed00f88994c4a8e1cca2f107c3, assert-h850e8bd735b0cca34c7cdc861ae3b2e2e3b66362037e84ed82adeff3f1867a14
section/1-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:df9b08b2c4e44a66ffc780217fa141281a74dfa5d08bc5324a60dca3ab05476eLA
Praeterea, in scientiis humanitus ordinatis per successionem temporum augmentum factum est propter defectum cognitionis in primis qui scientias invenerunt, ut patet per philosophum, in II Metaphys. Sed doctrina fidei non est inventa humanitus, sed tradita a Deo. Dei enim donum est, ut dicitur Ephes. II. Cum igitur in Deum nullus defectus scientiae cadat, videtur quod a principio cognitio credibilium fuerit perfecta, et quod non creverit secundum successionem temporum.Referencing norms: Q1A7Obiectio2, assert-h9b8e75f090a7e673fe04f556afad690080f1c964265b3e928976f562201c8bff, assert-heb8f091507d95d1526d14090e754eaf447c036dc269c31d18cb7b283fc383aa5
section/1-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:280f70ea71543631aee8d3c78a05be24c9f6db147af745d95ef734c3661fbd69LA
Praeterea, operatio gratiae non minus ordinate procedit quam operatio naturae. Sed natura semper initium sumit a perfectis ut Boetius dicit, in libro de Consol. Ergo etiam videtur quod operatio gratiae a perfectis initium sumpserit, ita quod illi qui primo tradiderunt fidem perfectissime eam cognoverunt.Referencing norms: Q1A7Obiectio3, assert-h0065b96bfef4755f8f2d47ae9bd58d5922a8d0f7abe936f26490289d22acc8da, assert-hea153c807e8daa59ffe70e829419a8677c38cd45bae62a4c2f281dde68c3e98f
section/1-7/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bad3b2f15748d15adeba60a68c0b718a094fa4ecaf2a8577b280afc7a44f8d7fLA
Praeterea, sicut per apostolos ad nos fides Christi pervenit, ita etiam in veteri testamento per priores patres ad posteriores devenit cognitio fidei, secundum illud Deut. XXXII, interroga patrem tuum et annuntiabit tibi. Sed apostoli plenissime fuerunt instructi de mysteriis, acceperunt enim, sicut tempore prius, ita et ceteris abundantius, ut dicit Glossa, super illud Rom. VIII, nos ipsi primitias spiritus habentes. Ergo videtur quod cognitio credibilium non creverit per temporum successionem.Referencing norms: Q1A7Obiectio4, assert-h1fe139c5d89e3f579ac4ebaf3a8b42a932eb847a3d60cfb77821b641b0b417bf, assert-h4b2aeba5d13d52ce59e4ad518170172c6a9677d5cdb75573acea62d7591a465c
section/1-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:10398f7587eb7a870176614c883f2188385df14ccc5efc4d0d2ad792d2c5d1e1LA
Respondeo dicendum quod ita se habent in doctrina fidei articuli fidei sicut principia per se nota in doctrina quae per rationem naturalem habetur. In quibus principiis ordo quidam invenitur, ut quaedam in aliis implicite contineantur, sicut omnia principia reducuntur ad hoc sicut ad primum, impossibile est simul affirmare et negare, ut patet per philosophum, in IV Metaphys. Et similiter omnes articuli implicite continentur in aliquibus primis credibilibus, scilicet ut credatur Deus esse et providentiam habere circa hominum salutem, secundum illud ad Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit. In esse enim divino includuntur omnia quae credimus in Deo aeternaliter existere, in quibus nostra beatitudo consistit, in fide autem providentiae includuntur omnia quae temporaliter a Deo dispensantur ad hominum salutem, quae sunt via in beatitudinem. Et per hunc etiam modum aliorum subsequentium articulorum quidam in aliis continentur, sicut in fide redemptionis humanae implicite continetur et incarnatio Christi et eius passio et omnia huiusmodi. Sic igitur dicendum est quod, quantum ad substantiam articulorum fidei, non est factum eorum augmentum per temporum successionem, quia quaecumque posteriores crediderunt continebantur in fide praecedentium patrum, licet implicite. Sed quantum ad explicationem, crevit numerus articulorum, quia quaedam explicite cognita sunt a posterioribus quae a prioribus non cognoscebantur explicite. Unde dominus Moysi dicit, Exod. VI, ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, et nomen meum Adonai non indicavi eis. Et David dicit, super senes intellexi. Et apostolus dicit, ad Ephes. III, aliis generationibus non est agnitum mysterium Christi sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis.Referencing norms: Q1A7Respondeo, assert-h02efa1e96247298b1bfd862adeeb17e34a7a94c4b289ad3f72922d78cd9ac991
section/1-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5afab9a2e1e2442434fed7bf62ddd7223266f57f333b60c7efba9d07bf4f1f31LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, quod secundum incrementa temporum crevit scientia sanctorum patrum, et quanto viciniores adventui salvatoris fuerunt, tanto sacramenta salutis plenius perceperunt.Referencing norms: assert-h01339df60d8a56d142e9bbbf50c03622c09dc5b1bfcf403ff79d2b3c5926c323
section/1-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2aea3c1aca699ad73c1d8c9388566e81b776d0bc50148b269569579d569e3507LA
Ad primum ergo dicendum quod multa per fidem tenemus de Deo quae naturali ratione investigare philosophi non potuerunt, puta circa providentiam eius et omnipotentiam, et quod ipse solus sit colendus. Quae omnia continentur sub articulo unitatis Dei.Referencing norms: Q1A8Ad1, assert-hf693888b6049c3d0912947cdd1df022e598a552b55a434573a0b7b5f13b662c5
section/1-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:12eda904ed83b2f0b34f48139219f42dd399681e7d717e139e50cc65b6764b4dLA
Ad secundum dicendum quod ipsum nomen divinitatis importat provisionem quandam, ut in primo libro dictum est. Potentia autem in habentibus intellectum non operatur nisi secundum voluntatem et cognitionem. Et ideo omnipotentia Dei includit quodammodo omnium scientiam et providentiam, non enim posset omnia quae vellet in istis inferioribus agere nisi ea cognosceret et eorum providentiam haberet.Referencing norms: Q1A8Ad2, assert-h41736eb2bee7ef6b7d16138697ed6ad28c2645333f4a598ebd540469ca73ea7b
section/1-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:139dfb44f2d73f61b5bdda6c1cbb20b966e72e9ebeb40c11eb9ab66525066373LA
Ad tertium dicendum quod patris et filii et spiritus sancti est una cognitio quantum ad unitatem essentiae, quae pertinet ad primum articulum. Quantum vero ad distinctionem personarum, quae est per relationes originis, quodammodo in cognitione patris includitur cognitio filii, non enim esset pater si filium non haberet, quorum nexus est spiritus sanctus. Et quantum ad hoc bene moti sunt qui posuerunt unum articulum trium personarum. Sed quia circa singulas personas sunt aliqua attendenda circa quae contingit esse errorem, quantum ad hoc de tribus personis possunt poni tres articuli. Arius enim credidit patrem omnipotentem et aeternum, sed non credidit filium coaequalem et consubstantialem patri, et ideo necessarium fuit apponere articulum de persona filii ad hoc determinandum. Et eadem ratione contra Macedonium necesse fuit ponere articulum tertium de persona spiritus sancti. Et similiter etiam conceptio Christi et nativitas, et etiam resurrectio et vita aeterna, secundum unam rationem possunt comprehendi sub uno articulo, inquantum ad unum ordinantur, et secundum aliam rationem possunt distingui, inquantum seorsum habent speciales difficultates.Referencing norms: Q1A8Ad3, assert-h64d2758ae70a9987e951cefd7e2466909ff7468a75d51f23a3ea2ef63f0f08d3
section/1-8/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b20e506ef8a0fa4b518f24482c9984b43180bec8484742836a56d1a465422cafLA
Ad quartum dicendum quod filio et spiritui sancto convenit mitti ad sanctificandam creaturam, circa quod plura credenda occurrunt. Et ideo circa personam filii et spiritus sancti plures articuli multiplicantur quam circa personam patris, qui nunquam mittitur, ut in primo dictum est.Referencing norms: Q1A8Ad4, assert-h55145b48f4a82601f23920360338355dcf886419298e05d27177e35e740cd5e2
section/1-8/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f09d7c4f7389d3ae029b9a9658e07350c654a1c997e3f33a30eddbd35f8c1c5bLA
Ad quintum dicendum quod sanctificatio creaturae per gratiam et consummatio per gloriam fit etiam per donum caritatis, quod appropriatur spiritui sancto, et per donum sapientiae, quod appropriatur filio. Et ideo utrumque opus pertinet et ad filium et ad spiritum sanctum per appropriationem secundum rationes diversas.Referencing norms: Q1A8Ad5, assert-h397552172fd450b4ebcb3ff0922639030eac05965aa1b8b97335b9476a847e7b
section/1-8/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88276d22da50a8603679d03824ab88e71ad298903d2e58848150608b7dafac01LA
Ad sextum dicendum quod in sacramento Eucharistiae duo possunt considerari. Unum scilicet quod sacramentum est, et hoc habet eandem rationem cum aliis effectibus gratiae sanctificantis. Aliud est quod miraculose ibi corpus Christi continetur, et sic concluditur sub omnipotentia, sicut et omnia alia miracula, quae omnipotentiae attribuuntur.Referencing norms: Q1A8Ad6, assert-h6ff9ab123d3ed043491df139547ad42febddbea3bbb21260e93fcc43f43e47c9
section/1-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:763d2b49e8daed47d81d45ebd14c1a307b280a7fcbd3ff4537443e01186e5f90LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter articuli fidei enumerentur. Ea enim quae possunt ratione demonstrativa sciri non pertinent ad fidem ut apud omnes sint credibilia, sicut supra dictum est. Sed Deum esse unum potest esse scitum per demonstrationem, unde et philosophus hoc in XII Metaphys. probat, et multi alii philosophi ad hoc demonstrationes induxerunt. Ergo Deum esse unum non debet poni unus articulus fidei.Referencing norms: Q1A8Obiectio1, assert-h300006420bb677a20d5c4d94ea69c05a6dcf38c368d8b3f34b41d0e5dbcb42b9, assert-hc08885e94d4c2219598ef4d7120e61cb2a33d2e8efcec88e688fa99ee18cbed4
section/1-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e49aedeecb49851eacbb00e85ad79aa33f95c7fd75153f5c71d8f8d43e66fa96LA
Praeterea, sicut de necessitate fidei est quod credamus Deum omnipotentem, ita etiam quod credamus eum omnia scientem et omnibus providentem; et circa utrumque eorum aliqui erraverunt. Debuit ergo inter articulos fidei fieri mentio de sapientia et providentia divina, sicut et de omnipotentia.Referencing norms: Q1A8Obiectio2, assert-hc807265f8f9c81c14b9c57c0ea8c5ceae035da817c36ccba7e039e7b03f0b007
section/1-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cac957929f8c9a94b81e76ebdfb0fd627051ded293ee80efcdbb26cb5d3d7881LA
Praeterea, eadem est notitia patris et filii, secundum illud Ioan. XIV, qui videt me videt et patrem. Ergo unus tantum articulus debet esse de patre et filio; et, eadem ratione, de spiritu sancto.Referencing norms: Q1A8Obiectio3, assert-hef714b50250ca4a2543d7a03ecb198c41096d2eed2c8243d3b014acf1ac1df9a
section/1-8/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c53b9d61b1065dbc935caf0b8ae304f8d59a496c538323459f5ed8820731cf3eLA
Praeterea, persona patris non est minor quam filii et spiritus sancti. Sed plures articuli ponuntur circa personam spiritus sancti, et similiter circa personam filii. Ergo plures articuli debent poni circa personam patris.Referencing norms: Q1A8Obiectio4, assert-h145a5c81572056042c4a819efa37fe14cb5702e07d482f96933d7f264ec47656, assert-hb0f359bf53a7f8226310ff50c110eb9e7d51881e237c89bbcf817d19bebe3f03
section/1-8/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:810f7be1ca1f0f668b5ee27cbf0a52784f29588fc59833c864837111c18c5305LA
Praeterea, sicuti personae patris et personae spiritus sancti aliquid appropriatur, ita et personae filii secundum divinitatem. Sed in articulis ponitur aliquod opus appropriatum patri, scilicet opus creationis; et similiter aliquod opus appropriatum spiritui sancto, scilicet quod locutus est per prophetas. Ergo etiam inter articulos fidei debet aliquod opus appropriari filio secundum divinitatem.Referencing norms: Q1A8Obiectio5, assert-hc464de1a6bceeef63f2b313bf369f09c980b2514081a64b6af230ba81382b496, assert-heae37879d6919315a8b6654d4f83fdd198c8116121342d0851cab75c02e3c87f
section/1-8/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69f2a92b7effeaa4f174dd2b969086a64b5b931695fd1a3ff5171f9fff8de1f6LA
Praeterea, sacramentum Eucharistiae specialem habet difficultatem prae multis articulis. Ergo de ea debuit poni specialis articulus. Non videtur ergo quod articuli sufficienter enumerentur.Referencing norms: Q1A8Obiectio6, assert-h6920c941d2bb81313a6664f83839a4114393c2d96ce3483fd6e6916f9c8d2e04
section/1-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:976db43c4f356abd000df6b5d0ebaf84bf36b84e1824acaa8cd2ae8f64289c3dLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, illa per se pertinent ad fidem quorum visione in vita aeterna perfruemur, et per quae ducemur in vitam aeternam. Duo autem nobis ibi videnda proponuntur, scilicet occultum divinitatis, cuius visio nos beatos facit; et mysterium humanitatis Christi, per quem in gloriam filiorum Dei accessum habemus, ut dicitur ad Rom. V. Unde dicitur Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant te, Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Et ideo prima distinctio credibilium est quod quaedam pertinent ad maiestatem divinitatis; quaedam vero pertinent ad mysterium humanitatis Christi, quod est pietatis sacramentum, ut dicitur I ad Tim. III. Circa maiestatem autem divinitatis tria nobis credenda proponuntur. Primo quidem, unitas divinitatis, et ad hoc pertinet primus articulus. Secundo, Trinitas personarum, et de hoc sunt tres articuli secundum tres personas. Tertio vero proponuntur nobis opera divinitatis propria. Quorum primum pertinet ad esse naturae, et sic proponitur nobis articulus creationis. Secundum vero pertinet ad esse gratiae, et sic proponuntur nobis sub uno articulo omnia pertinentia ad sanctificationem humanam. Tertium vero pertinet ad esse gloriae, et sic ponitur alius articulus de resurrectione carnis et de vita aeterna. Et ita sunt septem articuli ad divinitatem pertinentes. Similiter etiam circa humanitatem Christi ponuntur septem articuli. Quorum primus est de incarnatione sive de conceptione Christi; secundus de nativitate eius ex virgine; tertius de passione eius et morte et sepultura; quartus est de descensu ad Inferos; quintus est de resurrectione; sextus de ascensione; septimus de adventu ad iudicium. Et sic in universo sunt quatuordecim. Quidam tamen distinguunt duodecim articulos fidei, sex pertinentes ad divinitatem et sex pertinentes ad humanitatem. Tres enim articulos trium personarum comprehendunt sub uno, quia eadem est cognitio trium personarum. Articulum vero de opere glorificationis distinguunt in duos, scilicet in resurrectionem carnis et gloriam animae. Similiter articulum conceptionis et nativitatis coniungunt in unum.Referencing norms: Q1A8Respondeo, assert-h5bb43682926a84e0efe8259349b9587ceafcbad794579f90d4ef8a7171982ed2
section/1-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1e6edd3500e5083d802d491ea9105eb572bc74e36d45bd47bbb9eb8da233d338LA
Sed in contrarium est auctoritas Ecclesiae sic enumerantis.Referencing norms: assert-hc6dfd578fad42b239ae9fef649a1662d0f9aa0c5feb37677d48c1df794eb52a5
section/1-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eee03bd4ccb17e159007b0fa132c2c2b7d9ecff576c3c905775f002b76d4d12cLA
Ad primum ergo dicendum quod veritas fidei in sacra Scriptura diffuse continetur et variis modis, et in quibusdam obscure; ita quod ad eliciendum fidei veritatem ex sacra Scriptura requiritur longum studium et exercitium, ad quod non possunt pervenire omnes illi quibus necessarium est cognoscere fidei veritatem, quorum plerique, aliis negotiis occupati, studio vacare non possunt. Et ideo fuit necessarium ut ex sententiis sacrae Scripturae aliquid manifestum summarie colligeretur quod proponeretur omnibus ad credendum. Quod quidem non est additum sacrae Scripturae, sed potius ex sacra Scriptura assumptum.Referencing norms: Q1A9Ad1, assert-h96f9d462087286f215ddc0a5405ffcdfbd7315640ed2038f96bf9fb348396dbd
section/1-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:304eceb4d1c44f21d18d4c3b7b69dd653dcd49a350cd80fe3ad2960e8527c00bLA
Ad secundum dicendum quod in omnibus symbolis eadem fidei veritas docetur. Sed ibi oportet populum diligentius instrui de fidei veritate ubi errores insurgunt, ne fides simplicium per haereticos corrumpatur. Et haec fuit causa quare necesse fuit edere plura symbola. Quae in nullo alio differunt nisi quod in uno plenius explicantur quae in alio continentur implicite, secundum quod exigebat haereticorum instantia.Referencing norms: Q1A9Ad2, assert-hbd32ec79aac266d961545dfff6b439e3c43e5a7d06e94c379627d11f74a1cc32
section/1-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a31d141c2f7d3acf90ea6c2d1efed57d717af8dd86e06d4d7bf1f013aff34afeLA
Ad tertium dicendum quod confessio fidei traditur in symbolo quasi ex persona totius Ecclesiae, quae per fidem unitur. Fides autem Ecclesiae est fides formata, talis enim fides invenitur in omnibus illis qui sunt numero et merito de Ecclesia. Et ideo confessio fidei in symbolo traditur secundum quod convenit fidei formatae, ut etiam si qui fideles fidem formatam non habent, ad hanc formam pertingere studeant.Referencing norms: Q1A9Ad3, assert-hcd581bbe00ea9236ed821b9b0f5460fe2ddbf0c59dc5904d61c9af53be406842
section/1-9/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a1511f8ce3445eded1571cd2cfc3c7d8bdce4bb3888041268f1dcc11fc8d675LA
Ad quartum dicendum quod de descensu ad Inferos nullus error erat exortus apud haereticos, et ideo non fuit necessarium aliquam explicationem circa hoc fieri. Et propter hoc non reiteratur in symbolo patrum, sed supponitur tanquam praedeterminatum in symbolo apostolorum. Non enim symbolum sequens abolet praecedens, sed potius illud exponit, ut dictum est.Referencing norms: Q1A9Ad4, assert-h049fa8c10cc70d1e09219dd1efeb472c789948851f17e8dd703075c1c2b4366d
section/1-9/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0021e5d5bca9d827b33d777f622ef055a901e9a35fda98f1a56deb8f07cf9ddLA
Ad quintum dicendum quod, si dicatur in sanctam Ecclesiam Catholicam, est hoc intelligendum secundum quod fides nostra refertur ad spiritum sanctum, qui sanctificat Ecclesiam, ut sit sensus, credo in spiritum sanctum sanctificantem Ecclesiam. Sed melius est et secundum communiorem usum, ut non ponatur ibi in, sed simpliciter dicatur sanctam Ecclesiam Catholicam, sicut etiam Leo Papa dicit.Referencing norms: Q1A9Ad5, assert-h148b5c6fd267f6edd05c588e646ada306c53ef3ac217870e41a2e5b54667747a
section/1-9/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:39f95493bdf376d0f43fc2cc47f42de98bf35257f1cff308e89664da10b789fcLA
Ad sextum dicendum quod, quia symbolum patrum est declarativum symboli apostolorum, et etiam fuit conditum fide iam manifestata et Ecclesia pacem habente, propter hoc publice in Missa cantatur. Symbolum autem apostolorum, quod tempore persecutionis editum fuit, fide nondum publicata, occulte dicitur in prima et in completorio, quasi contra tenebras errorum praeteritorum et futurorum.Referencing norms: Q1A9Ad6, assert-hb26d79ed1f0a1ffaa7be767d67fdb76f065f2d6003cc4138d6f7d76360758c6d
section/1-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f2fd7d46ce187ead20fc373939fa639f7d3cb08b350f461c52cf332770542c9LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter articuli fidei in symbolo ponantur. Sacra enim Scriptura est regula fidei, cui nec addere nec subtrahere licet, dicitur enim Deut. IV, non addetis ad verbum quod vobis loquor, neque auferetis ab eo. Ergo illicitum fuit aliquod symbolum constituere quasi regulam fidei, post sacram Scripturam editam.Referencing norms: Q1A9Obiectio1, assert-h89986a021858e53b9ef8f1c166ec1bbc738a7e64bfcdd9b33bc4393a8959b46f
section/1-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fc6a036bc01b244af709e74460edb45c5523e2aeea44ba69111bbc032f80ea4eLA
Praeterea, sicut apostolus dicit, ad Ephes. IV, una est fides. Sed symbolum est professio fidei. Ergo inconvenienter traditur multiplex symbolum.Referencing norms: Q1A9Obiectio2, assert-h869f43dc29bad2c18f3dcc4aa50a32b14f196f61d0ac8cd31fae20358cfe458c, assert-h87fe97bed84924fed01672dd48935e14e848b64b12e36b9ced813feeb4f14f30
section/1-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9eb4941a3db35a3c742a063f3626cb6c3c6db81d7e9bb96a7a00925870d9bde9LA
Praeterea, confessio fidei quae in symbolo continetur pertinet ad omnes fideles. Sed non omnibus fidelibus convenit credere in Deum, sed solum illis qui habent fidem formatam. Ergo inconvenienter symbolum fidei traditur sub hac forma verborum, credo in unum Deum.Referencing norms: Q1A9Obiectio3, assert-h12d5eaba75c071ac194849161c5a9ab9b1c1f2b4e89ccf4c2b85c677ff41be80, assert-he9eabd24d367ee5064ae6e03ecd28518b012f71fedf1fd1682b141ff1b7b4284
section/1-9/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:43fa9349b494e07c48f007d73160411e3c599fd0b7d2d45596f5f0cc0be438afLA
Praeterea, descensus ad Inferos est unus de articulis fidei, sicut supra dictum est. Sed in symbolo patrum non fit mentio de descensu ad Inferos. Ergo videtur insufficienter collectum.Referencing norms: Q1A9Obiectio4, assert-h5c31a0c34d311f95ee8293704a9d6050a6e0fa0cab76d2d92d6f3e5a8aa09d6b, assert-h9587d34cd48a0c8c4ab652615b1af1f052f2cd3ef46ff9fab1861c7555827bc4
section/1-9/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:349344aa8310d7c79e8b89379ffec4779a4dd9e41857c60428098e6a4c50260bLA
Praeterea, sicut Augustinus dicit, exponens illud Ioan. XIV, creditis in Deum, et in me credite, Petro aut Paulo credimus, sed non dicimur credere nisi in Deum. Cum igitur Ecclesia Catholica sit pure aliquid creatum, videtur quod inconvenienter dicatur, in unam sanctam, Catholicam et apostolicam Ecclesiam.Referencing norms: Q1A9Obiectio5, assert-h72be27a68c3e55b800d778b074f3ced2618237ab5d0fca94d83ac0ec95844682
section/1-9/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5bd3e15bf49c14fc014eb1e03bcf7deaf0359295c508acec7041cb000e815674LA
Praeterea, symbolum ad hoc traditur ut sit regula fidei. Sed regula fidei debet omnibus proponi et publice. Quodlibet igitur symbolum deberet in Missa cantari, sicut symbolum patrum. Non videtur ergo esse conveniens editio articulorum fidei in symbolo.Referencing norms: Q1A9Obiectio6, assert-h59bc9cc8efc2d8ac79b0f4e3bf7fe6b66fb082f3c9e5f83e8b450d6c5c374d4f, assert-hc1e6877dadf9f9f7a14808c72ec506ca4337ea46a1c47d4d7220c5405d105ac4
section/1-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8420c3c746acf07904de540ff88256533d55b524b41deabc67d8fe5f7df6b01aLA
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere. Credere autem non potest aliquis nisi ei veritas quam credat proponatur. Et ideo necessarium fuit veritatem fidei in unum colligi, ut facilius posset omnibus proponi, ne aliquis per ignorantiam a fidei veritate deficeret. Et ab huiusmodi collectione sententiarum fidei nomen symboli est acceptum.Referencing norms: Q1A9Respondeo, assert-h1e9ce6dadbe8ae19fd41e178f63ba934ce0a64cc8ac7adfd2df028ba0ede6bd2
section/1-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:96bf7939fed793afb66b17963aacf12685c28644f095762ab9524560fe505477LA
Sed contra est quod Ecclesia universalis non potest errare, quia spiritu sancto gubernatur, qui est spiritus veritatis, hoc enim promisit dominus discipulis, Ioan. XVI, dicens, cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Sed symbolum est auctoritate universalis Ecclesiae editum. Nihil ergo inconveniens in eo continetur.Referencing norms: assert-ha259456ad5eae20fd1e7fa57b2101f20bb28757f13997ccdf2cbac13e03777b2
question/1/prooemium · paragraph
la · official · sha256:45a773a570937d49745164c8abbf2ec66b2d597150bab4386ac0e652fc7bb722LA
Circa virtutes igitur theologicas primo erit considerandum de fide; secundo, de spe; tertio, de caritate. Circa fidem vero quadruplex consideratio occurrit, prima quidem de ipsa fide; secunda de donis intellectus et scientiae sibi correspondentibus; tertia de vitiis oppositis; quarta de praeceptis ad hanc virtutem pertinentibus. Circa fidem vero primo erit considerandum de eius obiecto; secundo, de eius actu; tertio, de ipso habitu fidei. Circa primum quaeruntur decem. Primo, utrum obiectum fidei sit veritas prima. Secundo, utrum obiectum fidei sit aliquid complexum vel incomplexum, idest res aut enuntiabile. Tertio, utrum fidei possit subesse falsum. Quarto, utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum. Quinto, utrum possit esse aliquid scitum. Sexto, utrum credibilia debeant distingui per certos articulos. Septimo, utrum iidem articuli subsint fidei secundum omne tempus. Octavo, de numero articulorum. Nono, de modo tradendi articulos in symbolo. Decimo, cuius sit fidei symbolum constituere.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 10
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q10
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:e378ad8f73fa5aa971e568eb76ae22d5270d1f8db37b48482242812dff93a1ac | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 99
section/10-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8964342f63ab4ecfde919f8188eaf459f89f13bb7fdb9c63f0f2691223ba6972LA
Unde patet responsio ad primum.Referencing norms: Q10A10Ad1, assert-ha37cde8015ff01a4a9e9937f5c15d22636b642389f5e2082bc7bb3ffa3461697
section/10-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2cfb1da744bc94290795ec33c5680d43d712cdf679e307fdd42d14c18df92ab8LA
Ad secundum dicendum quod illa praelatio Caesaris praeexistebat distinctioni fidelium ab infidelibus, unde non solvebatur per conversionem aliquorum ad fidem. Et utile erat quod aliqui fideles locum in familia imperatoris haberent, ad defendendum alios fideles, sicut beatus Sebastianus Christianorum animos, quos in tormentis videbat deficere, confortabat, et adhuc latebat sub militari chlamyde in domo Diocletiani.Referencing norms: Q10A10Ad2, assert-h2c04435e81c8db1027a0e02358017d79fb7d32338bce9bbcb4e339631a940ce2
section/10-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc28f50e2c0aa654a533bf3f79ea28d85c5afd611044894d5e2214c6efe7af4aLA
Ad tertium dicendum quod servi subiiciuntur dominis suis ad totam vitam, et subditi praefectis ad omnia negotia, sed ministri artificum subduntur eis ad aliqua specialia opera. Unde periculosius est quod infideles accipiant dominium vel praelationem super fideles quam quod accipiant ab eis ministerium in aliquo artificio. Et ideo permittit Ecclesia quod Christiani possint colere terras Iudaeorum, quia per hoc non habent necesse conversari cum eis. Salomon etiam expetiit a rege Tyri magistros operum ad ligna caedenda, ut habetur III Reg. V. Et tamen si ex tali communicatione vel convictu subversio fidelium timeretur, esset penitus interdicendum.Referencing norms: Q10A10Ad3, assert-h92435420b4e7157c413ccff908709501421d1852cb07813bc6eae5ea4c3758b9
section/10-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a37185d5f55fb167908502e2ed202c64eb464762fe4c7e42f0cc6dcafac7597dLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod infideles possint habere praelationem vel dominium supra fideles. Dicit enim apostolus, I ad Tim. VI, quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur, et quod loquatur de infidelibus patet per hoc quod subdit, qui autem fideles habent dominos non contemnant. Et I Pet. II dicitur, servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Non autem hoc praeciperetur per apostolicam doctrinam nisi infideles possent fidelibus praeesse. Ergo videtur quod infideles possint praeesse fidelibus.Referencing norms: Q10A10Obiectio1, assert-h997e6d66a01d47e7f6a801e2404a0083ecae56102950a27faf71e7e23bd08aee
section/10-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4d141236c57a4793dfa5e2b21d916e4e73e626ae237a13bf990531fceddbd7dfLA
Praeterea, quicumque sunt de familia alicuius principis subsunt ei. Sed fideles aliqui erant de familiis infidelium principum, unde dicitur ad Philipp. IV, salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt, scilicet Neronis, qui infidelis erat. Ergo infideles possunt fidelibus praeesse.Referencing norms: Q10A10Obiectio2, assert-h49129ca52553f97f34c86ea5512b502b0e42a105ab7570e4469ac14d526d05d0, assert-h5ed1f3f660bb21ed8ecd234635c7825d6bddc5b90d8a9d1e10a7c344422cf169
section/10-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:109cd9feef9a4004530214ea84b989d3137d188f10d5b88a580063b88da92a8dLA
Praeterea, sicut philosophus dicit, in I Polit., servus est instrumentum domini in his quae ad humanam vitam pertinent, sicut et minister artificis est instrumentum artificis in his quae pertinent ad operationem artis. Sed in talibus potest fidelis infideli subiici, possunt enim fideles infidelium coloni esse. Ergo infideles possunt fidelibus praefici etiam quantum ad dominium.Referencing norms: Q10A10Obiectio3, assert-hbda59fed64915b3192dafcfd90a105f83f4d6f9b92cddd81a81bfb981a54c2fa, assert-hd0c5d6300e779299543140bb9ae3a639c3de646932ee3a5865b9562c9841a1df
section/10-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ff390b03199b007df132e88db895f7f273a8c2deb0cb54ed6a378cccdc75f7a7LA
Respondeo dicendum quod circa hoc dupliciter loqui possumus. Uno modo, de dominio vel praelatione infidelium super fideles de novo instituenda. Et hoc nullo modo permitti debet. Cedit enim hoc in scandalum et in periculum fidei, de facili enim illi qui subiiciuntur aliorum iurisdictioni immutari possunt ab eis quibus subsunt ut sequantur eorum imperium, nisi illi qui subsunt fuerint magnae virtutis. Et similiter infideles contemnunt fidem si fidelium defectus cognoscant. Et ideo apostolus prohibuit quod fideles non contendant iudicio coram iudice infideli. Et ideo nullo modo permittit Ecclesia quod infideles acquirant dominium super fideles, vel qualitercumque eis praeficiantur in aliquo officio. Alio modo possumus loqui de dominio vel praelatione iam praeexistenti. Ubi considerandum est quod dominium et praelatio introducta sunt ex iure humano, distinctio autem fidelium et infidelium est ex iure divino. Ius autem divinum, quod est ex gratia, non tollit ius humanum, quod est ex naturali ratione. Et ideo distinctio fidelium et infidelium, secundum se considerata, non tollit dominium et praelationem infidelium supra fideles. Potest tamen iuste per sententiam vel ordinationem Ecclesiae, auctoritatem Dei habentis, tale ius dominii vel praelationis tolli, quia infideles merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles, qui transferuntur in filios Dei sed hoc quidem Ecclesia quandoque facit, quandoque autem non facit. In illis enim infidelibus qui etiam temporali subiectione subiiciuntur Ecclesiae et membris eius, hoc ius Ecclesiae statuit, ut servus Iudaeorum, statim factus Christianus, a servitute liberetur, nullo pretio dato, si fuerit vernaculus, idest in servitute natus; et similiter si, infidelis existens, fuerit emptus ad servitium. Si autem fuerit emptus ad mercationem, tenetur eum infra tres menses exponere ad vendendum. Nec in hoc iniuriam facit Ecclesia, quia, cum ipsi Iudaei sint servi Ecclesiae, potest disponere de rebus eorum; sicut etiam principes saeculares multas leges ediderunt erga suos subditos in favorem libertatis. In illis vero infidelibus qui temporaliter Ecclesiae vel eius membris non subiacent, praedictum ius Ecclesia non statuit, licet posset instituere de iure. Et hoc facit ad scandalum vitandum. Sicut etiam dominus, Matth. XVII, ostendit quod poterat se a tributo excusare quia liberi sunt filii, sed tamen mandavit tributum solvi ad scandalum vitandum. Ita etiam et Paulus, cum dixisset quod servi dominos suos honorarent, subiungit, ne nomen domini et doctrina blasphemetur.Referencing norms: Q10A10Respondeo, assert-h59bf3a8baa945b79fb2547dd47e6cfe8c89864ba5ff2d2bcf0c12bce467df320
section/10-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:901e06a5753e6e1d1fd7b7678acc1660b5891b0146bc1d53dd64db938d48cedeLA
Sed contra est quod ad eum qui praeest pertinet habere iudicium super eos quibus praeest. Sed infideles non possunt iudicare de fidelibus, dicit enim apostolus, I ad Cor. VI, audet aliquis vestrum, habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, idest infideles, et non apud sanctos? Ergo videtur quod infideles fidelibus praeesse non possint.Referencing norms: assert-hc49dfc6eb7b0dae4814700285805206ee477fdf3d48b210784de40468746e64a
section/10-11/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q10A11Ad1, Q10A11Ad2, Q10A11Ad3, assert-h0f75f17988497d9d1e77faf018d1aa8cb1c9304c64c8847559ac450cc360e816, assert-h18d5b2ddbd0d46f7e6eafd55f02f371d66d67cfe2d787b91a913c8e216dc60b6, assert-hf951c99b0dfc2ff9f19968aa59cc95ed1e359848f5adfd9ddc302c3f9ad73972
section/10-11/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5a6a3949b8d9e628c29fc496ee872c0906ed6b599b4843a09df406c8c6dafee5LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod ritus infidelium non sint tolerandi. Manifestum est enim quod infideles in suis ritibus peccant eos servando. Sed peccato consentire videtur qui non prohibet cum prohibere possit, ut habetur in Glossa Rom. I, super illud, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ergo peccant qui eorum ritus tolerant.Referencing norms: Q10A11Obiectio1, assert-h006b1fac21b5a5a406f46489a82185c3fe158f715e17762ce52e8216fb2f34af, assert-h0e374d0e67218c9aa8592ea8f037eb8c763c0c6e58890650c0fde8389444aa36
section/10-11/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7fcb8c082c899f79eb9ee2019a735004a5ef702d9ab55c22a3860fb20ab1a8adLA
Praeterea, ritus Iudaeorum idololatriae comparantur, quia super illud Gal. V, nolite iterum iugo servitutis contineri, dicit Glossa, non est levior haec legis servitus quam idololatriae. Sed non sustineretur quod idololatriae ritum aliqui exercerent, quinimmo Christiani principes templa idolorum primo claudi, et postea dirui fecerunt, ut Augustinus narrat, XVIII de Civ. Dei. Ergo etiam ritus Iudaeorum tolerari non debent.Referencing norms: Q10A11Obiectio2, assert-h2d773d97c5cf730e55cecdb0058ee389cc822226f603a41845e42f2db105b7c9, assert-hd87c269fea4ca027a4791c0278a94b81a67595fdb0579a3dbae5000936230ac3
section/10-11/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e5a150e6d9c8fb2e53a751b0617f0225825fd69230bf454bca1b39f65866117dLA
Praeterea, peccatum infidelitatis est gravissimum, ut supra dictum est. Sed alia peccata non tolerantur, sed lege puniuntur, sicut adulterium, furtum et alia huiusmodi. Ergo etiam ritus infidelium tolerandi non sunt.Referencing norms: Q10A11Obiectio3, assert-h30e25fb356985d73a68e0b3512aaa358a031a16a4b955ce6b3645da7ca03d4c8, assert-h7c13c3e63276e891a2fe7a8de82c4e98139b1b04d3e66e3c28a00fba416e7ebd
section/10-11/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:063c198cedac4f1330ee63503343af9855736fa709f4bb3e65c24fe3274dde48LA
Respondeo dicendum quod humanum regimen derivatur a divino regimine, et ipsum debet imitari. Deus autem, quamvis sit omnipotens et summe bonus, permittit tamen aliqua mala fieri in universo, quae prohibere posset, ne, eis sublatis, maiora bona tollerentur, vel etiam peiora mala sequerentur. Sic igitur et in regimine humano illi qui praesunt recte aliqua mala tolerant, ne aliqua bona impediantur, vel etiam ne aliqua mala peiora incurrantur, sicut Augustinus dicit, in II de ordine, aufer meretrices de rebus humanis, turbaveris omnia libidinibus. Sic igitur, quamvis infideles in suis ritibus peccent, tolerari possunt vel propter aliquod bonum quod ex eis provenit, vel propter aliquod malum quod vitatur. Ex hoc autem quod Iudaei ritus suos observant, in quibus olim praefigurabatur veritas fidei quam tenemus, hoc bonum provenit quod testimonium fidei nostrae habemus ab hostibus, et quasi in figura nobis repraesentatur quod credimus. Et ideo in suis ritibus tolerantur. Aliorum vero infidelium ritus, qui nihil veritatis aut utilitatis afferunt, non sunt aliqualiter tolerandi, nisi forte ad aliquod malum vitandum, scilicet ad vitandum scandalum vel dissidium quod ex hoc posset provenire, vel impedimentum salutis eorum, qui paulatim, sic tolerati, convertuntur ad fidem. Propter hoc enim etiam haereticorum et Paganorum ritus aliquando Ecclesia toleravit, quando erat magna infidelium multitudo.Referencing norms: Q10A11Respondeo, assert-hd675b92add2eae684267d7153bb37468e058ad572f8a2a110d4f7d90caa1ef08
section/10-11/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4788caa425ff552085ac8393291488fc4744a87571bed69856454256a0c3bccfLA
Sed contra est quod in decretis, dist. XLV, Can. qui sincera, dicit Gregorius de Iudaeis, omnes festivitates suas, sicut hactenus ipsi et patres eorum per longa colentes tempora tenuerunt, liberam habeant observandi celebrandique licentiam.Referencing norms: assert-hbe1bb80ab9bcacfdce4128a4cff948448bb4f367ef066f713848046240aaa916
section/10-12/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2925b25b8ff2c2ea94b288d3a24d7137da803362a07caa3ad6166f74be654e1eLA
Ad primum ergo dicendum quod in vinculo matrimoniali uterque coniugum habet usum liberi arbitrii, et uterque potest invito altero fidei assentire. Sed hoc non habet locum in puero antequam habeat usum rationis. Sed postquam habet usum rationis, tunc tenet similitudo, si converti voluerit.Referencing norms: Q10A12Ad1, assert-h676e91cec08c904cb7323d427735ae43ce1f1f6056bc400b45854557388d9975
section/10-12/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cb8652959a69114d612bcdcfd4a2f104b788958df9046eab945415dd619c4a9eLA
Ad secundum dicendum quod a morte naturali non est aliquis eripiendus contra ordinem iuris civilis, puta, si aliquis a suo iudice condemnetur ad mortem temporalem, nullus debet eum violenter eripere. Unde nec aliquis debet irrumpere ordinem iuris naturalis, quo filius est sub cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae.Referencing norms: Q10A12Ad2, assert-hd650d9cb6ba0d31c0cd2c2444573b548674f20ea73ca55c1d62aa6f0dc052951
section/10-12/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e971357d926025d378cceb7c81db2117f7dcce4b6a5986e2bbdd0e89a4eaab60LA
Ad tertium dicendum quod Iudaei sunt servi principum servitute civili, quae non excludit ordinem iuris naturalis vel divini.Referencing norms: Q10A12Ad3, assert-h8a3a1e7901b29150d2c837401da14639a61a40e145d37e7363f05355418b4a62
section/10-12/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f10d1911cb34388d5dcd6ec33be1cdcc6105f106b133e01193d53ab2fd1ea8c6LA
Ad quartum dicendum quod homo ordinatur ad Deum per rationem, per quam eum cognoscere potest. Unde puer, antequam usum rationis habeat, naturali ordine ordinatur in Deum per rationem parentum, quorum curae naturaliter subiacet; et secundum eorum dispositionem sunt circa ipsum divina agenda.Referencing norms: Q10A12Ad4, assert-hd8a133f2d42965f94d530d011f1fc813617ae923da7653aea0f6bbee472236c6
section/10-12/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:66391bc73f2d29146f02330e9093fbba963273fe0fe7ce5e4b724918cf4fc20bLA
Ad quintum dicendum quod periculum quod sequitur de praedicatione omissa non imminet nisi eis quibus commissum est officium praedicandi, unde in Ezechiel praemittitur, speculatorem dedi te filiis Israel. Providere autem pueris infidelium de sacramentis salutis pertinet ad parentes eorum. Unde eis imminet periculum si, propter subtractionem sacramentorum, eorum parvuli detrimentum salutis patiantur.Referencing norms: Q10A12Ad5, assert-h7f087dc47a84605ed825af7a31f1c5a8d9ee8dc9c1684df39e935d4a314398a5
section/10-12/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:183c23ef4b4ce250ec03ff870a538bb580c89e63b4f0c682c060bd138f9256b2LA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod pueri Iudaeorum et aliorum infidelium sint baptizandi parentibus invitis. Maius enim est vinculum matrimoniale quam ius patriae potestatis, quia ius patriae potestatis potest per hominem solvi, cum filiusfamilias emancipatur; vinculum autem matrimoniale non potest solvi per hominem, secundum illud Matth. XIX, quod Deus coniunxit homo non separet. Sed propter infidelitatem solvitur vinculum matrimoniale, dicit enim apostolus, I ad Cor. VII, quod si infidelis discedit, discedat, non enim servituti subiectus est frater aut soror in huiusmodi; et canon dicit quod si coniux infidelis non vult sine contumelia sui creatoris cum altero stare, quod alter coniugum non debet ei cohabitare. Ergo multo magis propter infidelitatem tollitur ius patriae potestatis in suos filios. Possunt ergo eorum filii baptizari eis invitis.Referencing norms: Q10A12Obiectio1, assert-h66d9a1d1255441f2e1710fda74d6a4313db9df8985fbbbfedcd8ec55f198af37, assert-h84344b370bde5e1270c7bc701aa90c70eac1536e7c8db9b1df8532adc1df6f9c
section/10-12/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b147701aa5ae0d377ed57b35e9ae39fa1aecb88c8cd0efbbd55512f83a89ce75LA
Praeterea, magis debet homini subveniri circa periculum mortis aeternae quam circa periculum mortis temporalis. Sed si aliquis videret hominem in periculo mortis temporalis et ei non ferret auxilium, peccaret. Cum ergo filii Iudaeorum et aliorum infidelium sint in periculo mortis aeternae si parentibus relinquuntur, qui eos in sua infidelitate informant, videtur quod sint eis auferendi et baptizandi et in fidelitate instruendi.Referencing norms: Q10A12Obiectio2, assert-h8442dc0277281b9021b594efdf582001454b16298457738879a94e7202f94352, assert-ha8d0801af2ab1f4e8b6a655ca27a5283c15c29b55655cf8273ddb03bf9dcd990
section/10-12/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:25a4ae899cd7d5027307f455b020b261895dbf42f67e4d59b41110ebb65f7c8fLA
Praeterea, filii servorum sunt servi et in potestate dominorum. Sed Iudaei sunt servi regum et principum. Ergo et filii eorum. Reges igitur et principes habent potestatem de filiis Iudaeorum facere quod voluerint. Nulla ergo erit iniuria si eos baptizent invitis parentibus.Referencing norms: Q10A12Obiectio3, assert-hc0801cb902f8a87bc81fa275a374b53278160b266e34b88b4c77259572a64438, assert-hff8f6796e230368458e9606c454f893670ace8c11f9a2628b2895eeab2264493
section/10-12/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6691694ce05395c6f2c2c3763e0f9717d88af847a4111a2faff01006ea03a0dbLA
Praeterea, quilibet homo magis est Dei, a quo habet animam, quam patris carnalis, a quo habet corpus. Non ergo est iniustum si pueri Iudaeorum carnalibus parentibus auferantur et Deo per Baptismum consecrentur.Referencing norms: Q10A12Obiectio4, assert-h414af5bb5968b28c009fca3988cb9ba3ff4cf97fee826818ffadffecfe96fbd2
section/10-12/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:260a968b07e9dab8ab0acd3574cf93d559e5b679afa0b107f9f49b4609705be2LA
Praeterea, Baptismus efficacior est ad salutem quam praedicatio, quia per Baptismum statim tollitur peccati macula, reatus poenae, et aperitur ianua caeli. Sed si periculum sequitur ex defectu praedicationis, imputatur ei qui non praedicavit, ut habetur Ezech. III, et XXXIII de eo qui videt gladium venientem et non insonuerit tuba. Ergo multo magis, si pueri Iudaeorum damnentur propter defectum Baptismi, imputatur ad peccatum eis qui potuerunt baptizare et non baptizaverunt.Referencing norms: Q10A12Obiectio5, assert-h859a4ba41b9da7257e064b90605de69b059402f78a51a83255444ce6803161bc, assert-hd4b99cccb9d4521d971cfafaedfc84808ea1fde8819aa76658c177c62d5ba2c9
section/10-12/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d93455b7e8d4e90e6c989a7156c64ef479d3452c88d909313b0dedb5ccec4e03LA
Respondeo dicendum quod maximam habet auctoritatem Ecclesiae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda. Quia et ipsa doctrina Catholicorum doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet, unde magis standum est auctoritati Ecclesiae quam auctoritati vel Augustini vel Hieronymi vel cuiuscumque doctoris. Hoc autem Ecclesiae usus nunquam habuit quod Iudaeorum filii invitis parentibus baptizarentur, quamvis fuerint retroactis temporibus multi Catholici principes potentissimi, ut Constantinus, Theodosius, quibus familiares fuerunt sanctissimi episcopi, ut Sylvester Constantino et Ambrosius Theodosio, qui nullo modo hoc praetermisissent ab eis impetrare, si hoc esset consonum rationi. Et ideo periculosum videtur hanc assertionem de novo inducere, ut praeter consuetudinem in Ecclesia hactenus observatam, Iudaeorum filii invitis parentibus baptizarentur. Et huius ratio est duplex. Una quidem propter periculum fidei. Si enim pueri nondum usum rationis habentes Baptismum susciperent, postmodum, cum ad perfectam aetatem pervenirent, de facili possent a parentibus induci ut relinquerent quod ignorantes susceperunt. Quod vergeret in fidei detrimentum. Alia vero ratio est quia repugnat iustitiae naturali. Filius enim naturaliter est aliquid patris. Et primo quidem a parentibus non distinguitur secundum corpus, quandiu in matris utero continetur. Postmodum vero, postquam ab utero egreditur, antequam usum liberi arbitrii habeat, continetur sub parentum cura sicut sub quodam spirituali utero. Quandiu enim usum rationis non habet puer, non differt ab animali irrationali. Unde sicut bos vel equus est alicuius ut utatur eo cum voluerit, secundum ius civile, sicut proprio instrumento; ita de iure naturali est quod filius, antequam habeat usum rationis, sit sub cura patris. Unde contra iustitiam naturalem esset si puer, antequam habeat usum rationis, a cura parentum subtrahatur, vel de eo aliquid ordinetur invitis parentibus. Postquam autem incipit habere usum liberi arbitrii, iam incipit esse suus, et potest, quantum ad ea quae sunt iuris divini vel naturalis, sibi ipsi providere. Et tunc est inducendus ad fidem non coactione, sed persuasione; et potest etiam invitis parentibus consentire fidei et baptizari, non autem antequam habeat usum rationis. Unde de pueris antiquorum patrum dicitur quod salvati sunt in fide parentum, per quod datur intelligi quod ad parentes pertinet providere filiis de sua salute, praecipue antequam habeant usum rationis.Referencing norms: Q10A12Respondeo, assert-hf24efecd11e1e74eb8e5766e8661db7c19a5f55a81dd8ae0b5cf1c9bf04c823b
section/10-12/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2160a69c2c27a4cc48ec3db620d4c6a5d36d3986736086ce88307c3e4f7e87beLA
Sed contra, nemini facienda est iniuria. Fieret autem Iudaeis iniuria si eorum filii baptizarentur eis invitis, quia amitterent ius patriae potestatis in filios iam fideles. Ergo eis invitis non sunt baptizandi.Referencing norms: assert-hcea20bf14f250b0148f9bac6fda5c4af2f61f467fbf055d9302c312a2f5624dd
section/10-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b1c0c2e9cb0adfccd71ca9742b37cb006fad219b5488f79bd85d21979f0ada65LA
Ad primum ergo dicendum quod habere fidem non est in natura humana, sed in natura humana est ut mens hominis non repugnet interiori instinctui et exteriori veritatis praedicationi. Unde infidelitas secundum hoc est contra naturam.Referencing norms: Q10A1Ad1, assert-he49b9f8f157b4cd59d0ac72fe81bc518995220a59fb2aaa6b28180ee5b6a73cc
section/10-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ec0849f986e7da503523d5ad922c9a6ff85f43b2560f82c11c254f9f411eb08LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de infidelitate secundum quod importat simplicem negationem.Referencing norms: Q10A1Ad2, assert-h607b2b54b41275873c276640740d78b7897f286e9eb803a508e90193e956fdc2
section/10-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:44b377722f731b8118e3d82b941c3df765ec22c064bfef0f25b488ef12fdef10LA
Ad tertium dicendum quod infidelitas secundum quod est peccatum, oritur ex superbia, ex qua contingit quod homo intellectum suum non vult subiicere regulis fidei et sano intellectui patrum. Unde Gregorius dicit, XXXI Moral., quod ex inani gloria oriuntur novitatum praesumptiones. Quamvis posset dici quod, sicut virtutes theologicae non reducuntur ad virtutes cardinales, sed sunt priores eis; ita etiam vitia opposita virtutibus theologicis non reducuntur ad vitia capitalia.Referencing norms: Q10A1Ad3, assert-h4f5cb6c40a906f93bbefd2630f4c09bc9ac555c8e499efef5c938bf694886431
section/10-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:47bd94d70a854e8fee0cfb3fcf169af4cb96e5251f5c50c586d5177a87e0ed70LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit peccatum. Omne enim peccatum est contra naturam, ut patet per Damascenum, in II libro. Sed infidelitas non videtur esse contra naturam, dicit enim Augustinus, in libro de Praed. Sanct., quod posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum, habere autem fidem, quemadmodum habere caritatem, gratiae est fidelium. Ergo non habere fidem, quod est infidelem esse, non est peccatum.Referencing norms: Q10A1Obiectio1, assert-h0221ab00173411ed182c7cb3ab14031e71cb318199c2660cc84f1cece27b993a, assert-h0ba6a2e4d106c9d2563ae15227593646884992935e23046fb9911ac0576cf4cb
section/10-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:08e5424c16ead9b23b7e5ac2106f0a79155127f1f61857ac5c290e13dd96c70dLA
Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest, quia omne peccatum est voluntarium. Sed non est in potestate hominis quod infidelitatem vitet, quam vitare non potest nisi fidem habendo, dicit enim apostolus, ad Rom. X, quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Ergo infidelitas non videtur esse peccatum.Referencing norms: Q10A1Obiectio2, assert-h3c924be9540054572f47b2e6bfd872f37b126571454a9ddf62e39c1125e398c2, assert-h6cb82836ba2a5ee40f0de34313583d2ce505890d622135af81ef41a25bc83fd6
section/10-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6d83a4a1e569245ffd9ab1c3b431aa7d98931b258c6478a64d2d91339e728330LA
Praeterea, sicut supra dictum est, sunt septem vitia capitalia, ad quae omnia peccata reducuntur. Sub nullo autem horum videtur contineri infidelitas. Ergo infidelitas non est peccatum.Referencing norms: Q10A1Obiectio3, assert-h14d9be71ba334d506faf3c585e1ad98777f3b1ad2934ca8f35d50ffb42f98927
section/10-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f57236a3f4296c7c1338c333155c3d4d960e3dbb8e044905e5747aa7e9c21c8LA
Respondeo dicendum quod infidelitas dupliciter accipi potest. Uno modo, secundum puram negationem, ut dicatur infidelis ex hoc solo quod non habet fidem. Alio modo potest intelligi infidelitas secundum contrarietatem ad fidem, quia scilicet aliquis repugnat auditui fidei, vel etiam contemnit ipsam, secundum illud Isaiae LIII, quis credidit auditui nostro? Et in hoc proprie perficitur ratio infidelitatis. Et secundum hoc infidelitas est peccatum. Si autem accipiatur infidelitas secundum negationem puram, sicut in illis qui nihil audierunt de fide, non habet rationem peccati, sed magis poenae, quia talis ignorantia divinorum ex peccato primi parentis est consecuta. Qui autem sic sunt infideles damnantur quidem propter alia peccata, quae sine fide remitti non possunt, non autem damnantur propter infidelitatis peccatum. Unde dominus dicit, Ioan. XV, si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, quod exponens Augustinus dicit quod loquitur de illo peccato quo non crediderunt in Christum.Referencing norms: Q10A1Respondeo, assert-h63feac9bba686087385e71e2298a50d19f63a82591dc4a456453c377e9bc1264
section/10-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:120a281f99be125cf0a9e67fe19b8a9ebb8f0ea5324aac850e1e7ea3eaef913cLA
Sed contra, virtuti contrariatur vitium. Sed fides est virtus, cui contrariatur infidelitas. Ergo infidelitas est peccatum.Referencing norms: assert-h1fec83142d3b2fb547965d5e0398ceb2aaf7e9a1da148ce158ad1d62020ef5cf
section/10-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8964342f63ab4ecfde919f8188eaf459f89f13bb7fdb9c63f0f2691223ba6972LA
Unde patet responsio ad primum.Referencing norms: Q10A2Ad1, assert-h54f7e1c99ce5e50cfbdd1a36d917c33c9fc0389cb08fed0b652aa52dc0391f8e
section/10-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c8070c2b36a22ede62c134eb002a663b1b3f68781c98eec183bc9848870b2db9LA
Ad secundum dicendum quod contemptus voluntatis causat dissensum intellectus, in quo perficitur ratio infidelitatis. Unde causa infidelitatis est in voluntate, sed ipsa infidelitas est in intellectu.Referencing norms: Q10A2Ad2, assert-had96f860d92f5e17a2e4eaef4ad3656222006f64e91dd5180a12c1f8036f9a27
section/10-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eb8501fb71fde250345e8e13a426c0366e4c5e8d281690fc05efcdc569a490b8LA
Ad tertium dicendum quod ille qui credit malum Angelum esse bonum non dissentit ab eo quod est fidei, quia sensus corporis fallitur, mens vero non removetur a vera rectaque sententia, ut ibidem dicit Glossa. Sed si aliquis Satanae adhaereret cum incipit ad sua ducere, idest ad mala et falsa, tunc non careret peccato, ut ibidem dicitur.Referencing norms: Q10A2Ad3, assert-h6d785642dbd356c00a3b4d673f120d0b5ca55025e29340f3d79c0815a678ed8f
section/10-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f32e0f16cc9f28b7985ea95b12f6d8b074489fcc059c89146bbaf4310c669c86LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit in intellectu sicut in subiecto. Omne enim peccatum in voluntate est, ut Augustinus dicit, in libro de duabus Anim. Sed infidelitas est quoddam peccatum, ut dictum est. Ergo infidelitas est in voluntate, non in intellectu.Referencing norms: Q10A2Obiectio1, assert-h0783fed1ad534640d98fac159a979ef08df1b9fef8953b89fa8cff53cd1e120b, assert-h6b1d9aeb3ef691635ede51b7712cb06ac036182e4221c981cb467bc9c8de3324
section/10-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e00fa42cd9366850e8c4ad905d161b1b017c190fea41f21a6373dd633dd45e8aLA
Praeterea, infidelitas habet rationem peccati ex eo quod praedicatio fidei contemnitur. Sed contemptus ad voluntatem pertinet. Ergo infidelitas est in voluntate.Referencing norms: Q10A2Obiectio2, assert-h0ea3676784f3969ee623386f49bc6510aad9ee82367df5136f5f2237b0b32aca, assert-h21c4dcf23a64d3ac566d56c551c5b47d7dcd47f30932928c4b3b9ee2152ef6b3
section/10-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:549d874dfb8c5c6766a1da76d0ea177293756dd88cefde895b6251c156239a4fLA
Praeterea, II ad Cor. XI, super illud, ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis, dicit Glossa quod, si Angelus malus se bonum fingat, etiam si credatur bonus, non est error periculosus aut morbidus, si facit vel dicit quae bonis Angelis congruunt. Cuius ratio esse videtur propter rectitudinem voluntatis eius qui ei inhaeret intendens bono Angelo adhaerere. Ergo totum peccatum infidelitatis esse videtur in perversa voluntate. Non ergo est in intellectu sicut in subiecto.Referencing norms: Q10A2Obiectio3, assert-h266ead0021db1e58ee49b815d5a397f7edf07851f00e1fe521adb9cb27fc7400, assert-h7f94896370f06fdf70c8333e57356204e907484914c065d800a8cd7babb2cd27
section/10-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d2f2a7624f696a9fbe4c22d9b083bd4c9563eaa7753c28293ca638d8a9f40c9cLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum dicitur esse in illa potentia quae est principium actus peccati. Actus autem peccati potest habere duplex principium. Unum quidem primum et universale, quod imperat omnes actus peccatorum, et hoc principium est voluntas, quia omne peccatum est voluntarium. Aliud autem principium actus peccati est proprium et proximum, quod elicit peccati actum, sicut concupiscibilis est principium gulae et luxuriae, et secundum hoc gula et luxuria dicuntur esse in concupiscibili. Dissentire autem, qui est proprius actus infidelitatis, est actus intellectus, sed moti a voluntate, sicut et assentire. Et ideo infidelitas, sicut et fides, est quidem in intellectu sicut in proximo subiecto, in voluntate autem sicut in primo motivo. Et hoc modo dicitur omne peccatum esse in voluntate.Referencing norms: Q10A2Respondeo, assert-hb8b7eda9f12b8ac415748cc220c55e40c9aaf7d115a5d9cedfa8b3947efcfd67
section/10-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d7a94e1ba56d6c5e3ce94254872159182d4bac4c927a26d8b2a1b76b261d4116LA
Sed contra, contraria sunt in eodem subiecto. Sed fides, cui contrariatur infidelitas, est in intellectu sicut in subiecto. Ergo et infidelitas in intellectu est.Referencing norms: assert-h434d46fb4e9ce2d421d07b55931cebf53ae5a1eb32202c0e88a8bfd1861f51e5
section/10-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2a9dcbd65848a0c2c592f9f1aa12f0fd65e94550519871873e0da957be41cf3eLA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet peccatum quod est gravius secundum suum genus esse minus grave secundum aliquas circumstantias. Et propter hoc Augustinus noluit praecipitare sententiam de malo Catholico et haeretico alias non peccante, quia peccatum haeretici, etsi sit gravius ex genere, potest tamen ex aliqua circumstantia alleviari; et e converso peccatum Catholici ex aliqua circumstantia aggravari.Referencing norms: Q10A3Ad1, assert-h40c069a968eea14a721eede51d2ed8412184cac80528a3a0c4e134ecaea6562c
section/10-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f5cb08d226371d85a51474c2a2208722c2e59096c0ded30ef9a3d3bb01917ebLA
Ad secundum dicendum quod infidelitas habet et ignorantiam adiunctam, et habet renisum ad ea quae sunt fidei, et ex hac parte habet rationem peccati gravissimi. Ex parte autem ignorantiae habet aliquam rationem excusationis, et maxime quando aliquis ex malitia non peccat, sicut fuit in apostolo.Referencing norms: Q10A3Ad2, assert-h67d1cbbc2306bb7a5b2dea8bf5fbd4e7ba6a3d33b5450840f28e604a60a39b43
section/10-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:32dd6f8710db02de416f02e3b35bdc10fe3baebada836a213b278690c393495bLA
Ad tertium dicendum quod infidelis pro peccato infidelitatis gravius punitur quam alius peccator pro quocumque alio peccato, considerato peccati genere. Sed pro alio peccato, puta pro adulterio, si committatur a fideli et ab infideli, ceteris paribus, gravius peccat fidelis quam infidelis, tum propter notitiam veritatis ex fide; tum etiam propter sacramenta fidei quibus est imbutus, quibus peccando contumeliam facit.Referencing norms: Q10A3Ad3, assert-h19b1fd465714b7969abb5d84a0de16b0a00d967d5444d01423520186be58a6d2
section/10-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a2a446d17c4ba1ec2844a7ac12e2fa9fccae0e9131c8b8fa3a22ddbb8edbe159LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit maximum peccatorum. Dicit enim Augustinus, et habetur V, qu. I, utrum Catholicum pessimis moribus alicui haeretico in cuius vita, praeter id quod haereticus est, non inveniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. Sed haereticus est infidelis. Ergo non est simpliciter dicendum quod infidelitas sit maximum peccatorum.Referencing norms: Q10A3Obiectio1, assert-h3b57833cf36e80a78a896870174b86b3b5f486e9cfde13371ee03a224e54eb75, assert-h8fe4ebc4b1f47e6f1c0532f97df07b9119a4127dab65714fd5f8bce860e244bc
section/10-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1190484804a1007c7a890a10ca435b5991823c1601fc53b82fc067d3633be9d6LA
Praeterea, illud quod diminuit vel excusat peccatum non videtur esse maximum peccatum. Sed infidelitas excusat vel diminuit peccatum, dicit enim apostolus, I ad Tim. I, prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Ergo infidelitas non est maximum peccatum.Referencing norms: Q10A3Obiectio2, assert-h05593955ee60e490b0d4345c740cc59d5930738b4ba9254965216da785b578ba, assert-hebc79c5cbdb379849056137d069bd21428825e9d92ec4d9f7d974689a0756b08
section/10-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4bfc67a2de752404cb0bf839f297269433e469fb2a5446511929aba7ac2c2cd0LA
Praeterea, maiori peccato debetur maior poena, secundum illud Deut. XXV, pro mensura peccati erit et plagarum modus. Sed maior poena debetur fidelibus peccantibus quam infidelibus, secundum illud ad Heb. X, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est? Ergo infidelitas non est maximum peccatum.Referencing norms: Q10A3Obiectio3, assert-h5f657ee32675f8c0154091e64ccd199bb8794c32666753ff672651d2cf065223, assert-h76fa03849ad5e398b458ae6588a60150d12aa485b85bc51af082389f8b86f2f0
section/10-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0e0079a5bd9701fc63902ca1654ec603fbd7d4f70afa6013577010022fdaa66LA
Respondeo dicendum quod omne peccatum formaliter consistit in aversione a Deo, ut supra dictum est. Unde tanto aliquod peccatum est gravius quanto per ipsum homo magis a Deo separatur. Per infidelitatem autem maxime homo a Deo elongatur, quia nec veram Dei cognitionem habet; per falsam autem cognitionem ipsius non appropinquat ei, sed magis ab eo elongatur. Nec potest esse quod quantum ad quid Deum cognoscat qui falsam opinionem de ipso habet, quia id quod ipse opinatur non est Deus. Unde manifestum est quod peccatum infidelitatis est maius omnibus peccatis quae contingunt in perversitate morum. Secus autem est de peccatis quae opponuntur aliis virtutibus theologicis, ut infra dicetur.Referencing norms: Q10A3Respondeo, assert-he2cb8714e71078f4fe75ac664a90b152a6e1c2f26cff139fb2a005640ab207c6
section/10-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:abbe3fe69cbc22e6feb236de2c39058bc0d623254f9846fe24a50c5ce6a8167bLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, exponens illud Ioan. XV, si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, magnum, inquit, quoddam peccatum sub generali nomine vult intelligi. Hoc enim est peccatum, scilicet infidelitatis, quo tenentur cuncta peccata. Infidelitas ergo est maximum omnium peccatorum.Referencing norms: assert-h1a0f3a74337c506780e2e02d819110f48b8ad29737df3ff57a998ec1d394b9ea
section/10-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d0e56e539c9ca21a140fe19e0d795bcca9a60aabe39218c9164ee0a0a251a4f5LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud est intelligendum vel quia vita infidelium non potest esse sine peccato, cum peccata sine fide non tollantur. Vel quia quidquid agunt ex infidelitate peccatum est. Unde ibi subditur, quia omnis infideliter vivens vel agens vehementer peccat.Referencing norms: Q10A4Ad1, assert-h029c832600777bfad45dcad6a1c9e53bb3a78b1d683f81e8860cb1e561b73f40
section/10-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:17e796d3b7ea5d7bf9de098db925b32a869e76493cfdf15b372470d964374100LA
Ad secundum dicendum quod fides dirigit intentionem respectu finis ultimi supernaturalis. Sed lumen etiam naturalis rationis potest dirigere intentionem respectu alicuius boni connaturalis.Referencing norms: Q10A4Ad2, assert-hdd73622ccdf496e056c16efe019b9bbbd4a1fa4a2c616225d236f3e41f1c1039
section/10-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca04c1b76aa4a5a7a8cbf907a3f7149890b0f59470576edc4a7a650295021ae5LA
Ad tertium dicendum quod per infidelitatem non corrumpitur totaliter in infidelibus ratio naturalis, quin remaneat in eis aliqua veri cognitio, per quam possunt facere aliquod opus de genere bonorum. De Cornelio tamen sciendum est quod infidelis non erat, alioquin eius operatio accepta non fuisset Deo, cui sine fide nullus potest placere. Habebat autem fidem implicitam, nondum manifestata Evangelii veritate. Unde ut eum in fide plene instrueret, mittitur ad eum Petrus.Referencing norms: Q10A4Ad3, assert-hd6139b09ba4601f949d0a3896d59009fbcfb24085ca5c817533a7ead54e6af6b
section/10-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ee154033f0b1c4fa2fa5f2a11ee326f701eb5d42b2e9851052226d8eb5a1022cLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quaelibet actio infidelis sit peccatum. Quia super illud Rom. XIV, omne quod non est ex fide peccatum est, dicit Glossa, omnis infidelium vita est peccatum. Sed ad vitam infidelium pertinet omne quod agunt. Ergo omnis actio infidelis est peccatum.Referencing norms: Q10A4Obiectio1, assert-h43491606880e3a2b237d8b7b06e70810cc23800f7053fd41bcb0cd630f5db3a0, assert-h65e2e83e428951a69684abe08b7002b81079280141038f38db810f518711bad4
section/10-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8c0f905b098929a6e23ded80bbcdf3673e79b133427aad8c133b99135911c0fdLA
Praeterea, fides intentionem dirigit. Sed nullum bonum potest esse quod non est ex intentione recta. Ergo in infidelibus nulla actio potest esse bona.Referencing norms: Q10A4Obiectio2, assert-h625c2032772442d7b101acd72238a5fc1a62f3193e6594ffa4c6e39887885a5e, assert-h74ae467346cca5e85944719b7ee2b826bcfde42826bb42d014f1875b35933ad3
section/10-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a0617dfbd6ba8f373f0ee88ec1809c6a8a7c38870d83064e9087e8ff7fe4ca99LA
Praeterea, corrupto priori, corrumpuntur posteriora. Sed actus fidei praecedit actus omnium virtutum. Ergo, cum in infidelibus non sit actus fidei, nullum bonum opus facere possunt, sed in omni actu suo peccant.Referencing norms: Q10A4Obiectio3, assert-hc76a3ce7e6f8778e5547c870a168f2665e14115e0b6158b6c3c8dfbe8a7f846d, assert-hf7ecca0756a4c459e94c35dda7e2ebec6eee850e69d1bf866c94e5d50ca338e5
section/10-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b32f1275645d36244a4d423396bd93950ab80ed7d59c6d944b6cc911bbb7196LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale tollit gratiam gratum facientem, non autem totaliter corrumpit bonum naturae. Unde, cum infidelitas sit quoddam mortale peccatum, infideles quidem gratia carent, remanet tamen in eis aliquod bonum naturae. Unde manifestum est quod infideles non possunt operari opera bona quae sunt ex gratia, scilicet opera meritoria, tamen opera bona ad quae sufficit bonum naturae aliqualiter operari possunt. Unde non oportet quod in omni suo opere peccent, sed quandocumque aliquod opus operantur ex infidelitate, tunc peccant. Sicut enim habens fidem potest aliquod peccatum committere in actu quem non refert ad fidei finem, vel venialiter vel etiam mortaliter peccando; ita etiam infidelis potest aliquem actum bonum facere in eo quod non refert ad finem infidelitatis.Referencing norms: Q10A4Respondeo, assert-hff8e1e8b5a8429d41a5a59b4cf5f94bb18e7d38c5c0dcf2afdf28e7e1f25f389
section/10-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d33fe299e5dfe69ae13affdcf9060a06ba61c1d1284cc96263e216f9685fda11LA
Sed contra est quod Cornelio adhuc infideli existenti dictum est quod acceptae erant Deo eleemosynae eius. Ergo non omnis actio infidelis est peccatum, sed aliqua actio eius est bona.Referencing norms: assert-hbbc58fcd44c04f3ed747097f31dd7f25bf127dceda669814fa6c0e4073f4d05b
section/10-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5dbfe36245adfe5d74428c98ecbeb1749e8b0b689874e922f18b4d0e8f6af559LA
Ad primum ergo dicendum quod formalis ratio alicuius peccati potest accipi dupliciter. Uno modo, secundum intentionem peccantis, et sic id ad quod convertitur peccans est formale obiectum peccati; et ex hoc diversificantur eius species. Alio modo, secundum rationem mali, et sic illud bonum a quo receditur est formale obiectum peccati; sed ex hac parte peccatum non habet speciem, immo privatio est speciei. Sic igitur dicendum est quod infidelitatis obiectum est veritas prima sicut a qua recedit, sed formale eius obiectum sicut ad quod convertitur est sententia falsa quam sequitur; et ex hac parte eius species diversificantur. Unde sicut caritas est una, quae inhaeret summo bono, sunt autem diversa vitia caritati opposita, quae per conversionem ad diversa bona temporalia recedunt ab uno summo bono, et iterum secundum diversas habitudines inordinatas ad Deum; ita etiam fides est una virtus, ex hoc quod adhaeret uni primae veritati; sed infidelitatis species sunt multae, ex hoc quod infideles diversas falsas sententias sequuntur.Referencing norms: Q10A5Ad1, assert-h15177b5681d00560824a9d490e08ba3868a9baf4951b63844b08b5ad719f8322
section/10-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2c642aad591311276026cf1277f733b3e1dc1c230f002a877a4f33b4d9bc4e43LA
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de distinctione specierum infidelitatis secundum diversa in quibus erratur.Referencing norms: Q10A5Ad2, assert-h4f755a83300430b9f2c13de48ca4a6a8f92f4f1ddf45d5591cab3bfff59eca0f
section/10-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e4761b73c1344a28fccc2221ffb38f7cec156b4602b16ce78504f923113d147eLA
Ad tertium dicendum quod sicut fides est una quia multa credit in ordine ad unum, ita infidelitas potest esse una, etiam si in multis erret, inquantum omnia habent ordinem ad unum. Nihil tamen prohibet hominem diversis infidelitatis speciebus errare, sicut etiam potest unus homo diversis vitiis subiacere et diversis corporalibus morbis.Referencing norms: Q10A5Ad3, assert-hba239ff2c24afac7fd5e0dbe52afb7728f724503f307ea0b97a97fda58b4c439
section/10-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:ccd174bc920a72dcc8a3c537f7b3cc12147c595bf33bba975fe148d74ddf2558LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sint plures infidelitatis species. Cum enim fides et infidelitas sint contraria, oportet quod sint circa idem. Sed formale obiectum fidei est veritas prima, a qua habet unitatem, licet multa materialiter credat. Ergo etiam obiectum infidelitatis est veritas prima, ea vero quae discredit infidelis materialiter se habent in infidelitate. Sed differentia secundum speciem non attenditur secundum principia materialia, sed secundum principia formalia. Ergo infidelitatis non sunt diversae species secundum diversitatem eorum in quibus infideles errant.Referencing norms: Q10A5Obiectio1, assert-h05b5a30c4e2d6c619e499310fd4681eecab470f3db0f8463a370272b75d0d734, assert-h4d6c633c258b07d3ffc4aa06007b1863e71da3fda8f4d34bc4c812f3cf472591, assert-h99747aa71326903e5774d3ff54da3982953942b973ec7027d8a8be34a3f2fce7, assert-he017cf76fc1c26f063339babd085e06ac3611a2a57067a4843b92b9861377d77
section/10-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c5dd7fc4a23948e7c7576a010d704bdad6c89861158617ed3a55332dfa97c50LA
Praeterea, infinitis modis potest aliquis a veritate fidei deviare. Si igitur secundum diversitates errorum diversae species infidelitatis assignentur, videtur sequi quod sint infinitae infidelitatis species. Et ita huiusmodi species non sunt considerandae.Referencing norms: Q10A5Obiectio2, assert-h86ae81648e63302777a2ddc9df94f9fbd2594be8f3c6911d4e77da3363aabc51
section/10-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c887d97577524191e2af2efef9fb0289f8157fbe82a43a8137098cdfaa6b0793LA
Praeterea, idem non invenitur in diversis speciebus. Sed contingit aliquem esse infidelem ex eo quod errat circa diversa. Ergo diversitas errorum non facit diversas species infidelitatis. Sic igitur infidelitatis non sunt plures species.Referencing norms: Q10A5Obiectio3, assert-h5af1fc32e7b34b0cd937e324e6982f9ab1bad29aeb50c47a0e66852d112dd282, assert-h69f5b8cfe8fed958b0171a4c90535aa58267ba61f2b71666ee9d55b6e2862bb6
section/10-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae53e150c5623787e400cd544f82a348c4bece423109e9495eb679f2fcdd0bc8LA
Respondeo dicendum quod quaelibet virtus consistit in hoc quod attingat regulam aliquam cognitionis vel operationis humanae, ut supra dictum est. Attingere autem regulam est uno modo circa unam materiam, sed a regula deviare contingit multipliciter. Et ideo uni virtuti multa vitia opponuntur. Diversitas autem vitiorum quae unicuique virtuti opponitur potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum diversam habitudinem ad virtutem. Et secundum hoc determinatae sunt quaedam species vitiorum quae opponuntur virtuti, sicut virtuti morali opponitur unum vitium secundum excessum ad virtutem, et aliud vitium secundum defectum a virtute. Alio modo potest considerari diversitas vitiorum oppositorum uni virtuti secundum corruptionem diversorum quae ad virtutem requiruntur. Et secundum hoc uni virtuti, puta temperantiae vel fortitudini, opponuntur infinita vitia, secundum quod infinitis modis contingit diversas circumstantias virtutis corrumpi, ut a rectitudine virtutis recedatur. Unde et Pythagorici malum posuerunt infinitum. Sic ergo dicendum est quod, si infidelitas attendatur secundum comparationem ad fidem, diversae sunt infidelitatis species et numero determinatae. Cum enim peccatum infidelitatis consistat in renitendo fidei, hoc potest contingere dupliciter. Quia aut renititur fidei nondum susceptae, et talis est infidelitas Paganorum sive gentilium. Aut renititur fidei Christianae susceptae, vel in figura, et sic est infidelitas Iudaeorum; vel in ipsa manifestatione veritatis, et sic est infidelitas haereticorum. Unde in generali possunt assignari tres praedictae species infidelitatis. Si vero distinguantur infidelitatis species secundum errorem in diversis quae ad fidem pertinent, sic non sunt determinatae infidelitatis species, possunt enim errores in infinitum multiplicari, ut patet per Augustinum, in libro de haeresibus.Referencing norms: Q10A5Respondeo, assert-h40107acca5677eac301ffc6872a37b99b3f7257e47ed6e9a944b726610b9e20e
section/10-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2864c56c86d293ac7122042eb6157d17e1cff33787fb527062c725f14945d1dcLA
Sed contra est quod unicuique virtuti opponuntur plures species vitiorum, bonum enim contingit uno modo, malum vero multipliciter, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom., et per philosophum, in II Ethic. Sed fides est una virtus. Ergo ei opponuntur plures infidelitatis species.Referencing norms: assert-ha454e2db05a549e15f49218bb5887968eae6e9dd5cae9633e094715cb37062d0
section/10-6/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q10A6Ad1, Q10A6Ad2, Q10A6Ad3, assert-h566073b7885cc9166dba3c83cc38fce7cd3437f8a7d6897e3d5229c5eb8c99f0, assert-h5b1e53876ddefa5e173ed13bd6d2372278b406124d9e8853246b4b251816ce7b, assert-hd6c401ad1ad8b5737ba54b0c4d124ffb85f976a22774312d0e39d5adcf9ea680
section/10-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:51197d2d04ee60bd9573a413afb362001b18f372d1942533183bf8a78bcdcdf5LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod infidelitas gentilium sive Paganorum sit gravior ceteris. Sicut enim corporalis morbus tanto est gravior quanto saluti principalioris membri contrariatur, ita peccatum tanto videtur esse gravius quanto contrariatur ei quod est principalius in virtute. Sed principalius in fide est fides unitatis divinae, a qua deficiunt gentiles, multitudinem deorum credentes. Ergo eorum infidelitas est gravissima.Referencing norms: Q10A6Obiectio1, assert-he215d1a528dee4d70d64e1e9479759a4e74ee768e7a4d1a24d53d3878793ff0a, assert-hfc84d86f6fba425c83f0a908aca9b8eaa1e4d44cfbf5333de53a0f139fffa018
section/10-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1268bf67283570865b718de0dee94b6f466ffdadbdb98d2d286c4878e83d25d7LA
Praeterea, inter haereticos tanto haeresis aliquorum detestabilior est quanto in pluribus et principalioribus veritati fidei contradicunt, sicut haeresis Arii, qui separavit divinitatem, detestabilior fuit quam haeresis Nestorii, qui separavit humanitatem Christi a persona filii Dei. Sed gentiles in pluribus et principalioribus recedunt a fide quam Iudaei et haeretici, quia omnino nihil de fide recipiunt. Ergo eorum infidelitas est gravissima.Referencing norms: Q10A6Obiectio2, assert-h2fc9dc1ea73ff57e014ecb03fdcb44359c5a2b18c75ca74b688ebb09f70c2ac2, assert-he7ebe08595e27c037aa7c527df9e59194cb3238f511d41b999874c096043ddf2
section/10-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:82ad838f6b06f8ca72fb13c3162777e46ba5f79f67450ecd73adf409147e47e1LA
Praeterea, omne bonum est diminutivum mali. Sed aliquod bonum est in Iudaeis, quia confitentur vetus testamentum esse a Deo. Bonum etiam est in haereticis, quia venerantur novum testamentum. Ergo minus peccant quam gentiles, qui utrumque testamentum detestantur.Referencing norms: Q10A6Obiectio3, assert-hc1513f8c4d1a9663e009c7d3afd193b2773d8078bdaeb89bef67a45fd8071632, assert-hd6a416caaec90d45e731ba3a15d7ed90a99ae34405845d339973e36e662c2c93
section/10-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50808e427e78cd7d4638f8f97f4cef2439d1260979f48131c3a904df82c74ceeLA
Respondeo dicendum quod in infidelitate, sicut dictum est, duo possunt considerari. Quorum unum est comparatio eius ad fidem. Et ex hac parte aliquis gravius contra fidem peccat qui fidei renititur quam suscepit quam qui renititur fidei nondum susceptae, sicut gravius peccat qui non implet quod promisit quam si non impleat quod nunquam promisit. Et secundum hoc infidelitas haereticorum, qui profitentur fidem Evangelii et ei renituntur corrumpentes ipsam, gravius peccant quam Iudaei, qui fidem Evangelii nunquam susceperunt. Sed quia susceperunt eius figuram in veteri lege, quam male interpretantes corrumpunt, ideo etiam ipsorum infidelitas est gravius peccatum quam infidelitas gentilium, qui nullo modo fidem Evangelii susceperunt. Aliud quod in infidelitate consideratur est corruptio eorum quae ad fidem pertinent. Et secundum hoc, cum in pluribus errent gentiles quam Iudaei, et Iudaei quam haeretici, gravior est infidelitas gentilium quam Iudaeorum, et Iudaeorum quam haereticorum, nisi forte quorundam, puta Manichaeorum, qui etiam circa credibilia plus errant quam gentiles. Harum tamen duarum gravitatum prima praeponderat secundae quantum ad rationem culpae. Quia infidelitas habet rationem culpae, ut supra dictum est, magis ex hoc quod renititur fidei quam ex hoc quod non habet ea quae fidei sunt, hoc enim videtur, ut dictum est, magis ad rationem poenae pertinere unde, simpliciter loquendo, infidelitas haereticorum est pessima.Referencing norms: Q10A6Respondeo, assert-hb022606cbd3014c576f3dea5c85ac1dc7062f0b4fc51cd03e6aafb8a5311de10
section/10-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c46208232651952ef08349a089670c1a1b5cb3da04b6923b6463f7d12742f53eLA
Sed contra est quod dicitur II Pet. II, melius erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post cognitam retrorsum converti. Sed gentiles non cognoverunt viam iustitiae, haeretici autem et Iudaei aliqualiter cognoscentes deseruerunt. Ergo eorum peccatum est gravius.Referencing norms: assert-h8da1df558dad65198fa8b08575249b95a14228b265d9f22d5b01e82d4d45767f
section/10-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fea803de0de4c2a649be65106108470f760de62c81608245465f3b9e2393c0c0LA
Ad primum ergo dicendum quod apostolus non prohibet totaliter disputationem, sed inordinatam, quae magis fit contentione verborum quam firmitate sententiarum.Referencing norms: Q10A7Ad1, assert-h8b987a3916091b952856f142d1e0e2caf6eaa583434c19f4de584c0ea6495d20
section/10-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:813582509365c8a39c33e39de1030201ee93beedbf467cb24c78249420844daaLA
Ad secundum dicendum quod lex illa prohibet publicam disputationem de fide quae procedit ex dubitatione fidei, non autem illam quae est ad fidei conservationem.Referencing norms: Q10A7Ad2, assert-hcc681c15685179a05357be3aebe6b00eaef668f507244a0c1479e6172c54d9a6
section/10-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:866498327dfb70cbabf29c37cb4337d994684bd2c1a47aede6436b8758f8f374LA
Ad tertium dicendum quod non debet disputari de his quae sunt fidei quasi de eis dubitando, sed propter veritatem manifestandam et errores confutandos. Oportet enim ad fidei confirmationem aliquando cum infidelibus disputare, quandoque quidem defendendo fidem, secundum illud I Pet. III, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae est in vobis spe et fide; quandoque autem ad convincendos errantes, secundum illud ad Tit. I, ut sit potens exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.Referencing norms: Q10A7Ad3, assert-h48c173eefa99a25bcde74c71545dff57e39653c6918847df177f3f7772c7fe4a
section/10-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:62e6a1e4f4ad016f785dae16e88a3e9e799ccef4668153f6a7525043304d0bc4LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non sit cum infidelibus publice disputandum. Dicit enim apostolus, II ad Tim. II, noli verbis contendere, ad nihilum enim utile est nisi ad subversionem audientium. Sed disputatio publica cum infidelibus fieri non potest sine contentione verborum. Ergo non est publice disputandum cum infidelibus.Referencing norms: Q10A7Obiectio1, assert-h1bef451a4009bdf5833d6f46af7a027eb1367d65c4306e5e3778db4561b7c0de, assert-h663370620cb45a2f7d9454513e56e8e5864f00868a6a988d1edc146160034c97
section/10-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:304bcf8df4674b1bf91a3b15ffbcf8ad7df6c22417ea192ff4b8a27efbc5af02LA
Praeterea, lex Marciani Augusti, per canones confirmata, sic dicit, iniuriam facit iudicio religiosissimae synodi, si quis semel iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit. Sed omnia quae ad fidem pertinent sunt per sacra Concilia determinata. Ergo graviter peccat, iniuriam synodo faciens, si quis de his quae sunt fidei publice disputare praesumat.Referencing norms: Q10A7Obiectio2, assert-h6a6df556de4e01bead6d13861364ef0364f755725a77bbbc83c8a473f56c687a, assert-hb002fab47c73d6ed1e398edcf03dc608aa046cf0d78e84520454d5f0277cebe6
section/10-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3bdc3f27cbb85b71954b9e4213fa7d8b6d6e872fe40736ca0f57401fbdd8d277LA
Praeterea, disputatio argumentis aliquibus agitur. Sed argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Ea autem quae sunt fidei, cum sint certissima, non sunt in dubitationem adducenda. Ergo de his quae sunt fidei non est publice disputandum.Referencing norms: Q10A7Obiectio3, assert-h21651a7cfc65e10b1b7cae2a19275c1549366f108c81ab943623bf050d88d91d, assert-hd8cca46df87ba8cc32d9c45ac540a69bb16bb249e8d8b3eff2a4900720cceac9
section/10-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05043c6c957cea7fb3034cac5b20eca836a5d441fcf3095313c76aa73e5a56e0LA
Respondeo dicendum quod in disputatione fidei duo sunt consideranda, unum quidem ex parte disputantis; aliud autem ex parte audientium. Ex parte quidem disputantis est consideranda intentio. Si enim disputet tanquam de fide dubitans, et veritatem fidei pro certo non supponens, sed argumentis experiri intendens, procul dubio peccat, tanquam dubius in fide et infidelis. Si autem disputet aliquis de fide ad confutandum errores, vel etiam ad exercitium, laudabile est. Ex parte vero audientium considerandum est utrum illi qui disputationem audiunt sint instructi et firmi in fide, aut simplices et in fide titubantes. Et coram quidem sapientibus in fide firmis nullum periculum est disputare de fide. Sed circa simplices est distinguendum. Quia aut sunt sollicitati sive pulsati ab infidelibus, puta Iudaeis vel haereticis sive Paganis, nitentibus corrumpere in eis fidem, aut omnino non sunt sollicitati super hoc, sicut in terris in quibus non sunt infideles. In primo casu necessarium est publice disputare de fide, dummodo inveniantur aliqui ad hoc sufficientes et idonei, qui errores confutare possint. Per hoc enim simplices in fide firmabuntur; et tolletur infidelibus decipiendi facultas; et ipsa taciturnitas eorum qui resistere deberent pervertentibus fidei veritatem esset erroris confirmatio. Unde Gregorius, in II Pastoral., sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium eos qui erudiri poterant in errore derelinquit. In secundo vero casu periculosum est publice disputare de fide coram simplicibus; quorum fides ex hoc est firmior quod nihil diversum audierunt ab eo quod credunt. Et ideo non expedit eis ut verba infidelium audiant disceptantium contra fidem.Referencing norms: Q10A7Respondeo, assert-h267fbcae51265ae4ee159f6d5336047447e0dc99b30b0730cb25704d2f2fbf86
section/10-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:212d3c6e513f4cc9e2b1b46ff240132562507f730a33d057217b7f1a3112b07aLA
Sed contra est quod Act. IX dicitur quod Saulus invalescebat et confundebat Iudaeos; et quod loquebatur gentibus et disputabat cum Graecis.Referencing norms: assert-hbf0e04c87196f2233782a68039b43ba6758890e2eb5cd129354902e20216eab1
section/10-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c53b7afbe9f291eabc880a654313e1dd80f403f3864b83cf775323733bf3deb9LA
Ad primum ergo dicendum quod per illam auctoritatem quidam intellexerunt esse prohibitam non quidem excommunicationem haereticorum, sed eorum occisionem, ut patet per auctoritatem Chrysostomi inductam. Et Augustinus, ad Vincentium, de se dicit, haec primitus mea sententia erat, neminem ad unitatem Christi esse cogendum, verbo esse agendum, disputatione pugnandum. Sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superatur exemplis. Legum enim terror ita profuit ut multi dicant, gratias domino, qui vincula nostra dirupit. Quod ergo dominus dicit, sinite utraque crescere usque ad messem, qualiter intelligendum sit apparet ex hoc quod subditur, ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Ubi satis ostendit, sicut Augustinus dicit (contra Epist. Parmen.), cum metus iste non subest, idest quando ita cuiusque crimen notum est et omnibus execrabile apparet ut vel nullos prorsus, vel non tales habeat defensores per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae.Referencing norms: Q10A8Ad1, assert-h25e075bc451fae88e9fa5ec9feb88198a39837ca64640982c9de3591a523f312
section/10-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:61a2f4793dc47ddb3c4a22e8e757bdc124a207fc6516e95c290d8d781e767f9dLA
Ad secundum dicendum quod Iudaei, si nullo modo susceperunt fidem, non sunt cogendi ad fidem. Si autem susceperunt fidem, oportet ut fidem necessitate cogantur retinere, sicut in eodem capitulo dicitur.Referencing norms: Q10A8Ad2, assert-h192188f9cb67241f47d6508a12b304652e73c95317c4fa0fc1c72adf29e4af9f
section/10-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28bff78b8aebe1dd666b021f1c2a8145f58106fe8a5684e4129edcfee1101e9dLA
Ad tertium dicendum quod, sicut vovere est voluntatis, reddere autem est necessitatis, ita accipere fidem est voluntatis, sed tenere iam acceptam est necessitatis. Et ideo haeretici sunt compellendi ut fidem teneant. Dicit enim Augustinus, ad Bonifacium comitem, ubi est quod isti clamare consueverunt, liberum est credere vel non credere, cui vim Christus intulit? Agnoscant in Paulo prius cogentem Christum et postea docentem.Referencing norms: Q10A8Ad3, assert-hb3e7ee24fdee2118dae90a734cf878c15818add09a37593dcf1a3cd3cfa8fbb8
section/10-8/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b765937d5aa9c7db4e4fdf857c5e131d697623980ba89f83def9b04cfd376b1dLA
Ad quartum dicendum quod, sicut in eadem epistola Augustinus dicit, nullus nostrum vult aliquem haereticum perire. Sed aliter non meruit habere pacem domus David, nisi Absalom filius eius in bello quod contra patrem gerebat fuisset extinctus. Sic Ecclesia Catholica, si aliquorum perditione ceteros colligit, dolorem materni sanat cordis tantorum liberatione populorum.Referencing norms: Q10A8Ad4, assert-ha77653ad90c43a143371c13d583ef65e40b814df49ccb3ed67843ea0a3448dfb
section/10-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9e7d867b292c5fc3dae24eb8eb6f42bd92a6e10e899fee3e0cb336d34d31ff0aLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod infideles nullo modo compellendi sint ad fidem. Dicitur enim Matth. XIII quod servi patrisfamilias in cuius agro erant zizania seminata quaesierunt ab eo, vis imus et colligimus ea? Et ipse respondit, non, ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul cum eis triticum. Ubi dicit Chrysostomus, haec dixit dominus prohibens occisiones fieri. Nec enim oportet interficere haereticos, quia si eos occideritis, necesse est multos sanctorum simul subverti. Ergo videtur quod pari ratione nec aliqui infideles sint ad fidem cogendi.Referencing norms: Q10A8Obiectio1, assert-h8537f0ff801b66873845a2a48c5b4320f04462735d38cc99ad7ecb79cd17cf9a
section/10-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:21fb75d340b30375bc90aca5494c24b8c8c8548938b0afa4fa9fda1cefaf3d91LA
Praeterea, in decretis, dist. XLV, sic dicitur, de Iudaeis praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Ergo pari ratione nec alii infideles sunt ad fidem cogendi.Referencing norms: Q10A8Obiectio2, assert-h80c29cbd264af6f9c30bcd0df07b89700f0633e4ed1c934b8f8674cdb4251b66
section/10-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9e07c4b529ffd6ccc808b6175d4eb1db30797ddb23cff8af991a284b1d391b30LA
Praeterea, Augustinus dicit quod cetera potest homo nolens, credere nonnisi volens. Sed voluntas cogi non potest. Ergo videtur quod infideles non sint ad fidem cogendi.Referencing norms: Q10A8Obiectio3, assert-hdc308be60409008ac49b92450433380c9f28322ae862b459a0f26cf428b4490d, assert-hfe0ef0c887df7c2d1e42dba9320729d0b736f9da69a5c0bcb6fb66b8999e2428
section/10-8/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:329efd2c4489a5662865643cdc9f6bdc1a19334be1b361cf9580a8b01d646edcLA
Praeterea, Ezech. XVIII dicitur ex persona Dei, nolo mortem peccatoris. Sed nos debemus voluntatem nostram conformare divinae, ut supra dictum est. Ergo etiam nos non debemus velle quod infideles occidantur.Referencing norms: Q10A8Obiectio4, assert-h866b39aa095c55b00657411ba3b3983c50bc264a9d49aa833577bd835dc673a5, assert-hf356359ab82e977c06faca647752613b14f57a84919fc97950ed48edf47c7667
section/10-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3209eb4308f7f74457c1c50c52c24527527913d8884a2a91804723e825340b5eLA
Respondeo dicendum quod infidelium quidam sunt qui nunquam susceperunt fidem, sicut gentiles et Iudaei. Et tales nullo modo sunt ad fidem compellendi, ut ipsi credant, quia credere voluntatis est. Sunt tamen compellendi a fidelibus, si facultas adsit, ut fidem non impediant vel blasphemiis, vel malis persuasionibus, vel etiam apertis persecutionibus. Et propter hoc fideles Christi frequenter contra infideles bellum movent, non quidem ut eos ad credendum cogant (quia si etiam eos vicissent et captivos haberent, in eorum libertate relinquerent an credere vellent), sed propter hoc ut eos compellant ne fidem Christi impediant. Alii vero sunt infideles qui quandoque fidem susceperunt et eam profitentur, sicut haeretici vel quicumque apostatae. Et tales sunt etiam corporaliter compellendi ut impleant quod promiserunt et teneant quod semel susceperunt.Referencing norms: Q10A8Respondeo, assert-h9840b511711e68391cf04628af72f7acfb3e21caf2e19a1b51274d98ca1a80ac
section/10-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8db77960448ee7792811721d6a35ea06f86a9f4137ff9805e22d79728e5e0c5dLA
Sed contra est quod dicitur Luc. XIV, exi in vias et saepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Sed homines in domum Dei, idest in Ecclesiam, intrant per fidem. Ergo aliqui sunt compellendi ad fidem.Referencing norms: assert-h6ae42cd89846adf92c3e1d574a4ed30f9ea78e1846d19470d94cd2c0e99f6dd9
section/10-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:10712f90903a5dfd0cd1249f5a07f9cd261817035840c222910082c4bc0f8676LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus illud praecipit de illis gentibus quarum terram ingressuri erant Iudaei, qui erant proni ad idololatriam, et ideo timendum erat ne per continuam conversationem cum eis alienarentur a fide. Et ideo ibidem subditur, quia seducet filium tuum ne sequatur me.Referencing norms: Q10A9Ad1, assert-h912c131980baf12359bdab8bba6b48e1ad6f002405998ac058fa8caaab026c44
section/10-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:03c364c9fbf451913d6fed726f8f3cc802e89d17e19d727938dc8e38c9fdc1b7LA
Ad secundum dicendum quod Ecclesia in infideles non habet iudicium quoad poenam spiritualem eis infligendam. Habet tamen iudicium super aliquos infideles quoad temporalem poenam infligendam, ad quod pertinet quod Ecclesia aliquando, propter aliquas speciales culpas, subtrahit aliquibus infidelibus communionem fidelium.Referencing norms: Q10A9Ad2, assert-h6cbc4c1684ac14325b26dc78cc4452a87961ff7a93c1d142e0512163cbc0720e
section/10-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d4b559674f14785b1237cca22cb2795990c24a934856d7a5d0a7bbd61ec6ccc0LA
Ad tertium dicendum quod magis est probabile quod servus, qui regitur imperio domini, convertatur ad fidem domini fidelis, quam e converso. Et ideo non est prohibitum quin fideles habeant servos infideles. Si tamen domino periculum immineret ex communione talis servi, deberet eum a se abiicere, secundum illud mandatum domini, Matth. V et XVIII, si pes tuus scandalizaverit te, abscinde eum et proiice abs te.Referencing norms: Q10A9Ad3, assert-he445a7e9fc8c810053f988e96aff8f2382bea09e3b421548934750b30bb68e7e
section/10-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f9a64a9d1559d91c19a86add1b11fb8b5130a8d0fad25f502e97f284926bba34LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod cum infidelibus possit communicari. Dicit enim apostolus, I ad Cor. X, si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate. Et Chrysostomus dicit, ad mensam Paganorum si volueris ire, sine ulla prohibitione permittimus. Sed ad coenam alicuius ire est ei communicare. Ergo licet infidelibus communicare.Referencing norms: Q10A9Obiectio1, assert-hc37a27a4438222b93befdf593399610651ddacd51a2e2f9bd1c1091d12f18ee0, assert-hde04521827d707e34399e67416eca59603ee6a53ba7f451d07b126a63279f342
section/10-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1ce54c78d911feb754c8727f70870bf97e6fb443be7d42e13cb1d10fca8d9e90LA
Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. V, quid mihi est de his qui foris sunt iudicare? Foris autem sunt infideles. Cum igitur per iudicium Ecclesiae aliquorum communio fidelibus inhibeatur, videtur quod non sit inhibendum fidelibus cum infidelibus communicare.Referencing norms: Q10A9Obiectio2, assert-h738591f0277bdec7ff505d7f7b218cdeaefa9ae22df5edb0b962f7adee98cfd7
section/10-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c5066c6bbc3d3bcb71d52cbbedc7e15533e555788e1c35a3cd23ea2dd3c5b233LA
Praeterea, dominus non potest uti servo nisi ei communicando saltem verbo, quia dominus movet servum per imperium. Sed Christiani possunt habere servos infideles, vel Iudaeos vel etiam Paganos sive Saracenos. Ergo possunt licite cum eis communicare.Referencing norms: Q10A9Obiectio3, assert-hf7eb08d4d173bfc7e85ef73de870c49cb25d4f18dc29e2ba7dd166e8db0e28cd, assert-hf9c445e77dd5eea20d44753a52af1318277cb0d7d2aebfb624c55974dcdf4afa
section/10-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7fd78f7ab5f41de96c92df26e5fc28fb13a2b18643b79dfa636d4dd8a62bfa32LA
Respondeo dicendum quod communio alicuius personae interdicitur fidelibus dupliciter, uno modo, in poenam illius cui communio fidelium subtrahitur; alio modo, ad cautelam eorum quibus interdicitur ne alii communicent. Et utraque causa ex verbis apostoli accipi potest, I ad Cor. V. Nam postquam sententiam excommunicationis protulit, subdit pro ratione, nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Et postea rationem subdit ex parte poenae per iudicium Ecclesiae illatae, cum dicit, nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? Primo igitur modo non interdicit Ecclesia fidelibus communionem infidelium qui nullo modo fidem Christianam receperunt, scilicet Paganorum vel Iudaeorum, quia non habet de eis iudicare spirituali iudicio, sed temporali, in casu cum, inter Christianos commorantes, aliquam culpam committunt et per fideles temporaliter puniuntur. Sed isto modo, scilicet in poenam, interdicit Ecclesia fidelibus communionem illorum infidelium qui a fide suscepta deviant, vel corrumpendo fidem, sicut haeretici, vel etiam totaliter a fide recedendo, sicut apostatae. In utrosque enim horum excommunicationis sententiam profert Ecclesia. Sed quantum ad secundum modum, videtur esse distinguendum secundum diversas conditiones personarum et negotiorum et temporum. Si enim aliqui fuerint firmi in fide, ita quod ex communione eorum cum infidelibus conversio infidelium magis sperari possit quam fidelium a fide aversio; non sunt prohibendi infidelibus communicare qui fidem non susceperunt, scilicet Paganis vel Iudaeis, et maxime si necessitas urgeat. Si autem sint simplices et infirmi in fide, de quorum subversione probabiliter timeri possit, prohibendi sunt ab infidelium communione, et praecipue ne magnam familiaritatem cum eis habeant, vel absque necessitate eis communicent.Referencing norms: Q10A9Respondeo, assert-h22c6f2a699100b28bc069764a8aadc84d4430c2a07d8046cc8921214e6f755b2
section/10-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1798ae216b8cd9e169e656a1e45098327343cf6731aab68d99fa29b4efc231ecLA
Sed contra est quod dicitur Deut. VII, non inibis cum eis foedus, nec misereberis eorum, neque sociabis cum eis connubia. Et super illud Lev. XV, mulier quae redeunte mense etc., dicit Glossa, sic oportet ab idololatria abstinere ut nec idololatras nec eorum discipulos contingamus, nec cum eis communionem habeamus.Referencing norms: assert-ha711eea61fb818c62b43f202f8ff214839f261554a3267bb9723492ce0a276b3
question/10/prooemium · paragraph
la · official · sha256:4ab8f8fcedbcd5e52200dde888e1fed1b497aef0dd62b32365735f9bbc6e78d3LA
Consequenter considerandum est de vitiis oppositis. Et primo, de infidelitate, quae opponitur fidei; secundo, de blasphemia, quae opponitur confessioni; tertio, de ignorantia et hebetudine, quae opponuntur scientiae et intellectui. Circa primum, considerandum est de infidelitate in communi; secundo, de haeresi, tertio, de apostasia a fide. Circa primum quaeruntur duodecim. Primo, utrum infidelitas sit peccatum. Secundo, in quo sit sicut in subiecto. Tertio, utrum sit maximum peccatorum. Quarto, utrum omnis actio infidelium sit peccatum. Quinto, de speciebus infidelitatis. Sexto, de comparatione earum ad invicem. Septimo, utrum cum infidelibus sit disputandum de fide. Octavo, utrum sint cogendi ad fidem. Nono, utrum sit eis communicandum. Decimo, utrum possint Christianis fidelibus praeesse. Undecimo, utrum ritus infidelium sint tolerandi. Duodecimo, utrum pueri infidelium sint invitis parentibus baptizandi.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 11
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q11
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:95c426f6188beb68c5213d34f66d2179b0abdef58661674710d9d9beeeea1a8e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/11-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:233196f3ecafb0a041bf3bdc9b14322a999b4deecfeca8b5e228666955c88ce4LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc modo electio pertinet ad infidelitatem sicut et voluntas ad fidem, ut supra dictum est.Referencing norms: Q11A1Ad1, assert-h2b3346a6ba4963aa49684a807e033c0577fdcd4165badc6727987698e1f8afe6
section/11-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d9042a80a6aa489279e086c4ac7d436bc2ee7e3e67c097c5c9dc80e80f30675dLA
Ad secundum dicendum quod vitia habent speciem ex fine proximo, sed ex fine remoto habent genus et causam. Sicut cum aliquis moechatur ut furetur, est ibi quidem species moechiae ex proprio fine et obiecto, sed ex fine ultimo ostenditur quod moechia ex furto oritur, et sub eo continetur sicut effectus sub causa vel sicut species sub genere, ut patet ex his quae supra de actibus dicta sunt in communi. Unde et similiter in proposito finis proximus haeresis est adhaerere falsae sententiae propriae, et ex hoc speciem habet. Sed ex fine remoto ostenditur causa eius, scilicet quod oritur ex superbia vel cupiditate.Referencing norms: Q11A1Ad2, assert-h5945e8746ec09688aa02c488e67c51151f211df317ff77798e0957388ece9dcf
section/11-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e6648ef82d320e67e92cb28db3e965db7abb81f9072387c6897a90879c5c5bdcLA
Ad tertium dicendum quod, sicut haeresis dicitur ab eligendo, ita secta a sectando, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol., et ideo haeresis et secta idem sunt. Et utrumque pertinet ad opera carnis, non quidem quantum ad ipsum actum infidelitatis respectu proximi obiecti, sed ratione causae, quae est vel appetitus finis indebiti, secundum quod oritur ex superbia vel cupiditate, ut dictum est; vel etiam aliqua phantastica illusio, quae est errandi principium, ut etiam philosophus dicit, in IV Metaphys. Phantasia autem quodammodo ad carnem pertinet, inquantum actus eius est cum organo corporali.Referencing norms: Q11A1Ad3, assert-h032c67795a25927719e972a7318d613ede3f429dbdcbbac0353c6d47c4bb3958
section/11-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a4f188e51a4b6dc7bf2f31d2944068b32eba44b59dbe0ed6a768e0b09d29e06eLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod haeresis non sit infidelitatis species. Infidelitas enim in intellectu est, ut supra dictum est. Sed haeresis non videtur ad intellectum pertinere, sed magis ad vim appetitivam. Dicit enim Hieronymus, et habetur in decretis, XXIV, qu. III, haeresis Graece ab electione dicitur, quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam quam putat esse meliorem, electio autem est actus appetitivae virtutis, ut supra dictum est. Ergo haeresis non est infidelitatis species.Referencing norms: Q11A1Obiectio1, assert-h8b27314f12209255b0b6456f4bd63c344ed52b1b5cdab6ba3053e11bb464e232, assert-hee42a00ba48542209e25e86261cfc881c935e2d5e87a36fcfedd639216243d2e
section/11-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:84cd85a97fd22fb56a1f952b73ca0483b88b84df150afcd789d77f5342382e66LA
Praeterea, vitium praecipue accipit speciem a fine, unde philosophus dicit, in V Ethic., quod ille qui moechatur ut furetur, magis est fur quam moechus. Sed finis haeresis est commodum temporale, et maxime principatus et gloria, quod pertinet ad vitium superbiae vel cupiditatis, dicit enim Augustinus, in libro de Util. Cred., quod haereticus est qui alicuius temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Ergo haeresis non est species infidelitatis, sed magis superbiae.Referencing norms: Q11A1Obiectio2, assert-h21ab6006f604784871b43e824f4ee7f4386c956cd8581741f66aff69b5a83654, assert-h3978b8588763963d67a2790a9266d72ef3e3ac23219a0a89ccebb11c99180496
section/11-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c205346a7fa38b515ae8d3b544f858cc7fcc66a5f7faca8e0030a5d7e45909f0LA
Praeterea, infidelitas, cum sit in intellectu, non videtur ad carnem pertinere. Sed haeresis pertinet ad opera carnis, dicit enim apostolus, ad Gal. V, manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia; et inter cetera postmodum subdit, dissensiones, sectae, quae sunt idem quod haereses. Ergo haeresis non est infidelitatis species.Referencing norms: Q11A1Obiectio3, assert-h2899d438ae600e521e98e8544c022eb46620c9042b6aef4b526a16aee0757afb, assert-h96cf54f20da29dab24fa4afbb00fcdee2848b2fed2773dfe2e96eec74865535b
section/11-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c497f0861dbe0d8552b457f60b7cef48d2b814632d1f8cdde2204dcdabf8d87dLA
Respondeo dicendum quod nomen haeresis, sicut dictum est, electionem importat. Electio autem, ut supra dictum est, est eorum quae sunt ad finem, praesupposito fine. In credendis autem voluntas assentit alicui vero tanquam proprio bono, ut ex supradictis patet. Unde quod est principale verum habet rationem finis ultimi, quae autem secundaria sunt habent rationem eorum quae sunt ad finem. Quia vero quicumque credit alicuius dicto assentit, principale videtur esse, et quasi finis, in unaquaque credulitate ille cuius dicto assentitur, quasi autem secundaria sunt ea quae quis tenendo vult alicui assentire. Sic igitur qui recte fidem Christianam habet sua voluntate assentit Christo in his quae vere ad eius doctrinam pertinent. A rectitudine igitur fidei Christianae dupliciter aliquis potest deviare. Uno modo, quia ipsi Christo non vult assentire, et hic habet quasi malam voluntatem circa ipsum finem. Et hoc pertinet ad speciem infidelitatis Paganorum et Iudaeorum. Alio modo, per hoc quod intendit quidem Christo assentire, sed deficit in eligendo ea quibus Christo assentiat, quia non eligit ea quae sunt vere a Christo tradita, sed ea quae sibi propria mens suggerit. Et ideo haeresis est infidelitatis species pertinens ad eos qui fidem Christi profitentur, sed eius dogmata corrumpunt.Referencing norms: Q11A1Respondeo, assert-he35f36c25d76ffa58a9a44eb0c1f1c39b00f7cb380062fc60b4858c114b8e70a
section/11-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5a794ca60c2505383c6bd20421862d2e7f88fee554090b783e20b7fdbd653689LA
Sed contra est quod falsitas veritati opponitur. Sed haereticus est qui falsas vel novas opiniones vel gignit vel sequitur. Ergo opponitur veritati, cui fides innititur. Ergo sub infidelitate continetur.Referencing norms: assert-hc9ddea72930167ddcc477f199ae9cab0fd5100578521b522f3a6b19a9f4cb377
section/11-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3abbef93a0dc3f76bac0e41227122c536daa58380a76c092048b883f9227f372LA
Ad primum ergo dicendum quod sicut haereses Iudaeorum et Pharisaeorum erant circa opiniones aliquas ad Iudaismum vel Pharisaeam pertinentes, ita etiam Christianorum haereses sunt circa ea quae pertinent ad fidem Christi.Referencing norms: Q11A2Ad1, assert-haf3d8f2c3fafcc7f93fccdd0b1ca3fcd5dd462689e59f453427b33c87b289f51
section/11-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ddbab1d42e45e526655f2f30d162388e120388472e27cd7e405bd90891d8a3fdLA
Ad secundum dicendum quod ille dicitur aliter exponere sacram Scripturam quam spiritus sanctus efflagitat qui ad hoc expositionem sacrae Scripturae intorquet quod contrariatur ei quod est per spiritum sanctum revelatum. Unde dicitur Ezech. XIII de falsis prophetis quod perseveraverunt confirmare sermonem, scilicet per falsas expositiones Scripturae. Similiter etiam per verba quae quis loquitur suam fidem profitetur, est enim confessio actus fidei, ut supra dictum est. Et ideo si sit inordinata locutio circa ea quae sunt fidei, sequi potest ex hoc corruptio fidei. Unde Leo Papa in quadam epistola ad Proterium episcopum Alexandrinum, dicit, quia inimici Christi crucis omnibus et verbis nostris insidiantur et syllabis, nullam illis vel tenuem occasionem demus qua nos Nestoriano sensui congruere mentiantur.Referencing norms: Q11A2Ad2, assert-h2aa68f275d84538a4a7a9d388bf992bae820b22bf914450139609e484928e099
section/11-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2e1034ddb5323baadbe8eb5329089183512ccf0461d06e1b2f0eb590c70fbfeLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, et habetur in decretis, XXIV, qu. III, si qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati cum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi, quia scilicet non habent electionem contradicentem Ecclesiae doctrinae. Sic ergo aliqui doctores dissensisse videntur vel circa ea quorum nihil interest ad fidem utrum sic vel aliter teneatur; vel etiam in quibusdam ad fidem pertinentibus quae nondum erant per Ecclesiam determinata. Postquam autem essent auctoritate universalis Ecclesiae determinata, si quis tali ordinationi pertinaciter repugnaret, haereticus censeretur. Quae quidem auctoritas principaliter residet in summo pontifice. Dicitur enim XXIV, qu. I, quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres nostros et coepiscopos non nisi ad Petrum, idest sui nominis auctoritatem, referre debere. Contra cuius auctoritatem nec Hieronymus nec Augustinus nec aliquis sacrorum doctorum suam sententiam defendit. Unde dicit Hieronymus, haec est fides, Papa beatissime, quam in Catholica didicimus Ecclesia. In qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri fidem et sedem tenes. Si autem haec nostra confessio apostolatus tui iudicio comprobatur, quicumque me culpare voluerit, se imperitum vel malevolum, vel etiam non Catholicum sed haereticum, comprobabit.Referencing norms: Q11A2Ad3, assert-hd5bb9ba797e898ef2b7d2d7afd78428461451bde26ce7bf1aab084f1b4c4c0e1
section/11-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a02ade1ab142d7e446d29bbdb55628c1064b4d0c990b8acf4a3235522f4a0413LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haeresis non sit proprie circa ea quae sunt fidei. Sicut enim sunt haereses et sectae in Christianis, ita etiam fuerunt in Iudaeis et Pharisaeis, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol. Sed eorum dissensiones non erant circa ea quae sunt fidei. Ergo haeresis non est circa ea quae sunt fidei sicut circa propriam materiam.Referencing norms: Q11A2Obiectio1, assert-ha36e43072e5229d6c35eae93e9201c4be44e33ead807923298bd30bb0d2a1e72, assert-he8fee7b47eef04ee1616e4d5c3185e9400fce3c6980a96b96040f2d76845d7d2
section/11-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fe4c7e0627140a691b2e7d5e01aafd1138a288356a67c035eda0c038c92b7e9bLA
Praeterea, materia fidei sunt res quae creduntur. Sed haeresis non solum est circa res, sed etiam circa verba, et circa expositiones sacrae Scripturae. Dicit enim Hieronymus quod quicumque aliter Scripturam intelligit quam sensus spiritus sancti efflagitat, a quo scripta est, licet ab Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest, et alibi dicit quod ex verbis inordinate prolatis fit haeresis. Ergo haeresis non est proprie circa materiam fidei.Referencing norms: Q11A2Obiectio2, assert-h6fee90b7c903ac6e34718d926533198603b0b7f681254e5d642a36481b5b89a5, assert-hfbbea53cd1805b9c2b4c52381900a1c7a0834a6a4c1ef4c5b6196df67c8bcd93
section/11-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cbad3ee3fbdb681bd3755d7754a06cd2da655c38711a2bf8232ea74eb65ada9cLA
Praeterea, etiam circa ea quae ad fidem pertinent inveniuntur quandoque sacri doctores dissentire, sicut Hieronymus et Augustinus circa cessationem legalium. Et tamen hoc est absque vitio haeresis. Ergo haeresis non est proprie circa materiam fidei.Referencing norms: Q11A2Obiectio3, assert-h9e34aad3872db3861dd690e039866a5d772f284b3aa2e0f11b18a91a56ac492e
section/11-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2f290a584a9e5b46462bc87bc6423baa2a32de039625f0b74590498698494d30LA
Respondeo dicendum quod de haeresi nunc loquimur secundum quod importat corruptionem fidei Christianae. Non autem ad corruptionem fidei Christianae pertinet si aliquis habeat falsam opinionem in his quae non sunt fidei, puta in geometricalibus vel in aliis huiusmodi, quae omnino ad fidem pertinere non possunt, sed solum quando aliquis habet falsam opinionem circa ea quae ad fidem pertinent. Ad quam aliquid pertinet dupliciter, sicut supra dictum est, uno modo, directe et principaliter, sicut articuli fidei; alio modo, indirecte et secundario, sicut ea ex quibus sequitur corruptio alicuius articuli. Et circa utraque potest esse haeresis, eo modo quo et fides.Referencing norms: Q11A2Respondeo, assert-hc417bc0d3366b93eb3eb121a1df49b1ddbff2f65dee1eeeaf2485b3fcb7af84e
section/11-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4a1e5fb470044ae70653c2dbe5c5d56ff67c0ea84e61d31ce929db7c2b7418dfLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Manichaeos, qui in Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque quid sapiunt, si correcti ut sanum rectumque sapiant, resistant contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defendere persistunt, haeretici sunt. Sed pestifera et mortifera dogmata non sunt nisi illa quae opponuntur dogmatibus fidei, per quam iustus vivit, ut dicitur Rom. I. Ergo haeresis est circa ea quae sunt fidei sicut circa propriam materiam.Referencing norms: assert-hfd8a1ae98d391683852168bb5b5348be4eba3c3d60acde1a754beae454158758
section/11-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:55a4a157e06cbfb99d526b69aad85d3cdab940651d792a89c3ba13dbb105ef15LA
Ad primum ergo dicendum quod ad modestiam illam pertinet ut primo et secundo corripiatur. Quod si redire noluerit, iam pro subverso habetur, ut patet in auctoritate apostoli inducta.Referencing norms: Q11A3Ad1, assert-hf259bba57ede639b9f873a2502ddffbfb88ff77af170465340ab73d2f7b3c4a4
section/11-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:11c1240afba39526077236681a71ec7b2e0a56a66bd79d66d09eae7c875e189eLA
Ad secundum dicendum quod utilitas quae ex haeresibus provenit est praeter haereticorum intentionem, dum scilicet constantia fidelium comprobatur, ut apostolus dicit; et ut excutiamus pigritiam, divinas Scripturas sollicitius intuentes, sicut Augustinus dicit. Sed ex intentione eorum est corrumpere fidem, quod est maximi nocumenti. Et ideo magis respiciendum est ad id quod est per se de eorum intentione, ut excludantur; quam ad hoc quod est praeter eorum intentionem, ut sustineantur.Referencing norms: Q11A3Ad2, assert-habb574fc3f94fa98f99dea8371a797c9a2553960496b5659d0adfc2b67bba6fa
section/11-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05d6ca35f15a0de0cd8a3256761001b6efd8e56e5c23af1d7980971a2d180cc8LA
Ad tertium dicendum quod, sicut habetur in decretis, XXIV, qu. III, aliud est excommunicatio, et aliud eradicatio. Excommunicatur enim ad hoc aliquis, ut ait apostolus, ut spiritus eius salvus fiat in die domini. Si tamen totaliter eradicentur per mortem haeretici, non est etiam contra mandatum domini, quod est in eo casu intelligendum quando non possunt extirpari zizania sine extirpatione tritici, ut supra dictum est, cum de infidelibus in communi ageretur.Referencing norms: Q11A3Ad3, assert-hfe42c73226feab57f4041e12a19b94cdc3e0a62111c0a2623e08059e12b1b8e8
section/11-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:47b8b05878077f05ddce9a5552a29ddb6131fbfac3b5672bb464c2bf63f515c1LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haeretici sint tolerandi. Dicit enim apostolus, II ad Tim. II, servum Dei oportet mansuetum esse, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, ne quando det illis poenitentiam Deus ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a laqueis Diaboli. Sed si haeretici non tolerantur, sed morti traduntur, aufertur eis facultas poenitendi. Ergo hoc videtur esse contra praeceptum apostoli.Referencing norms: Q11A3Obiectio1, assert-h01e100ae38e3e4e83eb58d7bdb479072f44573ee741bbc86f9aa771397d843ae, assert-hcc378c2bb6a1ab2c5b3f0630ac2919722025580ec17e3c8b71cffaeaa9764f39
section/11-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:33c55bdaf617fc00ad6a8121e6dae7213f87963e9d3445e1018708005e4222d9LA
Praeterea, illud quod est necessarium in Ecclesia est tolerandum. Sed haereses sunt necessariae in Ecclesia, dicit enim apostolus, I ad Cor. XI, oportet haereses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis. Ergo videtur quod haeretici sunt tolerandi.Referencing norms: Q11A3Obiectio2, assert-h013968146fb9e8a65ab94353217143605a2e4be87f7d86cc7d198cf79c0056c8, assert-hdf0ede86f4e0549f53007d7ff285387806703d97dee4127c51b03856c0fecff1
section/11-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:541bcf6d0b5f030d9526dbf91e02f2bac2a75b46f307896d95e576bf287b23b0LA
Praeterea, dominus mandavit, Matth. XIII, servis suis ut zizania permitterent crescere usque ad messem, quae est finis saeculi, ut ibidem exponitur. Sed per zizania significantur haeretici, secundum expositionem sanctorum. Ergo haeretici sunt tolerandi.Referencing norms: Q11A3Obiectio3, assert-h3a34ba095e77779d5e29614b25177a5e285099ec8f6e6fb0b70c46d0110dfdc1, assert-h8b55d5f5d5298b07cb2549cb5706a324905a55f247aeada013b4b6d2e5b0fd4b
section/11-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:876731f05ab5a1615d2e9181ce2a41ac738ecdf491dcf5a91e1991e077c8eeddLA
Respondeo dicendum quod circa haereticos duo sunt consideranda, unum quidem ex parte ipsorum; aliud ex parte Ecclesiae. Ex parte quidem ipsorum est peccatum per quod meruerunt non solum ab Ecclesia per excommunicationem separari, sed etiam per mortem a mundo excludi. Multo enim gravius est corrumpere fidem, per quam est animae vita, quam falsare pecuniam, per quam temporali vitae subvenitur. Unde si falsarii pecuniae, vel alii malefactores, statim per saeculares principes iuste morti traduntur; multo magis haeretici, statim cum de haeresi convincuntur, possent non solum excommunicari, sed et iuste occidi. Ex parte autem Ecclesiae est misericordia, ad errantium conversionem. Et ideo non statim condemnat, sed post primam et secundam correctionem, ut apostolus docet. Postmodum vero, si adhuc pertinax inveniatur, Ecclesia, de eius conversione non sperans, aliorum saluti providet, eum ab Ecclesia separando per excommunicationis sententiam; et ulterius relinquit eum iudicio saeculari a mundo exterminandum per mortem. Dicit enim Hieronymus, et habetur XXIV, qu. III, resecandae sunt putridae carnes, et scabiosa ovis a caulis repellenda, ne tota domus, massa, corpus et pecora, ardeat, corrumpatur, putrescat, intereat. Arius in Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem eius flamma populata est.Referencing norms: Q11A3Respondeo, assert-h2bb3992d729dd09e5f77438e2222996101074e2177eeb4eabb637aefdefde0be
section/11-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a3a83f5d191fce0daa0220464e20db4a08e41663098c00e93f446b3774e5d5b4LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Tit. III, haereticum hominem, post primam et secundam correptionem, devita, sciens quia subversus est qui eiusmodi est.Referencing norms: assert-h2577a34be6426ffdf3f4cecb343f1a261a3f305b69e9228afe02cf0d2178d6ee
section/11-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6b6d361d7158b35e35cd50cbc286b4cef6ef81c5095826b85ce2981def76fbbLA
Ad primum ergo dicendum quod in iudicio Dei semper recipiuntur redeuntes, quia Deus scrutator est cordium, et vere redeuntes cognoscit. Sed hoc Ecclesia imitari non potest. Praesumit autem eos non vere reverti qui, cum recepti fuissent, iterum sunt relapsi. Et ideo eis viam salutis non denegat, sed a periculo mortis eos non tuetur.Referencing norms: Q11A4Ad1, assert-h6d31c0490403aa96bbe4db81db9d8775eb4e344347430facbaaae8a11518df6f
section/11-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:78f1f240d64bceafc148ba6d4f6e6482b1048bcf7b5755d0fd862e2b5680c7a3LA
Ad secundum dicendum quod dominus loquitur Petro de peccato in eum commisso, quod est semper dimittendum, ut fratri redeunti parcatur. Non autem intelligitur de peccato in proximum vel in Deum commisso, quod non est nostri arbitrii dimittere, ut Hieronymus dicit; sed in hoc est lege modus statutus, secundum quod congruit honori Dei et utilitati proximorum.Referencing norms: Q11A4Ad2, assert-h7b65d19e1c204cadb5691a6bc45b70b8a3101493e0e1bce962bf7f2088b8aed2
section/11-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d35a8691d2c5e7c1eadd70b809404ad8a798ff9e746a4d20bd98211ea62b93d0LA
Ad tertium dicendum quod alii infideles, qui nunquam fidem acceperant, conversi ad fidem nondum ostendunt aliquod signum inconstantiae circa fidem, sicut haeretici relapsi. Et ideo non est similis ratio de utrisque.Referencing norms: Q11A4Ad3, assert-h96ff7e25884adc3fd90ce5542ef4c0f685085c78dea95ae28fc184ac7d454c7d
section/11-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ce28806c59bb55881b4eacce60b9c1a839ede2afc186d673e7fdf0ab71ab80ddLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod revertentes ab haeresi sint omnino ab Ecclesia recipiendi. Dicitur enim Ierem. III, ex persona domini, fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit dominus. Sed Ecclesiae iudicium est iudicium Dei, secundum illud Deut. I, ita parvum audietis ut magnum, neque accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Ergo si aliqui fornicati fuerint per infidelitatem, quae est spiritualis fornicatio, nihilominus sunt recipiendi.Referencing norms: Q11A4Obiectio1, assert-h054b6fc549ba973e64543382bbd85e092c86a28b772ce69b830be4b01884db0c, assert-h09fe85ff25b6b82950b1874f9fb755065fa3211f17e96450b45e6e456d3c8cfc
section/11-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9ce8f69f62fedacc8772218bc96b7190c2b0f1970652129a458f996f7213627LA
Praeterea, dominus, Matth. XVIII, Petro mandat ut fratri peccanti dimittat non solum septies, sed usque septuagies septies, per quod intelligitur, secundum expositionem Hieronymi, quod quotiescumque aliquis peccaverit, est ei dimittendum. Ergo quotiescumque aliquis peccaverit in haeresim relapsus, erit ab Ecclesia suscipiendus.Referencing norms: Q11A4Obiectio2, assert-h2641b2a6629b1cb8d76490667bff85f7982a754c5beb2e6a31ff05c34b9ba09c
section/11-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:caf09cfc4db89803823a20e607a71e703c075d69e88efd910755603bd5e57b77LA
Praeterea, haeresis est quaedam infidelitas. Sed alii infideles volentes converti ab Ecclesia recipiuntur. Ergo etiam haeretici sunt recipiendi.Referencing norms: Q11A4Obiectio3, assert-h683cac25b38f2a75e1e9009dcbd4b5c49716c5aea7bf850bdb140739d89b2269, assert-hf0b4520f8ca29b7748621b9ee7c1aec562c1f26b7e738c011a24b6f29480936e
section/11-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:02e916332df94cd72637c3d757591269398ee9074f0e35660d0764a46fec95c4LA
Respondeo dicendum quod Ecclesia, secundum domini institutionem, caritatem suam extendit ad omnes, non solum amicos, verum etiam inimicos et persequentes, secundum illud Matth. V, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Pertinet autem ad caritatem ut aliquis bonum proximi et velit et operetur. Est autem duplex bonum. Unum quidem spirituale, scilicet salus animae, quod principaliter respicit caritas, hoc enim quilibet ex caritate debet alii velle. Unde quantum ad hoc, haeretici revertentes, quotiescumque relapsi fuerint, ab Ecclesia recipiuntur ad poenitentiam, per quam impenditur eis via salutis. Aliud autem est bonum quod secundario respicit caritas, scilicet bonum temporale, sicuti est vita corporalis, possessio mundana, bona fama, et dignitas ecclesiastica sive saecularis. Hoc enim non tenemur ex caritate aliis velle nisi in ordine ad salutem aeternam et eorum et aliorum. Unde si aliquid de huiusmodi bonis existens in uno impedire possit aeternam salutem in multis, non oportet quod ex caritate huiusmodi bonum ei velimus, sed potius quod velimus eum illo carere, tum quia salus aeterna praeferenda est bono temporali; tum quia bonum multorum praefertur bono unius. Si autem haeretici revertentes semper reciperentur ut conservarentur in vita et aliis temporalibus bonis, posset in praeiudicium salutis aliorum hoc esse, tum quia, si relaberentur alios inficerent; tum etiam quia, si sine poena evaderent, alii securius in haeresim relaberentur; dicitur enim Eccle. VIII, ex eo quod non cito profertur contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Et ideo Ecclesia quidem primo revertentes ab haeresi non solum recipit ad poenitentiam, sed etiam conservat eos in vita; et interdum restituit eos dispensative ad ecclesiasticas dignitates quas prius habebant, si videantur vere conversi. Et hoc pro bono pacis frequenter legitur esse factum. Sed quando recepti iterum relabuntur, videtur esse signum inconstantiae eorum circa fidem. Et ideo ulterius redeuntes recipiuntur quidem ad poenitentiam, non tamen ut liberentur a sententia mortis.Referencing norms: Q11A4Respondeo, assert-h18d9c44fd45eb815d158e6a282442469e72d6dbc5de39e4e4f92522cd44519bc
section/11-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f8dd6c92b44670794fc1c3e49b5c2980b3bce3162fb25f00cbbe8fca63dd9ff0LA
Sed contra est quod decretalis dicit, quod si aliqui, post abiurationem erroris, deprehensi fuerint in abiuratam haeresim recidisse, saeculari iudicio sunt relinquendi. Non ergo ab Ecclesia sunt recipiendi.Referencing norms: assert-h84ed06fa26ab9a776e4c0c79bc2503987fbd911f0b8422e112f382f26a720888
question/11/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8ec065c92b039930a64cd81f2e17b59a3c4050330f2717c0b075f28f7e7bea3dLA
Deinde considerandum est de haeresi. Circa quam quaeruntur quatuor. Primo, utrum haeresis sit infidelitatis species. Secundo, de materia eius circa quam est. Tertio, utrum haeretici sint tolerandi. Quarto, utrum revertentes sint recipiendi.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 12
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q12
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:6b4fe4a6c2272b1b3117c96b0146ec4703faac2dbb6935ee2acb18787943d4b4 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/12-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bddba1b15a78fa85419850c8379ad017fea3e7350d32174bb2eada74369c0716LA
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de secunda apostasia, quae importat voluntatem a mandatis Dei resilientem, quae invenitur in omni peccato mortali.Referencing norms: Q12A1Ad1, assert-h321aec83f88c634ea4a0116b3a2933521b63e376ea2514ddeb7f4d662c4467a1
section/12-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38f7995a6d6bddf6ae738c187a7970bdf85f860b46158da5c3b793cd7ec9cd99LA
Ad secundum dicendum quod ad fidem pertinet non solum credulitas cordis, sed etiam protestatio interioris fidei per exteriora verba et facta, nam confessio est actus fidei. Et per hunc etiam modum quaedam exteriora verba vel opera ad infidelitatem pertinent, inquantum sunt infidelitatis signa, per modum quo signum sanitatis sanum dicitur. Auctoritas autem inducta, etsi possit intelligi de omni apostasia, verissime tamen convenit in apostasia a fide. Quia enim fides est primum fundamentum sperandarum rerum, et sine fide impossibile est placere Deo; sublata fide, nihil remanet in homine quod possit esse utile ad salutem aeternam; et propter hoc primo dicitur, homo apostata vir inutilis. Fides etiam est vita animae, secundum illud Rom. I, iustus ex fide vivit. Sicut ergo, sublata vita corporali, omnia membra et partes hominis a debita dispositione recedunt; ita, sublata vita iustitiae, quae est per fidem, apparet inordinatio in omnibus membris. Et primo quidem in ore, per quod maxime manifestatur cor; secundo, in oculis; tertio, in instrumentis motus; quarto, in voluntate, quae ad malum tendit. Et ex his sequitur quod iurgia seminet, alios intendens separare a fide, sicut et ipse recessit.Referencing norms: Q12A1Ad2, assert-hc090d53463a635a72c88def414ca4ed06aa7bab090375f99a21a2890bf2e04fa
section/12-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:613cf2ff40b0ac5dcb788a57033edeb107bf3c26522ba60ab614cc685c33bfa0LA
Ad tertium dicendum quod species alicuius qualitatis vel formae non diversificatur per hoc quod est terminus motus a quo vel ad quem, sed potius e converso secundum terminos motuum species attenduntur. Apostasia autem respicit infidelitatem ut terminum ad quem est motus recedentis a fide. Unde apostasia non importat determinatam speciem infidelitatis, sed quandam circumstantiam aggravantem, secundum illud II Pet. II, melius erat eis veritatem non cognoscere quam post agnitam retroire.Referencing norms: Q12A1Ad3, assert-h3e5e582c0b29c9b57109e4b07b87651fcd36fe86b4b8a4e211cb51014bbab8b6
section/12-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:55c42293743425839e647b5a280e66c8a0f577388df206657c253896b0096547LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod apostasia non pertineat ad infidelitatem. Illud enim quod est omnis peccati principium non videtur ad infidelitatem pertinere, quia multa peccata sine infidelitate existunt. Sed apostasia videtur esse omnis peccati principium, dicitur enim Eccli. X, initium superbiae hominis apostatare a Deo; et postea subditur, initium omnis peccati superbia. Ergo apostasia non pertinet ad infidelitatem.Referencing norms: Q12A1Obiectio1, assert-h4f19f7d3439bef21edcbe2c09be81292b9063ae4fe816ed595092ba01ea87bc7, assert-hf07700cb31cf4b05752f0fdc29226a316c63a9a74c187ec4ec3c41a709be8818
section/12-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5610aa949fa6002951406dcffb7e7298551fe8c2a3cd76eca6c012de46d3b7d9LA
Praeterea, infidelitas in intellectu consistit. Sed apostasia magis videtur consistere in exteriori opere vel sermone, aut etiam in interiori voluntate, dicitur enim Prov. VI, homo apostata vir inutilis, gradiens ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore iurgia seminat. Si quis etiam se circumcideret, vel sepulcrum Mahumeti adoraret, apostata reputaretur. Ergo apostasia non pertinet directe ad infidelitatem.Referencing norms: Q12A1Obiectio2, assert-h0316b8e41b3649b4e257dfe1f4ec3c489effc9adbcfbee5924271fffb55e55d7, assert-h0767795893cff7758300aa4bc0ee1d095471f8ae1a2446ea259e69b64e7d5294
section/12-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0cc41783b846b29642e6ec0323c25a05923500b93692146bb1bcd3a63c6de562LA
Praeterea, haeresis, quia ad infidelitatem pertinet, est quaedam determinata species infidelitatis. Si ergo apostasia ad infidelitatem pertineret, sequeretur quod esset quaedam determinata species infidelitatis. Quod non videtur, secundum praedicta. Non ergo apostasia ad infidelitatem pertinet.Referencing norms: Q12A1Obiectio3, assert-h90d23b7cff16b9376a601740ba394fe759c4067fe36c580b7856a42f6c043f32
section/12-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f8533bae8627706b101c59ad01a42a3795f747554e3950dc41185f0a6ed35d38LA
Respondeo dicendum quod apostasia importat retrocessionem quandam a Deo. Quae quidem diversimode fit, secundum diversos modos quibus homo Deo coniungitur. Primo namque coniungitur homo Deo per fidem; secundo, per debitam et subiectam voluntatem ad obediendum praeceptis eius; tertio, per aliqua specialia ad supererogationem pertinentia, sicut per religionem et clericaturam vel sacrum ordinem. Remoto autem posteriori remanet prius, sed non convertitur. Contingit ergo aliquem apostatare a Deo retrocedendo a religione quam professus est, vel ab ordine quem suscepit, et haec dicitur apostasia religionis seu ordinis. Contingit etiam aliquem apostatare a Deo per mentem repugnantem divinis mandatis. Quibus duabus apostasiis existentibus, adhuc potest remanere homo Deo coniunctus per fidem. Sed si a fide discedat, tunc omnino a Deo retrocedere videtur. Et ideo simpliciter et absolute est apostasia per quam aliquis discedit a fide, quae vocatur apostasia perfidiae. Et per hunc modum apostasia simpliciter dicta ad infidelitatem pertinet.Referencing norms: Q12A1Respondeo, assert-h6748b1769f1c45388e6b9b468f61c86b8681289480f4b1602b4c021ee8e7f358
section/12-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c9d1415e6cc94aa90fadbffcc2fa48d685c8456cf8beb92a04eeb1757a616b21LA
Sed contra est quod dicitur Ioan. VI, multi ex discipulis eius abierunt retro, quod est apostatare, de quibus supra dixerat dominus, sunt quidam ex vobis qui non credunt. Ergo apostasia pertinet ad infidelitatem.Referencing norms: assert-h4c138e2d9866d6e9c65af1310b74996f8153c21711b82d53c00b89237cdd73b0
section/12-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f532677f6d469b840395025db40ae9011771b9dadafaef357f0da02d835c0f4dLA
Ad primum ergo dicendum quod illo tempore Ecclesia, in sui novitate, nondum habebat potestatem terrenos principes compescendi. Et ideo toleravit fideles Iuliano apostatae obedire in his quae non erant contra fidem, ut maius fidei periculum vitaretur.Referencing norms: Q12A2Ad1, assert-hf297aa1c7eb8c477a0518b911b64c25934ac771f82ed9ed32fa3cb6f73d143ff
section/12-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:788935e2993305bd3457e2decf3790d80f76c48497fa83a494aece1e44d4af9dLA
Ad secundum dicendum quod alia ratio est de aliis infidelibus, qui nunquam fidem susceperunt, ut dictum est.Referencing norms: Q12A2Ad2, assert-h79fef3beccdd10b044b51d330e31997b794e03c021785e7c59891fc5a8f29af5
section/12-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af36dc032cb8d2f136d83c0b34eabfb136e1c1896dc5d60fa6fad082e4948bdfLA
Ad tertium dicendum quod apostasia a fide totaliter separat hominem a Deo, ut dictum est, quod non contingit in quibuscumque aliis peccatis.Referencing norms: Q12A2Ad3, assert-h4433bee772c64261614cbcbb44e3f1fb972901d2ef80a262f2e03960eba0f6b7
section/12-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db9cbbd19082a14008b246863323e6c46882f00aef44794696b16a599235f264LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod princeps propter apostasiam a fide non amittat dominium in subditos, quin ei teneantur obedire. Dicit enim Ambrosius quod Iulianus imperator, quamvis esset apostata, habuit tamen sub se Christianos milites, quibus cum dicebat, producite aciem pro defensione reipublicae, obediebant ei. Ergo propter apostasiam principis subditi non absolvuntur ab eius dominio.Referencing norms: Q12A2Obiectio1, assert-h2d005b68773899ac1380314adc098aae709b502891d89e7f172332ebaed2e8bd
section/12-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f019e38c8e0eb57d128ed826b50aae08cd8a3c6a517c54b1cbbe6626d3f798f3LA
Praeterea, apostata a fide infidelis est. Sed infidelibus dominis inveniuntur aliqui sancti viri fideliter servisse, sicut Ioseph Pharaoni, et Daniel Nabuchodonosor, et Mardochaeus Assuero. Ergo propter apostasiam a fide non est dimittendum quin principi obediatur a subditis.Referencing norms: Q12A2Obiectio2, assert-hbb237d512b3ab6299b23ed343c0d354b4029af1cf663c0d264e8413c5d437810, assert-hf2116d657ac3e36f374674c48366c4fc31a5806eb259c7eaaeb407b57f1b5017
section/12-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:24ef780b4fc50eceb346325c89596b242d16615bd062d70a1f3a9b8589075fb2LA
Praeterea, sicut per apostasiam a fide receditur a Deo, ita per quodlibet peccatum. Si ergo propter apostasiam a fide perderent principes ius imperandi subditis fidelibus, pari ratione propter alia peccata hoc amitterent. Sed hoc patet esse falsum. Non ergo propter apostasiam a fide est recedendum ab obedientia principum.Referencing norms: Q12A2Obiectio3, assert-h7050e1b0fc454ad30ec8fc8d4ca26077d024b502a4d7dabf5cc39920e6bba1ed, assert-h8a1f9736876e1ec4c22857f4eb629da10a6682674d1f3b0e4e065d247cc95d74
section/12-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b46d2480b487079bf73341245940e8fdeb829e84c1c48713b9995154f929f00aLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, infidelitas secundum seipsam non repugnat dominio, eo quod dominium introductum est de iure gentium, quod est ius humanum; distinctio autem fidelium et infidelium est secundum ius divinum, per quod non tollitur ius humanum. Sed aliquis per infidelitatem peccans potest sententialiter ius dominii amittere, sicut et quandoque propter alias culpas. Ad Ecclesiam autem non pertinet punire infidelitatem in illis qui nunquam fidem susceperunt, secundum illud apostoli, I ad Cor. V, quid mihi de his qui foris sunt iudicare? Sed infidelitatem illorum qui fidem susceperunt potest sententialiter punire. Et convenienter in hoc puniuntur quod subditis fidelibus dominari non possint, hoc enim vergere posset in magnam fidei corruptionem; quia, ut dictum est, homo apostata suo corde machinatur malum et iurgia seminat, intendens homines separare a fide. Et ideo quam cito aliquis per sententiam denuntiatur excommunicatus propter apostasiam a fide, ipso facto eius subditi sunt absoluti a dominio eius et iuramento fidelitatis quo ei tenebantur.Referencing norms: Q12A2Respondeo, assert-h877ca50614c50205c8f9cf019e4486a34b9c1bd1ebffeea45bf0f3a78ac03e81
section/12-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b2e030d0f864deb0d231e702f594d6227c691edf1761a07ba48b0660cbb03b82LA
Sed contra est quod Gregorius VII dicit, nos, sanctorum praedecessorum statuta tenentes, eos qui excommunicatis fidelitate aut sacramento sunt constricti, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus, et ne sibi fidelitatem observent omnibus modis prohibemus, quousque ad satisfactionem veniant. Sed apostatae a fide sunt excommunicati, sicut et haeretici, ut dicit decretalis ad abolendam. Ergo principibus apostatantibus a fide non est obediendum.Referencing norms: assert-hf7117ee5e335dd6a7bb34df426eb46a46c4990c66c1650c52582348fda0ced3c
question/12/prooemium · paragraph
la · official · sha256:20b4384a27910c0c259221d40a515c22460c1a95fc176baf276a2e30017f3ed3LA
Deinde considerandum est de apostasia. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum apostasia ad infidelitatem pertineat. Secundo, utrum propter apostasiam a fide subditi absolvantur a dominio praesidentium apostatarum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 13
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q13
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:55911620391f3b896a47d3db216a9aa48beb3fdd36a48b0d82a9fe1457cad293 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/13-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d29d51f4f8188945258a264f4049ef56615c278641d4e7b2d80185b17d6e50f8LA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui contra Deum loquitur convicium inferre intendens, derogat divinae bonitati non solum secundum veritatem intellectus, sed etiam secundum pravitatem voluntatis detestantis et impedientis pro posse divinum honorem. Quod est blasphemia perfecta.Referencing norms: Q13A1Ad1, assert-h35c132626ea554738effd1f3d793a127a4c63c04aa53dc4a5c0d3acf204a6d03
section/13-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d14c53ec9a006bce84d52e5c23ba9d53ecadfada51c81178b90b2cee0ab0eb76LA
Ad secundum dicendum quod sicut Deus in sanctis suis laudatur, inquantum laudantur opera quae Deus in sanctis efficit; ita et blasphemia quae fit in sanctos ex consequenti in Deum redundat.Referencing norms: Q13A1Ad2, assert-h8dbc3b9945ee0b7dd8409fea6f656ee9c0195c921b09016e3b190377a6d385a3
section/13-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce0d1cefea4de5e25e099f3298397d58e4d9eea3d3933cf04577c1e0533b7121LA
Ad tertium dicendum quod secundum illa tria non possunt, proprie loquendo, distingui diversae species peccati blasphemiae. Attribuere enim Deo quod ei non convenit, vel removere ab eo quod ei convenit, non differt nisi secundum affirmationem et negationem. Quae quidem diversitas habitus speciem non distinguit, quia per eandem scientiam innotescit falsitas affirmationum et negationum, et per eandem ignorantiam utroque modo erratur, cum negatio probetur per affirmationem, ut habetur I Poster. Quod autem ea quae sunt Dei propria creaturis attribuantur, ad hoc pertinere videtur quod aliquid ei attribuatur quod ei non conveniat. Quidquid enim est Deo proprium est ipse Deus, attribuere ergo id quod Dei proprium est alicui creaturae est ipsum Deum dicere idem creaturae.Referencing norms: Q13A1Ad3, assert-h88a9f879fdcbf9b333fe65328b170dc9f1e58f35655c35b50ab3e40f96b467e2
section/13-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fef514ddacf37241288a983c9b3d58cdb1d8bf8d4c5349c240eaad6f19b9f1e1LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod blasphemia non opponatur confessioni fidei. Nam blasphemare est contumeliam vel aliquod convicium inferre in iniuriam creatoris. Sed hoc magis pertinet ad malevolentiam contra Deum quam ad infidelitatem. Ergo blasphemia non opponitur confessioni fidei.Referencing norms: Q13A1Obiectio1, assert-h8c5e0bd2249ade21074775689659b40c806ef41f20bd34e0ba845867c5cd00ab, assert-hb7c61e284691ec77f6edb2c281dcffb4d55d6358d6f86b7f2cf0fe6a6862d4c2
section/13-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ca6bd8664948af45df89ec7ec20e6bcf810607fa074eb12570d3eb91cd8ae2b9LA
Praeterea, ad Ephes. IV, super illud, blasphemia tollatur a vobis, dicit Glossa, quae fit in Deum vel in sanctos. Sed confessio fidei non videtur esse nisi de his quae pertinent ad Deum, qui est fidei obiectum. Ergo blasphemia non semper opponitur confessioni fidei.Referencing norms: Q13A1Obiectio2, assert-h28ffe6f0a717cfd6ad26dfdec24c8a9cdacdcc5f2753c8ad971e06912a6c0bb5, assert-h86f3c223cb6fe8e1716fcf70ba453b093d6cc35b5937479c7de3c63f3a3f0325
section/13-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8679b67c3e2d4393fd0e4c8ce7a7d381d48ed919485fb252fd1c338aa9a724d4LA
Praeterea, a quibusdam dicitur quod sunt tres blasphemiae species, quarum una est cum attribuitur Deo quod ei non convenit; secunda est cum ab eo removetur quod ei convenit; tertia est cum attribuitur creaturae quod Deo appropriatur. Et sic videtur quod blasphemia non solum sit circa Deum, sed etiam circa creaturas. Fides autem habet Deum pro obiecto. Ergo blasphemia non opponitur confessioni fidei.Referencing norms: Q13A1Obiectio3, assert-h9060f1f0599159b191bed30623e071fde3895d039bc06ca09fdbb90fcf1705cb
section/13-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f60446852c64c6fb71a934f14435effd72563e160d3f9964a0f37b2e7fee50baLA
Respondeo dicendum quod nomen blasphemiae importare videtur quandam derogationem alicuius excellentis bonitatis, et praecipue divinae. Deus autem, ut Dionysius dicit, I cap. de Div. Nom., est ipsa essentia bonitatis. Unde quidquid Deo convenit pertinet ad bonitatem ipsius; et quidquid ad ipsum non pertinet longe est a ratione perfectae bonitatis, quae est eius essentia. Quicumque igitur vel negat aliquid de Deo quod ei convenit, vel asserit de eo quod ei non convenit, derogat divinae bonitati. Quod quidem potest contingere dupliciter, uno quidem modo, secundum solam opinionem intellectus; alio modo, coniuncta quadam affectus detestatione, sicut e contrario fides Dei per dilectionem perficitur ipsius. Huiusmodi igitur derogatio divinae bonitatis est vel secundum intellectum tantum; vel etiam secundum affectum. Si consistat tantum in corde, est cordis blasphemia. Si autem exterius prodeat per locutionem, est oris blasphemia. Et secundum hoc blasphemia confessioni opponitur.Referencing norms: Q13A1Respondeo, assert-h0551bfd0558eabe13344e9949e5e78fbcddf9004070996e4b2f664123d5f92b5
section/13-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f5707df07b36432631f7641d42959a994bc3d5c419e802f65d0bd16221b2b0b2LA
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. I, prius fui blasphemus et persecutor; et postea subdit, ignorans feci in incredulitate. Ex quo videtur quod blasphemia ad infidelitatem pertineat.Referencing norms: assert-h03a1797bdbd0111412c045b102792b216c5bdf70fc8c56a2d3b4ae95187959a4
section/13-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b26c20c6f34c72a11b27def8cd2759c3524f67451d490783b9b2c64abd56280LA
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa non est sic intelligenda quasi omnia quae subduntur sint peccata minora. Sed quia, cum supra non expressisset nisi maiora, postmodum etiam quaedam minora subdit, inter quae etiam quaedam de maioribus ponit.Referencing norms: Q13A2Ad1, assert-h2a868fe12d4a8b72696942d67a48fb3519310c24fb0c21968e9e0795fac579a6
section/13-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a3b9f312a0cbc8ffd7be10b1ecfa8bc94c76e48dc96d8f9b614145e802493ab0LA
Ad secundum dicendum quod, cum blasphemia opponatur confessioni fidei, ut dictum est, eius prohibitio reducitur ad prohibitionem infidelitatis, quae intelligitur in eo quod dicitur, ego sum dominus Deus tuus et cetera. Vel prohibetur per id quod dicitur, non assumes nomen Dei tui in vanum. Magis enim in vanum assumit nomen Dei qui aliquod falsum de Deo asserit quam qui per nomen Dei aliquod falsum confirmat.Referencing norms: Q13A2Ad2, assert-hb78e6e6161f9eea4acbb1a24734417226c480e2c7e2dd4de49db46089f700cd9
section/13-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba97f879ba3186876072000221729f3534aad954e76a025fda9caa8f2af1f90aLA
Ad tertium dicendum quod blasphemia potest absque deliberatione ex subreptione procedere dupliciter. Uno modo, quod aliquis non advertat hoc quod dicit esse blasphemiam. Quod potest contingere cum aliquis subito ex aliqua passione in verba imaginata prorumpit, quorum significationem non considerat. Et tunc est peccatum veniale, et non habet proprie rationem blasphemiae. Alio modo, quando advertit hoc esse blasphemiam, considerans significata verborum. Et tunc non excusatur a peccato mortali, sicut nec ille qui ex subito motu irae aliquem occidit iuxta se sedentem.Referencing norms: Q13A2Ad3, assert-h375ec24d0102016d676692c09c51aa5413a4b823717f9be587ee95428810c375
section/13-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:14e07f4c94a4a1cc9e49c896adb608cdc77cb751c49d16522f3ae136483b7caaLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod blasphemia non semper sit peccatum mortale. Quia super illud ad Col. III, nunc autem deponite vos etc., dicit Glossa, post maiora prohibet minora. Et tamen subdit de blasphemia. Ergo blasphemia inter peccata minora computatur, quae sunt peccata venialia.Referencing norms: Q13A2Obiectio1, assert-h9457ff4a991da903055c12ac0c848d507475a18895137655a3320b2dbb09d46d
section/13-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:905ad0b53fa72feb1b1e9a30021ab791968c066f78ea867a657a3acd1347a5dcLA
Praeterea, omne peccatum mortale opponitur alicui praecepto Decalogi. Sed blasphemia non videtur alicui eorum opponi. Ergo blasphemia non est peccatum mortale.Referencing norms: Q13A2Obiectio2, assert-h0be44d3e963335782c501935143b2839421116ae3667d7ddfa175acfedff3558, assert-hb041ab6dbfac9ebf9edb4ea92e016185a5d4ad72c74800692abdca70731fb638
section/13-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7ba14820df81dd6bfa7ebec4d64486dbc8b86fc36f359a26722060740ddeb4bfLA
Praeterea, peccata quae absque deliberatione committuntur non sunt mortalia, propter quod primi motus non sunt peccata mortalia, quia deliberationem rationis praecedunt, ut ex supradictis patet. Sed blasphemia quandoque absque deliberatione procedit. Ergo non semper est peccatum mortale.Referencing norms: Q13A2Obiectio3, assert-h180eae7bc1acdd4267bb36b167c0c44873c3f66b173e947e6da63b1ab92902e6, assert-h867ccb1f7e0f03414c39ed57d7ce42ec722ebb0c1adc6d6c8c1c364112572abe
section/13-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1fd93e1c6b97531a496860462107231229841320a307d24f6a67ce0cf743ae8fLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est per quod homo separatur a primo principio spiritualis vitae, quod est caritas Dei. Unde quaecumque caritati repugnant, ex suo genere sunt peccata mortalia. Blasphemia autem secundum genus suum repugnat caritati divinae, quia derogat divinae bonitati, ut dictum est, quae est obiectum caritatis. Et ideo blasphemia est peccatum mortale ex suo genere.Referencing norms: Q13A2Respondeo, assert-h88a2be134e6094a175d187d8aedb533e4c16e62075309e18059a1f4c60a771ae
section/13-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6e21cd4414b5640b5e1511233338dfd42e5947354f4413de7f26bdd0d7ccae48LA
Sed contra est quod dicitur Levit. XXIV, qui blasphemaverit nomen domini, morte moriatur. Sed poena mortis non infertur nisi pro peccato mortali. Ergo blasphemia est peccatum mortale.Referencing norms: assert-he767e73ffb4434d6ef6a78ed5362071b332a86430d7c473eb3a7d6dc335cffeb
section/13-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2fba3b5b4913324fa902593f381b25d1b35feabfb08722fbcaf8ddf251c25dfaLA
Ad primum ergo dicendum quod homicidium et blasphemia si comparentur secundum obiecta in quae peccatur, manifestum est quod blasphemia, quae est directe peccatum in Deum, praeponderat homicidio, quod est peccatum in proximum. Si autem comparentur secundum effectum nocendi, sic homicidium praeponderat, plus enim homicidium nocet proximo quam blasphemia Deo. Sed quia in gravitate culpae magis attenditur intentio voluntatis perversae quam effectus operis, ut ex supradictis patet; ideo, cum blasphemus intendat nocumentum inferre honori divino, simpliciter loquendo gravius peccat quam homicida. Homicidium tamen primum locum tenet in peccatis inter peccata in proximum commissa.Referencing norms: Q13A3Ad1, assert-hcce662974385c3151e7aa8a22cee52ea5da8d7cd92db203e72a97077aa80d5a1
section/13-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df974b7e61dd312695fa5cc8eebfa6c907bae87ec126c5dac2350139b44d6595LA
Ad secundum dicendum quod super illud ad Ephes. IV, blasphemia tollatur a vobis, dicit Glossa peius est blasphemare quam peierare. Qui enim peierat non dicit aut sentit aliquid falsum de Deo, sicut blasphemus, sed Deum adhibet testem falsitati non tanquam aestimans Deum esse falsum testem, sed tanquam sperans quod Deus super hoc non testificetur per aliquod evidens signum.Referencing norms: Q13A3Ad2, assert-hc7b01dbab5c784b0f6e5b3d5a548e939b8f1766b6620ed9abe8c36613d8aac39
section/13-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f87cad83d0142796736b17c7d48ab350c9766218aec82b48e7d45984de8be30LA
Ad tertium dicendum quod excusatio peccati est quaedam circumstantia aggravans omne peccatum, etiam ipsam blasphemiam. Et pro tanto dicitur esse maximum peccatum, quia quodlibet facit maius.Referencing norms: Q13A3Ad3, assert-h831311317950f22335ca5c5c88cf2bd9200c2bfe21e9d8005ec198fea5dc87ae
section/13-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7c37a53e3bdb6588805ab2d182c05e5a7d4e06fd99404266e9814ac9fcc7eaa2LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum blasphemiae non sit maximum peccatum. Malum enim dicitur quod nocet, secundum Augustinum, in Enchirid. Sed magis nocet peccatum homicidii, quod perimit vitam hominis, quam peccatum blasphemiae, quod Deo nullum nocumentum potest inferre. Ergo peccatum homicidii est gravius peccato blasphemiae.Referencing norms: Q13A3Obiectio1, assert-h3e204fb3255df1922c456c7a45aa67574ff08d2b921f62614e1cb68398967ee7, assert-he9b54b99ae92bc31e7c4af2f2e7c37c5efc38f4d94058dda792e7c875970b551
section/13-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c55e81ec3a885bb815025435afcf1314ff10ba315d0d0d9ad8aba25c1bb7e8f0LA
Praeterea, quicumque peierat inducit Deum testem falsitati, et ita videtur eum asserere esse falsum. Sed non quilibet blasphemus usque ad hoc procedit ut Deum asserat esse falsum. Ergo periurium est gravius peccatum quam blasphemia.Referencing norms: Q13A3Obiectio2, assert-h599e24bbe75382060ebb23c71b63cc4a62ed595801c8cac277c3aa62740ef644, assert-hee686c1cb0aa0907d75e024a00a100c6e2183a33137c8691b6acf6aff2e005fe
section/13-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:829ae0b853707a0f3b1e9f62874ed1e1233185aee4e303804f5bd7d1844cf4f0LA
Praeterea, super illud Psalm., nolite extollere in altum cornu vestrum, dicit Glossa, maximum est vitium excusationis peccati. Non ergo blasphemia est maximum peccatum.Referencing norms: Q13A3Obiectio3, assert-hc6438b357e4cde19c3b777a8b095950274cd749d7f8998407b153617add3b9af
section/13-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a607def538fb3c6f672e2e19c2fe39e1a7ee1e73d3c901cac0c3284591db7d51LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, blasphemia opponitur confessioni fidei. Et ideo habet in se gravitatem infidelitatis. Et aggravatur peccatum si superveniat detestatio voluntatis; et adhuc magis si prorumpat in verba; sicut et laus fidei augetur per dilectionem et confessionem. Unde, cum infidelitas sit maximum peccatum secundum suum genus, sicut supra dictum est, consequens est quod etiam blasphemia sit peccatum maximum, ad idem genus pertinens et ipsum aggravans.Referencing norms: Q13A3Respondeo, assert-hac21b5f07fa4f721a4b1241af559a1585f67748e067291085966ae6877a8e902
section/13-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9f764c629329d7ef645a77cbe105e05ee55ca4d65ba556f4e8d2d0c21bdeffc9LA
Sed contra est quod Isaiae XVIII, super illud, ad populum terribilem etc., dicit Glossa, omne peccatum, blasphemiae comparatum, levius est.Referencing norms: assert-ha3e58280766331f1caa8d11a469e1e5668cdd19e72989070d906cd166103dcf8
section/13-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d2c89865ed32626b391fdaf45c4a81a4aa237bbaa538df8ce82f5f25a29b4ad8LA
Ad primum ergo dicendum quod homines deterrentur in praesenti a blasphemia propter timorem poenarum quas se putant evadere. Sed damnati in Inferno non sperant se posse poenas evadere. Et ideo, tanquam desperati, feruntur ad omne ad quod eis perversa voluntas suggerit.Referencing norms: Q13A4Ad1, assert-h75733d5e3503fa819926f1372c61f06941798c66a0d032d9c2c94f73d6fc86cb
section/13-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:322b2c138ba60b652bae97b409691d4329a545f171ad544e2ec566d446cc6fbaLA
Ad secundum dicendum quod mereri et demereri pertinent ad statum viae. Unde bona in viatoribus sunt meritoria, mala vero demeritoria. In beatis autem bona non sunt meritoria, sed pertinentia ad eorum beatitudinis praemium. Et similiter mala in damnatis non sunt demeritoria, sed pertinent ad damnationis poenam.Referencing norms: Q13A4Ad2, assert-h3d3ddbda3a7c2e709eac5b155a27f48e75e4cd514c2b0fafd29141076696bc9f
section/13-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca558c3a42b85f28cf516851bde8dbfeb6f458d91fb477ddc3fbea83b85a9ceaLA
Ad tertium dicendum quod quilibet in peccato mortali decedens fert secum voluntatem detestantem divinam iustitiam quantum ad aliquid. Et secundum hoc poterit ei inesse blasphemia.Referencing norms: Q13A4Ad3, assert-hcc1555fc82a926f9d7365e1803372cdd3388f603b756cc9568fbac9cac7c546e
section/13-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a4dae7f22aac271853ebabddd5d4586844bcfccb9f0bdfee7fd97650d21f8494LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod damnati non blasphement. Detinentur enim nunc aliqui mali a blasphemando propter timorem futurarum poenarum. Sed damnati has poenas experiuntur, unde magis eas abhorrent. Ergo multo magis a blasphemando compescuntur.Referencing norms: Q13A4Obiectio1, assert-h2108d33b571b5e9278e6e141140204fa38b5b6e51839e8c58e3debbacad4cae2, assert-h34ce3a00c6af620a81af3dafa5b458aaeb4dc7368b664e3028b5e97406ea00e7
section/13-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cc1aabff282b6890e333e98c3ecef43161fd9645f4815ac3ac034afcd5b7c9a7LA
Praeterea, blasphemia, cum sit gravissimum peccatum, est maxime demeritorium. Sed in futura vita non est status merendi neque demerendi. Ergo nullus erit locus blasphemiae.Referencing norms: Q13A4Obiectio2, assert-h3b731d8a584afe4229aac13aebcc6a13b5f8c392062369ea7466fd4751204c81, assert-h773f2c06aba6dc5c40869304b540e3784fb1e80e9c5f4651decfa2e8e9a374cf
section/13-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:73b4e4fea3f3aaf0d5839ae0114d7e56bda0baaa6d3b1f1c0ddb18de44b5f052LA
Praeterea, Eccle. XI dicitur quod in quocumque loco lignum ceciderit, ibi erit, ex quo patet quod post hanc vitam homini non accrescit nec meritum nec peccatum quod non habuit in hac vita. Sed multi damnabuntur qui in hac vita non fuerunt blasphemi. Ergo nec in futura vita blasphemabunt.Referencing norms: Q13A4Obiectio3, assert-h1b4e19a8c0a53c7b83eb868e976eca352ebeb6949e3f6613f6993ad10344cfa6, assert-hba4d113ae2398420fb2c047998430abb66da7ec8c7ad17fea8deb6213ae5e54a
section/13-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5b2e451c1219aac9eae12a7dc0ba3a3da1a8a28b94d4791333455fe7b71eb1fdLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad rationem blasphemiae pertinet detestatio divinae bonitatis. Illi autem qui sunt in Inferno retinebunt perversam voluntatem, aversam a Dei iustitia, in hoc quod diligunt ea pro quibus puniuntur, et vellent eis uti si possent, et odiunt poenas quae pro huiusmodi peccatis infliguntur; dolent tamen de peccatis quae commiserunt, non quia ipsa odiant, sed quia pro eis puniuntur. Sic ergo talis detestatio divinae iustitiae est in eis interior cordis blasphemia. Et credibile est quod post resurrectionem erit in eis etiam vocalis blasphemia, sicut in sanctis vocalis laus Dei.Referencing norms: Q13A4Respondeo, assert-h97e22e069415f2fbffd7cc51e2ff17c73e5eeb22738c32740a1bd1781e21cf4e
section/13-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3ce2e216416aadd68a9ad5bcbae62c5defa90e947bd85961ae4660e5cc3f4f46LA
Sed contra est quod dicitur Apoc. XVI, aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen domini habentis potestatem super has plagas, ubi dicit Glossa quod in Inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habeat quod plagas eis inferat. Hoc autem esset blasphemia in praesenti. Ergo et in futuro.Referencing norms: assert-had76eda3f6225ee9176152d90344f2618ed96f4f93c310a1c5f4b5c66f8c9f82
question/13/prooemium · paragraph
la · official · sha256:a25dacd8a8ff42d25327353fd8029af6b289aa050e1313e666d0d65703003c46LA
Deinde considerandum est de peccato blasphemiae, quod opponitur confessioni fidei. Et primo, de blasphemia in generali; secundo, de blasphemia quae dicitur peccatum in spiritum sanctum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum blasphemia opponatur confessioni fidei. Secundo, utrum blasphemia semper sit peccatum mortale. Tertio, utrum blasphemia sit maximum peccatorum. Quarto, utrum blasphemia sit in damnatis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 14
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q14
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:64bc1535523d8fa14021d60e12cd995f1d57116eddb0301c20055f3f0596b7c1 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/14-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7cedc0672d12a348c6e0e1a5e7df6d9ee0c51a28b9d5fba1b19c87bed0d86e4cLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut confessio fidei non solum consistit in protestatione oris, sed etiam in protestatione operis; ita etiam blasphemia spiritus sancti potest considerari et in ore et in corde et in opere.Referencing norms: Q14A1Ad1, assert-h8a82416d53f385ae698afaf429e6e680123455348d99a9d6bb47a850df495b92
section/14-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2864022537b8b72f2d3f263813ea7e5296a6dd58b4347ce609ccb363c129191LA
Ad secundum dicendum quod secundum tertiam acceptionem blasphemia in spiritum sanctum distinguitur contra blasphemiam in filium hominis secundum quod filius hominis est etiam filius Dei, idest Dei virtus et Dei sapientia. Unde secundum hoc, peccatum in filium hominis erit peccatum ex ignorantia vel ex infirmitate.Referencing norms: Q14A1Ad2, assert-h5b20a8916ea8bdc9e6cf1fb802471343d98dfcf3eaf80450d208f7758c7e72a3
section/14-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca278f85ef62333cbcf8e7e2f0f32cb626381011c56ef984ec87d8942b1f235fLA
Ad tertium dicendum quod peccatum ex certa malitia secundum quod provenit ex inclinatione habitus, non est speciale peccatum, sed quaedam generalis peccati conditio. Prout vero est ex speciali contemptu effectus spiritus sancti in nobis, habet rationem specialis peccati. Et secundum hoc etiam peccatum in spiritum sanctum est speciale genus peccati. Et similiter secundum primam expositionem. Secundum autem secundam expositionem, non est speciale genus peccati, nam finalis impoenitentia potest esse circumstantia cuiuslibet generis peccati.Referencing norms: Q14A1Ad3, assert-h39aecfa03c25ac94aa861948ce8d22b7f48d52a8ac595f3e7a9534d35a619fd4
section/14-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:25b99db40a1dd9c0832368dc36164676fadbf6c5d845e338af50b52385de5638LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum in spiritum sanctum non sit idem quod peccatum ex certa malitia. Peccatum enim in spiritum sanctum est peccatum blasphemiae, ut patet Matth. XII. Sed non omne peccatum ex certa malitia est peccatum blasphemiae, contingit enim multa alia peccatorum genera ex certa malitia committi. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est idem quod peccatum ex certa malitia.Referencing norms: Q14A1Obiectio1, assert-h5744dba0cd4147ecacdbba1ea59479224c6d225fbbadade098ecb8459a31a645, assert-h9d9d7fb412e97251fa9e565e963a275ef7d8cfb11d1fa0150753df569b9a2c29
section/14-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:36da779cae24ec7a9670448808f04fd99870aa4aca110d3d0d40b52cc9ab22b3LA
Praeterea, peccatum ex certa malitia dividitur contra peccatum ex ignorantia et contra peccatum ex infirmitate. Sed peccatum in spiritum sanctum dividitur contra peccatum in filium hominis, ut patet Matth. XII. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est idem quod peccatum ex certa malitia, quia quorum opposita sunt diversa, ipsa quoque sunt diversa.Referencing norms: Q14A1Obiectio2, assert-h1f24877e931b124b4d2196506acb408657e415c31e60d7c7cb00d243c6d33e52, assert-hfade0f2328aea02e28c0aa3c4384fa4e6180136a6b09187bce9531344becac2d
section/14-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c694f53b457d6e5dfa87d075c54b2631f48a11b70c5889073bda0f36b910b6c4LA
Praeterea, peccatum in spiritum sanctum est quoddam genus peccati cui determinatae species assignantur. Sed peccatum ex certa malitia non est speciale genus peccati, sed est quaedam conditio vel circumstantia generalis quae potest esse circa omnia peccatorum genera. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est idem quod peccatum ex certa malitia.Referencing norms: Q14A1Obiectio3, assert-h0a3cdfdfb901c6b5083162080f48831e5f2811fa728599f6d9581c717d662d3f, assert-h9973206f4a047a57a384abede1ba37fbaf5c63fe45ff4784b7a4f7087e5082bf
section/14-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b6033fd26f93bfa889fecdecaaee0e1187eabadce0b10a6dac4c2a9cbf7306aeLA
Respondeo dicendum quod de peccato seu blasphemia in spiritum sanctum tripliciter aliqui loquuntur. Antiqui enim doctores, scilicet Athanasius, Hilarius, Ambrosius, Hieronymus et Chrysostomus dicunt esse peccatum in spiritum sanctum quando, ad litteram, aliquid blasphemum dicitur contra spiritum sanctum, sive spiritus sanctus accipiatur secundum quod est nomen essentiale conveniens toti Trinitati, cuius quaelibet persona et spiritus est et sanctus; sive prout est nomen personale unius in Trinitate personae. Et secundum hoc distinguitur, Matth. XII blasphemia in spiritum sanctum contra blasphemiam in filium hominis. Christus enim operabatur quaedam humanitus, comedendo, bibendo et alia huiusmodi faciendo; et quaedam divinitus, scilicet Daemones eiiciendo, mortuos suscitando, et cetera huiusmodi; quae quidem agebat et per virtutem propriae divinitatis, et per operationem spiritus sancti, quo secundum humanitatem erat repletus. Iudaei autem primo quidem dixerant blasphemiam in filium hominis, cum dicebant eum voracem, potatorem vini et publicanorum amatorem, ut habetur Matth. XI. Postmodum autem blasphemaverunt in spiritum sanctum, dum opera quae ipse operabatur virtute propriae divinitatis et per operationem spiritus sancti, attribuebant principi Daemoniorum. Et propter hoc dicuntur in spiritum sanctum blasphemasse. Augustinus autem, in libro de Verb. Dom., blasphemiam vel peccatum in spiritum sanctum dicit esse finalem impoenitentiam, quando scilicet aliquis perseverat in peccato mortali usque ad mortem. Quod quidem non solum verbo oris fit, sed etiam verbo cordis et operis, non uno sed multis. Hoc autem verbum, sic acceptum, dicitur esse contra spiritum sanctum, quia est contra remissionem peccatorum, quae fit per spiritum sanctum, qui est caritas patris et filii. Nec hoc dominus dixit Iudaeis quasi ipsi peccarent in spiritum sanctum, nondum enim erant finaliter impoenitentes. Sed admonuit eos ne, taliter loquentes, ad hoc pervenirent quod in spiritum sanctum peccarent. Et sic intelligendum est quod dicitur Marc. III, ubi, postquam dixerat, qui blasphemaverit in spiritum sanctum etc., subiungit Evangelista quoniam dicebant, spiritum immundum habet. Alii vero aliter accipiunt, dicentes peccatum vel blasphemiam in spiritum sanctum esse quando aliquis peccat contra appropriatum bonum spiritus sancti, cui appropriatur bonitas, sicut patri appropriatur potentia et filio sapientia. Unde peccatum in patrem dicunt esse quando peccatur ex infirmitate; peccatum autem in filium, quando peccatur ex ignorantia; peccatum autem in spiritum sanctum, quando peccatur ex certa malitia, idest ex ipsa electione mali, ut supra expositum est. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, ex inclinatione habitus vitiosi, qui malitia dicitur, et sic non est idem peccare ex malitia quod peccare in spiritum sanctum. Alio modo contingit ex eo quod per contemptum abiicitur et removetur id quod electionem peccati poterat impedire, sicut spes per desperationem, et timor per praesumptionem, et quaedam alia huiusmodi, ut infra dicetur. Haec autem omnia quae peccati electionem impediunt, sunt effectus spiritus sancti in nobis. Et ideo sic ex malitia peccare est peccare in spiritum sanctum.Referencing norms: Q14A1Respondeo, assert-h0e518057e269118497cba3893b0bd1b6b63d69fd137a7db0c5c1c1ad5762e8e9
section/14-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a4aad4e9118624656c1e7a9b1f2feb7514801170097d3ecd55f00c73278254f5LA
Sed contra est quod Magister dicit, XLIII dist. II Lib. Sent., quod ille peccat in spiritum sanctum cui malitia propter se placet. Hoc autem est peccare ex certa malitia. Ergo idem videtur esse peccatum ex certa malitia quod peccatum in spiritum sanctum.Referencing norms: assert-h966f009009354586013d16ca43c9b7c011a39b6aa8fba4259b79588b037c5ecb
section/14-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e5ef4faf528ffe3fd822fb607c8f78b9c8ef6669a33b724c4bdea3643b1efbb7LA
Ad primum ergo dicendum quod peccatum desperationis vel praesumptionis non consistit in hoc quod Dei iustitia vel misericordia non credatur, sed in hoc quod contemnatur.Referencing norms: Q14A2Ad1, assert-hcf61f9d2109d78559596f9e65a9faee4826a6227d31fa44b94238b3e3da5ea1d
section/14-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4ce118966ff97ec129ab4e473092967825499888a17fb81bc68b8112c2dea03fLA
Ad secundum dicendum quod obstinatio et impoenitentia non solum differunt secundum praeteritum et futurum, sed secundum quasdam formales rationes ex diversa consideratione eorum quae in peccato considerari possunt, ut dictum est.Referencing norms: Q14A2Ad2, assert-h51058608e18d4f0fceef2912f0d3ce803035404063187c685a343f4a05bc11d0
section/14-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e68eb52fc1228ceccd32a0f27f68ba6e0f041e7783e1a7e0883a6941643a150bLA
Ad tertium dicendum quod gratiam et veritatem Christus fecit per dona spiritus sancti, quae hominibus dedit.Referencing norms: Q14A2Ad3, assert-h978b7631da7555bcbda787ea6ce7c2106f853e1e1f51d6be3d43bccfb755fe2b
section/14-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f491f4ff2ecb645b8ad7dc7320461a74030ea75857aaa0a1c1bce19e6183a372LA
Ad quartum dicendum quod nolle obedire pertinet ad obstinationem; simulatio poenitentiae ad impoenitentiam; schisma ad invidentiam fraternae gratiae, per quam membra Ecclesiae uniuntur.Referencing norms: Q14A2Ad4, assert-h14cc7c4de2238ed8497680232711423d5b5c8ad9db6151461423a99dde7cef81
section/14-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:70ab0a739c0a265aaf4dabad4223a2209aaa149e84e7f3d7554f1dfa51392966LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur sex species peccati in spiritum sanctum, scilicet desperatio, praesumptio, impoenitentia, obstinatio, impugnatio veritatis agnitae et invidentia fraternae gratiae; quas species ponit Magister, XLIII dist. II Lib. Sent. Negare enim divinam iustitiam vel misericordiam ad infidelitatem pertinet. Sed per desperationem aliquis reiicit divinam misericordiam, per praesumptionem autem divinam iustitiam. Ergo unumquodque eorum potius est species infidelitatis quam peccati in spiritum sanctum.Referencing norms: Q14A2Obiectio1, assert-h004954bb4b1a65e60a8e1818cc132d60ed04832577b7caff9ebc077f704410a2, assert-hc13207ffe8a20526a56cfa032d7b09de206682ffed5dbddedab95548a2a9fd52
section/14-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4b4a2ebf9e0a4de501aaa7593fbf61d24ee06caa933849f248c35e335b51f85dLA
Praeterea, impoenitentia videtur respicere peccatum praeteritum, obstinatio autem peccatum futurum. Sed praeteritum vel futurum non diversificant speciem virtutis vel vitii, secundum enim eandem fidem qua credimus Christum natum, antiqui crediderunt eum nasciturum. Ergo obstinatio et impoenitentia non debent poni duae species peccati in spiritum sanctum.Referencing norms: Q14A2Obiectio2, assert-h4bdb96f8a293a933e68e69b524f15af415851de6a66faada76fd5dcb58e0e905, assert-h8c56d6f9fc2b1b509fda64fc1ed83d08b98b17a958114c44f81aa99aa6f4b67d
section/14-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aac047099ae4e492aaea0112014b129f24f124fc1f5f9c64fb80d69c7072b6a8LA
Praeterea, veritas et gratia per Iesum Christum facta est, ut habetur Ioan. I. Ergo videtur quod impugnatio veritatis agnitae et invidentia fraternae gratiae magis pertineant ad blasphemiam in filium hominis quam ad blasphemiam in spiritum sanctum.Referencing norms: Q14A2Obiectio3, assert-h12543d7062f6deca9d4a9dea776e6b4973a14f68a98f5e4129aae5baba778a2b
section/14-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38a1b2d7ea6953a8abb68abc2aade970021c4c9e2f68d5486e53c47e863b5315LA
Praeterea, Bernardus dicit, in libro de Dispensat. et Praecept., quod nolle obedire est resistere spiritui sancto. Glossa etiam dicit, Levit. X, quod simulata poenitentia est blasphemia spiritus sancti. Schisma etiam videtur directe opponi spiritui sancto, per quem Ecclesia unitur. Et ita videtur quod non sufficienter tradantur species peccati in spiritum sanctum.Referencing norms: Q14A2Obiectio4, assert-h99ea3ad1630abd4049f059bec167af0d6d44a9e3e74a988524b09be06495c009
section/14-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e27441c74c6ad7b38fb70339e2ea9b123da93d64f0f50ba8305a32c13325ddf9LA
Respondeo dicendum quod, secundum quod peccatum in spiritum sanctum tertio modo accipitur, convenienter praedictae species ei assignantur. Quae distinguuntur secundum remotionem vel contemptum eorum per quae potest homo ab electione peccati impediri. Quae quidem sunt vel ex parte divini iudicii; vel ex parte donorum ipsius; vel etiam ex parte ipsius peccati. Avertitur enim homo ab electione peccati ex consideratione divini iudicii, quod habet iustitiam cum misericordia, et per spem, quae consurgit ex consideratione misericordiae remittentis peccata et praemiantis bona, et haec tollitur per desperationem, et iterum per timorem, qui insurgit ex consideratione divinae iustitiae punientis peccata; et hic tollitur per praesumptionem, dum scilicet aliquis se praesumit gloriam adipisci sine meritis, vel veniam sine poenitentia. Dona autem Dei quibus retrahimur a peccato sunt duo. Quorum unum est agnitio veritatis, contra quod ponitur impugnatio veritatis agnitae, dum scilicet aliquis veritatem fidei agnitam impugnat ut licentius peccet. Aliud est auxilium interioris gratiae, contra quod ponitur invidentia fraternae gratiae, dum scilicet aliquis non solum invidet personae fratris, sed etiam invidet gratiae Dei crescenti in mundo. Ex parte vero peccati duo sunt quae hominem a peccato retrahere possunt. Quorum unum est inordinatio et turpitudo actus, cuius consideratio inducere solet in homine poenitentiam de peccato commisso. Et contra hoc ponitur impoenitentia, non quidem eo modo quo dicit permanentiam in peccato usque ad mortem, sicut supra impoenitentia accipiebatur (sic enim non esset speciale peccatum, sed quaedam peccati circumstantia); sed accipitur hic impoenitentia secundum quod importat propositum non poenitendi. Aliud autem est parvitas et brevitas boni quod quis in peccato quaerit, secundum illud Rom. VI, quem fructum habuistis in quibus nunc erubescitis? Cuius consideratio inducere solet hominem ad hoc quod eius voluntas in peccato non firmetur. Et hoc tollitur per obstinationem, quando scilicet homo firmat suum propositum in hoc quod peccato inhaereat. Et de his duobus dicitur Ierem. VIII, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, quid feci? Quantum ad primum; omnes conversi sunt ad cursum quasi equus impetu vadens ad praelium, quantum ad secundum.Referencing norms: Q14A2Respondeo, assert-h25bba7d7af61f5be4867e8b16a4dc2b7d8736dd9075251885fde378770a502a2
section/14-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fc307bae4437c81b61950a133dbdd95c169b6a6dd57e1145be625ff7af478f82LA
Sed contra, Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, quod illi qui desperant de indulgentia peccatorum, vel qui sine meritis de misericordia Dei praesumunt, peccant in spiritum sanctum. Et in Enchiridio dicit quod qui in obstinatione mentis diem claudit extremum, reus est peccato in spiritum sanctum. Et in libro de Verb. Dom. dicit quod impoenitentia est peccatum in spiritum sanctum. Et in libro de Serm. Dom. in monte dicit quod invidiae facibus fraternitatem impugnare est peccare in spiritum sanctum. Et in libro de unico Bapt. dicit quod qui veritatem contemnit, aut circa fratres malignus est, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus, cuius inspiratione Ecclesia instruitur; et sic videtur quod peccet in spiritum sanctum.Referencing norms: assert-h4be0a3f43dccb849266ed335e80a53e5cd34503e0b3981010a8cdcef499b79fd
section/14-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ebdfd3483ade5c479e99beca038c8a1808649a092a40900d754ae7457afc965dLA
Ad primum ergo dicendum quod de nemine desperandum est in hac vita, considerata omnipotentia et misericordia Dei. Sed considerata conditione peccati, dicuntur aliqui filii diffidentiae, ut habetur ad Ephes. II.Referencing norms: Q14A3Ad1, assert-h3547588ffb704ba010583d8588b292bef6dc548cd4ad24ad999d159061bf90e6
section/14-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4326a4fa4029377b86160983f5635b1a51cc49861dcc40a52faa2e8b62e16423LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ex parte omnipotentiae Dei, non secundum conditionem peccati.Referencing norms: Q14A3Ad2, assert-hf373bab33ff6137ed63e8260f14ea5c521694e63a018b727670f3659e006110e
section/14-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9b4fff5dbd72e1a2cda041d6c16852b79a0a7e9b8a6e5fb5369829afd91f81b2LA
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium remanet quidem semper in hac vita vertibile, tamen quandoque abiicit a se id per quod verti potest ad bonum, quantum in ipso est. Unde ex parte sua peccatum est irremissibile, licet Deus remittere possit.Referencing norms: Q14A3Ad3, assert-h032d81f16f152b7eb84746dd8250bc9b4dd76e44f152723444b5b9bf79404198
section/14-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1d332768e73dce10bd5a3cfc0880bbe45ecd4c28385d6c2b7ed564bb0cdc0928LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum in spiritum sanctum non sit irremissibile. Dicit enim Augustinus, in libro de Verb. Dom., de nullo desperandum est quandiu patientia domini ad poenitentiam adducit. Sed si aliquod peccatum esset irremissibile, esset de aliquo peccatore desperandum. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est irremissibile.Referencing norms: Q14A3Obiectio1, assert-h84b06c2011bdf8d152aee0eb8fc7f7a25613bca0fb02a03d0e908746a45a87a2, assert-h92cc9e2b269bc2e3bd394ec6af447188f74a18cb094a7eb6685162cc636ae113
section/14-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:837d6ad8a8664671b7aa745837cb49ec79a0d99c6e43a37a04fcd6dac2427a2aLA
Praeterea, nullum peccatum remittitur nisi per hoc quod anima sanatur a Deo. Sed omnipotenti medico nullus insanabilis languor occurrit, sicut dicit Glossa super illud Psalm., qui sanat omnes infirmitates tuas. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est irremissibile.Referencing norms: Q14A3Obiectio2, assert-h28112499b829e8903d7045706a6eb9bd425c0c843217236cad2b63e14b2a5994, assert-h5bde2802e3bcc7ceb9d02423ec4fc9454015f5e425e1d4ce4838406d19ca1a5b
section/14-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:b571b276ff81d9975e6999f2c89b78f3f00bba313f181121206734f81dbc00a7LA
Praeterea, liberum arbitrium se habet ad bonum et ad malum. Sed quandiu durat status viae, potest aliquis a quacumque virtute excidere, cum etiam Angelus de caelo ceciderit, unde dicitur Iob IV, in Angelis suis reperit pravitatem, quanto magis qui habitant domos luteas? Ergo pari ratione potest aliquis a quocumque peccato ad statum iustitiae redire. Ergo peccatum in spiritum sanctum non est irremissibile.Referencing norms: Q14A3Obiectio3, assert-h6dd9c10b64209ce644a58fab8ccb09638f785423d4fca5e63d0a16d2b785679d, assert-hd446a45a8cc62117cab58f76b1aa2184d404fae85d2ff182bb215da52cb38ada, assert-hd78c5ee3a64bbb2fa49706ca84dfa62774d32d9a3112f925d29b08c2ebae2b00
section/14-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:121a4c1cc31676fd549ef838755900582c28c6e91419bcc2c37ccc57f0cc043dLA
Respondeo dicendum quod secundum diversas acceptiones peccati in spiritum sanctum, diversimode irremissibile dicitur. Si enim dicatur peccatum in spiritum sanctum finalis impoenitentia, sic dicitur irremissibile quia nullo modo remittitur. Peccatum enim mortale in quo homo perseverat usque ad mortem, quia in hac vita non remittitur per poenitentiam, nec etiam in futuro dimittetur. Secundum autem alias duas acceptiones dicitur irremissibile, non quia nullo modo remittatur, sed quia, quantum est de se, habet meritum ut non remittatur. Et hoc dupliciter. Uno modo, quantum ad poenam. Qui enim ex ignorantia vel infirmitate peccat, minorem poenam meretur, qui autem ex certa malitia peccat, non habet aliquam excusationem unde eius poena minuatur. Similiter etiam qui blasphemabat in filium hominis, eius divinitate nondum revelata, poterat habere aliquam excusationem propter infirmitatem carnis quam in eo aspiciebat, et sic minorem poenam merebatur, sed qui ipsam divinitatem blasphemabat, opera spiritus sancti Diabolo attribuens, nullam excusationem habebat unde eius poena diminueretur. Et ideo dicitur, secundum expositionem Chrysostomi, hoc peccatum Iudaeis non remitti neque in hoc saeculo neque in futuro, quia pro eo passi sunt poenam et in praesenti vita per Romanos, et in futura vita in poena Inferni. Sicut etiam Athanasius inducit exemplum de eorum parentibus, qui primo quidem contra Moysen contenderunt propter defectum aquae et panis, et hoc dominus sustinuit patienter, habebant enim excusationem ex infirmitate carnis. Sed postmodum gravius peccaverunt quasi blasphemantes in spiritum sanctum, beneficia Dei qui eos de Aegypto eduxerat, idolo attribuentes, cum dixerunt, hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Et ideo dominus et temporaliter fecit eos puniri, quia ceciderunt in die illo quasi tria millia hominum; et in futurum eis poenam comminatur, dicens, ego autem in die ultionis visitabo hoc peccatum eorum. Alio modo potest intelligi quantum ad culpam, sicut aliquis dicitur morbus incurabilis secundum naturam morbi, per quem tollitur id ex quo morbus potest curari, puta cum morbus tollit virtutem naturae, vel inducit fastidium cibi et medicinae; licet etiam talem morbum Deus possit curare. Ita etiam peccatum in spiritum sanctum dicitur irremissibile secundum suam naturam, inquantum excludit ea per quae fit remissio peccatorum. Per hoc tamen non praecluditur via remittendi et sanandi omnipotentiae et misericordiae Dei, per quam aliquando tales quasi miraculose spiritualiter sanantur.Referencing norms: Q14A3Respondeo, assert-h432af1a05a4cb88b0d80c450a0cba2c9ac26772f671487ed41e46bb16c0de072
section/14-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8cea722de0bdeac18c8ce2da9f5bfabc70a2566b9ec65130b661c7174d626291LA
Sed contra est quod dicitur Matth. XII, qui dixerit verbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Et Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, quod tanta est labes huius peccati quod humilitatem deprecandi subire non potest.Referencing norms: assert-heca21e3669b424d47872e32e2aadba3eb77d5c47fddc041ed7e3ed056fd185f2
section/14-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cbe9dea90b1068eb2c4001421cacc01aaf4dbd81d05ae6d061a6eb14ce376515LA
Ad primum ergo dicendum quod tam in bono quam in malo, ut in pluribus, proceditur ab imperfecto ad perfectum, prout homo proficit vel in bono vel in malo. Et tamen in utroque unus potest incipere a maiori quam alius. Et ita illud a quo aliquis incipit, potest esse perfectum in bono vel in malo secundum genus suum; licet sit imperfectum secundum seriem processus hominis in melius vel in peius proficientis.Referencing norms: Q14A4Ad1, assert-h55c13c7b52ef4ea453a953daabcaa04f263f21351c75ec5c078c6b50f62fc8d0
section/14-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a9d5749b3a69ecff99d87917a92f0083881a392d8714df1ea2454aae10e9ba3LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de peccato ex malitia quando est ex inclinatione habitus.Referencing norms: Q14A4Ad2, assert-h7b6ce79a703dcdda5f60061e07b20c0ce910760ac06e0b6909518d340cae084e
section/14-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:79c65bdf415ac919145f0c750be928fdc09fa01dc762405c22f9cd176856a14dLA
Ad tertium dicendum quod, si accipiatur impoenitentia secundum intentionem Augustini, secundum quod importat permanentiam in peccato usque in finem, sic planum est quod impoenitentia praesupponit peccata, sicut et poenitentia. Sed si loquamur de impoenitentia habituali, secundum quod ponitur species peccati in spiritum sanctum, sic manifestum est quod impoenitentia potest esse etiam ante peccata, potest enim ille qui nunquam peccavit habere propositum vel poenitendi vel non poenitendi, si contingeret eum peccare.Referencing norms: Q14A4Ad3, assert-h32a4a30bdffdcdf612813f50516ec52263c5e2a8155d4c7f44207165971b649b
section/14-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0ff25da1341695a0891e95fa9357b9d946ba977208368a51d570948b83b68c5fLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo non possit primo peccare in spiritum sanctum, non praesuppositis aliis peccatis. Naturalis enim ordo est ut ab imperfecto ad perfectum quis moveatur. Et hoc quidem in bonis apparet, secundum illud Proverb. IV, iustorum semita quasi lux splendens crescit et proficit usque ad perfectum diem. Sed perfectum dicitur in malis quod est maximum malum, ut patet per philosophum, in V Metaphys. Cum igitur peccatum in spiritum sanctum sit gravissimum, videtur quod homo ad hoc peccatum perveniat per alia peccata minora.Referencing norms: Q14A4Obiectio1, assert-h57cefb9d6379bb6ecb90a62bd89ac4e2a1903ae903ce6b3f38751f0556c31258, assert-he12c69fd5b006ef9ddc1c25a8e1ee404ba8392f705e820cb1151240ce48b9688
section/14-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e7ee7581bb7bc35613ddc61b513abf0b41fd3c4360776af61fd2e62944e1b45eLA
Praeterea, peccare in spiritum sanctum est peccare ex certa malitia, sive ex electione. Sed hoc non statim potest homo, antequam multoties peccaverit, dicit enim philosophus, in V Ethic., quod, si homo possit iniusta facere, non tamen potest statim operari sicut iniustus, scilicet ex electione. Ergo videtur quod peccatum in spiritum sanctum non possit committi nisi post alia peccata.Referencing norms: Q14A4Obiectio2, assert-h098c18dba879d14b4d69a796fd60cb22c56c6c87ef19179258419b4d46204031, assert-h235022b58c2e53ec16522d26a514dc6074dace35caf1fe546865919126d635fb
section/14-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:19979bbfebb4a82259d2e4ce11addabb96deee410e0837cd8c2ea36b9a36a498LA
Praeterea, poenitentia et impoenitentia sunt circa idem. Sed poenitentia non est nisi de peccatis praeteritis. Ergo etiam neque impoenitentia, quae est species peccati in spiritum sanctum. Peccatum ergo in spiritum sanctum praesupponit alia peccata.Referencing norms: Q14A4Obiectio3, assert-h55118ea679b8b0e4e3dbcf20f2f882bcf481e3ad7e49f52bcc32fb1a87b3e5c5, assert-h837667319240ba4dd64299109088dc59f29a9578a4aba9d601b0e1cb8fd8db62
section/14-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:615911db1492b0429955bc224f63137f93eeb710fa229e1cae0b4372b6b86139LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccare in spiritum sanctum uno modo est peccare ex certa malitia. Ex certa autem malitia dupliciter peccare contingit, sicut dictum est. Uno modo, ex inclinatione habitus, quod non est proprie peccare in spiritum sanctum. Et hoc modo peccare ex certa malitia non contingit a principio, oportet enim actus peccatorum praecedere ex quibus causetur habitus ad peccandum inclinans. Alio modo potest aliquis peccare ex certa malitia abiiciendo per contemptum ea per quae homo retrahitur a peccando, quod proprie est peccare in spiritum sanctum, sicut dictum est. Et hoc etiam plerumque praesupponit alia peccata, quia sicut dicitur Proverb. XVIII, impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Potest tamen contingere quod aliquis in primo actu peccati in spiritum sanctum peccet per contemptum, tum propter libertatem arbitrii; tum etiam propter multas dispositiones praecedentes; vel etiam propter aliquod vehemens motivum ad malum et debilem affectum hominis ad bonum. Et ideo in viris perfectis hoc vix aut nunquam accidere potest quod statim a principio peccent in spiritum sanctum. Unde dicit Origenes, in I Periarch., non arbitror quod aliquis ex his qui in summo perfectoque gradu constiterint, ad subitum evacuetur aut decidat, sed paulatim ac per partes eum decidere necesse est. Et eadem ratio est si peccatum in spiritum sanctum accipiatur ad litteram pro blasphemia spiritus sancti. Talis enim blasphemia de qua dominus loquitur, semper ex malitiae contemptu procedit. Si vero per peccatum in spiritum sanctum intelligatur finalis impoenitentia, secundum intellectum Augustini, quaestionem non habet, quia ad peccatum in spiritum sanctum requiritur continuatio peccatorum usque in finem vitae.Referencing norms: Q14A4Respondeo, assert-hbcdf30c904b85b1db87efa468af1d8491ae8d535ba07229d7ca4ac28facfbe87
section/14-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1df6e7e0cd5b5e384b42d4f32137b3fda172d0234ff1c21c5938a1c25b8f9f88LA
Sed contra est quod facile est in conspectu Dei subito honestare pauperem, ut dicitur Eccli. XI. Ergo e contrario possibile est, secundum malitiam Daemonis suggerentis, ut statim aliquis inducatur in gravissimum peccatum, quod est in spiritum sanctum.Referencing norms: assert-h4fb63b479f16e72b01b802f85473c21aca8b4f2b7968bdc595ab07e171aaceb8
question/14/prooemium · paragraph
la · official · sha256:81f5daf4daec1f5843f0f4376bcb541335cdafb7d0d573dd70e67951574bc996LA
Deinde considerandum est in speciali de blasphemia in spiritum sanctum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum blasphemia vel peccatum in spiritum sanctum sit idem quod peccatum ex certa malitia. Secundo, de speciebus huius peccati. Tertio, utrum sit irremissibile. Quarto, utrum aliquis possit peccare in spiritum sanctum a principio, antequam alia peccata committat.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 15
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q15
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ff7ca3f934a06d5595207c300cb312f6d6b16f0e433af2216b878f6857d38c9b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 23
section/15-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a954a53606428b75bcbce92b44d94f82bd1f63654b961debcb6eaaab57ffdda9LA
Ad primum ergo dicendum quod caecitas quae excusat a peccato est quae contingit ex naturali defectu non potentis videre.Referencing norms: Q15A1Ad1, assert-h295a48400485295352fd214bbade923d7f0451ded0f0eb70d3739c114adeb19b
section/15-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:855d7178943e5c9a2068f01e40c939f57fee2a59352595e764a13ea962b46fecLA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de secunda caecitate, quae est poena.Referencing norms: Q15A1Ad2, assert-hb0a8a313688c2ad3be2a5f842149c91158c8e906e88d7a10c7d3c72a41726017
section/15-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ca98e37349822c467c9b33a16a819458ca0dfa6841475d16953d2fe53b681ccLA
Ad tertium dicendum quod intelligere veritatem cuilibet est secundum se amabile. Potest tamen per accidens esse alicui odibile, inquantum scilicet per hoc homo impeditur ab aliis quae magis amat.Referencing norms: Q15A1Ad3, assert-hc45adf13773915dc8390ef9d12e49b7ccd69907742cc3376ac2177e405a59f6a
section/15-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4b6b3e751e7e2a38c37f7ca343fdb9e76eb571d960a8ba4b39baf19f0479bfe5LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod caecitas mentis non sit peccatum. Illud enim quod excusat a peccato non videtur esse peccatum. Sed caecitas excusat a peccato, dicitur enim Ioan. IX, si caeci essetis, non haberetis peccatum. Ergo caecitas mentis non est peccatum.Referencing norms: Q15A1Obiectio1, assert-hc206f7fbbdcc5f9ad55a29af03b0cb7804d81c044e7eca2c74aca1311d4c3edd, assert-he906719a8725ce6b1bea78b6a346c075169fc80191e101c6940f5722acb87d4b
section/15-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e4c05734c4c0f2187394f27b63dfa4dc2e24d6fc881ebf593e28e0523082ff6fLA
Praeterea, poena differt a culpa. Sed caecitas mentis est quaedam poena, ut patet per illud quod habetur Isaiae VI, excaeca cor populi huius; non enim esset a Deo, cum sit malum, nisi poena esset. Ergo caecitas mentis non est peccatum.Referencing norms: Q15A1Obiectio2, assert-h4c674df7904d9b678d657284aa6dc779fe298e3e533747248e71c69c9d0346ac, assert-hb6c002d7210712e9c27e97896ed87157d70246899b7a26fd3d2755044e82857a
section/15-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b56ac2cef8aa9b0237d983ef74ab725b7cb04b30ffc73fc99c46eb44782e42adLA
Praeterea, omne peccatum est voluntarium, ut Augustinus dicit. Sed caecitas mentis non est voluntaria, quia ut Augustinus dicit, X Confess., cognoscere veritatem lucentem omnes amant; et Eccle. XI dicitur, dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Ergo caecitas mentis non est peccatum.Referencing norms: Q15A1Obiectio3, assert-ha389247111e1ca39919c60e32bceb559e5460c787ebb6d18068329888c1e34a2, assert-hfde97554e21616013a1ef308e3e8275e7043d32aa6c837d7b4eb96c36911babc
section/15-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0fab51b214ebc61ece95201e52118e25fcf145a04069e6ecfa80420b8bfe3b0LA
Respondeo dicendum quod sicut caecitas corporalis est privatio eius quod est principium corporalis visionis, ita etiam caecitas mentis est privatio eius quod est principium mentalis sive intellectualis visionis. Cuius quidem principium est triplex. Unum quidem est lumen naturalis rationis. Et hoc lumen, cum pertineat ad speciem animae rationalis, nunquam privatur ab anima. Impeditur tamen quandoque a proprio actu per impedimenta virium inferiorum, quibus indiget intellectus humanus ad intelligendum, sicut patet in amentibus et furiosis, ut in primo dictum est. Aliud autem principium intellectualis visionis est aliquod lumen habituale naturali lumini rationis superadditum. Et hoc quidem lumen interdum privatur ab anima. Et talis privatio est caecitas quae est poena, secundum quod privatio luminis gratiae quaedam poena ponitur. Unde dicitur de quibusdam, Sap. II, excaecavit illos malitia eorum. Tertium principium visionis intellectualis est aliquod intelligibile principium per quod homo intelligit alia. Cui quidem principio intelligibili mens hominis potest intendere vel non intendere. Et quod ei non intendat contingit dupliciter. Quandoque quidem ex hoc quod habet voluntatem spontanee se avertentem a consideratione talis principii, secundum illud Psalm., noluit intelligere ut bene ageret. Alio modo, per occupationem mentis circa alia quae magis diligit, quibus ab inspectione huius principii mens avertitur, secundum illud Psalm., supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae, et non viderunt solem. Et utroque modo caecitas mentis est peccatum.Referencing norms: Q15A1Respondeo, assert-h8e2b1eb7cc21b200b4a32a91908cce4810e0b27d013e7c39c05ca7ed23e6c9e6
section/15-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:863b7e05851d9ca3f261c67ff2d6ab6227e5530cbcc277bd4cf0b779b84f731cLA
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., caecitatem mentis ponit inter vitia quae causantur ex luxuria.Referencing norms: assert-h748ff8dbcac1bd09c8b1b6ae147b00979b6f91dce8d8aac3494b1fa14b3a4f2d
section/15-2/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q15A2Ad1, Q15A2Ad2, Q15A2Ad3, assert-h2cebe65fd5924b76d529c0c78dd3dc89790f0d94bcb86dc524acc118a4a81aa9, assert-h94e6500127ca667b2f64cdb5aad1a9145a6c332bae1be44f70de51b5e8884d1b, assert-hb95239bbaedef99287979922bdd54d12494e4de8ee8517c6e04a576cb2e6cad3
section/15-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:79001b5c000f995e745105bf2abd425749cb79cc30d7b80bb1a3162d2c0bf38dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hebetudo sensus non sit aliud a caecitate mentis. Unum enim uni est contrarium. Sed dono intellectus opponitur hebetudo, ut patet per Gregorium, in II Moral.; cui etiam opponitur caecitas mentis, eo quod intellectus principium quoddam visivum designat. Ergo hebetudo sensus est idem quod caecitas mentis.Referencing norms: Q15A2Obiectio1, assert-h16a5100edd5adb30f44554f3344e952275b571f94ffdc12eee31246cf882d847, assert-h94facf14d0163fdbe0f9c765e25f2946a7cffff77f70de6dc653f95bdcfcc9f6
section/15-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5a33bdbb86266b58a460bab8dafedaa131ca4ba37ed35779462821544d444c21LA
Praeterea, Gregorius, in XXXI Moral., de hebetudine loquens, nominat eam hebetudinem sensus circa intelligentiam. Sed hebetari sensu circa intelligentiam nihil aliud esse videtur quam intelligendo deficere, quod pertinet ad mentis caecitatem. Ergo hebetudo sensus idem est quod caecitas mentis.Referencing norms: Q15A2Obiectio2, assert-h7ebc31cdaad778a9135f4cc9bdf269f1b754e5e148869c00d9a874314449cfbe, assert-h9a5a8975230cbfac6a7adf9f0d97cf169516be3389d69050b4e482b714f2e8b1
section/15-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:511f40402ea35d888c3579a26438f37b3dc1b834ab621db7508659bb61b39e9eLA
Praeterea, si in aliquo differunt, maxime videntur in hoc differre quod caecitas mentis est voluntaria, ut supra dictum est, hebetudo autem sensus est naturalis. Sed defectus naturalis non est peccatum. Ergo secundum hoc hebetudo sensus non esset peccatum. Quod est contra Gregorium, qui connumerat eam inter vitia quae ex gula oriuntur.Referencing norms: Q15A2Obiectio3, assert-h81a55406e279d0d4f73cceeb8ec73ea71db02918d4383b32f996d3d269f9e757, assert-hf647158dd6bbb8e803837ca9568bd69104e41de764b3e2744c7f7307d8fc2b0f
section/15-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e3d979f014056a576b1a7fea09b910b2638ccd01c7c851b2c4bb024536c0f973LA
Respondeo dicendum quod hebes acuto opponitur. Acutum autem dicitur aliquid ex hoc quod est penetrativum. Unde et hebes dicitur aliquid ex hoc quod est obtusum, penetrare non valens. Sensus autem corporalis per quandam similitudinem penetrare dicitur medium inquantum ex aliqua distantia suum obiectum percipit; vel inquantum potest quasi penetrando intima rei percipere. Unde in corporalibus dicitur aliquis esse acuti sensus qui potest percipere sensibile aliquod ex remotis, vel videndo vel audiendo vel olfaciendo; et e contrario dicitur sensu hebetari qui non percipit nisi ex propinquo et magna sensibilia. Ad similitudinem autem corporalis sensus dicitur etiam circa intelligentiam esse aliquis sensus, qui est aliquorum primorum extremorum, ut dicitur in VI Ethic., sicut etiam sensus est cognoscitivus sensibilium quasi quorundam principiorum cognitionis. Hic autem sensus qui est circa intelligentiam non percipit suum obiectum per medium distantiae corporalis, sed per quaedam alia media, sicut cum per proprietatem rei percipit eius essentiam, et per effectus percipit causam. Ille ergo dicitur esse acuti sensus circa intelligentiam qui statim ad apprehensionem proprietatis rei, vel etiam effectus, naturam rei comprehendit, et inquantum usque ad minimas conditiones rei considerandas pertingit. Ille autem dicitur esse hebes circa intelligentiam qui ad cognoscendam veritatem rei pertingere non potest nisi per multa ei exposita, et tunc etiam non potest pertingere ad perfecte considerandum omnia quae pertinent ad rei rationem. Sic igitur hebetudo sensus circa intelligentiam importat quandam debilitatem mentis circa considerationem spiritualium bonorum, caecitas autem mentis importat omnimodam privationem cognitionis ipsorum. Et utrumque opponitur dono intellectus, per quem homo spiritualia bona apprehendendo cognoscit et ad eorum intima subtiliter penetrat. Habet autem hebetudo rationem peccati sicut et caecitas mentis, inquantum scilicet est voluntaria, ut patet in eo qui, affectus circa carnalia, de spiritualibus subtiliter discutere fastidit vel negligit.Referencing norms: Q15A2Respondeo, assert-h69840012ad813cd73260e851d2c700234aea91fd3ec8c27f921003d57ee011c7
section/15-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f1e327ddf0e57bebd2654beb8286a7631642e3527b2013236b0a35d9d1f2f01dLA
Sed contra est quod diversarum causarum sunt diversi effectus. Sed Gregorius, XXXI Moral., dicit quod hebetudo mentis oritur ex gula, caecitas autem mentis ex luxuria. Ergo sunt diversa vitia.Referencing norms: assert-hc9138dbb5172f54a513dd16bee790f3c7301ffbea6e5b236141f842ded16cbb8
section/15-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4a66e9f69011c85cec75e6dfddf93c5992214e49d0e09b4ca26830a59c46311aLA
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis aliqui vitiis carnalibus subditi possint quandoque subtiliter aliqua speculari circa intelligibilia, propter bonitatem ingenii naturalis vel habitus superadditi; tamen necesse est ut ab hac subtilitate contemplationis eorum intentio plerumque retrahatur propter delectationes corporales. Et ita immundi possunt aliqua vera scire sed ex sua immunditia circa hoc impediuntur.Referencing norms: Q15A3Ad1, assert-ha482705782027a023acc1bb7e44766ad8cafedefd87c8feb5b22b36ed8e7c288
section/15-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:423fbf090f91ad436508d6675d188097026ff4566cc6168f927c3e5725429ca9LA
Ad secundum dicendum quod caro non agit in partem intellectivam alterando ipsam, sed impediendo operationem ipsius per modum praedictum.Referencing norms: Q15A3Ad2, assert-hd4a652b3f2eca02d127f9a96e47be760c886068c041da7f7d8dabaab46486127
section/15-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e092924e625a1f37838b898cb721d0eb17e4211ffdbae022efdd1382040dad90LA
Ad tertium dicendum quod vitia carnalia, quo magis sunt remota a mente, eo magis eius intentionem ad remotiora distrahunt. Unde magis impediunt mentis contemplationem.Referencing norms: Q15A3Ad3, assert-h9c08bb3d2cfd05382fed4e701b97522fbea75365e7b24d7b5747fc7c53726201
section/15-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f9441b7795429b013997e553a0be0bbef0f03640ecc41fd9e444dadb5e2b8c41LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caecitas mentis et hebetudo sensus non oriantur ex vitiis carnalibus. Augustinus enim, in libro Retract., retractans illud quod dixerat in Soliloq., Deus, qui non nisi mundos verum scire voluisti, dicit quod responderi potest multos etiam non mundos multa vera scire. Sed homines maxime efficiuntur immundi per vitia carnalia. Ergo caecitas mentis et hebetudo sensus non causantur a vitiis carnalibus.Referencing norms: Q15A3Obiectio1, assert-haf2f7d2acf8e71d27ff21efcbbad3f8b3809472ce772f01fb04e778ec44c16eb, assert-hd0e4b99eb285b29c146f07c83d764b94b6a0a5807f399fada8ede41982cadfba
section/15-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a1342b2593e861b582695db58eb9bd743c68266ef9657301cc0d8fddf6f40335LA
Praeterea, caecitas mentis et hebetudo sensus sunt defectus quidam circa partem animae intellectivam; vitia autem carnalia pertinent ad corruptionem carnis. Sed caro non agit in animam, sed potius e converso. Ergo vitia carnalia non causant caecitatem mentis et hebetudinem sensus.Referencing norms: Q15A3Obiectio2, assert-h7f8453fddc5cc578965bc3763bb530b37028fad8aa4602efc1f3a0c6d2dc151a, assert-h8dc1aff940d4706c8db2bbd09d1c2010f32d745faf12d7d0f30058e2dea233be
section/15-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:912fc29b2c1d9da08761d1b5b8ebe368cc4a31c24b523276b89ee87a923505e4LA
Praeterea, unumquodque magis patitur a propinquiori quam a remotiori. Sed propinquiora sunt menti vitia spiritualia quam carnalia. Ergo caecitas mentis et hebetudo sensus magis causantur ex vitiis spiritualibus quam ex vitiis carnalibus.Referencing norms: Q15A3Obiectio3, assert-h46c3569fed6d201814037b10e7401a0ca8a1cc7690d7ae4d40fa8d4657fecf48, assert-hd94df84f632f07fb1c427bdcd2dbca3c3242d273d629e7738429763d34ea70ed
section/15-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64e7c47cfbe5d38b97991a5f78245a574521848efee789d5418eb6e772ce7626LA
Respondeo dicendum quod perfectio intellectualis operationis in homine consistit in quadam abstractione a sensibilium phantasmatibus. Et ideo quanto intellectus hominis magis fuerit liber ab huiusmodi phantasmatibus, tanto potius considerare intelligibilia poterit et ordinare omnia sensibilia, sicut et Anaxagoras dixit quod oportet intellectum esse immixtum ad hoc quod imperet, et agens oportet quod dominetur super materiam ad hoc quod possit eam movere. Manifestum est autem quod delectatio applicat intentionem ad ea in quibus aliquis delectatur, unde philosophus dicit, in X Ethic., quod unusquisque ea in quibus delectatur optime operatur, contraria vero nequaquam vel debiliter. Vitia autem carnalia, scilicet gula et luxuria, consistunt circa delectationes tactus, ciborum scilicet et venereorum, quae sunt vehementissimae inter omnes corporales delectationes. Et ideo per haec vitia intentio hominis maxime applicatur ad corporalia, et per consequens debilitatur operatio hominis circa intelligibilia, magis autem per luxuriam quam per gulam, quanto delectationes venereorum sunt vehementiores quam ciborum. Et ideo ex luxuria oritur caecitas mentis, quae quasi totaliter spiritualium bonorum cognitionem excludit, ex gula autem hebetudo sensus, quae reddit hominem debilem circa huiusmodi intelligibilia. Et e converso oppositae virtutes, scilicet abstinentia et castitas, maxime disponunt hominem ad perfectionem intellectualis operationis. Unde dicitur Dan. I, quod pueris his, scilicet abstinentibus et continentibus, dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia.Referencing norms: Q15A3Respondeo, assert-h251514d825774e78716deace9132d9d129cabb209faf0708c5be78695967eb16
section/15-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c29d79cdb5c7366211843cf7790533f2586a49d25b2eaa5825694055aa558811LA
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., dicit quod hebetudo sensus circa intelligentiam oritur ex gula, caecitas mentis ex luxuria.Referencing norms: assert-hb478f32a8df2d6f61adcf6bcb42e8c79418a06686c93a62b44ab12251fb4f88d
question/15/prooemium · paragraph
la · official · sha256:150f5b842c911769a722388095e64e8a08b16c3bf6eb19738955594459e35cf8LA
Deinde considerandum est de vitiis oppositis scientiae et intellectui. Et quia de ignorantia, quae opponitur scientiae, dictum est supra, cum de causis peccatorum ageretur; quaerendum est nunc de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum caecitas mentis sit peccatum. Secundo, utrum hebetudo sensus sit aliud peccatum a caecitate mentis. Tertio, utrum haec vitia a peccatis carnalibus oriantur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 16
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q16
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:52c0b31de118cc0e8a16ca4afc3daf8106c601315769462d665bc75c812c6091 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 23
section/16-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba83c1bd62b6d8ff869a1a1633eec0a0d68c91a4952152dd3c878af9d4a62ec5LA
Ad primum ergo dicendum quod fides est necessaria tanquam principium spiritualis vitae. Et ideo praesupponitur ad legis susceptionem.Referencing norms: Q16A1Ad1, assert-h19632c8526961d632c6178dcf4d0ba58d3a35a991c4cc1a4640e7888e7cf4709
section/16-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2234c64c9bc50667393dc8ec0e51496c2289dd0e18d3b101f4c553a923629234LA
Ad secundum dicendum quod ibi etiam dominus praesupponit aliquid de fide, scilicet fidem unius Dei, cum dicit, creditis in Deum, et aliquid praecipit, scilicet fidem incarnationis, per quam unus est Deus et homo; quae quidem fidei explicatio pertinet ad fidem novi testamenti. Et ideo subdit, et in me credite.Referencing norms: Q16A1Ad2, assert-h37b9ea2a308609eea99acfcfeae1c506390dfb8338f7779d1832e544d135b757
section/16-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ecf32383b7e665876795eda2e2c01e6c22471b1cd3c682059022e752f6076a07LA
Ad tertium dicendum quod praecepta prohibitiva respiciunt peccata, quae corrumpunt virtutem. Virtus autem corrumpitur ex particularibus defectibus, ut supra dictum est. Et ideo, praesupposita fide unius Dei, in lege veteri fuerunt danda prohibitiva praecepta, quibus homines prohiberentur ab his particularibus defectibus per quos fides corrumpi posset.Referencing norms: Q16A1Ad3, assert-h3dfa03d41e7f3c3088d0be8f1ea48b4f0eeb895d6d48bb9b3a586938b79388ea
section/16-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1298e25a1815d5edadb9fe44e22260d0b42a80dd10c030d7bc8605b1964bf98bLA
Ad quartum dicendum quod etiam confessio vel doctrina fidei praesupponit subiectionem hominis ad Deum per fidem. Et ideo magis potuerunt dari praecepta in veteri lege pertinentia ad confessionem et doctrinam fidei quam pertinentia ad ipsam fidem.Referencing norms: Q16A1Ad4, assert-h82166052c86706a77353ef916f3e6600f49bb7af81ff2b5ebe95cd33a4de032f
section/16-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e5ed30665cc4513acfb96184fe1e20b8455dd152a5dfc8d364afe92bcb3d902LA
Ad quintum dicendum quod in illa etiam auctoritate praesupponitur fides per quam credimus Deum esse, unde praemittit, qui timetis Deum, quod non posset esse sine fide. Quod autem addit, credite illi, ad quaedam credibilia specialia referendum est, et praecipue ad illa quae promittit Deus sibi obedientibus. Unde subdit, et non evacuabitur merces vestra.Referencing norms: Q16A1Ad5, assert-hdd862e7c3aad1cdd70cdd31c91f4a97c32e9a24acea95ad03ec24f40fe26ab01
section/16-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6c3a2d36909a5a8d331c491f3cbe88b8243a21d9f57bc274838e67accd0346bfLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in veteri lege dari debuerint praecepta credendi. Praeceptum enim est de eo quod est debitum et necessarium. Sed maxime necessarium est homini quod credat, secundum illud Heb. XI, sine fide impossibile est placere Deo. Ergo maxime oportuit praecepta dari de fide.Referencing norms: Q16A1Obiectio1, assert-h56e5b29c01a81f3a28a478afbef64787d6159983146c9e84bc56abb9db8fa481, assert-h719626c87d5046ef7928ea1303eb9a7d9db001723ae20318a5872483ff1ee277
section/16-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2573d7569bf1fe8e33ab3ff9401945183e0b34e2c2c2e7ca1e60453703fc9d7dLA
Praeterea, novum testamentum continetur in veteri sicut figuratum in figura, ut supra dictum est. Sed in novo testamento ponuntur expressa mandata de fide, ut patet Ioan. XIV, creditis in Deum, et in me credite. Ergo videtur quod in veteri lege etiam debuerint aliqua praecepta dari de fide.Referencing norms: Q16A1Obiectio2, assert-h447a75421d7d63d91959be9ed544dcea2c7365a7ac55a26731602acb5705d0d5, assert-haffc0ba7431889d81c4cc3da4356af60e4a75bfd24f4d444d895030298644113
section/16-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4488c20dd3f05c3e33be8923db6e56ee2e9a0e5356a3c9b7efcb439655a9d5b7LA
Praeterea, eiusdem rationis est praecipere actum virtutis et prohibere vitia opposita. Sed in veteri lege ponuntur multa praecepta prohibentia infidelitatem, sicut Exod. XX, non habebis deos alienos coram me; et iterum Deut. XIII mandatur quod non audient verba prophetae aut somniatoris qui eos de fide Dei vellet divertere. Ergo in veteri lege etiam debuerunt dari praecepta de fide.Referencing norms: Q16A1Obiectio3, assert-hd24009f96f1974167ef30688cfcf95a9f14dfdd123a1a0f5ff7d5992fd1ec754, assert-hea407e66baed879044114ed5dd101f3017c372e0cd5290bf9908f04264d212c6
section/16-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:480751c20b17838f421b703dd19fefd953b34d5f1ec7645935e6375f66026030LA
Praeterea, confessio est actus fidei, ut supra dictum est. Sed de confessione et promulgatione fidei dantur praecepta in veteri lege, mandatur enim Exod. XII quod filiis suis interrogantibus rationem assignent paschalis observantiae; et Deut. XIII mandatur quod ille qui disseminat doctrinam contra fidem occidatur. Ergo lex vetus praecepta fidei debuit habere.Referencing norms: Q16A1Obiectio4, assert-h08c253e60143cab611479b1679235b5d3e472ea8c42d9f50f23376e9913e762c, assert-h728d2b6f536a4d4441d39d565f507566f2f16a405cb2ea0d7c01cf337706bcb0
section/16-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9efddccb23552682f6e033e3109387ea672496b20c841b9723ad5876bad79886LA
Praeterea, omnes libri veteris testamenti sub lege veteri continentur, unde dominus, Ioan. XV, dicit in lege esse scriptum, odio habuerunt me gratis, quod tamen scribitur in Psalmo. Sed Eccli. II dicitur, qui timetis dominum, credite illi. Ergo in veteri lege fuerunt praecepta danda de fide.Referencing norms: Q16A1Obiectio5, assert-h0d53859d2e366fb6421538889df341f6b51926aea2b4b20fa578f5670d0fcf4b, assert-h657c228c08cbcff9a7227bef30f9b93d6ce12eb89b2a63d7e158f2d209752516
section/16-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b42c79cc7a2e324ab66d329b89a844bac96f7e68f0a785a285656bf30e509d6LA
Respondeo dicendum quod lex non imponitur ab aliquo domino nisi suis subditis, et ideo praecepta legis cuiuslibet praesupponunt subiectionem recipientis legem ad eum qui dat legem. Prima autem subiectio hominis ad Deum est per fidem, secundum illud Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere quia est. Et ideo fides praesupponitur ad legis praecepta. Et propter hoc Exod. XX id quod est fidei praemittitur ante legis praecepta, cum dicitur, ego sum dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Et similiter Deut. VI praemittitur, audi, Israel, dominus Deus tuus unus est, et postea statim incipit agere de praeceptis. Sed quia in fide multa continentur ordinata ad fidem qua credimus Deum esse, quod est primum et principale inter omnia credibilia, ut dictum est; ideo, praesupposita fide de Deo, per quam mens humana Deo subiiciatur, possunt dari praecepta de aliis credendis, sicut Augustinus dicit, super Ioan., quod plurima sunt nobis de fide mandata, exponens illud, hoc est praeceptum meum. Sed in veteri lege non erant secreta fidei populo exponenda. Et ideo, supposita fide unius Dei, nulla alia praecepta sunt in veteri lege data de credendis.Referencing norms: Q16A1Respondeo, assert-h60a1f332c9316e0fa4ed0319d3ff94d2c65100fb285cc60188c31f6a929db27b
section/16-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2f4dd3daf398225309ec05e093cec5b6d9239bb8a53643fa4c0a92ee6a43fb5dLA
Sed contra est quod apostolus, ad Rom. III, legem veterem nominat legem factorum, et dividit eam contra legem fidei. Ergo in lege veteri non fuerunt praecepta danda de fide.Referencing norms: assert-h4dc9346c8efa9e9e9a063acb67c5f679cb6e4a98467ac779596b32627c4418db
section/16-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c793710c4994cc8b1deadc1462d427d79b83d398af4b58ff0789706b824eb5b7LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur Deut. IV, haec est vestra sapientia et intellectus coram populis, ex quo datur intelligi quod scientia et intellectus fidelium Dei consistit in praeceptis legis. Et ideo primo sunt proponenda legis praecepta; et postmodum homines sunt inducendi ad eorum scientiam vel intellectum. Et ideo praemissa praecepta non debuerunt poni inter praecepta Decalogi, quae sunt prima.Referencing norms: Q16A2Ad1, assert-h94c3736d1bb938e23b80db261cb586fcfeb1a0f0afe4d8476877a615a3d34f8e
section/16-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5994720957a8277fa9677b72a7f82c28bf96007817a450312f2b2d7558f92257LA
Ad secundum dicendum quod etiam in lege ponuntur praecepta pertinentia ad disciplinam, ut dictum est. Expressius tamen praecipitur doctrina quam disciplina, quia doctrina pertinet ad maiores, qui sunt sui iuris, immediate sub lege existentes, quibus debent dari legis praecepta, disciplina autem pertinet ad minores, ad quos praecepta legis per maiores debent pervenire.Referencing norms: Q16A2Ad2, assert-h21d526931da83c3a697d2e0bd96e75ebe1d99da86e8979a756f73ea9792a7d6c
section/16-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0a61673a75d9add7e76da400ca276502e256ff6853236d90cebbefe4fc60dfd3LA
Ad tertium dicendum quod scientia legis est adeo annexa officio sacerdotis ut simul cum iniunctione officii intelligatur etiam et scientiae legis iniunctio. Et ideo non oportuit specialia praecepta dari de instructione sacerdotum. Sed doctrina legis Dei non adeo est annexa regali officio, quia rex constituitur super populum in temporalibus. Et ideo specialiter praecipitur ut rex instruatur de his quae pertinent ad legem Dei per sacerdotes.Referencing norms: Q16A2Ad3, assert-h981e4878bc96121fe638bcfcc42c0cac83877a5367aaf0dd04fd808812680807
section/16-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:80ca8ee671aa6bac036cb824743a8d7280892b1908289cfd5f22d20725986d03LA
Ad quartum dicendum quod illud praeceptum legis non est sic intelligendum quod homo dormiendo meditetur de lege Dei, sed quod dormiens, idest vadens dormitum, de lege Dei meditetur; quia ex hoc etiam homines dormiendo nanciscuntur meliora phantasmata, secundum quod pertranseunt motus a vigilantibus ad dormientes, ut patet per philosophum, in I Ethic. Similiter etiam mandatur ut in omni actu suo aliquis meditetur de lege, non quod semper actu de lege cogitet, sed quod omnia quae facit secundum legem moderetur.Referencing norms: Q16A2Ad4, assert-h57eca022d46dc35364de6bc557ff55ece52f77916799699511e65025f84ee24d
section/16-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:46cee65a097ac98cadd704e7a939474de2a6cb93cfaa927db351ec041729fd85LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in veteri lege inconvenienter tradantur praecepta pertinentia ad scientiam et intellectum. Scientia enim et intellectus ad cognitionem pertinent. Cognitio autem praecedit et dirigit actionem. Ergo praecepta ad scientiam et intellectum pertinentia debent praecedere praecepta pertinentia ad actionem. Cum ergo prima praecepta legis sint praecepta Decalogi, videtur quod inter praecepta Decalogi debuerunt tradi aliqua praecepta pertinentia ad scientiam et intellectum.Referencing norms: Q16A2Obiectio1, assert-h535693df8d3fe140a19793b5a0e1ed5a12534588b976cc64c16742d4b4ed8a1e
section/16-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6bb84ae36cb69c6d8cdd4b8791445773df8c3f6445b24b23922503bd64afe8e1LA
Praeterea, disciplina praecedit doctrinam, prius enim homo ab alio discit quam alium doceat. Sed dantur in veteri lege aliqua praecepta de doctrina, et affirmativa, ut praecipitur Deut. IV, docebis ea filios ac nepotes tuos; et etiam prohibitiva, sicut habetur Deut. IV, non addetis ad verbum quod vobis loquor, neque auferetis ab eo. Ergo videtur quod etiam aliqua praecepta dari debuerint inducentia hominem ad addiscendum.Referencing norms: Q16A2Obiectio2, assert-h2a5b58f3fd093dd41d3186b1a98a08e0046416b9214cc5638139c1afccccd236, assert-ha2189c0f98fcb3209ff15f4b1f9d34802ea37c7b5e2c03a2f38379d776c591d5
section/16-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a29d99510626c919a0ec23212ef12bb0883c72e145d00194726f0614afc9448dLA
Praeterea, scientia et intellectus magis videntur necessaria sacerdoti quam regi, unde dicitur Malach. II, labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius; et Osee IV dicitur, quia scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi. Sed regi mandatur quod addiscat scientiam legis, ut patet Deut. XVII. Ergo multo magis debuit praecipi in lege quod sacerdotes legem addiscerent.Referencing norms: Q16A2Obiectio3, assert-h0030b3fa111aba945b861a5ea942bf46f2c06923cbe2d26db1be7a17dd10d738, assert-h3a8ec9569cd9453f3784f7d1d5eb6d4efd91d426bcc77c2ac7208dda024ca06f
section/16-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e805a4ec7ec8c97190155a2dccd4da410270fd82c252b4fcc031b670c802f203LA
Praeterea, meditatio eorum quae ad scientiam et intellectum pertinent non potest esse in dormiendo. Impeditur etiam per occupationes extraneas. Ergo inconvenienter praecipitur, Deut. VI, meditaberis ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. Inconvenienter ergo traduntur in veteri lege praecepta ad scientiam et intellectum pertinentia.Referencing norms: Q16A2Obiectio4, assert-hcfb710300e6ad534899ce35a27e8e7e2edf490d1657f3b3c51960463ee83a68b
section/16-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0816342844de7a435a0a5f2d96b5fd35a98e547f79985cc0e3223658f42e58fLA
Respondeo dicendum quod circa scientiam et intellectum tria possunt considerari, primo quidem, acceptio ipsius; secundo, usus eius; tertio vero, conservatio ipsius. Acceptio quidem scientiae vel intellectus fit per doctrinam et disciplinam. Et utrumque in lege praecipitur. Dicitur enim Deut. VI, erunt verba haec quae ego praecipio tibi, in corde tuo, quod pertinet ad disciplinam, pertinet enim ad discipulum ut cor suum applicet his quae dicuntur. Quod vero subditur, et narrabis ea filiis tuis, pertinet ad doctrinam. Usus vero scientiae vel intellectus est meditatio eorum quae quis scit vel intelligit. Et quantum ad hoc subditur, et meditaberis sedens in domo tua, et cetera. Conservatio autem fit per memoriam. Et quantum ad hoc subdit, et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus tuae. Per quae omnia iugem memoriam mandatorum Dei significat, ea enim quae continue sensibus nostris occurrunt, vel tactu, sicut ea quae in manu habemus; vel visu, sicut ea quae ante oculos mentis sunt continue; vel ad quae oportet nos saepe recurrere, sicut ad ostium domus; a memoria nostra excidere non possunt. Et Deut. IV manifestius dicitur, ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Et haec etiam abundantius in novo testamento, tam in doctrina evangelica quam apostolica, mandata leguntur.Referencing norms: Q16A2Respondeo, assert-he62808864acc91de5dc4e0d231dde76b2995c1ccff8f2a56e138f3b5505c170d
section/16-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:21f677c6f571d79edff0321561127ae0a15d51ef6de9d749eb0e0aa8bca76a79LA
Sed contra est quod dicitur Deut. IV, audientes universi praecepta haec, dicant, en populus sapiens et intelligens.Referencing norms: assert-hb2d649d9abb5a0440f46136cf824e0d805fa420e3e3e585915014ddc42379684
question/16/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f6df6bc2263c77ff279fdd4decc0ef864f00e0b72ee59bee0ce7e693831094dfLA
Deinde considerandum est de praeceptis pertinentibus ad praedicta. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, de praeceptis pertinentibus ad fidem. Secundo, de praeceptis pertinentibus ad dona scientiae et intellectus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 2
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q2
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:2efcba77c2c46669266fa3aabd813c61f2f6250ac0ee261261b5fb871c2c9608 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 83
section/2-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab78e96d5d4336f80e8d2704d7a8dba49904ba8c68cf0eeabfa90df3e0e90596LA
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur in casu illo quando homo non habet voluntatem credendi nisi propter rationem inductam. Quando autem homo habet voluntatem credendi ea quae sunt fidei ex sola auctoritate divina, etiam si habeat rationem demonstrativam ad aliquid eorum, puta ad hoc quod est Deum esse, non propter hoc tollitur vel minuitur meritum fidei.Referencing norms: Q2A10Ad1, assert-h9ef4f6606148345a76497777e4161a981c30cc84ba90d38fbdf53a60e7f4b8d2
section/2-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb890c279ed0ce9ffae11dc15cd2bd5a6a9168e0f46b962237925f578116a756LA
Ad secundum dicendum quod rationes quae inducuntur ad auctoritatem fidei non sunt demonstrationes quae in visionem intelligibilem intellectum humanum reducere possunt. Et ideo non desinunt esse non apparentia. Sed removent impedimenta fidei, ostendendo non esse impossibile quod in fide proponitur. Unde per tales rationes non diminuitur meritum fidei nec ratio fidei. Sed rationes demonstrativae inductae ad ea quae sunt fidei, praeambula tamen ad articulos, etsi diminuant rationem fidei, quia faciunt esse apparens id quod proponitur; non tamen diminuunt rationem caritatis, per quam voluntas est prompta ad ea credendum etiam si non apparerent. Et ideo non diminuitur ratio meriti.Referencing norms: Q2A10Ad2, assert-he8de7d8057b9cf1d6cfb97bca9ddd5e78ee749db5cba66c4448dddf93151cbbf
section/2-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fddb50602afae58ab4392736b39ace5cd96effdb6da424981c0562b07512e2f3LA
Ad tertium dicendum quod ea quae repugnant fidei, sive in consideratione hominis sive in exteriori persecutione, intantum augent meritum fidei inquantum ostenditur voluntas magis prompta et firma in fide. Et ideo martyres maius fidei meritum habuerunt non recedentes a fide propter persecutiones; et etiam sapientes maius meritum fidei habent non recedentes a fide propter rationes philosophorum vel haereticorum contra fidem inductas. Sed ea quae conveniunt fidei non semper diminuunt promptitudinem voluntatis ad credendum. Et ideo non semper diminuunt meritum fidei.Referencing norms: Q2A10Ad3, assert-he89d249b6259bd571801c1e7bcade5b87a0affbc6f44c534d8c6502c98b45c33
section/2-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:844bd34453b3d2bbea50c6d28567943d41e5f6811f4461f84846d200c354a785LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod ratio inducta ad ea quae sunt fidei diminuat meritum fidei. Dicit enim Gregorius, in quadam homilia, quod fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Si ergo ratio humana sufficienter experimentum praebens totaliter excludit meritum fidei, videtur quod qualiscumque ratio humana inducta ad ea quae sunt fidei diminuat meritum fidei.Referencing norms: Q2A10Obiectio1, assert-h011a3994db269f4710e0ec8eb60b1ae9a4ceea6ae12428f3c00b4323de2737a6
section/2-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:72ca0bda2d5a0649913529e61c99682a09ba74b87a28c62c4cb8671634ce48caLA
Praeterea, quidquid diminuit rationem virtutis diminuit rationem meriti, quia felicitas virtutis est praemium ut etiam philosophus dicit, in I Ethic. Sed ratio humana videtur diminuere rationem virtutis ipsius fidei, quia de ratione fidei est quod sit non apparentium, ut supra dictum est; quanto autem plures rationes inducuntur ad aliquid, tanto minus est non apparens. Ergo ratio humana inducta ad ea quae sunt fidei meritum fidei diminuit.Referencing norms: Q2A10Obiectio2, assert-ha41cbf3fbb63dac7232d24a3df2b9acb23f8bd53b66baeb7afd0e1d65df222c7, assert-he1af9eef8ee166bad216a027d3edebe5256e15c651ff999ae40650dfd9328675
section/2-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0f4e95d474b6d8c2cb168185cac74999baf1ac45565b775ca484dc7036dc9f17LA
Praeterea, contrariorum contrariae sunt causae. Sed id quod inducitur in contrarium fidei auget meritum fidei, sive sit persecutio cogentis ad recedendum a fide, sive etiam sit ratio aliqua hoc persuadens. Ergo ratio coadiuvans fidem diminuit meritum fidei.Referencing norms: Q2A10Obiectio3, assert-h2440eec364fdd7734f1dec0e09d3b2bb051643b22f364a36d5262998de0a843b, assert-heea01f82bf5996a313e60553ac97004ff02da21aa18d3039fd3d499112334eaa
section/2-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:805944531f2fee68deb889cd438702f2c90de0e732a18fe04473aa6404e2f3f0LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, actus fidei potest esse meritorius inquantum subiacet voluntati non solum quantum ad usum, sed etiam quantum ad assensum. Ratio autem humana inducta ad ea quae sunt fidei dupliciter potest se habere ad voluntatem credentis. Uno quidem modo, sicut praecedens, puta cum quis aut non haberet voluntatem, aut non haberet promptam voluntatem ad credendum, nisi ratio humana induceretur. Et sic ratio humana inducta diminuit meritum fidei, sicut etiam supra dictum est quod passio praecedens electionem in virtutibus moralibus diminuit laudem virtuosi actus. Sicut enim homo actus virtutum moralium debet exercere propter iudicium rationis, non propter passionem; ita credere debet homo ea quae sunt fidei non propter rationem humanam, sed propter auctoritatem divinam. Alio modo ratio humana potest se habere ad voluntatem credentis consequenter. Cum enim homo habet promptam voluntatem ad credendum, diligit veritatem creditam, et super ea excogitat et amplectitur si quas rationes ad hoc invenire potest. Et quantum ad hoc ratio humana non excludit meritum fidei, sed est signum maioris meriti, sicut etiam passio consequens in virtutibus moralibus est signum promptioris voluntatis, ut supra dictum est. Et hoc significatur Ioan. IV, ubi Samaritani ad mulierem, per quam ratio humana figuratur, dixerunt, iam non propter tuam loquelam credimus.Referencing norms: Q2A10Respondeo, assert-h55a63d830dc69f4d44282d6c6f93e41a8b4d3f1b3d85edec142b5121619899c6
section/2-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f5f3dbfa52ceb505b7c15ff88f07603bddbda743b297cd9ffb97d4c686355ffeLA
Sed contra est quod I Petri III dicitur, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe. Non autem ad hoc induceret apostolus si per hoc meritum fidei diminueretur. Non ergo ratio diminuit meritum fidei.Referencing norms: assert-h08a5db6969cc2ca36e08e480e052bdb41be96cfe65172ceda80aac6fab1563ad
section/2-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7dbe37fccdb4314949e55543064ba02ba018b196e4d8cd7b1bfb45c1ec6cb899LA
Ad primum ergo dicendum quod fides non habet inquisitionem rationis naturalis demonstrantis id quod creditur. Habet tamen inquisitionem quandam eorum per quae inducitur homo ad credendum, puta quia sunt dicta a Deo et miraculis confirmata.Referencing norms: Q2A1Ad1, assert-h32176fa20d3f0b609970593aab5be5b2c1738e3357d295ec785904331ee97cf1
section/2-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ba6126048ef511db063698eff79f965c9c7fe22486e0bf06eca0a2bbab91ff2LA
Ad secundum dicendum quod cogitare non sumitur hic prout est actus cogitativae virtutis, sed prout pertinet ad intellectum, ut dictum est.Referencing norms: Q2A1Ad2, assert-h06ad09567d7cae7680ed91ac0e676f8a516ecbe02e627f4a0f89c72430bb30f0
section/2-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0fca6e0b46b0d3006e8708c9104b29a4d42968f257ba4aedcdd62b8fcfb9cdc6LA
Ad tertium dicendum quod intellectus credentis determinatur ad unum non per rationem, sed per voluntatem. Et ideo assensus hic accipitur pro actu intellectus secundum quod a voluntate determinatur ad unum.Referencing norms: Q2A1Ad3, assert-h3d8e1f6896bd1f6666d849e228b3ba96750d2c364710986da591b55788edab3b
section/2-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fd21274cf954976ca935fbf6c93c95026050c68bf7c76110abf8007c385c539eLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod credere non sit cum assensione cogitare. Cogitatio enim importat quandam inquisitionem, dicitur enim cogitare quasi simul agitare. Sed Damascenus dicit, in IV Lib., quod fides est non inquisitus consensus. Ergo cogitare non pertinet ad actum fidei.Referencing norms: Q2A1Obiectio1, assert-h3c99020726206a4f55711fb1e7f8b35b3f904f1a82408d35df5dcf28f6d9c9ee, assert-hda8ce878771074f77c0dbc894c88a78351d0023e00ec738a505ac6101b96c65c
section/2-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:294b726bebe8efc69f7ac7c800cc81edfaa9eef8cd3d7fbe78dc3db438d2a431LA
Praeterea, fides in ratione ponitur, ut infra dicetur. Sed cogitare est actus cogitativae potentiae, quae pertinet ad partem sensitivam, ut in primo dictum est. Ergo cogitatio ad fidem non pertinet.Referencing norms: Q2A1Obiectio2, assert-h0d20393bd2abc6c56438e7ff6b101d717c163e34128e9ba7e6cdb22151f77be7, assert-hc9ca0f157df19f3b094c78c2702d3b19a2d9ec5ba761f4bfb5b47978573bae61
section/2-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4db2d2314f2c5fdcb92d7f990a6c7001052eebbe4d6cf88824c2b3518a30e173LA
Praeterea, credere est actus intellectus, quia eius obiectum est verum. Sed assentire non videtur esse actus intellectus, sed voluntatis, sicut et consentire, ut supra dictum est. Ergo credere non est cum assensione cogitare.Referencing norms: Q2A1Obiectio3, assert-h1e82e30fd075b543a97a134fe5606e8d86dc7ff986b7ee28e85ae25e60cd22bc, assert-h729680f204f1e09e5a6599ce3f430bac6188f4dbe921c3114bce664cd61aa205
section/2-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:76b0ed9ce77f7268b8bf782e56f305912da500af6ac7472c60b02fdd6f09c5c1LA
Respondeo dicendum quod cogitare tripliciter sumi potest. Uno modo, communiter pro qualibet actuali consideratione intellectus, sicut Augustinus dicit, in XIV de Trin., hanc nunc dico intelligentiam qua intelligimus cogitantes. Alio modo dicitur cogitare magis proprie consideratio intellectus quae est cum quadam inquisitione, antequam perveniatur ad perfectionem intellectus per certitudinem visionis. Et secundum hoc Augustinus, XV de Trin., dicit quod Dei filius non cogitatio dicitur, sed verbum Dei dicitur. Cogitatio quippe nostra proveniens ad id quod scimus atque inde formata verbum nostrum verum est. Et ideo verbum Dei sine cogitatione debet intelligi, non aliquid habens formabile, quod possit esse informe. Et secundum hoc cogitatio proprie dicitur motus animi deliberantis nondum perfecti per plenam visionem veritatis. Sed quia talis motus potest esse vel animi deliberantis circa intentiones universales, quod pertinet ad intellectivam partem; vel circa intentiones particulares, quod pertinet ad partem sensitivam, ideo cogitare secundo modo sumitur pro actu intellectus deliberantis; tertio modo, pro actu virtutis cogitativae. Si igitur cogitare sumatur communiter, secundum primum modum, sic hoc quod dicitur cum assensione cogitare non dicit totam rationem eius quod est credere, nam per hunc modum etiam qui considerat ea quae scit vel intelligit cum assensione cogitat. Si vero sumatur cogitare secundo modo, sic in hoc intelligitur tota ratio huius actus qui est credere. Actuum enim ad intellectum pertinentium quidam habent firmam assensionem absque tali cogitatione, sicut cum aliquis considerat ea quae scit vel intelligit, talis enim consideratio iam est formata. Quidam vero actus intellectus habent quidem cogitationem informem absque firma assensione, sive in neutram partem declinent, sicut accidit dubitanti; sive in unam partem magis declinent sed tenentur aliquo levi signo, sicut accidit suspicanti; sive uni parti adhaereant, tamen cum formidine alterius, quod accidit opinanti. Sed actus iste qui est credere habet firmam adhaesionem ad unam partem, in quo convenit credens cum sciente et intelligente, et tamen eius cognitio non est perfecta per manifestam visionem, in quo convenit cum dubitante, suspicante et opinante. Et sic proprium est credentis ut cum assensu cogitet, et per hoc distinguitur iste actus qui est credere ab omnibus actibus intellectus qui sunt circa verum vel falsum.Referencing norms: Q2A1Respondeo, ToBelieveIsActOfFaith, assert-hd5a71c5f3096b1512264ff9177fb344e1b514965d59a21281e007635bda0b28c
section/2-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b3226b2299e50d0ffaf8d84028a32774d7b9db44d99ff9ad7836f442a615ab4fLA
In contrarium est quod Augustinus sic definit credere in libro de Praed. Sanct.Referencing norms: assert-hfa237947ab1ddc35bb98e5ec75d322aa114ece1179e989614de2913b04f727a4
section/2-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:489b153f5d9d977a7712bf8a64e864356df2aba37477a97c8116b8ebe9001109LA
Ad primum ergo dicendum quod per ista tria non designantur diversi actus fidei, sed unus et idem actus habens diversam relationem ad fidei obiectum.Referencing norms: Q2A2Ad1, assert-ha4056335e53c721df9927797db3cfe6209410f9a249e38e81021d47ec27dd5c7
section/2-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6888c73356434cd586c5717a225d103bf61914b15a94cb82d47b0ce5b536e718LA
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum.Referencing norms: Q2A2Ad2, assert-ha8359369f7d4548e22096a21a7dc9a8cef88cac59215f458b55e773dad5f1d07
section/2-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c9f82a61a87ce8c15bd46bd5f27cdcbed981c4c7c9373c24f2d18c40950082e4LA
Ad tertium dicendum quod credere Deum non convenit infidelibus sub ea ratione qua ponitur actus fidei. Non enim credunt Deum esse sub his conditionibus quas fides determinat. Et ideo nec vere Deum credunt, quia, ut philosophus dicit, IX Metaphys., in simplicibus defectus cognitionis est solum in non attingendo totaliter.Referencing norms: Q2A2Ad3, assert-h8ba759c4043a003a48bca0630b9410696129b9c3fa4448a0df26852c269f50fe
section/2-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee4ce6cbd048f3ba3168897dc66c3a5ac03a715cb1f91a64e7c9a4287a22002bLA
Ad quartum dicendum quod, sicut supra dictum est, voluntas movet intellectum et alias vires animae in finem. Et secundum hoc ponitur actus fidei credere in Deum.Referencing norms: Q2A2Ad4, assert-h2c367eef7ed0f74e064b3c4d442e1fae4429c83cc40199fab6ba30f738414104
section/2-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1dc7d558c133fda21b358f10e257ba3b44681ed17b6bd2f2903aedce7aa10a19LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter distinguatur actus fidei per hoc quod est credere Deo, credere Deum et credere in Deum. Unius enim habitus unus est actus. Sed fides est unus habitus, cum sit una virtus. Ergo inconvenienter ponuntur plures actus eius.Referencing norms: Q2A2Obiectio1, assert-h2d527b741b483bdb5234ef513580da23310c635d1f402f66f3c0df5ee90b8771, assert-hfaa16b95aadab8722b38f22be916435142265a7fc8eeeb6354f9e7340ea16c46
section/2-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:20d3ffbdbbcb862b57339d8559ac683a593992d90a88b817d898384a95ea18c0LA
Praeterea, illud quod est commune omni actui fidei non debet poni ut particularis actus fidei. Sed credere Deo invenitur communiter in quolibet actu fidei, quia fides innititur primae veritati. Ergo videtur quod inconvenienter distinguatur a quibusdam aliis actibus fidei.Referencing norms: Q2A2Obiectio2, assert-hebd35b89eedff3377e31439c6fdbffc050749eb58373736ad67dc5e5c87b664e, assert-hec5e2b5b4d722ef8ace560764d717a8c33ce3af0d00931da97ad530084b29abb
section/2-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:00e1eb7156c6b861e758271bfafa3cad090dceafbd74c84f087a2cf8512cd99cLA
Praeterea, illud quod convenit etiam non fidelibus non potest poni fidei actus. Sed credere Deum esse convenit etiam infidelibus. Ergo non debet poni inter actus fidei.Referencing norms: Q2A2Obiectio3, assert-h59b6533e01ecfcc7def7aa0c3d4ce2ae984d67b4754e84adcb3fe25b2c9fb148, assert-h684eccf7fb7fe7a24461d58a6155f24295b063b15544cf397bb2ed3b9fbdc5c7
section/2-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fb75719f7413b8819aad5c00b839e40616b8e742199fab87009b27d4e3f89ff6LA
Praeterea, moveri in finem pertinet ad voluntatem, cuius obiectum est bonum et finis. Sed credere non est actus voluntatis, sed intellectus. Ergo non debet poni differentia una eius quod est credere in Deum, quod importat motum in finem.Referencing norms: Q2A2Obiectio4, assert-h540e611e50463ed3148a29a869733c84b5f618f1665617c71f6f0e3161b78f59, assert-h85b2242bddbabc0895898eb2a1cd9d0dee53f4b497acf2eec732bbaefadfe43b
section/2-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e882ace18927f1c6cfa654381a02ab161fc48b40fb1a48526685fed1ed43ee38LA
Respondeo dicendum quod actus cuiuslibet potentiae vel habitus accipitur secundum ordinem potentiae vel habitus ad suum obiectum. Obiectum autem fidei potest tripliciter considerari. Cum enim credere ad intellectum pertineat prout est a voluntate motus ad assentiendum, ut dictum est, potest obiectum fidei accipi vel ex parte ipsius intellectus, vel ex parte voluntatis intellectum moventis. Si quidem ex parte intellectus, sic in obiecto fidei duo possunt considerari, sicut supra dictum est. Quorum unum est materiale obiectum fidei. Et sic ponitur actus fidei credere Deum, quia, sicut supra dictum est, nihil proponitur nobis ad credendum nisi secundum quod ad Deum pertinet. Aliud autem est formalis ratio obiecti, quod est sicut medium propter quod tali credibili assentitur. Et sic ponitur actus fidei credere Deo, quia, sicut supra dictum est, formale obiectum fidei est veritas prima, cui inhaeret homo ut propter eam creditis assentiat. Si vero consideretur tertio modo obiectum fidei, secundum quod intellectus est motus a voluntate, sic ponitur actus fidei credere in Deum, veritas enim prima ad voluntatem refertur secundum quod habet rationem finis.Referencing norms: Q2A2Respondeo, assert-hcfef83d1697221a0f332670de33703ec493aa7ed111f32f2c318979e114391b1
section/2-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6265a96c44562ab3076449e45fe12808e0602382a2785ff1900194a9897b77adLA
Sed contra est quod Augustinus hanc distinctionem ponit, in libris de Verb. Dom., et super Ioan.Referencing norms: assert-h473c0428c3251983057eb27020209a25a2c671792fa67ef52aa2f9dc9395f7d2
section/2-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae34bc7fa43fe95be5e16a07f6cab99e8d3e90eeef06e0079161913270f830a4LA
Ad primum ergo dicendum quod, quia natura hominis dependet a superiori natura, ad eius perfectionem non sufficit cognitio naturalis, sed requiritur quaedam supernaturalis, ut supra dictum est.Referencing norms: Q2A3Ad1, assert-h333b4e37f895ec06b1e81f3a5c2a71e627bf5e3b1023dc0360e8e3c78083997e
section/2-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c8309102609f0459b92e8ba62b60bbbebbbac8138f5a6093eaf0905bb8530ceaLA
Ad secundum dicendum quod, sicut homo per naturale lumen intellectus assentit principiis, ita homo virtuosus per habitum virtutis habet rectum iudicium de his quae conveniunt virtuti illi. Et hoc modo etiam per lumen fidei divinitus infusum homini homo assentit his quae sunt fidei, non autem contrariis. Et ideo nihil periculi vel damnationis inest his qui sunt in Christo Iesu, ab ipso illuminati per fidem.Referencing norms: Q2A3Ad2, assert-h37a432fdf4d98ef9eefe48e735e99ffa024615bfc6c57ce82cb5d55e1f3bc4d1
section/2-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df8295bf2fa9b9bb1e2d352a0d663a4c2c28bc2cbc1be39d13e8896f48fa70cfLA
Ad tertium dicendum quod invisibilia Dei altiori modo, quantum ad plura, percipit fides quam ratio naturalis ex creaturis in Deum procedens. Unde dicitur Eccli. III, plurima super sensum hominis ostensa sunt tibi.Referencing norms: Q2A3Ad3, assert-h2cb6b6417367aee14d8946e27618fa92c7e6f006b17ee9ae28707261dd1d97f4
section/2-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7ef1b4d37a017c2606fea62c89dd3daf6ea4aad81ea461c758003b26c2942f9cLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod credere non sit necessarium ad salutem. Ad salutem enim et perfectionem cuiuslibet rei ea sufficere videntur quae conveniunt ei secundum suam naturam. Sed ea quae sunt fidei excedunt naturalem hominis rationem, cum sint non apparentia, ut supra dictum est. Ergo credere non videtur esse necessarium ad salutem.Referencing norms: Q2A3Obiectio1, assert-h21ef1e469698680ac926eca6d1bbd30185cd1aed34c5e9af206cf49786964ea9, assert-h6a223c86a6bdfba48f34d2cbc4b606487122c02ec0e9b48c99ef157b32617777
section/2-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2f928887b3fe1d77655f6f54f9a877fed2a8ce8983012628b125a98d3a7f3e27LA
Praeterea, periculose homo assentit illis in quibus non potest iudicare utrum illud quod ei proponitur sit verum vel falsum, secundum illud Iob XII, nonne auris verba diiudicat? Sed tale iudicium homo habere non potest in his quae sunt fidei, quia non potest homo ea resolvere in principia prima, per quae de omnibus iudicamus. Ergo periculosum est talibus fidem adhibere. Credere ergo non est necessarium ad salutem.Referencing norms: Q2A3Obiectio2, assert-h06a0993dc4094674e8026af3c69fe45ebe7eeaff95daddca78664e09eb61163c, assert-h1cbff840c876006907ac8704cdecc98a42902f160110b5bf615dcf26ebe9627e
section/2-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:028cc4cffb146756461fc3ddbf752dbb85ddbbc44d71ad14f4f3e50c5a63018dLA
Praeterea, salus hominis in Deo consistit, secundum illud Psalm., salus autem iustorum a domino. Sed invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius et divinitas, ut dicitur Rom. I. Quae autem conspiciuntur intellectu non creduntur. Ergo non est necessarium ad salutem ut homo aliqua credat.Referencing norms: Q2A3Obiectio3, assert-h3b55900326a6fcfc13ff4f58f23293ddd962da50d4574a293182cc8360822bbb, assert-he483be16b02332010ebf1249ea21e6b45552a8acd426d46882418c0b330b3ecd
section/2-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dd2e30d2e28d2051ffead2c05aec31c78bf49b16db62929e040eddb551f41987LA
Respondeo dicendum quod in omnibus naturis ordinatis invenitur quod ad perfectionem naturae inferioris duo concurrunt, unum quidem quod est secundum proprium motum; aliud autem quod est secundum motum superioris naturae. Sicut aqua secundum motum proprium movetur ad centrum, secundum autem motum lunae movetur circa centrum secundum fluxum et refluxum, similiter etiam orbes planetarum moventur propriis motibus ab occidente in orientem, motu autem primi orbis ab oriente in occidentem. Sola autem natura rationalis creata habet immediatum ordinem ad Deum. Quia ceterae creaturae non attingunt ad aliquid universale, sed solum ad aliquid particulare, participantes divinam bonitatem vel in essendo tantum, sicut inanimata, vel etiam in vivendo et cognoscendo singularia, sicut plantae et animalia, natura autem rationalis, inquantum cognoscit universalem boni et entis rationem, habet immediatum ordinem ad universale essendi principium. Perfectio ergo rationalis creaturae non solum consistit in eo quod ei competit secundum suam naturam, sed etiam in eo quod ei attribuitur ex quadam supernaturali participatione divinae bonitatis. Unde et supra dictum est quod ultima beatitudo hominis consistit in quadam supernaturali Dei visione. Ad quam quidem visionem homo pertingere non potest nisi per modum addiscentis a Deo doctore, secundum illud Ioan. VI, omnis qui audit a patre et didicit venit ad me. Huius autem disciplinae fit homo particeps non statim, sed successive, secundum modum suae naturae. Omnis autem talis addiscens oportet quod credat, ad hoc quod ad perfectam scientiam perveniat, sicut etiam philosophus dicit quod oportet addiscentem credere. Unde ad hoc quod homo perveniat ad perfectam visionem beatitudinis praeexigitur quod credat Deo tanquam discipulus magistro docenti.Referencing norms: Q2A3Respondeo, assert-h3547013b8cf5f6768f8e195a0cc987a4fde54873f1b503bc768117138c4ad4d6
section/2-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:bad2dc50c96d36ec62b3b5b4c7ac336a8eb4153d46aa973fd7779f965bba1906LA
Sed contra est quod dicitur Heb. XI, sine fide impossibile est placere Deo.Referencing norms: assert-h287b63dc58e2fc4a0b82f6306c717369ad39c261430f37937c35c25074abe9a6
section/2-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0c0c631db0b4da979473ad1a9abc8db5436a78deb2d3687ec5007f5527b6b6bLA
Ad primum ergo dicendum quod investigatio naturalis rationis non sufficit humano generi ad cognitionem divinorum etiam quae ratione ostendi possunt. Et ideo non est superfluum ut talia credantur.Referencing norms: Q2A4Ad1, assert-h562519ae1d0ecc03e0929acf3fa2949f79c5c6cab25b8aeb346fd6f16f2ddbf3
section/2-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c5457d36eb0280c94512d9fa0ef1f2ef45449261e90cdeeddd49dec3d1f8f36aLA
Ad secundum dicendum quod de eodem non potest esse scientia et fides apud eundem. Sed id quod est ab uno scitum potest esse ab alio creditum, ut supra dictum est.Referencing norms: Q2A4Ad2, assert-h58b5217d8ccd386e207ba12b89d1199f6a7ad1b4b99cd159096d22e4d37d23dd
section/2-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf4966628150f55b322a93d6f33455ad26cdee41ceb4b9fadda70f0598f11b49LA
Ad tertium dicendum quod, si omnia scibilia conveniant in ratione scientiae, non tamen conveniunt in hoc quod aequaliter ordinent ad beatitudinem. Et ideo non aequaliter omnia proponuntur ut credenda.Referencing norms: Q2A4Ad3, assert-h8aa1058f98ece5c1766a96f7e3980bffb4bdb08eaa9343f6e279d960ed9dfbb4
section/2-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8df3f6fa25063632dc7be811c0c8a23d521563963713dedd464086e66308316bLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ea quae ratione naturali probari possunt non sit necessarium credere. In operibus enim Dei nihil superfluum invenitur, multo minus quam in operibus naturae. Sed ad id quod per unum potest fieri superflue apponitur aliud. Ergo ea quae per naturalem rationem cognosci possunt superfluum esset per fidem accipere.Referencing norms: Q2A4Obiectio1, assert-h2c4f669168cc5116f393fd38b8a296952a08911e7890d2c0a485f581fcf87837, assert-h8baf12c6247f4fe29eae298fdf6963282e364446af41e8a34c3527ac9c732bbd
section/2-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ad9a907b33d7a98112ad08e65494c05a408b2caacc44b3ddc6e9d718870d21b8LA
Praeterea, ea necesse est credere de quibus est fides. Sed non est de eodem scientia et fides, ut supra habitum est. Cum igitur scientia sit de omnibus illis quae naturali ratione cognosci possunt, videtur quod non oporteat credere ea quae per naturalem rationem probantur.Referencing norms: Q2A4Obiectio2, assert-hc371fd094247203845ea2b7dd3ba7a3cbdc4281d7e45e2ee6f208570166a321b, assert-hf2fee0ede68348afba5bb573ebeb850e71ebfeccc2373827d926da5f577a039a
section/2-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d9eb5ace212340b673ae044977ce05ae5deb7a53f1dc20a7839106292308cb08LA
Praeterea, omnia scibilia videntur esse unius rationis. Si igitur quaedam eorum proponuntur homini ut credenda, pari ratione omnia huiusmodi necesse esset credere. Hoc autem est falsum. Non ergo ea quae per naturalem rationem cognosci possunt necesse est credere.Referencing norms: Q2A4Obiectio3, assert-hd775d6ad5f04ef21b6368d1385725d9e33cf5f7a6e5826b105765b2cb9e7278f
section/2-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d1dbeeb6c515299ce3fc7046b0c5af47b18d3a30440b51d1f082a2db7d92e1bbLA
Respondeo dicendum quod necessarium est homini accipere per modum fidei non solum ea quae sunt supra rationem, sed etiam ea quae per rationem cognosci possunt. Et hoc propter tria. Primo quidem, ut citius homo ad veritatis divinae cognitionem perveniat. Scientia enim ad quam pertinet probare Deum esse et alia huiusmodi de Deo, ultimo hominibus addiscenda proponitur, praesuppositis multis aliis scientiis. Et sic non nisi post multum tempus vitae suae homo ad Dei cognitionem perveniret. Secundo, ut cognitio Dei sit communior. Multi enim in studio scientiae proficere non possunt, vel propter hebetudinem ingenii; vel propter alias occupationes et necessitates temporalis vitae; vel etiam propter torporem addiscendi. Qui omnino a Dei cognitione fraudarentur nisi proponerentur eis divina per modum fidei. Tertio modo, propter certitudinem. Ratio enim humana in rebus divinis est multum deficiens, cuius signum est quia philosophi, de rebus humanis naturali investigatione perscrutantes, in multis erraverunt et sibi ipsis contraria senserunt. Ut ergo esset indubitata et certa cognitio apud homines de Deo, oportuit quod divina eis per modum fidei traderentur, quasi a Deo dicta, qui mentiri non potest.Referencing norms: Q2A4Respondeo, assert-h12d4c7d7ab06358a530fbc2f53676dc2dcc5f250e0a7ce562f22c749c562b6e6
section/2-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:92ac8a46c462a79fe394abcd6bd1c09dde22dbc21dfaf76729eb63edd5ae8d23LA
Sed contra est quia necesse est Deum credere esse unum et incorporeum, quae naturali ratione a philosophis probantur.Referencing norms: assert-h8b969097cd6e81d30be8921529064b760c81ef7522dbb767c58d2e71d5f8be72
section/2-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a984a6078ae73595d9382417e222e579288ab00c11c77b3b25216212550ec716LA
Ad primum ergo dicendum quod, si in potestate hominis esse dicatur aliquid excluso auxilio gratiae, sic ad multa tenetur homo ad quae non potest sine gratia reparante, sicut ad diligendum Deum et proximum; et similiter ad credendum articulos fidei. Sed tamen hoc potest homo cum auxilio gratiae. Quod quidem auxilium quibuscumque divinitus datur, misericorditer datur; quibus autem non datur, ex iustitia non datur, in poenam praecedentis peccati, saltem originalis peccati; ut Augustinus dicit, in libro de Cor. et gratia.Referencing norms: Q2A5Ad1, assert-h10d1ebb684866d513e27bfb4833d8d5c06c1b1f3ad0a0011349623ca5c9f3351
section/2-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:94460dbe21a93302ef7a02687d36def5f8178dc06e8e37097a76bd97657e7d70LA
Ad secundum dicendum quod homo tenetur ad determinate diligendum illa diligibilia quae sunt proprie et per se caritatis obiecta, scilicet Deus et proximus. Sed obiectio procedit de illis praeceptis caritatis quae quasi consequenter pertinent ad obiectum caritatis.Referencing norms: Q2A5Ad2, assert-h9791a86c9943e4fd266da9f5b9063b37dd4b8f82c9f772ae90fddb7eca4c5780
section/2-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f94812facb848259fe78afeb44ac3bf089ab86c4039fca3afd61568136d9a8bLA
Ad tertium dicendum quod virtus obedientiae proprie in voluntate consistit. Et ideo ad actum obedientiae sufficit promptitudo voluntatis subiecta praecipienti, quae est proprium et per se obiectum obedientiae. Sed hoc praeceptum vel illud per accidens vel consequenter se habet ad proprium et per se obiectum obedientiae.Referencing norms: Q2A5Ad3, assert-he8b31dec1680c6db07409a2491e7823b96d3038c4f33195d6de1b069ea070081
section/2-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:34cc8cfdb33743be8f614fff0491178189e28309c36220db6d414649098705e8LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non teneatur homo ad credendum aliquid explicite. Nullus enim tenetur ad id quod non est in eius potestate. Sed credere aliquid explicite non est in hominis potestate, dicitur enim Rom. X, quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo audient sine praedicante? Quomodo autem praedicabunt nisi mittantur? Ergo credere aliquid explicite homo non tenetur.Referencing norms: Q2A5Obiectio1, assert-h82ba3a939c2ea9046e38deb9b5357d7cf8cc4fd350b6eb7b379d0c6ccc19d9a5, assert-h9deeb49fc07e6a1ecb5b942c91d3e961f8dd9cc00f679a49c7594fe03eb179cb
section/2-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0e742bc1892b220f372e5814df1ee58e3406e4157de1a94615e49f0e7a914711LA
Praeterea, sicut per fidem ordinamur in Deum, ita et per caritatem. Sed ad servandum praecepta caritatis homo non tenetur, sed sufficit sola praeparatio animi, sicut patet in illo praecepto domini quod ponitur Matth. V, si quis percusserit te in una maxilla, praebe ei et aliam, et in aliis consimilibus, ut Augustinus exponit, in libro de Serm. Dom. in monte. Ergo etiam non tenetur homo explicite aliquid credere, sed sufficit quod habeat animum paratum ad credendum ea quae a Deo proponuntur.Referencing norms: Q2A5Obiectio2, assert-h2d1bb97b42ae9f910f7f6a5da3cd99b385b7acb7fda656b927169d27eac463df, assert-he599efa3f6ed4ffdf0bc8120471bc3efa9871e135d25910be4f8c3bd7662bb9c
section/2-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b15b277ba5c08aa8db3b8fe4b998dada0039bf1555975eb3e6895b4c1d2533ceLA
Praeterea, bonum fidei in quadam obedientia consistit, secundum illud Rom. I, ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Sed ad virtutem obedientiae non requiritur quod homo aliqua determinata praecepta observet, sed sufficit quod habeat promptum animum ad obediendum, secundum illud Psalm., paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Ergo videtur quod etiam ad fidem sufficiat quod homo habeat promptum animum ad credendum ea quae ei divinitus proponi possent, absque hoc quod explicite aliquid credat.Referencing norms: Q2A5Obiectio3, assert-h65682bf7fc23a03700580d8d1e5b1ca7df35a8b7589993b848053c85e0299a56, assert-hb6eeb8fd3d69a2a22dbc962e2dad83355e5dc0d44863ee99daa4c31aeec6b9ef
section/2-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3ac531ea474416375bc06bccf2ecb35a97e105877f9249252f05a2f4628b7786LA
Respondeo dicendum quod praecepta legis quae homo tenetur implere dantur de actibus virtutum qui sunt via perveniendi ad salutem. Actus autem virtutis, sicut supra dictum est, sumitur secundum habitudinem habitus ad obiectum. Sed in obiecto cuiuslibet virtutis duo possunt considerari, scilicet id quod est proprie et per se virtutis obiectum, quod necessarium est in omni actu virtutis; et iterum id quod per accidens sive consequenter se habet ad propriam rationem obiecti. Sicut ad obiectum fortitudinis proprie et per se pertinet sustinere pericula mortis et aggredi hostes cum periculo propter bonum commune, sed quod homo armetur vel ense percutiat in bello iusto, aut aliquid huiusmodi faciat, reducitur quidem ad obiectum fortitudinis, sed per accidens. Determinatio igitur virtuosi actus ad proprium et per se obiectum virtutis est sub necessitate praecepti, sicut et ipse virtutis actus. Sed determinatio actus virtuosi ad ea quae accidentaliter vel secundario se habent ad proprium et per se virtutis obiectum non cadit sub necessitate praecepti nisi pro loco et tempore. Dicendum est ergo quod fidei obiectum per se est id per quod homo beatus efficitur, ut supra dictum est. Per accidens autem vel secundario se habent ad obiectum fidei omnia quae in Scriptura divinitus tradita continentur, sicut quod Abraham habuit duos filios, quod David fuit filius Isai, et alia huiusmodi. Quantum ergo ad prima credibilia, quae sunt articuli fidei, tenetur homo explicite credere, sicut et tenetur habere fidem. Quantum autem ad alia credibilia, non tenetur homo explicite credere, sed solum implicite vel in praeparatione animi, inquantum paratus est credere quidquid in divina Scriptura continetur. Sed tunc solum huiusmodi tenetur explicite credere quando hoc ei constiterit in doctrina fidei contineri.Referencing norms: Q2A5Respondeo, assert-h10f1ac27c447291aa31122d3f522c9320a9b2d9b08422d3d4fce0f799ff446ef
section/2-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cfb04dc044f243c38b8b4b4ba0e9474dc169937e437145b9d5d0554393748d02LA
Sed contra est quod dicitur ad Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator est.Referencing norms: assert-h8f9f53fd6a9841d0789f50b43816394dd84c425a04d605b6163066f5f36cc015
section/2-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8c4626e9f603f8d0b21eee360a5f263776289c7edf26a3cf58ae9a2504938b8LA
Ad primum ergo dicendum quod explicatio credendorum non aequaliter quantum ad omnes est de necessitate salutis, quia plura tenentur explicite credere maiores, qui habent officium alios instruendi, quam alii.Referencing norms: Q2A6Ad1, assert-h47c93044d6920b39f6fcd32b61853fedbdff4494fdd713bb966288c5037ed296
section/2-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c6d9eab58365759dcd51f7f9b1327871fc811746f93c281c59e41bdc396831bLA
Ad secundum dicendum quod simplices non sunt examinandi de subtilitatibus fidei nisi quando habetur suspicio quod sint ab haereticis depravati, qui in his quae ad subtilitatem fidei pertinent solent fidem simplicium depravare. Si tamen inveniuntur non pertinaciter perversae doctrinae adhaerere, si in talibus ex simplicitate deficiant, non eis imputatur.Referencing norms: Q2A6Ad2, assert-hc9df28d16aee55f17cce56678e2977b0482b168b8426980abfc44b0e422ca3bf
section/2-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:feb9952ffd8338d8c591199ac46e6f79ff25052cc9ee86c96ee192fb87ff7697LA
Ad tertium dicendum quod minores non habent fidem implicitam in fide maiorum nisi quatenus maiores adhaerent doctrinae divinae, unde et apostolus dicit, I ad Cor. IV, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Unde humana cognitio non fit regula fidei, sed veritas divina. A qua si aliqui maiorum deficiant, non praeiudicat fidei simplicium, qui eos rectam fidem habere credunt, nisi pertinaciter eorum erroribus in particulari adhaereant contra universalis Ecclesiae fidem, quae non potest deficere, domino dicente, Luc. XXII, ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua.Referencing norms: Q2A6Ad3, assert-h43554c101d7a6b618e92fdba56ab76d7830bb766d0dd895ad2b27d1a1b47f5a0
section/2-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7e6ae59825d0e6d219f1cb16cd9f4f6edb930554190f566221dec77477e38d88LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aequaliter omnes teneantur ad habendum fidem explicitam. Ad ea enim quae sunt de necessitate salutis omnes tenentur, sicut patet de praeceptis caritatis. Sed explicatio credendorum est de necessitate salutis, ut dictum est. Ergo omnes aequaliter tenentur ad explicite credendum.Referencing norms: Q2A6Obiectio1, assert-h6c0c92769181975aa630eb13d4d4232291243cb80a3fda9b363cd7853fd3c08a, assert-h934ef4af88955eb7c58040735b8a0382e487d61d453360cdfcc77667e012fcd4
section/2-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dbaec9f9bc746c92543b4a113aad1d1b0a6d4fb04461e40ff0109cb8f0cfc21eLA
Praeterea, nullus debet examinari de eo quod explicite credere non tenetur. Sed quandoque etiam simplices examinantur de minimis articulis fidei. Ergo omnes tenentur explicite omnia credere.Referencing norms: Q2A6Obiectio2, assert-h23f48917ef1843f70ce662803899d958f3325d17483027421f434ba4ea12a318, assert-hbd1d9109550a08deb9a726a2c074fb9a178950cc4255261f65f878ea82e46277
section/2-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cf42221da351ccd4171a81835889136c2afde52dcc15ab6930a2b33d1d80f8c0LA
Praeterea, si minores non tenentur habere fidem explicitam, sed solum implicitam, oportet quod habeant fidem implicitam in fide maiorum. Sed hoc videtur esse periculosum, quia posset contingere quod illi maiores errarent. Ergo videtur quod minores etiam debeant habere fidem explicitam. Sic ergo omnes aequaliter tenentur ad explicite credendum.Referencing norms: Q2A6Obiectio3, assert-h0c1da00a4017243333005dd1658aa6d583ee49639a059c10463a4c65d5624e3c, assert-hbe226732cb69270888f85d6e613f349ef94d4e2d9b2707af41dc0fda63cf9c00
section/2-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee09f3c585d1e319b5dc650709dd044e2d1cc9131f8d955073321e9523c1b519LA
Respondeo dicendum quod explicatio credendorum fit per revelationem divinam, credibilia enim naturalem rationem excedunt. Revelatio autem divina ordine quodam ad inferiores pervenit per superiores, sicut ad homines per Angelos, et ad inferiores Angelos per superiores, ut patet per Dionysium, in Cael. Hier. Et ideo, pari ratione, explicatio fidei oportet quod perveniat ad inferiores homines per maiores. Et ideo sicut superiores Angeli, qui inferiores illuminant, habent pleniorem notitiam de rebus divinis quam inferiores, ut dicit Dionysius, XII cap. Cael. Hier.; ita etiam superiores homines, ad quos pertinet alios erudire, tenentur habere pleniorem notitiam de credendis et magis explicite credere.Referencing norms: Q2A6Respondeo, assert-hf807eb38de4f3a3de54e6105e3213a9f6ee67c869910870d9314b60e9c6bf9e5
section/2-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:de914099a733a0840fd9a2b56bff1cefbc7fd3885dca22301d03e1ec01f808b1LA
Sed contra est quod dicitur Iob I, quod boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos, quia videlicet minores, qui significantur per asinos, debent in credendis adhaerere maioribus, qui per boves significantur; ut Gregorius exponit, in II Moral.Referencing norms: assert-h466c8ae1691987813652f41d47e25a158e538c2651edb32b9058659342535358
section/2-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3b7f11e0be03d9d49c99ebfb823041eb728b71883ce370a45fc198f2edf88dacLA
Ad primum ergo dicendum quod Angelos non omnino latuit mysterium regni Dei, sicut Augustinus dicit, V super Gen. ad Litt. Quasdam tamen rationes huius mysterii perfectius cognoverunt Christo revelante.Referencing norms: Q2A7Ad1, assert-hc28006c0915950ba869a7f0d4ade9688ea433d7eae537772c3cfbed981be69dd
section/2-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:63d9df98e7e164ab8d0f9c2cf6aaa8d5e8e6a3fdb6d94b5aa91843c6145ba113LA
Ad secundum dicendum quod Ioannes Baptista non quaesivit de adventu Christi in carnem quasi hoc ignoraret, cum ipse hoc expresse confessus fuerit, dicens, ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est filius Dei, ut habetur Ioan. I. Unde non dixit, tu es qui venisti? Sed, tu es qui venturus es? Quaerens de futuro, non de praeterito. Similiter non est credendum quod ignoraverit eum ad passionem venturum, ipse enim dixerat, ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi, praenuntians eius immolationem futuram; et cum hoc prophetae alii ante praedixerint, sicut praecipue patet in Isaiae LIII. Potest igitur dici, sicut Gregorius dicit, quod inquisivit ignorans an ad Infernum esset in propria persona descensurus. Sciebat autem quod virtus passionis eius extendenda erat usque ad eos qui in Limbo detinebantur, secundum illud Zach. IX, tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos de lacu in quo non est aqua. Nec hoc tenebatur explicite credere, antequam esset impletum, quod per seipsum deberet descendere. Vel potest dici, sicut Ambrosius dicit, super Luc., quod non quaesivit ex dubitatione seu ignorantia, sed magis ex pietate. Vel potest dici, sicut Chrysostomus dicit, quod non quaesivit quasi ipse ignoraret, sed ut per Christum satisfieret eius discipulis. Unde et Christus ad discipulorum instructionem respondit, signa operum ostendens.Referencing norms: Q2A7Ad2, assert-hdcb9cdb96ad622aeda6922e5d69e77f071a614ba8f741e7a43f8d54086d16d36
section/2-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25bcc523b77f7f27a7514397986daec9ad3452e7acbe572f808540afdee804b1LA
Ad tertium dicendum quod multis gentilium facta fuit revelatio de Christo, ut patet per ea quae praedixerunt. Nam Iob XIX dicitur, scio quod redemptor meus vivit. Sibylla etiam praenuntiavit quaedam de Christo, ut Augustinus dicit. Invenitur etiam in historiis Romanorum quod tempore Constantini Augusti et Irenae matris eius inventum fuit quoddam sepulcrum in quo iacebat homo auream laminam habens in pectore in qua scriptum erat, Christus nascetur ex virgine et credo in eum. O sol, sub Irenae et Constantini temporibus iterum me videbis. Si qui tamen salvati fuerunt quibus revelatio non fuit facta, non fuerunt salvati absque fide mediatoris. Quia etsi non habuerunt fidem explicitam, habuerunt tamen fidem implicitam in divina providentia, credentes Deum esse liberatorem hominum secundum modos sibi placitos et secundum quod aliquibus veritatem cognoscentibus ipse revelasset, secundum illud Iob XXXV, qui docet nos super iumenta terrae.Referencing norms: Q2A7Ad3, assert-h7561709fdcff7d70af93b10e7d5bb6d85b0d9b7e508dd3e642d60de2e48b601f
section/2-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c9b1f1a36a715a03d001faa31f07d030cc562563006a8de3133e1cf47c9a419aLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod credere explicite mysterium Christi non sit de necessitate salutis apud omnes. Non enim tenetur homo explicite credere ea quae Angeli ignorant, quia explicatio fidei fit per revelationem divinam, quae pervenit ad homines mediantibus Angelis, ut dictum est. Sed etiam Angeli mysterium incarnationis ignoraverunt, unde quaerebant in Psalm., quis est iste rex gloriae? Et Isaiae LXIII, quis est iste qui venit de Edom? Ut Dionysius exponit, cap. VII Cael. Hier. Ergo ad credendum explicite mysterium incarnationis homines non tenebantur.Referencing norms: Q2A7Obiectio1, assert-ha5bae165360b68ca8be6c8b123c3411c2cdd86f823514bcb1a7a7e2f0dd643ba, assert-hcbbd6fdb76f24a9c4d4b930352feff23f4942858873701f1663d182ae06d7167
section/2-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6fde536728addde227b7696a755f781ae4828f63a31b94189772b8f140104939LA
Praeterea, constat beatum Ioannem Baptistam de maioribus fuisse, et propinquissimum Christo, de quo dominus dicit, Matth. XI, quod inter natos mulierum nullus maior eo surrexit. Sed Ioannes Baptista non videtur Christi mysterium explicite cognovisse, cum a Christo quaesierit, tu es qui venturus es, an alium expectamus? Ut habetur Matth. XI. Ergo non tenebantur etiam maiores ad habendum explicitam fidem de Christo.Referencing norms: Q2A7Obiectio2, assert-h5b4f7d3a0e7833458c4ded46ca3598bbda73f12cc24ef6f95128980be970311b, assert-he87d8ed69b648135e15cb734417252acc01a9437f481790cd5142e3bc39e6546
section/2-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:53e6589e6bdbb216d178c114897980302b052ed801791a40fbe0772612798f14LA
Praeterea, multi gentilium salutem adepti sunt per ministerium Angelorum, ut Dionysius dicit, IX cap. Cael. Hier. Sed gentiles non habuerunt fidem de Christo nec explicitam nec implicitam, ut videtur, quia nulla eis revelatio facta est. Ergo videtur quod credere explicite Christi mysterium non fuerit omnibus necessarium ad salutem.Referencing norms: Q2A7Obiectio3, assert-h65e0deb348c5c484e3aaaa3061def04abdd3eef8f95d09b7cc36231ee9abdde1, assert-h810e8c62a31d4c07d40c60cc6637558a83d7b55037e3ac3a1f4dfcb26c4a5058
section/2-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c54c0329cae61b6d01a509dfc8aacbd65dfeaebac41a3f2deb0144b57027d83LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, illud proprie et per se pertinet ad obiectum fidei per quod homo beatitudinem consequitur. Via autem hominibus veniendi ad beatitudinem est mysterium incarnationis et passionis Christi, dicitur enim Act. IV, non est aliud nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Et ideo mysterium incarnationis Christi aliqualiter oportuit omni tempore esse creditum apud omnes, diversimode tamen secundum diversitatem temporum et personarum. Nam ante statum peccati homo habuit explicitam fidem de Christi incarnatione secundum quod ordinabatur ad consummationem gloriae, non autem secundum quod ordinabatur ad liberationem a peccato per passionem et resurrectionem, quia homo non fuit praescius peccati futuri. Videtur autem incarnationis Christi praescius fuisse per hoc quod dixit, propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, ut habetur Gen. II; et hoc apostolus, ad Ephes. V, dicit sacramentum magnum esse in Christo et Ecclesia; quod quidem sacramentum non est credibile primum hominem ignorasse. Post peccatum autem fuit explicite creditum mysterium Christi non solum quantum ad incarnationem, sed etiam quantum ad passionem et resurrectionem, quibus humanum genus a peccato et morte liberatur. Aliter enim non praefigurassent Christi passionem quibusdam sacrificiis et ante legem et sub lege. Quorum quidem sacrificiorum significatum explicite maiores cognoscebant, minores autem sub velamine illorum sacrificiorum, credentes ea divinitus esse disposita de Christo venturo, quodammodo habebant velatam cognitionem. Et sicut supra dictum est, ea quae ad mysteria Christi pertinent tanto distinctius cognoverunt quanto Christo propinquiores fuerunt. Post tempus autem gratiae revelatae tam maiores quam minores tenentur habere fidem explicitam de mysteriis Christi; praecipue quantum ad ea quae communiter in Ecclesia sollemnizantur et publice proponuntur, sicut sunt articuli incarnationis, de quibus supra dictum est. Alias autem subtiles considerationes circa incarnationis articulos tenentur aliqui magis vel minus explicite credere secundum quod convenit statui et officio uniuscuiusque.Referencing norms: Q2A7Respondeo, assert-hfac866ec82fe1354e36f6ba1a6634ba06af0b9e1a1d7a5f787375ca40e0f9f19
section/2-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:934efd5684a50b7b18775ebafcccb46207c901d1f1c9ca28c6691e4ec2c22018LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Cor. et gratia, illa fides sana est qua credimus nullum hominem, sive maioris sive parvae aetatis, liberari a contagio mortis et obligatione peccati nisi per unum mediatorem Dei et hominum Iesum Christum.Referencing norms: assert-hc5ac74717b3721ee1c8dbdd7027c85b26d6e57f62ca1f1503ab475abb30fdfde
section/2-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:575867f6c21e3f1b68a080b8d15ecebd87e4ed8e9c88e575a958c5d93ca68430LA
Ad primum ergo dicendum quod illa duo explicite credere de Deo omni tempore et quoad omnes necessarium fuit. Non tamen est sufficiens omni tempore et quoad omnes.Referencing norms: Q2A8Ad1, assert-h08f33fa31e6e118870f0f3ad6b66d16eddd8b2252b60f8dd9a209b7565c83d89
section/2-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b307c15633eef03631792ffd5985f558296b11a0831f77778d76fa56c8757deLA
Ad secundum dicendum quod ante Christi adventum fides Trinitatis erat occulta in fide maiorum. Sed per Christum manifestata est mundo per apostolos.Referencing norms: Q2A8Ad2, assert-ha76811346a4b6e503e8f7c733295b740d9db36fc6a3a43ce7b44caafe304dbc5
section/2-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a58ba98b3eee408a25e62284ccfb956267dcd2187a3eaafd61f87e69c5fad062LA
Ad tertium dicendum quod summa bonitas Dei secundum modum quo nunc intelligitur per effectus, potest intelligi absque Trinitate personarum. Sed secundum quod intelligitur in seipso, prout videtur a beatis, non potest intelligi sine Trinitate personarum. Et iterum ipsa missio personarum divinarum perducit nos in beatitudinem.Referencing norms: Q2A8Ad3, assert-h285450aa842e2bb9f1b0c2a542398e6583126fa1f9237fd94fe48b827891db95
section/2-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ce01cbd9f9ab9db928bd013f86345df6a619828873b0efaecae3a36171ef2952LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod credere Trinitatem explicite non fuerit de necessitate salutis. Dicit enim apostolus, ad Heb. XI, credere oportet accedentem ad Deum quia est, et quia inquirentibus se remunerator est. Sed hoc potest credi absque fide Trinitatis. Ergo non oportebat explicite fidem de Trinitate habere.Referencing norms: Q2A8Obiectio1, assert-h1c5c105d65df3c69c81c5ea6738648fbe0c4c3c3937efbee09de080571d5cf49, assert-h2de4a2b8d49108e07fba7e267fc612f82c934a4dae5ba6d5e4f1f56c47d1ff6a
section/2-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6f798179c51864a35b8269f58d02a9ac6d452d53cbe6a8f2fbe4fc70cfd8339dLA
Praeterea, dominus dicit, Ioan. XVII, pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quod exponens Augustinus dicit, non illud nomen tuum quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris pater meus. Et postea subdit etiam, in hoc quod Deus fecit hunc mundum, notus in omnibus gentibus; in hoc quod non est cum diis falsis colendus, notus in Iudaea Deus; in hoc vero quod pater est huius Christi per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius, prius occultum, nunc manifestavit eis. Ergo ante Christi adventum non erat cognitum quod in deitate esset paternitas et filiatio. Non ergo Trinitas explicite credebatur.Referencing norms: Q2A8Obiectio2, assert-hbad625187fb87b98d1609ce9597b6aa705eb76009d78fd3bec916ca02cee7202, assert-he66d5adf117ef4f9ab943f4f31ca34b4cc097d22a3d7be42670ae8f05d161c1b
section/2-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ff0317f8e325dfc3b4b41da1ea706d4b18f0b9bf03e02308350142173212cceaLA
Praeterea, illud tenemur explicite credere in Deo quod est beatitudinis obiectum. Sed obiectum beatitudinis est bonitas summa, quae potest intelligi in Deo etiam sine personarum distinctione. Ergo non fuit necessarium credere explicite Trinitatem.Referencing norms: Q2A8Obiectio3, assert-ha3c8c00242eda01db0115a9b7f46a771bf9916eab5344d54dfcceca8b66051ec, assert-hbe4326739ab4b970661d5a017dc4c8cf942960a6a13ea0e1eed92e7007ad1a4f
section/2-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:79f1677d5882bbd43c8517e30b9f17ccfcd56e2eefe0908160bdf6d8efa6cb2eLA
Respondeo dicendum quod mysterium Christi explicite credi non potest sine fide Trinitatis, quia in mysterio Christi hoc continetur quod filius Dei carnem assumpserit, quod per gratiam spiritus sancti mundum renovaverit, et iterum quod de spiritu sancto conceptus fuerit. Et ideo eo modo quo mysterium Christi ante Christum fuit quidem explicite creditum a maioribus, implicite autem et quasi obumbrate a minoribus, ita etiam et mysterium Trinitatis. Et ideo etiam post tempus gratiae divulgatae tenentur omnes ad explicite credendum mysterium Trinitatis. Et omnes qui renascuntur in Christo hoc adipiscuntur per invocationem Trinitatis, secundum illud Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.Referencing norms: Q2A8Respondeo, assert-hea27c0b03242cf1f61f7a632f06654794e19c79ae502a43a3026041da0dccc46
section/2-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:24661a1d7ec85f754ddb5265ce784a6de2d7097b6891b9f7d1df26eac957be29LA
Sed contra est quod in veteri testamento multipliciter expressa est Trinitas personarum, sicut statim in principio Gen. dicitur, ad expressionem Trinitatis, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ergo a principio de necessitate salutis fuit credere Trinitatem.Referencing norms: assert-h46474acfc7b41fbcd6c5a1c877c413558a2656c1b5cdb54469e39c7b37904e04
section/2-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6585e094059f5aa612be18749baa4f3ae9b79cc02656f5ebd1f91eb04dcc5efcLA
Ad primum ergo dicendum quod natura comparatur ad caritatem, quae est merendi principium, sicut materia ad formam. Fides autem comparatur ad caritatem sicut dispositio praecedens ultimam formam. Manifestum est autem quod subiectum vel materia non potest agere in virtute formae, neque etiam dispositio praecedens, antequam forma adveniat. Sed postquam forma advenerit, tam subiectum quam dispositio praecedens agit in virtute formae, quae est principale agendi principium, sicut calor ignis agit in virtute formae substantialis. Sic ergo neque natura neque fides sine caritate possunt producere actum meritorium, sed caritate superveniente, actus fidei fit meritorius per caritatem, sicut et actus naturae et naturalis liberi arbitrii.Referencing norms: Q2A9Ad1, assert-h9ddc901c78e13345eeca0c1e9257020133835ad37133c6acd9074fe4947f53b4
section/2-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:45b8d03fda49e428ef738addbe326ce7f4f3bedbe78efcc209d4f0aef201add6LA
Ad secundum dicendum quod in scientia duo possunt considerari, scilicet ipse assensus scientis ad rem scitam, et consideratio rei scitae. Assensus autem scientiae non subiicitur libero arbitrio, quia sciens cogitur ad assentiendum per efficaciam demonstrationis. Et ideo assensus scientiae non est meritorius. Sed consideratio actualis rei scitae subiacet libero arbitrio, est enim in potestate hominis considerare vel non considerare. Et ideo consideratio scientiae potest esse meritoria, si referatur ad finem caritatis, idest ad honorem Dei vel utilitatem proximi. Sed in fide utrumque subiacet libero arbitrio. Et ideo quantum ad utrumque actus fidei potest esse meritorius. Sed opinio non habet firmum assensum, est enim quoddam debile et infirmum, secundum philosophum, in I Poster. Unde non videtur procedere ex perfecta voluntate. Et sic ex parte assensus non multum videtur habere rationem meriti. Sed ex parte considerationis actualis potest meritoria esse.Referencing norms: Q2A9Ad2, assert-h1bb14b1469478a176a8d74c1e354e52c60f4b922acb703e060349cd90a325896
section/2-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e156e00a087cfea1318c7ff8fd8cb20d79b1868832cff2a9db2a9b2de00e9f85LA
Ad tertium dicendum quod ille qui credit habet sufficiens inductivum ad credendum, inducitur enim auctoritate divinae doctrinae miraculis confirmatae, et, quod plus est, interiori instinctu Dei invitantis. Unde non leviter credit. Tamen non habet sufficiens inductivum ad sciendum. Et ideo non tollitur ratio meriti.Referencing norms: Q2A9Ad3, assert-h6b353b048c268d4be510a477c4618abdfab018d7065d2e8bccd4a558c46da99d
section/2-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:19e44e5a98473191384343727c64bd266d1028ad78a932d0026f6b1424c63116LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod credere non sit meritorium. Principium enim merendi est caritas, ut supra dictum est. Sed fides est praeambula ad caritatem, sicut et natura. Ergo, sicut actus naturae non est meritorius (quia naturalibus non meremur), ita etiam nec actus fidei.Referencing norms: Q2A9Obiectio1, assert-h1adf0b031e01b155f2f2546bf27a80ed26b508bc25e0e969ef58e8cca006476d, assert-h981ad59c06acab87e1db655be335a56cd18c50c8dee99e14e3b521eff6799e3f
section/2-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3a8749a7c7c0ec8ea7b3fa5cc4beefa91326325cf9c5c264bba0f5ff26ea5dabLA
Praeterea, credere medium est inter opinari et scire vel considerare scita. Sed consideratio scientiae non est meritoria; similiter autem nec opinio. Ergo etiam neque credere est meritorium.Referencing norms: Q2A9Obiectio2, assert-h95af6c004243a6b643743819568610c88c3817874a2ff2154eadbf6decd07bc8, assert-hf5ecb237454d883aec031e25c438e529ffe560ace299397964b8efe673a98b0b
section/2-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4deed942b28d78a3a7bbfe0ec2846da3f338f1ef07fe0c420e9209b8954d6ee8LA
Praeterea, ille qui assentit alicui rei credendo aut habet causam sufficienter inducentem ipsum ad credendum, aut non. Si habet sufficiens inductivum ad credendum, non videtur hoc ei esse meritorium, quia non est ei iam liberum credere et non credere. Si autem non habet sufficiens inductivum ad credendum, levitatis est credere, secundum illud Eccli. XIX, qui cito credit levis est corde, et sic non videtur esse meritorium. Ergo credere nullo modo est meritorium.Referencing norms: Q2A9Obiectio3, assert-h1f7b20285d44af86ff666065bdc7f6e19debd5ee3ec16d2af24a88ae95b63295
section/2-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:04a234fe15362e7bbe28f8b5cc2f3f4feeeb2a34c9436abf9f97436fa80152c1LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus nostri sunt meritorii inquantum procedunt ex libero arbitrio moto a Deo per gratiam. Unde omnis actus humanus qui subiicitur libero arbitrio, si sit relatus in Deum, potest meritorius esse. Ipsum autem credere est actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam, et sic subiacet libero arbitrio in ordine ad Deum. Unde actus fidei potest esse meritorius.Referencing norms: Q2A9Respondeo, assert-h323b20555f3998023a29ec4983e8bd1ac20c105cae9b003732c9531faff8c8ce
section/2-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8680b29b2b12d9b09757af5ff52927273056d37efd0fd8b03d8586b44380352cLA
Sed contra est quod dicitur ad Heb. XI, quod sancti per fidem adepti sunt repromissiones. Quod non esset nisi credendo mererentur. Ergo ipsum credere est meritorium.Referencing norms: assert-hca35daa3d324e3d942fe465f4b85202e0f3a0ad8471f102a73edba38041d762d
question/2/prooemium · paragraph
la · official · sha256:d978481ee4e588dd8b5a5e308e00757663626754668dd6047eebc97fac4ccfb7LA
Deinde considerandum est de actu fidei. Et primo, de actu interiori; secundo, de actu exteriori. Circa primum quaeruntur decem. Primo, quid sit credere, quod est actus interior fidei. Secundo, quot modis dicatur. Tertio, utrum credere aliquid supra rationem naturalem sit necessarium ad salutem. Quarto, utrum credere ea ad quae ratio naturalis pervenire potest sit necessarium. Quinto, utrum sit necessarium ad salutem credere aliqua explicite. Sexto, utrum ad credendum explicite omnes aequaliter teneantur. Septimo, utrum habere explicitam fidem de Christo semper sit necessarium ad salutem. Octavo, utrum credere Trinitatem explicite sit de necessitate salutis. Nono, utrum actus fidei sit meritorius. Decimo, utrum ratio humana diminuat meritum fidei.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 3
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q3
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ec607515536f8d44a82d3e16292e508bd5c5ce14968891643a6e2d7aad7f7a2d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/3-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:897516ecf5d14abf2850d50f0672afd0f59d3d05bd68fb4fb67120867ef76683LA
Ad primum ergo dicendum quod triplex est confessio quae in Scripturis laudatur. Una est confessio eorum quae sunt fidei. Et ista est proprius actus fidei, utpote relata ad fidei finem, sicut dictum est. Alia est confessio gratiarum actionis sive laudis. Et ista est actus latriae, ordinatur enim ad honorem Deo exterius exhibendum, quod est finis latriae. Tertia est confessio peccatorum. Et haec ordinatur ad deletionem peccati, quae est finis poenitentiae. Unde pertinet ad poenitentiam.Referencing norms: Q3A1Ad1, assert-h21501a468fe0cb1cb27357f69fd5a5a562ce6ca277ef7459a8d805926455b0d5
section/3-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:22f50d5b61e5788a872bb856a7b8a6d6e59836ed58336a2587f921305d300810LA
Ad secundum dicendum quod removens prohibens non est causa per se, sed per accidens, ut patet per philosophum, in VIII Phys. Unde fortitudo, quae removet impedimentum confessionis fidei, scilicet timorem vel erubescentiam, non est proprie et per se causa confessionis, sed quasi per accidens.Referencing norms: Q3A1Ad2, assert-ha3f4a708be31762e13cd98b07cd4cc0aeb63ffef8784d496520949e69151a96b
section/3-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:44eceffe73e0ca49d6cd9acf3462365d01e76f7829bc4e2922b678da539f89e2LA
Ad tertium dicendum quod fides interior, mediante dilectione, causat omnes exteriores actus virtutum mediantibus aliis virtutibus, imperando, non eliciendo. Sed confessionem producit tanquam proprium actum, nulla alia virtute mediante.Referencing norms: Q3A1Ad3, assert-hb6717b661f94f52d8dc2f2640cb33d3971177de2498fbc47724f6821f13c2085
section/3-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:840c76302c48dccadd127ae61994ee44cd1ac239ee326d8e810fc839e128ace2LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non sit actus fidei. Non enim idem actus pertinet ad diversas virtutes. Sed confessio pertinet ad poenitentiam, cuius ponitur pars. Ergo non est actus fidei.Referencing norms: Q3A1Obiectio1, assert-h4500ba5f79271e8d8b9c4f80688b5a5325fd4358ba5a281c972a699771af24fc, assert-h995e878f50f0cbaabe85fe84113232c9c8ea97962fdda1bf050646164a993dda
section/3-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c665044bf60ef0e58c805e4bfde511ac2e9bae2eea1aacf75a8c120ae39d10eeLA
Praeterea, ab hoc quod homo confiteatur fidem retrahitur interdum per timorem, vel etiam propter aliquam confusionem, unde et apostolus, ad Ephes. ult., petit orari pro se ut detur sibi cum fiducia notum facere mysterium Evangelii. Sed non recedere a bono propter confusionem vel timorem pertinet ad fortitudinem, quae moderatur audacias et timores. Ergo videtur quod confessio non sit actus fidei, sed magis fortitudinis vel constantiae.Referencing norms: Q3A1Obiectio2, assert-h5c211ca504aaab89ee3d72ad15ada7cf947d674de8843296de815b9288a8519f, assert-hc91f5d2367f7ac9dd859e1cc06a285fb4e2608f7203467a9287ab370a03380ed
section/3-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f1059f70e7307513d1a80d611f219bc2f8986acba04d3aef18a80731c6d90c0fLA
Praeterea, sicut per fidei fervorem inducitur aliquis ad confitendum fidem exterius, ita etiam inducitur ad alia exteriora bona opera facienda, dicitur enim Gal. V quod fides per dilectionem operatur. Sed alia exteriora opera non ponuntur actus fidei. Ergo etiam neque confessio.Referencing norms: Q3A1Obiectio3, assert-h611f20e35ed665f307690e4d78f1485daa8af1c639b69e250e7c42382c2576b4, assert-hc6a25cdc77e78bfa4959c8cc5820586fc027c6e7d639d33950875433a0bd296d
section/3-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:625785c85216ecef149e09ae8479ab88c053d0bd99991137db99016c0bebc585LA
Respondeo dicendum quod actus exteriores illius virtutis proprie sunt actus ad cuius fines secundum suas species referuntur, sicut ieiunare secundum suam speciem refertur ad finem abstinentiae, quae est compescere carnem, et ideo est actus abstinentiae. Confessio autem eorum quae sunt fidei secundum suam speciem ordinatur sicut ad finem ad id quod est fidei, secundum illud II ad Cor. IV, habentes eundem spiritum fidei credimus, propter quod et loquimur, exterior enim locutio ordinatur ad significandum id quod in corde concipitur. Unde sicut conceptus interior eorum quae sunt fidei est proprie fidei actus, ita etiam et exterior confessio.Referencing norms: Q3A1Respondeo, assert-hdbf46d1e7b8ad960f982ae06855919e71c0890e38c0ad0f2690b3d6c37fbed93
section/3-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9c40615ef3acdad019183338e1291b90b28bc0c55c4fe0ecac19b8454ab5d318LA
Sed contra est quod, II ad Thess. I, super illud, et opus fidei in virtute, dicit Glossa, idest confessionem, quae proprie est opus fidei.Referencing norms: assert-h97b4fd8580de5b27f5db650fe440baea9090893ddcaa1a68c93885a0e461e76e
section/3-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9efb29bbaed253e7775606aed0b7be6778169ff6c7780e00e116bb5240fd1cf5LA
Ad primum ergo dicendum quod finis fidei, sicut et aliarum virtutum, referri debet ad finem caritatis, qui est amor Dei et proximi. Et ideo quando honor Dei vel utilitas proximi hoc exposcit, non debet esse contentus homo ut per fidem suam ipse veritati divinae coniungatur; sed debet fidem exterius confiteri.Referencing norms: Q3A2Ad1, assert-h26ec829e1dbe6071be7cf824fd702e593c49a1515abd84da2972cef7a0136fff
section/3-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74f1f59e4a05504e32e12d92a2c3877bd2832ef397d5ad3611fbb24e6702f20fLA
Ad secundum dicendum quod in casu necessitatis, ubi fides periclitatur, quilibet tenetur fidem suam aliis propalare, vel ad instructionem aliorum fidelium sive confirmationem, vel ad reprimendum infidelium insultationem. Sed aliis temporibus instruere homines de fide non pertinet ad omnes fideles.Referencing norms: Q3A2Ad2, assert-hba982701fc88e3bbaf5d60f8c0b3c19cf4a58fd7965771e04cfdd99ae9399822
section/3-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:45aa9c76e6aa161f998920528bb43314455f4b252b4de43d3eec16bb52050b33LA
Ad tertium dicendum quod, si turbatio infidelium oriatur de confessione fidei manifesta absque aliqua utilitate fidei vel fidelium, non est laudabile in tali casu fidem publice confiteri, unde dominus dicit, Matth. VII, nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras spargere ante porcos, ne conversi dirumpant vos. Sed si utilitas aliqua fidei speretur aut necessitas adsit, contempta turbatione infidelium, debet homo fidem publice confiteri. Unde Matth. XV dicitur quod, cum discipuli dixissent domino quod Pharisaei, audito eius verbo, scandalizati sunt, dominus respondit, sinite illos, scilicet turbari, caeci sunt et duces caecorum.Referencing norms: Q3A2Ad3, assert-hd7a18e595101a67f4387d99b7e71f0af4b4555489f3b417a9d089c304b819941
section/3-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5fa136273a75fd5e2d531bb0fb781848c38dc2bc8830c26ef4e34086548e573aLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio fidei non sit necessaria ad salutem. Illud enim videtur ad salutem sufficere per quod homo attingit finem virtutis. Sed finis proprius fidei est coniunctio humanae mentis ad veritatem divinam, quod potest etiam esse sine exteriori confessione. Ergo confessio fidei non est necessaria ad salutem.Referencing norms: Q3A2Obiectio1, assert-h5d8c13fcdae7bd9512fddc0020cac4ab22857eb04a7dc9e40bba621bb8c58be5, assert-he713e9f78ec3af1c39a037e24de0b2d7309ceb7584f63e1f974e9ca961129486
section/3-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9e000fa0cdcb93e046bd1b423271d23892e1074608e83cc23708eb033b994b69LA
Praeterea, per exteriorem confessionem fidei homo fidem suam alii homini patefacit. Sed hoc non est necessarium nisi illis qui habent alios in fide instruere. Ergo videtur quod minores non teneantur ad fidei confessionem.Referencing norms: Q3A2Obiectio2, assert-h610ba2d25ff4553aafa0f6d0c99fad9947caa0ef98fb4326f6d374dc958be555, assert-h7bb6dc9421fe32f2799f09f8c4e803b44a0441d2945b2435af73c965f95db929
section/3-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b17fde3446f2531905716fc55254ba1870fe74f1a8058ed71dcb9408447f3c9aLA
Praeterea, illud quod potest vergere in scandalum et turbationem aliorum non est necessarium ad salutem, dicit enim apostolus, I ad Cor. X, sine offensione estote Iudaeis et gentibus et Ecclesiae Dei. Sed per confessionem fidei quandoque ad perturbationem infideles provocantur. Ergo confessio fidei non est necessaria ad salutem.Referencing norms: Q3A2Obiectio3, assert-h169a05f595428bef2544f787884eefa936dc009f2338ae9d9d1b5a708d16e63f, assert-hfbeb3d2a4be45091cc64fe577702635ba1ca8f43853269627787846ca147ad01
section/3-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee7b1f7ecf8f7eb10c070dbe249237941a4b75a3b81e72905a762f64a27e3b9eLA
Respondeo dicendum quod ea quae sunt necessaria ad salutem cadunt sub praeceptis divinae legis. Confessio autem fidei, cum sit quoddam affirmativum, non potest cadere nisi sub praecepto affirmativo. Unde eo modo est de necessariis ad salutem quo modo potest cadere sub praecepto affirmativo divinae legis. Praecepta autem affirmativa, ut supra dictum est, non obligant ad semper, etsi semper obligent, obligant autem pro loco et tempore et secundum alias circumstantias debitas secundum quas oportet actum humanum limitari ad hoc quod sit actus virtutis. Sic igitur confiteri fidem non semper neque in quolibet loco est de necessitate salutis, sed aliquo loco et tempore, quando scilicet per omissionem huius confessionis subtraheretur honor debitus Deo, vel etiam utilitas proximis impendenda; puta si aliquis interrogatus de fide taceret, et ex hoc crederetur vel quod non haberet fidem vel quod fides non esset vera, vel alii per eius taciturnitatem averterentur a fide. In huiusmodi enim casibus confessio fidei est de necessitate salutis.Referencing norms: Q3A2Respondeo, assert-hc1bc403816e78442844d391f80a8cf51d006b20d162ab8bae886986af1eac5dc
section/3-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1f549f6cd82ca493404b68f92422456e278fbbc567c490f09a2f55e6bd50393fLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. X, corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.Referencing norms: assert-hf9837bbba526d5467ee80c4c8b5176a4f96ed5535d18fdbf4108bd8b5a4465fa
question/3/prooemium · paragraph
la · official · sha256:e5f436da18f5b7be8159cb3d8a884509729c8faedb088cd4ff04c8b060ef4af7LA
Deinde considerandum est de exteriori fidei actu, qui est confessio. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum confessio sit actus fidei. Secundo, utrum confessio sit necessaria ad salutem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 4
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q4
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:f18e418471b0b1fce8b4e45fd6bc3469bbaa2ef4ae6b4dff9f282f2119cd6686 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 77
section/4-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca7efbc54e2ae641a79f1c063e2d01d1b43026e3a08d4a7322c460d40308b56fLA
Ad primum ergo dicendum quod substantia non sumitur hic secundum quod est genus generalissimum contra alia genera divisum, sed secundum quod in quolibet genere invenitur quaedam similitudo substantiae, prout scilicet primum in quolibet genere, continens in se alia virtute, dicitur esse substantia illorum.Referencing norms: Q4A1Ad1, assert-hfe56384921392c63e8895fcae13b240a6b5d7aa906904f7dedc7b9f830150e87
section/4-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f6b087d8207d06871a647609b48c38646bd734077da9d5e134efa4c67beff0eLA
Ad secundum dicendum quod, cum fides pertineat ad intellectum secundum quod imperatur a voluntate, oportet quod ordinetur, sicut ad finem, ad obiecta illarum virtutum quibus perficitur voluntas. Inter quas est spes, ut infra patebit. Et ideo in definitione fidei ponitur obiectum spei.Referencing norms: Q4A1Ad2, assert-hc2fa29faa967251bfd972fb401cb67fb71b74f97bd82af757824bc0605aff8d5
section/4-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:93a6e4d02912a8f24dba07bed3a6010b39baa74cce6d53498804d652dadafd96LA
Ad tertium dicendum quod dilectio potest esse et visorum et non visorum, et praesentium et absentium. Et ideo res diligenda non ita proprie adaptatur fidei sicut res speranda, cum spes sit semper absentium et non visorum.Referencing norms: Q4A1Ad3, assert-h25c3ca00e985bb592576445ef89f3b93bc03fcfc6dddb9ce8f7dfcf6fe0b779e
section/4-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3bb248ddd3d84e4ed74048de23156ed3b5d8b18567f252f08586f660d143156eLA
Ad quartum dicendum quod substantia et argumentum, secundum quod in definitione fidei ponuntur, non important diversa genera fidei neque diversos actus, sed diversas habitudines unius actus ad diversa obiecta, ut ex dictis patet.Referencing norms: Q4A1Ad4, assert-hd4b403ab72aebef4fc9fe18d95e8f2fb7eecc5474834e9ef19180a849b679da3
section/4-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1b8bf1aa8caf54886b5c1a495bb8ce70642424ae279cff549a3fdcf2e0aa1ed4LA
Ad quintum dicendum quod argumentum quod sumitur ex propriis principiis rei facit rem esse apparentem. Sed argumentum quod sumitur ex auctoritate divina non facit rem in se esse apparentem. Et tale argumentum ponitur in definitione fidei.Referencing norms: Q4A1Ad5, assert-hf4cb61f6b0b520bbc477404971038d283949dc0b4b3ace20a7424652067f48e2
section/4-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f1ad9728ce555fb350d4b7c93cf055e55c9fe31ed41cc9841872e0db956c7982LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sit incompetens fidei definitio quam apostolus ponit, ad Heb. XI, dicens, est autem fides substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Nulla enim qualitas est substantia. Sed fides est qualitas, cum sit virtus theologica, ut supra dictum est. Ergo non est substantia.Referencing norms: Q4A1Obiectio1, assert-hda232a712aa2aae90458541e7df531926e817657350817f976591f7e30e49bc0, assert-he7eedbe62b9ff01939657e34f9a83881b07a47e8f3f11c1b1db3a8c6759b0194
section/4-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5a9716f5a06596adf9eabe122e5ac8bdf4076f065814b4ffccd9511a3b660eb3LA
Praeterea, diversarum virtutum diversa sunt obiecta. Sed res speranda est obiectum spei. Non ergo debet poni in definitione fidei tanquam eius obiectum.Referencing norms: Q4A1Obiectio2, assert-hb7847058d7678c3b2d55cd5a5b0cedeb5d3bb7d38e378c9b7ba1db9bd39e0f67, assert-hcf3a1e1ecf5732429b0916de6168a9854dc32e0c748c43809e40fb012626cd78
section/4-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:788efe86f381c5d9a2643c8f83e744dfc30ba8d237f1171fa0429bbd1bbdf275LA
Praeterea, fides magis perficitur per caritatem quam per spem, quia caritas est forma fidei, ut infra dicetur. Magis ergo poni debuit in definitione fidei res diligenda quam res speranda.Referencing norms: Q4A1Obiectio3, assert-hed445242c521224e7fd0f791725b6f6a857089ca261ba4f567c48ae0b43df924
section/4-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a559088187d1e67ede60b9f00ac2a9c95cdee76360d4103ad727d3419e2b3b56LA
Praeterea, idem non debet poni in diversis generibus. Sed substantia et argumentum sunt diversa genera non subalternatim posita. Ergo inconvenienter fides dicitur esse substantia et argumentum.Referencing norms: Q4A1Obiectio4, assert-h403cf02fca7332d744978770b330ba737b40467ce1fd0d761b8bcb29e321db67, assert-hb92f91e0cc987d6faba61aeb49782549b32c2a533fc61c3162859ba52545e8dc
section/4-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b75c5744e3ab8e2167b7e24393b856ea6a4859ee646918aae8248f42898e5675LA
Praeterea, per argumentum veritas manifestatur eius ad quod inducitur argumentum. Sed illud dicitur esse apparens cuius veritas est manifestata. Ergo videtur implicari oppositio in hoc quod dicitur argumentum non apparentium. Inconvenienter ergo describitur fides.Referencing norms: Q4A1Obiectio5, assert-h6bfcb98d05ad8f139060ed2bb5593992b1bb4006467444891a01f5706a6c5fff, assert-hdc989ed98aa7b976988a5e14903da848ef2fc4f3d723faedf18a9906a03f78e6
section/4-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5cc75148013e6f052b2a168df212e70d2825489db5f2ea003c53571d81d23ff3LA
Respondeo dicendum quod, licet quidam dicant praedicta apostoli verba non esse fidei definitionem, tamen, si quis recte consideret, omnia ex quibus fides potest definiri in praedicta descriptione tanguntur, licet verba non ordinentur sub forma definitionis, sicut etiam apud philosophos praetermissa syllogistica forma syllogismorum principia tanguntur. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, cum habitus cognoscantur per actus et actus per obiecta, fides, cum sit habitus quidam, debet definiri per proprium actum in comparatione ad proprium obiectum. Actus autem fidei est credere, qui, sicut supra dictum est, actus est intellectus determinati ad unum ex imperio voluntatis. Sic ergo actus fidei habet ordinem et ad obiectum voluntatis, quod est bonum et finis; et ad obiectum intellectus, quod est verum. Et quia fides, cum sit virtus theologica, sicut supra dictum est, habet idem pro obiecto et fine, necesse est quod obiectum fidei et finis proportionaliter sibi correspondeant. Dictum est autem supra quod veritas prima est obiectum fidei secundum quod ipsa est non visa et ea quibus propter ipsam inhaeretur. Et secundum hoc oportet quod ipsa veritas prima se habeat ad actum fidei per modum finis secundum rationem rei non visae. Quod pertinet ad rationem rei speratae, secundum illud apostoli, ad Rom. VIII, quod non videmus speramus, veritatem enim videre est ipsam habere; non autem sperat aliquis id quod iam habet, sed spes est de hoc quod non habetur, ut supra dictum est. Sic igitur habitudo actus fidei ad finem, qui est obiectum voluntatis, significatur in hoc quod dicitur, fides est substantia rerum sperandarum. Substantia enim solet dici prima inchoatio cuiuscumque rei, et maxime quando tota res sequens continetur virtute in primo principio, puta si dicamus quod prima principia indemonstrabilia sunt substantia scientiae, quia scilicet primum quod in nobis est de scientia sunt huiusmodi principia, et in eis virtute continetur tota scientia. Per hunc ergo modum dicitur fides esse substantia rerum sperandarum, quia scilicet prima inchoatio rerum sperandarum in nobis est per assensum fidei, quae virtute continet omnes res sperandas. In hoc enim speramus beatificari quod videbimus aperta visione veritatem cui per fidem adhaeremus, ut patet per ea quae supra de felicitate dicta sunt. Habitudo autem actus fidei ad obiectum intellectus, secundum quod est obiectum fidei, designatur in hoc quod dicitur, argumentum non apparentium. Et sumitur argumentum pro argumenti effectu, per argumentum enim intellectus inducitur ad adhaerendum alicui vero; unde ipsa firma adhaesio intellectus ad veritatem fidei non apparentem vocatur hic argumentum. Unde alia littera habet convictio, quia scilicet per auctoritatem divinam intellectus credentis convincitur ad assentiendum his quae non videt. Si quis ergo in formam definitionis huiusmodi verba reducere velit, potest dicere quod fides est habitus mentis, qua inchoatur vita aeterna in nobis, faciens intellectum assentire non apparentibus. Per hoc autem fides ab omnibus aliis distinguitur quae ad intellectum pertinent. Per hoc enim quod dicitur argumentum, distinguitur fides ab opinione, suspicione et dubitatione, per quae non est prima adhaesio intellectus firma ad aliquid. Per hoc autem quod dicitur non apparentium, distinguitur fides a scientia et intellectu, per quae aliquid fit apparens. Per hoc autem quod dicitur substantia sperandarum rerum, distinguitur virtus fidei a fide communiter sumpta, quae non ordinatur ad beatitudinem speratam. Omnes autem aliae definitiones quaecumque de fide dantur, explicationes sunt huius quam apostolus ponit. Quod enim dicit Augustinus, fides est virtus qua creduntur quae non videntur; et quod dicit Damascenus, quod fides est non inquisitus consensus; et quod alii dicunt, quod fides est certitudo quaedam animi de absentibus supra opinionem et infra scientiam; idem est ei quod apostolus dicit, argumentum non apparentium. Quod vero Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom., quod fides est manens credentium fundamentum, collocans eos in veritate et in ipsis veritatem, idem est ei quod dicitur, substantia sperandarum rerum.Referencing norms: FaithIsVirtue, Q4A1Respondeo, assert-h18fb04a023af559df947e75e1f378e0b45c8e6c68223173ce52337c0bb0dad8f
section/4-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5ef485040d2854a321d53b18b028411db3d9d8eedf1e0039f7d5d89626547b51LA
In contrarium sufficit auctoritas apostoli.Referencing norms: assert-hf1005d04e75d4da553bab10e7ef7c7a12ca7911560e126ce1c75c9e05b4c0d8f
section/4-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1a50a9bad403b302a8b78f496ba0b07832e2fb2922143647e051acefa135909dLA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus fidem accipit pro actu fidei, qui dicitur consistere in credentium voluntate inquantum ex imperio voluntatis intellectus credibilibus assentit.Referencing norms: Q4A2Ad1, assert-hc2e97b7ca10a259a944b5ebd6b4f4fd3d67cc95689487c5f583c1133f0ad48bc
section/4-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1349096a63c8a5cae56236f56dcfe542a4d18ece005636dedf708ee1aa6dc006LA
Ad secundum dicendum quod non solum oportet voluntatem esse promptam ad obediendum, sed etiam intellectum esse bene dispositum ad sequendum imperium voluntatis, sicut oportet concupiscibilem esse bene dispositam ad sequendum imperium rationis. Et ideo non solum oportet esse habitum virtutis in voluntate imperante, sed etiam in intellectu assentiente.Referencing norms: Q4A2Ad2, assert-hd609f6eba02e07f3ae639b0314fd4f7e32174539be1d182c058ba75edde4f094
section/4-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cd7d2d4193b5e14e89cb5ab09af336568db30b4ec5b42e5435804c899e2bfc4dLA
Ad tertium dicendum quod fides est in intellectu speculativo sicut in subiecto, ut manifeste patet ex fidei obiecto. Sed quia veritas prima, quae est fidei obiectum, est finis omnium desideriorum et actionum nostrarum, ut patet per Augustinum, in I de Trin.; inde est quod per dilectionem operatur. Sicut etiam intellectus speculativus extensione fit practicus, ut dicitur in III de anima.Referencing norms: Q4A2Ad3, assert-hadccc5483e070fad781a8c781e4d52beb6103fca7d95c8aaecd63218c2ec3b3f
section/4-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f27df8aeaaf1eac3b54e6766a67ea0197abc6efdce33ff87458ddc4fc22910bcLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fides non sit in intellectu sicut in subiecto. Dicit enim Augustinus, in libro de Praed. Sanct., quod fides in credentium voluntate consistit. Sed voluntas est alia potentia ab intellectu. Ergo fides non est in intellectu sicut in subiecto.Referencing norms: Q4A2Obiectio1, assert-h4c214433ea4702279b1c68e1f0cd1898f0b995c5b78ce944aad5ca5d7647d3cf, assert-h6523bb321bee01ebb2795f910987e136297a42711c732586fca0e8620b6b6fd8
section/4-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:4e358d2e8392c58e28d7030c45139217a8201c9b789733316dd9a2fc14220269LA
Praeterea, assensus fidei ad aliquid credendum provenit ex voluntate Deo obediente. Tota ergo laus fidei ex obedientia esse videtur. Sed obedientia est in voluntate. Ergo et fides. Non ergo est in intellectu.Referencing norms: Q4A2Obiectio2, assert-h269906de7c486bf9c21ca54442e920e669cfd3b7a1537228ff0492072544f2fc, assert-h3e8ef83bada6894453fa0fcf380a73074e3df5bdff225c8bfba71df3b6e03af2, assert-hdbbb928eb45c82f68aa4906484d740da49866e610d79896f53078b4d76e9814c
section/4-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b410839a7facb5de4baf60926312b7ef0fe04718fca3d973636ee7e1d7ff3423LA
Praeterea, intellectus est vel speculativus vel practicus. Sed fides non est in intellectu speculativo, qui, cum nihil dicat de imitabili et fugiendo, ut dicitur in III de anima, non est principium operationis, fides autem est quae per dilectionem operatur, ut dicitur ad Gal. V. Similiter etiam nec in intellectu practico, cuius obiectum est verum contingens factibile vel agibile, obiectum enim fidei est verum aeternum, ut ex supradictis patet. Non ergo fides est in intellectu sicut in subiecto.Referencing norms: Q4A2Obiectio3, assert-h03f5224198ff1252bd123b7ac77d245f82e47736d34f030cfee506ebacafb611, assert-h7c7f6ddd925d03fd12d4008c11c6e7d859faadd092e7da1fd12b3a2067c8a86b
section/4-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f2cc23514218dc424670eef297ae072193626845d226487ebeba088ce96582c4LA
Respondeo dicendum quod, cum fides sit quaedam virtus, oportet quod actus eius sit perfectus. Ad perfectionem autem actus qui ex duobus activis principiis procedit requiritur quod utrumque activorum principiorum sit perfectum, non enim potest bene secari nisi et secans habeat artem et serra sit bene disposita ad secandum. Dispositio autem ad bene agendum in illis potentiis animae quae se habent ad opposita est habitus, ut supra dictum est. Et ideo oportet quod actus procedens ex duabus talibus potentiis sit perfectus habitu aliquo praeexistente in utraque potentiarum. Dictum est autem supra quod credere est actus intellectus secundum quod movetur a voluntate ad assentiendum, procedit enim huiusmodi actus et a voluntate et ab intellectu. Quorum uterque natus est per habitum perfici, secundum praedicta. Et ideo oportet quod tam in voluntate sit aliquis habitus quam in intellectu, si debeat actus fidei esse perfectus, sicut etiam ad hoc quod actus concupiscibilis sit perfectus, oportet quod sit habitus prudentiae in ratione et habitus temperantiae in concupiscibili. Credere autem est immediate actus intellectus, quia obiectum huius actus est verum, quod proprie pertinet ad intellectum. Et ideo necesse est quod fides, quae est proprium principium huius actus, sit in intellectu sicut in subiecto.Referencing norms: Q4A2Respondeo, assert-h562cc91be2d9a095ba4e61fdda68c2bac97f6bf4555467980790d831a0caf56b
section/4-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:689b70bdabaa152e6a6e56210bce69b8acfca3680adf10fa82ac4823e32c9936LA
Sed contra est quod fidei succedit visio patriae, secundum illud I ad Cor. XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Sed visio est in intellectu. Ergo et fides.Referencing norms: assert-h7006bebc337614300fc5af030419bff64e8cc706ebf3758c84e5a42bcc5c470e
section/4-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50724f29e22dfe0d7ec84e107e99677a26a6c99746f7ab4a6a4fa367be0f01d5LA
Ad primum ergo dicendum quod caritas dicitur esse forma fidei inquantum informat actum ipsius. Nihil autem prohibet unum actum a diversis habitibus informari, et secundum hoc ad diversas species reduci ordine quodam, ut supra dictum est, cum de actibus humanis in communi ageretur.Referencing norms: Q4A3Ad1, assert-h0dc56f0ce59206a3231428f85f395f155f880b8f4913a711e757ce9699faed65
section/4-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f82625cee3079e89791fc68d92be113499a10de786e92a3d069b2df3ecc55d1fLA
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de forma intrinseca. Sic autem caritas non est forma fidei, sed prout informat actum eius, ut supra dictum est.Referencing norms: Q4A3Ad2, assert-heecefdc8f18d9550bc854a55ad54bae18f64e2b62267676d208fc61ae176e248
section/4-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1161361a9a740ec1bbf72434c03b32d6b1276be0371db6bd56ca4795de9a7828LA
Ad tertium dicendum quod etiam ipsa obedientia, et similiter spes et quaecumque alia virtus posset praecedere actum fidei, formatur a caritate, sicut infra patebit. Et ideo ipsa caritas ponitur forma fidei.Referencing norms: Q4A3Ad3, assert-h417c612471b023b3003850586a5c5fe8deb17f3925e2f82501849c7b2772e92f
section/4-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cce1586faa7ab08c66b6889784a1c508089b491920e853c391674787ad81b95aLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas non sit forma fidei. Unumquodque enim sortitur speciem per suam formam. Eorum ergo quae ex opposito dividuntur sicut diversae species unius generis, unum non potest esse forma alterius. Sed fides et caritas dividuntur ex opposito, I ad Cor. XIII, sicut diversae species virtutis. Ergo caritas non potest esse forma fidei.Referencing norms: Q4A3Obiectio1, assert-h298770667a63d00cb67cfd0eff660925bbf07fae098d627383a67230533d0e7c, assert-hd08c0625c24f4ff1ec936d873f1e9e126a6142e6d0d790c4c72484d816e7bdf4
section/4-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a044ba07297a43b580f61c53ff98e4b600e7626fe4b62fe2994d39c2286957acLA
Praeterea, forma et id cuius est forma sunt in eodem, quia ex eis fit unum simpliciter. Sed fides est in intellectu, caritas autem in voluntate. Ergo caritas non est forma fidei.Referencing norms: Q4A3Obiectio2, assert-h06bfcad8346991a8f41814050f455e1516694b613a0ac3d03f5f7dbc6e64b06c, assert-h81ee60dac5f69646d78fcbed311fb19661c4ca119ded0ccd9bdeecb6bdb6ecc6
section/4-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:46fe6e404fdb57075686081e0dbb92faba8916f0ec0e31f0fdb7ad68063ab07bLA
Praeterea, forma est principium rei. Sed principium credendi ex parte voluntatis magis videtur esse obedientia quam caritas, secundum illud ad Rom. I, ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Ergo obedientia magis est forma fidei quam caritas.Referencing norms: Q4A3Obiectio3, assert-h9c56e100d58116540ea447908a8381011245cc1b6e1d2ad44865ebc1c2091056, assert-hdd5eaf5acce761a02a236b1da2cd7edfa6adf737a16606c290eaaa097b90dac1
section/4-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d7dbed57db39e10fd3727a99ae50f54c3f8a259d5f7ca519795cb59af6a610fLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex superioribus patet, actus voluntarii speciem recipiunt a fine, qui est voluntatis obiectum. Id autem a quo aliquid speciem sortitur se habet ad modum formae in rebus naturalibus. Et ideo cuiuslibet actus voluntarii forma quodammodo est finis ad quem ordinatur, tum quia ex ipso recipit speciem; tum etiam quia modus actionis oportet quod respondeat proportionaliter fini. Manifestum est autem ex praedictis quod actus fidei ordinatur ad obiectum voluntatis, quod est bonum, sicut ad finem. Hoc autem bonum quod est finis fidei, scilicet bonum divinum, est proprium obiectum caritatis. Et ideo caritas dicitur forma fidei, inquantum per caritatem actus fidei perficitur et formatur.Referencing norms: Q4A3Respondeo, assert-h3ff1860d0c9df182083aab5b231b0eeaf166f35c3b08e31aac9b3acaccab0046
section/4-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d39bd6fa4c290fe424224eaa0f6382e48b0d3c724a675b5aaf7112ac37ea4142LA
Sed contra est quod unumquodque operatur per suam formam. Fides autem per dilectionem operatur. Ergo dilectio caritatis est forma fidei.Referencing norms: assert-h95654bb8204fc5ac36b7de41545fa19ff46e8bac8e47ad2e1d9d769fef55fdb3
section/4-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:884ad1d7f4a1af9c7d71f8b1447153871c8cf562dedabfbd9983782935c597b9LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum apostoli est intelligendum quando imperfectio est de ratione imperfecti. Tunc enim oportet quod, adveniente perfecto, imperfectum excludatur, sicut, adveniente aperta visione, excluditur fides, de cuius ratione est ut sit non apparentium. Sed quando imperfectio non est de ratione rei imperfectae, tunc illud numero idem quod erat imperfectum fit perfectum, sicut pueritia non est de ratione hominis, et ideo idem numero qui erat puer fit vir. Informitas autem fidei non est de ratione fidei, sed per accidens se habet ad ipsam, ut dictum est. Unde ipsamet fides informis fit formata.Referencing norms: Q4A4Ad1, assert-h593c4e509f92da60de183a2e54f855a8e7c8bfe96982f76e522336015d69c3da
section/4-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ee93e354f4954f2cbe6b577a199ac8f376bc61553fd3b2a7b5f188527bb0c41LA
Ad secundum dicendum quod illud quod facit vitam animalis est de ratione ipsius, quia est forma essentialis eius, scilicet anima. Et ideo mortuum vivum fieri non potest, sed aliud specie est quod est mortuum et quod est vivum. Sed id quod facit fidem esse formatam vel vivam non est de essentia fidei. Et ideo non est simile.Referencing norms: Q4A4Ad2, assert-h2eba9e36cd6bf5699c9acd0129a4c218e6ec9369cd0b378d873d314362d35598
section/4-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:85a21c97c5c5888ccf6d9a79a242869f3c371c29d4b11f324e7e1395c8048d55LA
Ad tertium dicendum quod gratia facit fidem non solum quando fides de novo incipit esse in homine, sed etiam quandiu fides durat, dictum est enim supra quod Deus semper operatur iustificationem hominis, sicut sol semper operatur illuminationem aeris. Unde gratia non minus facit adveniens fideli quam adveniens infideli, quia in utroque operatur fidem, in uno quidem confirmando eam et perficiendo, in alio de novo creando. Vel potest dici quod hoc est per accidens, scilicet propter dispositionem subiecti, quod gratia non causat fidem in eo qui habet. Sicut e contrario secundum peccatum mortale non tollit gratiam ab eo qui eam amisit per peccatum mortale praecedens.Referencing norms: Q4A4Ad3, assert-hff08040038c69b9d22d623c95af4931c9abb1cb46437df05d9b3f573a10f60e2
section/4-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f43efb82ac243117217f483b642fbab6ba18e3404e79ab573a2ae010d54403d9LA
Ad quartum dicendum quod per hoc quod fides formata fit informis non mutatur ipsa fides, sed mutatur subiectum fidei, quod est anima, quod quandoque quidem habet fidem sine caritate, quandoque autem cum caritate.Referencing norms: Q4A4Ad4, assert-h7104921cdda3debdbff8f222b8a7c8178996dde79e17e7c8119fdfb1e0e0924c
section/4-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd742f30c3902585ce60546715bd1ae84b6c48e1effdd99e29c970ea37d3f74cLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides informis non fiat formata, nec e converso. Quia ut dicitur I ad Cor. XIII, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed fides informis est imperfecta respectu formatae. Ergo, adveniente fide formata, fides informis excluditur, ut non sit unus habitus numero.Referencing norms: Q4A4Obiectio1, assert-h88265f7b45526646d76124c21b90e4a9079f992625d9f42f25806b129aa17aef, assert-h9dbaf9e23885079b7ee2a90077b3fa06cffdd5ee0cc29f2e2e5f7d697e364367
section/4-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd3d499eb10ae4e0f8dacd85cc65f707cf179d19a7b989300692810059927ea0LA
Praeterea, illud quod est mortuum non fit vivum. Sed fides informis est mortua, secundum illud Iac. II, fides sine operibus mortua est. Ergo fides informis non potest fieri formata.Referencing norms: Q4A4Obiectio2, assert-h4fe8e5f88695825c8e85fa6a511a0ebd63e5f73a781b6b4762cd4f72c570d350, assert-h5db0faebbe3bc91a2bb568063d65b19bc4189c56797b6855e76150a9f8dff61f
section/4-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:59bde44e855e1c8ecd070527324df6ee7dedfd561081948da50d7d3b702d1827LA
Praeterea, gratia Dei adveniens non habet minorem effectum in homine fideli quam in infideli. Sed adveniens homini infideli causat in eo habitum fidei. Ergo etiam adveniens fideli qui habebat prius habitum fidei informis causat in eo alium habitum fidei.Referencing norms: Q4A4Obiectio3, assert-h5c9de496a1f4e0973c1460ba73e88c865a85ab7a21f7895e83b2848958e6af98, assert-h7ee2b5c2788a04d07acaccb1ba261857bb7fbcaa39b7acfc138ea84c71e01130
section/4-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2366c4d32dc95e8dcb3fdecbb2232827b08ac6e44daa9bdd1eba105aede84ce1LA
Praeterea, sicut Boetius dicit, accidentia alterari non possunt. Sed fides est quoddam accidens. Ergo non potest eadem fides quandoque esse formata et quandoque informis.Referencing norms: Q4A4Obiectio4, assert-h7e54f32c84cac7e7756432ccb250e8c6ad8e0fa3f198f50ce1ed0b1053aceebe, assert-hbfb3386c1ac74e67cd3232baf7887025559b033a3e8300c25b11d94637d5b85b
section/4-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:63a4cca39125a4218fc9c254067d16cb8dadc39d0546e655f88125bed04f30b4LA
Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt diversae opiniones. Quidam enim dixerunt quod alius est habitus fidei formatae et informis, sed, adveniente fide formata, tollitur fides informis. Et similiter, homine post fidem formatam peccante mortaliter, succedit alius habitus fidei informis a Deo infusus. Sed hoc non videtur esse conveniens quod gratia adveniens homini aliquod Dei donum excludat, neque etiam quod aliquod Dei donum homini infundatur propter peccatum mortale. Et ideo alii dixerunt quod sunt quidem diversi habitus fidei formatae et informis, sed tamen, adveniente fide formata, non tollitur habitus fidei informis, sed simul manet in eodem cum habitu fidei formatae. Sed hoc etiam videtur inconveniens quod habitus fidei informis in habente fidem formatam remaneat otiosus. Et ideo aliter dicendum quod idem est habitus fidei formatae et informis. Cuius ratio est quia habitus diversificatur secundum illud quod per se ad habitum pertinet. Cum autem fides sit perfectio intellectus, illud per se ad fidem pertinet quod pertinet ad intellectum, quod autem pertinet ad voluntatem non per se pertinet ad fidem, ita quod per hoc diversificari possit habitus fidei. Distinctio autem fidei formatae et informis est secundum id quod pertinet ad voluntatem, idest secundum caritatem, non autem secundum illud quod pertinet ad intellectum. Unde fides formata et informis non sunt diversi habitus.Referencing norms: Q4A4Respondeo, assert-hc7d49aa56c3109901d95fa17894740c8c7d58ffb5a0dc1befb6e26e5bcffb847
section/4-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2dc54ebdfe1b3e8f0e61ca3a09868f8513231e1630c12fd265ba9dcc4608de8fLA
Sed contra est quod Iac. II, super illud, fides sine operibus mortua est, dicit Glossa, quibus reviviscit. Ergo fides quae erat prius mortua et informis fit formata et vivens.Referencing norms: assert-hc66265d7eb34332c34df1d3d3072fe9a3c9a3cb58a3869ed1dd83f8ec04b9a82
section/4-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2cd762f4f1b6bd88ff38c2947df3395af4ca52946196289e9875d9d275454a7fLA
Ad primum ergo dicendum quod ipsum verum est bonum intellectus, cum sit eius perfectio. Et ideo inquantum per fidem intellectus determinatur ad verum, fides habet ordinem in bonum quoddam. Sed ulterius, inquantum fides formatur per caritatem, habet etiam ordinem ad bonum secundum quod est voluntatis obiectum.Referencing norms: Q4A5Ad1, assert-h7f6cb6069a65eafd69aec12fc70e8251d28fdb0f64358a72ceb03bd18f34d10a
section/4-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:474bc35892339bb9e1bbbab1e001b74593b375f0d28583abcf142f1d0cc48f4fLA
Ad secundum dicendum quod fides de qua philosophus loquitur innititur rationi humanae non ex necessitate concludenti, cui potest subesse falsum. Et ideo talis fides non est virtus. Sed fides de qua loquimur innititur veritati divinae quae est infallibilis, et ita non potest ei subesse falsum. Et ideo talis fides potest esse virtus.Referencing norms: Q4A5Ad2, assert-hb4e4c3a0fab577d03ae0068bd27f9a5ac0ae51bed0197c8106ce15584f28baf9
section/4-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a08825fe1f557d4fa82ac6cd39d2ca20e281a49c9159d1dcdc501f0ce8c72263LA
Ad tertium dicendum quod fides formata et informis non differunt specie sicut in diversis speciebus existentes, differunt autem sicut perfectum et imperfectum in eadem specie. Unde fides informis, cum sit imperfecta, non pertingit ad perfectam rationem virtutis, nam virtus est perfectio quaedam, ut dicitur in VII Physic.Referencing norms: Q4A5Ad3, assert-h1c4f829a3251c742a3791e93a7c15eff155ce3d01d2857b142fdfe2a46c529a1
section/4-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4775053e8ab98c33f1acd0a5ddafb90a1b42bcf2396733f154a379d26499177cLA
Ad quartum dicendum quod quidam ponunt quod fides quae connumeratur inter gratias gratis datas est fides informis. Sed hoc non convenienter dicitur. Quia gratiae gratis datae, quae ibi enumerantur, non sunt communes omnibus membris Ecclesiae, unde apostolus ibi dicit, divisiones gratiarum sunt; et iterum, alii datur hoc, alii datur illud. Fides autem informis est communis omnibus membris Ecclesiae, quia informitas non est de substantia eius, secundum quod est donum gratuitum. Unde dicendum est quod fides ibi sumitur pro aliqua fidei excellentia, sicut pro constantia fidei, ut dicit Glossa, vel pro sermone fidei. Fides autem ponitur fructus secundum quod habet aliquam delectationem in suo actu, ratione certitudinis. Unde ad Gal. V, ubi enumerantur fructus, exponitur fides de invisibilibus certitudo.Referencing norms: Q4A5Ad4, assert-hc150410b863261692d97d6417727c0d0ab085b2b63a85cf4b6ea09d88e38282d
section/4-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ddc24acb6d46e9a7c427a3bf7148fda18928767d5c67c13ab093a0adabecaafLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fides non sit virtus. Virtus enim ordinatur ad bonum, nam virtus est quae bonum facit habentem, ut dicit philosophus, in II Ethic. Sed fides ordinatur ad verum. Ergo fides non est virtus.Referencing norms: Q4A5Obiectio1, assert-h20d3a1212cad0cc474bc10fda909c7035bb6a7812a7a6d24a2982942f176aa41, assert-h50cbcca97d0ae18b18ef6261414d42770adbcebd7814348c632974996439d584
section/4-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ebb7f6020b1f7eca3a79aee6c6caeba4d4bf84f36a54de6e17ae83cdc70abe1LA
Praeterea, perfectior est virtus infusa quam acquisita. Sed fides, propter sui imperfectionem, non ponitur inter virtutes intellectuales acquisitas, ut patet per philosophum, in VI Ethic. Ergo multo minus potest poni virtus infusa.Referencing norms: Q4A5Obiectio2, assert-h88671296c5b53a3ee2411ea152836d44269f2ef4505fb062abf9cfd32bfcf2c9, assert-hf50cc8a45ff338b46d7c5199c9296f850411987fa430d911372a73d4471241c4
section/4-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:659ef2eccdad623a6105867bcfd8a0a883c50913ef592d4c124cc463b56131feLA
Praeterea, fides formata et informis sunt eiusdem speciei, ut dictum est. Sed fides informis non est virtus, quia non habet connexionem cum aliis virtutibus. Ergo nec fides formata est virtus.Referencing norms: Q4A5Obiectio3, assert-h568ea44eb26bf1c1d207879e49f9004d31ff5110d841a4a27e2591aba9c66e7b, assert-he20b3547b73812e362016b9bf389a0a54aaeb38875984e583b6c06da46735a05
section/4-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8e1761eb789b149c3a40ff3ffc5adc7910ce109ed8d2e5260f8c6809ed1556bbLA
Praeterea, gratiae gratis datae et fructus distinguuntur a virtutibus. Sed fides enumeratur inter gratias gratis datas, I ad Cor. XII, et similiter inter fructus, ad Gal. V. Ergo fides non est virtus.Referencing norms: Q4A5Obiectio4, assert-h9be3e5024bfb889404c7392673c15a4b0d209705bd0de4af015e5dd57ea4af31, assert-haf93f5b64a0a9517e5b63876d85318045253317ce79c712b4ed5cc595cf44620
section/4-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3c6fd51e555e021dbc3e580a93a73180e3a65233ff0d299644db9a9741032330LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, virtus humana est per quam actus humanus redditur bonus. Unde quicumque habitus est semper principium boni actus, potest dici virtus humana. Talis autem habitus est fides formata. Cum enim credere sit actus intellectus assentientis vero ex imperio voluntatis, ad hoc quod iste actus sit perfectus duo requiruntur. Quorum unum est ut infallibiliter intellectus tendat in suum bonum, quod est verum, aliud autem est ut infallibiliter ordinetur ad ultimum finem, propter quem voluntas assentit vero. Et utrumque invenitur in actu fidei formatae. Nam ex ratione ipsius fidei est quod intellectus semper feratur in verum, quia fidei non potest subesse falsum, ut supra habitum est, ex caritate autem, quae format fidem, habet anima quod infallibiliter voluntas ordinetur in bonum finem. Et ideo fides formata est virtus. Fides autem informis non est virtus, quia etsi habeat perfectionem debitam actus fidei informis ex parte intellectus, non tamen habet perfectionem debitam ex parte voluntatis. Sicut etiam si temperantia esset in concupiscibili et prudentia non esset in rationali, temperantia non esset virtus, ut supra dictum est, quia ad actum temperantiae requiritur et actus rationis et actus concupiscibilis, sicut ad actum fidei requiritur actus voluntatis et actus intellectus.Referencing norms: Q4A5Respondeo, assert-hd8b0f20ada78dd33708e4e18047028cf1302dc1347141f3361168522b2fca49b
section/4-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ddfaa9da312eb59a20a76d53570379072ce43ce823aea1a34407cc181b55f1dfLA
Sed contra est quod homo per virtutes iustificatur, nam iustitia est tota virtus, ut dicitur in V Ethic. Sed per fidem homo iustificatur, secundum illud ad Rom. V, iustificati ergo ex fide pacem habemus et cetera. Ergo fides est virtus.Referencing norms: assert-h887367cfbe7b989d0ed4f50c23e4e6bbe7d096909d24847393a3414682b90391
section/4-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c479870a7aaf97de18835d2ee81f5a00e1c8b1b85f938469a4b41a5cce2db855LA
Ad primum ergo dicendum quod temporalia quae in fide proponuntur non pertinent ad obiectum fidei nisi in ordine ad aliquod aeternum, quod est veritas prima, sicut supra dictum est. Et ideo fides una est de temporalibus et aeternis. Secus autem est de sapientia et scientia, quae considerant temporalia et aeterna secundum proprias rationes utrorumque.Referencing norms: Q4A6Ad1, assert-haba4df9bb8fdd5d0569feea557cc07c7bd41b95b96038bf3ceb044f377f9d730
section/4-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25251ee7e427a89dea42a70972b8fbefb41860d044c671bae43dd71674a60b52LA
Ad secundum dicendum quod illa differentia praeteriti et futuri non contingit ex aliqua diversitate rei creditae, sed ex diversa habitudine credentium ad unam rem creditam, ut etiam supra habitum est.Referencing norms: Q4A6Ad2, assert-h474559216ed5ac8c2b80b619fe27642edf178a3a70a85b2b2b544717460280ff
section/4-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9dee9dc3a816d40031ec93aee489d5eadff0c4077edd774cdceaf0aa1e93ebb7LA
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit ex diversitate fidei secundum numerum.Referencing norms: Q4A6Ad3, assert-hcc366035af1d2c9271a1f6924416cb65e5b14e3e4fdb3e217e9c0468a95c8fc0
section/4-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8e195a9f01b1522606fb4d9ce372bc1c434b99491934d7796ecb9b12baeeb646LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non sit una fides. Sicut enim fides est donum Dei, ut dicitur ad Ephes. II, ita etiam sapientia et scientia inter dona Dei computantur, ut patet Isaiae XI. Sed sapientia et scientia differunt per hoc quod sapientia est de aeternis, scientia vero de temporalibus, ut patet per Augustinum, XII de Trin. Cum igitur fides sit et de aeternis et de quibusdam temporalibus, videtur quod non sit una fides, sed distinguatur in partes.Referencing norms: Q4A6Obiectio1, assert-h1065e3b12d8a9ecfc7a94fbff201cad87ba43bb225d21c232e3dfc6d2b27a4e4, assert-ha8738769487c6d95307032f387469ecf1ee7e6cce3541be1a8565e9084491592
section/4-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e6a7cd91c7ad2331845840672d2062d939e569a70e43b5df29f73866b065c58aLA
Praeterea, confessio est actus fidei, ut supra dictum est. Sed non est una et eadem confessio fidei apud omnes, nam quod nos confitemur factum antiqui patres confitebantur futurum, ut patet Isaiae VII, ecce virgo concipiet. Ergo non est una fides.Referencing norms: Q4A6Obiectio2, assert-h0c00400ed8107772865e2f941aefea4ae729ad9404cfe3a04026afa89b48b8b1, assert-h350c96baedc5718e78f21195cb68e9ed79a6f7cfa65f42c1886e9c5bb6f56a23
section/4-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:990c3e0fc91b2467e26767efd8efd6b36f03b1569c0d01d6519dab32e805a0d3LA
Praeterea, fides est communis omnibus fidelibus Christi. Sed unum accidens non potest esse in diversis subiectis. Ergo non potest esse una fides omnium.Referencing norms: Q4A6Obiectio3, assert-h93b3eff2fb179dd8e0a0f21a8825727f37a20080f9b45eec9e653bba113a717a, assert-hc4c0df8b4daca34f680cce58fb6991bbeee5a24a0b8e45d4a722793aeecd1314
section/4-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27ed491636d17f611222ab26e2cecc1fcb6a2974ee3bc721c46dd3bce3f9341dLA
Respondeo dicendum quod fides, si sumatur pro habitu, dupliciter potest considerari. Uno modo, ex parte obiecti. Et sic est una fides, obiectum enim formale fidei est veritas prima, cui inhaerendo credimus quaecumque sub fide continentur. Alio modo, ex parte subiecti. Et sic fides diversificatur secundum quod est diversorum. Manifestum est autem quod fides, sicut et quilibet alius habitus, ex formali ratione obiecti habet speciem, sed ex subiecto individuatur. Et ideo, si fides sumatur pro habitu quo credimus, sic fides est una specie, et differens numero in diversis. Si vero sumatur pro eo quod creditur, sic etiam est una fides. Quia idem est quod ab omnibus creditur, et si sint diversa credibilia quae communiter omnes credunt, tamen omnia reducuntur ad unum.Referencing norms: Q4A6Respondeo, assert-hffc6bf7d485fd3b968d4cf60160dd9ae6e2cc2a2bb59bf7980ab916bc8946be5
section/4-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:572c3bc02f534d3fec9588d90e6946f7f4e3bc3013ff26a0f62c9a33bb38dcebLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. IV, unus dominus, una fides.Referencing norms: assert-h87ae2ec8140c85277da4e037342cdbcbc60dcfbb912b86887bf0851721f11287
section/4-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8964342f63ab4ecfde919f8188eaf459f89f13bb7fdb9c63f0f2691223ba6972LA
Unde patet responsio ad primum.Referencing norms: Q4A7Ad1, assert-he7098c3ec11de5c0bb9297413247bf617617d2a8e6a50b0333fe6d8e2e78f40c
section/4-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2f52df27c4c806e2447851d972d225ed8b1461dfecc1922fc4d0d460c2dfb7e8LA
Ad secundum dicendum quod spes non potest universaliter introducere ad fidem. Non enim potest spes haberi de aeterna beatitudine nisi credatur possibile, quia impossibile non cadit sub spe, ut ex supradictis patet. Sed ex spe aliquis introduci potest ad hoc quod perseveret in fide, vel quod fidei firmiter adhaereat. Et secundum hoc dicitur spes introducere ad fidem.Referencing norms: Q4A7Ad2, assert-h8601bee95380ebd3b7b58e138598f72950ba51ca6190a41ba89d06f6146516e8
section/4-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38de55a56493b78390bb34e586a78238fcd6f1873ee7d5a347bf155623770303LA
Ad tertium dicendum quod obedientia dupliciter dicitur. Quandoque enim importat inclinationem voluntatis ad implendum divina mandata. Et sic non est specialis virtus, sed generaliter includitur in omni virtute, quia omnes actus virtutum cadunt sub praeceptis legis divinae, ut supra dictum est. Et hoc modo ad fidem requiritur obedientia. Alio modo potest accipi obedientia secundum quod importat inclinationem quandam ad implendam mandata secundum quod habent rationem debiti. Et sic obedientia est specialis virtus, et est pars iustitiae, reddit enim superiori debitum obediendo sibi. Et hoc modo obedientia sequitur fidem, per quam manifestatur homini quod Deus sit superior, cui debeat obedire.Referencing norms: Q4A7Ad3, assert-hdc8734dde5a684fab331e317d2717290a0f66bcf841f780ef162b260931efbfc
section/4-7/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4e84b30b639252b95690ceedca9e8846acc1ebbc138dc77226e4043a11eab507LA
Ad quartum dicendum quod ad rationem fundamenti non solum requiritur quod sit primum, sed etiam quod sit aliis partibus aedificii connexum, non enim esset fundamentum nisi ei aliae partes aedificii cohaererent. Connexio autem spiritualis aedificii est per caritatem, secundum illud Coloss. III, super omnia caritatem habete, quae est vinculum perfectionis. Et ideo fides sine caritate fundamentum esse non potest, nec tamen oportet quod caritas sit prior fide.Referencing norms: Q4A7Ad4, assert-h7c77b6f35207832014daac7cc13e32976c0d546e322ff937cefb2ffc1f3d1626
section/4-7/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b447932e2d8dd9b5423942d6425d7ff2c9b9127c3632ad90c695c1e0b505c31LA
Ad quintum dicendum quod actus voluntatis praeexigitur ad fidem, non tamen actus voluntatis caritate informatus, sed talis actus praesupponit fidem, quia non potest voluntas perfecto amore in Deum tendere nisi intellectus rectam fidem habeat circa ipsum.Referencing norms: Q4A7Ad5, assert-hbe8d42112bcb9ed435483546df6dcd89a0957d392569ced1406e63761e856269
section/4-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7a8110ccbaa41a197c4501d9192e4e0ed9d9c91e2d60d7b4f9c70e56658ba80fLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod fides non sit prima inter virtutes. Dicitur enim Luc. XII, in Glossa super illud, dico vobis amicis meis, quod fortitudo est fidei fundamentum. Sed fundamentum est prius eo cuius est fundamentum. Ergo fides non est prima virtus.Referencing norms: Q4A7Obiectio1, assert-h088786924ab6f969c25230f1c02983c06f6a2378bb4861ed34e4f56cf34bbd3c, assert-he51ad352f977e5e78fd23bb33b3c30f460b0e9909b68b2932396fa5c091f3d6f
section/4-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f72e4c32806a14d070f4a797c74616e351f2111c7df8211892827c497cc1d91LA
Praeterea, quaedam Glossa dicit, super illum Psalmum, noli aemulari, quod spes introducit ad fidem. Spes autem est virtus quaedam, ut infra dicetur. Ergo fides non est prima virtutum.Referencing norms: Q4A7Obiectio2, assert-h5ba5c38637450c30e6e5fae0eff9ed8e3c9efdc7dbdad249eeb8c0974f5abb84
section/4-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:067a9bed0859628b83d8d5b1e3f85db794605b1467a03664fe04bbc76960b4f2LA
Praeterea, supra dictum est quod intellectus credentis inclinatur ad assentiendum his quae sunt fidei ex obedientia ad Deum. Sed obedientia etiam est quaedam virtus. Non ergo fides est prima virtus.Referencing norms: Q4A7Obiectio3, assert-h483a865874520bb5dbb44d2fcdb0d913fc5fc5a3c8c01f82e907957b8cc9045f, assert-hd8099f3c61f5d6c0aacf48caf5aa682f137dc21f46cf219368652119af439067
section/4-7/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:26f5dccd8e86a3622e3f66a6cae6c4ba08c72a414d5888c6f8e93ad1ead68adbLA
Praeterea, fides informis non est fundamentum, sed fides formata, sicut in Glossa dicitur, I ad Cor. III. Formatur autem fides per caritatem, ut supra dictum est. Ergo fides a caritate habet quod sit fundamentum. Caritas ergo est magis fundamentum quam fides, nam fundamentum est prima pars aedificii. Et ita videtur quod sit prior fide.Referencing norms: Q4A7Obiectio4, assert-h7e0d37a8fcbecbfb70daed42802308d1bb903be51f591d71a9b17fc17252bb63
section/4-7/objection/5 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:6939b915964db308936cd9f043e19e1faad328e0de599d5043efaaed88696988LA
Praeterea, secundum ordinem actuum intelligitur ordo habituum. Sed in actu fidei actus voluntatis, quem perficit caritas, praecedit actum intellectus, quem perficit fides, sicut causa, quae praecedit effectum. Ergo caritas praecedit fidem. Non ergo fides est prima virtutum.Referencing norms: Q4A7Obiectio5, assert-h011a5f3740cf227bfcdac1d804cf89c6b62a98939bb59d21cfccb80a7ae24bd9, assert-h24e69b5daba7518784f57a3560021b4799696e7cd5e65b8f19dd10fb5e59d27b, assert-h9dcbde25561443ee3613ab18054dd76f8806b9b5add0164f7e19be7e812e43d6
section/4-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a06ecf0dbb988aa802851a6b1b5d0a78fd866d28d82dc87b9284e391b2b6460LA
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse prius altero dupliciter, uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem inter omnes virtutes prima est fides. Cum enim in agibilibus finis sit principium, ut supra dictum est, necesse est virtutes theologicas, quarum obiectum est ultimus finis, esse priores ceteris virtutibus. Ipse autem ultimus finis oportet quod prius sit in intellectu quam in voluntate, quia voluntas non fertur in aliquid nisi prout est in intellectu apprehensum. Unde cum ultimus finis sit quidem in voluntate per spem et caritatem, in intellectu autem per fidem, necesse est quod fides sit prima inter omnes virtutes, quia naturalis cognitio non potest attingere ad Deum secundum quod est obiectum beatitudinis, prout tendit in ipsum spes et caritas. Sed per accidens potest aliqua virtus esse prior fide. Causa enim per accidens est per accidens prior. Removere autem prohibens pertinet ad causam per accidens, ut patet per philosophum, in VIII Physic. Et secundum hoc aliquae virtutes possunt dici per accidens priores fide, inquantum removent impedimenta credendi, sicut fortitudo removet inordinatum timorem impedientem fidem; humilitas autem superbiam, per quam intellectus recusat se submittere veritati fidei. Et idem potest dici de aliquibus aliis virtutibus, quamvis non sint verae virtutes nisi praesupposita fide, ut patet per Augustinum, in libro contra Iulianum.Referencing norms: Q4A7Respondeo, assert-hdfe03fce3878894ea5df835947084b6a07f01b32376f0dde389011f7bb8832af
section/4-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:387df1255d8e1cff8351dc03a64f349dd91704da188336885edfd409fec9f56bLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. XI, quod fides est substantia sperandarum rerum. Sed substantia habet rationem primi. Ergo fides est prima inter virtutes.Referencing norms: assert-h700a6e27a9c000e1a3811d83007dbb3b3262fbc75db54bf39c11c7061e192847
section/4-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:11b3dfc0f486546479e10c1c09849eb3ca8b185a15524a44bdf363f4326197e8LA
Ad primum ergo dicendum quod illa dubitatio non est ex parte causae fidei, sed quoad nos, inquantum non plene assequimur per intellectum ea quae sunt fidei.Referencing norms: Q4A8Ad1, assert-h2cc15649065fe6ed67b2a71c7fc60f9c3896147d982e03390e348bdf856a7222
section/4-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:87f24a9d80e0f731cad1e783d978b71d9376cacb847bcebb05e76565099637e3LA
Ad secundum dicendum quod, ceteris paribus, visio est certior auditu. Sed si ille a quo auditur multum excedit visum videntis, sic certior est auditus quam visus. Sicut aliquis parvae scientiae magis certificatur de eo quod audit ab aliquo scientissimo quam de eo quod sibi secundum suam rationem videtur. Et multo magis homo certior est de eo quod audit a Deo, qui falli non potest, quam de eo quod videt propria ratione, quae falli potest.Referencing norms: Q4A8Ad2, assert-h714453b1f0acddceb0147f889432b44cf9bf229cb71b9c3866bb1935e6b65acc
section/4-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c83faffdc1a0654c6b9804dae34d8b9c6c28149a2f8ff4ac52eaca4e9adf77ceLA
Ad tertium dicendum quod perfectio intellectus et scientiae excedit cognitionem fidei quantum ad maiorem manifestationem, non tamen quantum ad certiorem inhaesionem. Quia tota certitudo intellectus vel scientiae secundum quod sunt dona, procedit a certitudine fidei, sicut certitudo cognitionis conclusionum procedit ex certitudine principiorum. Secundum autem quod scientia et sapientia et intellectus sunt virtutes intellectuales, innituntur naturali lumini rationis, quod deficit a certitudine verbi Dei, cui innititur fides.Referencing norms: Q4A8Ad3, assert-hca65db86cd96e4ff168f5ab5459c855178825fc4e5b7d7bd01743f16845e1710
section/4-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c54871cb5b663e40896e06c6d25d9c48a10ab43e2776fe20176e9d389d209c78LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod fides non sit certior scientia et aliis virtutibus intellectualibus. Dubitatio enim opponitur certitudini, unde videtur illud esse certius quod minus potest habere de dubitatione; sicut est albius quod est nigro impermixtius. Sed intellectus et scientia, et etiam sapientia, non habent dubitationem circa ea quorum sunt, credens autem interdum potest pati motum dubitationis et dubitare de his quae sunt fidei. Ergo fides non est certior virtutibus intellectualibus.Referencing norms: Q4A8Obiectio1, assert-h6ab27599413f493247200c2e23010f997283cced8250655c606a618dca53ce3c, assert-haf974c80432ba2a8ac694360330a4ba44ff661e01122a117af880b48d122c160
section/4-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a02af7d481591a2cace49bd5e388c8504a7e3f7807ec2b27be5068870382248aLA
Praeterea, visio est certior auditu. Sed fides est ex auditu, ut dicitur ad Rom. X, in intellectu autem et scientia et sapientia includitur quaedam intellectualis visio. Ergo certior est scientia vel intellectus quam fides.Referencing norms: Q4A8Obiectio2, assert-h3d39e3e5e09155dfec13e09a5d28946f0bd90a85f0105cae752eec487d83b546, assert-h9bd0c032e3ebf49d79df3017ef7e95fff0e78d88cdcc17772d06d1303bca3f49
section/4-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:992fbd392a5afee86aba9610aaa8d6a8136d37cd186e1c21183762c70b4a92d0LA
Praeterea, quanto aliquid est perfectius in his quae ad intellectum pertinent, tanto est certius. Sed intellectus est perfectior fide, quia per fidem ad intellectum pervenitur, secundum illud Isaiae VII, nisi credideritis, non intelligetis, secundum aliam litteram. Et Augustinus dicit etiam de scientia, XIV de Trin., quod per scientiam roboratur fides. Ergo videtur quod certior sit scientia vel intellectus quam fides.Referencing norms: Q4A8Obiectio3, assert-h6f50fec68fcb0bf3362a547b0ece9d8ff092aa20331ec64b71e4ea466ff1cc93, assert-haca9f30b4e38ce1f873df40c12788ddcd5a8bdc75e85b52f21a7bab98d019431
section/4-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6b2dbeedee542af835a459377d84e4bec698806bea936715669d32efc3528773LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutum intellectualium duae sunt circa contingentia, scilicet prudentia et ars. Quibus praefertur fides in certitudine, ratione suae materiae, quia est de aeternis, quae non contingit aliter se habere. Tres autem reliquae intellectuales virtutes, scilicet sapientia, scientia et intellectus, sunt de necessariis, ut supra dictum est. Sed sciendum est quod sapientia, scientia et intellectus dupliciter dicuntur, uno modo, secundum quod ponuntur virtutes intellectuales a philosopho, in VI Ethic.; alio modo, secundum quod ponuntur dona spiritus sancti. Primo igitur modo, dicendum est quod certitudo potest considerari dupliciter. Uno modo, ex causa certitudinis, et sic dicitur esse certius illud quod habet certiorem causam. Et hoc modo fides est certior tribus praedictis, quia fides innititur veritati divinae, tria autem praedicta innituntur rationi humanae. Alio modo potest considerari certitudo ex parte subiecti, et sic dicitur esse certius quod plenius consequitur intellectus hominis. Et per hunc modum, quia ea quae sunt fidei sunt supra intellectum hominis, non autem ea quae subsunt tribus praedictis, ideo ex hac parte fides est minus certa. Sed quia unumquodque iudicatur simpliciter quidem secundum causam suam; secundum autem dispositionem quae est ex parte subiecti iudicatur secundum quid, inde est quod fides est simpliciter certior, sed alia sunt certiora secundum quid, scilicet quoad nos. Similiter etiam, si accipiantur tria praedicta secundum quod sunt dona praesentis vitae, comparantur ad fidem sicut ad principium quod praesupponunt. Unde etiam secundum hoc fides est eis certior.Referencing norms: Q4A8Respondeo, assert-hf89dae82f4a1e7db9aa543b0482416f86928840708e4b037dbd72bda9f91fa0c
section/4-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8ea2b04a9033e94472b1da66edd49e8fda312602120d7b427d734165afe5e7a7LA
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Thess. II, cum accepissetis a nobis verbum auditus, scilicet per fidem, accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum Dei. Sed nihil certius verbo Dei. Ergo scientia non est certior fide, nec aliquid aliud.Referencing norms: assert-h9417780561b06a637003e44d94e2135c01ff54df92addc9983d76e3ca06040df
question/4/prooemium · paragraph
la · official · sha256:6360a786c1dfa027f1ca0125b7aafc42ca4fe6d353591d7c6ac0dc61383e0c13LA
Deinde considerandum est de ipsa fidei virtute. Et primo quidem, de ipsa fide; secundo, de habentibus fidem; tertio, de causa fidei; quarto, de effectibus eius. Circa primum quaeruntur octo. Primo, quid sit fides. Secundo, in qua vi animae sit sicut in subiecto. Tertio, utrum forma eius sit caritas. Quarto, utrum eadem numero sit fides formata et informis. Quinto, utrum fides sit virtus. Sexto, utrum sit una virtus. Septimo, de ordine eius ad alias virtutes. Octavo, de comparatione certitudinis eius ad certitudinem virtutum intellectualium.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 5
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q5
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:deea6c4f2a52324384eb138a7c70c49eaddf1e690c263e92e08c48f6fc2842f2 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/5-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:35d4b5b638bc65824b675ac69dd9d80f79a7a8c7b8f9be69287ebc312a94ffcbLA
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis dicta Hugonis de sancto Victore magistralia sint et robur auctoritatis non habeant, tamen potest dici quod contemplatio quae tollit necessitatem fidei est contemplatio patriae, qua supernaturalis veritas per essentiam videtur. Hanc autem contemplationem non habuit Angelus ante confirmationem nec homo ante peccatum. Sed eorum contemplatio erat altior quam nostra, per quam, magis de propinquo accedentes ad Deum, plura manifeste cognoscere poterant de divinis effectibus et mysteriis quam nos possumus. Unde non inerat eis fides qua ita quaereretur Deus absens sicut a nobis quaeritur. Erat enim eis magis praesens per lumen sapientiae quam sit nobis, licet nec eis esset ita praesens sicut est beatis per lumen gloriae.Referencing norms: Q5A1Ad1, assert-hd975ff7625040b3eedd81324469aae5457b2d74f6eddcbb6f02638ea8e1702a1
section/5-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5bc0a0a9120e453e5a974feb431fa005a73c1c991b997ab7114648339682fed1LA
Ad secundum dicendum quod in statu primae conditionis hominis vel Angeli non erat obscuritas culpae vel poenae. Inerat tamen intellectui hominis et Angeli quaedam obscuritas naturalis, secundum quod omnis creatura tenebra est comparata immensitati divini luminis. Et talis obscuritas sufficit ad fidei rationem.Referencing norms: Q5A1Ad2, assert-hdbd82940527457876e68315e8804f406d5d180192a24c85fd52d99e371bb1737
section/5-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0c775d2423f45b7a15ffacd8a3de93e59b947ddb8f6880bac2310be85c68fd2eLA
Ad tertium dicendum quod in statu primae conditionis non erat auditus ab homine exterius loquente, sed a Deo interius inspirante, sicut et prophetae audiebant, secundum illud Psalm., audiam quid loquatur in me dominus Deus.Referencing norms: Q5A1Ad3, assert-h8ea90671aaeeb90322055d78f5d6324c76dac6588441be6720c01a5c62ed5c10
section/5-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ae1b8b2c25e55cac36c3914aea7520a52a0202e5fcc68b5adab9935227158dc0LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus aut homo in sua prima conditione fidem non habuerit. Dicit enim Hugo de sancto Victore, quia homo oculum contemplationis non habet, Deum et quae in Deo sunt videre non valet. Sed Angelus in statu primae conditionis, ante confirmationem vel lapsum, habuit oculum contemplationis, videbat enim res in verbo, ut Augustinus dicit, in II super Gen. ad Litt. Et similiter primus homo in statu innocentiae videtur habuisse oculum contemplationis apertum, dicit enim Hugo de sancto Victore, in suis sententiis, quod novit homo, in primo statu, creatorem suum non ea cognitione quae foris auditu solo percipitur, sed ea quae intus per inspirationem ministratur, non ea qua Deus modo a credentibus absens fide quaeritur, sed ea qua per praesentiam contemplationis manifestius cernebatur. Ergo homo vel Angelus in statu primae conditionis fidem non habuit.Referencing norms: Q5A1Obiectio1, assert-h3dc57566f18a450cbc2c53feb539af3232e034e3ec4d887f6f6d8c0640ed549d, assert-hd4dc36bcd422fdc0a37e54eb0cda9660526e88c50c9a67e06e3328c59f82ae5c
section/5-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d85adcb5ba17593cebda5822b5eaa11287460ec5f1919b0fb580c7628f326e6fLA
Praeterea, cognitio fidei est aenigmatica et obscura, secundum illud I ad Cor. XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate. Sed in statu primae conditionis non fuit aliqua obscuritas neque in homine neque in Angelo, quia tenebrositas est poena peccati. Ergo fides in statu primae conditionis esse non potuit neque in homine neque in Angelo.Referencing norms: Q5A1Obiectio2, assert-h3868fcd461729b8858240f97a39a7ec52dbb027e18ec6ab335310f290f8f3a9a, assert-h7e4d934ff95d3b904e601b9e1bdf155002fb83d33210132184ec6856adacfe63
section/5-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7158d3b1ea93ece23068f719b19329ac9b8eb46e357d04bd3e052f61b8ff31e2LA
Praeterea, apostolus dicit, ad Rom. X, quod fides est ex auditu. Sed hoc locum non habuit in primo statu angelicae conditionis aut humanae, non enim erat ibi auditus ab alio. Ergo fides in statu illo non erat neque in homine neque in Angelo.Referencing norms: Q5A1Obiectio3, assert-h3e2982ea03ffc51fe202a8fdd004ebd2b10671363bcde2a048bdf23e778b72a9, assert-hc544cd895acf98797107d065398b7d3983bf5fbe3955ba4a99dd1f60ae35055e
section/5-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4a603e5c26a20ec7c114e17616f50700b0cc875a9e080404f3ec12f69c9152f1LA
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod in Angelis ante confirmationem et lapsum, et in homine ante peccatum, non fuit fides, propter manifestam contemplationem quae tunc erat de rebus divinis. Sed cum fides sit argumentum non apparentium, secundum apostolum; et per fidem credantur ea quae non videntur, ut Augustinus dicit, illa sola manifestatio excludit fidei rationem per quam redditur apparens vel visum id de quo principaliter est fides. Principale autem obiectum fidei est veritas prima, cuius visio beatos facit et fidei succedit. Cum igitur Angelus ante confirmationem, et homo ante peccatum, non habuit illam beatitudinem qua Deus per essentiam videtur; manifestum est quod non habuit sic manifestam cognitionem quod excluderetur ratio fidei. Unde quod non habuit fidem, hoc esse non potuit nisi quod penitus ei erat ignotum illud de quo est fides. Et si homo et Angelus fuerunt creati in puris naturalibus, ut quidam dicunt, forte posset teneri quod fides non fuit in Angelo ante confirmationem nec in homine ante peccatum, cognitio enim fidei est supra naturalem cognitionem de Deo non solum hominis, sed etiam Angeli. Sed quia in primo iam diximus quod homo et Angelus creati sunt cum dono gratiae, ideo necesse est dicere quod per gratiam acceptam et nondum consummatam fuerit in eis inchoatio quaedam speratae beatitudinis, quae quidem inchoatur in voluntate per spem et caritatem, sed in intellectu per fidem, ut supra dictum est. Et ideo necesse est dicere quod Angelus ante confirmationem habuerat fidem, et similiter homo ante peccatum. Sed tamen considerandum est quod in obiecto fidei est aliquid quasi formale, scilicet veritas prima super omnem naturalem cognitionem creaturae existens; et aliquid materiale, sicut id cui assentimus inhaerendo primae veritati. Quantum ergo ad primum horum, communiter fides est in omnibus habentibus cognitionem de Deo, futura beatitudine nondum adepta, inhaerendo primae veritati. Sed quantum ad ea quae materialiter credenda proponuntur, quaedam sunt credita ab uno quae sunt manifeste scita ab alio, etiam in statu praesenti, ut supra dictum est. Et secundum hoc etiam potest dici quod Angelus ante confirmationem et homo ante peccatum quaedam de divinis mysteriis manifesta cognitione cognoverunt quae nunc non possumus cognoscere nisi credendo.Referencing norms: InfidelsLackFaith, Q5A1Respondeo, assert-h7dbbea9a46e116b5cb2f3b44dd2b60afd9c0b36adc48428b77b59328495e5a0b
section/5-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0b06655bf721149e7633295e881a6932126d7082b8285b33cd114bf63a279015LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere. Sed Angelus et homo in sui prima conditione erant in statu accedendi ad Deum. Ergo fide indigebant.Referencing norms: assert-hc2897a25194cf2f0ddf878296c44dbeba356dc503028627af4dab22bb743af02
section/5-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62e6f72885709338047f6b0057ee799c79b7950d68e39fa5ecd090309c9177cfLA
Ad primum ergo dicendum quod Daemonum fides est quodammodo coacta ex signorum evidentia. Et ideo non pertinet ad laudem voluntatis ipsorum quod credunt.Referencing norms: Q5A2Ad1, assert-hbf5c037ecde7b37680e2c7c63d54428e5b72c71d6750f485a7a0122e09c038ec
section/5-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ddba62c838e0d1daef8f613a9a8ca1ccd19b7380967dd1a76e4fdb07e55213a9LA
Ad secundum dicendum quod fides quae est donum gratiae inclinat hominem ad credendum secundum aliquem affectum boni, etiam si sit informis. Unde fides quae est in Daemonibus non est donum gratiae; sed magis coguntur ad credendum ex perspicacitate naturalis intellectus.Referencing norms: Q5A2Ad2, assert-h177b18f7f0019c6f75cba742478c309b5485a1a08bbeac49d51a8ff93602e5ee
section/5-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b4e645d2ec9dd5793dd561865b51a1247f54662bba3479dd9bef1bf78e01186eLA
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum Daemonibus displicet quod signa fidei sunt tam evidentia ut per ea credere compellantur. Et ideo in nullo malitia eorum minuitur per hoc quod credunt.Referencing norms: Q5A2Ad3, assert-h1138a83992809918e5ef273edcdc0111f8f68fc6330ab80b682198729d677783
section/5-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:26a11c1b83093a64745bd2f3941a884c988e7979c5e24126a4f77d2bb44bb441LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Daemonibus non sit fides. Dicit enim Augustinus, in libro de Praed. Sanct., quod fides consistit in credentium voluntate. Haec autem voluntas bona est qua quis vult credere Deo. Cum igitur in Daemonibus non sit aliqua voluntas deliberata bona, ut in primo dictum est, videtur quod in Daemonibus non sit fides.Referencing norms: Q5A2Obiectio1, assert-h8716f87a83150e56760b91fde980bf64b5d44a3685659244b829a86c07428e33
section/5-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:731fa56da64719d8d0254600ae8dee71bdb0c0ee224bf7056efefa5dd84d4d0eLA
Praeterea, fides est quoddam donum divinae gratiae, secundum illud Ephes. II, gratia estis salvati per fidem, donum enim Dei est. Sed Daemones dona gratuita amiserunt per peccatum, ut dicitur in Glossa, super illud Osee III, ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. Ergo fides in Daemonibus post peccatum non remansit.Referencing norms: Q5A2Obiectio2, assert-h17dd5d7084d3416f0a2a0b88d28d5a1d07cfc7d252bfbd1d10aa980ec2c47555, assert-h8e1e0ae776dbbc4b0bc18a83a0ffbbbfef701ae0b9ce9cfe20c12d182f115430
section/5-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:117c3e45e1c5bc6191dcc67310e5609fe40c6678e8125a10b8652de1a0ceed28LA
Praeterea, infidelitas videtur esse gravius inter peccata, ut patet per Augustinum, super illud Ioan. XV, si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Sed in quibusdam hominibus est peccatum infidelitatis. Si igitur fides esset in Daemonibus, aliquorum hominum peccatum esset gravius peccato Daemonum. Quod videtur esse inconveniens. Non ergo fides est in Daemonibus.Referencing norms: Q5A2Obiectio3, assert-h4b9ea163d43b941093c5260fd76363230d40c00610841cdd1e4417d34331fee1, assert-h664113ec47ff31736773e613a4d2d6a20991bf97a68bdd839fa6949f0bfbf077
section/5-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fbe814637c5bbf7205a8dcbcf07817ea382757ddbb0f81ab2243ddc36180f640LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, intellectus credentis assentit rei creditae non quia ipsam videat vel secundum se vel per resolutionem ad prima principia per se visa, sed propter imperium voluntatis. Quod autem voluntas moveat intellectum ad assentiendum potest contingere ex duobus. Uno modo, ex ordine voluntatis ad bonum, et sic credere est actus laudabilis. Alio modo, quia intellectus convincitur ad hoc quod iudicet esse credendum his quae dicuntur, licet non convincatur per evidentiam rei. Sicut si aliquis propheta praenuntiaret in sermone domini aliquid futurum, et adhiberet signum mortuum suscitando, ex hoc signo convinceretur intellectus videntis ut cognosceret manifeste hoc dici a Deo, qui non mentitur; licet illud futurum quod praedicitur in se evidens non esset, unde ratio fidei non tolleretur. Dicendum est ergo quod in fidelibus Christi laudatur fides secundum primum modum. Et secundum hoc non est in Daemonibus, sed solum secundo modo. Vident enim multa manifesta indicia ex quibus percipiunt doctrinam Ecclesiae esse a Deo; quamvis ipsi res ipsas quas Ecclesia docet non videant, puta Deum esse trinum et unum, vel aliquid huiusmodi.Referencing norms: Q5A2Respondeo, assert-ha7fec8c75f9cf2fd2145f5e16f9e177b91f570261dc69dbf8678c28e61d6f94e
section/5-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:27112adc86c1b3385fcf24aa149f45ccbabaab56d84d7314e8b47c104142f1cbLA
Sed contra est quod dicitur Iac. II, Daemones credunt et contremiscunt.Referencing norms: assert-h9f9065888381fd5cb2202e3d3151f1e24d4da734f1ad6b23b0de27c115fbca60
section/5-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:674953f0a0d7891aef684992309813687231d24a8742b4acbec3b1a5357cd1d6LA
Ad primum ergo dicendum quod alios articulos fidei, de quibus haereticus non errat, non tenet eo modo sicut tenet eos fidelis, scilicet simpliciter inhaerendo primae veritati, ad quod indiget homo adiuvari per habitum fidei, sed tenet ea quae sunt fidei propria voluntate et iudicio.Referencing norms: Q5A3Ad1, assert-h03a26cfda83b20924ced5025aa9b2a074b9821c57bc65f2e2c05dff816f39909
section/5-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee0065e41264b44b2aa986ab35583d3a7374ac8ce069cd0bd5dcf6c87b136e06LA
Ad secundum dicendum quod in diversis conclusionibus unius scientiae sunt diversa media per quae probantur, quorum unum potest cognosci sine alio. Et ideo homo potest scire quasdam conclusiones unius scientiae, ignoratis aliis. Sed omnibus articulis fidei inhaeret fides propter unum medium, scilicet propter veritatem primam propositam nobis in Scripturis secundum doctrinam Ecclesiae intellectis sane. Et ideo qui ab hoc medio decidit totaliter fide caret.Referencing norms: Q5A3Ad2, assert-h159cfe517e978a3eb2d7cdee7cbff81a9d3c87234563d40e71a1ea19fa02d258
section/5-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e430c0982089b636b24111c229a7bc1ece87cb116db0c44e196784d9d736cecbLA
Ad tertium dicendum quod diversa praecepta legis possunt referri vel ad diversa motiva proxima, et sic unum sine alio servari potest. Vel ad unum motivum primum, quod est perfecte obedire Deo, a quo decidit quicumque unum praeceptum transgreditur, secundum illud Iac. II, qui offendit in uno factus est omnium reus.Referencing norms: Q5A3Ad3, assert-hdcc88f9626b532b05c931b143e2f45497ac9d16114d3dbaea7458d5c40dc4973
section/5-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f0470512e253d72f8a6ae20bdcb6de2a84e24560f4bb67f462edeac943d68a5bLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haereticus qui discredit unum articulum fidei possit habere fidem informem de aliis articulis. Non enim intellectus naturalis haeretici est potentior quam intellectus Catholici. Sed intellectus Catholici indiget adiuvari, ad credendum quemcumque articulum fidei, dono fidei. Ergo videtur quod nec haeretici aliquos articulos credere possint sine dono fidei informis.Referencing norms: Q5A3Obiectio1, assert-h91f7a225cd24c7babbf2a64f6be4cb150747565a67019ad4150a40597289b54f, assert-h9a13fbf967af140b138f4fbbc2e0f841221d93ee7053a95e9d56827dcf355d5c
section/5-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea8906dbfd0f0f4f303ada75fd539d1dce72b0375a9de4a75d9cc351d6a4bbdbLA
Praeterea, sicut sub fide continentur multi articuli fidei, ita sub una scientia, puta geometria, continentur multae conclusiones. Sed homo aliquis potest habere scientiam geometriae circa quasdam geometricas conclusiones, aliis ignoratis. Ergo homo aliquis potest habere fidem de aliquibus articulis fidei, alios non credendo.Referencing norms: Q5A3Obiectio2, assert-h8156c92d4b64c86474f3ce131ad307dec254842f30b3a21e585d996d1fc892a2, assert-hbe3685f2718db69f0302eb876f4301476799ae27ff088b851168c36fb802a90d
section/5-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9acdc7ac7d12c6410636aa6b12bf896f9f0ce82224114fb84cc748c20fafe19aLA
Praeterea, sicut homo obedit Deo ad credendum articulos fidei, ita etiam ad servanda mandata legis. Sed homo potest esse obediens circa quaedam mandata et non circa alia. Ergo potest habere fidem circa quosdam articulos et non circa alios.Referencing norms: Q5A3Obiectio3, assert-h95dfcd37b3d0d4d9e4012bea1def992f935043552ec6ea36999f2bbcca90c4b7, assert-hc6e6756b15baf2187321575de5448f373af78037628623be40856329dbe558fa
section/5-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:21d104be9a4cac30884bef3e2cbf968eff0817a223c443c4e7ad075aa7fd9092LA
Respondeo dicendum quod haereticus qui discredit unum articulum fidei non habet habitum fidei neque formatae neque informis. Cuius ratio est quia species cuiuslibet habitus dependet ex formali ratione obiecti, qua sublata, species habitus remanere non potest. Formale autem obiectum fidei est veritas prima secundum quod manifestatur in Scripturis sacris et doctrina Ecclesiae. Unde quicumque non inhaeret, sicut infallibili et divinae regulae, doctrinae Ecclesiae, quae procedit ex veritate prima in Scripturis sacris manifestata, ille non habet habitum fidei, sed ea quae sunt fidei alio modo tenet quam per fidem. Sicut si aliquis teneat mente aliquam conclusionem non cognoscens medium illius demonstrationis, manifestum est quod non habet eius scientiam, sed opinionem solum. Manifestum est autem quod ille qui inhaeret doctrinae Ecclesiae tanquam infallibili regulae, omnibus assentit quae Ecclesia docet. Alioquin, si de his quae Ecclesia docet quae vult tenet et quae vult non tenet, non iam inhaeret Ecclesiae doctrinae sicut infallibili regulae, sed propriae voluntati. Et sic manifestum est quod haereticus qui pertinaciter discredit unum articulum non est paratus sequi in omnibus doctrinam Ecclesiae (si enim non pertinaciter, iam non est haereticus, sed solum errans). Unde manifestum est quod talis haereticus circa unum articulum fidem non habet de aliis articulis, sed opinionem quandam secundum propriam voluntatem.Referencing norms: Q5A3Respondeo, assert-h2840026ddd0da964482cf79de56278987d345866d36fe9e9b178b5b9c4f16896
section/5-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cf25f3ed4b4e795162c0175c0fec4a8bec5966d9d0e5b13d145cf130d7c9e4b7LA
Sed contra, sicut peccatum mortale contrariatur caritati, ita discredere unum articulum contrariatur fidei. Sed caritas non remanet in homine post unum peccatum mortale. Ergo neque fides postquam discredit unum articulum fidei.Referencing norms: assert-hd8a1c01af26e968bae0144bdeeb4670ec3c756ac24da0d2031ee0b339a7a0bee
section/5-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:200f9ec0f956f422303b41f5ebf04691ea8b0748afc0a4efb5c32451aad4cbdcLA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui pertinaciter discredit aliquid eorum quae sub fide continentur non habet habitum fidei, quem tamen habet ille qui non explicite omnia credit, sed paratus est omnia credere. Et secundum hoc ex parte obiecti unus habet maiorem fidem quam alius, inquantum plura explicite credit, ut dictum est.Referencing norms: Q5A4Ad1, assert-hd0259240e6fe13913ff6878b74491935e206153c2231c9be519ef96babbade1b
section/5-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5004aa7db88a639021408614663a3ec5a6561efa13db93f7c8417e97780d874dLA
Ad secundum dicendum quod de ratione fidei est ut veritas prima omnibus praeferatur. Sed tamen eorum qui eam omnibus praeferunt quidam certius et devotius se ei subiiciunt quam alii. Et secundum hoc fides est maior in uno quam in alio.Referencing norms: Q5A4Ad2, assert-h8389ecdaacd4ead03fdb053695ea0d6bbaad0bb97396a92fcf126ab37fb79a34
section/5-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05fdc8279831c3ba3effd7e3e79981b1acc421e0bff77f338b8ed773bad20bcaLA
Ad tertium dicendum quod intellectus principiorum consequitur ipsam naturam humanam, quae aequaliter in omnibus invenitur. Sed fides consequitur donum gratiae, quod non est aequaliter in omnibus, ut supra dictum est. Unde non est eadem ratio. Et tamen secundum maiorem capacitatem intellectus, unus magis cognoscit virtutem principiorum quam alius.Referencing norms: Q5A4Ad3, assert-hfeaa6a65d4e2c08a7a663d20c6f4473c5340fc1270c064706221e4040b158c1c
section/5-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:06b14ef5f5ca3e238af71ff1f03d2a89d3770b421ed2a41318a6191ba16de5b8LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides non possit esse maior in uno quam in alio. Quantitas enim habitus attenditur secundum obiecta. Sed quicumque habet fidem credit omnia quae sunt fidei, quia qui deficit ab uno totaliter amittit fidem, ut supra dictum est. Ergo videtur quod fides non possit esse maior in uno quam in alio.Referencing norms: Q5A4Obiectio1, assert-h373dc4e817a9c2910aa7508e92d8c7dcbf982a8223ea9a52c29685046b716e63, assert-h6d3d99f5188d13adb5f2d6381ab95d306b6c2b4f3a12b655e3dd08113620cf9a
section/5-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3193e8d4bedb2bce6b199565b59e213035b80ddb85f6a1c925f120bf59959880LA
Praeterea, ea quae sunt in summo non recipiunt magis neque minus. Sed ratio fidei est in summo, requiritur enim ad fidem quod homo inhaereat primae veritati super omnia. Ergo fides non recipit magis et minus.Referencing norms: Q5A4Obiectio2, assert-h485a26fcd1be25146a0d7ddc8a32f3ce3d5bd17fa87053ad7a433deb4f5ca328, assert-ha6dc78af135e9c0b25cdd0cc88b0caba792faf97c20304f99939fbb691510dbc
section/5-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0521c3d257fdf9dcd7af5ba16d30aab1c43b6db154a2322552d1b4f3584ca751LA
Praeterea, ita se habet fides in cognitione gratuita sicut intellectus principiorum in cognitione naturali, eo quod articuli fidei sunt prima principia gratuitae cognitionis, ut ex dictis patet. Sed intellectus principiorum aequaliter invenitur in omnibus hominibus. Ergo et fides aequaliter invenitur in omnibus fidelibus.Referencing norms: Q5A4Obiectio3, assert-h55a4645a293ddc1312c0b59f5bcac373ed9b054c4d691f180d6036b18d03dd4b, assert-hadebb2170f9073fa4cd466053cef60b3064fbfd5f7f0291e38fe302d821c94d4
section/5-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6ebc2f13934903c1271c39e307d39c36e2e4a56aafbdb590bdf82a633380da5LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quantitas habitus ex duobus attendi potest, uno modo, ex obiecto; alio modo, secundum participationem subiecti. Obiectum autem fidei potest dupliciter considerari, uno modo, secundum formalem rationem; alio modo, secundum ea quae materialiter credenda proponuntur. Formale autem obiectum fidei est unum et simplex scilicet veritas prima, ut supra dictum est. Unde ex hac parte fides non diversificatur in credentibus, sed est una specie in omnibus, ut supra dictum est. Sed ea quae materialiter credenda proponuntur sunt plura, et possunt accipi vel magis vel minus explicite. Et secundum hoc potest unus homo plura explicite credere quam alius. Et sic in uno potest esse maior fides secundum maiorem fidei explicationem. Si vero consideretur fides secundum participationem subiecti, hoc contingit dupliciter. Nam actus fidei procedit et ex intellectu et ex voluntate, ut supra dictum est. Potest ergo fides in aliquo dici maior uno modo ex parte intellectus, propter maiorem certitudinem et firmitatem, alio modo ex parte voluntatis, propter maiorem promptitudinem seu devotionem vel confidentiam.Referencing norms: Q5A4Respondeo, assert-h2e76d17d0678beaba5a08a5f4dc76e51fc830939644cfb9331f80e5ebe449025
section/5-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5bcff07cfbd94ed8ee15edfffa5034ec38feea1bc0d611660090041ce7c839bbLA
Sed contra, ubicumque invenitur parvum et magnum, ibi invenitur maius et minus. Sed in fide invenitur magnum et parvum, dicit enim dominus Petro, Matth. XIV, modicae fidei, quare dubitasti? Et mulieri dixit, Matth. XV, mulier, magna est fides tua. Ergo fides potest esse maior in uno quam in alio.Referencing norms: assert-h35c965d86d3cfc360d9e4cb2761d5fc89cf0ef19b079bf27596a677a434ead0c
question/5/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2e09cc112abc277818f8e4379ce46270d93e28a400fc98a1d2bf7c63c53f6206LA
Deinde considerandum est de habentibus fidem. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum Angelus aut homo in prima sui conditione habuerit fidem. Secundo, utrum Daemones habeant fidem. Tertio, utrum haeretici errantes in uno articulo fidei habeant fidem de aliis articulis. Quarto, utrum fidem habentium unus alio habeat maiorem fidem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 6
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q6
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:627c2a19a694aa5cdc99763c7b0ca2c3d09f82d0b1051212e85f5924e640089d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/6-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:198f50384611a8384d4d3505e60bea108f14198afbb6c3fd065d9fdb3a702f53LA
Ad primum ergo dicendum quod per scientiam gignitur fides et nutritur per modum exterioris persuasionis, quae fit ab aliqua scientia. Sed principalis et propria causa fidei est id quod interius movet ad assentiendum.Referencing norms: Q6A1Ad1, assert-hcaeb1addb693993ba9f3a03d4d43d2c7e592f658165ddc42355e1377c2936c70
section/6-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8ecaa2a37d493ade6a2528077f034cdb7d575cfe554dc80430c16a9a9f6e2c7LA
Ad secundum dicendum quod etiam ratio illa procedit de causa proponente exterius ea quae sunt fidei, vel persuadente ad credendum vel verbo vel facto.Referencing norms: Q6A1Ad2, assert-h575f753685dab6754fa6d0670d8204d9165d67e335cf343e1f072dde35e84095
section/6-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:06a0ae0aaf4e817cce4bebdb8f229be763cd77e7de84692c3cd520f44cf650f7LA
Ad tertium dicendum quod credere quidem in voluntate credentium consistit, sed oportet quod voluntas hominis praeparetur a Deo per gratiam ad hoc quod elevetur in ea quae sunt supra naturam, ut supra dictum est.Referencing norms: Q6A1Ad3, assert-h02537cf3e2f80f0c89ff619c2a42cd96948ca4a8954902008d88f215e2271082
section/6-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:78ce99b221245df58554e7380a88ba6b596bfa55189b0f401ae21f5eda743709LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod fides non sit homini infusa a Deo. Dicit enim Augustinus, XIV de Trin., quod per scientiam gignitur in nobis fides, nutritur, defenditur et roboratur. Sed ea quae per scientiam in nobis gignuntur magis videntur acquisita esse quam infusa. Ergo fides non videtur in nobis esse ex infusione divina.Referencing norms: Q6A1Obiectio1, assert-h9ab81c778d1fc3cda13923607db7d8489e16bee09dd6ff840c00d17418c5c4ae, assert-hd74c931244b94ca7e75101e6c45bf650dca5b30469eb9d3257f02b7edb024f02
section/6-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:83dcd2f48dde6821ca6f610392fde7db691e9f9d1248f5a28c9a95ff13f3d997LA
Praeterea, illud ad quod homo pertingit audiendo et videndo videtur esse ab homine acquisitum. Sed homo pertingit ad credendum et videndo miracula et audiendo fidei doctrinam, dicitur enim Ioan. IV, cognovit pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus, filius tuus vivit, et credidit ipse et domus eius tota; et Rom. X dicitur quod fides est ex auditu. Ergo fides habetur ab homine tanquam acquisita.Referencing norms: Q6A1Obiectio2, assert-h728c773b7397910df6ba5aebd41ee0cc51749a09330525a226faf975322078e7, assert-hb1bd4d986f2df416ce59a7050a109f6549ece607d69b2431064ddf4928ce8c10
section/6-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b2e81ff3d6d8a5b779efcc22ab8c7433da6fbce7118175b03034585758cb9198LA
Praeterea, illud quod consistit in hominis voluntate ab homine potest acquiri. Sed fides consistit in credentium voluntate, ut Augustinus dicit, in libro de Praed. Sanct. Ergo fides potest esse ab homine acquisita.Referencing norms: Q6A1Obiectio3, assert-h3848f86c3a61628d97a0fcd7cd198d7ca3f299aa09877bb3b869d9585fd6ada5, assert-h3b67b1c006fd3d88a722f55f1f83b8f92601e72f37a1ae53ff90e441f9f90034
section/6-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:24126ea14a4deea116636ad14e0cb523e584992be5dc05797a78163209c74256LA
Respondeo dicendum quod ad fidem duo requiruntur. Quorum unum est ut homini credibilia proponantur, quod requiritur ad hoc quod homo aliquid explicite credat. Aliud autem quod ad fidem requiritur est assensus credentis ad ea quae proponuntur. Quantum igitur ad primum horum, necesse est quod fides sit a Deo. Ea enim quae sunt fidei excedunt rationem humanam, unde non cadunt in contemplatione hominis nisi Deo revelante. Sed quibusdam quidem revelantur immediate a Deo, sicut sunt revelata apostolis et prophetis, quibusdam autem proponuntur a Deo mittente fidei praedicatores, secundum illud Rom. X, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Quantum vero ad secundum, scilicet ad assensum hominis in ea quae sunt fidei, potest considerari duplex causa. Una quidem exterius inducens, sicut miraculum visum, vel persuasio hominis inducentis ad fidem. Quorum neutrum est sufficiens causa, videntium enim unum et idem miraculum, et audientium eandem praedicationem, quidam credunt et quidam non credunt. Et ideo oportet ponere aliam causam interiorem, quae movet hominem interius ad assentiendum his quae sunt fidei. Hanc autem causam Pelagiani ponebant solum liberum arbitrium hominis, et propter hoc dicebant quod initium fidei est ex nobis, inquantum scilicet ex nobis est quod parati sumus ad assentiendum his quae sunt fidei; sed consummatio fidei est a Deo, per quem nobis proponuntur ea quae credere debemus. Sed hoc est falsum. Quia cum homo, assentiendo his quae sunt fidei, elevetur supra naturam suam, oportet quod hoc insit ei ex supernaturali principio interius movente, quod est Deus. Et ideo fides quantum ad assensum, qui est principalis actus fidei, est a Deo interius movente per gratiam.Referencing norms: Q6A1Respondeo, assert-h8d0ba06987ac4ecc3b94695f414e04a45fccf001fbeecc42dce56e2f376d3016
section/6-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4e9b9dea5ef7114b6bec981da119fca5f1351b7d44e82a535969412b0006c8caLA
Sed contra est quod dicitur ad Ephes. II, gratia estis salvati per fidem, et non ex vobis, ne quis glorietur, Dei enim donum est.Referencing norms: assert-h7fd6d3b70a669ffff8cd1fb191e08b66c8b77bd5c1764823084e427cd6d809b0
section/6-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8cb6be7b38482f5060c06b95c2b136da6c57834c1d1d1d6712f980a30a1da40bLA
Ad primum ergo dicendum quod fides informis, etsi non sit perfecta simpliciter perfectione virtutis, est tamen perfecta quadam perfectione quae sufficit ad fidei rationem.Referencing norms: Q6A2Ad1, assert-h73cde8faff30f5c9713b204b85781b8707a33553ac724ebefbe0cd5da0af1da6
section/6-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8880cf1b838bde22601f6b36a39d266e9ae973c31e13f22e8a01407e5cc67b3cLA
Ad secundum dicendum quod deformitas actus est de ratione speciei ipsius actus secundum quod est actus moralis, ut supra dictum est, dicitur enim actus deformis per privationem formae intrinsecae, quae est debita commensuratio circumstantiarum actus. Et ideo non potest dici causa actus deformis Deus, qui non est causa deformitatis, licet sit causa actus inquantum est actus. Vel dicendum quod deformitas non solum importat privationem debitae formae, sed etiam contrariam dispositionem. Unde deformitas se habet ad actum sicut falsitas ad fidem. Et ideo sicut actus deformis non est a Deo, ita nec aliqua fides falsa. Et sicut fides informis est a Deo, ita etiam actus qui sunt boni ex genere, quamvis non sint caritate formati, sicut plerumque in peccatoribus contingit.Referencing norms: Q6A2Ad2, assert-h348276ba61f208e4ed3d982e6a424ad0f8cca8d9f68468ad493aae4037c7f9de
section/6-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d4b661753c06cae84e52d1c0df5af6357d8900377e4e44f4b464fb46508f4871LA
Ad tertium dicendum quod ille qui accipit a Deo fidem absque caritate non simpliciter sanatur ab infidelitate, quia non removetur culpa praecedentis infidelitatis, sed sanatur secundum quid, ut scilicet cesset a tali peccato. Hoc autem frequenter contingit, quod aliquis desistit ab uno actu peccati, etiam Deo hoc faciente, qui tamen ab actu alterius peccati non desistit, propria iniquitate suggerente. Et per hunc modum datur aliquando a Deo homini quod credat, non tamen datur ei caritatis donum, sicut etiam aliquibus absque caritate datur donum prophetiae vel aliquid simile.Referencing norms: Q6A2Ad3, assert-h63d7e7a129b8c9ef857212bc58564b67b2eb3326cc610c2ef5b24a18a231c35d
section/6-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d34279d9df650fb8360992f752b49089068b0a6a2c754bdd168314e2b0fd3511LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fides informis non sit donum Dei. Dicitur enim Deut. XXXII, quod Dei perfecta sunt opera. Fides autem informis est quiddam imperfectum. Ergo fides informis non est opus Dei.Referencing norms: Q6A2Obiectio1, assert-h0d7db29b6eb9b05e5986dfca74f6af4bacabae5cf357fc66dbbff61e31558726
section/6-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:03e44c23b38a9492d5195339fd5a686587019bc93e8821ccb7b3567986e2f269LA
Praeterea, sicut actus dicitur deformis propter hoc quod caret debita forma, ita etiam fides dicitur informis propter hoc quod caret debita forma. Sed actus deformis peccati non est a Deo, ut supra dictum est. Ergo neque etiam fides informis est a Deo.Referencing norms: Q6A2Obiectio2, assert-h182551d8bda209b49967fcde94fa1d8af10af56e57662c8e6fb2a8664958a3ff, assert-h3fd8f9405b47b9cffc758c6a0218b0ccf3aa9662ea125fd3daccb12e3c5efbe6
section/6-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:c807abdbf6bd96b02ee53cca7e1aa6a7c8e9cafe5a26fce0ebddc9ed820bd3e3LA
Praeterea, quaecumque Deus sanat totaliter sanat, dicitur enim Ioan. VII, si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem salvum feci in sabbato. Sed per fidem homo sanatur ab infidelitate. Quicumque ergo donum fidei a Deo accipit simul sanatur ab omnibus peccatis. Sed hoc non fit nisi per fidem formatam. Ergo sola fides formata est donum Dei. Non ergo fides informis.Referencing norms: Q6A2Obiectio3, assert-h49d75c0855fbc1c0623f9471a2d29544fb002f84f16dc3a2d1aa67e2dcac9d13, assert-h65eba818504bdfbd0c4f789f646a3a897eeaf0d640a8fd632145a04b39cc62a9, assert-h9556411991de93db1311abe757ba614e49a66f928a26b8809dc8ddeb6af663da, assert-hc06be2bad2735e4e2e4bf6edb30d826011223a8cd0318d5095d5d44a00bf4348
section/6-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6bce23dcf6db7428d96e8140df764f2ba7c510a2da55ea79ea6c71c34e098bedLA
Respondeo dicendum quod informitas privatio quaedam est. Est autem considerandum quod privatio quandoque quidem pertinet ad rationem speciei, quandoque autem non, sed supervenit rei iam habenti propriam speciem. Sicut privatio debitae commensurationis humorum est de ratione speciei ipsius aegritudinis, tenebrositas autem non est de ratione speciei ipsius diaphani, sed supervenit. Quia igitur cum assignatur causa alicuius rei, intelligitur assignari causa eius secundum quod in propria specie existit, ideo quod non est causa privationis non potest dici esse causa illius rei ad quam pertinet privatio sicut existens de ratione speciei ipsius, non enim potest dici causa aegritudinis quod non est causa distemperantiae humorum. Potest tamen aliquid dici esse causa diaphani quamvis non sit causa obscuritatis, quae non est de ratione speciei diaphani. Informitas autem fidei non pertinet ad rationem speciei ipsius fidei, cum fides dicatur informis propter defectum cuiusdam exterioris formae, sicut dictum est. Et ideo illud est causa fidei informis quod est causa fidei simpliciter dictae. Hoc autem est Deus, ut dictum est. Unde relinquitur quod fides informis sit donum Dei.Referencing norms: Q6A2Respondeo, assert-he2c7682478dd44e261beee4ee1c0a16f8e3e0a2f02131cb5386737c77e9e1631
section/6-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f1684fad6c051086841a321be05cb6376e89c2d57742a30ffe668f52819382e6LA
Sed contra est quod quaedam Glossa dicit, I ad Cor. XIII, quod fides quae est sine caritate est donum Dei. Sed fides quae est sine caritate est fides informis. Ergo fides informis est donum Dei.Referencing norms: assert-h664db3e30dec55663a5971f146f3c1ca5f4fb58f8abbc34fd07d91355ec8f4c7
question/6/prooemium · paragraph
la · official · sha256:28515a920cae2c1b693c9ef9f3ce99add13c87352805d42feadf506e9988149bLA
Deinde considerandum est de causa fidei. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum fides sit homini infusa a Deo. Secundo, utrum fides informis sit donum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 7
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q7
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:73d05c7070985382f2866a5ca9f6878647932e1c31e7de34ee73bc9215bc861b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 17
section/7-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:249c429758cde23c5a942d69a6a2f63243096e76ca1f11bdbda14f314fcb7372LA
Ad primum ergo dicendum quod timor Dei non potest universaliter praecedere fidem, quia si omnino eius ignorantiam haberemus quantum ad praemia vel poenas de quibus per fidem instruimur, nullo modo eum timeremus. Sed supposita fide de aliquibus articulis fidei, puta de excellentia divina, sequitur timor reverentiae, ex quo sequitur ulterius ut homo intellectum suum Deo subiiciat ad credendum omnia quae sunt promissa a Deo. Unde ibi sequitur, et non evacuabitur merces vestra.Referencing norms: Q7A1Ad1, assert-h26b29150240dd87df45719d4acd5dbbad710973e64142b2cbbaef8c83783ecf6
section/7-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a5c1a0164a0d7004d6875b66a5ecf5d05bb09fa426d78b43b5b8e3eadb63ddfLA
Ad secundum dicendum quod idem secundum contraria potest esse contrariorum causa, non autem idem secundum idem. Fides autem generat spem secundum quod facit nobis existimationem de praemiis quae Deus retribuit iustis. Est autem causa timoris secundum quod facit nobis aestimationem de poenis quas peccatoribus infliget.Referencing norms: Q7A1Ad2, assert-h8392bd5d32e0e3fd3e54d5296fdb4d8310426343b3663a8c5d8ed0590bed0ce1
section/7-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9667e3b76086705d077a961dc4631c03adaec4836d4b8e67c06bd69ec0d49802LA
Ad tertium dicendum quod obiectum fidei primum et formale est bonum quod est veritas prima. Sed materialiter fidei proponuntur credenda etiam quaedam mala, puta quod malum sit Deo non subiici vel ab eo separari, et quod peccatores poenalia mala sustinebunt a Deo. Et secundum hoc fides potest esse causa timoris.Referencing norms: Q7A1Ad3, assert-h04b1c38fbcef09704b08aea5dfeba50251c27c14739fdd9ecb50f484f3100528
section/7-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bce387ce1b5db356888e10abeb4466539b630ed63160c85e5fef720ebabd4050LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod timor non sit effectus fidei. Effectus enim non praecedit causam. Sed timor praecedit fidem, dicitur enim Eccli. II, qui timetis Deum, credite illi. Ergo timor non est effectus fidei.Referencing norms: Q7A1Obiectio1, assert-h8045a66d01f08bb6bdc81bd0b1270cf50bf42ad3824a5408d4b7afe5ee4ef7c7, assert-ha2477f7886661ebb7f956ff01ecd89cc784e5370c5c1ff561f9561ee2fd17906
section/7-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f7e1b2648fb493250b70eadd003c9c3be66f30873a2d73f689a0b87238ee9f9cLA
Praeterea, idem non est causa contrariorum. Sed timor et spes sunt contraria, ut supra dictum est, fides autem generat spem, ut dicitur in Glossa, Matth. I. Ergo non est causa timoris.Referencing norms: Q7A1Obiectio2, assert-h0c5d7e8834e909cbea57e3bee9e0a530504a493480fdeec1f272c34b548f425d, assert-h58a9f9e3ba19839c60e1cde7c04bcb2697ecab09b94273893fdc58166fdf1b01
section/7-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1a8b9dc1bae21552114c4c6d3d7821ee22ad86498719b86e21b7b641fad61d05LA
Praeterea, contrarium non est causa contrarii. Sed obiectum fidei est quoddam bonum, quod est veritas prima, obiectum autem timoris est malum, ut supra dictum est. Actus autem habent speciem ex obiectis, secundum supradicta. Ergo fides non est causa timoris.Referencing norms: Q7A1Obiectio3, assert-hcfd231a71ac02d66bc3562ccf4adbc8425b32faae066d048f9dbd5f7083920c9, assert-hddc3790d42bcc78bba7c1c1ba57f58c89ad983850c4661610e9b70352a1d212c
section/7-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:29d37c549895eb3ca934c152ccd2e9748b12bb7cffff891cefe704f6eaa0dfd7LA
Respondeo dicendum quod timor est quidam motus appetitivae virtutis, ut supra dictum est. Omnium autem appetitivorum motuum principium est bonum vel malum apprehensum. Unde oportet quod timoris et omnium appetitivorum motuum sit principium aliqua apprehensio. Per fidem autem fit in nobis quaedam apprehensio de quibusdam malis poenalibus quae secundum divinum iudicium inferuntur, et per hunc modum fides est causa timoris quo quis timet a Deo puniri, qui est timor servilis. Est etiam causa timoris filialis, quo quis timet separari a Deo, vel quo quis refugit se Deo comparare reverendo ipsum; inquantum per fidem hanc existimationem habemus de Deo, quod sit quoddam immensum et altissimum bonum, a quo separari est pessimum et cui velle aequari est malum. Sed primi timoris, scilicet servilis, est causa fides informis. Sed secundi timoris, scilicet filialis, est causa fides formata, quae per caritatem facit hominem Deo inhaerere et ei subiici.Referencing norms: Q7A1Respondeo, assert-h2b43808fdaff54343b687aa578cbee66cf4bd70af5dcbc91a2dbacfbb7ef57f7
section/7-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:27112adc86c1b3385fcf24aa149f45ccbabaab56d84d7314e8b47c104142f1cbLA
Sed contra est quod dicitur Iac. II, Daemones credunt et contremiscunt.Referencing norms: assert-h40e11bc339bcb08e9605ada9796f835f260d7972fd72d5536ad6489b837e32ea
section/7-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:96890897302523e753e722fdcb9809c2eea21bc0b6587b66586ec8d6a1fd84f7LA
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt in intellectu sunt principia eorum quae sunt in affectu, inquantum scilicet bonum intellectum movet affectum.Referencing norms: Q7A2Ad1, assert-h3514701db4dbc4c9acaf9bcd041bf6ff7090ac910e5a67f04d66082e174a8ed8
section/7-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:121bd239fb1e7dcd36e7022fad05cc10b16287713354a23326ef97119e9c029dLA
Ad secundum dicendum quod fides etiam informis excludit quandam impuritatem sibi oppositam, scilicet impuritatem erroris, quae contingit ex hoc quod intellectus humanus inordinate inhaeret rebus se inferioribus, dum scilicet vult secundum rationes rerum sensibilium metiri divina. Sed quando per caritatem formatur, tunc nullam impuritatem secum compatitur, quia universa delicta operit caritas, ut dicitur Prov. X.Referencing norms: Q7A2Ad2, assert-hde753f9bd8a572ff200e64cca26c202c37e9bfc4bf11084b0436703a74066a01
section/7-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8b05ce486f56b7563dc9d6bd06ed4b96d182d6d98f0324b904d3230b9f4d1cf6LA
Ad tertium dicendum quod obscuritas fidei non pertinet ad impuritatem culpae, sed magis ad naturalem defectum intellectus humani, secundum statum praesentis vitae.Referencing norms: Q7A2Ad3, assert-h53c269522361cd95c803e8ac32494f881578e9c0bb8de524b95a7f03e365b796
section/7-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f20cfa02b9a586ec016f69b12688cbcb62016ecd65a0b9461d214357b1799f1bLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod purificatio cordis non sit effectus fidei. Puritas enim cordis praecipue in affectu consistit. Sed fides in intellectu est. Ergo fides non causat cordis purificationem.Referencing norms: Q7A2Obiectio1, assert-hb91dfe3567fd8819e756c99bae096e8447bda77361ab1f7496a02694008a8120, assert-hebe8dfbbf43ca770ec1ddee4b82fc84e2af05f6ed7b65458fac32e842edc044a
section/7-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e72ead06aaeec6fdc5c49e5135b5ece52427fbe4fa4f77c35d10c9630591ac09LA
Praeterea, illud quod causat cordis purificationem non potest simul esse cum impuritate. Sed fides simul potest esse cum impuritate peccati, sicut patet in illis qui habent fidem informem. Ergo fides non purificat cor.Referencing norms: Q7A2Obiectio2, assert-h8ade4ca450ce0d7f60570642b7408d4005e96a052ee1e0287eb71297eb22ef82, assert-hf045240e431f2f48a9a3c32e2bbfd3c3b55dd50300d8f5b6642be2095a811eec
section/7-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3e860ca550cb854ad5ce8be49c9529a8980d959f3502218b08f8229867482820LA
Praeterea, si fides aliquo modo purificaret cor humanum, maxime purificaret hominis intellectum. Sed intellectum non purificat ab obscuritate, cum sit cognitio aenigmatica. Ergo fides nullo modo purificat cor.Referencing norms: Q7A2Obiectio3, assert-h0bc06c09b5a73a983931daab2023650612da39e5543d2e8e374ecd91bcc4147c, assert-h9a8b45bba03c34f67a17b70bd616749230fe5f7ed866b9ea98eac0f15478c7cd
section/7-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a8e945718cb312adcb66a1cec1b1e99907f11d7e6b5445f9495c0e885e769f86LA
Respondeo dicendum quod impuritas uniuscuiusque rei consistit in hoc quod rebus vilioribus immiscetur, non enim dicitur argentum esse impurum ex permixtione auri, per quam melius redditur, sed ex permixtione plumbi vel stanni. Manifestum est autem quod rationalis creatura dignior est omnibus temporalibus et corporalibus creaturis. Et ideo impura redditur ex hoc quod temporalibus se subiicit per amorem. A qua quidem impuritate purificatur per contrarium motum, dum scilicet tendit in id quod est supra se, scilicet in Deum. In quo quidem motu primum principium est fides, accedentem enim ad Deum oportet credere, ut dicitur Heb. XI. Et ideo primum principium purificationis cordis est fides, quae si perficiatur per caritatem formatam, perfectam purificationem causat.Referencing norms: Q7A2Respondeo, assert-h165fb0fc356ee1e2abbb47bb7e25a12ad6ee8e4955af1ae92a6edbaf4463b233
section/7-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:11ae00ea17a5b84885cedd5091efabbccf45b9f8eebd00da1fda1bf8ab49ecc1LA
Sed contra est quod dicit Petrus, Act. XV, fide purificans corda eorum.Referencing norms: assert-h1e55c3c4e7221481ecab906bb9a287e7c5083a958475ffd04e5623b979fb1bf2
question/7/prooemium · paragraph
la · official · sha256:4ab9c1e0a69b15940e81c65c7462879bae7b1d5f86ce39b57808aa1a2aea4e9fLA
Deinde considerandum est de effectibus fidei. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum timor sit effectus fidei. Secundo, utrum purificatio cordis sit effectus fidei.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 8
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q8
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ae132840393b895cc6ccb65de6f9f363c5ac15eff54cc9f45041f5874a74f5be | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 61
section/8-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9cdc3a9092ab4ddb08b467952a264a27628a20083c34585127538123ccff4c16LA
Ad primum ergo dicendum quod per lumen naturale nobis inditum statim cognoscuntur quaedam principia communia quae sunt naturaliter nota. Sed quia homo ordinatur ad beatitudinem supernaturalem, ut supra dictum est, necesse est quod homo ulterius pertingat ad quaedam altiora. Et ad hoc requiritur donum intellectus.Referencing norms: Q8A1Ad1, assert-ha093f0e0437a625d428955ac56b1df9cbea3ca13b68dfb58ca568b1dbfea5cf7
section/8-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:670274d871909e90e6b54d2f829370c8f99d174b830ff495a71d87a726691c5cLA
Ad secundum dicendum quod discursus rationis semper incipit ab intellectu et terminatur ad intellectum, ratiocinamur enim procedendo ex quibusdam intellectis, et tunc rationis discursus perficitur quando ad hoc pervenimus ut intelligamus illud quod prius erat ignotum. Quod ergo ratiocinamur ex aliquo praecedenti intellectu procedit. Donum autem gratiae non procedit ex lumine naturae, sed superadditur ei, quasi perficiens ipsum. Et ideo ista superadditio non dicitur ratio, sed magis intellectus, quia ita se habet lumen superadditum ad ea quae nobis supernaturaliter innotescunt sicut se habet lumen naturale ad ea quae primordialiter cognoscimus.Referencing norms: Q8A1Ad2, assert-h5a81ca085e7a88bfa1183819baf3bc48c0e8429b1148dbd1c6226f24ef72040e
section/8-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f47033884477fb80ab106db4edb3108c76611dc5a487a427c7c7590f01893363LA
Ad tertium dicendum quod voluntas nominat simpliciter appetitivum motum, absque determinatione alicuius excellentiae. Sed intellectus nominat quandam excellentiam cognitionis penetrandi ad intima. Et ideo supernaturale donum magis nominatur nomine intellectus quam nomine voluntatis.Referencing norms: Q8A1Ad3, assert-h56c00a2978be439af3157ce4cd50fda69123daa99e7553f1c38d70168bd01467
section/8-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7ad4bfab74a63035017e626be6163991efe7f47b8182d7807d58eed3b5f92f9cLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus non sit donum spiritus sancti. Dona enim gratuita distinguuntur a donis naturalibus, superadduntur enim eis. Sed intellectus est quidam habitus naturalis in anima, quo cognoscuntur principia naturaliter nota, ut patet in VI Ethic. Ergo non debet poni donum spiritus sancti.Referencing norms: Q8A1Obiectio1, assert-h9ba3f8770392660919a1393877ff400427e107d301f231e8f4f439244c566d92, assert-hbdffdd3086ed4dc0b673e81b33bcceab95b1693b74bd57b1bcb0331461ce1192
section/8-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:506d8c9db1d038fa808821a7780738fce78c7712fefe54775d2cbf9f1d87f5c7LA
Praeterea, dona divina participantur a creaturis secundum earum proportionem et modum, ut patet per Dionysium, in libro de Div. Nom. Sed modus humanae naturae est ut non simpliciter veritatem cognoscat, quod pertinet ad rationem intellectus, sed discursive, quod est proprium rationis, ut patet per Dionysium, in VII cap. de Div. Nom. Ergo cognitio divina quae hominibus datur magis debet dici donum rationis quam intellectus.Referencing norms: Q8A1Obiectio2, assert-h69e6ef05381b8bc5312049cdeaf1005802d7322f824f021b7899d4622a2ea6c0, assert-ha9079af47b543ff7febeac599ecc99487d8d657a580306280567eaae9650fe9c
section/8-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8c3a7b8d9df5230825768ad6ba8eb01b398a9fabeceef633212c25f9197d17e2LA
Praeterea, in potentiis animae intellectus contra voluntatem dividitur, ut patet in III de anima. Sed nullum donum spiritus sancti dicitur voluntas. Ergo etiam nullum donum spiritus sancti debet dici intellectus.Referencing norms: Q8A1Obiectio3, assert-h531644b589e9a595eec26878b01f8c75c2f229e7220a38a138ff5cbb9db310f3, assert-h6f024f2285f3b0aff4d74d59e25a24f4f6b87c5511a0fc39f06fcc1046ff75ce
section/8-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d9b38253def453ce6f56bea635b8796d9a7415de78806fc4501837f9ebbd30c9LA
Respondeo dicendum quod nomen intellectus quandam intimam cognitionem importat, dicitur enim intelligere quasi intus legere. Et hoc manifeste patet considerantibus differentiam intellectus et sensus, nam cognitio sensitiva occupatur circa qualitates sensibiles exteriores; cognitio autem intellectiva penetrat usque ad essentiam rei, obiectum enim intellectus est quod quid est, ut dicitur in III de anima. Sunt autem multa genera eorum quae interius latent, ad quae oportet cognitionem hominis quasi intrinsecus penetrare. Nam sub accidentibus latet natura rerum substantialis, sub verbis latent significata verborum, sub similitudinibus et figuris latet veritas figurata: res etiam intelligibiles sunt quodammodo interiores respectu rerum sensibilium quae exterius sentiuntur, et in causis latent effectus et e converso. Unde respectu horum omnium potest dici intellectus. Sed cum cognitio hominis a sensu incipiat, quasi ab exteriori, manifestum est quod quanto lumen intellectus est fortius, tanto potest magis ad intima penetrare. Lumen autem naturale nostri intellectus est finitae virtutis, unde usque ad determinatum aliquid pertingere potest. Indiget igitur homo supernaturali lumine ut ulterius penetret ad cognoscendum quaedam quae per lumen naturale cognoscere non valet. Et illud lumen supernaturale homini datum vocatur donum intellectus.Referencing norms: Q8A1Respondeo, assert-h0b4a78474edf91b0b459badad9d2c1b730b2e1496f65d31a3e1322c452d45abf
section/8-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:80a7e1c8ab3c7c5af72c11e1e23c27fb132718164192e0ded8ecfa017cf1042bLA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus.Referencing norms: assert-h40135d25ea863c533df875958bdfb0b3054ac1a6c8c9ddb1edb0d95a9314b7e8
section/8-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:e256d68b1086e125a549f97affb51ea9ad56f4bc1da4ce0801ca91486bb06136LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae tres rationes procedunt secundum quod aliquid perfecte intelligitur. Ultima autem ratio procedit de intellectu eorum quae ordinantur ad fidem.Referencing norms: Q8A2Ad1, Q8A2Ad2, Q8A2Ad3, assert-h2de46d52cbe1c63cfaf2c43b6d0aba9262219a7e21bac400d79c23155f76c0d2, assert-h461fbb88ff2810ceb2fe91e5b6c38ceb4b286047068ce76c4c984e45aed74ecf, assert-hd7ef3b0d65e09cd0a61f77f4445b2216b7f79406090f5467f75e8d0492074ae0
section/8-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3e6b2fb93a914505f032336a8cfe4d8055b3baa69e05927392173f43df6061e0LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod donum intellectus non simul habeatur cum fide. Dicit enim Augustinus, in libro octogintatrium quaest., id quod intelligitur intelligentis comprehensione finitur. Sed id quod creditur non comprehenditur, secundum illud apostoli, ad Philipp. III, non quod iam comprehenderim aut perfectus sim. Ergo videtur quod fides et intellectus non possint esse in eodem.Referencing norms: Q8A2Obiectio1, assert-hc7d393fd37de612efddae5ef9007f38827e39afd5265e1fc7c558b8e80680fb5, assert-hf1054ff879ec0e9105c6bc959c815be4dbd5aadbf2540fa7a006475f72ce421c
section/8-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:76f353271a76707745217f7722f9dd96355654c8d50fba83fc695a9a5edb1041LA
Praeterea, omne quod intelligitur intellectu videtur. Sed fides est de non apparentibus, ut supra dictum est. Ergo fides non potest simul esse in eodem cum intellectu.Referencing norms: Q8A2Obiectio2, assert-h4a5754fb83c6e02b4f1027b5828bde568074f7b1daa83a9868da271475944c31, assert-hd1ab320d7a6f99859721eeee83a4770c20fcddf7b0e05de535be04f21f79cdf9
section/8-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bdd32471b523aa4997e95081348a89c5111698e8d4b50b42660919f46e44003eLA
Praeterea, intellectus est certior quam scientia. Sed scientia et fides non possunt esse de eodem, ut supra habitum est. Multo ergo minus intellectus et fides.Referencing norms: Q8A2Obiectio3, assert-h519b87bf4d53b7075ea088166c30aa860264fa0999a460886eec455064e5da59, assert-hbb1be93dd618145fee378a78e1f10213c84d83423485bfa85e066f339684a34d
section/8-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:366b8c827207203362b50154db5534c5b85cdc46860d3043c7b6b76d71f511ddLA
Respondeo dicendum quod hic duplici distinctione est opus, una quidem ex parte fidei; alia autem ex parte intellectus. Ex parte quidem fidei, distinguendum est quod quaedam per se et directe cadunt sub fide, quae naturalem rationem excedunt, sicut Deum esse trinum et unum, filium Dei esse incarnatum. Quaedam vero cadunt sub fide quasi ordinata ad ista secundum aliquem modum, sicut omnia quae in Scriptura divina continentur. Ex parte vero intellectus, distinguendum est quod dupliciter dici possumus aliqua intelligere. Uno modo, perfecte, quando scilicet pertingimus ad cognoscendum essentiam rei intellectae, et ipsam veritatem enuntiabilis intellecti, secundum quod in se est. Et hoc modo ea quae directe cadunt sub fide intelligere non possumus, durante statu fidei. Sed quaedam alia ad fidem ordinata etiam hoc modo intelligi possunt. Alio modo contingit aliquid intelligi imperfecte, quando scilicet ipsa essentia rei, vel veritas propositionis, non cognoscitur quid sit aut quomodo sit, sed tamen cognoscitur quod ea quae exterius apparent veritati non contrariantur; inquantum scilicet homo intelligit quod propter ea quae exterius apparent non est recedendum ab his quae sunt fidei. Et secundum hoc nihil prohibet, durante statu fidei, intelligere etiam ea quae per se sub fide cadunt.Referencing norms: Q8A2Respondeo, assert-hacb34444ec7985f102dab4ecca19b8d43c2bde570e0517ad69e1caa4a9df740a
section/8-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:06c150c29d2096e928dac910ea10778c13d1390c6b2a0f5e3410118d3d5deaa9LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, in libro Moral., quod intellectus de auditis mentem illustrat. Sed aliquis habens fidem potest esse illustratus mente circa audita, unde dicitur Luc. ult. quod dominus aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Ergo intellectus potest simul esse cum fide.Referencing norms: assert-hd366b279f2d6f9c4297820bc182648eafe53c96a2cd6085393a301a078e837a1
section/8-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:170171b6916f011140f2b59281f140222b1bf08f26d02a699c6ec30f432b6df5LA
Ad primum ergo dicendum quod operabilia humana, secundum quod in se considerantur, non habent aliquam excellentiae altitudinem. Sed secundum quod referuntur ad regulam legis aeternae et ad finem beatitudinis divinae, sic altitudinem habent, ut circa ea possit esse intellectus.Referencing norms: Q8A3Ad1, assert-hd11efa0908a3caee82011829a7884da9d8c65ecb3e2311b2886adc6742606741
section/8-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b17d4c0ab2bcd0051a97633d3024e0c6ae653c9319d935d818e811684d471f91LA
Ad secundum dicendum quod hoc ipsum pertinet ad dignitatem doni quod est intellectus, quod intelligibilia aeterna vel necessaria considerat non solum secundum quod in se sunt, sed etiam secundum quod sunt regulae quaedam humanorum actuum, quia quanto virtus cognoscitiva ad plura se extendit, tanto nobilior est.Referencing norms: Q8A3Ad2, assert-h3cb6f95231734d452e5d29400d7b133d628df2ad031ea46de711029485c7b82b
section/8-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fde3b4d7138ab0f71f32f131bb643a48295916743202c9d286f1d1cda6f8f944LA
Ad tertium dicendum quod regula humanorum actuum est et ratio humana et lex aeterna, ut supra dictum est. Lex autem aeterna excedit naturalem rationem. Et ideo cognitio humanorum actuum secundum quod regulantur a lege aeterna, excedit rationem naturalem, et indiget supernaturali lumine doni spiritus sancti.Referencing norms: Q8A3Ad3, assert-hb1a11121dc747f8c09422d9f5c55d1eb23d5e655efbb8365fb40342ee2a91f69
section/8-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b057da0287bbc165784a25ccbe6586ebd861f308bcd533ebcf093311ab3b65f9LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod intellectus qui ponitur donum spiritus sancti non sit practicus, sed speculativus tantum. Intellectus enim, ut Gregorius dicit, in I Moral., altiora quaedam penetrat. Sed ea quae pertinent ad intellectum practicum non sunt alta, sed quaedam infima, scilicet singularia, circa quae sunt actus. Ergo intellectus qui ponitur donum non est intellectus practicus.Referencing norms: Q8A3Obiectio1, assert-hb352a24591d064cd51bac5b3c90f2146e925482fca9832ad621b0923bb64f4f2, assert-hde23e8005c412a9062e5f44124b15d67dac6a7f49ce679dea8b17a8173e7f80e
section/8-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:a33debdd69ced5917d93dd894c084dc3f957d6ac9a66af93e3a0cdbec51ce44cLA
Praeterea, intellectus qui est donum est dignius aliquid quam intellectus qui est virtus intellectualis. Sed intellectus qui est virtus intellectualis est solum circa necessaria, ut patet per philosophum, in VI Ethic. Ergo multo magis intellectus qui est donum est solum circa necessaria. Sed intellectus practicus non est circa necessaria, sed circa contingentia aliter se habere, quae opere humano fieri possunt. Ergo intellectus qui est donum non est intellectus practicus.Referencing norms: Q8A3Obiectio2, assert-h27d767530fd8e3f90ecf179037c77b88e8116021beecaa6819ecd1b1c2d2b05b, assert-h50f79dfa35422e31a2acdd2de079ec7e0afa490268400af5abc7b1b65390b426, assert-hb04f1a5463ec8df266dff9667a93a63092193c3208d1102049ede1f5538b204d, assert-hc1d7eb3d5b7510555aa9cfb6a94846000e6cf32b979707f341e15e4cfb55161b
section/8-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e3162b9bac7487ae5920ff320cb22431835c6c6ba99539da8f1160371b6d191dLA
Praeterea, donum intellectus illustrat mentem ad ea quae naturalem rationem excedunt. Sed operabilia humana, quorum est practicus intellectus, non excedunt naturalem rationem, quae dirigit in rebus agendis, ut ex supradictis patet. Ergo intellectus qui est donum non est intellectus practicus.Referencing norms: Q8A3Obiectio3, assert-h37369e38ef039bebe485a7975f31aa5c36fc20a5a68c46ee0b4817287fe6d55f, assert-h952c258b499b80d1130cd614b250503549b629a7f721cdc06b534b4b0f5f42c5
section/8-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7872fbf7d35b24155611f792577e152b0feeb3e27f54dc5146002f10b2cf971cLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, donum intellectus non solum se habet ad ea quae primo et principaliter cadunt sub fide, sed etiam ad omnia quae ad fidem ordinantur. Operationes autem bonae quendam ordinem ad fidem habent, nam fides per dilectionem operatur, ut apostolus dicit, ad Gal. V. Et ideo donum intellectus etiam ad quaedam operabilia se extendit, non quidem ut circa ea principaliter versetur; sed inquantum in agendis regulamur rationibus aeternis, quibus conspiciendis et consulendis, secundum Augustinum, XII de Trin., inhaeret superior ratio, quae dono intellectus perficitur.Referencing norms: Q8A3Respondeo, assert-h35af76483930231ac84c849a2eb89bc698b7cc4821710c236f7db1756a6a93fb
section/8-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:de39c009a59fc21c35c36b164850ab6132e59ad068dcf04d69d86d25ed3d48c6LA
Sed contra est quod dicitur in Psalm., intellectus bonus omnibus facientibus eum.Referencing norms: assert-h8324e0b7e0cbc330ebc24297116f501050b68ce0980a958a93e0322411f42c18
section/8-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dfee23b7528ee0ac248d3ed5991db6647867bc3d8dab0c888e32e6508c876257LA
Ad primum ergo dicendum quod aliqui habentes gratiam gratum facientem possunt pati hebetudinem circa aliqua quae sunt praeter necessitatem salutis. Sed circa ea quae sunt de necessitate salutis sufficienter instruuntur a spiritu sancto, secundum illud I Ioan. II, unctio docet vos de omnibus.Referencing norms: Q8A4Ad1, assert-h5f02288a421196ccd11eea7215cee79e9f50b3b914f483e496eb28eae45c76af
section/8-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48882ec812f52ae8c237ec880e948ddc48cd8de52cb46b43dc2b9a993fc99885LA
Ad secundum dicendum quod etsi non omnes habentes fidem plene intelligant ea quae proponuntur credenda, intelligunt tamen ea esse credenda, et quod ab eis pro nullo est deviandum.Referencing norms: Q8A4Ad2, assert-h869565b527b9206d7cbda5d77fd1bd303a7fd631ddd1c0c2a09a5838f4ec63c1
section/8-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0137d070344e4369f1a9366a4d3692256b7d9aafb5c13d0dc823b7ff3ac69d2LA
Ad tertium dicendum quod donum intellectus nunquam se subtrahit sanctis circa ea quae sunt necessaria ad salutem. Sed circa alia interdum se subtrahit, ut non omnia ad liquidum per intellectum penetrare possint, ad hoc quod superbiae materia subtrahatur.Referencing norms: Q8A4Ad3, assert-hb1e0c2c99775c30e40524eeb0f255de4a8e7fa91d1495d1729ed8bae3f2aa99f
section/8-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:685035c6699e15c9a4ee3d5afaf8421f6833a84d0ea31bf135c88eacf019d67fLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod donum intellectus non insit omnibus hominibus habentibus gratiam. Dicit enim Gregorius, II Moral., quod donum intellectus datur contra hebetudinem mentis. Sed multi habentes gratiam adhuc patiuntur mentis hebetudinem. Ergo donum intellectus non est in omnibus habentibus gratiam.Referencing norms: Q8A4Obiectio1, assert-h7488a19192685903ddda85ce7e371ca8eff5ace8e89bfc603bf675b0425a2f99, assert-ha9ff571efe2a42d213c66bc3e1e344fb2f45b0b3c192065e81351d078bb5a4c0
section/8-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:113a466f7ae127baf4da0d9c58384503e6c7e38b7fe18b8239b243ec4553a6a0LA
Praeterea, inter ea quae ad cognitionem pertinent sola fides videtur esse necessaria ad salutem, quia per fidem Christus habitat in cordibus nostris, ut dicitur ad Ephes. III. Sed non omnes habentes fidem habent donum intellectus, immo qui credunt, debent orare ut intelligant, sicut Augustinus dicit, in libro de Trin. Ergo donum intellectus non est necessarium ad salutem. Non ergo est in omnibus habentibus gratiam.Referencing norms: Q8A4Obiectio2, assert-h51de4c9db562e2b6374145a7fb6b3b9fc3e43c07f9c86d2ae98e7816555de9f1, assert-h6363eb765aef1aff516d354830c03ff03b1a3a24f3e689c467b3b210bfea053e, assert-ha327598e44197f16639d152eb5505624021626c21066e39ba682d9e3d3579155
section/8-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8a17f760e4fd6594df5db3dfad2f50c83a5e7b3f01a2ada27f64e038aad65ba5LA
Praeterea, ea quae sunt communia omnibus habentibus gratiam nunquam ab habentibus gratiam subtrahuntur. Sed gratia intellectus et aliorum donorum aliquando se utiliter subtrahit, quandoque enim, dum sublimia intelligendo in elationem se animus erigit, in rebus imis et vilibus gravi hebetudine pigrescit, ut Gregorius dicit, in II Moral. Ergo donum intellectus non est in omnibus habentibus gratiam.Referencing norms: Q8A4Obiectio3, assert-h1b74609e2c5acf182be4e41c6b093aaa99ff6c6e81c5271a87fcbc37604eb46e, assert-h519bc974a8027bc7f32766fc3dc2905876bc92ae4e248b1ed3e7a6ba384edb47
section/8-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:844af0d1fe334a7af2426e74fce03123d6fd423641fa135c96633c2e1a30908eLA
Respondeo dicendum quod in omnibus habentibus gratiam necesse est esse rectitudinem voluntatis, quia per gratiam praeparatur voluntas hominis ad bonum, ut Augustinus dicit. Voluntas autem non potest recte ordinari in bonum nisi praeexistente aliqua cognitione veritatis, quia obiectum voluntatis est bonum intellectum, ut dicitur in III de anima. Sicut autem per donum caritatis spiritus sanctus ordinat voluntatem hominis ut directe moveatur in bonum quoddam supernaturale, ita etiam per donum intellectus illustrat mentem hominis ut cognoscat veritatem quandam supernaturalem, in quam oportet tendere voluntatem rectam. Et ideo, sicut donum caritatis est in omnibus habentibus gratiam gratum facientem, ita etiam donum intellectus.Referencing norms: Q8A4Respondeo, assert-hf6eed6cfe89040a9cb91d77794edd8e2d7f14378c0ce1e898bf614011ba1a7b9
section/8-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2c0eeba1bff64c3c03c5b0a5d4a24124b66bba63c5cee4e612c740d039ca4c13LA
Sed contra est quod dicitur in Psalm., nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Sed nullus habens gratiam ambulat in tenebris, secundum illud Ioan. VIII, qui sequitur me non ambulat in tenebris. Ergo nullus habens gratiam caret dono intellectus.Referencing norms: assert-h42e7118a86c4b64f873431f30062e91340daee4c053757961f169c5884ac25fa
section/8-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cba2c8bf944e54e8d42394a15f0ef047ed33e7a9d0f2d4d90a4acc26df76fda4LA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus intellectum nominat quamcumque illustrationem intellectualem. Quae tamen non pertingit ad perfectam doni rationem nisi usque ad hoc mens hominis deducatur ut rectam aestimationem habeat homo circa finem.Referencing norms: Q8A5Ad1, assert-h1102f561c032681a53855892a30aaafcb33ca56d0a53e1898d73e36c36f44199
section/8-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac5c0a2f6583779bf045e5b8a89e01fdc13254bad7e99970b4ad67d0fd5cd786LA
Ad secundum dicendum quod intelligentia quae necessaria est ad prophetiam est quaedam illustratio mentis circa ea quae prophetis revelantur. Non est autem illustratio mentis circa aestimationem rectam de ultimo fine, quae pertinet ad donum intellectus.Referencing norms: Q8A5Ad2, assert-h3fb205c14a83610df1c5fa346fd756103c081a6fc65cd5954cf548ccfc652265
section/8-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bf06bf82c2546b177682c39e0a89f74543463c843a2a6aa542af61fdf4e1952dLA
Ad tertium dicendum quod fides importat solum assensum ad ea quae proponuntur. Sed intellectus importat quandam perceptionem veritatis, quae non potest esse circa finem nisi in eo qui habet gratiam gratum facientem, ut dictum est. Et ideo non est similis ratio de intellectu et fide.Referencing norms: Q8A5Ad3, assert-h7f4963cff77659c21153623a9e3ba2bb48815525c53473753c7aae41ab2d8809
section/8-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0a8dc26a9ad225b262d7a040dd61644fe2901511ae6e949f57697347f43a5c8aLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod intellectus donum inveniatur etiam in non habentibus gratiam gratum facientem. Augustinus enim, exponens illud Psalm., concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, dicit quod praevolat intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus. Sed in omnibus habentibus gratiam gratum facientem est promptus affectus, propter caritatem. Ergo donum intellectus potest esse in his qui non habent gratiam gratum facientem.Referencing norms: Q8A5Obiectio1, assert-hbd3f8f7e4fb90a7cd7190354604f4048155fbfc210b48b4d4a9583abda5fc3a6, assert-hf190266fea9d22cf03a23eb53406423ffff5ec7a2bcf09cfee4f1726fbfefb6a
section/8-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:833bda8b11db67f093d2bad3a2530f2b12402069e572a0c61d348ae95c88e71fLA
Praeterea, Danielis X dicitur quod intelligentia opus est in visione prophetica, et ita videtur quod prophetia non sit sine dono intellectus. Sed prophetia potest esse sine gratia gratum faciente, ut patet Matth. VII, ubi dicentibus, in nomine tuo prophetavimus, respondetur, nunquam novi vos. Ergo donum intellectus potest esse sine gratia gratum faciente.Referencing norms: Q8A5Obiectio2, assert-h60ad642ab2cc55b73b2d3c6291d388587bf6600f9e4be3e5da8b8c7b5919651d, assert-h63e730c65b43c88de80aa4116f6ca7e0767be31dc13b3ac22812b57b9f774875
section/8-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:57a9bf57676fd09cf5a16e783af47869304e286be0d8b5d39c7cc329ecbd926aLA
Praeterea, donum intellectus respondet virtuti fidei, secundum illud Isaiae VII, secundum aliam litteram, nisi credideritis, non intelligetis. Sed fides potest esse sine gratia gratum faciente. Ergo etiam donum intellectus.Referencing norms: Q8A5Obiectio3, assert-h277f9924e7efec98ab454a3c0cdf875c3b830c5ee569e599d7b4e805499d727b, assert-h46b9c015f3358bd93edaad530ab526d9a3277a933dcace4218ba69974364a92a
section/8-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb9ebbfe5cab85986a9f73137b2adb69f3f3af00292f6266d7930718e6c3d81cLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, dona spiritus sancti perficiunt animam secundum quod est bene mobilis a spiritu sancto. Sic ergo intellectuale lumen gratiae ponitur donum intellectus, inquantum intellectus hominis est bene mobilis a spiritu sancto. Huius autem motus consideratio in hoc est quod homo apprehendat veritatem circa finem. Unde nisi usque ad hoc moveatur a spiritu sancto intellectus humanus ut rectam aestimationem de fine habeat, nondum assecutus est donum intellectus; quantumcumque ex illustratione spiritus alia quaedam praeambula cognoscat. Rectam aut aestimationem de ultimo fine non habet nisi ille qui circa finem non errat, sed ei firmiter inhaeret tanquam optimo. Quod est solum habentis gratiam gratum facientem, sicut etiam in moralibus rectam aestimationem habet homo de fine per habitum virtutis. Unde donum intellectus nullus habet sine gratia gratum faciente.Referencing norms: Q8A5Respondeo, assert-h728b3c43cad9ee0f4c8f9b2dc46dc0039e19d46ad829fcd25ef093145d74719c
section/8-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5354a7c4c65384afa56020d835fb7dee5ae06eea548a9771a1ebd496811b50b3LA
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me. Sed per intellectum audita addiscimus vel penetramus, ut patet per Gregorium, in I Moral. Ergo quicumque habet intellectus donum venit ad Christum. Quod non est sine gratia gratum faciente. Ergo donum intellectus non est sine gratia gratum faciente.Referencing norms: assert-h633960eab7729feab6ad2e900713f9b28d485de10ff864ae61f34005842ccb89
section/8-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7af41c6a9034c881aa1411cad4b2cd39c720ddbdc33518235ef461833cbe81f3LA
Ad primum ergo dicendum quod praedicta differentia quatuor donorum manifeste competit distinctioni eorum quae Gregorius ponit eis esse opposita. Hebetudo enim acuitati opponitur. Dicitur autem per similitudinem intellectus acutus quando potest penetrare ad intima eorum quae proponuntur. Unde hebetudo mentis est per quam mens ad intima penetrare non sufficit. Stultus autem dicitur ex hoc quod perverse iudicat circa communem finem vitae. Et ideo proprie opponitur sapientiae, quae facit rectum iudicium circa universalem causam. Ignorantia vero importat defectum mentis etiam circa quaecumque particularia. Et ideo opponitur scientiae, per quam homo habet rectum iudicium circa particulares causas, scilicet circa creaturas. Praecipitatio vero manifeste opponitur consilio, per quod homo ad actionem non procedit ante deliberationem rationis.Referencing norms: Q8A6Ad1, assert-h93d9adbf7973d8ea8cf0d418d6436a49f69df934b5cf6e353f86a2a7734cf29e
section/8-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3fe915d7319d18a12b6d310ccf83f6e459753ff0cf3b812802cba1b299798508LA
Ad secundum dicendum quod donum intellectus est circa prima principia cognitionis gratuitae, aliter tamen quam fides. Nam ad fidem pertinet eis assentire, ad donum vero intellectus pertinet penetrare mente ea quae dicuntur.Referencing norms: Q8A6Ad2, assert-h4e02870c206450d87f9c0c8f8a18d1963c033251e6734a30e17fe03e63a1ad64
section/8-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f79030e15ae65729677f2f282e90c1f230997eb23c04327e9206514b6956418LA
Ad tertium dicendum quod donum intellectus pertinet ad utramque cognitionem, scilicet speculativam et practicam, non quantum ad iudicium, sed quantum ad apprehensionem, ut capiantur ea quae dicuntur.Referencing norms: Q8A6Ad3, assert-he7cd832a1a94e6626286dbd666a34392d64fae17869a4d1ce30739b4a5c20142
section/8-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:237b46dc2f6f3614ad1e3df1bfc91140f3a2680dd5f44947d2ee9cef95a82c92LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod donum intellectus non distinguatur ab aliis donis. Quorum enim opposita sunt eadem, ipsa quoque sunt eadem. Sed sapientiae opponitur stultitia, hebetudini intellectus, praecipitationi consilium, ignorantiae scientia, ut patet per Gregorium, II Moral. Non videntur autem differre stultitia, hebetudo, ignorantia et praecipitatio. Ergo nec intellectus distinguitur ab aliis donis.Referencing norms: Q8A6Obiectio1, assert-h1c95cfa72e198755a3200945fcff74d47b8fffe1280dd4dca1c1ffd9238d0255, assert-hbe42e8b8be245f706eabdce1dc0a7170c7e9be013b7be8e1ba6cd76b9f203284
section/8-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c9eb7587d5e8db809d4017920024ed55307adea7362b189235f68be71fe7e810LA
Praeterea, intellectus qui ponitur virtus intellectualis differt ab aliis intellectualibus virtutibus per hoc sibi proprium, quod est circa principia per se nota. Sed donum intellectus non est circa aliqua principia per se nota, quia ad ea quae naturaliter per se cognoscuntur sufficit naturalis habitus primorum principiorum; ad ea vero quae sunt supernaturalia sufficit fides, quia articuli fidei sunt sicut prima principia in supernaturali cognitione, sicut dictum est. Ergo donum intellectus non distinguitur ab aliis donis intellectualibus.Referencing norms: Q8A6Obiectio2, assert-h2fe76d2693f40b77f2c76a415937d74d3086e5b359f63acbb614422824517147, assert-h8c902be6de26f999c11bc6b111bc6f38cd5fe528564ed07a4f15dd5d3152d4d0
section/8-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fe255f020946dbae368eb1119ebb1d13b66d80d75be33df85d9596daf813160bLA
Praeterea, omnis cognitio intellectiva vel est speculativa vel practica. Sed donum intellectus se habet ad utrumque, ut dictum est. Ergo non distinguitur ab aliis donis intellectualibus, sed omnia in se complectitur.Referencing norms: Q8A6Obiectio3, assert-h5a1274bd54e7379612de9c4b0c47568b202ede510f9ba154d24ccfd925c62fc8, assert-hfb4a0d26809be2663555d823533cc584d6af3297ea775a600a17c69420f7abbc
section/8-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:86f700feda40dae8da63dd9fe6d24adfecc6ee0afd26cab07ab6b98d9a5c5ad1LA
Respondeo dicendum quod distinctio doni intellectus ab aliis tribus donis, scilicet pietate, fortitudine et timore, manifesta est, quia donum intellectus pertinet ad vim cognoscitivam, illa vero tria pertinent ad vim appetitivam. Sed differentia huius doni intellectus ad alia tria, scilicet sapientiam, scientiam et consilium, quae etiam ad vim cognoscitivam pertinent, non est adeo manifesta. Videtur autem quibusdam quod donum intellectus distinguatur a dono scientiae et consilii per hoc quod illa duo pertineant ad practicam cognitionem, donum vero intellectus ad speculativam. A dono vero sapientiae, quod etiam ad speculativam cognitionem pertinet, distinguitur in hoc quod ad sapientiam pertinet iudicium, ad intellectum vero capacitas intellectus eorum quae proponuntur, sive penetratio ad intima eorum. Et secundum hoc supra numerum donorum assignavimus. Sed diligenter intuenti, donum intellectus non solum se habet circa speculanda, sed etiam circa operanda, ut dictum est, et similiter etiam donum scientiae circa utrumque se habet, ut infra dicetur. Et ideo oportet aliter eorum distinctionem accipere. Omnia enim haec quatuor dicta ordinantur ad supernaturalem cognitionem, quae in nobis per fidem fundatur. Fides autem est ex auditu, ut dicitur Rom. X. Unde oportet aliqua proponi homini ad credendum non sicut visa, sed sicut audita, quibus per fidem assentiat. Fides autem primo quidem et principaliter se habet ad veritatem primam; secundario, ad quaedam circa creaturas consideranda; et ulterius se extendit etiam ad directionem humanorum operum, secundum quod per dilectionem operatur, ut ex dictis patet. Sic igitur circa ea quae fidei proponuntur credenda duo requiruntur ex parte nostra. Primo quidem, ut intellectu penetrentur vel capiantur, et hoc pertinet ad donum intellectus. Secundo autem oportet ut de eis homo habeat iudicium rectum, ut aestimet his esse inhaerendum et ab eorum oppositis recedendum. Hoc igitur iudicium, quantum ad res divinas, pertinet ad donum sapientiae; quantum vero ad res creatas, pertinet ad donum scientiae; quantum vero ad applicationem ad singularia opera, pertinet ad donum consilii.Referencing norms: Q8A6Respondeo, assert-h05db584b759f2f66e1733146d17b7c5357c98ef8c530233aacdfc42962956064
section/8-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:05cc0053266c88ac446e5822557d6230ac6c1f57bc7b38b671fa39805168ebf8LA
Sed contra est quod quaecumque connumerantur ad invicem oportet esse aliquo modo ab invicem distincta, quia distinctio est principium numeri. Sed donum intellectus connumeratur aliis donis, ut patet Isaiae XI. Ergo donum intellectus est distinctum ab aliis donis.Referencing norms: assert-haa66f14d9b82cc372b4b12fa715b0fc1c9df7904e926c178ffd7d188e11419d0
section/8-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:e28da0521877427a75a2a227130da59c61b5f7b6f4bef6cfd9925ef25e602812LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae duae rationes procedunt de prima munditia. Tertia vero de perfecta Dei visione, dona autem et hic nos perficiunt secundum quandam inchoationem, et in futuro implebuntur, ut supra dictum est.Referencing norms: Q8A7Ad1, Q8A7Ad2, Q8A7Ad3, assert-h0f0e93be46cd18513822b9e941e4216b44835017f3e2b7c891d5dc5f64aa0a85, assert-hd0bb83e608178c05f415c0ca159e508086e051ad31b75f993c34e80c56602915, assert-hf5cfb7afa1ac8c223462787d4d729483e810189460edb90f31d287507a396812
section/8-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f647f5e141ba44cee447e572f126e8878ac4d92b396aac0ec9ec8c7eeade3a10LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod dono intellectus non respondeat beatitudo sexta, scilicet, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Munditia enim cordis maxime videtur pertinere ad affectum. Sed donum intellectus non pertinet ad affectum, sed magis ad vim intellectivam. Ergo praedicta beatitudo non respondet dono intellectus.Referencing norms: Q8A7Obiectio1, assert-h0fa55d2e0833e181fe3f2128472c537175a8efe6350d29dbaca2df05d9e446a2, assert-hd0013d9080620306232a4bc3a0a8c0ba5621102d937cbd8906e6ca7662df6ad9
section/8-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:339281995e9c3b6f518af7eb394bdc7a89463e881aa36fa471e31c3d192230f9LA
Praeterea, Act. XV dicitur, fide purificans corda eorum. Sed per purificationem cordis acquiritur munditia cordis. Ergo praedicta beatitudo magis pertinet ad virtutem fidei quam ad donum intellectus.Referencing norms: Q8A7Obiectio2, assert-h58fc764aa3822926d023e696d5e13c695a562972e2025bff9dedf73c60908f46, assert-h76acaefb187d7c0870b6a32350b913214c24f518b742e049d5c51d6a6f46bcbc
section/8-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3204a305e16b3d867a288c60c74907552c74eecca5d2ee5bf5d83e01179747d4LA
Praeterea, dona spiritus sancti perficiunt hominem in praesenti vita. Sed visio Dei non pertinet ad vitam praesentem, ipsa enim beatos facit, ut supra habitum est. Ergo sexta beatitudo, continens Dei visionem, non pertinet ad donum intellectus.Referencing norms: Q8A7Obiectio3, assert-h9ded97cd7d0ac029acacb602559f5f955acee14961e88e40baffea0d374dd37e, assert-hba8e193fbbcb1a2b02af9f7f23464544999c738a31489d86ae6112a185c34bac
section/8-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2279d03d362a114a02232dfa40832a573cbb03ab74869e23aeafdebf7e693182LA
Respondeo dicendum quod in sexta beatitudine, sicut et in aliis, duo continentur, unum per modum meriti, scilicet munditia cordis; aliud per modum praemii, scilicet visio Dei, ut supra dictum est. Et utrumque pertinet aliquo modo ad donum intellectus. Est enim duplex munditia. Una quidem praeambula et dispositiva ad Dei visionem, quae est depuratio affectus ab inordinatis affectionibus, et haec quidem munditia cordis fit per virtutes et dona quae pertinent ad vim appetitivam. Alia vero munditia cordis est quae est quasi completiva respectu visionis divinae, et haec quidem est munditia mentis depuratae a phantasmatibus et erroribus, ut scilicet ea quae de Deo proponuntur non accipiantur per modum corporalium phantasmatum, nec secundum haereticas perversitates. Et hanc munditiam facit donum intellectus. Similiter etiam duplex est Dei visio. Una quidem perfecta, per quam videtur Dei essentia. Alia vero imperfecta, per quam, etsi non videamus de Deo quid est, videmus tamen quid non est, et tanto in hac vita Deum perfectius cognoscimus quanto magis intelligimus eum excedere quidquid intellectu comprehenditur. Et utraque Dei visio pertinet ad donum intellectus, prima quidem ad donum intellectus consummatum, secundum quod erit in patria; secunda vero ad donum intellectus inchoatum, secundum quod habetur in via.Referencing norms: Q8A7Respondeo, assert-hf3863cfddb34de83a9a6363f8fb1d5011061d56317fadf023b24554d31fa6281
section/8-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:feebe36a3ee7a88c6247c1c1767b26ec67962044106f6cdef89fa84799b7df64LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, sexta operatio spiritus sancti, quae est intellectus, convenit mundis corde, qui purgato oculo possunt videre quod oculus non vidit.Referencing norms: assert-ha4417f2322902216fe7a2112d4280773d8a02d8204e53ef0a28c3177d126bbc4
section/8-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:421e96c5bd8d3b2f660ccf996e5d7509cea0c91a8b8b7720ef19ed0d366ce890LA
Ad primum ergo dicendum quod intellectus est fructus fidei quae est virtus. Sic autem non accipitur fides cum dicitur fructus, sed pro quadam certitudine fidei, ad quam homo pervenit per donum intellectus.Referencing norms: Q8A8Ad1, assert-h3d2593831398ee0456247f2db0e2d5c643ee1a0e006a15f6f6264d695b7076cb
section/8-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:281e3c9bb7bdcf74e68f58ee7ea8908c3b6b6a8d3dc1e521478aec26920bf67dLA
Ad secundum dicendum quod fides non potest universaliter praecedere intellectum, non enim posset homo assentire credendo aliquibus propositis nisi ea aliqualiter intelligeret. Sed perfectio intellectus consequitur fidem quae est virtus, ad quam quidem intellectus perfectionem sequitur quaedam fidei certitudo.Referencing norms: Q8A8Ad2, assert-h289934c78fe07687247d8e315e81fc528e59648dc20fb3892fb1c3cb90a4ef42
section/8-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:934eecdbdeacabbe1546a2680d41c2ffce84b707dbe23418fec04c0bced8eed1LA
Ad tertium dicendum quod cognitionis practicae fructus non potest esse in ipsa, quia talis cognitio non scitur propter se, sed propter aliud. Sed cognitio speculativa habet fructum in seipsa, scilicet certitudinem eorum quorum est. Et ideo dono consilii, quod pertinet solum ad practicam cognitionem, non respondet aliquis fructus proprius. Donis autem sapientiae, intellectus et scientiae, quae possunt etiam ad speculativam cognitionem pertinere, respondet solum unus fructus, qui est certitudo significata nomine fidei. Plures autem fructus ponuntur pertinentes ad partem appetitivam, quia, sicut iam dictum est, ratio finis, quae importatur in nomine fructus, magis pertinet ad vim appetitivam quam intellectivam.Referencing norms: Q8A8Ad3, assert-h6fc00b105a65e28481c34d69b8433ac3dfed5e27694e5198e58175bd7c20224a
section/8-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce4bee6210b6727cc6391024e14b8b9c6ac691b23bb9319c39f60e46f460a668LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod in fructibus fides non respondeat dono intellectus. Intellectus enim est fructus fidei, dicitur enim Isaiae VII, nisi credideritis, non intelligetis, secundum aliam litteram, ubi nos habemus, si non credideritis, non permanebitis. Non ergo fides est fructus intellectus.Referencing norms: Q8A8Obiectio1, assert-hc24aa4a0839da6f2766891f24ea30ea373fd811f574f44f2b82c656b9bd82220
section/8-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:abcd1618421a28beb49f1f32d658c88d704f31bb8249771d8f64353a0e3cc6a8LA
Praeterea, prius non est fructus posterioris. Sed fides videtur esse prior intellectu, quia fides est fundamentum totius spiritualis aedificii, ut supra dictum est. Ergo fides non est fructus intellectus.Referencing norms: Q8A8Obiectio2, assert-h881a9e5405a5d2708bb949ba0259b2134dfc80bd3a49b444fcaf4c0d0c13328e, assert-h8dd0996e19b1d2bb49b0872d8caf6ac6b2f282f2755db6f711e4f27d5e746165
section/8-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a4e87f7e2302569eefe58cb85771d3cd3d0c8f5787c537e2a57fd1adf03216ccLA
Praeterea, plura sunt dona pertinentia ad intellectum quam pertinentia ad appetitum. Sed inter fructus ponitur tantum unum pertinens ad intellectum, scilicet fides, omnia vero alia pertinent ad appetitum. Ergo fides non magis videtur respondere intellectui quam sapientiae vel scientiae seu consilio.Referencing norms: Q8A8Obiectio3, assert-h432dd5cfcb84b5a780f06f45de93c0203e3b9e4491ceb777615df6ed015a9350, assert-h58b80f61b9bc69dc94ea5efe19e55bc90b065d70dd42396469a5ff396628e08b
section/8-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2db358393a978a01dea1505e9979892a3790f7e9a1c5aa57c8ea7ef95f4e518aLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de fructibus ageretur, fructus spiritus dicuntur quaedam ultima et delectabilia quae in nobis proveniunt ex virtute spiritus sancti. Ultimum autem delectabile habet rationem finis, qui est proprium obiectum voluntatis. Et ideo oportet quod id quod est ultimum et delectabile in voluntate sit quodammodo fructus omnium aliorum quae pertinent ad alias potentias. Secundum hoc ergo doni vel virtutis perficientis aliquam potentiam potest accipi duplex fructus, unus quidem pertinens ad suam potentiam; alius autem quasi ultimus, pertinens ad voluntatem. Et secundum hoc dicendum est quod dono intellectus respondet pro proprio fructu fides, idest fidei certitudo, sed pro ultimo fructu respondet ei gaudium, quod pertinet ad voluntatem.Referencing norms: Q8A8Respondeo, assert-h9a2fe29331af3b752c90dc10a1a6028cc8d05bfbb670a9fa8b272ae977ca11ea
section/8-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9c033299431c3f5c28775037c210a28864a06ee12f517de9476bde77887a32d7LA
Sed contra est quod finis uniuscuiusque rei est fructus eius. Sed donum intellectus videtur principaliter ordinari ad certitudinem fidei, quae ponitur fructus, dicit enim Glossa, ad Gal. V, quod fides quae est fructus est de invisibilibus certitudo. Ergo in fructibus fides respondet dono intellectus.Referencing norms: assert-h39ea673f482a0a1febac01d62893be94a37fb9aed790751e5cf504a8d774eba3
question/8/prooemium · paragraph
la · official · sha256:6122eb7fa219d34c7e10cc4ee38c20ec2c55c21c810d6d677d105e3046f3de1fLA
Deinde considerandum est de dono intellectus et scientiae, quae respondent virtuti fidei. Et circa donum intellectus quaeruntur octo. Primo, utrum intellectus sit donum spiritus sancti. Secundo, utrum possit simul esse in eodem cum fide. Tertio, utrum intellectus qui est donum sit speculativus tantum, vel etiam practicus. Quarto, utrum omnes qui sunt in gratia habeant donum intellectus. Quinto, utrum hoc donum inveniatur in aliquibus absque gratia. Sexto, quomodo se habeat donum intellectus ad alia dona. Septimo, de eo quod respondet huic dono in beatitudinibus. Octavo, de eo quod respondet ei in fructibus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 9
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-ii-ii-fide#LEONINA_CT_Q9
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3001.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:66a35e761c77f072b70872c38b4fd59b4c43a67b853f02f363b0169d80b2ea1b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/9-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:888ea5913da57bfd6f1c826842676c15a3e529698f569bd23673d150a4e68fe2LA
Ad primum ergo dicendum quod certitudo cognitionis in diversis naturis invenitur diversimode, secundum diversam conditionem uniuscuiusque naturae. Nam homo consequitur certum iudicium de veritate per discursum rationis, et ideo scientia humana ex ratione demonstrativa acquiritur. Sed in Deo est certum iudicium veritatis absque omni discursu per simplicem intuitum, ut in primo dictum est, et ideo divina scientia non est discursiva vel ratiocinativa, sed absoluta et simplex. Cui similis est scientia quae ponitur donum spiritus sancti, cum sit quaedam participativa similitudo ipsius.Referencing norms: Q9A1Ad1, assert-he151135d59998f1daf252d460ec4eafff37ef51821fc9946a6bd1b3098965412
section/9-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c89a3c6caa53d5afd7f25dce369581f1c694da6026e6538c7143730cdbfa28deLA
Ad secundum dicendum quod circa credenda duplex scientia potest haberi. Una quidem per quam homo scit quid credere debeat, discernens credenda a non credendis, et secundum hoc scientia est donum, et convenit omnibus sanctis. Alia vero est scientia circa credenda per quam homo non solum scit quid credi debeat, sed etiam scit fidem manifestare et alios ad credendum inducere et contradictores revincere. Et ista scientia ponitur inter gratias gratis datas, quae non datur omnibus, sed quibusdam. Unde Augustinus, post verba inducta, subiungit, aliud est scire tantummodo quid homo credere debeat, aliud scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur.Referencing norms: Q9A1Ad2, assert-he584cb4790bd4c2411e6788e65928194bb44f7348cd698b29edb8b7cdc5051f7
section/9-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e3826a040122bbf0c9b7708a2b1d0b653204c007d6815b06f689d3e147b4798bLA
Ad tertium dicendum quod dona sunt perfectiora virtutibus moralibus et intellectualibus. Non sunt autem perfectiora virtutibus theologicis, sed magis omnia dona ad perfectionem theologicarum virtutum ordinantur sicut ad finem. Et ideo non est inconveniens si diversa dona ad unam virtutem theologicam ordinantur.Referencing norms: Q9A1Ad3, assert-h6bfc9ddd8ff911c1056d44fca7ceb6ca8198cdcec3c60a42f45b32a21f9dcbe3
section/9-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:13e4a78ec8318d2341667e53b530c546a8c6cf118ce920ddba747aae8ee9f9f7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod scientia non sit donum. Dona enim spiritus sancti naturalem facultatem excedunt. Sed scientia importat effectum quendam naturalis rationis, dicit enim philosophus, in I Poster., quod demonstratio est syllogismus faciens scire. Ergo scientia non est donum spiritus sancti.Referencing norms: Q9A1Obiectio1, assert-h05574333e9ad00a9322a1abf9187e2d938ab75c94fcc850c47b9735de4d56139, assert-h8ddc0073ea11865b1fe076395f9e7d5697d4ae97ee75b145be90bf23fd01a040
section/9-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:01b553a547779b5a0a05ad6310a328f38e0065167f91f5a1b5e03417b44b6c4bLA
Praeterea, dona spiritus sancti sunt communia omnibus sanctis, ut supra dictum est. Sed Augustinus, XIV de Trin., dicit quod scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide. Ergo scientia non est donum.Referencing norms: Q9A1Obiectio2, assert-h0eb4fb748acdf90ed2010e056a4a8214fdfaac05ffabee59e9a18dbc3f4c7b21, assert-h15fbea1f93d9cd61131de7f5a17a066aafc52e6af5bcb3a1a2461c796832c487
section/9-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:028cef5a41546d8c78c4fd3320b8686580cf97c79fbe4cab596943f4cfe827f8LA
Praeterea, donum est perfectius virtute, ut supra dictum est. Ergo unum donum sufficit ad perfectionem unius virtutis. Sed virtuti fidei respondet donum intellectus, ut supra dictum est. Ergo non respondet ei donum scientiae. Nec apparet cui alii virtuti respondeat. Ergo, cum dona sint perfectiones virtutum, ut supra dictum est, videtur quod scientia non sit donum.Referencing norms: Q9A1Obiectio3, assert-h1322690b29a48a64780c0ec2d0294f441261028e9cbb28f4c137ecf4abbb0509, assert-h2412d99df35ed58397c65e821f89bd2bd22bd7719b2f35a4487d53db1340174b, assert-h9e53c0c0977bf213d65206fbee2c3db3bfc5aac6a5f2bd3fdd051fc20d523845, assert-hc0aea91d141ce60080b8e71fdd5e0cadc79c6cb2abb9c477af185505949c885b
section/9-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f28da9e403d030569dad3b2b992a0888a4162899a06b199c17d76ea79fe29f7LA
Respondeo dicendum quod gratia est perfectior quam natura, unde non deficit in his in quibus homo per naturam perfici potest. Cum autem homo per naturalem rationem assentit secundum intellectum alicui veritati, dupliciter perficitur circa veritatem illam, primo quidem, quia capit eam; secundo, quia de ea certum iudicium habet. Et ideo ad hoc quod intellectus humanus perfecte assentiat veritati fidei duo requiruntur. Quorum unum est quod sane capiat ea quae proponuntur, quod pertinet ad donum intellectus, ut supra dictum est. Aliud autem est ut habeat certum et rectum iudicium de eis, discernendo scilicet credenda non credendis. Et ad hoc necessarium est donum scientiae.Referencing norms: Q9A1Respondeo, assert-h5502b0d5d1cd9260589297b327f65480a0b99713b5782924c59a9300f0f02267
section/9-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:33954b6538df55a10bf8e2665c5075e4ae71762b25b1556d125ac0556d022712LA
Sed contra est quod Isaiae XI computatur inter septem dona.Referencing norms: assert-h54367daef11746f6141e83f56d6966fb166badf760447e80726dbe0d7d384b75
section/9-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1781813925f1f293884c1753d4a878d3e83c3ada0db0f68450c790c695dadc48LA
Ad primum ergo dicendum quod, licet ea de quibus est fides sint res divinae et aeternae, tamen ipsa fides est quoddam temporale in animo credentis. Et ideo scire quid credendum sit pertinet ad donum scientiae. Scire autem ipsas res creditas secundum seipsas per quandam unionem ad ipsas pertinet ad donum sapientiae. Unde donum sapientiae magis respondet caritati, quae unit mentem hominis Deo.Referencing norms: Q9A2Ad1, assert-hc789138a98d2d6871fee4a2013bf91975f6e10720467673b88f7ce4b0cb8fe5b
section/9-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2f7a0a91c375c5a91e787a08eb8e1eaceff17a864eef3f0c32535411ddbcfed2LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum quod nomen scientiae communiter sumitur. Sic autem scientia non ponitur speciale donum, sed secundum quod restringitur ad iudicium quod fit per res creatas.Referencing norms: Q9A2Ad2, assert-hf0177f8f8db9d88a618dcb2787e2b3cd4ce7ddf608b89f2b937537210d0dbc0c
section/9-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c2c8888ed6bc6382acab20fa5a420a1e29a50a33467d531d9b1131038d0e5727LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, quilibet cognoscitivus habitus formaliter quidem respicit medium per quod aliquid cognoscitur, materialiter autem id quod per medium cognoscitur. Et quia id quod est formale potius est, ideo illae scientiae quae ex principiis mathematicis concludunt circa materiam naturalem, magis cum mathematicis connumerantur, utpote eis similiores, licet quantum ad materiam magis conveniant cum naturali, et propter hoc dicitur in II Physic. quod sunt magis naturales. Et ideo, cum homo per res creatas Deum cognoscit, magis videtur hoc pertinere ad scientiam, ad quam pertinet formaliter, quam ad sapientiam, ad quam pertinet materialiter. Et e converso, cum secundum res divinas iudicamus de rebus creatis, magis hoc ad sapientiam quam ad scientiam pertinet.Referencing norms: Q9A2Ad3, assert-h8e6fd0b23784c96d7458ee92038ac3bb34a3357fb13800ceca6e87b073445bb7
section/9-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9e6ffa807849f5c57cecb6cc10fda2610d8507cd8e7256405415d0d66c410d09LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod scientiae donum sit circa res divinas. Dicit enim Augustinus, XIV de Trin., quod per scientiam, gignitur fides, nutritur et roboratur. Sed fides est de rebus divinis, quia obiectum fidei est veritas prima, ut supra habitum est. Ergo et donum scientiae est de rebus divinis.Referencing norms: Q9A2Obiectio1, assert-h93106a79739665c8405fce53e3fc2abada38a64891e1bfd228a98c4d0f332478, assert-hdfbc85ad9ac49285cdd93722b02c8962a9fb2a71bb34f238f60685353d6e65a7
section/9-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b2fd30bf3b2cedfb9dffdf23b3bbe649b7b62b1ab438080221a7e047fdb62885LA
Praeterea, donum scientiae est dignius quam scientia acquisita. Sed aliqua scientia acquisita est circa res divinas, sicut scientia metaphysicae. Ergo multo magis donum scientiae est circa res divinas.Referencing norms: Q9A2Obiectio2, assert-h6864a96152b6fd785a5206809aba5b4616dccfaa56aa76b42874f9d3e75c59df, assert-he9baa27ea19878f5ea8eaf731c140a6d30ae5fed1b73b09ecb10b115e97c6664
section/9-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bf5ebede981e36779ace34c2ef29409a2aa72dc6f7f97cd6ba4710bbc3b399baLA
Praeterea, sicut dicitur Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Si igitur est scientia circa res creatas, videtur quod etiam sit circa res divinas.Referencing norms: Q9A2Obiectio3, assert-hf86bdba43de613d1786ab062f59d7f855d04e0fdd260ab4b292a2e324658705d
section/9-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee4020272b50778e73a729be595b5e3539269c653c4a831ddc75436af5b7916cLA
Respondeo dicendum quod certum iudicium de re aliqua maxime datur ex sua causa. Et ideo secundum ordinem causarum oportet esse ordinem iudiciorum, sicut enim causa prima est causa secundae, ita per causam primam iudicatur de causa secunda. De causa autem prima non potest iudicari per aliam causam. Et ideo iudicium quod fit per causam primam est primum et perfectissimum. In his autem in quibus aliquid est perfectissimum, nomen commune generis appropriatur his quae deficiunt a perfectissimo, ipsi autem perfectissimo adaptatur aliud speciale nomen, ut patet in logicis. Nam in genere convertibilium illud quod significat quod quid est, speciali nomine definitio vocatur, quae autem ab hoc deficiunt convertibilia existentia nomen commune sibi retinent, scilicet quod propria dicuntur. Quia igitur nomen scientiae importat quandam certitudinem iudicii, ut dictum est; si quidem certitudo iudicii fit per altissimam causam, habet speciale nomen, quod est sapientia, dicitur enim sapiens in unoquoque genere qui novit altissimam causam illius generis, per quam potest de omnibus iudicare. Simpliciter autem sapiens dicitur qui novit altissimam causam simpliciter, scilicet Deum. Et ideo cognitio divinarum rerum vocatur sapientia. Cognitio vero rerum humanarum vocatur scientia, quasi communi nomine importante certitudinem iudicii appropriato ad iudicium quod fit per causas secundas. Et ideo, sic accipiendo scientiae nomen, ponitur donum distinctum a dono sapientiae. Unde donum scientiae est solum circa res humanas, vel circa res creatas.Referencing norms: Q9A2Respondeo, assert-h0f00702fae2661c205bc91117ef3d011ae3592de36ce77f172316ed62dcfba1c
section/9-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8e87aa990c3bb4743a73781d5200b554e8fccb0dcb56edaf5d4fd9b7b273690fLA
Sed contra est quod Augustinus, XIV de Trin., dicit, rerum divinarum scientia proprie sapientia nuncupetur, humanarum autem proprie scientiae nomen obtineat.Referencing norms: assert-h48899ea56c69692d9eeba7ffe3ab829c8a29a1b2507c00a32bcce6ff5aa99a0c
section/9-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8fc7cd0d2a466dba57699abba52e72530b6632744e18d7e9060b82923cf4145cLA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de dono scientiae secundum quod se extendit ad operationem, attribuitur enim ei actio, sed non sola nec primo. Et hoc etiam modo dirigit pietatem.Referencing norms: Q9A3Ad1, assert-h15a725c5674d696bec78ce5acb586871e7f7ac4c96344a37d6c5b0713ecc1d0c
section/9-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:676d917947a06b8fbf8e488da4e40edd32febb9681c123611004f11be31a6a40LA
Unde patet solutio ad secundum.Referencing norms: Q9A3Ad2, assert-h259a5e1a031ea56a1527bdfcf5c2ec09bb2826b62401cf69ab21d0e2c68d38cb
section/9-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2dedde7271179cfbbb10b1afdb1bac8bf15510618390e175b2b2d25c6196e2b5LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est de dono intellectus quod non quicumque intelligit habet donum intellectus, sed qui intelligit quasi ex habitu gratiae; ita etiam de dono scientiae est intelligendum quod illi soli donum scientiae habeant qui ex infusione gratiae certum iudicium habent circa credenda et agenda, quod in nullo deviat a rectitudine iustitiae. Et haec est scientia sanctorum, de qua dicitur Sap. X, iustum deduxit dominus per vias rectas et dedit illi scientiam sanctorum.Referencing norms: Q9A3Ad3, assert-hcce4852c70404094bd0d80e3f86a796621a9d01223247ebeaace6545b41d5528
section/9-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea8dca7c9c35c84d6ea329253318161121638505609e5f9960c7b50f042daeedLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod scientia quae ponitur donum sit scientia practica. Dicit enim Augustinus, XII de Trin., quod actio qua exterioribus rebus utimur scientiae deputatur. Sed scientia cui deputatur actio est practica. Ergo scientia quae est donum est scientia practica.Referencing norms: Q9A3Obiectio1, assert-h2abaf48e07d77450c474aff5ed89789532039838165ce7308b66ece3f167b41b, assert-h65a8a1e7883f4acd53571682011a89f86833015d73fc7ba47fc56732e4962035
section/9-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:590608b2f05d2c04a6ed3fdc6757ead84ef3aa6faee1a5e624d8bc099099469fLA
Praeterea, Gregorius dicit, in I Moral., nulla est scientia si utilitatem pietatis non habet, et valde inutilis est pietas si scientiae discretione caret. Ex quo habetur quod scientia dirigit pietatem. Sed hoc non potest competere scientiae speculativae. Ergo scientia quae est donum non est speculativa, sed practica.Referencing norms: Q9A3Obiectio2, assert-h3fdc13ea1c3db50ea68ca05fc2333088842da1e9ad2e9685b50edadef9aa6fc1, assert-hd91425fb7f7b8b032104b0d7aa8800d1a3be33e36736a5d58c504664b6d1ab93
section/9-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:48a55a69e6f2bbf2328f3c8ee87c8b0fd98eaffecfa189587a672f58807c11e6LA
Praeterea, dona spiritus sancti non habentur nisi a iustis, ut supra habitum est. Sed scientia speculativa potest haberi etiam ab iniustis, secundum illud Iac. ult., scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Ergo scientia quae est donum non est speculativa, sed practica.Referencing norms: Q9A3Obiectio3, assert-h81fed07140ebe8f03fc34c9767e7e51964764eb06741d30630f252613110f38c, assert-hcbd4a1d7b822925cfa0cd6d6332eafde5ed62d5df635ca376c845163eccbee25
section/9-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e5149cba03fc975f17f916f6e1e7e91faac0efbcd8f64fdf763bd5b2eb3b4550LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, donum scientiae ordinatur, sicut et donum intellectus, ad certitudinem fidei. Fides autem primo et principaliter in speculatione consistit, inquantum scilicet inhaeret primae veritati. Sed quia prima veritas est etiam ultimus finis, propter quem operamur, inde etiam est quod fides ad operationem se extendit, secundum illud Gal. V, fides per dilectionem operatur. Unde etiam oportet quod donum scientiae primo quidem et principaliter respiciat speculationem, inquantum scilicet homo scit quid fide tenere debeat. Secundario autem se extendit etiam ad operationem, secundum quod per scientiam credibilium, et eorum quae ad credibilia consequuntur, dirigimur in agendis.Referencing norms: Q9A3Respondeo, assert-h23827a6aeeabdf1c76abe7a8a07ab426c2f43b8efe4ff07174cd3db2c97d7d38
section/9-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9ebb3ea7c8ad4205730315f091ff86daf4ef627d2f6db9f4792833695939d4b2LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, in I Moral., scientia in die suo convivium parat, quia in ventre mentis ignorantiae ieiunium superat. Sed ignorantia non tollitur totaliter nisi per utramque scientiam, scilicet et speculativam et practicam. Ergo scientia quae est donum est et speculativa et practica.Referencing norms: assert-h3bce9e9c47af73264395935855bc685cc13f2115e5fdda9d0b2eb407ccd18ab8
section/9-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:405b4c0bb5d8197a317cc99f146edd60b2c3283ed0d9413cca2f6f76d70c83c6LA
Ad primum ergo dicendum quod bona creata non excitant spirituale gaudium nisi quatenus referuntur ad bonum divinum, ex quo proprie consurgit gaudium spirituale. Et ideo directe quidem spiritualis pax, et gaudium consequens, respondet dono sapientiae. Dono autem scientiae respondet quidem primo luctus de praeteritis erratis; et consequenter consolatio, dum homo per rectum iudicium scientiae creaturas ordinat in bonum divinum. Et ideo in hac beatitudine ponitur luctus pro merito, et consolatio consequens pro praemio. Quae quidem inchoatur in hac vita, perficitur autem in futura.Referencing norms: Q9A4Ad1, assert-h6aa4264f7d1194b7ea62a9ef9ae47b3433f1a8304fa292435681aa028405b956
section/9-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0fcae45e9770532f0decfd5c2323faca6ad86dc8f20c00d1372c326fa81eae99LA
Ad secundum dicendum quod de ipsa consideratione veritatis homo gaudet, sed de re circa quam considerat veritatem potest tristari quandoque. Et secundum hoc luctus scientiae attribuitur.Referencing norms: Q9A4Ad2, assert-h9e07f0e2f6ed5166bae93ee7582053ea9badc9a7f26693ba322f644b40798876
section/9-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b59410ee8e08fbd126bed72f4d36708e9f265fb168651c69b3885af14c2056eLA
Ad tertium dicendum quod scientiae secundum quod in speculatione consistit, non respondet beatitudo aliqua, quia beatitudo hominis non consistit in consideratione creaturarum, sed in contemplatione Dei. Sed aliqualiter beatitudo hominis consistit in debito usu creaturarum et ordinata affectione circa ipsas, et hoc dico quantum ad beatitudinem viae. Et ideo scientiae non attribuitur aliqua beatitudo pertinens ad contemplationem; sed intellectui et sapientiae, quae sunt circa divina.Referencing norms: Q9A4Ad3, assert-h00bc0393bf7d79c64f42215d916b4ef8f7bae8d9670a407a4043616c3565cfaa
section/9-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ddb77460e38a179088fe7da75a0713bd243da15891358d7a3873f37d99b7f56aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod scientiae non respondeat tertia beatitudo, scilicet, beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Sicut enim malum est causa tristitiae et luctus, ita etiam bonum est causa laetitiae. Sed per scientiam principalius manifestantur bona quam mala, quae per bona cognoscuntur, rectum enim est iudex sui ipsius et obliqui, ut dicitur in I de anima. Ergo praedicta beatitudo non convenienter respondet scientiae.Referencing norms: Q9A4Obiectio1, assert-h87584fa51cfd6d57f8270856485677ff109a8be4d02922f62377d83fb653373e, assert-hcb9ecbb1f92ec4f64bd75cb66d9b2b0f2b005ea55f69556ec1bbc2ed976422ad
section/9-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea24a113a847606229040db0ccd4959f1ecd5ec8f91436d94bce4369bcc638dcLA
Praeterea, consideratio veritatis est actus scientiae. Sed in consideratione veritatis non est tristitia, sed magis gaudium, dicitur enim Sap. VIII, non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. Ergo praedicta beatitudo non convenienter respondet dono scientiae.Referencing norms: Q9A4Obiectio2, assert-h47d02b26f997d1aec2c31ff8cb00a62e8f30d2ef6cfa43abc6d742ed8b4d551c, assert-h828bbffeeea11cf76fe7cd0b3b7aeac26e5c8ed41b2e142aa4ca62a5ab508c7c
section/9-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f583878cd15f0b3cfb028f568e0a90996ffc55d66e658dccf0414e71adadfbdfLA
Praeterea, donum scientiae prius consistit in speculatione quam in operatione. Sed secundum quod consistit in speculatione, non respondet sibi luctus, quia intellectus speculativus nihil dicit de imitabili et fugiendo, ut dicitur in III de anima; neque dicit aliquid laetum et triste. Ergo praedicta beatitudo non convenienter ponitur respondere dono scientiae.Referencing norms: Q9A4Obiectio3, assert-h8e1d9e8201a7f7c135769945469b5592b54b90ac81054f2ed515c77d2e7cd569, assert-h91412f2676dbd5e9b463f64d16d3c0828fe1daf96aabe000767ecc76f0789797
section/9-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8a5b336222dc0d57a379ae0b47c9fca2cd3809aaa5ea8b932ca5e66611e032dLA
Respondeo dicendum quod ad scientiam proprie pertinet rectum iudicium creaturarum. Creaturae autem sunt ex quibus homo occasionaliter a Deo avertitur, secundum illud Sap. XIV, creaturae factae sunt in odium, et in muscipulam pedibus insipientium, qui scilicet rectum iudicium de his non habent, dum aestimant in eis esse perfectum bonum; unde in eis finem constituendo, peccant et verum bonum perdunt. Et hoc damnum homini innotescit per rectum iudicium de creaturis, quod habetur per donum scientiae. Et ideo beatitudo luctus ponitur respondere dono scientiae.Referencing norms: Q9A4Respondeo, assert-h7d61e24552a5d41ec1a3b193d35c85baf55795d63e03ea8eb2eb87f2f2b7a202
section/9-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:eef4bf2c48f3859fdec209c6b57a912adddd63e4a9180a88f56367e502b8d2c2LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, scientia convenit lugentibus, qui didicerunt quibus malis vincti sunt, quae quasi bona petierunt.Referencing norms: assert-h0cfbe8701f5c50b899f197edc7ea0b827e326088362b3adb68a1bb47760d2e01
question/9/prooemium · paragraph
la · official · sha256:20764f01a2a7a3c75b43a32cbca54f93e86a35bc4ba767cbc652172a32b6d5c7LA
Deinde considerandum est de dono scientiae. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum scientia sit donum. Secundo, utrum sit circa divina. Tertio, utrum sit speculativa vel practica. Quarto, quae beatitudo ei respondeat.The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.