Source / pinned edition

Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I, quaestiones 1-1

Source of package la.aquinas.summa.i_sacra_doctrina · Summa theologiae I, qq. 1-1

work
urn:la:aquinas:clir:summa-i-sacra-doctrina#SUMMA_THEOLOGIAE_I_1_1
number
Summa theologiae I, qq. 1-1
kind
urn:la:aquinas:clir:summa-i-sacra-doctrina#doctrine

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 1

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-sacra-doctrina#LEONINA_CT_Q1
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth1001.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:bc7132a2af64725d4466fbebc8b3f35fc3e6509ba2d869ac4dd1f57dc9245f5e2026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 66

section/1-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4d41db21a7513c8f418c41ce746283fcb53420a209571c618d3f2e6dcab5437cLA

Ad primum ergo dicendum quod multiplicitas horum sensuum non facit aequivocationem, aut aliam speciem multiplicitatis, quia, sicut iam dictum est, sensus isti non multiplicantur propter hoc quod una vox multa significet; sed quia ipsae res significatae per voces, aliarum rerum possunt esse signa. Et ita etiam nulla confusio sequitur in sacra Scriptura, cum omnes sensus fundentur super unum, scilicet litteralem; ex quo solo potest trahi argumentum, non autem ex his quae secundum allegoriam dicuntur, ut dicit Augustinus in epistola contra Vincentium Donatistam. Non tamen ex hoc aliquid deperit sacrae Scripturae, quia nihil sub spirituali sensu continetur fidei necessarium, quod Scriptura per litteralem sensum alicubi manifeste non tradat.

Referencing norms: Q1A10Ad1, assert-h48f1948296b4d8c7b40fb1d98835ecd2b25c722cc678b8bb1b89d71ff396c526

section/1-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:07743f862da41b496986a40aa8cc99b5bb56d70c902b8efbc29f741359dfda7dLA

Ad secundum dicendum quod illa tria, historia, aetiologia, analogia, ad unum litteralem sensum pertinent. Nam historia est, ut ipse Augustinus exponit, cum simpliciter aliquid proponitur, aetiologia vero, cum causa dicti assignatur, sicut cum dominus assignavit causam quare Moyses permisit licentiam repudiandi uxores, scilicet propter duritiam cordis ipsorum, Matt. XIX, analogia vero est, cum veritas unius Scripturae ostenditur veritati alterius non repugnare. Sola autem allegoria, inter illa quatuor, pro tribus spiritualibus sensibus ponitur. Sicut et Hugo de sancto Victore sub sensu allegorico etiam anagogicum comprehendit, ponens in tertio suarum sententiarum solum tres sensus, scilicet historicum, allegoricum et tropologicum.

Referencing norms: Q1A10Ad2, assert-h92f7f4d2536725874ff21096977edc6c8ccae0a0d92199c816e6fd3b66df1c4b

section/1-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6ecf15c0458348cab67cb30755a2debf3b8a02f3735905592ac67d7e4f898462LA

Ad tertium dicendum quod sensus parabolicus sub litterali continetur, nam per voces significatur aliquid proprie, et aliquid figurative; nec est litteralis sensus ipsa figura, sed id quod est figuratum. Non enim cum Scriptura nominat Dei brachium, est litteralis sensus quod in Deo sit membrum huiusmodi corporale, sed id quod per hoc membrum significatur, scilicet virtus operativa. In quo patet quod sensui litterali sacrae Scripturae nunquam potest subesse falsum.

Referencing norms: Q1A10Ad3, assert-h1673a0056ec6b92e4d013bb7931731000c8e86ebf9f64603992f037d6d83b341

section/1-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:39fa22b579416bededeb998653598a2222374686f62958511ea5f1799dd18f75LA

Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacra Scriptura sub una littera non habeat plures sensus, qui sunt historicus vel litteralis, allegoricus, tropologicus sive moralis, et anagogicus. Multiplicitas enim sensuum in una Scriptura parit confusionem et deceptionem, et tollit arguendi firmitatem, unde ex multiplicibus propositionibus non procedit argumentatio, sed secundum hoc aliquae fallaciae assignantur. Sacra autem Scriptura debet esse efficax ad ostendendam veritatem absque omni fallacia. Ergo non debent in ea sub una littera plures sensus tradi.

Referencing norms: Q1A10Obiectio1, assert-h6a9012843b2db9f1f8d4de7b1f8fc18cd42557d4b2d2b765236fa528958ce84c

section/1-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:540645a52bc75c53a57f00cd1375d1703014e18dd8f4ee8f567a7fc6bcdd7160LA

Praeterea, Augustinus dicit in libro de utilitate credendi, quod Scriptura quae testamentum vetus vocatur, quadrifariam traditur, scilicet, secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam. Quae quidem quatuor a quatuor praedictis videntur esse aliena omnino. Non igitur conveniens videtur quod eadem littera sacrae Scripturae secundum quatuor sensus praedictos exponatur.

Referencing norms: Q1A10Obiectio2, assert-he27c75c2693a9906cb2b1243c62b60fc588df9d82b6e96764884bdb3c4435a22

section/1-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d1a1e5ef2fddef50b28e87bc9523db5600958faf2b9b05a5c9cb8c86aa4e8ca7LA

Praeterea, praeter praedictos sensus, invenitur sensus parabolicus, qui inter illos sensus quatuor non continetur.

Referencing norms: Q1A10Obiectio3, assert-hde31375180b09383c1d0ee1da87fee86b034feb419542abe560feb5f62525945

section/1-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3dd6450dec2054633cd33432b633fe6303ec742c13a8833def96162339e41a2fLA

Respondeo dicendum quod auctor sacrae Scripturae est Deus, in cuius potestate est ut non solum voces ad significandum accommodet (quod etiam homo facere potest), sed etiam res ipsas. Et ideo, cum in omnibus scientiis voces significent, hoc habet proprium ista scientia, quod ipsae res significatae per voces, etiam significant aliquid. Illa ergo prima significatio, qua voces significant res, pertinet ad primum sensum, qui est sensus historicus vel litteralis. Illa vero significatio qua res significatae per voces, iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis; qui super litteralem fundatur, et eum supponit. Hic autem sensus spiritualis trifariam dividitur. Sicut enim dicit apostolus, ad Hebr. VII, lex vetus figura est novae legis, et ipsa nova lex, ut dicit Dionysius in ecclesiastica hierarchia, est figura futurae gloriae, in nova etiam lege, ea quae in capite sunt gesta, sunt signa eorum quae nos agere debemus. Secundum ergo quod ea quae sunt veteris legis, significant ea quae sunt novae legis, est sensus allegoricus, secundum vero quod ea quae in Christo sunt facta, vel in his quae Christum significant, sunt signa eorum quae nos agere debemus, est sensus moralis, prout vero significant ea quae sunt in aeterna gloria, est sensus anagogicus. Quia vero sensus litteralis est, quem auctor intendit, auctor autem sacrae Scripturae Deus est, qui omnia simul suo intellectu comprehendit, non est inconveniens, ut dicit Augustinus XII confessionum, si etiam secundum litteralem sensum in una littera Scripturae plures sint sensus.

Referencing norms: Q1A10Respondeo, assert-h730bacf0a2e8c8f7dd4f6d7725c6e34e78de143f63454b6ab2e52cf5ef6fbef3

section/1-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:33c7617c8748e58f4171260db8075d000b4f399634c617c3b1bab9e69328ba1cLA

Sed contra est quod dicit Gregorius, XX Moralium, sacra Scriptura omnes scientias ipso locutionis suae more transcendit, quia uno eodemque sermone, dum narrat gestum, prodit mysterium.

Referencing norms: assert-h6b44887105e975f779a79567b924c0237f5101038ed5b65b26176691e24a6193

section/1-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:95d135da3c04e6de6c9ad34506a46340a34ce6f9a67eef9de683de7fb1efff3bLA

Ad primum ergo dicendum quod, licet ea quae sunt altiora hominis cognitione, non sint ab homine per rationem inquirenda, sunt tamen, a Deo revelata, suscipienda per fidem. Unde et ibidem subditur, plurima supra sensum hominum ostensa sunt tibi. Et in huiusmodi sacra doctrina consistit.

Referencing norms: Q1A1Ad1, assert-h8a2fdd1ddd88f40841e03bd4f7a35e260e4ebc262dfa434f32227c81ae1797ed

section/1-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:63fd427607f1794f0266aba2d5c8f10628f20da5bd3191c26093f9948aca95feLA

Ad secundum dicendum quod diversa ratio cognoscibilis diversitatem scientiarum inducit. Eandem enim conclusionem demonstrat astrologus et naturalis, puta quod terra est rotunda, sed astrologus per medium mathematicum, idest a materia abstractum; naturalis autem per medium circa materiam consideratum. Unde nihil prohibet de eisdem rebus, de quibus philosophicae disciplinae tractant secundum quod sunt cognoscibilia lumine naturalis rationis, et aliam scientiam tractare secundum quod cognoscuntur lumine divinae revelationis. Unde theologia quae ad sacram doctrinam pertinet, differt secundum genus ab illa theologia quae pars philosophiae ponitur.

Referencing norms: Q1A1Ad2, assert-h19450d54c3b3525d47a4e32ec467de66aa78b1e1d49f8034319d7eb009b450a1

section/1-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f2bbdde1b73d3b68e21b6ef8eb6efbfc0d863c3bc7e2e7eb166678d25ed44817LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium, praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi. Ad ea enim quae supra rationem sunt, homo non debet conari, secundum illud Eccli. III, altiora te ne quaesieris. Sed ea quae rationi subduntur, sufficienter traduntur in philosophicis disciplinis. Superfluum igitur videtur, praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi.

Referencing norms: Q1A1Obiectio1, assert-h05ce2b89ffe845402cbb1f6e2ce761684e505d228fb93e3a0371488a54c74359, assert-h11784389716dcd473ef9fe284d11fcd793ed634d98647d70c63bb85004a322c4

section/1-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d9d84082618740dcc9e0998da92e3c2e94a02bc199a0337a634c29a0810be30fLA

Praeterea, doctrina non potest esse nisi de ente, nihil enim scitur nisi verum, quod cum ente convertitur. Sed de omnibus entibus tractatur in philosophicis disciplinis, et etiam de Deo, unde quaedam pars philosophiae dicitur theologia, sive scientia divina, ut patet per philosophum in VI Metaphys. Non fuit igitur necessarium, praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi.

Referencing norms: Q1A1Obiectio2, assert-h50facae914c3cce7c62a30bcce7979ffaee0f67ec4d3ccf0329c271108f6bb01, assert-hea3ef22fc656868bc7bfea99062d313496fb77bd5efb4d94d92a1e24b3e4f37d

section/1-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:79f44ee740e4dd4c486aa4fbf7b918b14a64583fb0c04851271acd34fb2b4640LA

Respondeo dicendum quod necessarium fuit ad humanam salutem, esse doctrinam quandam secundum revelationem divinam, praeter philosophicas disciplinas, quae ratione humana investigantur. Primo quidem, quia homo ordinatur ad Deum sicut ad quendam finem qui comprehensionem rationis excedit, secundum illud Isaiae LXIV, oculus non vidit Deus absque te, quae praeparasti diligentibus te. Finem autem oportet esse praecognitum hominibus, qui suas intentiones et actiones debent ordinare in finem. Unde necessarium fuit homini ad salutem, quod ei nota fierent quaedam per revelationem divinam, quae rationem humanam excedunt. Ad ea etiam quae de Deo ratione humana investigari possunt, necessarium fuit hominem instrui revelatione divina. Quia veritas de Deo, per rationem investigata, a paucis, et per longum tempus, et cum admixtione multorum errorum, homini proveniret, a cuius tamen veritatis cognitione dependet tota hominis salus, quae in Deo est. Ut igitur salus hominibus et convenientius et certius proveniat, necessarium fuit quod de divinis per divinam revelationem instruantur. Necessarium igitur fuit, praeter philosophicas disciplinas, quae per rationem investigantur, sacram doctrinam per revelationem haberi.

Referencing norms: Q1A1Respondeo, SacredDoctrineNecessary, assert-h94e50504ea70301f69d1aa558ac634b24dbc92adfd68a00da8a594b2c67b2e1c

section/1-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:36e90eeba323cc81b1f1c4a040887cabcda0e2df500deecd77fd45e53aee2b05LA

Sed contra est quod dicitur II ad Tim. III, omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum ad iustitiam. Scriptura autem divinitus inspirata non pertinet ad philosophicas disciplinas, quae sunt secundum rationem humanam inventae. Utile igitur est, praeter philosophicas disciplinas, esse aliam scientiam divinitus inspiratam.

Referencing norms: assert-h476c9346f03d7a97521cba2a08c2022c70b070fe31558a5da26638026235b5c0

section/1-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fe3386119460f6ef8e7c4d883b5ec43f155e33c31b59f1f5e75397d706052cacLA

Ad primum ergo dicendum quod principia cuiuslibet scientiae vel sunt nota per se, vel reducuntur ad notitiam superioris scientiae. Et talia sunt principia sacrae doctrinae, ut dictum est.

Referencing norms: Q1A2Ad1, assert-hd5131183840f5ba407b7782de85b8d7f612c34c374dc68c73fa3646f8e588817

section/1-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8a3418ccee76d510401133cc896d3a3c07ecc27ad7a68c0f3f35999496c7c5b7LA

Ad secundum dicendum quod singularia traduntur in sacra doctrina, non quia de eis principaliter tractetur, sed introducuntur tum in exemplum vitae, sicut in scientiis moralibus; tum etiam ad declarandum auctoritatem virorum per quos ad nos revelatio divina processit, super quam fundatur sacra Scriptura seu doctrina.

Referencing norms: Q1A2Ad2, assert-h700d094a31ef24973bf23dacc1cdac53d57b81b0cb42d7949b7503a05f7681bf

section/1-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bb7f04c53b755f14da2dd139dfa06057e154b3cc451aa1df54283975582c6411LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacra doctrina non sit scientia. Omnis enim scientia procedit ex principiis per se notis. Sed sacra doctrina procedit ex articulis fidei, qui non sunt per se noti, cum non ab omnibus concedantur, non enim omnium est fides, ut dicitur II Thessalon. III. Non igitur sacra doctrina est scientia.

Referencing norms: Q1A2Obiectio1, assert-h33c72dfb3a551d87d64c5b9a6f2df6f81f9ef0416d313871e2ccc399785281d4, assert-h7026c4fa8f90298429685ef418ed4ae9f393dd22e895c114fa031e35b2de4a79

section/1-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3875b4285dee139d614a6de0cb119a71e9e02e71fc557e38cce6d369aa7b6c5aLA

Praeterea, scientia non est singularium. Sed sacra doctrina tractat de singularibus, puta de gestis Abrahae, Isaac et Iacob, et similibus. Ergo sacra doctrina non est scientia.

Referencing norms: Q1A2Obiectio2, assert-h505208fd48b8b4c6c331b86589a0ab4958d6777e0d5f4992fde7478434ca3eda, assert-h8062ce39b86ab26e400fee700abccea1047e8eb2debeaf05cabe98565d48309f

section/1-2/respondeo · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:555cbb8b3a307b7cc124520b9d882551066e0f448fb0d654034859b2da8eaffbLA

Respondeo dicendum sacram doctrinam esse scientiam. Sed sciendum est quod duplex est scientiarum genus. Quaedam enim sunt, quae procedunt ex principiis notis lumine naturali intellectus, sicut arithmetica, geometria, et huiusmodi. Quaedam vero sunt, quae procedunt ex principiis notis lumine superioris scientiae, sicut perspectiva procedit ex principiis notificatis per geometriam, et musica ex principiis per arithmeticam notis. Et hoc modo sacra doctrina est scientia, quia procedit ex principiis notis lumine superioris scientiae, quae scilicet est scientia Dei et beatorum. Unde sicut musica credit principia tradita sibi ab arithmetico, ita doctrina sacra credit principia revelata sibi a Deo.

Referencing norms: Q1A2Respondeo, SacredDoctrineIsScience, assert-h01f82a824b3f9c7d61d8584697317b35bc39f94205e52bcaf9ac038f3ea6a813

section/1-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:dd2b99eb5792c7193348ec2299d86b645a2f27264891ed1444f6e8e9e76504daLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, XIV de Trinitate, huic scientiae attribuitur illud tantummodo quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur, roboratur. Hoc autem ad nullam scientiam pertinet nisi ad sacram doctrinam. Ergo sacra doctrina est scientia.

Referencing norms: assert-h4f19b7893806bb2518d7aa9d365138263920a76a5790e0abd00c9d939bfa9894

section/1-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:df6c90e213532922c6e046049750b3f2cb396755fcaf121ebdfb9c5d32b618c2LA

Ad primum ergo dicendum quod sacra doctrina non determinat de Deo et de creaturis ex aequo, sed de Deo principaliter, et de creaturis secundum quod referuntur ad Deum, ut ad principium vel finem. Unde unitas scientiae non impeditur.

Referencing norms: Q1A3Ad1, assert-h448575f77f87d7f8ab9fed65b382c00589d98aa37dde5c1541ff6722b82f7dad

section/1-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a58d38c5d127150d74b052a2705e9b28d38a60644c82c5eed57f2a1dd3934f6fLA

Ad secundum dicendum quod nihil prohibet inferiores potentias vel habitus diversificari circa illas materias, quae communiter cadunt sub una potentia vel habitu superiori, quia superior potentia vel habitus respicit obiectum sub universaliori ratione formali. Sicut obiectum sensus communis est sensibile, quod comprehendit sub se visibile et audibile, unde sensus communis, cum sit una potentia, extendit se ad omnia obiecta quinque sensuum. Et similiter ea quae in diversis scientiis philosophicis tractantur, potest sacra doctrina, una existens, considerare sub una ratione, inquantum scilicet sunt divinitus revelabilia, ut sic sacra doctrina sit velut quaedam impressio divinae scientiae, quae est una et simplex omnium.

Referencing norms: Q1A3Ad2, assert-h6dd53db52970e0f8c2a693319da8f1a68bb08369670411d4fe33eaa4856f58ff

section/1-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ffc4c44cab3946ce5ee34f4897fe4e27a2f1698d31cfd48af932822bca021fc0LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacra doctrina non sit una scientia. Quia secundum philosophum in I Poster., una scientia est quae est unius generis subiecti. Creator autem et creatura, de quibus in sacra doctrina tractatur, non continentur sub uno genere subiecti. Ergo sacra doctrina non est una scientia.

Referencing norms: Q1A3Obiectio1, assert-h2e3800f743fa2429021bc4e1b17985acb8807989e118e5b61999ea1e652f9467

section/1-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6a4ecc98375e585ee526a559e8df164d7245010a0fec439898cca5c99a0546c3LA

Praeterea, in sacra doctrina tractatur de Angelis, de creaturis corporalibus, de moribus hominum. Huiusmodi autem ad diversas scientias philosophicas pertinent. Igitur sacra doctrina non est una scientia.

Referencing norms: Q1A3Obiectio2, assert-hd664f26da414a3439173fa9d01cc45f8b053d05f68aaad36a882d4aefefa9200

section/1-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:67bf40df085849fb2e8fd1dc74ff92c7bf1339dc098592258f45bd7095c9f5f9LA

Respondeo dicendum sacram doctrinam unam scientiam esse. Est enim unitas potentiae et habitus consideranda secundum obiectum, non quidem materialiter, sed secundum rationem formalem obiecti, puta homo, asinus et lapis conveniunt in una formali ratione colorati, quod est obiectum visus. Quia igitur sacra Scriptura considerat aliqua secundum quod sunt divinitus revelata, secundum quod dictum est, omnia quaecumque sunt divinitus revelabilia, communicant in una ratione formali obiecti huius scientiae. Et ideo comprehenduntur sub sacra doctrina sicut sub scientia una.

Referencing norms: Q1A3Respondeo, assert-hcf2eb7cd3111bab942abb69e412c518da1c5ef65436c3e8f932c804ce40f47b0

section/1-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:9b4564168ed30440586fdd25871392d65e4e7f590690fbbaa68eba12f235f235LA

Sed contra est quod sacra Scriptura de ea loquitur sicut de una scientia, dicitur enim Sap. X, dedit illi scientiam sanctorum.

Referencing norms: assert-h232b83ebcc28050a474d04d3d63be4d9514c74362b53c05aa7456c9707ec44f7

section/1-4/reply/all · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Referencing norms: Q1A4Ad1, Q1A4Ad2, assert-hba99657ec3d41ea320d43e2ce7e9172057189bab339438b3d08d27e05b358888, assert-hc04d144d15c258b4800e4bfd9b24acbd78f946fbb5ac3c7ef17f56d466c49e63

section/1-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6af22dc698cd24a1eab86c6eac56999366f1c6065e51c3dadde29f17f1d54210LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacra doctrina sit scientia practica. Finis enim practicae est operatio, secundum philosophum in II Metaphys. Sacra autem doctrina ad operationem ordinatur, secundum illud Iac. I, estote factores verbi, et non auditores tantum. Ergo sacra doctrina est practica scientia.

Referencing norms: Q1A4Obiectio1, assert-h3503bc67fa718a575453cf2b3e859f9f0f232f35a1c5fa24069c7890b23c437d

section/1-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a81cce871a8160e8ff977cd03820e04caae7475893397955b9ac3b829bd6c7fdLA

Praeterea, sacra doctrina dividitur per legem veterem et novam. Lex autem pertinet ad scientiam moralem, quae est scientia practica. Ergo sacra doctrina est scientia practica.

Referencing norms: Q1A4Obiectio2, assert-he6423d09e151adb61f958716dad4c08729e07c105b9c64e4870045de25115edf

section/1-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:01a807b760b1673ab464f7f2a1e963f781ec9e646595243b9f2b51065b67fd64LA

Respondeo dicendum quod sacra doctrina, ut dictum est, una existens, se extendit ad ea quae pertinent ad diversas scientias philosophicas, propter rationem formalem quam in diversis attendit, scilicet prout sunt divino lumine cognoscibilia. Unde licet in scientiis philosophicis alia sit speculativa et alia practica, sacra tamen doctrina comprehendit sub se utramque; sicut et Deus eadem scientia se cognoscit, et ea quae facit. Magis tamen est speculativa quam practica, quia principalius agit de rebus divinis quam de actibus humanis; de quibus agit secundum quod per eos ordinatur homo ad perfectam Dei cognitionem, in qua aeterna beatitudo consistit.

Referencing norms: Q1A4Respondeo, assert-h16c0952d484d6733fa72441c777eec88184cd1a434ddce1210c6a94b0debe579

section/1-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:038b641fba50ab145e020bc31686ca9acc2c44e21df9d0797bf620789f12fef4LA

Sed contra, omnis scientia practica est de rebus operabilibus ab homine; ut moralis de actibus hominum, et aedificativa de aedificiis. Sacra autem doctrina est principaliter de Deo, cuius magis homines sunt opera. Non ergo est scientia practica, sed magis speculativa.

Referencing norms: assert-h4ab0ffc0406fa7d95846e1bc15e6b560f9b18ce96817c6fe7c678e50e17d0c74

section/1-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:84223ab5ec71e9112ad91290f021e38873a3ebb906a71c5812a970e6c54f6442LA

Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est certius secundum naturam, esse quoad nos minus certum, propter debilitatem intellectus nostri, qui se habet ad manifestissima naturae, sicut oculus noctuae ad lumen solis, sicut dicitur in II Metaphys. Unde dubitatio quae accidit in aliquibus circa articulos fidei, non est propter incertitudinem rei, sed propter debilitatem intellectus humani. Et tamen minimum quod potest haberi de cognitione rerum altissimarum, desiderabilius est quam certissima cognitio quae habetur de minimis rebus, ut dicitur in XI de animalibus.

Referencing norms: Q1A5Ad1, assert-h8e0e50b0378157bdd27b800b2c30e2588ac22bbba15d899d444202ddb0d73cfb

section/1-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b945c073fb5c3ef17b598bbdc67cb19e72077194aa7d3ae089faf19367c906a8LA

Ad secundum dicendum quod haec scientia accipere potest aliquid a philosophicis disciplinis, non quod ex necessitate eis indigeat, sed ad maiorem manifestationem eorum quae in hac scientia traduntur. Non enim accipit sua principia ab aliis scientiis, sed immediate a Deo per revelationem. Et ideo non accipit ab aliis scientiis tanquam a superioribus, sed utitur eis tanquam inferioribus et ancillis; sicut architectonicae utuntur subministrantibus, ut civilis militari. Et hoc ipsum quod sic utitur eis, non est propter defectum vel insufficientiam eius, sed propter defectum intellectus nostri; qui ex his quae per naturalem rationem (ex qua procedunt aliae scientiae) cognoscuntur, facilius manuducitur in ea quae sunt supra rationem, quae in hac scientia traduntur.

Referencing norms: Q1A5Ad2, assert-hd78d5842cde3faffcb216969ccc6c8e9a4b97dbba9a7c0d22e4e6ff030976f98

section/1-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6c1aa5873d78d28bfc4b0865f2de717d1fb2defa5c03de324876e41092f01e62LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacra doctrina non sit dignior aliis scientiis. Certitudo enim pertinet ad dignitatem scientiae. Sed aliae scientiae, de quarum principiis dubitari non potest, videntur esse certiores sacra doctrina, cuius principia, scilicet articuli fidei, dubitationem recipiunt. Aliae igitur scientiae videntur ista digniores.

Referencing norms: Q1A5Obiectio1, assert-h840dfee1774aa78d298fb8adccb19e0125a541d329908db07f0a683f97492610, assert-hffca8e965ed711e7374f9b0a2e57f6b355f3e36b154423fa8d7edadc576b2b1e

section/1-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1bb9e482401203e581284ccb5c48950398ae8e5bcdbc16254bccaaa623467f0bLA

Praeterea, inferioris scientiae est a superiori accipere, sicut musicus ab arithmetico. Sed sacra doctrina accipit aliquid a philosophicis disciplinis, dicit enim Hieronymus in epistola ad magnum oratorem urbis Romae, quod doctores antiqui intantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos resperserunt libros, ut nescias quid in illis prius admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. Ergo sacra doctrina est inferior aliis scientiis.

Referencing norms: Q1A5Obiectio2, assert-h0d595196585a2ca8658747f0e624ff5617b13beb2caf197b0142ba3eeaf197d1, assert-h9937333df38df4acaac99b520d32937697cd29ed7cc48bf1b4907e5c3df3e60e

section/1-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:25e1630540858277a32dfead04b42637220c8614816504c99fb27ffd260d3862LA

Respondeo dicendum quod, cum ista scientia quantum ad aliquid sit speculativa, et quantum ad aliquid sit practica, omnes alias transcendit tam speculativas quam practicas. Speculativarum enim scientiarum una altera dignior dicitur, tum propter certitudinem, tum propter dignitatem materiae. Et quantum ad utrumque, haec scientia alias speculativas scientias excedit. Secundum certitudinem quidem, quia aliae scientiae certitudinem habent ex naturali lumine rationis humanae, quae potest errare, haec autem certitudinem habet ex lumine divinae scientiae, quae decipi non potest. Secundum dignitatem vero materiae, quia ista scientia est principaliter de his quae sua altitudine rationem transcendunt, aliae vero scientiae considerant ea tantum quae rationi subduntur. Practicarum vero scientiarum illa dignior est, quae ad ulteriorem finem ordinatur, sicut civilis militari, nam bonum exercitus ad bonum civitatis ordinatur. Finis autem huius doctrinae inquantum est practica, est beatitudo aeterna, ad quam sicut ad ultimum finem ordinantur omnes alii fines scientiarum practicarum. Unde manifestum est, secundum omnem modum, eam digniorem esse aliis.

Referencing norms: Q1A5Respondeo, assert-h20160edbfa19cd5f261e0ab9f0a2cab2f7c9bc29b3048c1e084cf81e63fc1a45

section/1-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:1c7e1514b1d3c95a536cd5cfd4ddc6f643bed34b3366b7e9ab58e974c1920b3cLA

Sed contra est quod aliae scientiae dicuntur ancillae huius, Prov. IX, misit ancillas suas vocare ad arcem.

Referencing norms: assert-haf1b30a310982eee5bc128d3c8f397aaea270208cdaafeee20b03955e383d969

section/1-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a774fcb056982bd0ad419cd2717f1c4e306cd7201c8eadd298bb0aceaad79d0dLA

Ad primum ergo dicendum quod sacra doctrina non supponit sua principia ab aliqua scientia humana, sed a scientia divina, a qua, sicut a summa sapientia, omnis nostra cognitio ordinatur.

Referencing norms: Q1A6Ad1, assert-hb9325f1e4230f18a129a121e6767f872c7c854823fdc52638ef2ff5100aec8d0

section/1-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:beb18a62cf07cd6445e7f6fd22c412c4aec0b4e1fa20171aadd80bb43c4f7173LA

Ad secundum dicendum quod aliarum scientiarum principia vel sunt per se nota, et probari non possunt, vel per aliquam rationem naturalem probantur in aliqua alia scientia. Propria autem huius scientiae cognitio est, quae est per revelationem, non autem quae est per naturalem rationem. Et ideo non pertinet ad eam probare principia aliarum scientiarum, sed solum iudicare de eis, quidquid enim in aliis scientiis invenitur veritati huius scientiae repugnans, totum condemnatur ut falsum, unde dicitur II Cor. X, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei.

Referencing norms: Q1A6Ad2, assert-h1bd6422f92bebb60a84d47de45ac19495004654f24918315b4aba9d4626eb4e2

section/1-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1b364154bef386e9e7e6eeb17d007399a81d0976d827253e76c7d59749c82aefLA

Ad tertium dicendum quod, cum iudicium ad sapientem pertineat, secundum duplicem modum iudicandi, dupliciter sapientia accipitur. Contingit enim aliquem iudicare, uno modo per modum inclinationis, sicut qui habet habitum virtutis, recte iudicat de his quae sunt secundum virtutem agenda, inquantum ad illa inclinatur, unde et in X Ethic. dicitur quod virtuosus est mensura et regula actuum humanorum. Alio modo, per modum cognitionis, sicut aliquis instructus in scientia morali, posset iudicare de actibus virtutis, etiam si virtutem non haberet. Primus igitur modus iudicandi de rebus divinis, pertinet ad sapientiam quae ponitur donum spiritus sancti secundum illud I Cor. II, spiritualis homo iudicat omnia, etc., et Dionysius dicit, II cap. de divinis nominibus, Hierotheus doctus est non solum discens, sed et patiens divina. Secundus autem modus iudicandi pertinet ad hanc doctrinam, secundum quod per studium habetur; licet eius principia ex revelatione habeantur.

Referencing norms: Q1A6Ad3, assert-hec536149029d0ca5f45aa3e11a2fdf4f5c0b8ab14df7fdd8cf8bd600eab73fba

section/1-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:80e89ab05f9c338e19674464c9e993163f7fee3047502a0d803b6cbe01f9030fLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod haec doctrina non sit sapientia. Nulla enim doctrina quae supponit sua principia aliunde, digna est nomine sapientiae, quia sapientis est ordinare, et non ordinari (I Metaphys.). Sed haec doctrina supponit principia sua aliunde, ut ex dictis patet. Ergo haec doctrina non est sapientia.

Referencing norms: Q1A6Obiectio1, assert-h3d64624edf50d09d0ecbe01524513be8ec294c7c09ea0b5d13b0d65cce3072fb, assert-h61126f52fb08d506af37347e01c2154c2b06177e96005b21a61cb9d5d5bda581

section/1-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3a14ad559e04f0ab76ceeb4247a420173609575c109f369d9248e6013be3e672LA

Praeterea, ad sapientiam pertinet probare principia aliarum scientiarum, unde ut caput dicitur scientiarum, ut VI Ethic. patet. Sed haec doctrina non probat principia aliarum scientiarum. Ergo non est sapientia.

Referencing norms: Q1A6Obiectio2, assert-h6270eb74862dac3755ea1013284f8c317388b3590b21e1f7a24e294effb12722, assert-hbd72d6e618212e5e1f029a0db9df7b510c20e645add5d8eb6b76c88f158e1360

section/1-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:45b8946dd697d22614c349fed7108534e19fcd7c63abcc3538a71d1bbcca1fc3LA

Praeterea, haec doctrina per studium acquiritur. Sapientia autem per infusionem habetur, unde inter septem dona spiritus sancti connumeratur, ut patet Isaiae XI. Ergo haec doctrina non est sapientia.

Referencing norms: Q1A6Obiectio3, assert-h70a81b7477a03d2990833723debc8738d933e9da003791979a3c3f9b6815dee7

section/1-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f6559fdac4bda5a1b929ca613b9f12d6166f885a021b3aebf67eaf875d962de2LA

Respondeo dicendum quod haec doctrina maxime sapientia est inter omnes sapientias humanas, non quidem in aliquo genere tantum, sed simpliciter. Cum enim sapientis sit ordinare et iudicare, iudicium autem per altiorem causam de inferioribus habeatur; ille sapiens dicitur in unoquoque genere, qui considerat causam altissimam illius generis. Ut in genere aedificii, artifex qui disponit formam domus, dicitur sapiens et architector, respectu inferiorum artificum, qui dolant ligna vel parant lapides, unde dicitur I Cor. III, ut sapiens architector fundamentum posui. Et rursus, in genere totius humanae vitae, prudens sapiens dicitur, inquantum ordinat humanos actus ad debitum finem, unde dicitur Prov. X, sapientia est viro prudentia. Ille igitur qui considerat simpliciter altissimam causam totius universi, quae Deus est, maxime sapiens dicitur, unde et sapientia dicitur esse divinorum cognitio, ut patet per Augustinum, XII de Trinitate. Sacra autem doctrina propriissime determinat de Deo secundum quod est altissima causa, quia non solum quantum ad illud quod est per creaturas cognoscibile (quod philosophi cognoverunt, ut dicitur Rom. I, quod notum est Dei, manifestum est illis); sed etiam quantum ad id quod notum est sibi soli de seipso, et aliis per revelationem communicatum. Unde sacra doctrina maxime dicitur sapientia.

Referencing norms: Q1A6Respondeo, assert-h55d4b51df5f7924fb33fe2c841891f7808bde0dfdb290ec9f191e38e157d7892

section/1-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:483342f140db2de6893445601ffbaf9f8c2c92b54c47063c90fe26602a43cb98LA

Sed contra est quod dicitur Deut. IV, in principio legis, haec est nostra sapientia et intellectus coram populis.

Referencing norms: assert-heac2b80abeb287546fac7ceb7faa941679b8f11277071a64d1f148eeed014a31

section/1-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fb36957d9c7d69d11a81fcec49e60103f27225342065de82fcb459d710a5314eLA

Ad primum ergo dicendum quod, licet de Deo non possimus scire quid est, utimur tamen eius effectu, in hac doctrina, vel naturae vel gratiae, loco definitionis, ad ea quae de Deo in hac doctrina considerantur, sicut et in aliquibus scientiis philosophicis demonstratur aliquid de causa per effectum, accipiendo effectum loco definitionis causae.

Referencing norms: Q1A7Ad1, assert-h70805c339da3af2d6e3b75bbcb5d62d90ab72a640b1b442ff60371a966aaa30d

section/1-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:108f22c1e24c6e85fa0edef19f1e07603a593d689aa5e940484a3d4c25394c88LA

Ad secundum dicendum quod omnia alia quae determinantur in sacra doctrina, comprehenduntur sub Deo, non ut partes vel species vel accidentia, sed ut ordinata aliqualiter ad ipsum.

Referencing norms: Q1A7Ad2, assert-hdc160979df46d00dca046643178b906578ce0ab1c4eb2713064ec41e77d1bc54

section/1-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:940708c8241b8b5f341a051a6deb421e21c0273ea742b590384c1ccf524d5621LA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit subiectum huius scientiae. In qualibet enim scientia oportet supponere de subiecto quid est, secundum philosophum in I Poster. Sed haec scientia non supponit de Deo quid est, dicit enim Damascenus, in Deo quid est, dicere impossibile est. Ergo Deus non est subiectum huius scientiae.

Referencing norms: Q1A7Obiectio1, assert-ha2c7a9e08f3fb4d1abecd072253761a5ed00187fd369851216e20b985a68064e, assert-he37d459781c8daddaaec4e306f22d0d6f4b78017d05f56a0d19b085cf0e19386

section/1-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d116789c671c2ad62c5a1642bc3e5bf388fc15a93f1264117c33ccfc96650cb3LA

Praeterea, omnia quae determinantur in aliqua scientia, comprehenduntur sub subiecto illius scientiae. Sed in sacra Scriptura determinatur de multis aliis quam de Deo, puta de creaturis, et de moribus hominum. Ergo Deus non est subiectum huius scientiae.

Referencing norms: Q1A7Obiectio2, assert-h281bad4c4c561f62f853ee875bb33dcff474b2174e3512e5ff5b9e2626ad8cf4, assert-hf4fcdd6efce914f72dce488ecd52a0f45ac93b180505190fb8e498acd5086394

section/1-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:53fd7d978953c2d15488b87d0932a6d3616996048bc56a0cd4e5fe4a3ee8b361LA

Respondeo dicendum quod Deus est subiectum huius scientiae. Sic enim se habet subiectum ad scientiam, sicut obiectum ad potentiam vel habitum. Proprie autem illud assignatur obiectum alicuius potentiae vel habitus, sub cuius ratione omnia referuntur ad potentiam vel habitum, sicut homo et lapis referuntur ad visum inquantum sunt colorata, unde coloratum est proprium obiectum visus. Omnia autem pertractantur in sacra doctrina sub ratione Dei, vel quia sunt ipse Deus; vel quia habent ordinem ad Deum, ut ad principium et finem. Unde sequitur quod Deus vere sit subiectum huius scientiae. Quod etiam manifestum fit ex principiis huius scientiae, quae sunt articuli fidei, quae est de Deo, idem autem est subiectum principiorum et totius scientiae, cum tota scientia virtute contineatur in principiis. Quidam vero, attendentes ad ea quae in ista scientia tractantur, et non ad rationem secundum quam considerantur, assignaverunt aliter subiectum huius scientiae, vel res et signa; vel opera reparationis; vel totum Christum, idest caput et membra. De omnibus enim istis tractatur in ista scientia, sed secundum ordinem ad Deum.

Referencing norms: Q1A7Respondeo, assert-h75e279630bcf0955a1131792eada2c4294a0de7019c563fc55245cd1058ca446

section/1-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:fb090d306f175ddb92b78b915f0e66189f981968a4c89f00f0aa87aa112dba96LA

Sed contra, illud est subiectum scientiae, de quo est sermo in scientia. Sed in hac scientia fit sermo de Deo, dicitur enim theologia, quasi sermo de Deo. Ergo Deus est subiectum huius scientiae.

Referencing norms: assert-hfe180981d4fce5f0b7153269241d32de5ae954f8132a78a8b3a470d55cae0edd

section/1-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d1877b86784dc2e588ca9d8554a37f8374a213289c417e77add8b14883989af6LA

Ad primum ergo dicendum quod, licet argumenta rationis humanae non habeant locum ad probandum quae fidei sunt, tamen ex articulis fidei haec doctrina ad alia argumentatur, ut dictum est.

Referencing norms: Q1A8Ad1, assert-h192af8ad9e9ae7c564ea505e70c871ae82003d6d8bff12e62429fa81c8908276

section/1-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7520032bc21ef2675f82e6544d46b0bad8de9c6ace36fbaff63521997aafcff3LA

Ad secundum dicendum quod argumentari ex auctoritate est maxime proprium huius doctrinae, eo quod principia huius doctrinae per revelationem habentur, et sic oportet quod credatur auctoritati eorum quibus revelatio facta est. Nec hoc derogat dignitati huius doctrinae, nam licet locus ab auctoritate quae fundatur super ratione humana, sit infirmissimus; locus tamen ab auctoritate quae fundatur super revelatione divina, est efficacissimus. Utitur tamen sacra doctrina etiam ratione humana, non quidem ad probandum fidem, quia per hoc tolleretur meritum fidei; sed ad manifestandum aliqua alia quae traduntur in hac doctrina. Cum enim gratia non tollat naturam, sed perficiat, oportet quod naturalis ratio subserviat fidei; sicut et naturalis inclinatio voluntatis obsequitur caritati. Unde et apostolus dicit, II ad Cor. X, in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et inde est quod etiam auctoritatibus philosophorum sacra doctrina utitur, ubi per rationem naturalem veritatem cognoscere potuerunt; sicut Paulus, actuum XVII, inducit verbum Arati, dicens, sicut et quidam poetarum vestrorum dixerunt, genus Dei sumus. Sed tamen sacra doctrina huiusmodi auctoritatibus utitur quasi extraneis argumentis, et probabilibus. Auctoritatibus autem canonicae Scripturae utitur proprie, ex necessitate argumentando. Auctoritatibus autem aliorum doctorum Ecclesiae, quasi arguendo ex propriis, sed probabiliter. Innititur enim fides nostra revelationi apostolis et prophetis factae, qui canonicos libros scripserunt, non autem revelationi, si qua fuit aliis doctoribus facta. Unde dicit Augustinus, in epistola ad Hieronymum, solis eis Scripturarum libris qui canonici appellantur, didici hunc honorem deferre, ut nullum auctorem eorum in scribendo errasse aliquid firmissime credam. Alios autem ita lego, ut, quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quod ipsi ita senserunt vel scripserunt.

Referencing norms: Q1A8Ad2, assert-h0bc4515e40f6f5e7f64fc8df50bf914542523fda2febca3eaa3b8bf8a41502bd

section/1-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:baa5fa1744ef2ea987d99ef92f423193388421b1035a231fa15c06ce04ef290aLA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod haec doctrina non sit argumentativa. Dicit enim Ambrosius in libro I de fide Catholica, tolle argumenta, ubi fides quaeritur. Sed in hac doctrina praecipue fides quaeritur, unde dicitur Ioan. XX, haec scripta sunt ut credatis. Ergo sacra doctrina non est argumentativa.

Referencing norms: Q1A8Obiectio1, assert-h90f7ad5fb350564b095da27f81124bdc6f388ab4e1214fe889d451501c100be8, assert-he4f4447891a3f685ba4e3f15ed0c857ab0cdd39e994311c615e05cfa9eb434b0

section/1-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0d5dc9fb8b401de04264b9ad6b343e07c72aae53fcd9071d67f9061cd224f467LA

Praeterea, si sit argumentativa, aut argumentatur ex auctoritate, aut ex ratione. Si ex auctoritate, non videtur hoc congruere eius dignitati, nam locus ab auctoritate est infirmissimus, secundum Boetium. Si etiam ex ratione, hoc non congruit eius fini, quia secundum Gregorium in homilia, fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Ergo sacra doctrina non est argumentativa.

Referencing norms: Q1A8Obiectio2, assert-ha6d2496f14e1ee69594827f01deea370b458570fc2c9939a0cab58ea2a2a1f25

section/1-8/respondeo · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1dd4efa2a50697f0b3251d2d58d7e1cc83d086814c74c59872e2d729c108125fLA

Respondeo dicendum quod, sicut aliae scientiae non argumentantur ad sua principia probanda, sed ex principiis argumentantur ad ostendendum alia in ipsis scientiis; ita haec doctrina non argumentatur ad sua principia probanda, quae sunt articuli fidei; sed ex eis procedit ad aliquid aliud ostendendum; sicut apostolus, I ad Cor. XV, ex resurrectione Christi argumentatur ad resurrectionem communem probandam. Sed tamen considerandum est in scientiis philosophicis, quod inferiores scientiae nec probant sua principia, nec contra negantem principia disputant, sed hoc relinquunt superiori scientiae, suprema vero inter eas, scilicet metaphysica, disputat contra negantem sua principia, si adversarius aliquid concedit, si autem nihil concedit, non potest cum eo disputare, potest tamen solvere rationes ipsius. Unde sacra Scriptura, cum non habeat superiorem, disputat cum negante sua principia, argumentando quidem, si adversarius aliquid concedat eorum quae per divinam revelationem habentur; sicut per auctoritates sacrae doctrinae disputamus contra haereticos, et per unum articulum contra negantes alium. Si vero adversarius nihil credat eorum quae divinitus revelantur, non remanet amplius via ad probandum articulos fidei per rationes, sed ad solvendum rationes, si quas inducit, contra fidem. Cum enim fides infallibili veritati innitatur, impossibile autem sit de vero demonstrari contrarium, manifestum est probationes quae contra fidem inducuntur, non esse demonstrationes, sed solubilia argumenta.

Referencing norms: Q1A8Respondeo, SacredDoctrineArgumentative, assert-h929735fc6fa8d88ad9e5f3a0c6f2946b89395720a5c5c80be501672df05931b6

section/1-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0a086d2eb00093b4401df89f565c4227882d22f888e756f127777969342e0307LA

Sed contra est quod dicitur ad Titum I, de episcopo, amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.

Referencing norms: assert-h2b1c436880a078f3a70d4ee0e41d3e7ecf601261e01c92396c967fe754ebbaf0

section/1-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7938c3ab80578c819205056c1b48a87c5b1dfcb986b6a3c47073d768ab5c2623LA

Ad primum ergo dicendum quod poeta utitur metaphoris propter repraesentationem, repraesentatio enim naturaliter homini delectabilis est. Sed sacra doctrina utitur metaphoris propter necessitatem et utilitatem, ut dictum est.

Referencing norms: Q1A9Ad1, assert-h20efaadbca9d6578a1488204e0d7823d547df2897c49c9dc7543f56157bdfa16

section/1-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:89ac83f1758122cad26715098bce339776165e20931f8d8757dcf2dbb732fac6LA

Ad secundum dicendum quod radius divinae revelationis non destruitur propter figuras sensibiles quibus circumvelatur, ut dicit Dionysius, sed remanet in sua veritate; ut mentes quibus fit revelatio, non permittat in similitudinibus permanere, sed elevet eas ad cognitionem intelligibilium; et per eos quibus revelatio facta est, alii etiam circa haec instruantur. Unde ea quae in uno loco Scripturae traduntur sub metaphoris, in aliis locis expressius exponuntur. Et ipsa etiam occultatio figurarum utilis est, ad exercitium studiosorum, et contra irrisiones infidelium, de quibus dicitur, Matth. VII, nolite sanctum dare canibus.

Referencing norms: Q1A9Ad2, assert-h9b04edd52a9a2e9ee59f22df3559f8adf2057c00edfe86f39dfdee3b6263dc06

section/1-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d552e70895b42f7679d1b3bc700eee406b0c98fc3f323916699797fcad01dd77LA

Ad tertium dicendum quod, sicut docet Dionysius, cap. II Cael. Hier., magis est conveniens quod divina in Scripturis tradantur sub figuris vilium corporum, quam corporum nobilium. Et hoc propter tria. Primo, quia per hoc magis liberatur humanus animus ab errore. Manifestum enim apparet quod haec secundum proprietatem non dicuntur de divinis, quod posset esse dubium, si sub figuris nobilium corporum describerentur divina; maxime apud illos qui nihil aliud a corporibus nobilius excogitare noverunt. Secundo, quia hic modus convenientior est cognitioni quam de Deo habemus in hac vita. Magis enim manifestatur nobis de ipso quid non est, quam quid est, et ideo similitudines illarum rerum quae magis elongantur a Deo, veriorem nobis faciunt aestimationem quod sit supra illud quod de Deo dicimus vel cogitamus. Tertio, quia per huiusmodi, divina magis occultantur indignis.

Referencing norms: Q1A9Ad3, assert-h18aa0d3b1914b9392f7b21959c8cfea2f1f6af69fe3e1405a8d9e6da70ea256a

section/1-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5fede18fcff1661e7265ede6c65c9a6b2168b85e8cb6a182f39cd46b682cb4beLA

Ad nonum sic proceditur. Videtur quod sacra Scriptura non debeat uti metaphoris. Illud enim quod est proprium infimae doctrinae, non videtur competere huic scientiae, quae inter alias tenet locum supremum, ut iam dictum est. Procedere autem per similitudines varias et repraesentationes, est proprium poeticae, quae est infima inter omnes doctrinas. Ergo huiusmodi similitudinibus uti, non est conveniens huic scientiae.

Referencing norms: Q1A9Obiectio1, assert-hcb050c28c2289ef53c36dce9a99fc59eceb16c8ec0be3459d9bbf67717a2c390

section/1-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ac87c002af4e2c7767aaa638030939a3288eacba96c93b5800d9d2c1df4b3113LA

Praeterea, haec doctrina videtur esse ordinata ad veritatis manifestationem, unde et manifestatoribus eius praemium promittitur, Eccli. XXIV, qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Sed per huiusmodi similitudines veritas occultatur. Non ergo competit huic doctrinae divina tradere sub similitudine corporalium rerum.

Referencing norms: Q1A9Obiectio2, assert-h5ad8f42c9ba60b5997472e440039babd21d071690804acaeae0ca80e7c1f4d8a, assert-he3891c5e7caa7fb75dcc5e22e734b1a34690f9322364f31088f187106112f81c

section/1-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b39be2ec2453ef8765b97518b6c23f716e18fd2d6a1b5c8c8137ba21113b54c9LA

Praeterea, quanto aliquae creaturae sunt sublimiores, tanto magis ad divinam similitudinem accedunt. Si igitur aliquae ex creaturis transumerentur ad Deum, tunc oporteret talem transumptionem maxime fieri ex sublimioribus creaturis, et non ex infimis. Quod tamen in Scripturis frequenter invenitur.

Referencing norms: Q1A9Obiectio3, assert-hb438b7598a975667584a046d3a50329ea6bbe202c12abc1b0d1ebe12b1e973d3

section/1-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6597fc9653e326086f1f9d42a90799f9055d7145c927181c939fbbb04a6921c0LA

Respondeo dicendum quod conveniens est sacrae Scripturae divina et spiritualia sub similitudine corporalium tradere. Deus enim omnibus providet secundum quod competit eorum naturae. Est autem naturale homini ut per sensibilia ad intelligibilia veniat, quia omnis nostra cognitio a sensu initium habet. Unde convenienter in sacra Scriptura traduntur nobis spiritualia sub metaphoris corporalium. Et hoc est quod dicit Dionysius, I cap. caelestis hierarchiae, impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum. Convenit etiam sacrae Scripturae, quae communiter omnibus proponitur (secundum illud ad Rom. I, sapientibus et insipientibus debitor sum), ut spiritualia sub similitudinibus corporalium proponantur; ut saltem vel sic rudes eam capiant, qui ad intelligibilia secundum se capienda non sunt idonei.

Referencing norms: Q1A9Respondeo, assert-hce16710fdf0062f79123d10c2ebe345759cfdf6cd765bee0a7620f364b04c2b8

section/1-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:b3764900404f796bfe3499f918102533604bc42103ee3dcf6d7867c29acdd10cLA

Sed contra est quod dicitur Osee XII, ego visionem multiplicavi eis, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Tradere autem aliquid sub similitudine, est metaphoricum. Ergo ad sacram doctrinam pertinet uti metaphoris.

Referencing norms: assert-h2174ccefe6a71246b9d86f18ea625d0c62354ece350a09647bd92abd7731a040

question/1/prooemium · paragraph

la · official · sha256:4542f678fbdb9b328a4f7162e8ed19d07a2ae0e579de7a8acc8181712bccac77LA

Et ut intentio nostra sub aliquibus certis limitibus comprehendatur, necessarium est primo investigare de ipsa sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat. Circa quae quaerenda sunt decem. Primo, de necessitate huius doctrinae. Secundo, utrum sit scientia. Tertio, utrum sit una vel plures. Quarto, utrum sit speculativa vel practica. Quinto, de comparatione eius ad alias scientias. Sexto, utrum sit sapientia. Septimo, quid sit subiectum eius. Octavo, utrum sit argumentativa. Nono, utrum uti debeat metaphoricis vel symbolicis locutionibus. Decimo, utrum Scriptura sacra huius doctrinae sit secundum plures sensus exponenda.

The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.