Source / pinned edition
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I-II, quaestiones 98-108
Source of package la.aquinas.summa.i_ii_old_new_law · Summa theologiae I-II, qq. 98-108
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#SUMMA_THEOLOGIAE_I_II_98_108
- number
- Summa theologiae I-II, qq. 98-108
- kind
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 100
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q100
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2098.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9c7def628e36dcf43103cccd0973cd60851c2e7da0abe7d94253121174a961b7 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 107
section/100-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca27cd1ee1382105374c9c811942829da7f7e91841f0c4a97904172ce7869fb2LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus non dixit, si vis ad vitam ingredi, serva unum mandatum, sed, serva omnia mandata. Inter quae etiam continetur mandatum de dilectione Dei et proximi.Referencing norms: Q100A10Ad1, assert-h85b8d67daecd4f90eb2713ba8b863e1f3b0196ca4be8631ffbecde135cf4a349
section/100-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a57c9001c57ee24753bbea668915ac2524898bbdf8893e5e0d6ddadc14f7676LA
Ad secundum dicendum quod sub mandato caritatis continetur ut diligatur Deus ex toto corde, ad quod pertinet ut omnia referantur in Deum. Et ideo praeceptum caritatis implere homo non potest, nisi etiam omnia referantur in Deum. Sic ergo qui honorat parentes, tenetur ex caritate honorare, non ex vi huius praecepti quod est, honora parentes, sed ex vi huius praecepti, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Et cum ista sint duo praecepta affirmativa non obligantia ad semper, possunt pro diversis temporibus obligare. Et ita potest contingere quod aliquis implens praeceptum de honoratione parentum, non tunc transgrediatur praeceptum de omissione modi caritatis.Referencing norms: Q100A10Ad2, assert-h674a0981628d7877648ec3331906e48104c9f81ab8982d8adc5d8c8a5aca9e04
section/100-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2103f417e047217d2609c7b7c6b0947afbb0df275155ac71738c5fc4f228fc5LA
Ad tertium dicendum quod observare omnia praecepta legis homo non potest, nisi impleat praeceptum caritatis, quod non fit sine gratia. Et ideo impossibile est quod Pelagius dixit, hominem implere legem sine gratia.Referencing norms: Q100A10Ad3, assert-h3aab2816ecac9eb0b6bca55205016633f15a48ffda772dbe662d84fd36ae98b3
section/100-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd4447c1a01f4560b51f44b33701640b4a310326c64e1e2e9f44810f6953d4b5LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod modus caritatis cadat sub praecepto divinae legis. Dicitur enim Matth. XIX, si vis ad vitam ingredi, serva mandata, ex quo videtur quod observatio mandatorum sufficiat ad introducendum in vitam. Sed opera bona non sufficiunt ad introducendum in vitam, nisi ex caritate fiant, dicitur enim I ad Cor. XIII, si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo modus caritatis est in praecepto.Referencing norms: Q100A10Obiectio1, assert-h005b51d1045192171661e5bf83782987b5de2d96884ac972da1480195330b0ef, assert-h5cbc70a63c758b87821ec029786c42ba122c98dd049a762be5115ce81b6c4357
section/100-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9c35d796bac951c734415f4c1ab011cafe8c513a5fbae335357d236cdad33707LA
Praeterea, ad modum caritatis proprie pertinet ut omnia fiant propter Deum. Sed istud cadit sub praecepto, dicit enim apostolus, I ad Cor. X, omnia in gloriam Dei facite. Ergo modus caritatis cadit sub praecepto.Referencing norms: Q100A10Obiectio2, assert-h84e8e8a31e51e3d83e95a3e5b97eb21e67d48c19e9206310df3e34ce20f4393e, assert-hc7a60844bd8e61d6e88e0a215a57d3981ce0ba39396256b2a50eca772366d797
section/100-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:6d8b9eeb6b5671c70b66be4f3eaf7c459946a5b92137f97f8b7cd73a7a35bb83LA
Praeterea, si modus caritatis non cadit sub praecepto, ergo aliquis potest implere praecepta legis non habens caritatem. Sed quod potest fieri sine caritate, potest fieri sine gratia, quae semper adiuncta est caritati. Ergo aliquis potest implere praecepta legis sine gratia. Hoc autem est Pelagiani erroris; ut patet per Augustinum, in libro de haeresibus. Ergo modus caritatis est in praecepto.Referencing norms: Q100A10Obiectio3, assert-h455744da77c8c5cd26522cf4729b82e5fe55ba2aa8aae55cc063319e91ab8dad, assert-h79b9e3f7d06f16bfafcf06140c6bab657e8e4a0f54efc881816c73b356911859, assert-hd07343785b08515509bf0d297c28a6bf8868709b61792c440a5551478ba3f405
section/100-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dc4df301d79432d45f288a403bec8e67ebed23e1ad9ac82022f9f867ecce6838LA
Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt contrariae opiniones. Quidam enim dixerunt absolute modum caritatis esse sub praecepto. Nec est impossibile observare hoc praeceptum caritatem non habenti, quia potest se disponere ad hoc quod caritas ei infundatur a Deo. Nec quandocumque aliquis non habens caritatem facit aliquid de genere bonorum, peccat mortaliter, quia hoc est praeceptum affirmativum, ut ex caritate operetur, et non obligat ad semper, sed pro tempore illo quo aliquis habet caritatem. Alii vero dixerunt quod omnino modus caritatis non cadit sub praecepto. Utrique autem quantum ad aliquid, verum dixerunt. Actus enim caritatis dupliciter considerari potest. Uno modo, secundum quod est quidam actus per se. Et hoc modo cadit sub praecepto legis quod de hoc specialiter datur, scilicet, diliges dominum Deum tuum, et, diliges proximum tuum. Et quantum ad hoc, primi verum dixerunt. Non enim est impossibile hoc praeceptum observare, quod est de actu caritatis, quia homo potest se disponere ad caritatem habendam, et quando habuerit eam, potest ea uti. Alio modo potest considerari actus caritatis secundum quod est modus actuum aliarum virtutum, hoc est secundum quod actus aliarum virtutum ordinantur ad caritatem, quae est finis praecepti, ut dicitur I ad Tim. I, dictum est enim supra quod intentio finis est quidam modus formalis actus ordinati in finem. Et hoc modo verum est quod secundi dixerunt, quod modus caritatis non cadit sub praecepto, hoc est dictu, quod in hoc praecepto, honora patrem, non includitur quod honoretur pater ex caritate, sed solum quod honoretur pater. Unde qui honorat patrem, licet non habens caritatem, non efficitur transgressor huius praecepti, etsi sit transgressor praecepti quod est de actu caritatis, propter quam transgressionem meretur poenam.Referencing norms: Q100A10Respondeo, assert-h3cf8cf8c653e5adf7f6d79019f17a90d57cbf577e50fa7ff692055d40706cb60
section/100-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ab09ee9044b65de8bc689a5a5b3964f740ddde30388a4f78d6b0d58af8a669ddLA
Sed contra est quia quicumque non servat praeceptum, peccat mortaliter. Si igitur modus caritatis cadat sub praecepto, sequitur quod quicumque operatur aliquid et non ex caritate, peccet mortaliter. Sed quicumque non habet caritatem, operatur non ex caritate. Ergo sequitur quod quicumque non habet caritatem, peccet mortaliter in omni opere quod facit, quantumcumque sit de genere bonorum. Quod est inconveniens.Referencing norms: assert-hfbd49a1d443acfbbe34c37d7f547a38eba183f731558d71295712db8006d6e13
section/100-11/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6cf6c1dcd85b0ae95e1ef2c886a0a544f908266cbcc0f19ecf180bf4f46618ceLA
Ad primum ergo dicendum quod ad dilectionem Dei et proximi ordinantur quidem praecepta Decalogi secundum manifestam rationem debiti, alia vero secundum rationem magis occultam.Referencing norms: Q100A11Ad1, assert-h3de3baa92529ca958902703a95e628a925722cf996d83f8ad465c2c737fd38c1
section/100-11/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bf4030e5467a0e801a9fbb823aaf326ba13c6adbd216b2e18441b7b6ce4b2541LA
Ad secundum dicendum quod praecepta caeremonialia et iudicialia sunt determinativa praeceptorum Decalogi ex vi institutionis, non autem ex vi naturalis instinctus, sicut praecepta moralia superaddita.Referencing norms: Q100A11Ad2, assert-h277d070f5a98bf66db38d515764d610bbb9e79d57569719d2975c2776886bf24
section/100-11/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ceb31ee75461a354346fa0d22b74dd6d6e8baebe2ce56d5e1bcc169dd748e963LA
Ad tertium dicendum quod praecepta legis ordinantur ad bonum commune, ut supra dictum est. Et quia virtutes ordinantes ad alium directe pertinent ad bonum commune; et similiter virtus castitatis, inquantum actus generationis deservit bono communi speciei; ideo de istis virtutibus directe dantur praecepta et Decalogi et superaddita. De actu autem fortitudinis datur praeceptum proponendum per duces exhortantes in bello, quod pro bono communi suscipitur, ut patet Deut. XX, ubi mandatur sacerdoti, nolite metuere, nolite cedere. Similiter etiam actus gulae prohibendus committitur monitioni paternae, quia contrariatur bono domestico, unde dicitur Deut. XXI, ex persona parentum, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat et luxuriae atque conviviis.Referencing norms: Q100A11Ad3, assert-h52e4cedfd3a0eee0b144e298bf7c470ef861475a1f38398ed6f015aec0b10ceb
section/100-11/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6cce3428822c5b9c88b00c5fd1ae3359948bcab5992f915140f5cdb88d65c5f3LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter distinguantur alia moralia praecepta legis praeter Decalogum. Quia ut dominus dicit, Matth. XXII, in duobus praeceptis caritatis pendet omnis lex et prophetae. Sed haec duo praecepta explicantur per decem praecepta Decalogi. Ergo non oportet alia praecepta moralia esse.Referencing norms: Q100A11Obiectio1, assert-h7b0b7aa32b13bf5450f85441551a32822aa37e8bb5b0aee837dbb12ab4933a88, assert-hfb2f4f2d44cd8923ef99a130064e47a3b353d03af90825421ffae7481b0ac6ad
section/100-11/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4079d37f932c8b24d0ba49ff7b9aef0ac8c8091f7c39ef9e17efcaf468e1c60cLA
Praeterea, praecepta moralia a iudicialibus et caeremonialibus distinguuntur, ut dictum est. Sed determinationes communium praeceptorum moralium pertinent ad iudicialia et caeremonialia praecepta, communia autem praecepta moralia sub Decalogo continentur, vel etiam Decalogo praesupponuntur, ut dictum est. Ergo inconvenienter traduntur alia praecepta moralia praeter Decalogum.Referencing norms: Q100A11Obiectio2, assert-h376984eb03858bb774e4ae6a2b8118d5d070d1759299f2b75a1db1021dbf90f6, assert-h461f4e771491f4dc790a61ca2e8f7886bd5e1b9168fe4f820164032ad4e84a3a
section/100-11/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5e2d88ca0c6d8a8fb0048e5749a2cdae3137ac758d0f9a8df67a7c675ddd5f4aLA
Praeterea, praecepta moralia sunt de actibus omnium virtutum, ut supra dictum est. Sicut igitur in lege ponuntur praecepta moralia praeter Decalogum pertinentia ad latriam, liberalitatem et misericordiam, et castitatem; ita etiam deberent poni aliqua praecepta pertinentia ad alias virtutes, puta ad fortitudinem, sobrietatem, et alia huiusmodi. Quod tamen non invenitur. Non ergo convenienter distinguuntur in lege alia praecepta moralia quae sunt praeter Decalogum.Referencing norms: Q100A11Obiectio3, assert-hb8cfea8dbc748c147f1f79ad47245d2649878b06087d2ce2a351636aef27d2dc
section/100-11/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f98efcef5bbc6917f9043d8b281f2366c44454c4188dbc79711b884ece93e474LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, praecepta iudicialia et caeremonialia ex sola institutione vim habent, quia antequam instituerentur, non videbatur differre utrum sic vel aliter fieret. Sed praecepta moralia ex ipso dictamine naturalis rationis efficaciam habent, etiam si nunquam in lege statuantur. Horum autem triplex est gradus. Nam quaedam sunt certissima, et adeo manifesta quod editione non indigent; sicut mandata de dilectione Dei et proximi, et alia huiusmodi, ut supra dictum est, quae sunt quasi fines praeceptorum, unde in eis nullus potest errare secundum iudicium rationis. Quaedam vero sunt magis determinata, quorum rationem statim quilibet, etiam popularis, potest de facili videre; et tamen quia in paucioribus circa huiusmodi contingit iudicium humanum perverti, huiusmodi editione indigent, et haec sunt praecepta Decalogi. Quaedam vero sunt quorum ratio non est adeo cuilibet manifesta, sed solum sapientibus, et ista sunt praecepta moralia superaddita Decalogo, tradita a Deo populo per Moysen et Aaron. Sed quia ea quae sunt manifesta, sunt principia cognoscendi eorum quae non sunt manifesta; alia praecepta moralia superaddita Decalogo reducuntur ad praecepta Decalogi, per modum cuiusdam additionis ad ipsa. Nam in primo praecepto Decalogi prohibetur cultus alienorum deorum, cui superadduntur alia praecepta prohibitiva eorum quae ordinantur in cultum idolorum; sicut habetur Deut. XVIII, non inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam, ducens per ignem, nec sit maleficus atque incantator, nec Pythones consulat neque divinos, et quaerat a mortuis veritatem. Secundum autem praeceptum prohibet periurium. Superadditur autem ei prohibitio blasphemiae, Levit. XXIV; et prohibitio falsae doctrinae, Deut. XIII. Tertio vero praecepto superadduntur omnia caeremonialia. Quarto autem praecepto, de honore parentum, superadditur praeceptum de honoratione senum, secundum illud Levit. XIX, coram cano capite consurge, et honora personam senis; et universaliter omnia praecepta inducentia ad reverentiam exhibendam maioribus, vel ad beneficia exhibenda vel aequalibus vel minoribus. Quinto autem praecepto, quod est de prohibitione homicidii, additur prohibitio odii et cuiuslibet violationis contra proximum, sicut illud Levit. XIX, non stabis contra sanguinem proximi tui; et etiam prohibitio odii fratris, secundum illud, ne oderis fratrem tuum in corde tuo. Praecepto autem sexto, quod est de prohibitione adulterii, superadditur praeceptum de prohibitione meretricii, secundum illud Deut. XXIII, non erit meretrix de filiabus Israel, neque fornicator de filiis Israel; et iterum prohibitio vitii contra naturam, secundum illud Levit. XVIII, cum masculo non commisceberis, cum omni pecore non coibis. Septimo autem praecepto, de prohibitione furti adiungitur praeceptum de prohibitione usurae, secundum illud Deut. XXIII, non foenerabis fratri tuo ad usuram; et prohibitio fraudis, secundum illud Deut. XXV, non habebis in sacculo diversa pondera; et universaliter omnia quae ad prohibitionem calumniae et rapinae pertinent. Octavo vero praecepto, quod est de prohibitione falsi testimonii, additur prohibitio falsi iudicii, secundum illud Exod. XXIII, nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a veritate devies; et prohibitio mendacii, sicut ibi subditur, mendacium fugies; et prohibitio detractionis, secundum illud Levit. XIX, non eris criminator et susurro in populis. Aliis autem duobus praeceptis nulla alia adiunguntur, quia per ea universaliter omnis mala concupiscentia prohibetur.Referencing norms: Q100A11Respondeo, assert-hc6590af58f02c1c6786f3914014520e91f68d663bad9b6adc14d9eca93041307
section/100-11/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:65b084dccd557f5a0540a165bf7d5ad38d833f23d31159f2e05eceb46dbc3923LA
Sed contra est quod in Psalmo XVIII dicitur, lex domini immaculata, convertens animas. Sed per alia etiam moralia quae Decalogo superadduntur, homo conservatur absque macula peccati, et anima eius ad Deum convertitur. Ergo ad legem pertinebat etiam alia praecepta moralia tradere.Referencing norms: assert-h65263c767381c9ae48a5c5783e9668b0bb40e96e724bd2f20d162125f092a753
section/100-12/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fa4d2c2b98b0921d8e9c33203b9e300ea589b7644aaf4689d9d01dcda8a29993LA
Ad primum ergo dicendum quod apostolus accipit ibi iustificationem pro executione iustitiae.Referencing norms: Q100A12Ad1, assert-h4f889983769331ca93c9f9a85d998ff012f62e59fb9e5f6f0a68fe262b4841b0
section/100-12/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a77af9992546548a627e739082ccfb88942d16b88bb85085b57d15d2507a3c4LA
Ad secundum dicendum quod homo faciens praecepta legis dicitur vivere in eis, quia non incurrebat poenam mortis, quam lex transgressoribus infligebat. In quo sensu inducit hoc apostolus, Gal. III.Referencing norms: Q100A12Ad2, assert-hc50c581839dca9000bc0eb2d6b39ac702fb1ad44a0980619738d0ba2f4cbc351
section/100-12/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5d108e55dd477cd19ee21dd26fbae7d40aa08679ac3b6aeaaca9d105c1d23a30LA
Ad tertium dicendum quod praecepta legis humanae iustificant iustitia acquisita, de qua non quaeritur ad praesens, sed solum de iustitia quae est apud Deum.Referencing norms: Q100A12Ad3, assert-h8946641df8fdd591a39b990b93ed58a32284932ba89046329b1b11f2106c7560
section/100-12/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ce5919b4ee32252327bb832edfe742688383123d6f367be8147bd46ef4ae8218LA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod praecepta moralia veteris legis iustificarent. Dicit enim apostolus, Rom. II, non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Sed factores legis dicuntur qui implent praecepta legis. Ergo praecepta legis adimpleta iustificabant.Referencing norms: Q100A12Obiectio1, assert-h3e690134c18740be47091ca65c5b139e89efd504f8b7d6de321d0d8e0d292746, assert-hcb7c448983d7e3716c742c98c32194ae48d78931fff0d089a4b7e9a30f850c6e
section/100-12/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:54c8f359894036386bca7830e9b1e03e95b615309fcae7871c2512283825a421LA
Praeterea, Levit. XVIII dicitur, custodite leges meas atque iudicia, quae faciens homo vivet in eis. Sed vita spiritualis hominis est per iustitiam. Ergo praecepta legis adimpleta iustificabant.Referencing norms: Q100A12Obiectio2, assert-h3e2f1f15364a415d1820b24a9c5b884b6632baf0eff11a0c43ad22f0647f0b54, assert-hd6c137df9745c5a8498fbb6998e1ac752d8e157a3d1270991532aec8f4199cbf
section/100-12/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:525c8b43abcb317bf1df1d9e4c2f6a764c3e2a7a3cb6ebde8cebe46e2ec8220bLA
Praeterea, lex divina efficacior est quam lex humana. Sed lex humana iustificat, est enim quaedam iustitia in hoc quod praecepta legis adimplentur. Ergo praecepta legis iustificabant.Referencing norms: Q100A12Obiectio3, assert-h3aad1f97ff9bad73cac5685ab18baf807df37405483e25660f498022d4c20f00, assert-h920a0afbcdc84f082d7a2c5a3a1f846aa29246043fab5a668d53abd2d6a55b48
section/100-12/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cd43f5757abd6126b5d526a65f1bf7a9b7ca2d4f30f7bae0aceb9681af6124dfLA
Respondeo dicendum quod, sicut sanum proprie et primo dicitur quod habet sanitatem, per posterius autem quod significat sanitatem, vel quod conservat sanitatem; ita iustificatio primo et proprie dicitur ipsa factio iustitiae; secundario vero, et quasi improprie, potest dici iustificatio significatio iustitiae, vel dispositio ad iustitiam. Quibus duobus modis manifestum est quod praecepta legis iustificabant, inquantum scilicet disponebant homines ad gratiam Christi iustificantem, quam etiam significabant; quia sicut dicit Augustinus, contra Faustum, etiam vita illius populi prophetica erat, et Christi figurativa. Sed si loquamur de iustificatione proprie dicta, sic considerandum est quod iustitia potest accipi prout est in habitu, vel prout est in actu, et secundum hoc, iustificatio dupliciter dicitur. Uno quidem modo, secundum quod homo fit iustus adipiscens habitum iustitiae. Alio vero modo, secundum quod opera iustitiae operatur, ut secundum hoc iustificatio nihil aliud sit quam iustitiae executio. Iustitia autem, sicut et aliae virtutes potest accipi et acquisita et infusa, ut ex supradictis patet. Acquisita quidem causatur ex operibus, sed infusa causatur ab ipso Deo per eius gratiam. Et haec est vera iustitia, de qua nunc loquimur, secundum quam aliquis dicitur iustus apud Deum; secundum illud Rom. IV, si Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Haec igitur iustitia causari non poterat per praecepta moralia, quae sunt de actibus humanis. Et secundum hoc, praecepta moralia iustificare non poterant iustitiam causando. Si vero accipiatur iustificatio pro executione iustitiae, sic omnia praecepta legis iustificabant, aliter tamen et aliter. Nam praecepta caeremonialia continebant quidem iustitiam secundum se in generali, prout scilicet exhibebantur in cultum Dei, in speciali vero non continebant secundum se iustitiam, nisi ex sola determinatione legis divinae. Et ideo de huiusmodi praeceptis dicitur quod non iustificabant nisi ex devotione et obedientia facientium. Praecepta vero moralia et iudicialia continebant id quod erat secundum se iustum vel in generali, vel etiam in speciali. Sed moralia praecepta continebant id quod est secundum se iustum secundum iustitiam generalem quae est omnis virtus, ut dicitur in V Ethic. Praecepta vero iudicialia pertinebant ad iustitiam specialem, quae consistit circa contractus humanae vitae, qui sunt inter homines ad invicem.Referencing norms: Q100A12Respondeo, assert-h1afc4b241a492b4fb8e3e32febbcae80de88ac70ffb1911b8e09070b34946d47
section/100-12/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:93d9a7b8b395a095489e77b48ee65a0ffb99e8879196814f80f01f3d733e9d92LA
Sed contra est quod apostolus dicit, II ad Cor. III, littera occidit. Quod secundum Augustinum, in libro de spiritu et littera, intelligitur etiam de praeceptis moralibus. Ergo praecepta moralia non iustificabant.Referencing norms: assert-h30d4a9fa1b95a2b73a1f4d47c6938e800f7916e1dae905d5f8aff14f5ddc63e9
section/100-1/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q100A1Ad1, Q100A1Ad2, Q100A1Ad3, assert-h919632dd2e05b0655e310ca0040f8d154a0ba8f3da082a96bc76794d39e85efe, assert-h95aa3b3b674b043e712e0e03066e891b97452a153263c8c76a420adb70c051bc, assert-hda1e9281c8d2bf3e6b01c8a16850ce352758ae35b81d39beb9162c767ef232ea
section/100-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:61a75cc0ef044737e13259bdabd92f920f389862d85112ba1cae2e4c45b43727LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnia praecepta moralia pertineant ad legem naturae. Dicitur enim Eccli. XVII, addidit illis disciplinam, et legem vitae haereditavit illos. Sed disciplina dividitur contra legem naturae, eo quod lex naturalis non addiscitur, sed ex naturali instinctu habetur. Ergo non omnia praecepta moralia sunt de lege naturae.Referencing norms: Q100A1Obiectio1, assert-h1822061635b58f4c5e87b4dccf9ed162966d07cf23975c8489b84e2df2ed097a, assert-hc1d159866a0ffaf8450f4373ee59a2e814893e00e921032ede7db9be0b7ac285
section/100-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:62d1a121928dcd964d0c1210a0c397604a4ec03f6399cbbd415141b26b805de9LA
Praeterea, lex divina perfectior est quam lex humana. Sed lex humana superaddit aliqua ad bonos mores pertinentia his quae sunt de lege naturae, quod patet ex hoc quod lex naturae est eadem apud omnes, huiusmodi autem morum instituta sunt diversa apud diversos. Ergo multo fortius divina lex aliqua ad bonos mores pertinentia debuit addere supra legem naturae.Referencing norms: Q100A1Obiectio2, assert-h1cdd07ee28bb501ef61ec5de5fe6fb68e11314745c104f1448b65eea9e9392f0, assert-hcc28c8f4c4f92b3e1e15b6b70abc80f9aac8689b76ecbf50c1ce47fba3d887c4
section/100-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ee9f4403cf9431618379910e24a3b23c1f90ef8afab3b5cc51cc8b75a9381ea3LA
Praeterea, sicut ratio naturalis inducit ad aliquos bonos mores, ita et fides, unde etiam dicitur ad Galat. V, quod fides per dilectionem operatur. Sed fides non continetur sub lege naturae, quia ea quae sunt fidei, sunt supra rationem naturalem. Ergo non omnia praecepta moralia legis divinae pertinent ad legem naturae.Referencing norms: Q100A1Obiectio3, assert-ha1ae2d8291759bc408bef1694a83ee2c521c2154f759a5b98ccdc1ae681bd3de, assert-hdaa8b99087e9a81710017c1a03b8a88eb5aff71fe25a8eb3430320ca4091e8ef
section/100-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c89f312b33b2f2bf33363c44265968253708fcb567446832e220452fb6949298LA
Respondeo dicendum quod praecepta moralia, a caeremonialibus et iudicialibus distincta, sunt de illis quae secundum se ad bonos mores pertinent. Cum autem humani mores dicantur in ordine ad rationem, quae est proprium principium humanorum actuum, illi mores dicuntur boni qui rationi congruunt, mali autem qui a ratione discordant. Sicut autem omne iudicium rationis speculativae procedit a naturali cognitione primorum principiorum, ita etiam omne iudicium rationis practicae procedit ex quibusdam principiis naturaliter cognitis, ut supra dictum est. Ex quibus diversimode procedi potest ad iudicandum de diversis. Quaedam enim sunt in humanis actibus adeo explicita quod statim, cum modica consideratione, possunt approbari vel reprobari per illa communia et prima principia. Quaedam vero sunt ad quorum iudicium requiritur multa consideratio diversarum circumstantiarum, quas considerare diligenter non est cuiuslibet, sed sapientum, sicut considerare particulares conclusiones scientiarum non pertinet ad omnes, sed ad solos philosophos. Quaedam vero sunt ad quae diiudicanda indiget homo adiuvari per instructionem divinam, sicut est circa credenda. Sic igitur patet quod, cum moralia praecepta sint de his quae pertinent ad bonos mores; haec autem sunt quae rationi congruunt; omne autem rationis humanae iudicium aliqualiter a naturali ratione derivatur, necesse est quod omnia praecepta moralia pertineant ad legem naturae, sed diversimode. Quaedam enim sunt quae statim per se ratio naturalis cuiuslibet hominis diiudicat esse facienda vel non facienda, sicut honora patrem tuum et matrem tuam, et, non occides, non furtum facies. Et huiusmodi sunt absolute de lege naturae. Quaedam vero sunt quae subtiliori consideratione rationis a sapientibus iudicantur esse observanda. Et ista sic sunt de lege naturae, ut tamen indigeant disciplina, qua minores a sapientioribus instruantur, sicut illud, coram cano capite consurge, et honora personam senis, et alia huiusmodi. Quaedam vero sunt ad quae iudicanda ratio humana indiget instructione divina, per quam erudimur de divinis, sicut est illud, non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem; non assumes nomen Dei tui in vanum.Referencing norms: MoralPreceptsAreNatural, Q100A1Respondeo, assert-h32f822c2ed2938098bc05c4199f527a8676a6db35c1fd7d1aef2a5331b8ec229
section/100-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d973721a2cc7d49d1e3f928b0f092839aacb4f5b7cff7e723d53817dd3980ef1LA
Sed contra est quod dicit apostolus, Rom. II, quod gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, quod oportet intelligi de his quae pertinent ad bonos mores. Ergo omnia moralia praecepta legis sunt de lege naturae.Referencing norms: assert-hca0da0b8f6ed3a8bde6cae427687098596640d365cfed313d6d902de111a27e6
section/100-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cd99a2cc9b5a9b2b74669a07df21ef9be11fec88ec7c753389eb3d4e21cad3ccLA
Ad primum ergo dicendum quod adimpletio mandatorum legis etiam quae sunt de actibus aliarum virtutum, habet rationem iustificationis, inquantum iustum est ut homo obediat Deo. Vel etiam inquantum iustum est quod omnia quae sunt hominis, rationi subdantur.Referencing norms: Q100A2Ad1, assert-h5c5c2bf94cfc2614399dcaaf56e06e02ab6a1d9528e7388bd99f236d4937dfbe
section/100-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e7c05f0217a9e535cb21fb45612afc284786a37192080c64d0bb64634d39f903LA
Ad secundum dicendum quod iustitia proprie dicta attendit debitum unius hominis ad alium, sed in omnibus aliis virtutibus attenditur debitum inferiorum virium ad rationem. Et secundum rationem huius debiti, philosophus assignat, in V Ethic., quandam iustitiam metaphoricam.Referencing norms: Q100A2Ad2, assert-h18838abed8389e6ba003ced2422489ac917db247d734fa71bf88dd393e1f70e4
section/100-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:80545abe8aab134e46c9f9d437a867a7790c4785f420225dc83efb988ade1895LA
Ad tertium patet responsio per ea quae dicta sunt de diversitate communitatis.Referencing norms: Q100A2Ad3, assert-h34ac56e2a76ba6e0ecc2acbf1ab269eb47db335c790d769b763558f27e298e11
section/100-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bfa23692d80b76eac723c232e977963c9a3208d0d47aae4d161c6f1b0d52b4b0LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta moralia legis non sint de omnibus actibus virtutum. Observatio enim praeceptorum veteris legis iustificatio nominatur, secundum illud Psalmi CXVIII, iustificationes tuas custodiam. Sed iustificatio est executio iustitiae. Ergo praecepta moralia non sunt nisi de actibus iustitiae.Referencing norms: Q100A2Obiectio1, assert-hb656aa3aabcde82d799ca38fbca7a5529aa4726915de29b266a547d32bd8a577, assert-hdf9f17105edc1142f417c62db93960f426d856b0736d4b50938f2ac1efb11526
section/100-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bb9da18171f7fe385be1aba9eca7ef3cbb68252eed2ef219fbf4d7b366e41ed8LA
Praeterea, id quod cadit sub praecepto, habet rationem debiti. Sed ratio debiti non pertinet ad alias virtutes nisi ad solam iustitiam, cuius proprius actus est reddere unicuique debitum. Ergo praecepta legis moralia non sunt de actibus aliarum virtutum, sed solum de actibus iustitiae.Referencing norms: Q100A2Obiectio2, assert-h9b70818b664c28c51b8f4350f109484ad0e54e313226c1e63af67a40271cb8ae, assert-he2cabbdc48bda6da799aab2c2418015ff4cf3556bcd5ce8822bc588e3ff6ac52
section/100-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8488f24bf503acb8b63a4d63daff933802af0cd4071eb142df015b25a678d73bLA
Praeterea, omnis lex ponitur propter bonum commune, ut dicit Isidorus. Sed inter virtutes sola iustitia respicit bonum commune, ut philosophus dicit, in V Ethic. Ergo praecepta moralia sunt solum de actibus iustitiae.Referencing norms: Q100A2Obiectio3, assert-h16aa75c5b1bdf825290cbc8e84a615ccb7defa30c1557de6180321ae18712cf7, assert-h86b7532a1cea121749aa45a931d9f6fd98fd0e301d8adcc4978cc8795ac514a3
section/100-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:da048798b2a7c1fd82e96dc32274b36dad1edf58edc3738a1312ab720220090aLA
Respondeo dicendum quod, cum praecepta legis ordinentur ad bonum commune, sicut supra habitum est, necesse est quod praecepta legis diversificentur secundum diversos modos communitatum, unde et philosophus, in sua politica, docet quod alias leges oportet statuere in civitate quae regitur rege, et alias in ea quae regitur per populum, vel per aliquos potentes de civitate. Est autem alius modus communitatis ad quam ordinatur lex humana, et ad quam ordinatur lex divina. Lex enim humana ordinatur ad communitatem civilem, quae est hominum ad invicem. Homines autem ordinantur ad invicem per exteriores actus, quibus homines sibi invicem communicant. Huiusmodi autem communicatio pertinet ad rationem iustitiae, quae est proprie directiva communitatis humanae. Et ideo lex humana non proponit praecepta nisi de actibus iustitiae; et si praecipiat actus aliarum virtutum, hoc non est nisi inquantum assumunt rationem iustitiae; ut patet per philosophum, in V Ethic. Sed communitas ad quam ordinat lex divina, est hominum ad Deum, vel in praesenti vel in futura vita. Et ideo lex divina praecepta proponit de omnibus illis per quae homines bene ordinentur ad communicationem cum Deo. Homo autem Deo coniungitur ratione, sive mente, in qua est Dei imago. Et ideo lex divina praecepta proponit de omnibus illis per quae ratio hominis est bene ordinata. Hoc autem contingit per actus omnium virtutum, nam virtutes intellectuales ordinant bene actus rationis in seipsis; virtutes autem morales ordinant bene actus rationis circa interiores passiones et exteriores operationes. Et ideo manifestum est quod lex divina convenienter proponit praecepta de actibus omnium virtutum, ita tamen quod quaedam, sine quibus ordo virtutis, qui est ordo rationis, observari non potest, cadunt sub obligatione praecepti; quaedam vero, quae pertinent ad bene esse virtutis perfectae, cadunt sub admonitione consilii.Referencing norms: Q100A2Respondeo, assert-hc98f1f9b0490a16c1a86868470dc366bc6564b2f33f4c9ca7e31b469cc1b6dde
section/100-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fbdca3d1f2fe0d0194c9c933cdf65ca1d4022c6a3e8fe307129edf89a46bff02LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, quod peccatum est transgressio legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum. Sed peccata contrariantur omnibus actibus virtutum. Ergo lex divina habet ordinare de actibus omnium virtutum.Referencing norms: assert-h2e92fbf49750fcaffe1269e7e70ad21ce6cad120da43a15e07c8d9b94a3afa8c
section/100-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:24b3d0d15f5ed8417cfecad9eb61644d3e91b5e1cb272334b90d8f544f0e269dLA
Ad primum ergo dicendum quod illa duo praecepta sunt prima et communia praecepta legis naturae, quae sunt per se nota rationi humanae, vel per naturam vel per fidem. Et ideo omnia praecepta Decalogi ad illa duo referuntur sicut conclusiones ad principia communia.Referencing norms: Q100A3Ad1, assert-he03e4dd60adefbabd598727885cd560603e76ea16edb30a7c439a882a69b1c70
section/100-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf8dc6d6c1c305b428275769a4657c8e421547e05977ebca45b0780df2417ccdLA
Ad secundum dicendum quod praeceptum de observatione sabbati est secundum aliquid morale, inquantum scilicet per hoc praecipitur quod homo aliquo tempore vacet rebus divinis; secundum illud Psalmi XLV, vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Et secundum hoc, inter praecepta Decalogi computatur. Non autem quantum ad taxationem temporis, quia secundum hoc est caeremoniale.Referencing norms: Q100A3Ad2, assert-h1d21e5dd16b788fda3ed91e5c2f368f39a15f6615dab11a7329acbc35076eafc
section/100-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:404fa91e34816ed52630cb0847dcd0366c79cacda5777950c5969062f007965bLA
Ad tertium dicendum quod ratio debiti in aliis virtutibus est magis latens quam in iustitia. Et ideo praecepta de actibus aliarum virtutum non sunt ita nota populo sicut praecepta de actibus iustitiae. Et propter hoc actus iustitiae specialiter cadunt sub praeceptis Decalogi, quae sunt prima legis elementa.Referencing norms: Q100A3Ad3, assert-h3e46ae1085cf2d9cf52e5ab0a772265a69e6feda6597467b0e84a8897676a969
section/100-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3909d63e82c2b969375d1db7fe9970a1ed4d4eba6148da2adeb8b148a20ef454LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnia praecepta moralia veteris legis reducantur ad decem praecepta Decalogi. Prima enim et principalia legis praecepta sunt, diliges dominum Deum tuum, et, diliges proximum tuum, ut habetur Matth. XXII. Sed ista duo non continentur in praeceptis Decalogi. Ergo non omnia praecepta moralia continentur in praeceptis Decalogi.Referencing norms: Q100A3Obiectio1, assert-h212c7b3d78d43c6f5a96dbdd8344d64b434c0a63d256867bd89fad87f009e6e2, assert-hee014e9f0223fa078dbc33abab0b147792d1dc0dd4a0b8cf7785d87bbae65e7f
section/100-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ed6dddfca90b3fdebcbd99d6b54124fd66edcd768eb87f2068c573e0c7cdfc0dLA
Praeterea, praecepta moralia non reducuntur ad praecepta caeremonialia, sed potius e converso. Sed inter praecepta Decalogi est unum caeremoniale, scilicet, memento ut diem sabbati sanctifices. Ergo praecepta moralia non reducuntur ad omnia praecepta Decalogi.Referencing norms: Q100A3Obiectio2, assert-hc6c82db2ddf50036ae19d188a8b2b57195f08ea4fcb77e1bc6caf9c5d89bb908, assert-hc9ce40b1fbea4d534b3f8c6189f60090847026dea10bb7fb311c398165f3113c
section/100-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:956b364e22860818bc044148039adc010b7e6939823ad4e62cb66eb7df9fe5c4LA
Praeterea, praecepta moralia sunt de omnibus actibus virtutum. Sed inter praecepta Decalogi ponuntur sola praecepta pertinentia ad actus iustitiae; ut patet discurrenti per singula. Ergo praecepta Decalogi non continent omnia praecepta moralia.Referencing norms: Q100A3Obiectio3, assert-h03ea183ad15c29efd3296db73f7200eb26762ef7619aa8b1aa2aaac2d6ea2fce, assert-h27a4202439b0036554f39fd4cfa5cb82bc011595c01040e73d5a2eaca277506d
section/100-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ccac6347e02502f8c925b443f06bb2cf2170b5a2e9ede19b5ab8d029d210ac7LA
Respondeo dicendum quod praecepta Decalogi ab aliis praeceptis legis differunt in hoc, quod praecepta Decalogi per seipsum Deus dicitur populo proposuisse; alia vero praecepta proposuit populo per Moysen. Illa ergo praecepta ad Decalogum pertinent, quorum notitiam homo habet per seipsum a Deo. Huiusmodi vero sunt illa quae statim ex principiis communibus primis cognosci possunt modica consideratione, et iterum illa quae statim ex fide divinitus infusa innotescunt. Inter praecepta ergo Decalogi non computantur duo genera praeceptorum, illa scilicet quae sunt prima et communia, quorum non oportet aliam editionem esse nisi quod sunt scripta in ratione naturali quasi per se nota, sicut quod nulli debet homo malefacere, et alia huiusmodi; et iterum illa quae per diligentem inquisitionem sapientum inveniuntur rationi convenire, haec enim proveniunt a Deo ad populum mediante disciplina sapientum. Utraque tamen horum praeceptorum continentur in praeceptis Decalogi, sed diversimode. Nam illa quae sunt prima et communia, continentur in eis sicut principia in conclusionibus proximis, illa vero quae per sapientes cognoscuntur, continentur in eis, e converso, sicut conclusiones in principiis.Referencing norms: Q100A3Respondeo, assert-he2738047c811aa609bc3a362246a40c42f7c6d54cec5024c37052a634f0e1e3d
section/100-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:931268f938dcc0f3121a9f9d5159992a243a9619254a8d2dec07699026fb74b0LA
Sed contra est quod, Matth. V, super illud, beati estis cum maledixerint etc., dicit Glossa quod Moyses, decem praecepta proponens, postea per partes explicat. Ergo omnia praecepta legis sunt quaedam partes praeceptorum Decalogi.Referencing norms: assert-h202410c8c505cb85c9b7f878c90f429ecc1746f1a1975f4f2c8c509ffa6c2302
section/100-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4e54583c92dab83a95c63b50770cbb4fab95ad5cc996b9dc5b5768651ead8b1dLA
Ad primum ergo dicendum quod latria non est nisi quaedam protestatio fidei, unde non sunt alia praecepta danda de latria, et alia de fide. Potius tamen sunt danda de latria quam de fide, quia praeceptum fidei praesupponitur ad praecepta Decalogi, sicut praeceptum dilectionis. Sicut enim prima praecepta communia legis naturae sunt per se nota habenti rationem naturalem, et promulgatione non indigent; ita etiam et hoc quod est credere in Deum, est primum et per se notum ei qui habet fidem, accedentem enim ad Deum oportet credere quia est, ut dicitur ad Heb. XI. Et ideo non indiget alia promulgatione nisi infusione fidei.Referencing norms: Q100A4Ad1, assert-h5f44462d61009cff0ab311c71e0bfca02e9e9609c884f4e1c69398c71ad7211f
section/100-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1b90b2d9f55ece20b4cfc7f41ebdd386fcec2e235b9c29233ad0788d572f3e31LA
Ad secundum dicendum quod praecepta affirmativa distinguuntur a negativis, quando unum non comprehenditur in alio, sicut in honoratione parentum non includitur quod nullus homo occidatur, nec e converso. Sed quando affirmativum comprehenditur in negativo vel e converso, non dantur super hoc diversa praecepta, sicut non datur aliud praeceptum de hoc quod est, non furtum facies, et de hoc quod est conservare rem alienam, vel restituere eam. Et eadem ratione non sunt diversa praecepta de credendo in Deum, et de hoc quod non credatur in alienos deos.Referencing norms: Q100A4Ad2, assert-h472a8b5b40196146e6c5d8b14357c5daa573196d91bd366438c55ca7f48f2f5e
section/100-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b49fbd5f7ee9bb0a8e1d3783b3b5776aac230ad1289b88361b15f7c7c960fc3LA
Ad tertium dicendum quod omnis concupiscentia convenit in una communi ratione, et ideo apostolus singulariter de mandato concupiscendi loquitur. Quia tamen in speciali diversae sunt rationes concupiscendi, ideo Augustinus distinguit diversa praecepta de non concupiscendo, differunt enim specie concupiscentiae secundum diversitatem actionum vel concupiscibilium, ut philosophus dicit, in X Ethic.Referencing norms: Q100A4Ad3, assert-h7c22772e9573ebd31316329632d50bd95f620b586832b0f9e5169d86f09964c8
section/100-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:9fbc1ac821b2a8d51dfcd3679851654522ef6a6391321a23a90ec548a7fed1c2LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter praecepta Decalogi distinguantur. Latria enim est alia virtus a fide. Sed praecepta dantur de actibus virtutum. Sed hoc quod dicitur in principio Decalogi, non habebis deos alienos coram me, pertinet ad fidem, quod autem subditur, non facies sculptile etc., pertinet ad latriam. Ergo sunt duo praecepta, et non unum, sicut Augustinus dicit.Referencing norms: Q100A4Obiectio1, assert-h09df771f439857fb53aaee98b8ddb53ecfe245e37e3c6dd143f2ee0ae7868186, assert-h620c4cf826df18a2cf47de23f07db648f7fadc0c0cc43e37ae97491cfe88db2c, assert-h70bef07876f2b090f69bdfaebd7499dfe480f3b3337e5abdb4db5b243e5c7c3e
section/100-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e85c2ae1f4b099d2b7ddf44da97ab0fdb6fb666585453a21cbf0b7369e72c6f0LA
Praeterea, praecepta affirmativa in lege distinguuntur a negativis, sicut, honora patrem et matrem, et, non occides. Sed hoc quod dicitur, ego sum dominus Deus tuus, est affirmativum, quod autem subditur, non habebis deos alienos coram me, est negativum. Ergo sunt duo praecepta, et non continentur sub uno, ut Augustinus ponit.Referencing norms: Q100A4Obiectio2, assert-h0d43966bb2db4e6a4f8f8522c461d2548de3288384a4de18683f98b63f27bae0, assert-h80bb229117589c0eea46a2d83b51e5721c8f122670b17219ca44d40be4657098
section/100-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8f19b108db724817b2a33eb423f99fc2afe9b18147f7902c74ff72dd593bf681LA
Praeterea, apostolus, ad Rom. VII, dicit, concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces. Et sic videtur quod hoc praeceptum, non concupisces, sit unum praeceptum. Non ergo debet distingui in duo.Referencing norms: Q100A4Obiectio3, assert-h0969c09d6fb4549f6b9cc8170502f9f5ecc61c69bab9c654f626aed828062b91
section/100-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:edcac838be80aa2942fb9d0c6e22238515ec4cee20e2fee0a313a75824033e5bLA
Respondeo dicendum quod praecepta Decalogi diversimode a diversis distinguuntur. Hesychius enim, Levit. XXVI, super illud, decem mulieres in uno clibano coquunt panes, dicit praeceptum de observatione sabbati non esse de decem praeceptis, quia non est observandum, secundum litteram, secundum omne tempus. Distinguit tamen quatuor praecepta pertinentia ad Deum, ut primum sit, ego sum dominus Deus tuus; secundum sit, non habebis deos alienos coram me (et sic etiam distinguit haec duo Hieronymus, Osee X, super illud, propter duas iniquitates tuas); tertium vero praeceptum esse dicit, non facies tibi sculptile; quartum vero, non assumes nomen Dei tui in vanum. Pertinentia vero ad proximum dicit esse sex, ut primum sit, honora patrem tuum et matrem tuam; secundum, non occides; tertium, non moechaberis; quartum, non furtum facies; quintum, non falsum testimonium dices; sextum, non concupisces. Sed primo hoc videtur inconveniens, quod praeceptum de observatione sabbati praeceptis Decalogi interponatur, si nullo modo ad Decalogum pertineat. Secundo quia, cum scriptum sit Matth. VI, nemo potest duobus dominis servire, eiusdem rationis esse videtur, et sub eodem praecepto cadere, ego sum dominus Deus tuus, et, non habebis deos alienos. Unde Origenes, distinguens etiam quatuor praecepta ordinantia ad Deum, ponit ista duo pro uno praecepto; secundum vero ponit, non facies sculptile; tertium, non assumes nomen Dei tui in vanum; quartum, memento ut diem sabbati sanctifices. Alia vero sex ponit sicut Hesychius. Sed quia facere sculptile vel similitudinem non est prohibitum nisi secundum hoc, ut non colantur pro diis (nam et in tabernaculo Deus praecepit fieri imaginem Seraphim, ut habetur Exod. XXV); convenientius Augustinus ponit sub uno praecepto, non habebis deos alienos, et, non facies sculptile. Similiter etiam concupiscentia uxoris alienae ad commixtionem, pertinet ad concupiscentiam carnis; concupiscentiae autem aliarum rerum, quae desiderantur ad possidendum, pertinent ad concupiscentiam oculorum; unde etiam Augustinus ponit duo praecepta de non concupiscendo rem alienam, et uxorem alienam. Et sic ponit tria praecepta in ordine ad Deum, et septem in ordine ad proximum. Et hoc melius est.Referencing norms: Q100A4Respondeo, assert-hf9674a93a180a514a038bcf677728335d05d2553d6d08bccbdd0c9d08ce9023f
section/100-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:17ef4bb48d0574c9544d8d879d378c9070c20ba5206211f3e634b85b9d63a71aLA
Sed contra est auctoritas Augustini, in Glossa super Exod., ubi ponit tria praecepta pertinentia ad Deum, et septem ad proximum.Referencing norms: assert-h1c199036491f4c0479dd23071f9433455e0c1e99bc65bad8ecb760a6a0deb485
section/100-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e2deba69bd11c0d339f0efd6b5c21525b56e948f0d7441e2fb88f9d1b7b42f31LA
Ad primum ergo potest responderi dupliciter. Primo quidem, quia praecepta Decalogi referuntur ad praecepta dilectionis. Fuit autem dandum praeceptum homini de dilectione Dei et proximi, quia quantum ad hoc lex naturalis obscurata erat propter peccatum, non autem quantum ad dilectionem sui ipsius, quia quantum ad hoc lex naturalis vigebat. Vel quia etiam dilectio sui ipsius includitur in dilectione Dei et proximi, in hoc enim homo vere se diligit, quod se ordinat in Deum. Et ideo etiam in praeceptis Decalogi ponuntur solum praecepta pertinentia ad proximum et ad Deum. Aliter potest dici quod praecepta Decalogi sunt illa quae immediate populus recepit a Deo, unde dicitur Deut. X, scripsit in tabulis, iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est ad vos dominus. Unde oportet praecepta Decalogi talia esse quae statim in mente populi cadere possunt. Praeceptum autem habet rationem debiti. Quod autem homo ex necessitate debeat aliquid Deo vel proximo, hoc de facili cadit in conceptione hominis, et praecipue fidelis. Sed quod aliquid ex necessitate sit debitum homini de his quae pertinent ad seipsum et non ad alium, hoc non ita in promptu apparet, videtur enim primo aspectu quod quilibet sit liber in his quae ad ipsum pertinent. Et ideo praecepta quibus prohibentur inordinationes hominis ad seipsum, perveniunt ad populum mediante instructione sapientum. Unde non pertinent ad Decalogum.Referencing norms: Q100A5Ad1, assert-h92384aa39f4d4a74de2de094ee8d9fbd968f87fdc03d7306756b56dfcd3b1b45
section/100-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae473f4525fc0c924b8d28d40ee2568ffbad57f876e67893b5e126635e1fb317LA
Ad secundum dicendum quod omnes solemnitates legis veteris sunt institutae in commemorationem alicuius divini beneficii vel praeteriti commemorati, vel futuri praefigurati. Et similiter propter hoc omnia sacrificia offerebantur. Inter omnia autem beneficia Dei commemoranda, primum et praecipuum erat beneficium creationis, quod commemoratur in sanctificatione sabbati, unde Exod. XX pro ratione huius praecepti ponitur, sex enim diebus fecit Deus caelum et terram et cetera. Inter omnia autem futura beneficia, quae erant praefiguranda, praecipuum et finale erat quies mentis in Deo, vel in praesenti per gratiam, vel in futuro per gloriam, quae etiam figurabatur per observantiam sabbati; unde dicitur Isaiae LVIII, si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum domini gloriosum. Haec enim beneficia primo et principaliter sunt in mente hominum, maxime fidelium. Aliae vero solemnitates celebrantur propter aliqua particularia beneficia temporaliter transeuntia, sicut celebratio phase propter beneficium praeteritae liberationis ex Aegypto, et propter futuram passionem Christi, quae temporaliter transivit, inducens nos in quietem sabbati spiritualis. Et ideo, praetermissis omnibus aliis solemnitatibus et sacrificiis, de solo sabbato fiebat mentio inter praecepta Decalogi.Referencing norms: Q100A5Ad2, assert-hf1237836d8356af7b4d4f8e8dea922a133eadae72baea3fb9e617d3f8b093b9f
section/100-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:53e97efcb9793a17b031815ea6fac158ace375881fd95ca7d8caa19e4f4742d7LA
Ad tertium dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Heb. VI, homines per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum. Et ideo, quia iuramentum est omnibus commune, propter hoc prohibitio inordinationis circa iuramentum, specialiter praecepto Decalogi prohibetur. Peccatum vero falsae doctrinae non pertinet nisi ad paucos, unde non oportebat ut de hoc fieret mentio inter praecepta Decalogi. Quamvis etiam, quantum ad aliquem intellectum, in hoc quod dicitur, non assumes nomen Dei tui in vanum, prohibeatur falsitas doctrinae, una enim Glossa exponit, non dices Christum esse creaturam.Referencing norms: Q100A5Ad3, assert-hc0afd40d6e756260039ac6f47e1390f8b4410307c318e2892a1881219bd0c670
section/100-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65c07154beadebc2cc3c9a020523faecf823d1f4c59b06a845b9f6d4104f85c1LA
Ad quartum dicendum quod statim ratio naturalis homini dictat quod nulli iniuriam faciat, et ideo praecepta prohibentia nocumentum, extendunt se ad omnes. Sed ratio naturalis non statim dictat quod aliquid sit pro alio faciendum, nisi cui homo aliquid debet. Debitum autem filii ad patrem adeo est manifestum quod nulla tergiversatione potest negari, eo quod pater est principium generationis et esse, et insuper educationis et doctrinae. Et ideo non ponitur sub praecepto Decalogi ut aliquod beneficium vel obsequium alicui impendatur nisi parentibus. Parentes autem non videntur esse debitores filiis propter aliqua beneficia suscepta, sed potius e converso. Filius etiam est aliquid patris; et patres amant filios ut aliquid ipsorum, sicut dicit philosophus, in VIII Ethic. Unde eisdem rationibus non ponuntur aliqua praecepta Decalogi pertinentia ad amorem filiorum, sicut neque etiam aliqua ordinantia hominem ad seipsum.Referencing norms: Q100A5Ad4, assert-h7aafedf554d4bbc5218bf0fb0d99b6616c68011224d6b223eaa238b1d90b27e7
section/100-5/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3c80b50170e1d7b199928b9f936ae19cf92d743fb60c34a1832ddc982c13ef22LA
Ad quintum dicendum quod delectatio adulterii, et utilitas divitiarum, sunt propter seipsa appetibilia, inquantum habent rationem boni delectabilis vel utilis. Et propter hoc oportuit in eis prohiberi non solum opus, sed etiam concupiscentiam. Sed homicidium et falsitas sunt secundum seipsa horribilia, quia proximus et veritas naturaliter amantur, et non desiderantur nisi propter aliud. Et ideo non oportuit circa peccatum homicidii et falsi testimonii prohibere peccatum cordis, sed solum operis.Referencing norms: Q100A5Ad5, assert-h1884800aff567fa6b5901d013bdfb0dfa408d5a45c7cdb1f4b02331484ab4d6f
section/100-5/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7c1bd2cc0464b5e5c7af32893514c866e5465e58060852d87ebeb4ae796578c5LA
Ad sextum dicendum quod, sicut supra dictum est, omnes passiones irascibilis derivantur a passionibus concupiscibilis. Et ideo in praeceptis Decalogi, quae sunt quasi prima elementa legis, non erat mentio facienda de passionibus irascibilis, sed solum de passionibus concupiscibilis.Referencing norms: Q100A5Ad6, assert-hcde8c0e9fd6209563ae3d9064901dfaf774c44286e02ed6a968cce92569c9031
section/100-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:991c4903ec2547fe60684050af887327c85609eba13ea3ded4d386e2d0062aa5LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter praecepta Decalogi enumerentur. Peccatum enim, ut Ambrosius dicit, est transgressio legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum. Sed peccata distinguuntur per hoc quod homo peccat vel in Deum, vel in proximum, vel in seipsum. Cum igitur in praeceptis Decalogi non ponantur aliqua praecepta ordinantia hominem ad seipsum, sed solum ordinantia ipsum ad Deum et proximum; videtur quod insufficiens sit enumeratio praeceptorum Decalogi.Referencing norms: Q100A5Obiectio1, assert-h34bf82e6b0b9a1bf7b7fd39e9c72b4608d9ea74080ff827b1edb08cbdd6c2abd, assert-h838f79592b13347e7384f7837560593150020016a2067258cabc0962213e8e3f
section/100-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2c332c6ae9af09fb49df5df6badd58378dd0787eee6f2649719b1191d7558e62LA
Praeterea, sicut ad cultum Dei pertinebat observatio sabbati, ita etiam observatio aliarum solemnitatum, et immolatio sacrificiorum. Sed inter praecepta Decalogi est unum pertinens ad observantiam sabbati. Ergo etiam debent esse aliqua pertinentia ad alias solemnitates, et ad ritum sacrificiorum.Referencing norms: Q100A5Obiectio2, assert-h1741976ca59dba7aa3af82fd3f3bc061cf96409a9ef166b04821282ff257881d, assert-h94ec4522f289a9f7107cd911f7eb2ed50c48c06d3724656eda5c79a2dd2fff7f
section/100-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7b13197c3e32b7c89ec45ead3f318a7dca18cb79361980ac3f3c29dcea48cac6LA
Praeterea, sicut contra Deum peccare contingit periurando, ita etiam blasphemando, vel alias contra doctrinam divinam mentiendo. Sed ponitur unum praeceptum prohibens periurium, cum dicitur, non assumes nomen Dei tui in vanum. Ergo peccatum blasphemiae, et falsae doctrinae, debent aliquo praecepto Decalogi prohiberi.Referencing norms: Q100A5Obiectio3, assert-hf66e5f10212195eeebe0204f637c3b0fb1ccd3b56dcf8bb85edee9775fee94d7, assert-hf67edb34b29cdb58fb418ed754fa9cbfc4f76beb22a7fb25130f64e9a1dd44e1
section/100-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fe38326aeeea328350a6b2c94bd94f25238e36d39ca72994e4712cd0378fd04dLA
Praeterea, sicut homo naturalem dilectionem habet ad parentes, ita etiam ad filios. Mandatum etiam caritatis ad omnes proximos extenditur. Sed praecepta Decalogi ordinantur ad caritatem; secundum illud I Tim. I, finis praecepti caritas est. Ergo sicut ponitur quoddam praeceptum pertinens ad parentes, ita etiam debuerunt poni aliqua praecepta pertinentia ad filios et ad alios proximos.Referencing norms: Q100A5Obiectio4, assert-h70d3aae53f44f07837d047e08b7de246a4cdca49749590f9acb2a8a0027c8bf7, assert-h76fc3d47718f384a5689932a6e073eaba0aca89ce06d51d2828e8c8ec4cc17e5
section/100-5/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1ba9a68e5690ccf1ced0ba9c3cc5fc73453ec82afb1ba64a452837bfe4833567LA
Praeterea, in quolibet genere peccati contingit peccare corde et opere. Sed in quibusdam generibus peccatorum, scilicet in furto et adulterio, seorsum prohibetur peccatum operis, cum dicitur, non moechaberis, non furtum facies; et seorsum peccatum cordis, cum dicitur, non concupisces rem proximi tui, et, non concupisces uxorem proximi tui. Ergo etiam idem debuit poni in peccato homicidii et falsi testimonii.Referencing norms: Q100A5Obiectio5, assert-h9f26dd2bf138415431f1779857ae2e5d059e9ad9a4caeede7e3af956084a6941, assert-hdfa09c343a4d9f7ed45ef0eae7b0204f224a93147cbb634ff82e122532669759
section/100-5/objection/6 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:e9941a9ab9c4767b71a855d93d7091606be4a37c2feba72dcc0f45c4b49d40f1LA
Praeterea, sicut contingit peccatum provenire ex inordinatione concupiscibilis, ita etiam ex inordinatione irascibilis. Sed quibusdam praeceptis prohibetur inordinata concupiscentia, cum dicitur, non concupisces. Ergo etiam aliqua praecepta in Decalogo debuerunt poni per quae prohiberetur inordinatio irascibilis. Non ergo videtur quod convenienter decem praecepta Decalogi enumerentur.Referencing norms: Q100A5Obiectio6, assert-h09fa9d83ccc18d93a8caf0d2b5a9e25fa641da6843f30969779ce12262589edb, assert-h36181de9073cfd08dcccf674a19603343bdc09328ea3768c663fcc9921f03d4b, assert-hd9e665f20d9362b3bb18040a2678d8b94e5e680c0d88acdf84f3203b76ed4d87
section/100-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2618d9f74143c805dd859fbfc694e5eb1c7135cd5fb7a410b0c38d837f2f755fLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sicut praecepta legis humanae ordinant hominem ad communitatem humanam, ita praecepta legis divinae ordinant hominem ad quandam communitatem seu rempublicam hominum sub Deo. Ad hoc autem quod aliquis in aliqua communitate bene commoretur, duo requiruntur, quorum primum est ut bene se habeat ad eum qui praeest communitati; aliud autem est ut homo bene se habeat ad alios communitatis consocios et comparticipes. Oportet igitur quod in lege divina primo ferantur quaedam praecepta ordinantia hominem ad Deum; et deinde alia praecepta ordinantia hominem ad alios proximos simul conviventes sub Deo. Principi autem communitatis tria debet homo, primo quidem, fidelitatem; secundo, reverentiam; tertio, famulatum. Fidelitas quidem ad dominum in hoc consistit, ut honorem principatus ad alium non deferat. Et quantum ad hoc accipitur primum praeceptum, cum dicitur, non habebis deos alienos. Reverentia autem ad dominum requiritur ut nihil iniuriosum in eum committatur. Et quantum ad hoc accipitur secundum praeceptum, quod est, non assumes nomen domini Dei tui in vanum. Famulatus autem debetur domino in recompensationem beneficiorum quae ab ipso percipiunt subditi. Et ad hoc pertinet tertium praeceptum, de sanctificatione sabbati in memoriam creationis rerum. Ad proximos autem aliquis bene se habet et specialiter, et generaliter. Specialiter quidem, quantum ad illos quorum est debitor, ut eis debitum reddat. Et quantum ad hoc accipitur praeceptum de honoratione parentum. Generaliter autem, quantum ad omnes, ut nulli nocumentum inferatur, neque opere neque ore neque corde. Opere quidem infertur nocumentum proximo, quandoque quidem in personam propriam, quantum ad consistentiam scilicet personae. Et hoc prohibetur per hoc quod dicitur, non occides. Quandoque autem in personam coniunctam quantum ad propagationem prolis. Et hoc prohibetur cum dicitur, non moechaberis. Quandoque autem in rem possessam, quae ordinatur ad utrumque. Et quantum ad hoc dicitur, non furtum facies. Nocumentum autem oris prohibetur cum dicitur, non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Nocumentum autem cordis prohibetur cum dicitur, non concupisces. Et secundum hanc etiam differentiam possent distingui tria praecepta ordinantia in Deum. Quorum primum pertinet ad opus, unde ibi dicitur, non facies sculptile. Secundum ad os, unde dicitur, non assumes nomen Dei tui in vanum. Tertium pertinet ad cor, quia in sanctificatione sabbati, secundum quod est morale praeceptum, praecipitur quies cordis in Deum. Vel, secundum Augustinum, per primum praeceptum reveremur unitatem primi principii; per secundum, veritatem divinam; per tertium, eius bonitatem, qua sanctificamur, et in qua quiescimus sicut in fine.Referencing norms: Q100A5Respondeo, assert-hfd95ea8d137417d4e49f7e7b76927d28bb3f12211698019d5c9cc5ac2efbecd1
section/100-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f4016f11e909f829eba14f09ba3be3851ddbb916fad1afab093b891f964a2533LA
Sed contra est quod dicitur Deut. IV, ostendit vobis pactum suum, quod praecepit ut faceretis; et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis.Referencing norms: assert-h5578dde49b890bd3e7cd06127a940f6925e601070ebd5af39410a9bde0248e1c
section/100-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8a363bbd9ecb5af18bf8b015f45660724f7cb3b17523d810169deab3d471c4eLA
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis secundum viam sensus proximus sit magis notus quam Deus, tamen dilectio Dei est ratio dilectionis proximi, ut infra patebit. Et ideo praecepta ordinantia ad Deum, fuerunt praeordinanda.Referencing norms: Q100A6Ad1, assert-h0b29c5875a4d73e2d4bdbd87d2bb01eb384cb9572938d0bf1e89d761cd06d59a
section/100-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:03f51da353dcd05be20c6a7b0c34edcc36b8a97089acbb232e914d30c9317fa1LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Deus est universale principium essendi omnibus, ita etiam pater est principium quoddam essendi filio. Et ideo convenienter post praecepta pertinentia ad Deum, ponitur praeceptum pertinens ad parentes. Ratio autem procedit quando affirmativa et negativa pertinent ad idem genus operis. Quamvis etiam et in hoc non habeat omnimodam efficaciam. Etsi enim in executione operis, prius extirpanda sint vitia quam inserendae virtutes, secundum illud Psalmi XXXIII, declina a malo, et fac bonum, et Isaiae I, quiescite agere perverse, discite benefacere; tamen in cognitione prior est virtus quam peccatum, quia per rectum cognoscitur obliquum, ut dicitur in I de anima. Per legem autem cognitio peccati, ut Rom. III dicitur. Et secundum hoc, praeceptum affirmativum debuisset primo poni. Sed non est ista ratio ordinis, sed quae supra posita est. Quia in praeceptis pertinentibus ad Deum, quae sunt primae tabulae, ultimo ponitur praeceptum affirmativum, quia eius transgressio minorem reatum inducit.Referencing norms: Q100A6Ad2, assert-h8ccdec6844c3fc5c92a9fe191bfa90fb6bbd28d587fb49194cd48ce3fdd5c847
section/100-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27676d9dbb088273ebd692f132083d6ca0dcc845458d3aa9c8bf07d996e91e19LA
Ad tertium dicendum quod peccatum cordis etsi sit prius in executione, tamen eius prohibitio posterius cadit in ratione.Referencing norms: Q100A6Ad3, assert-ha4a2d6a6239e6f9467f7d4b3e2ec621c56e13801bcba140c7721ee227716ec0c
section/100-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa2bb5da3387d2799a6bad194ac1b9049b82ebefa70231908c0764f3afcf67a5LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ordinentur decem praecepta Decalogi. Dilectio enim proximi videtur esse praevia ad dilectionem Dei, quia proximus est nobis magis notus quam Deus; secundum illud I Ioan. IV, qui fratrem suum, quem videt, non diligit, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Sed tria prima praecepta pertinent ad dilectionem Dei, septem vero alia ad dilectionem proximi. Ergo inconvenienter praecepta Decalogi ordinantur.Referencing norms: Q100A6Obiectio1, assert-h371173b25368ea9c832be57d0b77427468143dec8bf91f68f4ce83db97240372, assert-hfe79f8801110d0d75db99952a86a670f900bd672506bdb62b18a87a7e214d3dd
section/100-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7e7f292ecccd2669285ef1f78d0eaae1b98064db84c96259315906538d1f72a2LA
Praeterea, per praecepta affirmativa imperantur actus virtutum, per praecepta vero negativa prohibentur actus vitiorum. Sed secundum Boetium, in commento praedicamentorum, prius sunt extirpanda vitia quam inserantur virtutes. Ergo inter praecepta pertinentia ad proximum, primo ponenda fuerunt praecepta negativa quam affirmativa.Referencing norms: Q100A6Obiectio2, assert-h1a0619ff00c754a2af4d40fb67e5e4abaa58f899eedbe9a586d7be0ed1d5de8a, assert-h34a7a56d1fae959b9dd3ce25653f66f63e7d6326b6b25c942d02c0a4fd784b55
section/100-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fa7a2d938366514b4fa8ceb8a3557f6ab97cba92ffc61c4cfddcccd2df0f4e14LA
Praeterea, praecepta legis dantur de actibus hominum. Sed prior est actus cordis quam oris vel exterioris operis. Ergo inconvenienti ordine praecepta de non concupiscendo, quae pertinent ad cor, ultimo ponuntur.Referencing norms: Q100A6Obiectio3, assert-h2c83ac4d1edecad0e1b671066496744cc774d8a64716e7c69b3462b9a04a9300, assert-h8182c3d176fe2a44d28ecb9091539ad6c5702041b78901111468efa7c31c0d6e
section/100-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a982195777b8eba9ee8a1fd08018509c0550763a4b88ba6d542525654db1e1beLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, praecepta Decalogi dantur de his quae statim in promptu mens hominis suscipit. Manifestum est autem quod tanto aliquid magis a ratione suscipitur, quanto contrarium est gravius et magis rationi repugnans. Manifestum est autem quod, cum rationis ordo a fine incipiat, maxime est contra rationem ut homo inordinate se habeat circa finem. Finis autem humanae vitae et societatis est Deus. Et ideo primo oportuit per praecepta Decalogi hominem ordinare ad Deum, cum eius contrarium sit gravissimum. Sicut etiam in exercitu, qui ordinatur ad ducem sicut ad finem, primum est quod miles subdatur duci, et huius contrarium est gravissimum; secundum vero est ut aliis coordinetur. Inter ipsa autem per quae ordinamur in Deum, primum occurrit quod homo fideliter ei subdatur, nullam participationem cum inimicis habens. Secundum autem est quod ei reverentiam exhibeat. Tertium autem est quod etiam famulatum impendat. Maiusque peccatum est in exercitu si miles, infideliter agens, cum hoste pactum habeat, quam si aliquam irreverentiam faciat duci, et hoc est etiam gravius quam si in aliquo obsequio ducis deficiens inveniatur. In praeceptis autem ordinantibus ad proximum, manifestum est quod magis repugnat rationi, et gravius peccatum est, si homo non servet ordinem debitum ad personas quibus magis est debitor. Et ideo inter praecepta ordinantia ad proximum, primo ponitur praeceptum pertinens ad parentes. Inter alia vero praecepta etiam apparet ordo secundum ordinem gravitatis peccatorum. Gravius est enim, et magis rationi repugnans, peccare opere quam ore, et ore quam corde. Et inter peccata operis, gravius est homicidium, per quod tollitur vita hominis iam existentis, quam adulterium, per quod impeditur certitudo prolis nasciturae; et adulterium gravius quam furtum, quod pertinet ad bona exteriora.Referencing norms: Q100A6Respondeo, assert-he67becef8697e6d625dff14fbb5deb9abc38ca512a638fd642541ae70aecffa7
section/100-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:30be0e72f2120eda8796b4d9941843734c034ac3cc0f5d9530256282bfc21e51LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Sed praecepta Decalogi sunt immediate data a Deo, ut dictum est. Ergo convenientem ordinem habent.Referencing norms: assert-hd6056c7f7f928464cbeb9edfe0c6977797fc4db948a2200d7ef1eff6c4465428
section/100-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2d4b03eee7553b0487c4f67444605801e286546d9e66d33b1ee5e50868c6e4c2LA
Ad primum ergo dicendum quod semper ad affirmationem sequitur negatio oppositi, non autem semper ad negationem unius oppositi sequitur affirmatio alterius. Sequitur enim, si est album, non est nigrum, non tamen sequitur, si non est nigrum, ergo est album, quia ad plura sese extendit negatio quam affirmatio. Et inde est etiam quod non esse faciendum iniuriam, quod pertinet ad praecepta negativa, ad plures personas se extendit, secundum primum dictamen rationis, quam esse debitum ut alicui obsequium vel beneficium impendatur. Inest autem primo dictamen rationis quod homo debitor est beneficii vel obsequii exhibendi illis a quibus beneficia accepit, si nondum recompensavit. Duo autem sunt quorum beneficiis sufficienter nullus recompensare potest, scilicet Deus et pater, ut dicitur in VIII Ethic. Et ideo sola duo praecepta affirmativa ponuntur, unum de honoratione parentum; aliud de celebratione sabbati in commemorationem divini beneficii.Referencing norms: Q100A7Ad1, assert-h21b8d543fa58c84bae1bff3b15ad9fa3985e0f7e10f55192f77621575bed16df
section/100-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:59c487dd8b990772ea31bf121f21ceef2f8fd2208059d23aa7b39e805973dac3LA
Ad secundum dicendum quod illa praecepta quae sunt pure moralia, habent manifestam rationem, unde non oportuit quod in eis aliqua ratio adderetur. Sed quibusdam praeceptis additur caeremoniale, vel determinativum praecepti moralis communis, sicut in primo praecepto, non facies sculptile; et in tertio praecepto determinatur dies sabbati. Et ideo utrobique oportuit rationem assignari.Referencing norms: Q100A7Ad2, assert-hf40f444d12fdf3e146a6bcb3193e56d4d1c33ec7fe5c79499446c277ee3e74bb
section/100-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a8dc125833bab201f4c241706728d88232b2fa839c411dd8f733b5a169aa5306LA
Ad tertium dicendum quod homines ut plurimum actus suos ad aliquam utilitatem ordinant. Et ideo in illis praeceptis necesse fuit promissionem praemii apponere, ex quibus videbatur nulla utilitas sequi, vel aliqua utilitas impediri. Quia vero parentes sunt iam in recedendo, ab eis non expectatur utilitas. Et ideo praecepto de honore parentum additur promissio. Similiter etiam praecepto de prohibitione idololatriae, quia per hoc videbatur impediri apparens utilitas quam homines credunt se posse consequi per pactum cum Daemonibus initum.Referencing norms: Q100A7Ad3, assert-he99955ed99ed8833691f9936603c0c7d516366e1b9a24f59937966e5153be23f
section/100-7/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dbc0e3c31e91bb4dd015ade5629e0b2aff6717c632fa3b8cc293a2196547509bLA
Ad quartum dicendum quod poenae praecipue necessariae sunt contra illos qui sunt proni ad malum, ut dicitur in X Ethic. Et ideo illis solis praeceptis legis additur comminatio poenarum, in quibus erat pronitas ad malum. Erant autem homines proni ad idololatriam, propter generalem consuetudinem gentium. Et similiter sunt etiam homines proni ad periurium, propter frequentiam iuramenti. Et ideo primis duobus praeceptis adiungitur comminatio.Referencing norms: Q100A7Ad4, assert-h345512cc54188e61fa77ee26e9e1cbadaf48e1a0c734d57c44882cc11a2cc04b
section/100-7/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fbc12353f1e34cd387087d44779d7457623b1738323e61be581f6a45ef5a2f6cLA
Ad quintum dicendum quod praeceptum de sabbato ponitur ut commemorativum beneficii praeteriti. Et ideo specialiter in eo fit mentio de memoria. Vel quia praeceptum de sabbato habet determinationem adiunctam quae non est de lege naturae; et ideo hoc praeceptum speciali admonitione indiguit.Referencing norms: Q100A7Ad5, assert-h32023f607a31e6e89424a4d508c1cd5af934c941533d12959095cdac5d4ab4ef
section/100-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f5bbbcf3fba2989404f97c79b6dcc979d8a73a430005e76388ff9b995b96e713LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod praecepta Decalogi inconvenienter tradantur. Praecepta enim affirmativa ordinant ad actus virtutum, praecepta autem negativa abstrahunt ab actibus vitiorum. Sed circa quamlibet materiam opponuntur sibi virtutes et vitia. Ergo in qualibet materia de qua ordinat praeceptum Decalogi, debuit poni praeceptum affirmativum et negativum. Inconvenienter igitur ponuntur quaedam affirmativa et quaedam negativa.Referencing norms: Q100A7Obiectio1, assert-h1795bbf5a04c27f28d23208ef362fb9a9ebef42a896cf8f135187356aab5b2d0, assert-h7c179976a2ea41695d46f53f4eab9ba0233d9a57508d2bbf9650f447db574da3
section/100-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2f7e7d78534194a3d1309ad00292105b191f39eb7f05ba69b835bbb96fbec4d1LA
Praeterea, Isidorus dicit quod omnis lex ratione constat. Sed omnia praecepta Decalogi pertinent ad legem divinam. Ergo in omnibus debuit ratio assignari, et non solum in primo et tertio praecepto.Referencing norms: Q100A7Obiectio2, assert-ha434f732e0ec6960701bab860dce173929128918399208bb9ea3504238747448, assert-hb507a6957291b44206d464f8e886dce2e3b185804b7e3e12dc26b79bc93d1a5d
section/100-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15ae2c5ed5bb08d8d522ac612bce5b886b4d5815b9526f0ee8ea82b97f53bb6cLA
Praeterea, per observantiam praeceptorum meretur aliquis praemia a Deo. Sed divinae promissiones sunt de praemiis praeceptorum. Ergo promissio debuit poni in omnibus praeceptis, et non solum in primo et quarto.Referencing norms: Q100A7Obiectio3, assert-h4b2011623ac6b4eb7e9e82a08361d2a867e8bd5ef47c56f0d9947495cb301460, assert-hfbc9b01c491c8175dcf3df3424454ab8769ba4f5bf0ab434e7e0a7529de7f633
section/100-7/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6f10a00b21292bcaded73048ec224939f58c58ece05b3794627bf2dfc141bb32LA
Praeterea, lex vetus dicitur lex timoris, inquantum per comminationes poenarum inducebat ad observationes praeceptorum. Sed omnia praecepta Decalogi pertinent ad legem veterem. Ergo in omnibus debuit poni comminatio poenae, et non solum in primo et secundo.Referencing norms: Q100A7Obiectio4, assert-h74b201f043ad85cb9bc566268395e2681a37c5e3560ed14e705af4eb323e529d, assert-hcb4d03622419b83b2f55eea70af4beeb71591d6e866ddb0b1959f1b284b463e8
section/100-7/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9cea6c91fa17f6a1cd4df4569c1ab75cc171454089c68358f7bbf204af6f677fLA
Praeterea, omnia praecepta Dei sunt in memoria retinenda, dicitur enim Prov. III, describe ea in tabulis cordis tui. Inconvenienter ergo in solo tertio praecepto fit mentio de memoria. Et ita videntur praecepta Decalogi inconvenienter tradita esse.Referencing norms: Q100A7Obiectio5, assert-h09d1171db4b962fa5b7dcb33b504b05a55085732d92fba8573de8105d774025d
section/100-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bad79efd3d183a794bc3e04e73d6c11e3460a099274f21629b94bbe34f09cfb9LA
Respondeo dicendum quod in praeceptis divinae legis maxima sapientia continetur, unde dicitur Deut. IV, haec est vestra sapientia et intellectus coram populis. Sapientis autem est omnia debito modo et ordine disponere. Et ideo manifestum esse debet quod praecepta legis convenienti modo sunt tradita.Referencing norms: Q100A7Respondeo, assert-h61e123d6cca108f09f503996bdbb8e0f1330b71d29cc52cfdfd2fb0839a918fa
section/100-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8eb481469707229a4ba7fbb2c64957cfb10d8c49771570bd192cca8f4cc35507LA
Sed contra est quod dicitur Sap. XI, quod Deus omnia fecit in numero, pondere et mensura. Multo magis ergo in praeceptis suae legis congruum modum tradendi servavit.Referencing norms: assert-h95de40de773204dc3403b532933ee18d7253f77347f5eec71131125f3325b8c7
section/100-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2dc50d8cd7f310a6eb942cac59242471b96a9ae76f5b45841cd1b94d508c6c86LA
Ad primum ergo dicendum quod philosophus non loquitur de iusto naturali quod continet ipsum ordinem iustitiae, hoc enim nunquam deficit, iustitiam esse servandam. Sed loquitur quantum ad determinatos modos observationis iustitiae, qui in aliquibus fallunt.Referencing norms: Q100A8Ad1, assert-hbde408a4d3eaa7649830d8ed7a000055f7e4e3728482198c2074dc592583325a
section/100-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27c60b0d163dbec61c863d6b5b5bae9b3e3a3a450b18a14617b31d910f077c1aLA
Ad secundum dicendum quod, sicut apostolus dicit, II ad Tim. II, Deus fidelis permanet, negare seipsum non potest. Negaret autem seipsum, si ipsum ordinem suae iustitiae auferret, cum ipse sit ipsa iustitia. Et ideo in hoc Deus dispensare non potest, ut homini liceat non ordinate se habere ad Deum, vel non subdi ordini iustitiae eius, etiam in his secundum quae homines ad invicem ordinantur.Referencing norms: Q100A8Ad2, assert-h04fd667623f9e8bcceac1ba7a0bc3714654bad776e56aed4435bff51bac3d345
section/100-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d15b0b04ebe4e4fd02c4a917f78dbc2fdf44592e01cada5b376617ab3b05a3e0LA
Ad tertium dicendum quod occisio hominis prohibetur in Decalogo secundum quod habet rationem indebiti, sic enim praeceptum continet ipsam rationem iustitiae. Lex autem humana hoc concedere non potest, quod licite homo indebite occidatur. Sed malefactores occidi, vel hostes reipublicae, hoc non est indebitum. Unde hoc non contrariatur praecepto Decalogi, nec talis occisio est homicidium, quod praecepto Decalogi prohibetur, ut Augustinus dicit, in I de Lib. Arb. Et similiter si alicui auferatur quod suum erat, si debitum est quod ipsum amittat, hoc non est furtum vel rapina, quae praecepto Decalogi prohibentur. Et ideo quando filii Israel praecepto Dei tulerunt Aegyptiorum spolia, non fuit furtum, quia hoc eis debebatur ex sententia Dei. Similiter etiam Abraham, cum consensit occidere filium, non consensit in homicidium, quia debitum erat eum occidi per mandatum Dei, qui est dominus vitae et mortis. Ipse enim est qui poenam mortis infligit omnibus hominibus, iustis et iniustis, pro peccato primi parentis, cuius sententiae si homo sit executor auctoritate divina, non erit homicida, sicut nec Deus. Et similiter etiam Osee, accedens ad uxorem fornicariam, vel ad mulierem adulteram, non est moechatus nec fornicatus, quia accessit ad eam quae sua erat secundum mandatum divinum, qui est auctor institutionis matrimonii. Sic igitur praecepta ipsa Decalogi, quantum ad rationem iustitiae quam continent, immutabilia sunt. Sed quantum ad aliquam determinationem per applicationem ad singulares actus, ut scilicet hoc vel illud sit homicidium, furtum vel adulterium, aut non, hoc quidem est mutabile, quandoque sola auctoritate divina, in his scilicet quae a solo Deo sunt instituta, sicut in matrimonio, et in aliis huiusmodi; quandoque etiam auctoritate humana, sicut in his quae sunt commissa hominum iurisdictioni. Quantum enim ad hoc, homines gerunt vicem Dei, non autem quantum ad omnia.Referencing norms: Q100A8Ad3, assert-h5fa422618a4e2a431d84368bd6e7d628f45c5455e41ae8b4016c72014bc915df
section/100-8/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:229eb05bbc649b17dadfef5f01bf7b70d12f41fa3d6099fb680c54281914f714LA
Ad quartum dicendum quod illa excogitatio magis fuit interpretatio praecepti quam dispensatio. Non enim intelligitur violare sabbatum qui facit opus quod est necessarium ad salutem humanam; sicut dominus probat, Matth. XII.Referencing norms: Q100A8Ad4, assert-h05e3dee4291e78be3281caf6670e35b1fdb268dec1d3e874262b662081e4b02f
section/100-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b0d4b48de3f32cd8ba24cff62fa50db35a2eb15bdf92a467b19324f800e8973cLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod praecepta Decalogi sint dispensabilia. Praecepta enim Decalogi sunt de iure naturali. Sed iustum naturale in aliquibus deficit, et mutabile est, sicut et natura humana, ut philosophus dicit, in V Ethic. Defectus autem legis in aliquibus particularibus casibus est ratio dispensandi, ut supra dictum est. Ergo in praeceptis Decalogi potest fieri dispensatio.Referencing norms: Q100A8Obiectio1, assert-h0575cadce58f9a804929544d304a4aff4961d0806b3d3d2dc8a20a7d5634fce2, assert-h9c4721641bfde845ec9040e6827d06f25de93cc70269627984b4479aac243ac5
section/100-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:9b655e059426c4fc9abddb416c9330ad4a4427acf6ea86215643e5fb1f33ec63LA
Praeterea, sicut se habet homo ad legem humanam, ita se habet Deus ad legem datam divinitus. Sed homo potest dispensare in praeceptis legis quae homo statuit. Ergo, cum praecepta Decalogi sint instituta a Deo, videtur quod Deus in eis possit dispensare. Sed praelati vice Dei funguntur in terris, dicit enim apostolus, II ad Cor. II, nam et ego, si quid donavi, propter vos donavi in persona Christi. Ergo etiam praelati possunt in praeceptis Decalogi dispensare.Referencing norms: Q100A8Obiectio2, assert-h0117397287f4e0e12dbb02b56791db95a0ae12fd85c104842139a48bec5dccad, assert-h46ecab4d70f3d67aae54a019e7ed7609281babf2b37d8a38721f441fa026f181, assert-hb63eed6b6470dac44c8a117ce98a3ff0e35d063f1f90e07066669996aa7d7059, assert-hc4dd6bbbdd6132f036f56aa5079518092f7cc6b4b1c415455b6723bba17151d1
section/100-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5bf10b1c2c83d64b0fc5b856158ec031efe4089694ca9efec0610d0ee7199d9aLA
Praeterea, inter praecepta Decalogi continetur prohibitio homicidii. Sed in isto praecepto videtur dispensari per homines, puta cum, secundum praeceptum legis humanae, homines licite occiduntur, puta malefactores vel hostes. Ergo praecepta Decalogi sunt dispensabilia.Referencing norms: Q100A8Obiectio3, assert-h217bc7ebe671abedf46b9f147f751b95d1ce130f0d0504ad8f73aa97d538ba09, assert-hd3f859dab2418314e17710a55ae91fd173bd9ba2f50858f19971b6184a47e27a
section/100-8/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c86aa0b48e0292e199d63ac3923b47f4237cf931c6eec2a79332e6eebb6a5f47LA
Praeterea, observatio sabbati continetur inter praecepta Decalogi. Sed in hoc praecepto fuit dispensatum, dicitur enim I Machab. II, et cogitaverunt in die illa dicentes, omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum. Ergo praecepta Decalogi sunt dispensabilia.Referencing norms: Q100A8Obiectio4, assert-h44ec26ffcd4159a38454c6d95251bc057eb06ceaa83753c080c0b48b0b8dab1c, assert-h6c04fb653cb8902d85b78dd57ff513c942f8fc036e745a19bd9712951da73050
section/100-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bea81d7e26365d2b3794c16ba2da5646f4cbdfcd7ce037f4d9d90c981190c1e4LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, tunc in praeceptis debet fieri dispensatio, quando occurrit aliquis particularis casus in quo, si verbum legis observetur, contrariatur intentioni legislatoris. Intentio autem legislatoris cuiuslibet ordinatur primo quidem et principaliter ad bonum commune; secundo autem, ad ordinem iustitiae et virtutis, secundum quem bonum commune conservatur, et ad ipsum pervenitur. Si qua ergo praecepta dentur quae contineant ipsam conservationem boni communis, vel ipsum ordinem iustitiae et virtutis; huiusmodi praecepta continent intentionem legislatoris, et ideo indispensabilia sunt. Puta si poneretur hoc praeceptum in aliqua communitate, quod nullus destrueret rempublicam, neque proderet civitatem hostibus, sive quod nullus faceret aliquid iniuste vel male; huiusmodi praecepta essent indispensabilia. Sed si aliqua alia praecepta traderentur ordinata ad ista praecepta, quibus determinantur aliqui speciales modi, in talibus praeceptis dispensatio posset fieri; inquantum per omissionem huiusmodi praeceptorum in aliquibus casibus, non fieret praeiudicium primis praeceptis, quae continent intentionem legislatoris. Puta si, ad conservationem reipublicae, statueretur in aliqua civitate quod de singulis vicis aliqui vigilarent ad custodiam civitatis obsessae; posset cum aliquibus dispensari propter aliquam maiorem utilitatem. Praecepta autem Decalogi continent ipsam intentionem legislatoris, scilicet Dei. Nam praecepta primae tabulae, quae ordinant ad Deum, continent ipsum ordinem ad bonum commune et finale, quod Deus est; praecepta autem secundae tabulae continent ipsum ordinem iustitiae inter homines observandae, ut scilicet nulli fiat indebitum, et cuilibet reddatur debitum; secundum hanc enim rationem sunt intelligenda praecepta Decalogi. Et ideo praecepta Decalogi sunt omnino indispensabilia.Referencing norms: Q100A8Respondeo, assert-haf77c5554253329d5fab5ea67740100ba814d6e28a1e7f82c08e8557a900263d
section/100-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7653c310ee3c8bbd9202e419e8dfd6fa0e0c3458b541f7ba3e05268151cf136dLA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XXIV, quidam reprehenduntur de hoc quod mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, quod maxime videtur intelligendum de praeceptis Decalogi. Ergo praecepta Decalogi mutari per dispensationem non possunt.Referencing norms: assert-h5b0de662190a239f27672d54a54240cd82f5f6f0cd4db21e998d0a5f3623e3d1
section/100-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a96584f5036765b40e812545705341d6fa84ee17cd8420d794d9601d027ff00dLA
Ad primum ergo dicendum quod modus faciendi actum iustitiae qui cadit sub praecepto, est ut fiat aliquid secundum ordinem iuris, non autem quod fiat ex habitu iustitiae.Referencing norms: Q100A9Ad1, assert-hbc6e7d98bceec7903f13d5ff055d92a6abd888de8627df62191d2c416f34c9d4
section/100-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:757ca00e2b6cb28eeaac852e6ef3bba30e35477065f02612329ceae67d8bde5fLA
Ad secundum dicendum quod intentio legislatoris est de duobus. De uno quidem, ad quod intendit per praecepta legis inducere, et hoc est virtus. Aliud autem est de quo intendit praeceptum ferre, et hoc est id quod ducit vel disponit ad virtutem, scilicet actus virtutis. Non enim idem est finis praecepti et id de quo praeceptum datur, sicut neque in aliis rebus idem est finis et quod est ad finem.Referencing norms: Q100A9Ad2, assert-h74ee128b8324a883c89940ee0f86ae34b2cd96cdbac2864b620c7185700cb6b7
section/100-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8090b3c5b2e78c0a52bce65b4202c0db1439e7648b6bcb494ecf5be461215b24LA
Ad tertium dicendum quod operari sine tristitia opus virtutis, cadit sub praecepto legis divinae, quia quicumque cum tristitia operatur, non volens operatur. Sed delectabiliter operari, sive cum laetitia vel hilaritate, quodammodo cadit sub praecepto, scilicet secundum quod sequitur delectatio ex dilectione Dei et proximi, quae cadit sub praecepto, cum amor sit causa delectationis, et quodammodo non, secundum quod delectatio consequitur habitum; delectatio enim operis est signum habitus generati, ut dicitur in II Ethic. Potest enim aliquis actus esse delectabilis vel propter finem, vel propter convenientiam habitus.Referencing norms: Q100A9Ad3, assert-h38887261a41e94ae49bb798022e5588de8c7158bac3bfd70d2a14cac446ff7cf
section/100-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b3f24ae17ef0d325e4ad24fc6f26b95203feac108e0527f29bd84cfadbcc28b9LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod modus virtutis cadat sub praecepto legis. Est enim modus virtutis ut aliquis iuste operetur iusta, et fortiter fortia, et similiter de aliis virtutibus. Sed Deut. XVI praecipitur, iuste quod iustum est exequeris. Ergo modus virtutis cadit sub praecepto.Referencing norms: Q100A9Obiectio1, assert-h14c2ca1adba9aea91029872d52062a76047d7c58b8882d7fa63ae9efa184720b, assert-hf757dd9bf047beccafb5f969bfbc4cb572cc9c24d257eabe00045fa1fb9364ae
section/100-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f4d6877513df4de4a4b04f672e12a74a0da3671bc63c5709c00f9972c731b6f7LA
Praeterea, illud maxime cadit sub praecepto quod est de intentione legislatoris. Sed intentio legislatoris ad hoc principaliter fertur ut homines faciat virtuosos, sicut dicitur in II Ethic. Virtuosi autem est virtuose agere. Ergo modus virtutis cadit sub praecepto.Referencing norms: Q100A9Obiectio2, assert-h21621f13f4faf61c2b4c4166a5c87a57de3c8907c1ca10a301874e453ca83d2a, assert-h5346a1efe3acc4ca91414a25a5fb7eb929ad4b04ad7f23a5b9058ed09fcad03a
section/100-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fb4b301e78e64d33f2143f3166b859bcc34bd5778560e41cbb04fea8242c3fffLA
Praeterea, modus virtutis proprie esse videtur ut aliquis voluntarie et delectabiliter operetur. Sed hoc cadit sub praecepto legis divinae, dicitur enim in Psalmo XCIX, servite domino in laetitia; et II ad Cor. IX, non ex tristitia aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus; ubi Glossa dicit, quidquid boni facis, cum hilaritate fac, et tunc bene facis, si autem cum tristitia facis, fit de te, non tu facis. Ergo modus virtutis cadit sub praecepto legis.Referencing norms: Q100A9Obiectio3, assert-h2ccc85c4f335f1457f4ed346b621f4aee2ac76f40ad2ae084a992064adedfab1, assert-hc91f86729045a4992931e1eff4950189383a86691bfcbb9d2ad249651a798568
section/100-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4fa739279a6f2f49bcd767bef56384764ff23024a4be9edfd67149aaba9dfde8LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praeceptum legis habet vim coactivam. Illud ergo directe cadit sub praecepto legis, ad quod lex cogit. Coactio autem legis est per metum poenae, ut dicitur X Ethic., nam illud proprie cadit sub praecepto legis, pro quo poena legis infligitur. Ad instituendam autem poenam aliter se habet lex divina, et lex humana. Non enim poena legis infligitur nisi pro illis de quibus legislator habet iudicare, quia ex iudicio lex punit. Homo autem, qui est legis lator humanae, non habet iudicare nisi de exterioribus actibus, quia homines vident ea quae parent, ut dicitur I Reg. XVI. Sed solius Dei, qui est lator legis divinae est iudicare de interioribus motibus voluntatum; secundum illud Psalmi VII, scrutans corda et renes Deus. Secundum hoc igitur dicendum est quod modus virtutis quantum ad aliquid respicitur a lege humana et divina; quantum ad aliquid autem, a lege divina sed non a lege humana; quantum ad aliquid vero, nec a lege humana nec a lege divina. Modus autem virtutis in tribus consistit, secundum philosophum, in II Ethic. Quorum primum est, si aliquis operetur sciens. Hoc autem diiudicatur et a lege divina et a lege humana. Quod enim aliquis facit ignorans, per accidens facit. Unde secundum ignorantiam aliqua diiudicantur ad poenam vel ad veniam, tam secundum legem humanam quam secundum legem divinam. Secundum autem est ut aliquis operetur volens, vel eligens et propter hoc eligens; in quo importatur duplex motus interior, scilicet voluntatis et intentionis, de quibus supra dictum est. Et ista duo non diiudicat lex humana, sed solum lex divina. Lex enim humana non punit eum qui vult occidere et non occidit, punit autem eum lex divina, secundum illud Matth. V, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Tertium autem est ut firme et immobiliter habeat et operetur. Et ista firmitas proprie pertinet ad habitum, ut scilicet aliquis ex habitu radicato operetur. Et quantum ad hoc, modus virtutis non cadit sub praecepto neque legis divinae neque legis humanae, neque enim ab homine neque a Deo punitur tanquam praecepti transgressor, qui debitum honorem impendit parentibus, quamvis non habeat habitum pietatis.Referencing norms: Q100A9Respondeo, assert-h3c4e72dcdbd4c1b1b4316a58647eddc73a345efa106fed6a038730d10737c758
section/100-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cda835c2ad336f140f45258ada939e115ddfa145492d31450d7298a454d4f25fLA
Sed contra, nullus potest operari eo modo quo operatur virtuosus, nisi habeat habitum virtutis; ut patet per philosophum, in II et V Ethic. Quicumque autem transgreditur praeceptum legis, meretur poenam. Sequeretur ergo quod ille qui non habet habitum virtutis, quidquid faceret, mereretur poenam. Hoc autem est contra intentionem legis, quae intendit hominem, assuefaciendo ad bona opera, inducere ad virtutem. Non ergo modus virtutis cadit sub praecepto.Referencing norms: assert-h7b2a09589ee809bf24ef3491ed9c61be92cd7ebf37d76d321ebfed31db93443e
question/100/prooemium · paragraph
la · official · sha256:9e8318c51c4edfdfe48ff4accf6c97e7bd0c9c8bbc33fd5d795683541f30d8bdLA
Deinde considerandum est de singulis generibus praeceptorum veteris legis. Et primo, de praeceptis moralibus; secundo, de caeremonialibus; tertio, de iudicialibus. Circa primum quaeruntur duodecim. Primo, utrum omnia praecepta moralia veteris legis sint de lege naturae. Secundo, utrum praecepta moralia veteris legis sint de actibus omnium virtutum. Tertio, utrum omnia praecepta moralia veteris legis reducantur ad decem praecepta Decalogi. Quarto, de distinctione praeceptorum Decalogi. Quinto, de numero eorum. Sexto, de ordine. Septimo, de modo tradendi ipsa. Octavo, utrum sint dispensabilia. Nono, utrum modus observandi virtutem cadat sub praecepto. Decimo, utrum modus caritatis cadat sub praecepto. Undecimo, de distinctione aliorum praeceptorum moralium. Duodecimo, utrum praecepta moralia veteris legis iustificent.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 101
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q101
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2098.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8b75153dd5b17a5899f061e42d09dc184bee43f408d615010e51c835f13b6e71 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 41
section/101-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd09957dfd7bac32c5fa45bc2fc71ebaa99bffe6c7cf37c5e48e6d80611f5787LA
Ad primum ergo dicendum quod ad cultum Dei pertinent non solum sacrificia et alia huiusmodi, quae immediate ad Deum ordinari videntur, sed etiam debita praeparatio colentium Deum ad cultum ipsius, sicut etiam in aliis quaecumque sunt praeparatoria ad finem, cadunt sub scientia quae est de fine. Huiusmodi autem praecepta quae dantur in lege de vestibus et cibis colentium Deum, et aliis huiusmodi, pertinent ad quandam praeparationem ipsorum ministrantium, ut sint idonei ad cultum Dei, sicut etiam specialibus observantiis aliqui utuntur qui sunt in ministerio regis. Unde etiam sub praeceptis caeremonialibus continentur.Referencing norms: Q101A1Ad1, assert-h61d9888c0fa9b2b7ffbc31d1486e88ec6fe683bd95bdae58d70862923eb71d49
section/101-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c16d54b5792e13955daaed7cfee0808cc907a1d5dc0eec27cf1464af49b9ce4fLA
Ad secundum dicendum quod illa expositio nominis non videtur esse multum conveniens, praesertim cum non multum inveniatur in lege quod in solemnitatibus cerei accenderentur, sed in ipso etiam candelabro lucernae cum oleo olivarum praeparabantur, ut patet Lev. XXIV. Nihilominus tamen potest dici quod in solemnitatibus omnia illa quae pertinebant ad cultum Dei, diligentius observabantur, et secundum hoc, in observatione solemnitatum omnia caeremonialia includuntur.Referencing norms: Q101A1Ad2, assert-he086c0dc033e69fd48232a4053abacf15aeab8f124f480123a720b731d09c8e7
section/101-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:278e74619973994538d42d873375f82cca6571148e16a87604774b288aba5305LA
Ad tertium dicendum quod nec illa expositio nominis videtur esse multum conveniens, nomen enim caeremoniae non est Graecum, sed Latinum. Potest tamen dici quod, cum salus hominis sit a Deo, praecipue illa praecepta videntur esse salutis regulae, quae hominem ordinant ad Deum. Et sic caeremonialia dicuntur quae ad cultum Dei pertinent.Referencing norms: Q101A1Ad3, assert-h909a7de755c22a592a5d21a11518066779bc12fdd5063737a4f20cc4826e6a4b
section/101-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f17523a523478cab81434276ffcd9eb3140b7cbeaffbb22c555accaac04822d9LA
Ad quartum dicendum quod illa ratio caeremonialium est quodammodo probabilis, non quod ex eo dicuntur caeremonialia quia eorum ratio non est manifesta; sed hoc est quoddam consequens. Quia enim praecepta ad cultum Dei pertinentia oportet esse figuralia, ut infra dicetur, inde est quod eorum ratio non est adeo manifesta.Referencing norms: Q101A1Ad4, assert-h6109493133a7a8306ad910eb3ecfab805d190660cffb387fdc155c93da3ce0ad
section/101-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:125cff21b079dd6bb3d38cf03e05337b4b47f2a5b96afc969f58a2a52719afc5LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ratio praeceptorum caeremonialium non in hoc consistat quod pertinent ad cultum Dei. In lege enim veteri dantur Iudaeis quaedam praecepta de abstinentia ciborum, ut patet Levit. XI; et etiam de abstinendo ab aliquibus vestimentis, sicut illud Levit. XIX, vestem quae ex duobus texta est, non indueris; et iterum quod praecipitur Num. XV, ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum. Sed huiusmodi non sunt praecepta moralia, quia non manent in nova lege. Nec etiam iudicialia, quia non pertinent ad iudicium faciendum inter homines. Ergo sunt caeremonialia. Sed in nullo pertinere videntur ad cultum Dei. Ergo non est ratio caeremonialium praeceptorum quod pertineant ad cultum Dei.Referencing norms: Q101A1Obiectio1, assert-h0ef7a314c2092a9eb281eb20164e8e4cf1bf49737560b2e809ab049bef0d4b4d, assert-h61b711f847f8322fff182e9765b0fd4cfebb731c22651fe6b20933382907f1d8, assert-h6fe358b32c355037e42a7e3b85f043dda33a98f5cc720f12049d0308d67001b0, assert-h8337454c71fc2e50c26c690dbfaf26233a646aa051a109ad9550a6657caa82f0
section/101-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9f12723735f38c4427d6a746e898942c636e742b6830f163bc2c62f4fb28a170LA
Praeterea, dicunt quidam quod praecepta caeremonialia dicuntur illa quae pertinent ad solemnitates, quasi dicerentur a cereis, qui in solemnitatibus accenduntur. Sed multa alia sunt pertinentia ad cultum Dei praeter solemnitates. Ergo non videtur quod praecepta caeremonialia ea ratione dicantur, quia pertinent ad cultum Dei.Referencing norms: Q101A1Obiectio2, assert-h18428f91db57baec78eac0cd4f96ab129966724a2f9ced93da05a67ecaefba1c, assert-he94ee9c9ef3a0c36294043d1e56f7fdd872f168f74cbbf5dc3f9a74798975de6
section/101-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d45728f18483e5049e5c10add4423938f9efcdf3d5280780306e4f71bfc04325LA
Praeterea, secundum quosdam praecepta caeremonialia dicuntur quasi normae, idest regulae, salutis, nam chaire in Graeco idem est quod salve. Sed omnia praecepta legis sunt regulae salutis, et non solum illa quae pertinent ad Dei cultum. Ergo non solum illa praecepta dicuntur caeremonialia quae pertinent ad cultum Dei.Referencing norms: Q101A1Obiectio3, assert-haab87d2f91d34b3c03ca098078171596884149aa5ac565d95d57ef7924ae6081, assert-hd059fe4b00139fb483af2d5b954759db8afcad399ec5bbbf1427ec671b848407
section/101-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b2fb4663c14db23c87e02d86006f8b59fccd46726f5b91990001274c71c18576LA
Praeterea, Rabbi Moyses dicit quod praecepta caeremonialia dicuntur quorum ratio non est manifesta. Sed multa pertinentia ad cultum Dei habent rationem manifestam, sicut observatio sabbati, et celebratio phase et Scenopegiae, et multorum aliorum, quorum ratio assignatur in lege. Ergo caeremonialia non sunt quae pertinent ad cultum Dei.Referencing norms: Q101A1Obiectio4, assert-h63f0958f55f281b1695835084a11d92ca2772bfe4907df9675f427702d292065, assert-hc67608b62fb989644c71a66bb9beb49bea5f7247d45991d429f00e436e8ec300
section/101-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f16ef8dff5e5274eeff1a0b995a898888c992f3acdacd681765d1e7766030af2LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, caeremonialia praecepta determinant praecepta moralia in ordine ad Deum, sicut iudicialia determinant praecepta moralia in ordine ad proximum. Homo autem ordinatur ad Deum per debitum cultum. Et ideo caeremonialia proprie dicuntur quae ad cultum Dei pertinent. Ratio autem huius nominis posita est supra, ubi praecepta caeremonialia ab aliis sunt distincta.Referencing norms: Q101A1Respondeo, assert-hbb10b4ed4b2811004a1b41d4424264f045f20907060ffd12ac1c7e853afdb063
section/101-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c8d8fb71335e1632992096a8bb2b5cf70a441b0389642cd3dc31bccedb5e4e9aLA
Sed contra est quod dicitur Exod. XVIII, esto populo in his quae ad Deum pertinent, ostendasque populo caeremonias et ritum colendi.Referencing norms: assert-h231c1db0b87b1d2e0d3ed0b2e924e5ce3af6f2ea747c36d4daef620d125c0e53
section/101-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6fa0bb9961b5e51b631fad56c0379c9c636024db9d5983cc253bec3c71cecc41LA
Ad primum ergo dicendum quod divina non sunt revelanda hominibus nisi secundum eorum capacitatem, alioquin daretur eis praecipitii materia, dum contemnerent quae capere non possent. Et ideo utilius fuit ut sub quodam figurarum velamine divina mysteria rudi populo traderentur, ut sic saltem ea implicite cognoscerent, dum illis figuris deservirent ad honorem Dei.Referencing norms: Q101A2Ad1, assert-hf5fdf30147e2857e2bd21ad5932a89d32a47977dd0be93f2fb25dad10c4270d9
section/101-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1f745f84add83e8ab4e32863262164bce0a2d3a5d6a47c7753396f13e5e5293fLA
Ad secundum dicendum quod, sicut poetica non capiuntur a ratione humana propter defectum veritatis qui est in eis, ita etiam ratio humana perfecte capere non potest divina propter excedentem ipsorum veritatem. Et ideo utrobique opus est repraesentatione per sensibiles figuras.Referencing norms: Q101A2Ad2, assert-h6633e3bf64bafe4301b46eef900f90e1424a1d2dbc694f771f0a64c62370be7d
section/101-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:98156bda63403211b6de521bd8a4716cb890595c90676925bceb0e275dfb40c9LA
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur de cultu interiore; ad quem tamen ordinari oportet exteriorem cultum, ut dictum est.Referencing norms: Q101A2Ad3, assert-hecb1523c9efbd9e8888ec20305950084be8a70d09717680477e7a6e844fa8f18
section/101-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1202c03fc19740f1dca482fdc7ae9fb856323fe14e1364533b8deae0b17dc51LA
Et similiter dicendum est ad quartum, quia per Christum homines plenius ad spiritualem Dei cultum sunt introducti.Referencing norms: Q101A2Ad4, assert-he3255282326fbb64bcd3cc7bb5e4e5827d0761e4c8e537b346195edb6fac823a
section/101-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:041f03790d4017aa5cd1220f9499f61fe88ef0b44c5dd7fc6546a710ab97c4acLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta caeremonialia non sint figuralia. Pertinet enim ad officium cuiuslibet doctoris ut sic pronunciet ut de facili intelligi possit, sicut Augustinus dicit, in IV de Doctr. Christ. Et hoc maxime videtur esse necessarium in legis latione, quia praecepta legis populo proponuntur. Unde lex debet esse manifesta, ut Isidorus dicit. Si igitur praecepta caeremonialia data sunt in alicuius rei figuram, videtur inconvenienter tradidisse huiusmodi praecepta Moyses, non exponens quid figurarent.Referencing norms: Q101A2Obiectio1, assert-hed4bcfda183745986ff268d867534db22033fd8cdc4aeec1eddd2c7746539ca9
section/101-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:39b05bb3387bcb7cc37d8f75598c985e0ada37780d2fea7acf3e32bd5a253514LA
Praeterea, ea quae in cultum Dei aguntur, maxime debent honestatem habere. Sed facere aliqua facta ad alia repraesentanda, videtur esse theatricum, sive poeticum, in theatris enim repraesentabantur olim per aliqua quae ibi gerebantur, quaedam aliorum facta. Ergo videtur quod huiusmodi non debeant fieri ad cultum Dei. Sed caeremonialia ordinantur ad cultum Dei, ut dictum est. Ergo caeremonialia non debent esse figuralia.Referencing norms: Q101A2Obiectio2, assert-h5a68a89f61400d281425001b902d25305c1b8d33b8d6ca99e40609d1227e70f9, assert-ha99ea9df60cc3c9260f0b1b937a7a06de19862070f290374ac70e88d6b544afe, assert-hb2cc285e9767de2b151b16b98873705290cd3a084f0b7b0703d3b98fb4a5680d, assert-hb7b6a0a03335c6fae7ec5449241a98a1a5f7dd060939bc7d75d74762a3c46c89
section/101-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5f692b882d2a86f8ea9d2b5dd4c3b11d540327ccdcc87d5c8dd50056b0bcf1c6LA
Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid., quod Deus maxime colitur fide, spe et caritate. Sed praecepta quae dantur de fide, spe et caritate, non sunt figuralia. Ergo praecepta caeremonialia non debent esse figuralia.Referencing norms: Q101A2Obiectio3, assert-h928c95c6d5d37eea647a35ac00e14adae8d31d7df709075f2210af81cdfb7a18, assert-ha1ee25f1feed4964691bcf846c84079f8005bbee209d26fab5fca5aadf3de2c4
section/101-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e36c3f46e17c6ac424b7a0fabd2ade8f7b163af056522ff6d126eb51e98e9844LA
Praeterea, dominus dicit, Ioan. IV, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Sed figura non est ipsa veritas, immo contra se invicem dividuntur. Ergo caeremonialia, quae pertinent ad cultum Dei, non debent esse figuralia.Referencing norms: Q101A2Obiectio4, assert-h8b58526b8d2b65d7d65dfdb51a6d6d58753901e813af54e6b826ff77e65e0898, assert-ha589cb1febbbb217dee32389c6d9f7bfb4e015ae63d034a5b5f37a76d97fa65c
section/101-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:30c1b2baefe25f3b67c63da7b24ab08980f806f53d1e0c647822b9e93f3a6bc0LA
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, praecepta caeremonialia dicuntur quae ordinantur ad cultum Dei. Est autem duplex cultus Dei, interior, et exterior. Cum enim homo sit compositus ex anima et corpore, utrumque debet applicari ad colendum Deum, ut scilicet anima colat interiori cultu, et corpus exteriori, unde dicitur in Psalmo LXXXIII, cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Et sicut corpus ordinatur in Deum per animam, ita cultus exterior ordinatur ad interiorem cultum. Consistit autem interior cultus in hoc quod anima coniungatur Deo per intellectum et affectum. Et ideo secundum quod diversimode intellectus et affectus colentis Deum Deo recte coniungitur, secundum hoc diversimode exteriores actus hominis ad cultum Dei applicantur. In statu enim futurae beatitudinis, intellectus humanus ipsam divinam veritatem in seipsa intuebitur. Et ideo exterior cultus non consistet in aliqua figura, sed solum in laude Dei, quae procedit ex interiori cognitione et affectione; secundum illud Isaiae li, gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. In statu autem praesentis vitae, non possumus divinam veritatem in seipsa intueri, sed oportet quod radius divinae veritatis nobis illucescat sub aliquibus sensibilibus figuris, sicut Dionysius dicit, I cap. Cael. Hier., diversimode tamen, secundum diversum statum cognitionis humanae. In veteri enim lege neque ipsa divina veritas in seipsa manifesta erat, neque etiam adhuc propalata erat via ad hoc perveniendi, sicut apostolus dicit, ad Heb. IX. Et ideo oportebat exteriorem cultum veteris legis non solum esse figurativum futurae veritatis manifestandae in patria; sed etiam esse figurativum Christi, qui est via ducens ad illam patriae veritatem. Sed in statu novae legis, haec via iam est revelata. Unde hanc praefigurari non oportet sicut futuram, sed commemorari oportet per modum praeteriti vel praesentis, sed solum oportet praefigurari futuram veritatem gloriae nondum revelatam. Et hoc est quod apostolus dicit, ad Heb. X, umbram habet lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, umbra enim minus est quam imago; tanquam imago pertineat ad novam legem, umbra vero ad veterem.Referencing norms: Q101A2Respondeo, assert-h02d6a41f8b3506676f0acccbb563b5b1469f7fc258a9ed92c5f1aefc3f7e4193
section/101-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:49a0ed926316e78077e999c35b74aa93ed1c403941dc80267a8206a90e17ed57LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Colos. II, nemo vos iudicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi aut Neomeniae aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum.Referencing norms: assert-ha206a8d9b7811dd9b37ed3fde262978e7c0fd5ba50fff963ac9fd1a8b204216c
section/101-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2cd7671d6413b6c27fdb252386a84f84b0f6cd92e1684c3bc091c336b8121b7bLA
Ad primum ergo dicendum quod, quando id quod ordinatur ad finem, est sufficiens ad ducendum in finem, tunc sufficit unum ad unum finem, sicut una medicina, si sit efficax, sufficit quandoque ad sanitatem inducendam, et tunc non oportet multiplicari medicinam. Sed propter debilitatem et imperfectionem eius quod est ad finem, oportet eam multiplicari, sicut multa remedia adhibentur infirmo, quando unum non sufficit ad sanandum. Caeremoniae autem veteris legis invalidae et imperfectae erant et ad repraesentandum Christi mysterium, quod est superexcellens; et ad subiugandum mentes hominum Deo. Unde apostolus dicit, ad Heb. VII, reprobatio fit praecedentis mandati, propter infirmitatem et inutilitatem, nihil enim ad perfectum adduxit lex. Et ideo oportuit huiusmodi caeremonias multiplicari.Referencing norms: Q101A3Ad1, assert-h8c35ed2cd3e970d0732a05ccd1463af1bb50d201ee7865cdf4f30b9242c492b7
section/101-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc1dd8ac9d5e69e57124c21480e7dfc88d4cb2e73344c3440b1de162f4233f9bLA
Ad secundum dicendum quod sapientis legislatoris est minores transgressiones permittere, ut maiores caveantur. Et ideo, ut caveretur transgressio idololatriae, et superbiae quae in Iudaeorum cordibus nasceretur si omnia praecepta legis implerent, non propter hoc praetermisit Deus multa caeremonialia praecepta tradere, quia de facili sumebant ex hoc transgrediendi occasionem.Referencing norms: Q101A3Ad2, assert-h1117c250f3c5cf4b6ea5ea1819f56fedf9949086706056a12609be38a82ac317
section/101-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1019d7a43e8758808c808209a073c42e683b1d5c8829629a2acd551ad72a99b5LA
Ad tertium dicendum quod vetus lex in multis diminuit corporalem cultum. Propter quod statuit quod non in omni loco sacrificia offerrentur, neque a quibuslibet. Et multa huiusmodi statuit ad diminutionem exterioris cultus; sicut etiam Rabbi Moyses Aegyptius dicit. Oportebat tamen non ita attenuare corporalem cultum Dei, ut homines ad cultum Daemonum declinarent.Referencing norms: Q101A3Ad3, assert-h573383343572114c2fea6030b48b0ffe85974beb95b833c1fe03455ea85a62ba
section/101-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:82564e3c925a39d47d730af3a222f0c1e10fb3e21524640b5597c19bc57e4c03LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non debuerint esse multa caeremonialia praecepta. Ea enim quae sunt ad finem, debent esse fini proportionata. Sed caeremonialia praecepta, sicut dictum est, ordinantur ad cultum Dei et in figuram Christi. Est autem unus Deus, a quo omnia; et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, ut dicitur I ad Cor. VIII. Ergo caeremonialia non debuerunt multiplicari.Referencing norms: Q101A3Obiectio1, assert-hd10b94dfc9eebfa2396d9c366544237eea544b7bb21915cbca7899d9c4c6ef8b, assert-he57118f1c745a200b1d0cbf3e87b61ada8a09fb7d0591735a8ad99baae3f04a8
section/101-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:22bf1be74b11d406ec36b35a1fcfe2f773e1cecba32bde039b2c61ba83b44d1eLA
Praeterea, multitudo caeremonialium praeceptorum transgressionis erat occasio; secundum illud quod dicit Petrus, Act. XV, quid tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri, portare potuimus? Sed transgressio divinorum praeceptorum contrariatur humanae saluti. Cum igitur lex omnis debeat saluti congruere hominum, ut Isidorus dicit, videtur quod non debuerint multa praecepta caeremonialia dari.Referencing norms: Q101A3Obiectio2, assert-h0c43fc6fd9215bb70c29f603eab54b54122ba55ab6d87436914bbc37cd1d4c2b, assert-h255077d3f804ce5585698b83ffd9b8bc70755475b0f357ad4a157be3103384bb
section/101-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5cfce424d23ffcd3684dec70f4804d9d28a78e8b482a7e39bfd372f2dd00bddcLA
Praeterea, praecepta caeremonialia pertinebant ad cultum Dei exteriorem et corporalem, ut dictum est. Sed huiusmodi cultum corporalem lex debebat diminuere, quia ordinabat ad Christum, qui docuit homines Deum colere in spiritu et veritate, ut habetur Ioan. IV. Non ergo debuerunt multa praecepta caeremonialia dari.Referencing norms: Q101A3Obiectio3, assert-h7c961962f38703cac29cc6b4a973d8ead82cd1d1c56e7db608950c9f32738255, assert-hb293b536102242e18bd351e78fa3d8982bbaf056f82b8a13ca690e5d7081d6f5
section/101-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b412e50c714d839b00598e829d469f1843fc30b1c181c77b573d3d8173eb8508LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omnis lex alicui populo datur. In populo autem duo genera hominum continentur, quidam proni ad malum, qui sunt per praecepta legis coercendi, ut supra dictum est; quidam habentes inclinationem ad bonum, vel ex natura vel ex consuetudine, vel magis ex gratia; et tales sunt per legis praeceptum instruendi et in melius promovendi. Quantum igitur ad utrumque genus hominum, expediebat praecepta caeremonialia in veteri lege multiplicari. Erant enim in illo populo aliqui ad idololatriam proni, et ideo necesse erat ut ab idololatriae cultu per praecepta caeremonialia revocarentur ad cultum Dei. Et quia multipliciter homines idololatriae deserviebant, oportebat e contrario multa institui ad singula reprimenda, et iterum multa talibus imponi, ut, quasi oneratis ex his quae ad cultum Dei impenderent, non vacaret idololatriae deservire. Ex parte vero eorum qui erant prompti ad bonum, etiam necessaria fuit multiplicatio caeremonialium praeceptorum. Tum quia per hoc diversimode mens eorum referebatur in Deum, et magis assidue. Tum etiam quia mysterium Christi, quod per huiusmodi caeremonialia figurabatur, multiplices utilitates attulit mundo, et multa circa ipsum consideranda erant, quae oportuit per diversa caeremonialia figurari.Referencing norms: Q101A3Respondeo, assert-hbb1b190c055b1b31b30f38aa9177a31ddd64f012e767cb73527ddedf7c60a013
section/101-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:95638f6ce0bd618d6a20172c7fcff9f3e01e07a4932fbcfad70f3c38a710855fLA
Sed contra est quod dicitur Osee VIII, scribam eis multiplices leges intus; et Iob XI, ut ostenderet tibi secreta sapientiae, quod multiplex sit lex eius.Referencing norms: assert-h30674859b903267e2e79694b5249681b838b973ec6c5780fc9894c842295bb06
section/101-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f9b07589a87673f2a8e817093d2a7904417e0173a2ecd8f9c71e849de5d2432aLA
Ad primum ergo dicendum quod sacrificia oportebat offerri et in aliquibus locis, et per aliquos homines, et totum hoc ad cultum Dei pertinet. Unde sicut per sacrificia significatur Christus immolatus, ita etiam per sacramenta et sacra illorum figurabantur sacramenta et sacra novae legis; et per eorum observantias figurabatur conversatio populi novae legis. Quae omnia ad Christum pertinent.Referencing norms: Q101A4Ad1, assert-h2b9fef916b4114085c41495792d1f5e9a8a39686d0f0bf1fc6d726e50b12c20b
section/101-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f3212c61b5f4c96a320ef49209376d6b24ce9bea36cb599bdaa070b1b1e2ee8LA
Ad secundum dicendum quod sacrificium novae legis, idest Eucharistia, continet ipsum Christum, qui est sanctificationis auctor, sanctificavit enim per suum sanguinem populum, ut dicitur ad Heb. ult. Et ideo hoc sacrificium etiam est sacramentum. Sed sacrificia veteris legis non continebant Christum, sed ipsum figurabant, et ideo non dicuntur sacramenta. Sed ad hoc designandum seorsum erant quaedam sacramenta in veteri lege, quae erant figurae futurae consecrationis. Quamvis etiam quibusdam consecrationibus quaedam sacrificia adiungerentur.Referencing norms: Q101A4Ad2, assert-hcef8e042776024a60f75d6750c22ae025b9dfbad04f29078f04438757d32d297
section/101-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f01b1f24491ce8a6e8c8f155a065d95ac6aa93da2124bea774ef6fe72ca46a04LA
Ad tertium dicendum quod etiam sacrificia et sacramenta erant sacra. Sed quaedam erant quae erant sacra, utpote ad cultum Dei dicata, nec tamen erant sacrificia nec sacramenta, et ideo retinebant sibi commune nomen sacrorum.Referencing norms: Q101A4Ad3, assert-h0bc6894e68e0348b98e6d8575f7881748969c20057a1033764c9fa8717b32806
section/101-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b6cf4fb17c30e23bf959f356f1f61a871ba866fb223ddf7643a37eba2f472a42LA
Ad quartum dicendum quod ea quae pertinebant ad conversationem populi colentis Deum, retinebant sibi commune nomen observantiarum, inquantum a praemissis deficiebant. Non enim dicebantur sacra, quia non habebant immediatum respectum ad cultum Dei, sicut tabernaculum et vasa eius. Sed per quandam consequentiam erant caeremonialia, inquantum pertinebant ad quandam idoneitatem populi colentis Deum.Referencing norms: Q101A4Ad4, assert-h65f85dc248f72be2f894555a50bc53dee002237121ddb48c49cfe0625f66010f
section/101-4/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f860f707153215fcfe8b328d4063e1f039a0b5e04f6479ddc69d446db8626386LA
Ad quintum dicendum quod, sicut sacrificia offerebantur in determinato loco ita etiam offerebantur in determinatis temporibus, unde etiam solemnitates inter sacra computari videntur. Oblationes autem et munera computantur cum sacrificiis, quia Deo offerebantur, unde apostolus dicit, ad Heb. V, omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia.Referencing norms: Q101A4Ad5, assert-hd42958e05e26c206bc7b67e269f3e4c94392f9950fe5abba635e0120fd31cf43
section/101-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5da61ef7eb9d50494c88f70a91a7723dd1be129d3b7bee38465c1399d64f4c6dLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caeremoniae veteris legis inconvenienter dividantur in sacrificia, sacra, sacramenta et observantias. Caeremoniae enim veteris legis figurabant Christum. Sed hoc solum fiebat per sacrificia, per quae figurabatur sacrificium quo Christus se obtulit oblationem et hostiam Deo, ut dicitur ad Ephes. V. Ergo sola sacrificia erant caeremonialia.Referencing norms: Q101A4Obiectio1, assert-h56fc675c929c2f7e5b9f96b1a45fdce72027a5f52f5036ead172c1645a9f607e, assert-hc504544bce57c821c533b5a84c09a172f1eb6468e4dcad91f29bfb6ea2e8c33a
section/101-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:df047c74430b01bccb7d99bd644b32cebcd2442fd10c3a0f561b27d68c461c49LA
Praeterea, vetus lex ordinabatur ad novam. Sed in nova lege ipsum sacrificium est sacramentum altaris. Ergo in veteri lege non debuerunt distingui sacramenta contra sacrificia.Referencing norms: Q101A4Obiectio2, assert-h18fc9418baa341d0dd367a2513db8f5778ba4c3cc483ff7b1696b82ce92024d7, assert-h40731efd8da6b014f93f7a26676286aff2c75596f91792cb97ef73667ac9f192
section/101-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:d009ec93d61f52315316b9fb706f5bb7bda9f4aed7c3381645c28d82eef43128LA
Praeterea, sacrum dicitur quod est Deo dicatum, secundum quem modum tabernaculum et vasa eius sacrificari dicebantur. Sed omnia caeremonialia erant ordinata ad cultum Dei, ut dictum est. Ergo caeremonialia omnia sacra erant. Non ergo una pars caeremonialium debet sacra nominari.Referencing norms: Q101A4Obiectio3, assert-h3b4a61cab1809756e1d97a007fec6d9986e874e569f73851142fd893fa1ff633, assert-h72fb33729fb897a69801bb9ba77985879a59c9a09aa6c686ffaa317a4693007c, assert-hae860eec8f16b841009325f4a06c1ffc908bb60065663653732b0ba312baecba
section/101-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4d755a21ec362e47d87a0bff0242002a12b445dff42e896edc7c37cbe7d371e4LA
Praeterea, observantiae ab observando dicuntur. Sed omnia praecepta legis observari debebant, dicitur enim Deut. VIII, observa et cave ne quando obliviscaris domini Dei tui, et negligas mandata eius atque iudicia et caeremonias. Non ergo observantiae debent poni una pars caeremonialium.Referencing norms: Q101A4Obiectio4, assert-h2f1fe19fd9498cb0179250a46012047fe03523eb453cfd611bfe160e46bf78b6, assert-h34f19256f90a0847644453d1a9ca99622af542039b6ad5020ff3124dfccbf5ae
section/101-4/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6fbcb1c337f1db414c1343030e6aff75dcd89e438ddee8363b51f7a8e524b05bLA
Praeterea, solemnitates inter caeremonialia computantur, cum sint in umbram futuri, ut patet ad Colos. II. Similiter etiam oblationes et munera; ut patet per apostolum, ad Heb. IX. Quae tamen sub nullo horum contineri videntur. Ergo inconveniens est praedicta distinctio caeremonialium.Referencing norms: Q101A4Obiectio5, assert-heaf7b653ee6e654f232fff51a890a17e8f20db16f646ce0129ef8eda885a8c9f
section/101-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3411d0c1e4a7b650fc1d1d9a021b2c8054f2f53d7d8b395c90d0b7283353533cLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, caeremonialia praecepta ordinantur ad cultum Dei. In quo quidem cultu considerari possunt et ipse cultus, et colentes, et instrumenta colendi. Ipse autem cultus specialiter consistit in sacrificiis, quae in Dei reverentiam offeruntur. Instrumenta autem colendi pertinent ad sacra, sicut est tabernaculum, et vasa, et alia huiusmodi. Ex parte autem colentium duo possunt considerari. Scilicet et eorum institutio ad cultum divinum, quod fit per quandam consecrationem vel populi, vel ministrorum, et ad hoc pertinent sacramenta. Et iterum eorum singularis conversatio, per quam distinguuntur ab his qui Deum non colunt, et ad hoc pertinent observantiae, puta in cibis et vestimentis et aliis huiusmodi.Referencing norms: Q101A4Respondeo, assert-h5eaa78aba6bf5659967ef694157c7a8510a5844849c462c35b544a2f13735cc5
section/101-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4b4394b538095857949f8f82e44ba3ceeebfc3641507066558debeb38576eb27LA
Sed contra est quod in veteri lege singula praedicta caeremoniae vocantur. Sacrificia enim dicuntur caeremoniae Num. XV, offerat vitulum et sacrificia eius ac libamenta, ut caeremoniae eius postulant. De sacramento etiam ordinis dicitur Levit. VII, haec est unctio Aaron et filiorum eius in caeremoniis. De sacris etiam dicitur Exod. XXXVIII, haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii in caeremoniis Levitarum. De observantiis etiam dicitur III Reg. IX, si aversi fueritis, non sequentes me, nec observantes caeremonias quas proposui vobis.Referencing norms: assert-ha1e4229017e08bf3420c58d6e5458b0b3eb0e91afebbc9689d358981092578d5
question/101/prooemium · paragraph
la · official · sha256:80e37a2b188dca17dce3fdf0008024206f416a574fca193e26c27aabdbf7f148LA
Consequenter considerandum est de praeceptis caeremonialibus. Et primo, de ipsis secundum se; secundo, de causa eorum; tertio, de duratione ipsorum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, quae sit ratio praeceptorum caeremonialium. Secundo, utrum sint figuralia. Tertio, utrum debuerint esse multa. Quarto, de distinctione ipsorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 102
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q102
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2098.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ef727e6cef3e47e4b0e724b028ff2d67231d408327850434fd637f6433fae267 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 113
section/102-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1306f4fbc2746253a50ceb258f758b7dee118927932e7a086bfaa49f13b8d09LA
Ad primum ergo dicendum quod observantiae veteris legis possunt dici sine ratione quantum ad hoc, quod ipsa facta in sui natura rationem non habebant, puta quod vestis non conficeretur ex lana et lino. Poterant tamen habere rationem ex ordine ad aliud, inquantum scilicet vel aliquid per hoc figurabatur, vel aliquid excludebatur. Sed decreta novae legis, quae praecipue consistunt in fide et dilectione Dei, ex ipsa natura actus rationabilia sunt.Referencing norms: Q102A1Ad1, assert-h65f8ceb05cb043f3a60e9d60953cd1f71397d4061b2b4e926de17b9af15d8ecf
section/102-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ef3dfc7cffc45e3f6ec5ce498b61f4199f8e1fd19c78b49aed5eba710dd813bLA
Ad secundum dicendum quod prohibitio ligni scientiae boni et mali non fuit propter hoc quod illud lignum esset naturaliter malum, sed tamen ipsa prohibitio habuit aliquam rationem ex ordine ad aliud, inquantum scilicet per hoc aliquid figurabatur. Et sic etiam caeremonialia praecepta veteris legis habent rationem in ordine ad aliud.Referencing norms: Q102A1Ad2, assert-h371ca88188d7386bb55136c687f38e9d24214cbc477139e9c4078ec1c2636ea8
section/102-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f678860e930df888b02e2e30a449deff0f293ac3ba732d519a8d5c5ad8d8ec10LA
Ad tertium dicendum quod praecepta moralia secundum suam naturam habent rationabiles causas, sicut, non occides, non furtum facies. Sed praecepta caeremonialia habent rationabiles causas ex ordine ad aliud, ut dictum est.Referencing norms: Q102A1Ad3, assert-h45a3717859597a32e742ed8d8bcf845acefe981e45238fa69867a9369cc2378a
section/102-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4a97ed36a9f849c12c9b8f54aee012a739b249dc705c25dfa7c00fd868a4347eLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod caeremonialia praecepta non habeant causam. Quia super illud Ephes. II, legem mandatorum decretis evacuans, dicit Glossa, idest, evacuans legem veterem quantum ad carnales observantias, decretis, idest praeceptis evangelicis, quae ex ratione sunt. Sed si observantiae veteris legis ex ratione erant, frustra evacuarentur per rationabilia decreta novae legis. Non ergo caeremoniales observantiae veteris legis habebant aliquam rationem.Referencing norms: Q102A1Obiectio1, assert-h15afb5ab3f5fedba1f036d7382cae2dde779db0c3c0da50bbcdc11613e4181bc, assert-hcef3b027d0522954db5c9d4b013379c2287fb866fcff1f393dedc46b909e9de0
section/102-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d0594a1480baead811e6b9ce1cceb71e24eba621b4468b08e222c8f2f9efe376LA
Praeterea, vetus lex successit legi naturae. Sed in lege naturae fuit aliquod praeceptum quod nullam rationem habebat nisi ut hominis obedientia probaretur; sicut Augustinus dicit, VIII super Gen. ad Litt., de prohibitione ligni vitae. Ergo etiam in veteri lege aliqua praecepta danda erant in quibus hominis obedientia probaretur, quae de se nullam rationem haberent.Referencing norms: Q102A1Obiectio2, assert-h18bc877a9951ad80de2126a22249e903aa80ff7b82f7f62c60dab08eafef2dd0, assert-ha8488e7498917c7d72be6f8d52b3d78b6f6b5ebd7b1830b2e3837962ee9acb0b
section/102-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9cc17ba0391a98943d442152d1966de04aafb89571233c6b59d76feb9172c0b0LA
Praeterea, opera hominis dicuntur moralia secundum quod sunt a ratione. Si igitur caeremonialium praeceptorum sit aliqua ratio, non different a moralibus praeceptis. Videtur ergo quod caeremonialia praecepta non habeant aliquam causam, ratio enim praecepti ex aliqua causa sumitur.Referencing norms: Q102A1Obiectio3, assert-hcad5058ae90d09b646af74f5c1bd862793d003a9f4a943967943ed215caee6c3
section/102-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:46b3f51b742312f181c4da951489c737a64ca7ba5717880a3988bed0ffb107efLA
Respondeo dicendum quod, cum sapientis sit ordinare, secundum philosophum, in I Metaphys., ea quae ex divina sapientia procedunt, oportet esse ordinata, ut apostolus dicit, ad Rom. XIII. Ad hoc autem quod aliqua sint ordinata, duo requiruntur. Primo quidem, quod aliqua ordinentur ad debitum finem, qui est principium totius ordinis in rebus agendis, ea enim quae casu eveniunt praeter intentionem finis, vel quae non serio fiunt sed ludo, dicimus esse inordinata. Secundo oportet quod id quod est ad finem, sit proportionatum fini. Et ex hoc sequitur quod ratio eorum quae sunt ad finem, sumitur ex fine, sicut ratio dispositionis serrae sumitur ex sectione, quae est finis eius, ut dicitur in II Physic. Manifestum est autem quod praecepta caeremonialia, sicut et omnia alia praecepta legis, sunt ex divina sapientia instituta, unde dicitur Deut. IV, haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Unde necesse est dicere quod praecepta caeremonialia sint ordinata ad aliquem finem, ex quo eorum rationabiles causae assignari possunt.Referencing norms: Q102A1Respondeo, assert-h375ff717c560312d080d2c8dc0dbe0ff64069d2032e8343209ddf3071e36c7e5
section/102-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:298a1624cf28c6dca2fc63e640a8432dc13d6175c976250febc6e1f93ca44984LA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XVIII, praeceptum domini lucidum, illuminans oculos. Sed caeremonialia sunt praecepta Dei. Ergo sunt lucida. Quod non esset nisi haberent rationabilem causam. Ergo praecepta caeremonialia habent rationabilem causam.Referencing norms: assert-h2b83e9f846c5d87f4fc8eed2f190c49cc586593502cff3aad850c08c41d9487e
section/102-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc40cad819e62c453836e6f976ad7e5f392a4f6c3e576fd9e8297d074c52fa95LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut intellectus metaphoricae locutionis in Scripturis est litteralis, quia verba ad hoc proferuntur ut hoc significent; ita etiam significationes caeremoniarum legis quae sunt commemorativae beneficiorum Dei propter quae instituta sunt, vel aliorum huiusmodi quae ad illum statum pertinebant, non transcendunt ordinem litteralium causarum. Unde quod assignetur causa celebrationis phase quia est signum liberationis ex Aegypto, et quod circumcisio est signum pacti quod Deus habuit cum Abraham, pertinet ad causam litteralem.Referencing norms: Q102A2Ad1, assert-h18fd35ebd03d37b48733a72a5055d4f0dbe038261645372a62ba03c654b32a76
section/102-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:180e0303556ddc7f544cdcfc39e31ec58a7de2de1ce3fefc44c6a42a0e02b99cLA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet, si caeremonialia praecepta essent data solum ad figurandum futurum, non autem ad praesentialiter Deum colendum.Referencing norms: Q102A2Ad2, assert-he11552a3410ddbe8ec6787f5735c91889acb25cc72b71c7b41818b0238f735ac
section/102-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ca120541ec0fcae9532a1f1ab5811ef8f50afd2dceaf537fc6fab4916f37d53LA
Ad tertium dicendum quod, sicut in legibus humanis dictum est quod in universali habent rationem, non autem quantum ad particulares conditiones, sed haec sunt ex arbitrio instituentium; ita etiam multae particulares determinationes in caeremoniis veteris legis non habent aliquam causam litteralem, sed solam figuralem; in communi vero habent etiam causam litteralem.Referencing norms: Q102A2Ad3, assert-h8f22651591036a3242812a590ca0ae4fe95e98ef518a8eeab16981f68ba22e38
section/102-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f39d389ad904e767163f4377849ff3b86c3987dafd8cb3c17500d696a75719a6LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta caeremonialia non habeant causam litteralem, sed figuralem tantum. Inter praecepta enim caeremonialia praecipua erant circumcisio, et immolatio agni paschalis. Sed utrumque istorum non habebat nisi causam figuralem, quia utrumque istorum datum est in signum. Dicitur enim Gen. XVII, circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. Et de celebratione phase dicitur Exod. XIII, erit quasi signum in manu tua, et quasi monumentum ante oculos tuos. Ergo multo magis alia caeremonialia non habent nisi causam figuralem.Referencing norms: Q102A2Obiectio1, assert-h63b7f19fc1efcb77694b7a599cc038926375ea3b230bd1549cbe4d8c8f5d0e0a, assert-hd67f57b8ee3439ab0327d617e6464a3d6a053b16b16ef320074d824907cdc991
section/102-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0b58bf1c04c114335e998dc8758eda41f43246009b282682ca3b953cdce27cf3LA
Praeterea, effectus proportionatur suae causae. Sed omnia caeremonialia sunt figuralia, ut supra dictum est. Ergo non habent nisi causam figuralem.Referencing norms: Q102A2Obiectio2, assert-h3544cb2fb105d894d1b1c2d591df9e278b03007d74ce7e25d01d4b6a14aa191e, assert-h8f7a8725b20aaf44d738094935ce281dac881fab097cae06e98f4124587fd494
section/102-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a42d86352059dc3aa673b6cc6204e551fd53bfbbf54be3fec14063ea6c3531c5LA
Praeterea, illud quod de se est indifferens utrum sic vel non sic fiat, non videtur habere aliquam litteralem causam. Sed quaedam sunt in praeceptis caeremonialibus quae non videntur differre utrum sic vel sic fiant, sicut est de numero animalium offerendorum, et aliis huiusmodi particularibus circumstantiis. Ergo praecepta veteris legis non habent rationem litteralem.Referencing norms: Q102A2Obiectio3, assert-h3484c966ca044398f705434ced24c95190d4d5a6ba073d47f98823d505cd531d, assert-h92bb66b0b23dacfc4c50d472fcf1db193d5925913675204733dbc285963be435
section/102-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2b8710dbedd79f6051007e3850d9ee1b40466c5bdb90c580d948665cf52cbab9LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ratio eorum quae sunt ad finem, oportet quod a fine sumatur. Finis autem praeceptorum caeremonialium est duplex, ordinabatur enim ad cultum Dei pro tempore illo, et ad figurandum Christum; sicut etiam verba prophetarum sic respiciebant praesens tempus, quod etiam in figuram futuri dicebantur, ut Hieronymus dicit, super Osee. Sic igitur rationes praeceptorum caeremonialium veteris legis dupliciter accipi possunt. Uno modo, ex ratione cultus divini qui erat pro tempore illo observandus. Et rationes istae sunt litterales, sive pertineant ad vitandum idololatriae cultum; sive ad rememoranda aliqua Dei beneficia; sive ad insinuandam excellentiam divinam; vel etiam ad designandam dispositionem mentis quae tunc requirebatur in colentibus Deum. Alio modo possunt eorum rationes assignari secundum quod ordinantur ad figurandum Christum. Et sic habent rationes figurales et mysticas, sive accipiantur ex ipso Christo et Ecclesia, quod pertinet ad allegoriam; sive ad mores populi Christiani, quod pertinet ad moralitatem; sive ad statum futurae gloriae, prout in eam introducimur per Christum, quod pertinet ad anagogiam.Referencing norms: Q102A2Respondeo, assert-hd680c032eea0cda5b09586cb1b463891e36b8e48023c3f5ed222df953f651154
section/102-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:484050d6fd0c0126555f105ad6a79f9b124f6cadb05992fe3eb3de4a816c8296LA
Sed contra, sicut praecepta caeremonialia figurabant Christum, ita etiam historiae veteris testamenti, dicitur enim I ad Cor. X, quod omnia in figuram contingebant illis. Sed in historiis veteris testamenti, praeter intellectum mysticum seu figuralem, est etiam intellectus litteralis. Ergo etiam praecepta caeremonialia, praeter causas figurales, habebant etiam causas litterales.Referencing norms: assert-h175aec455a4a0a084ce166f0949e903ec9c88c39c01bedeb0747c80face8c2fc
section/102-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:863925896774f28df79478c18204627d85d823b56e094b9e83319ff36b7839a5LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus non volebat huiusmodi sacrificia sibi offerri propter ipsas res quae offerebantur, quasi eis indigeret, unde dicitur Isaiae I, holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et hircorum et agnorum, nolui. Sed volebat ea sibi offerri, ut supra dictum est, tum ad excludendam idololatriam; tum ad significandum debitum ordinem mentis humanae in Deum; tum etiam ad figurandum mysterium redemptionis humanae factae per Christum.Referencing norms: Q102A3Ad1, assert-hca502a308cd1286560ff988829a232bdb83a022aef2ed926eacb8076e40c309e
section/102-3/reply/10 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aac4b245503fd5b829cb6bc101574231bd26280efe80bec4260d6d4cd71bedf2LA
Ad decimum dicendum quod inter omnia sacrificia holocaustum erat praecipuum, quia totum comburebatur in honorem Dei, et nihil ex eo comedebatur. Secundum vero locum in sanctitate tenebat hostia pro peccato, quae comedebatur solum in atrio a sacerdotibus, et in ipsa die sacrificii. Tertium vero gradum tenebant hostiae pacificae pro gratiarum actione, quae comedebantur ipso die, sed ubique in Ierusalem. Quartum vero locum tenebant hostiae pacificae ex voto, quarum carnes poterant etiam in crastino comedi. Et est ratio huius ordinis quia maxime obligatur homo Deo propter eius maiestatem, secundo, propter offensam commissam; tertio, propter beneficia iam suscepta; quarto, propter beneficia sperata.Referencing norms: Q102A3Ad10, assert-h18c4fd2e4045c1d5b71fec9b6096c503dd8d9ebe27c943b9b984fa1044cc34b8
section/102-3/reply/11 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d6f1a475e39192312ac883767fa3f784e1811253a08f0aa9a525993aa636e34LA
Ad undecimum dicendum quod peccata aggravantur ex statu peccantis, ut supra dictum est. Et ideo alia hostia mandatur offerri pro peccato sacerdotis et principis, vel alterius privatae personae. Est autem attendendum, ut Rabbi Moyses dicit, quod quanto gravius erat peccatum, tanto vilior species animalis offerebatur pro eo. Unde capra, quod est vilissimum animal, offerebatur pro idololatria, quod est gravissimum peccatum; pro ignorantia vero sacerdotis offerebatur vitulus; pro negligentia autem principis, hircus.Referencing norms: Q102A3Ad11, assert-h6afdb637351c462fc32ec9f09edf39b3d88e8f706f5f072a11b795f7bcab8366
section/102-3/reply/12 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2137eb8ae68621a89969406a3dc9c1abd47edb2b1057465881f49117225cb348LA
Ad duodecimum dicendum quod lex in sacrificiis providere voluit paupertati offerentium, ut qui non posset habere animal quadrupes, saltem offerret avem; quam qui habere non posset, saltem offerret panem; et si hunc habere non posset, saltem offerret farinam vel spicas. Causa vero figuralis est quia panis significat Christum, qui est panis vivus, ut dicitur Ioan. VI. Qui quidem erat sicut in spica, pro statu legis naturae, in fide patrum; erat autem sicut simila in doctrina legis prophetarum; erat autem sicut panis formatus post humanitatem assumptam; coctus igne, idest formatus spiritu sancto in clibano uteri virginalis; qui etiam fuit coctus in sartagine, per labores quos in mundo sustinebat; in cruce vero quasi in craticula adustus.Referencing norms: Q102A3Ad12, assert-hd4d9741ea210fa21de13a8cb53a5c4a3952c43d0cb55321a879f44e21e959a05
section/102-3/reply/13 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ae94dc1d5e2e920e26f3e7c6d57f953ff68e44c553eff73216b6bfb44748036LA
Ad decimumtertium dicendum quod ea quae in usum hominis veniunt de terrae nascentibus, vel sunt in cibum, et de eis offerebatur panis. Vel sunt in potum, et de his offerebatur vinum. Vel sunt in condimentum, et de his offerebatur oleum et sal. Vel sunt in medicamentum, et de his offerebatur thus, quod est aromaticum et consolidativum. Per panem autem figuratur caro Christi; per vinum autem sanguis eius, per quem redempti sumus; oleum figurat gratiam Christi; sal scientiam; thus orationem.Referencing norms: Q102A3Ad13, assert-h1f5710a2f4b7a5649fe4894446aaa416f31b9f72aa58b8dddce2f1635cf98087
section/102-3/reply/14 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d44799d214217dce11f077498005efdcfca53cfadcaeb88e8c17f559c802aa94LA
Ad decimumquartum dicendum quod mel non offerebatur in sacrificiis Dei, tum quia consueverat offerri in sacrificiis idolorum. Tum etiam ad excludendam omnem carnalem dulcedinem et voluptatem ab his qui Deo sacrificare intendunt. Fermentum vero non offerebatur, ad excludendam corruptionem. Et forte etiam in sacrificiis idolorum solitum erat offerri. Sal autem offerebatur, quia impedit corruptionem putredinis, sacrificia autem Dei debent esse incorrupta. Et etiam quia in sale significatur discretio sapientiae; vel etiam mortificatio carnis. Thus autem offerebatur ad designandam devotionem mentis, quae est necessaria offerentibus; et etiam ad designandum odorem bonae famae, nam thus et pingue est, et odoriferum. Et quia sacrificium zelotypiae non procedebat ex devotione, sed magis ex suspicione, ideo in eo non offerebatur thus.Referencing norms: Q102A3Ad14, assert-h70fe4a44144717a25c562586a327e4d0025ba829098250f8c5eda10816faab15
section/102-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:94554175def5fbde1f46745f73cfe0b6189891261ab86ddaa59c3cdbc8ea1b85LA
Ad secundum dicendum quod quantum ad omnia praedicta, conveniens ratio fuit quare ista animalia offerebantur Deo in sacrificium, et non alia. Primo quidem, ad excludendum idololatriam. Quia omnia alia animalia offerebant idololatrae diis suis, vel eis ad maleficia utebantur, ista autem animalia apud Aegyptios, cum quibus conversati erant, abominabilia erant ad occidendum, unde ea non offerebant in sacrificium diis suis; unde dicitur Exod. VIII, abominationes Aegyptiorum immolabimus domino Deo nostro. Oves enim colebant; hircos venerabantur, quia in eorum figura Daemones apparebant; bobus autem utebantur ad agriculturam, quam inter res sacras habebant. Secundo, hoc conveniens erat ad praedictam ordinationem mentis in Deum. Et hoc dupliciter. Primo quidem, quia huiusmodi animalia maxime sunt per quae sustentatur humana vita, et cum hoc mundissima sunt, et mundissimum habent nutrimentum. Alia vero animalia vel sunt silvestria, et non sunt communiter hominum usui deputata, vel, si sunt domestica, immundum habent nutrimentum, ut porcus et gallina; solum autem id quod est purum, Deo est attribuendum. Huiusmodi autem aves specialiter offerebantur, quia habentur in copia in terra promissionis. Secundo, quia per immolationem huiusmodi animalium puritas mentis designatur. Quia, ut dicitur in Glossa Levit. I, vitulum offerimus, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationales motus corrigimus; haedum, cum lasciviam superamus; turturem, dum castitatem servamus; panes azymos, cum in azymis sinceritatis epulamur. In columba vero manifestum est quod significatur caritas et simplicitas mentis. Tertio vero, conveniens fuit haec animalia offerri in figuram Christi. Quia, ut in eadem Glossa dicitur, Christus in vitulo offertur, propter virtutem crucis; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati. In turture et columba duarum naturarum coniunctio monstrabatur, vel in turture castitas, in columba caritas significatur. In similagine aspersio credentium per aquam Baptismi figurabatur.Referencing norms: Q102A3Ad2, assert-h69a79c9865d5163221610acc77bf2bd8a1f09a5530063babe9d21e838e30c53e
section/102-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:40d6d0563ddde7137b2ca2a99a4ab194a92653480425dbd7e8bf6edfe54f4dcaLA
Ad tertium dicendum quod pisces, quia in aquis vivunt, magis sunt alieni ab homine quam alia animalia, quae vivunt in aere, sicut et homo. Et iterum pisces, ex aqua extracti, statim moriuntur, unde non poterant in templo offerri, sicut alia animalia.Referencing norms: Q102A3Ad3, assert-hfb67a3bc5e3f1e3c8c58ec436bedf295d7fedf3a566de9b6fc20bd934a539fbc
section/102-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:45826e2b2b1112d392d147b1aac9f580c41e90a0c198bd840c04e879e533b500LA
Ad quartum dicendum quod in turturibus meliores sunt maiores quam pulli; in columbis autem e converso. Et ideo, ut Rabbi Moyses dicit, mandantur offerri turtures et pulli columbarum, quia omne quod est optimum, Deo est attribuendum.Referencing norms: Q102A3Ad4, assert-h9ccbc8c83606b999ef2a36b5979c9c4d8cdb020ec8467710504dc6bc0cf236af
section/102-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c24111a2f7474a9b2cbe6d5227273853348c97cebda4faf798bfe533d1719cf4LA
Ad quintum dicendum quod animalia in sacrificium oblata occidebantur, quia veniunt in usum hominis occisa, secundum quod a Deo dantur homini ad esum. Et ideo etiam igni cremabantur, quia per ignem decocta fiunt apta humano usui. Similiter etiam per occisionem animalium significatur destructio peccatorum. Et quod homines erant digni occisione pro peccatis suis, ac si illa animalia loco eorum occiderentur, ad significandum expiationem peccatorum. Per occisionem etiam huiusmodi animalium significabatur occisio Christi.Referencing norms: Q102A3Ad5, assert-h375beee3e7884b69fc8fc27aadab99a127c65767c9a77ea4128c1fc644402111
section/102-3/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:56510dcf430fa09c1221f52d091149a317af89bbdfecc0955796e690d06183afLA
Ad sextum dicendum quod specialis modus occidendi animalia immolata determinabatur in lege ad excludendum alios modos, quibus idololatrae animalia idolis immolabant. Vel etiam, ut Rabbi Moyses dicit, lex elegit genus occisionis quo animalia minus affligebantur occisa. Per quod excludebatur etiam immisericordia offerentium, et deterioratio animalium occisorum.Referencing norms: Q102A3Ad6, assert-h463eac2ef6d93b7d5dbf9d397a6b0eea6783653ae9655ffdcc95fc02665be30e
section/102-3/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:426f37b514c2b4b3088c2c32b03bbd6b2898b8f587daaead143d4ddb2854366aLA
Ad septimum dicendum quod, quia animalia maculosa solent haberi contemptui etiam apud homines, ideo prohibitum est ne Deo in sacrificium offerrentur, propter quod etiam prohibitum erat ne mercedem prostibuli, aut pretium canis, in domum Dei offerrent. Et eadem etiam ratione non offerebant animalia ante septimum diem, quia talia animalia erant quasi abortiva, nondum plene consistentia, propter teneritudinem.Referencing norms: Q102A3Ad7, assert-h6f5fac6ad118586c9540e6cb54f8f5ae210524504d6fdf42819be099c0c4403b
section/102-3/reply/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0e9f5c39d53afb1fc8f47a957b70efb18bbfd61e7b156b46c1f5a4be17c19344LA
Ad octavum dicendum quod triplex erat sacrificiorum genus. Quoddam erat quod totum comburebatur, et hoc dicebatur holocaustum, quasi totum incensum. Huiusmodi enim sacrificium offerebatur Deo specialiter ad reverentiam maiestatis ipsius, et amorem bonitatis eius, et conveniebat perfectionis statui in impletione consiliorum. Et ideo totum comburebatur, ut sicut totum animal, resolutum in vaporem, sursum ascendebat, ita etiam significaretur totum hominem, et omnia quae ipsius sunt, Dei dominio esse subiecta, et ei esse offerenda. Aliud autem erat sacrificium pro peccato, quod offerebatur Deo ex necessitate remissionis peccati, et conveniebat statui poenitentium in satisfactione peccatorum. Quod dividebatur in duas partes, nam una pars eius comburebatur, alia vero cedebat in usum sacerdotum; ad significandum quod expiatio peccatorum fit a Deo per ministerium sacerdotum. Nisi quando offerebatur sacrificium pro peccato totius populi, vel specialiter pro peccato sacerdotis, tunc enim totum comburebatur. Non enim debebant in usum sacerdotum venire ea quae pro peccato eorum offerebantur, ut nihil peccati in eis remaneret. Et quia hoc non esset satisfactio pro peccato, si enim cederet in usum eorum pro quorum peccatis offerebatur, idem esse videretur ac si non offerrent. Tertium vero sacrificium vocabatur hostia pacifica, quae offerebatur Deo vel pro gratiarum actione, vel pro salute et prosperitate offerentium, ex debito beneficii vel accepti vel accipiendi, et convenit statui proficientium in impletione mandatorum. Et ista dividebantur in tres partes, nam una pars incendebatur ad honorem Dei, alia pars cedebat in usum sacerdotum, tertia vero pars in usum offerentium; ad significandum quod salus hominis procedit a Deo, dirigentibus ministris Dei, et cooperantibus ipsis hominibus qui salvantur. Hoc autem generaliter observabatur, quod sanguis et adeps non veniebant neque in usum sacerdotum, neque in usum offerentium, sed sanguis effundebatur ad crepidinem altaris, in honorem Dei; adeps vero adurebatur in igne. Cuius ratio una quidem fuit ad excludendam idololatriam. Idololatrae enim bibebant de sanguine victimarum, et comedebant adipes; secundum illud Deut. XXXII, de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum. Secunda ratio est ad informationem humanae vitae. Prohibebatur enim eis usus sanguinis, ad hoc quod horrerent humani sanguinis effusionem, unde dicitur Gen. IX, carnem cum sanguine non comedetis, sanguinem enim animarum vestrarum requiram. Esus vero adipum prohibebatur eis ad vitandam lasciviam, unde dicitur Ezech. XXXIV, quod crassum erat, occidebatis. Tertia ratio est propter reverentiam divinam. Quia sanguis est maxime necessarius ad vitam, ratione cuius dicitur anima esse in sanguine, adeps autem abundantiam nutrimenti demonstrat. Et ideo ut ostenderetur quod a Deo nobis est et vita et omnis bonorum sufficientia, ad honorem Dei effundebatur sanguis, et adurebatur adeps. Quarta ratio est quia per hoc figurabatur effusio sanguinis Christi, et pinguedo caritatis eius, per quam se obtulit Deo pro nobis. De hostiis autem pacificis in usum sacerdotis cedebat pectusculum et armus dexter, ad excludendum quandam divinationis speciem quae vocatur spatulamantia, quia scilicet in spatulis animalium immolatorum divinabant, et similiter in osse pectoris. Et ideo ista offerentibus subtrahebantur. Per hoc etiam significabatur quod sacerdoti erat necessaria sapientia cordis ad instruendum populum, quod significabatur per pectus, quod est tegumentum cordis; et etiam fortitudo ad sustentandum defectus, quae significatur per armum dextrum.Referencing norms: Q102A3Ad8, assert-hb2f0d9cf07d0034f410892560871875a74ada426895c90142302138b4cfcb533
section/102-3/reply/9 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0619a11a0507e931dbe33a49fdcea4d6805ee5140c1e719786ba6299abf4bc1eLA
Ad nonum dicendum quod, quia holocaustum erat perfectissimum inter sacrificia, ideo non offerebatur in holocaustum nisi masculus, nam femina est animal imperfectum. Oblatio autem turturum et columbarum erat propter paupertatem offerentium, qui maiora animalia offerre non poterant. Et quia hostiae pacificae gratis offerebantur, et nullus eas offerre cogebatur nisi spontaneus; ideo huiusmodi aves non offerebantur inter hostias pacificas, sed inter holocausta et hostias pro peccato, quas quandoque oportebat offerre. Aves etiam huiusmodi, propter altitudinem volatus, congruunt perfectioni holocaustorum, et etiam hostiis pro peccato, quia habent gemitum pro cantu.Referencing norms: Q102A3Ad9, assert-h40e6763a5fb2891dad7611e260e526791fa04b3741600a46334536ebb2f71427
section/102-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fec9fb309d6acd504762a08cc9bfc258760c4db1f43612f8b47e9597a6095589LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non possit conveniens ratio assignari caeremoniarum quae ad sacrificia pertinent. Ea enim quae in sacrificium offerebantur, sunt illa quae sunt necessaria ad sustentandam humanam vitam, sicut animalia quaedam, et panes quidam. Sed tali sustentamento Deus non indiget; secundum illud Psalmi XLIX, numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Ergo inconvenienter huiusmodi sacrificia Deo offerebantur.Referencing norms: Q102A3Obiectio1, assert-h32cf6cd572e69cac418e7fc94b77896262054f1c4781883371175c8bdd89ed44, assert-h575d4951ad9f6a2d900fc12fffff67c124ae1326e4a447635e67c123f59ecd0c
section/102-3/objection/10 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c73e2015e1151d1f0862e3f84fa2ec72b4653118ce78ab79d8c91885357618f5LA
Praeterea, omnes hostiae pacificae unius generis esse videntur. Non ergo debuit poni ista differentia, quod quorundam pacificorum carnes non possent vesci in crastino, quorundam autem possent, ut mandatur Levit. VII.Referencing norms: Q102A3Obiectio10, assert-h7258c989497198ecbafc470be2adf88a2400979548faae64c567b7487cc041da
section/102-3/objection/11 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0f8eca42beb2c3fbfe5d8cd368b9c8aa141d739e5514e503b29469591c8e9694LA
Praeterea, omnia peccata in hoc conveniunt quod a Deo avertunt. Ergo pro omnibus peccatis, in Dei reconciliationem, unum genus sacrificii debuit offerri.Referencing norms: Q102A3Obiectio11, assert-h62efbb901f6673f91b3e4ec2710c8fad0c8b7ae63443e84bd55650d59ce3497b
section/102-3/objection/12 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e15e847a6555f4ffbbdbcf9c8f7a19adf267ad11786a5c63ac7ca0dc5bb341eeLA
Praeterea, omnia animalia quae offerebantur in sacrificium, uno modo offerebantur, scilicet occisa. Non videtur ergo conveniens quod de terrae nascentibus diversimode fiebat oblatio, nunc enim offerebantur spicae, nunc simila, nunc panis, quandoque quidem coctus in clibano, quandoque in sartagine, quandoque in craticula.Referencing norms: Q102A3Obiectio12, assert-hbe3182b3938daccb3884a283b39213f1464bfb1cab9d3d0bd0bd76511d1ad8d0
section/102-3/objection/13 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:939f37d9a8ed3ce8513ad396cba2cc1d06d3508913a4936a47d0d0fa55ab2b91LA
Praeterea, omnia quae in usum nostrum veniunt, a Deo recognoscere debemus. Inconvenienter ergo praeter animalia, solum haec Deo offerebantur, panis, vinum, oleum, thus et sal.Referencing norms: Q102A3Obiectio13, assert-h74e95c35424525d6b01f22c9e79a404c301c65186dea8b6fa57ce0276baef94e
section/102-3/objection/14 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a2f76bc41d61ee732f5b90fd69916fb2b04e0066883a07815fc1d5a31232c22fLA
Praeterea, sacrificia corporalia exprimunt interius sacrificium cordis, quo homo spiritum suum offert Deo. Sed in interiori sacrificio plus est de dulcedine, quam repraesentat mel, quam de mordacitate, quam repraesentat sal, dicitur enim Eccli. XXIV, spiritus meus super mel dulcis. Ergo inconvenienter prohibebatur in sacrificio apponi mel et fermentum, quod etiam facit panem sapidum; et praecipiebatur ibi apponi sal, quod est mordicativum, et thus, quod habet saporem amarum. Videtur ergo quod ea quae pertinent ad caeremonias sacrificiorum, non habeant rationabilem causam.Referencing norms: Q102A3Obiectio14, assert-h16eb2bb356ddb71edc24164bbe86f702a322582d2e3d039ea5324a2edb24c8c4, assert-h18f7de816ef830b7eb71602730870703fa7e39ae8265a3ba64edb0ec8860091d
section/102-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:174ce6b426604b2d0c05bd3a377944f1bd4c036c68b48bba99bad0bd88827a44LA
Praeterea, in sacrificium divinum non offerebantur nisi de tribus generibus animalium quadrupedum, scilicet de genere bovum, ovium et caprarum; et de avibus, communiter quidem turtur et columba; specialiter autem in emundatione leprosi fiebat sacrificium de passeribus. Multa autem alia animalia sunt eis nobiliora. Cum igitur omne quod est optimum Deo sit exhibendum, videtur quod non solum de istis rebus fuerint Deo sacrificia offerenda.Referencing norms: Q102A3Obiectio2, assert-h7be8ebe46ba625d2c965ae35d4ea037f900fe44e1cf1865ff4e468cd49f49e8a
section/102-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c50bdce0bcfcde7ffdcb04ae8d16a1b0e3af472ac91dbf0b144c444b562017fdLA
Praeterea, sicut homo a Deo habet dominium volatilium et bestiarum, ita etiam piscium. Inconvenienter igitur pisces a divino sacrificio excludebantur.Referencing norms: Q102A3Obiectio3, assert-he4f7fc2233e8ec1c78a09c878563212f2e05c29839d0a2cea7d69a5362a344d4
section/102-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c439dd8b006d79e716e6e09515395f3d764d06b2f30023ed0c64661ee987c5c9LA
Praeterea, indifferenter offerri mandantur turtures et columbae. Sicut igitur mandantur offerri pulli columbarum, ita etiam pulli turturum.Referencing norms: Q102A3Obiectio4, assert-h12731a743047a0728571bafea10dc50e98568b2b2100556237c0707836eb95ab
section/102-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:16ad888637974ec39c71af114b03ba6f9dc427fb2165faeb6ebb11088ccd7c5bLA
Praeterea, Deus est auctor vitae non solum hominum, sed etiam animalium; ut patet per id quod dicitur Gen. I. Mors autem opponitur vitae. Non ergo debuerunt Deo offerri animalia occisa, sed magis animalia viventia. Praecipue quia etiam apostolus monet, Rom. XII, ut exhibeamus nostra corpora hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.Referencing norms: Q102A3Obiectio5, assert-hdb62f411254b33d1783fd3dd86ae3cb1a84cbddcc52eea99bdb0e2240343680e
section/102-3/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ccc356fb3e440c79d8e72cb7a79c4fc843e23c71c55c14df49548280f2b14088LA
Praeterea, si animalia Deo in sacrificium non offerebantur nisi occisa, nulla videtur esse differentia qualiter occidantur. Inconvenienter igitur determinatur modus immolationis, praecipue in avibus, ut patet Levit. I.Referencing norms: Q102A3Obiectio6, assert-h2e433bdc37b7b10dc7590233721249a8dab1683b1b5abcf19071e73a6b2d9315
section/102-3/objection/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:35a80020f661381e830c38fbc290fe83b4995ffa6e58629b11afde72490c5a70LA
Praeterea, omnis defectus animalis via est ad corruptionem et mortem. Si igitur animalia occisa Deo offerebantur, inconveniens fuit prohibere oblationem animalis imperfecti, puta claudi aut caeci, aut aliter maculosi.Referencing norms: Q102A3Obiectio7, assert-h16789596196d9cefc4a4faa880b9255f38545db97e715b98b0c41d9b220f3e06
section/102-3/objection/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:707e040b1392f38425175a8c7e141835d22a911b6d8221ae39a9a4042d7ca14aLA
Praeterea, illi qui offerunt hostias Deo, debent de his participare; secundum illud apostoli, I Cor. X, nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Inconvenienter igitur quaedam partes hostiarum offerentibus subtrahebantur, scilicet sanguis et adeps, et pectusculum et armus dexter.Referencing norms: Q102A3Obiectio8, assert-h311533600f5f649b5f07ee5aaf2c13fb57d188c36c4b6e268eb8a7d0e8daf0e2
section/102-3/objection/9 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4c546621bbc3c94ae3479eb4be814e8bbee016c1ae837b12c4b4a4c1f35ed2e9LA
Praeterea, sicut holocausta offerebantur in honorem Dei, ita etiam hostiae pacificae et hostiae pro peccato. Sed nullum animal feminini sexus offerebatur Deo in holocaustum, fiebant tamen holocausta tam de quadrupedibus quam de avibus. Ergo inconvenienter in hostiis pacificis et pro peccato offerebantur animalia feminini sexus; et tamen in hostiis pacificis non offerebantur aves.Referencing norms: Q102A3Obiectio9, assert-h2cde51923f7410bf561d5a3e342676c943fb4713e4cb19615409292f3e62c276, assert-ha602d807d0157e0860393587ddd17e687fb58e93881649127c44f29d2b18903c
section/102-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:691e4489d39d4dfa177e84911096d69e3d7cb8b19260c173cae4177907017047LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, caeremoniae veteris legis duplicem causam habebant, unam scilicet litteralem, secundum quod ordinabantur ad cultum Dei; aliam vero figuralem, sive mysticam, secundum quod ordinabantur ad figurandum Christum. Et ex utraque parte potest convenienter assignari causa caeremoniarum quae ad sacrificia pertinebant. Secundum enim quod sacrificia ordinabantur ad cultum Dei, causa sacrificiorum dupliciter accipi potest. Uno modo, secundum quod per sacrificia repraesentabatur ordinatio mentis in Deum, ad quam excitabatur sacrificium offerens. Ad rectam autem ordinationem mentis in Deum pertinet quod omnia quae homo habet, recognoscat a Deo tanquam a primo principio, et ordinet in Deum tanquam in ultimum finem. Et hoc repraesentabatur in oblationibus et sacrificiis, secundum quod homo ex rebus suis, quasi in recognitionem quod haberet ea a Deo, in honorem Dei ea offerebat; secundum quod dixit David, I Paral. XXIX, tua sunt omnia; et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Et ideo in oblatione sacrificiorum protestabatur homo quod Deus esset primum principium creationis rerum et ultimus finis, ad quem essent omnia referenda. Et quia pertinet ad rectam ordinationem mentis in Deum ut mens humana non recognoscat alium primum auctorem rerum nisi solum Deum, neque in aliquo alio finem suum constituat; propter hoc prohibebatur in lege offerre sacrificium alicui alteri nisi Deo, secundum illud Exod. XXII, qui immolat diis, occidetur, praeter domino soli. Et ideo de causa caeremoniarum circa sacrificia potest assignari ratio alio modo, ex hoc quod per huiusmodi homines retrahebantur a sacrificiis idolorum. Unde etiam praecepta de sacrificiis non fuerunt data populo Iudaeorum nisi postquam declinavit ad idololatriam, adorando vitulum conflatilem, quasi huiusmodi sacrificia sint instituta ut populus ad sacrificandum promptus, huiusmodi sacrificia magis Deo quam idolis offerret. Unde dicitur Ierem. VII, non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum. Inter omnia autem dona quae Deus humano generi iam per peccatum lapso dedit, praecipuum est quod dedit filium suum, unde dicitur Ioan. III, sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et ideo potissimum sacrificium est quo ipse Christus seipsum obtulit Deo in odorem suavitatis, ut dicitur ad Ephes. V. Et propter hoc omnia alia sacrificia offerebantur in veteri lege ut hoc unum singulare et praecipuum sacrificium figuraretur, tanquam perfectum per imperfecta. Unde apostolus dicit, ad Heb. X, quod sacerdos veteris legis easdem saepe offerebat hostias, quae nunquam possunt auferre peccata, Christus autem pro peccatis obtulit unam in sempiternum. Et quia ex figurato sumitur ratio figurae, ideo rationes sacrificiorum figuralium veteris legis sunt sumendae ex vero sacrificio Christi.Referencing norms: Q102A3Respondeo, assert-h5e91e17f28ca0e8d5c4ee767d2fa723151d6ecf4827c9e4c8cde8baafac07da5
section/102-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2f919b9a48a225cf6eea2f2964665c594f6430c4af2e3b8e90ae8f753d1a6e85LA
Sed contra est quod dicitur Levit. I, oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum domino. Sed sicut dicitur Sap. VII, neminem diligit Deus nisi qui cum sapientia inhabitat, ex quo potest accipi quod quidquid est Deo acceptum, est cum sapientia. Ergo illae caeremoniae sacrificiorum cum sapientia erant, velut habentes rationabiles causas.Referencing norms: assert-h40bf46ee3c61098ed7cfca36aaefb596091c7c5311a818491ff43ce5e8fc2c18
section/102-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5807a9280a5b147c6da6bb22d13fbb2457c5794ec2cfd285563a8234e7f35119LA
Ad primum ergo dicendum quod cultus Dei duo respicit, scilicet Deum, qui colitur; et homines colentes. Ipse igitur Deus, qui colitur, nullo corporali loco clauditur, unde propter ipsum non oportuit tabernaculum fieri, aut templum. Sed homines ipsum colentes corporales sunt, et propter eos oportuit speciale tabernaculum, vel templum, institui ad cultum Dei, propter duo. Primo quidem, ut ad huiusmodi locum convenientes cum hac cogitatione quod deputaretur ad colendum Deum, cum maiori reverentia accederent. Secundo, ut per dispositionem talis templi, vel tabernaculi, significarentur aliqua pertinentia ad excellentiam divinitatis vel humanitatis Christi. Et hoc est quod Salomon dicit, III Reg. VIII, si caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi tibi? Et postea subdit, sint oculi tui aperti super domum hanc, de qua dixisti, erit nomen meum ibi; ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel. Ex quo patet quod domus sanctuarii non est instituta ad hoc quod Deum capiat, quasi localiter inhabitantem; sed ad hoc quod nomen Dei habitet ibi, idest ut notitia Dei ibi manifestetur per aliqua quae ibi fiebant vel dicebantur; et quod, propter reverentiam loci, orationes fierent ibi magis exaudibiles ex devotione orantium.Referencing norms: Q102A4Ad1, assert-h14cf742419802349c0c59c82d4d5e6ea0b3e552d867e49cf5c0b07310a71eb72
section/102-4/reply/10 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c09951b3c1b58ba0c34e8dcdaa5d9add91d501f668b5e10e1b5cc1e0db4bd340LA
Ad decimum dicendum quod in veteri lege erant septem solemnitates temporales, et una continua, ut potest colligi Num. XXVIII et XXIX. Erat enim quasi continuum festum, quia quotidie mane et vespere immolabatur agnus. Et per illud continuum festum iugis sacrificii repraesentabatur perpetuitas divinae beatitudinis. Festorum autem temporalium primum erat quod iterabatur qualibet septimana. Et haec erat solemnitas sabbati, quod celebrabatur in memoriam creationis rerum, ut supra dictum est. Alia autem solemnitas iterabatur quolibet mense, scilicet festum Neomeniae, quod celebrabatur ad commemorandum opus divinae gubernationis. Nam haec inferiora praecipue variantur secundum motum lunae, et ideo celebrabatur hoc festum in novitate lunae. Non autem in eius plenitudine, ad evitandum idololatrarum cultum, qui in tali tempore lunae sacrificabant. Haec autem duo beneficia sunt communia toti humano generi, et ideo frequentius iterabantur. Alia vero quinque festa celebrabantur semel in anno, et recolebantur in eis beneficia specialiter illi populo exhibita. Celebrabatur enim festum phase primo mense, ad commemorandum beneficium liberationis ex Aegypto. Celebrabatur autem festum Pentecostes post quinquaginta dies, ad recolendum beneficium legis datae. Alia vero tria festa celebrabantur in mense septimo, qui quasi totus apud eos erat solemnis, sicut et septimus dies. In prima enim die mensis septimi erat festum tubarum, in memoriam liberationis Isaac, quando Abraham invenit arietem haerentem cornibus, quem repraesentabant per cornua quibus buccinabant. Erat autem festum tubarum quasi quaedam invitatio ut praepararent se ad sequens festum, quod celebrabatur decimo die. Et hoc erat festum expiationis, in memoriam illius beneficii quo Deus propitiatus est peccato populi de adoratione vituli, ad preces Moysi. Post hoc autem celebrabatur festum Scenopegiae, idest tabernaculorum, septem diebus, ad commemorandum beneficium divinae protectionis et deductionis per desertum, ubi in tabernaculis habitaverunt. Unde in hoc festo debebant habere fructum arboris pulcherrimae, idest citrum, et lignum densarum frondium, idest myrtum, quae sunt odorifera; et spatulas palmarum, et salices de torrente, quae diu retinent suum virorem; et haec inveniuntur in terra promissionis; ad significandum quod per aridam terram deserti eos duxerat Deus ad terram deliciosam. Octavo autem die celebrabatur aliud festum, scilicet coetus atque collectae, in quo colligebantur a populo ea quae erant necessaria ad expensas cultus divini. Et significabatur adunatio populi et pax praestita in terra promissionis. Figuralis autem ratio horum festorum est quia per iuge sacrificium agni figuratur perpetuitas Christi, qui est agnus Dei; secundum illud Heb. ult., Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Per sabbatum autem significatur spiritualis requies nobis data per Christum, ut habetur ad Heb. IV. Per Neomeniam autem, quae est incoeptio novae lunae, significatur illuminatio primitivae Ecclesiae per Christum, eo praedicante et miracula faciente. Per festum autem Pentecostes significatur descensus spiritus sancti in apostolos. Per festum autem tubarum significatur praedicatio apostolorum. Per festum autem expiationis significatur emundatio a peccatis populi Christiani. Per festum autem tabernaculorum, peregrinatio eorum in hoc mundo, in quo ambulant in virtutibus proficiendo. Per festum autem coetus atque collectae significatur congregatio fidelium in regno caelorum, et ideo istud festum dicebatur sanctissimum esse. Et haec tria festa erant continua ad invicem, quia oportet expiatos a vitiis proficere in virtute, quousque perveniant ad Dei visionem, ut dicitur in Psalmo LXXXIII.Referencing norms: Q102A4Ad10, assert-h434e067ae7041b6577b9e7829cdf65074295d34ddc82aa96cedb01be6a15adb0
section/102-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:357f9531db18967663b7f709e3fc1ce8a5eeac0fcb8c90055bec8bd725d8b046LA
Ad secundum dicendum quod status veteris legis non fuit immutatus ante Christum quantum ad impletionem legis, quae facta est solum per Christum, est tamen immutatus quantum ad conditionem populi qui erat sub lege. Nam primo populus fuit in deserto, non habens certam mansionem; postmodum autem habuerunt varia bella cum finitimis gentibus; ultimo autem, tempore David et Salomonis, populus ille habuit quietissimum statum. Et tunc primo aedificatum fuit templum, in loco quem designaverat Abraham, ex divina demonstratione, ad immolandum. Dicitur enim Gen. XXII, quod dominus mandavit Abrahae ut offerret filium suum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Et postea dicit quod appellavit nomen illius loci, dominus videt, quasi secundum Dei praevisionem esset locus ille electus ad cultum divinum. Propter quod dicitur Deut. XII, ad locum quem elegerit dominus Deus vester, venietis, et offeretis holocausta et victimas vestras. Locus autem ille designari non debuit per aedificationem templi ante tempus praedictum, propter tres rationes, quas Rabbi Moyses assignat. Prima est ne gentes appropriarent sibi locum illum. Secunda est ne gentes ipsum destruerent. Tertia vero ratio est ne quaelibet tribus vellet habere locum illum in sorte sua, et propter hoc orirentur lites et iurgia. Et ideo non fuit aedificatum templum donec haberent regem, per quem posset huiusmodi iurgium compesci. Antea vero ad cultum Dei erat ordinatum tabernaculum portatile per diversa loca, quasi nondum existente determinato loco divini cultus. Et haec est ratio litteralis diversitatis tabernaculi et templi. Ratio autem figuralis esse potest quia per haec duo significatur duplex status. Per tabernaculum enim, quod est mutabile, significatur status praesentis vitae mutabilis. Per templum vero, quod erat fixum et stans, significatur status futurae vitae, quae omnino invariabilis est. Et propter hoc in aedificatione templi dicitur quod non est auditus sonitus mallei vel securis, ad significandum quod omnis perturbationis tumultus longe erit a statu futuro. Vel per tabernaculum significatur status veteris legis, per templum autem a Salomone constructum, status novae legis. Unde ad constructionem tabernaculi soli Iudaei sunt operati, ad aedificationem vero templi cooperati sunt etiam gentiles, scilicet Tyrii et Sidonii.Referencing norms: Q102A4Ad2, assert-haec1d2d33123793807ac15679eecf658eb0311358305b29d814a3720ab6fe30c
section/102-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8b4a4d280999e57c53728b7828acf1f3cebaf237f89b110e08a5c0f467463151LA
Ad tertium dicendum quod ratio unitatis templi, vel tabernaculi, potest esse et litteralis, et figuralis. Litteralis quidem est ratio ad exclusionem idololatriae. Quia gentiles diversis diis diversa templa constituebant, et ideo, ut firmaretur in animis hominum fides unitatis divinae, voluit Deus ut in uno loco tantum sibi sacrificium offerretur. Et iterum ut per hoc ostenderet quod corporalis cultus non propter se erat ei acceptus. Et ideo compescebantur ne passim et ubique sacrificia offerrent. Sed cultus novae legis, in cuius sacrificio spiritualis gratia continetur, est secundum se Deo acceptus. Et ideo multiplicatio altarium et templorum acceptatur in nova lege. Quantum vero ad ea quae pertinebant ad spiritualem cultum Dei, qui consistit in doctrina legis et prophetarum, erant etiam in veteri lege diversa loca deputata in quibus conveniebant ad laudem Dei, quae dicebantur synagogae, sicut et nunc dicuntur Ecclesiae, in quibus populus Christianus ad laudem Dei congregatur. Et sic Ecclesia nostra succedit in locum et templi et synagogae, quia ipsum sacrificium Ecclesiae spirituale est; unde non distinguitur apud nos locus sacrificii a loco doctrinae. Ratio autem figuralis esse potest quia per hoc significatur unitas Ecclesiae, vel militantis vel triumphantis.Referencing norms: Q102A4Ad3, assert-h6ae7dca27e361d84d56a0e535c34babad672c7c0e02e02afb64adfcd8a561895
section/102-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a5c1f735e2a6343a686408e126ffb73965e30d111ed55ee61ed1147f858effeaLA
Ad quartum dicendum quod, sicut in unitate templi, vel tabernaculi, repraesentabatur unitas Dei, vel unitas Ecclesiae; ita etiam in distinctione tabernaculi, vel templi, repraesentabatur distinctio eorum quae Deo sunt subiecta, ex quibus in Dei venerationem consurgimus. Distinguebatur autem tabernaculum in duas partes, in unam quae vocabatur sancta sanctorum, quae erat Occidentalis; et aliam quae vocabatur sancta, quae erat ad orientem. Et iterum ante tabernaculum erat atrium. Haec igitur distinctio duplicem habet rationem. Unam quidem, secundum quod tabernaculum ordinatur ad cultum Dei. Sic enim diversae partes mundi in distinctione tabernaculi figurantur. Nam pars illa quae sancta sanctorum dicitur, figurabat saeculum altius, quod est spiritualium substantiarum, pars vero illa quae dicitur sancta, exprimebat mundum corporalem. Et ideo sancta a sanctis sanctorum distinguebantur quodam velo, quod quatuor coloribus erat distinctum, per quos quatuor elementa designantur, scilicet bysso, per quod designatur terra, quia byssus, idest linum, de terra nascitur; purpura, per quam significatur aqua, fiebat enim purpureus color ex quibusdam conchis quae inveniuntur in mari; hyacintho, per quem significatur aer, quia habet aereum colorem; et cocco bis tincto, per quem designatur ignis. Et hoc ideo quia materia quatuor elementorum est impedimentum per quod velantur nobis incorporales substantiae. Et ideo in interius tabernaculum, idest in sancta sanctorum, solus summus sacerdos, et semel in anno, introibat, ut designaretur quod haec est finalis perfectio hominis, ut ad illud saeculum introducatur. In tabernaculum vero exterius, idest in sancta, introibant sacerdotes quotidie, non autem populus, qui solum ad atrium accedebat, quia ipsa corpora populus percipere potest; ad interiores autem eorum rationes soli sapientes per considerationem attingere possunt. Secundum vero rationem figuralem, per exterius tabernaculum, quod dicitur sancta, significatur status veteris legis, ut apostolus dicit, ad Heb. IX, quia ad illud tabernaculum semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes. Per interius vero tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, significatur vel caelestis gloria, vel etiam status spiritualis novae legis, qui est quaedam inchoatio futurae gloriae. In quem statum nos Christus introduxit, quod figurabatur per hoc quod summus sacerdos, semel in anno, solus in sancta sanctorum intrabat. Velum autem figurabat spiritualium occultationem sacrificiorum in veteribus sacrificiis. Quod velum quatuor coloribus erat ornatum, bysso quidem, ad designandam carnis puritatem; purpura autem, ad figurandum passiones quas sancti sustinuerunt pro Deo; cocco bis tincto, ad significandum caritatem geminam Dei et proximi; hyacintho autem significabatur caelestis meditatio. Ad statum autem veteris legis aliter se habebat populus, et aliter sacerdotes. Nam populus ipsa corporalia sacrificia considerabat, quae in atrio offerebantur. Sacerdotes vero rationem sacrificiorum considerabant, habentes fidem magis explicitam de mysteriis Christi. Et ideo intrabant in exterius tabernaculum. Quod etiam quodam velo distinguebatur ab atrio, quia quaedam erant velata populo circa mysterium Christi, quae sacerdotibus erant nota. Non tamen erant eis plene revelata, sicut postea in novo testamento, ut habetur Ephes. III.Referencing norms: Q102A4Ad4, assert-h3fd2815dbccbf5775c7c48b1faed29ea155dc4b93493e879e9e2738e5e16cd1b
section/102-4/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8413be79d5b529b185e5827be6265ce8924b629137445e0a1813d09ddc2c6813LA
Ad quintum dicendum quod adoratio ad occidentem fuit introducta in lege ad excludendam idololatriam, nam omnes gentiles, in reverentiam solis, adorabant ad orientem; unde dicitur Ezech. VIII, quod quidam habebant dorsa contra templum domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. Unde ad hoc excludendum, tabernaculum habebat sancta sanctorum ad occidentem, ut versus occidentem adorarent. Ratio etiam figuralis esse potest quia totus status prioris tabernaculi ordinabatur ad figurandum mortem Christi, quae significatur per occasum; secundum illud Psalmi LXVII, qui ascendit super occasum, dominus nomen illi.Referencing norms: Q102A4Ad5, assert-hc722e6e1e9f5856a18546ecd118a78f6d5b037dc5fa7dc6199f07bdc8db2f5de
section/102-4/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc4195b279a4c6743dce70d020ba032cdfae7c3994d6e887bad5b86908a2d087LA
Ad sextum dicendum quod eorum quae in tabernaculo continebantur, ratio reddi potest et litteralis et figuralis. Litteralis quidem, per relationem ad cultum divinum. Et quia dictum est quod per tabernaculum interius, quod dicebatur sancta sanctorum, significabatur saeculum altius spiritualium substantiarum, ideo in illo tabernaculo tria continebantur. Scilicet arca testamenti, in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae in quibus erant scripta decem praecepta legis. Haec autem arca sita erat inter duos Cherubim, qui se mutuis vultibus respiciebant. Et super arcam erat quaedam tabula, quae dicebatur propitiatorium, super alas Cherubim, quasi ab ipsis Cherubim portaretur, ac si imaginaretur quod illa tabula esset sedes Dei. Unde et propitiatorium dicebatur, quasi exinde populo propitiaretur, ad preces summi sacerdotis. Et ideo quasi portabatur a Cherubim, quasi Deo obsequentibus, arca vero testamenti erat quasi scabellum sedentis supra propitiatorium. Per haec autem tria designantur tria quae sunt in illo altiori saeculo. Scilicet Deus, qui super omnia est, et incomprehensibilis omni creaturae. Et propter hoc nulla similitudo eius ponebatur, ad repraesentandam eius invisibilitatem. Sed ponebatur quaedam figura sedis eius, quia scilicet creatura comprehensibilis est, quae est subiecta Deo, sicut sedes sedenti. Sunt etiam in illo altiori saeculo spirituales substantiae, quae Angeli dicuntur. Et hi significantur per duos Cherubim; mutuo se respicientes, ad designandam concordiam eorum ad invicem, secundum illud Iob XXV, qui facit concordiam in sublimibus. Et propter hoc etiam non fuit unus tantum Cherubim, ut designaretur multitudo caelestium spirituum, et excluderetur cultus eorum ab his quibus praeceptum erat ut solum unum Deum colerent. Sunt etiam in illo intelligibili saeculo rationes omnium eorum quae in hoc saeculo perficiuntur quodammodo clausae, sicut rationes effectuum clauduntur in suis causis, et rationes artificiatorum in artifice. Et hoc significabatur per arcam, in qua repraesentabantur, per tria ibi contenta, tria quae sunt potissima in rebus humanis, scilicet sapientia, quae repraesentabatur per tabulas testamenti; potestas regiminis, quae repraesentabatur per virgam Aaron; vita, quae repraesentabatur per manna, quod fuit sustentamentum vitae. Vel per haec tria significabantur tria Dei attributa, scilicet sapientia, in tabulis; potentia, in virga; bonitas, in manna, tum propter dulcedinem, tum quia ex Dei misericordia est populo datum, et ideo in memoriam divinae misericordiae conservabatur. Et haec tria etiam figurata sunt in visione Isaiae. Vidit enim dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et Seraphim assistentes; et domum impleri a gloria Dei. Unde et Seraphim dicebant, plena est omnis terra gloria eius. Et sic similitudines Seraphim non ponebantur ad cultum, quod prohibebatur primo legis praecepto, sed in signum ministerii, ut dictum est. In exteriori vero tabernaculo, quod significat praesens saeculum, continebantur etiam tria, scilicet altare thymiamatis, quod erat directe contra arcam; mensa propositionis, super quam duodecim panes apponebantur, erat posita ex parte aquilonari; candelabrum vero ex parte Australi. Quae tria videntur respondere tribus quae erant in arca clausa, sed magis manifeste eadem repraesentabant, oportet enim rationes rerum ad manifestiorem demonstrationem perduci quam sint in mente divina et Angelorum, ad hoc quod homines sapientes eas cognoscere possint qui significantur per sacerdotes ingredientes tabernaculum. In candelabro igitur designabatur, sicut in signo sensibili, sapientia quae intelligibilibus verbis exprimebatur in tabulis. Per altare vero thymiamatis significabatur officium sacerdotum, quorum erat populum ad Deum reducere, et hoc etiam significabatur per virgam. Nam in illo altari incedebatur thymiama boni odoris, per quod significabatur sanctitas populi acceptabilis Deo, dicitur enim Apoc. VIII, quod per fumum aromatum significantur iustificationes sanctorum. Convenienter autem sacerdotalis dignitas in arca significabatur per virgam, in exteriori vero tabernaculo per altare thymiamatis, quia sacerdos mediator est inter Deum et populum, regens populum per potestatem divinam, quam virga significat; et fructum sui regiminis, scilicet sanctitatem populi, Deo offert, quasi in altari thymiamatis. Per mensam autem significatur nutrimentum vitae, sicut et per manna. Sed hoc est communius et grossius nutrimentum, illud autem suavius et subtilius. Convenienter autem candelabrum ponebatur ex parte Australi, mensa autem ex parte aquilonari, quia Australis pars est dextera pars mundi, aquilonaris autem sinistra, ut dicitur in II de caelo et mundo; sapientia autem pertinet ad dextram, sicut et cetera spiritualia bona; temporale autem nutrimentum ad sinistram, secundum illud Prov. III, in sinistra illius divitiae et gloria. Potestas autem sacerdotalis media est inter temporalia et spiritualem sapientiam, quia per eam et spiritualis sapientia et temporalia dispensantur. Potest autem et horum alia ratio assignari magis litteralis. In arca enim continebantur tabulae legis, ad tollendam legis oblivionem, unde dicitur Exod. XXIV, dabo tibi duas tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi, ut doceas filios Israel. Virga vero Aaron ponebatur ibi ad comprimendam dissensionem populi de sacerdotio Aaron, unde dicitur Num. XVII, refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur in signum rebellium filiorum Israel. Manna autem conservabatur in arca, ad commemorandum beneficium quod dominus praestitit filiis Israel in deserto, unde dicitur Exod. XVI, imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes, ut noverint panes de quibus alui vos in solitudine. Candelabrum vero erat institutum ad honorificentiam tabernaculi, pertinet enim ad magnificentiam domus quod sit bene luminosa. Habebat autem candelabrum septem calamos, ut Iosephus dicit, ad significandum septem planetas, quibus totus mundus illuminatur. Et ideo ponebatur candelabrum ex parte Australi, quia ex illa parte est nobis planetarum cursus. Altare vero thymiamatis erat institutum ut iugiter in tabernaculo esset fumus boni odoris, tum propter venerationem tabernaculi; tum etiam in remedium fetoris quem oportebat accidere ex effusione sanguinis et occisione animalium. Ea enim quae sunt fetida, despiciuntur quasi vilia, quae vero sunt boni odoris, homines magis appretiant. Mensa autem apponebatur ad significandum quod sacerdotes templo servientes, in templo victum habere debebant, unde duodecim panes superpositos mensae, in memoriam duodecim tribuum, solis sacerdotibus edere licitum erat, ut habetur Matth. XII. Mensa autem non ponebatur directe in medio ante propitiatorium, ad excludendum ritum idololatriae, nam gentiles in sacris lunae proponebant mensam coram idolo lunae; unde dicitur Ierem. VII, mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas reginae caeli. In atrio vero extra tabernaculum continebatur altare holocaustorum, in quo offerebantur Deo sacrificia de his quae erant a populo possessa. Et ideo in atrio poterat esse populus, qui huiusmodi Deo offerebat per manus sacerdotum. Sed ad altare interius, in quo ipsa devotio et sanctitas populi Deo offerebatur, non poterant accedere nisi sacerdotes, quorum erat Deo offerre populum. Est autem hoc altare extra tabernaculum in atrio constitutum, ad removendum cultum idololatriae, nam gentiles infra templa altaria constituebant ad immolandum idolis. Figuralis vero ratio omnium horum assignari potest ex relatione tabernaculi ad Christum, qui figurabatur. Est autem considerandum quod ad designandum imperfectionem legalium figurarum, diversae figurae fuerunt institutae in templo ad significandum Christum. Ipse enim significatur per propitiatorium, quia ipse est propitiatio pro peccatis nostris, ut dicitur I Ioan. II. Et convenienter hoc propitiatorium a Cherubim portatur, quia de eo scriptum est, adorent eum omnes Angeli Dei, ut habetur Heb. I. Ipse etiam significatur per arcam, quia sicut arca erat constructa de lignis setim, ita corpus Christi de membris purissimis constabat. Erat autem deaurata, quia Christus fuit plenus sapientia et caritate, quae per aurum significantur. Intra arcam autem erat urna aurea, idest sancta anima; habens manna, idest omnem plenitudinem divinitatis. Erat etiam in arca virga, idest potestas sacerdotalis, quia ipse est factus sacerdos in aeternum. Erant etiam ibi tabulae testamenti, ad designandum quod ipse Christus est legis dator. Ipse etiam Christus significatur per candelabrum, quia ipse dicit, ego sum lux mundi, per septem lucernas, septem dona spiritus sancti. Ipse est spiritualis cibus, secundum illud Ioan. VI, ego sum panis vivus, duodecim autem panes significant duodecim apostolos, vel doctrinam eorum. Sive per candelabrum et mensam potest significari doctrina et fides Ecclesiae, quae etiam illuminat et spiritualiter reficit. Ipse etiam Christus significatur per duplex altare holocaustorum et thymiamatis. Quia per ipsum oportet nos Deo offerre omnia virtutum opera, sive illa quibus carnem affligimus, quae offeruntur quasi in altari holocaustorum; sive illa quae, maiore mentis perfectione, per spiritualia perfectorum desideria, Deo offeruntur in Christo, quasi in altari thymiamatis, secundum illud ad Heb. ult., per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo.Referencing norms: Q102A4Ad6, assert-hf4e24c870a405dd78b021ded84ebeb5bb74c5a3b966203c34eef6eef1f9f0f09
section/102-4/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a95169cac9df686092c20522d812d52724490fc8d43287224c57e92e2e838d68LA
Ad septimum dicendum quod dominus praecepit altare construi ad sacrificia et munera offerenda, in honorem Dei et sustentationem ministrorum qui tabernaculo deserviebant. De constructione autem altaris datur a domino duplex praeceptum. Unum quidem in principio legis, Exod. XX, ubi dominus mandavit quod facerent altare de terra, vel saltem de lapidibus non sectis; et iterum quod non facerent altare excelsum, ad quod oporteret per gradus ascendere. Et hoc, ad detestandum idololatriae cultum, gentiles enim idolis construebant altaria ornata et sublimia, in quibus credebant aliquid sanctitatis et numinis esse. Propter quod etiam dominus mandavit, Deut. XVI, non plantabis lucum, et omnem arborem, iuxta altare domini Dei tui, idololatrae enim consueverunt sub arboribus sacrificare, propter amoenitatem et umbrositatem. Quorum etiam praeceptorum ratio figuralis fuit. Quia in Christo, qui est nostrum altare, debemus confiteri veram carnis naturam, quantum ad humanitatem, quod est altare de terra facere, et quantum ad divinitatem, debemus in eo confiteri patris aequalitatem, quod est non ascendere per gradus ad altare. Nec etiam iuxta Christum debemus admittere doctrinam gentilium, ad lasciviam provocantem. Sed facto tabernaculo ad honorem Dei, non erant timendae huiusmodi occasiones idololatriae. Et ideo dominus mandavit quod fieret altare holocaustorum de aere, quod esset omni populo conspicuum; et altare thymiamatis de auro, quod soli sacerdotes videbant. Nec erat tanta pretiositas aeris ut per hoc populus ad aliquam idololatriam provocaretur. Sed quia Exod. XX ponitur pro ratione huius praecepti, non ascendes per gradus ad altare meum, id quod subditur, ne reveletur turpitudo tua; considerandum est quod hoc etiam fuit institutum ad excludendam idololatriam, nam in sacris Priapi sua pudenda gentiles populo denudabant. Postmodum autem indictus est sacerdotibus feminalium usus ad tegimen pudendorum. Et ideo sine periculo institui potuit tanta altaris altitudo ut per aliquos gradus ligneos, non stantes sed portatiles, in hora sacrificii, sacerdotes ad altare ascenderent sacrificia offerentes.Referencing norms: Q102A4Ad7, assert-hc8815565c9d47b1cb21b99483ab97c7f261f47e4352f1740c35b2db1dfe77222
section/102-4/reply/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ad4afe2e1b9b1d61bdd986b252a0ee5115e2e07c3ddf72fdf84f42e528911245LA
Ad octavum dicendum quod corpus tabernaculi constabat ex quibusdam tabulis in longitudinem erectis, quae quidem interius tegebantur quibusdam cortinis ex quatuor coloribus variatis, scilicet de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto. Sed huiusmodi cortinae tegebant solum latera tabernaculi, in tecto autem tabernaculi erat operimentum unum de pellibus hyacinthinis; et super hoc aliud de pellibus arietum rubricatis; et desuper tertium de quibusdam sagis cilicinis, quae non tantum operiebant tectum tabernaculi, sed etiam descendebant usque terram, et tegebant tabulas tabernaculi exterius. Horum autem operimentorum ratio litteralis in communi erat ornatus et protectio tabernaculi, ut in reverentia haberetur. In speciali vero, secundum quosdam, per cortinas designabatur caelum sydereum, quod est diversis stellis variatum; per saga, aquae quae sunt supra firmamentum; per pelles rubricatas, caelum Empyreum, in quo sunt Angeli; per pelles hyacinthinas, caelum sanctae Trinitatis. Figuralis autem ratio horum est quia per tabulas ex quibus construebatur tabernaculum, significantur Christi fideles, ex quibus construitur Ecclesia. Tegebantur autem interius tabulae cortinis quadricoloribus, quia fideles interius ornantur quatuor virtutibus; nam in bysso retorta, ut Glossa dicit, significatur caro castitate renitens; in hyacintho, mens superna cupiens; in purpura, caro passionibus subiacens; in cocco bis tincto, mens inter passiones Dei et proximi dilectione praefulgens. Per operimenta vero tecti designantur praelati et doctores, in quibus debet renitere caelestis conversatio, quod significatur per pelles hyacinthinas; promptitudo ad martyrium, quod significant pelles rubricatae; austeritas vitae et tolerantia adversorum, quae significantur per saga cilicina, quae erant exposita ventis et pluviis, ut Glossa dicit.Referencing norms: Q102A4Ad8, assert-hea70620fc8a06a9f3e083af0e1b12ad13b7175caf0239b9236bb634b1731ded9
section/102-4/reply/9 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1fdc9cf428d73921b9023938d7fcf5b7fdd6d2a69f52437807a1837fe8b8ad12LA
Ad nonum dicendum quod sanctificatio tabernaculi et vasorum eius habebat causam litteralem ut in maiori reverentia haberetur, quasi per huiusmodi consecrationem divino cultui deputatum. Figuralis autem ratio est quia per huiusmodi sanctificationem significatur spiritualis sanctificatio viventis tabernaculi, scilicet fidelium, ex quibus constituitur Ecclesia Christi.Referencing norms: Q102A4Ad9, assert-h00d4ed733e0f98b1e98f15d13a2105f7eef2959aa8e5abec0369a8b21c079b39
section/102-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:240efeec6ffd9fff55f9687e2172e048218c4757c2052e7ef1c1b1afa9546544LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caeremoniarum veteris legis quae ad sacra pertinent sufficiens ratio assignari non possit. Dicit enim Paulus, Act. XVII, Deus, qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit dominus, non in manufactis templis habitat. Inconvenienter igitur ad cultum Dei tabernaculum, vel templum, in lege veteri est institutum.Referencing norms: Q102A4Obiectio1, assert-h7ae0f27436c9c813b93ffbe4f7910219472012bfd3b988976f8fa74c1cd35966
section/102-4/objection/10 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:42f4d56708ae886850c45fd064c2f55e44737afed78b4f3491aa58f45a1bd95eLA
Praeterea, in Psalmo XXXIII dicitur, benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Sed solemnitates instituuntur ad laudandum Deum. Non ergo fuit conveniens ut aliqui certi dies statuerentur ad solemnitates peragendas. Sic igitur videtur quod caeremoniae sacrorum convenientes causas non haberent.Referencing norms: Q102A4Obiectio10, assert-h74b9b64b8ac208320a52fee5be2eaefcfeec1f127038ffba3b0e2748d2fb5b56, assert-hdb693f5ec88efc63484ce551a90da1b5a6e37ef9919ea04c399e7185c58894cb
section/102-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:932e3fada8960b0188185a6220f1ed0e0f587ccf22741a5e5620046f69892607LA
Praeterea, status veteris legis non fuit immutatus nisi per Christum. Sed tabernaculum designabat statum veteris legis. Non ergo debuit mutari per aedificationem alicuius templi.Referencing norms: Q102A4Obiectio2, assert-h2a5f54572464dcb917b0cde8c23d280476fb1d846036500fa0d322d031788f0a, assert-hbad98402207381142cd102fbecfc0bc1cc5c25974b454605c5836f43db279466
section/102-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:134633d3c82109e54f4a20dec1e0de8f55e52845cf7f9710bbd00ad16e959637LA
Praeterea, divina lex praecipue etiam debet homines inducere ad divinum cultum. Sed ad augmentum divini cultus pertinet quod fiant multa altaria et multa templa, sicut patet in nova lege. Ergo videtur quod etiam in veteri lege non debuit esse solum unum templum aut unum tabernaculum sed multa.Referencing norms: Q102A4Obiectio3, assert-h0aca9461549b7db58d90afdd01b56c439b20d56469d73d3373626813f1e14762, assert-h7897d41a726bb8cb8077d333084d4b7f104d71772255fb60b3b6e8ce044c7bb8
section/102-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:244b14f24a7d23a4fe6c3e4530baebb1ca7b5123402ee37ba56de905063f6be5LA
Praeterea, tabernaculum, seu templum, ad cultum Dei ordinabatur. Sed in Deo praecipue oportet venerari unitatem et simplicitatem. Non videtur igitur fuisse conveniens ut tabernaculum, seu templum, per quaedam vela distingueretur.Referencing norms: Q102A4Obiectio4, assert-h980d1c9984e2cebfbb90a5673f217542d506dcf1e4d61765d2caeaa6dac3c0af, assert-hf681b26029d03aa62be6bd737210cb5c43e4c5787ee9bbed29b3ee286d1f35fb
section/102-4/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:158241e366f559f6386e161af2d06c0ac82b3d8766b7d5adf2b5b4070248a5f3LA
Praeterea, virtus primi moventis, qui est Deus, primo apparet in parte orientis, a qua parte incipit primus motus. Sed tabernaculum fuit institutum ad Dei adorationem. Ergo debebat esse dispositum magis versus orientem quam versus occidentem.Referencing norms: Q102A4Obiectio5, assert-h6dfb77ba9e671b04cc5b5b9c570e92a4b9a4ab3f7cb77347b1f675ec67751095, assert-hdc4a90c28f212a4d56868e1996aa0260d4cd064506e3daa7d5776e06ec57870d
section/102-4/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c897ea5c7a96f1462e34130c4c3d4079c318c9f9ccf885ec63840b28cb8948f7LA
Praeterea, Exod. XX, dominus praecepit ut non facerent sculptile, neque aliquam similitudinem. Inconvenienter igitur in tabernaculo, vel in templo, fuerunt sculptae imagines Cherubim. Similiter etiam et arca, et propitiatorium, et candelabrum, et mensa, et duplex altare, sine rationabili causa ibi fuisse videntur.Referencing norms: Q102A4Obiectio6, assert-h9b3bb6f576b421c52ed8336283245e97cbf29b1e0caa50de66647ce07fc28f65
section/102-4/objection/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0df86213ec9e4287ba2be3332c45fb9083f4e7bd5d858053210cc3961155ef69LA
Praeterea, dominus praecepit, Exod. XX, altare de terra facietis mihi. Et iterum, non ascendes ad altare meum per gradus. Inconvenienter igitur mandatur postmodum altare fieri de lignis auro vel aere contextis; et tantae altitudinis ut ad illud nisi per gradus ascendi non posset. Dicitur enim Exod. XXVII, facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine, et tres cubitos in altitudine; et operies illud aere. Et Exod. XXX dicitur, facies altare ad adolendum thymiamata, de lignis setim, vestiesque illud auro purissimo.Referencing norms: Q102A4Obiectio7, assert-hd6c8b720dbd291fac6983d8525758c3e07de60d2f2cde7c027618953d33d4b04
section/102-4/objection/8 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:071ca48984280d6a94e80e3344ed5fa8d469f0606770dfdf3184393a4beb2c8eLA
Praeterea, in operibus Dei nihil debet esse superfluum, quia nec in operibus naturae aliquid superfluum invenitur. Sed uni tabernaculo, vel domui, sufficit unum operimentum. Inconvenienter igitur tabernaculo fuerunt apposita multa tegumenta, scilicet cortinae, saga cilicina, pelles arietum rubricatae, et pelles hyacintinae.Referencing norms: Q102A4Obiectio8, assert-h3e9c9cc0562fcea1761f249b41abc59c3c8c27fb6c5380050a934305fa359ef3, assert-hbb8d2dcab1bc6ff8749218b89f2a69207a2356ead17c67e22005602f9a986f96
section/102-4/objection/9 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba0b4c4c1114b20a8e2acfa1fd45912b9eba69f1b5c7f0a27c0c9dd1735899f9LA
Praeterea, consecratio exterior interiorem sanctitatem significat, cuius subiectum est anima. Inconvenienter igitur tabernaculum et eius vasa consecrabantur, cum essent quaedam corpora inanimata.Referencing norms: Q102A4Obiectio9, assert-hba23a2729a39cd600eda6e61e75aaf50e0db2c5d6d0876842f3356ade83bb195
section/102-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:89b2cc4e07983f41e04c08c83f3347329e83d143c5762cc4d7599fc9553f6edaLA
Respondeo dicendum quod totus exterior cultus Dei ad hoc praecipue ordinatur ut homines Deum in reverentia habeant. Habet autem hoc humanus affectus, ut ea quae communia sunt, et non distincta ab aliis, minus revereatur; ea vero quae habent aliquam excellentiae discretionem ab aliis, magis admiretur et revereatur. Et inde etiam hominum consuetudo inolevit ut reges et principes, quos oportet in reverentia haberi a subditis, et pretiosioribus vestibus ornentur, et etiam ampliores et pulchriores habitationes possideant. Et propter hoc oportuit ut aliqua specialia tempora, et speciale habitaculum, et specialia vasa, et speciales ministri ad cultum Dei ordinarentur, ut per hoc animi hominum ad maiorem Dei reverentiam adducerentur. Similiter etiam status veteris legis, sicut dictum est, institutus erat ad figurandum mysterium Christi. Oportet autem esse aliquid determinatum id per quod aliud figurari debet, ut scilicet eius aliquam similitudinem repraesentet. Et ideo etiam oportuit aliqua specialia observari in his quae pertinent ad cultum Dei.Referencing norms: Q102A4Respondeo, assert-h77929d51bb585fe6bd0288311763e74554bc33b104fd730a71ed3c6b575f10e7
section/102-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1e63984849b135acf27e03d7bcc2a00e1d4a8d090d59135d22171a4382ce95d1LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VIII, quod illi qui offerunt secundum legem munera, exemplari et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum, vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Sed valde rationabile est quod imaginem caelestium repraesentat. Ergo caeremoniae sacrorum rationabilem causam habebant.Referencing norms: assert-hada375e0e19b26a095b0634cfcd95885c691de6bac9878f5f4666044613ec0a7
section/102-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea0fd5fbf8afb045eb034373e86196bc6423d82953dafd05a578e56cdcdf6fd3LA
Ad primum ergo dicendum quod litteralis ratio circumcisionis principalis quidem fuit ad protestationem fidei unius Dei. Et quia Abraham fuit primus qui se ab infidelibus separavit, exiens de domo sua et de cognatione sua, ideo ipse primus circumcisionem accepit. Et hanc causam assignat apostolus, ad Rom. IV, signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio, quia scilicet in hoc legitur Abrahae fides reputata ad iustitiam, quod contra spem in spem credidit, scilicet contra spem naturae in spem gratiae, ut fieret pater multarum gentium, cum ipse esset senex, et uxor sua esset anus et sterilis. Et ut haec protestatio, et imitatio fidei Abrahae, firmaretur in cordibus Iudaeorum, acceperunt signum in carne sua, cuius oblivisci non possent, unde dicitur Gen. XVII, erit pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. Ideo autem fiebat octava die, quia antea puer est valde tenellus, et posset ex hoc graviter laedi, et reputatur adhuc quasi quiddam non solidatum, unde etiam nec animalia offerebantur ante octavum diem. Ideo vero non magis tardabatur, ne propter dolorem aliqui signum circumcisionis refugerent, et ne parentes etiam, quorum amor increscit ad filios post frequentem conversationem et eorum augmentum, eos circumcisioni subtraherent. Secunda ratio esse potuit ad debilitationem concupiscentiae in membro illo. Tertia ratio, in sugillationem sacrorum Veneris et Priapi, in quibus illa pars corporis honorabatur. Dominus autem non prohibuit nisi incisionem quae in cultum idolorum fiebat, cui non erat similis praedicta circumcisio. Figuralis vero ratio circumcisionis erat quia figurabatur ablatio corruptionis fienda per Christum, quae perfecte complebitur in octava aetate, quae est aetas resurgentium. Et quia omnis corruptio culpae et poenae provenit in nos per carnalem originem ex peccato primi parentis, ideo talis circumcisio fiebat in membro generationis. Unde apostolus dicit, ad Colos. II, circumcisi estis in Christo circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione domini nostri Iesu Christi.Referencing norms: Q102A5Ad1, assert-h4cde2783b33088b7a0d996eecf6552dacf76889b3d84772356bdb81aaf4a212d
section/102-5/reply/10 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:44a630a5e2e52a25946a113915a9ba0dc64241a4ec6a91cdc4dcc58f2825fb15LA
Ad decimum dicendum quod, sicut iam dictum est, intentio legis erat inducere ad reverentiam divini cultus. Et hoc dupliciter, uno modo, excludendo a cultu divino omne id quod poterat esse contemptibile; alio modo, apponendo ad cultum divinum omne illud quod videbatur ad honorificentiam pertinere. Et si hoc quidem observabatur in tabernaculo et vasis eius, et animalibus immolandis, multo magis hoc observandum erat in ipsis ministris. Et ideo ad removendum contemptum ministrorum, praeceptum fuit ut non haberent maculam vel defectum corporalem, quia huiusmodi homines solent apud alios in contemptu haberi. Propter quod etiam institutum fuit ut non sparsim ex quolibet genere ad Dei ministerium applicarentur, sed ex certa prosapia secundum generis successionem, ut ex hoc clariores et nobiliores haberentur. Ad hoc autem quod in reverentia haberentur, adhibebatur eis specialis ornatus vestium, et specialis consecratio. Et haec est in communi causa ornatus vestium. In speciali autem sciendum est quod pontifex habebat octo ornamenta. Primo enim, habebat vestem lineam. Secundo, habebat tunicam hyacinthinam; in cuius extremitate versus pedes, ponebantur per circuitum tintinabula quaedam, et mala Punica facta ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto. Tertio, habebat superhumerale, quod tegebat humeros et anteriorem partem usque ad cingulum; quod erat ex auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Et super humeros habebat duos onychinos, in quibus erant sculpta nomina filiorum Israel. Quartum erat rationale, ex eadem materia factum; quod erat quadratum, et ponebatur in pectore, et coniungebatur superhumerali. Et in hoc rationali erant duodecim lapides pretiosi distincti per quatuor ordines, in quibus etiam sculpta erant nomina filiorum Israel, quasi ad designandum quod ferret onus totius populi, per hoc quod habebat nomina eorum in humeris; et quod iugiter debebat de eorum salute cogitare, per hoc quod portabat eos in pectore, quasi in corde habens. In quo etiam rationali mandavit dominus poni doctrinam et veritatem, quia quaedam pertinentia ad veritatem iustitiae et doctrinae, scribebantur in illo rationali. Iudaei tamen fabulantur quod in rationali erat lapis qui secundum diversos colores mutabatur, secundum diversa quae debebant accidere filiis Israel, et hoc vocant veritatem et doctrinam. Quintum erat balteus, idest cingulus quidam, factus ex praedictis quatuor coloribus. Sextum erat tiara, idest mitra quaedam, de bysso. Septimum autem erat lamina aurea, pendens in fronte eius, in qua erat nomen domini. Octavum autem erant femoralia linea, ut operirent carnem turpitudinis suae, quando accederent ad sanctuarium vel ad altare. Ex istis autem octo ornamentis minores sacerdotes habebant quatuor, scilicet tunicam lineam, femoralia, balteum et tiaram. Horum autem ornamentorum quidam rationem litteralem assignant, dicentes quod in istis ornamentis designatur dispositio orbis terrarum, quasi pontifex protestaretur se esse ministrum creatoris mundi, unde etiam Sap. XVIII dicitur quod in veste Aaron erat descriptus orbis terrarum. Nam femoralia linea figurabant terram, ex qua linum nascitur. Baltei circumvolutio significabat Oceanum, qui circumcingit terram. Tunica hyacinthina suo colore significabat aerem, per cuius tintinabula significabantur tonitrua; per mala granata, coruscationes. Superhumerale vero significabat sua varietate caelum sidereum, duo onychini, duo hemisphaeria, vel solem et lunam. Duodecim gemmae in pectore, duodecim signa in zodiaco, quae dicebantur posita in rationali, quia in caelestibus sunt rationes terrenorum, secundum illud Iob XXXVIII, numquid nosti ordinem caeli, et ponis rationem eius in terra? Cidaris autem, vel tiara, significabat caelum Empyreum. Lamina aurea, Deum omnibus praesidentem. Figuralis vero ratio manifesta est. Nam maculae vel defectus corporales a quibus debebant sacerdotes esse immunes, significant diversa vitia et peccata quibus debent carere. Prohibetur enim esse caecus, idest, ne sit ignorans. Ne sit claudus, idest instabilis, et ad diversa se inclinans. Ne sit parvo, vel grandi, vel torto naso, idest ne per defectum discretionis, vel in plus vel in minus excedat, aut etiam aliqua prava exerceat; per nasum enim discretio designatur, quia est discretivus odoris. Ne sit fracto pede vel manus, idest ne amittat virtutem bene operandi, vel procedendi in virtutem. Repudiatur etiam si habeat gibbum vel ante vel retro, per quem significatur superfluus amor terrenorum. Si est lippus, idest per carnalem affectum eius ingenium obscuratur, contingit enim lippitudo ex fluxu humoris. Repudiatur etiam si habeat albuginem in oculo, idest praesumptionem candoris iustitiae in sua cogitatione. Repudiatur etiam si habuerit iugem scabiem, idest petulantiam carnis. Et si habuerit impetiginem, quae sine dolore corpus occupat, et membrorum decorem foedat, per quam avaritia designatur. Et etiam si sit herniosus vel ponderosus, qui scilicet gestat pondus turpitudinis in corde, licet non exerceat in opere. Per ornamenta vero designantur virtutes ministrorum Dei. Sunt autem quatuor quae sunt necessariae omnibus ministris, scilicet castitas, quae significatur per femoralia; puritas vero vitae, quae significatur per lineam tunicam; moderatio discretionis quae significatur per cingulum; rectitudo intentionis, quae significatur per tiaram protegentem caput. Sed prae his pontifices debent quatuor habere. Primo quidem, iugem Dei memoriam in contemplatione, et hoc significat lamina aurea habens nomen Dei, in fronte. Secundo, quod supportent infirmitates populi, quod significat superhumerale. Tertio, quod habeant populum in corde et in visceribus per sollicitudinem caritatis, quod significatur per rationale. Quarto, quod habeant conversationem caelestem per opera perfectionis, quod significatur per tunicam hyacinthinam. Unde et tunicae hyacinthinae adiunguntur in extremitate tintinabula aurea, per quae significatur doctrina divinorum, quae debet coniungi caelesti conversationi pontificis. Adiunguntur autem mala Punica, per quae significatur unitas fidei et concordia in bonis moribus, quia sic coniuncta debet esse eius doctrina, ut per eam fidei et pacis unitas non rumpatur.Referencing norms: Q102A5Ad10, Q102A5Ad9, assert-h8ee5630c889519d5944ea8b1704690b7617cf9dcf85fb94eb79d4a76e3540eec, assert-ha5c9632186d8597c8c4747ab3c549f4bd2a19177f2f9c39243120857e3790005
section/102-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1f695377becf0a8daaf2e49a61d319c06cc3f151744c18d8e02698f6df0ed3bcLA
Ad secundum dicendum quod litteralis ratio paschalis convivii fuit in commemorationem beneficii quo Deus eduxit eos de Aegypto. Unde per huiusmodi convivii celebrationem profitebantur se ad illum populum pertinere quem Deus sibi assumpserat ex Aegypto. Quando enim sunt ex Aegypto liberati, praeceptum est eis ut sanguine agni linirent superliminaria domorum, quasi protestantes se recedere a ritibus Aegyptiorum, qui arietem colebant. Unde et liberati sunt per sanguinis agni aspersionem vel linitionem in postibus domorum, a periculo exterminii quod imminebat Aegyptiis. In illo autem exitu eorum de Aegypto duo fuerunt, scilicet festinantia ad egrediendum, impellebant enim eos Aegyptii ut exirent velociter, ut habetur Exod. XII; imminebatque periculum ei qui non festinaret exire cum multitudine, ne remanens occideretur ab Aegyptiis. Festinantia autem designabatur dupliciter. Uno quidem modo per ea quae comedebant. Praeceptum enim erat eis quod comederent panes azymos, in huius signum, quod non poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis; et quod comederent assum igni, sic enim velocius praeparabatur; et quod os non comminuerent ex eo, quia in festinantia non vacat ossa frangere. Alio modo, quantum ad modum comedendi. Dicitur enim, renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter, quod manifeste designat homines existentes in promptu itineris. Ad idem etiam pertinet quod eis praecipitur, in una domo comedetis, neque feretis de carnibus eius foras, quia scilicet, propter festinantiam, non vacabat invicem mittere exennia. Amaritudo autem quam passi fuerant in Aegypto, significabatur per lactucas agrestes. Figuralis autem ratio patet. Quia per immolationem agni paschalis significabatur immolatio Christi; secundum illud I ad Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus. Sanguis vero agni liberans ab exterminatore, linitis superliminaribus domorum, significat fidem passionis Christi in corde et ore fidelium, per quam liberamur a peccato et a morte; secundum illud I Petr. I, redempti estis pretioso sanguine agni immaculati. Comedebantur autem carnes illae, ad significandum esum corporis Christi in sacramento. Erant autem assae igni, ad significandum passionem, vel caritatem Christi. Comedebantur autem cum azymis panibus, ad significandam puram conversationem fidelium sumentium corpus Christi, secundum illud I ad Cor. V, epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Lactucae autem agrestes addebantur, in signum poenitentiae peccatorum, quae necessaria est sumentibus corpus Christi. Renes autem accingendi sunt cingulo castitatis. Calceamenta autem pedum sunt exempla mortuorum patrum. Baculi autem habendi in manibus, significant pastoralem custodiam. Praecipitur autem quod in una domo agnus paschalis comedatur, idest in Ecclesia Catholicorum, non in conventiculis haereticorum.Referencing norms: Q102A5Ad2, assert-h105fa39c08d64b325eddcb3d4b149bb4cd7ddd1f1fc9197ac6d5fc427ce0be3c
section/102-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7bec3ca3e0c9232aee7bbc1e10f04796db09504b1b0d654e33f4e2376b7d12c3LA
Ad tertium dicendum quod quaedam sacramenta novae legis habuerunt in veteri lege sacramenta figuralia sibi correspondentia. Nam circumcisioni respondet Baptismus, qui est fidei sacramentum, unde dicitur ad Col. II, circumcisi estis in circumcisione domini nostri Iesu Christi, consepulti ei in Baptismo. Convivio vero agni paschalis respondet in nova lege sacramentum Eucharistiae. Omnibus autem purificationibus veteris legis respondet in nova lege sacramentum poenitentiae. Consecrationi autem pontificum et sacerdotum respondet sacramentum ordinis. Sacramento autem confirmationis, quod est sacramentum plenitudinis gratiae, non potest respondere in veteri lege aliquod sacramentum, quia nondum advenerat tempus plenitudinis, eo quod neminem ad perfectum adduxit lex. Similiter autem et sacramento extremae unctionis, quod est quaedam immediata praeparatio ad introitum gloriae, cuius aditus nondum patebat in veteri lege, pretio nondum soluto. Matrimonium autem fuit quidem in veteri lege prout erat in officium naturae; non autem prout est sacramentum coniunctionis Christi et Ecclesiae, quae nondum erat facta. Unde et in veteri lege dabatur libellus repudii, quod est contra sacramenti rationem.Referencing norms: Q102A5Ad3, assert-h789238af72c1893121c8daa581896d2f1dbcaad7bede633820f1bf11e44da155
section/102-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:313e615f1ed3cfe4eda9ecad27ad5a99bb9a9a2f9163b5acb5aaf3f80b4c59e0LA
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, purificationes veteris legis ordinabantur ad removendum impedimenta cultus divini. Qui quidem est duplex, scilicet spiritualis, qui consistit in devotione mentis ad Deum; et corporalis, qui consistit in sacrificiis et oblationibus et aliis huiusmodi. A cultu autem spirituali impediuntur homines per peccata, quibus homines pollui dicebantur, sicut per idololatriam et homicidium, per adulteria et incestus. Et ab istis pollutionibus purificabantur homines per aliqua sacrificia vel communiter oblata pro tota multitudine, vel etiam pro peccatis singulorum. Non quod sacrificia illa carnalia haberent ex seipsis virtutem expiandi peccatum, sed quia significabant expiationem peccatorum futuram per Christum, cuius participes erant etiam antiqui, protestantes fidem redemptoris in figuris sacrificiorum. A cultu vero exteriori impediebantur homines per quasdam immunditias corporales, quae quidem primo considerabantur in hominibus; consequenter etiam in aliis animalibus, et in vestimentis et domibus et vasis. In hominibus quidem immunditia reputabatur partim quidem ex ipsis hominibus; partim autem ex contactu rerum immundarum. Ex ipsis autem hominibus immundum reputabatur omne illud quod corruptionem aliquam iam habebat, vel erat corruptioni expositum. Et ideo, quia mors est corruptio quaedam, cadaver hominis reputabatur immundum. Similiter etiam, quia lepra ex corruptione humorum contingit, qui etiam exterius erumpunt et alios inficiunt, leprosi etiam reputabantur immundi. Similiter etiam mulieres patientes sanguinis fluxum, sive per infirmitatem, sive etiam per naturam vel temporibus menstruis vel etiam tempore conceptionis. Et eadem ratione viri reputabantur immundi fluxum seminis patientes, vel per infirmitatem, vel per pollutionem nocturnam, vel etiam per coitum. Nam omnis humiditas praedictis modis ab homine egrediens, quandam immundam infectionem habet. Inerat etiam hominibus immunditia quaedam ex contactu quarumcumque rerum immundarum. Istarum autem immunditiarum ratio erat et litteralis, et figuralis. Litteralis quidem, propter reverentiam eorum quae ad divinum cultum pertinent. Tum quia homines pretiosas res contingere non solent cum fuerint immundi. Tum etiam ut ex raro accessu ad sacra, ea magis venerarentur. Cum enim omnes huiusmodi immunditias raro aliquis cavere possit, contingebat quod raro poterant homines accedere ad attingendum ea quae pertinebant ad divinum cultum, et sic quando accedebant, cum maiori reverentia et humilitate mentis accedebant. Erat autem in quibusdam horum ratio litteralis ut homines non reformidarent accedere ad divinum cultum, quasi refugientes consortium leprosorum et similium infirmorum, quorum morbus abominabilis erat et contagiosus. In quibusdam etiam ratio erat ad vitandum idololatriae cultum, quia gentiles in ritu suorum sacrificiorum utebantur quandoque humano sanguine et semine. Omnes autem huiusmodi immunditiae corporales purificabantur vel per solam aspersionem aquae, vel quae maiores erant, per aliquod sacrificium ad expiandum peccatum, ex quo tales infirmitates contingebant. Ratio autem figuralis harum immunditiarum fuit quia per huiusmodi exteriores immunditias figurabantur diversa peccata. Nam immunditia cadaveris cuiuscumque significat immunditiam peccati, quod est mors animae. Immunditia autem leprae significat immunditiam haereticae doctrinae, tum quia haeretica doctrina contagiosa est, sicut et lepra; tum etiam quia nulla falsa doctrina est quae vera falsis non admisceat, sicut etiam in superficie corporis leprosi apparet quaedam distinctio quarundam macularum ab alia carne integra. Per immunditiam vero mulieris sanguinifluae, designatur immunditia idololatriae, propter immolatitium cruorem. Per immunditiam vero viri seminiflui, designatur immunditia vanae locutionis, eo quod semen est verbum Dei. Per immunditiam vero coitus, et mulieris parientis, designatur immunditia peccati originalis. Per immunditiam vero mulieris menstruatae, designatur immunditia mentis per voluptates emollitae. Universaliter vero per immunditiam contactus rei immundae designatur immunditia consensus in peccatum alterius; secundum illud II ad Cor. VI, exite de medio eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis. Huiusmodi autem immunditia contactus derivabatur etiam ad res inanimatas, quidquid enim quocumque modo tangebat immundus, immundum erat. In quo lex attenuavit superstitionem gentilium, qui non solum per contactum immundi dicebant immunditiam contrahi, sed etiam per collocutionem aut per aspectum, ut Rabbi Moyses dicit de muliere menstruata. Per hoc autem mystice significabatur id quod dicitur Sap. XIV, similiter odio sunt Deo impius et impietas eius. Erat autem et immunditia quaedam ipsarum rerum inanimatarum secundum se, sicut erat immunditia leprae in domo et in vestimentis. Sicut enim morbus leprae accidit in hominibus ex humore corrupto putrefaciente carnem et corrumpente, ita etiam propter aliquam corruptionem et excessum humiditatis vel siccitatis, fit quandoque aliqua corrosio in lapidibus domus, vel etiam in vestimento. Et ideo hanc corruptionem vocabat lex lepram, ex qua domus vel vestis immunda iudicaretur. Tum quia omnis corruptio ad immunditiam pertinebat, ut dictum est. Tum etiam quia contra huiusmodi corruptionem gentiles deos Penates colebant, et ideo lex praecepit huiusmodi domus, in quibus fuerit talis corruptio perseverans, destrui, et vestes comburi, ad tollendam idololatriae occasionem. Erat etiam et quaedam immunditia vasorum, de qua dicitur Num. XIX, vas quod non habuerit cooperculum et ligaturam desuper, immundum erit. Cuius immunditiae causa est quia in talia vasa de facili poterat aliquid immundum cadere, unde poterant immundari. Erat etiam hoc praeceptum ad declinandam idololatriam, credebant enim idololatrae quod, si mures aut lacertae, vel aliquid huiusmodi, quae immolabant idolis, cito caderent in vasa vel in aquas, quod essent diis gratiosa. Adhuc etiam aliquae mulierculae vasa dimittunt discooperta in obsequium nocturnorum numinum, quae ianas vocant. Harum autem immunditiarum ratio est figuralis quia per lepram domus significatur immunditia congregationis haereticorum. Per lepram vero in veste linea significatur perversitas morum ex amaritudine mentis. Per lepram vero vestis laneae significatur perversitas adulatorum. Per lepram in stamine significantur vitia animae, per lepram vero in subtegmine significantur peccata carnalia, sicut enim stamen est in subtegmine, ita anima in corpore. Per vas autem quod non habet operculum nec ligaturam, significatur homo qui non habet aliquod velamen taciturnitatis, et qui non constringitur aliqua censura disciplinae.Referencing norms: Q102A5Ad4, assert-ha6e557bdcdd685b6078fe9208542404a1afa809b284574747322e7d61a24ced6
section/102-5/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:506bf7eb5173433513b82355c8f36947e9eccb9c4b4bc22109fba296db324cafLA
Ad quintum dicendum quod, sicut dictum est, duplex erat immunditia in lege. Una quidem per aliquam corruptionem mentis vel corporis, et haec immunditia maior erat. Alia vero erat immunditia ex solo contactu rei immundae, et haec minor erat, et faciliori ritu expiabatur. Nam immunditia prima expiabatur sacrificio pro peccato, quia omnis corruptio ex peccato procedit et peccatum significat, sed secunda immunditia expiabatur per solam aspersionem aquae cuiusdam, de qua quidem aqua expiationis habetur Num. XIX. Mandatur enim ibi a domino quod accipiant vaccam rufam, in memoriam peccati quod commiserunt in adoratione vituli. Et dicitur vacca magis quam vitulus, quia sic dominus synagogam vocare consuevit; secundum illud Osee IV, sicut vacca lasciviens declinavit Israel. Et hoc forte ideo quia vaccas in morem Aegyptii, coluerunt; secundum illud Osee X, vaccas Bethaven coluerunt. Et in detestationem peccati idololatriae, immolabatur extra castra. Et ubicumque sacrificium fiebat pro expiatione multitudinis peccatorum, cremabatur extra castra totum. Et ut significaretur per hoc sacrificium emundari populus ab universitate peccatorum, intingebat sacerdos digitum in sanguine eius, et aspergebat contra fores sanctuarii septem vicibus, quia septenarius universitatem significat. Et ipsa etiam aspersio sanguinis pertinebat ad detestationem idololatriae, in qua sanguis immolatitius non effundebatur, sed congregabatur, et circa ipsum homines comedebant in honorem idolorum. Comburebatur autem in igne. Vel quia Deus Moysi in igne apparuit, et in igne data est lex. Vel quia per hoc significabatur quod idololatria totaliter erat extirpanda, et omne quod ad idololatriam pertinebat, sicut vacca cremabatur, tam pelle et carnibus, quam sanguine et fimo, flammae traditis. Adiungebatur etiam in combustione lignum cedrinum, hyssopus, coccusque bis tinctus, ad significandum quod, sicut ligna cedrina non de facili putrescunt, et coccus bis tinctus non amittit colorem, et hyssopus retinet odorem etiam postquam fuerit desiccatus; ita etiam hoc sacrificium erat in conservationem ipsius populi, et honestatis et devotionis ipsius. Unde dicitur de cineribus vaccae, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam. Vel, secundum Iosephum, quatuor elementa significata sunt, igni enim apponebatur cedrus, significans terram, propter sui terrestreitatem; hyssopus, significans aerem, propter odorem; coccus, significans aquam, eadem ratione qua et purpura, propter tincturas, quae ex aquis sumuntur, ut per hoc exprimeretur quod illud sacrificium offerebatur creatori quatuor elementorum. Et quia huiusmodi sacrificium offerebatur pro peccato idololatriae, in eius detestationem et comburens, et cineres colligens, et ille qui aspergit aquas in quibus cinis ponebatur, immundi reputabantur, ut per hoc ostenderetur quod quidquid quocumque modo ad idololatriam pertinet, quasi immundum est abiiciendum. Ab hac autem immunditia purificabantur per solam ablutionem vestimentorum, nec indigebant aqua aspergi propter huiusmodi immunditiam, quia sic esset processus in infinitum. Ille enim qui aspergebat aquam, immundus fiebat, et sic si ipse seipsum aspergeret, immundus remaneret; si autem alius eum aspergeret, ille immundus esset; et similiter ille qui illum aspergeret, et sic in infinitum. Figuralis autem ratio huius sacrificii est quia per vaccam rufam significatur Christus secundum infirmitatem assumptam, quam femininus sexus designat. Sanguinem passionis eius designat vaccae color. Erat autem vacca rufa aetatis integrae, quia omnis operatio Christi est perfecta. In qua nulla erat macula, nec portavit iugum, quia non portavit iugum peccati. Praecipitur autem adduci ad Moysen, quia imputabant ei transgressionem Mosaicae legis in violatione sabbati. Praecipitur etiam tradi Eleazaro sacerdoti, quia Christus occidendus in manus sacerdotum traditus est. Immolatur autem extra castra, quia extra portam Christus passus est. Intingit autem sacerdos digitum in sanguine eius, quia per discretionem, quam digitus significat, mysterium passionis Christi est considerandum et imitandum. Aspergitur autem contra tabernaculum, per quod synagoga designatur, vel ad condemnationem Iudaeorum non credentium; vel ad purificationem credentium. Et hoc septem vicibus, vel propter septem dona spiritus sancti; vel propter septem dies, in quibus omne tempus intelligitur. Sunt autem omnia quae ad Christi incarnationem pertinent, igne cremanda, idest spiritualiter intelligenda, nam per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur; per sanguinem, subtilis et interna virtus exteriora vivificans; per fimum, lassitudo, sitis, et omnia huiusmodi ad infirmitatem pertinentia. Adduntur autem tria, cedrus, quod significat altitudinem spei, vel contemplationis; hyssopus, quod significat humilitatem, vel fidem; coccus bis tinctus, quod significat geminam caritatem; per haec enim debemus Christo passo adhaerere. Iste autem cinis combustionis colligitur a viro mundo, quia reliquiae passionis pervenerunt ad gentiles, qui non fuerunt culpabiles in Christi morte. Apponuntur autem cineres in aqua ad expiandum, quia ex passione Christi Baptismus sortitur virtutem emundandi peccata. Sacerdos autem qui immolabat et comburebat vaccam, et ille qui comburebat, et qui colligebat cineres, immundus erat, et etiam qui aspergebat aquam, vel quia Iudaei facti sunt immundi ex occisione Christi, per quam nostra peccata expiantur; et hoc usque ad vesperum, idest usque ad finem mundi, quando reliquiae Israel convertentur. Vel quia illi qui tractant sancta intendentes ad emundationem aliorum, ipsi etiam aliquas immunditias contrahunt, ut Gregorius dicit, in pastorali; et hoc usque ad vesperum, idest usque ad finem praesentis vitae.Referencing norms: Q102A5Ad5, assert-hb1855cc4101e1f8f5458829f97af6be03882a20ebef23fe0e34889cc85905824
section/102-5/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a38f6070abf765d012222085776239a261bc062c27bce4c6b3f84a6423fe3c7LA
Ad sextum dicendum quod, sicut dictum est, immunditia quae ex corruptione proveniebat vel mentis vel corporis, expiabatur per sacrificia pro peccato. Offerebantur autem specialia sacrificia pro peccatis singulorum, sed quia aliqui negligentes erant circa expiationem huiusmodi peccatorum et immunditiarum; vel etiam propter ignorantiam ab expiatione huiusmodi desistebant; institutum fuit ut semel in anno, decima die septimi mensis, fieret sacrificium expiationis pro toto populo. Et quia, sicut apostolus dicit, ad Heb. VII, lex constituit homines sacerdotes infirmitatem habentes, oportebat quod sacerdos prius offerret pro seipso vitulum pro peccato, in commemorationem peccati quod Aaron fecerat in conflatione vituli aurei; et arietem in holocaustum, per quod significabatur quod sacerdotis praelatio, quam aries designat, qui est dux gregis, erat ordinanda ad honorem Dei. Deinde autem offerebat pro populo duos hircos. Quorum unus immolabatur, ad expiandum peccatum multitudinis. Hircus enim animal fetidum est, et de pilis eius fiunt vestimenta pungentia, ut per hoc significaretur fetor et immunditia et aculei peccatorum. Huius autem hirci immolati sanguis inferebatur, simul etiam cum sanguine vituli, in sancta sanctorum, et aspergebatur ex eo totum sanctuarium, ad significandum quod tabernaculum emundabatur ab immunditiis filiorum Israel. Corpus vero hirci et vituli quae immolata sunt pro peccato, oportebat comburi, ad ostendendum consumptionem peccatorum. Non autem in altari, quia ibi non comburebantur totaliter nisi holocausta. Unde mandatum erat ut comburerentur extra castra, in detestationem peccati, hoc enim fiebat quandocumque immolabatur sacrificium pro aliquo gravi peccato, vel pro multitudine peccatorum. Alter vero hircus emittebatur in desertum, non quidem ut offerretur Daemonibus, quos colebant gentiles in desertis, quia eis nihil licebat immolari; sed ad designandum effectum illius sacrificii immolati. Et ideo sacerdos imponebat manum super caput eius, confitens peccata filiorum Israel, ac si ille hircus deportaret ea in desertum, ubi a bestiis comederetur, quasi portans poenam pro peccatis populi. Dicebatur autem portare peccata populi, vel quia in eius emissione significabatur remissio peccatorum populi, vel quia colligabatur super caput eius aliqua schedula ubi erant scripta peccata. Ratio autem figuralis horum erat quia Christus significatur et per vitulum, propter virtutem; et per arietem, quia ipse est dux fidelium; et per hircum, propter similitudinem carnis peccati. Et ipse Christus est immolatus pro peccatis et sacerdotum et populi, quia per eius passionem et maiores et minores a peccato mundantur. Sanguis autem vituli et hirci infertur in sancta per pontificem, quia per sanguinem passionis Christi patet nobis introitus in regnum caelorum. Comburuntur autem eorum corpora extra castra, quia extra portam Christus passus est, ut apostolus dicit, ad Heb. ult. Per hircum autem qui emittebatur, potest significari vel ipsa divinitas Christi, quae in solitudinem abiit, homine Christo patiente, non quidem locum mutans, sed virtutem cohibens, vel significatur concupiscentia mala, quam debemus a nobis abiicere, virtuosos autem motus domino immolare. De immunditia vero eorum qui huiusmodi sacrificia comburebant, eadem ratio est quae in sacrificio vitulae rufae dicta est.Referencing norms: Q102A5Ad6, assert-h49ff576a630c02a960ba3b5579f86500e4e80147309002987ae6187904e18910
section/102-5/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7deb18c6146047f90a1f0512af0936837635adc41ee6eba32dec86de2e2da43aLA
Ad septimum dicendum quod per ritum legis leprosus non emundabatur a macula leprae, sed emundatus ostendebatur. Et hoc significatur Lev. XIV, cum dicitur de sacerdote, cum invenerit lepram esse emundatam, praecipiet ei qui purificatur. Iam ergo lepra mundata erat, sed purificari dicebatur, inquantum iudicio sacerdotis restituebatur consortio hominum et cultui divino. Contingebat tamen quandoque ut divino miraculo per ritum legis corporalis mundaretur lepra, quando sacerdos decipiebatur in iudicio. Huiusmodi autem purificatio leprosi dupliciter fiebat, nam primo, iudicabatur esse mundus; secundo autem, restituebatur tanquam mundus consortio hominum et cultui divino, scilicet post septem dies. In prima autem purificatione offerebat pro se leprosus mundandus duos passeres vivos, et lignum cedrinum, et vermiculum, et hyssopum; hoc modo ut filo coccineo ligarentur passer et hyssopus simul cum ligno cedrino, ita scilicet quod lignum cedrinum esset quasi manubrium aspersorii. Hyssopus vero et passer erant id quod de aspersorio tingebatur in sanguine alterius passeris immolati in aquis vivis. Haec autem quatuor offerebat contra quatuor defectus leprae, nam contra putredinem, offerebatur cedrus, quae est arbor imputribilis; contra fetorem, hyssopus, quae est herba odorifera; contra insensibilitatem, passer vivus; contra turpitudinem coloris, vermiculus, qui habet vivum colorem. Passer vero vivus avolare dimittebatur in agrum, quia leprosus restituebatur pristinae libertati. In octavo vero die admittebatur ad cultum divinum, et restituebatur consortio hominum. Primo tamen rasis pilis totius corporis et vestimentis, eo quod lepra pilos corrodit, et vestimenta inquinat et fetida reddit. Et postmodum sacrificium offerebatur pro delicto eius, quia lepra plerumque inducitur pro peccato. De sanguine autem sacrificii tingebatur extremum auriculae eius qui erat mundandus, et pollices manus dextrae et pedis, quia in istis partibus primum lepra dignoscitur et sentitur. Adhibebantur etiam huic ritui tres liquores, scilicet sanguis, contra sanguinis corruptionem; oleum, ad designandam sanationem morbi; aqua viva, ad emundandum spurcitiem. Figuralis autem ratio erat quia per duos passeres significantur divinitas et humanitas Christi. Quorum unus, scilicet humanitas, immolatur in vase fictili super aquas viventes, quia per passionem Christi aquae Baptismi consecrantur. Alius autem, scilicet impassibilis divinitas, vivus remanebat, quia divinitas mori non potest. Unde et avolabat, quia passione astringi non poterat. Hic autem passer vivus, simul cum ligno cedrino et cocco, vel vermiculo, et hyssopo, idest fide, spe et caritate, ut supra dictum est, mittitur in aquam ad aspergendum, quia in fide Dei et hominis baptizamur. Lavat autem homo, per aquam Baptismi vel lacrymarum, vestimenta sua, idest opera, et omnes pilos, idest cogitationes. Tingitur autem extremum auriculae dextrae eius qui mundatur, de sanguine et de oleo, ut eius auditum muniat contra corrumpentia verba, pollices autem manus dextrae et pedis tinguntur, ut sit eius actio sancta. Alia vero quae ad hanc purificationem pertinent, vel etiam aliarum immunditiarum, non habent aliquid speciale praeter alia sacrificia pro peccatis vel pro delictis.Referencing norms: Q102A5Ad7, assert-h2b849e25ddb0f7ae0a80bef3555016a850c375d557a8ba5874aa27cb5cf6b526
section/102-5/reply/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1bac531723c9b0f4a6c8d7a3573f6d8a49490dff898ce7cf8540f96b231a9ad0LA
Ad octavum et nonum dicendum quod, sicut populus instituebatur ad cultum Dei per circumcisionem, ita ministri per aliquam specialem purificationem vel consecrationem, unde et separari ab aliis praecipiuntur, quasi specialiter ad ministerium cultus divini prae aliis deputati. Et totum quod circa eos fiebat in eorum consecratione vel institutione ad hoc pertinebat ut ostenderetur eos habere quandam praerogativam puritatis et virtutis et dignitatis. Et ideo in institutione ministrorum tria fiebant, primo enim, purificabantur; secundo, ornabantur et consecrabantur; tertio, applicabantur ad usum ministerii. Purificabantur quidem communiter omnes per ablutionem aquae, et per quaedam sacrificia; specialiter autem Levitae radebant omnes pilos carnis suae; ut habetur Lev. VIII. Consecratio vero circa pontifices et sacerdotes hoc ordine fiebat. Primo enim, postquam abluti erant, induebantur quibusdam vestimentis specialibus pertinentibus ad designandum dignitatem ipsorum. Specialiter autem pontifex oleo unctionis in capite ungebatur, ut designaretur quod ab ipso diffundebatur potestas consecrandi ad alios, sicut oleum a capite derivatur ad inferiora; ut habetur in Psalmo CXXXII, sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Levitae vero non habebant aliam consecrationem, nisi quod offerebantur domino a filiis Israel per manus pontificis, qui orabat pro eis. Minorum vero sacerdotum solae manus consecrabantur, quae erant applicandae ad sacrificia. Et de sanguine animalis immolatitii tingebatur extremum auriculae dextrae ipsorum, et pollices pedis ac manus dextrae, ut scilicet essent obedientes legi Dei in oblatione sacrificiorum, quod significatur in intinctione auris dextrae; et quod essent solliciti et prompti in executione sacrificiorum, quod significatur in intinctione pedis et manus dextrae. Aspergebantur etiam ipsi, et vestimenta eorum, sanguine animalis immolati, in memoriam sanguinis agni per quem fuerunt liberati in Aegypto. Offerebantur autem in eorum consecratione huiusmodi sacrificia, vitulus pro peccato, in memoriam remissionis peccati Aaron circa conflationem vituli; aries in holocaustum, in memoriam oblationis Abrahae, cuius obedientiam pontifex imitari debebat; aries etiam consecrationis, qui erat quasi hostia pacifica, in memoriam liberationis de Aegypto per sanguinem agni; canistrum panum, in memoriam mannae praestiti populo. Pertinebat autem ad applicationem ministerii quod imponebantur super manus eorum adeps arietis, et torta panis unius, et armus dexter, ut ostenderetur quod accipiebant potestatem huiusmodi offerendi domino. Levitae vero applicabantur ad ministerium per hoc quod intromittebantur in tabernaculum foederis, quasi ad ministrandum circa vasa sanctuarii. Figuralis vero horum ratio erat quia illi qui sunt consecrandi ad spirituale ministerium Christi, debent primo purificari per aquam Baptismi et lacrymarum in fide passionis Christi, quod est expiativum et purgativum sacrificium. Et debent radere omnes pilos carnis, idest omnes pravas cogitationes. Debent etiam ornari virtutibus; et consecrari oleo spiritus sancti; et aspersione sanguinis Christi. Et sic debent esse intenti ad exequenda spiritualia ministeria.Referencing norms: Q102A5Ad8, assert-h42e2f7ac5f8ba615fbd6bd1992a84c84fb2735ec7d50e0cab4ba427456c292f2
section/102-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:89dd2db285fbc3744e0872a25dcc624eba68d9fd9ab3a1972defa31d76ab3528LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacramentorum veteris legis conveniens causa esse non possit. Ea enim quae ad cultum divinum fiunt, non debent esse similia his quae idololatrae observabant, dicitur enim Deut. XII, non facies similiter domino Deo tuo, omnes enim abominationes quas aversatur dominus, fecerunt diis suis. Sed cultores idolorum in eorum cultu se incidebant usque ad effusionem sanguinis, dicitur enim III Reg. XVIII, quod incidebant se, iuxta ritum suum, cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Propter quod dominus mandavit, Deut. XIV, non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo. Inconvenienter igitur circumcisio erat instituta in lege.Referencing norms: Q102A5Obiectio1, assert-h277ecec12f1cf339cf9408aa1bbfba7ce5a2cee75fd22dcec5ce6ba1ce6dc802, assert-hdf657fec8d150e025e603bd25ee85e42e25b6d10d91995432cdb3391a8eee536
section/102-5/objection/10 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b88d2d651bb7ee090a47e9338fa661d474dd93103418cdacd310fafbbd5e5ac2LA
Praeterea, sicut dicitur I Reg. XVI, homines vident ea quae parent, Deus autem intuetur cor. Sed ea quae exterius parent in homine, est corporalis dispositio, et etiam indumenta. Inconvenienter igitur sacerdotibus maioribus et minoribus quaedam specialia vestimenta deputabantur, de quibus habetur Exod. XXVIII. Et sine ratione videtur quod prohiberetur aliquis a sacerdotio propter corporales defectus, secundum quod dicitur Levit. XXI, homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, si caecus fuerit, vel claudus, et cetera. Sic igitur videtur quod sacramenta veteris legis irrationabilia fuerint.Referencing norms: Q102A5Obiectio10, assert-h76942eab5f7261e81d154dce2b75afcfade8e7acaf0bdf8ed23976151690a5b6, assert-ha67831dfd6a6821c545ebe2c1db5dedac4494e4d26968106cdfc48177ff43bb1
section/102-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f2023f12e72280cff13c6d425d1fa0f91808dc3ee5c74db60d94b44ef4baf13bLA
Praeterea, ea quae in cultum divinum fiunt, debent honestatem et gravitatem habere; secundum illud Psalmi XXXIV, in populo gravi laudabo te. Sed ad levitatem quandam pertinere videtur ut homines festinanter comedant. Inconvenienter igitur praeceptum est, Exod. XII, ut comederent festinanter agnum paschalem. Et alia etiam circa eius comestionem sunt instituta, quae videntur omnino irrationabilia esse.Referencing norms: Q102A5Obiectio2, assert-h52f01578a982556ceaed6611bf16415cf83b2584967f21188c05c6570558f897, assert-h919498bf0ea859248a60de7ff17c271b5366986525aa2cb1b2f7919b469f1f56
section/102-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9c368482a651e650eed2d90a4bd89361bd5d965435c7916fb95989bb4f461cc0LA
Praeterea, sacramenta veteris legis figurae fuerunt sacramentorum novae legis. Sed per agnum paschalem significatur sacramentum Eucharistiae; secundum illud I ad Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus. Ergo etiam debuerunt esse aliqua sacramenta in lege quae praefigurarent alia sacramenta novae legis, sicut confirmationem et extremam unctionem et matrimonium, et alia sacramenta.Referencing norms: Q102A5Obiectio3, assert-h0b8af779d5d1230ed299a5ad09869bbf983f0ddf191a647b7ab567c22fad4f36, assert-hf94f583909873215d92a957325be642161f259e1980cc36484c4461c7698fa43
section/102-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:619b64d8cc1efe15dcff5f8105be2bbd463cec01c2e32340ec476ef789cc6be5LA
Praeterea, purificatio non potest convenienter fieri nisi ab aliquibus immunditiis. Sed quantum ad Deum, nullum corporale reputatur immundum, quia omne corpus creatura Dei est; et omnis creatura Dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, ut dicitur I ad Tim. IV. Inconvenienter igitur purificabantur propter contactum hominis mortui, vel alicuius huiusmodi corporalis infectionis.Referencing norms: Q102A5Obiectio4, assert-h0cda58edd384c98f4c2126b539990479e4011b155e3dcee343644a876370fe63, assert-heac4667195d3d79a0628836b571810408b3aa5c506da2bfaeb93e1670663972c
section/102-5/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0b1eda8819cac29ed4ebf692f7d974aa8d96a554291421917bfd68162ec9a85aLA
Praeterea, Eccli. XXXIV dicitur, ab immundo quid mundabitur? Sed cinis vitulae rufae quae comburebatur, immundus erat, quia immundum reddebat, dicitur enim Num. XIX, quod sacerdos qui immolabat eam, commaculatus erat usque ad vesperum; similiter et ille qui eam comburebat; et etiam ille qui eius cineres colligebat. Ergo inconvenienter praeceptum ibi fuit ut per huiusmodi cinerem aspersum immundi purificarentur.Referencing norms: Q102A5Obiectio5, assert-h99e02b4f72d8b082676cbe2a490e3d03fa2c8b23ebcc88bc7bf1f1d1c02bb169, assert-hfbf1cca747b24e4d681d90ed412669d85b37cc7776321c81ab8bdf33062a9c08
section/102-5/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b5e38463cb1fa68fc074f3506a5d9875f430d89815968c6e5232584c5cbc778LA
Praeterea, peccata non sunt aliquid corporale, quod possit deferri de loco ad locum, neque etiam per aliquid immundum potest homo a peccato mundari. Inconvenienter igitur ad expiationem peccatorum populi, sacerdos super unum hircorum confitebatur peccata filiorum Israel, ut portaret ea in desertum, per alium autem, quo utebantur ad purificationes, simul cum vitulo comburentes extra castra, immundi reddebantur, ita quod oportebat eos lavare vestimenta et carnem aqua.Referencing norms: Q102A5Obiectio6, assert-h36e03174128a23d017c3bb335e016e900c79b265895f6926d5d331c0dd18dd6a
section/102-5/objection/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3f435793a038b3559e8142a45a7ef548f4550138461bac731b30d51af901746LA
Praeterea, illud quod iam est mundatum, non oportet iterum mundari. Inconvenienter igitur, mundata lepra hominis, vel etiam domus, alia purificatio adhibebatur; ut habetur Levit. XIV.Referencing norms: Q102A5Obiectio7, assert-hf3392e3a75425de058d2f28334d35c3d99e1addc99413d7357fda4443f689b94
section/102-5/objection/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7920459b6ff983e2eae719b0d449b71a9bd2356d56c9d81f0926e9283034f48eLA
Praeterea, spiritualis immunditia non potest per corporalem aquam, vel pilorum rasuram, emundari. Irrationabile igitur videtur quod dominus praecepit Exod. XXX, ut fieret labium aeneum cum basi sua ad lavandum manus et pedes sacerdotum qui ingressuri erant tabernaculum; et quod praecipitur Num. VIII, quod Levitae abstergerentur aqua lustrationis, et raderent omnes pilos carnis suae.Referencing norms: Q102A5Obiectio8, assert-hcf1dd9c723d268076f219d9630a13c2abba5de30880a105db892d4db766ea3c2
section/102-5/objection/9 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:44fd9eb8022681ef511e7cc4e3e953b664b44d6a586a6ff5f0535b92305704ecLA
Praeterea, quod maius est, non potest sanctificari per illud quod minus est. Inconvenienter igitur per quandam unctionem corporalem, et corporalia sacrificia, et oblationes corporales, fiebat in lege consecratio maiorum et minorum sacerdotum, ut habetur Levit. VIII; et Levitarum, ut habetur Num. VIII.Referencing norms: Q102A5Obiectio9, assert-h2ea851a713a4532422030263b0d923b3f0c6dc92aef18f58b2edcd6c2f0a9c85
section/102-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e753fc84d1c20412ada216d5ae68c50aa1da83e9700469fd80a3c5433a6a4d7fLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta proprie dicuntur illa quae adhibebantur Dei cultoribus ad quandam consecrationem, per quam scilicet deputabantur quodammodo ad cultum Dei. Cultus autem Dei generali quidem modo pertinebat ad totum populum; sed speciali modo pertinebat ad sacerdotes et Levitas, qui erant ministri cultus divini. Et ideo in istis sacramentis veteris legis quaedam pertinebant communiter ad totum populum; quaedam autem specialiter ad ministros. Et circa utrosque tria erant necessaria. Quorum primum est institutio in statu colendi Deum. Et haec quidem institutio communiter quantum ad omnes, fiebat per circumcisionem, sine qua nullus admittebatur ad aliquid legalium, quantum vero ad sacerdotes, per sacerdotum consecrationem. Secundo requirebatur usus eorum quae pertinent ad divinum cultum. Et sic quantum ad populum, erat esus paschalis convivii, ad quem nullus incircumcisus admittebatur, ut patet Exod. XII, et quantum ad sacerdotes, oblatio victimarum, et esus panum propositionis et aliorum quae erant sacerdotum usibus deputata. Tertio requirebatur remotio eorum per quae aliqui impediebantur a cultu divino, scilicet immunditiarum. Et sic quantum ad populum, erant institutae quaedam purificationes a quibusdam exterioribus immunditiis, et etiam expiationes a peccatis, quantum vero ad sacerdotes et Levitas, erat instituta ablutio manuum et pedum, et rasio pilorum. Et haec omnia habebant rationabiles causas et litterales, secundum quod ordinabantur ad cultum Dei pro tempore illo; et figurales, secundum quod ordinabantur ad figurandum Christum; ut patebit per singula.Referencing norms: Q102A5Respondeo, assert-hfaf63bfe362da5839904e41f4401db0b8f6e8068c12ddacb1a30f8a512f00435
section/102-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a28e46e4330447685e89672174f077d1519b94b2c6622e08937d335016a3ad7bLA
Sed contra est quod dicitur Levit. XX, ego sum dominus, qui sanctifico vos. Sed a Deo nihil sine ratione fit, dicitur enim in Psalmo CIII, omnia in sapientia fecisti. Ergo in sacramentis veteris legis, quae ordinabantur ad hominum sanctificationem, nihil erat sine rationabili causa.Referencing norms: assert-h8264c576f3f47c7a6bff5fda0df381f72525a32f6a651627c6e1574a22995665
section/102-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:debf2f95a504368cef7a8fa5693c8b5c40716424da689984a7134489881aef87LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex pollutio, vel immunditia, observabatur in lege, una quidem culpae, per quam polluebatur anima; alia autem corruptionis cuiusdam, per quam quodammodo inquinatur corpus. Loquendo igitur de prima immunditia, nulla genera ciborum immunda sunt, vel hominem inquinare possunt, secundum suam naturam, unde dicitur Matth. XV, non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae procedunt de ore, haec coinquinant hominem; et exponitur hoc de peccatis. Possunt tamen aliqui cibi per accidens inquinare animam, inquantum scilicet contra obedientiam vel votum, vel nimia concupiscentia comeduntur; vel inquantum praebent fomentum luxuriae, propter quod aliqui a vino et carnibus abstinent. Secundum autem corporalem immunditiam, quae est corruptionis cuiusdam, aliquae animalium carnes immunditiam habent, vel quia ex rebus immundis nutriuntur, sicut porcus; aut immunde conversantur, sicut quaedam animalia sub terra habitantia, sicut talpae et mures et alia huiusmodi, unde etiam quendam fetorem contrahunt; vel quia eorum carnes, propter superfluam umiditatem vel siccitatem, corruptos humores in corporibus humanis generant. Et ideo prohibitae sunt eis carnes animalium habentium soleas, idest ungulam unam non fissam, propter eorum terrestreitatem. Et similiter sunt eis prohibitae carnes animalium habentium multas fissuras in pedibus, quia sunt nimis cholerica et adusta, sicut carnes leonis et huiusmodi. Et eadem ratione prohibitae sunt eis aves quaedam rapaces, quae sunt nimiae siccitatis; et quaedam aves aquaticae, propter excessum humiditatis. Similiter etiam quidam pisces non habentes pinnulas et squamas, ut anguillae et huiusmodi, propter excessum humiditatis. Sunt autem eis concessa ad esum animalia ruminantia et findentia ungulam, quia habent humores bene digestos, et sunt medie complexionata, quia nec sunt nimis humida, quod significant ungulae; neque sunt nimis terrestria, cum non habeant ungulam continuam, sed fissam. In piscibus etiam concessi sunt eis pisces sicciores, quod significatur per hoc quod habent squamas et pinnulas, per hoc enim efficitur temperata complexio humida piscium. In avibus etiam sunt eis concessae magis temperatae, sicut gallinae, perdices, et aliae huiusmodi. Alia ratio fuit in detestationem idololatriae. Nam gentiles, et praecipue Aegyptii, inter quos erant nutriti, huiusmodi animalia prohibita idolis immolabant, vel eis ad maleficia utebantur. Animalia vero quae Iudaeis sunt concessa ad esum non comedebant, sed ea tanquam deos colebant; vel propter aliam causam ab eis abstinebant, ut supra dictum est. Tertia ratio est ad tollendam nimiam diligentiam circa cibaria. Et ideo conceduntur illa animalia quae de facili et in promptu haberi possunt. Generaliter tamen prohibitus est eis esus sanguinis et adipis cuiuslibet animalis. Sanguinis quidem tum ad vitandam crudelitatem, ut detestarentur humanum sanguinem effundere, sicut supra dictum est. Tum etiam ad vitandum idololatriae ritum, quia eorum consuetudo erat ut circa sanguinem congregatum adunarentur ad comedendum in honorem idolorum, quibus reputabant sanguinem acceptissimum esse. Et ideo dominus mandavit quod sanguis effunderetur, et quod pulvere operiretur. Et propter hoc etiam prohibitum est eis comedere animalia suffocata vel strangulata, quia sanguis eorum non separaretur a carne. Vel quia in tali morte animalia multum affliguntur; et dominus voluit eos a crudelitate prohibere etiam circa animalia bruta, ut per hoc magis recederent a crudelitate hominis, habentes exercitium pietatis etiam circa bestias. Adipis etiam esus prohibitus est eis, tum quia idololatrae comedebant illum in honorem deorum suorum. Tum etiam quia cremabatur in honorem Dei. Tum etiam quia sanguis et adeps non generant bonum nutrimentum, quod pro causa inducit Rabbi Moyses. Causa autem prohibitionis esus nervorum exprimitur Gen. XXXII, ubi dicitur quod non comedunt filii Israel nervum, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob, et obstupuerit. Figuralis autem ratio horum est quia per omnia huiusmodi animalia prohibita designantur aliqua peccata, in quorum figuram illa animalia prohibentur. Unde dicit Augustinus, in libro contra Faustum, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est, quadam vero significatione, agnus mundus, porcus immundus est. Tanquam, si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum ex quibus constat, mundum est, significatione autem unum est mundum, et aliud immundum. Animal enim quod ruminat et ungulam findit, mundum est significatione. Quia fissio ungulae significat distinctionem duorum testamentorum; vel patris et filii; vel duarum naturarum in Christo; vel discretionem boni et mali. Ruminatio autem significat meditationem Scripturarum, et sanum intellectum earum. Cuicumque autem horum alterum deest, spiritualiter immundus est. Similiter etiam in piscibus illi qui habent squamas et pinnulas, significatione mundi sunt. Quia per pinnulas significatur vita sublimis, vel contemplatio; per squamas autem significatur aspera vita; quorum utrumque necessarium est ad munditiam spiritualem. In avibus autem specialia quaedam genera prohibentur. In aquila enim, quae alte volat, prohibetur superbia. In gryphe autem, qui equis et hominibus infestus est, crudelitas potentum prohibetur. In haliaeeto autem, qui pascitur minutis avibus, significantur illi qui sunt pauperibus molesti. In milvo autem, qui maxime insidiis utitur, designantur fraudulenti. In vulture autem, qui sequitur exercitum expectans comedere cadavera mortuorum, significantur illi qui mortes et seditiones hominum affectant ut inde lucrentur. Per animalia corvini generis significantur illi qui sunt voluptatibus denigrati, vel qui sunt expertes bonae affectionis, quia corvus, semel emissus ab arca, non est reversus. Per struthionem, qui, cum sit avis, volare non potest, sed semper est circa terram, significantur Deo militantes et se negotiis saecularibus implicantes. Nycticorax, quae in nocte acuti est visus, in die autem non videt, significat eos qui in temporalibus sunt astuti, in spiritualibus hebetes. Larus autem, qui et volat in aere et natat in aqua, significat eos qui et circumcisionem et Baptismum venerantur, vel significat eos qui per contemplationem volare volunt, et tamen vivunt in aquis voluptatum. Accipiter vero, qui deservit hominibus ad praedam, significat eos qui ministrant potentibus ad depraedandum pauperes. Per bubonem, qui in nocte pastum quaerit, de die autem latet, significantur luxuriosi, qui occultari quaerunt in nocturnis operibus quae agunt. Mergulus autem, cuius natura est ut sub undis diutius immoretur, significat gulosos, qui aquis deliciarum se immergunt. Ibis vero avis est in Africa habens longum rostrum, quae serpentibus pascitur, et forte est idem quod ciconia, et significat invidos, qui de malis aliorum, quasi de serpentibus, reficiuntur. Cygnus autem est coloris candidi, et longo collo quod habet, ex profunditate terrae vel aquae cibum trahit, et potest significare homines qui per exteriorem iustitiae candorem lucra terrena quaerunt. Onocrotalus autem avis est in partibus orientis, longo rostro, quae in faucibus habet quosdam folliculos, in quibus primo cibum reponit, et post horam in ventrem mittit, et significat avaros, qui immoderata sollicitudine vitae necessaria congregant. Porphyrio autem, praeter modum aliarum avium, habet unum pedem latum ad natandum, alium fissum ad ambulandum, quia et in aqua natat ut anates, et in terra ambulat ut perdices, solo morsu bibit, omnem cibum aqua tingens, et significat eos qui nihil ad alterius arbitrium facere volunt, sed solum quod fuerit tinctum aqua propriae voluntatis. Per Herodionem qui vulgariter falco dicitur, significantur illi quorum pedes sunt veloces ad effundendum sanguinem. Charadrius autem, quae est avis garrula, significat loquaces. Upupa autem, quae nidificat in stercoribus et fetenti pascitur fimo, et gemitum in cantu simulat, significat tristitiam saeculi, quae in hominibus immundis mortem operatur. Per vespertilionem autem, quae circa terram volitat, significantur illi qui, saeculari scientia praediti, sola terrena sapiunt. Circa volatilia autem et quadrupedia, illa sola conceduntur eis quae posteriora crura habent longiora, ut salire possint. Alia vero, quae terrae magis adhaerent, prohibentur, quia illi qui abutuntur doctrina quatuor Evangelistarum, ut per eam in altum non subleventur, immundi reputantur. In sanguine vero et adipe et nervo, intelligitur prohiberi crudelitas, et voluptas, et fortitudo ad peccandum.Referencing norms: Q102A6Ad1, assert-h00a303dbdf1d60d4e04668cc4275f43d5b2ab8c3c924d36190cb22a5a4c9c90c
section/102-6/reply/11 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:1bbb54c75f3fda2a32f4c724326b75e2b9da8f4b65efba43c78dc5d9a2ede9ddLA
Ad undecimum dicendum quod malefici et sacerdotes idolorum utebantur in suis ritibus ossibus vel carnibus hominum mortuorum. Et ideo, ad extirpandum idololatriae cultum, praecepit dominus ut sacerdotes minores, qui per tempora certa ministrabant in sanctuario, non inquinarentur in mortibus nisi valde propinquorum, scilicet patris et matris et huiusmodi coniunctarum personarum. Pontifex autem semper debebat esse paratus ad ministerium sanctuarii, et ideo totaliter prohibitus erat ei accessus ad mortuos, quantumcumque propinquos. Praeceptum etiam est eis ne ducerent uxorem meretricem ac repudiatam, sed virginem. Tum propter reverentiam sacerdotum, quorum dignitas quodammodo ex tali coniugio diminui videretur. Tum etiam propter filios, quibus esset ad ignominiam turpitudo matris, quod maxime tunc erat vitandum, quando sacerdotii dignitas secundum successionem generis conferebatur. Praeceptum etiam erat eis ut non raderent caput nec barbam, nec in carnibus suis facerent incisuram, ad removendum idololatriae ritum. Nam sacerdotes gentilium radebant caput et barbam, unde dicitur Baruch VI, sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam. Et etiam in cultu idolorum incidebant se cultris et lanceolis, ut dicitur III regum XVIII. Unde contraria praecepta sunt sacerdotibus veteris legis. Spiritualis autem ratio horum est quia sacerdotes omnino debent esse immunes ab operibus mortuis, quae sunt opera peccati. Et etiam non debent radere caput, idest deponere sapientiam; neque deponere barbam, idest sapientiae perfectionem; neque etiam scindere vestimenta aut incidere carnes, ut scilicet vitium schismatis non incurrant.Referencing norms: Q102A6Ad10, Q102A6Ad11, assert-h4cc2a20f5b2fa6b5769bbf01ec8ca4043e6638e7a2c198eebae887a0689a55f6, assert-h8a83fdc2f6d249af516fee7f4f30d2349ec8d4110c1bbb5f7494c9ee2a37c78c
section/102-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c221b01d190741d4707febc5d23d86a705360f4fbc7060033a9b4a4cada00f9bLA
Ad secundum dicendum quod esus plantarum et aliorum terrae nascentium adfuit apud homines etiam ante diluvium, sed esus carnium videtur esse post diluvium introductus; dicitur enim Gen. IX, quasi olera virentia dedi vobis omnem carnem. Et hoc ideo, quia esus terrae nascentium magis pertinet ad quandam simplicitatem vitae; esus autem carnium ad quasdam delicias et curiositatem vivendi. Sponte enim terra herbam germinat, vel cum modico studio huiusmodi terrae nascentia in magna copia procurantur, oportet autem cum magno studio animalia vel nutrire, vel etiam capere. Et ideo volens dominus populum suum reducere ad simpliciorem victum, multa in genere animalium eis prohibuit, non autem in genere terrae nascentium. Vel etiam quia animalia immolabantur idolis, non autem terrae nascentia.Referencing norms: Q102A6Ad2, assert-hfda0bc3c1876fbe92ae517a82feace09d0f6877e29b58407cb8c6e59bf3e2ac1
section/102-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:afd2976b535cea5215d2b3c01259de1e1dd791b1f113d79c754d294b33a529ceLA
Ad tertium patet responsio ex dictis.Referencing norms: Q102A6Ad3, assert-hb5e31b2bbd906f4f98be156f8e23cb960f440efc5d4d266a717d3c8c29904ab7
section/102-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9f3be1d8bae679d6033cb15451f598af7fcfd900ce2088ef3c6050e4f0dfd91fLA
Ad quartum dicendum quod, etsi haedus occisus non sentiat qualiter carnes eius coquantur, tamen in animo decoquentis ad quandam crudelitatem pertinere videtur si lac matris, quod datum est ei pro nutrimento, adhibeatur ad consumptionem carnium ipsius. Vel potest dici quod gentiles in solemnitatibus idolorum taliter carnes haedi coquebant, ad immolandum vel ad comedendum. Et ideo Exod. XXIII, postquam praedictum fuerat de solemnitatibus celebrandis in lege, subditur, non coques haedum in lacte matris suae. Figuralis autem ratio huius prohibitionis est quia praefigurabatur quod Christus, qui est haedus propter similitudinem carnis peccati, non erat a Iudaeis coquendus, idest occidendus, in lacte matris, idest tempore infantiae. Vel significatur quod haedus idest peccator, non est coquendus in lacte matris, idest non est blanditiis deliniendus.Referencing norms: Q102A6Ad4, assert-h2d8dd314ab30213cebab4cd9552c793b12c8b6e3b349bf202c01ff7a527f0948
section/102-6/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e5ecd94b18a77e154bbc2c9bb4209320ce19c52de80c1a45b18a4f7ec6ae6a26LA
Ad quintum dicendum quod gentiles fructus primitivos, quos fortunatos aestimabant, diis suis offerebant, vel etiam comburebant eos ad quaedam magica facienda. Et ideo praeceptum est eis ut fructus trium primorum annorum immundos reputarent. In tribus enim annis fere omnes arbores terrae illius fructum producunt, quae scilicet vel seminando, vel inserendo, vel plantando coluntur. Raro autem contingit quod ossa fructuum arboris, vel semina latentia, seminentur, haec enim tardius facerent fructum, sed lex respexit ad id quod frequentius fit. Poma autem quarti anni, tanquam primitiae mundorum fructuum, Deo offerebantur, a quinto autem anno, et deinceps, comedebantur. Figuralis autem ratio est quia per hoc praefiguratur quod post tres status legis, quorum unus est ab Abraham usque ad David, secundus usque ad transmigrationem Babylonis, tertius usque ad Christum, erat Christus Deo offerendus, qui est fructus legis. Vel quia primordia nostrorum operum debent esse nobis suspecta, propter imperfectionem.Referencing norms: Q102A6Ad5, assert-hf54bb9533b86193f22d750e480136c4988020b5835729b165df70c8b780dbc01
section/102-6/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:389937c8b2ee2bca0eb882c715122fe8d1afab757f671e23de120bef6a5fc624LA
Ad sextum dicendum quod sicut dicitur Eccli. XIX, amictus corporis enuntiat de homine. Et ideo voluit dominus ut populus eius distingueretur ab aliis populis non solum signo circumcisionis, quod erat in carne, sed etiam certa habitus distinctione. Et ideo prohibitum fuit eis ne induerentur vestimento ex lana et lino contexto, et ne mulier indueretur veste virili, aut e converso, propter duo. Primo quidem, ad vitandum idololatriae cultum. Huiusmodi enim variis vestibus ex diversis confectis gentiles in cultu suorum deorum utebantur. Et etiam in cultu Martis mulieres utebantur armis virorum; in cultu autem Veneris e converso viri utebantur vestibus mulierum. Alia ratio est ad declinandam luxuriam. Nam per commixtiones varias in vestimentis omnis inordinata commixtio coitus excluditur. Quod autem mulier induatur veste virili, aut e converso, incentivum est concupiscentiae, et occasionem libidini praestat. Figuralis autem ratio est quia in vestimento contexto ex lana et lino interdicitur coniunctio simplicitatis innocentiae, quae figuratur per lanam, et subtilitatis malitiae, quae figuratur per linum. Prohibetur etiam quod mulier non usurpet sibi doctrinam, vel alia virorum officia; vel vir declinet ad mollities mulierum.Referencing norms: Q102A6Ad6, assert-hdef1bff84f2a23cab2e853d3b1714bc454861d677535d62d52a135f60770e995
section/102-6/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d12366dbf4992b5f40585365d13c5a45f3c9927ebbc3a9f013de22eaf33d211aLA
Ad septimum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super Matth., dominus iussit ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad populum Israel dignoscendum ab aliis populis. Unde per hoc se esse Iudaeos profitebantur, et ideo per aspectum huius signi inducebantur in memoriam suae legis. Quod autem dicitur, ligabis ea in manu tua, et erunt semper ante oculos tuos, Pharisaei male interpretabantur, scribentes in membranis Decalogum Moysi, et ligabant in fronte, quasi coronam, ut ante oculos moverentur, cum tamen intentio domini mandantis fuerit ut ligarentur in manu, idest in operatione; et essent ante oculos, idest in meditatione. In hyacinthinis etiam vittis, quae palliis inserebantur, significatur caelestis intentio, quae omnibus operibus nostris debet adiungi. Potest tamen dici quod, quia populus ille carnalis erat et durae cervicis, oportuit etiam per huiusmodi sensibilia eos ad legis observantiam excitari.Referencing norms: Q102A6Ad7, assert-h6b754959600fd98b0dea146d6d01f5281a3076724456b58d1ed60712504b3af0
section/102-6/reply/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:15d7d85edecbb7eecba7a70bd5fd9f48d92966c808a765dac72f039643cb9ba0LA
Ad octavum dicendum quod affectus hominis est duplex, unus quidem secundum rationem; alius vero secundum passionem. Secundum igitur affectum rationis, non refert quid homo circa bruta animalia agat, quia omnia sunt subiecta eius potestati a Deo, secundum illud Psalmi VIII, omnia subiecisti sub pedibus eius. Et secundum hoc apostolus dicit quod non est cura Deo de bobus, quia Deus non requirit ab homine quid circa boves agat, vel circa alia animalia. Quantum vero ad affectum passionis, movetur affectus hominis etiam circa alia animalia, quia enim passio misericordiae consurgit ex afflictionibus aliorum, contingit autem etiam bruta animalia poenas sentire, potest in homine consurgere misericordiae affectus etiam circa afflictiones animalium. Proximum autem est ut qui exercetur in affectu misericordiae circa animalia, magis ex hoc disponatur ad affectum misericordiae circa homines, unde dicitur Prov. XII, novit iustus animas iumentorum suorum; viscera autem impiorum crudelia. Et ideo ut dominus populum Iudaicum, ad crudelitatem pronum, ad misericordiam revocaret, voluit eos exerceri ad misericordiam etiam circa bruta animalia, prohibens quaedam circa animalia fieri quae ad crudelitatem quandam pertinere videntur. Et ideo prohibuit ne coqueretur haedus in lacte matris; et quod non alligaretur os bovi trituranti; et quod non occideretur mater cum filiis. Quamvis etiam dici possit quod haec prohibita sunt eis in detestationem idololatriae. Nam Aegyptii nefarium reputabant ut boves triturantes de frugibus comederent. Aliqui etiam malefici utebantur matre avis incubante et pullis eius simul captis, ad fecunditatem et fortunam circa nutritionem filiorum. Et etiam quia in auguriis reputabatur hoc esse fortunatum, quod inveniretur mater incubans filiis. Circa commixtionem vero animalium diversae speciei, ratio litteralis potuit esse triplex. Una quidem, ad detestationem idololatriae Aegyptiorum, qui diversis commixtionibus utebantur in servitium planetarum, qui secundum diversas coniunctiones habent diversos effectus, et super diversas species rerum. Alia ratio est ad excludendum concubitus contra naturam. Tertia ratio est ad tollendam universaliter occasionem concupiscentiae. Animalia enim diversarum specierum non commiscentur de facili ad invicem, nisi hoc per homines procuretur; et in aspectu coitus animalium excitatur homini concupiscentiae motus. Unde etiam in traditionibus Iudaeorum praeceptum invenitur, ut Rabbi Moyses dicit, ut homines avertant oculos ab animalibus coeuntibus. Figuralis autem horum ratio est quia bovi trituranti, idest praedicatori deferenti segetes doctrinae, non sunt necessaria victus subtrahenda; ut apostolus dicit, I ad Cor. IX. Matrem etiam non simul debemus tenere cum filiis, quia in quibusdam retinendi sunt spirituales sensus, quasi filii, et dimittenda est litteralis observantia, quasi mater; sicut in omnibus caeremoniis legis. Prohibetur etiam quod iumenta, idest populares homines, non faciamus coire, idest coniunctionem habere, cum alterius generis animantibus, idest cum gentilibus vel Iudaeis.Referencing norms: Q102A6Ad8, assert-h8b385447b807065938c3430735e5826f6a492e5ecac2dac311b719e4c71acf0e
section/102-6/reply/9 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4709a41d2e7ccbddef1495dc34c31006c45c53f5567463e965a4de9f630ba2d3LA
Ad nonum dicendum quod omnes illae commixtiones in agricultura sunt prohibitae, ad litteram, in detestationem idololatriae. Quia Aegyptii, in venerationem stellarum, diversas commixtiones faciebant et in seminibus et in animalibus et in vestibus, repraesentantes diversas coniunctiones stellarum. Vel omnes huiusmodi commixtiones variae prohibentur ad detestationem coitus contra naturam. Habent tamen figuralem rationem. Quia quod dicitur, non seres vineam tuam altero semine, est spiritualiter intelligendum, quod in Ecclesia, quae est spiritualis vinea, non est seminanda aliena doctrina. Et similiter ager, idest Ecclesia, non est seminandus diverso semine, idest Catholica doctrina et haeretica. Non est etiam simul arandum in bove et asino, quia fatuus sapienti in praedicatione non est sociandus, quia unus impedit alium.Referencing norms: Q102A6Ad9, assert-h7a931255deab07c8d45e5a2a0a30cff10c4faf6f1f5e859a4318ca826bfcdc09
section/102-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0de3d8b7111c63ffc82f30476c9d0725222958fbee11a8cef522948d6486e17dLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod observantiarum caeremonialium nulla fuerit rationabilis causa. Quia ut apostolus dicit, I ad Tim. IV, omnis creatura Dei est bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Inconvenienter igitur prohibiti sunt ab esu quorundam ciborum tanquam immundorum, ut patet Lev. XI.Referencing norms: Q102A6Obiectio1, assert-h2b7e043fdf273e467689702d021e3c27713821ad40736775d18375469e8bbcf6
section/102-6/objection/10 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b7b9045aef6e068b5cc854b464e53ba943a70c8d3fc1b2302bc6df852ba94abfLA
Praeterea, ea quae sunt inanimata, maxime videmus hominum potestati esse subiecta. Inconvenienter igitur arcetur homo ab argento et auro ex quibus fabricata sunt idola, et ab aliis quae in idolorum domibus inveniuntur, praecepto legis quod habetur Deut. VII. Ridiculum etiam videtur esse praeceptum quod habetur Deut. XXIII, ut egestiones humo operirent, fodientes in terra.Referencing norms: Q102A6Obiectio10, assert-h1099b428aef890455783b325eb3fdae93fe61b5d3d763c8479f05b7cf57af610
section/102-6/objection/11 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9c925777333e7f6f7bde15aa8c5a9a19901506256b0f2ea744c4f0f71c32470cLA
Praeterea, pietas maxime in sacerdotibus requiritur. Sed ad pietatem pertinere videtur quod aliquis funeribus amicorum intersit, unde etiam de hac Tobias laudatur, ut habetur Tob. I. Similiter etiam quandoque ad pietatem pertinet quod aliquis in uxorem accipiat meretricem, quia per hoc eam a peccato et infamia liberat. Ergo videtur quod haec inconvenienter prohibeantur sacerdotibus, Lev. XXI.Referencing norms: Q102A6Obiectio11, assert-h246c2f001468c785ea795386c3edeb3df52252c670fbbbb73ac436b5e29cb27f, assert-h8ce9e85efc7ffce4a3d85bd272832c233cd0934bb82579974c8c73a71c6d9e01
section/102-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:06f667fa9449435aa8e19c7e110f7e51571524a8c88640100f17b6b56156f65eLA
Praeterea, sicut animalia dantur in cibum hominis, ita etiam et herbae, unde dicitur Gen. IX, quasi olera virentia dedi vobis omnem carnem. Sed in herbis lex non distinxit aliquas immundas, cum tamen aliquae illarum sint maxime nocivae, ut puta venenosae. Ergo videtur quod nec de animalibus aliqua debuerint prohiberi tanquam immunda.Referencing norms: Q102A6Obiectio2, assert-h7dd4abf1903e45b7c243cead28217e6b67ee8234c4447d54388550f4af9601cf, assert-h8a79f977cfee33ebd07f69a4474fd78c976f7879690919be00c950ef1458bbdd
section/102-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7c45319a9b296643f1681daa8d4b86990c22f8aab7b801a12f3a14129dc233c6LA
Praeterea, si materia est immunda ex qua aliquid generatur, pari ratione videtur quod id quod generatur ex ea, sit immundum. Sed ex sanguine generatur caro. Cum igitur non omnes carnes prohiberentur tanquam immundae, pari ratione nec sanguis debuit prohiberi quasi immundus; aut adeps, qui ex sanguine generatur.Referencing norms: Q102A6Obiectio3, assert-hb520414a84e098f6ad347316c24846c379d3046c463a23969612843b5933522d, assert-hb995b9c601bb5bb3cecd059d5e1884eb69d34fcd2687254bb7ea61d846e24e98
section/102-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b5361758d5237f0fdea0b8b994de766bb32806c4ef7962e235a5cd339275dbdLA
Praeterea, dominus dicit, Matth. X, eos non esse timendos qui occidunt corpus, quia post mortem non habent quid faciant, quod non esset verum, si in nocumentum homini cederet quid ex eo fieret. Multo igitur minus pertinet ad animal iam occisum qualiter eius carnes decoquantur. Irrationabile igitur videtur esse quod dicitur Exod. XXIII, non coques haedum in lacte matris suae.Referencing norms: Q102A6Obiectio4, assert-h1e98e9268c99156fb8558897450ba3956d6a4b5a53393ae759757815e476ae77
section/102-6/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:de26ace68d31199cb376039f37de70955335bae82e58d27030d94303b42bfb9aLA
Praeterea, ea quae sunt primitiva in hominibus et animalibus, tanquam perfectiora, praecipiuntur domino offerri. Inconvenienter igitur praecipitur Lev. XIX, quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum, idest prima germina, et immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.Referencing norms: Q102A6Obiectio5, assert-hdd584b1bc4b56f9279a6fbcf6407fb48c4304677367cba0636a9685aca9ef034
section/102-6/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:246d9d0a84ef42059b18483915c3a85eb547711d8b55a2bcde7f8799665d92faLA
Praeterea, vestimentum extra corpus hominis est. Non igitur debuerunt quaedam specialia vestimenta Iudaeis interdici, puta quod dicitur Lev. XIX, vestem quae ex duobus texta est, non indueris; et Deut. XXII, non induetur mulier veste virili, et vir non induetur veste feminea; et infra, non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est.Referencing norms: Q102A6Obiectio6, assert-haf16262d2ae6cf2bc83054f25e4a0f993def833223501b25074d4e80a52934cd
section/102-6/objection/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4493f8ceb6cbc409624977b8cfb08a262faa373746165d690a7ce3ebd33ebfc4LA
Praeterea, memoria mandatorum Dei non pertinet ad corpus, sed ad cor. Inconvenienter igitur praecipitur Deut. VI, quod ligarent praecepta Dei quasi signum in manu sua, et quod scriberentur in limine ostiorum; et quod per angulos palliorum facerent fimbrias, in quibus ponerent vittas hyacinthinas, in memoriam mandatorum Dei, ut habetur Num. XV.Referencing norms: Q102A6Obiectio7, assert-ha938483b7a1fdbe0accf6649666fb8de27cef32f78ad797f1b600bc47f3718d4
section/102-6/objection/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4232c44d228b0eaa30f679ee0bd642bfa6a55decef12f089910019a4140f4c20LA
Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. IX, quod non est cura Deo de bobus, et per consequens neque de aliis animalibus irrationalibus. Inconvenienter igitur praecipitur Deut. XXII, si ambulaveris per viam, et inveneris nidum avis, non tenebis matrem cum filiis; et Deut. XXV, non alligabis os bovis triturantis; et Lev. XIX, iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus.Referencing norms: Q102A6Obiectio8, assert-h3ae21812dd0e9b3d0d720aa4948d7ca28c4154e46f01d8ecb339f4c4368d9932
section/102-6/objection/9 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fb3df64ee458c25ab93cdc7538a448a2ec547bac072ba65e592e5d0ab95bb1a1LA
Praeterea, inter plantas non fiebat discretio mundorum ab immundis. Ergo multo minus circa culturam plantarum debuit aliqua discretio adhiberi. Ergo inconvenienter praecipitur Lev. XIX, agrum non seres diverso semine; et Deut. XXII, non seres vineam tuam altero semine; et, non arabis in bove simul et asino.Referencing norms: Q102A6Obiectio9, assert-hbbf5fa58d9fe966030e76ff646d742accbf01fd7533085ac03244ac41a2578b7, assert-hd7b227dfa4e6f0717bda596869a12ac8fdaadb32c1871c71b5de60348abbd0b6
section/102-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42c85aa2932fc4d121bde615223de8389ebec6abb7ea8c7e5e7fa3934a666765LA
Respondeo dicendum quod populus Iudaeorum, ut supra dictum est, specialiter erat deputatus ad cultum divinum; et inter eos, specialiter sacerdotes. Et sicut aliae res quae applicantur ad cultum divinum, aliquam specialitatem debent habere, quod pertinet ad honorificentiam divini cultus; ita etiam et in conversatione illius populi, et praecipue sacerdotum, debuerunt esse aliqua specialia congruentia ad cultum divinum, vel spiritualem vel corporalem. Cultus autem legis figurabat mysterium Christi, unde omnia eorum gesta figurabant ea quae ad Christum pertinent; secundum illud I Cor. X, omnia in figuram contingebant illis. Et ideo rationes harum observantiarum dupliciter assignari possunt, uno modo, secundum congruentiam ad divinum cultum; alio modo, secundum quod figurant aliquid circa Christianorum vitam.Referencing norms: Q102A6Respondeo, assert-h9315336130accba38485c1960cfc6bfb9a3b28542546a060e9b99ac8186e2897
section/102-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a21da6a4eb76f1ab0fa29f30f3d7579332f17cbba1c7e8c48ecae6e0672c1edfLA
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, tu autem a domino Deo tuo aliter institutus es, ex quo potest accipi quod huiusmodi observantiae sunt institutae a Deo ad quandam specialem illius populi praerogativam. Non ergo sunt irrationabiles, aut sine causa.Referencing norms: assert-h07a6cd04bafa2e057ea29364c8a75199d56f4f46d0a9da8c7f3d9b0aab7bb18c
question/102/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f9a5b72c55227d10efb56e24ea49dfab1f7e92b5af466c5336262c1bbc3a0d64LA
Deinde considerandum est de causis caeremonialium praeceptorum. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum praecepta caeremonialia habeant causam. Secundo, utrum habeant causam litteralem, vel solum figuralem. Tertio, de causis sacrificiorum. Quarto, de causis sacramentorum. Quinto, de causis sacrorum. Sexto, de causis observantiarum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 103
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q103
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2098.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:89d5105ddccfbbf1103a4f2666208bd9cadaea2ba8bb1ea8cbd3b0a5947ccb49 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 37
section/103-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:710cb3159dca32bfcb1dc962b45e74913f2ddaae44f2e6c0682a6e3276fc6d9fLA
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi oblationes et sacrificia et holocausta offerebant antiqui ante legem ex quadam devotione propriae voluntatis, secundum quod eis videbatur conveniens ut in rebus quas a Deo acceperant, quas in reverentiam divinam offerrent, protestarentur se colere Deum, qui est omnium principium et finis.Referencing norms: Q103A1Ad1, assert-h21c1b203ab30d1fb55653d4db23f2dacc0dd3abb3ea328dddca1a82e9050dd58
section/103-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:449688e0974ba32cde14e31e1aa163addee00f72da41069de8b8b2e9d7f98dcfLA
Ad secundum dicendum quod etiam sacra quaedam instituerunt, quia videbatur eis conveniens ut in reverentiam divinam essent aliqua loca ab aliis discreta, divino cultui mancipata.Referencing norms: Q103A1Ad2, assert-h28af906511b1dec83df3c3eff3eb7d047802df6740306ced40a395f516e458c1
section/103-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a97a0f367e3a8875ae2635f9cfd4a2c2e20d0f092885365581427f218fc7998aLA
Ad tertium dicendum quod sacramentum circumcisionis praecepto divino fuit statutum ante legem. Unde non potest dici sacramentum legis quasi in lege institutum, sed solum quasi in lege observatum. Et hoc est quod dominus dicit, Ioan. VII, circumcisio non ex Moyse est, sed ex patribus eius. Sacerdotium etiam erat ante legem apud colentes Deum, secundum humanam determinationem, quia hanc dignitatem primogenitis attribuebant.Referencing norms: Q103A1Ad3, assert-h5b8a0a382a6d67add1b17ffa56b0c29811d2af90ffdf9e9cbf4709ff5a977c5f
section/103-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc873c52c9135408745875073c5a36e3e4cb8cb868bd417bcfa8cc0564a633a6LA
Ad quartum dicendum quod distinctio mundorum animalium et immundorum non fuit ante legem quantum ad esum, cum dictum sit Gen. IX, omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, sed solum quantum ad sacrificiorum oblationem, quia de quibusdam determinatis animalibus sacrificia offerebant. Si tamen quantum ad esum erat aliqua discretio animalium, hoc non erat quia esus illorum reputaretur illicitus, cum nulla lege esset prohibitus, sed propter abominationem vel consuetudinem, sicut et nunc videmus quod aliqua cibaria sunt in aliquibus terris abominabilia, quae in aliis comeduntur.Referencing norms: Q103A1Ad4, assert-h31b5f92f160cfd327e3e03808d524f2a9c556c723b532030a25908c56844fa64
section/103-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9a0c69d79312f3ae7b38a0cfa536858218d511decb96450507de65abcf77163bLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod caeremoniae legis fuerint ante legem. Sacrificia enim et holocausta pertinent ad caeremonias veteris legis, ut supra dictum est. Sed sacrificia et holocausta fuerunt ante legem. Dicitur enim Gen. IV, quod Cain obtulit de fructibus terrae munera domino; Abel autem obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum. Noe etiam obtulit holocausta domino, ut dicitur Gen. VIII; et Abraham similiter, ut dicitur Gen. XXII. Ergo caeremoniae veteris legis fuerunt ante legem.Referencing norms: Q103A1Obiectio1, assert-h2d844a0493045f76e5fb5519aca29f3ce1a317b44953a73594292fe74b17ca8a, assert-h2f125deb103464c13303a2842ae4e914b7981b73375bb7a80e6151107ccaeded
section/103-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b71c2ea0c71b2fd45720c437aac8ead6eac5f531161bcf2fe07863a8164992d7LA
Praeterea, ad caeremonias sacrorum pertinet constructio altaris, et eius inunctio. Sed ista fuerunt ante legem. Legitur enim Gen. XIII, quod Abraham aedificavit altare domino; et de Iacob dicitur Gen. XXVIII, quod tulit lapidem et erexit in titulum fundens oleum desuper. Ergo caeremoniae legales fuerunt ante legem.Referencing norms: Q103A1Obiectio2, assert-h84fe2d6e2af39c1e47ade1332e169838d9c843f9e6340f75736cfe327bc638d8, assert-ha18906760a8cfe2be0b4cd793f21b8804354f7a8cc789b26ea21b364e548cab5
section/103-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8200a5d202a0da792389d43524c7983c4359cc124208cbe2cc58c0c589597854LA
Praeterea, inter sacramenta legalia primum videtur fuisse circumcisio. Sed circumcisio fuit ante legem, ut patet Gen. XVII. Similiter etiam sacerdotium fuit ante legem, dicitur enim Gen. XIV, quod Melchisedech erat sacerdos Dei summi. Ergo caeremoniae sacramentorum fuerunt ante legem.Referencing norms: Q103A1Obiectio3, assert-hd9c1a2e184d29727ebf64c97674be64d0bfe2ba1057dc36c9b1c225c9dd4560c, assert-hf10dec4149fc5f3ba11ab0f33a7776f7aeec7204b66560c47a6063c433d39497
section/103-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:33cf47f92cc46e4b4d0db7092981a1c4ff4c06720adbbb9280ae626cedc529dcLA
Praeterea, discretio mundorum animalium ab immundis pertinet ad caeremonias observantiarum, ut supra dictum est. Sed talis discretio fuit ante legem, dicitur enim Gen. VII, ex omnibus mundis animalibus tolle septena et septena; de animantibus vero immundis, duo et duo. Ergo caeremoniae legales fuerunt ante legem.Referencing norms: Q103A1Obiectio4, assert-h18e6814ef4b9a31dac31ba2127f8234a94a97acbd281b550157ffefba11e35ad, assert-hfa979094b77863bcf5c4e211ea617de86c04f39d63a9e2febd5842c04b9513b0
section/103-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7fc2ce247b3ada5289a14dd1630df8736727f68334f4e1f672674bb5469abd41LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, caeremoniae legis ad duo ordinabantur, scilicet ad cultum Dei, et ad figurandum Christum. Quicumque autem colit Deum, oportet quod per aliqua determinata eum colat, quae ad exteriorem cultum pertinent. Determinatio autem divini cultus ad caeremonias pertinet; sicut etiam determinatio eorum per quae ordinamur ad proximum, pertinet ad praecepta iudicialia; ut supra dictum est. Et ideo sicut inter homines communiter erant aliqua iudicialia, non tamen ex auctoritate legis divinae instituta, sed ratione hominum ordinata; ita etiam erant quaedam caeremoniae, non quidem ex auctoritate alicuius legis determinatae, sed solum secundum voluntatem et devotionem hominum Deum colentium. Sed quia etiam ante legem fuerunt quidam viri praecipui prophetico spiritu pollentes, credendum est quod ex instinctu divino, quasi ex quadam privata lege, inducerentur ad aliquem certum modum colendi Deum, qui et conveniens esset interiori cultui, et etiam congrueret ad significandum Christi mysteria, quae figurabantur etiam per alia eorum gesta, secundum illud I ad Cor. X, omnia in figuram contingebant illis. Fuerunt igitur ante legem quaedam caeremoniae, non tamen caeremoniae legis, quia non erant per aliquam legislationem institutae.Referencing norms: Q103A1Respondeo, assert-h66b541b235fd11d79397a900ade59318d99f0d0840fd9c3c9b712fce73811d03
section/103-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4cad9afdf0557d24ab810a6e9ba41af5a00ac301da3f3af6f942103adf408660LA
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, haec sunt praecepta et caeremoniae quae mandavit dominus Deus vester ut docerem vos. Non autem indiguissent super his doceri, si prius praedictae caeremoniae fuissent. Ergo caeremoniae legis non fuerunt ante legem.Referencing norms: assert-ha3a464a49d608cdf820d3c3d133ae851a9adf9de265047f37514cb80914eef15
section/103-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:721fd78c432dd8cbcabc0b6a665b4f8faaa89050f9c06d39e3743ec199c38048LA
Ad primum ergo dicendum quod illa sanctificatio sacerdotum et filiorum eius, et vestium ipsorum, vel quorumcumque aliorum, per aspersionem sanguinis, nihil aliud erat quam deputatio ad divinum cultum, et remotio impedimentorum ad emundationem carnis, ut apostolus dicit; in praefigurationem illius sanctificationis qua Iesus per suum sanguinem sanctificavit populum. Expiatio etiam ad remotionem huiusmodi corporalium immunditiarum referenda est, non ad remotionem culpae. Unde etiam sanctuarium expiari dicitur, quod culpae subiectum esse non poterat.Referencing norms: Q103A2Ad1, assert-h1fd0af2c09ef68a5a3af8cbd82e3d33232be20684257c97132e613467f59402b
section/103-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:941cdd53a7677ac2ef07cf666dcd5d42fd3d5670f8f67ce8fe7e0f1fa94d0769LA
Ad secundum dicendum quod sacerdotes placebant Deo in caeremoniis propter obedientiam et devotionem et fidem rei praefiguratae, non autem propter ipsas res secundum se consideratas.Referencing norms: Q103A2Ad2, assert-hf94c7f583e3a7ced375def1919c371c3075650a25e037c60060ca4d366dc2178
section/103-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:236af70168a59a5de1319285e29556a199cdf66c0ddd9fe3166611104407d536LA
Ad tertium dicendum quod caeremoniae illae quae erant institutae in emundatione leprosi, non ordinabantur ad tollendam immunditiam infirmitatis leprae. Quod patet ex hoc quod non adhibebantur huiusmodi caeremoniae nisi iam emundato, unde dicitur Levit. XIV, quod sacerdos, egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, praecipiet ei qui purificatur ut offerat, etc.; ex quo patet quod sacerdos constituebatur iudex leprae emundatae, non autem emundandae. Adhibebantur autem huiusmodi caeremoniae ad tollendam immunditiam irregularitatis. Dicunt tamen quod quandoque, si contingeret sacerdotem errare in iudicando, miraculose leprosus mundabatur a Deo virtute divina, non autem virtute sacrificiorum. Sicut etiam miraculose mulieris adulterae computrescebat femur, bibitis aquis in quibus sacerdos maledicta congesserat, ut habetur Num. V.Referencing norms: Q103A2Ad3, assert-hc268752102e2ce7779165992314fc059982d02c9ffc049db040c65d530bca723
section/103-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d53f9bfe92c6d822b2a0b5de966b177ad0f7f698011bfbc60ef32fd16c823f61LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caeremoniae veteris legis habuerint virtutem iustificandi tempore legis. Expiatio enim a peccato, et consecratio hominis, ad iustificationem pertinent, sed Exod. XXIX, dicitur quod per aspersionem sanguinis et inunctionem olei consecrabantur sacerdotes et vestes eorum; et Levit. XVI, dicitur quod sacerdos per aspersionem sanguinis vituli expiabat sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus eorum atque peccatis. Ergo caeremoniae veteris legis habebant virtutem iustificandi.Referencing norms: Q103A2Obiectio1, assert-h241dee252c417a70c5a0d19611babcaa9512282845a43e92c56b49c3f9b19e47
section/103-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f34873d9f6e52816e9140842fa1df108f8b65ee067ffb6f715f5ab334935e81LA
Praeterea, id per quod homo placet Deo, ad iustitiam pertinet; secundum illud Psalmi X, iustus dominus, et iustitias dilexit, sed per caeremonias aliqui Deo placebant, secundum illud Levit. X, quomodo potui placere domino in caeremoniis mente lugubri? Ergo caeremoniae veteris legis habebant virtutem iustificandi.Referencing norms: Q103A2Obiectio2, assert-h6b4530badafb00f40daa49bf77244c80c413d0e615b2756a7dc71a8e1824f20a
section/103-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:09f4070c643dc0ac303dd93a8d199d74c961e3e562264eff76f0867425667682LA
Praeterea, ea quae sunt divini cultus magis pertinent ad animam quam ad corpus; secundum illud Psalmi XVIII, lex domini immaculata, convertens animas. Sed per caeremonias veteris legis mundabatur leprosus, ut dicitur Levit. XIV. Ergo multo magis caeremoniae veteris legis poterant mundare animam, iustificando.Referencing norms: Q103A2Obiectio3, assert-hcd43771f3893a07fedf1fb7c75c7e60880ecf3ae0c2cd0001c06910b52b95f97, assert-hf5df2cc6eeef01757d693fd343c42908d2afd581369a210f345b744a1bfd09b3
section/103-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f79613c0b9563b84741c8b03b178f7fdbb4c9d8bc2aad754b420eed70f2b3e7LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in veteri lege duplex immunditia observabatur. Una quidem spiritualis, quae est immunditia culpae. Alia vero corporalis, quae tollebat idoneitatem ad cultum divinum, sicut leprosus dicebatur immundus, vel ille qui tangebat aliquod morticinum, et sic immunditia nihil aliud erat quam irregularitas quaedam. Ab hac igitur immunditia caeremoniae veteris legis habebant virtutem emundandi, quia huiusmodi caeremoniae erant quaedam remedia adhibita ex ordinatione legis ad tollendas praedictas immunditias ex statuto legis inductas. Et ideo apostolus dicit, ad Heb. IX, quod sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Et sicut ista immunditia quae per huiusmodi caeremonias emundabatur, erat magis carnis quam mentis; ita etiam ipsae caeremoniae iustitiae carnis dicuntur ab ipso apostolo, parum supra, iustitiis, inquit, carnis usque ad tempus correctionis impositis. Ab immunditia vero mentis, quae est immunditia culpae, non habebant virtutem expiandi. Et hoc ideo quia expiatio a peccatis nunquam fieri potuit nisi per Christum, qui tollit peccata mundi, ut dicitur Ioan. I, et quia mysterium incarnationis et passionis Christi nondum erat realiter peractum, illae veteris legis caeremoniae non poterant in se continere realiter virtutem profluentem a Christo incarnato et passo, sicut continent sacramenta novae legis. Et ideo non poterant a peccato mundare, sicut apostolus dicit, ad Heb. X, quod impossibile est sanguine taurorum aut hircorum auferri peccata. Et hoc est quod, Gal. IV, apostolus vocat ea egena et infirma elementa, infirma quidem, quia non possunt a peccato mundare; sed haec infirmitas provenit ex eo quod sunt egena, idest eo quod non continent in se gratiam. Poterat autem mens fidelium, tempore legis, per fidem coniungi Christo incarnato et passo, et ita ex fide Christi iustificabantur. Cuius fidei quaedam protestatio erat huiusmodi caeremoniarum observatio, inquantum erant figura Christi. Et ideo pro peccatis offerebantur sacrificia quaedam in veteri lege, non quia ipsa sacrificia a peccato emundarent, sed quia erant quaedam protestationes fidei, quae a peccato mundabat. Et hoc etiam ipsa lex innuit ex modo loquendi, dicitur enim Levit. IV et V, quod in oblatione hostiarum pro peccato orabit pro eo sacerdos, et dimittetur ei; quasi peccatum dimittatur non ex vi sacrificiorum, sed ex fide et devotione offerentium. Sciendum est tamen quod hoc ipsum quod veteris legis caeremoniae a corporalibus immunditiis expiabant, erat in figura expiationis a peccatis quae fit per Christum. Sic igitur patet quod caeremoniae in statu veteris legis non habebant virtutem iustificandi.Referencing norms: Q103A2Respondeo, assert-he66707307c302b6e4e06509bea46446ecb01f3734320848a20e6bab5075e1d20
section/103-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:09ca09b1b68e083cae5a7dc602a760434b11e3a9a7ab5bf6bae56cdb7d3dd3d1LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Galat. II, si data esset lex quae posset iustificare, Christus gratis mortuus esset, idest sine causa. Sed hoc est inconveniens. Ergo caeremoniae veteris legis non iustificabant.Referencing norms: assert-h83b1e853663f492b4f4559450c5237ca4ae433a3671296c8131dd56ae130b0fb
section/103-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f08ef8fcacf1670f56c347d801d3ffe8434a7424622da0c39bf6eb6afd342587LA
Ad primum ergo dicendum quod lex vetus dicitur esse in aeternum, secundum moralia quidem, simpliciter et absolute, secundum caeremonialia vero, quantum ad veritatem per ea figuratam.Referencing norms: Q103A3Ad1, assert-hd956baeb87ec200c58f4d78c7067593a8e1d144ffb98804327b0701632ceb78c
section/103-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:51a07fb2c0f0db380bc6a0f0d11df2b5386398acdc86d4aeacad27689b2eac97LA
Ad secundum dicendum quod mysterium redemptionis humani generis completum fuit in passione Christi, unde tunc dominus dixit, consummatum est, ut habetur Ioan. XIX. Et ideo tunc totaliter debuerunt cessare legalia, quasi iam veritate eorum consummata. In cuius signum, in passione Christi velum templi legitur esse scissum, Matth. XXVII. Et ideo ante passionem Christi, Christo praedicante et miracula faciente, currebant simul lex et Evangelium, quia iam mysterium Christi erat inchoatum, sed nondum consummatum. Et propter hoc mandavit dominus, ante passionem suam, leproso, ut legales caeremonias observaret.Referencing norms: Q103A3Ad2, assert-h53ba039d8dc12db0a0f7eb7a69f9b1591a2d106a84b099580e98279982d539b2
section/103-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:47d420d4c8b2d2b86e2106b9d89ece929f7f5a09f8a8ee4db92554a6d272162bLA
Ad tertium dicendum quod rationes litterales caeremoniarum supra assignatae referuntur ad divinum cultum, qui quidem cultus erat in fide venturi. Et ideo, iam veniente eo qui venturus erat, et cultus ille cessat, et omnes rationes ad hunc cultum ordinatae.Referencing norms: Q103A3Ad3, assert-he38c9bb7919df2ee314fd76181b6db0a79389076a92716e55fa8eda4c55bef74
section/103-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:03f951301015b8433a76f7615ca0d988bc98cf0d1db7709e048b3dde2aadfb17LA
Ad quartum dicendum quod fides Abrahae fuit commendata in hoc quod credidit divinae promissioni de futuro semine, in quo benedicerentur omnes gentes. Et ideo quandiu hoc erat futurum, oportebat protestari fidem Abrahae in circumcisione. Sed postquam iam hoc est perfectum, oportet idem alio signo declarari, scilicet Baptismo, qui in hoc circumcisioni succedit; secundum illud apostoli, ad Coloss. II, circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione domini nostri Iesu Christi, consepulti ei in Baptismo. Sabbatum autem, quod significabat primam creationem, mutatur in diem dominicum, in quo commemoratur nova creatura inchoata in resurrectione Christi. Et similiter aliis solemnitatibus veteris legis novae solemnitates succedunt, quia beneficia illi populo exhibita, significant beneficia nobis concessa per Christum. Unde festo phase succedit festum passionis Christi et resurrectionis. Festo Pentecostes, in quo fuit data lex vetus, succedit festum Pentecostes in quo fuit data lex spiritus vitae. Festo Neomeniae succedit festum beatae virginis, in qua primo apparuit illuminatio solis, idest Christi, per copiam gratiae. Festo tubarum succedunt festa apostolorum. Festo expiationis succedunt festa martyrum et confessorum. Festo tabernaculorum succedit festum consecrationis Ecclesiae. Festo coetus atque collectae succedit festum Angelorum; vel etiam festum omnium sanctorum.Referencing norms: Q103A3Ad4, assert-hfa69f777f00a703c3141cb4daf02f236d5dd5e854b8611549977c10167bd8cc9
section/103-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ad5111f592a00719d189f0ca4d7ebabbb0c41817335874873dcb3396b97cd49LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caeremoniae veteris legis non cessaverint in Christi adventu. Dicitur enim Baruch IV, hic est liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum. Sed ad legem pertinebant legis caeremoniae. Ergo legis caeremoniae in aeternum duraturae erant.Referencing norms: Q103A3Obiectio1, assert-h2cc9ec6b2dbecdd47950f459d7a391b017602666ace8ea3a5f3bc8f68d9bd7cc, assert-h8b89ebacfb39d81f45581f60c92eb2a2f67d768e215bef0d42d920d4e79feeda
section/103-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5c3e9ec0f0ab6f25608658fbceaadea1bf1dbcf8f28e3e03a08c3f71d87d32c4LA
Praeterea, oblatio leprosi mundati ad legis caeremonias pertinebat. Sed etiam in Evangelio praecipitur leproso emundato ut huiusmodi oblationes offerat. Ergo caeremoniae veteris legis non cessaverunt Christo veniente.Referencing norms: Q103A3Obiectio2, assert-h45f57bd0a2d032aa3b8e1d942c35482f7310d84f68690505940db49986153c44, assert-h4ac8bb077eb56e50c0116a6ebd44b7985d9df3618dbb822f6da70f592ba3d542
section/103-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:02ebe6f7892c5793c3d125b5b68d83168287d951f7d649c9f5edddff42314868LA
Praeterea, manente causa, manet effectus. Sed caeremoniae veteris legis habebant quasdam rationabiles causas, inquantum ordinabantur ad divinum cultum; etiam praeter hoc quod ordinabantur in figuram Christi. Ergo caeremoniae veteris legis cessare non debuerunt.Referencing norms: Q103A3Obiectio3, assert-h017327ae2201bde119932bb527fd4d13397a021211aa625d40220024494e45ff, assert-h14a8c23c7b58994fda90b1275bbe0d1d5ff7b6dbe7908047749a69cc6107931e
section/103-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:139fa174560cbec37a128a7ea52de48fbafb44dbb6395793e105f3c57a101482LA
Praeterea, circumcisio erat instituta in signum fidei Abrahae; observatio autem sabbati ad recolendum beneficium creationis; et aliae solemnitates legis ad recolendum alia beneficia Dei; ut supra dictum est. Sed fides Abrahae est semper imitanda etiam a nobis; et beneficium creationis, et alia Dei beneficia, semper sunt recolenda. Ergo ad minus circumcisio et solemnitates legis cessare non debuerunt.Referencing norms: Q103A3Obiectio4, assert-h64cec65555a346a5530a0bd493d51acbe6983e111bf301b42696c5a73e0d6c2d, assert-hf80d2b8ff7f3041937bbf5cf4c7a864ae3db938047677e7d8ed184e481581f7d
section/103-3/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8388e72b20053e93cc8e1bb4e6e33246bc305c4f478f22c8da8e9bcffe817504LA
Respondeo dicendum quod omnia praecepta caeremonialia veteris legis ad cultum Dei sunt ordinata, ut supra dictum est. Exterior autem cultus proportionari debet interiori cultui, qui consistit in fide, spe et caritate. Unde secundum diversitatem interioris cultus, debuit diversificari cultus exterior. Potest autem triplex status distingui interioris cultus. Unus quidem secundum quem habetur fides et spes et de bonis caelestibus, et de his per quae in caelestia introducimur, de utrisque quidem sicut de quibusdam futuris. Et talis fuit status fidei et spei in veteri lege. Alius autem est status interioris cultus in quo habetur fides et spes de caelestibus bonis sicut de quibusdam futuris, sed de his per quae introducimur in caelestia, sicut de praesentibus vel praeteritis. Et iste est status novae legis. Tertius autem status est in quo utraque habentur ut praesentia, et nihil creditur ut absens, neque speratur ut futurum. Et iste est status beatorum. In illo ergo statu beatorum nihil erit figurale ad divinum cultum pertinens, sed solum gratiarum actio et vox laudis. Et ideo dicitur Apoc. XXI, de civitate beatorum, templum non vidi in ea, dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et agnus. Pari igitur ratione, caeremoniae primi status, per quas figurabatur et secundus et tertius, veniente secundo statu, cessare debuerunt; et aliae caeremoniae induci, quae convenirent statui cultus divini pro tempore illo, in quo bona caelestia sunt futura, beneficia autem Dei per quae ad caelestia introducimur, sunt praesentia.Referencing norms: CeremoniesCeaseInNewState, Q103A3Respondeo, assert-h2303a8339fe68d027511b8bb96584c1c22176f386f62f7452e158f8bf5050a67
section/103-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:191d72044586e0783bcc58bcf9ccfe297aad8156b49afc4e370bfab50b41087cLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Coloss. II, nemo vos iudicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi aut Neomeniae aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum. Et ad Heb. VIII dicitur quod, dicendo novum testamentum, veteravit prius, quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.Referencing norms: assert-h28facd91c40c7cddb542e929335a1689edccd86801b7bea7f8852d44f05e3ec6
section/103-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7480141977dabcaccf51c41cb47b6355f9507543e19b1093465b4583a293a70bLA
Ad primum ergo dicendum quod circa hoc diversimode sensisse videntur Hieronymus et Augustinus. Hieronymus enim distinxit duo tempora. Unum tempus ante passionem Christi, in quo legalia nec erant mortua, quasi non habentia vim obligatoriam, aut expiativam pro suo modo; nec etiam mortifera, quia non peccabant ea observantes. Statim autem post passionem Christi incoeperunt esse non solum mortua, idest non habentia virtutem et obligationem; sed etiam mortifera, ita scilicet quod peccabant mortaliter quicumque ea observabant. Unde dicebat quod apostoli nunquam legalia observaverunt post passionem secundum veritatem; sed solum quadam pia simulatione, ne scilicet scandalizarent Iudaeos et eorum conversionem impedirent. Quae quidem simulatio sic intelligenda est, non quidem ita quod illos actus secundum rei veritatem non facerent, sed quia non faciebant tanquam legis caeremonias observantes; sicut si quis pelliculam virilis membri abscinderet propter sanitatem, non causa legalis circumcisionis observandae. Sed quia indecens videtur quod apostoli ea occultarent propter scandalum quae pertinent ad veritatem vitae et doctrinae, et quod simulatione uterentur in his quae pertinent ad salutem fidelium; ideo convenientius Augustinus distinxit tria tempora. Unum quidem ante Christi passionem, in quo legalia non erant neque mortifera neque mortua. Aliud autem post tempus Evangelii divulgati, in quo legalia sunt et mortua et mortifera. Tertium autem est tempus medium, scilicet a passione Christi usque ad divulgationem Evangelii, in quo legalia fuerunt quidem mortua, quia neque vim aliquam habebant, neque aliquis ea observare tenebatur; non tamen fuerunt mortifera, quia illi qui conversi erant ad Christum ex Iudaeis, poterant illa legalia licite observare, dummodo non sic ponerent spem in eis quod ea reputarent sibi necessaria ad salutem, quasi sine legalibus fides Christi iustificare non posset. His autem qui convertebantur ex gentilitate ad Christum, non inerat causa ut ea observarent. Et ideo Paulus circumcidit Timotheum, qui ex matre Iudaea genitus erat; Titum autem, qui ex gentilibus natus erat, circumcidere noluit. Ideo autem noluit spiritus sanctus ut statim inhiberetur his qui ex Iudaeis convertebantur observatio legalium, sicut inhibebatur his qui ex gentilibus convertebantur gentilitatis ritus, ut quaedam differentia inter hos ritus ostenderetur. Nam gentilitatis ritus repudiabatur tanquam omnino illicitus, et a Deo semper prohibitus, ritus autem legis cessabat tanquam impletus per Christi passionem, utpote a Deo in figuram Christi institutus.Referencing norms: Q103A4Ad1, assert-h9f1707058ffa056e41fa28c2b1ff48e875fce6eff5ebe6a0c37073d463fd50e9
section/103-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db0b5f77503cab5c574d92935a6f4a1acfdc5237ff86d245963f1257821e8a50LA
Ad secundum dicendum quod, secundum Hieronymum, Petrus simulatorie se a gentilibus subtrahebat, ut vitaret Iudaeorum scandalum, quorum erat apostolus. Unde in hoc nullo modo peccavit, sed Paulus eum similiter simulatorie reprehendit, ut vitaret scandalum gentilium, quorum erat apostolus. Sed Augustinus hoc improbat, quia Paulus in canonica Scriptura, scilicet Gal. II, in qua nefas est credere aliquid esse falsum, dicit quod Petrus reprehensibilis erat. Unde verum est quod Petrus peccavit, et Paulus vere eum, non simulatorie, reprehendit. Non autem peccavit Petrus in hoc quod ad tempus legalia observabat, quia hoc sibi licebat, tanquam ex Iudaeis converso. Sed peccabat in hoc quod circa legalium observantiam nimiam diligentiam adhibebat ne scandalizaret Iudaeos, ita quod ex hoc sequebatur gentilium scandalum.Referencing norms: Q103A4Ad2, assert-h465d66d8378caf92d788343d14214a65be39a5245d066b1431854c0630499861
section/103-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3f90578b04fcadffcee1d07b1b6aa5340b12765e7d02ce1b1cf6a42fc60b450LA
Ad tertium dicendum quod quidam dixerunt quod illa prohibitio apostolorum non est intelligenda ad litteram, sed secundum spiritualem intellectum, ut scilicet in prohibitione sanguinis, intelligatur prohibitio homicidii; in prohibitione suffocati, intelligatur prohibitio violentiae et rapinae; in prohibitione immolatorum, intelligatur prohibitio idololatriae; fornicatio autem prohibetur tanquam per se malum. Et hanc opinionem accipiunt ex quibusdam Glossis, quae huiusmodi praecepta mystice exponunt. Sed quia homicidium et rapina etiam apud gentiles reputabantur illicita, non oportuisset super hoc speciale mandatum dari his qui erant ex gentilitate conversi ad Christum. Unde alii dicunt quod ad litteram illa comestibilia fuerunt prohibita, non propter observantiam legalium, sed propter gulam comprimendam. Unde dicit Hieronymus, super illud Ezech. XLIV, omne morticinum etc., condemnat sacerdotes qui in turdis et ceteris huiusmodi, haec, cupiditate gulae, non custodiunt. Sed quia sunt quaedam cibaria magis delicata et gulam provocantia, non videtur ratio quare fuerunt haec magis quam alia prohibita. Et ideo dicendum, secundum tertiam opinionem, quod ad litteram ista sunt prohibita, non ad observandum caeremonias legis, sed ad hoc quod posset coalescere unio gentilium et Iudaeorum insimul habitantium. Iudaeis enim, propter antiquam consuetudinem, sanguis et suffocatum erant abominabilia, comestio autem immolatorum simulacris, poterat in Iudaeis aggenerare circa gentiles suspicionem reditus ad idololatriam. Et ideo ista fuerunt prohibita pro tempore illo, in quo de novo oportebat convenire in unum gentiles et Iudaeos. Procedente autem tempore, cessante causa, cessat effectus; manifestata evangelicae doctrinae veritate, in qua dominus docet quod nihil quod per os intrat, coinquinat hominem, ut dicitur Matth. XV; et quod nihil est reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, ut I ad Tim. IV dicitur. Fornicatio autem prohibetur specialiter, quia gentiles eam non reputabant esse peccatum.Referencing norms: Q103A4Ad3, assert-hf2409b9719d12551591a0c4510806058251a507cc8c747214e84187c65cd1da6
section/103-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:743c9fc58f264402e00274211191ad6e1b150f35f3178fd4ad301c03dc9b01dfLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod post passionem Christi legalia possint sine peccato mortali observari. Non est enim credendum quod apostoli, post acceptum spiritum sanctum, mortaliter peccaverint, eius enim plenitudine sunt induti virtute ex alto, ut dicitur Lucae ult. Sed apostoli post adventum spiritus sancti legalia observaverunt, dicitur enim Act. XVI, quod Paulus circumcidit Timotheum; et Act. XXI, dicitur quod Paulus, secundum consilium Iacobi, assumptis viris, purificatus cum eis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. Ergo sine peccato mortali possunt post Christi passionem legalia observari.Referencing norms: Q103A4Obiectio1, assert-h165e7227351f585225a2d269072031f707c12db57d3c7646e3d2b9f07a78bbb4, assert-hd7b2f3bd650f1bec9bd48bacb1b80dd70786de91c0052387edcfda0ae7d63d59
section/103-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5597b19c0e38dcce97ffd532f96f7504c20c2d01e9ab724ac249aa0560189909LA
Praeterea, vitare consortia gentilium ad caeremonias legis pertinebat. Sed hoc observavit primus pastor Ecclesiae, dicitur enim ad Gal. II, quod, cum venissent quidam Antiochiam, subtrahebat et segregabat se Petrus a gentilibus. Ergo absque peccato post passionem Christi legis caeremoniae observari possunt.Referencing norms: Q103A4Obiectio2, assert-h0d5ee8679595d6844320a410c0917085b10a7e9f8a9eb645ed9a74512fb5cf53, assert-h416975b9741dcc43afe5a51c65d6ecb488007bb2b3c8bbd153a7f0dc5efe7162
section/103-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:42f40c01911b820ba656961758ae5d9ae1ac4116533d7bbd9a230ac748480096LA
Praeterea, praecepta apostolorum non induxerunt homines ad peccatum. Sed ex decreto apostolorum statutum fuit quod gentiles quaedam de caeremoniis legis observarent, dicitur enim Act. XV, visum est spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere oneris vobis quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. Ergo absque peccato caeremoniae legales possunt post Christi passionem observari.Referencing norms: Q103A4Obiectio3, assert-h51f9ced82a8c7d0dc1a5d8279266e2509aed0dfd220c0725c276e23d56d5a580, assert-h534177ca1a47399b5b438eebdb58ca6c531efde79b9eadbb50fde03315e40f93
section/103-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b062de3ac89015196fab86e92c4eb6b8b678bd04f33d3c65e831a0729231c543LA
Respondeo dicendum quod omnes caeremoniae sunt quaedam protestationes fidei, in qua consistit interior Dei cultus. Sic autem fidem interiorem potest homo protestari factis, sicut et verbis, et in utraque protestatione, si aliquid homo falsum protestatur, peccat mortaliter. Quamvis autem sit eadem fides quam habemus de Christo, et quam antiqui patres habuerunt; tamen quia ipsi praecesserunt Christum, nos autem sequimur, eadem fides diversis verbis significatur a nobis et ab eis. Nam ab eis dicebatur, ecce virgo concipiet et pariet filium, quae sunt verba futuri temporis, nos autem idem repraesentamus per verba praeteriti temporis, dicentes quod concepit et peperit. Et similiter caeremoniae veteris legis significabant Christum ut nasciturum et passurum, nostra autem sacramenta significant ipsum ut natum et passum. Sicut igitur peccaret mortaliter qui nunc, suam fidem protestando, diceret Christum nasciturum, quod antiqui pie et veraciter dicebant; ita etiam peccaret mortaliter, si quis nunc caeremonias observaret, quas antiqui pie et fideliter observabant. Et hoc est quod Augustinus dicit, contra Faustum, iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quodammodo personabant, sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexerit; quod haec sacramenta quae a Christianis aguntur, iam personant.Referencing norms: Q103A4Respondeo, assert-hfc0116466e14a8e6be23328b5e3455625b0bc95eb8ea6a1b2f6494e776ca762d
section/103-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6563cd8b10ff09b8e8cceb31b9bbca5e0e6be638968b94e95353a2f4dc8ddfc6LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal. V, si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. Sed nihil excludit fructum Christi nisi peccatum mortale. Ergo circumcidi, et alias caeremonias observare, post passionem Christi est peccatum mortale.Referencing norms: assert-h6873ba208d00c73b8f2f3a689063a1db5ddc8dcfb3da0d0efbb6705f2cb466a5
question/103/prooemium · paragraph
la · official · sha256:602324072f1fe56bc41f8c236a0efa8c5d4c01b9864851bd777d0e17a74be118LA
Deinde considerandum est de duratione caeremonialium praeceptorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum praecepta caeremonialia fuerint ante legem. Secundo, utrum in lege aliquam virtutem habuerint iustificandi. Tertio, utrum cessaverint Christo veniente. Quarto, utrum sit peccatum mortale observare ea post Christum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 104
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q104
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2098.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:3ebb2ac0c621c57a25aa2ee35b4e1a8631ad9f4122b30f2c920b55c2c3869466 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/104-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d22c5107bde63c0d431cff81e00ee3113f022067792bc31789e408edd8a88d36LA
Ad primum ergo dicendum quod iudicia exercentur officio aliquorum principum, qui habent potestatem iudicandi. Ad principem autem pertinet non solum ordinare de his quae veniunt in litigium, sed etiam de voluntariis contractibus qui inter homines fiunt, et de omnibus pertinentibus ad populi communitatem et regimen. Unde praecepta iudicialia non solum sunt illa quae pertinent ad lites iudiciorum; sed etiam quaecumque pertinent ad ordinationem hominum ad invicem, quae subest ordinationi principis tanquam supremi iudicis.Referencing norms: Q104A1Ad1, assert-h2ebde448e3b155398ad47734eb1bf1b4ede51b36b46267d6807ad7687d0cdc42
section/104-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:761be98d80d0cfd333856942d6fd710f851be11d0751ba7d6df1aff2dcdb6c11LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de illis praeceptis ordinantibus ad proximum, quae habent vim obligandi ex solo dictamine rationis.Referencing norms: Q104A1Ad2, assert-h16e44e936dd7de2797bc9b059de388c09a42b875e90d6f0abbbf366922ce716d
section/104-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b555b6243438426a699f6c88824637ebf10e37593e393650dcc62041cc68b7dLA
Ad tertium dicendum quod etiam in his quae ordinant ad Deum, quaedam sunt moralia, quae ipsa ratio fide informata dictat, sicut Deum esse amandum et colendum. Quaedam vero sunt caeremonialia, quae non habent vim obligationis nisi ex institutione divina. Ad Deum autem pertinent non solum sacrificia oblata Deo, sed etiam quaecumque pertinent ad idoneitatem offerentium et Deum colentium. Homines enim ordinantur in Deum sicut in finem, et ideo ad cultum Dei pertinet, et per consequens ad caeremonialia praecepta, quod homo habeat quandam idoneitatem respectu cultus divini. Sed homo non ordinatur ad proximum sicut in finem, ut oporteat eum disponi in seipso in ordine ad proximum, haec enim est comparatio servorum ad dominos, qui id quod sunt, dominorum sunt, secundum philosophum, in I Polit. Et ideo non sunt aliqua praecepta iudicialia ordinantia hominem in seipso, sed omnia talia sunt moralia, quia ratio, quae est principium moralium, se habet in homine respectu eorum quae ad ipsum pertinent, sicut princeps vel iudex in civitate. Sciendum tamen quod, quia ordo hominis ad proximum magis subiacet rationi quam ordo hominis ad Deum, plura praecepta moralia inveniuntur per quae ordinatur homo ad proximum, quam per quae ordinatur ad Deum. Et propter hoc etiam oportuit plura esse caeremonialia in lege quam iudicialia.Referencing norms: Q104A1Ad3, assert-ha92e39749233d3709d9bfe209edc62e49181c0bbcfaea0b63130556d0ec8dd7c
section/104-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c0c25cef8e08380e219c0f242d5893c51ae890a7d519063b934baf632e980bd7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ratio praeceptorum iudicialium non consistat in hoc quod sunt ordinantia ad proximum. Iudicialia enim praecepta a iudicio dicuntur. Sed multa sunt alia quibus homo ad proximum ordinatur, quae non pertinent ad ordinem iudiciorum. Non ergo praecepta iudicialia dicuntur quibus homo ordinatur ad proximum.Referencing norms: Q104A1Obiectio1, assert-h2c64bd5c39e821430822229bd143c397fe2f12506f807989cd4633a33a5105d7, assert-h65c51377c4367a430e9ea322ed0bdfc86c8436c9b3837061fe3b384235621e09
section/104-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2887316bc9b4808c390c7105275baab1535787b3076c6091777bf4564830c282LA
Praeterea, praecepta iudicialia a moralibus distinguuntur, ut supra dictum est. Sed multa praecepta moralia sunt quibus homo ordinatur ad proximum, sicut patet in septem praeceptis secundae tabulae. Non ergo praecepta iudicialia dicuntur ex hoc quod ad proximum ordinant.Referencing norms: Q104A1Obiectio2, assert-h498554092152207b9655b0692369971f94304e5d0cdd8e6f5bead07e090caeb2, assert-hde1cbce329d73c8194f5bbb5aa5a304befde429e812eed8b4eb65a39ac2d88b9
section/104-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6eae2f988634ad2a81e392dd2b5cdc3fb5f26afebabd07db2c0c4cfcd3b9891fLA
Praeterea, sicut se habent praecepta caeremonialia ad Deum, ita se habent iudicialia praecepta ad proximum, ut supra dictum est. Sed inter praecepta caeremonialia sunt quaedam quae pertinent ad seipsum, sicut observantiae ciborum et vestimentorum, de quibus supra dictum est. Ergo praecepta iudicialia non ex hoc dicuntur quod ordinent hominem ad proximum.Referencing norms: Q104A1Obiectio3, assert-h423df0a6d9976fb7ff958e0546b14b6dc298674ba65549b2d000d91e6f724d1c, assert-hf9241f398797e639a5a7fa93e26cfcd46c73a559c67c7246738e84294331426f
section/104-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b41f10a47366d7203f5c22e1e35e5f8c34f50566ed8913447deb988167042d8bLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, praeceptorum cuiuscumque legis quaedam habent vim obligandi ex ipso dictamine rationis, quia naturalis ratio dictat hoc esse debitum fieri vel vitari. Et huiusmodi praecepta dicuntur moralia, eo quod a ratione dicuntur mores humani. Alia vero praecepta sunt quae non habent vim obligandi ex ipso dictamine rationis, quia scilicet in se considerata non habent absolute rationem debiti vel indebiti; sed habent vim obligandi ex aliqua institutione divina vel humana. Et huiusmodi sunt determinationes quaedam moralium praeceptorum. Si igitur determinentur moralia praecepta per institutionem divinam in his per quae ordinatur homo ad Deum, talia dicentur praecepta caeremonialia. Si autem in his quae pertinent ad ordinationem hominum ad invicem, talia dicentur praecepta iudicialia. In duobus ergo consistit ratio iudicialium praeceptorum, scilicet ut pertineant ad ordinationem hominum ad invicem; et ut non habeant vim obligandi ex sola ratione, sed ex institutione.Referencing norms: Q104A1Respondeo, assert-h7f421bc58a827363e5bd7084f64f8080cf4c71870840f84ee08a2f39bb2c660d
section/104-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f7bfc10ab28a29632e0e6e9fc6dceb509f2854d3177b338eac63aa3d8520ebafLA
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, inter cetera bona opera viri iusti, si iudicium verum fecerit inter virum et virum. Sed iudicialia praecepta a iudicio dicuntur. Ergo praecepta iudicialia videntur dici illa quae pertinent ad ordinationem hominum ad invicem.Referencing norms: assert-hacb66439c374b978f9eda5a6bc011c26e778553c8b2d5db175bf60ef5c8a0fe6
section/104-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:07510f9008aa3453057d6848fd9ad1305593f9f3e1f691ff002c53a6244cfc10LA
Ad primum ergo dicendum quod praecepta caeremonialia alio modo sunt figuralia quam iudicialia, ut dictum est.Referencing norms: Q104A2Ad1, assert-h65ecc9813eb37487a31938607b9e10054c547387b7c21a0d66f42cfeb03f3711
section/104-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9aafcf938f829c3bcad52dbf30cbed3c739d4d052cad3b2d66fe914e62ca7c81LA
Ad secundum dicendum quod populus Iudaeorum ad hoc electus erat a Deo, quod ex eo Christus nasceretur. Et ideo oportuit totum illius populi statum esse propheticum et figuralem, ut Augustinus dicit, contra Faustum. Et propter hoc etiam iudicialia illi populo tradita, magis sunt figuralia quam iudicialia aliis populis tradita. Sicut etiam bella et gesta illius populi exponuntur mystice; non autem bella vel gesta Assyriorum vel Romanorum, quamvis longe clariora secundum homines.Referencing norms: Q104A2Ad2, assert-h73af327b7e6b1251dd856b15e55b945f4df85aa4c11be1ee11108bbb472d8d86
section/104-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4edb467e6e4d09bb27f769ec59e7dbe639637f4faeb1337741c84d7c30c7961bLA
Ad tertium dicendum quod ordo ad proximum in populo illo, secundum se consideratus, pervius erat rationi. Sed secundum quod referebatur ad cultum Dei, superabat rationem. Et ex hac parte erat figuralis.Referencing norms: Q104A2Ad3, assert-h1f59c5a02f4ea0d69375fe02c303e0793e3f8e5fbb28da6dce536a0d18b8a3de
section/104-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62fa235f9a56f9fb69b24d2b47e4e9f7e5c8a651fde30e083cd9cdefa8ac93a6LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta iudicialia non figurent aliquid. Hoc enim videtur esse proprium caeremonialium praeceptorum, quod sint in figuram alicuius rei instituta. Si igitur etiam praecepta iudicialia aliquid figurent, non erit differentia inter iudicialia et caeremonialia praecepta.Referencing norms: Q104A2Obiectio1, assert-h06002caced560f6cc5892cfb69a03dd73a4c6d3203206ca9ed4b496c07d2c60e
section/104-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:427435171310d57a4f01f7a0ddb6449e9d4d0e3e3add3a05b4efdf232bb55e56LA
Praeterea, sicuti illi populo Iudaeorum data sunt quaedam iudicialia praecepta, ita etiam aliis populis gentilium. Sed iudicialia praecepta aliorum populorum non figurant aliquid, sed ordinant quid fieri debeat. Ergo videtur quod neque praecepta iudicialia veteris legis aliquid figurarent.Referencing norms: Q104A2Obiectio2, assert-h585bd776ef16cac593f0c18123545ba4ba5f155f59d9531e6fc2d064cc8d7008, assert-h5c6a3bef5c0fd808c00ae8175782b56ac2ec0ba6b3a1d57c92abbd9605de3f46
section/104-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9c8747d6c26d45c6b21598c68c8c22b62bef2a9ef08e993829363015a5aba204LA
Praeterea, ea quae ad cultum divinum pertinent, figuris quibusdam tradi oportuit, quia ea quae Dei sunt, supra nostram rationem sunt, ut supra dictum est. Sed ea quae sunt proximorum, non excedunt nostram rationem. Ergo per iudicialia, quae ad proximum nos ordinant, non oportuit aliquid figurari.Referencing norms: Q104A2Obiectio3, assert-h7a0e7f63639555f5c64744058128085aca3551f34b34228f6fa67751855594f7, assert-h8ea30cb3cad790a13ae2dbc042e3f7f950db7930b30168b7cdd5d79800e3ff0d
section/104-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69a99af8d7d2c8044344c0325ab4befda1f117666715f00823fd0c67afde7ba8LA
Respondeo dicendum quod dupliciter contingit aliquod praeceptum esse figurale. Uno modo, primo et per se, quia scilicet principaliter est institutum ad aliquid figurandum. Et hoc modo praecepta caeremonialia sunt figuralia, ad hoc enim sunt instituta, ut aliquid figurent pertinens ad cultum Dei et ad mysterium Christi. Quaedam vero praecepta sunt figuralia non primo et per se, sed ex consequenti. Et hoc modo praecepta iudicialia veteris legis sunt figuralia. Non enim sunt instituta ad aliquid figurandum; sed ad ordinandum statum illius populi secundum iustitiam et aequitatem. Sed ex consequenti aliquid figurabant, inquantum scilicet totus status illius populi, qui per huiusmodi praecepta disponebatur, figuralis erat; secundum illud I ad Cor. X, omnia in figuram contingebant illis.Referencing norms: Q104A2Respondeo, assert-hefb6bbf653a5bf68b645795941614152f8b6bcb98e4c5017e3edb8454eedba7e
section/104-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0c89ce4ae0cd8480a284bd63d6e7b3ea950771a1f4d8c7a82ef2ebedf3ead029LA
Sed contra est quod Exod. XXI iudicialia praecepta allegorice et moraliter exponuntur.Referencing norms: assert-h4359471177112bf632d2ca14a86858c8d34f6ed4adb39ebafb06df4835f95043
section/104-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eeb82d2dcbc078a57f9e0947260d0dd269a535f68dfd9991409dabf243029adaLA
Ad primum ergo dicendum quod iustitia quidem perpetuo est observanda. Sed determinatio eorum quae sunt iusta secundum institutionem humanam vel divinam, oportet quod varietur secundum diversum hominum statum.Referencing norms: Q104A3Ad1, assert-hbb6a5518e6ebb6fc9e8aaa55c9f79944133c335e749e585aaf2547328c35a31d
section/104-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d1d886c90aad2ab149b53f796b28193a1d55e98949e3f8bbae27ee2acfb841eaLA
Ad secundum dicendum quod praecepta iudicialia ab hominibus instituta habent perpetuam obligationem, manente illo statu regiminis. Sed si civitas vel gens ad aliud regimen deveniat, oportet leges mutari. Non enim eaedem leges conveniunt in democratia, quae est potestas populi, et in oligarchia, quae est potestas divitum; ut patet per philosophum, in sua politica. Et ideo etiam, mutato statu illius populi, oportuit praecepta iudicialia mutari.Referencing norms: Q104A3Ad2, assert-h650269fd06ec5f354575c6aaff4dab975f53caabe229e8e37e73aff2c3dae635
section/104-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b836cf68914befaac50482f2cda91c7e65b6ab9c7f5eacf7d98b752fe1563d86LA
Ad tertium dicendum quod illa praecepta iudicialia disponebant populum ad iustitiam et aequitatem secundum quod conveniebat illi statui. Sed post Christum, statum illius populi oportuit mutari, ut iam in Christo non esset discretio gentilis et Iudaei, sicut antea erat. Et propter hoc oportuit etiam praecepta iudicialia mutari.Referencing norms: Q104A3Ad3, assert-h55dfb271a37be689bfd2276b9de1a0962a7cad3e3ff2005f6b9fda36ad0620b3
section/104-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f3db6713eb75b5715d8f6c1b40cefa1786d979e0f817c16d9ef7da107ab72dcLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praecepta iudicialia veteris legis perpetuam obligationem habeant. Praecepta enim iudicialia pertinent ad virtutem iustitiae, nam iudicium dicitur iustitiae executio. Iustitia autem est perpetua et immortalis, ut dicitur Sap. I. Ergo obligatio praeceptorum iudicialium est perpetua.Referencing norms: Q104A3Obiectio1, assert-hda1c86030e9092be59f54af4a43eae84eefb6ae7f7401630f3d2e48806f3f404
section/104-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4a09c41325a42df8bc092f09ba57432071f2d99dad4d53980049055f56ddb724LA
Praeterea, institutio divina est stabilior quam institutio humana. Sed praecepta iudicialia humanarum legum habent perpetuam obligationem. Ergo multo magis praecepta iudicialia legis divinae.Referencing norms: Q104A3Obiectio2, assert-h96c4e6389f28e4f97bd93ac3ee87eb62fc943804cae017e806411b53eb6c0964, assert-h9cb846e03a396058ad033178e877dce52c0458562aa1b1b3858bc4abbe96ff76
section/104-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2aeafa7a26299a024b37d60113b4da64dc7a4e94dfbc2ccf39a0a1c24662978aLA
Praeterea, apostolus dicit, ad Heb. VII, quod reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem ipsius et inutilitatem. Quod quidem verum est de mandato caeremoniali quod non poterat facere perfectum iuxta conscientiam servientem solummodo in cibis et in potibus et variis Baptismatibus et iustitiis carnis, ut apostolus dicit, ad Heb. IX. Sed praecepta iudicialia utilia erant et efficacia ad id ad quod ordinabantur, scilicet ad iustitiam et aequitatem inter homines constituendam. Ergo praecepta iudicialia veteris legis non reprobantur, sed adhuc efficaciam habent.Referencing norms: Q104A3Obiectio3, assert-headcec758ed3055c4ee35159128034e8abb280e83929bee7ec8bf0b208cfd1e4, assert-hedd3c7a7af48966577d19cef47f1106fa99e5bbb15bf1fdd757d20c2f7e5eddf
section/104-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:660f04f519fd35733ace4ebed5a6d5599767e18b378e8edf57803afded8a41f2LA
Respondeo dicendum quod iudicialia praecepta non habuerunt perpetuam obligationem, sed sunt evacuata per adventum Christi, aliter tamen quam caeremonialia. Nam caeremonialia adeo sunt evacuata ut non solum sint mortua, sed etiam mortifera observantibus post Christum, maxime post Evangelium divulgatum. Praecepta autem iudicialia sunt quidem mortua, quia non habent vim obligandi, non tamen sunt mortifera. Quia si quis princeps ordinaret in regno suo illa iudicialia observari, non peccaret, nisi forte hoc modo observarentur, vel observari mandarentur, tanquam habentia vim obligandi ex veteris legis institutione. Talis enim intentio observandi esset mortifera. Et huius differentiae ratio potest accipi ex praemissis. Dictum est enim quod praecepta caeremonialia sunt figuralia primo et per se, tanquam instituta principaliter ad figurandum Christi mysteria ut futura. Et ideo ipsa observatio eorum praeiudicat fidei veritati, secundum quam confitemur illa mysteria iam esse completa. Praecepta autem iudicialia non sunt instituta ad figurandum, sed ad disponendum statum illius populi, qui ordinabatur ad Christum. Et ideo, mutato statu illius populi, Christo iam veniente, iudicialia praecepta obligationem amiserunt, lex enim fuit paedagogus ducens ad Christum, ut dicitur ad Gal. III. Quia tamen huiusmodi iudicialia praecepta non ordinantur ad figurandum, sed ad aliquid fiendum, ipsa eorum observatio absolute non praeiudicat fidei veritati. Sed intentio observandi tanquam ex obligatione legis, praeiudicat veritati fidei, quia per hoc haberetur quod status prioris populi adhuc duraret, et quod Christus nondum venisset.Referencing norms: Q104A3Respondeo, assert-h14cb54c4f86c17b947c58087b4f62fa6e45410099c72d3573b974f3605cb46d7
section/104-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:925054eb032228a6ef43dc894346d293c580d3ab59078b2884d29df91c90026cLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VII, quod translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Sed sacerdotium est translatum ab Aaron ad Christum. Ergo etiam et tota lex est translata. Non ergo iudicialia praecepta adhuc obligationem habent.Referencing norms: assert-h749c206cf4886fd7214b79bc967e4ff2adb08c9f29832c412f6b575ac0a1bc20
section/104-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c0836315e6baff25546135719c0c11c5f8aeab2fc698a20bb8cb03ecb637a44LA
Ad primum ergo dicendum quod ea quae pertinent ad ordinationem hominum ad invicem, sunt quidem numero infinita; sed tamen reduci possunt ad aliqua certa, secundum differentiam ordinationis humanae, ut dictum est.Referencing norms: Q104A4Ad1, assert-h925a6e3e55c1ea46035e8df8c91dc96f9bfe0695b5ceb4ee2408b237b9260bad
section/104-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:09cd7cbc16a3902245706f2940173a407140e8ed61b889821e33fcb5c1c5a0d7LA
Ad secundum dicendum quod praecepta Decalogi sunt prima in genere moralium, ut supra dictum est, et ideo convenienter alia praecepta moralia secundum ea distinguuntur. Sed praecepta iudicialia et caeremonialia habent aliam rationem obligationis non quidem ex ratione naturali sed ex sola institutione. Et ideo distinctionis eorum est alia ratio.Referencing norms: Q104A4Ad2, assert-hcb03657900a2a3ce9f68e487a248d4b3112f1b6058c5a14d6c838be750a4b95a
section/104-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f27d9813d4be6fb21d96413f83e311fd97e4a7dc7c49083f5d5e06dc7a940815LA
Ad tertium dicendum quod ex ipsis rebus quae per praecepta iudicialia ordinantur in lege, innuit lex distinctionem iudicialium praeceptorum.Referencing norms: Q104A4Ad3, assert-h1436c7606452a849d81338d9f44075f9785fc2d9559ee92e25131be012ff6b58
section/104-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e8c824bc719386c3ae039c96f1492223612139a453b8506a4866e78787f83778LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praecepta iudicialia non possint habere aliquam certam divisionem. Praecepta enim iudicialia ordinant homines ad invicem. Sed ea quae inter homines ordinari oportet, in usum eorum venientia, non cadunt sub certa distinctione, cum sint infinita. Ergo praecepta iudicialia non possunt habere certam distinctionem.Referencing norms: Q104A4Obiectio1, assert-h707bcaece1b7166595ddf675a8d487e6863122eb2491c94e092cc6e0b5a78967, assert-ha5f1fd6980326b395872e198d23dc88c5bd8ac0a34e86d882af7c7a56fcf98f2
section/104-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c871decb03dd9d61f981f7c69ad3ace8b79f4a328aa9f2db142a6eb6c3253fe2LA
Praeterea, praecepta iudicialia sunt determinationes moralium. Sed moralia praecepta non videntur habere aliquam distinctionem, nisi secundum quod reducuntur ad praecepta Decalogi. Ergo praecepta iudicialia non habent aliquam certam distinctionem.Referencing norms: Q104A4Obiectio2, assert-h5522be208a9aa2a4d3d2bde3ff6d21ecccb429921a4aa6c07f35e467c6b64f50, assert-h8e11a28e04e4fe1f4363de460ea4d1efd545d3e01d77aff0d70c006c824f72e9
section/104-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1135217b4ee355f81368ef8bdbf2ca746bee6b1d8709e0d3221e84299feb0b45LA
Praeterea, praecepta caeremonialia quia certam distinctionem habent, eorum distinctio in lege innuitur, dum quaedam vocantur sacrificia, quaedam observantiae. Sed nulla distinctio innuitur in lege praeceptorum iudicialium. Ergo videtur quod non habeant certam distinctionem.Referencing norms: Q104A4Obiectio3, assert-hdbcfa455e4b5108887da5f469fd7d5afcd0fa15e1a959ef1804803303b7888b7, assert-hebb80167af9ee58f5bf861294ed04df80ee5256a51a34059faa96ab33a4cbdd1
section/104-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8e44eeddcd8f1ad5f52c5b80cf562d345a7efb537847835d92c93e7b7c275d1LA
Respondeo dicendum quod, cum lex sit quasi quaedam ars humanae vitae instituendae vel ordinandae, sicut in unaquaque arte est certa distinctio regularum artis, ita oportet in qualibet lege esse certam distinctionem praeceptorum, aliter enim ipsa confusio utilitatem legis auferret. Et ideo dicendum est quod praecepta iudicialia veteris legis, per quae homines ad invicem ordinabantur, distinctionem habent secundum distinctionem ordinationis humanae. Quadruplex autem ordo in aliquo populo inveniri potest, unus quidem, principum populi ad subditos; alius autem, subditorum ad invicem; tertius autem, eorum qui sunt de populo ad extraneos; quartus autem, ad domesticos, sicut patris ad filium, uxoris ad virum, et domini ad servum. Et secundum istos quatuor ordines distingui possunt praecepta iudicialia veteris legis. Dantur enim quaedam praecepta de institutione principum et officio eorum, et de reverentia eis exhibenda, et haec est una pars iudicialium praeceptorum. Dantur etiam quaedam praecepta pertinentia ad concives ad invicem, puta circa emptiones et venditiones, et iudicia et poenas. Et haec est secunda pars iudicialium praeceptorum. Dantur etiam quaedam praecepta pertinentia ad extraneos, puta de bellis contra hostes, et de susceptione peregrinorum et advenarum. Et haec est tertia pars iudicialium praeceptorum. Dantur etiam in lege quaedam praecepta pertinentia ad domesticam conversationem, sicut de servis, et uxoribus, et filiis. Et haec est quarta pars iudicialium praeceptorum.Referencing norms: Q104A4Respondeo, assert-hf1729df399ee49072d63e454e88147b65d62f86114e5e57b5fb5f05c648e67c3
section/104-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e914a80f7b94be46ab179f50a8857f8a87872c4f6563e50239c0d867caf26f5fLA
Sed contra, ubi est ordo, oportet quod sit distinctio. Sed ratio ordinis maxime pertinet ad praecepta iudicialia, per quae populus ille ordinabatur. Ergo maxime debent habere distinctionem certam.Referencing norms: assert-ha21666193473d6a9000c16cbfc57410cf0440e43935455001cbfe7cf55b9e345
question/104/prooemium · paragraph
la · official · sha256:daa52a29262ce430c3b3c206e9ee6f8234eb84f988efdcf5d434fe65287405fbLA
Consequenter considerandum est de praeceptis iudicialibus. Et primo, considerandum est de ipsis in communi; secundo, de rationibus eorum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, quae sint iudicialia praecepta. Secundo, utrum sint figuralia. Tertio, de duratione eorum. Quarto, de distinctione eorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 105
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q105
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2098.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:677e9abeb8dbe41741557f59cbe4f65911eb8aa7053bf2415a65d94746b2e57e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 73
section/105-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:423fc74581deaffb684f0c1c5ada17c56cd731ca585a4b18f25b037c0b420cedLA
Ad primum ergo dicendum quod populus ille sub speciali cura Dei regebatur, unde dicitur Deut. VII, te elegit dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris. Et ideo institutionem summi principis dominus sibi reservavit. Et hoc est quod Moyses petivit, Num. XXVII, provideat dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem qui sit super multitudinem hanc. Et sic ex Dei ordinatione institutus est Iosue in principatu post Moysen, et de singulis iudicibus qui post Iosue fuerunt, legitur quod Deus suscitavit populo salvatorem, et quod spiritus domini fuit in eis, ut patet Iudic. III. Et ideo etiam electionem regis non commisit dominus populo, sed sibi reservavit; ut patet Deut. XVII, eum constitues regem, quem dominus Deus tuus elegerit.Referencing norms: Q105A1Ad1, assert-h42ab7fda38a0e2ce305f0fd38317d6df03adafe59966c67cedad146dd41f6137
section/105-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:24d1a1fc0b0f65e0fd0fafa44de9e059cfafb3884050cb1ef909bdb66b1eb6ffLA
Ad secundum dicendum quod regnum est optimum regimen populi, si non corrumpatur. Sed propter magnam potestatem quae regi conceditur, de facili regnum degenerat in tyrannidem, nisi sit perfecta virtus eius cui talis potestas conceditur, quia non est nisi virtuosi bene ferre bonas fortunas, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Perfecta autem virtus in paucis invenitur, et praecipue Iudaei crudeles erant et ad avaritiam proni, per quae vitia maxime homines in tyrannidem decidunt. Et ideo dominus a principio eis regem non instituit cum plena potestate, sed iudicem et gubernatorem in eorum custodiam. Sed postea regem ad petitionem populi, quasi indignatus, concessit, ut patet per hoc quod dixit ad Samuelem, I Reg. VIII, non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos. Instituit tamen a principio circa regem instituendum, primo quidem, modum eligendi. In quo duo determinavit, ut scilicet in eius electione expectarent iudicium domini; et ut non facerent regem alterius gentis, quia tales reges solent parum affici ad gentem cui praeficiuntur, et per consequens non curare de eis. Secundo, ordinavit circa reges institutos qualiter deberent se habere quantum ad seipsos, ut scilicet non multiplicarent currus et equos, neque uxores, neque etiam immensas divitias; quia ex cupiditate horum principes ad tyrannidem declinant, et iustitiam derelinquunt. Instituit etiam qualiter se deberent habere ad Deum, ut scilicet semper legerent et cogitarent de lege Dei, et semper essent in Dei timore et obedientia. Instituit etiam qualiter se haberent ad subditos suos, ut scilicet non superbe eos contemnerent, aut opprimerent, neque etiam a iustitia declinarent.Referencing norms: Q105A1Ad2, assert-h7b1b6949b68ee4cd301c48bb7f6d51b4aa8f3fa16ac9140935a97b72d10c9728
section/105-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fc0776b130cd660f9a8a9aa186d03aedfd6c3bac734be14fd93e672679a92fb9LA
Ad tertium dicendum quod divisio regni, et multitudo regum, magis est populo illi data in poenam pro multis dissensionibus eorum, quas maxime contra regnum David iustum moverant, quam ad eorum profectum. Unde dicitur Osee XIII, dabo tibi regem in furore meo; et Osee VIII, ipsi regnaverunt, et non ex me, principes extiterunt, et non cognovi.Referencing norms: Q105A1Ad3, assert-hde93e25762dd9711dd6c8f1ccf3d3823382de996446f70f372a922c536d9b2e5
section/105-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c85b5500752c681f8f3cfc73648dc68e9e17a30fc1b285df58696c744ef1fc6LA
Ad quartum dicendum quod sacerdotes per successionem originis sacris deputabantur. Et hoc ideo ut in maiori reverentia haberentur, si non quilibet ex populo posset sacerdos fieri, quorum honor cedebat in reverentiam divini cultus. Et ideo oportuit ut eis specialia quaedam deputarentur, tam in decimis quam in primitiis, quam etiam in oblationibus et sacrificiis, ex quibus viverent. Sed principes, sicut dictum est, assumebantur ex toto populo, et ideo habebant certas possessiones proprias, ex quibus vivere poterant. Et praecipue cum dominus prohiberet etiam in rege ne superabundaret divitiis aut magnifico apparatu, tum quia non erat facile quin ex his in superbiam et tyrannidem erigeretur; tum etiam quia, si principes non erant multum divites, et erat laboriosus principatus et sollicitudine plenus, non multum affectabatur a popularibus, et sic tollebatur seditionis materia.Referencing norms: Q105A1Ad4, assert-hc66465e1d33292f2286036813d8ffac26292782fa22fb10ecea8703888bd2331
section/105-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:901fa383a879ce9d62b31a420102a3535b7fcad47bd114eadf849a437704b6acLA
Ad quintum dicendum quod illud ius non dabatur regi ex institutione divina; sed magis praenuntiatur usurpatio regum, qui sibi ius iniquum constituunt in tyrannidem degenerantes, et subditos depraedantes. Et hoc patet per hoc quod in fine subdit, vosque eritis ei servi, quod proprie pertinet ad tyrannidem, quia tyranni suis subditis principantur ut servis. Unde hoc dicebat Samuel ad deterrendum eos ne regem peterent, sequitur enim, noluit autem audire populus vocem Samuelis. Potest tamen contingere quod etiam bonus rex, absque tyrannide, filios tollat, et constituat tribunos et centuriones, et multa accipiat a subditis, propter commune bonum procurandum.Referencing norms: Q105A1Ad5, assert-h913b41c170fd39e3fbd4435dd0f56c31cbb251140ccd2d43973bf88d9a865354
section/105-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:85b40fb09d3f50b04047e48f8c84f3c0fa0747b0ea1d62345b9e4503cfc6ccc3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter lex vetus de principibus ordinaverit. Quia, ut philosophus dicit, in III Polit., ordinatio populi praecipue dependet ex maximo principatu. Sed in lege non invenitur qualiter debeat institui supremus princeps. Invenitur autem de inferioribus principibus, primo quidem, Exod. XVIII, provide de omni plebe viros sapientes, etc.; et Num. XI, congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel; et Deut. I, date ex vobis viros sapientes et gnaros, et cetera. Ergo insufficienter lex vetus principes populi ordinavit.Referencing norms: Q105A1Obiectio1, assert-hbcbd43b0a0a95f57d7e05bfc28c054a3f222fa157fc40b3d687eaa2fc654e0a0, assert-hc8d167f872adf949a5a91642368532bd96e019062d59094c6043dcddc3e85f40
section/105-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15ab44e3acc82f1e903a086f255baf643d98bc8aff1fa6b3f226995d006418a8LA
Praeterea, optimi est optima adducere, ut Plato dicit. Sed optima ordinatio civitatis vel populi cuiuscumque est ut gubernetur per regem, quia huiusmodi regimen maxime repraesentat divinum regimen, quo unus Deus mundum gubernat. A principio igitur lex debuit regem populo instituere; et non permittere hoc eorum arbitrio, sicut permittitur Deut. XVII, cum dixeris, constituam super me regem, eum constitues, et cetera.Referencing norms: Q105A1Obiectio2, assert-h132fc48c07812b85851ab427ea6dc2b83a5526724b6e02bdfca646cb14c8a083, assert-h9b8dad33810478a849cd04a1d6f667536fddf75463e55865ef18506c183a968c
section/105-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:442a1080261161d223b4d3523f4cf1913d99fd3303d78e8d1a3a1341dbab5345LA
Praeterea, sicut dicitur Matth. XII, omne regnum in se divisum desolabitur, quod etiam experimento patuit in populo Iudaeorum, in quo divisio regni fuit destructionis causa. Sed lex praecipue debet intendere ea quae pertinent ad communem salutem populi. Ergo debuit in lege prohiberi divisio regni in duos reges. Nec etiam debuit hoc auctoritate divina introduci; sicut legitur introductum auctoritate domini per Ahiam Silonitem prophetam, III Reg. XI.Referencing norms: Q105A1Obiectio3, assert-h1379303960235f2b9f05455932128f44d6e666049fdc2b9399e2fa911754e488, assert-h689f4a5e8fcee49e7704546f53a6b9103e9116fcbc20ae45521ef57f2bc7fbca
section/105-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e351b64c6e3a98e1b68630bcfa5af11b31ad759fa34d9a8f8a28d69b07642e7aLA
Praeterea, sicut sacerdotes instituuntur ad utilitatem populi in his quae ad Deum pertinent, ut patet Heb. V; ita etiam principes instituuntur ad utilitatem populi in rebus humanis. Sed sacerdotibus et Levitis qui sunt in lege, deputantur aliqua ex quibus vivere debeant, sicut decimae et primitiae, et multa alia huiusmodi. Ergo similiter principibus populi debuerunt aliqua ordinari unde sustentarentur, et praecipue cum inhibita sit eis munerum acceptio, ut patet Exod. XXIII, non accipietis munera, quae excaecant etiam prudentes, et subvertunt verba iustorum.Referencing norms: Q105A1Obiectio4, assert-h3e212f1d9f4be7d68492cee937552fc9ac0a02c1e23c9d75972b625a0cfee882, assert-hc1972d5093619d27d7200446d05096e0e045ba15e1dcdf274376e63d2d28c8e8
section/105-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6df8412b9640d2a05fe76994503a2444ae1084055bdd04db1f174619c8c38969LA
Praeterea, sicut regnum est optimum regimen, ita tyrannis est pessima corruptio regiminis. Sed dominus regi instituendo instituit ius tyrannicum, dicitur enim I Reg. VIII, hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis, filios vestros tollet, et cetera. Ergo inconvenienter fuit provisum per legem circa principum ordinationem.Referencing norms: Q105A1Obiectio5, assert-h246fcaa0ff5d4dc8a91ecc4aa484cf34bdf9a2ba478b7be13e56347edc2abe2d, assert-h90a6a90368e07a8142a7dc10cf3427d76f4665a3d42bcaf70c912649244e73b6
section/105-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b10f105c9ec244611b8ce6bf55bb2a410d34aa2b2e9eeab0d7cd2d1ae3fa73dfLA
Respondeo dicendum quod circa bonam ordinationem principum in aliqua civitate vel gente, duo sunt attendenda. Quorum unum est ut omnes aliquam partem habeant in principatu, per hoc enim conservatur pax populi, et omnes talem ordinationem amant et custodiunt, ut dicitur in II Polit. Aliud est quod attenditur secundum speciem regiminis, vel ordinationis principatuum. Cuius cum sint diversae species, ut philosophus tradit, in III Polit., praecipuae tamen sunt regnum, in quo unus principatur secundum virtutem; et aristocratia, idest potestas optimorum, in qua aliqui pauci principantur secundum virtutem. Unde optima ordinatio principum est in aliqua civitate vel regno, in qua unus praeficitur secundum virtutem qui omnibus praesit; et sub ipso sunt aliqui principantes secundum virtutem; et tamen talis principatus ad omnes pertinet, tum quia ex omnibus eligi possunt, tum quia etiam ab omnibus eliguntur. Talis enim est optima politia, bene commixta ex regno, inquantum unus praeest; et aristocratia, inquantum multi principantur secundum virtutem; et ex democratia, idest potestate populi, inquantum ex popularibus possunt eligi principes, et ad populum pertinet electio principum. Et hoc fuit institutum secundum legem divinam. Nam Moyses et eius successores gubernabant populum quasi singulariter omnibus principantes, quod est quaedam species regni. Eligebantur autem septuaginta duo seniores secundum virtutem, dicitur enim Deut. I, tuli de vestris tribubus viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, et hoc erat aristocraticum. Sed democraticum erat quod isti de omni populo eligebantur; dicitur enim Exod. XVIII, provide de omni plebe viros sapientes, etc., et etiam quod populus eos eligebat; unde dicitur Deut. I, date ex vobis viros sapientes, et cetera. Unde patet quod optima fuit ordinatio principum quam lex instituit.Referencing norms: Q105A1Respondeo, assert-hc71879c2d82c8e3901a40bd66df41654dd08085e79718671cbacaa8022d5c8ae
section/105-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4045db97fb340726f3010b19878c47fe437d4e7347f19b6564c82805f294ce64LA
Sed contra est quod populus Israel de pulchritudine ordinationis commendatur, Num. XXIV, quam pulchra tabernacula tua, Iacob; et tentoria tua, Israel. Sed pulchritudo ordinationis populi dependet ex principibus bene institutis. Ergo per legem populus fuit circa principes bene institutus.Referencing norms: assert-hf4616f4e906d268f12de6a608d17496e7a206289255258e2d4a1271177d78752
section/105-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3b9af57b9b48d94d62a7c39f5b7bf2c02f9799fa681accee19cd1b046ca635c7LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. XIII, qui diligit proximum, legem implevit, quia scilicet omnia praecepta legis, praecipue ordinata ad proximum, ad hunc finem ordinari videntur, ut homines se invicem diligant. Ex dilectione autem procedit quod homines sibi invicem bona sua communicent, quia ut dicitur I Ioan. III, qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo? Et ideo intendebat lex homines assuefacere ut facile sibi invicem sua communicarent, sicut et apostolus, I ad Tim. VI, divitibus mandat facile tribuere et communicare. Non autem facile communicativus est qui non sustinet quod proximus aliquid modicum de suo accipiat, absque magno sui detrimento. Et ideo lex ordinavit ut liceret intrantem in vineam proximi, racemos ibi comedere, non autem extra deferre, ne ex hoc daretur occasio gravis damni inferendi, ex quo pax perturbaretur. Quae inter disciplinatos non perturbatur ex modicorum acceptione, sed magis amicitia confirmatur, et assuefiunt homines ad facile communicandum.Referencing norms: Q105A2Ad1, assert-h113d4cb36ca9f9151a3b74f8a44b79586c0edb131d44fe9f9ac3b599b3122c34
section/105-2/reply/10 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:260a6e5a3d4226bcdca6e874891d3e7a3e3bc52a208ac8ff92a31b2d0af76579LA
Ad decimum dicendum quod lex vetus poenam mortis inflixit in gravioribus criminibus, scilicet in his quae contra Deum peccantur, et in homicidio, et in furto hominum, et in irreverentia ad parentes, et in adulterio, et in incestibus. In furto autem aliarum rerum adhibuit poenam damni. In percussuris autem et mutilationibus induxit poenam talionis; et similiter in peccato falsi testimonii. In aliis autem minoribus culpis induxit poenam flagellationis vel ignominiae. Poenam autem servitutis induxit in duobus casibus. In uno quidem, quando, septimo anno remissionis, ille qui erat servus, nolebat beneficio legis uti ut liber exiret. Unde pro poena ei infligebatur ut in perpetuum servus remaneret. Secundo, infligebatur furi, quando non habebat quod posset restituere, sicut habetur Exod. XXII. Poenam autem exilii universaliter lex non statuit. Quia in solo populo illo Deus colebatur, omnibus aliis populis per idololatriam corruptis, unde si quis a populo illo universaliter exclusus esset, daretur ei occasio idololatriae. Et ideo I Reg. XXVI dicitur quod David dixit ad Saul, maledicti sunt qui eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate domini, dicentes, vade, servi diis alienis. Erat tamen aliquod particulare exilium. Dicitur enim Deut. XIX quod qui percusserit proximum suum nesciens, et qui nullum contra ipsum habuisse odium comprobatur, ad unam urbium refugii confugiebat, et ibi manebat usque ad mortem summi sacerdotis. Tunc enim licebat ei redire ad domum suam, quia in universali damno populi consueverunt particulares irae sedari, et ita proximi defuncti non sic proni erant ad eius occisionem.Referencing norms: Q105A2Ad10, assert-h83314dd02c77595b2be74e5ab3d4502c773d1533f1316ec92dc19ffb2fac048f
section/105-2/reply/11 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e6169df4d25d6ff5f100f7f93e9c212cde0621d9fbf04d0ad98b23f87de6a47LA
Ad undecimum dicendum quod animalia bruta mandabantur occidi, non propter aliquam ipsorum culpam; sed in poenam dominorum, qui talia animalia non custodierant ab huiusmodi peccatis. Et ideo magis puniebatur dominus si bos cornupeta fuerat ab heri et nudiustertius, in quo casu poterat occurri periculo; quam si subito cornupeta efficeretur. Vel occidebantur animalia in detestationem peccati; et ne ex eorum aspectu aliquis horror hominibus incuteretur.Referencing norms: Q105A2Ad11, assert-hcef05fdb4e18a43268ee4c8b215f58e11f8302df6bfd7e07f55da02eee519273
section/105-2/reply/12 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1e2b46c6353d20d0ececaaaeb69e143bfe1ee8ef24fe5d93310c0e541ec01b5fLA
Ad duodecimum dicendum quod ratio litteralis illius mandati fuit, ut Rabbi Moyses dicit, quia frequenter interfector est de civitate propinquiori. Unde occisio vitulae fiebat ad explorandum homicidium occultum. Quod quidem fiebat per tria. Quorum unum est quod seniores civitatis iurabant nihil se praetermisisse in custodia viarum. Aliud est quia ille cuius erat vitula damnificabatur in occisione animalis, et si prius manifestaretur homicidium, animal non occideretur. Tertium est quia locus in quo occidebatur vitula, remanebat incultus. Et ideo, ad evitandum utrumque damnum, homines civitatis de facili manifestarent homicidam, si scirent, et raro poterat esse quin aliqua verba vel iudicia super hoc facta essent. Vel hoc fiebat ad terrorem, in detestationem homicidii. Per occisionem enim vitulae, quae est animal utile et fortitudine plenum, praecipue antequam laboret sub iugo, significabatur quod quicumque homicidium fecisset, quamvis esset utilis et fortis, occidendus erat; et morte crudeli, quod cervicis concisio significabat; et quod tanquam vilis et abiectus a consortio hominum excludendus erat, quod significabatur per hoc quod vitula occisa in loco aspero et inculto relinquebatur, in putredinem convertenda. Mystice autem per vitulam de armento significatur caro Christi; quae non traxit iugum, quia non fecit peccatum; nec terram scidit vomere, idest seditionis maculam non admisit. Per hoc autem quod in valle inculta occidebatur, significabatur despecta mors Christi; per quam purgantur omnia peccata, et Diabolus esse homicidii auctor ostenditur.Referencing norms: Q105A2Ad12, assert-hb64626c9fc9a01504d4b1c4694995f4a7428cc733c0f160094e890f14b1a7be3
section/105-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b7df1f84c1768affd8c8a5842e92a0277f918a7e5a77b4251b077ef9a8702bc8LA
Ad secundum dicendum quod lex non statuit quod mulieres succederent in bonis paternis, nisi in defectu filiorum masculorum. Tunc autem necessarium erat ut successio mulieribus concederetur in consolationem patris, cui grave fuisset si eius hereditas omnino ad extraneos transiret. Adhibuit tamen circa hoc lex cautelam debitam, praecipiens ut mulieres succedentes in haereditate paterna, nuberent suae tribus hominibus, ad hoc quod sortes tribuum non confunderentur, ut habetur Num. ult.Referencing norms: Q105A2Ad2, assert-hff3f4c8d318f4d761a3b1e09b134440adbbec20ba93657bfa5cdb63683957bcd
section/105-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3bd3620c8d369b0cc3eeaf636fbf696366d4213d6b0e185f86c1f7ad475bb2c2LA
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Polit., regulatio possessionum multum confert ad conservationem civitatis vel gentis. Unde, sicut ipse dicit, apud quasdam gentilium civitates statutum fuit ut nullus possessionem vendere posset, nisi pro manifesto detrimento. Si enim passim possessiones vendantur, potest contingere quod omnes possessiones ad paucos deveniant, et ita necesse erit civitatem vel regionem habitatoribus evacuari. Et ideo lex vetus, ad huiusmodi periculum amovendum, sic ordinavit quod et necessitatibus hominum subveniretur, concedens possessionum venditionem usque ad certum tempus; et tamen periculum removit, praecipiens ut certo tempore possessio vendita ad vendentem rediret. Et hoc instituit ut sortes non confunderentur, sed semper remaneret eadem distinctio determinata in tribubus. Quia vero domus urbanae non erant sorte distinctae, ideo concessit quod in perpetuum vendi possent, sicut et mobilia bona. Non enim erat statutus numerus domorum civitatis, sicut erat certa mensura possessionis, ad quam non addebatur, poterat autem aliquid addi ad numerum domorum civitatis. Domus vero quae non erant in urbe, sed in villa muros non habente, in perpetuum vendi non poterant, quia huiusmodi domus non construuntur nisi ad cultum et ad custodiam possessionum; et ideo lex congrue statuit idem ius circa utrumque.Referencing norms: Q105A2Ad3, assert-hd642898158b9fc1bb8c7bf5123f8832470599b1a0ec25f5ec013926987acfb63
section/105-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e7641b6fb2fe0648ea6beba1d47d7fb89f643a88c8d68c94def20ea33a4a4e26LA
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, intentio legis erat assuefacere homines suis praeceptis ad hoc quod sibi invicem de facili in necessitatibus subvenirent, quia hoc maxime est amicitiae fomentum. Et hanc quidem facilitatem subveniendi non solum statuit in his quae gratis et absolute donantur, sed etiam in his quae mutuo conceduntur, quia huiusmodi subventio frequentior est, et pluribus necessaria. Huiusmodi autem subventionis facilitatem multipliciter instituit. Primo quidem, ut faciles se praeberent ad mutuum exhibendum, nec ab hoc retraherentur anno remissionis appropinquante, ut habetur Deut. XV. Secundo, ne eum cui mutuum concederent, gravarent vel usuris, vel etiam aliqua pignora omnino vitae necessaria accipiendo, et si accepta fuerint, quod statim restituerentur. Dicitur enim Deut. XXIII, non faeneraberis fratri tuo ad usuram; et XXIV, non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, quia animam suam apposuit tibi; et Exod. XXII dicitur, si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. Tertio, ut non importune exigerent. Unde dicitur Exod. XXII, si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor. Et propter hoc etiam mandatur Deut. XXIV, cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris in domum eius ut pignus auferas; sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit, tum quia domus est tutissimum uniuscuiusque receptaculum, unde molestum homini est ut in domo sua invadatur; tum etiam quia non concedit creditori ut accipiat pignus quod voluerit, sed magis debitori ut det quo minus indiguerit. Quarto, instituit quod in septimo anno debita penitus remitterentur. Probabile enim erat ut illi qui commode reddere possent, ante septimum annum redderent, et gratis mutuantem non defraudarent. Si autem omnino impotentes essent, eadem ratione eis erat debitum remittendum ex dilectione, qua etiam erat eis de novo dandum propter indigentiam. Circa animalia vero mutuata haec lex statuit, ut propter negligentiam eius cui mutuata sunt, si in ipsius absentia moriantur vel debilitentur, reddere ea compellatur. Si vero eo praesente et diligenter custodiente, mortua fuerint vel debilitata, non cogebatur restituere, et maxime si erant mercede conducta, quia ita etiam potuissent mori et debilitari apud mutuantem; et ita, si conservationem animalis consequeretur, iam aliquod lucrum reportaret ex mutuo, et non esset gratuitum mutuum. Et maxime hoc observandum erat quando animalia erant mercede conducta, quia tunc habebat certum pretium pro usu animalium; unde nihil accrescere debebat per restitutionem animalium, nisi propter negligentiam custodientis. Si autem non essent mercede conducta, potuisset habere aliquam aequitatem ut saltem tantum restitueret quantum usus animalis mortui vel debilitati conduci potuisset.Referencing norms: Q105A2Ad4, assert-h8fd1fdc38a0399ef45070939a584bb4b22f97fc4f5ac66a6843dc815b592f361
section/105-2/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:77902b44328c975857707dd2c27ce063c18c57dd24c079bd1f8e40a322b0da92LA
Ad quintum dicendum quod haec differentia est inter mutuum et depositum, quia mutuum traditur in utilitatem eius cui traditur; sed depositum traditur in utilitatem deponentis. Et ideo magis arctabatur aliquis in aliquibus casibus ad restituendum mutuum, quam ad restituendum depositum. Depositum enim perdi poterat dupliciter. Uno modo, ex causa inevitabili, vel naturali, puta si esset mortuum vel debilitatum animal depositum; vel extrinseca, puta si esset captum ab hostibus, vel si esset comestum a bestia; in quo tamen casu tenebatur deferre ad dominum animalis id quod de animali occiso supererat. In aliis autem praedictis casibus nihil reddere tenebatur, sed solum, ad expurgandam suspicionem fraudis, tenebatur iuramentum praestare. Alio modo poterat perdi ex causa evitabili, puta per furtum. Et tunc, propter negligentiam custodis, reddere tenebatur. Sed, sicut dictum est, ille qui mutuo accipiebat animal, tenebatur reddere, etiam si debilitatum aut mortuum fuisset in eius absentia. De minori enim negligentia tenebatur quam depositarius, qui non tenebatur nisi de furto.Referencing norms: Q105A2Ad5, assert-h855af38b91eb81fc89b0409a43a1b8458485f3f9d9279b531a65bc210eecc924
section/105-2/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac1759da68f1500d44a02132fd12ec3040c8907c8f11a504758dd2fd57e7470eLA
Ad sextum dicendum quod mercenarii qui locant operas suas, pauperes sunt, de laboribus suis victum quaerentes quotidianum, et ideo lex provide ordinavit ut statim eis merces solveretur, ne victus eis deficeret. Sed illi qui locant alias res, divites esse consueverunt, nec ita indigent locationis pretio ad suum victum quotidianum. Et ideo non est eadem ratio in utroque.Referencing norms: Q105A2Ad6, assert-h5bcf3ccd20350377defc25fbb6916ec95cd93875cee15a5ef432632949618529
section/105-2/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6c2ccf78add0e84138732356097b433da9545527af9c9b7a2fba439d2cfb662LA
Ad septimum dicendum quod iudices ad hoc inter homines constituuntur, quod determinent quod ambiguum inter homines circa iustitiam esse potest. Dupliciter autem aliquid potest esse ambiguum. Uno modo, apud simplices. Et ad hoc dubium tollendum, mandatur Deut. XVI, ut iudices et magistri constituerentur per singulas tribus, ut iudicarent populum iusto iudicio. Alio modo contingit aliquid esse dubium etiam apud peritos. Et ideo ad hoc dubium tollendum, constituit lex ut omnes recurrerent ad locum principalem a Deo electum, in quo et summus sacerdos esset, qui determinaret dubia circa caeremonias divini cultus; et summus iudex populi, qui determinaret quae pertinent ad iudicia hominum, sicut etiam nunc per appellationem, vel per consultationem, causae ab inferioribus iudicibus ad superiores deferuntur. Unde dicitur Deut. XVII, si difficile et ambiguum apud te iudicium perspexeris, et iudicum intra portas tuas videris verba variari; ascende ad locum quem elegerit dominus, veniesque ad sacerdotes levitici generis, et ad iudicem qui fuerit illo tempore. Huiusmodi autem ambigua iudicia non frequenter emergebant. Unde ex hoc populus non gravabatur.Referencing norms: Q105A2Ad7, assert-h78853363336e08211c083dddb52d12f60f8979a289230dc1d5c825371f0696f0
section/105-2/reply/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c5b8e328b6f8d0d0a63b5c43425c85474d953c40d79ea602f86e468dec0352e8LA
Ad octavum dicendum quod in negotiis humanis non potest haberi probatio demonstrativa et infallibilis, sed sufficit aliqua coniecturalis probabilitas, secundum quam rhetor persuadet. Et ideo, licet sit possibile duos aut tres testes in mendacium convenire, non tamen est facile nec probabile quod conveniant; et ideo accipitur eorum testimonium tanquam verum; et praecipue si in suo testimonio non vacillent, vel alias suspecti non fuerint. Et ad hoc etiam quod non de facili a veritate testes declinarent, instituit lex ut testes diligentissime examinarentur, et graviter punirentur qui invenirentur mendaces, ut habetur Deut. XIX. Fuit tamen aliqua ratio huiusmodi numeri determinandi, ad significandam infallibilem veritatem personarum divinarum, quae quandoque numerantur duae, quia spiritus sanctus est nexus duorum, quandoque exprimuntur tres; ut Augustinus dicit, super illud Ioan. VIII, in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est.Referencing norms: Q105A2Ad8, assert-h844699ba6a585742d9c024ed853c6059caa089f3cdf70a626ef83b53f685fa48
section/105-2/reply/9 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4b57d648ed918202839bf78426df12b15c67afc03cc4149ac080227f83378582LA
Ad nonum dicendum quod non solum propter gravitatem culpae, sed etiam propter alias causas gravis poena infligitur. Primo quidem, propter quantitatem peccati, quia maiori peccato, ceteris paribus, gravior poena debetur. Secundo, propter peccati consuetudinem, quia a peccatis consuetis non faciliter homines abstrahuntur nisi per graves poenas. Tertio, propter multam concupiscentiam vel delectationem in peccato, ab his enim non de facili homines abstrahuntur nisi per graves poenas. Quarto, propter facilitatem committendi peccatum, et latendi in ipso, huiusmodi enim peccata, quando manifestantur, sunt magis punienda, ad terrorem aliorum. Circa ipsam etiam quantitatem peccati quadruplex gradus est attendendus, etiam circa unum et idem factum. Quorum primus est quando involuntarius peccatum committit. Tunc enim, si omnino est involuntarius, totaliter excusatur a poena, dicitur enim Deut. XXII, quod puella quae opprimitur in agro, non est rea mortis, quia clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. Si vero aliquo modo fuerit voluntarius, sed tamen ex infirmitate peccat, puta cum quis peccat ex passione, minuitur peccatum, et poena, secundum veritatem iudicii, diminui debet; nisi forte, propter communem utilitatem, poena aggravetur, ad abstrahendum homines ab huiusmodi peccatis, sicut dictum est. Secundus gradus est quando quis per ignorantiam peccavit. Et tunc aliquo modo reus reputabatur, propter negligentiam addiscendi; sed tamen non puniebatur per iudices, sed expiabat peccatum suum per sacrificia. Unde dicitur Levit. IV, anima quae peccaverit per ignorantiam, et cetera. Sed hoc intelligendum est de ignorantia facti, non autem de ignorantia praecepti divini, quod omnes scire tenebantur. Tertius gradus est quando aliquis ex superbia peccabat, idest ex certa electione vel ex certa malitia. Et tunc puniebatur secundum quantitatem delicti. Quartus autem gradus est quando peccabat per proterviam et pertinaciam. Et tunc, quasi rebellis et destructor ordinationis legis, omnino occidendus erat. Secundum hoc, dicendum est quod in poena furti considerabatur secundum legem id quod frequenter accidere poterat. Et ideo pro furto aliarum rerum, quae de facili custodiri possunt a furibus, non reddebat fur nisi duplum. Oves autem non de facili possunt custodiri a furto, quia pascuntur in agris, et ideo frequentius contingebat quod oves furto subtraherentur. Unde lex maiorem poenam apposuit, ut scilicet quatuor oves pro una ove redderentur. Adhuc autem boves difficilius custodiuntur, quia habentur in agris, et non ita pascuntur gregatim sicut oves. Et ideo adhuc hic maiorem poenam apposuit, ut scilicet quinque boves pro uno bove redderentur. Et hoc dico, nisi forte idem animal inventum fuerit vivens apud eum, quia tunc solum duplum restituebat, sicut et in ceteris furtis; poterat enim haberi praesumptio quod cogitaret restituere, ex quo vivum servasset. Vel potest dici, secundum Glossam, quod bos habet quinque utilitates, quia immolatur, arat, pascit carnibus, lactat, et corium etiam diversis usibus ministrat, et ideo pro uno bove quinque boves reddebantur. Ovis autem habet quatuor utilitates, quia immolatur, pascit, lac dat, et lanam ministrat. Filius autem contumax, non quia comedebat et bibebat, occidebatur, sed propter contumaciam et rebellionem, quae semper morte puniebatur, ut dictum est. Ille vero qui colligebat ligna in sabbato, lapidatus fuit tanquam legis violator, quae sabbatum observari praecipiebat in commemorationem fidei novitatis mundi, sicut supra dictum est. Unde occisus fuit tanquam infidelis.Referencing norms: Q105A2Ad9, assert-h570228df03349434e851d550c7345899d11e163a7700828777a6a1f495ae6278
section/105-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2c14cc1e6ba7fd12fac92fd1e2939796d8c22cbfa0a0953bc7773a5fdc4f725dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter fuerint tradita praecepta iudicialia quantum ad popularium convictum. Non enim possunt homines pacifice vivere ad invicem, si unus accipiat ea quae sunt alterius. Sed hoc videtur esse inductum in lege, dicitur enim Deut. XXIII, ingressus vineam proximi tui, comede uvas quantum tibi placuerit. Ergo lex vetus non convenienter providebat hominum paci.Referencing norms: Q105A2Obiectio1, assert-h8d965c5a1fabb7e491bc03d9640fe6268b90866bf61c7b3bc36774d5c15e3823, assert-he68ebfb510aa63fda961a04ac395130d96d80d962ad612f34a43b5822d1c7d51
section/105-2/objection/10 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:97fea6e453b9b50319cbc807d50c906cb07314c83b060c6c627218267ad7e324LA
Praeterea, sicut Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, servitutem. Ex quibus aliqua sunt in lege statuta. Damnum quidem, sicut cum fur condemnabatur ad quintuplum vel quadruplum. Vincula vero, sicut Num. XV, mandatur de quodam quod in carcerem includatur. Verbera vero, sicut Deut. XXV, si eum qui peccavit dignum viderint plagis, prosternent, et coram se facient verberari. Ignominiam etiam inferebat illi qui nolebat accipere uxorem fratris sui defuncti, quae tollebat calceamentum illius, et spuebat in faciem illius. Mortem etiam inferebat, ut patet Levit. XX, qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. Poenam etiam talionis lex induxit, dicens Exod. XXI, oculum pro oculo, dentem pro dente. Inconveniens igitur videtur quod alias duas poenas, scilicet exilium et servitutem, lex vetus non inflixit.Referencing norms: Q105A2Obiectio10, assert-h0ea7eda21bd11b5457ef38f358835a2bbbd7824d04a11fce022a30b02a023177
section/105-2/objection/11 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fee8b41dad59d16121d9c7bbc231382317a5b2f719b8117b37f81a73dcedbdc0LA
Praeterea, poena non debetur nisi culpae. Sed bruta animalia non possunt habere culpam. Ergo inconvenienter eis infligitur poena, Exod. XXI, bos lapidibus obruetur qui occiderit virum aut mulierem. Et Levit. XX dicitur, mulier quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. Sic igitur videtur quod inconvenienter ea quae pertinent ad convictum hominum ad invicem, fuerint in lege veteri ordinata.Referencing norms: Q105A2Obiectio11, assert-h6048c1a80cd84507a66e7faf3745e7f2e315cc13c868229fb17456fcaa6cc54b, assert-hb855bb94b7b236a0262efb739068955d452e92e1d9169d2461f8bd5e111f0a67
section/105-2/objection/12 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cdf852de9cc9f0983945a0a5f4c880cae8b775b647aea093afccf2f04e23d1d6LA
Praeterea, dominus mandavit Exod. XXI, quod homicidium morte hominis puniretur. Sed mors bruti animalis multo minus reputatur quam occisio hominis. Ergo non potest sufficienter recompensari poena homicidii per occisionem bruti animalis. Inconvenienter igitur mandatur Deut. XXI quod quando inventum fuerit cadaver occisi hominis, et ignorabitur caedis reus, seniores propinquioris civitatis tollant vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere, et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementa recepit, et caedent in ea cervices vitulae.Referencing norms: Q105A2Obiectio12, assert-h475a640bed0a7c2de39f4b927e8649e24d4bcf7b35066c55b2e43129502e21e2, assert-heb550e8489ebb1bac2add88f84ffddbca28db6be622d1641a50752e8ff06fa27
section/105-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:324bfb022efa7c813a8d6f97281d069abc040923c8dac7f8dbeb88592b10ff5fLA
Praeterea, ex hoc maxime multae civitates et regna destruuntur, quod possessiones ad mulieres perveniunt, ut philosophus dicit, in II Polit. Sed hoc fuit introductum in veteri lege, dicitur enim Num. XXVII, homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas. Ergo non convenienter providit lex saluti populi.Referencing norms: Q105A2Obiectio2, assert-h477f0c56b6983cafd8eb64c9aa73869189357c7872d72756e28e8ca7441b5529, assert-h917fc927cc21775e72be08ecba4c7204315c784c146a971daa0e6de7515c8b62
section/105-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8588793b44c3effc38f01c79be3b3c56cacf377e98ecf60c948885a72ca5548dLA
Praeterea, societas hominum maxime per hoc conservatur, quod homines emendo et vendendo sibi invicem res suas commutant quibus indigent, ut dicitur in I Polit. Sed lex vetus abstulit virtutem venditionis, mandavit enim quod possessio vendita reverteretur ad venditorem in quinquagesimo anno iubilaei, ut patet Levit. XXV. Inconvenienter igitur lex populum illum circa hoc instituit.Referencing norms: Q105A2Obiectio3, assert-h0384c4b3ac78e618e836e447bde179ee6ec783459e16f5678939ae66b4a77024, assert-h6a215b13a7622b1faac9801da31076ebb5b49bcfc4329b9a5ed1611c090535eb
section/105-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e754730af8864ba029ad0667995761a30bb1849e88caa9a0dab5becf4625fc87LA
Praeterea, necessitatibus hominum maxime expedit ut homines sint prompti ad mutuum concedendum. Quae quidem promptitudo tollitur per hoc quod creditores accepta non reddunt, unde dicitur Eccli. XXIX, multi non causa nequitiae non faenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. Hoc autem induxit lex. Primo quidem, quia mandavit Deut. XV, cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est domini; et Exod. XXII dicitur quod si praesente domino animal mutuatum mortuum fuerit, reddere non tenetur. Secundo, quia aufertur ei securitas quae habetur per pignus, dicitur enim Deut. XXIV, cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum eius ut pignus auferas; et iterum, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei. Ergo insufficienter fuit ordinatum in lege de mutuis.Referencing norms: Q105A2Obiectio4, assert-h97737409e0b72f5c07004550cb243d0870e4218d22732552a0c7a67c106440d4
section/105-2/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:09309cbf2f9fcb676a3ebff4b96b5e84bd19d925876a57833ecaf869d02cba26LA
Praeterea, ex defraudatione depositi maximum periculum imminet, et ideo est maxima cautela adhibenda, unde etiam dicitur II Mach. III, quod sacerdotes invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea, salva custodiret. Sed in praeceptis veteris legis parva cautela circa deposita adhibetur, dicitur enim Exod. XXII quod in amissione depositi statur iuramento eius apud quem fuit depositum. Ergo non fuit circa hoc legis ordinatio conveniens.Referencing norms: Q105A2Obiectio5, assert-h3e1bf8d195ca25da1a8dfe678ccec9fb00ae582762b6e85e060ef61fb2ce5315, assert-h81e248df64c9f1b22ea7f9df0bbb1cacf91132fff18a6387e485a7422bb3e216
section/105-2/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c2c90a555137ca6ee3dd1c081d73f556e0b2b8d8582054f68ab4195c8ca6c91cLA
Praeterea, sicut aliquis mercenarius locat operas suas, ita etiam aliqui locant domum, vel quaecumque alia huiusmodi. Sed non est necessarium ut statim pretium locatae domus conductor exhibeat. Ergo etiam nimis durum fuit quod praecipitur Levit. XIX, non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.Referencing norms: Q105A2Obiectio6, assert-h537f1b282b8064ce94ccde2260f1487021574c96fdd161dce9b332ddb200e3ab, assert-h901bf459c21b12bc8c7581c7a33e215c0909c1e04d81f6e00e30e9a83384406f
section/105-2/objection/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe58552e6bb810b9ce51c8ff13d241379bf2fe4688d4291b0735c5ceedf9b18aLA
Praeterea, cum frequenter immineat iudiciorum necessitas, facilis debet esse accessus ad iudicem. Inconvenienter igitur statuit lex, Deut. XVII, ut irent ad unum locum expetituri iudicium de suis dubiis.Referencing norms: Q105A2Obiectio7, assert-ha1a4cb0928c51a78a11f0048fef9d1149255576d728cd0111dfd8f98373bcee9
section/105-2/objection/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a5735cc383ae1287b26d24fe135a3103cf4cf2e09b3f2ee55e80cd42bde1898bLA
Praeterea, possibile est non solum duos, sed etiam tres vel plures concordare ad mentiendum. Inconvenienter igitur dicitur Deut. XIX, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.Referencing norms: Q105A2Obiectio8, assert-h53e040fbb91bf9674d13a1c45c93424462330833ac29411998c87eab8f7531dd
section/105-2/objection/9 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9cc69f0c9cf66a175ac72ec749152f153526f80fa8f3917abbab7b99639daf1bLA
Praeterea, poena debet taxari secundum quantitatem culpae, unde dicitur etiam Deut. XXV, pro mensura peccati erit et plagarum modus. Sed quibusdam aequalibus culpis lex statuit inaequales poenas, dicitur enim Exod. XXII, quod restituet fur quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro una ove. Quaedam etiam non multum gravia peccata gravi poena puniuntur, sicut Num. XV, lapidatus est qui collegerat ligna in sabbato. Filius etiam protervus propter parva delicta, quia scilicet comessationibus vacabat et conviviis, mandatur lapidari, Deut. XXI. Igitur inconvenienter in lege sunt institutae poenae.Referencing norms: Q105A2Obiectio9, assert-h23e1ea017cce689b1278b9c746c5401574c39503557d93ff3a26f4c9216865b8, assert-hf9144153a096d640c470c0a9b47081e1e911421126ad7237186b2cc05da7585b
section/105-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9b5b37d1f04cfc9893527dd8a9086e5cf27707ec9b995cc456e4392af9451810LA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus in II de Civ. Dei introducit a Tullio dictum, populus est coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Unde ad rationem populi pertinet ut communicatio hominum ad invicem iustis praeceptis legis ordinetur. Est autem duplex communicatio hominum ad invicem, una quidem quae fit auctoritate principum; alia autem fit propria voluntate privatarum personarum. Et quia voluntate uniuscuiusque disponi potest quod eius subditur potestati, ideo auctoritate principum, quibus subiecti sunt homines, oportet quod iudicia inter homines exerceantur, et poenae malefactoribus inferantur. Potestati vero privatarum personarum subduntur res possessae, et ideo propria voluntate in his possunt sibi invicem communicare, puta emendo, vendendo, donando, et aliis huiusmodi modis. Circa utramque autem communicationem lex sufficienter ordinavit. Statuit enim iudices, ut patet Deut. XVI, iudices et magistros constitues in omnibus portis eius, ut iudicent populum iusto iudicio. Instituit etiam iustum iudicii ordinem, ut dicitur Deut. I, quod iustum est iudicate, sive civis ille sit sive peregrinus, nulla erit personarum distantia. Sustulit etiam occasionem iniusti iudicii, acceptionem munerum iudicibus prohibendo; ut patet Exod. XXIII, et Deut. XVI. Instituit etiam numerum testium duorum vel trium; ut patet Deut. XVII, et XIX. Instituit etiam certas poenas pro diversis delictis, ut post dicetur. Sed circa res possessas optimum est, sicut dicit philosophus, in II Polit., quod possessiones sint distinctae, et usus sit partim communis, partim autem per voluntatem possessorum communicetur. Et haec tria fuerunt in lege statuta. Primo enim, ipsae possessiones divisae erant in singulos, dicitur enim Num. XXXIII, ego dedi vobis terram in possessionem, quam sorte dividetis vobis. Et quia per possessionum irregularitatem plures civitates destruuntur, ut philosophus dicit, in II Polit.; ideo circa possessiones regulandas triplex remedium lex adhibuit. Unum quidem, ut secundum numerum hominum aequaliter dividerentur, unde dicitur Num. XXXIII, pluribus dabitis latiorem, et paucioribus angustiorem. Aliud remedium est ut possessiones non in perpetuum alienentur, sed certo tempore ad suos possessores revertantur, ut non confundantur sortes possessionum. Tertium remedium est ad huiusmodi confusionem tollendam, ut proximi succedant morientibus, primo quidem gradu, filius; secundo autem, filia; tertio, fratres; quarto, patrui; quinto, quicumque propinqui. Et ad distinctionem sortium conservandam, ulterius lex statuit ut mulieres quae sunt haeredes, nuberent suae tribus hominibus, ut habetur Num. XXXVI. Secundo vero, instituit lex ut quantum ad aliqua usus rerum esset communis. Et primo, quantum ad curam, praeceptum est enim Deut. XXII, non videbis bovem et ovem fratris tui errantem, et praeteribis, sed reduces fratri tuo; et similiter de aliis. Secundo, quantum ad fructum. Concedebatur enim communiter quantum ad omnes, ut ingressus in vineam amici posset licite comedere, dum tamen extra non auferret. Quantum ad pauperes vero specialiter, ut eis relinquerentur manipuli obliti, et fructus et racemi remanentes, ut habetur Lev. XIX, et Deut. XXIV. Et etiam communicabantur ea quae nascebantur in septimo anno; ut habetur Exod. XXIII, et Lev. XXV. Tertio vero, statuit lex communicationem factam per eos qui sunt domini rerum. Unam pure gratuitam, unde dicitur Deut. XIV, anno tertio separabis aliam decimam, venientque Levites et peregrinus et pupillus et vidua, et comedent et saturabuntur. Aliam vero cum recompensatione utilitatis, sicut per venditionem et emptionem, et locationem et conductionem, et per mutuum, et iterum per depositum, de quibus omnibus inveniuntur ordinationes certae in lege. Unde patet quod lex vetus sufficienter ordinavit convictum illius populi.Referencing norms: Q105A2Respondeo, assert-hdd9a8b49bebb92463eea5c9751fbb675399c5b0df1837c80f9c645dcd07921e5
section/105-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7caa50c4a480ac5a8ceb6e0169b3a27916bdfca49d2112c1987cf627c1351a1aLA
Sed contra est quod pro speciali beneficio commemoratur in Psalmo CXLVII, non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis.Referencing norms: assert-ha439ff33292c99cf3ec9cbb450bb42a5d2f020872ea0ca0468acea0d5afce8ea
section/105-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:99a991b1ed4bb9d46dd7066c5385832479f8eb100c135ab0e855f04fdfe36585LA
Ad primum ergo dicendum quod homines nullius gentis exclusit lex a cultu Dei et ab his quae pertinent ad animae salutem, dicitur enim Exod. XII, si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere phase domini; circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit, eritque simul sicut indigena terrae. Sed in temporalibus, quantum ad ea quae pertinebant ad communitatem populi, non statim quilibet admittebatur, ratione supra dicta, sed quidam in tertia generatione, scilicet Aegyptii et Idumaei; alii vero perpetuo excludebantur, in detestationem culpae praeteritae, sicut Moabitae et Ammonitae et Amalecitae. Sicut enim punitur unus homo propter peccatum quod commisit, ut alii videntes timeant et peccare desistant; ita etiam propter aliquod peccatum gens vel civitas potest puniri, ut alii a simili peccato abstineant. Poterat tamen dispensative aliquis in collegium populi admitti propter aliquem virtutis actum, sicut Iudith XIV dicitur quod Achior, dux filiorum Ammon, appositus est ad populum Israel, et omnis successio generis eius. Et similiter Ruth Moabitis, quae mulier virtutis erat. Licet possit dici quod illa prohibitio extendebatur ad viros, non ad mulieres, quibus non competit simpliciter esse cives.Referencing norms: Q105A3Ad1, assert-h8f4319b39f7e7b815a774f72599632bb81ddf43f3fa9facc2da946469938ecfb
section/105-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca341ba733095b1d5d161c79148a58fc2916a1b5f67807efaa381e875564a50aLA
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in III Polit., dupliciter aliquis dicitur esse civis, uno modo, simpliciter; et alio modo, secundum quid. Simpliciter quidem civis est qui potest agere ea quae sunt civium, puta dare consilium vel iudicium in populo. Secundum quid autem civis dici potest quicumque civitatem inhabitat, etiam viles personae et pueri et senes, qui non sunt idonei ad hoc quod habeant potestatem in his quae pertinent ad commune. Ideo ergo spurii, propter vilitatem originis, excludebantur ab Ecclesia, idest a collegio populi, usque ad decimam generationem. Et similiter eunuchi, quibus non poterat competere honor qui patribus debebatur, et praecipue in populo Iudaeorum, in quo Dei cultus conservabatur per carnis generationem, nam etiam apud gentiles, qui multos filios genuerant, aliquo insigni honore donabantur, sicut philosophus dicit, in II Polit. Tamen quantum ad ea quae ad gratiam Dei pertinent, eunuchi ab aliis non separabantur, sicut nec advenae, ut dictum est, dicitur enim Isaiae LVI, non dicat filius advenae qui adhaeret domino, dicens, separatione dividet me dominus a populo suo. Et non dicat eunuchus, ecce ego lignum aridum.Referencing norms: Q105A3Ad2, assert-hf4d94a82f7be9ee3cdc151ef9648a4eefea6f24d06f01ea7aef5ce56bef81cd1
section/105-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dcb28a9f54b5dfb3fcf85d52d18a805c24afe8acdea32ea843bd8ee5730f56b5LA
Ad tertium dicendum quod accipere usuras ab alienis non erat secundum intentionem legis, sed ex quadam permissione, propter pronitatem Iudaeorum ad avaritiam; et ut magis pacifice se haberent ad extraneos, a quibus lucrabantur.Referencing norms: Q105A3Ad3, assert-had2d7848ae7787d2a5528caece8feda259edb3ffc63f9d987f0fb582c32a4100
section/105-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5cc2d1023eca5dfee64e2e91c27aac6db35c4b0ed9e013d9438f907f19d2cc69LA
Ad quartum dicendum quod circa civitates hostium quaedam distinctio adhibebatur. Quaedam enim erant remotae, non de numero illarum urbium quae eis erant repromissae, et in talibus urbibus expugnatis occidebantur masculi, qui pugnaverant contra populum Dei; mulieribus autem et infantibus parcebatur. Sed in civitatibus vicinis, quae erant eis repromissae omnes mandabantur interfici, propter iniquitates eorum priores, ad quas puniendas dominus populum Israel quasi divinae iustitiae executorem mittebat, dicitur enim Deut. IX, quia illae egerunt impie, introeunte te deletae sunt. Ligna autem fructifera mandabantur reservari propter utilitatem ipsius populi, cuius ditioni civitas et eius territorium erat subiiciendum.Referencing norms: Q105A3Ad4, assert-hc2c84a9d5f1c8291dbbd71236eac5d3aa6b20037b4731ab8823be6f467f80a3f
section/105-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d280749fe7c3932f2bf0c8548b6362e10911c1c506357b5f5a00c05b9d24f17cLA
Ad quintum dicendum quod novus aedificator domus, aut plantator vineae, vel desponsator uxoris, excludebatur a proelio propter duo. Primo quidem, quia ea quae homo de novo habet, vel statim paratus est ad habendum, magis solet amare, et per consequens eorum amissionem timere. Unde probabile erat quod ex tali amore magis mortem timerent, et sic minus fortes essent ad pugnandum. Secundo quia, sicut philosophus dicit, in II Physic., infortunium videtur quando aliquis appropinquat ad aliquod bonum habendum, si postea impediatur ab illo. Et ideo ne propinqui remanentes magis contristarentur de morte talium, qui bonis sibi paratis potiti non fuerunt; et etiam populus, considerans hoc, horreret; huiusmodi homines a mortis periculo sunt sequestrati per subtractionem a proelio.Referencing norms: Q105A3Ad5, assert-h8bd495d0187ad6a4c3b3d9752d7c4f52ba3ec9315435424b521f586ba1884d22
section/105-3/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:29b07da46d156c2efa922064787531f88caf3c22d6ed2c5f36c41297bac80adeLA
Ad sextum dicendum quod timidi remittebantur ad domum, non ut ipsi ex hoc commodum consequerentur; sed ne populus ex eorum praesentia incommodum consequeretur, dum per eorum timorem et fugam etiam alii ad timendum et fugiendum provocarentur.Referencing norms: Q105A3Ad6, assert-hf8fb300e5ac4761a897e4ebe4be0d7e59f320ab0f2cf668dbc96cd77162f84bd
section/105-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:77670dca17375f24cd32d8d4b57cec6f036863c5143144902713e6b03566ff7dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iudicialia praecepta non sint convenienter tradita quantum ad extraneos. Dicit enim Petrus, Act. X, in veritate comperi quoniam non est acceptor personarum Deus; sed in omni gente qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi. Sed illi qui sunt Deo accepti, non sunt ab Ecclesia Dei excludendi. Inconvenienter igitur mandatur Deut. XXIII, quod Ammonites et Moabites, etiam post decimam generationem, non intrabunt Ecclesiam domini in aeternum; e contrario autem ibidem praecipitur de quibusdam gentibus, non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est; nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius.Referencing norms: Q105A3Obiectio1, assert-h5001cd0c56b25130ecc3e079737c930d4e7042b85f162eb1ba5c128f74ab741f, assert-h6fcd50e6221e5b57eff026b024032760309fe5ce973465616ecc6de7d890198a
section/105-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:30ad7842ab57bd705588a2067176cac12e23f1dc3c5576b60cbbbee72b8f41a5LA
Praeterea, ea quae non sunt in potestate nostra, non merentur aliquam poenam. Sed quod homo sit eunuchus, vel ex scorto natus, non est in potestate eius. Ergo inconvenienter mandatur Deut. XXIII, quod eunuchus, et ex scorto natus, non ingrediatur Ecclesiam domini.Referencing norms: Q105A3Obiectio2, assert-h3cc2c322829c61fda4f5d6d157ffbcc140e50f23fccc9f313a7b51aa8b6dd4c9, assert-hef99bd0be128d9b57f30e3c7c527f34d70afda0abe5d11a304f0875fbf7cd7e8
section/105-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0528ce30b73d18ae1db8faf36607dea028694c93b1924ecc83e63a0b30a8a4ceLA
Praeterea, lex vetus misericorditer mandavit ut advenae non affligantur, dicitur enim Exod. XXII, advenam non contristabis, neque affliges eum, advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti; et XXIII, peregrino molestus non eris, scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. Sed ad afflictionem alicuius pertinet quod usuris opprimatur. Inconvenienter igitur lex permisit, Deut. XXIII, ut alienis ad usuram pecuniam mutuarent.Referencing norms: Q105A3Obiectio3, assert-h5adcfa6cca4f269aa3dcf9ed6223576324ce0591a20885a168df351fc0f5d15f, assert-habce70bf63b04b8ba13abe91bc8ba6330414fa57da892d08df42ce0f5a640816
section/105-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:05b5fc754f0d4d07eb23ad26d5e302136d3e00695985abb62b628ed0a1b012a0LA
Praeterea, multo magis appropinquant nobis homines quam arbores. Sed his quae sunt nobis magis propinqua, magis debemus affectum et effectum dilectionis impendere; secundum illud Eccli. XIII, omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Inconvenienter igitur dominus, Deut. XX, mandavit quod de civitatibus hostium captis omnes interficerent, et tamen arbores fructiferas non succiderent.Referencing norms: Q105A3Obiectio4, assert-had151d59026986ad706b7b0194994ce722f9b6f18b91d5dad8dddfa6d7cce841, assert-hd1be2f206d77154e8fd22cd657fe624a8265c65a87557e163cb5fabd00e72389
section/105-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2ed2f1bd65cbbf09eb3e38225740d06e9c6787743d55fdbf4e7c6d1721fcf5a0LA
Praeterea, bonum commune secundum virtutem est bono privato praeferendum ab unoquoque. Sed in bello quod committitur contra hostes, quaeritur bonum commune. Inconvenienter igitur mandatur Deut. XX, quod, imminente proelio, aliqui domum remittantur, puta qui aedificavit domum novam, qui plantavit vineam, vel qui despondit uxorem.Referencing norms: Q105A3Obiectio5, assert-h57a9192406930d7752dcc66c1964f1d9aff1b5e88b2db3217f4fca1ae19b26c9, assert-hd873d8d06ca09c78d8d05387fadb61f6695a711340ee731c68844393ced83146
section/105-3/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:08affcbaea23d2e3ee655150e9a77326cb2cfc650268b01f7520a73d8f05defeLA
Praeterea, ex culpa non debet quis commodum reportare. Sed quod homo sit formidolosus et corde pavido, culpabile est, contrariatur enim virtuti fortitudinis. Inconvenienter igitur a labore proelii excusabantur formidolosi et pavidum cor habentes.Referencing norms: Q105A3Obiectio6, assert-h148143570cf7ca660db48f1c236868037dbbebd2c66f19e2e153ea3fca4f4fd0, assert-h79c2061b97aaa0556cd26f5ce12dcf1cca0d4e5d567f830171c4fb5c6194662a
section/105-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:40f9f5d411260eac885f333e5b2d5af6431f87280f84732e21fa835f7487a8f0LA
Respondeo dicendum quod cum extraneis potest esse hominum conversatio dupliciter, uno modo, pacifice; alio modo, hostiliter. Et quantum ad utrumque modum ordinandum, lex convenientia praecepta continebat. Tripliciter enim offerebatur Iudaeis occasio ut cum extraneis pacifice communicarent. Primo quidem, quando extranei per terram eorum transitum faciebant quasi peregrini. Alio modo, quando in terram eorum adveniebant ad inhabitandum sicut advenae. Et quantum ad utrumque, lex misericordiae praecepta proposuit, nam Exod. XXII dicitur, advenam non contristabis; et XXIII dicitur, peregrino molestus non eris. Tertio vero, quando aliqui extranei totaliter in eorum consortium et ritum admitti volebant. Et in his quidam ordo attendebatur. Non enim statim recipiebantur quasi cives, sicut etiam apud quosdam gentilium statutum erat ut non reputarentur cives nisi qui ex avo, vel abavo, cives existerent, ut philosophus dicit, in III Polit. Et hoc ideo quia, si statim extranei advenientes reciperentur ad tractandum ea quae sunt populi, possent multa pericula contingere; dum extranei, non habentes adhuc amorem firmatum ad bonum publicum, aliqua contra populum attentarent. Et ideo lex statuit ut de quibusdam gentibus habentibus aliquam affinitatem ad Iudaeos, scilicet de Aegyptiis, apud quos nati fuerant et nutriti, et de Idumaeis, filiis Esau fratris Iacob, in tertia generatione reciperentur in consortium populi; quidam vero, quia hostiliter se ad eos habuerant, sicut Ammonitae et Moabitae, nunquam in consortium populi admitterentur; Amalecitae autem, qui magis eis fuerant adversati, et cum eis nullum cognationis habebant consortium, quasi hostes perpetui haberentur; dicitur enim Exod. XVII, bellum Dei erit contra Amalec a generatione in generationem. Similiter etiam quantum ad hostilem communicationem cum extraneis, lex convenientia praecepta tradidit. Nam primo quidem, instituit ut bellum iuste iniretur, mandatur enim Deut. XX, quod quando accederent ad expugnandum civitatem, offerrent ei primum pacem. Secundo, instituit ut fortiter bellum susceptum exequerentur, habentes de Deo fiduciam. Et ad hoc melius observandum, instituit quod, imminente proelio, sacerdos eos confortaret, promittendo auxilium Dei. Tertio, mandavit ut impedimenta proelii removerentur, remittendo quosdam ad domum, qui possent impedimenta praestare. Quarto, instituit ut victoria moderate uterentur, parcendo mulieribus et parvulis, et etiam ligna fructifera regionis non incidendo.Referencing norms: Q105A3Respondeo, assert-h524def5fa2d8f1174d54cca90710d1b3c7eafb306b563a43aa35461bcd5dbe73
section/105-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a4371119705de9ce19c2254d6d2d453865714d66d490244ef8aec41ce2cff988LA
Sed contra est quod sapientia divina dicit, Prov. VIII, recti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum.Referencing norms: assert-hf677ed0e6201249a98450a81ef8f310f70b0e7d98595ccdb507896928c48289c
section/105-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7a2eb170b7a1362d6b2b995d608e54d887f6ee3fa41436013e75e3322a02cac7LA
Ad primum ergo dicendum quod, quia filii Israel erant a domino de servitute liberati, et per hoc divinae servituti addicti, noluit dominus ut in perpetuum servi essent. Unde dicitur Lev. XXV, si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, sed quasi mercenarius et colonus erit. Mei enim sunt servi, et ego eduxi eos de terra Aegypti, non veneant conditione servorum. Et ideo, quia simpliciter servi non erant, sed secundum quid, finito tempore, dimittebantur liberi.Referencing norms: Q105A4Ad1, assert-hacba8cf65f667be8b641d0c062394a889d0215f5fc35f318df10666607e19b16
section/105-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:14c26f0fba29c5b963e135669d26f7c3ea9f8cf637943602a0c618b343c81baaLA
Ad secundum dicendum quod mandatum illud intelligitur de servo qui a domino quaeritur ad occidendum, vel ad aliquod peccati ministerium.Referencing norms: Q105A4Ad2, assert-hd3af2b77279487c7317a1ce695da70b5359a61eb8a79abd57c9243699b19759b
section/105-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8d0b101192af7fb4bdc7ea039de2580f984cab46eb1d2c2ce10ac92967c9d886LA
Ad tertium dicendum quod circa laesiones servis illatas, lex considerasse videtur utrum sit certa vel incerta. Si enim laesio certa esset, lex poenam adhibuit, pro mutilatione quidem, amissionem servi qui mandabatur libertati donandus; pro morte autem, homicidii poenam, cum servus in manu domini verberantis moreretur. Si vero laesio non esset certa, sed aliquam apparentiam haberet, lex nullam poenam infligebat in proprio servo, puta cum percussus servus non statim moriebatur, sed post aliquos dies. Incertum enim erat utrum ex percussione mortuus esset. Quia si percussisset liberum hominem, ita tamen quod statim non moreretur, sed super baculum suum ambularet, non erat homicidii reus qui percusserat, etiam si postea moreretur. Tenebatur tamen ad impensas solvendas quas percussus in medicos fecerat. Sed hoc in servo proprio locum non habebat, quia quidquid servus habebat, et etiam ipsa persona servi, erat quaedam possessio domini. Et ideo pro causa assignatur quare non subiaceat poenae pecuniariae, quia pecunia illius est.Referencing norms: Q105A4Ad3, assert-h1c4c15f64290d571b27456ad6d104ef8d0d605b831d4b0476b5c7c7e59ed6d1d
section/105-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d477b83755069171cd72155bd6ab61a6dbda213f059d4380d7fbc5b0e99b0d2dLA
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, nullus Iudaeus poterat possidere Iudaeum quasi simpliciter servum; sed erat servus secundum quid, quasi mercenarius, usque ad tempus. Et per hunc modum permittebat lex quod, paupertate cogente, aliquis filium aut filiam venderet. Et hoc etiam verba ipsius legis ostendunt, dicit enim, si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt. Per hunc etiam modum non solum filium, sed etiam seipsum aliquis vendere poterat, magis quasi mercenarium quam quasi servum; secundum illud Levit. XXV, si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, sed quasi mercenarius et colonus erit.Referencing norms: Q105A4Ad4, assert-hd105eb56cf3adc0226fa41504d8d1e23cc3be8e0b9f1e70efaf315f59394c4d3
section/105-4/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d2ceeafe1a3f7f3267377701e477cd39a2e996996a784eeb2ce567ef527d3e7LA
Ad quintum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in X Ethic., principatus paternus habet solam admonendi potestatem; non autem habet vim coactivam, per quam rebelles et contumaces comprimi possunt. Et ideo in hoc casu lex mandabat ut filius contumax a principibus civitatis puniretur.Referencing norms: Q105A4Ad5, assert-hfa0425e03aebf3a5c385021fd7cc8eeedbc6700f8ec543d640de5f80b723aa0a
section/105-4/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2191d0cd963b498d95cf24cb2f6ab3b71a70cf2bf772e8f6a62ce91072044a32LA
Ad sextum dicendum quod dominus alienigenas prohibuit in matrimonium duci propter periculum seductionis, ne inducerentur in idololatriam. Et specialiter hoc prohibuit de illis gentibus quae in vicino habitabant, de quibus erat magis probabile quod suos ritus retinerent. Si qua vero idololatriae cultum dimittere vellet, et ad legis cultum se transferre, poterat in matrimonium duci, sicut patet de Ruth, quam duxit Booz in uxorem. Unde ipsa dixerat socrui suae, populus tuus populus meus, Deus tuus Deus meus, ut habetur Ruth I. Et ideo captiva non aliter permittebatur in uxorem duci nisi prius rasa caesarie, et circumcisis unguibus, et deposita veste in qua capta est, et fleret patrem et matrem, per quae significatur idololatriae perpetua abiectio.Referencing norms: Q105A4Ad6, assert-h1f2bea60f0f59653f2fc517866b1fd7f0c7d2f837f76e882ea911679088fd420
section/105-4/reply/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0626296707333ea331cdbb7362e8aa1e85ad865cd50c1b7852abafd3e672fdadLA
Ad septimum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth., quia immitigabile malum mors erat apud Iudaeos, qui omnia pro praesenti vita faciebant, statutum fuit ut defuncto filius nasceretur ex fratre, quod erat quaedam mortis mitigatio. Non autem alius quam frater vel propinquus iubebatur accipere uxorem defuncti, quia non ita crederetur (qui ex tali coniunctione erat nasciturus) esse filius eius qui obiit; et iterum extraneus non ita haberet necessitatem statuere domum eius qui obierat, sicut frater, cui etiam ex cognatione hoc facere iustum erat. Ex quo patet quod frater in accipiendo uxorem fratris sui, persona fratris defuncti fungebatur.Referencing norms: Q105A4Ad7, assert-h9eedfcdf7497291c85ae28e4df480a4a3c19ef6a5949f962112bda66afa42574
section/105-4/reply/8 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e281a2cf2c284fa5b905b165744309b6a17a6ca3a8549bb780a31e463e5db0a2LA
Ad octavum dicendum quod lex permisit repudium uxoris, non quia simpliciter iustum esset, sed propter duritiam Iudaeorum; ut dominus dicit, Matth. XIX. Sed de hoc oportet plenius tractari cum de matrimonio agetur.Referencing norms: Q105A4Ad8, assert-hcb448298bfccd3bf37cc05061d3e304e93c5860aec1ba8878ccdd6f1502cac4d
section/105-4/reply/9 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8925a8523c61a15503b5b16126cc530b33810407ed760df9b66c27db8053df6fLA
Ad nonum dicendum quod uxores fidem matrimonii frangunt per adulterium et de facili, propter delectationem; et latenter, quia oculus adulteri observat caliginem, ut dicitur Iob XXIV. Non autem est similis ratio de filio ad patrem, vel de servo ad dominum, quia talis infidelitas non procedit ex concupiscentia delectationis, sed magis ex malitia; nec potest ita latere sicut infidelitas mulieris adulterae.Referencing norms: Q105A4Ad9, assert-hc050ea7491224f00cf9015d27da7342f8691a142e8af65c3afd7560a664a1545
section/105-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5b0e53b5cffe60fb74bb4cc6ea69dc207ab917ccf130f89c9bb6c95366cf783aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter lex vetus praecepta ediderit circa personas domesticas. Servus enim id quod est, domini est, ut philosophus dicit, in I Polit. Sed id quod est alicuius, perpetuo eius esse debet. Ergo inconvenienter lex mandavit Exod. XXI, quod servi septimo anno liberi abscederent.Referencing norms: Q105A4Obiectio1, assert-hd83df863200c73b04032e658e1b0f37bb8c6543a1a7362a8840fca763db63913, assert-hf3a43618b95e2cd5bfad6b71725db42a73022b1aab690238ba94c20d484ca779
section/105-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e45107584911c93b6e8f42a71ffbd79487a665a4e27c74aa6ae1811cc2cf0b3eLA
Praeterea, sicut animal aliquod, ut asinus aut bos, est possessio domini, ita etiam servus. Sed de animalibus praecipitur Deut. XXII, quod restituantur dominis suis, si errare inveniantur. Inconvenienter ergo mandatur Deut. XXIII, non tradas servum domino suo, qui ad te confugerit.Referencing norms: Q105A4Obiectio2, assert-h5dd9bc65787ef3038c1a78f90e16bebe18a083fb543aedc421eb4faeb9af860b, assert-h5e97dcebbb61feb8db7f8390dc82c2b531100cb9b8f992a6f679082f819b031f
section/105-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fbb56f12239bde196780504adbc87fd47a3dd08bdcd65447041ecc0eddb469e1LA
Praeterea, lex divina debet magis ad misericordiam provocare quam etiam lex humana. Sed secundum leges humanas graviter puniuntur qui nimis aspere affligunt servos aut ancillas. Asperrima autem videtur esse afflictio ex qua sequitur mors. Inconvenienter igitur statuitur Exod. XXI, quod qui percusserit servum suum vel ancillam virga, si uno die supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.Referencing norms: Q105A4Obiectio3, assert-h8c66db509c307c33f1211847ce1c35f9d3436bf9e32fa595555bacd43863c55b, assert-ha1e0790b1c439092b4c1e9b2020d96a6db859029faa255f0e7a4a5993ab22b40
section/105-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8aa53e2e29dcfc031eef7702c1e6745144171fe1ad379546bce0eb70f5f8388cLA
Praeterea, alius est principatus domini ad servum, et patris ad filium, ut dicitur in I et III Polit. Sed hoc ad principatum domini ad servum pertinet, ut aliquis servum vel ancillam vendere possit. Inconvenienter igitur lex permisit quod aliquis venderet filiam suam in famulam vel ancillam.Referencing norms: Q105A4Obiectio4, assert-h8a849f6b1b5554ea418443ccc3e59b2dc6fab193da72fbc976c79b07154fe704, assert-heecf9c54719c77123ab49edddbfa29c6abc9374687c539101d366ceb97da0fda
section/105-4/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:decf24e4b41a6b78792caceeb7e9f45b1b148de11691ee312694d7ad54af6b48LA
Praeterea, pater habet sui filii potestatem. Sed eius est punire excessus, qui habet potestatem super peccantem. Inconvenienter igitur mandatur Deut. XXI, quod pater ducat filium ad seniores civitatis puniendum.Referencing norms: Q105A4Obiectio5, assert-h9239e1c0f26eebfc80c0880530aadcae560e42bf81c4972524021c86be46f2da, assert-h991a58f135c1d09f0e6396680ee050aebe73d674e91df7fdf9265c6c7aca50ea
section/105-4/objection/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac8ff72dcacd9c181fa4962402e3517295168403393cf476f52ddce1c6261ae6LA
Praeterea, dominus prohibuit, Deut. VII, ut cum alienigenis non sociarent coniugia; et coniuncta etiam separarentur, ut patet I Esdrae X. Inconvenienter igitur Deut. XXI conceditur eis ut captivas alienigenarum ducere possint uxores.Referencing norms: Q105A4Obiectio6, assert-h2afddd55c839ee57f63c75712af616955dcbffca193a69efa9a771a1cf5bb151
section/105-4/objection/7 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1e0af5a3ce514d5fd0568bedd41367713c72b951839993c61394eac6ece76717LA
Praeterea, dominus in uxoribus ducendis quosdam consanguinitatis et affinitatis gradus praecepit esse vitandos, ut patet Lev. XVIII. Inconvenienter igitur mandatur Deut. XXV, quod si aliquis esset mortuus absque liberis, uxorem ipsius frater eius acciperet.Referencing norms: Q105A4Obiectio7, assert-h615a59d5a1d0c42fa458e6ffa53e722c66be534b944fa0e60bb95e341d0723a5
section/105-4/objection/8 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4624bd2a77701bf737bd310addabdab77851ea0306c4b8b92120f13a5cfba2b7LA
Praeterea, inter virum et uxorem, sicut est maxima familiaritas, ita debet esse firmissima fides. Sed hoc non potest esse, si matrimonium dissolubile fuerit. Inconvenienter igitur dominus permisit, Deut. XXIV, quod aliquis posset uxorem dimittere, scripto libello repudii; et quod etiam ulterius eam recuperare non posset.Referencing norms: Q105A4Obiectio8, assert-h0e1eb84d0eaaefb4334c89cee9babd7852c8db1ce0981b5ab4cb30e14cc29491, assert-hc00afb5e33e725ed2a27b414cfa4c821921a8594382c87168a1a0e8836079c85
section/105-4/objection/9 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:152a2c3082cc7c8b8bef6641d23a9a85c05a82589c269af34e72616ac19d190dLA
Praeterea, sicut uxor potest frangere fidem marito, ita etiam servus domino, et filius patri. Sed ad investigandam iniuriam servi in dominum, vel filii in patrem, non est institutum in lege aliquod sacrificium. Superflue igitur videtur institui sacrificium zelotypiae ad investigandum uxoris adulterium, Num. V. Sic igitur inconvenienter videntur esse tradita in lege praecepta iudicialia circa personas domesticas.Referencing norms: Q105A4Obiectio9, assert-h01efe4322ae5d283150d1e6ca32c5ea49a7665effdc8a66a9776f0c751508467, assert-h7c7c4fe41b1a21e2285e7309ce11c7889e33c8873f88b134fde3c663ebae7b43
section/105-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b2b320915766bd260be7aa991dc1d3171f6c15cb0a5c2f47cc5f160b8809d5ebLA
Respondeo dicendum quod communio domesticarum personarum ad invicem, ut philosophus dicit, in I Polit., est secundum quotidianos actus qui ordinantur ad necessitatem vitae. Vita autem hominis conservatur dupliciter. Uno modo, quantum ad individuum, prout scilicet homo idem numero vivit, et ad talem vitae conservationem opitulantur homini exteriora bona, ex quibus homo habet victum et vestitum et alia huiusmodi necessaria vitae; in quibus administrandis indiget homo servis. Alio modo conservatur vita hominis secundum speciem per generationem, ad quam indiget homo uxore, ut ex ea generet filium. Sic igitur in domestica communione sunt tres combinationes, scilicet domini ad servum, viri ad uxorem, patris ad filium. Et quantum ad omnia ista lex vetus convenientia praecepta tradidit. Nam quantum ad servos, instituit ut modeste tractarentur et quantum ad labores, ne scilicet immoderatis laboribus affligerentur, unde Deut. V, dominus mandavit ut in die sabbati requiesceret servus et ancilla tua sicut et tu, et iterum quantum ad poenas infligendas, imposuit enim poenam mutilatoribus servorum ut dimitterent eos liberos, sicut habetur Exod. XXI. Et simile etiam statuit in ancilla quam in uxorem aliquis duxerit. Statuit etiam specialiter circa servos qui erant ex populo, ut septimo anno liberi egrederentur cum omnibus quae apportaverant, etiam vestimentis, ut habetur Exod. XXI. Mandatur etiam insuper Deut. XV, ut ei detur viaticum. Circa uxores vero, statuitur in lege quantum ad uxores ducendas. Ut scilicet ducant uxores suae tribus, sicut habetur Num. ult., et hoc ideo, ne sortes tribuum confundantur. Et quod aliquis in uxorem ducat uxorem fratris defuncti sine liberis, ut habetur Deut. XXV, et hoc ideo, ut ille qui non potuit habere successores secundum carnis originem, saltem habeat per quandam adoptionem, et sic non totaliter memoria defuncti deleretur. Prohibuit etiam quasdam personas ne in coniugium ducerentur, scilicet alienigenas, propter periculum seductionis; et propinquas, propter reverentiam naturalem quae eis debetur. Statuit etiam qualiter uxores iam ductae tractari deberent. Ut scilicet non leviter infamarentur, unde mandatur puniri ille qui falso crimen imponit uxori, ut habetur Deut. XXII. Et quod etiam propter uxoris odium filius detrimentum non pateretur, ut habetur Deut. XXI. Et etiam quod, propter odium uxorem non affligeret, sed potius, scripto libello, eam dimitteret, ut patet Deut. XXIV. Et ut etiam maior dilectio inter coniuges a principio contrahatur, praecipitur quod, cum aliquis nuper uxorem acceperit, nihil ei publicae necessitatis iniungatur, ut libere possit laetari cum uxore sua. Circa filios autem, instituit ut patres eis disciplinam adhiberent, instruendo eos in fide, unde habetur Exod. XII, cum dixerint vobis filii vestri, quae est ista religio? Dicetis eis, victima transitus domini est. Et quod etiam instruerent eos in moribus, unde dicitur Deut. XXI, quod patres dicere debent, monita nostra audire contemnit, commessationibus vacat et luxuriae atque conviviis.Referencing norms: Q105A4Respondeo, assert-hc86c88e9e9a5ef1156a26a6bee86d4a8da13ca34f8e3c0e9bb687d229a3305fc
section/105-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:50f2e288bf59ad81616114718be52a6bcbb6e75655b1e0b78ceefbf405a20543LA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XVIII, iudicia domini vera, iustificata in semetipsa.Referencing norms: assert-hf323c0dc67564bc4167f5c88551b24765a25a526956f0ebb417b547ac5b6cd08
question/105/prooemium · paragraph
la · official · sha256:3f0e543f36ddb3595035afef4cf28fc31dab8a7f35852e8f79d719487f70b81cLA
Deinde considerandum est de ratione iudicialium praeceptorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, de ratione praeceptorum iudicialium quae pertinent ad principes. Secundo, de his quae pertinent ad convictum hominum ad invicem. Tertio, de his quae pertinent ad extraneos. Quarto, de his quae pertinent ad domesticam conversationem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 106
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q106
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2106.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5526fcdc175f823474d797ab7fb8380675faa87da47c8e94ee826fb5418d8bd7 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/106-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:524595513458f2e8590b4ed24a6f9dfd7e60c4a063db355e7cdd2b00678c37feLA
Ad primum ergo dicendum quod in Scriptura Evangelii non continentur nisi ea quae pertinent ad gratiam spiritus sancti vel sicut dispositiva, vel sicut ordinativa ad usum huius gratiae. Sicut dispositiva quidem quantum ad intellectum per fidem, per quam datur spiritus sancti gratia, continentur in Evangelio ea quae pertinent ad manifestandam divinitatem vel humanitatem Christi. Secundum affectum vero, continentur in Evangelio ea quae pertinent ad contemptum mundi, per quem homo fit capax gratiae spiritus sancti, mundus enim, idest amatores mundi, non potest capere spiritum sanctum, ut habetur Ioan. XIV. Usus vero spiritualis gratiae est in operibus virtutum, ad quae multipliciter Scriptura novi testamenti homines exhortatur.Referencing norms: Q106A1Ad1, assert-h8e6a6e5dd73abd4d047df8b58b0be2f6d9fedd7943e7b99ba76a6b95c4779c24
section/106-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2be4417219d408f1ee38115c564d758293feb885f77490a7d5c170e6588046bfLA
Ad secundum dicendum quod dupliciter est aliquid inditum homini. Uno modo, pertinens ad naturam humanam, et sic lex naturalis est lex indita homini. Alio modo est aliquid inditum homini quasi naturae superadditum per gratiae donum. Et hoc modo lex nova est indita homini, non solum indicans quid sit faciendum, sed etiam adiuvans ad implendum.Referencing norms: Q106A1Ad2, assert-ha53d66c91f7e53984ca678ebc17f62b063d13a96750126e361d4e6133f23e4e3
section/106-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:75dd41d5c463133e284627508479224d83a7e990409f9f82b2a92d12f4a9f0beLA
Ad tertium dicendum quod nullus unquam habuit gratiam spiritus sancti nisi per fidem Christi explicitam vel implicitam. Per fidem autem Christi pertinet homo ad novum testamentum. Unde quibuscumque fuit lex gratiae indita, secundum hoc ad novum testamentum pertinebant.Referencing norms: Q106A1Ad3, assert-hb25c2c05690b817cd50a7fa16962eed5772773baf239af1269a8399f98ea28cd
section/106-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:36b6bdcd799b3376a84dd1900c6b20aab27751428533fd276d43a15d572bf3b0LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex nova sit lex scripta. Lex enim nova est ipsum Evangelium. Sed Evangelium est descriptum, Ioan. XX, haec autem scripta sunt ut credatis. Ergo lex nova est lex scripta.Referencing norms: Q106A1Obiectio1, assert-ha942112cb666f01c65dcf995f6202948efed7c4c2d5f48d016903c027f1ecfd7, assert-hc56582b39d4032ae75293f64826eb2597857585c99ee9cb63531cdb54873ad55
section/106-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:82c31c78f95f37769edffb5dc03e2eb2365ec07174c6db4aafa470fbd753e066LA
Praeterea, lex indita est lex naturae; secundum illud Rom. II, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, qui habent opus legis scriptum in cordibus suis. Si igitur lex Evangelii esset lex indita, non differret a lege naturae.Referencing norms: Q106A1Obiectio2, assert-h47123989a3c100e5e844dbb737e0b3dcf9196bce553f525b102a83e5564df643
section/106-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:59d641c3903eb984f6a190cbc2eb2127b1f535309833f860e02833e40252e040LA
Praeterea, lex Evangelii propria est eorum qui sunt in statu novi testamenti. Sed lex indita communis est et eis qui sunt in novo testamento, et eis qui sunt in veteri testamento, dicitur enim Sap. VII, quod divina sapientia per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Ergo lex nova non est lex indita.Referencing norms: Q106A1Obiectio3, assert-h69e458f0d1b3cadcf6470010b6162b4b27216ca6bd0de0eb04cbd096f5f3473b, assert-hff6ac1bc773b939926daddf536805d895635ad18d5133f410609c26d8fc31b5f
section/106-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:57d1278b4ae59917f12552210d0bb126ae8c5aa1373130de6018dbbdbc21195aLA
Respondeo dicendum quod unaquaeque res illud videtur esse quod in ea est potissimum, ut philosophus dicit, in IX Ethic. Id autem quod est potissimum in lege novi testamenti, et in quo tota virtus eius consistit, est gratia spiritus sancti, quae datur per fidem Christi. Et ideo principaliter lex nova est ipsa gratia spiritus sancti, quae datur Christi fidelibus. Et hoc manifeste apparet per apostolum, qui, ad Rom. III, dicit, ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei, ipsam enim fidei gratiam legem appellat. Et expressius ad Rom. VIII dicitur, lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. Unde et Augustinus dicit, in libro de spiritu et littera, quod sicut lex factorum scripta fuit in tabulis lapideis, ita lex fidei scripta est in cordibus fidelium. Et alibi dicit in eodem libro, quae sunt leges Dei ab ipso Deo scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia spiritus sancti? Habet tamen lex nova quaedam sicut dispositiva ad gratiam spiritus sancti, et ad usum huius gratiae pertinentia, quae sunt quasi secundaria in lege nova, de quibus oportuit instrui fideles Christi et verbis et scriptis, tam circa credenda quam circa agenda. Et ideo dicendum est quod principaliter nova lex est lex indita, secundario autem est lex scripta.Referencing norms: NewLawIsGraceIndita, Q106A1Respondeo, assert-h24b66a9d87efe5fae1250baedd21ebb6151c68eea4463cc9779a88d6781d5bf3
section/106-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9f01d6dbea46bbe0d9908b01dfa001d2712c13ec32eb636ba099b9d638e19f3eLA
Sed contra est quod lex nova est lex novi testamenti. Sed lex novi testamenti est indita in corde. Apostolus enim, ad Heb. VIII, dicit, inducens auctoritatem quae habetur Ierem. XXXI, ecce dies venient, dicit dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iuda testamentum novum, et exponens quid sit hoc testamentum, dicit, quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas. Ergo lex nova est lex indita.Referencing norms: assert-h5daed80021a26e028321a95d1ffd847a7ab5e6306401b39c8642c1a7a44d8f1b
section/106-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:63a4f39903f5e7c043e0e4fcb2f1ba88ca0c9862bad7a7fedf4fe680ddb9faefLA
Ad primum ergo dicendum quod illa obiectio procedit de lege nova non quantum ad id quod est principale in ipsa, sed quantum ad id quod est secundarium in ipsa, scilicet quantum ad documenta et praecepta exterius homini proposita vel verbo vel scripto.Referencing norms: Q106A2Ad1, assert-hdf0c6c18e0009edb4f9c4d89a1de25b10769d74cd3c58d913898c0189841c839
section/106-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:636953e96770f4bdfa4d103d49ef297dd8463d6a6a7264b793cf224961cf4108LA
Ad secundum dicendum quod gratia novi testamenti, etsi adiuvet hominem ad non peccandum, non tamen ita confirmat in bono ut homo peccare non possit, hoc enim pertinet ad statum gloriae. Et ideo si quis post acceptam gratiam novi testamenti peccaverit, maiori poena est dignus, tanquam maioribus beneficiis ingratus, et auxilio sibi dato non utens. Nec tamen propter hoc dicitur quod lex nova iram operatur, quia quantum est de se, sufficiens auxilium dat ad non peccandum.Referencing norms: Q106A2Ad2, assert-h9064f897bea1d51e316dc4b94d16e96c69def932caa3983c7466a02900c744cb
section/106-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db0857a2307817991cf2a6535f13776307f5ec7f2c494bdffe77adc4890e544aLA
Ad tertium dicendum quod legem novam et veterem unus Deus dedit, sed aliter et aliter. Nam legem veterem dedit scriptam in tabulis lapideis, legem autem novam dedit scriptam in tabulis cordis carnalibus, ut apostolus dicit, II ad Cor. III. Proinde sicut Augustinus dicit, in libro de spiritu et littera, litteram istam extra hominem scriptam, et ministrationem mortis et ministrationem damnationis apostolus appellat. Hanc autem, scilicet novi testamenti legem, ministrationem spiritus et ministrationem iustitiae dicit, quia per donum spiritus operamur iustitiam, et a praevaricationis damnatione liberamur.Referencing norms: Q106A2Ad3, assert-h1e04418721c8c7adca2ccfbc6120c133c9236e01d351b062e6b4320ee43e2493
section/106-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a93b7d6dfb8d0b1757640a793f27cb4db5a732e6e13b6387a3aada662f90573fLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex nova non iustificet. Nullus enim iustificatur nisi legi Dei obediat; secundum illud ad Heb. V, factus est, scilicet Christus, omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Sed Evangelium non semper hoc operatur quod homines ei obediant, dicitur enim Rom. X, non omnes obediunt Evangelio. Ergo lex nova non iustificat.Referencing norms: Q106A2Obiectio1, assert-h517c6a8db9aeadb707e7c83321305a6d1752038bdb70332e7884f041fc6c8f7a, assert-h84eb573dcd347ccfc83bd64d607aa4d49e999d00d85885ecc8d6b4b4576dfb6c
section/106-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6e06a7f7769801e9c0c8d097ff96f7e0463a8ccb0b3caa5ee4d539830f82e184LA
Praeterea, apostolus probat, ad Rom., quod lex vetus non iustificabat, quia ea adveniente praevaricatio crevit, habetur enim ad Rom. IV, lex iram operatur, ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Sed multo magis lex nova praevaricationem addidit, maiori enim poena est dignus qui post legem novam datam adhuc peccat; secundum illud Heb. X, irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione, duobus vel tribus testibus, moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et cetera? Ergo lex nova non iustificat, sicut nec vetus.Referencing norms: Q106A2Obiectio2, assert-h073b4403b6f68058ed13a9d027bb61e5b61eda711e750ad00667ba0c87db2bcb, assert-h839eafc3be82903a7bdeaefb982f2fd3757abd95321f7d2c6780518353192b31
section/106-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4423c61bb2975f41a0cc65e91c9fcd0eb1ff2903d100ad580f1cd995298870f5LA
Praeterea, iustificare est proprius effectus Dei; secundum illud ad Rom. VIII, Deus qui iustificat. Sed lex vetus fuit a Deo, sicut et lex nova. Ergo lex nova non magis iustificat quam lex vetus.Referencing norms: Q106A2Obiectio3, assert-h30487e243b4326a523234b6234c50a50cf056855ed175080f21f750e240a35f3, assert-ha0d2d425404c181f419cf376e7b84452907a0f1ba6f8873fd2638cb1770eb8b2
section/106-2/respondeo · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:b6695ac57e57fda625a7104093b04a1043fe9c87521bb0eb3efde4ad52654262LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad legem Evangelii duo pertinent. Unum quidem principaliter, scilicet ipsa gratia spiritus sancti interius data. Et quantum ad hoc, nova lex iustificat. Unde Augustinus dicit, in libro de spiritu et littera, ibi, scilicet in veteri testamento, lex extrinsecus posita est, qua iniusti terrerentur, hic, scilicet in novo testamento, intrinsecus data est, qua iustificarentur. Aliud pertinet ad legem Evangelii secundario, scilicet documenta fidei, et praecepta ordinantia affectum humanum et humanos actus. Et quantum ad hoc, lex nova non iustificat. Unde apostolus dicit, II ad Cor. III, littera occidit, spiritus autem vivificat. Et Augustinus exponit, in libro de spiritu et littera, quod per litteram intelligitur quaelibet Scriptura extra homines existens, etiam moralium praeceptorum qualia continentur in Evangelio. Unde etiam littera Evangelii occideret, nisi adesset interius gratia fidei sanans.Referencing norms: NewLawJustifiesByInteriorGrace, NewLawLetterDoesNotJustify, Q106A2Respondeo, assert-h49de064cc7531053c1968c9ae9398a85575dcb9ef738bc95cfab9a8c5ecbf022
section/106-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0b22a560b55c1029142c69b9de1dbdacd743369ebcd1056d538a8e789743dfbaLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. I, non erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Non autem est salus nisi iustificatis. Ergo lex Evangelii iustificat.Referencing norms: assert-h6e9c00d10e4da588409a32e9504e250603d6f4606ac3e47ac773f0b565af5291
section/106-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cd4edfe71f24cf5d71ec6f8372c7547d82cfbe2ee4ce8468ff59e318838f6e6fLA
Ad primum ergo dicendum quod humanum genus propter peccatum primi parentis meruit privari auxilio gratiae. Et ideo quibuscumque non datur, hoc est ex iustitia, quibuscumque autem datur, hoc est ex gratia, ut Augustinus dicit, in libro de Perfect. Iustit. Unde non est acceptio personarum apud Deum ex hoc quod non omnibus a principio mundi legem gratiae proposuit, quae erat debito ordine proponenda, ut dictum est.Referencing norms: Q106A3Ad1, assert-h42d5d83a574700e461fa234c47b1ad171f0c4c3a1e03f699d908de3eedef7ae4
section/106-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:24c54ca174fd4dffb84da71f2fe24b3754d3b6794ae0ad743ca4849762ceb168LA
Ad secundum dicendum quod diversitas locorum non variat diversum statum humani generis, qui variatur per temporis successionem. Et ideo omnibus locis proponitur lex nova, non autem omnibus temporibus, licet omni tempore fuerint aliqui ad novum testamentum pertinentes, ut supra dictum est.Referencing norms: Q106A3Ad2, assert-hc17cd92d8411b335e52de26777aa0161b6dc6f00ed68a94b51a31afca88df726
section/106-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b842b43d59c884f9f663757f0f15f4bd19c94aafa6ed31646fc3123ecd7e4fcLA
Ad tertium dicendum quod ea quae pertinent ad salutem corporalem, deserviunt homini quantum ad naturam, quae non tollitur per peccatum. Sed ea quae pertinent ad spiritualem salutem, ordinantur ad gratiam, quae amittitur per peccatum. Et ideo non est similis ratio de utrisque.Referencing norms: Q106A3Ad3, assert-hbcb57e4c3320f5acfff01ad8eac9bc7e141c187d9268e2ab604b9e19b22aa036
section/106-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:abe31e4fe1e59c791410c906be6309b22f0df4f44b083ec778d540588981697dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex nova debuerit dari a principio mundi. Non enim est personarum acceptio apud Deum, ut dicitur ad Rom. II. Sed omnes homines peccaverunt, et egent gloria Dei, ut dicitur ad Rom. III. Ergo a principio mundi lex Evangelii dari debuit, ut omnibus per eam subveniretur.Referencing norms: Q106A3Obiectio1, assert-h07c2baf2107de3b6dc4639a5912caea6661f7b47cca053b281d66ce01e84b48d, assert-hb9c68f6b2d2db4a0a79d093d5ccbcaa132fdf6741eae17faa58e6c4f389e4e32
section/106-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:26091c6f2f0e1a45a661dfaed7e70a0b82aa806716c991cf0716e15b97009384LA
Praeterea, sicut in diversis locis sunt diversi homines, ita etiam in diversis temporibus. Sed Deus, qui vult omnes homines salvos fieri, ut dicitur I ad Tim. II, mandavit Evangelium praedicari in omnibus locis; ut patet Matth. ult., et Marc. ult. Ergo omnibus temporibus debuit adesse lex Evangelii, ita quod a principio mundi daretur.Referencing norms: Q106A3Obiectio2, assert-he21d34e6c737aa92c27bde25118a30e3e4f500a7b478dcce91547e1554b38752, assert-hfd184faf393b2338bddf2b52eeb73337220012f94882b3b6d15b6efeb2816bb5
section/106-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8a89dd157898f77fc51183c9ca383bbfef09b05c813af6f098a3dc3fd43d6441LA
Praeterea, magis est necessaria homini salus spiritualis, quae est aeterna, quam salus corporalis, quae est temporalis. Sed Deus ab initio mundi providit homini ea quae sunt necessaria ad salutem corporalem, tradens eius potestati omnia quae erant propter hominem creata, ut patet Gen. I. Ergo etiam lex nova, quae maxime est necessaria ad salutem spiritualem, debuit hominibus a principio mundi dari.Referencing norms: Q106A3Obiectio3, assert-h9a03669de85a809e2584bd546a15d5b598ad97c6a01821adffbf69bc83f4b26e, assert-hb59d1796a06464eb0ab80e81b9e21057237a893aff1c0942aca15c7b52af2858
section/106-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac167704c676aed706ff9bb5358026e9de84350714f139a67611229e6374b1cbLA
Respondeo dicendum quod triplex ratio potest assignari quare lex nova non debuit dari a principio mundi. Quarum prima est quia lex nova, sicut dictum est, principaliter est gratia spiritus sancti; quae abundanter dari non debuit antequam impedimentum peccati ab humano genere tolleretur, consummata redemptione per Christum; unde dicitur Ioan. VII, nondum erat spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Et hanc rationem manifeste assignat apostolus ad Rom. VIII, ubi, postquam praemiserat de lege spiritus vitae, subiungit, Deus, filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Secunda ratio potest assignari ex perfectione legis novae. Non enim aliquid ad perfectum adducitur statim a principio, sed quodam temporali successionis ordine, sicut aliquis prius fit puer, et postmodum vir. Et hanc rationem assignat apostolus ad Gal. III, lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. Tertia ratio sumitur ex hoc quod lex nova est lex gratiae, et ideo primo oportuit quod homo relinqueretur sibi in statu veteris legis, ut, in peccatum cadendo, suam infirmitatem cognoscens, recognosceret se gratia indigere. Et hanc rationem assignat apostolus ad Rom. V, dicens, lex subintravit ut abundaret delictum, ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia.Referencing norms: Q106A3Respondeo, assert-hc9dad074a2a61685e1f8306fe9a7c0d036b826aa5d0a71a8ec6d5606e49fb99c
section/106-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:118692266bba24654e20c0a2aa35a6d83b2a8fba0ef7abf8c652e4ed82e841efLA
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XV, non prius quod spirituale est, sed quod animale. Sed lex nova est maxime spiritualis. Ergo lex nova non debuit dari a principio mundi.Referencing norms: assert-hbcedbf36d2ecf83a899ebff5f2d3e47328f2fed86a2a3bc537020733fb1ae4d6
section/106-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:441b50bf7f15953253bc1ca834d176409cf964f4f26b217f19d7ee121f0647e7LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, in Eccl. Hier., triplex est hominum status, primus quidem veteris legis; secundus novae legis; tertius status succedit non in hac vita, sed in patria. Sed sicut primus status est figuralis et imperfectus respectu status evangelici, ita hic status est figuralis et imperfectus respectu status patriae; quo veniente, iste status evacuatur, sicut ibi dicitur, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.Referencing norms: Q106A4Ad1, assert-he9ec9a6b066f5657bbac7f8b99127571bcedad584c35714090181aee00d3d248
section/106-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:beaa246800d627362db86bb96310f3a427968f3b39826a757abba001180bafb4LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro contra Faustum, Montanus et Priscilla posuerunt quod promissio domini de spiritu sancto dando non fuit completa in apostolis, sed in eis. Et similiter Manichaei posuerunt quod fuit completa in Manichaeo, quem dicebant esse spiritum Paracletum. Et ideo utrique non recipiebant actus apostolorum, in quibus manifeste ostenditur quod illa promissio fuit in apostolis completa, sicut dominus iterato eis promisit, Act. I, baptizamini in spiritu sancto non post multos hos dies; quod impletum legitur Act. II. Sed istae vanitates excluduntur per hoc quod dicitur Ioan. VII, nondum erat spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus, ex quo datur intelligi quod statim glorificato Christo in resurrectione et ascensione, fuit spiritus sanctus datus. Et per hoc etiam excluditur quorumcumque vanitas qui dicerent esse expectandum aliud tempus spiritus sancti. Docuit autem spiritus sanctus apostolos omnem veritatem de his quae pertinent ad necessitatem salutis, scilicet de credendis et agendis. Non tamen docuit eos de omnibus futuris eventibus, hoc enim ad eos non pertinebat, secundum illud Act. I, non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae pater posuit in sua potestate.Referencing norms: Q106A4Ad2, assert-hfc3ded202b3cc147043f570476f3eabef391a8374d821b406c639cbca5788a9d
section/106-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f5a0fbfebf7dd7862b32503e1c0d33ac0fd45e6ced466b9b9b9dac0596521f86LA
Ad tertium dicendum quod lex vetus non solum fuit patris, sed etiam filii, quia Christus in veteri lege figurabatur. Unde dominus dicit, Ioan. V, si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Similiter etiam lex nova non solum est Christi, sed etiam spiritus sancti; secundum illud Rom. VIII, lex spiritus vitae in Christo Iesu, et cetera. Unde non est expectanda alia lex, quae sit spiritus sancti.Referencing norms: Q106A4Ad3, assert-h6ecf1a326c20dfc8666ff13b76a3f1ac94dafb624a22a53c473567ec7520b241
section/106-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cef0c517b88182f6e48fbab161ea630d239a64cb79e8acf209912a4170601bdfLA
Ad quartum dicendum quod, cum Christus statim in principio evangelicae praedicationis dixerit, appropinquavit regnum caelorum, stultissimum est dicere quod Evangelium Christi non sit Evangelium regni. Sed praedicatio Evangelii Christi potest intelligi dupliciter. Uno modo, quantum ad divulgationem notitiae Christi, et sic praedicatum fuit Evangelium in universo orbe etiam tempore apostolorum, ut Chrysostomus dicit. Et secundum hoc, quod additur, et tunc erit consummatio, intelligitur de destructione Ierusalem, de qua tunc ad litteram loquebatur. Alio modo potest intelligi praedicatio Evangelii in universo orbe cum pleno effectu, ita scilicet quod in qualibet gente fundetur Ecclesia. Et ita, sicut dicit Augustinus, in epistola ad Hesych., nondum est praedicatum Evangelium in universo orbe, sed, hoc facto, veniet consummatio mundi.Referencing norms: Q106A4Ad4, assert-h056b9b82961e238483ca76223554a52e259a6ef8a0612117e392016844b93f25
section/106-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7cb1a5dd4551345540ba3f7da40b679727683c6fdb08800cfd05b1d1fd8e2fffLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex nova non sit duratura usque ad finem mundi. Quia ut apostolus dicit, I ad Cor. XIII, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed lex nova ex parte est, dicit enim apostolus ibidem, ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Ergo lex nova evacuanda est, alio perfectiori statu succedente.Referencing norms: Q106A4Obiectio1, assert-h46b8dc1effa593742957d8af1f927643e1f02585425779b843dc43d734c69625, assert-ha42c9eab8c06cff14c884c6051fdbc6f3dd8392c6f7eeb257800fae9856c4dc5
section/106-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:74aae807903868ccb41e923b321ce38f5a5b2f7d26b2e43cc185ef20d6e4139bLA
Praeterea, dominus, Ioan. XVI, promisit discipulis suis in adventu spiritus sancti Paracleti cognitionem omnis veritatis. Sed nondum Ecclesia omnem veritatem cognoscit, in statu novi testamenti. Ergo expectandus est alius status, in quo per spiritum sanctum omnis veritas manifestetur.Referencing norms: Q106A4Obiectio2, assert-h526153dc165ab44369d262040b1dd75d3e30683a6a6aa89926e68e7fa84a592e, assert-hfa6c78eb799fd284703dcaa1ea38945262dbb7b1c8804cdfd520e0a7303993ce
section/106-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8a61531391dae93767d37e5d822c792f11143bfec2958ed4bc9cde393c231557LA
Praeterea, sicut pater est alius a filio et filius a patre, ita spiritus sanctus a patre et filio. Sed fuit quidam status conveniens personae patris, scilicet status veteris legis, in quo homines generationi intendebant. Similiter etiam est alius status conveniens personae filii, scilicet status novae legis, in quo clerici, intendentes sapientiae, quae appropriatur filio, principantur. Ergo erit status tertius spiritus sancti, in quo spirituales viri principabuntur.Referencing norms: Q106A4Obiectio3, assert-h8cd6107b024f26644248e3e95f12f9b4d2ee92636874f0a88355f79ce15f3a38, assert-hc90a9975d3f8dc5be2889b3fb50cd43c45486f7cc12dd98150eb379f48affb26
section/106-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:511afcdc56c3f87cf21cbec294f01e5b913c396501e24787e91a90837a8db215LA
Praeterea, dominus dicit, Matth. XXIV, praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, et tunc veniet consummatio. Sed Evangelium Christi iamdiu est praedicatum in universo orbe; nec tamen adhuc venit consummatio. Ergo Evangelium Christi non est Evangelium regni, sed futurum est aliud Evangelium spiritus sancti, quasi alia lex.Referencing norms: Q106A4Obiectio4, assert-h0675e8b3f404c74da130df59f92b925145b59c8c74153804a17c8bfbf0a0a198, assert-h133fff7477019f9c544c5d9a2a5856ff3dbaf15942026a62dad23110035682f8
section/106-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4bbef5b09e000a6e706a5fac073554b52cdd1b6eb7053022104685112fd2112LA
Respondeo dicendum quod status mundi variari potest dupliciter. Uno modo, secundum diversitatem legis. Et sic huic statui novae legis nullus alius status succedet. Successit enim status novae legis statui veteris legis tanquam perfectior imperfectiori. Nullus autem status praesentis vitae potest esse perfectior quam status novae legis. Nihil enim potest esse propinquius fini ultimo quam quod immediate in finem ultimum introducit. Hoc autem facit nova lex, unde apostolus dicit, ad Heb. X, habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam, accedamus ad eum. Unde non potest esse aliquis perfectior status praesentis vitae quam status novae legis, quia tanto est unumquodque perfectius, quanto ultimo fini propinquius. Alio modo status hominum variari potest secundum quod homines diversimode se habent ad eandem legem, vel perfectius vel minus perfecte. Et sic status veteris legis frequenter fuit mutatus, cum quandoque leges optime custodirentur, quandoque omnino praetermitterentur. Sic etiam status novae legis diversificatur, secundum diversa loca et tempora et personas, inquantum gratia spiritus sancti perfectius vel minus perfecte ab aliquibus habetur. Non est tamen expectandum quod sit aliquis status futurus in quo perfectius gratia spiritus sancti habeatur quam hactenus habita fuerit, maxime ab apostolis, qui primitias spiritus acceperunt, idest et tempore prius et ceteris abundantius, ut Glossa dicit Rom. VIII.Referencing norms: Q106A4Respondeo, assert-h9c23cbd45efd606b18b204e931b03c21cc4a5ed83b58be302a6bb48023c7b318
section/106-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:038d0e10de17c0dc64e54f9783fe7e23dff9f1a032558ac9ed234cdbeb61c627LA
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XXIV, dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant, quod Chrysostomus exponit de generatione fidelium Christi. Ergo status fidelium Christi manebit usque ad consummationem saeculi.Referencing norms: assert-h9cd6ebf2cdff9fc1830d40f76595f06433b4efaab8f502987e5cb9eb5795fa31
question/106/prooemium · paragraph
la · official · sha256:cf5f80c2cffdeaec88ba42d32c61e2482e5f9428b85a635e05443deeacdae729LA
Consequenter considerandum est de lege Evangelii, quod dicitur lex nova. Et primo, de ipsa secundum se; secundo, de ipsa per comparationem ad legem veterem; tertio, de his quae in lege nova continentur. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, qualis sit, utrum scilicet scripta vel indita. Secundo, de virtute eius, utrum iustificet. Tertio, de principio eius, utrum debuerit dari a principio mundi. Quarto, de termino eius utrum scilicet sit duratura usque ad finem, an debeat ei alia lex succedere.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 107
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q107
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2106.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:a090c93b606dd3c21b8bc5a2a2e34b77a3f7da13ad1f35fc283eb905a0bf0eb2 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/107-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:89319d4ac9c7df8feb2bd6ffb840097432c04c2c8bb4bf5ffc79fb4b1e457258LA
Ad primum ergo dicendum quod unitas fidei utriusque testamenti attestatur unitati finis, dictum est enim supra quod obiectum theologicarum virtutum, inter quas est fides, est finis ultimus. Sed tamen fides habuit alium statum in veteri et in nova lege, nam quod illi credebant futurum, nos credimus factum.Referencing norms: Q107A1Ad1, assert-he3922ee65441614b8f84a57d7885eca734747d12b010d9a7893197d60a4b0b32
section/107-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d8f329027d7c1cd0f0600f2c047515dc2351588cdd1eb4d115162de7685d7fc6LA
Ad secundum dicendum quod omnes differentiae quae assignantur inter novam legem et veterem, accipiuntur secundum perfectum et imperfectum. Praecepta enim legis cuiuslibet dantur de actibus virtutum. Ad operanda autem virtutum opera aliter inclinantur imperfecti, qui nondum habent virtutis habitum; et aliter illi qui sunt per habitum virtutis perfecti. Illi enim qui nondum habent habitum virtutis, inclinantur ad agendum virtutis opera ex aliqua causa extrinseca, puta ex comminatione poenarum, vel ex promissione aliquarum extrinsecarum remunerationum, puta honoris vel divitiarum vel alicuius huiusmodi. Et ideo lex vetus, quae dabatur imperfectis, idest nondum consecutis gratiam spiritualem, dicebatur lex timoris, inquantum inducebat ad observantiam praeceptorum per comminationem quarundam poenarum. Et dicitur habere temporalia quaedam promissa. Illi autem qui habent virtutem, inclinantur ad virtutis opera agenda propter amorem virtutis, non propter aliquam poenam aut remunerationem extrinsecam. Et ideo lex nova, cuius principalitas consistit in ipsa spirituali gratia indita cordibus, dicitur lex amoris. Et dicitur habere promissa spiritualia et aeterna, quae sunt obiecta virtutis, praecipue caritatis. Et ita per se in ea inclinantur, non quasi in extranea, sed quasi in propria. Et propter hoc etiam lex vetus dicitur cohibere manum, non animum, quia qui timore poenae ab aliquo peccato abstinet, non simpliciter eius voluntas a peccato recedit, sicut recedit voluntas eius qui amore iustitiae abstinet a peccato. Et propter hoc lex nova, quae est lex amoris, dicitur animum cohibere. Fuerunt tamen aliqui in statu veteris testamenti habentes caritatem et gratiam spiritus sancti, qui principaliter expectabant promissiones spirituales et aeternas. Et secundum hoc pertinebant ad legem novam. Similiter etiam in novo testamento sunt aliqui carnales nondum pertingentes ad perfectionem novae legis, quos oportuit etiam in novo testamento induci ad virtutis opera per timorem poenarum, et per aliqua temporalia promissa. Lex autem vetus etsi praecepta caritatis daret, non tamen per eam dabatur spiritus sanctus, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut dicitur Rom. V.Referencing norms: Q107A1Ad2, assert-hfbb8e930fd25c6ac75308d831dc61a05eaa3d994c84dfd0904a2825ee0a3db54
section/107-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f8ba5704a7cea7ab08694b3f99042fd23c6e0930c93c0d3c1f48f63184ea04f3LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, lex nova dicitur lex fidei, inquantum eius principalitas consistit in ipsa gratia quae interius datur credentibus, unde dicitur gratia fidei. Habet autem secundario aliqua facta et moralia et sacramentalia, sed in his non consistit principalitas legis novae, sicut principalitas veteris legis in eis consistebat. Illi autem qui in veteri testamento Deo fuerunt accepti per fidem, secundum hoc ad novum testamentum pertinebant, non enim iustificabantur nisi per fidem Christi, qui est auctor novi testamenti. Unde et de Moyse dicit apostolus, ad Heb. XI, quod maiores divitias aestimabat thesauro Aegyptiorum, improperium Christi.Referencing norms: Q107A1Ad3, assert-hb4d6f1bf99f0c8ed7ee786591059745daabd74e32a3e54258d3242f416a4b26a
section/107-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:eb6d8835b50c15a6bbd4e6acee3a369cf2994c524ff37df02ed732f3d87e37f3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex nova non sit alia a lege veteri. Utraque enim lex datur fidem Dei habentibus, quia sine fide impossibile est placere Deo, ut dicitur Heb. XI. Sed eadem fides est antiquorum et modernorum, ut dicitur in Glossa Matth. XXI. Ergo etiam est eadem lex.Referencing norms: Q107A1Obiectio1, assert-h5fdbe89a0ca45b10239b492593e3bbad9f0dbd949bbc0372265a861c13cb76f5, assert-h9db490ad870af28111f550c0fe666780184e92f02da249504b7e7030dd1bca6c
section/107-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fdf1aca566c6428529d0ff8080296caf803e81314918dfb3fafe768f870d27aaLA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra Adamantum Manich. Discip., quod brevis differentia legis et Evangelii est timor et amor. Sed secundum haec duo nova lex et vetus diversificari non possunt, quia etiam in veteri lege proponuntur praecepta caritatis; Lev. XIX, diliges proximum tuum; et Deut. VI, diliges dominum Deum tuum. Similiter etiam diversificari non possunt per aliam differentiam quam Augustinus assignat, contra Faustum, quod vetus testamentum habuit promissa temporalia, novum testamentum habet promissa spiritualia et aeterna. Quia etiam in novo testamento promittuntur aliqua promissa temporalia; secundum illud Marc. X, accipiet centies tantum in tempore hoc, domos et fratres, et cetera. Et in veteri testamento sperabantur promissa spiritualia et aeterna; secundum illud ad Heb. XI, nunc autem meliorem patriam appetunt, idest caelestem, quod dicitur de antiquis patribus. Ergo videtur quod nova lex non sit alia a veteri.Referencing norms: Q107A1Obiectio2, assert-h07e4512a6740b628750513414675c782df8572860dbef2f6482756ec2024a9b9, assert-hff86bc0bc8da645043ff839b961d1f1a0eb06662bbd4edfce095f00e06206558
section/107-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2d3f8ea276c58e3d5234fd7d74acc39c07383762c423eb7e16bb18a829b58e68LA
Praeterea, apostolus videtur distinguere utramque legem, ad Rom. III, veterem legem appellans legem factorum, legem vero novam appellans legem fidei. Sed lex vetus fuit etiam fidei; secundum illud Heb. XI, omnes testimonio fidei probati sunt, quod dicit de patribus veteris testamenti. Similiter etiam lex nova est lex factorum, dicitur enim Matth. V, benefacite his qui oderunt vos; et Luc. XXII, hoc facite in meam commemorationem. Ergo lex nova non est alia a lege veteri.Referencing norms: Q107A1Obiectio3, assert-h050e3be1fe4e2104cd28829953339980ce28832494f45bb3bf388caf3f0c195f, assert-had497bf0cbbb96246e68339a75fb5f13341dead858f26ee806b436f58e6dac09
section/107-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f0da41f9154f6bd530e00bd015cfe1c03a4a5dba76c7de4c263180fca7368572LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omnis lex ordinat conversationem humanam in ordine ad aliquem finem. Ea autem quae ordinantur ad finem, secundum rationem finis dupliciter diversificari possunt. Uno modo, quia ordinantur ad diversos fines, et haec est diversitas speciei, maxime si sit finis proximus. Alio modo, secundum propinquitatem ad finem vel distantiam ab ipso. Sicut patet quod motus differunt specie secundum quod ordinantur ad diversos terminos, secundum vero quod una pars motus est propinquior termino quam alia, attenditur differentia in motu secundum perfectum et imperfectum. Sic ergo duae leges distingui possunt dupliciter. Uno modo, quasi omnino diversae, utpote ordinatae ad diversos fines, sicut lex civitatis quae esset ordinata ad hoc quod populus dominaretur, esset specie differens ab illa lege quae esset ad hoc ordinata quod optimates civitatis dominarentur. Alio modo duae leges distingui possunt secundum quod una propinquius ordinat ad finem, alia vero remotius. Puta in una et eadem civitate dicitur alia lex quae imponitur viris perfectis, qui statim possunt exequi ea quae pertinent ad bonum commune; et alia lex de disciplina puerorum, qui sunt instruendi qualiter postmodum opera virorum exequantur. Dicendum est ergo quod secundum primum modum, lex nova non est alia a lege veteri, quia utriusque est unus finis, scilicet ut homines subdantur Deo; est autem unus Deus et novi et veteris testamenti, secundum illud Rom. III, unus Deus est qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Alio modo, lex nova est alia a veteri. Quia lex vetus est quasi paedagogus puerorum, ut apostolus dicit, ad Gal. III, lex autem nova est lex perfectionis, quia est lex caritatis, de qua apostolus dicit, ad Colos. III, quod est vinculum perfectionis.Referencing norms: NewAndOldShareOneEnd, Q107A1Respondeo, assert-haf51ef6e9297d7527a8f1829022534f372a785b880a4aedc50c70598444ffc83
section/107-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:17af04aa1c95fdc6e7d5b49c955f2dc64f1edd346dd8101d24bf54eb1ad5a0bfLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VII, translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Sed aliud est sacerdotium novi et veteris testamenti, ut ibidem apostolus probat. Ergo est etiam alia lex.Referencing norms: assert-ha6a31446572f4e24d5e92567efac961da68ce1180d03144b091dc0c3e1124754
section/107-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb99e9ec03e4723f0c39e02c51f5d884bf1b7fe1b8be0600fd08fccfb1c25101LA
Ad primum ergo dicendum quod lex nova non evacuat observantiam veteris legis nisi quantum ad caeremonialia, ut supra habitum est. Haec autem erant in figuram futuri. Unde ex hoc ipso quod caeremonialia praecepta sunt impleta, perfectis his quae figurabantur, non sunt ulterius observanda, quia si observarentur, adhuc significaretur aliquid ut futurum et non impletum. Sicut etiam promissio futuri doni locum iam non habet, promissione iam impleta per doni exhibitionem et per hunc modum, caeremoniae legis tolluntur cum implentur.Referencing norms: Q107A2Ad1, assert-h689249c7e271faefcaf4e750a3b3e7722e7338f1f7a2ce87ad66ddb8f68f6801
section/107-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:912dd4ab53e31a39c92b9949cc534bb435bf95bc12efa51b6a8daba030a4da4cLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Faustum, praecepta illa domini non sunt contraria praeceptis veteris legis quod enim dominus praecepit de uxore non dimittenda, non est contrarium ei quod lex praecepit. Neque enim ait lex, qui voluerit, dimittat uxorem; cui esset contrarium non dimittere. Sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret. Unde dominus, ad hoc confirmandum ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit. Et idem etiam dicendum est in prohibitione iuramenti, sicut dictum est. Et idem etiam patet in prohibitione talionis. Taxavit enim modum vindictae lex, ut non procederetur ad immoderatam vindictam, a qua dominus perfectius removit eum quem monuit omnino a vindicta abstinere. Circa odium vero inimicorum, removit falsum Pharisaeorum intellectum, nos monens ut persona odio non haberetur, sed culpa. Circa discretionem vero ciborum, quae caeremonialis erat, dominus non mandavit ut tunc non observaretur, sed ostendit quod nulli cibi secundum suam naturam erant immundi, sed solum secundum figuram, ut supra dictum est.Referencing norms: Q107A2Ad2, assert-h54fed5c350aeb66797600169e68a09c5dbac551a044240739f6b653b5af4582c
section/107-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67196738a9d388692aa9985038acbb0bf371d8b54cd9c0c2711bd60e1235cd31LA
Ad tertium dicendum quod tactus leprosi erat prohibitus in lege, quia ex hoc incurrebat homo quandam irregularitatis immunditiam, sicut et ex tactu mortui, ut supra dictum est. Sed dominus, qui erat mundator leprosi, immunditiam incurrere non poterat. Per ea autem quae fecit in sabbato, sabbatum non solvit secundum rei veritatem, sicut ipse magister in Evangelio ostendit, tum quia operabatur miracula virtute divina, quae semper operatur in rebus; tum quia salutis humanae opera faciebat, cum Pharisaei etiam saluti animalium in die sabbati providerent; tum quia etiam ratione necessitatis discipulos excusavit in sabbato spicas colligentes. Sed videbatur solvere secundum superstitiosum intellectum Pharisaeorum, qui credebant etiam a salubribus operibus esse in die sabbati abstinendum, quod erat contra intentionem legis.Referencing norms: Q107A2Ad3, assert-h61e2aecab4babd9e1e34b70aa8fe234606da0d46590530dcec5f97f3861c07a3
section/107-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bfc7141a7307d7d604e0e6073af5e141387eff8aea03bc101449cec02364945bLA
Ad quartum dicendum quod caeremonialia praecepta legis non commemorantur Matth. V, quia eorum observantia totaliter excluditur per impletionem, ut dictum est. De iudicialibus vero praeceptis commemoravit praeceptum talionis, ut quod de hoc diceretur, de omnibus aliis esset intelligendum. In quo quidem praecepto docuit legis intentionem non esse ad hoc quod poena talionis quaereretur propter livorem vindictae, quem ipse excludit, monens quod homo debet esse paratus etiam maiores iniurias sufferre, sed solum propter amorem iustitiae. Quod adhuc in nova lege remanet.Referencing norms: Q107A2Ad4, assert-h3ebcc9b258230135da907e10f1f7845840a4e4af17899c160be5baee298eb0ac
section/107-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f9fe4ea8190e3616bf15add3d726e5bcb0433e8f5b6251ba878c1002761c70dcLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex nova legem veterem non impleat. Impletio enim contrariatur evacuationi. Sed lex nova evacuat, vel excludit observantias legis veteris, dicit enim apostolus, ad Gal. V, si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. Ergo lex nova non est impletiva veteris legis.Referencing norms: Q107A2Obiectio1, assert-h195a25cf947b4c33eab72b3820fa4c5a2d2600985cbaf0b9386250cfb8a04bfa, assert-h404c5c985365d2d6d992704071897428de790187edf81da040b6bc3504d9de99
section/107-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d13a9d6933f069be177d6d07f298464a3359b58138f1f927a0f5607ca319e379LA
Praeterea, contrarium non est impletivum sui contrarii. Sed dominus in lege nova proposuit quaedam praecepta contraria praeceptis veteris legis. Dicitur enim Matth. V, audistis quia dictum est antiquis, quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, facit eam moechari. Et idem consequenter patet in prohibitione iuramenti, et etiam in prohibitione talionis, et in odio inimicorum. Similiter etiam videtur dominus exclusisse praecepta veteris legis de discretione ciborum, Matth. XV, non quod intrat in os, coinquinat hominem. Ergo lex nova non est impletiva veteris.Referencing norms: Q107A2Obiectio2, assert-h5dbd3a4719e4c20bf92fe32a742e4b1969e9bbe1b926d457a0c1fff7cc758db7, assert-ha0c4a54e4dbb0b442ab7895307feb98a26418f5be2eea70890843c25e3326fe5
section/107-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1901cccbe2165295bfbf7b30b13bf4a2d12a56bd644149f40d22ebeee7ed4098LA
Praeterea, quicumque contra legem agit, non implet legem. Sed Christus in aliquibus contra legem fecit. Tetigit enim leprosum, ut dicitur Matth. VIII, quod erat contra legem. Similiter etiam videtur sabbatum pluries violasse, unde de eo dicebant Iudaei, Ioan. IX, non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ergo Christus non implevit legem. Et ita lex nova data a Christo, non est veteris impletiva.Referencing norms: Q107A2Obiectio3, assert-h2c1e695a1a9bb1c41bb5477505d7bd7530a9a21e095ed67a5cd1e5e1691c416d, assert-h6931dea97ff0707282a962fa9a8a4da504b99168bf4370fd0c5a9cc42e578c30
section/107-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d268f40257160f1f6f95cc092ddb5fe9536eb23e2701702def1c0d4204b63986LA
Praeterea, in veteri lege continebantur praecepta moralia, caeremonialia et iudicialia, ut supra dictum est. Sed dominus, Matth. V, ubi quantum ad aliqua legem implevit, nullam mentionem videtur facere de iudicialibus et caeremonialibus. Ergo videtur quod lex nova non sit totaliter veteris impletiva.Referencing norms: Q107A2Obiectio4, assert-h9f51cf94cd3155ceafcda6beeff9e43412bc1328299902bab4b958753c4c2f1f, assert-hefad7931baf58ada4f604e4d2cb533c260682f43ef7f179c86027ef2adc12c5a
section/107-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:092761773fbf8862ba72685d2593e3b0a08ff097cdac6dc5cbb2ce7ced69f750LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex nova comparatur ad veterem sicut perfectum ad imperfectum. Omne autem perfectum adimplet id quod imperfecto deest. Et secundum hoc lex nova adimplet veterem legem, inquantum supplet illud quod veteri legi deerat. In veteri autem lege duo possunt considerari, scilicet finis; et praecepta contenta in lege. Finis vero cuiuslibet legis est ut homines efficiantur iusti et virtuosi, ut supra dictum est. Unde et finis veteris legis erat iustificatio hominum. Quam quidem lex efficere non poterat, sed figurabat quibusdam caeremonialibus factis, et promittebat verbis. Et quantum ad hoc, lex nova implet veterem legem iustificando virtute passionis Christi. Et hoc est quod apostolus dicit, ad Rom. VIII, quod impossibile erat legi, Deus, filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Et quantum ad hoc, lex nova exhibet quod lex vetus promittebat; secundum illud II ad Cor. I, quotquot promissiones Dei sunt, in illo est, idest in Christo. Et iterum quantum ad hoc etiam complet quod vetus lex figurabat. Unde ad Colos. II dicitur de caeremonialibus quod erant umbra futurorum, corpus autem Christi, idest, veritas pertinet ad Christum. Unde lex nova dicitur lex veritatis, lex autem vetus umbrae vel figurae. Praecepta vero veteris legis adimplevit Christus et opere, et doctrina. Opere quidem, quia circumcidi voluit, et alia legalia observare, quae erant illo tempore observanda; secundum illud Gal. IV, factum sub lege. Sua autem doctrina adimplevit praecepta legis tripliciter. Primo quidem, verum intellectum legis exprimendo. Sicut patet in homicidio et adulterio, in quorum prohibitione Scribae et Pharisaei non intelligebant nisi exteriorem actum prohibitum, unde dominus legem adimplevit, ostendendo etiam interiores actus peccatorum cadere sub prohibitione. Secundo, adimplevit dominus praecepta legis, ordinando quomodo tutius observaretur quod lex vetus statuerat. Sicut lex vetus statuerat ut homo non peiuraret, et hoc tutius observatur si omnino a iuramento abstineat, nisi in casu necessitatis. Tertio, adimplevit dominus praecepta legis, superaddendo quaedam perfectionis consilia, ut patet Matth. XIX, ubi dominus dicenti se observasse praecepta veteris legis, dicit, unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et cetera.Referencing norms: Q107A2Respondeo, assert-he18f5e19086c028373b983b296cace09ab3825de594a3887cf7c0865961ded22
section/107-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c68be8787337963398154776308a989675b7e1e72da0c72b725dee3ec79083beLA
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. V, non veni solvere legem, sed adimplere. Et postea, subdit, iota unum, aut unus apex, non praeteribit a lege, donec omnia fiant.Referencing norms: assert-h1999d305e83587fd5db725cc619a4625075c3a6b038ad5b59b79727b1fa23cdf
section/107-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2859f3b2673e606e3608941d5228e42d04a4df8d360c916547b9b7ebf608378fLA
Ad primum ergo dicendum quod omnia quae credenda traduntur in novo testamento explicite et aperte, traduntur credenda in veteri testamento, sed implicite sub figura. Et secundum hoc etiam quantum ad credenda lex nova continetur in veteri.Referencing norms: Q107A3Ad1, assert-h685a4429aa5c00cdb96d75c0ef0e42e01ccd05572a40dad574c1e06d69ee57eb
section/107-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f0a7223a96299d4acca6e86c82de4adc069b788c769c0cad456aa3a9c87e937LA
Ad secundum dicendum quod praecepta novae legis dicuntur esse maiora quam praecepta veteris legis, quantum ad explicitam manifestationem. Sed quantum ad ipsam substantiam praeceptorum novi testamenti, omnia continentur in veteri testamento. Unde Augustinus dicit, contra Faustum, quod pene omnia quae monuit vel praecepit dominus, ubi adiungebat, ego autem dico vobis, inveniuntur etiam in illis veteribus libris. Sed quia non intelligebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri, in homicidii genere deputari. Et quantum ad huiusmodi manifestationes, praecepta novae legis dicuntur maiora praeceptis veteris legis. Nihil tamen prohibet maius in minori virtute contineri, sicut arbor continetur in semine.Referencing norms: Q107A3Ad2, assert-h44dc5e2ce8946601e21add1068d286543019e29e9db5db1cfcb265e2bb1880a1
section/107-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:81104f8cf59bf9c328ff9a9694a3cf1678fa4703b9bc7bea53eb5b16cefb1141LA
Ad tertium dicendum quod illud quod implicite datum est, oportet explicari. Et ideo post veterem legem latam, oportuit etiam novam legem dari.Referencing norms: Q107A3Ad3, assert-h8f26d9c11ee45ed94cef812734884fb590aab7e09491b9d109cdb63fd2abf5fb
section/107-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8af5bc637f84621a02f40a058f5df3665b03725b7c1c98d27a26f3175fd70e53LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex nova in lege veteri non contineatur. Lex enim nova praecipue in fide consistit, unde dicitur lex fidei, ut patet Rom. III. Sed multa credenda traduntur in nova lege quae in veteri non continentur. Ergo lex nova non continetur in veteri.Referencing norms: Q107A3Obiectio1, assert-h9407bbf0f58c63f72e2a554afc846b9693396341235725b3de44c58a3e747c40, assert-h98af67ef3a7bd66d3299b45db6a67ca0fb8b70e496fa6b0cb4fb123e949c6442
section/107-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6759e9a8e2fce8337017fccc0a37721b618600a7907931177635a6d0263ff172LA
Praeterea, quaedam Glossa dicit, Matth. V, super illud, qui solverit unum de mandatis istis minimis, quod mandata legis sunt minora, in Evangelio vero sunt mandata maiora. Maius autem non potest contineri in minori. Ergo lex nova non continetur in veteri.Referencing norms: Q107A3Obiectio2, assert-hd061950a6f73c48a7e22549a84624a70a9c8195bff990029851c6a7678dc0f63
section/107-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a075f87fe39dd85dc2faac919b0d7fa406e7e71de446ee91f40b8df97cc56833LA
Praeterea, quod continetur in altero, simul habetur habito illo. Si igitur lex nova contineretur in veteri, sequeretur quod, habita veteri lege, habeatur et nova. Superfluum igitur fuit, habita veteri lege, iterum dari novam. Non ergo nova lex continetur in veteri.Referencing norms: Q107A3Obiectio3, assert-h1e60ad627aede7dcd6a160c269ba86c1d5f7fc825e6a5e54ab56162533a98790
section/107-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0b9c218b89d8c940f6395c2428cf7413aecc1f506ca64f77ee13be0bba6040dfLA
Respondeo dicendum quod aliquid continetur in alio dupliciter. Uno modo, in actu, sicut locatum in loco. Alio modo, virtute, sicut effectus in causa, vel complementum in incompleto, sicut genus continet species potestate, et sicut tota arbor continetur in semine. Et per hunc modum nova lex continetur in veteri, dictum est enim quod nova lex comparatur ad veterem sicut perfectum ad imperfectum. Unde Chrysostomus exponens illud quod habetur Marc. IV, ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica, sic dicit, primo herbam fructificat in lege naturae; postmodum spicas in lege Moysi; postea plenum frumentum, in Evangelio. Sic igitur est lex nova in veteri sicut fructus in spica.Referencing norms: Q107A3Respondeo, assert-h5d4519840089b49c97019cbe3114ad69ae2b66366e18ce1342419fd5e8c07ce2
section/107-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2248ca8f21cafbba2c580b8a31cd45f603f5030713e43e76b68b3ba6ce9e066fLA
Sed contra est quod, sicut dicitur Ezech. I, rota erat in rota, idest novum testamentum in veteri, ut Gregorius exponit.Referencing norms: assert-had816679e336445ba9fd68cc03892bed50d814bb2338018340b1804417ccacac
section/107-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d20f345b3f28eb33763ca3a1f76e86fa729d81639f2ea6fce25c36aba5ccaf6cLA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa expresse loquitur de difficultate novae legis quantum ad expressam cohibitionem interiorum motuum.Referencing norms: Q107A4Ad1, assert-hf2248ec6a6a68206bd2c473bb0703aa0e46ba086bd27134a72a12ee2055dc2b0
section/107-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b93b28a4fe55c598f30944db98277287b47f132d7ee916ca74ad15077d6ec76LA
Ad secundum dicendum quod adversitates quas patiuntur observatores novae legis, non sunt ab ipsa lege impositae. Sed tamen propter amorem, in quo ipsa lex consistit, faciliter tollerantur, quia sicut Augustinus dicit, in libro de verbis domini, omnia saeva et immania facilia et prope nulla efficit amor.Referencing norms: Q107A4Ad2, assert-hc736f58d424e7e256a13b45fc914e34ba4cb9a6d0105c214d1f784224f6b7c9d
section/107-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e4af554089a60f8f7d0e173708a364a45aee61fbc2fade79b093d2078d7f0a97LA
Ad tertium dicendum quod illae additiones ad praecepta veteris legis, ad hoc ordinantur ut facilius impleatur quod vetus lex mandabat, sicut Augustinus dicit. Et ideo per hoc non ostenditur quod lex nova sit gravior, sed magis quod sit facilior.Referencing norms: Q107A4Ad3, assert-ha6e299a5b2d7424c046edcacfa59114f9d6d017a5233a057920c9c06812cec25
section/107-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6620265eb4b1f85ece5f5b7f536c7008fc54ad336c278874dfa1e8935ec98179LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex nova sit gravior quam lex vetus. Matth. enim V, super illud, qui solverit unum de mandatis his minimis, dicit Chrysostomus, mandata Moysi in actu facilia sunt, non occides, non adulterabis. Mandata autem Christi, idest, non irascaris, non concupiscas, in actu difficilia sunt. Ergo lex nova est gravior quam vetus.Referencing norms: Q107A4Obiectio1, assert-hd44696d60fffeb76079cc832d81c0914f6d4751ca945a09ebaa42b7ebfa194ca
section/107-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a91956bf6ad0038f342a4d4c9f338bf3aaae813cf56f537265cc4d502f46a4f0LA
Praeterea, facilius est terrena prosperitate uti quam tribulationes perpeti. Sed in veteri testamento observationem veteris legis consequebatur prosperitas temporalis, ut patet Deut. XXVIII. Observatores autem novae legis consequitur multiplex adversitas, prout dicitur II ad Cor. VI, exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, et cetera. Ergo lex nova est gravior quam lex vetus.Referencing norms: Q107A4Obiectio2, assert-h8eb138c2d8a75e289e2a66d0ca433e610e84ce24453a5a3e29608f3480be5e72, assert-hcc3e03dbdeaa022b57f645d06a7a5fe131bd70a2a4994f06ddb367569bcd506b
section/107-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b87b8f386e4f265ba394acb313dfa6446d77752718d75086ff5094b6f69e9a86LA
Praeterea, quod se habet ex additione ad alterum, videtur esse difficilius. Sed lex nova se habet ex additione ad veterem. Nam lex vetus prohibuit periurium, lex nova etiam iuramentum, lex vetus prohibuit discidium uxoris sine libello repudii, lex autem nova omnino discidium prohibuit, ut patet Matth. V, secundum expositionem Augustini. Ergo lex nova est gravior quam vetus.Referencing norms: Q107A4Obiectio3, assert-h64d7ca7349aedab6edecd3ec5815ea252f6b52fecb8d2bf2ad4d7dc1ad929fba, assert-hb5d3f416329450965d5632af22f1da458fd4ea58d8a2820e4896e592f99e32ec
section/107-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fff56181ed312eaab2dd216fb6ae7e42de680f12474f5d29cf5233370bac87edLA
Respondeo dicendum quod circa opera virtutis, de quibus praecepta legis dantur, duplex difficultas attendi potest. Una quidem ex parte exteriorum operum, quae ex seipsis quandam difficultatem habent et gravitatem. Et quantum ad hoc, lex vetus est multo gravior quam nova, quia ad plures actus exteriores obligabat lex vetus in multiplicibus caeremoniis, quam lex nova, quae praeter praecepta legis naturae, paucissima superaddidit in doctrina Christi et apostolorum; licet aliqua sint postmodum superaddita ex institutione sanctorum patrum. In quibus etiam Augustinus dicit esse moderationem attendendam, ne conversatio fidelium onerosa reddatur. Dicit enim, ad inquisitiones Ianuarii, de quibusdam, quod ipsam religionem nostram, quam in manifestissimis et paucissimis celebrationum sacramentis Dei misericordia voluit esse liberam, servilibus premunt oneribus, adeo ut tolerabilior sit conditio Iudaeorum, qui legalibus sacramentis, non humanis praesumptionibus subiiciuntur. Alia autem difficultas est circa opera virtutum in interioribus actibus, puta quod aliquis opus virtutis exerceat prompte et delectabiliter. Et circa hoc difficile est virtus, hoc enim non habenti virtutem est valde difficile; sed per virtutem redditur facile. Et quantum ad hoc, praecepta novae legis sunt graviora praeceptis veteris legis, quia in nova lege prohibentur interiores motus animi, qui expresse in veteri lege non prohibebantur in omnibus, etsi in aliquibus prohiberentur; in quibus tamen prohibendis poena non apponebatur. Hoc autem est difficillimum non habenti virtutem, sicut etiam philosophus dicit, in V Ethic., quod operari ea quae iustus operatur, facile est; sed operari ea eo modo quo iustus operatur, scilicet delectabiliter et prompte, est difficile non habenti iustitiam. Et sic etiam dicitur I Ioan. V, quod mandata eius gravia non sunt, quod exponens Augustinus dicit quod non sunt gravia amanti, sed non amanti sunt gravia.Referencing norms: Q107A4Respondeo, assert-hf2d485be82cd1928603ca3589fa901a128c943914cebc081ae026b3c46bf5d88
section/107-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2b76ee748cfe9bdc04a0d51f08d97c5ff92ec456d460d3c7e3c7a46c376c2f31LA
Sed contra est quod dicitur Matth. XI, venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis. Quod exponens Hilarius dicit, legis difficultatibus laborantes, et peccatis saeculi oneratos, ad se advocat. Et postmodum de iugo Evangelii subdit, iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Ergo lex nova est levior quam vetus.Referencing norms: assert-h545def1cd57ce113ddb9e1ed268a6cd268cfd25ff18781fc59730274ec5a918d
question/107/prooemium · paragraph
la · official · sha256:a1edef4f97e7e7c63161fe98b689ec28afdf6caee8b5db3f7e511729c3f66870LA
Deinde considerandum est de comparatione legis novae ad legem veterem. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum lex nova sit alia lex a lege veteri. Secundo, utrum lex nova impleat veterem. Tertio, utrum lex nova contineatur in veteri. Quarto, quae sit gravior, utrum lex nova vel vetus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 108
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q108
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2106.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:6ed0c77b94edd71a6b97c796e3e2eecb6df1f0a1754ae8aed4cfb21abe5e1e7f | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 43
section/108-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9eb29125b2d598cb487649f2c787c692c172edb21acf5fbddc8bfbf0115a2aa8LA
Ad primum ergo dicendum quod regnum Dei in interioribus actibus principaliter consistit, sed ex consequenti etiam ad regnum Dei pertinent omnia illa sine quibus interiores actus esse non possunt. Sicut si regnum Dei est interior iustitia et pax et gaudium spirituale, necesse est quod omnes exteriores actus qui repugnant iustitiae aut paci aut gaudio spirituali, repugnent regno Dei, et ideo sunt in Evangelio regni prohibendi. Illa vero quae indifferenter se habent respectu horum, puta comedere hos vel illos cibos, in his non est regnum Dei, unde apostolus praemittit, non est regnum Dei esca et potus.Referencing norms: Q108A1Ad1, assert-hd6921da7bee8a8be7a1a881b54b32e50b93490e77ba1c0c567d7d516b8cd8b1c
section/108-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2141b5192ba707f9045804f3b073dfac42d789e00c8630cfda5b168658e3941aLA
Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in I Metaphys., liber est qui sui causa est. Ille ergo libere aliquid agit qui ex seipso agit. Quod autem homo agit ex habitu suae naturae convenienti, ex seipso agit, quia habitus inclinat in modum naturae. Si vero habitus esset naturae repugnans, homo non ageret secundum quod est ipse, sed secundum aliquam corruptionem sibi supervenientem. Quia igitur gratia spiritus sancti est sicut interior habitus nobis infusus inclinans nos ad recte operandum, facit nos libere operari ea quae conveniunt gratiae, et vitare ea quae gratiae repugnant. Sic igitur lex nova dicitur lex libertatis dupliciter. Uno modo, quia non arctat nos ad facienda vel vitanda aliqua, nisi quae de se sunt vel necessaria vel repugnantia saluti, quae cadunt sub praecepto vel prohibitione legis. Secundo, quia huiusmodi etiam praecepta vel prohibitiones facit nos libere implere, inquantum ex interiori instinctu gratiae ea implemus. Et propter haec duo lex nova dicitur lex perfectae libertatis, Iac. I.Referencing norms: Q108A1Ad2, assert-hafa40d47bdb29b0166c1e6d3d737c3729b865a45af91d4edcc3d07f89e6d65a9
section/108-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c96745479ceb287d5ed5313281a3dcb3bc8f37baf28570b943fb437240a0232LA
Ad tertium dicendum quod lex nova, cohibendo animum ab inordinatis motibus, oportet quod etiam cohibeat manum ab inordinatis actibus, qui sunt effectus interiorum motuum.Referencing norms: Q108A1Ad3, assert-h9233df55f651bbd033a196598f16f98af2062ba5b4702bfc3211449c77676cf3
section/108-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a7bb1587ef96dcb932e14b3bc84f2550e2536c8274290002a32aa3e4a77694d0LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex nova nullos exteriores actus debeat praecipere vel prohibere. Lex enim nova est Evangelium regni; secundum illud Matth. XXIV, praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe. Sed regnum Dei non consistit in exterioribus actibus, sed solum in interioribus; secundum illud Luc. XVII, regnum Dei intra vos est; et Rom. XIV, non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Ergo lex nova non debet praecipere vel prohibere aliquos exteriores actus.Referencing norms: Q108A1Obiectio1, assert-h445c9ee322d15baf2d14ab749ca536c53b03ccf3781ff4592062d03aaea88901, assert-hdc06f9d656d715b3aab96414cab5f990f75fb69ff49ea4fd6d20f1015a135bcc
section/108-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3b908ee9f198731d31e06b844ffde4892395a906835121117372ee2a76108526LA
Praeterea, lex nova est lex spiritus, ut dicitur Rom. VIII. Sed ubi spiritus domini, ibi libertas, ut dicitur II ad Cor. III. Non est autem libertas ubi homo obligatur ad aliqua exteriora opera facienda vel vitanda. Ergo lex nova non continet aliqua praecepta vel prohibitiones exteriorum actuum.Referencing norms: Q108A1Obiectio2, assert-h11aaedf6e7f76a1a37698eeaa50ee9d05d6aff8da3d67fa13443bd7a71b517b4, assert-hf657a44fb285f1ec95376aa264d16ebfe7a063cf5dce9bb345927ca45361ba91
section/108-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e066005293b3a2882efa68668866aa5ce512517341383b1f55c7e14ece8577dcLA
Praeterea, omnes exteriores actus pertinere intelliguntur ad manum, sicut interiores actus pertinent ad animum. Sed haec ponitur differentia inter novam legem et veterem, quod vetus lex cohibet manum, sed lex nova cohibet animum. Ergo in lege nova non debent poni prohibitiones et praecepta exteriorum actuum, sed solum interiorum.Referencing norms: Q108A1Obiectio3, assert-h53c0b9c1d75ead21e2f257075f712f50402091ff64e8a4be52485f8eea4f76b1, assert-he2dcf3aaa23ec2900ec672a8e5c544908137fca27caf5ca48f436d9a06826e9e
section/108-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:931863494833a9a080034f6245df4d73c8ee2885d68001d82982387a10e462b6LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, principalitas legis novae est gratia spiritus sancti, quae manifestatur in fide per dilectionem operante. Hanc autem gratiam consequuntur homines per Dei filium hominem factum, cuius humanitatem primo replevit gratia, et exinde est ad nos derivata. Unde dicitur Ioan. I, verbum caro factum est; et postea subditur, plenum gratiae et veritatis; et infra, de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Unde subditur quod gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Et ideo convenit ut per aliqua exteriora sensibilia gratia a verbo incarnato profluens in nos deducatur; et ex hac interiori gratia, per quam caro spiritui subditur, exteriora quaedam opera sensibilia producantur. Sic igitur exteriora opera dupliciter ad gratiam pertinere possunt. Uno modo, sicut inducentia aliqualiter ad gratiam. Et talia sunt opera sacramentorum quae in lege nova sunt instituta, sicut Baptismus, Eucharistia, et alia huiusmodi. Alia vero sunt opera exteriora quae ex instinctu gratiae producuntur. Et in his est quaedam differentia attendenda. Quaedam enim habent necessariam convenientiam vel contrarietatem ad interiorem gratiam, quae in fide per dilectionem operante consistit. Et huiusmodi exteriora opera sunt praecepta vel prohibita in lege nova, sicut praecepta est confessio fidei, et prohibita negatio; dicitur enim Matth. X, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo. Alia vero sunt opera quae non habent necessariam contrarietatem vel convenientiam ad fidem per dilectionem operantem. Et talia opera non sunt in nova lege praecepta vel prohibita ex ipsa prima legis institutione; sed relicta sunt a legislatore, scilicet Christo, unicuique, secundum quod aliquis curam gerere debet. Et sic unicuique liberum est circa talia determinare quid sibi expediat facere vel vitare; et cuicumque praesidenti, circa talia ordinare suis subditis quid sit in talibus faciendum vel vitandum. Unde etiam quantum ad hoc dicitur lex Evangelii lex libertatis, nam lex vetus multa determinabat, et pauca relinquebat hominum libertati determinanda.Referencing norms: GospelCalledLawOfLiberty, Q108A1Respondeo, assert-h3a4412950aa74594d31b34cb94b04bda5199a5c4f2be554882b7f4e29ba9ee03
section/108-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:75d1e5cfb533298760d67200d27e9977c8fc9c451fc782574cb044a5bee45a64LA
Sed contra est quod per legem novam efficiuntur homines filii lucis, unde dicitur Ioan. XII, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Sed filios lucis decet opera lucis facere, et opera tenebrarum abiicere; secundum illud Ephes. V, eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Ut filii lucis ambulate. Ergo lex nova quaedam exteriora opera debuit prohibere, et quaedam praecipere.Referencing norms: assert-hc8e3a25ef35309aafafb627fb66452dd6241891dbccaeabbaff050c6b8da00d6
section/108-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3126aca84a77328c84fcb1a48c41680b6fd43d92b60a7c3b484ec10f8bb447e7LA
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt fidei, sunt supra rationem humanam, unde in ea non possumus pervenire nisi per gratiam. Et ideo, abundantiori gratia superveniente, oportuit plura credenda explicari. Sed ad opera virtutum dirigimur per rationem naturalem, quae est regula quaedam operationis humanae, ut supra dictum est. Et ideo in his non oportuit aliqua praecepta dari ultra moralia legis praecepta, quae sunt de dictamine rationis.Referencing norms: Q108A2Ad1, assert-h58d827a0d3c16398e9c42106a05cf133f3a4d7ff787cbbfbd559cb83ed37324b
section/108-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5b493c9d801483c12e41c2efdd254eb1bbf807828423c739bfc64a9acac07b41LA
Ad secundum dicendum quod in sacramentis novae legis datur gratia, quae non est nisi a Christo, et ideo oportuit quod ab ipso institutionem haberent. Sed in sacris non datur aliqua gratia, puta in consecratione templi vel altaris vel aliorum huiusmodi, aut etiam in ipsa celebritate solemnitatum. Et ideo talia, quia secundum seipsa non pertinent ad necessitatem interioris gratiae, dominus fidelibus instituenda reliquit pro suo arbitrio.Referencing norms: Q108A2Ad2, assert-h6ff3474b846aed109010be1796ad818ead39259900b6174f9f4c45fe87515fe2
section/108-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f42f93496b8864da52ff39a9b6a6c8ba998650f9a2e4d287f8ccec22a5c377abLA
Ad tertium dicendum quod illa praecepta dominus dedit apostolis non tanquam caeremoniales observantias, sed tanquam moralia instituta. Et possunt intelligi dupliciter. Uno modo, secundum Augustinum, in libro de consensu Evangelist., ut non sint praecepta, sed concessiones. Concessit enim eis ut possent pergere ad praedicationis officium sine pera et baculo et aliis huiusmodi, tanquam habentes potestatem necessaria vitae accipiendi ab illis quibus praedicabant, unde subdit, dignus enim est operarius cibo suo. Non autem peccat, sed supererogat, qui sua portat, ex quibus vivat in praedicationis officio, non accipiens sumptum ab his quibus Evangelium praedicat, sicut Paulus fecit. Alio modo possunt intelligi, secundum aliorum sanctorum expositionem, ut sint quaedam statuta temporalia apostolis data pro illo tempore quo mittebantur ad praedicandum in Iudaea ante Christi passionem. Indigebant enim discipuli, quasi adhuc parvuli sub Christi cura existentes, accipere aliqua specialia instituta a Christo, sicut et quilibet subditi a suis praelatis, et praecipue quia erant paulatim exercitandi ut temporalium sollicitudinem abdicarent, per quod reddebantur idonei ad hoc quod Evangelium per universum orbem praedicarent. Nec est mirum si, adhuc durante statu veteris legis, et nondum perfectam libertatem spiritus consecutis, quosdam determinatos modos vivendi instituit. Quae quidem statuta, imminente passione, removit, tanquam discipulis iam per ea sufficienter exercitatis. Unde Luc. XXII, dixit, quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt, nihil. Dixit ergo eis, sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram. Iam enim imminebat tempus perfectae libertatis, ut totaliter suo dimitterentur arbitrio in his quae secundum se non pertinent ad necessitatem virtutis.Referencing norms: Q108A2Ad3, assert-h8c083565aa0b1b3c965d5e7353a45fed55204a8fca98771815d38897cbdb5bd0
section/108-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4536b9e149cb2cfd95a462e370c9caec80c0ffd7398847fcfb117511fb2f67b7LA
Ad quartum dicendum quod iudicialia etiam, secundum se considerata, non sunt de necessitate virtutis quantum ad talem determinationem sed solum quantum ad communem rationem iustitiae. Et ideo iudicialia praecepta reliquit dominus disponenda his qui curam aliorum erant habituri vel spiritualem vel temporalem. Sed circa iudicialia praecepta veteris legis quaedam explanavit, propter malum intellectum Pharisaeorum, ut infra dicetur.Referencing norms: Q108A2Ad4, assert-h5728cd6a66133c921f6e2fc8bef0a57606d896e7d0919bea929197c9bd4064a6
section/108-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:135e8e5786e1ebe6ea90a48e2b99a9a13837642a1df3ef3270e0fc3ca0d718e0LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex nova insufficienter exteriores actus ordinaverit. Ad legem enim novam praecipue pertinere videtur fides per dilectionem operans; secundum illud ad Gal. V, in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur. Sed lex nova explicavit quaedam credenda quae non erant in veteri lege explicita, sicut de fide Trinitatis. Ergo etiam debuit superaddere aliqua exteriora opera moralia, quae non erant in veteri lege determinata.Referencing norms: Q108A2Obiectio1, assert-h68e28f1afac9908db39fe7fab560ca35e101fa51429e51e781f27917cba3af2b, assert-hd5ad1d72b3a1d99293fe52ed2792c68611f7e217e892bb4d74a17ffe9a93ac93
section/108-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c6b9ab03f0edc3b9c1ed35019bf48a43c03e5861b4179acc2912d0dd449daf21LA
Praeterea, in veteri lege non solum instituta sunt sacramenta, sed etiam aliqua sacra, ut supra dictum est. Sed in nova lege, etsi sint instituta aliqua sacramenta, nulla tamen sacra instituta a domino videntur, puta quae pertineant vel ad sanctificationem alicuius templi aut vasorum, vel etiam ad aliquam solemnitatem celebrandam. Ergo lex nova insufficienter exteriora ordinavit.Referencing norms: Q108A2Obiectio2, assert-h09d2679f1d35a30b18a201fd27e84e9257458773b1623fcccf7273214fe6efad, assert-h4826b19add3611b551037580b4b43025e6580c83882fb275594ef3ece5e9c335
section/108-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e71e14971e34b1ee5ba0135f035e300398d18c3694337bddda0257216329c627LA
Praeterea, in veteri lege, sicut erant quaedam observantiae pertinentes ad Dei ministros, ita etiam erant quaedam observantiae pertinentes ad populum; ut supra dictum est, cum de caeremonialibus veteris legis ageretur. Sed in nova lege videntur aliquae observantiae esse datae ministris Dei, ut patet Matth. X, nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, et cetera quae ibi sequuntur, et quae dicuntur Luc. IX et X. Ergo etiam debuerunt aliquae observantiae institui in nova lege ad populum fidelem pertinentes.Referencing norms: Q108A2Obiectio3, assert-h22e7581d6b10bae6afc617fe50eeea30a48381261dd7cf92632ad0bfb5d62146, assert-h513ea20abe77388051acafac7c462953f6da6e1ba9ec356ab4326b03e7c7e29c
section/108-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e0ca149b50c1423f221db88fc49a8cb3858a4e7338e28554afcaf9eaf5334287LA
Praeterea, in veteri lege, praeter moralia et caeremonialia, fuerunt quaedam iudicialia praecepta. Sed in lege nova non traduntur aliqua iudicialia praecepta. Ergo lex nova insufficienter exteriora opera ordinavit.Referencing norms: Q108A2Obiectio4, assert-h601af53eb88a802107b7c5c09ae3be5627b888ff7d7f01631efae7e76e893f77, assert-hfeeebac47aaa2b48eb22ed4ce88bb372e43360544912e933741259cbc58503e8
section/108-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:789954205efeb10862ab474054c85ffe0a856748749afd074130398e13501164LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex nova in exterioribus illa solum praecipere debuit vel prohibere, per quae in gratiam introducimur, vel quae pertinent ad rectum gratiae usum ex necessitate. Et quia gratiam ex nobis consequi non possumus, sed per Christum solum, ideo sacramenta, per quae gratiam consequimur, ipse dominus instituit per seipsum, scilicet Baptismum, Eucharistiam, ordinem ministrorum novae legis, instituendo apostolos et septuaginta duos discipulos, et poenitentiam, et matrimonium indivisibile. Confirmationem etiam promisit per spiritus sancti missionem. Ex eius etiam institutione apostoli leguntur oleo infirmos ungendo sanasse, ut habetur Marc. VI. Quae sunt novae legis sacramenta. Rectus autem gratiae usus est per opera caritatis. Quae quidem secundum quod sunt de necessitate virtutis, pertinent ad praecepta moralia, quae etiam in veteri lege tradebantur. Unde quantum ad hoc, lex nova super veterem addere non debuit circa exteriora agenda. Determinatio autem praedictorum operum in ordine ad cultum Dei, pertinet ad praecepta caeremonialia legis; in ordine vero ad proximum, ad iudicialia; ut supra dictum est. Et ideo, quia istae determinationes non sunt secundum se de necessitate interioris gratiae, in qua lex consistit; idcirco non cadunt sub praecepto novae legis, sed relinquuntur humano arbitrio; quaedam quidem quantum ad subditos, quae scilicet pertinent singillatim ad unumquemque; quaedam vero ad praelatos temporales vel spirituales, quae scilicet pertinent ad utilitatem communem. Sic igitur lex nova nulla alia exteriora opera determinare debuit praecipiendo vel prohibendo, nisi sacramenta, et moralia praecepta quae de se pertinent ad rationem virtutis, puta non esse occidendum, non esse furandum, et alia huiusmodi.Referencing norms: Q108A2Respondeo, assert-h844c48b6752bb6e4241a5ddb0c69f4f652c412706523b8cb32aec13bd2d6c718
section/108-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1aae10951f7ee494ccba655fa04e75d5b9f5d5d7e69f7dca65bde422820e28e8LA
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. VII, omnis qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram. Sed sapiens aedificator nihil omittit eorum quae sunt necessaria ad aedificium. Ergo in verbis Christi sufficienter sunt omnia posita quae pertinent ad salutem humanam.Referencing norms: assert-h1f8f7976a6abbf34bb4674d26ad83aed511890623198d7eeed478c4c901fa709
section/108-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4eb98aef20a4f6cb3b767b0655cf4cb972670b0eddf2fe6fa91068daf10a686cLA
Ad primum ergo dicendum quod dominus circa illa legis praecepta adimpletionem apposuit, in quibus Scribae et Pharisaei non rectum intellectum habebant. Et hoc contingebat praecipue circa tria praecepta Decalogi. Nam circa prohibitionem adulterii et homicidii, aestimabant solum exteriorem actum prohiberi, non autem interiorem appetitum. Quod magis credebant circa homicidium et adulterium quam circa furtum vel falsum testimonium, quia motus irae in homicidium tendens, et concupiscentiae motus tendens in adulterium, videntur aliqualiter nobis a natura inesse; non autem appetitus furandi, vel falsum testimonium dicendi. Circa periurium vero habebant falsum intellectum, credentes periurium quidem esse peccatum; iuramentum autem per se esse appetendum et frequentandum, quia videtur ad Dei reverentiam pertinere. Et ideo dominus ostendit iuramentum non esse appetendum tanquam bonum; sed melius esse absque iuramento loqui, nisi necessitas cogat.Referencing norms: Q108A3Ad1, assert-h858c9d8373f49bb9170374eaf914106cff66f2a59f0ec15c8aaad46f636e1df9
section/108-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:591b833f7635bc89e17486e5c1f409cd96f69fdf964abd1b566795e3dfa153a0LA
Ad secundum dicendum quod circa iudicialia praecepta dupliciter Scribae et Pharisaei errabant. Primo quidem, quia quaedam quae in lege Moysi erant tradita tanquam permissiones, aestimabant esse per se iusta, scilicet repudium uxoris, et usuras accipere ab extraneis. Et ideo dominus prohibuit uxoris repudium, Matth. V; et usurarum acceptionem, Luc. VI, dicens, date mutuum nihil inde sperantes. Alio modo errabant credentes quaedam quae lex vetus instituerat facienda propter iustitiam, esse exequenda ex appetitu vindictae; vel ex cupiditate temporalium rerum; vel ex odio inimicorum. Et hoc in tribus praeceptis. Appetitum enim vindictae credebant esse licitum, propter praeceptum datum de poena talionis. Quod quidem fuit datum ut iustitia servaretur, non ut homo vindictam quaereret. Et ideo dominus, ad hoc removendum, docet animum hominis sic debere esse praeparatum ut, si necesse sit, etiam paratus sit plura sustinere. Motum autem cupiditatis aestimabant esse licitum, propter praecepta iudicialia in quibus mandabatur restitutio rei ablatae fieri etiam cum aliqua additione, ut supra dictum est. Et hoc quidem lex mandavit propter iustitiam observandam, non ut daret cupiditati locum. Et ideo dominus docet ut ex cupiditate nostra non repetamus, sed simus parati, si necesse fuerit, etiam ampliora dare. Motum vero odii credebant esse licitum, propter praecepta legis data de hostium interfectione. Quod quidem lex statuit propter iustitiam implendam, ut supra dictum est, non propter odia exsaturanda. Et ideo dominus docet ut ad inimicos dilectionem habeamus, et parati simus, si opus fuerit, etiam benefacere. Haec enim praecepta secundum praeparationem animi sunt accipienda, ut Augustinus exponit.Referencing norms: Q108A3Ad2, assert-h0dfb4dc459870b7531b3dda18ddd9fe7552d47ec78808eeaaa31807acfd212cc
section/108-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fcba64eb020188823d0cb701fbbdcb473a24c5675a66cd230a4654c379f75e88LA
Ad tertium dicendum quod praecepta moralia omnino in nova lege remanere debebant, quia secundum se pertinent ad rationem virtutis. Praecepta autem iudicialia non remanebant ex necessitate secundum modum quem lex determinavit; sed relinquebatur arbitrio hominum utrum sic vel aliter esset determinandum. Et ideo convenienter dominus circa haec duo genera praeceptorum nos ordinavit. Praeceptorum autem caeremonialium observatio totaliter per rei impletionem tollebatur. Et ideo circa huiusmodi praecepta, in illa communi doctrina, nihil ordinavit. Ostendit tamen alibi quod totus corporalis cultus qui erat determinatus in lege, erat in spiritualem commutandus; ut patet Ioan. IV, ubi dixit, venit hora quando neque in monte hoc neque in Ierosolymis adorabitis patrem; sed veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate.Referencing norms: Q108A3Ad3, assert-hcf43bdcc6c5b7b4482f187afaa1cdff41d0c8456666f229d3b4bda2e85125ac2
section/108-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cddcaa8f29cffa9d4f2e52383c7a9731f96c677e123ccce4ba963068a3a23925LA
Ad quartum dicendum quod omnes res mundanae ad tria reducuntur, scilicet ad honores, divitias et delicias; secundum illud I Ioan. II, omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, quod pertinet ad delicias carnis; et concupiscentia oculorum, quod pertinet ad divitias; et superbia vitae, quod pertinet ad ambitum gloriae et honoris. Superfluas autem carnis delicias lex non repromisit, sed magis prohibuit. Repromisit autem celsitudinem honoris, et abundantiam divitiarum, dicitur enim Deut. XXVIII, si audieris vocem domini Dei tui, faciet te excelsiorem cunctis gentibus, quantum ad primum; et post pauca subdit, abundare te faciet omnibus bonis, quantum ad secundum. Quae quidem promissa sic prave intelligebant Iudaei, ut propter ea esset Deo serviendum, sicut propter finem. Et ideo dominus hoc removit, docens primo, quod opera virtutis non sunt facienda propter humanam gloriam. Et ponit tria opera, ad quae omnia alia reducuntur, nam omnia quae aliquis facit ad refrenandum seipsum in suis concupiscentiis, reducuntur ad ieiunium; quaecumque vero fiunt propter dilectionem proximi, reducuntur ad eleemosynam; quaecumque vero propter cultum Dei fiunt, reducuntur ad orationem. Ponit autem haec tria specialiter quasi praecipua, et per quae homines maxime solent gloriam venari. Secundo, docuit quod non debemus finem constituere in divitiis, cum dixit, nolite thesaurizare vobis thesauros in terra.Referencing norms: Q108A3Ad4, assert-h9c94b42289112d3a50cac6245faf31fec4b31ae5322ebb008f2fd7f13acacbb9
section/108-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:317ea1ac21368aef8b4c3f6b03297253ff397ed0a64092ef8cb8a630e295d29aLA
Ad quintum dicendum quod dominus sollicitudinem necessariam non prohibuit, sed sollicitudinem inordinatam. Est autem quadruplex inordinatio sollicitudinis vitanda circa temporalia. Primo quidem, ut in eis finem non constituamus, neque Deo serviamus propter necessaria victus et vestitus. Unde dicit, nolite thesaurizare vobis et cetera. Secundo, ut non sic sollicitemur de temporalibus, cum desperatione divini auxilii. Unde dominus dicit, scit pater vester quia his omnibus indigetis. Tertio, ne sit sollicitudo praesumptuosa, ut scilicet homo confidat se necessaria vitae per suam sollicitudinem posse procurare, absque divino auxilio. Quod dominus removet per hoc quod homo non potest aliquid adiicere ad staturam suam. Quarto, per hoc quod homo sollicitudinis tempus praeoccupat, quia scilicet de hoc sollicitus est nunc, quod non pertinet ad curam praesentis temporis, sed ad curam futuri. Unde dicit, nolite solliciti esse in crastinum.Referencing norms: Q108A3Ad5, assert-h23b2e8c4434ce839366cbcce4c6b9c38b51bcddcde02e009684340e201a60b8b
section/108-3/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ed986a40fe77ee6765b24b837cc13b35698a5ef159f1d74bd4efe35c6821e936LA
Ad sextum dicendum quod dominus non prohibet iudicium iustitiae, sine quo non possent sancta subtrahi ab indignis. Sed prohibet iudicium inordinatum, ut dictum est.Referencing norms: Q108A3Ad6, assert-h16040b36698333aeca54b23cf11ea362fd2876175d4a61e239f3bc38b5510871
section/108-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:02b25e322e1f5c8a5fdc9aff92531b3e37abf46da4a6e91319741beb9b116258LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod circa interiores actus lex nova insufficienter hominem ordinaverit. Sunt enim decem praecepta Decalogi ordinantia hominem ad Deum et proximum. Sed dominus solum circa tria illorum aliquid adimplevit, scilicet circa prohibitionem homicidii, et circa prohibitionem adulterii, et circa prohibitionem periurii. Ergo videtur quod insufficienter hominem ordinaverit, adimpletionem aliorum praeceptorum praetermittens.Referencing norms: Q108A3Obiectio1, assert-h2eef0386ea6cb6ac4b1c38ba89090096f5f84d68c1624485a8866db367ecce01, assert-h4f4d739c9a763c4055116225edb5dcf9357db675812d58ff35f22e8ba732530a
section/108-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e4826a392fa75a33f3a04112c953ef29847ffcd91e652612320f706a50612188LA
Praeterea, dominus nihil ordinavit in Evangelio de iudicialibus praeceptis nisi circa repudium uxoris, et circa poenam talionis, et circa persecutionem inimicorum. Sed multa sunt alia iudicialia praecepta veteris legis, ut supra dictum est. Ergo quantum ad hoc, insufficienter vitam hominum ordinavit.Referencing norms: Q108A3Obiectio2, assert-h055b9d1b43e85916cf5e3f9bbb19475411a0bc5731daa78b8ac9417552b260e0, assert-ha583511abebbb5fafbc732ec754982d66f8d5bbbdeafd656efb7b49e93021148
section/108-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b0c05d064d1093cc7399826c029b8a3eb87a63cd08f6830c417d45666ea181a0LA
Praeterea, in veteri lege, praeter praecepta moralia et iudicialia, erant quaedam caeremonialia. Circa quae dominus nihil ordinavit. Ergo videtur insufficienter ordinasse.Referencing norms: Q108A3Obiectio3, assert-hf159052338ec091d3221ec4cacbd2c320387e8a6320d5077c2ccea4db122ff8c
section/108-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9afff9ca92a09fd929f9b29abd2f417565cb81c27450e02d1999d06d4dfecf2cLA
Praeterea, ad interiorem bonam mentis dispositionem pertinet ut nullum bonum opus homo faciat propter quemcumque temporalem finem. Sed multa sunt alia temporalia bona quam favor humanus, multa etiam alia sunt bona opera quam ieiunium, eleemosyna et oratio. Ergo inconveniens fuit quod dominus docuit solum circa haec tria opera gloriam favoris humani vitari, et nihil aliud terrenorum bonorum.Referencing norms: Q108A3Obiectio4, assert-h4a955d4e269083528cb237b4f364eaf78199130950131ddb0a98736226481efb, assert-hd31e8e2a86a9471c705d812e6d512da565ea10517b0b332e30c1c5d4b7f52a24
section/108-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1a8224a9743518143aaeb7ab015f293b48f0a963f44132c91418aed081aaf2c3LA
Praeterea, naturaliter homini inditum est ut sollicitetur circa ea quae sunt sibi necessaria ad vivendum, in qua etiam sollicitudine alia animalia cum homine conveniunt, unde dicitur Prov. VI, vade ad formicam, o piger, et considera vias eius. Parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Sed omne praeceptum quod datur contra inclinationem naturae, est iniquum, utpote contra legem naturalem existens. Ergo inconvenienter videtur dominus prohibuisse sollicitudinem victus et vestitus.Referencing norms: Q108A3Obiectio5, assert-h9af528bab0bbf7ba197473ca0f177dc0826b39f728823107969e981bd604d2d6, assert-ha7a904c9e5156f814ab3f0ddd306609688872f38d1aa771d82d887ebd03d3fb6
section/108-3/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd5bd561fa0abed89d12cb3284bc77194081670444d0a56ec4dfa25801aba93dLA
Praeterea, nullus actus virtutis est prohibendus. Sed iudicium est actus iustitiae; secundum illud Psalmi XCIII, quousque iustitia convertatur in iudicium. Ergo inconvenienter videtur dominus iudicium prohibuisse. Et ita videtur lex nova insufficienter hominem ordinasse circa interiores actus.Referencing norms: Q108A3Obiectio6, assert-h98b8b596a921297336abf014b5201c3f119bfba9bbc075b9db75e012118a8f80, assert-h9ee3063d6288e25482688b07b724e7be99a58d2c5d4f407f96ce2f03ce79d3f2
section/108-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a73ed6753869a27216da2e43117be50ada41e42c4331d66eb529b4361e28e34eLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex inducta auctoritate Augustini apparet, sermo quem dominus in monte proposuit, totam informationem Christianae vitae continet. In quo perfecte interiores motus hominis ordinantur. Nam post declaratum beatitudinis finem; et commendata apostolica dignitate, per quos erat doctrina evangelica promulganda; ordinat interiores hominis motus, primo quidem quantum ad seipsum; et deinde quantum ad proximum. Quantum autem ad seipsum, dupliciter; secundum duos interiores hominis motus circa agenda, qui sunt voluntas de agendis, et intentio de fine. Unde primo ordinat hominis voluntatem secundum diversa legis praecepta, ut scilicet abstineat aliquis non solum ab exterioribus operibus quae sunt secundum se mala, sed etiam ab interioribus, et ab occasionibus malorum. Deinde ordinat intentionem hominis, docens quod in bonis quae agimus, neque quaeramus humanam gloriam, neque mundanas divitias, quod est thesaurizare in terra. Consequenter autem ordinat interiorem hominis motum quoad proximum, ut scilicet eum non temerarie aut iniuste iudicemus, aut praesumptuose; neque tamen sic simus apud proximum remissi, ut eis sacra committamus, si sint indigni. Ultimo autem docet modum adimplendi evangelicam doctrinam, scilicet implorando divinum auxilium; et conatum apponendo ad ingrediendum per angustam portam perfectae virtutis; et cautelam adhibendo ne a seductoribus corrumpamur. Et quod observatio mandatorum eius est necessaria ad virtutem, non autem sufficit sola confessio fidei, vel miraculorum operatio, vel solus auditus.Referencing norms: Q108A3Respondeo, assert-h255ba7bc77529e3236bcef14897375ee75e14e337218f1d61ad0d2892eaf917f
section/108-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f4544a25990d619d2401dfb2a9048ad6a9c31e99ab8a7848ffd46c827f7a8d22LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, considerandum est quia, cum dixit, qui audit verba mea haec, satis significat sermonem istum domini omnibus praeceptis quibus Christiana vita formatur, esse perfectum.Referencing norms: assert-hd9cae174b867bc64ef5a7fe7b71d750ca826a7d0e3fa44c0c0aee47e15908595
section/108-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1137a87c072a129ee0131eba6121fb051202a69bf33e6244ee26c2bec10b5fd8LA
Ad primum ergo dicendum quod praedicta consilia, quantum est de se sunt omnibus expedientia, sed ex indispositione aliquorum contingit quod alicui expedientia non sunt, quia eorum affectus ad haec non inclinatur. Et ideo dominus, consilia evangelica proponens, semper facit mentionem de idoneitate hominum ad observantiam consiliorum. Dans enim consilium perpetuae paupertatis, Matth. XIX, praemittit, si vis perfectus esse; et postea subdit, vade et vende omnia quae habes. Similiter, dans consilium perpetuae castitatis, cum dixit, sunt eunuchi qui castraverunt seipsos propter regnum caelorum, statim subdit, qui potest capere, capiat. Et similiter apostolus, I ad Cor. VII, praemisso consilio virginitatis, dicit, porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniiciam.Referencing norms: Q108A4Ad1, assert-h520bcdc497e46766512ac2ecc12f50edb93d2c8987cfe598edb14111c34e7ba0
section/108-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2785faea66741db211537eae370c8d39831e553f48705178eefe890afb60ce95LA
Ad secundum dicendum quod meliora bona particulariter in singulis sunt indeterminata. Sed illa quae sunt simpliciter et absolute meliora bona in universali, sunt determinata. Ad quae etiam omnia illa particularia reducuntur, ut dictum est.Referencing norms: Q108A4Ad2, assert-h569abebffe6990e78035095be743051d83a6426e8b08fef739bed5b5f9b00a08
section/108-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:17774a3f9c52aa6011a09dd68fb09253118df92290fc90b82a98fa2a4763aea5LA
Ad tertium dicendum quod etiam consilium obedientiae dominus intelligitur dedisse in hoc quod dixit, et sequatur me; quem sequimur non solum imitando opera, sed etiam obediendo mandatis ipsius; secundum illud Ioan. X. Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me.Referencing norms: Q108A4Ad3, assert-h8ceef4acfdfc5eab01eb53c91c1cebf73916eae70c573571bf87a11a6af62c97
section/108-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1ab9644403a0735c0a176e4bddb299ff3a1cac81ee1c0efdfb669cd91c6d17eLA
Ad quartum dicendum quod ea quae de vera dilectione inimicorum, et similibus, dominus dicit Matth. V et Luc. VI, si referantur ad praeparationem animi, sunt de necessitate salutis, ut scilicet homo sit paratus benefacere inimicis, et alia huiusmodi facere, cum necessitas hoc requirat. Et ideo inter praecepta ponuntur. Sed ut aliquis hoc inimicis exhibeat prompte in actu, ubi specialis necessitas non occurrit, pertinet ad consilia particularia, ut dictum est. Illa autem quae ponuntur Matth. X, et Luc. IX, et X, fuerunt quaedam praecepta disciplinae pro tempore illo, vel concessiones quaedam, ut supra dictum est. Et ideo non inducuntur tanquam consilia.Referencing norms: Q108A4Ad4, assert-hbb1043178758049546f100ab63f13d289c73f2a52db103b8d1687b44de39f71c
section/108-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6df93015a9730e495d112dee6329598bce8d6d5316746fd8797ddf03011a8e77LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter in lege nova consilia quaedam determinata sint proposita. Consilia enim dantur de rebus expedientibus ad finem; ut supra dictum est, cum de consilio ageretur. Sed non eadem omnibus expediunt. Ergo non sunt aliqua consilia determinata omnibus proponenda.Referencing norms: Q108A4Obiectio1, assert-h796eaf832eaabc8e61d4a760f98447517c1aa714e30860fc4ae264e8e97cd6ed, assert-hed4aa928c32c60e6f47e23f095b6005e16917f74704c9b7757c83a3f0e7d0bb8
section/108-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bef18d9b26dc273a8f4aa64a29c71c25208e68b88871b9d9f1f4061573cda9e9LA
Praeterea, consilia dantur de meliori bono. Sed non sunt determinati gradus melioris boni. Ergo non debent aliqua determinata consilia dari.Referencing norms: Q108A4Obiectio2, assert-h3004551fedef4bf7d0c5fa6b37612f8c51a9c4834e1a21ba09af11280f53cc21, assert-hd6fd032632632adaef54d8035b18fbf509de201603c88b4662ede576a761df11
section/108-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c6daa368d5e8debfeb517aa2b911d6ffd76f65f0b9658096da28bb5c0909d23fLA
Praeterea, consilia pertinent ad perfectionem vitae. Sed obedientia pertinet ad perfectionem vitae. Ergo inconvenienter de ea consilium non datur in Evangelio.Referencing norms: Q108A4Obiectio3, assert-h9698673832b66da4f030e085e6755a0bea9dc0e1fd58d5d5ffc38012b849d9d7, assert-he969387e73d91b4709a59237927436b7b996240eafdb27ad19742332823eef5b
section/108-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7a2f6c98c0d5992131a2d052d253a720c3428b000a61a775fa6f97c66fbcfc9bLA
Praeterea, multa ad perfectionem vitae pertinentia inter praecepta ponuntur, sicut hoc quod dicitur, diligite inimicos vestros; et praecepta etiam quae dedit dominus apostolis, Matth. X. Ergo inconvenienter traduntur consilia in nova lege, tum quia non omnia ponuntur; tum etiam quia a praeceptis non distinguuntur.Referencing norms: Q108A4Obiectio4, assert-he24898b080e06d8ae358b624292ff9397c22c7de1d320567eafee6f4038ba710
section/108-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c4f5faafa5122931218566b024f4e65f7e25c86e590d9851a65eed73d1ecc5aaLA
Respondeo dicendum quod haec est differentia inter consilium et praeceptum, quod praeceptum importat necessitatem, consilium autem in optione ponitur eius cui datur. Et ideo convenienter in lege nova, quae est lex libertatis, supra praecepta sunt addita consilia, non autem in veteri lege, quae erat lex servitutis. Oportet igitur quod praecepta novae legis intelligantur esse data de his quae sunt necessaria ad consequendum finem aeternae beatitudinis, in quem lex nova immediate introducit. Consilia vero oportet esse de illis per quae melius et expeditius potest homo consequi finem praedictum. Est autem homo constitutus inter res mundi huius et spiritualia bona, in quibus beatitudo aeterna consistit, ita quod quanto plus inhaeret uni eorum, tanto plus recedit ab altero, et e converso. Qui ergo totaliter inhaeret rebus huius mundi, ut in eis finem constituat, habens eas quasi rationes et regulas suorum operum, totaliter excidit a spiritualibus bonis. Et ideo huiusmodi inordinatio tollitur per praecepta. Sed quod homo totaliter ea quae sunt mundi abiiciat, non est necessarium ad perveniendum in finem praedictum, quia potest homo utens rebus huius mundi, dummodo in eis finem non constituat, ad beatitudinem aeternam pervenire. Sed expeditius perveniet totaliter bona huius mundi abdicando. Et ideo de hoc dantur consilia Evangelii. Bona autem huius mundi, quae pertinent ad usum humanae vitae, in tribus consistunt, scilicet in divitiis exteriorum bonorum, quae pertinent ad concupiscentiam oculorum; in deliciis carnis, quae pertinent ad concupiscentiam carnis; et in honoribus, quae pertinent ad superbiam vitae; sicut patet I Ioan. II. Haec autem tria totaliter derelinquere, secundum quod possibile est, pertinet ad consilia evangelica. In quibus etiam tribus fundatur omnis religio, quae statum perfectionis profitetur, nam divitiae abdicantur per paupertatem; deliciae carnis per perpetuam castitatem; superbia vitae per obedientiae servitutem. Haec autem simpliciter observata pertinent ad consilia simpliciter proposita. Sed observatio uniuscuiusque eorum in aliquo speciali casu, pertinet ad consilium secundum quid, scilicet in casu illo. Puta cum homo dat aliquam eleemosynam pauperi quam dare non tenetur, consilium sequitur quantum ad factum illud. Similiter etiam quando aliquo tempore determinato a delectationibus carnis abstinet ut orationibus vacet, consilium sequitur pro tempore illo. Similiter etiam quando aliquis non sequitur voluntatem suam in aliquo facto quod licite posset facere, consilium sequitur in casu illo, puta si benefaciat inimicis quando non tenetur, vel si offensam remittat cuius iuste posset exigere vindictam. Et sic etiam omnia consilia particularia ad illa tria generalia et perfecta reducuntur.Referencing norms: Q108A4Respondeo, assert-h2fa4229a7c73b259c04f03cac676d53e7ec283f0e3fada62d2f8115850caa109
section/108-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e5e3e2a5011ec2e2f0459675075f1999538f01350b7304192fb0cd2640482a1bLA
Sed contra, consilia sapientis amici magnam utilitatem afferunt; secundum illud Prov. XXVII, unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. Sed Christus maxime est sapiens et amicus. Ergo eius consilia maximam utilitatem continent, et convenientia sunt.Referencing norms: assert-h6382d6c07f542754afd8b88e4267c002ba98389d5daee05536c7bb992b5c8e6b
question/108/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2f143441efc2e62bd0db21875113de9264ae74ab130dbd2da0f7efe127686baeLA
Deinde considerandum est de his quae continentur in lege nova. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum lex nova debeat aliqua opera exteriora praecipere vel prohibere. Secundo, utrum sufficienter se habeat in exterioribus actibus praecipiendis vel prohibendis. Tertio, utrum convenienter instituat homines quantum ad actus interiores. Quarto, utrum convenienter superaddat consilia praeceptis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 98
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q98
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2098.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:10119929c1aa425118935b66c4846cac8f82855a4e65c0d0ef355988acdabaec | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 51
section/98-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1a9f769c84ef591a9381c2df5d85db3f26ea277631fddaf3c54df43081d76804LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur ibi de praeceptis caeremonialibus; quae quidem dicuntur non bona, quia gratiam non conferebant, per quam homines a peccato mundarentur, cum tamen per huiusmodi se peccatores ostenderent. Unde signanter dicitur, et iudicia in quibus non vivent, idest per quae vitam gratiae obtinere non possunt; et postea subditur, et pollui eos in muneribus suis, idest pollutos ostendi, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua.Referencing norms: Q98A1Ad1, assert-h71eef5cd8fc2e67a5353d5415536b700d79a282bbfce6a16989df20f6cca94f8
section/98-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cbfa7f8ba5fa25b5b719c272ec4cb685dd4875add496c783b39bbc68c880c380LA
Ad secundum dicendum quod lex dicitur occidisse, non quidem effective, sed occasionaliter, ex sua imperfectione, inquantum scilicet gratiam non conferebat, per quam homines implere possent quod mandabat, vel vitare quod vetabat. Et sic occasio ista non erat data, sed sumpta ab hominibus. Unde et apostolus ibidem dicit, occasione accepta peccatum per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Et ex hac etiam ratione dicitur quod lex subintravit ut abundaret delictum, ut ly ut teneatur consecutive, non causaliter, inquantum scilicet homines, accipientes occasionem a lege, abundantius peccaverunt; tum quia gravius fuit peccatum post legis prohibitionem; tum etiam quia concupiscentia crevit, magis enim concupiscimus quod nobis prohibetur.Referencing norms: Q98A1Ad2, assert-hba53ccd816627d32425a1bba2794894b368a6c8ea8bdcbdbee29b64b5ef95c0b
section/98-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:da6768399537e999a77e29d19d3d5de0e6010a5a3dd20434d7673e8f7a2383dbLA
Ad tertium dicendum quod iugum legis servari non poterat sine gratia adiuvante, quam lex non dabat, dicitur enim Rom. IX, non est volentis neque currentis, scilicet velle et currere in praeceptis Dei, sed miserentis Dei. Unde et in Psalmo CXVIII dicitur, viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum, scilicet per donum gratiae et caritatis.Referencing norms: Q98A1Ad3, assert-h6c990b36ac69a63cf8ecff9af82dc576623a33f03f75af334506acb99202aedd
section/98-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f9cd2fb37ac3272d3208c0ad19d81f30643f4c599f9abb9417e004f5f06d673fLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non fuerit bona. Dicitur enim Ezech. XX dedi eis praecepta non bona, et iudicia in quibus non vivent. Sed lex non dicitur bona nisi propter bonitatem praeceptorum quae continet. Ergo lex vetus non fuit bona.Referencing norms: Q98A1Obiectio1, assert-h4a3d16c09b30ee6a32df448b888d66798efd4f600cf38645e88e3711413048c5, assert-hba1ee288fc2ec549cef991a3ab55d9fedd67f1ea79b32d8530ef9ddf8afa36e6
section/98-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bb745ecc181a5c0f6dd7208396e4cd6d52025918a6afa7680d54aa7defda2babLA
Praeterea, ad bonitatem legis pertinet ut communi saluti proficiat sicut Isidorus dicit. Sed lex vetus non fuit salutifera, sed magis mortifera et nociva. Dicit enim apostolus, Rom. VII, sine lege peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando, sed cum venisset mandatum, peccatum revixit, ego autem mortuus sum; et Rom. V, lex subintravit ut abundaret delictum. Ergo lex vetus non fuit bona.Referencing norms: Q98A1Obiectio2, assert-h055a5fd8cc3f3c23af761d85a1d76285499dfd7fe925ac57302e49d866b0b3b3, assert-hd796c021bf6faefdc88505297e5852660669e0b3d65b67fee4b0021be7eaef4a
section/98-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:673c162128cc2f854cbdc127cc5551490ae9c1c3a692305338575aff10a8234dLA
Praeterea, ad bonitatem legis pertinet quod sit possibilis ad observandum et secundum naturam, et secundum humanam consuetudinem. Sed hoc non habuit lex vetus, dicit enim Petrus, Act. XV, quid tentatis imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri, portare potuimus? Ergo videtur quod lex vetus non fuerit bona.Referencing norms: Q98A1Obiectio3, assert-h46a36fabbc4f61150c9b6571d8b30388646d0bfc8282bafb641cdf357b4c4b7a, assert-heff659a4ecc9f00f815660207c09f8e1db7c697cb3d9cba583f7e6145cb1f3ae
section/98-1/respondeo · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:58402a58a2ca3292764019e211d3d0e00c3fab15ef0f512c7a94614f21aefeffLA
Respondeo dicendum quod absque omni dubio lex vetus bona fuit. Sicut enim doctrina ostenditur esse vera ex hoc quod consonat rationi rectae, ita etiam lex aliqua ostenditur esse bona ex eo quod consonat rationi. Lex autem vetus rationi consonabat. Quia concupiscentiam reprimebat, quae rationi adversatur; ut patet in illo mandato, non concupisces rem proximi tui, quod ponitur Exod. XX. Ipsa etiam omnia peccata prohibebat, quae sunt contra rationem. Unde manifestum est quod bona erat. Et haec est ratio apostoli, Rom. VII, condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem; et iterum, consentio legi, quoniam bona est. Sed notandum est quod bonum diversos gradus habet, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., est enim aliquod bonum perfectum, et aliquod bonum imperfectum. Perfecta quidem bonitas est, in his quae ad finem ordinantur, quando aliquid est tale quod per se sufficiens est inducere ad finem, imperfectum autem bonum est quod operatur aliquid ad hoc quod perveniatur ad finem, non tamen sufficit ad hoc quod ad finem perducat. Sicut medicina perfecte bona est quae hominem sanat, imperfecta autem est quae hominem adiuvat, sed tamen sanare non potest. Est autem sciendum quod est alius finis legis humanae, et alius legis divinae. Legis enim humanae finis est temporalis tranquillitas civitatis, ad quem finem pervenit lex cohibendo exteriores actus, quantum ad illa mala quae possunt perturbare pacificum statum civitatis. Finis autem legis divinae est perducere hominem ad finem felicitatis aeternae; qui quidem finis impeditur per quodcumque peccatum, et non solum per actus exteriores, sed etiam per interiores. Et ideo illud quod sufficit ad perfectionem legis humanae, ut scilicet peccata prohibeat et poenam apponat, non sufficit ad perfectionem legis divinae, sed oportet quod hominem totaliter faciat idoneum ad participationem felicitatis aeternae. Quod quidem fieri non potest nisi per gratiam spiritus sancti, per quam diffunditur caritas in cordibus nostris, quae legem adimplet, gratia enim Dei vita aeterna, ut dicitur Rom. VI. Hanc autem gratiam lex vetus conferre non potuit, reservabatur enim hoc Christo, quia, ut dicitur Ioan. I, lex per Moysen data est; gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Et inde est quod lex vetus bona quidem est, sed imperfecta; secundum illud Heb. VII, nihil ad perfectum adduxit lex.Referencing norms: OldLawCannotConferGrace, OldLawIsGood, Q98A1Respondeo, assert-he4294273074860880af86b3743602a8029292eba81b643ad3b69b8dacfc405c6
section/98-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2e6b760d7310525680a92f3089d3fc2c97ee916e60312b9a249e85252dae9de0LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VII, itaque lex quidem sancta est, et mandatum sanctum et iustum et bonum.Referencing norms: assert-h1a3e4a88222c3d47119e9f486e5ebd2aa598f7c6592faed459a0ef186036619a
section/98-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3b98a07780a5c404be466901b128b64264140709610a5055900c9607e12c17abLA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid non esse perfectum simpliciter, quod tamen est perfectum secundum tempus, sicut dicitur aliquis puer perfectus non simpliciter, sed secundum temporis conditionem. Ita etiam praecepta quae pueris dantur, sunt quidem perfecta secundum conditionem eorum quibus dantur, etsi non sint perfecta simpliciter. Et talia fuerunt praecepta legis. Unde apostolus dicit, ad Gal. III, lex paedagogus noster fuit in Christo.Referencing norms: Q98A2Ad1, assert-h9c6705f12b90145b9566b67c64cc56f2511314032e67556ef73a090cb7455975
section/98-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac2d4e5e21d3e7ea881d113a1409fa3eef1a3e522867b6291fc94fe3b849dac9LA
Ad secundum dicendum quod opera Dei perseverant in aeternum, quae sic Deus fecit ut in aeternum perseverent, et haec sunt ea quae sunt perfecta. Lex autem vetus reprobatur tempore perfectionis gratiae, non tanquam mala, sed tanquam infirma et inutilis pro isto tempore, quia, ut subditur, nihil ad perfectum adduxit lex. Unde ad Gal. III, dicit apostolus, ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.Referencing norms: Q98A2Ad2, assert-h954abb76e16886c67ab53e32a5943f0a4ce1df4aed2811e85c6d272f573ec7b8
section/98-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca8050ebf18166769b0a51e3d7c013f9258739ff444bf71a7fb83c9f66e65ad9LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Deus aliquando permittit aliquos cadere in peccatum, ut exinde humilientur. Ita etiam voluit talem legem dare quam suis viribus homines implere non possent, ut sic dum homines de se praesumentes peccatores se invenirent, humiliati recurrerent ad auxilium gratiae.Referencing norms: Q98A2Ad3, assert-h925a6b05a6095fc9d4ae95a604ccb454860a2fe086fe379c8b2f2a43bfe337ba
section/98-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:603d88e249c15effa2cef8f5861087c60664a9cc097343086e03ea7b22ae58f2LA
Ad quartum dicendum quod, quamvis lex vetus non sufficeret ad salvandum hominem, tamen aderat aliud auxilium a Deo hominibus simul cum lege, per quod salvari poterant, scilicet fides mediatoris, per quam iustificati sunt antiqui patres, sicut etiam nos iustificamur. Et sic Deus non deficiebat hominibus quin daret eis salutis auxilia.Referencing norms: Q98A2Ad4, assert-h03e61274e65999c5a9baf4eea9a81cc2d24cc1acf3dcbf8295257091081129ea
section/98-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:16f2ddeaaccbd92ca75bced42f38377baed0bbfa41d6a4322ab66121a134b450LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non fuerit a Deo. Dicitur enim Deut. XXXII, Dei perfecta sunt opera. Sed lex fuit imperfecta, ut supra dictum est. Ergo lex vetus non fuit a Deo.Referencing norms: Q98A2Obiectio1, assert-h54b126ebbaf3f76a948a16c214a709da0a2aae50af70dcfbfd7ed3f63206e406, assert-h84b6cf90b528c9ab850a13f576f76d681e1b5ffb6b5f2c52ae9188ab4ce511dc
section/98-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f6b25a80e723ddf147cab7f3bd1c67132f2878bf7f47a0e054b83f49c04eebb4LA
Praeterea, Eccle. III dicitur, didici quod omnia opera quae fecit Deus, perseverent in aeternum. Sed lex vetus non perseverat in aeternum, dicit enim apostolus, ad Heb. VII, reprobatio fit quidem praecedentis mandati, propter infirmitatem eius et inutilitatem. Ergo lex vetus non fuit a Deo.Referencing norms: Q98A2Obiectio2, assert-h4e8ee8631d8dc9d43f8e53a0d470ebc5e43217392d91518da92e565d878bfa77, assert-h4f8293c0b1c9179c48e371f96c4feaebc1fda463663f27fba3138e2cca86e755
section/98-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:61ac9ff173b90f414f3e5f7665d24a61dd6d1ed4e62a15f8a443ea28f7efd8f6LA
Praeterea, ad sapientem legislatorem pertinet non solum mala auferre, sed etiam occasiones malorum. Sed vetus lex fuit occasio peccati, ut supra dictum est. Ergo ad Deum, cui nullus est similis in legislatoribus, ut dicitur Iob XXXVI, non pertinebat legem talem dare.Referencing norms: Q98A2Obiectio3, assert-h943fec175630c1645042491942ab2012dc31e85f64766e21370a2e2c79bfd42c, assert-h9eccd1c224e10e5003bb3b2d119aeed4b9f5ded3475d317589fcb7a9075c4f66
section/98-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4116ec0e977d271a2df3a133474d18fa6a92f8925df1570e8458aa38c306d15bLA
Praeterea, I ad Tim. II, dicitur quod Deus vult omnes homines salvos fieri. Sed lex vetus non sufficiebat ad salutem hominum, ut supra dictum est. Ergo ad Deum non pertinebat talem legem dare. Lex ergo vetus non est a Deo.Referencing norms: Q98A2Obiectio4, assert-h4887b4db437d0d6574141db629af166d0ec08270b9d66f14654c2db3612249db, assert-hc1ed0f0587850e8ba3d201a66e35a4cf80f9576549098e91a784a5cc89bd3f8c
section/98-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c14f2d000f4cb0f9b0eb48535c4955e34e7282c9d3c7bd21aef70f98dbdaf46fLA
Respondeo dicendum quod lex vetus a bono Deo data est, qui est pater domini nostri Iesu Christi. Lex enim vetus homines ordinabat ad Christum dupliciter. Uno quidem modo, testimonium Christo perhibendo, unde ipse dicit, Lucae ult., oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et Psalmis et prophetis de me; et Ioan. V, si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Alio modo, per modum cuiusdam dispositionis, dum, retrahens homines a cultu idololatriae, concludebat eos sub cultu unius Dei, a quo salvandum erat humanum genus per Christum, unde apostolus dicit, ad Gal. III, priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Manifestum est autem quod eiusdem est disponere ad finem et ad finem perducere, et dico eiusdem per se vel per suos subiectos. Non enim Diabolus legem tulisset per quam homines adducerentur ad Christum, per quem erat eiiciendus; secundum illud Matth. XII, si Satanas Satanam eiicit, divisum est regnum eius. Et ideo ab eodem Deo a quo facta est salus hominum per gratiam Christi, lex vetus data est.Referencing norms: Q98A2Respondeo, assert-h7b29db36d95759cdaa15d6a840c581890702342f6c8415e23599cebae714a952
section/98-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:dbac3e91360a80562c7cef77acfe3f4168ab01370a6b0d09449f928fb3e02d8bLA
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XV, loquens Iudaeis, quibus erat lex vetus data, irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Et paulo ante praemittitur, honora patrem tuum et matrem tuam, quod manifeste in lege veteri continetur. Ergo lex vetus est a Deo.Referencing norms: assert-h4ece76abc3edd382239d4829614d9c4595de2658c9b31c8be94622b667fe4eb0
section/98-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f95d43ee22e9da88d87bc0f5444c9c86756a1454d27291d49f4e4e0263f4101LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in principio Moral., Angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo Angelus, modo dominus memoratur. Angelus videlicet, propter hoc quod exterius loquendo serviebat; dominus autem dicitur, quia interius praesidens loquendi efficaciam ministrabat. Et inde est etiam quod quasi ex persona domini Angelus loquebatur.Referencing norms: Q98A3Ad1, assert-h92731a73a2627352fdf68c380b8789aae308bc9502c103147392bf3d6160bf88
section/98-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9e9d475e9e5498e50b414c5d5072aeb5586a46d7b51fda157e8ad802e93f342fLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., in Exodo dicitur, locutus est dominus Moysi facie ad faciem; et paulo post subditur, ostende mihi gloriam tuam. Sentiebat ergo quid videbat; et quod non videbat, desiderabat. Non ergo videbat ipsam Dei essentiam, et ita non immediate ab eo instruebatur. Quod ergo dicitur quod loquebatur ei facie ad faciem, secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subiectam creaturam, idest per Angelum et nubem, ei loqueretur et appareret. Vel per visionem faciei intelligitur quaedam eminens contemplatio et familiaris, infra essentiae divinae visionem.Referencing norms: Q98A3Ad2, assert-hacf6463c8713ec954f0f5a608e66f3f0b474e675b6bb1b6109efb5825c20b1a9
section/98-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:15eee5a11e54f7a11c00a234a94fed50de6d075fdbbc464507c84a9308293880LA
Ad tertium dicendum quod solius principis est sua auctoritate legem instituere, sed quandoque legem institutam per alios promulgat. Et ita Deus sua auctoritate instituit legem, sed per Angelos promulgavit.Referencing norms: Q98A3Ad3, assert-hd6e89afadd5b638f8c47431f88a4ed0f89b0691fd5c4f38631c98ef18033616c
section/98-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:98f4a59f2cd5afd92c0cd83ca558dcd2a9228431e42741537f2c115a689b343aLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex vetus non fuerit data per Angelos, sed immediate a Deo. Angelus enim nuntius dicitur, et sic nomen Angeli ministerium importat, non dominium; secundum illud Psalmi CII, benedicite domino, omnes Angeli eius, ministri eius. Sed vetus lex a domino tradita esse perhibetur, dicitur enim Exod. XX, locutusque est dominus sermones hos, et postea subditur, ego enim sum dominus Deus tuus. Et idem modus loquendi frequenter repetitur in Exodo, et in libris consequentibus legis. Ergo lex est immediate data a Deo.Referencing norms: Q98A3Obiectio1, assert-h5aacfa108d49643a21ffc4e582d17080e874f35cf2da753e872a3b6f232db93e, assert-hb67aa0c08e0183bb6c506322fb1590d69e9a1535591a0143d987f2d82db6b10b
section/98-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:722696a64330dea64b81ba862d9209638a0e5548efca13ffeea0766d16d14aecLA
Praeterea, sicut dicitur Ioan. I, lex per Moysen data est. Sed Moyses immediate accepit a Deo, dicitur enim Exod. XXXIII, loquebatur dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Ergo lex vetus immediate data est a Deo.Referencing norms: Q98A3Obiectio2, assert-h12abdbd6181edbc51bb8131e198cc57f937945399ea122d92d08e2212aa8695d, assert-hb8d94f8423ec213bec89c0e305a56cc5bf6c783ac99f96a5a67d58c050ef3d03
section/98-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2b7a9f7bdb54296144e997e74bb4370371de25c9ea349861f06292e28901858cLA
Praeterea, ad solum principem pertinet legem ferre, ut supra dictum est. Sed solus Deus est princeps salutis animarum, Angeli vero sunt administratorii spiritus, ut dicitur ad Heb. I. Ergo lex vetus per Angelos dari non debuit, cum ordinaretur ad animarum salutem.Referencing norms: Q98A3Obiectio3, assert-haab85e28226bb988f7ca163b2362d7d753c246d39515da23d23ebb32b085fc4b, assert-hafebf7ab8b99343cf70a613185f110d98759b9b40207a346da6943474c5b7c8b
section/98-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:35c3ec61c2f2689ca19ebb99d98acd70851dbd31ec7913a6120077e582aed807LA
Respondeo dicendum quod lex data est a Deo per Angelos. Et praeter generalem rationem, quam Dionysius assignat, in IV cap. Cael. Hier., quod divina debent deferri ad homines mediantibus Angelis, specialis ratio est quare legem veterem per Angelos dari oportuit. Dictum est enim quod lex vetus imperfecta erat, sed disponebat ad salutem perfectam generis humani, quae futura erat per Christum. Sic autem videtur in omnibus potestatibus et artibus ordinatis, quod ille qui est superior, principalem et perfectum actum operatur per seipsum; ea vero quae disponunt ad perfectionem ultimam, operatur per suos ministros; sicut navifactor compaginat navem per seipsum, sed praeparat materiam per artifices subministrantes. Et ideo conveniens fuit ut lex perfecta novi testamenti daretur immediate per ipsum Deum hominem factum; lex autem vetus per ministros Dei, scilicet per Angelos, daretur hominibus. Et per hunc modum apostolus, in principio ad Heb., probat eminentiam novae legis ad veterem, quia in novo testamento locutus est nobis Deus in filio suo, in veteri autem testamento est sermo factus per Angelos.Referencing norms: Q98A3Respondeo, assert-hd565a95b0cdca50e41b996267cdf33db0824f8f53b868b2e839460e501026faa
section/98-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3c290ceb200e530c2d52fa88a7ee8873c5ddac5525f66c9cdb055be0a457eccfLA
Sed contra est quod dicit apostolus, ad Gal. III, lex data est per Angelos in manu mediatoris. Et Act. VII, dicit Stephanus, accepistis legem in dispositione Angelorum.Referencing norms: assert-h29817c78cfbfd3e0655b2798189e19eac76709a3bfab0c2c339da91598904710
section/98-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3abec9874fb239b0f8964d8626089eea70266edf2bb0356a2fa62284fc9af80aLA
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis salus futura per Christum, esset omnibus gentibus praeparata; tamen oportebat ex uno populo Christum nasci, qui propter hoc prae aliis praerogativas habuit; secundum illud Rom. IX, quorum, scilicet Iudaeorum, est adoptio filiorum Dei, et testamentum et legislatio; quorum patres; ex quibus Christus est secundum carnem.Referencing norms: Q98A4Ad1, assert-h1adb396269da1588aa28d7dc65183432ee341c2f38d3f868c98ee77f05084fb5
section/98-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3caad91cccbdb824f47dc0eb1f8e85f631620ae7ce59b8d2987943807771be7fLA
Ad secundum dicendum quod acceptio personarum locum habet in his quae ex debito dantur, in his vero quae ex gratuita voluntate conferuntur, acceptio personarum locum non habet. Non enim est personarum acceptor qui ex liberalitate de suo dat uni et non alteri, sed si esset dispensator bonorum communium, et non distribueret aequaliter secundum merita personarum, esset personarum acceptor. Salutaria autem beneficia Deus humano generi confert ex sua gratia. Unde non est personarum acceptor si quibusdam prae aliis conferat. Unde Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct., omnes quos Deus docet, misericordia docet, quos autem non docet, iudicio non docet. Hoc enim venit ex damnatione humani generis pro peccato primi parentis.Referencing norms: Q98A4Ad2, assert-h4573c368faf075bc09ce592018bc30eb0c913c723f0cec3ddc766ddb5adc6541
section/98-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:543033c9881403183b36d19f2007c69354f8655112a96c5b9adb12376df4d590LA
Ad tertium dicendum quod beneficia gratiae subtrahuntur homini propter culpam, sed beneficia naturalia non subtrahuntur. Inter quae sunt ministeria Angelorum, quae ipse naturarum ordo requirit, ut scilicet per media gubernentur infima; et etiam corporalia subsidia, quae non solum hominibus, sed etiam iumentis Deus administrat, secundum illud Psalmi XXXV, homines et iumenta salvabis, domine.Referencing norms: Q98A4Ad3, assert-h0ee8bf4d9c6b02c4d7573634c823a0a349c138dc4ecef5e43af9d0b9797318b2
section/98-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ae84aaa5ead51484a9c427800b22d4aa6442d3b54f40acd236c4bd33ff279e3cLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non debuerit dari soli populo Iudaeorum. Lex enim vetus disponebat ad salutem quae futura erat per Christum, ut dictum est. Sed salus illa non erat futura solum in Iudaeis, sed in omnibus gentibus; secundum illud Isaiae XLIX, parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et faeces Israel convertendas, dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Ergo lex vetus dari debuit omnibus gentibus, et non uni populo tantum.Referencing norms: Q98A4Obiectio1, assert-h3583283ae3cda11e8dcb49cafcbf70dad8ae67b50c3110f92840ba4395f84ec5, assert-hf77f3985840e5b7074f02a9d4d784f65b7482eeed7c8186ea8777b5d4b84fd8b
section/98-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:22e883bdc40159e94663b7037c2ec24f82560d02a1b01a569bf839f13a692d69LA
Praeterea, sicut dicitur Act. X, non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum et facit iustitiam, acceptus est illi. Non ergo magis uni populo quam aliis viam salutis debuit aperire.Referencing norms: Q98A4Obiectio2, assert-ha9a4e66534b4e56bc630424dd2143f00f7ca774946423ea986864402f80073c3
section/98-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bce45f986fab1737a15c7db5aeb04216a0074aad306e012872b9dbbf4bcf2925LA
Praeterea, lex data est per Angelos, sicut iam dictum est. Sed ministeria Angelorum Deus non solum Iudaeis, sed omnibus gentibus semper exhibuit, dicitur enim Eccli. XVII, in unamquamque gentem praeposuit rectorem. Omnibus etiam gentibus temporalia bona largitur, quae minus sunt curae Deo quam spiritualia bona. Ergo etiam legem omnibus populis dare debuit.Referencing norms: Q98A4Obiectio3, assert-h5ecbddee3f88b1bcd3444a25394e8890f07b7b67e0a0dd9854d2e4410335a781, assert-hd759f2f3713d46f42df460d19ca55cefea1ed81bda1fb13da47f66d737167ef6
section/98-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cbd388d48b835f973b599fe9812cf1a9d940e0f7579ab3661c64fe7bf1d8afccLA
Respondeo dicendum quod posset una ratio assignari quare potius populo Iudaeorum data sit lex quam aliis populis, quia, aliis ad idololatriam declinantibus, solus populus Iudaeorum in cultu unius Dei remansit; et ideo alii populi indigni erant legem recipere, ne sanctum canibus daretur. Sed ista ratio conveniens non videtur, quia populus ille etiam post legem latam, ad idololatriam declinavit, quod gravius fuit, ut patet Exod. XXXII; et Amos V, numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus Dei vestri, quae fecistis vobis. Expresse etiam dicitur Deut. IX, scito quod non propter iustitias tuas dominus Deus tuus dedit tibi terram hanc in possessionem, cum durissimae cervici sis populus. Sed ratio ibi praemittitur, ut compleret verbum suum dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. Quae autem promissio eis sit facta, ostendit apostolus, ad Galat. III, dicens, Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Deus igitur et legem et alia beneficia specialia illi populo exhibuit propter promissionem eorum patribus factam ut ex eis Christus nasceretur. Decebat enim ut ille populus ex quo Christus nasciturus erat, quadam speciali sanctificatione polleret; secundum illud quod dicitur Levit. XIX, sancti eritis, quia ego sanctus sum. Nec etiam fuit propter meritum ipsius Abrahae ut talis promissio ei fieret, ut scilicet Christus ex eius semine nasceretur, sed ex gratuita electione et vocatione. Unde dicitur Isaiae XLI, quis suscitavit ab oriente iustum, vocavit eum ut sequeretur se? Sic ergo patet quod ex sola gratuita electione patres promissionem acceperunt, et populus ex eis progenitus legem accepit; secundum illud Deut. IV, audistis verba illius de medio ignis, quia dilexit patres, et elegit semen eorum post illos. Si autem rursus quaeratur quare hunc populum elegit ut ex eo Christus nasceretur, et non alium, conveniet responsio Augustini, quam dicit super Ioan., quare hunc trahat et illum non trahat, noli velle diiudicare, si non vis errare.Referencing norms: Q98A4Respondeo, assert-hc93b02512e2fcf768872038a6bb254a4b774d2f880d23692713fd8969c86b5af
section/98-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:cb315f2676b3c5ceae27a97cd24c6752cbd98730ebbdf91c885a80b7a3883edfLA
Sed contra est quod dicitur Rom. III, quid ergo amplius est Iudaeo? Multum quidem per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Et in Psalmo CXLVII dicitur, non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis.Referencing norms: assert-h14b9b2ddda0bd23ebec2768e1c0d215974c3d95bfbb2594fea33d052d5760442
section/98-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d3b6703a11c0d8d4d23fde9660d2d0c0bd1ec03cc8223f59f451c3fcea2448aaLA
Ad primum ergo dicendum quod quicumque subduntur regi, obligantur ad legem eius observandam quam omnibus communiter proponit. Sed si instituat aliqua observanda a suis familiaribus ministris, ad haec ceteri non obligantur.Referencing norms: Q98A5Ad1, assert-hf910a88047f1b11f119534f388288cdeebeb12b0236a40e9cb45a56a3c1affc7
section/98-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a68e55aeef4398aaebad432999a28572b4382253dd185c87a12415d334cdcd11LA
Ad secundum dicendum quod homo quanto Deo magis coniungitur, tanto efficitur melioris conditionis. Et ideo quanto populus Iudaeorum erat adstrictus magis ad divinum cultum, dignior aliis populis erat. Unde dicitur Deut. IV, quae est alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, iustaque iudicia, et universam legem? Et similiter etiam quantum ad hoc sunt melioris conditionis clerici quam laici, et religiosi quam saeculares.Referencing norms: Q98A5Ad2, assert-hbfde8da9f8ba315bf137e62da2729c27ea5c8c11d45b2fb97d976b5ffa267fd6
section/98-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:842ee5e40847af850e038f940e5831ccf9692d3bbb5667bac363a9ff03ba8aedLA
Ad tertium dicendum quod gentiles perfectius et securius salutem consequebantur sub observantiis legis quam sub sola lege naturali, et ideo ad eas admittebantur. Sicut etiam nunc laici transeunt ad clericatum, et saeculares ad religionem, quamvis absque hoc possint salvari.Referencing norms: Q98A5Ad3, assert-h88b94366d5876949e0d6fb6122f4000cecb4c65ec344138a61501ccfd5bc0288
section/98-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15d97ab4bf0ad81b17dbb5961de38addeb618cb619750d6440d4d727bee3b11fLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod omnes homines obligarentur ad observandam veterem legem. Quicumque enim subditur regi, oportet quod subdatur legi ipsius. Sed vetus lex est data a Deo, qui est rex omnis terrae, ut in Psalmo XLVI dicitur. Ergo omnes habitantes terram tenebantur ad observantiam legis.Referencing norms: Q98A5Obiectio1, assert-h249879170e56f0193682a3632261f51eaf45e5d3b7bda43e484e944b821f4203, assert-ha1ec04fe7ee9a06b0462e41a462a6ff9944d900fd88aaa26f06b929bb8955d85
section/98-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f3e443aeef3c2eee4ebbdc7a21462bba24276f3e40a59a97f2291cca47524ca0LA
Praeterea, Iudaei salvari non poterant nisi legem veterem observarent, dicitur enim Deut. XXVII, maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit. Si igitur alii homines sine observantia legis veteris potuissent salvari, peior fuisset conditio Iudaeorum quam aliorum hominum.Referencing norms: Q98A5Obiectio2, assert-hff741109eccff3000a7f46a5b0314146536df741d5badd863458b85874fc0a7f
section/98-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:05d7ff7de44b469d056f2a0e3855ac57ff1509d5db1ad9a389979b52728204e7LA
Praeterea, gentiles ad ritum Iudaicum et ad observantias legis admittebantur, dicitur enim Exod. XII, si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere phase domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit, eritque simul sicut indigena terrae. Frustra autem ad observantias legales fuissent extranei admissi ex ordinatione divina, si absque legalibus observantiis salvari potuissent. Ergo nullus salvari poterat nisi legem observaret.Referencing norms: Q98A5Obiectio3, assert-h0cbcbde77abc5e3a95c48ff26492b9f5980564ac33a74d4e01c682c277025c72
section/98-5/respondeo · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:7505f7b60bb5702d32dd6fb49e8555708dfc90b86ce51ef0ffae6db206255079LA
Respondeo dicendum quod lex vetus manifestabat praecepta legis naturae, et superaddebat quaedam propria praecepta. Quantum igitur ad illa quae lex vetus continebat de lege naturae, omnes tenebantur ad observantiam veteris legis, non quia erant de veteri lege, sed quia erant de lege naturae. Sed quantum ad illa quae lex vetus superaddebat, non tenebantur aliqui ad observantiam veteris legis nisi solus populus Iudaeorum. Cuius ratio est quia lex vetus, sicut dictum est, data est populo Iudaeorum ut quandam praerogativam sanctitatis obtineret, propter reverentiam Christi, qui ex illo populo nasciturus erat. Quaecumque autem statuuntur ad specialem aliquorum sanctificationem, non obligant nisi illos, sicut ad quaedam obligantur clerici, qui mancipantur divino ministerio, ad quae laici non obligantur; similiter et religiosi ad quaedam perfectionis opera obligantur ex sua professione, ad quae saeculares non obligantur. Et similiter ad quaedam specialia obligabatur populus ille, ad quae alii populi non obligabantur. Unde dicitur Deut. XVIII, perfectus eris, et absque macula, cum domino Deo tuo. Et propter hoc etiam quadam professione utebantur; ut patet Deut. XXVI, profiteor hodie coram domino Deo tuo et cetera.Referencing norms: AddedPreceptsBindIsrael, NaturalContentBindsAll, Q98A5Respondeo, assert-h473dd5000bf2fb956361bc142756f9dad306da90ce1890cfed749508fe4a4b22
section/98-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:87eed9e9881f41f3dccbe87d13464e8c13047c39550ba589c5aecff2bc7e7cd8LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, IX cap. Cael. Hier., quod multi gentilium per Angelos sunt reducti in Deum. Sed constat quod gentiles legem non observabant. Ergo absque observantia legis poterant aliqui salvari.Referencing norms: assert-h80458b2854ae3793a23476a24e1af27b052e73851adc2afde018fc6cc267a06b
section/98-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9282a02531a013e3c0487a3d42d08f4b08bc07faeb4b248cc39e4cfd4fa09a5fLA
Ad primum ergo dicendum quod statim post peccatum primi hominis non competebat legem veterem dari, tum quia nondum homo recognoscebat se ea indigere, de sua ratione confisus. Tum quia adhuc dictamen legis naturae nondum erat obtenebratum per consuetudinem peccandi.Referencing norms: Q98A6Ad1, assert-h9e3be427049ed3501ee881a7065463c92d15616adcf6c2f19485069b0b6cb7b0
section/98-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ef17c0d220f4ddfcc8e0e7e81ce50055e09bbb8cc63be5fb5a794d62f9452d13LA
Ad secundum dicendum quod lex non debet dari nisi populo, est enim praeceptum commune, ut dictum est. Et ideo tempore Abrahae data sunt quaedam familiaria praecepta, et quasi domestica, Dei ad homines. Sed postmodum, multiplicatis eius posteris intantum quod populus esset, et liberatis eis a servitute, lex convenienter potuit dari, nam servi non sunt pars populi vel civitatis, cui legem dari competit, ut philosophus dicit, in III Polit.Referencing norms: Q98A6Ad2, assert-ha365cb4c352b4bf3dacd4a6d3714a7fd26a74ed6bd75915a9becf0fe863f10dc
section/98-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:477567dc5bac8a3f42390433d76840cdb3379b102a385e92cbe72bf8badb9e79LA
Ad tertium dicendum quod, quia legem oportebat alicui populo dari, non solum illi ex quibus Christus natus est, legem acceperunt; sed totus populus consignatus signaculo circumcisionis, quae fuit signum promissionis Abrahae factae et ab eo creditae, ut dicit apostolus, Rom. IV. Et ideo etiam ante David oportuit legem dari tali populo iam collecto.Referencing norms: Q98A6Ad3, assert-h5aed07d52db4bfa030c85d3dfcedeb093ae1c2ff2bf600604e82a46dc5edad95
section/98-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:051737587586bf65b10cfc9037c894891da5ee1d4ed3cddf90870ba194245fd3LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non convenienter fuerit data tempore Moysi. Lex enim vetus disponebat ad salutem quae erat futura per Christum, sicut dictum est. Sed statim homo post peccatum indiguit huiusmodi salutis remedio. Ergo statim post peccatum lex vetus debuit dari.Referencing norms: Q98A6Obiectio1, assert-ha073c14076b2c12e770d7184facf029f3dabe08bb6d6915b73a4893adc940cc9, assert-heefb6bcba475a8cc22cd9bac10510daf2a60dc02b685cf9cf2ba8929a538d5dc
section/98-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ce6ad3ccc8b89c38db5602ed6815ce6af22d5aa543c1e9931f8b8ba6c77e9abLA
Praeterea, lex vetus data est propter sanctificationem eorum ex quibus Christus nasciturus erat. Sed Abrahae incoepit fieri promissio de semine, quod est Christus, ut habetur Gen. XII. Ergo statim tempore Abrahae debuit lex dari.Referencing norms: Q98A6Obiectio2, assert-h2ac1151fcbfd356c92412a9b1f1f19d69d2b335aa551760537eaddf0b7559f4f, assert-h8c8400d139b8e8549471786e3e0053e9e0f5de455b69cee4605bd7e6bc48b377
section/98-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:030c4570813fb83ed87420f05a012097686f86d1e2a3350f1e41c4d08289d56eLA
Praeterea, sicut Christus non est natus ex aliis descendentibus ex Noe nisi ex Abraham, cui facta est promissio; ita etiam non est natus ex aliis filiis Abrahae nisi ex David, cui est promissio renovata, secundum illud II Reg. XXIII, dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Iacob. Ergo lex vetus debuit dari post David, sicut data est post Abraham.Referencing norms: Q98A6Obiectio3, assert-h86ba38480a1febe8e4eade4ba216db58f2d28ba06cc8f55456e11ce52e34f323
section/98-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f06ffb36bbbb46400b3cc30a724deecd2dce63f820b3681a98ae7656221cb176LA
Respondeo dicendum quod convenientissime lex vetus data fuit tempore Moysi. Cuius ratio potest accipi ex duobus, secundum quod quaelibet lex duobus generibus hominum imponitur. Imponitur enim quibusdam duris et superbis, qui per legem compescuntur et domantur, imponitur etiam bonis, qui, per legem instructi, adiuvantur ad implendum quod intendunt. Conveniens igitur fuit tali tempore legem veterem dari, ad superbiam hominum convincendam. De duobus enim homo superbiebat, scilicet de scientia, et de potentia. De scientia quidem, quasi ratio naturalis ei posset sufficere ad salutem. Et ideo ut de hoc eius superbia convinceretur permissus est homo regimini suae rationis absque adminiculo legis scriptae, et experimento homo discere potuit quod patiebatur rationis defectum, per hoc quod homines usque ad idololatriam et turpissima vitia circa tempora Abrahae sunt prolapsi. Et ideo post haec tempora fuit necessarium legem scriptam dari in remedium humanae ignorantiae, quia per legem est cognitio peccati, ut dicitur Rom. III. Sed postquam homo est instructus per legem, convicta est eius superbia de infirmitate, dum implere non poterat quod cognoscebat. Et ideo, sicut apostolus concludit, ad Rom. VIII, quod impossibile erat legi, in qua infirmabatur per carnem, misit Deus filium suum, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Ex parte vero bonorum, lex data est in auxilium. Quod quidem tunc maxime populo necessarium fuit, quando lex naturalis obscurari incipiebat propter exuberantiam peccatorum. Oportebat autem huiusmodi auxilium quodam ordine dari, ut per imperfecta ad perfectionem manuducerentur. Et ideo inter legem naturae et legem gratiae, oportuit legem veterem dari.Referencing norms: Q98A6Respondeo, assert-hcbbb0ac939db9429a827c13904a8305a40bc5e21fe5e2ebd394c4fad0cdbc839
section/98-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a6effb6cc2e3b915339fdce47051fc4492bf9b776542c9bfdec417e3255e63d5LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal. III, quod lex propter transgressionem posita est, donec veniret semen cui promiserat, ordinata per Angelos in manu mediatoris, idest ordinabiliter data, ut Glossa dicit. Ergo congruum fuit ut lex vetus illo temporis ordine traderetur.Referencing norms: assert-h4706d4a4fbe92105402a271820f946b80b4662e92e2de06de438a05c5304e9f2
question/98/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2456e259acbc970d086b76902d0cfd61a6ec826ab14c8a7a7ad56d9345902e37LA
Consequenter considerandum est de lege veteri. Et primo, de ipsa lege; secundo, de praeceptis eius. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum lex vetus sit bona. Secundo, utrum sit a Deo. Tertio, utrum sit ab eo mediantibus Angelis. Quarto, utrum data sit omnibus. Quinto, utrum omnes obliget. Sexto, utrum congruo tempore fuerit data.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 99
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-old-new-law#LEONINA_CT_Q99
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2098.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5240034f9478ca59877cd8e19d46eaa4f1c05479455fb38989f32e4a07dedc4c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 49
section/99-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:481ff03947305df36d56e3fa3626c7767cc13e18b549aeae0245f7f55b1044c5LA
Ad primum ergo dicendum quod lex vetus dicitur esse una secundum ordinem ad finem unum, et tamen continet diversa praecepta, secundum distinctionem eorum quae ordinat ad finem. Sicut etiam ars aedificativa est una secundum unitatem finis, quia tendit ad aedificationem domus, tamen continet diversa praecepta, secundum diversos actus ad hoc ordinatos.Referencing norms: Q99A1Ad1, assert-hdff3b51736a30b77c64e0d0fc4c2b80cfe38224776be2b15bda766d46d18d116
section/99-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f830b4655c183783db8c929bdbf818f47bcd129cb1de35d15592090de19e708bLA
Ad secundum dicendum quod, sicut apostolus dicit, I ad Tim. I, finis praecepti caritas est, ad hoc enim omnis lex tendit, ut amicitiam constituat vel hominum ad invicem, vel hominis ad Deum. Et ideo tota lex impletur in hoc uno mandato, diliges proximum tuum sicut teipsum, sicut in quodam fine mandatorum omnium, in dilectione enim proximi includitur etiam Dei dilectio, quando proximus diligitur propter Deum. Unde apostolus hoc unum praeceptum posuit pro duobus quae sunt de dilectione Dei et proximi, de quibus dicit dominus, Matth. XXII, in his duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae.Referencing norms: Q99A1Ad2, assert-hbc42d1719a0c26896d7bd9bc8eeedca8d8f69960e06cf22d7c055439321ba0de
section/99-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:643ab9cc9d101413c6bd8d34d636000c0389fa2a9b1d4592e7fee6925f0a361cLA
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in IX Ethic., amicabilia quae sunt ad alterum, venerunt ex amicabilibus quae sunt homini ad seipsum, dum scilicet homo ita se habet ad alterum sicut ad se. Et ideo in hoc quod dicitur, omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, explicatur quaedam regula dilectionis proximi, quae etiam implicite continetur in hoc quod dicitur, diliges proximum tuum sicut teipsum. Unde est quaedam explicatio istius mandati.Referencing norms: Q99A1Ad3, assert-h697ee48961d806a5bc31148deb7fe4c54a8335380cc9f62c6dcf36af133826c0
section/99-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c140cacfc0992e76e49acca42b1e9fa42b59899efd105adcd7fb53a929606db4LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in lege veteri non contineatur nisi unum praeceptum. Lex enim est nihil aliud quam praeceptum, ut supra habitum est. Sed lex vetus est una. Ergo non continet nisi unum praeceptum.Referencing norms: Q99A1Obiectio1, assert-he050911804d72d82b4a191b37a981ad73a6977376a49e87c5ad8172fc2ab3835, assert-he7f83a843a8c1e7c71b7807bc9bb64ad770665e4034b18debe457f01731590af
section/99-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f627985aaaf25ca3285c9bd1079aa6132446ee21b9f80654949a929cd72e6008LA
Praeterea, apostolus dicit, Rom. XIII, si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, diliges proximum tuum sicut teipsum. Sed istud mandatum est unum. Ergo lex vetus non continet nisi unum mandatum.Referencing norms: Q99A1Obiectio2, assert-h3acb186499ca9267b78b0dbcceb886d9c3e8018a2c21e1cee933bdba8e767901, assert-h8e160f817a15a4bb92afbf344521432b684fbb86998b1e76c388dec32cfcd82f
section/99-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f0581b4e289836a6d0da93c0a4d0a51c81a1f592c818a847f100e0a4f6c5fce7LA
Praeterea, Matth. VII, dicitur, omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, haec est enim lex et prophetae. Sed tota lex vetus continetur in lege et prophetis. Ergo tota lex vetus non habet nisi unum praeceptum.Referencing norms: Q99A1Obiectio3, assert-h9d3050dec2983b717339aa7289226f29a78a1c1b82bcd739c8ad828ad57ab0f1, assert-hb7daaee280ea230946822b9a40a1f94527ee324c3abc8595cab0715a156549de
section/99-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8f5e3770f4edde73b0861e04188e0488dd1b97150975e67ee148145b5570210LA
Respondeo dicendum quod praeceptum legis, cum sit obligatorium, est de aliquo quod fieri debet. Quod autem aliquid debeat fieri, hoc provenit ex necessitate alicuius finis. Unde manifestum est quod de ratione praecepti est quod importet ordinem ad finem, inquantum scilicet illud praecipitur quod est necessarium vel expediens ad finem. Contingit autem ad unum finem multa esse necessaria vel expedientia. Et secundum hoc possunt de diversis rebus dari praecepta inquantum ordinantur ad unum finem. Unde dicendum est quod omnia praecepta legis veteris sunt unum secundum ordinem ad unum finem, sunt tamen multa secundum diversitatem eorum quae ordinantur ad finem illum.Referencing norms: Q99A1Respondeo, assert-h4b119ff0dc2d34da1192ce9d9547d461563bcba29646f0cc316091b13d6e68bb
section/99-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:511f23286e7807af8ca42c3ea74c7ac30bd1c8bd1d81d5949ec18656e4ad0ef0LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. II, legem mandatorum decretis evacuans. Et loquitur de lege veteri, ut patet per Glossam ibidem. Ergo lex vetus continet in se multa mandata.Referencing norms: assert-h36cb26b36515e6e34858c7ad00fdda0f03d1a1f6ca689e429bdf6ebef81c9121
section/99-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3f20c9fe8b19d90d288707b3477dfdafe7d6f2ef0411c186c962384bee5d35dLA
Ad primum ergo dicendum quod lex vetus distinguitur a lege naturae non tanquam ab ea omnino aliena, sed tanquam aliquid ei superaddens. Sicut enim gratia praesupponit naturam, ita oportet quod lex divina praesupponat legem naturalem.Referencing norms: Q99A2Ad1, assert-ha48993ee92e4d205024c042709cdd3bf747fb2aac868b24f70f860e49e59dc98
section/99-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2f5935e695ea277c24062b03bf2cf89a28dd59641c65eaefd7e3fc5554e60d47LA
Ad secundum dicendum quod legi divinae conveniens erat ut non solum provideret homini in his ad quae ratio non potest, sed etiam in his circa quae contingit rationem hominis impediri. Ratio autem hominis circa praecepta moralia, quantum ad ipsa communissima praecepta legis naturae, non poterat errare in universali, sed tamen, propter consuetudinem peccandi, obscurabatur in particularibus agendis. Circa alia vero praecepta moralia, quae sunt quasi conclusiones deductae ex communibus principiis legis naturae, multorum ratio oberrabat, ita ut quaedam quae secundum se sunt mala, ratio multorum licita iudicaret. Unde oportuit contra utrumque defectum homini subveniri per auctoritatem legis divinae. Sicut etiam inter credenda nobis proponuntur non solum ea ad quae ratio attingere non potest, ut Deum esse trinum; sed etiam ea ad quae ratio recta pertingere potest, ut Deum esse unum; ad excludendum rationis humanae errorem, qui accidebat in multis.Referencing norms: Q99A2Ad2, assert-h0fdf5efd3f809364026e0a76b1baee2455473eb853147f0366b3fe44c5836429
section/99-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:800c1eeabb89c1c35a3cebd3e54fbfa30da40a15c80fd3beec9691a5d4d9c482LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus probat in libro de spiritu et littera, etiam littera legis quantum ad praecepta moralia, occidere dicitur occasionaliter, inquantum scilicet praecipit quod bonum est, non praebens auxilium gratiae ad implendum.Referencing norms: Q99A2Ad3, assert-hc86a97783156655a68bc86d8653613581c6af32904f6a5687a380bdf72bc942b
section/99-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:36f01580b14868c6f32eccfc73ab291a48b366146be3934e10c6da179ab47bdcLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non contineat praecepta moralia. Lex enim vetus distinguitur a lege naturae, ut supra habitum est. Sed praecepta moralia pertinent ad legem naturae. Ergo non pertinent ad legem veterem.Referencing norms: Q99A2Obiectio1, assert-h661334a27ca86c6aefbb2dafb8f72e1b598a7c2dff2c0d23b91f82a95940ef9b, assert-hef57b27326b5f2c9b58650777cf2884b81deb80cd2d1bd29bf0648d777199ffe
section/99-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:efba597d5deab9cfd3d941a84f90e770b4a1a22866f22269feb973bb600c47c6LA
Praeterea, ibi subvenire debuit homini lex divina, ubi deficit ratio humana, sicut patet in his quae ad fidem pertinent, quae sunt supra rationem. Sed ad praecepta moralia ratio hominis sufficere videtur. Ergo praecepta moralia non sunt de lege veteri, quae est lex divina.Referencing norms: Q99A2Obiectio2, assert-hdb15f3b1efb5d5163a6894c10ed7f7ddbf3569e8b58dc2f88169514d849f20ce, assert-hfc2bb9eaf2579f3e6cd4ffef2d6d40a021a01f33ed3b89825de06129b8010982
section/99-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3220ea5003c370edc8267cf4dd6ffc80d9ff976b02afb65d527ec72cd0fdd2daLA
Praeterea, lex vetus dicitur littera occidens, ut patet II ad Cor. III. Sed praecepta moralia non occidunt, sed vivificant; secundum illud Psalmi CXVIII, in aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Ergo praecepta moralia non pertinent ad veterem legem.Referencing norms: Q99A2Obiectio3, assert-h8e13df60445ba9d2ade15b266d0976739ea23a2d65536660c162687d823459f4, assert-hf9444760f5ae8e434a9e6b9d001e224631a1d725cf261b9c20e615cdfa9628b7
section/99-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:85b3324387dd2b44ed890dd635498e60f1b1fe7f0c32a88d72c6b998014de129LA
Respondeo dicendum quod lex vetus continebat praecepta quaedam moralia, ut patet Exod. XX, non occides, non furtum facies. Et hoc rationabiliter. Nam sicut intentio principalis legis humanae est ut faciat amicitiam hominum ad invicem; ita intentio legis divinae est ut constituat principaliter amicitiam hominis ad Deum. Cum autem similitudo sit ratio amoris, secundum illud Eccli. XIII, omne animal diligit simile sibi; impossibile est esse amicitiam hominis ad Deum, qui est optimus, nisi homines boni efficiantur, unde dicitur Levit. XIX, sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Bonitas autem hominis est virtus, quae facit bonum habentem. Et ideo oportuit praecepta legis veteris etiam de actibus virtutum dari. Et haec sunt moralia legis praecepta.Referencing norms: Q99A2Respondeo, assert-hfab386256c81b0bd8d737e1d3e5b88722b2de773b7f0d01dc3e383705d38b623
section/99-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:95933926d74cccca460210b7bd0534bac849263e3cb1c29cd39856235c12cfcfLA
Sed contra est quod dicitur Eccli. XVII, addidit illis disciplinam, et legem vitae haereditavit eos. Disciplina autem pertinet ad mores, dicit enim Glossa ad Heb. XII, super illud, omnis disciplina etc., disciplina est eruditio morum per difficilia. Ergo lex a Deo data, praecepta moralia continebat.Referencing norms: assert-h8bd583444b16f08d79d624ab56c2086873a6312ec0c96066ba79cf399ff13aa0
section/99-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:316ea51dc12de93cb720c5007e861e023b8c15375d30651ab6e687c463643ee2LA
Ad primum ergo dicendum quod humani actus se extendunt etiam ad cultum divinum. Et ideo etiam de his continet praecepta lex vetus hominibus data.Referencing norms: Q99A3Ad1, assert-hd8212e91e79f521de26bd8f4cd431bfb266d3085ae14f2c67617f6dd8a35693e
section/99-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:abae15c86193adb59e442ad28e288714878b9043166572e2a3d7852b0202e712LA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, praecepta legis naturae communia sunt, et indigent determinatione. Determinantur autem et per legem humanam, et per legem divinam. Et sicut ipsae determinationes quae fiunt per legem humanam, non dicuntur esse de lege naturae, sed de iure positivo; ita ipsae determinationes praeceptorum legis naturae quae fiunt per legem divinam, distinguuntur a praeceptis moralibus, quae pertinent ad legem naturae. Colere ergo Deum, cum sit actus virtutis, pertinet ad praeceptum morale, sed determinatio huius praecepti, ut scilicet colatur talibus hostiis et talibus muneribus, hoc pertinet ad praecepta caeremonialia. Et ideo praecepta caeremonialia distinguuntur a praeceptis moralibus.Referencing norms: Q99A3Ad2, assert-h86defbda9fbdd6736d5369b98f8f88b28cdccb7b921f524c8d07d045f0d1b670
section/99-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:555a3668c72c39ebf27731a6df428c677faabe9b8e251c0ccf5b909c4005028aLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Dionysius dicit, I cap. Cael. Hier., divina hominibus manifestari non possunt nisi sub aliquibus similitudinibus sensibilibus. Ipsae autem similitudines magis movent animum quando non solum verbo exprimuntur, sed etiam sensui offeruntur. Et ideo divina traduntur in Scripturis non solum per similitudines verbo expressas, sicut patet in metaphoricis locutionibus; sed etiam per similitudines rerum quae visui proponuntur, quod pertinet ad praecepta caeremonialia.Referencing norms: Q99A3Ad3, assert-h9557996cb27467245183b1bdbebca4eea71025b17358ff35f36e08ab55636fc3
section/99-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9863f184e551e8d22523d911828ea095877c69b40577e9899c69ca9656c89bfcLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex vetus non contineat praecepta caeremonialia, praeter moralia. Omnis enim lex quae hominibus datur, est directiva humanorum actuum. Actus autem humani morales dicuntur, ut supra dictum est. Ergo videtur quod in lege veteri hominibus data, non debeant contineri nisi praecepta moralia.Referencing norms: Q99A3Obiectio1, assert-ha59c3533a0876393a8d66a6ea38827da553a0deab0ac1be7fbf5b6bf1eb4ca70
section/99-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:61d114d23af0282c88574b0c53d39e57a477caaab6913c055f7466ba800a647cLA
Praeterea, praecepta quae dicuntur caeremonialia, videntur ad divinum cultum pertinere. Sed divinus cultus est actus virtutis, scilicet religionis, quae, ut Tullius dicit in sua Rhetoric., divinae naturae cultum caeremoniamque affert. Cum igitur praecepta moralia sint de actibus virtutum, ut dictum est, videtur quod praecepta caeremonialia non sint distinguenda a moralibus.Referencing norms: Q99A3Obiectio2, assert-ha889b9224f07009256bca795ce9cb21f8a2cbe1c50d41f11a6a0460373dbde0f, assert-he1751901c8215f0033556da3cf89bf8a13d3c4525bb687c008ef936227820118
section/99-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f2bf3013f410135baff1ea1312befb981c965bbfd9aa8ec74023ea80b4bb6092LA
Praeterea, praecepta caeremonialia esse videntur quae figurative aliquid significant. Sed sicut Augustinus dicit, in II de Doctr. Christ., verba inter homines obtinuerunt principatum significandi. Ergo nulla necessitas fuit ut in lege continerentur praecepta caeremonialia de aliquibus actibus figurativis.Referencing norms: Q99A3Obiectio3, assert-h2efda65dbd257710a4693c02f7b6ce520510009be687f45179086e7fb7919c72, assert-hdcb198b43b1db7feb1f7a9a22389c69b73ab17e9092be57f2b4a5ac45a75a5a3
section/99-3/respondeo · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:c982c14323a25d3874f099cb2e84d6038fcf134ded01e31ebd40fc642b02520aLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex divina principaliter instituitur ad ordinandum homines ad Deum; lex autem humana principaliter ad ordinandum homines ad invicem. Et ideo leges humanae non curaverunt aliquid instituere de cultu divino nisi in ordine ad bonum commune hominum, et propter hoc etiam multa confinxerunt circa res divinas, secundum quod videbatur eis expediens ad informandos mores hominum; sicut patet in ritu gentilium. Sed lex divina e converso homines ad invicem ordinavit secundum quod conveniebat ordini qui est in Deum, quem principaliter intendebat. Ordinatur autem homo in Deum non solum per interiores actus mentis, qui sunt credere, sperare et amare; sed etiam per quaedam exteriora opera, quibus homo divinam servitutem profitetur. Et ista opera dicuntur ad cultum Dei pertinere. Qui quidem cultus caeremonia vocatur, quasi munia, idest dona, Caereris, quae dicebatur dea frugum, ut quidam dicunt, eo quod primo ex frugibus oblationes Deo offerebantur. Sive, ut maximus Valerius refert, nomen caeremoniae introductum est ad significandum cultum divinum apud Latinos, a quodam oppido iuxta Romam, quod Caere vocabatur, eo quod, Roma capta a gallis, illuc sacra Romanorum ablata sunt, et reverentissime habita. Sic igitur illa praecepta quae in lege pertinent ad cultum Dei, specialiter caeremonialia dicuntur.Referencing norms: CeremonialKind, Q99A3Respondeo, assert-h2e043b0467d5ad1dd5ff49c670cb2f7d11e26075a845a174281d42d592f905c4, ceremonial_precept, ceremonial_precept/rule
section/99-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a0555d7843492bb0b46698c0e02435b1ef24630f17f7a711532d14caacc58308LA
Sed contra est quod dicitur Deut. IV, decem verba scripsit in duabus tabulis lapideis, mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caeremonias et iudicia quae facere deberetis. Sed decem praecepta legis sunt moralia. Ergo praeter praecepta moralia sunt etiam alia praecepta caeremonialia.Referencing norms: assert-h87aae082c7c48609a549daffd56dbca94e16ee930d391b8db686ac549bcacb0e
section/99-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea96de1c690e01dbc1cd8a09f039efe425ba6585b3a60c5ed3ebabf49cec7cc5LA
Ad primum ergo dicendum quod tam praecepta moralia, quam etiam iudicialia, pertinent ad directionem vitae humanae. Et ideo utraque continentur sub uno membro illorum quae ponit Augustinus, scilicet sub praeceptis vitae agendae.Referencing norms: Q99A4Ad1, assert-h3d00399b80cf74cf988b3d167e3f94e95aff06bb5c49ba0267e0e74b15aa4787
section/99-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:03dddf673e3b93345db78d85a756a283d082193b33f889fc4e7334524f80388dLA
Ad secundum dicendum quod iudicium significat executionem iustitiae, quae quidem est secundum applicationem rationis ad aliqua particularia determinate. Unde praecepta iudicialia communicant in aliquo cum moralibus, inquantum scilicet a ratione derivantur; et in aliquo cum caeremonialibus, inquantum scilicet sunt quaedam determinationes communium praeceptorum. Et ideo quandoque sub iudiciis comprehenduntur praecepta iudicialia et moralia, sicut Deut. V, audi, Israel, caeremonias atque iudicia; quandoque vero iudicialia et caeremonialia, sicut Levit. XVIII, facietis iudicia mea, et praecepta mea servabitis, ubi praecepta ad moralia referuntur, iudicia vero ad iudicialia et caeremonialia.Referencing norms: Q99A4Ad2, assert-hfd714386cae3c4bd215c6099b5cc8d0bdb372433f900c04e646ac03f76f81610
section/99-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:157a455668f3680c59a9b98155167b7987568e33ef2634af86356aafb94061a8LA
Ad tertium dicendum quod actus iustitiae in generali pertinet ad praecepta moralia, sed determinatio eius in speciali pertinet ad praecepta iudicialia.Referencing norms: Q99A4Ad3, assert-hc3b6c5d60f17f0e38df8634f504e81e18e271d1ce54c1f27a216760d33d2997f
section/99-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:078784db42b1234c68ed1d7ecb08b401ece3246e0fe61fa80bc0917816256728LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praeter praecepta moralia et caeremonialia, non sint aliqua praecepta iudicialia in veteri lege. Dicit enim Augustinus, contra Faustum, quod in lege veteri sunt praecepta vitae agendae, et praecepta vitae significandae. Sed praecepta vitae agendae sunt moralia; praecepta autem vitae significandae sunt caeremonialia. Ergo praeter haec duo genera praeceptorum, non sunt ponenda in lege alia praecepta iudicialia.Referencing norms: Q99A4Obiectio1, assert-h53f012bb6fd7cbd53c78bbfbe90468bc7a9cd88c283f7fb740ea1543ec0f2e8b, assert-hce4bbd28b109be7f9051eddbd15e8433560beb149b400246cdf7d843f32d0e14
section/99-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5e2629710b21388cb5672985affbe7c6913d6ff1c17d9b727c3f2ba45da2f25cLA
Praeterea, super illud Psalmi CXVIII, a iudiciis tuis non declinavi, dicit Glossa, idest ab his quae constituisti regulam vivendi. Sed regula vivendi pertinet ad praecepta moralia. Ergo praecepta iudicialia non sunt distinguenda a moralibus.Referencing norms: Q99A4Obiectio2, assert-h2a99761687bfc5a149449e07186d9e8671e18d1891731f884ffb878aebc5068c, assert-ha599bd6306064f55f38c27c8b79d3ce9640446ca2ffca99fa6331cf2e438179d
section/99-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a216ed15f20ee1d76cad87b293cccb9360a9b69f4139ca089f7532656f9c5d40LA
Praeterea, iudicium videtur esse actus iustitiae; secundum illud Psalmi XCIII, quoadusque iustitia convertatur in iudicium. Sed actus iustitiae, sicut et actus ceterarum virtutum, pertinet ad praecepta moralia. Ergo praecepta moralia includunt in se iudicialia, et sic non debent ab eis distingui.Referencing norms: Q99A4Obiectio3, assert-h5a8b9b9949bba7e10af65a0f4ee148e862093d5545a32e58cd3137d9ef5fa0de, assert-h5bacd2b20be47e090feca9b99f9738d2371dc107b846ee10667f7d0fdebacbfa
section/99-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:664d8682ee538293640c04d432e8ee2e27f7d661ac2bc161397d2262ee27ce72LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad legem divinam pertinet ut ordinet homines ad invicem et ad Deum. Utrumque autem horum in communi quidem pertinet ad dictamen legis naturae, ad quod referuntur moralia praecepta, sed oportet quod determinetur utrumque per legem divinam vel humanam, quia principia naturaliter nota sunt communia tam in speculativis quam in activis. Sicut igitur determinatio communis praecepti de cultu divino fit per praecepta caeremonialia, sic et determinatio communis praecepti de iustitia observanda inter homines, determinatur per praecepta iudicialia. Et secundum hoc, oportet tria praecepta legis veteris ponere; scilicet moralia, quae sunt de dictamine legis naturae; caeremonialia, quae sunt determinationes cultus divini; et iudicialia, quae sunt determinationes iustitiae inter homines observandae. Unde cum apostolus, Rom. VII, dixisset quod lex est sancta, subiungit quod mandatum est iustum et sanctum et bonum, iustum quidem, quantum ad iudicialia; sanctum, quantum ad caeremonialia (nam sanctum dicitur quod est Deo dicatum); bonum, idest honestum, quantum ad moralia.Referencing norms: Q99A4Respondeo, assert-had0154449e930cab2d7cf8fcbf17e5e34c52737a7f617f3bbfe7eaeaea52c34f
section/99-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:05664186c023346dcce75f4a20f930dd830913868fa48dd5c496922cbaa6a5b7LA
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, haec sunt praecepta et caeremoniae atque iudicia. Praecepta autem antonomastice dicuntur moralia. Ergo praeter praecepta moralia et caeremonialia, sunt etiam iudicialia.Referencing norms: assert-h8c6db1b7bf2f1d29f9511aecb5d2fe9e854d4bcdaf9a90d0c0b286e594c5dd60
section/99-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:746fd34caa596efac19d596c98dc1c1f145b2895ae35e0b74975da4280c86e0aLA
Ad primum ergo dicendum quod sola iustitia, inter alias virtutes, importat rationem debiti. Et ideo moralia intantum sunt lege determinabilia, inquantum pertinent ad iustitiam, cuius etiam quaedam pars est religio, ut Tullius dicit. Unde iustum legale non potest esse aliquod praeter caeremonialia et iudicialia praecepta.Referencing norms: Q99A5Ad1, assert-h6da02a8760d8f26ad3d8fb046c497e683143015cccfbd224be222ab912065e60
section/99-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:3523296863a3abdffd331bc3d9e4d7dbbf0cfaec2b80f9495528e97399f2a0c0LA
Ad alia patet responsio per ea quae dicta sunt.Referencing norms: Q99A5Ad2, Q99A5Ad3, Q99A5Ad4, assert-h5da6f8cff9d055dbddbba502b0c430c200e7ac98dd197e8eac6baf5dae26fcd3, assert-h66b8e1a4199a9bae1c999f3ca687b01036e1d8718b15e899280b66ec5a93b42b, assert-h82c8bd4d331ab31f732a1fab83df8e978ad6fdb32bc4b2e0a19fd9f8c5b8c5f4
section/99-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7aaf27d9a1f4d5f643d4e9960eeba4e461089a9c6c26e293ba26e7df2d51e2fcLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliqua alia praecepta contineantur in lege veteri praeter moralia, iudicialia et caeremonialia. Iudicialia enim praecepta pertinent ad actum iustitiae, quae est hominis ad hominem; caeremonialia vero pertinent ad actum religionis, qua Deus colitur. Sed praeter has sunt multae aliae virtutes, scilicet temperantia, fortitudo, liberalitas, et aliae plures, ut supra dictum est. Ergo praeter praedicta oportet plura alia in lege veteri contineri.Referencing norms: Q99A5Obiectio1, assert-h87c5dfd700b97eca0f2ead8998e28bd3307b321409932393a5f18e965126abae, assert-hcb43696c4f52efc6845440daf334f268fd4bf73ade06c847629bad139091a9a8
section/99-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c4013931a6788662faba2f86638d644900138b403a588326590bcbdcb57e8fd5LA
Praeterea, Deut. XI dicitur, ama dominum Deum tuum, et observa eius praecepta et caeremonias et iudicia atque mandata. Sed praecepta pertinent ad moralia, ut dictum est. Ergo praeter moralia, iudicialia et caeremonialia, adhuc alia continentur in lege, quae dicuntur mandata.Referencing norms: Q99A5Obiectio2, assert-h1d3eab4f9264db0f36ba9b0b1b033b5f849adbf16baa995bea148c2d2303f343, assert-h1f69ddf66396f63bb6d49fefeb90c4b03d12b6224c4cd643a7e47e45767d72b1
section/99-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ced0950b121c2d544d0d64dda459196f1e270cced2e63110d191ab266f6985bLA
Praeterea, Deut. VI dicitur, custodi praecepta domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias quas tibi praecepi. Ergo praeter omnia praedicta adhuc in lege testimonia continentur.Referencing norms: Q99A5Obiectio3, assert-h395830a997539b6adc38c3f916064e1d65e358216c73c1f23dab6544c4dd7b37
section/99-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f04561d07664ade33b3936f872c347a229414e2ba8604fb733d4c46d17d00301LA
Praeterea, in Psalmo CXVIII dicitur, in aeternum non obliviscar iustificationes tuas, Glossa, idest legem. Ergo praecepta legis veteris non solum sunt moralia, caeremonialia et iudicialia, sed etiam iustificationes.Referencing norms: Q99A5Obiectio4, assert-hfe3e932521d43e876f0b329cfa0350505cd16611a4d24d33df01fc0ad7aef533
section/99-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:901663447bae77b0e005b7e3a5310949bb1057b5920445d903c34e16bb2776b6LA
Respondeo dicendum quod in lege ponuntur aliqua tanquam praecepta; aliqua vero tanquam ad praeceptorum adimpletionem ordinata. Praecepta quidem sunt de his quae sunt agenda. Ad quorum impletionem ex duobus homo inducitur, scilicet ex auctoritate praecipientis; et ex utilitate impletionis, quae quidem est consecutio alicuius boni utilis, delectabilis vel honesti, aut fuga alicuius mali contrarii. Oportuit igitur in veteri lege proponi quaedam quae auctoritatem Dei praecipientis indicarent, sicut illud Deut. VI, audi, Israel, dominus Deus tuus Deus unus est; et illud Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram. Et huiusmodi dicuntur testimonia. Oportuit etiam quod in lege proponerentur quaedam praemia observantium legem, et poenae transgredientium, ut patet Deut. XXVIII, si audieris vocem domini Dei tui, faciet te excelsiorem cunctis gentibus, et cetera. Et huiusmodi dicuntur iustificationes, secundum quod Deus aliquos iuste punit vel praemiat. Ipsa autem agenda sub praecepto non cadunt nisi inquantum habent aliquam debiti rationem. Est autem duplex debitum, unum quidem secundum regulam rationis, aliud autem secundum regulam legis determinantis; sicut philosophus, in V Ethic., distinguit duplex iustum, scilicet morale et legale. Debitum autem morale est duplex, dictat enim ratio aliquid faciendum vel tanquam necessarium, sine quo non potest esse ordo virtutis; vel tanquam utile ad hoc quod ordo virtutis melius conservetur. Et secundum hoc, quaedam moralium praecise praecipiuntur vel prohibentur in lege, sicut, non occides, non furtum facies. Et haec proprie dicuntur praecepta. Quaedam vero praecipiuntur vel prohibentur, non quasi praecise debita, sed propter melius. Et ista possunt dici mandata, quia quandam inductionem habent et persuasionem. Sicut illud Exod. XXII, si pignus acceperis vestimentum a proximo tuo, ante solis occasum reddas ei; et aliqua similia. Unde Hieronymus dicit quod in praeceptis est iustitia, in mandatis vero caritas. Debitum autem ex determinatione legis, in rebus quidem humanis pertinet ad iudicialia; in rebus autem divinis, ad caeremonialia. Quamvis etiam ea quae pertinent ad poenam vel praemia, dici possint testimonia, inquantum sunt protestationes quaedam divinae iustitiae. Omnia vero praecepta legis possunt dici iustificationes, inquantum sunt quaedam executiones legalis iustitiae. Possunt etiam aliter mandata a praeceptis distingui, ut praecepta dicantur quae Deus per seipsum iussit; mandata autem, quae per alios mandavit, ut ipsum nomen sonare videtur. Ex quibus omnibus apparet quod omnia legis praecepta continentur sub moralibus, caeremonialibus et iudicialibus, alia vero non habent rationem praeceptorum, sed ordinantur ad praeceptorum observationem, ut dictum est.Referencing norms: Q99A5Respondeo, assert-hd07aaf397073e01215134fc14e3d14cd26ea1371e615725fdbaf565a25f4042b
section/99-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:dce4ca19debc4b29b1464806a5d202d8920aa8a81c9c888df11d2b71ffaaf9dcLA
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, haec sunt praecepta et caeremoniae atque iudicia quae mandavit dominus Deus vobis. Et haec ponuntur in principio legis. Ergo omnia praecepta legis sub his comprehenduntur.Referencing norms: assert-h077f9fb7740917f84ed7637e81ba8729a61e729227c83834741e43b241b3aeab
section/99-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70577862bdc32174ad16c5b285ea215e76559615deb31c19f87a34d8ebe95d9bLA
Ad primum ergo dicendum quod cupiditas, qua homo constituit finem in temporalibus bonis, est caritatis venenum. Sed consecutio temporalium bonorum quae homo desiderat in ordine ad Deum, est quaedam via inducens imperfectos ad Dei amorem; secundum illud Psalmi XLVIII, confitebitur tibi cum benefeceris illi.Referencing norms: Q99A6Ad1, assert-he9989ec3d9f5e53693b7335e1efc00b760ac80c94e03f3f5336af750ec5ded66
section/99-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e34901eb061de19b388c74c1fad9d554eeac250f65ce4697d173fb7854b81dd5LA
Ad secundum dicendum quod lex humana inducit homines ex temporalibus praemiis vel poenis per homines inducendis, lex vero divina ex praemiis vel poenis exhibendis per Deum. Et in hoc procedit per media altiora.Referencing norms: Q99A6Ad2, assert-h0edb728297e2b0c2eeaec10e93f03ef313b3c78d705496f94f7ccd0dba8e2cb3
section/99-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:135695f7d8b6e0008c0b06a1b04f9dc79d3a183eff36ce9f5d4fa44e361bbc06LA
Ad tertium dicendum quod, sicut patet historias veteris testamenti revolventi, communis status populi semper sub lege in prosperitate fuit, quandiu legem observabant; et statim declinantes a praeceptis legis, in multas adversitates incidebant. Sed aliquae personae particulares etiam iustitiam legis observantes, in aliquas adversitates incidebant, vel quia iam erant spirituales effecti, ut per hoc magis ab affectu temporalium abstraherentur, et eorum virtus probata redderetur; aut quia, opera legis exterius implentes, cor totum habebant in temporalibus defixum et a Deo elongatum, secundum quod dicitur Isaiae XXIX, populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.Referencing norms: Q99A6Ad3, assert-hc1bb322f5ca120d13f28119770a54773873bf4ef1190d6d8a8035abc02ae1f77
section/99-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4bdadc592d880436e30cbf542e4ee31b9c5ada53028a7a43daadc204b01dd0daLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non debuerit inducere ad observantiam praeceptorum per temporales promissiones et comminationes. Intentio enim legis divinae est ut homines Deo subdat per timorem et amorem, unde dicitur Deut. X, et nunc, Israel, quid dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum? Sed cupiditas rerum temporalium abducit a Deo, dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod venenum caritatis est cupiditas. Ergo promissiones et comminationes temporales videntur contrariari intentioni legislatoris, quod facit legem reprobabilem, ut patet per philosophum, in II Polit.Referencing norms: Q99A6Obiectio1, assert-h55a8b49cd2343fcdf017834aa445a75dd3eee4cdd5ad32093322869acd1b8bd8, assert-hcfb02edecf975c80b6d7723a3cc6dde633d10a6cf91c8b6da52aa7df0d0ac8f7
section/99-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1f6a95e9b041a6a64f275435cae5e411796ce24b6de46268d5d754f0c388c5eaLA
Praeterea, lex divina est excellentior quam lex humana. Videmus autem in scientiis quod quanto aliqua est altior, tanto per altiora media procedit. Ergo cum lex humana procedat ad inducendum homines per temporales comminationes et promissiones, lex divina non debuit ex his procedere, sed per aliqua maiora.Referencing norms: Q99A6Obiectio2, assert-h0e3462b647aa6cc19fbcaefc15d98e79a23c1391f3dd625415850044cf5a3211
section/99-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:81b30892b2da148525d30c080768b0a0c50a702f1f3f19076daded6c36d2684bLA
Praeterea, illud non potest esse praemium iustitiae vel poena culpae, quod aequaliter evenit et bonis et malis. Sed sicut dicitur Eccle. IX, universa, temporalia, aeque eveniunt iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Ergo temporalia bona vel mala non convenienter ponuntur ut poenae vel praemia mandatorum legis divinae.Referencing norms: Q99A6Obiectio3, assert-h5d8026bd080383df3618f0a38e118a4d7fb7ed947d52186e018ccd084fdb79a7, assert-hadfbdd97b40a50084b6dfcb32772946dbeba268d545c701e520ccc59010b416b
section/99-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ed9cb0bdbb1646d22d7ab1ffdab3cf8c99d87059835efad227439f3249152822LA
Respondeo dicendum quod, sicut in scientiis speculativis inducuntur homines ad assentiendum conclusionibus per media syllogistica, ita etiam in quibuslibet legibus homines inducuntur ad observantias praeceptorum per poenas et praemia. Videmus autem in scientiis speculativis quod media proponuntur auditori secundum eius conditionem, unde oportet ordinate in scientiis procedere, ut ex notioribus disciplina incipiat. Ita etiam oportet eum qui vult inducere hominem ad observantiam praeceptorum, ut ex illis eum movere incipiat quae sunt in eius affectu, sicut pueri provocantur ad aliquid faciendum aliquibus puerilibus munusculis. Dictum est autem supra quod lex vetus disponebat ad Christum sicut imperfectum ad perfectum, unde dabatur populo adhuc imperfecto in comparatione ad perfectionem quae erat futura per Christum, et ideo populus ille comparatur puero sub paedagogo existenti, ut patet Galat. III. Perfectio autem hominis est ut, contemptis temporalibus, spiritualibus inhaereat, ut patet per illud quod apostolus dicit, Philipp. III, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendo. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Imperfectorum autem est quod temporalia bona desiderent, in ordine tamen ad Deum. Perversorum autem est quod in temporalibus bonis finem constituant. Unde legi veteri conveniebat ut per temporalia, quae erant in affectu hominum imperfectorum, manuduceret homines ad Deum.Referencing norms: Q99A6Respondeo, assert-h71349b7415995b126e388d5ea9569295d67af9bb069046f36d82c5d009da8d2c
section/99-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:171c05b536d43708744f0d0e74307349c0939e38ba27ce555b7acc5470721db7LA
Sed contra est quod dicitur Isaiae I, si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos.Referencing norms: assert-h38d12ec70c88827889fed9143d6ed5dc3fb3d526131c4ab8b3258b0ea271cf73
question/99/prooemium · paragraph
la · official · sha256:1d7cfef925612c9b81a5f902fd6159bce626167c5e65516ddd1ff668d39ef33bLA
Deinde considerandum est de praeceptis veteris legis. Et primo, de distinctione ipsorum; secundo, de singulis generibus distinctis. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum legis veteris sint plura praecepta, vel unum tantum. Secundo, utrum lex vetus contineat aliqua praecepta moralia. Tertio, utrum praeter moralia contineat caeremonialia. Quarto, utrum contineat, praeter haec, iudicialia. Quinto, utrum praeter ista tria contineat aliqua alia. Sexto, de modo quo lex inducebat ad observantiam praedictorum.The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.