Source / pinned edition

Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I-II, quaestiones 49-70

Source of package la.aquinas.summa.i_ii_habitibus · Summa theologiae I-II, qq. 49-70

work
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#SUMMA_THEOLOGIAE_I_II_49_70
number
Summa theologiae I-II, qq. 49-70
kind
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#doctrine

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 49

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q49
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:1febd2436bf47253b39cd093f1d09e1dade98d4d9365dd82031f44ebbce4e1ba2026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 33

section/49-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c6e3b0900007aaee2d8ca2c1da6730ecc7d877819ce80157ccd74b3c9530b693LA

Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de habere communiter sumpto, sic enim est commune ad multa genera, ut dictum est.

Referencing norms: Q49A1Ad1, assert-hbc64e14e5b43f5baa74bd95c473cf100c0a514942460557c031efcc039b9d9c9

section/49-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ba74e312aa0ec950d18e15449b5d3b4df4b1381ecd72da2bf999063c6f45731bLA

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de habitu secundum quod intelligitur aliquid medium inter habens et id quod habetur, sic enim est quoddam praedicamentum, ut dictum est.

Referencing norms: Q49A1Ad2, assert-h7921a9440eecdb3537fd800cec53d6a18b1ea4f7a539ba9aad8f4e40c19b09e1

section/49-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e729983f5c88e851e85d378e9732e30dc7ee2b81e584305320f193618ddf47cfLA

Ad tertium dicendum quod dispositio quidem semper importat ordinem alicuius habentis partes, sed hoc contingit tripliciter, ut statim ibidem philosophus subdit, scilicet aut secundum locum, aut secundum potentiam, aut secundum speciem. In quo, ut Simplicius dicit in commento praedicamentorum, comprehendit omnes dispositiones. Corporales quidem, in eo quod dicit secundum locum, et hoc pertinet ad praedicamentum situs, qui est ordo partium in loco. Quod autem dicit secundum potentiam, includit illas dispositiones quae sunt in praeparatione et idoneitate nondum perfecte, sicut scientia et virtus inchoata. Quod autem dicit secundum speciem, includit perfectas dispositiones, quae dicuntur habitus, sicut scientia et virtus complete.

Referencing norms: Q49A1Ad3, assert-hca5c4cdbff85a16e5cbf3f8c8d8857205e3961f32834b991d7de5569ffe6152d

section/49-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8c5845fb69fa5e8242eddb01e2da0d555003e37df63263d88136e108efb11cc8LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus non sit qualitas. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod hoc nomen habitus dictum est ab hoc verbo quod est habere. Sed habere non solum pertinet ad qualitatem, sed ad alia genera, dicimur enim habere etiam quantitatem, et pecuniam, et alia huiusmodi. Ergo habitus non est qualitas.

Referencing norms: Q49A1Obiectio1, assert-h1e08197f488807cc9a2ffdf4626efa775cd5eaa3cc2f3e9ce6e7a7269cc8e2ff, assert-hffedde33a4b3fd384ca99e8dd085799606cc040a68ecc0454ce772bff3f926b7

section/49-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:10c810ade48558f729eb27dac3c77876de9b7a578bfcff1f9b81ca3fd0f1e22cLA

Praeterea, habitus ponitur unum praedicamentum; ut patet in libro praedicamentorum. Sed unum praedicamentum non continetur sub alio. Ergo habitus non est qualitas.

Referencing norms: Q49A1Obiectio2, assert-h58ae3b615864110219a41e3056f37f087866724150f6fa078646731fcd081fb8, assert-hfdeadeea38f7077831800090325cfa5ae469c0e60bc8ab663b1e397da7fc490e

section/49-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:821aab14a29bb94e5a70f7095a16b6da833194caf3d2665371706140cc558436LA

Praeterea, omnis habitus est dispositio, ut dicitur in praedicamentis. Sed dispositio est ordo habentis partes, ut dicitur in V Metaphys. Hoc autem pertinet ad praedicamentum situs. Ergo habitus non est qualitas.

Referencing norms: Q49A1Obiectio3, assert-h57be5e164cbff5720a05c5a0e7aa4612b92188802383f280a4dde770c14c5eb1, assert-h9d804c1b9d6c7c6d288408ea202f5d8c2413ac2167dbe902fb40124449a4a85a

section/49-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:093b26f4a5162827c65f200c27146146f15c992f3c979c578cf6ae765d7e39b7LA

Respondeo dicendum quod hoc nomen habitus ab habendo est sumptum. A quo quidem nomen habitus dupliciter derivatur, uno quidem modo, secundum quod homo, vel quaecumque alia res, dicitur aliquid habere; alio modo, secundum quod aliqua res aliquo modo se habet in seipsa vel ad aliquid aliud. Circa primum autem, considerandum est quod habere, secundum quod dicitur respectu cuiuscumque quod habetur, commune est ad diversa genera. Unde philosophus inter post praedicamenta habere ponit, quae scilicet diversa rerum genera consequuntur; sicut sunt opposita, et prius et posterius, et alia huiusmodi. Sed inter ea quae habentur, talis videtur esse distinctio, quod quaedam sunt in quibus nihil est medium inter habens et id quod habetur, sicut inter subiectum et qualitatem vel quantitatem nihil est medium. Quaedam vero sunt in quibus est aliquid medium inter utrumque, sed sola relatio, sicut dicitur aliquis habere socium vel amicum. Quaedam vero sunt inter quae est aliquid medium, non quidem actio vel passio, sed aliquid per modum actionis vel passionis, prout scilicet unum est ornans vel tegens, et aliud ornatum aut tectum, unde philosophus dicit, in V Metaphys., quod habitus dicitur tanquam actio quaedam habentis et habiti, sicut est in illis quae circa nos habemus. Et ideo in his constituitur unum speciale genus rerum, quod dicitur praedicamentum habitus, de quo dicit philosophus, in V Metaphys., quod inter habentem indumentum, et indumentum quod habetur, est habitus medius. Si autem sumatur habere prout res aliqua dicitur quodam modo se habere in seipsa vel ad aliud; cum iste modus se habendi sit secundum aliquam qualitatem, hoc modo habitus quaedam qualitas est, de quo philosophus, in V Metaphys., dicit quod habitus dicitur dispositio secundum quam bene vel male disponitur dispositum, et aut secundum se aut ad aliud, ut sanitas habitus quidam est. Et sic loquimur nunc de habitu. Unde dicendum est quod habitus est qualitas.

Referencing norms: HabitIsQuality, Q49A1Respondeo, assert-h1f36ca7c7e6408365c99d6fe286636259840fa2c36e873ddc001e752c6ba968f

section/49-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:683523117aba3dae7e55c762644869c40e282368ce7ee0fc6c5d925caa66eefeLA

Sed contra est quod philosophus dicit, in praedicamentis, quod habitus est qualitas de difficili mobilis.

Referencing norms: assert-h9969945c62d536321a3f59ec29aabe36595798e4c16c76f15bc163ad346d8327

section/49-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a38d4e873449f07aca1acd45337b3b04596e79ce0a3f6b105dbec39b765e40fdLA

Ad primum ergo dicendum quod dispositio ordinem quendam importat, ut dictum est. Unde non dicitur aliquis disponi per qualitatem, nisi in ordine ad aliquid. Et si addatur bene vel male, quod pertinet ad rationem habitus, oportet quod attendatur ordo ad naturam, quae est finis. Unde secundum figuram, vel secundum calorem vel frigus, non dicitur aliquis disponi bene vel male, nisi secundum ordinem ad naturam rei, secundum quod est conveniens vel non conveniens. Unde et ipsae figurae et passibiles qualitates, secundum quod considerantur ut convenientes vel non convenientes naturae rei, pertinent ad habitus vel dispositiones, nam figura, prout convenit naturae rei, et color, pertinent ad pulchritudinem; calor autem et frigus, secundum quod conveniunt naturae rei, pertinent ad sanitatem. Et hoc modo caliditas et frigiditas ponuntur a philosopho in prima specie qualitatis.

Referencing norms: Q49A2Ad1, assert-he319b036bd2d06fcace0c68e09927396d0796c88cda39c779380d6d31289926a

section/49-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9644015e87f6e783552ee42fcd12a9f0a5776cd63537522783017e0eced8c3c8LA

Unde patet solutio ad secundum. Licet a quibusdam aliter solvatur, ut Simplicius dicit, in commento praedicamentorum.

Referencing norms: Q49A2Ad2, assert-he31c5fd90163d9da2f8cc002f8d0b3bb372973cb8b98f14775ac336526011b2b

section/49-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:547f3e366bda6ee2b2c24d90d0a3cffe800c18bca5e3ce20e16c907fe465cbe9LA

Ad tertium dicendum quod ista differentia, difficile mobile, non diversificat habitum ab aliis speciebus qualitatis, sed a dispositione. Dispositio autem dupliciter accipitur, uno modo, secundum quod est genus habitus, nam in V Metaphys. dispositio ponitur in definitione habitus; alio modo, secundum quod est aliquid contra habitum divisum. Et potest intelligi dispositio proprie dicta condividi contra habitum, dupliciter. Uno modo, sicut perfectum et imperfectum in eadem specie, ut scilicet dispositio dicatur, retinens nomen commune, quando imperfecte inest, ita quod de facile amittitur; habitus autem, quando perfecte inest, ut non de facili amittatur. Et sic dispositio fit habitus, sicut puer fit vir. Alio modo possunt distingui sicut diversae species unius generis subalterni, ut dicantur dispositiones illae qualitates primae speciei, quibus convenit secundum propriam rationem ut de facili amittantur, quia habent causas transmutabiles, ut aegritudo et sanitas; habitus vero dicuntur illae qualitates quae secundum suam rationem habent quod non de facili transmutentur, quia habent causas immobiles, sicut scientiae et virtutes. Et secundum hoc dispositio non fit habitus. Et hoc videtur magis consonum intentioni Aristotelis. Unde ad huius distinctionis probationem inducit communem loquendi consuetudinem, secundum quam qualitates quae secundum rationem suam sunt facile mobiles, si ex aliquo accidenti difficile mobiles reddantur, habitus dicuntur, et e converso est de qualitatibus quae secundum suam rationem sunt difficile mobiles; nam si aliquis imperfecte habeat scientiam, ut de facili possit ipsam amittere, magis dicitur disponi ad scientiam quam scientiam habere. Ex quo patet quod nomen habitus diuturnitatem quandam importat; non autem nomen dispositionis. Nec impeditur quin secundum hoc facile et difficile mobile sint specificae differentiae, propter hoc quod ista pertinent ad passionem et motum, et non ad genus qualitatis. Nam istae differentiae, quamvis per accidens videantur se habere ad qualitatem, designant tamen proprias et per se differentias qualitatum. Sicut etiam in genere substantiae frequenter accipiuntur differentiae accidentales loco substantialium, inquantum per eas designantur principia essentialia.

Referencing norms: Q49A2Ad3, assert-h83933624e7236283d0b1ec9ddd667071857446029a0215af1a3d18dbfd6de78e

section/49-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a83d056611f0024ecc6b43ba8395ec00a9b53b9fafd3f406d6c90d161c0bcdefLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus non sit determinata species qualitatis. Quia, ut dictum est, habitus, secundum quod est qualitas, dicitur dispositio secundum quam bene aut male disponitur dispositum. Sed hoc contingit secundum quamlibet qualitatem, nam et secundum figuram contingit aliquid bene vel male esse dispositum, et similiter secundum calorem et frigus, et secundum omnia huiusmodi. Ergo habitus non est determinata species qualitatis.

Referencing norms: Q49A2Obiectio1, assert-h175bbd8b0fe9258e21485d90dd543c52c064576fadb7faa92e8b7c732b92a6d9, assert-h541adccf34f7b6963da30ab59f2bb671b9ca5732c1cdee3441f9610a55f6dc20

section/49-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:598af1ab7549a37aff56af11e28c4f0ba542b1a361a132b775bdf2fba3a94d69LA

Praeterea, philosophus, in praedicamentis, caliditatem et frigiditatem dicit esse dispositiones vel habitus, sicut aegritudinem et sanitatem. Sed calor et frigus sunt in tertia specie qualitatis. Ergo habitus vel dispositio non distinguuntur ab aliis speciebus qualitatis.

Referencing norms: Q49A2Obiectio2, assert-h248d770def51bc0ce3aafa86ed4e1a6d0daaa1ea4320e104d321efcf1c332002, assert-hfc53fef5cd1257b3ab4e91eeb8d339b872979d6e6ccf785ed46f34405398447f

section/49-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:02d0aff6dad7f23d521b4b0d50bd859d99a6685ec8924725ef7e9d42ae96cc46LA

Praeterea, difficile mobile non est differentia pertinens ad genus qualitatis, sed magis pertinet ad motum vel passionem. Nullum autem genus determinatur ad speciem per differentiam alterius generis; sed oportet differentias per se advenire generi, ut philosophus dicit, in VII Metaphys. Ergo, cum habitus dicatur esse qualitas difficile mobilis, videtur quod non sit determinata species qualitatis.

Referencing norms: Q49A2Obiectio3, assert-h37ab552e5d28080fec46c5a77f35d8bed75b94da2b62be31dededa8398c2938d

section/49-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4861628009716da5ea0c1c8f280416d318270060ca139165d4669aa650f24f93LA

Respondeo dicendum quod philosophus, in praedicamentis, ponit inter quatuor species qualitatis primam, dispositionem et habitum. Quarum quidem specierum differentias sic assignat Simplicius, in commento praedicamentorum, dicens quod qualitatum quaedam sunt naturales, quae secundum naturam insunt, et semper, quaedam autem sunt adventitiae, quae ab extrinseco efficiuntur, et possunt amitti. Et haec quidem, quae sunt adventitiae, sunt habitus et dispositiones, secundum facile et difficile amissibile differentes. Naturalium autem qualitatum quaedam sunt secundum id quod aliquid est in potentia, et sic est secunda species qualitatis. Quaedam vero secundum quod aliquid est in actu, et hoc vel in profundum, vel secundum superficiem. Si in profundum quidem, sic est tertia species qualitatis, secundum vero superficiem, est quarta species qualitatis, sicut figura et forma, quae est figura animati. Sed ista distinctio specierum qualitatis inconveniens videtur. Sunt enim multae figurae et qualitates passibiles non naturales, sed adventitiae, et multae dispositiones non adventitiae, sed naturales, sicut sanitas et pulchritudo et huiusmodi. Et praeterea hoc non convenit ordini specierum, semper enim quod naturalius est, prius est. Et ideo aliter accipienda est distinctio dispositionum et habituum ab aliis qualitatibus. Proprie enim qualitas importat quendam modum substantiae. Modus autem est, ut dicit Augustinus, super Gen. ad litteram, quem mensura praefigit, unde importat quandam determinationem secundum aliquam mensuram. Et ideo sicut id secundum quod determinatur potentia materiae secundum esse substantiale dicitur qualitas quae est differentia substantiae; ita id secundum quod determinatur potentia subiecti secundum esse accidentale, dicitur qualitas accidentalis, quae est etiam quaedam differentia, ut patet per philosophum in V Metaphys. Modus autem sive determinatio subiecti secundum esse accidentale, potest accipi vel in ordine ad ipsam naturam subiecti; vel secundum actionem et passionem quae consequuntur principia naturae, quae sunt materia et forma; vel secundum quantitatem. Si autem accipiatur modus vel determinatio subiecti secundum quantitatem, sic est quarta species qualitatis. Et quia quantitas, secundum sui rationem, est sine motu, et sine ratione boni et mali; ideo ad quartam speciem qualitatis non pertinet quod aliquid sit bene vel male, cito vel tarde transiens. Modus autem sive determinatio subiecti secundum actionem et passionem, attenditur in secunda et tertia specie qualitatis. Et ideo in utraque consideratur quod aliquid facile vel difficile fiat, vel quod sit cito transiens aut diuturnum. Non autem consideratur in his aliquid pertinens ad rationem boni vel mali, quia motus et passiones non habent rationem finis, bonum autem et malum dicitur per respectum ad finem. Sed modus et determinatio subiecti in ordine ad naturam rei, pertinet ad primam speciem qualitatis, quae est habitus et dispositio, dicit enim philosophus, in VII Physic., loquens de habitibus animae et corporis, quod sunt dispositiones quaedam perfecti ad optimum; dico autem perfecti, quod est dispositum secundum naturam. Et quia ipsa forma et natura rei est finis et cuius causa fit aliquid, ut dicitur in II Physic. ideo in prima specie consideratur et bonum et malum; et etiam facile et difficile mobile, secundum quod aliqua natura est finis generationis et motus. Unde in V Metaphys. philosophus definit habitum, quod est dispositio secundum quam aliquis disponitur bene vel male. Et in II Ethic. dicit quod habitus sunt secundum quos ad passiones nos habemus bene vel male. Quando enim est modus conveniens naturae rei, tunc habet rationem boni, quando autem non convenit, tunc habet rationem mali. Et quia natura est id quod primum consideratur in re, ideo habitus ponitur prima species qualitatis.

Referencing norms: Q49A2Respondeo, assert-h2e10cf30524b733b9d8bcfa6e7fec80b764c8ba85913fdcd02cc5e18c776ebfe

section/49-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:46472a8bc4c2d7b10e890f934afcdb579d13520db566e890d8eb53ebf3d27137LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in praedicamentis, quod una species qualitatis est habitus et dispositio.

Referencing norms: assert-h6627b5bf491a625b5cb7dd835e7e9ede021b45cb99e9c3e99c1890eb9d0452c6

section/49-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:af0ac176e3bf94bcc03812346c9227c4060768edc318d021fa9324ef08d942b3LA

Ad primum ergo dicendum quod habitus est actus quidam, inquantum est qualitas, et secundum hoc potest esse principium operationis. Sed est in potentia per respectum ad operationem. Unde habitus dicitur actus primus, et operatio actus secundus; ut patet in II de anima.

Referencing norms: Q49A3Ad1, assert-h0c67ac4135e9021b2d0dcf040cf699b69d3f1b86ef99543c4760a23c1e6b93cd

section/49-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:42ca34b3f0fe713556d6af925e76446c1d606ad23735d591fcc7f30c066634acLA

Ad secundum dicendum quod non est de ratione habitus quod respiciat potentiam, sed quod respiciat naturam. Et quia natura praecedit actionem, quam respicit potentia; ideo prior species qualitatis ponitur habitus quam potentia.

Referencing norms: Q49A3Ad2, assert-hfd8f2dd7635d7dd367b25d06d266b595b91878aedeaebd215e71aa15756398d3

section/49-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:237a89981794e19152f15194a1282fb01477de37973669111808f4ea9c6ecc27LA

Ad tertium dicendum quod sanitas dicitur habitus, vel habitualis dispositio, in ordine ad naturam, sicut dictum est. Inquantum tamen natura est principium actus, ex consequenti importat ordinem ad actum. Unde philosophus dicit, in X de historia Animal., quod homo dicitur sanus, vel membrum aliquod, quando potest facere operationem sani. Et est simile in aliis.

Referencing norms: Q49A3Ad3, assert-h54a06cfa8d63c679552618013fab9b50c71e297527f0863bd9057f6f58e116ca

section/49-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bb6596089fb78c629fdd14930994b1dda0ccb923c6883ad3b62bf3bfa58ebc7fLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habitus non importet ordinem ad actum. Unumquodque enim agit secundum quod est actu. Sed philosophus dicit, in III de anima, quod cum aliquis fit sciens secundum habitum, est etiam tunc in potentia, aliter tamen quam ante addiscere. Ergo habitus non importat habitudinem principii ad actum.

Referencing norms: Q49A3Obiectio1, assert-ha9d62a9c05918f0cf52d1ea2e2e013a8f66e4619e5a15f4c23ab5dbd67935b1a, assert-hc4571c5fa69e026de88ea7935c02e45eaf0aa1ebcfbb1ea43142674ce6ec0289

section/49-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8cfaf90bf9458ee89830225f21ca3182b2abe225e820dec41c18d5e8641a2bc8LA

Praeterea, illud quod ponitur in definitione alicuius, per se convenit illi. Sed esse principium actionis ponitur in definitione potentiae; ut patet in V Metaphys. Ergo esse principium actus per se convenit potentiae. Quod autem est per se, est primum in unoquoque genere. Si ergo etiam habitus sit principium actus, sequitur quod sit posterior quam potentia. Et sic non erit prima species qualitatis habitus vel dispositio.

Referencing norms: Q49A3Obiectio2, assert-h9f24921f4d701503b1d3abf04a82e8a00c7232650cfd36fd4d7bbba4dfaa0de0, assert-hc2ed751017fc0763a307674c93e7e2fecbf6b0099739bf0fd6cbada41d8f10ce

section/49-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3a011067438bc7e98fadc6ac4b5716b24800181b2eb67f66ac96fb6214db5b39LA

Praeterea, sanitas quandoque est habitus, et similiter macies et pulchritudo. Sed ista non dicuntur per ordinem ad actum. Non ergo est de ratione habitus quod sit principium actus.

Referencing norms: Q49A3Obiectio3, assert-h46fd4ae5da43b1e19f7cf4bcdf5817684a303c3df2aa5b0576ae26b98b31c9ad, assert-he932868e39245a8c4fbb89604e31b233369e1a77ee44303113160516c97e81fd

section/49-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8db223d79dc5c7dda45fddb2a50d97a8798a13ec3966998c8d3ff0cf5aa0ff39LA

Respondeo dicendum quod habere ordinem ad actum potest competere habitui et secundum rationem habitus; et secundum rationem subiecti in quo est habitus. Secundum quidem rationem habitus, convenit omni habitui aliquo modo habere ordinem ad actum. Est enim de ratione habitus ut importet habitudinem quandam in ordine ad naturam rei, secundum quod convenit vel non convenit. Sed natura rei, quae est finis generationis, ulterius etiam ordinatur ad alium finem, qui vel est operatio, vel aliquod operatum, ad quod quis pervenit per operationem. Unde habitus non solum importat ordinem ad ipsam naturam rei, sed etiam consequenter ad operationem, inquantum est finis naturae, vel perducens ad finem. Unde et in V Metaphys. dicitur in definitione habitus, quod est dispositio secundum quam bene vel male disponitur dispositum aut secundum se, idest secundum suam naturam, aut ad aliud, idest in ordine ad finem. Sed sunt quidam habitus qui etiam ex parte subiecti in quo sunt, primo et principaliter important ordinem ad actum. Quia ut dictum est, habitus primo et per se importat habitudinem ad naturam rei. Si igitur natura rei in qua est habitus, consistat in ipso ordine ad actum, sequitur quod habitus principaliter importet ordinem ad actum. Manifestum est autem quod natura et ratio potentiae est ut sit principium actus. Unde omnis habitus qui est alicuius potentiae ut subiecti, principaliter importat ordinem ad actum.

Referencing norms: Q49A3Respondeo, assert-ha77e1e7c414c75d69c0f3b4c0d77e30f8f01f84bf17e1ca6d611bfda3480dc3d

section/49-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:8d1d77e50eafb79f62be09b98e66a640438d411465ebed21ab5a086bf1737834LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de bono coniugali, quod habitus est quo aliquid agitur cum opus est. Et Commentator dicit, in III de anima, quod habitus est quo quis agit cum voluerit.

Referencing norms: assert-ha088f774ced5f42b77887b29482785069351aeca3b379e152d02dabb38f2cf66

section/49-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a95f8d399efe821a20318f0edb537af081996df4c91a99b0fe5ae3965cef94a9LA

Ad primum ergo dicendum quod per formam perficitur natura rei, sed oportet quod in ordine ad ipsam formam disponatur subiectum aliqua dispositione. Ipsa tamen forma ordinatur ulterius ad operationem, quae vel est finis, vel via in finem. Et si quidem habeat forma determinate unam tantum operationem determinatam, nulla alia dispositio requiritur ad operationem praeter ipsam formam. Si autem sit talis forma quae possit diversimode operari, sicut est anima; oportet quod disponatur ad suas operationes per aliquos habitus.

Referencing norms: Q49A4Ad1, assert-h2eaebf6786f47f85a500697ff5f7e12e5de64bf54f16c339b4e161b8b8480882

section/49-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:858d04198430f1a815e63ecb485284f8744b6363a7cee9eb24f5f06dc806efc8LA

Ad secundum dicendum quod potentia quandoque se habet ad multa, et ideo oportet quod aliquo alio determinetur. Si vero sit aliqua potentia quae non se habeat ad multa, non indiget habitu determinante, ut dictum est. Et propter hoc vires naturales non agunt operationes suas mediantibus aliquibus habitibus, quia secundum seipsas sunt determinatae ad unum.

Referencing norms: Q49A4Ad2, assert-ha24ecc89355b553a9a516d0bfc4d18897db0c2ea58792554cdadda6ba4c18a49

section/49-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d4974f5a9073dfbe45a1cfce791208a39f4c13e6d84328f613accb4614ec74b6LA

Ad tertium dicendum quod non idem habitus se habet ad bonum et malum, sicut infra patebit. Eadem autem potentia se habet ad bonum et malum. Et ideo necessarii sunt habitus ut potentiae determinentur ad bonum.

Referencing norms: Q49A4Ad3, assert-hafb09ea4ebdb5db058e09a01459c239bac6a291a5d7760239551fa6c5816759a

section/49-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:45385d36c4e6aa0c5434a3ec37089b41cbf74a06666b2567233feb766bf41be2LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium esse habitus. Habitus enim sunt quibus aliquid disponitur bene vel male ad aliquid, sicut dictum est. Sed per suam formam aliquid bene vel male disponitur, nam secundum formam aliquid est bonum, sicut et ens. Ergo nulla necessitas est habituum.

Referencing norms: Q49A4Obiectio1, assert-h47386aee3d8b0b686c1d60a04fa640d218977e8296e0e3ce73f5463b598f61f6, assert-h54a3b26f3490187ebce56026092eaa617171f46e0c1c51753b1ffcfb014bd3bb

section/49-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f7100bcf39634f3e09fac3599b65714d1284b55134e3942ac3b86d93b540e0aaLA

Praeterea, habitus importat ordinem ad actum. Sed potentia importat principium actus sufficienter, nam et potentiae naturales absque habitibus sunt principia actuum. Ergo non fuit necessarium habitus esse.

Referencing norms: Q49A4Obiectio2, assert-h4fe9299200694d21006d0563127060b32268f25a0e229b6647ebd70fc15124aa, assert-h8a187de63757889d4b5c74ed1203bb68c3909512c536896196c478757441237b

section/49-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fb881aa4d00f8a9bf46e1a7a3c4b2faeedfb051cd1663b6b59240af1c0d032e9LA

Praeterea, sicut potentia se habet ad bonum et malum, ita et habitus, et sicut potentia non semper agit, ita nec habitus. Existentibus igitur potentiis, superfluum fuit habitum esse.

Referencing norms: Q49A4Obiectio3, assert-h5ec912122bfd6365440285f041ff281f4fdd3121c9fa3220608896f592e72245

section/49-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c412a6dbcaf66e67f42c3158781c25e320a8b7d7073f0b8974c37413f6ebd9eeLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus importat dispositionem quandam in ordine ad naturam rei, et ad operationem vel finem eius, secundum quam bene vel male aliquid ad hoc disponitur. Ad hoc autem quod aliquid indigeat disponi ad alterum, tria requiruntur. Primo quidem, ut id quod disponitur, sit alterum ab eo ad quod disponitur; et sic se habeat ad ipsum ut potentia ad actum. Unde si aliquid sit cuius natura non sit composita ex potentia et actu, et cuius substantia sit sua operatio, et ipsum sit propter seipsum; ibi habitus vel dispositio locum non habet, sicut patet in Deo. Secundo requiritur quod id quod est in potentia ad alterum, possit pluribus modis determinari, et ad diversa. Unde si aliquid sit in potentia ad alterum, ita tamen quod non sit in potentia nisi ad ipsum, ibi dispositio et habitus locum non habet, quia tale subiectum ex sua natura habet debitam habitudinem ad talem actum. Unde si corpus caeleste sit compositum ex materia et forma, cum illa materia non sit in potentia ad aliam formam, ut in primo dictum est, non habet ibi locum dispositio vel habitus ad formam; aut etiam ad operationem, quia natura caelestis corporis non est in potentia nisi ad unum motum determinatum. Tertio requiritur quod plura concurrant ad disponendum subiectum ad unum eorum ad quae est in potentia, quae diversis modis commensurari possunt, ut sic disponatur bene vel male ad formam vel ad operationem. Unde qualitates simplices elementorum, quae secundum unum modum determinatum naturis elementorum conveniunt, non dicimus dispositiones vel habitus, sed simplices qualitates, dicimus autem dispositiones vel habitus sanitatem, pulchritudinem et alia huiusmodi, quae important quandam commensurationem plurium quae diversis modis commensurari possunt. Propter quod philosophus dicit, in V Metaphys., quod habitus est dispositio, et dispositio est ordo habentis partes vel secundum locum, vel secundum potentiam, vel secundum speciem; ut supra dictum est. Quia igitur multa sunt entium ad quorum naturas et operationes necesse est plura concurrere quae diversis modis commensurari possunt, ideo necesse est habitus esse.

Referencing norms: Q49A4Respondeo, assert-h73766bbdb144f4f5d028b841169c0ed503fa2972420c3acdad4207ea9af78f1c

section/49-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:8f5923c8843d5c19130455528dae7ebe45cbebb94be8e6430234bc571897f493LA

Sed contra est quod habitus sunt perfectiones quaedam, ut dicitur in VII Physic. Sed perfectio est maxime necessaria rei, cum habeat rationem finis. Ergo necessarium fuit habitus esse.

Referencing norms: assert-hc4611bbced93034b3373268dc9780d9f13ffd2944b841ae1462a8ab12769df8e

question/49/prooemium · paragraph

la · official · sha256:09a8cfabef48b8b62dfe7c8de1d908c38faac0c8def4132ec32576de9b96828aLA

Post actus et passiones, considerandum est de principiis humanorum actuum. Et primo, de principiis intrinsecis; secundo, de principiis extrinsecis. Principium autem intrinsecum est potentia et habitus; sed quia de potentiis in prima parte dictum est, nunc restat de habitibus considerandum. Et primo quidem, in generali; secundo vero, de virtutibus et vitiis, et aliis huiusmodi habitibus, qui sunt humanorum actuum principia. Circa ipsos autem habitus in generali, quatuor consideranda sunt, primo quidem, de ipsa substantia habituum, secundo, de subiecto eorum; tertio, de causa generationis, augmenti et corruptionis ipsorum; quarto, de distinctione ipsorum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum habitus sit qualitas. Secundo, utrum sit determinata species qualitatis. Tertio, utrum habitus importet ordinem ad actum. Quarto, de necessitate habitus.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 50

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q50
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:1753f00e5738311cd984ee3c48be104472b87183d77efdd01a49ea58993a18252026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 49

section/50-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4a27e6986e27a70778a8f15983dc50af35d10fefe23de7bb65533d5d92d607bcLA

Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de habitu secundum quod est dispositio ad operationem, et de actibus corporis qui sunt a natura, non autem de his qui sunt ab anima, quorum principium est voluntas.

Referencing norms: Q50A1Ad1, assert-h41818c4f0ae90aed34cd9a2699239da340a0b09148d2bc07ebc5703a019393fd

section/50-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7b0653b4f46c005f9b7ac7d59555bb118203eeb5b99066e0323f28c5f2058916LA

Ad secundum dicendum quod dispositiones corporales non sunt simpliciter difficile mobiles, propter mutabilitatem corporalium causarum. Possunt tamen esse difficile mobiles per comparationem ad tale subiectum, quia scilicet, tali subiecto durante, amoveri non possunt, vel quia sunt difficile mobiles per comparationem ad alias dispositiones. Sed qualitates animae sunt simpliciter difficile mobiles, propter immobilitatem subiecti. Et ideo non dicit quod sanitas difficile mobilis simpliciter sit habitus, sed quod est ut habitus, sicut in Graeco habetur. Qualitates autem animae dicuntur simpliciter habitus.

Referencing norms: Q50A1Ad2, assert-h6d8a43d28d590823ce3a86c2f0be5caada5dfedfb2c9725bc6f6a3762c2af1b4

section/50-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0697de66df6f37bbe5bf77fbfc7c8153e6a794b6777e5b2ac84ee64847cd8c11LA

Ad tertium dicendum quod dispositiones corporales quae sunt in prima specie qualitatis, ut quidam posuerunt, differunt a qualitatibus tertiae speciei in hoc, quod qualitates tertiae speciei sunt ut in fieri et ut in motu, unde dicuntur passiones vel passibiles qualitates. Quando autem iam pervenerint ad perfectum, quasi ad speciem, tunc iam sunt in prima specie qualitatis. Sed hoc improbat Simplicius, in commento praedicamentorum, quia secundum hoc calefactio esset in tertia specie qualitatis, calor autem in prima, Aristoteles autem ponit calorem in tertia. Unde Porphyrius dicit, sicut idem Simplicius refert, quod passio vel passibilis qualitas, et dispositio et habitus, differunt in corporibus secundum intensionem et remissionem. Quando enim aliquid recipit caliditatem secundum calefieri tantum, non autem ut calefacere possit; tunc est passio, si sit cito transiens, vel passibilis qualitas, si sit manens. Quando autem iam ad hoc perducitur quod potest etiam alterum calefacere, tunc est dispositio, si autem ulterius intantum confirmetur quod sit difficile mobilis, tunc erit habitus, ut sic dispositio sit quaedam intensio seu perfectio passionis vel passibilis qualitatis, habitus autem dispositionis. Sed hoc improbat Simplicius, quia talis intensio et remissio non important diversitatem ex parte ipsius formae, sed ex diversa participatione subiecti. Et ita non diversificarentur per hoc species qualitatis. Et ideo aliter dicendum est quod, sicut supra dictum est, commensuratio ipsarum qualitatum passibilium secundum convenientiam ad naturam, habet rationem dispositionis, et ideo, facta alteratione circa ipsas qualitates passibiles, quae sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, fit ex consequenti alteratio secundum aegritudinem et sanitatem. Primo autem et per se non est alteratio secundum huiusmodi habitus et dispositiones.

Referencing norms: Q50A1Ad3, assert-he07de0965234d272d05095a70b950abf82ef5687a632584259e99593159bd1da

section/50-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bbb34a98a4eeb0012b22b8385ada058352e5d97f3a01bf5a499300db7a0861daLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod in corpore non sit aliquis habitus. Ut enim Commentator dicit, in III de anima, habitus est quo quis agit cum voluerit. Sed actiones corporales non subiacent voluntati, cum sint naturales. Ergo in corpore non potest esse aliquis habitus.

Referencing norms: Q50A1Obiectio1, assert-h0c30b58cc62a60bb5ba48a36db2d7a52d275f1d8e0ec3ede80e7a55959fdcc3d, assert-h283e6e7c8ac1baeea161f284938dc13e15e830c0182b27e5a6f77135339bb16f

section/50-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d019c5f6bd24264e02bc524450dfcce63b07d3a7bce088cf02399c37026f4800LA

Praeterea, omnes dispositiones corporales sunt facile mobiles. Sed habitus est qualitas difficile mobilis. Ergo nulla dispositio corporalis potest esse habitus.

Referencing norms: Q50A1Obiectio2, assert-h3aa4b75bd4e68543571754013c30a347ada567476982ecee120fd8b6b15449c9, assert-h875805df50c096a15f7831437a7d1168f97bbd81947dbcfcbcaf550454a4deb9

section/50-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5c060667614650a1678c280a29105637301d1559535d209885faca0efbcdd9e6LA

Praeterea, omnes dispositiones corporales subiacent alterationi. Sed alteratio non est nisi in tertia specie qualitatis, quae dividitur contra habitum. Ergo nullus habitus est in corpore.

Referencing norms: Q50A1Obiectio3, assert-h10c94bcd35027c4f346ab4f19d2bc56d7e9195af1efe8a2a379b51a3bdfd2aef, assert-h5a9e9825266e5c2d25400673a8248b1b06a77eccd6e77f0828db37bbe9e54915

section/50-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:923ebbff5542ae65eca1790039a4d38216f5fd0bd2730db5a629709b75947b7cLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus est quaedam dispositio alicuius subiecti existentis in potentia vel ad formam, vel ad operationem. Secundum ergo quod habitus importat dispositionem ad operationem, nullus habitus est principaliter in corpore sicut in subiecto. Omnis enim operatio corporis est aut a naturali qualitate corporis; aut est ab anima movente corpus. Quantum igitur ad illas operationes quae sunt a natura, non disponitur corpus per aliquem habitum, quia virtutes naturales sunt determinatae ad unum; dictum est autem quod habitualis dispositio requiritur ubi subiectum est in potentia ad multa. Operationes vero quae sunt ab anima per corpus, principaliter quidem sunt ipsius animae, secundario vero ipsius corporis. Habitus autem proportionantur operationibus, unde ex similibus actibus similes habitus causantur, ut dicitur in II Ethic. Et ideo dispositiones ad tales operationes principaliter sunt in anima. In corpore vero possunt esse secundario, inquantum scilicet corpus disponitur et habilitatur ad prompte deserviendum operationibus animae. Si vero loquamur de dispositione subiecti ad formam, sic habitualis dispositio potest esse in corpore, quod comparatur ad animam sicut subiectum ad formam. Et hoc modo sanitas et pulchritudo, et huiusmodi, habituales dispositiones dicuntur. Non tamen perfecte habent rationem habituum, quia causae eorum ex sua natura de facili transmutabiles sunt. Alexander vero posuit nullo modo habitum vel dispositionem primae speciei esse in corpore, ut Simplicius refert in commento Praedicament., sed dicebat primam speciem qualitatis pertinere tantum ad animam. Et quod Aristoteles inducit in praedicamentis de sanitate et aegritudine, non inducit quasi haec pertineant ad primam speciem qualitatis, sed per modum exempli, ut sit sensus quod sicut aegritudo et sanitas possunt esse facile vel difficile mobiles, ita etiam qualitates primae speciei, quae dicuntur habitus et dispositio. Sed patet hoc esse contra intentionem Aristotelis. Tum quia eodem modo loquendi utitur exemplificando de sanitate et aegritudine, et de virtute et de scientia. Tum quia in VII Physic. expresse ponit inter habitus pulchritudinem et sanitatem.

Referencing norms: Q50A1Respondeo, assert-hf16a70460626cb95d06584cf4f8e82f6b151f38a37ad80bad368515d85b8d5c1

section/50-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ac0f70df202c380a0cefb3066c9b871eb9541fcb41726f229647890dd48681afLA

Sed contra est quod philosophus, in praedicamentis, sanitatem corporis, vel infirmitatem insanabilem, habitum nominari dicit.

Referencing norms: assert-h16d9fbe11e398db29c5cb2d0408d949f4ba2f1e5eee94064c0f9e19501324623

section/50-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:615682aeeb311e768f9fa6b5ce1caf763da6bdd173bc79c50e58ebfce57e1234LA

Ad primum ergo dicendum quod essentia animae pertinet ad naturam humanam, non sicut subiectum disponendum ad aliquid aliud, sed sicut forma et natura ad quam aliquis disponitur.

Referencing norms: Q50A2Ad1, assert-h0ebde4df15c3445264a9d3b4e44e9dcb904ffd93f7b530f387f3a3bc58564a87

section/50-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:59ce10125bed5ff79e5aec90703cbe33a318710a098b1d1071e680812c7666beLA

Ad secundum dicendum quod accidens per se non potest esse subiectum accidentis. Sed quia etiam in ipsis accidentibus est ordo quidam, subiectum secundum quod est sub uno accidente, intelligitur esse subiectum alterius. Et sic dicitur unum accidens esse subiectum alterius, ut superficies coloris. Et hoc modo potest potentia esse subiectum habitus.

Referencing norms: Q50A2Ad2, assert-hd26bd9e56853759ac117874256f550f8c98381e96b5e3134698d7dbe96c43f55

section/50-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f63e9547fac2603163fa92b05464ff3442fa197c2d5afa186da6d77d902c17bfLA

Ad tertium dicendum quod habitus praemittitur potentiae, secundum quod importat dispositionem ad naturam, potentia autem semper importat ordinem ad operationem, quae est posterior, cum natura sit operationis principium. Sed habitus cuius potentia est subiectum, non importat ordinem ad naturam, sed ad operationem. Unde est posterior potentia. Vel potest dici quod habitus praeponitur potentiae sicut completum incompleto, et actus potentiae. Actus enim naturaliter est prior; quamvis potentia sit prior ordine generationis et temporis, ut dicitur in VII et IX Metaphys.

Referencing norms: Q50A2Ad3, assert-h4b822ee74a8543ae640847e575179bd00dcf5525afe600225ccda75f3ca5b1ae

section/50-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a9d4db640154e259b176f3edd498b7f057f8d622de812a185f995a1854787029LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus sint in anima magis secundum essentiam quam secundum potentiam. Dispositiones enim et habitus dicuntur in ordine ad naturam, ut dictum est. Sed natura magis attenditur secundum essentiam animae quam secundum potentias, quia anima secundum suam essentiam est natura corporis talis, et forma eius. Ergo habitus sunt in anima secundum eius essentiam et non secundum potentiam.

Referencing norms: Q50A2Obiectio1, assert-h50dfd94009d9060e121a0a8508b251170bd7e8b2984df247c18082d4665cc6e5, assert-he0dde2bb65dc841926721b8a317110e14c6edc42fe2c3011e605d3a578e67d8e

section/50-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d0cd0c2fbe1655bb00a3078a6cc6fd661b034117bcfe4d1851504d20855bcf1dLA

Praeterea, accidentis non est accidens. Habitus autem est quoddam accidens. Sed potentiae animae sunt de genere accidentium, ut in primo dictum est. Ergo habitus non est in anima ratione suae potentiae.

Referencing norms: Q50A2Obiectio2, assert-h777be345794671134e1a25ee7e2e0138a12dd5e2a0830cf940145a981a73b7f4, assert-hdc2d7ff45633315dcc98f2e9543d08d9957024c088d66625248e168c0008fda8

section/50-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:629d334ea220f5c2d3ea341c897b6f0fc4a7eaba1e97d1beafc0a9ce51705defLA

Praeterea, subiectum est prius eo quod est in subiecto. Sed habitus, cum pertineat ad primam speciem qualitatis, est prior quam potentia, quae pertinet ad secundam speciem. Ergo habitus non est in potentia animae sicut in subiecto.

Referencing norms: Q50A2Obiectio3, assert-h8a15c9d6948a1144384ed2f6d69069c5c70aab47b11fab074379a639b4f051ac, assert-hbd4961d902e2e6b1a9b4873741b82c669acf216a43b87689fe81b9da32244612

section/50-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5060ba56682db15a38bc05e1f48f5f55b31e8e05733eb8b25766f9e8d39aa849LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus importat dispositionem quandam in ordine ad naturam, vel ad operationem. Si ergo accipiatur habitus secundum quod habet ordinem ad naturam, sic non potest esse in anima, si tamen de natura humana loquamur, quia ipsa anima est forma completiva humanae naturae; unde secundum hoc, magis potest esse aliquis habitus vel dispositio in corpore per ordinem ad animam, quam in anima per ordinem ad corpus. Sed si loquamur de aliqua superiori natura, cuius homo potest esse particeps, secundum illud II Petr. I, ut simus consortes naturae divinae, sic nihil prohibet in anima secundum suam essentiam esse aliquem habitum, scilicet gratiam, ut infra dicetur. Si vero accipiatur habitus in ordine ad operationem, sic maxime habitus inveniuntur in anima, inquantum anima non determinatur ad unam operationem, sed se habet ad multas, quod requiritur ad habitum, ut supra dictum est. Et quia anima est principium operationum per suas potentias, ideo secundum hoc, habitus sunt in anima secundum suas potentias.

Referencing norms: Q50A2Respondeo, assert-ha94e516c26d5ecf9b2140d78022b35f18336aad6f30088702a8a940392300942

section/50-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:5164333670cd4cf08b13ffe4dabe624af13c7f000d45b8c336aa50e5c14a1636LA

Sed contra est quod philosophus, in I Ethic., ponit diversos habitus in diversis partibus animae.

Referencing norms: assert-h4300eac2a0f12cbcea626f75d93026bb583e5ec4e74f38bd7c727ef12682a403

section/50-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9d2221524d8880d7cd8695ed389793e20e1d4cfed842f1e36572f5c45ee75b29LA

Ad primum ergo dicendum quod vires nutritivae partis non sunt natae obedire imperio rationis, et ideo non sunt in eis aliqui habitus. Sed vires sensitivae natae sunt obedire imperio rationis, et ideo in eis esse possunt aliqui habitus; nam secundum quod obediunt rationi, quodammodo rationales dicuntur, ut in I Ethic. dicitur.

Referencing norms: Q50A3Ad1, assert-h962a8e5009b3839acbadebf543480b31b4f667d48c77277b6b111f96dbecca39

section/50-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0dc6b3ee3a29b3978c52f7c6c02f105f9f818d11d9faf151134b18f97166528dLA

Ad secundum dicendum quod vires sensitivae in brutis animalibus non operantur ex imperio rationis; sed si sibi relinquantur bruta animalia, operantur ex instinctu naturae. Et sic in brutis animalibus non sunt aliqui habitus ordinati ad operationes. Sunt tamen in eis aliquae dispositiones in ordine ad naturam, ut sanitas et pulchritudo. Sed quia bruta animalia a ratione hominis per quandam consuetudinem disponuntur ad aliquid operandum sic vel aliter, hoc modo in brutis animalibus habitus quodammodo poni possunt, unde Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., quod videmus immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu, quod cum in earum consuetudinem verterit, domitae et mansuetae vocantur. Deficit tamen ratio habitus quantum ad usum voluntatis, quia non habent dominium utendi vel non utendi, quod videtur ad rationem habitus pertinere. Et ideo, proprie loquendo, in eis habitus esse non possunt.

Referencing norms: Q50A3Ad2, assert-h4e11435936532fb1ba9a96f0f7f549bfbe4be9e38167b6f5837d831e1d83139f

section/50-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8a28351f112fe0079ff0382f69f6aaeca1758414a4f48f84b419501a91f36b20LA

Ad tertium dicendum quod appetitus sensitivus natus est moveri ab appetitu rationali, ut dicitur in III de anima, sed vires rationales apprehensivae natae sunt accipere a viribus sensitivis. Et ideo magis convenit quod habitus sint in viribus sensitivis appetitivis quam in viribus sensitivis apprehensivis, cum in viribus sensitivis appetitivis non sint habitus nisi secundum quod operantur ex imperio rationis. Quamvis etiam in ipsis interioribus viribus sensitivis apprehensivis possint poni aliqui habitus, secundum quos homo fit bene memorativus vel cogitativus vel imaginativus, unde etiam philosophus dicit, in cap. de memoria, quod consuetudo multum operatur ad bene memorandum, quia etiam istae vires moventur ad operandum ex imperio rationis. Vires autem apprehensivae exteriores, ut visus et auditus et huiusmodi, non sunt susceptivae aliquorum habituum, sed secundum dispositionem suae naturae ordinantur ad suos actus determinatos; sicut et membra corporis, in quibus non sunt habitus, sed magis in viribus imperantibus motum ipsorum.

Referencing norms: Q50A3Ad3, assert-h428a69df87d4316a3e4574320921ec244c90993aca4f79ee085938ccdb242a06

section/50-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7abb5350e841478a3256441d66414c5ce5a421440ab2b23f587e764261cf89f4LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in potentiis sensitivae partis non possit esse aliquis habitus. Sicut enim potentia nutritiva pars est irrationalis, ita et sensitiva. Sed in potentiis nutritivae partis non ponitur aliquis habitus. Ergo nec in potentiis sensitivae partis aliquis habitus debet poni.

Referencing norms: Q50A3Obiectio1, assert-hde1b5be13473b49609d2ebe774c80c0bd1e609a0115932de2bdfa69477f70740, assert-hf5b42900471ac6ee2b752b23bedc34d5d706df673dee41f54a28d8cffa0f7aab

section/50-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8d179fe33fdb19352fe70b4ae5241f70f232c3e01f5960eeaa14b827459cfc72LA

Praeterea, sensitivae partes sunt communes nobis et brutis. Sed in brutis non sunt aliqui habitus, quia non est in eis voluntas, quae in definitione habitus ponitur, ut supra dictum est. Ergo in potentiis sensitivis non sunt aliqui habitus.

Referencing norms: Q50A3Obiectio2, assert-h23359a3368719cc8d4a5e1856e459ecb823ddab6c17c9c1c7eb14017313ccd53, assert-hac318f1f67beb9ba354b7aa110fdc0eee029f151950dc709ad3022fde4d275f3

section/50-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:679a24fc12665a40a6a405772d8758d5c9e6c87a297e07dde03d2453d8eaa0ccLA

Praeterea, habitus animae sunt scientiae et virtutes, et sicut scientia refertur ad vim apprehensivam, ita virtus ad vim appetitivam. Sed in potentiis sensitivis non sunt aliquae scientiae, cum scientia sit universalium, quae vires sensitivae apprehendere non possunt. Ergo etiam nec habitus virtutum in partibus sensitivis esse possunt.

Referencing norms: Q50A3Obiectio3, assert-h367d6ade9d87f20ccc805184305e1dc64e309ac38674af50ec60e26f30fd9214, assert-hf8fc74f1094d0c53426125014059f6f140c3323e4e9b251a949372764561fabc

section/50-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2f18756b0a5b285b900f07c149a47a21bb2686309447b61bb1c8204779c632ddLA

Respondeo dicendum quod vires sensitivae dupliciter possunt considerari, uno modo, secundum quod operantur ex instinctu naturae; alio modo, secundum quod operantur ex imperio rationis. Secundum igitur quod operantur ex instinctu naturae, sic ordinantur ad unum, sicut et natura. Et ideo sicut in potentiis naturalibus non sunt aliqui habitus, ita etiam nec in potentiis sensitivis, secundum quod ex instinctu naturae operantur. Secundum vero quod operantur ex imperio rationis, sic ad diversa ordinari possunt. Et sic possunt in eis esse aliqui habitus, quibus bene aut male ad aliquid disponuntur.

Referencing norms: Q50A3Respondeo, assert-ha6c11a04d8f0fc932cf7db4902963b66122a552316469f0492f8c8b0d4db2a58

section/50-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0abaa50368ebab7b7d82156cdef9b72050c9d42cfa47950481dce845a5b7e7f2LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod aliquae virtutes, scilicet temperantia et fortitudo, sunt irrationabilium partium.

Referencing norms: assert-h052d604c0f5c36b49b8467f75b3aeebcbeb014293f66aa79bfabf0d7b5132b63

section/50-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a06f104dde548ad1da381adfffb76cf72b117920130ded1a46461487b5451fadLA

Ad primum ergo dicendum quod quidam dixerunt, ut Simplicius refert in commento praedicamentorum, quod quia omnis operatio hominis est quodammodo coniuncti, ut philosophus dicit in I de anima; ideo nullus habitus est animae tantum, sed coniuncti. Et per hoc sequitur quod nullus habitus sit in intellectu, cum intellectus sit separatus, ut ratio proposita procedebat. Sed ista ratio non cogit. Habitus enim non est dispositio obiecti ad potentiam, sed magis dispositio potentiae ad obiectum, unde habitus oportet quod sit in ipsa potentia quae est principium actus, non autem in eo quod comparatur ad potentiam sicut obiectum. Ipsum autem intelligere non dicitur commune esse animae et corpori, nisi ratione phantasmatis, ut dicitur in I de anima. Patet autem quod phantasma comparatur ad intellectum possibilem ut obiectum, ut dicitur in III de anima. Unde relinquitur quod habitus intellectivus sit principaliter ex parte ipsius intellectus, non autem ex parte phantasmatis, quod est commune animae et corpori. Et ideo dicendum est quod intellectus possibilis est subiectum habitus, illi enim competit esse subiectum habitus, quod est in potentia ad multa; et hoc maxime competit intellectui possibili. Unde intellectus possibilis est subiectum habituum intellectualium.

Referencing norms: Q50A4Ad1, assert-hd4dbb8c95fd8f7004335be0bed14c63c994b0a626daa5ad137e4f56a6c918de4

section/50-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:899f9ea850ff7d8e9f8d7e0ac10fe620fb409db7ed80cfa3e32ffef475cdfadcLA

Ad secundum dicendum quod, sicut potentia ad esse sensibile convenit materiae corporali, ita potentia ad esse intelligibile convenit intellectui possibili. Unde nihil prohibet in intellectu possibili esse habitum, qui est medius inter puram potentiam et actum perfectum.

Referencing norms: Q50A4Ad2, assert-h6c3136e3187fe3fdb4cc256eb611b394f4894bde00b67048fb15997660e9cf37

section/50-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4e6c18cd9c5ea4a0c2e574111dcf7c014a24ae84bcc526964aaa4c74d744da2fLA

Ad tertium dicendum quod, quia vires apprehensivae interius praeparant intellectui possibili proprium obiectum; ideo ex bona dispositione harum virium, ad quam cooperatur bona dispositio corporis, redditur homo habilis ad intelligendum. Et sic habitus intellectivus secundario potest esse in istis viribus. Principaliter autem est in intellectu possibili.

Referencing norms: Q50A4Ad3, assert-h6737cb7be0c310c680d68e014a4b8679bb06082c4228ad4804d50bc968c2c2e5

section/50-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 5

la · official · sha256:9443f113a62d082b2886900229196d5c390b81862bf49b4ee5d8667fc45eaa48LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in intellectu non sint aliqui habitus. Habitus enim operationibus conformantur, ut dictum est. Sed operationes hominis sunt communes animae et corpori, ut dicitur in I de anima. Ergo et habitus. Sed intellectus non est actus corporis, ut dicitur in III de anima. Ergo intellectus non est subiectum alicuius habitus.

Referencing norms: Q50A4Obiectio1, assert-h8d0ba62aa72efc6cda32ee70003696d7ef138d219d2e91f6705c4a8cb2e155ab, assert-hc5b0ebc9aad0e35a04db2879049fc4b4b7d5784bee2010a2b044d3ab40badf05, assert-hd584f2cbeb5499a25fffe9d71128776144da51e61017bc61c0669f177b56ce84, assert-hfeda02b474855912ad11cf8acaaf244b06e9d46a5e7b2dc535e35f48b519443b

section/50-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 5

la · official · sha256:da36aa8f74cf71ab9c0a5229928a74f67d489ade8fe4ce683d2c5da71b24fe65LA

Praeterea, omne quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo est. Sed id quod est forma sine materia, est actus tantum, quod autem est compositum ex forma et materia, habet potentiam et actum simul. Ergo in eo quod est forma tantum, non potest esse aliquid quod sit simul in potentia et actu, sed solum in eo quod est compositum ex materia et forma. Sed intellectus est forma sine materia. Ergo habitus, qui habet potentiam simul cum actu, quasi medium inter utrumque existens, non potest esse in intellectu; sed solum in coniuncto, quod est compositum ex anima et corpore.

Referencing norms: Q50A4Obiectio2, assert-h2c537eb2a2a95ca72392db5f628dc58de6abe3d5205e2ee9746fe75571a4339d, assert-h2cc7b5d87e344673ad2184eaaaba7b8c68b162feecc2cfab15038119125094f0, assert-h46ef986f7021cd999de58e3495217416e23646f5078e8ada4552ed3b66697385, assert-h74c0d2e90ab85da7b65f1df5e27885e16e24c46cd620fb64cb75d5b5cf683648

section/50-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:0e68ad3bb0873a4bce8afdf83432015846ab8ddd04fc9bb7e1c7c9bb0e966e39LA

Praeterea, habitus est dispositio secundum quam aliquis bene vel male disponitur ad aliquid, ut dicitur in V Metaph. Sed quod aliquis bene vel male sit dispositus ad actum intellectus, provenit ex aliqua corporis dispositione, unde etiam in II de anima dicitur quod molles carne bene aptos mente videmus. Ergo habitus cognoscitivi non sunt in intellectu, qui est separatus; sed in aliqua potentia quae est actus alicuius partis corporis.

Referencing norms: Q50A4Obiectio3, assert-ha286d732e0c2625abe303560206cdd1aadb319f2e74a951b7ec55d35d0130d7c, assert-hb57cfefc4e8329fa0925d479959d964b5b60c8adaa552e10dd206dbd27f00027

section/50-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:39d33f76c3170cad6f2ce6def16508e3bd521e0fa2d87e6e89356d5e9085f146LA

Respondeo dicendum quod circa habitus cognoscitivos diversimode sunt aliqui opinati. Quidam enim, ponentes intellectum possibilem esse unum in omnibus hominibus, coacti sunt ponere quod habitus cognoscitivi non sunt in ipso intellectu, sed in viribus interioribus sensitivis. Manifestum est enim quod homines in habitibus diversificantur, unde non possunt habitus cognoscitivi directe poni in eo quod, unum numero existens, est omnibus hominibus commune. Unde si intellectus possibilis sit unus numero omnium hominum, habitus scientiarum, secundum quos homines diversificantur, non poterunt esse in intellectu possibili sicut in subiecto, sed erunt in viribus interioribus sensitivis, quae sunt diversae in diversis. Sed ista positio, primo quidem, est contra intentionem Aristotelis. Manifestum est enim quod vires sensitivae non sunt rationales per essentiam, sed solum per participationem, ut dicitur in I Ethic. Philosophus autem ponit intellectuales virtutes, quae sunt sapientia, scientia et intellectus, in eo quod est rationale per essentiam. Unde non sunt in viribus sensitivis, sed in ipso intellectu. Expresse etiam dicit, in III de anima, quod intellectus possibilis, cum sic fiat singula, idest cum reducatur in actum singulorum per species intelligibiles, tunc fit secundum actum eo modo quo sciens dicitur esse in actu, quod quidem accidit cum aliquis possit operari per seipsum, scilicet considerando. Est quidem igitur et tunc potentia quodammodo; non tamen similiter ut ante addiscere aut invenire. Ipse ergo intellectus possibilis est in quo est habitus scientiae quo potest considerare etiam cum non considerat. Secundo etiam, haec positio est contra rei veritatem. Sicut enim eius est potentia cuius est operatio, ita etiam eius est habitus cuius est operatio. Intelligere autem et considerare est proprius actus intellectus. Ergo et habitus quo consideratur, est proprie in ipso intellectu.

Referencing norms: Q50A4Respondeo, assert-h2d361e5fc1041eee0637dccb5b8006aecc258776c68d64c4a5ddb799ef4b281e

section/50-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:db2101db930d2c26cc9dd667903b60cbdaea012ad423ee357ecb73cfe4138c42LA

Sed contra est quod philosophus, in VI Ethic., ponit scientiam et sapientiam et intellectum, qui est habitus principiorum, in ipsa intellectiva parte animae.

Referencing norms: assert-h1234f0ae2bc8ad1e4c5aa1ccbb0ad0d7693adf8a4145a11a20f806c498a768e5

section/50-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c84991a06fa01668fbfd329a0bf647d48273ae13dff35308b53de246e7cab6c8LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut in intellectu est aliqua species quae est similitudo obiecti, ita oportet in voluntate, et in qualibet vi appetitiva, esse aliquid quo inclinetur in suum obiectum, cum nihil aliud sit actus appetitivae virtutis quam inclinatio quaedam, ut supra dictum est. Ad ea ergo ad quae sufficienter inclinatur per naturam ipsius potentiae, non indiget aliqua qualitate inclinante. Sed quia necessarium est ad finem humanae vitae, quod vis appetitiva inclinetur in aliquid determinatum, ad quod non inclinatur ex natura potentiae, quae se habet ad multa et diversa; ideo necesse est quod in voluntate, et in aliis viribus appetitivis, sint quaedam qualitates inclinantes, quae dicuntur habitus.

Referencing norms: Q50A5Ad1, assert-hb46f753c1a4fca65113e0e002a691ac07c8d9ff85bb373506bc111013794348b

section/50-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:be619f508f7b9606098fc6742834825873311a945b2e0e9ecffb6d2152b2e881LA

Ad secundum dicendum quod intellectus agens est agens tantum, et nullo modo patiens. Sed voluntas, et quaelibet vis appetitiva, est movens motum, ut dicitur in III de anima. Et ideo non est similis ratio de utroque, nam esse susceptivum habitus convenit ei quod est quodammodo in potentia.

Referencing norms: Q50A5Ad2, assert-hf688fe3d04f226c712891e6db2188cd3d37f70afd5d5861af0fc8da45a6eef6d

section/50-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f7bb9ef9591e14b543ed36a328324038def29a4da1785a59be477a009f02b472LA

Ad tertium dicendum quod voluntas ex ipsa natura potentiae inclinatur in bonum rationis. Sed quia hoc bonum multipliciter diversificatur, necessarium est ut ad aliquod determinatum bonum rationis voluntas per aliquem habitum inclinetur, ad hoc quod sequatur promptior operatio.

Referencing norms: Q50A5Ad3, assert-he7e0b6b0bb89aece981615b59459e7fcaa85f44f6d093d9bd4d97c7ea6abb1cb

section/50-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:749721375e1aa6e188bb60aa1697dec14867e02b4b8d7b30926b70f10f3f751dLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in voluntate non sit aliquis habitus. Habitus enim qui in intellectu est, sunt species intelligibiles, quibus intelligit actu. Sed voluntas non operatur per aliquas species. Ergo voluntas non est subiectum alicuius habitus.

Referencing norms: Q50A5Obiectio1, assert-h8ebdfd292c346173e1fde8d47c0d5a2916d3efdf7d6363f13a0e25e6e2fac345, assert-hd5181d83d5867889e4876c7921db27539699429b3660d04f572b807b939a403a

section/50-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6dcee503f83e510b616b6ba38ec603761898ed1e381a2dc07397dec4f329029eLA

Praeterea, in intellectu agente non ponitur aliquis habitus, sicut in intellectu possibili, quia est potentia activa. Sed voluntas est maxime potentia activa, quia movet omnes potentias ad suos actus, ut supra dictum est. Ergo in ipsa non est aliquis habitus.

Referencing norms: Q50A5Obiectio2, assert-ha62f8db90519e23db99fe7df779ba3989154cd39dcce8b2649fce68c93fc3379, assert-hed977e652024ce26a41bf95cd828974938905e8caac56f77db022ac72fc32cdb

section/50-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b845d19df763cca04817d94561b253d1977348dc54bf11c451836cebbc8e91afLA

Praeterea, in potentiis naturalibus non est aliquis habitus, quia ex sua natura sunt ad aliquid determinatae. Sed voluntas ex sua natura ordinatur ad hoc quod tendat in bonum ordinatum ratione. Ergo in voluntate non est aliquis habitus.

Referencing norms: Q50A5Obiectio3, assert-he548a64c64af332d43d6d761ee97b487817072e3167748e9088b9a4c72d72104, assert-hf7a0bfd5dabce1bf763db1804a3328eae1e7042887bcbbf7c80bd55cefcadbba

section/50-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:abe77f511a7c0dea8482e9b3777729c8e59d357f3f88156e4d07ba2233a56fa5LA

Respondeo dicendum quod omnis potentia quae diversimode potest ordinari ad agendum, indiget habitu quo bene disponatur ad suum actum. Voluntas autem, cum sit potentia rationalis, diversimode potest ad agendum ordinari. Et ideo oportet in voluntate aliquem habitum ponere, quo bene disponatur ad suum actum. Ex ipsa etiam ratione habitus apparet quod habet quendam principalem ordinem ad voluntatem, prout habitus est quo quis utitur cum voluerit, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q50A5Respondeo, assert-h7b2496f0510106fe980f10e1ec0a6cee383a6e195035a7ff5b635c887b097bba

section/50-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a4c95c90015ef929ed042da353b30d9c37f4f31699b43cd297a7db90c3a71de2LA

Sed contra est quod iustitia est habitus quidam. Sed iustitia est in voluntate, est enim iustitia habitus secundum quem aliqui volunt et operantur iusta, ut dicitur in V Ethic. Ergo voluntas est subiectum alicuius habitus.

Referencing norms: assert-h5e5d455c9b26871afba1c7fddfed38d8aee6f84f7beb4129a9ea1f9b6958b9f8

section/50-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0203ae1165bb3d916018a7c00b3a16217a2bdc94df7ff7cce8d67aaefeada2a8LA

Ad primum ergo dicendum quod verbum maximi intelligendum est de habitibus et accidentibus materialibus.

Referencing norms: Q50A6Ad1, assert-hc6c490b05adc361c405c9cf7ac12214e5dc0ec83e25941047c4499cacb6bd172

section/50-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:59ad0e0a531b5b68f423808b618a5dff96ffcadb549da36542b476345a89a5e0LA

Ad secundum dicendum quod quantum ad hoc quod convenit Angelis per suam essentiam, non indigent habitu. Sed quia non ita sunt per seipsos entes, quin participent sapientiam et bonitatem divinam; ideo inquantum indigent participare aliquid ab exteriori, intantum necesse est in eis ponere habitus.

Referencing norms: Q50A6Ad2, assert-hebb2ac02961355c8f18c55ac256ae48e395ccbad65de51b68723373bb5d79deb

section/50-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7b3d87f375cc495a315f49e5137c47446151b92d8fd58fa132a98b02984f8df7LA

Ad tertium dicendum quod in Angelis non sunt partes essentiae, sed sunt partes secundum potentiam, inquantum intellectus eorum per plures species perficitur, et voluntas eorum se habet ad plura.

Referencing norms: Q50A6Ad3, assert-h30eff6ff62fede0856cd9e11063f24f268244d4b0f996a9043f2cf42ae5df19d

section/50-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d7d2121345c507751aa8bec86b6e009bce54aecb6dd87d6f19530102e89e420fLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sint habitus. Dicit enim maximus, Commentator Dionysii, in VII cap. de Cael. Hier., non convenit arbitrari virtutes intellectuales, idest spirituales, more accidentium, quemadmodum et in nobis sunt, in divinis intellectibus, scilicet Angelis, esse, ut aliud in alio sit sicut in subiecto, accidens enim omne illinc repulsum est. Sed omnis habitus est accidens. Ergo in Angelis non sunt habitus.

Referencing norms: Q50A6Obiectio1, assert-h8877e34285f8f9b0f531d00689ac1ceeba041cda8e41ce68de1df6c329c0f0b4, assert-hfc7c5b3249fd2f93e41108aa0c1c086336b93ae3d7bf00f76ad49dda4f843f0b

section/50-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:b624d7fb2b3de7330d90a5afdbee8f9a4f5ee7a8edcca9b602ba3c8001c0176dLA

Praeterea, sicut Dionysius dicit, in IV cap. de Cael. Hier., sanctae caelestium essentiarum dispositiones super omnia alia Dei bonitatem participant. Sed semper quod est per se, est prius et potius eo quod est per aliud. Ergo Angelorum essentiae per seipsas perficiuntur ad conformitatem Dei. Non ergo per aliquos habitus. Et haec videtur esse ratio maximi, qui ibidem subdit, si enim hoc esset, non utique maneret in semetipsa harum essentia, nec deificari per se, quantum foret possibile, valuisset.

Referencing norms: Q50A6Obiectio2, assert-h0dfa6bd7baacde9dc982c17485ad638475c2d9982fd1479499324cff736c9de6, assert-h1ef4b4f98bcc43548dbf728bc49e417603f010bc8583100170620662199ddf60, assert-h6c9afe0e75546bee154a071a243c9d61d214a61d2f862a92644e74a57e921dd3

section/50-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4716c4586b368904fb6e0b9d4d12efdfd0a88e149c330dbef8803c1e2a94fcc4LA

Praeterea, habitus est dispositio quaedam, ut dicitur in V Metaphys. Sed dispositio, ut ibidem dicitur, est ordo habentis partes. Cum ergo Angeli sint simplices substantiae, videtur quod in eis non sint dispositiones et habitus.

Referencing norms: Q50A6Obiectio3, assert-h1eca1bb6e73162de85038dee7d06bc5e85d9398d8b97653ac61b9feaa95c9f3c, assert-h48598f2535766b085689db505cd6facd2e1e42ad83f1b9dd592317d99bc1fa7d

section/50-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:535b8ee0e0c5e04d60c397242789c58a6e5606103d8a1366324ad42953f90831LA

Respondeo dicendum quod quidam posuerunt in Angelis non esse habitus; sed quaecumque dicuntur de eis, essentialiter dicuntur. Unde maximus, post praedicta verba quae induximus, dicit, habitudines earum, atque virtutes quae in eis sunt, essentiales sunt, propter immaterialitatem. Et hoc etiam Simplicius dicit, in commento praedicamentorum, sapientia quae est in anima, habitus est, quae autem in intellectu, substantia. Omnia enim quae sunt divina, et per se sufficientia sunt, et in seipsis existentia. Quae quidem positio partim habet veritatem, et partim continet falsitatem. Manifestum est enim ex praemissis quod subiectum habitus non est nisi ens in potentia. Considerantes igitur praedicti commentatores quod Angeli sunt substantiae immateriales, et quod non est in illis potentia materiae; secundum hoc, ab eis habitum excluserunt, et omne accidens. Sed quia, licet in Angelis non sit potentia materiae, est tamen in eis aliqua potentia (esse enim actum purum est proprium Dei); ideo inquantum invenitur in eis de potentia, intantum in eis possunt habitus inveniri. Sed quia potentia materiae et potentia intellectualis substantiae non est unius rationis, ideo per consequens nec habitus unius rationis est utrobique. Unde Simplicius dicit, in commento praedicamentorum, quod habitus intellectualis substantiae non sunt similes his qui sunt hic habitibus; sed magis sunt similes simplicibus et immaterialibus speciebus quas continet in seipsa. Circa huiusmodi tamen habitum aliter se habet intellectus angelicus, et aliter intellectus humanus. Intellectus enim humanus, cum sit infimus in ordine intellectuum, est in potentia respectu omnium intelligibilium, sicut materia prima respectu omnium formarum sensibilium, et ideo ad omnia intelligenda indiget aliquo habitu. Sed intellectus angelicus non se habet sicut pura potentia in genere intelligibilium, sed sicut actus quidam, non autem sicut actus purus (hoc enim solius Dei est), sed cum permixtione alicuius potentiae, et tanto minus habet de potentialitate, quanto est superior. Et ideo, ut in primo dictum est, inquantum est in potentia, indiget perfici habitualiter per aliquas species intelligibiles ad operationem propriam, sed inquantum est actu, per essentiam suam potest aliqua intelligere, ad minus seipsum, et alia secundum modum suae substantiae, ut dicitur in Lib. de causis, et tanto perfectius, quanto est perfectior. Sed quia nullus Angelus pertingit ad perfectionem Dei, sed in infinitum distat; propter hoc, ad attingendum ad ipsum Deum per intellectum et voluntatem, indigent aliquibus habitibus, tanquam in potentia existentes respectu illius puri actus. Unde Dionysius dicit habitus eorum esse deiformes, quibus scilicet Deo conformantur. Habitus autem qui sunt dispositiones ad esse naturale, non sunt in Angelis, cum sint immateriales.

Referencing norms: Q50A6Respondeo, assert-he8b430198bc4b1a50082db3c7a43e4f3929ca2bad043b7995d504059c2b563ac

section/50-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:2e548002bf71a323a80bd77152d3c5614e0f9be8c9f03bc9f32569d6655410c2LA

Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. Cael. Hier., quod Angeli primae hierarchiae nominantur calefacientes et throni et effusio sapientiae, manifestatio deiformis ipsorum habituum.

Referencing norms: assert-hf2efb6f820d19f917ce2ee2c3c23fae5bb84de194074182ab98e86becac1bcd6

question/50/prooemium · paragraph

la · official · sha256:af1b766e53b36495bd857de22f3de6f22252851dc2f83731bc38280aaed1e6fdLA

Deinde considerandum est de subiecto habituum. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum in corpore sit aliquis habitus. Secundo, utrum anima sit subiectum habitus secundum suam essentiam, vel secundum suam potentiam. Tertio, utrum in potentiis sensitivae partis possit esse aliquis habitus. Quarto, utrum in ipso intellectu sit aliquis habitus. Quinto, utrum in voluntate sit aliquis habitus. Sexto, utrum in substantiis separatis.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 51

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q51
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:963cc7fe50448be96b0d08f64c2861d08ddc087a55347c6710d3fcff10b6cc1a2026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 31

section/51-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:afacb227932f4e6766e7fcb7a234764d6de9365370541465f05ffc68cc472372LA

Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de natura secundum quod dividitur contra rationem et voluntatem, cum tamen ipsa ratio et voluntas ad naturam hominis pertineant.

Referencing norms: Q51A1Ad1, assert-h65e7b4de0d3afbbdbe00058da3420e92b728591ec0a8f2552cfabf5133ca05ea

section/51-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b802c21e33f0dfc6954ca356c866924b1af3b14ffaa76a298b542dc190f65d14LA

Ad secundum dicendum quod aliquid etiam naturaliter potest superaddi potentiae, quod tamen ad ipsam potentiam pertinere non potest. Sicut in Angelis non potest pertinere ad ipsam potentiam intellectivam quod sit per se cognoscitiva omnium, quia oporteret quod esset actus omnium, quod solius Dei est. Id enim quo aliquid cognoscitur, oportet esse actualem similitudinem eius quod cognoscitur, unde sequeretur, si potentia Angeli per seipsam cognosceret omnia, quod esset similitudo et actus omnium. Unde oportet quod superaddantur potentiae intellectivae ipsius aliquae species intelligibiles, quae sunt similitudines rerum intellectarum, quia per participationem divinae sapientiae, et non per essentiam propriam, possunt intellectus eorum esse actu ea quae intelligunt. Et sic patet quod non omne id quod pertinet ad habitum naturalem, potest ad potentiam pertinere.

Referencing norms: Q51A1Ad2, assert-h6752385a5a9650b98d1e2eab1cd4e7b332dd2beecbcdb16e5a89391e53525714

section/51-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:730b7c8192f4874acec32b694d55ee3958f953e6f024322542e2651789f73ba4LA

Ad tertium dicendum quod natura non aequaliter se habet ad causandas omnes diversitates habituum, quia quidam possunt causari a natura, quidam non, ut supra dictum est. Et ideo non sequitur, si aliqui habitus sint naturales, quod omnes sint naturales.

Referencing norms: Q51A1Ad3, assert-hd78faf90208f66f7e164c40a80d9cca83879e36368ee9e2037e2eb2e17a49f68

section/51-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:68202b083ab5b0dc03da2b3fda837fd81abbae0476c1ce01fa5cda2a9e9e8b68LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullus habitus sit a natura. Eorum enim quae sunt a natura, usus non subiacet voluntati. Sed habitus est quo quis utitur cum voluerit, ut dicit Commentator, in III de anima. Ergo habitus non est a natura.

Referencing norms: Q51A1Obiectio1, assert-h38ff5dc99de594be36ef1ad3bce58b1af7f4181663381744411b0ff3c5eae364, assert-h9f92ce756bcac04e1733f9a94bd95b7837fcc3bda0865d5cdfa22cddb6897eff

section/51-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e641c976fa7cfefa7eccdb881a239685f3565b92f2f97422bbc5ca4b0ddbd94aLA

Praeterea, natura non facit per duo quod per unum potest facere. Sed potentiae animae sunt a natura. Si igitur habitus potentiarum a natura essent, habitus et potentia essent unum.

Referencing norms: Q51A1Obiectio2, assert-hf4bbe751afd887fd1a18adeb89305302f88ca9317be4545cdbd442e59e1c2bfb, assert-hfe21c59bfbae7c1d84f14a7bfd505da61e6ac2d8b3aabba0f4c4c9f0c2869126

section/51-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b52a5fd13d045ef5c055568822dd7c3cab11088249ec845fff027d5925df681aLA

Praeterea, natura non deficit in necessariis. Sed habitus sunt necessarii ad bene operandum, ut supra dictum est. Si igitur habitus aliqui essent a natura, videtur quod natura non deficeret quin omnes habitus necessarios causaret. Patet autem hoc esse falsum. Ergo habitus non sunt a natura.

Referencing norms: Q51A1Obiectio3, assert-h46cc654715bb4b9b8e3bc02cf4b97c4fcada5b4212c5f4562ce0083b1d3fe486, assert-h795543da12eee26c58172cb47b74c31b3e7ca2dbbe629b3ea18f00c074a5c41e

section/51-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2cfac42ac0301d74070809a655ef7d4cb009aa64af1b567a7b152a6b5d752b94LA

Respondeo dicendum quod aliquid potest esse naturale alicui dupliciter. Uno modo, secundum naturam speciei, sicut naturale est homini esse risibile, et igni ferri sursum. Alio modo, secundum naturam individui, sicut naturale est Socrati vel Platoni esse aegrotativum vel sanativum, secundum propriam complexionem. Rursus, secundum utramque naturam potest dici aliquid naturale dupliciter, uno modo, quia totum est a natura; alio modo, quia secundum aliquid est a natura, et secundum aliquid est ab exteriori principio. Sicut cum aliquis sanatur per seipsum, tota sanitas est a natura, cum autem aliquis sanatur auxilio medicinae, sanitas partim est a natura, partim ab exteriori principio. Sic igitur si loquamur de habitu secundum quod est dispositio subiecti in ordine ad formam vel naturam, quolibet praedictorum modorum contingit habitum esse naturalem. Est enim aliqua dispositio naturalis quae debetur humanae speciei, extra quam nullus homo invenitur. Et haec est naturalis secundum naturam speciei. Sed quia talis dispositio quandam latitudinem habet, contingit diversos gradus huiusmodi dispositionis convenire diversis hominibus secundum naturam individui. Et huiusmodi dispositio potest esse vel totaliter a natura, vel partim a natura et partim ab exteriori principio, sicut dictum est de his qui sanantur per artem. Sed habitus qui est dispositio ad operationem, cuius subiectum est potentia animae, ut dictum est, potest quidem esse naturalis et secundum naturam speciei, et secundum naturam individui. Secundum quidem naturam speciei, secundum quod se tenet ex parte ipsius animae, quae, cum sit forma corporis, est principium specificum. Secundum autem naturam individui, ex parte corporis, quod est materiale principium. Sed tamen neutro modo contingit in hominibus esse habitus naturales ita quod sint totaliter a natura. In Angelis siquidem contingit, eo quod habent species intelligibiles naturaliter inditas, quod non competit animae humanae, ut in primo dictum est. Sunt ergo in hominibus aliqui habitus naturales, tanquam partim a natura existentes et partim ab exteriori principio; aliter quidem in apprehensivis potentiis, et aliter in appetitivis. In apprehensivis enim potentiis potest esse habitus naturalis secundum inchoationem, et secundum naturam speciei, et secundum naturam individui. Secundum quidem naturam speciei, ex parte ipsius animae, sicut intellectus principiorum dicitur esse habitus naturalis. Ex ipsa enim natura animae intellectualis, convenit homini quod statim, cognito quid est totum et quid est pars, cognoscat quod omne totum est maius sua parte, et simile est in ceteris. Sed quid sit totum, et quid sit pars, cognoscere non potest nisi per species intelligibiles a phantasmatibus acceptas. Et propter hoc philosophus, in fine posteriorum, ostendit quod cognitio principiorum provenit nobis ex sensu. Secundum vero naturam individui, est aliquis habitus cognoscitivus secundum inchoationem naturalis, inquantum unus homo, ex dispositione organorum, est magis aptus ad bene intelligendum quam alius, inquantum ad operationem intellectus indigemus virtutibus sensitivis. In appetitivis autem potentiis non est aliquis habitus naturalis secundum inchoationem, ex parte ipsius animae, quantum ad ipsam substantiam habitus, sed solum quantum ad principia quaedam ipsius, sicut principia iuris communis dicuntur esse seminalia virtutum. Et hoc ideo, quia inclinatio ad obiecta propria, quae videtur esse inchoatio habitus, non pertinet ad habitum, sed magis pertinet ad ipsam rationem potentiarum. Sed ex parte corporis, secundum naturam individui, sunt aliqui habitus appetitivi secundum inchoationes naturales. Sunt enim quidam dispositi ex propria corporis complexione ad castitatem vel mansuetudinem, vel ad aliquid huiusmodi.

Referencing norms: Q51A1Respondeo, assert-hfa47582cb94fae8bcd46a910ffceae17fbe0ea78bda8650feee2832fbe05640a

section/51-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:81125f58c992a8c84ac056ae83fcd86cfd6b0fcddb1bf291a8eee10955628448LA

Sed contra est quod in VI Ethic., inter alios habitus ponitur intellectus principiorum, qui est a natura, unde et principia prima dicuntur naturaliter cognita.

Referencing norms: assert-h2d24ec9b7835d179d4ad3835e2a9bb1272df0047d6b90c692da6df4c7107d9be

section/51-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7a2fb4b3697f61b6f2df8dad81d594402cb60cc0874926ee9e84903ba93bcb14LA

Ad primum ergo dicendum quod agens, inquantum est agens, non recipit aliquid. Sed inquantum agit motum ab alio, sic recipit aliquid a movente, et sic causatur habitus.

Referencing norms: Q51A2Ad1, assert-h3ed8ca7cbc7edaf3076b78563e528dbaf9394fad14fb08dfa7da06163aeafdc2

section/51-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3a918bd9d6a8a03e61f4ff258ba82bb4ed862506d5889147b07bf619e8ba2a80LA

Ad secundum dicendum quod idem, secundum idem, non potest esse movens et motum. Nihil autem prohibet idem a seipso moveri secundum diversa, ut in VIII Physic. probatur.

Referencing norms: Q51A2Ad2, assert-h753b39595faf624ec7e421597675f9d9610076b6085c54ca1ae889bea09a5019

section/51-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:01f67e8b620d88db55474c0280075126938a80961b1137895f2ed77034ec8a0fLA

Ad tertium dicendum quod actus praecedens habitum inquantum procedit a principio activo, procedit a nobiliori principio quam sit habitus generatus, sicut ipsa ratio est nobilius principium quam sit habitus virtutis moralis in vi appetitiva per actuum consuetudines generatus; et intellectus principiorum est nobilius principium quam scientia conclusionum.

Referencing norms: Q51A2Ad3, assert-h6841092580e2c66e890dbce43d999a7ad6df4e2fdc54a27bc33e666a71b58d8b

section/51-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0384466bc8a85be193f5010d970d1334a699a7de1081a240c672f3f40e1de7d8LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullus habitus possit ex actu causari. Habitus enim est qualitas quaedam, ut supra dictum est. Omnis autem qualitas causatur in aliquo subiecto, inquantum est alicuius receptivum. Cum igitur agens ex hoc quod agit, non recipiat aliquid, sed magis ex se emittat; videtur quod non possit aliquis habitus in agente ex propriis actibus generari.

Referencing norms: Q51A2Obiectio1, assert-h8842ed714b36cfff00cf361ad9b8c69ea54fb4feaf2fe17f485130191d27b5aa

section/51-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:318514d32aa46b27306f2a750122f43245357a741ec9e0890b4ac631b49d829fLA

Praeterea, illud in quo causatur aliqua qualitas, movetur ad qualitatem illam, sicut patet in re calefacta vel infrigidata, quod autem producit actum causantem qualitatem, movet, ut patet de calefaciente vel infrigidante. Si igitur in aliquo causaretur habitus per actum sui ipsius, sequeretur quod idem esset movens et motum, agens et patiens. Quod est impossibile, ut dicitur in VII Physic.

Referencing norms: Q51A2Obiectio2, assert-h3895ce3dcb26a26ea762c04cece658ce0530ffb5a948cf255f5988c0bcc82ee6

section/51-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ca17ba2e19e796ff5cd9d1a5878bd21228a07103e809c4cd6068ecb2d747218eLA

Praeterea, effectus non potest esse nobilior sua causa. Sed habitus est nobilior quam actus praecedens habitum, quod patet ex hoc, quod nobiliores actus reddit. Ergo habitus non potest causari ab actu praecedente habitum.

Referencing norms: Q51A2Obiectio3, assert-h3fb84b64a03c1bdbabb79e3cc21912b7fd81405a76455b76c82e7b2dfa1a6ed9, assert-h60871514be8f6ee328bbd5faf1c1fa3a739bed16584bf35c4d93335f115b6ab3

section/51-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6f91317f91f4a1b6c6a8dd45ce2e6f74583f2a82d756682086d224dc7f697c1eLA

Respondeo dicendum quod in agente quandoque est solum activum principium sui actus, sicut in igne est solum principium activum calefaciendi. Et in tali agente non potest aliquis habitus causari ex proprio actu, et inde est quod res naturales non possunt aliquid consuescere vel dissuescere, ut dicitur in II Ethic. Invenitur autem aliquod agens in quo est principium activum et passivum sui actus, sicut patet in actibus humanis. Nam actus appetitivae virtutis procedunt a vi appetitiva secundum quod movetur a vi apprehensiva repraesentante obiectum, et ulterius vis intellectiva, secundum quod ratiocinatur de conclusionibus, habet sicut principium activum propositionem per se notam. Unde ex talibus actibus possunt in agentibus aliqui habitus causari, non quidem quantum ad primum activum principium, sed quantum ad principium actus quod movet motum. Nam omne quod patitur et movetur ab alio, disponitur per actum agentis, unde ex multiplicatis actibus generatur quaedam qualitas in potentia passiva et mota, quae nominatur habitus. Sicut habitus virtutum moralium causantur in appetitivis potentiis, secundum quod moventur a ratione, et habitus scientiarum causantur in intellectu, secundum quod movetur a primis propositionibus.

Referencing norms: Q51A2Respondeo, assert-h8510044f451084fb89cd5322ce0d3c55186d5e93d6da4d44a71198bf1e7da105

section/51-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:12ba28b9d77c8b5b2516fb2153e0dd67ea14a916595bc0d5237959c443a6ad9eLA

Sed contra est quod philosophus, in II Ethic., docet habitus virtutum et vitiorum ex actibus causari.

Referencing norms: assert-ha6e1b07aec38eda303f41a95846f3c85874dc6e29feeedb017bc45832106acb1

section/51-3/reply/all · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Referencing norms: Q51A3Ad1, Q51A3Ad2, Q51A3Ad3, assert-h061431e51e76da166efa09a4a64486fec01d044afb42f5e7b11a45fb907a0041, assert-h3b66b37ad207bdbec688b1a5765233529b10a803a81886b19c345a83e7556952, assert-h60a30d296998a6d88f2e9d1b835b20226bf7628ef9bb6cbcd1f423374bad9d8d

section/51-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1c1e34621988d51af4ec52b4840971cdcde4ac1fbb1e1479972ec40876661ee8LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per unum actum possit habitus generari. Demonstratio enim actus rationis est. Sed per unam demonstrationem causatur scientia quae est habitus conclusionis unius. Ergo habitus potest causari ex uno actu.

Referencing norms: Q51A3Obiectio1, assert-h9fe27c5805db3b718bf5bae3d3ee9b4e0601a8f3c4154a8f00f2ad6ded102472, assert-ha286a65149f3fee094268a3786844d4eec1ac033892dbdad10cee87e5092092d

section/51-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4461ca16625ae995c30c4160c84fab4d2f186bd7634c12d3d00c2e5cc9c6ead6LA

Praeterea, sicut contingit actus crescere per multiplicationem, ita contingit actum crescere per intensionem. Sed multiplicatis actibus, generatur habitus. Ergo etiam si multum intendatur unus actus, poterit esse causa generativa habitus.

Referencing norms: Q51A3Obiectio2, assert-h379ea599c6c7865b6cbdb8680897ecb49dc25acaf3a9bc57f7bac7455ca49045, assert-h6852f5b693dba1d07c8e4046df09baf429b55b52df2dfaf25a0478188599ff27

section/51-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:380d3a0a09a02e9d5d8284a46176c7bab5c3f6e4e0336a93fd73ba587a947cb2LA

Praeterea, sanitas et aegritudo sunt habitus quidam. Sed ex uno actu contingit hominem vel sanari vel infirmari. Ergo unus actus potest habitum causare.

Referencing norms: Q51A3Obiectio3, assert-h6418f6b04f65fd3b9287354d5ff49e2569d8d23acfbe2ba374429df53bba64e3, assert-ha311403765337b6583ee72541ae2c600a6cd5903a49bae17c972e11e0f8075fa

section/51-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3bfe08987f1bfa3a02589e598f3f68f704cfa0e82d9f7a4bc17c1158454987e4LA

Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, habitus per actum generatur inquantum potentia passiva movetur ab aliquo principio activo. Ad hoc autem quod aliqua qualitas causetur in passivo, oportet quod activum totaliter vincat passivum. Unde videmus quod, quia ignis non potest statim vincere suum combustibile, non statim inflammat ipsum, sed paulatim abiicit contrarias dispositiones, ut sic totaliter vincens ipsum, similitudinem suam ipsi imprimat. Manifestum est autem quod principium activum quod est ratio, non totaliter potest supervincere appetitivam potentiam in uno actu, eo quod appetitiva potentia se habet diversimode et ad multa; iudicatur autem per rationem, in uno actu, aliquid appetendum secundum determinatas rationes et circumstantias. Unde ex hoc non totaliter vincitur appetitiva potentia, ut feratur in idem ut in pluribus, per modum naturae, quod pertinet ad habitum virtutis. Et ideo habitus virtutis non potest causari per unum actum, sed per multos. In apprehensivis autem potentiis considerandum est quod duplex est passivum, unum quidem ipse intellectus possibilis; aliud autem intellectus quem vocat Aristoteles passivum, qui est ratio particularis, idest vis cogitativa cum memorativa et imaginativa. Respectu igitur primi passivi, potest esse aliquod activum quod uno actu totaliter vincit potentiam sui passivi, sicut una propositio per se nota convincit intellectum ad assentiendum firmiter conclusioni; quod quidem non facit propositio probabilis. Unde ex multis actibus rationis oportet causari habitum opinativum, etiam ex parte intellectus possibilis, habitum autem scientiae possibile est causari ex uno rationis actu, quantum ad intellectum possibilem. Sed quantum ad inferiores vires apprehensivas, necessarium est eosdem actus pluries reiterari, ut aliquid firmiter memoriae imprimatur. Unde philosophus, in libro de memoria et reminiscentia, dicit quod meditatio confirmat memoriam. Habitus autem corporales possibile est causari ex uno actu, si activum fuerit magnae virtutis, sicut quandoque medicina fortis statim inducit sanitatem.

Referencing norms: Q51A3Respondeo, assert-h47fddda602c933b4e0394a9a7ac73f52705df21736d04d445921108fdad71e8d

section/51-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0bcd9bf169aa664057b9bd5018090b93ea04c0f5d4e21ba127986e9939a4e7e6LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., quod una hirundo ver non facit, nec una dies, ita utique nec beatum nec felicem una dies, nec paucum tempus. Sed beatitudo est operatio secundum habitum perfectae virtutis, ut dicitur in I Ethic. Ergo habitus virtutis, et eadem ratione alius habitus, non causatur per unum actum.

Referencing norms: assert-hb3f5131ae48307e2e02303f4203e05b6b560446d806b50080ff799f4c5385823

section/51-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a5a423bc656419ed1291ab17ad7181ac9725a233725916e9f0927889ae5b600dLA

Ad primum ergo dicendum quod Deus, quantum ad suam naturam, aequaliter se habet ad omnes, sed secundum ordinem suae sapientiae certa ratione quaedam tribuit aliquibus, quae non tribuit aliis.

Referencing norms: Q51A4Ad1, assert-hf804e3e3798ad23d911e449b09562f39a3e11755e315ecb1f5978543582b7545

section/51-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:29f00c1e1a90afb9b5d75fa2171eaefb2ae79476a7bf80bb45faaad1371e04a1LA

Ad secundum dicendum quod hoc quod Deus in omnibus operatur secundum modum eorum, non excludit quin Deus quaedam operetur quae natura operari non potest, sed ex hoc sequitur quod nihil operatur contra id quod naturae convenit.

Referencing norms: Q51A4Ad2, assert-he4ed399089c7649d949f509416e28a4dde707b0b79a7ef0daf5a58f7875586ec

section/51-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5ca76f3422d0919e68b814a6b395c158b1f9bf053d512754e0426771b0d8215fLA

Ad tertium dicendum quod actus qui producuntur ex habitu infuso, non causant aliquem habitum, sed confirmant habitum praeexistentem, sicut medicinalia remedia adhibita homini sano per naturam, non causant aliquam sanitatem, sed sanitatem prius habitam corroborant.

Referencing norms: Q51A4Ad3, assert-he023924deedabbae05083b5f4a5ba1b7eafc3ae16f229fcf5e07810503140ca3

section/51-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:cbbf35683c7dc166be1d74e560c00c89df3f5d2c3e234e27e3b6a71a0fa1aa9eLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nullus habitus hominibus infundatur a Deo. Deus enim aequaliter se habet ad omnes. Si igitur quibusdam infundit habitus aliquos, omnibus eos infunderet. Quod patet esse falsum.

Referencing norms: Q51A4Obiectio1, assert-hd58a882c8c683f7155316f808357bcd6501cb714ad88a0e5364e3757b71d5670

section/51-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b43b241c3f849b91f6e19740bede7d73f083000f8e9d908ff3175c79b49e0253LA

Praeterea, Deus operatur in omnibus secundum modum qui convenit naturae ipsorum, quia divinae providentiae est naturam salvare, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom. Sed habitus in homine naturaliter causantur ex actibus, ut dictum est. Non ergo causat Deus in hominibus aliquos habitus absque actibus.

Referencing norms: Q51A4Obiectio2, assert-h2bc0fcb737984fed6de06fb50cd8e7a04d30c088ab756f9306ac0873e2f8a77f, assert-h7e764bb6b0944ac5ba2db2003faee24a9162516c76d1f8f1af99b069860aa165

section/51-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e14ca52085d5580b28234fa5258fa42819828a4e353fe3d40e572ddd494d560dLA

Praeterea, si aliquis habitus a Deo infunditur, per illum habitum homo potest multos actus producere. Sed ex illis actibus causatur similis habitus, ut in II Ethic. dicitur. Sequitur ergo duos habitus eiusdem speciei esse in eodem, unum acquisitum, et alterum infusum. Quod videtur esse impossibile, non enim duae formae unius speciei possunt esse in eodem subiecto. Non ergo habitus aliquis infunditur homini a Deo.

Referencing norms: Q51A4Obiectio3, assert-h4ddb12ba3b6aad24391cc43a80aed2dcf2c84cf4f6bae302082e74afe9122a13, assert-heb492b3498080c62fc3b36cf62c5baab20e8526e880065e4f5502bb2e0ff8b07

section/51-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3342f6cb67fe124ee263b48c95234fc31e2ade29f8b72db91442eb4d0f205cdfLA

Respondeo dicendum quod duplici ratione aliqui habitus homini a Deo infunduntur. Prima ratio est, quia aliqui habitus sunt quibus homo bene disponitur ad finem excedentem facultatem humanae naturae, qui est ultima et perfecta hominis beatitudo, ut supra dictum est. Et quia habitus oportet esse proportionatos ei ad quod homo disponitur secundum ipsos, ideo necesse est quod etiam habitus ad huiusmodi finem disponentes, excedant facultatem humanae naturae. Unde tales habitus nunquam possunt homini inesse nisi ex infusione divina, sicut est de omnibus gratuitis virtutibus. Alia ratio est, quia Deus potest producere effectus causarum secundarum absque ipsis causis secundis, ut in primo dictum est. Sicut igitur quandoque, ad ostensionem suae virtutis, producit sanitatem absque naturali causa, quae tamen per naturam posset causari; ita etiam quandoque, ad ostendendam suam virtutem, infundit homini illos etiam habitus qui naturali virtute possunt causari. Sicut apostolis dedit scientiam Scripturarum et omnium linguarum, quam homines per studium vel consuetudinem acquirere possunt, licet non ita perfecte.

Referencing norms: Q51A4Respondeo, assert-h7bb9dfd363f816d25c08d47f188e9dc3e96999a7d429e947db376086d1892f8a

section/51-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:44d4d268ec4bb3c648a6d4d21ae48ec2d6007a97a0b1aa7555c2c7c1bdc89af8LA

Sed contra est quod dicitur Eccli. XV, implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus. Sed sapientia et intellectus quidam habitus sunt. Ergo aliqui habitus homini a Deo infunduntur.

Referencing norms: assert-h942a46a1ed3cefa4f1cb59623b2cf4feb5fc4b880b17933f38f8977d06bf8842

question/51/prooemium · paragraph

la · official · sha256:dc55cbaf56ea01c5e105eef0aeeca5a145f77d51793cb3b925a1778e9bf2f85cLA

Deinde considerandum est de causa habituum. Et primo, quantum ad generationem ipsorum; secundo, quantum ad augmentum; tertio, quantum ad diminutionem et corruptionem. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum aliquis habitus sit a natura. Secundo, utrum aliquis habitus ex actibus causetur. Tertio, utrum per unum actum possit generari habitus. Quarto, utrum aliqui habitus sint in hominibus infusi a Deo.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 52

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q52
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:4b3221e5b4a3ae3d684f3505d7fa84b00edc6fbcce835eb2f934b9c0b620d3f32026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 23

section/52-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:56a8f7f92942442fb74f6d29837d928e91382d555b41bf3e64e29ffd504b3744LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut nomen magnitudinis derivatur a quantitatibus corporalibus ad intelligibiles perfectiones formarum; ita etiam et nomen augmenti, cuius terminus est magnum.

Referencing norms: Q52A1Ad1, assert-heeb53c4873dfe4e082dec522a4c28ac4be39925d7c596a715c556f16d3d449d5

section/52-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:26adae5e4eb39cb87b654ff1350e64544d774aee0aa4731e110c9f669c34de81LA

Ad secundum dicendum quod habitus quidem perfectio est, non tamen talis perfectio quae sit terminus sui subiecti, puta dans ei esse specificum. Neque etiam in sui ratione terminum includit, sicut species numerorum. Unde nihil prohibet quin recipiat magis et minus.

Referencing norms: Q52A1Ad2, assert-h2760722701665fc5f0abaf88929e236c6a7e88427718446386a93b845471ec30

section/52-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fb71842cf2a6e93fd5acb4f1a6083147c8c8b1bf2e249e24d39e250ab506580cLA

Ad tertium dicendum quod alteratio primo quidem est in qualitatibus tertiae speciei. In qualitatibus vero primae speciei potest esse alteratio per posterius, facta enim alteratione secundum calidum et frigidum, sequitur animal alterari secundum sanum et aegrum. Et similiter, facta alteratione secundum passiones appetitus sensitivi, vel secundum vires sensitivas apprehensivas, sequitur alteratio secundum scientias et virtutes, ut dicitur in VII Physic.

Referencing norms: Q52A1Ad3, assert-hf1c52fd23e4f349e6c9d045656eb756512301495c2bcd009573f0d2c5d7d76ee

section/52-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:552ac12a71346fd2f9a755dd801e46bce38037186090dca589738e1a642ac51fLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus augeri non possint. Augmentum enim est circa quantitatem, ut dicitur in V Physic. Sed habitus non sunt in genere quantitatis, sed in genere qualitatis. Ergo circa eos augmentum esse non potest.

Referencing norms: Q52A1Obiectio1, assert-hb54264157fb6dedd516573d3749b4f18fb9527d4ea9e7a8debf83926395709b1, assert-hd9152a4b6531fc87451715edc74a09cf297175cb4e584278809ad3b8c8d7af73

section/52-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d58c697668e50e94063d3a6b6b95825a8c7fb374d19e1b3833baa8815c845cc8LA

Praeterea, habitus est perfectio quaedam, ut dicitur in VII Physic. Sed perfectio, cum importet finem et terminum, non videtur posse recipere magis et minus. Ergo habitus augeri non potest.

Referencing norms: Q52A1Obiectio2, assert-h441143b632a8fdcf10506ba171282984dcb3a86a18fe111aff88c4b5f5038b9f, assert-hf0723a4290d26ce042c70fe7f2b727d8fb257dfdc673b56dfaf803dc32cf74ca

section/52-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:49b1cc4589c872ca8f48314910baab13f02e8fa8ca485e289fce26169b8e8ac9LA

Praeterea, in his quae recipiunt magis et minus, contingit esse alterationem, alterari enim dicitur quod de minus calido fit magis calidum. Sed in habitibus non est alteratio, ut probatur in VII Physic. Ergo habitus augeri non possunt.

Referencing norms: Q52A1Obiectio3, assert-h1f038acd480964dc55e097163428f39007cd49fb6934a712ad804ebe0d0ba65c, assert-hde29bf0ebea6fec3c2e04150a337cce76ee8fd38052b3a719ee3353e3dfc8968

section/52-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:320de1301fa6c6d09e252993c1f7e47b5938bd053a5d7f9da87d3148bf196f31LA

Respondeo dicendum quod augmentum, sicut et alia ad quantitatem pertinentia, a quantitatibus corporalibus ad res spirituales intelligibiles transfertur; propter connaturalitatem intellectus nostri ad res corporeas, quae sub imaginatione cadunt. Dicitur autem in quantitatibus corporeis aliquid magnum, secundum quod ad debitam perfectionem quantitatis perducitur, unde aliqua quantitas reputatur magna in homine, quae non reputatur magna in elephante. Unde et in formis dicimus aliquid magnum, ex hoc quod est perfectum. Et quia bonum habet rationem perfecti, propter hoc in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius, ut Augustinus dicit, in VI de Trin. Perfectio autem formae dupliciter potest considerari, uno modo, secundum ipsam formam; alio modo, secundum quod subiectum participat formam. Inquantum igitur attenditur perfectio formae secundum ipsam formam, sic dicitur ipsa esse parva vel magna; puta magna vel parva sanitas vel scientia. Inquantum vero attenditur perfectio formae secundum participationem subiecti, dicitur magis et minus; puta magis vel minus album vel sanum. Non autem ista distinctio procedit secundum hoc, quod forma habeat esse praeter materiam aut subiectum, sed quia alia est consideratio eius secundum rationem speciei suae, et alia secundum quod participatur in subiecto. Secundum hoc igitur, circa intensionem et remissionem habituum et formarum, fuerunt quatuor opiniones apud philosophos, ut Simplicius narrat in commento praedicamentorum. Plotinus enim et alii Platonici ponebant ipsas qualitates et habitus suscipere magis et minus, propter hoc quod materiales erant, et ex hoc habebant indeterminationem quandam, propter materiae infinitatem. Alii vero in contrarium ponebant quod ipsae qualitates et habitus secundum se non recipiebant magis et minus; sed qualia dicuntur magis et minus, secundum diversam participationem; puta quod iustitia non dicatur magis et minus, sed iustum. Et hanc opinionem tangit Aristoteles in praedicamentis. Tertia fuit opinio Stoicorum, media inter has. Posuerunt enim quod aliqui habitus secundum se recipiunt magis et minus, sicuti artes; quidam autem non, sicut virtutes. Quarta opinio fuit quorundam dicentium quod qualitates et formae immateriales non recipiunt magis et minus, materiales autem recipiunt. Ut igitur huius rei veritas manifestetur, considerandum est quod illud secundum quod sortitur aliquid speciem, oportet esse fixum et stans, et quasi indivisibile, quaecumque enim ad illud attingunt, sub specie continentur; quaecumque autem recedunt ab illo, vel in plus vel in minus, pertinent ad aliam speciem, vel perfectiorem vel imperfectiorem. Unde philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod species rerum sunt sicut numeri, in quibus additio vel diminutio variat speciem. Si igitur aliqua forma, vel quaecumque res, secundum seipsam vel secundum aliquid sui, sortiatur rationem speciei; necesse est quod, secundum se considerata, habeat determinatam rationem, quae neque in plus excedere, neque in minus deficere possit. Et huiusmodi sunt calor et albedo, et aliae huiusmodi qualitates quae non dicuntur in ordine ad aliud, et multo magis substantia, quae est per se ens. Illa vero quae recipiunt speciem ex aliquo ad quod ordinantur, possunt secundum seipsa diversificari in plus vel in minus, et nihilominus sunt eadem specie, propter unitatem eius ad quod ordinantur, ex quo recipiunt speciem. Sicut motus secundum se est intensior et remissior, et tamen remanet eadem species, propter unitatem termini, ex quo specificatur. Et idem potest considerari in sanitate, nam corpus pertingit ad rationem sanitatis, secundum quod habet dispositionem convenientem naturae animalis, cui possunt dispositiones diversae convenientes esse; unde potest variari dispositio in plus vel in minus, et tamen semper remanet ratio sanitatis. Unde philosophus dicit, in X Ethic., quod sanitas ipsa recipit magis et minus, non enim eadem est commensuratio in omnibus, neque in uno et eodem semper; sed remissa permanet sanitas usque ad aliquid. Huiusmodi autem diversae dispositiones vel commensurationes sanitatis se habent secundum excedens et excessum, unde si nomen sanitatis esset impositum soli perfectissimae commensurationi, tunc ipsa sanitas non diceretur maior vel minor. Sic igitur patet qualiter aliqua qualitas vel forma possit secundum seipsam augeri vel minui, et qualiter non. Si vero consideremus qualitatem vel formam secundum participationem subiecti, sic etiam inveniuntur quaedam qualitates et formae recipere magis et minus, et quaedam non. Huiusmodi autem diversitatis causam Simplicius assignat ex hoc, quod substantia secundum seipsam non potest recipere magis et minus, quia est ens per se. Et ideo omnis forma quae substantialiter participatur in subiecto, caret intensione et remissione, unde in genere substantiae nihil dicitur secundum magis et minus. Et quia quantitas propinqua est substantiae, et figura etiam consequitur quantitatem; inde est quod neque etiam in istis dicitur aliquid secundum magis aut minus. Unde philosophus dicit, in VII Physic., quod cum aliquid accipit formam et figuram, non dicitur alterari, sed magis fieri. Aliae vero qualitates, quae sunt magis distantes a substantia, et coniunguntur passionibus et actionibus, recipiunt magis et minus secundum participationem subiecti. Potest autem et magis explicari huiusmodi diversitatis ratio. Ut enim dictum est, id a quo aliquid habet speciem, oportet manere fixum et stans in indivisibili. Duobus igitur modis potest contingere quod forma non participatur secundum magis et minus. Uno modo, quia participans habet speciem secundum ipsam. Et inde est quod nulla forma substantialis participatur secundum magis et minus. Et propter hoc philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod, sicut numerus non habet magis neque minus, sic neque substantia quae est secundum speciem, idest quantum ad participationem formae specificae; sed si quidem quae cum materia, idest, secundum materiales dispositiones invenitur magis et minus in substantia. Alio modo potest contingere ex hoc quod ipsa indivisibilitas est de ratione formae, unde oportet quod, si aliquid participet formam illam, quod participet illam secundum rationem indivisibilitatis. Et inde est quod species numeri non dicuntur secundum magis et minus, quia unaquaeque species in eis constituitur per indivisibilem unitatem. Et eadem ratio est de speciebus quantitatis continuae quae secundum numeros accipiuntur ut bicubitum et tricubitum; et de relationibus, ut duplum et triplum; et de figuris, ut trigonum et tetragonum. Et hanc rationem ponit Aristoteles in praedicamentis, ubi, assignans rationem quare figurae non recipiunt magis et minus, dicit, quae quidem enim recipiunt trigoni rationem et circuli, similiter trigona vel circuli sunt, quia scilicet indivisibilitas est de ipsa eorum ratione, unde quaecumque participant rationem eorum, oportet quod indivisibiliter participent. Sic igitur patet quod, cum habitus et dispositiones dicantur secundum ordinem ad aliquid, ut dicitur in VII Physic., dupliciter potest intensio et remissio in habitibus et dispositionibus considerari. Uno modo, secundum se, prout dicitur maior vel minor sanitas; vel maior vel minor scientia, quae ad plura vel pauciora se extendit. Alio modo, secundum participationem subiecti, prout scilicet aequalis scientia vel sanitas magis recipitur in uno quam in alio, secundum diversam aptitudinem vel ex natura vel ex consuetudine. Non enim habitus et dispositio dat speciem subiecto, neque iterum in sui ratione includit indivisibilitatem. Quomodo autem circa virtutes se habeat, infra dicetur.

Referencing norms: Q52A1Respondeo, assert-h28943394eacd8d1e6767ecfc21e2b96635492eb918a17efeed1fdd92d3d4f5ee

section/52-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:129253b28288c0e5d5718bfe1c3c1cf7af47fb884bf4a3f528295cd31304a2a7LA

Sed contra est quod fides est quidam habitus, et tamen augetur, unde discipuli domino dicunt, domine, adauge nobis fidem, ut habetur Luc. XVII. Ergo habitus augentur.

Referencing norms: assert-hb38b3189dbc7d7a5245c032163413a9267a795ea2ecf085c2026dbad75f27cce

section/52-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c9b24c6c4893d3ca8c4ab3609ce4fed7ca13fa913283e31f00085caa34c0120fLA

Ad primum ergo dicendum quod etiam in magnitudine corporali contingit dupliciter esse augmentum. Uno modo, per additionem subiecti ad subiectum; sicut est in augmento viventium. Alio modo, per solam intensionem, absque omni additione; sicut est in his quae rarefiunt, ut dicitur in IV Physic.

Referencing norms: Q52A2Ad1, assert-h5ffe75b135b240e2af99d8d06d1afe48fb2f7d9944dc5f6b0ff732ebfcbad11f

section/52-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1eafc4de93cdf87b98bac1b9ff6da757688805069d0e7e8b22a9347104a5d7c2LA

Ad secundum dicendum quod causa augens habitum, facit quidem semper aliquid in subiecto, non autem novam formam. Sed facit quod subiectum perfectius participet formam praeexistentem, aut quod amplius se extendat.

Referencing norms: Q52A2Ad2, assert-h4418094e506f8a0e984f620fdf74f1cbbf1f430ad6ac8176a28778b293225fd3

section/52-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:dcf4354b99b9ee994ba6eab95c298b3bbc6dea3c54b0f88a568869814e01c6faLA

Ad tertium dicendum quod id quod nondum est album, est in potentia ad formam ipsam, tanquam nondum habens formam, et ideo agens causat novam formam in subiecto. Sed id quod est minus calidum aut album, non est in potentia ad formam, cum iam actu formam habeat, sed est in potentia ad perfectum participationis modum. Et hoc consequitur per actionem agentis.

Referencing norms: Q52A2Ad3, assert-h9f813c2f415c06f734355a45a84d2e769cd61aa25eedde3b0e013b481e8d8c00

section/52-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3cb82d40b243817b268a4274cc7b2d32b2418058055ce4c686e2947a26d708a9LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod augmentum habituum fiat per additionem. Nomen enim augmenti, ut dictum est, a quantitatibus corporalibus transfertur ad formas. Sed in quantitatibus corporalibus non fit augmentum sine additione, unde in I de Generat. dicitur quod augmentum est praeexistenti magnitudini additamentum. Ergo et in habitibus non fit augmentum nisi per additionem.

Referencing norms: Q52A2Obiectio1, assert-h18e65103077fba85e1160f607130474eeea99db5b04dc5fd932e373b4933fa70, assert-hd308470e16256cfe23cd633e49cf7573061d2f1d78974de8ba0acec1b5123640

section/52-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:467a86d829349a4c8fcc6954831bb6f9ee77bc38d939592aa4219962e1d59e9fLA

Praeterea, habitus non augetur nisi aliquo agente. Sed omne agens aliquid facit in subiecto patiente, sicut calefaciens facit calorem in ipso calefacto. Ergo non potest esse augmentum nisi aliqua fiat additio.

Referencing norms: Q52A2Obiectio2, assert-he902f1ddd1f6dd35ce56a8ae924c3198e7902c4b9f84bfa932fb55194054e376, assert-hf2edbba9305ee13d3211b1e5229abbc15ef2cc93a8110c3e1a1003fd344df983

section/52-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6aae3ba12d6493e8a9c4e85cce3f5cb11e2bcd17a9f754531374db769ba09a92LA

Praeterea, sicut id quod non est album, est in potentia ad album; ita id quod est minus album, est in potentia ad magis album. Sed id quod non est album, non fit album nisi per adventum albedinis. Ergo id quod est minus album, non fit magis album nisi per aliquam aliam albedinem supervenientem.

Referencing norms: Q52A2Obiectio3, assert-hb8b5f34a625142d500376bb2c35939b212d45666f53e05be0db880a8fbedb463, assert-hf6f7878d630018411e2a7c82a2faa815debbb477a825b29bb816e7aa956956ba

section/52-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ab2109f446766d9dca4ece98e662fe8e6e5e5a419adebb5e4813820f2a485959LA

Respondeo dicendum quod huius quaestionis solutio dependet ex praemissa. Dictum est enim supra quod augmentum et diminutio in formis quae intenduntur et remittuntur, accidit uno modo non ex parte ipsius formae secundum se consideratae, sed ex diversa participatione subiecti. Et ideo huiusmodi augmentum habituum et aliarum formarum, non fit per additionem formae ad formam; sed fit per hoc quod subiectum magis vel minus perfecte participat unam et eandem formam. Et sicut per agens quod est actu, fit aliquid actu calidum, quasi de novo incipiens participare formam, non quod fiat ipsa forma, ut probatur VII Metaphys.; ita per actionem intensam ipsius agentis efficitur magis calidum, tanquam perfectius participans formam, non tanquam formae aliquid addatur. Si enim per additionem intelligeretur huiusmodi augmentum in formis, hoc non posset esse nisi vel ex parte ipsius formae, vel ex parte subiecti. Si autem ex parte ipsius formae, iam dictum est quod talis additio vel subtractio speciem variaret; sicut variatur species coloris, quando de pallido fit album. Si vero huiusmodi additio intelligatur ex parte subiecti, hoc non posset esse nisi vel quia aliqua pars subiecti recipit formam quam prius non habebat, ut si dicatur frigus crescere in homine qui prius frigebat in una parte, quando iam in pluribus partibus friget, vel quia aliquod aliud subiectum additur participans eandem formam, sicut si calidum adiungatur calido, vel album albo. Sed secundum utrumque istorum duorum modorum, non dicitur aliquid magis album vel calidum, sed maius. Sed quia quaedam accidentia augentur secundum seipsa, ut supra dictum est, in quibusdam eorum fieri potest augmentum per additionem. Augetur enim motus per hoc quod ei aliquid additur vel secundum tempus in quo est, vel secundum viam per quam est, et tamen manet eadem species, propter unitatem termini. Augetur etiam nihilominus motus per intensionem, secundum participationem subiecti, inquantum scilicet idem motus potest vel magis vel minus expedite aut prompte fieri. Similiter etiam et scientia potest augeri secundum seipsam per additionem, sicut cum aliquis plures conclusiones geometriae addiscit, augetur in eo habitus eiusdem scientiae secundum speciem. Augetur nihilominus scientia in aliquo, secundum participationem subiecti, per intensionem, prout scilicet expeditius et clarius unus homo se habet alio in eisdem conclusionibus considerandis. In habitibus autem corporalibus non multum videtur fieri augmentum per additionem. Quia non dicitur animal sanum simpliciter, aut pulchrum, nisi secundum omnes partes suas sit tale. Quod autem ad perfectiorem commensurationem perducatur, hoc contingit secundum transmutationem simplicium qualitatum; quae non augentur nisi secundum intensionem, ex parte subiecti participantis. Quomodo autem se habeat circa virtutes, infra dicetur.

Referencing norms: Q52A2Respondeo, assert-h30e90210dca592a4f5cdc52a24b459c75f6db2b193d006887c6489bcd0983d5f

section/52-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:6756cde269fbc66e849527a8ddeab0e734da0aa7fd51e170b9d2e2802bb29eddLA

Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Physic., ex calido fit magis calidum, nullo facto in materia calido, quod non esset calidum quando erat minus calidum. Ergo, pari ratione, nec in aliis formis quae augentur, est aliqua additio.

Referencing norms: assert-h73318b70b61e9a08a589d6031b186bbef69d712359ddb8aef6c7471a058c3674

section/52-3/reply/all · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Referencing norms: Q52A3Ad1, Q52A3Ad2, Q52A3Ad3, assert-h822c14b0b3c0369bee37ca4a12316845002b1133ae8df71b1b4a3a1277962cd2, assert-h870479f8df122136cb7aed283126484531d907aef5a9c0f846d582e3e4b2cd7f, assert-h9e1fe41a46ddd1db6a230e1ed93cafb50709a3ee0325349a5e38d264dbb9271b

section/52-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c9718c07516bb5a6461a24415aab6e1f7f2fa5943f11de2ed4c5075cc875f04aLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod quilibet actus augeat habitum. Multiplicata enim causa, multiplicatur effectus. Sed actus sunt causa habituum aliquorum, ut supra dictum est. Ergo habitus augetur, multiplicatis actibus.

Referencing norms: Q52A3Obiectio1, assert-h4ba2e4bd981524fecf33fbb51d018215ed103465c05f27f7e55deb8733912222, assert-hdc1e31bc6331cbe3e746dca46c630ca1aef33236779fb40c6a186ce9c8c9ca6b

section/52-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:11311b73a4a068120c6fccbd2fb63b104d3cb512e2e7b3faa8b477386ea02e4eLA

Praeterea, de similibus idem est iudicium. Sed omnes actus ab eodem habitu procedentes sunt similes, ut dicitur in II Ethic. Ergo, si aliqui actus augeant habitum, quilibet actus augebit ipsum.

Referencing norms: Q52A3Obiectio2, assert-h22ca3cbc7f499e3d5d21be9ee51784226de27f33c0221c24928f5a48b9780540, assert-ha346ef06e7bd3b86db7944477d15042d7938874f538fee5444f1c5ef0142025f

section/52-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d9db4d80e04b35748474a8e4f53dfb97e7b659aa00291c9634fa13b9d91ef49fLA

Praeterea, simile augetur suo simili. Sed quilibet actus est similis habitui a quo procedit. Ergo quilibet actus auget habitum.

Referencing norms: Q52A3Obiectio3, assert-ha0861c98c02c79d77ea3f712a9660cf0e17ae725a5befd3c8b5c41f47d43fbfb, assert-hcc62036d125b066dd8d3b0a8b64f92491996de591f0a55d24042a495e13bf949

section/52-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:26133cfd1460500061b58278278803b60da79085496ec9286c57f8907d3bc50eLA

Respondeo dicendum quod similes actus similes habitus causant, ut dicitur in II Ethic. Similitudo autem et dissimilitudo non solum attenditur secundum qualitatem eandem vel diversam; sed etiam secundum eundem vel diversum participationis modum. Est enim dissimile non solum nigrum albo, sed etiam minus album magis albo, nam etiam motus fit a minus albo in magis album, tanquam ex opposito in oppositum, ut dicitur in V Physic. Quia vero usus habituum in voluntate hominis consistit, ut ex supradictis patet; sicut contingit quod aliquis habens habitum non utitur illo, vel etiam agit actum contrarium; ita etiam potest contingere quod utitur habitu secundum actum non respondentem proportionaliter intensioni habitus. Si igitur intensio actus proportionaliter aequetur intensioni habitus, vel etiam superexcedat; quilibet actus vel auget habitum, vel disponit ad augmentum ipsius; ut loquamur de augmento habituum ad similitudinem augmenti animalis. Non enim quodlibet alimentum assumptum actu auget animal, sicut nec quaelibet gutta cavat lapidem, sed, multiplicato alimento, tandem fit augmentum. Ita etiam, multiplicatis actibus, crescit habitus. Si vero intensio actus proportionaliter deficiat ab intensione habitus, talis actus non disponit ad augmentum habitus, sed magis ad diminutionem ipsius.

Referencing norms: Q52A3Respondeo, assert-h915521fbba87afef93eb28db8e79abf183c5f6a1892db411983127babaf53c77

section/52-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:554768b706369273534c9e4b41fd7820f5d00a9fd14b0f22abb6996f41f577a3LA

Sed contra, idem non est contrariorum causa. Sed, sicut dicitur in II Ethic., aliqui actus ab habitu procedentes diminuunt ipsum; utpote cum negligenter fiunt. Ergo non omnis actus habitum auget.

Referencing norms: assert-h3fbbc4e20b1cd6937b07a2eab3054d2a04078b343be8c1d8b95c35566f95326d

question/52/prooemium · paragraph

la · official · sha256:3cde7cdf97ae472ab0c78c39865853dee52a4e6c428301b6e789023fa8c1ca82LA

Deinde considerandum est de augmento habituum. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum habitus augeantur. Secundo, utrum augeantur per additionem. Tertio, utrum quilibet actus augeat habitum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 53

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q53
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:438c87c2d7bafc0e7b3e52dbbe6347eebd22fd3118d122e8204a641924263a452026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 25

section/53-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d95275746a3fe94f56cedb06a79438b0f2f9828f2194b177293a38fd66ac51e7LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in VII Ethic., habitus similitudinem habet naturae, deficit tamen ab ipsa. Et ideo, cum natura rei nullo modo removeatur ab ipsa, habitus difficile removetur.

Referencing norms: Q53A1Ad1, assert-h94cd6dbb16358304220c14cd410f5f319bc7574920df6df06990db21480c0737

section/53-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d79bc2c21fb31db3c8d85e29473b5835b4e5cbde878e475f1bde5e173f198cf6LA

Ad secundum dicendum quod, etsi speciebus intelligibilibus non sit aliquid contrarium, enuntiationibus tamen et processui rationis potest aliquid esse contrarium, ut dictum est.

Referencing norms: Q53A1Ad2, assert-h0005abedc693251e7199b983b1c57382296603b67ecd5237b5fddf95005bf456

section/53-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bb866490593870da8f35b7712e67e413be13b4207e0ca3a154ada68bc9eb61ccLA

Ad tertium dicendum quod scientia non removetur per motum corporalem quantum ad ipsam radicem habitus, sed solum quantum ad impedimentum actus; inquantum intellectus indiget in suo actu viribus sensitivis, quibus impedimentum affertur per corporalem transmutationem. Sed per intelligibilem motum rationis potest corrumpi habitus scientiae, etiam quantum ad ipsam radicem habitus. Et similiter etiam potest corrumpi habitus virtutis. Tamen quod dicitur, virtutes esse permanentiores disciplinis, intelligendum est non ex parte subiecti vel causae, sed ex parte actus, nam virtutum usus est continuus per totam vitam, non autem usus disciplinarum.

Referencing norms: Q53A1Ad3, assert-he203ca0844dc50a354b4e4b2240b284f82851678e87d4a56e732829e95f562bf

section/53-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f8b2e9909b1dba1b53de47ce3ccdd140d337c353bde9ce5d90391f730df8adf7LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus corrumpi non possit. Habitus enim inest sicut natura quaedam, unde operationes secundum habitum sunt delectabiles. Sed natura non corrumpitur, manente eo cuius est natura. Ergo neque habitus corrumpi potest, manente subiecto.

Referencing norms: Q53A1Obiectio1, assert-h0c9bc96afa924f0a9f976615d4649b7ffe65ebc217ba0e50ab4561e757f648db, assert-h5ef9cac29e0e880155aa13e29635e49e0c27f0967a15c5a770426141451d34b2

section/53-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ded4aeebc2fcf56188ba85a75f851296704038a9fc20fdde8b1bed2da90b4b70LA

Praeterea, omnis corruptio formae vel est per corruptionem subiecti, vel est a contrario, sicut aegritudo corrumpitur corrupto animali, vel etiam superveniente sanitate. Sed scientia, quae est quidam habitus, non potest corrumpi per corruptionem subiecti, quia intellectus, qui est subiectum eius, est substantia quaedam, et non corrumpitur, ut dicitur in I de anima. Similiter etiam non potest corrumpi a contrario, nam species intelligibiles non sunt ad invicem contrariae, ut dicitur in VII Metaphys. Ergo habitus scientiae nullo modo corrumpi potest.

Referencing norms: Q53A1Obiectio2, assert-h4f67f9e06fec8e352b8026a1cdaaf5efa9fa688aeab1893be960fffc0642e0b5, assert-hafbcb7af29b201bf3151c0184594f5e99e6a0cffa51ec5eb34125fc3d7fcbf91

section/53-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4811ef5460ace1f5be34068a82cf780dea19183e8c63b8f678b6761cc112db94LA

Praeterea, omnis corruptio est per aliquem motum. Sed habitus scientiae, qui est in anima, non potest corrumpi per motum per se ipsius animae, quia anima per se non movetur. Movetur autem per accidens per motum corporis. Nulla autem transmutatio corporalis videtur posse corrumpere species intelligibiles existentes in intellectu, cum intellectus sit per se locus specierum, sine corpore, unde ponitur quod nec per senium nec per mortem corrumpuntur habitus. Ergo scientia corrumpi non potest. Et per consequens, nec habitus virtutis, qui etiam est in anima rationali, et, sicut philosophus dicit in I Ethic., virtutes sunt permanentiores disciplinis.

Referencing norms: Q53A1Obiectio3, assert-hb139711ecd4b08ff5e732acd283f2415a4adad17d924344b556e0994d8d1e19f, assert-hc1f7af2fdf99df5a06e17f5c417bede8c6621cee3ca21dd456fb187b943408cf

section/53-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2658b16909372539e406a0e8defaed715e425ef5f57fcdc190296796fe9ba3d8LA

Respondeo dicendum quod secundum se dicitur aliqua forma corrumpi per contrarium suum, per accidens autem, per corruptionem sui subiecti. Si igitur fuerit aliquis habitus cuius subiectum est corruptibile, et cuius causa habet contrarium, utroque modo corrumpi poterit, sicut patet de habitibus corporalibus, scilicet sanitate et aegritudine. Illi vero habitus quorum subiectum est incorruptibile, non possunt corrumpi per accidens. Sunt tamen habitus quidam qui, etsi principaliter sint in subiecto incorruptibili, secundario tamen sunt in subiecto corruptibili, sicut habitus scientiae, qui principaliter est quidem in intellectu possibili, secundario autem in viribus apprehensivis sensitivis, ut supra dictum est. Et ideo ex parte intellectus possibilis, habitus scientiae non potest corrumpi per accidens; sed solum ex parte inferiorum virium sensitivarum. Est igitur considerandum si possunt huiusmodi habitus per se corrumpi. Si igitur fuerit aliquis habitus qui habeat aliquod contrarium, vel ex parte sua vel ex parte suae causae, poterit per se corrumpi, si vero non habet contrarium, non poterit per se corrumpi. Manifestum est autem quod species intelligibilis in intellectu possibili existens, non habet aliquid contrarium. Neque iterum intellectui agenti, qui est causa eius, potest aliquid esse contrarium. Unde si aliquis habitus sit in intellectu possibili immediate ab intellectu agente causatus, talis habitus est incorruptibilis et per se et per accidens. Huiusmodi autem sunt habitus primorum principiorum, tam speculabilium quam practicorum, qui nulla oblivione vel deceptione corrumpi possunt, sicut philosophus dicit, in VI Ethic., de prudentia, quod non perditur per oblivionem. Aliquis vero habitus est in intellectu possibili ex ratione causatus, scilicet habitus conclusionum, qui dicitur scientia, cuius causae dupliciter potest aliquid contrarium esse. Uno modo, ex parte ipsarum propositionum ex quibus ratio procedit, etenim enuntiationi quae est, bonum est bonum, contraria est ea quae est, bonum non est bonum, secundum philosophum, in II Periherm. Alio modo, quantum ad ipsum processum rationis; prout syllogismus sophisticus opponitur syllogismo dialectico vel demonstrativo. Sic igitur patet quod per falsam rationem potest corrumpi habitus verae opinionis, aut etiam scientiae. Unde philosophus dicit quod deceptio est corruptio scientiae, sicut supra dictum est. Virtutum vero quaedam sunt intellectuales, quae sunt in ipsa ratione, ut dicitur in VI Ethic., de quibus est eadem ratio quae est de scientia vel opinione. Quaedam vero sunt in parte animae appetitiva, quae sunt virtutes morales, et eadem ratio est de vitiis oppositis. Habitus autem appetitivae partis causantur per hoc quod ratio nata est appetitivam partem movere. Unde per iudicium rationis in contrarium moventis quocumque modo, scilicet sive ex ignorantia, sive ex passione, vel etiam ex electione, corrumpitur habitus virtutis vel vitii.

Referencing norms: Q53A1Respondeo, assert-heb06ef8374de0729983de1b44fcc30b88efc06b42563689f8c2871b313f547fa

section/53-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:dfcd0b397bb44a4c8cbb52b3d4cc1742b1766141276a60bfd1b4e5c4bfa6aa6aLA

Sed contra est quod philosophus dicit, in libro de longitudine et brevitate vitae, quod scientiae corruptio est oblivio et deceptio. Peccando etiam aliquis habitum virtutis amittit. Et ex contrariis actibus virtutes generantur et corrumpuntur, ut dicitur II Ethic.

Referencing norms: assert-hc02681847796e314fb48e69ad0648d6e5cf1a4dd30a8be8576da7ec49296290a

section/53-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6ff2a2281a21dc4f090b41de5e4784613d8424aad70c92f411f6e8bf1b49bf09LA

Ad primum ergo dicendum quod habitus secundum se consideratus, est forma simplex, et secundum hoc non accidit ei diminutio, sed secundum diversum modum participandi, qui provenit ex indeterminatione potentiae ipsius participantis, quae scilicet diversimode potest unam formam participare, vel quae potest ad plura vel ad pauciora extendi.

Referencing norms: Q53A2Ad1, assert-h3db06a4a004665f50cd4e7fe0f72704308378e544da4486ecaaf6602ca46cc2a

section/53-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:705aab3ec40c29cea6f0ce62579173e3d5b33f417f33ac26e8d7e27f05f29478LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet, si ipsa essentia habitus nullo modo diminueretur. Hoc autem non ponimus, sed quod quaedam diminutio essentiae habitus non habet principium ab habitu, sed a participante.

Referencing norms: Q53A2Ad2, assert-h965a8305134a05e37986c9444f3fce93d6b2941a1f41e63f3109191a35ce33fe

section/53-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3861dde610b4abf9661caf86d8a1b20063b129a8dc0a569ffdc6035726f4272cLA

Ad tertium dicendum quod, quocumque modo significetur accidens, habet dependentiam ad subiectum secundum suam rationem, aliter tamen et aliter. Nam accidens significatum in abstracto, importat habitudinem ad subiectum quae incipit ab accidente, et terminatur ad subiectum, nam albedo dicitur qua aliquid est album. Et ideo in definitione accidentis abstracti non ponitur subiectum quasi prima pars definitionis, quae est genus; sed quasi secunda, quae est differentia; dicimus enim quod simitas est curvitas nasi. Sed in concretis incipit habitudo a subiecto, et terminatur ad accidens, dicitur enim album quod habet albedinem. Propter quod in definitione huiusmodi accidentis ponitur subiectum tanquam genus, quod est prima pars definitionis, dicimus enim quod simum est nasus curvus. Sic igitur id quod convenit accidentibus ex parte subiecti, non autem ex ipsa ratione accidentis, non attribuitur accidenti in abstracto, sed in concreto. Et huiusmodi est intensio et remissio in quibusdam accidentibus, unde albedo non dicitur magis et minus, sed album. Et eadem ratio est in habitibus et aliis qualitatibus, nisi quod quidam habitus augentur vel diminuuntur per quandam additionem, ut ex supradictis patet.

Referencing norms: Q53A2Ad3, assert-hd89104c4e573538de32a1f99ab78587753630cf8dcd8a0cbc4697508fb5fddb3

section/53-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f5b1707f4eb23afb67cf6963d307bb04c0edfc390844f43dca42c5919b271205LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus diminui non possit. Habitus enim est quaedam qualitas et forma simplex. Simplex autem aut totum habetur, aut totum amittitur. Ergo habitus, etsi corrumpi possit, diminui non potest.

Referencing norms: Q53A2Obiectio1, assert-h9e90492df9a1c30cb3d033bf8748e6220a90f5494b7eb199e3d206a474042b4b

section/53-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:79b9851a7b325b41266441af75d4c11e6b5edbe4c7031e179fa4287503c4c086LA

Praeterea, omne quod convenit accidenti, convenit eidem secundum se, vel ratione sui subiecti. Habitus autem secundum seipsum non intenditur et remittitur, alioquin sequeretur quod aliqua species de suis individuis praedicaretur secundum magis et minus. Si igitur secundum participationem subiecti diminui possit, sequeretur quod aliquid accidat habitui proprium, quod non sit commune ei et subiecto. Cuicumque autem formae convenit aliquid proprium praeter suum subiectum, illa forma est separabilis, ut dicitur in I de anima. Sequitur ergo quod habitus sit forma separabilis, quod est impossibile.

Referencing norms: Q53A2Obiectio2, assert-h565f24507bb47fd108f81043476cb5919d9d1d714013faa7f2592a9723826e18

section/53-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c977659e8853dd4def82b6b4dcc3f6afdae9ee7911074201ae11b1ef2d90cfb1LA

Praeterea, ratio et natura habitus, sicut et cuiuslibet accidentis, consistit in concretione ad subiectum, unde et quodlibet accidens definitur per suum subiectum. Si igitur habitus secundum seipsum non intenditur neque remittitur, neque etiam secundum concretionem sui ad subiectum diminui poterit. Et ita nullo modo diminuetur.

Referencing norms: Q53A2Obiectio3, assert-hd4ac3864d7e80e467cde87d3e04243fc32037f28daab3a641b5daf4c6665ec63

section/53-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:93497c43d16d46bd30fcdc89753ddd1755192ea790bef5564b6acd3214f0b2d8LA

Respondeo dicendum quod habitus dupliciter diminuuntur, sicut et augentur, ut ex supradictis patet. Et sicut ex eadem causa augentur ex qua generantur, ita ex eadem causa diminuuntur ex qua corrumpuntur, nam diminutio habitus est quaedam via ad corruptionem, sicut e converso generatio habitus est quoddam fundamentum augmenti ipsius.

Referencing norms: Q53A2Respondeo, assert-h9b4aa8f7a14f881180b8cfe2c3a5e5251bb594ef950871b0569d1123a61acd70

section/53-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:aa0a2e4e82ceea5cb8fafa18677344e2775b84bd596be222b37ce5f240fe98a8LA

Sed contra est quod contraria nata sunt fieri circa idem. Augmentum autem et diminutio sunt contraria. Cum igitur habitus possit augeri, videtur quod etiam possit diminui.

Referencing norms: assert-h6299ec70116c505b56034a69a4b73ce46199ade6d47856bb4d3e8e64098f66cd

section/53-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a7b7f1149e13d28077c1036750cbb34e49b22aa7aaeb0f149700ee3dc24b5398LA

Ad primum ergo dicendum quod ita etiam calor per cessationem a calefaciendo corrumperetur, si per hoc incresceret frigidum, quod est calidi corruptivum.

Referencing norms: Q53A3Ad1, assert-hfdb2e2e597f71907826ddf7b4fcbbde600004527b48bcc4309ebb817a5496444

section/53-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1a5fc7ee15612b7f5ec0b62e758550fb90df811160bf5602fc18315fcc9bf096LA

Ad secundum dicendum quod cessatio ab actu est movens ad corruptionem vel diminutionem, sicut removens prohibens, ut dictum est.

Referencing norms: Q53A3Ad2, assert-h20b3d578b571a148b3d5b959e55641c7f7fce0d1d726bc685cddb7ae2d7afe78

section/53-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6717207c0ab7463962e23a81e8d914601744dffe308850d8bbb4d47940b954a7LA

Ad tertium dicendum quod pars intellectiva animae secundum se est supra tempus, sed pars sensitiva subiacet tempori. Et ideo per temporis cursum, transmutatur quantum ad passiones appetitivae partis et etiam quantum ad vires apprehensivas. Unde philosophus dicit, in IV Physic., quod tempus est causa oblivionis.

Referencing norms: Q53A3Ad3, assert-h91220052d17c9e0b812066b29b36d30691c5148f041d48092225ec4a95407f9a

section/53-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ef7169d24534e78d79a565c828842dd49c6b8048c89cbf9944c556d2c0b3f2a9LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habitus non corrumpatur aut diminuatur per solam cessationem ab opere. Habitus enim permanentiores sunt quam passibiles qualitates, ut ex supradictis apparet. Sed passibiles qualitates non corrumpuntur neque diminuuntur per cessationem ab actu, non enim albedo diminuitur si visum non immutet, neque calor si non calefaciat. Ergo neque habitus diminuuntur vel corrumpuntur per cessationem ab actu.

Referencing norms: Q53A3Obiectio1, assert-ha9d4f72d829103cf31c103c146ea214398fce3bda5371689219c906e9c2b03c4, assert-hfb399e710af555ce9e75c284279fcfaea9f157f9986a416551a03a63cfced690

section/53-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:2b7734a492fa3832e5d846ecb8c659062348d7aa5496153ef3858a620df1da9aLA

Praeterea, corruptio et diminutio sunt quaedam mutationes. Sed nihil mutatur absque aliqua causa movente. Cum igitur cessatio ab actu non importet aliquam causam moventem, non videtur quod per cessationem ab actu possit esse diminutio vel corruptio habitus.

Referencing norms: Q53A3Obiectio2, assert-h20c767c7f60ba7ce38c3a6662d6a16244838b4bf68008c7e2f5f49a0d940285d, assert-h9ddc71b05d62dc87ccc6570028aa680bf92d979e125087c9e333c5eb046efc89

section/53-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fa4c61634fa9172c9c264facc48e53eb29b37ec39f756077c8b48192a165aa13LA

Praeterea, habitus scientiae et virtutis sunt in anima intellectiva, quae est supra tempus. Ea vero quae sunt supra tempus, non corrumpuntur neque diminuuntur per temporis diuturnitatem. Ergo neque huiusmodi habitus corrumpuntur vel diminuuntur per temporis diuturnitatem, si diu aliquis absque exercitio permaneat.

Referencing norms: Q53A3Obiectio3, assert-hef5ed041e9680e5dfb86c99ac1bf4343ebe6865c6928302534b69a6339fe55d2

section/53-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:475037dd5dafeb45bf56e8ea0563fa3e99ead4cd37a041f2c1ea5ee76a003da9LA

Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in VIII Physic., aliquid potest esse movens dupliciter, uno modo, per se, quod scilicet movet secundum rationem propriae formae, sicut ignis calefacit; alio modo, per accidens, sicut id quod removet prohibens. Et hoc modo cessatio ab actu causat corruptionem vel diminutionem habituum, inquantum scilicet removetur actus qui prohibebat causas corrumpentes vel diminuentes habitum. Dictum est enim quod habitus per se corrumpuntur vel diminuuntur ex contrario agente. Unde quorumcumque habituum contraria subcrescunt per temporis tractum, quae oportet subtrahi per actum ab habitu procedentem; huiusmodi habitus diminuuntur, vel etiam tolluntur totaliter, per diuturnam cessationem ab actu; ut patet et in scientia et in virtute. Manifestum est enim quod habitus virtutis moralis facit hominem promptum ad eligendum medium in operationibus et passionibus. Cum autem aliquis non utitur habitu virtutis ad moderandas passiones vel operationes proprias, necesse est quod proveniant multae passiones et operationes praeter modum virtutis, ex inclinatione appetitus sensitivi, et aliorum quae exterius movent. Unde corrumpitur virtus, vel diminuitur, per cessationem ab actu. Similiter etiam est ex parte habituum intellectualium, secundum quos est homo promptus ad recte iudicandum de imaginatis. Cum igitur homo cessat ab usu intellectualis habitus, insurgunt imaginationes extraneae, et quandoque ad contrarium ducentes; ita quod, nisi per frequentem usum intellectualis habitus, quodammodo succidantur vel comprimantur, redditur homo minus aptus ad recte iudicandum, et quandoque totaliter disponitur ad contrarium. Et sic per cessationem ab actu diminuitur, vel etiam corrumpitur intellectualis habitus.

Referencing norms: Q53A3Respondeo, assert-hd96d684d742ed00c8bc66168ebe644f07ac46d7fd997698d2c4fd387e5fcf87e

section/53-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:3be130644e22ce01e48fd65dd6473564c4c71253fbe9b618a352ed95c8cd1628LA

Sed contra est quod philosophus, in libro de Longit. et Brevit. vitae, dicit quod corruptio scientiae non solum est deceptio, sed etiam oblivio. Et in VIII Ethic. dicitur quod multas amicitias inappellatio dissolvit. Et eadem ratione, alii habitus virtutum per cessationem ab actu diminuuntur vel tolluntur.

Referencing norms: assert-haab716b7d6cf7d32ddb51e48ae467a093381b51d3205d1d598e57beb9a7ca869

question/53/prooemium · paragraph

la · official · sha256:4c602f329212873fa6f9fb136b1c475fb66376965df19659b2a6da7673e67f05LA

Deinde considerandum est de corruptione et diminutione habituum. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum habitus corrumpi possit. Secundo, utrum possit diminui. Tertio, de modo corruptionis et diminutionis.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 54

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q54
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:68c72cbcbebb77f83d7a79e57ae2cab25af3867df7e810ae45d7f90ae37ddd862026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 33

section/54-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:af990016d5ccdd6d21b94717f3dea29528019536ff340b9d99c8428f04e7d27dLA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut in rebus naturalibus diversitas specierum est secundum formam, diversitas autem generum est secundum materiam, ut dicitur in V Metaphys. (ea enim sunt diversa genere, quorum est materia diversa), ita etiam diversitas obiectorum secundum genus, facit distinctionem potentiarum (unde philosophus dicit, in VI Ethic., quod ad ea quae sunt genere altera, sunt etiam animae particulae aliae); diversitas vero obiectorum secundum speciem, facit diversitatem actuum secundum speciem, et per consequens habituum. Quaecumque autem sunt diversa genere, sunt etiam specie diversa, sed non convertitur. Et ideo diversarum potentiarum sunt diversi actus specie, et diversi habitus, non autem oportet quod diversi habitus sint diversarum potentiarum, sed possunt esse plures unius. Et sicut sunt genera generum, et species specierum; ita etiam contingit esse diversas species habituum et potentiarum.

Referencing norms: Q54A1Ad1, assert-hd96e94a40004914235e1e9d24f8cbd4cc627e4e41b554cda2a9feae4c18d817d

section/54-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7799dd1e81bdb4aac77923f4a165e4f9c6651162d6767c7518b55784617b2109LA

Ad secundum dicendum quod potentia, etsi sit quidem simplex secundum essentiam, est tamen multiplex virtute, secundum quod ad multos actus specie differentes se extendit. Et ideo nihil prohibet in una potentia esse multos habitus specie differentes.

Referencing norms: Q54A1Ad2, assert-h0f89090ee0420fc536684155695ebf4489d49ff258597cab18a0102f5756e6c2

section/54-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f67c3654ebf1c102b7c157abeba4112cc603eb43079e785c7c7c147fe4158fe2LA

Ad tertium dicendum quod corpus formatur per figuram sicut per propriam terminationem, habitus autem non est terminatio potentiae, sed est dispositio ad actum sicut ad ultimum terminum. Et ideo non possunt esse unius potentiae simul plures actus, nisi forte secundum quod unus comprehenditur sub alio, sicut nec unius corporis plures figurae, nisi secundum quod una est in alia, sicut trigonum in tetragono. Non enim potest intellectus simul multa actu intelligere. Potest tamen simul habitu multa scire.

Referencing norms: Q54A1Ad3, assert-h3933e2bb43cacbba93dbbb8872c6072e680b2b94da4bd141080c7bf27067d33f

section/54-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:32af9159e78140c9450bcb84466b6b5bdb1a19caccc64952cb8513386eb1d795LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non possint esse multi habitus in una potentia. Eorum enim quae secundum idem distinguuntur multiplicato uno, multiplicatur et aliud. Sed secundum idem potentiae et habitus distinguuntur, scilicet secundum actus et obiecta. Similiter ergo multiplicantur. Non ergo possunt esse multi habitus in una potentia.

Referencing norms: Q54A1Obiectio1, assert-h8eca9b4b13fdc82a7e5aa8b4396762349e098a8aea2be3ccbd22be6bfebc7093, assert-hb274a071a64e7c8f00a983542909a2b0a12aaf272d15518ab9a14994911fe57d

section/54-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3173c0fe03dcb5547a3ad8719beb6c09da171b008c00f35880faa1535b003758LA

Praeterea, potentia est virtus quaedam simplex. Sed in uno subiecto simplici non potest esse diversitas accidentium, quia subiectum est causa accidentis; ab uno autem simplici non videtur procedere nisi unum. Ergo in una potentia non possunt esse multi habitus.

Referencing norms: Q54A1Obiectio2, assert-h387d6ed45776af84ae87f861ec47d4b0fccf750c010706513fbdf45faed80e9b, assert-h95ce56c126c72948b6b116729df152d9b7ae044b553de7f991b49c479859b8bf

section/54-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:cbf93c6edf696997d8b1bdaef0028a71b307898444e5fad44bc9fee76d878142LA

Praeterea, sicut corpus formatur per figuram, ita potentia formatur per habitum. Sed unum corpus non potest simul formari diversis figuris. Ergo neque una potentia potest simul formari diversis habitibus. Non ergo plures habitus possunt simul esse in una potentia.

Referencing norms: Q54A1Obiectio3, assert-h018f1a17ca79153361b5f33cec470a901ceaa1908f5716d9217b63dfc19c8081, assert-h09c0e6f9b1b5dd4581ab4ed69a67364f68e18dd5b19b80f6ef2be3013489029d, assert-hcf36413f724181ea3cfd021c8b69193e43ebbc399e5cbc67a334773956e006a2

section/54-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5a18cdf69adf9767926737b00b12c81259baea4036655c7c7aadc2e3a78f0494LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus sunt dispositiones quaedam alicuius in potentia existentis ad aliquid, sive ad naturam, sive ad operationem vel finem naturae. Et de illis quidem habitibus qui sunt dispositiones ad naturam, manifestum est quod possunt plures esse in uno subiecto, eo quod unius subiecti possunt diversimode partes accipi, secundum quarum dispositionem habitus dicuntur. Sicut, si accipiantur humani corporis partes humores, prout disponuntur secundum naturam humanam, est habitus vel dispositio sanitatis, si vero accipiantur partes similes ut nervi et ossa et carnes, earum dispositio in ordine ad naturam, est fortitudo aut macies, si vero accipiantur membra, ut manus et pes et huiusmodi, earum dispositio naturae conveniens, est pulchritudo. Et sic sunt plures habitus vel dispositiones in eodem. Si vero loquamur de habitibus qui sunt dispositiones ad opera, qui proprie pertinent ad potentias; sic etiam contingit unius potentiae esse habitus plures. Cuius ratio est, quia subiectum habitus est potentia passiva, ut supra dictum est, potentia enim activa tantum non est alicuius habitus subiectum, ut ex supradictis patet. Potentia autem passiva comparatur ad actum determinatum unius speciei, sicut materia ad formam, eo quod, sicut materia determinatur ad unam formam per unum agens, ita etiam potentia passiva a ratione unius obiecti activi determinatur ad unum actum secundum speciem. Unde sicut plura obiecta possunt movere unam potentiam passivam, ita una potentia passiva potest esse subiectum diversorum actuum vel perfectionum secundum speciem. Habitus autem sunt quaedam qualitates aut formae inhaerentes potentiae, quibus inclinatur potentia ad determinatos actus secundum speciem. Unde ad unam potentiam possunt plures habitus pertinere, sicut et plures actus specie differentes.

Referencing norms: HabitsDistinguishedByObjects, Q54A1Respondeo, assert-h654badb4bfd7c713afa526b2c68b8ac3c2ded1583a8518d2f9df74af420497fd

section/54-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:f658edd3d12cb55af88bbd8b1a0bf6d5b0aee2dd9d6cb5241451c9bc62413cedLA

Sed contra est quod intellectus est una potentia, in qua tamen sunt diversarum scientiarum habitus.

Referencing norms: assert-h287e1ff1cfd79830d35c133e8bca262eabe7e6205648366c27bddb6cca368c51

section/54-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e38fd20e2e1fd7b706b373f44bcb9176990d2e85590c2f0aae58d2eabe402aa5LA

Ad primum ergo dicendum quod in distinctione potentiarum, vel etiam habituum, non est considerandum ipsum obiectum materialiter; sed ratio obiecti differens specie, vel etiam genere. Quamvis autem contraria specie differant diversitate rerum, tamen eadem ratio est cognoscendi utrumque, quia unum per aliud cognoscitur. Et ideo inquantum conveniunt in una ratione cognoscibilis, pertinent ad unum habitum cognoscitivum.

Referencing norms: Q54A2Ad1, assert-h00937d266305e2e5657a93ad74a3f6983c66043f72f9d7dfbd1ec2aa170e347b

section/54-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:786a953d0aeca758b94ff9ccb5cd14328fbfd880ba24c0d523832c5f0f749a40LA

Ad secundum dicendum quod terram esse rotundam per aliud medium demonstrat naturalis, et per aliud astrologus, astrologus enim hoc demonstrat per media mathematica, sicut per figuras eclipsium, vel per aliud huiusmodi; naturalis vero hoc demonstrat per medium naturale, sicut per motum gravium ad medium, vel per aliud huiusmodi. Tota autem virtus demonstrationis, quae est syllogismus faciens scire, ut dicitur in I Poster., dependet ex medio. Et ideo diversa media sunt sicut diversa principia activa, secundum quae habitus scientiarum diversificantur.

Referencing norms: Q54A2Ad2, assert-hf83e6231034cbdb17caf1415c6e5fa6ef85277a4a3a9d752dba9f989364ff1da

section/54-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ab92d084b3698c75c1f301dcb4ffb9fbcf933f1fd09a5eeec69932dbf5de9cedLA

Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Physic. et in VII Ethic., ita se habet finis in operabilibus, sicut principium in demonstrativis. Et ideo diversitas finium diversificat virtutes sicut et diversitas activorum principiorum. Sunt etiam ipsi fines obiecta actuum interiorum, qui maxime pertinent ad virtutes, ut ex supradictis patet.

Referencing norms: Q54A2Ad3, assert-h95ed8de155fa916861489b3a76db6b69ac6b1676c4ddc3310194f9e5d9f1b681

section/54-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:23ec7796e54f2e9733fe70b77eb2cad9d51684fefd8f2ab3644ccd8e0b714685LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus non distinguantur secundum obiecta. Contraria enim sunt specie differentia. Sed idem habitus scientiae est contrariorum, sicut medicina sani et aegri. Non ergo secundum obiecta specie differentia, habitus distinguuntur.

Referencing norms: Q54A2Obiectio1, assert-h43a72bfc1062f3db658e125dd92ca3bd7a8a789c88582d91f7289fb2791916ae, assert-hf07474ffb4b92b01733e0b07797ba919feac71b3a7361f5662c5d207aa14755c

section/54-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f5a96058774de1bd2eceb6c47cde1fc7b131a37645a443e1b5a5a9ee95739bd5LA

Praeterea, diversae scientiae sunt diversi habitus. Sed idem scibile pertinet ad diversas scientias, sicut terram esse rotundam demonstrat et naturalis et astrologus, ut dicitur in II Physic. Ergo habitus non distinguuntur secundum obiecta.

Referencing norms: Q54A2Obiectio2, assert-he0a60cce8487d936d5fdf5b5e663744fa13eacaabe05a71693a9f87cf2404eae, assert-hfa91c084d5b8f983ac5f2dbc2b3c5d3d6e600f949c0e3f755270dfb10b3bcc86

section/54-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:4e9e76a679046c3bfe865b6643642b07aa2397ee6e5aa490d2bbc01acb272a43LA

Praeterea, eiusdem actus est idem obiectum. Sed idem actus potest pertinere ad diversos habitus virtutum, si ad diversos fines referatur, sicut dare pecuniam alicui, si sit propter Deum, pertinet ad caritatem; si vero sit propter debitum solvendum, pertinet ad iustitiam. Ergo etiam idem obiectum potest ad diversos habitus pertinere. Non ergo est diversitas habituum secundum diversitatem obiectorum.

Referencing norms: Q54A2Obiectio3, assert-h0fbdb2f7bcd075698ab269d0112c7ae8c3c527767c960440d558c548592b4ece, assert-ha59c17aa2e82f8aa79af82b03f7a34c79c5bdce160f2f66f9dce7d8d57eb6de8, assert-hd0219934422d70a31987f71e992723efcad17042014db1312d19ee9628bec4a5

section/54-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:72f4fd3a951c6cd6b1b14962a48c16f062113c19505a9e2a29fb1d182553d680LA

Respondeo dicendum quod habitus et est forma quaedam, et est habitus. Potest ergo distinctio habituum secundum speciem attendi aut secundum communem modum quo formae specie distinguuntur; aut secundum proprium modum distinctionis habituum. Distinguuntur siquidem formae ad invicem secundum diversa principia activa, eo quod omne agens facit simile secundum speciem. Habitus autem importat ordinem ad aliquid. Omnia autem quae dicuntur secundum ordinem ad aliquid, distinguuntur secundum distinctionem eorum ad quae dicuntur. Est autem habitus dispositio quaedam ad duo ordinata, scilicet ad naturam, et ad operationem consequentem naturam. Sic igitur secundum tria, habitus specie distinguuntur. Uno quidem modo, secundum principia activa talium dispositionum; alio vero modo, secundum naturam; tertio vero modo, secundum obiecta specie differentia; ut per sequentia explicabitur.

Referencing norms: Q54A2Respondeo, assert-h94f32fded9593a09af4f55dc36c17364992d8379e5fb0e8e9bcd88794da8c5df

section/54-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0be99aa87166f7b89cf0cbbc239b86de5d0a65130619a876d7d26c128527552eLA

Sed contra, actus differunt specie secundum diversitatem obiectorum, ut supra dictum est. Sed habitus sunt dispositiones quaedam ad actus. Ergo etiam habitus distinguuntur secundum diversa obiecta.

Referencing norms: assert-hf0045d03c66b6acf256c183fcda319421dfdab36f42bbfd93e988f10af8e1ca5

section/54-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:acebdf60265bd2163ed3a6b1f55b4b965624b2eb0fbd942bf20ffa5916b0fe00LA

Ad primum ergo dicendum quod contrariorum potest esse unus habitus, secundum quod contraria conveniunt in una ratione. Nunquam tamen contingit quod habitus contrarii sint unius speciei, contrarietas enim habituum est secundum contrarias rationes. Et ita secundum bonum et malum habitus distinguuntur, scilicet inquantum unus habitus est bonus et alius malus, non autem ex hoc quod unus est boni et alius mali.

Referencing norms: Q54A3Ad1, assert-hef4d6cf45cd1d05ea0bbb9b11b2038c9f8f3dff1c29f1e31a51b0b4d9b1328e1

section/54-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:21fb9a0112033710cb95d6b0c85eef59ae92dc1b3afcccb5d9eb531cf8121a56LA

Ad secundum dicendum quod bonum commune omni enti non est differentia constituens speciem alicuius habitus, sed quoddam bonum determinatum, quod est secundum convenientiam ad determinatam naturam, scilicet humanam. Similiter etiam malum quod est differentia constitutiva habitus, non est privatio pura, sed est aliquid determinatum repugnans determinatae naturae.

Referencing norms: Q54A3Ad2, assert-h5685e93d697adab1dff8e8e65fd89e6ebe6bc9070bb592e688ced11ef3074a12

section/54-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:eaa90163650dc04a12fae9389b768ce1357396c9964d1a03f8cdd3f4a342feb4LA

Ad tertium dicendum quod plures habitus boni circa idem specie, distinguuntur secundum convenientiam ad diversas naturas, ut dictum est. Plures vero habitus mali distinguuntur circa idem agendum secundum diversas repugnantias ad id quod est secundum naturam, sicut uni virtuti contrariantur diversa vitia circa eandem materiam.

Referencing norms: Q54A3Ad3, assert-hcad3459ad41c83ce2dfc775a8503277cd8c3e41afcadb33fa5d17ba519746ede

section/54-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4392eea24d483f675e77cae85943486b1d216b6f6b2c015fa2e04288de012fe2LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habitus non distinguantur secundum bonum et malum. Bonum enim et malum sunt contraria. Sed idem habitus est contrariorum, ut supra habitum est. Ergo habitus non distinguuntur secundum bonum et malum.

Referencing norms: Q54A3Obiectio1, assert-h526ec266d66b58aa94c4088b7650b2999625cfd5fd0474acaad2c94a6c4735ba, assert-h607cc04eefbe3561480e93beb543c72ad75f37282823b2416ce635c1cf2ef74f

section/54-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1564ba2a53a306f47abdd18c610c7bdfe9792ffafe745049fb06c4393b61c036LA

Praeterea, bonum convertitur cum ente, et sic, cum sit commune omnibus, non potest sumi ut differentia alicuius speciei; ut patet per philosophum in IV Topic. Similiter etiam malum, cum sit privatio et non ens, non potest esse alicuius entis differentia. Non ergo secundum bonum et malum possunt habitus specie distingui.

Referencing norms: Q54A3Obiectio2, assert-h4fffa62cb26b24fc1df392e011b78fddded222313270bacf4e551de2e7ff03ed

section/54-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9cabe3bd9119e4a77251f515337c1a796aee350cd468d359f5a3695c5f9f2dc2LA

Praeterea, circa idem obiectum contingit esse diversos habitus malos, sicut circa concupiscentias intemperantiam et insensibilitatem, et similiter etiam plures habitus bonos, scilicet virtutem humanam et virtutem heroicam sive divinam, ut patet per philosophum in VII Ethic. Non ergo distinguuntur habitus secundum bonum et malum.

Referencing norms: Q54A3Obiectio3, assert-h2498e2cdcaa78a503a97bc3ffad7317e079c10480ee6d1c375b7f74e4a1ba3df

section/54-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2220dd68fb6b1d7118808cb35d8f72bc8eedb30207bdd72f41faa4eade23ed90LA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, habitus specie distinguuntur non solum secundum obiecta et principia activa, sed etiam in ordine ad naturam. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, secundum convenientiam ad naturam, vel etiam secundum disconvenientiam ab ipsa. Et hoc modo distinguuntur specie habitus bonus et malus, nam habitus bonus dicitur qui disponit ad actum convenientem naturae agentis; habitus autem malus dicitur qui disponit ad actum non convenientem naturae. Sicut actus virtutum naturae humanae conveniunt, eo quod sunt secundum rationem, actus vero vitiorum, cum sint contra rationem, a natura humana discordant. Et sic manifestum est quod secundum differentiam boni et mali, habitus specie distinguuntur. Alio modo secundum naturam habitus distinguuntur, ex eo quod habitus unus disponit ad actum convenientem naturae inferiori; alius autem habitus disponit ad actum convenientem naturae superiori. Et sic virtus humana, quae disponit ad actum convenientem naturae humanae, distinguitur a divina virtute vel heroica, quae disponit ad actum convenientem cuidam superiori naturae.

Referencing norms: Q54A3Respondeo, assert-hb7a238d76e8a7e06dbe4408dc2bf14ae8b343b17d45a819642bc7429089f7dea

section/54-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:4686412a3e6395c28981c2c0dc5b45495afcc2501114c022366efbeafb3a6d9eLA

Sed contra est quod habitus bonus contrariatur habitui malo, sicut virtus vitio. Sed contraria sunt diversa secundum speciem. Ergo habitus differunt specie secundum differentiam boni et mali.

Referencing norms: assert-hcffd6905764e1af87bd99d66ec88a003a2078c0b9893fa2fcbe90c993ef74597

section/54-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a81543455d96b5477353f1d5bfe503f85f674fb1d51d789e14064d99bdd745ffLA

Ad primum ergo dicendum quod successio in generatione habitus non contingit ex hoc quod pars eius generetur post partem, sed ex eo quod subiectum non statim consequitur dispositionem firmam et difficile mobilem; et ex eo quod primo imperfecte incipit esse in subiecto, et paulatim perficitur. Sicut etiam est de aliis qualitatibus.

Referencing norms: Q54A4Ad1, assert-h791f371835ddaf69a2ca3cabafbedb6421420673918b2952b0ce88eb1b98acad

section/54-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4a8b936035061f1d3309aa3c0aebb95c416000d6e5deb5bb87ec8217d9985764LA

Ad secundum dicendum quod partes quae singulis virtutibus cardinalibus assignantur, non sunt partes integrales, ex quibus constituatur totum sed partes subiectivae sive potentiales, ut infra patebit.

Referencing norms: Q54A4Ad2, assert-h6855bd76810793f9dc3cf2cb8a1bae499c7810aa5835724e185ca96d4b260169

section/54-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7e17e183d0514b10235fb293c7868a96f4c6810c68e6ae92eac47454aa5d1480LA

Ad tertium dicendum quod ille qui in aliqua scientia acquirit per demonstrationem scientiam conclusionis unius, habet quidem habitum, sed imperfecte. Cum vero acquirit per aliquam demonstrationem scientiam conclusionis alterius, non aggeneratur in eo alius habitus; sed habitus qui prius inerat fit perfectior, utpote ad plura se extendens; eo quod conclusiones et demonstrationes unius scientiae ordinatae sunt, et una derivatur ex alia.

Referencing norms: Q54A4Ad3, assert-hf1f3f9e421affa3d4c35b55b881ba6658a5f42c2690b7f29843679cb3e4535a5

section/54-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:479c3b42de2d2dd87e0b8a309b737db90af943c6a0356748c2f4bac7a84a3e79LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod unus habitus ex pluribus habitibus constituatur. Illud enim cuius generatio non simul perficitur, sed successive, videtur constitui ex pluribus partibus. Sed generatio habitus non est simul, sed successive ex pluribus actibus, ut supra habitum est. Ergo unus habitus constituitur ex pluribus habitibus.

Referencing norms: Q54A4Obiectio1, assert-h236733cbefff78fee31971852023ef4529c17f951ae8ac9572539f9c0e792781, assert-hef085e25db4c680ff9fe2716ffe8c52f6913a2d0ba611ae842acb20904f28bd9

section/54-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:2bd352cbd5fd0af5cd82b65a06cfe63cdc99d3cda2555086984390814538d11bLA

Praeterea, ex partibus constituitur totum. Sed uni habitui assignantur multae partes, sicut Tullius ponit multas partes fortitudinis, temperantiae et aliarum virtutum. Ergo unus habitus constituitur ex pluribus.

Referencing norms: Q54A4Obiectio2, assert-hc72cfebac7aad47599e0b9eabdafa6331bb85a11f8b5c91465a51dc6646cbd2d, assert-hec834e7e76e54aa9ca6bbf7033642d3310f9b249852ac7fcb4eefec6395b2e57

section/54-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:47afab4ce9ac8d2e328d8e63fe790f1eee024922daf5b83148cebaeb483f4c87LA

Praeterea, de una sola conclusione potest scientia haberi et actu et habitu. Sed multae conclusiones pertinent ad unam scientiam totam, sicut ad geometriam vel arithmeticam. Ergo unus habitus constituitur ex multis.

Referencing norms: Q54A4Obiectio3, assert-h014194199677d0849495447745ac2fe067319d20609e5a5f97c42ce5dd4a0a55, assert-h7cbe63e18147006b41a06e24e292b9f3e6050fd797704cf93615f6809a2d196d

section/54-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a02288f73c54c9fac1c1e2ae06283707b3a935cb7cad5d36cf84c7444ad5ea2aLA

Respondeo dicendum quod habitus ad operationem ordinatus, de quo nunc principaliter intendimus, est perfectio quaedam potentiae. Omnis autem perfectio proportionatur suo perfectibili. Unde sicut potentia, cum sit una, ad multa se extendit secundum quod conveniunt in aliquo uno, idest in generali quadam ratione obiecti; ita etiam habitus ad multa se extendit secundum quod habent ordinem ad aliquod unum, puta ad unam specialem rationem obiecti, vel unam naturam, vel unum principium, ut ex supradictis patet. Si igitur consideremus habitum secundum ea ad quae se extendit, sic inveniemus in eo quandam multiplicitatem. Sed quia illa multiplicitas est ordinata ad aliquid unum, ad quod principaliter respicit habitus, inde est quod habitus est qualitas simplex, non constituta ex pluribus habitibus, etiam si ad multa se extendat. Non enim unus habitus se extendit ad multa, nisi in ordine ad unum, ex quo habet unitatem.

Referencing norms: Q54A4Respondeo, assert-hc23204738932f0133118c83070151cba2948998a3fc64f0cd1fdcffaefb48c17

section/54-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:43568a67ce9464b12648b0d29a64ecb7bfec910fa23badda20a3df12fd549766LA

Sed contra, habitus, cum sit qualitas quaedam, est forma simplex. Sed nullum simplex constituitur ex pluribus. Ergo unus habitus non constituitur ex pluribus habitibus.

Referencing norms: assert-h825d8070dda8b64c838f4c7fac4d54930b4d9081c5a1aa0c1f2568dbf48986e0

question/54/prooemium · paragraph

la · official · sha256:c05574d7c66fd4ab127dbc883dbc261eb66ef10043cc9335270906922339b31dLA

Deinde considerandum est de distinctione habituum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum multi habitus possint esse in una potentia. Secundo, utrum habitus distinguantur secundum obiecta. Tertio, utrum habitus distinguantur secundum bonum et malum. Quarto, utrum unus habitus ex multis habitibus constituatur.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 55

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q55
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:b7f27f1667bb785a0b1997d5b334fd0a9ec80d4a45f884483bb3767dcd075ada2026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 43

section/55-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:24dd6b04520e314beaefbaf12c91bae23320c156d19493c6634e80fa6950dfaeLA

Ad primum ergo dicendum quod quandoque virtus dicitur id ad quod est virtus, scilicet vel obiectum virtutis, vel actus eius, sicut fides dicitur quandoque id quod creditur, quandoque vero ipsum credere, quandoque autem ipse habitus quo creditur. Unde quando dicitur quod virtus est ultimum potentiae, sumitur virtus pro obiecto virtutis. Id enim in quod ultimo potentia potest, est id ad quod dicitur virtus rei, sicut si aliquis potest ferre centum libras et non plus, virtus eius consideratur secundum centum libras, non autem secundum sexaginta. Obiectio autem procedebat ac si essentialiter virtus esset ultimum potentiae.

Referencing norms: Q55A1Ad1, assert-ha953f19c874f2a0c58b3a941eac20eee44aea903468e0f115d0b84aa3cf3f669

section/55-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1839acd4450843d79851234bf659b34aa8276e04d26831af2e83998e3480519dLA

Ad secundum dicendum quod bonus usus liberi arbitrii dicitur esse virtus, secundum eandem rationem, quia scilicet est id ad quod ordinatur virtus sicut ad proprium actum. Nihil est enim aliud actus virtutis quam bonus usus liberi arbitrii.

Referencing norms: Q55A1Ad2, assert-hb76a20c8e91ca06c73e91dc34551986dfcb982cf00e146d1b42123cc583d5ba1

section/55-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5a15db4a85a4e41b91f391c79de3408ed73ad6b148c690882941b14fc2284452LA

Ad tertium dicendum quod aliquo dicimur mereri dupliciter. Uno modo, sicut ipso merito, eo modo quo dicimur currere cursu, et hoc modo meremur actibus. Alio modo dicimur mereri aliquo sicut principio merendi, sicut dicimur currere potentia motiva, et sic dicimur mereri virtutibus et habitibus.

Referencing norms: Q55A1Ad3, assert-h6a7ef7e578bcdf3d35fe2dc314ffee5bd323887eed1138cb5e38d6f97896cd5b

section/55-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a47e2abcdd4cd3041c22d8c0e2cdf174faf9787dbbb1e8e63fed298b92d71e0eLA

Ad quartum dicendum quod virtus dicitur ordo vel ordinatio amoris, sicut id ad quod est virtus, per virtutem enim ordinatur amor in nobis.

Referencing norms: Q55A1Ad4, assert-h98c2343c367d8ce9dbb77e9be853e98806dcdd1dbb746fbab6ecd3e1a51127c2

section/55-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:cc3151d265ddb15ab73e8bd548b8f311852aadf1227c804c0fcb493a835d46e0LA

Ad quintum dicendum quod potentiae naturales sunt de se determinatae ad unum, non autem potentiae rationales. Et ideo non est simile, ut dictum est.

Referencing norms: Q55A1Ad5, assert-h72a4aed00fca19c057cfe6b012a5ccde22b2225b03a89bbf2ee44de6c5d5eb61

section/55-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:10cc4e46ec2a40b6a508d061c5db815b7b0f315327960deff43b5fd0cd5e2347LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus humana non sit habitus. Virtus enim est ultimum potentiae, ut dicitur in I de caelo. Sed ultimum uniuscuiusque reducitur ad genus illud cuius est ultimum, sicut punctum ad genus lineae. Ergo virtus reducitur ad genus potentiae, et non ad genus habitus.

Referencing norms: Q55A1Obiectio1, assert-h59ee561a0a841f8c8cb96f31dce396cb94696d6afd41987281c8fe0ef04b0d28, assert-hc2fb70748f5e9ad58ed15c855b4c7c7a4b7d750900b78cc3048a5638f85f6378

section/55-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1e0dd05e5ef57943b4e9e817e1c20abdb412d8abf32a8313dd33b421c32d0327LA

Praeterea, Augustinus dicit, in II de libero Arbit., quod virtus est bonus usus liberi arbitrii. Sed usus liberi arbitrii est actus. Ergo virtus non est habitus, sed actus.

Referencing norms: Q55A1Obiectio2, assert-h5737252d16188d4f96d0e85095ff65e9b2da99af967fcb6a53afeb1a1cdc0b0d, assert-haf36aa6e128ef29403bcf0721146a8568e5825004359351da81f27f35f45b2aa

section/55-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a939dd3893e292674af9254baa520a1da8d7af2002cbf314b95ff0ad6a45af7bLA

Praeterea, habitibus non meremur, sed actibus, alioquin homo mereretur continue, etiam dormiendo. Sed virtutibus meremur. Ergo virtutes non sunt habitus, sed actus.

Referencing norms: Q55A1Obiectio3, assert-h40412c5956227708def010818b6214396a7fd56c12bed0d5a7533be080596a2d, assert-h52bb10a002456ae2f2dd797cb912e4ff9c9eb1008a5a00e160c901504d356d32

section/55-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ebab1128742f188ec5bfbd61abcde9ed495b03e4aa0dd61667e81d3e70357e24LA

Praeterea, Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles., quod virtus est ordo amoris. Et in libro octoginta trium quaest., dicit quod ordinatio quae virtus vocatur, est fruendis frui, et utendis uti. Ordo autem, seu ordinatio, nominat vel actum, vel relationem. Ergo virtus non est habitus, sed actus vel relatio.

Referencing norms: Q55A1Obiectio4, assert-h80f6395fed1434122565852040ec302435a56d0490c81bebb251f35b46eb9a3b

section/55-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d6f2db77ff77ef3913e9d2bdf17c2a8a9db6841b3b715e11cbff0553f1023281LA

Praeterea, sicut inveniuntur virtutes humanae, ita et virtutes naturales. Sed virtutes naturales non sunt habitus, sed potentiae quaedam. Ergo etiam neque virtutes humanae.

Referencing norms: Q55A1Obiectio5, assert-h893ad2c81242c556df0568507884e0d540019a49604f1939399248b6589ce5be, assert-he36a882969e0fbb171a4d96d3c94a10690b3018c51b94b8ff7bb79ea544a2adf

section/55-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f2419cf8cd1b5750025e3e0f528f35f7525ddaccf3e4426f49aeb693b9959803LA

Respondeo dicendum quod virtus nominat quandam potentiae perfectionem. Uniuscuiusque autem perfectio praecipue consideratur in ordine ad suum finem. Finis autem potentiae actus est. Unde potentia dicitur esse perfecta, secundum quod determinatur ad suum actum. Sunt autem quaedam potentiae quae secundum seipsas sunt determinatae ad suos actus; sicut potentiae naturales activae. Et ideo huiusmodi potentiae naturales secundum seipsas dicuntur virtutes. Potentiae autem rationales, quae sunt propriae hominis, non sunt determinatae ad unum, sed se habent indeterminate ad multa, determinantur autem ad actus per habitus, sicut ex supradictis patet. Et ideo virtutes humanae habitus sunt.

Referencing norms: Q55A1Respondeo, VirtueIsHabit, assert-h9f922dc7b77eb84704f0cc7fc36bcba5f6c7249a191b616ab7fc26f8160e62f9

section/55-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:6500116bcb7509706614807f175bfec3f151458865f57a809006cb67b8a80434LA

Sed contra est quod philosophus, in libro Praedicament., scientiam et virtutem ponit esse habitus.

Referencing norms: assert-h167d767401017eb567aff86da5aa672af0d776d40dcdd7cfd12137324f8d374f

section/55-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:392365fa9f259af10b53113c665b91d96ad15d3db25262b5063894e679a9e530LA

Ad primum ergo dicendum quod modus actionis sequitur dispositionem agentis, unumquodque enim quale est, talia operatur. Et ideo, cum virtus sit principium aliqualis operationis, oportet quod in operante praeexistat secundum virtutem aliqua conformis dispositio. Facit autem virtus operationem ordinatam. Et ideo ipsa virtus est quaedam dispositio ordinata in anima, secundum scilicet quod potentiae animae ordinantur aliqualiter ad invicem, et ad id quod est extra. Et ideo virtus, inquantum est conveniens dispositio animae, assimilatur sanitati et pulchritudini, quae sunt debitae dispositiones corporis. Sed per hoc non excluditur quin virtus etiam sit operationis principium.

Referencing norms: Q55A2Ad1, assert-h41b652027d28aade740b339a6f07af9147744ba33c383fd591774f9e104ebe26

section/55-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5fc5acbc6490c7ac8cdefd74e0d6e78ebabd0adde275e2ff68103f4198456dbcLA

Ad secundum dicendum quod virtus quae est ad esse, non est propria hominis, sed solum virtus quae est ad opera rationis, quae sunt propria hominis.

Referencing norms: Q55A2Ad2, assert-h6ef412e8a4288be8683796bbf5e8b3fc790f774782c2ff91f55c9448ef9d0e3b

section/55-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:08e6af2db233e566f2d90c8b776879714fba7310f22c56b64720fedb009e6f71LA

Ad tertium dicendum quod, cum Dei substantia sit eius actio, summa assimilatio hominis ad Deum est secundum aliquam operationem. Unde, sicut supra dictum est, felicitas sive beatitudo, per quam homo maxime Deo conformatur, quae est finis humanae vitae, in operatione consistit.

Referencing norms: Q55A2Ad3, assert-hf2d4fff984bf711e5ea01368e181b233c5750050303c60494c11f61752721a47

section/55-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:17bea079cbe43a2876af66821d5ed27dc8014f36eb16392cd703bf5d3b0bee9cLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit de ratione virtutis humanae quod sit habitus operativus. Dicit enim Tullius, in IV de Tuscul. quaest., quod sicut est sanitas et pulchritudo corporis, ita est virtus animae. Sed sanitas et pulchritudo non sunt habitus operativi. Ergo neque etiam virtus.

Referencing norms: Q55A2Obiectio1, assert-h134b5f935476af6b8ced2af97a328eea6037e47bf77a023410f861d9fa1396c9, assert-hf4bb2965f5b276bec10b89a40436118a8471180b86b6243f7d941a3935461ad8

section/55-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d18d1ccdf290a6f884a3a59129d6a2c20e70a7a98cc39f7a82a9348f3dec5307LA

Praeterea, in rebus naturalibus invenitur virtus non solum ad agere, sed etiam ad esse, ut patet per philosophum, in I de caelo, quod quaedam habent virtutem ut sint semper, quaedam vero non ad hoc quod sint semper, sed aliquo tempore determinato. Sed sicut se habet virtus naturalis in rebus naturalibus, ita se habet virtus humana in rationalibus. Ergo etiam virtus humana non solum est ad agere, sed etiam ad esse.

Referencing norms: Q55A2Obiectio2, assert-h3d4cc0d28b2748b9e9857019b79f0b3ae8804e848e79829756708ca713f008d3, assert-h9054a0c48fb81cfb6312d2dbc969a030ba67c9273a95e9ee918bf77175ac7ca6

section/55-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:83a5cbbc325c79d4d3359dae7a2ba9c589b53b125656e0232abcee6e283e3473LA

Praeterea, philosophus dicit, in VII Physic., quod virtus est dispositio perfecti ad optimum. Optimum autem ad quod hominem oportet disponi per virtutem, est ipse Deus, ut probat Augustinus in libro II de moribus Eccles.; ad quem disponitur anima per assimilationem ad ipsum. Ergo videtur quod virtus dicatur qualitas quaedam animae in ordine ad Deum, tanquam assimilativa ad ipsum, non autem in ordine ad operationem. Non igitur est habitus operativus.

Referencing norms: Q55A2Obiectio3, assert-hff9c28f0d91864812ed02f4b8d67371764436a55ef77bbc3f2a7338f161c8d6a

section/55-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bb90f8a47ab501a0c04ef10507e78d50809ff4453dad97aed61a4af626c91427LA

Respondeo dicendum quod virtus, ex ipsa ratione nominis, importat quandam perfectionem potentiae, ut supra dictum est. Unde, cum duplex sit potentia, scilicet potentia ad esse et potentia ad agere, utriusque potentiae perfectio virtus vocatur. Sed potentia ad esse se tenet ex parte materiae, quae est ens in potentia, potentia autem ad agere se tenet ex parte formae, quae est principium agendi, eo quod unumquodque agit inquantum est actu. In constitutione autem hominis, corpus se habet sicut materia, anima vero sicut forma. Et quantum quidem ad corpus, homo communicat cum aliis animalibus; et similiter quantum ad vires quae sunt animae et corpori communes; solae autem illae vires quae sunt propriae animae, scilicet rationales, sunt hominis tantum. Et ideo virtus humana, de qua loquimur, non potest pertinere ad corpus; sed pertinet tantum ad id quod est proprium animae. Unde virtus humana non importat ordinem ad esse, sed magis ad agere. Et ideo de ratione virtutis humanae est quod sit habitus operativus.

Referencing norms: Q55A2Respondeo, assert-ha4a8f886ee27787274f0c3df75c6bbe17e039f688904d9f2de4994bb60102d56

section/55-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:60ee663b13efab2d664a8361a5b528e14473d573d0727238f8051b82371661a8LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus uniuscuiusque rei est quae opus eius bonum reddit.

Referencing norms: assert-h8338c4fbe7ecf8bb891fffbf4a0cccb7ce6434c45176bbb67ef7ca25ef442266

section/55-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:cef71f294b58fb649a95e10cc09771f7d802c6d2eecd6a075ebc73cda226a4dfLA

Ad primum ergo dicendum quod sicut perfectum, ita et bonum dicitur metaphorice in malis, dicitur enim et perfectus fur sive latro, et bonus fur sive latro; ut patet per philosophum, in V Metaphys. Secundum hoc ergo, etiam virtus metaphorice in malis dicitur. Et sic virtus peccati dicitur lex, inquantum scilicet per legem occasionaliter est peccatum augmentatum, et quasi ad maximum suum posse pervenit.

Referencing norms: Q55A3Ad1, assert-h9a6849b1c37b573b1357523afd2e358d5e5b9cbb6cfbd68ee6bd2413307c337e

section/55-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a3c2eaf4a7789e12edea83ecbd6bf17a7afb7a2f735ca39a78774cff8bf6bf50LA

Ad secundum dicendum quod malum ebrietatis et nimiae potationis, consistit in defectu ordinis rationis. Contingit autem, cum defectu rationis, esse aliquam potentiam inferiorem perfectam ad id quod est sui generis, etiam cum repugnantia vel cum defectu rationis. Perfectio autem talis potentiae, cum sit cum defectu rationis, non posset dici virtus humana.

Referencing norms: Q55A3Ad2, assert-h09a9d1ba542c7ba3033a0b9b439cea9fd34d5d49e67f003db35f292784149512

section/55-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ca653199606fdcb2948aea1155ec57dc36d7b26dfb3abbeb565b967780a29ddcLA

Ad tertium dicendum quod tanto ratio perfectior esse ostenditur, quanto infirmitates corporis et inferiorum partium magis potest vincere seu tolerare. Et ideo virtus humana, quae rationi attribuitur, in infirmitate perfici dicitur, non quidem rationis, sed in infirmitate corporis et inferiorum partium.

Referencing norms: Q55A3Ad3, assert-h3f0bba08fa830497a372c9d1e3dca9ab3d4e3f143d475e4acd9bac2e210475b5

section/55-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:027b2ad987bae6dce1f6415ae3c8db1b25aacbb6054d3b139874cba6f41f877eLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit de ratione virtutis quod sit habitus bonus. Peccatum enim in malo semper sumitur. Sed etiam peccati est aliqua virtus; secundum illud I ad Cor. XV, virtus peccati lex. Ergo virtus non semper est habitus bonus.

Referencing norms: Q55A3Obiectio1, assert-h936191d963c433eeda1e7ffc0c7d08f7e8985254c033c2bf9ce2076f3c247d72, assert-hc6422152539f83b49053d95b762bd89b7f9220e2fac3ae03c51086001a625f29

section/55-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5964b9b438079f92d11663028ac269d7207f12097b50769634ed22ae3f4955daLA

Praeterea, virtus potentiae respondet. Sed potentia non solum se habet ad bonum, sed etiam ad malum; secundum illud Isaiae V, vae, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Ergo etiam virtus se habet et ad bonum et ad malum.

Referencing norms: Q55A3Obiectio2, assert-h808bc9f45cfda356dd67aceccb817a8c8a050192f0e86259b67b6f9c640777f7, assert-h86297d8c57541be963f450324ed837427fb72735a4aecc7daa180b2521479bbb

section/55-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:591109fec16924182659662edeb821a9571b6df6823be2ddca8a247c88442486LA

Praeterea, secundum apostolum, II ad Cor. XII, virtus in infirmitate perficitur. Sed infirmitas est quoddam malum. Ergo virtus non solum se habet ad bonum, sed etiam ad malum.

Referencing norms: Q55A3Obiectio3, assert-h2d7887f1f5dc5cc9a08270b61ef42538630bfe3ae2334f10569ac1a27d4e30a1, assert-h6e2a412542dfd65d3aaa2610bb3949e7de482e32c9ece0f160259b1e53b338fd

section/55-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4c1054268e1eee3f02905cce5262d99711f317ea05d633f52c05ce01cb250faeLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus importat perfectionem potentiae, unde virtus cuiuslibet rei determinatur ad ultimum in quod res potest, ut dicitur in I de caelo. Ultimum autem in quod unaquaeque potentia potest, oportet quod sit bonum, nam omne malum defectum quendam importat; unde Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom., quod omne malum est infirmum. Et propter hoc oportet quod virtus cuiuslibet rei dicatur in ordine ad bonum. Unde virtus humana, quae est habitus operativus, est bonus habitus, et boni operativus.

Referencing norms: Q55A3Respondeo, assert-h53091d9d7b4e84d116a12c927824dab8aee4b1dbb55e8b1278b7c26f7511ab48

section/55-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ba0c1cba21524bb09a228a631a071416ec97410403cae67144d35c96f9584538LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles., nemo autem dubitaverit quod virtus animam facit optimam. Et philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit.

Referencing norms: assert-h94e01666b5015dcba743d4949071c55eea783a3b39c33686a7ed1a1fa04aecbd

section/55-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ec4ace7aca8417bc0aee75c133725f7954e1afca509a3b69703a6213006d9e5aLA

Ad primum ergo dicendum quod id quod primo cadit in intellectu, est ens, unde unicuique apprehenso a nobis attribuimus quod sit ens; et per consequens quod sit unum et bonum, quae convertuntur cum ente. Unde dicimus quod essentia est ens et una et bona; et quod unitas est ens et una et bona; et similiter de bonitate. Non autem hoc habet locum in specialibus formis, sicut est albedo et sanitas, non enim omne quod apprehendimus, sub ratione albi et sani apprehendimus. Sed tamen considerandum quod sicut accidentia et formae non subsistentes dicuntur entia, non quia ipsa habeant esse, sed quia eis aliquid est; ita etiam dicuntur bona vel una, non quidem aliqua alia bonitate vel unitate, sed quia eis est aliquid bonum vel unum. Sic igitur et virtus dicitur bona, quia ea aliquid est bonum.

Referencing norms: Q55A4Ad1, assert-hc231cdd025bbb0a7b79fb8198abd20b6f1267acfe4d8277f3e39d482b56f1791

section/55-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c4add28079bc2af52366cc98f238792d230e9b577da920f510b4de20dc48f35fLA

Ad secundum dicendum quod bonum quod ponitur in definitione virtutis, non est bonum commune, quod convertitur cum ente, et est in plus quam qualitas, sed est bonum rationis, secundum quod Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom., quod bonum animae est secundum rationem esse.

Referencing norms: Q55A4Ad2, assert-h80c9a6152168bc714bf492e5c06d81b0fc4c53e4682db302213fbdeff33181c0

section/55-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0d9849926a252d4bd0f39cf70f9d39a0a58f093e7f99677ef18e4dd819ec28cbLA

Ad tertium dicendum quod virtus non potest esse in irrationali parte animae, nisi inquantum participat rationem, ut dicitur in I Ethic. Et ideo ratio, sive mens, est proprium subiectum virtutis humanae.

Referencing norms: Q55A4Ad3, assert-hc90be8c9a7982a845a2e6011bbc12e652bd36f9e0e9805d33a6a2bd69551b95b

section/55-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b09015f3ad6d9acc598135a8d9fab7b13f1047c0a7cbb32a9ba908a85b5604a0LA

Ad quartum dicendum quod iustitiae est propria rectitudo quae constituitur circa res exteriores quae in usum hominis veniunt, quae sunt propria materia iustitiae, ut infra patebit. Sed rectitudo quae importat ordinem ad finem debitum et ad legem divinam, quae est regula voluntatis humanae, ut supra dictum est, communis est omni virtuti.

Referencing norms: Q55A4Ad4, assert-h0eafb9d0cbe4316344c328d47f0e12da76f25c4bde9fc9a5b742cd9fb76d2bf9

section/55-4/reply/5 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ec45a6fe055790c614d88921835d34e10156eb199547a2886a49c1e49a085e00LA

Ad quintum dicendum quod virtute potest aliquis male uti tanquam obiecto, puta cum male sentit de virtute, cum odit eam, vel superbit de ea, non autem tanquam principio usus, ita scilicet quod malus sit actus virtutis.

Referencing norms: Q55A4Ad5, assert-heb45f851cab0c791e9c6418fe7f00c47a4efc7f91c6cac2ecd2a177820c7b9ac

section/55-4/reply/6 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3e9f05fe1732d4280804d3eece79a9b186a91a953b4ddeb6a234d7ae5a40dbf7LA

Ad sextum dicendum quod virtus infusa causatur in nobis a Deo sine nobis agentibus, non tamen sine nobis consentientibus. Et sic est intelligendum quod dicitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Quae vero per nos aguntur, Deus in nobis causat non sine nobis agentibus, ipse enim operatur in omni voluntate et natura.

Referencing norms: Q55A4Ad6, assert-h43eb271a223444d9e78a8114caa4feea3de675211beb30c15ac74ee4432d9d83

section/55-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:52758d0b8d395231a8bff8706bd46c2f425b18801b0859e3920b61cf8ebe771aLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens definitio virtutis quae solet assignari, scilicet, virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Virtus enim est bonitas hominis, ipsa enim est quae bonum facit habentem. Sed bonitas non videtur esse bona, sicut nec albedo est alba. Igitur inconvenienter dicitur quod virtus est bona qualitas.

Referencing norms: Q55A4Obiectio1, assert-he647cb79badebacfb748ce015308f1a95071008419f126dbabf6c95db1ad8d3c, assert-he8cd7a5086d85bfce900280aa9d681fbc4ab73dcdad12286eebccc661f24f6eb

section/55-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:35cc6a59bfb632151e01f687069549f53db76254a4951b920482850fb74524d5LA

Praeterea, nulla differentia est communior suo genere, cum sit generis divisiva. Sed bonum est communius quam qualitas, convertitur enim cum ente. Ergo bonum non debet poni in definitione virtutis, ut differentia qualitatis.

Referencing norms: Q55A4Obiectio2, assert-h69bf4eea359a1cb0870dfe7abb9924877850940f3231de8ed92c81881867981d, assert-heca9d9b222b3475f132cd0138bc4beefcad4a5f9616090b716419e9aa2d61ecf

section/55-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:cd0ff9721b450783f3d0c8e03b3eedbb5f29bb43a579ed4b8c801f1dd61a4d9aLA

Praeterea, sicut Augustinus dicit, in XII de Trin., ubi primo occurrit aliquid quod non sit nobis pecoribusque commune, illud ad mentem pertinet. Sed quaedam virtutes sunt etiam irrationabilium partium; ut philosophus dicit, in III Ethic. Non ergo omnis virtus est bona qualitas mentis.

Referencing norms: Q55A4Obiectio3, assert-h7732ed97dcd35aca4cc9c4a56c5ba0b978178092eb4533650b95af23fa3b4604, assert-hd04a49563668dc95ea59068a873eaa096afeeeacc3a1f645c50bca5ef8554783

section/55-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:686af6ba9b3f55f1fb942c49ae0bc5d1424be1004f0ee7c72c848c6a4f23e7e8LA

Praeterea, rectitudo videtur ad iustitiam pertinere, unde idem dicuntur recti, et iusti. Sed iustitia est species virtutis. Inconvenienter ergo ponitur rectum in definitione virtutis, cum dicitur, qua recte vivitur.

Referencing norms: Q55A4Obiectio4, assert-h10b990198c35d41f93bd19a41f8341aa176abce643ad717e1d1410acf8dfc3ec, assert-hdbf33094a0b543d09c90872e4a7385e3205375dc7142ac99ee238e57f27dbd95

section/55-4/objection/5 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bae1852859fb93936431dd983b88422b55643f76e0339002bfb8a0cd4fe44f8aLA

Praeterea, quicumque superbit de aliquo, male utitur eo. Sed multi superbiunt de virtute, dicit enim Augustinus, in regula, quod superbia etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant. Falsum est ergo quod nemo virtute male utatur.

Referencing norms: Q55A4Obiectio5, assert-h764fde52e322800f425f2bf5ace26c037b0ee5a08828459988522561ad933804, assert-hc3ccb8c48ac914a67944321fe69588d9f1e2f769d26cd2cc32a823ccbd383c74

section/55-4/objection/6 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b681135acaaef5bd686c4f9206c4eed0be38cc40a69e4505d5eae2f9a6617544LA

Praeterea, homo per virtutem iustificatur. Sed Augustinus dicit, super illud Ioan., maiora horum faciet, qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Inconvenienter ergo dicitur quod virtutem Deus in nobis sine nobis operatur.

Referencing norms: Q55A4Obiectio6, assert-h09519b0964341cfa3dca123f79436910c7a71412e0e78b2ae9c49cc9a07afa48, assert-h534cf37184270d59e27d76b1f7ca07f0ff1673825b8b777fd04ae0aa7e9c20ab

section/55-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7805a606775bb07716b978a1b5397051b4bc2d144f97e633e3fcec357f21ab2dLA

Respondeo dicendum quod ista definitio perfecte complectitur totam rationem virtutis. Perfecta enim ratio uniuscuiusque rei colligitur ex omnibus causis eius. Comprehendit autem praedicta definitio omnes causas virtutis. Causa namque formalis virtutis, sicut et cuiuslibet rei, accipitur ex eius genere et differentia, cum dicitur qualitas bona, genus enim virtutis qualitas est, differentia autem bonum. Esset tamen convenientior definitio, si loco qualitatis habitus poneretur, qui est genus propinquum. Virtus autem non habet materiam ex qua, sicut nec alia accidentia, sed habet materiam circa quam; et materiam in qua, scilicet subiectum. Materia autem circa quam est obiectum virtutis; quod non potuit in praedicta definitione poni, eo quod per obiectum determinatur virtus ad speciem; hic autem assignatur definitio virtutis in communi. Unde ponitur subiectum loco causae materialis, cum dicitur quod est bona qualitas mentis. Finis autem virtutis, cum sit habitus operativus, est ipsa operatio. Sed notandum quod habituum operativorum aliqui sunt semper ad malum, sicut habitus vitiosi; aliqui vero quandoque ad bonum, et quandoque ad malum, sicut opinio se habet ad verum et ad falsum; virtus autem est habitus semper se habens ad bonum. Et ideo, ut discernatur virtus ab his quae semper se habent ad malum, dicitur, qua recte vivitur, ut autem discernatur ab his quae se habent quandoque ad bonum, quandoque ad malum, dicitur, qua nullus male utitur. Causa autem efficiens virtutis infusae, de qua definitio datur, Deus est. Propter quod dicitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Quae quidem particula si auferatur, reliquum definitionis erit commune omnibus virtutibus, et acquisitis et infusis.

Referencing norms: Q55A4Respondeo, assert-hed43120a570cad224cb80f598b4f241ca12e40ea664f8bc4338954fba9152777

section/55-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:c3e9a93f06959bd858bf7c751e20a02604d9a7dd5d3b2cf41a89482a623fa32fLA

Sed contra est auctoritas Augustini, ex cuius verbis praedicta definitio colligitur, et praecipue in II de libero arbitrio.

Referencing norms: assert-hb9588a6f30c1b8e9dbdeaa8b4c440da2efa667331338811d59441fc8075e9ccf

question/55/prooemium · paragraph

la · official · sha256:3bf827554e9018e43f99aa436310e8041ca8fee1a090275329e58777159ea11cLA

Consequenter considerandum est de habitibus in speciali. Et quia habitus, ut dictum est, distinguuntur per bonum et malum, primo dicendum est de habitibus bonis, qui sunt virtutes et alia eis adiuncta, scilicet dona, beatitudines et fructus; secundo, de habitibus malis, scilicet de vitiis et peccatis. Circa virtutes autem quinque consideranda sunt, primo, de essentia virtutis; secundo, de subiecto eius; tertio, de divisione virtutum; quarto, de causa virtutis; quinto, de quibusdam proprietatibus virtutis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum virtus humana sit habitus. Secundo, utrum sit habitus operativus. Tertio, utrum sit habitus bonus. Quarto, de definitione virtutis.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 56

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q56
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:2030cae022649ca5df26ba0fed21a315c771f3c211c7efd7b03029df5d3003092026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 51

section/56-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0ce34cbe4523855dc0c31a6c1ba23da0f5a1a1fa5ac1eb75c1221cc7c888d12cLA

Ad primum ergo dicendum quod vivere dupliciter sumitur. Quandoque enim dicitur vivere ipsum esse viventis, et sic pertinet ad essentiam animae, quae est viventi essendi principium. Alio modo vivere dicitur operatio viventis, et sic virtute recte vivitur, inquantum per eam aliquis recte operatur.

Referencing norms: Q56A1Ad1, assert-h09352e69b4c676f4ce9b8cb8cf1daaa3725bf475cb8e92c04e31be4307d82c47

section/56-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bcecdcbed419dbcaa187817261b2e157f4f58ec8a14ef1129df18d3756a5414bLA

Ad secundum dicendum quod bonum vel est finis, vel in ordine ad finem dicitur. Et ideo, cum bonum operantis consistat in operatione, hoc etiam ipsum quod virtus facit operantem bonum, refertur ad operationem, et per consequens ad potentiam.

Referencing norms: Q56A1Ad2, assert-h5dd826240ed8f8db113a80b289280cf9a6b1238faead4cd2c1e0208940ff5da2

section/56-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:27a873121e09ab1c3cf893cce6c333e82cf8472d9e3223e75a633454c2355166LA

Ad tertium dicendum quod unum accidens dicitur esse in alio sicut in subiecto, non quia accidens per seipsum possit sustentare aliud accidens, sed quia unum accidens inhaeret substantiae mediante alio accidente, ut color corpori mediante superficie; unde superficies dicitur esse subiectum coloris. Et eo modo potentia animae dicitur esse subiectum virtutis.

Referencing norms: Q56A1Ad3, assert-ha53534749706d88f9959006cfd5def09ab5f254d3bcfa66c5535fab5a9b12f33

section/56-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:938f8f50e9876ace65fb31c242d1c3ba37dcf6d5cf10100e3037eb586d86e095LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus non sit in potentia animae sicut in subiecto. Dicit enim Augustinus, in II de Lib. Arbit., quod virtus est qua recte vivitur. Vivere autem non est per potentiam animae, sed per eius essentiam. Ergo virtus non est in potentia animae, sed in eius essentia.

Referencing norms: Q56A1Obiectio1, assert-h8ef17bd68e5c620de3c1e02301df58cd88ec564161249792a1de0fce99bf1816

section/56-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7667b75207eb24d72b66f6f313f784818eba5661a5a9c732bdfa91514a4bed5bLA

Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit. Sed sicut opus constituitur per potentiam, ita habens virtutem constituitur per essentiam animae. Ergo virtus non magis pertinet ad potentiam animae, quam ad eius essentiam.

Referencing norms: Q56A1Obiectio2, assert-h63c3417c3171405c5adbd6c5d25b9472b722d36e4bf61ff851bab3d2ca93698e, assert-ha62a1cf42919bca2d69da26c49eb91b499a61154ee6444046b5262f9a1f17dac

section/56-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b5d67e9320ae3ac0f00df426fe5bcbc7e543be2453788e807f9e30b717ee9c32LA

Praeterea, potentia est in secunda specie qualitatis. Virtus autem est quaedam qualitas, ut supra dictum est. Qualitatis autem non est qualitas. Ergo virtus non est in potentia animae sicut in subiecto.

Referencing norms: Q56A1Obiectio3, assert-h560b64546f45db026d8f23bce1fbb32b2e83ae552b74f9fd617f628a93ff5856

section/56-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:98fcb0cf96e914e2ea6223da5cfdb1dc281d0e8882fea078b8ae5a44a75ad16bLA

Respondeo dicendum quod virtutem pertinere ad potentiam animae, ex tribus potest esse manifestum. Primo quidem, ex ipsa ratione virtutis, quae importat perfectionem potentiae, perfectio autem est in eo cuius est perfectio. Secundo, ex hoc quod est habitus operativus, ut supra dictum est, omnis autem operatio est ab anima per aliquam potentiam. Tertio, ex hoc quod disponit ad optimum, optimum autem est finis, qui vel est operatio rei, vel aliquid consecutum per operationem a potentia egredientem. Unde virtus humana est in potentia animae sicut in subiecto.

Referencing norms: Q56A1Respondeo, assert-hb90035f64e9c149e81949cc5e178f73e5d13713fac96042d021288603cdb9563

section/56-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:54817782ec485acb9fcfc129ad506d353f8006650025e947a35aafbbbcd37d02LA

Sed contra, virtus est ultimum potentiae, ut dicitur in I de caelo. Sed ultimum est in eo cuius est ultimum. Ergo virtus est in potentia animae.

Referencing norms: assert-hc71ce20d101a9f3e545505295cb078eadc2745f97fa52f09ab0adacd875c1bf5

section/56-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f4db0ced914fc16cb3dc814134f2e52a1090bd9054ec9f5e605869cfc9511491LA

Ad primum ergo dicendum quod idem actus non potest aequaliter, et eodem ordine, pertinere ad diversas potentias, sed secundum diversas rationes, et diverso ordine.

Referencing norms: Q56A2Ad1, assert-hbe4bd7bd627baded5f0cc878c128d31e8401f0918d61e68cd8ef9db2a96ada67

section/56-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:73bb52a6d9c6adadcbc82fcadee16c3fa5773080ef642ca9301c7ab65db547fcLA

Ad secundum dicendum quod scire praeexigitur ad virtutem moralem, inquantum virtus moralis operatur secundum rationem rectam. Sed essentialiter in appetendo virtus moralis consistit.

Referencing norms: Q56A2Ad2, assert-ha79cf968f619a818198c30a44050aa824b6d5dd892be185bb3245ee6dbf8dec1

section/56-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ab438a0aad0529b5875a639a87811ff3c1611da85b7ef5fd51bc43b3fb057903LA

Ad tertium dicendum quod prudentia realiter est in ratione sicut in subiecto, sed praesupponit rectitudinem voluntatis sicut principium, ut infra dicetur.

Referencing norms: Q56A2Ad3, assert-ha2fb0aaab4255e12e4ed8bb5e715d7cc75e48c72b7678933e0f47f3ca0aada86

section/56-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3532981388a81359c568cb1d4fa3b5c226757e525f9191ba072f3d019571ed86LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod una virtus possit esse in duabus potentiis. Habitus enim cognoscuntur per actus. Sed unus actus progreditur diversimode a diversis potentiis, sicut ambulatio procedit a ratione ut a dirigente, a voluntate sicut a movente, et a potentia motiva sicut ab exequente. Ergo etiam unus habitus virtutis potest esse in pluribus potentiis.

Referencing norms: Q56A2Obiectio1, assert-h3dec0923698f7e02ff1588872f8c1a7d604e2516781448fb45f02374873447bd, assert-h51bb2a51ec1661607914b2c7fa0f78620ec91e05afed74da03716397d121e15b

section/56-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1a7573af4f1c17c95ee27d7bcd9863b17782babfc7ca838e45d18077504fd4feLA

Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod ad virtutem tria requiruntur, scilicet scire, velle et immobiliter operari. Sed scire pertinet ad intellectum, velle ad voluntatem. Ergo virtus potest esse in pluribus potentiis.

Referencing norms: Q56A2Obiectio2, assert-h07b71fbb61d089bfa8a376ce6b090561cf9a83f1cf31123ba65eb6c4f8fb460a, assert-hb41f6a9c104c4c90f6bda912583a96757a8135f0d834b9ae8424525d98884268

section/56-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fcd266e452d33701ba07367e23b88d72fe93483448b8e13d86a45bc491566136LA

Praeterea, prudentia est in ratione, cum sit recta ratio agibilium, ut dicitur in VI Ethic. Est etiam in voluntate, quia non potest esse cum voluntate perversa, ut in eodem libro dicitur. Ergo una virtus potest esse in duabus potentiis.

Referencing norms: Q56A2Obiectio3, assert-hd3c36129f11fdc241c307bb5ca4d65854d18c9a9d1a7a5e4a59ced2e62f51aed

section/56-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a91724c4d21ca84005919fef561b06b4c6f624777ae0c25b34d73f9b88c44028LA

Respondeo dicendum quod aliquid esse in duobus, contingit dupliciter. Uno modo, sic quod ex aequo sit in utroque. Et sic impossibile est unam virtutem esse in duabus potentiis, quia diversitas potentiarum attenditur secundum generales conditiones obiectorum, diversitas autem habituum secundum speciales; unde ubicumque est diversitas potentiarum, est diversitas habituum, sed non convertitur. Alio modo potest esse aliquid in duobus vel pluribus, non ex aequo, sed ordine quodam. Et sic una virtus pertinere potest ad plures potentias; ita quod in una sit principaliter, et se extendat ad alias per modum diffusionis, vel per modum dispositionis; secundum quod una potentia movetur ab alia, et secundum quod una potentia accipit ab alia.

Referencing norms: Q56A2Respondeo, assert-h56ab32caf1d7ad83f9dd77f747470e81755ea403d73f462615e86b4dc27b7c9d

section/56-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:749c91e059330ad21539e0536dc85068e19b18a894352e151009707890cecc0dLA

Sed contra, virtus est in potentia animae sicut in subiecto. Sed idem accidens non potest esse in pluribus subiectis. Ergo una virtus non potest esse in pluribus potentiis animae.

Referencing norms: assert-h019a375d5842c38b8cc47b7428809547bf1b2d2e674deb4b46f5431915f6e28c

section/56-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:47d1f18f8586f49f3e4ea00ed02cae54177213a8837e1ab27ce88d335ff8adc7LA

Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini intelligendum est de virtute simpliciter dicta non quod omnis talis virtus sit simpliciter amor; sed quia dependet aliqualiter ab amore, inquantum dependet a voluntate, cuius prima affectio est amor, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q56A3Ad1, assert-h53976697a608e625b79d43d6c1201f1731d8f02819ce86610425ae0dd63e7ef2

section/56-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0838776f3a6a9098bd7754244f58f237ad5750760134c3b82675336c73975c79LA

Ad secundum dicendum quod bonum uniuscuiusque est finis eius, et ideo, cum verum sit finis intellectus, cognoscere verum est bonus actus intellectus. Unde habitus perficiens intellectum ad verum cognoscendum, vel in speculativis vel in practicis, dicitur virtus.

Referencing norms: Q56A3Ad2, assert-hb7d7ce47ab9d479c178a670aa9cfb99fe1cebaca552bebd2f07fba73ec33a1c0

section/56-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5b74eda726eb51e0e60f5213a0db387482e2956eff0c5e7539fc89224484072aLA

Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de virtute simpliciter dicta.

Referencing norms: Q56A3Ad3, assert-h7ba43b9a0be5a6becc7600fc147af1e65aa064e7b1f33e1c299c40f67c6da462

section/56-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ed7d374ce798ac4503d2043f31ae7aab78b2c933f3ede734dff32570d2a102c2LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod intellectus non sit subiectum virtutis. Dicit enim Augustinus, in libro de moribus Eccles., quod omnis virtus est amor. Subiectum autem amoris non est intellectus, sed solum vis appetitiva. Ergo nulla virtus est in intellectu.

Referencing norms: Q56A3Obiectio1, assert-h52913f960aa477ec28fa5cec59562bebde6eda6e2893ed741364b90f32d4fa7b

section/56-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:abd7a8a7f638e97f0bbf2fdecfc0e188d92f0437bea8a585d6f7bc822608521dLA

Praeterea, virtus ordinatur ad bonum, sicut ex supradictis patet. Bonum autem non est obiectum intellectus, sed appetitivae virtutis. Ergo subiectum virtutis non est intellectus, sed appetitiva virtus.

Referencing norms: Q56A3Obiectio2, assert-he5028f7a6415f005adc9ae52f454e7c69ae19d252b1073c94fd5447f52b39d82

section/56-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4a9cf444ed6e5f2fba0d313c73a727b1f2c9ad8ca276993f81963cbbeee9ad85LA

Praeterea, virtus est quae bonum facit habentem, ut philosophus dicit. Sed habitus perficiens intellectum non facit bonum habentem, non enim propter scientiam vel artem dicitur homo bonus. Ergo intellectus non est subiectum virtutis.

Referencing norms: Q56A3Obiectio3, assert-h15d47d59b1044e1dc9f9edc6dc1cd8f020da3b08e29d7bb0698e70059ee8a9f8, assert-h8df32856ad7357f44fc9533ce4e96bcc929901a6a1a93e3c5c6733dae8636c5b

section/56-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fd938c35671d41aa6a7644b71426900bd956bd0e1190c11632a7e873c17e5f22LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus est habitus quo quis bene operatur. Dupliciter autem habitus aliquis ordinatur ad bonum actum. Uno modo, inquantum per huiusmodi habitum acquiritur homini facultas ad bonum actum, sicut per habitum grammaticae habet homo facultatem recte loquendi. Non tamen grammatica facit ut homo semper recte loquatur, potest enim grammaticus barbarizare aut soloecismum facere. Et eadem ratio est in aliis scientiis et artibus. Alio modo, aliquis habitus non solum facit facultatem agendi, sed etiam facit quod aliquis recte facultate utatur, sicut iustitia non solum facit quod homo sit promptae voluntatis ad iusta operandum, sed etiam facit ut iuste operetur. Et quia bonum, sicut et ens, non dicitur simpliciter aliquid secundum id quod est in potentia, sed secundum id quod est in actu; ideo ab huiusmodi habitibus simpliciter dicitur homo bonum operari, et esse bonus, puta quia est iustus vel temperatus; et eadem ratio est de similibus. Et quia virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit, huiusmodi habitus simpliciter dicuntur virtutes, quia reddunt bonum opus in actu, et simpliciter faciunt bonum habentem. Primi vero habitus non simpliciter dicuntur virtutes, quia non reddunt bonum opus nisi in quadam facultate, nec simpliciter faciunt bonum habentem. Non enim dicitur simpliciter aliquis homo bonus, ex hoc quod est sciens vel artifex, sed dicitur bonus solum secundum quid, puta bonus grammaticus, aut bonus faber. Et propter hoc, plerumque scientia et ars contra virtutem dividitur, quandoque autem virtutes dicuntur, ut patet in VI Ethic. Subiectum igitur habitus qui secundum quid dicitur virtus, potest esse intellectus, non solum practicus, sed etiam intellectus speculativus, absque omni ordine ad voluntatem, sic enim philosophus, in VI Ethic., scientiam, sapientiam et intellectum, et etiam artem, ponit esse intellectuales virtutes. Subiectum vero habitus qui simpliciter dicitur virtus, non potest esse nisi voluntas; vel aliqua potentia secundum quod est mota a voluntate. Cuius ratio est, quia voluntas movet omnes alias potentias quae aliqualiter sunt rationales, ad suos actus, ut supra habitum est, et ideo quod homo actu bene agat, contingit ex hoc quod homo habet bonam voluntatem. Unde virtus quae facit bene agere in actu, non solum in facultate, oportet quod vel sit in ipsa voluntate; vel in aliqua potentia secundum quod est a voluntate mota. Contingit autem intellectum a voluntate moveri, sicut et alias potentias, considerat enim aliquis aliquid actu, eo quod vult. Et ideo intellectus, secundum quod habet ordinem ad voluntatem, potest esse subiectum virtutis simpliciter dictae. Et hoc modo intellectus speculativus, vel ratio, est subiectum fidei, movetur enim intellectus ad assentiendum his quae sunt fidei, ex imperio voluntatis; nullus enim credit nisi volens. Intellectus vero practicus est subiectum prudentiae. Cum enim prudentia sit recta ratio agibilium, requiritur ad prudentiam quod homo se bene habeat ad principia huius rationis agendorum, quae sunt fines; ad quos bene se habet homo per rectitudinem voluntatis, sicut ad principia speculabilium per naturale lumen intellectus agentis. Et ideo sicut subiectum scientiae, quae est ratio recta speculabilium, est intellectus speculativus in ordine ad intellectum agentem; ita subiectum prudentiae est intellectus practicus in ordine ad voluntatem rectam.

Referencing norms: Q56A3Respondeo, assert-h80e2313d21970c52764f02d4dfe48e7fd939fc188fd56a47f64c0950bbb65dae

section/56-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:5a9c946a080cc938c26d8ec94fe4338589af8199fff6fc2d5e945893c07e02abLA

Sed contra est quod mens maxime dicitur intellectus. Subiectum autem virtutis est mens; ut patet ex definitione virtutis supra inducta. Ergo intellectus est subiectum virtutis.

Referencing norms: assert-hc21b0b8aefe7150e2ebaad7dcd4ba3ba6bc5d42ac82f4042eac8daa2e8e0c4ed

section/56-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0cbfb3498915474821d0887071c6a80cd45b07ec3e9faf7782730538c9815277LA

Ad primum ergo dicendum quod irascibilis et concupiscibilis secundum se consideratae, prout sunt partes appetitus sensitivi, communes sunt nobis et brutis. Sed secundum quod sunt rationales per participationem, ut obedientes rationi, sic sunt propriae hominis. Et hoc modo possunt esse subiectum virtutis humanae.

Referencing norms: Q56A4Ad1, assert-h68ab5aeef7ab8dcfb0fa75595caa4cc4dbbc05306ea377d8b0f3581b8876e425

section/56-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:74c948a467db1f2ead51bb43f00d0a68af2c9289166c873934af3d82314e09e6LA

Ad secundum dicendum quod, sicut caro hominis ex se quidem non habet bonum virtutis, fit tamen instrumentum virtuosi actus, inquantum, movente ratione, membra nostra exhibemus ad serviendum iustitiae, ita etiam irascibilis et concupiscibilis ex se quidem non habent bonum virtutis sed magis infectionem fomitis; inquantum vero conformantur rationi, sic in eis adgeneratur bonum virtutis moralis.

Referencing norms: Q56A4Ad2, assert-h7816cf3a6a6d56272bc2ded84e391f8c50e34931424e7a47eb2db7cada04245f

section/56-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7b65db7e634ba809cc1dab66477f8adb4d3e75e2beb54afffc72dce883de3141LA

Ad tertium dicendum quod alia ratione regitur corpus ab anima, et irascibilis et concupiscibilis a ratione. Corpus enim ad nutum obedit animae absque contradictione, in his in quibus natum est ab anima moveri, unde philosophus dicit, in I Polit., quod anima regit corpus despotico principatu, idest sicut dominus servum. Et ideo totus motus corporis refertur ad animam. Et propter hoc in corpore non est virtus, sed solum in anima. Sed irascibilis et concupiscibilis non ad nutum obediunt rationi, sed habent proprios motus suos, quibus interdum rationi repugnant, unde in eodem libro philosophus dicit quod ratio regit irascibilem et concupiscibilem principatu politico, quo scilicet reguntur liberi, qui habent in aliquibus propriam voluntatem. Et propter hoc etiam oportet in irascibili et concupiscibili esse aliquas virtutes, quibus bene disponantur ad actum.

Referencing norms: Q56A4Ad3, assert-haa1991183711f972b5ee3c8024823734f7ff93fdd6bc07ef768b6a5e49de71ce

section/56-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:99b5d7c3caffa8430dcac4e1a0f0e4fb2450525401859643440c5b984ae199b0LA

Ad quartum dicendum quod in electione duo sunt, scilicet intentio finis, quae pertinet ad virtutem moralem; et praeacceptio eius quod est ad finem, quod pertinet ad prudentiam; ut dicitur in VI Ethic. Quod autem habeat rectam intentionem finis circa passiones animae, hoc contingit ex bona dispositione irascibilis et concupiscibilis. Et ideo virtutes morales circa passiones, sunt in irascibili et concupiscibili, sed prudentia est in ratione.

Referencing norms: Q56A4Ad4, assert-h536ceb1b9097e09bd1534340e75ee11728da0584001730effc6ebc8e8e04f6c3

section/56-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3da980b2afbbf3099c613daa233b62df2f6685db1b247219dfb39cb86b2bc0d3LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod irascibilis et concupiscibilis non possint esse subiectum virtutis. Huiusmodi enim vires sunt communes nobis et brutis. Sed nunc loquimur de virtute secundum quod est propria homini, sic enim dicitur virtus humana. Non igitur humanae virtutis potest esse subiectum irascibilis et concupiscibilis, quae sunt partes appetitus sensitivi, ut in primo dictum est.

Referencing norms: Q56A4Obiectio1, assert-hc1956539f99068369ec3a82e7f034835f97558794b98f507794aa3977f4a3f20, assert-hd51ed8f656b1a932fd4d46355e8f0feaf72d47bc52ab69933f85a59c1c91cc6a

section/56-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ec0b967458d585d2113c9e9aa5806070a92c5437e9f89a6415bd0becd186149fLA

Praeterea, appetitus sensitivus est vis utens organo corporali. Sed bonum virtutis non potest esse in corpore hominis, dicit enim apostolus, Rom. VII, scio quod non habitat in carne mea bonum. Ergo appetitus sensitivus non potest esse subiectum virtutis.

Referencing norms: Q56A4Obiectio2, assert-hfccc23900b0f4faf35d8397c5592998cf352307f6ae46fdf3ad6bb88cc7333cf, assert-hfcf1f96d9dc89ea652b7783c8baeda3a919308971257c76c9777de8eb9cdb035

section/56-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 5

la · official · sha256:2d6188462a7aeec3363237dc24434c351db8e21a4c516cb33114422c1f2b5b3bLA

Praeterea, Augustinus probat, in libro de moribus Eccles., quod virtus non est in corpore, sed in anima, eo quod per animam corpus regitur, unde quod aliquis corpore bene utatur, totum refertur ad animam; sicut si mihi auriga obtemperans, equos quibus praeest, recte regit, hoc totum mihi debetur. Sed sicut anima regit corpus, ita etiam ratio regit appetitum sensitivum. Ergo totum rationali parti debetur, quod irascibilis et concupiscibilis recte regantur. Sed virtus est qua recte vivitur, ut supra dictum est. Virtus igitur non est in irascibili et concupiscibili, sed solum in parte rationali.

Referencing norms: Q56A4Obiectio3, assert-hb6371434dd749aa9bee0efe64af502c858e089ea91de7db270b4f982f3b4accb, assert-hbd2d82ee1b8e205fa3b4251a431d44b338d0d4ec36b3b90f18d4ca63d60d9151, assert-hef5436a9d6c98735e40cec23d02c5613c4336a46e3b35f2dc28907e25471e86c, assert-hf34dd9570481b295c74f8d8adfc9b8bb5858762dd9859183fb5ce4d0e8ec1b02

section/56-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8404ad65b98d71d328b87cf891cce51588679d031c34c65fc9608e2799403842LA

Praeterea, principalis actus virtutis moralis est electio, ut dicitur in VIII Ethic. Sed electio non est actus irascibilis et concupiscibilis, sed rationis, ut supra dictum est. Ergo virtus moralis non est in irascibili et concupiscibili, sed in ratione.

Referencing norms: Q56A4Obiectio4, assert-h05ebcc6f564470dadb74fd8b53cb74899f7bb680bcd7b00e5db192305dff1362, assert-h5ac569e32ce5dca406b7b322e53715353be1894600bbcb7782c8c25584279baa

section/56-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1e4e10b6fb109da9b2d1550306cb0dcea7be7d415a803363d49dae29e95b1d57LA

Respondeo dicendum quod irascibilis et concupiscibilis dupliciter considerari possunt. Uno modo secundum se, inquantum sunt partes appetitus sensitivi. Et hoc modo, non competit eis quod sint subiectum virtutis. Alio modo possunt considerari inquantum participant rationem, per hoc quod natae sunt rationi obedire. Et sic irascibilis vel concupiscibilis potest esse subiectum virtutis humanae, sic enim est principium humani actus, inquantum participat rationem. Et in his potentiis necesse est ponere virtutes. Quod enim in irascibili et concupiscibili sint aliquae virtutes, patet. Actus enim qui progreditur ab una potentia secundum quod est ab alia mota, non potest esse perfectus, nisi utraque potentia sit bene disposita ad actum, sicut actus artificis non potest esse congruus, nisi et artifex sit bene dispositus ad agendum, et etiam ipsum instrumentum. In his igitur circa quae operatur irascibilis et concupiscibilis secundum quod sunt a ratione motae, necesse est ut aliquis habitus perficiens ad bene agendum sit non solum in ratione, sed etiam in irascibili et concupiscibili. Et quia bona dispositio potentiae moventis motae, attenditur secundum conformitatem ad potentiam moventem; ideo virtus quae est in irascibili et concupiscibili, nihil aliud est quam quaedam habitualis conformitas istarum potentiarum ad rationem.

Referencing norms: Q56A4Respondeo, assert-hef20136f5df04500d71075760cdba8b1574de88aa49220828876948af8fe9f9a

section/56-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:c64e2ce15219829c6e9f6eb4544c59028eca8422bc8529bc83d7e0a14f372682LA

Sed contra est quod fortitudo ponitur esse in irascibili, temperantia autem in concupiscibili. Unde philosophus dicit, in III Ethic., quod hae virtutes sunt irrationabilium partium.

Referencing norms: assert-h44e1f8c74554416213752092aaa3476506c0144f89de2e36e3a1f40789c13b42

section/56-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:81b7c5ee4f0a53a50977f6c5cba0bbf14bbe62a5531a1e015930dd8110f9fb0bLA

Ad primum ergo dicendum quod appetitus sensitivus se habet ad voluntatem, quae est appetitus rationis, sicut motus ab eo. Et ideo opus appetitivae virtutis consummatur in appetitu sensitivo. Et propter hoc, appetitus sensitivus est subiectum virtutis. Virtutes autem sensitivae apprehensivae magis se habent ut moventes respectu intellectus, eo quod phantasmata se habent ad animam intellectivam, sicut colores ad visum, ut dicitur in III de anima. Et ideo opus cognitionis in intellectu terminatur. Et propter hoc, virtutes cognoscitivae sunt in ipso intellectu vel ratione.

Referencing norms: Q56A5Ad1, assert-h20ef7f020f213ede768cea56491a617224c906cf0ff2306af8699ba8ca2073b3

section/56-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a1d73587df50955710d21b2dd43ca2f4cddb1481c7c633bb055747a2d2c683cfLA

Et per hoc patet solutio ad secundum.

Referencing norms: Q56A5Ad2, assert-h70e89853884949e05d220564d6cb2d1e2a05ad8fd5951cf803f70e19159de250

section/56-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a2c8237549fc89c848c54233f149ba7ceea3dff51c00f7f9898b04dd5e6876e2LA

Ad tertium dicendum quod memoria non ponitur pars prudentiae, sicut species est pars generis, quasi ipsa memoria sit quaedam virtus per se, sed quia unum eorum quae requiruntur ad prudentiam, est bonitas memoriae; ut sic quodammodo se habeat per modum partis integralis.

Referencing norms: Q56A5Ad3, assert-hc7ff379ec04d100de7283ffa994e49978a6addb86892d0509d47965f6d8e59e5

section/56-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8d72c6a8af6ce9069506fab1743340cec78dabbc2b5a52a3803baab54bf66f19LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in viribus sensitivis apprehensivis interius, possit esse aliqua virtus. Appetitus enim sensitivus potest esse subiectum virtutis, inquantum obedit rationi. Sed vires sensitivae apprehensivae interius, rationi obediunt, ad imperium enim rationis operatur et imaginativa et cogitativa et memorativa. Ergo in his viribus potest esse virtus.

Referencing norms: Q56A5Obiectio1, assert-h728ee8e12a4744f71f134d8f78cfb839aa664ff35b60445e0a836fb6ad63b6e5, assert-h8631c4681f4e76765928ea60c596e9ea26df29ad7e874568c8cd18a302ff3ad0

section/56-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f2aed420bba80ee1447e77aec360073699c48d1f563ba7287b2944bc313a7a6cLA

Praeterea, sicut appetitus rationalis, qui est voluntas, in suo actu potest impediri, vel etiam adiuvari, per appetitum sensitivum; ita etiam intellectus vel ratio potest impediri, vel etiam iuvari, per vires praedictas. Sicut ergo in viribus sensitivis appetitivis potest esse virtus, ita etiam in apprehensivis.

Referencing norms: Q56A5Obiectio2, assert-h51eaa13f7bf6759babebd5b8c0dfff9ffac294334634e1fbc3db1acb0b217298

section/56-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:206577c778811ff3cfcc40d1bf43bf7817e4ca2770a04928ab37f0df9f9d6f32LA

Praeterea, prudentia est quaedam virtus, cuius partem ponit Tullius memoriam, in sua rhetorica. Ergo etiam in vi memorativa potest esse aliqua virtus. Et eadem ratione, in aliis interioribus apprehensivis viribus.

Referencing norms: Q56A5Obiectio3, assert-h65cb83aa9683fd281f0df89811a258abc17eab8819c3dddf4907283ead3ee53a

section/56-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e335410589840b77de5b1f217759ebb63ea1bf1cba28a6aadd550ebc3afad0e9LA

Respondeo dicendum quod in viribus sensitivis apprehensivis interius, ponuntur aliqui habitus. Quod patet ex hoc praecipue quod philosophus dicit, in libro de memoria, quod in memorando unum post aliud, operatur consuetudo, quae est quasi quaedam natura, nihil autem est aliud habitus consuetudinalis quam habitudo acquisita per consuetudinem, quae est in modum naturae. Unde de virtute dicit Tullius, in sua rhetorica, quod est habitus in modum naturae, rationi consentaneus. In homine tamen id quod ex consuetudine acquiritur in memoria, et in aliis viribus sensitivis apprehensivis, non est habitus per se; sed aliquid annexum habitibus intellectivae partis, ut supra dictum est. Sed tamen si qui sunt habitus in talibus viribus, virtutes dici non possunt. Virtus enim est habitus perfectus, quo non contingit nisi bonum operari, unde oportet quod virtus sit in illa potentia quae est consummativa boni operis. Cognitio autem veri non consummatur in viribus sensitivis apprehensivis; sed huiusmodi vires sunt quasi praeparatoriae ad cognitionem intellectivam. Et ideo in huiusmodi viribus non sunt virtutes, quibus cognoscitur verum; sed magis in intellectu vel ratione.

Referencing norms: Q56A5Respondeo, assert-h9e7a89af8e495b6faa77f23c72cfbba27724960549b1afab779d86aae6060aae

section/56-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:f398d74bba22c1aac7089e14e698676cdc9a4ec2ce0231082689ecaa545bf72fLA

Sed contra est quod omnes virtutes vel sunt intellectuales, vel morales, ut dicitur in II Ethic. Morales autem virtutes omnes sunt in parte appetitiva, intellectuales autem in intellectu vel ratione, sicut patet in VI Ethic. Nulla ergo virtus est in viribus sensitivis apprehensivis interius.

Referencing norms: assert-h34e6341b7e2efd3dec3f78135f59e433e9d18591bbefed8de6e29717f0843937

section/56-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:551cfbe3d4cc792e494bba9b1dc14d474ffc72c08414345b9e3a8f8d44c9d9caLA

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa habet locum de virtute quae ordinat ad bonum proprium ipsius volentis, sicut temperantia et fortitudo, quae sunt circa passiones humanas et alia huiusmodi, ut ex dictis patet.

Referencing norms: Q56A6Ad1, assert-hb1378539a7b6c62a06592ad738dff5baf79464989bf0368e11c7dedfe074a2dc

section/56-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bf68107c66104ed82f62063760e9fc3a827db4f445a28d9291759fbb2be79997LA

Ad secundum dicendum quod rationale per participationem non solum est irascibilis et concupiscibilis; sed omnino, idest universaliter, appetitivum, ut dicitur in I Ethic. Sub appetitivo autem comprehenditur voluntas. Et ideo, si qua virtus est in voluntate, erit moralis, nisi sit theologica, ut infra patebit.

Referencing norms: Q56A6Ad2, assert-h0e0752965609336839665e3a4a750ec251e9dcb3db79092fdd0296f199f907b7

section/56-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:859beecdf5c036b9a31001c69bde0691da5eff6f69a2af52098b7499496414f5LA

Ad tertium dicendum quod quaedam virtutes ordinantur ad bonum passionis moderatae, quod est proprium huius vel illius hominis, et in talibus non est necessarium quod sit aliqua virtus in voluntate, cum ad hoc sufficiat natura potentiae, ut dictum est. Sed hoc solum necessarium est in illis virtutibus quae ordinantur ad aliquod bonum extrinsecum.

Referencing norms: Q56A6Ad3, assert-hb727c8e225b73f806330115754b26f2dd88599934007fad57bcd380d259c93e5

section/56-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f698a8f487e29f3c60942c3700ba737813dbe9718081c29c525f7efe4134acfbLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas non sit subiectum alicuius virtutis. Ad id enim quod convenit potentiae ex ipsa ratione potentiae, non requiritur aliquis habitus. Sed de ipsa ratione voluntatis, cum sit in ratione, secundum philosophum in III de anima, est quod tendat in id quod est bonum secundum rationem, ad quod ordinatur omnis virtus, quia unumquodque naturaliter appetit proprium bonum, virtus enim est habitus per modum naturae, consentaneus rationi, ut Tullius dicit in sua rhetorica. Ergo voluntas non est subiectum virtutis.

Referencing norms: Q56A6Obiectio1, assert-h78f2ea36e3b697d7d6eff3c6107d87c396921c8417decaee4035e5d578301987, assert-hcec9bb07b5bba9ac55650c60fe3e763645c0b875c20861140227e406c4a4c74e

section/56-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:2c3e19358f1a267c1c2c4b70cd9f809cf20797b0fbfc0650e505dbb0ef2e32e4LA

Praeterea, omnis virtus aut est intellectualis, aut moralis, ut dicitur in I et II Ethic. Sed virtus intellectualis est, sicut in subiecto, in intellectu et ratione, non autem in voluntate, virtus autem moralis est, sicut in subiecto, in irascibili et concupiscibili, quae sunt rationales per participationem. Ergo nulla virtus est in voluntate sicut in subiecto.

Referencing norms: Q56A6Obiectio2, assert-h028f3e468cedcdf7e117b62919a9722b2afc825674b756b0ff6236fa627291ad, assert-h4d12df62675415a7facf1346f46cc95789004625d762a117b190b3317758a983

section/56-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:62cde9bde52cb45edeadc56f685080634ee6a0165a04e615af3d6ef394760abbLA

Praeterea, omnes actus humani, ad quos virtutes ordinantur, sunt voluntarii. Si igitur respectu aliquorum humanorum actuum sit aliqua virtus in voluntate, pari ratione respectu omnium actuum humanorum erit virtus in voluntate. Aut ergo in nulla alia potentia erit aliqua virtus, aut ad eundem actum ordinabuntur duae virtutes, quod videtur inconveniens. Voluntas ergo non potest esse subiectum virtutis.

Referencing norms: Q56A6Obiectio3, assert-ha7bdcdde39fc6d730db44973c88fa82c09f21a78ca0dd786d340ea2a7a40dc82

section/56-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b81aae12be509e3fab94245679b9c74cbf2f709284cb44c432cbeb1474186fe3LA

Respondeo dicendum quod, cum per habitum perficiatur potentia ad agendum, ibi indiget potentia habitu perficiente ad bene agendum, qui quidem habitus est virtus, ubi ad hoc non sufficit propria ratio potentiae. Omnis autem potentiae propria ratio attenditur in ordine ad obiectum. Unde cum, sicut dictum est, obiectum voluntati sit bonum rationis voluntati proportionatum, quantum ad hoc non indiget voluntas virtute perficiente. Sed si quod bonum immineat homini volendum, quod excedat proportionem volentis; sive quantum ad totam speciem humanam, sicut bonum divinum, quod transcendit limites humanae naturae, sive quantum ad individuum, sicut bonum proximi; ibi voluntas indiget virtute. Et ideo huiusmodi virtutes quae ordinant affectum hominis in Deum vel in proximum, sunt in voluntate sicut in subiecto; ut caritas, iustitia et huiusmodi.

Referencing norms: Q56A6Respondeo, assert-h169504fa2196328245ba92977893b9524084cca4cd6d260d2d6e8c3819170dce

section/56-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ea0cd00d5c30be25dd92c062f1efb649ebe1bd0e8b35dc2fb2f5b2f5b68ad87fLA

Sed contra est quod maior perfectio requiritur in movente quam in moto. Sed voluntas movet irascibilem et concupiscibilem. Multo ergo magis debet esse virtus in voluntate, quam in irascibili et concupiscibili.

Referencing norms: assert-h16770aa2269def767cba9f9b2fdd7849e5dcae41e1ec4bb3dce4d0f7da204835

question/56/prooemium · paragraph

la · official · sha256:6b65b35be584c572bd22c9f1c9754df18bd08bd3ac2e4aef0cd5a83d0b0665ebLA

Deinde considerandum est de subiecto virtutis. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum virtus sit in potentia animae sicut in subiecto. Secundo, utrum una virtus possit esse in pluribus potentiis. Tertio, utrum intellectus possit esse subiectum virtutis. Quarto, utrum irascibilis et concupiscibilis. Quinto, utrum vires apprehensivae sensitivae. Sexto, utrum voluntas.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 57

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q57
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:735f344175498abf5fe562bf2ad926c9ba7a9986004c1ddf627d350dba5b80902026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 51

section/57-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4fcca6e632efe0e5cb8bc1410c47cea70fe79ea4c6013949df6f4194283b346dLA

Ad primum ergo dicendum quod duplex est opus, scilicet exterius, et interius. Practicum ergo, vel operativum, quod dividitur contra speculativum, sumitur ab opere exteriori, ad quod non habet ordinem habitus speculativus. Sed tamen habet ordinem ad interius opus intellectus, quod est speculari verum. Et secundum hoc est habitus operativus.

Referencing norms: Q57A1Ad1, assert-ha2e8ff5f71a6af25797a2236cddc7a44fb8f6beed6b89ce07e9dcb5469a15267

section/57-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:91b10151d10a413da07cb7416f9cdd92a98a81d20604962b55b59711b5d2a247LA

Ad secundum dicendum quod virtus est aliquorum dupliciter. Uno modo, sicut obiectorum. Et sic huiusmodi virtutes speculativae non sunt eorum per quae homo fit beatus; nisi forte secundum quod ly per dicit causam efficientem vel obiectum completae beatitudinis, quod est Deus, quod est summum speculabile. Alio modo dicitur virtus esse aliquorum sicut actuum. Et hoc modo virtutes intellectuales sunt eorum per quae homo fit beatus. Tum quia actus harum virtutum possunt esse meritorii, sicut dictum est. Tum etiam quia sunt quaedam inchoatio perfectae beatitudinis, quae in contemplatione veri consistit, sicut supra dictum est.

Referencing norms: Q57A1Ad2, assert-hc4d68d7bf132d588ac40452e7ab703e4a97018812bee425a439eac24e176e365

section/57-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6215d4008b5bab6bf4f797592fac4254d6bd053f8821af5d713a57a7a23c1e75LA

Ad tertium dicendum quod scientia dividitur contra virtutem secundo modo dictam, quae pertinet ad vim appetitivam.

Referencing norms: Q57A1Ad3, assert-hf55357a786139e57b8d64fc7ece2cfa4c0a8c5cc8645d028faad775906f6b07a

section/57-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:64ea575dcb11e69b0b2fc20096319b20a4b26d88593244d0a09398fb1eb70483LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus intellectuales speculativi non sint virtutes. Virtus enim est habitus operativus, ut supra dictum est. Sed habitus speculativi non sunt operativi, distinguitur enim speculativum a practico, idest operativo. Ergo habitus intellectuales speculativi non sunt virtutes.

Referencing norms: Q57A1Obiectio1, assert-h8880f29a21eadb394a3977bb0a5047a7c867d0901eed2e083816638c4445bafe, assert-hb322c3bb901b6513b4ef321729e3711c7d061205c07cf247f2454cfdd98e2a3d

section/57-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:0f33d46248e3c9b3dfbb48ced1e75a1fbf25c23145ed7d5e6c709e955e7bedebLA

Praeterea, virtus est eorum per quae fit homo felix sive beatus, eo quod felicitas est virtutis praemium, ut dicitur in I Ethic. Sed habitus intellectuales non considerant actus humanos, aut alia bona humana, per quae homo beatitudinem adipiscitur, sed magis res naturales et divinas. Ergo huiusmodi habitus virtutes dici non possunt.

Referencing norms: Q57A1Obiectio2, assert-h12cfd47892f70d1a5d807b9cb2c80df61f336d0e721d38a69f6de5ccdf7256b9, assert-h4291007f9825630e65826da2da9c7cdf05613111a0719a11134c17357734bf6a

section/57-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1d6e09ac8063cc65d531e94213b32d75f42d2e8fb2a0695f06c611eec615306cLA

Praeterea, scientia est habitus speculativus. Sed scientia et virtus distinguuntur sicut diversa genera non subalternatim posita; ut patet per philosophum, in IV Topic. Ergo habitus speculativi non sunt virtutes.

Referencing norms: Q57A1Obiectio3, assert-h29c0ad9fe163e25abcc2c124b1b6294bde47ebcdd208bef3829475bda8220a0a, assert-hf19c19918ee3c2b40ba3c4cf1228d8dff0fe002a0315d37184dc14e6f4a4b5d4

section/57-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fb9913b5542004895bb96b1778ac97e38215b5555886732564a1ce7b66455e77LA

Respondeo dicendum quod, cum omnis virtus dicatur in ordine ad bonum, sicut supra dictum est, duplici ratione aliquis habitus dicitur virtus, ut supra dictum est, uno modo, quia facit facultatem bene operandi; alio modo, quia cum facultate, facit etiam usum bonum. Et hoc, sicut supra dictum est, pertinet solum ad illos habitus qui respiciunt partem appetitivam, eo quod vis appetitiva animae est quae facit uti omnibus potentiis et habitibus. Cum igitur habitus intellectuales speculativi non perficiant partem appetitivam, nec aliquo modo ipsam respiciant, sed solam intellectivam; possunt quidem dici virtutes inquantum faciunt facultatem bonae operationis, quae est consideratio veri (hoc enim est bonum opus intellectus), non tamen dicuntur virtutes secundo modo, quasi facientes bene uti potentia seu habitu. Ex hoc enim quod aliquis habet habitum scientiae speculativae, non inclinatur ad utendum, sed fit potens speculari verum in his quorum habet scientiam, sed quod utatur scientia habita, hoc est movente voluntate. Et ideo virtus quae perficit voluntatem, ut caritas vel iustitia, facit etiam bene uti huiusmodi speculativis habitibus. Et secundum hoc etiam, in actibus horum habituum potest esse meritum, si ex caritate fiant, sicut Gregorius dicit, in VI Moral., quod contemplativa est maioris meriti quam activa.

Referencing norms: Q57A1Respondeo, assert-h19eb1cc6b118041f338a8ddd0645300a420f668456d73393f017a5fa3dd1a3ed

section/57-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:d68c9ddc4fd1ee325c07130fd1d29ccfe5e2c7d8b88a52e7c803d43b2af472adLA

Sed contra, soli habitus speculativi considerant necessaria quae impossibile est aliter se habere. Sed philosophus ponit, in VI Ethic., quasdam virtutes intellectuales in parte animae quae considerat necessaria quae non possunt aliter se habere. Ergo habitus intellectuales speculativi sunt virtutes.

Referencing norms: assert-h843e1dff59b4a89a7ba01e5475c1c0a645359e9d2dfdcbdf464efbceb3f767e1

section/57-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:73f51bd7c27741182f1ad8eae2b7ca414c084bc640c69b0276365241193cbe03LA

Ad primum ergo dicendum quod sapientia est quaedam scientia, inquantum habet id quod est commune omnibus scientiis, ut scilicet ex principiis conclusiones demonstret. Sed quia habet aliquid proprium supra alias scientias, inquantum scilicet de omnibus iudicat; et non solum quantum ad conclusiones, sed etiam quantum ad prima principia, ideo habet rationem perfectioris virtutis quam scientia.

Referencing norms: Q57A2Ad1, assert-hecf11b8323230acc4dc78fffa213163ae80d4fd5e0cfe504ead2e27e1bc6083b

section/57-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:aecfa33f685ebf515c60498811f11dfd5160a02c124582e3d3208a4b7bf51b82LA

Ad secundum dicendum quod quando ratio obiecti sub uno actu refertur ad potentiam vel habitum, tunc non distinguuntur habitus vel potentiae penes rationem obiecti et obiectum materiale, sicut ad eandem potentiam visivam pertinet videre colorem, et lumen, quod est ratio videndi colorem et simul cum ipso videtur. Principia vero demonstrationis possunt seorsum considerari, absque hoc quod considerentur conclusiones. Possunt etiam considerari simul cum conclusionibus, prout principia in conclusiones deducuntur. Considerare ergo hoc secundo modo principia, pertinet ad scientiam, quae considerat etiam conclusiones, sed considerare principia secundum seipsa, pertinet ad intellectum. Unde, si quis recte consideret, istae tres virtutes non ex aequo distinguuntur ab invicem, sed ordine quodam; sicut accidit in totis potentialibus, quorum una pars est perfectior altera, sicut anima rationalis est perfectior quam sensibilis, et sensibilis quam vegetabilis. Hoc enim modo, scientia dependet ab intellectu sicut a principaliori. Et utrumque dependet a sapientia sicut a principalissimo, quae sub se continet et intellectum et scientiam, ut de conclusionibus scientiarum diiudicans, et de principiis earundem.

Referencing norms: Q57A2Ad2, assert-hf41fd4d505ae99a43b81cc9f4a370fb7e2e1f62280326373aad7adfe0f1ae1a7

section/57-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e208c9d437a8137569c9fe5115ea207c404c480541efc4f57ab619240c6bb912LA

Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus virtutis determinate se habet ad bonum, nullo autem modo ad malum. Bonum autem intellectus est verum, malum autem eius est falsum. Unde soli illi habitus virtutes intellectuales dicuntur, quibus semper dicitur verum, et nunquam falsum. Opinio vero et suspicio possunt esse veri et falsi. Et ideo non sunt intellectuales virtutes, ut dicitur in VI Ethic.

Referencing norms: Q57A2Ad3, assert-ha747cffd4dd86b05fc685052284256006a1c602791a1825cc0e2e53c40c02caa

section/57-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c043625da18b8e149d9e57ff10fc81f1baac60451b95ac9463d4ca594a8d7309LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter distinguantur tres virtutes intellectuales speculativae, scilicet sapientia, scientia et intellectus. Species enim non debet condividi generi. Sed sapientia est quaedam scientia, ut dicitur in VI Ethic. Ergo sapientia non debet condividi scientiae, in numero virtutum intellectualium.

Referencing norms: Q57A2Obiectio1, assert-h75c43c92f06162bbec3a15c90f6487e4102e1fde1a01b687caf6c9dacbc9eec9, assert-hffc222ae02dd5b213c00f53343d78a696528efe1c0f24c10edf2984c966e763b

section/57-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:fa68f3a847f630fa4ef650b167d686500f57ed41870bd29c452c8f7369b1a161LA

Praeterea, in distinctione potentiarum, habituum et actuum, quae attenditur secundum obiecta, attenditur principaliter distinctio quae est secundum rationem formalem obiectorum, ut ex supradictis patet. Non ergo diversi habitus debent distingui secundum materiale obiectum; sed secundum rationem formalem illius obiecti. Sed principium demonstrationis est ratio sciendi conclusiones. Non ergo intellectus principiorum debet poni habitus alius, aut alia virtus, a scientia conclusionum.

Referencing norms: Q57A2Obiectio2, assert-h037e94982da5758a2f9b18038ae71136a3932b9dddd3e404d48fe21582e74f2f, assert-hb46eb3ae0eeb5bb13d6d6515f5298d0a0ed432efe01bae9d83d7e9e892d82640, assert-hb5d1b0e0eaf750b8f853ae2e0a8413d7e5532ce62be9a7d5268d3572a28747f9

section/57-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:12bfe8add1739250253d7d22c160ec59beab7d113287648fa5d42cae8bb0eec9LA

Praeterea, virtus intellectualis dicitur quae est in ipso rationali per essentiam. Sed ratio, etiam speculativa, sicut ratiocinatur syllogizando demonstrative; ita etiam ratiocinatur syllogizando dialectice. Ergo sicut scientia, quae causatur ex syllogismo demonstrativo, ponitur virtus intellectualis speculativa; ita etiam et opinio.

Referencing norms: Q57A2Obiectio3, assert-h493246fe7639b8e7291122561579d9104f49e7d5cd52007edcf07ef18e37d39b, assert-hf4a3f41dca5fa751511f3d54987feb4f62b834c0b9f1ed901ac09ac2838b3462

section/57-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d8fe4d3b12400bf62cce4f1ef0ada75f24a69889c6369a7d6d88be6bd47a4d9bLA

Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, virtus intellectualis speculativa est per quam intellectus speculativus perficitur ad considerandum verum, hoc enim est bonum opus eius. Verum autem est dupliciter considerabile, uno modo, sicut per se notum; alio modo, sicut per aliud notum. Quod autem est per se notum, se habet ut principium; et percipitur statim ab intellectu. Et ideo habitus perficiens intellectum ad huiusmodi veri considerationem, vocatur intellectus, qui est habitus principiorum. Verum autem quod est per aliud notum, non statim percipitur ab intellectu, sed per inquisitionem rationis, et se habet in ratione termini. Quod quidem potest esse dupliciter, uno modo, ut sit ultimum in aliquo genere; alio modo, ut sit ultimum respectu totius cognitionis humanae. Et quia ea quae sunt posterius nota quoad nos, sunt priora et magis nota secundum naturam, ut dicitur in I Physic.; ideo id quod est ultimum respectu totius cognitionis humanae, est id quod est primum et maxime cognoscibile secundum naturam. Et circa huiusmodi est sapientia, quae considerat altissimas causas, ut dicitur in I Metaphys. Unde convenienter iudicat et ordinat de omnibus, quia iudicium perfectum et universale haberi non potest nisi per resolutionem ad primas causas. Ad id vero quod est ultimum in hoc vel in illo genere cognoscibilium, perficit intellectum scientia. Et ideo secundum diversa genera scibilium, sunt diversi habitus scientiarum, cum tamen sapientia non sit nisi una.

Referencing norms: Q57A2Respondeo, assert-h6fb1ee539b08aff8aafed9153e5e1b4c1de86e38f63a6ba33e0ebe9d3bc6a59f

section/57-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:6d92a24572935921bbfb6d7d4b8bd31b29c9aeed8217cf160a3d1a18312d74c3LA

Sed contra est quod philosophus, VI Ethic., ponit has solum tres virtutes intellectuales speculativas, scilicet sapientiam, scientiam et intellectum.

Referencing norms: assert-h1b0e2d6761ada9496f73c56d0310f8f0b24f05ab3e550ddcb947b406e9edddab

section/57-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:979efc0d41f2f11725a7f29a159fc9a379f9348b12e6c5f92d835deaabdb9e87LA

Ad primum ergo dicendum quod, cum aliquis habens artem operatur malum artificium, hoc non est opus artis, immo est contra artem, sicut etiam cum aliquis sciens verum mentitur, hoc quod dicit non est secundum scientiam, sed contra scientiam. Unde sicut scientia se habet semper ad bonum, ut dictum est, ita et ars, et secundum hoc dicitur virtus. In hoc tamen deficit a perfecta ratione virtutis, quia non facit ipsum bonum usum, sed ad hoc aliquid aliud requiritur, quamvis bonus usus sine arte esse non possit.

Referencing norms: Q57A3Ad1, assert-hfb5507b086868fb69139d291f70177d01069537c5de576e501915970fe186df1

section/57-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3199d5c0ce83deb64a8f87b440cc1a724d7e09a16b0328f9117ea3117e370fc5LA

Ad secundum dicendum quod, quia ad hoc ut homo bene utatur arte quam habet, requiritur bona voluntas, quae perficitur per virtutem moralem; ideo philosophus dicit quod artis est virtus, scilicet moralis, inquantum ad bonum usum eius aliqua virtus moralis requiritur. Manifestum est enim quod artifex per iustitiam, quae facit voluntatem rectam, inclinatur ut opus fidele faciat.

Referencing norms: Q57A3Ad2, assert-h75addbd4e0378459e848d58c10bc10c12a900687a4d7d934eff65a915f22c7fe

section/57-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4a8895a65aa7c4d4ceb2ae253f8e50a864a7d38a228ddab98c5f90ab677d27c0LA

Ad tertium dicendum quod etiam in ipsis speculabilibus est aliquid per modum cuiusdam operis, puta constructio syllogismi aut orationis congruae aut opus numerandi vel mensurandi. Et ideo quicumque ad huiusmodi opera rationis habitus speculativi ordinantur, dicuntur per quandam similitudinem artes, sed liberales; ad differentiam illarum artium quae ordinantur ad opera per corpus exercita, quae sunt quodammodo serviles, inquantum corpus serviliter subditur animae, et homo secundum animam est liber. Illae vero scientiae quae ad nullum huiusmodi opus ordinantur, simpliciter scientiae dicuntur, non autem artes. Nec oportet, si liberales artes sunt nobiliores, quod magis eis conveniat ratio artis.

Referencing norms: Q57A3Ad3, assert-hc2738b8b57c36b13c406757790799562608704b3b38d23cd122d02bfef4aea50

section/57-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d3f7490b20a0b6712553d2d016f1117b146fdd5d8c9d23ac86388fcd0d95536aLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ars non sit virtus intellectualis. Dicit enim Augustinus, in libro de libero arbitrio, quod virtute nullus male utitur. Sed arte aliquis male utitur, potest enim aliquis artifex, secundum scientiam artis suae, male operari. Ergo ars non est virtus.

Referencing norms: Q57A3Obiectio1, assert-h46ac3515d2eedf99b85f69bab9631012c9bb01ca57e4f3fa4eb41e5f9e8b5f5e, assert-hf2f0ea01a0c8200b60eac6bc5ffe49f28d732f67af7ab135487b103f96cf2b76

section/57-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3f029e3d9deffd59c7bde2e24c933d17172c3e27828dcc7be63104e22c56a4baLA

Praeterea, virtutis non est virtus. Artis autem est aliqua virtus, ut dicitur in VI Ethic. Ergo ars non est virtus.

Referencing norms: Q57A3Obiectio2, assert-h1631050fc949be482f8b78eed6437787c36653ce0ec39f08a1dd7c02e9049631

section/57-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4c2bcd046f68cafe1dfc09bad342b11524da4a265ab9b3112e6b83d7548bfa90LA

Praeterea, artes liberales sunt excellentiores quam artes mechanicae. Sed sicut artes mechanicae sunt practicae, ita artes liberales sunt speculativae. Ergo si ars esset virtus intellectualis, deberet virtutibus speculativis annumerari.

Referencing norms: Q57A3Obiectio3, assert-ha007ff3e5a8f34955a0b0a48e754ed951cdc5db5579f65665bf21faefb918cf8, assert-hbc0937ae6b0bbbce8a0190bc39745aaf55cf3ee9e091522ce17b65d79e2378bb

section/57-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6f57971ecdea9ea5a9af2734be9ac6a4159c340831c87ad96c2680c93d7fe8ddLA

Respondeo dicendum quod ars nihil aliud est quam ratio recta aliquorum operum faciendorum. Quorum tamen bonum non consistit in eo quod appetitus humanus aliquo modo se habet, sed in eo quod ipsum opus quod fit, in se bonum est. Non enim pertinet ad laudem artificis, inquantum artifex est, qua voluntate opus faciat; sed quale sit opus quod facit. Sic igitur ars, proprie loquendo, habitus operativus est. Et tamen in aliquo convenit cum habitibus speculativis, quia etiam ad ipsos habitus speculativos pertinet qualiter se habeat res quam considerant, non autem qualiter se habeat appetitus humanus ad illas. Dummodo enim verum geometra demonstret, non refert qualiter se habeat secundum appetitivam partem, utrum sit laetus vel iratus, sicut nec in artifice refert, ut dictum est. Et ideo eo modo ars habet rationem virtutis, sicut et habitus speculativi, inquantum scilicet nec ars, nec habitus speculativus, faciunt bonum opus quantum ad usum, quod est proprium virtutis perficientis appetitum; sed solum quantum ad facultatem bene agendi.

Referencing norms: Q57A3Respondeo, assert-ha1f595d8e809a92967ed8e767fec520bb03487fd31c6330f7ede2b8b7f4f4f68

section/57-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:cd46592638f2c52d43c18e4d0e4531d4a412a136f057effe016862d493559ce0LA

Sed contra est quod philosophus, in VI Ethic., ponit artem esse virtutem; nec tamen connumerat eam virtutibus speculativis, quarum subiectum ponit scientificam partem animae.

Referencing norms: assert-h5f39d304d8529086fd1843d1325b2d4b2e6874104e86573aff24600d2a066909

section/57-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b1afdfddd2a2ece83a4ad0f38007f2dc87862c0e8f6991fddd909e684ee546faLA

Ad primum ergo dicendum quod diversa genera artificialium omnia sunt extra hominem, et ideo non diversificatur ratio virtutis. Sed prudentia est recta ratio ipsorum actuum humanorum, unde diversificatur ratio virtutis, ut dictum est.

Referencing norms: Q57A4Ad1, assert-hc84f0b69ea2bb46484c2bda6588c92e2647ede10f7c786fba550d3f60fa4cb2e

section/57-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9b810894e0dcb805dfaa7057a4086568591ed72309f67dbc44c4d59a048eb6c3LA

Ad secundum dicendum quod prudentia magis convenit cum arte quam habitus speculativi, quantum ad subiectum et materiam, utrumque enim est in opinativa parte animae, et circa contingens aliter se habere. Sed ars magis convenit cum habitibus speculativis in ratione virtutis, quam cum prudentia, ut ex dictis patet.

Referencing norms: Q57A4Ad2, assert-h98eb049bf29d5673c323ab144656ab116e273ec10b374dccfbd8fd95855c3cdc

section/57-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:31949cf160069e91e9b01de9a7c6d446fbbdd2f68bf2a6bff7840ddee37764edLA

Ad tertium dicendum quod prudentia est bene consiliativa de his quae pertinent ad totam vitam hominis, et ad ultimum finem vitae humanae. Sed in artibus aliquibus est consilium de his quae pertinent ad fines proprios illarum artium. Unde aliqui, inquantum sunt bene consiliativi in rebus bellicis vel nauticis, dicuntur prudentes duces vel gubernatores, non autem prudentes simpliciter, sed illi solum qui bene consiliantur de his quae conferunt ad totam vitam.

Referencing norms: Q57A4Ad3, assert-h82385fd8068bc0871b6e5e9913b16b266e1b4d6abe46179ed3b7ace57efdb9d8

section/57-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:210bfa7b26d99556913d738300949c4641fd671cea3ab86a5543b9c9435995feLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit alia virtus ab arte. Ars enim est ratio recta aliquorum operum. Sed diversa genera operum non faciunt ut aliquid amittat rationem artis, sunt enim diversae artes circa opera valde diversa. Cum igitur etiam prudentia sit quaedam ratio recta operum, videtur quod etiam ipsa debeat dici ars.

Referencing norms: Q57A4Obiectio1, assert-h6a6f3cc7a1c279ba2f316cd589977428f8d69fe5e06dcd70ac2872664d686957, assert-hbd6731bf5e6c10be7f9b6b6af688e0526157dc2ae7c955a7e64661939dee101e

section/57-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a06ecba3a2515a0b5ad06e42465398fc277fc1bce962b5d5443502c89e61cf25LA

Praeterea, prudentia magis convenit cum arte quam habitus speculativi, utrumque enim eorum est circa contingens aliter se habere, ut dicitur in VI Ethic. Sed quidam habitus speculativi dicuntur artes. Ergo multo magis prudentia debet dici ars.

Referencing norms: Q57A4Obiectio2, assert-h06e5325e5b169f4ac4d5020574111c7001093c7b37dfea2b6c680abeeba1fef3, assert-hcc1d80ed7b02947a63b96d6563f14bc244991def23825e2b9669e2b368c30474

section/57-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:14ac0994194b5408b88ed7039f9993c9a98af2c002dc0ccb084a530ac5fb1ff3LA

Praeterea, ad prudentiam pertinet bene consiliari, ut dicitur in VI Ethic. Sed etiam in quibusdam artibus consiliari contingit, ut dicitur in III Ethic., sicut in arte militari, et gubernativa, et medicinali. Ergo prudentia ab arte non distinguitur.

Referencing norms: Q57A4Obiectio3, assert-hbec278c14eb0c1b674322030c9c8911937f187b2bcb380f7cb27f1ea0827cbcb, assert-hee462952ffeb89bbacbfde975a16e4f44c173cb3ca005ac67faaa9dcc02b122a

section/57-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:be3d5b523f89f82d475520cd596ce829069aa2d3178e2e3cb0de19b3672946d5LA

Respondeo dicendum quod ubi invenitur diversa ratio virtutis, ibi oportet virtutes distingui. Dictum est autem supra quod aliquis habitus habet rationem virtutis ex hoc solum quod facit facultatem boni operis, aliquis autem ex hoc quod facit non solum facultatem boni operis, sed etiam usum. Ars autem facit solum facultatem boni operis, quia non respicit appetitum. Prudentia autem non solum facit boni operis facultatem, sed etiam usum, respicit enim appetitum, tanquam praesupponens rectitudinem appetitus. Cuius differentiae ratio est, quia ars est recta ratio factibilium; prudentia vero est recta ratio agibilium. Differt autem facere et agere quia, ut dicitur in IX Metaphys., factio est actus transiens in exteriorem materiam, sicut aedificare, secare, et huiusmodi; agere autem est actus permanens in ipso agente, sicut videre, velle, et huiusmodi. Sic igitur hoc modo se habet prudentia ad huiusmodi actus humanos, qui sunt usus potentiarum et habituum, sicut se habet ars ad exteriores factiones, quia utraque est perfecta ratio respectu illorum ad quae comparatur. Perfectio autem et rectitudo rationis in speculativis, dependet ex principiis, ex quibus ratio syllogizat, sicut dictum est quod scientia dependet ab intellectu, qui est habitus principiorum, et praesupponit ipsum. In humanis autem actibus se habent fines sicut principia in speculativis, ut dicitur in VII Ethic. Et ideo ad prudentiam, quae est recta ratio agibilium, requiritur quod homo sit bene dispositus circa fines, quod quidem est per appetitum rectum. Et ideo ad prudentiam requiritur moralis virtus, per quam fit appetitus rectus. Bonum autem artificialium non est bonum appetitus humani, sed bonum ipsorum operum artificialium, et ideo ars non praesupponit appetitum rectum. Et inde est quod magis laudatur artifex qui volens peccat, quam qui peccat nolens; magis autem contra prudentiam est quod aliquis peccet volens, quam nolens, quia rectitudo voluntatis est de ratione prudentiae, non autem de ratione artis. Sic igitur patet quod prudentia est virtus distincta ab arte.

Referencing norms: Q57A4Respondeo, assert-h22238689ffab9461d59b29c98fa04b8bcbc9668e69b11bf1c3b7b6ef9a3fb54f

section/57-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:91ffd50bf6028292ea0acf7d4202468d5a8cb06a6cf86f53ab40c6a918bb09d6LA

Sed contra est quod philosophus distinguit prudentiam ab arte, in VI Ethic.

Referencing norms: assert-hdb569252063838f1638e2460dbcd28d39c439ce8228a1231b5ac8393b49eda0e

section/57-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1e57bf4bf61958b40fb952d0382ae66f8502beabfa79d9b0f99b290252944693LA

Ad primum ergo dicendum quod bonum artis consideratur non in ipso artifice, sed magis in ipso artificiato, cum ars sit ratio recta factibilium, factio enim, in exteriorem materiam transiens, non est perfectio facientis, sed facti, sicut motus est actus mobilis; ars autem circa factibilia est. Sed prudentiae bonum attenditur in ipso agente, cuius perfectio est ipsum agere, est enim prudentia recta ratio agibilium, ut dictum est. Et ideo ad artem non requiritur quod artifex bene operetur, sed quod bonum opus faciat. Requireretur autem magis quod ipsum artificiatum bene operaretur, sicut quod cultellus bene incideret, vel serra bene secaret; si proprie horum esset agere, et non magis agi, quia non habent dominium sui actus. Et ideo ars non est necessaria ad bene vivendum ipsi artificis; sed solum ad faciendum artificiatum bonum, et ad conservandum ipsum. Prudentia autem est necessaria homini ad bene vivendum, non solum ad hoc quod fiat bonus.

Referencing norms: Q57A5Ad1, assert-h7fc985bc1e6ff89ae25cf3c6968f55ab588ca70d4662c9b916158b050f2c2896

section/57-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5c7cff51ddf7d79c2a73507c82dfa4393fade655a4028be4e7e1aecd3e1c6d05LA

Ad secundum dicendum quod, cum homo bonum operatur non secundum propriam rationem, sed motus ex consilio alterius; nondum est omnino perfecta operatio ipsius, quantum ad rationem dirigentem, et quantum ad appetitum moventem. Unde si bonum operetur, non tamen simpliciter bene; quod est bene vivere.

Referencing norms: Q57A5Ad2, assert-h7eed03c77b9f3b11e0f639e914ab59d068377f0b7cc9fbe95d964f83ab723deb

section/57-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:85354694bc4ced0e4edba4cd29254cd12410e3b0cb9af6a6753b726e73d6d849LA

Ad tertium dicendum quod verum intellectus practici aliter accipitur quam verum intellectus speculativi, ut dicitur in VI Ethic. Nam verum intellectus speculativi accipitur per conformitatem intellectus ad rem. Et quia intellectus non potest infallibiliter conformari rebus in contingentibus, sed solum in necessariis; ideo nullus habitus speculativus contingentium est intellectualis virtus, sed solum est circa necessaria. Verum autem intellectus practici accipitur per conformitatem ad appetitum rectum. Quae quidem conformitas in necessariis locum non habet, quae voluntate humana non fiunt, sed solum in contingentibus quae possunt a nobis fieri, sive sint agibilia interiora, sive factibilia exteriora. Et ideo circa sola contingentia ponitur virtus intellectus practici, circa factibilia quidem, ars; circa agibilia vero prudentia.

Referencing norms: Q57A5Ad3, assert-hc9fa46c8219e8d201bdf2df856008fc9fe63e173e4861b64f045473d13a48c2d

section/57-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:651e1fa1fc2c10ad8070a8b91d33d3ea2ec60746c5e8e8fbcf60e8590c39f67bLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit virtus necessaria ad bene vivendum. Sicut enim se habet ars ad factibilia, quorum est ratio recta; ita se habet prudentia ad agibilia, secundum quae vita hominis consideratur, est enim eorum recta ratio prudentia, ut dicitur in VI Ethic. Sed ars non est necessaria in rebus factibilibus nisi ad hoc quod fiant, non autem postquam sunt factae. Ergo nec prudentia est necessaria homini ad bene vivendum, postquam est virtuosus, sed forte solum quantum ad hoc quod virtuosus fiat.

Referencing norms: Q57A5Obiectio1, assert-h06c722fd1a89252223a36fd2a2ae0de2ea65cd09aebb1f8aee8841e362f4e571, assert-h2ef76ab9dadbf31df905ec1fe70f574b0d358b647255fd0f8e1bcaff665ea386

section/57-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:473096bc5827739bfc36ce65479416f57ec9b792dea629c9f517e78180bb7a9cLA

Praeterea, prudentia est per quam recte consiliamur, ut dicitur in VI Ethic. Sed homo potest ex bono consilio agere non solum proprio, sed etiam alieno. Ergo non est necessarium ad bene vivendum quod ipse homo habeat prudentiam; sed sufficit quod prudentum consilia sequatur.

Referencing norms: Q57A5Obiectio2, assert-ha8e35d7f3a0b3def50b9c8488b72ae83ca9c46bd9d8e141a895342180ec2ecfc, assert-hb2936a8c813645ff053868d38cec0704790ee35baf42b5de8e30e66b4a714922

section/57-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:b17702fe3278edc7df08b74576d15e1ef6653a804fb2cc90d26415c1a5fd8890LA

Praeterea, virtus intellectualis est secundum quam contingit semper dicere verum, et nunquam falsum. Sed hoc non videtur contingere secundum prudentiam, non enim est humanum quod in consiliando de agendis nunquam erretur; cum humana agibilia sint contingentia aliter se habere. Unde dicitur Sap. IX, cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Ergo videtur quod prudentia non debeat poni intellectualis virtus.

Referencing norms: Q57A5Obiectio3, assert-h14d3830ce2e035cba0e9a04166a210891c321fccafc519048a0ee8b7667dfc8b, assert-h3bc0f00e298e3643507f8d52bcde2fdd48e8a43d1cf08cbf07dca0a852c232d7, assert-hcb667dc4f58c3adeb3297e20318adb3d55e322a2305213418657d01b40d3f56e

section/57-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8468469a41743a9d1b61d0ea127ad2dac26e486464e04dc7d17ab9ba52b2549bLA

Respondeo dicendum quod prudentia est virtus maxime necessaria ad vitam humanam. Bene enim vivere consistit in bene operari. Ad hoc autem quod aliquis bene operetur, non solum requiritur quid faciat, sed etiam quomodo faciat; ut scilicet secundum electionem rectam operetur, non solum ex impetu aut passione. Cum autem electio sit eorum quae sunt ad finem, rectitudo electionis duo requirit, scilicet debitum finem; et id quod convenienter ordinatur ad debitum finem. Ad debitum autem finem homo convenienter disponitur per virtutem quae perficit partem animae appetitivam, cuius obiectum est bonum et finis. Ad id autem quod convenienter in finem debitum ordinatur, oportet quod homo directe disponatur per habitum rationis, quia consiliari et eligere, quae sunt eorum quae sunt ad finem, sunt actus rationis. Et ideo necesse est in ratione esse aliquam virtutem intellectualem, per quam perficiatur ratio ad hoc quod convenienter se habeat ad ea quae sunt ad finem. Et haec virtus est prudentia. Unde prudentia est virtus necessaria ad bene vivendum.

Referencing norms: Q57A5Respondeo, assert-h3697d0a5702ec1c99ea8e9d02e3757553ec9bdd8ef5dead04257277f77e94da8

section/57-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a8e76f90da8199874125beb44b38538b8f2eaee9e4bc966d3f8898e38c0a1518LA

Sed contra est quod Sap. VIII, connumeratur aliis virtutibus necessariis ad vitam humanam, cum dicitur de divina sapientia, sobrietatem et prudentiam docet, iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

Referencing norms: assert-h2a652898695b796ee20b7871683807c569a26f063358ae147a1e93a89c2613b0

section/57-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:386e6b72d51be0d03d7a106cdb7014c956928b732b3c8086d0136396a38b3f58LA

Ad primum ergo dicendum quod prudentia est bene consiliativa, non quasi bene consiliari sit immediate actus eius, sed quia hunc actum perficit mediante virtute sibi subiecta, quae est eubulia.

Referencing norms: Q57A6Ad1, assert-h9d5f2e3de3ce917db242e67762ff639e1a5d9b29e1babeb4b6d864b3ff3f5832

section/57-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:331929b755cd3addad1ad2eb016aa013fc6efaafcb0b198e51404fb971e40f5eLA

Ad secundum dicendum quod iudicium in agendis ad aliquid ulterius ordinatur, contingit enim aliquem bene iudicare de aliquo agendo, et tamen non recte exequi. Sed ultimum complementum est, quando ratio iam bene praecipit de agendis.

Referencing norms: Q57A6Ad2, assert-h343b72cde73eee00e3d522a6d79d2e429a51f462cf8c4ed7c1ea4bfd5f708984

section/57-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5e32acc680f8da348704a810813e381b1bae2b412bd2d073de9544811a4582e8LA

Ad tertium dicendum quod iudicium de unaquaque re fit per propria principia eius. Inquisitio autem nondum est per propria principia, quia his habitis, non esset opus inquisitione, sed iam res esset inventa. Et ideo una sola virtus ordinatur ad bene consiliandum, duae autem virtutes ad bene iudicandum, quia distinctio non est in communibus principiis, sed in propriis. Unde et in speculativis una est dialectica inquisitiva de omnibus, scientiae autem demonstrativae, quae sunt iudicativae, sunt diversae de diversis. Distinguuntur autem synesis et gnome secundum diversas regulas quibus iudicatur, nam synesis est iudicativa de agendis secundum communem legem; gnome autem secundum ipsam rationem naturalem, in his in quibus deficit lex communis; sicut plenius infra patebit.

Referencing norms: Q57A6Ad3, assert-h57f054aeaa2c05a2838791fd52acae4e23e6a668e1982fe13d9c6b2e086597bd

section/57-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:55de5f0be6704828fb246806d67dc60dfea96d87cdd10b5af3b387d2c6d2becdLA

Ad quartum dicendum quod memoria, intelligentia et providentia, similiter etiam cautio et docilitas, et alia huiusmodi, non sunt virtutes diversae a prudentia, sed quodammodo comparantur ad ipsam sicut partes integrales, inquantum omnia ista requiruntur ad perfectionem prudentiae. Sunt etiam et quaedam partes subiectivae, seu species prudentiae, sicut oeconomica, regnativa, et huiusmodi. Sed praedicta tria sunt quasi partes potentiales prudentiae, quia ordinantur sicut secundarium ad principale. Et de his infra dicetur.

Referencing norms: Q57A6Ad4, assert-ha1f8da6c6ee010865f0725927d93313fe3d777ae453e182926517fc5fea85a0a

section/57-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6e7e481c67672f40b10ed2b96223e421dc94dc020326aad14b2f9e261b37719aLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter adiungantur prudentiae eubulia, synesis et gnome. Eubulia enim est habitus quo bene consiliamur, ut dicitur in VI Ethic. Sed bene consiliari pertinet ad prudentiam, ut in eodem libro dicitur. Ergo eubulia non est virtus adiuncta prudentiae, sed magis est ipsa prudentia.

Referencing norms: Q57A6Obiectio1, assert-h20296550b60939989d3f4ecd2976697307277d6e1dfc08c94861a8f6a6426bab, assert-h7275ae11e500eb297e2b3a1f96157b52810d7bdbb738dba229de7dcab0c49a36

section/57-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ba233b0c5c54ac0ad04c11b6fbd5e5f19f593e37fe885f59ec7fa85742de7264LA

Praeterea, ad superiorem pertinet de inferioribus iudicare. Illa ergo virtus videtur suprema, cuius est actus iudicium. Sed synesis est bene iudicativa. Ergo synesis non est virtus adiuncta prudentiae, sed magis ipsa est principalis.

Referencing norms: Q57A6Obiectio2, assert-h557036fd7b7bc094e1d97a3fb76275f97f4555e14d283658d6501941da95878e, assert-hfb6b63e1a67511889964f7df092faf82868a28af5f93d485d3973bc1c77287f1

section/57-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d6cdaa59f198fd38510665b9df57a23394c82c8715a691c85f7a75ff76ce5d10LA

Praeterea, sicut diversa sunt ea de quibus est iudicandum, ita etiam diversa sunt ea de quibus est consiliandum. Sed circa omnia consiliabilia ponitur una virtus, scilicet eubulia. Ergo ad bene iudicandum de agendis, non oportet ponere, praeter synesim, aliam virtutem, scilicet gnomen.

Referencing norms: Q57A6Obiectio3, assert-h4643a0f68ee063311e140bd98636a1df2d9b605d424d78e84f787422b45529d8, assert-hb5918b3dd5cca2142541d0ea400dd027dcd7072422d251cc9fb2942bae783523

section/57-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3d9db41a9fcca88866c1c3cb89c806bb4fea29ecd14f3213a731b448b8943d83LA

Praeterea, Tullius ponit, in sua rhetorica, tres alias partes prudentiae, scilicet memoriam praeteritorum, intelligentiam praesentium, et providentiam futurorum. Macrobius etiam ponit, super somnium Scipionis, quasdam alias partes prudentiae, scilicet cautionem, docilitatem, et alia huiusmodi. Non videntur igitur solae huiusmodi virtutes prudentiae adiungi.

Referencing norms: Q57A6Obiectio4, assert-h438cd18a10e76a77cfbd03698a5607b1c413cd1a6945d3ba16f8c51af6f4c2d4

section/57-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:713e46562d5b69a569d4ec78a0e51a8aca8d1b890d5637513cf385b07e900d20LA

Respondeo dicendum quod in omnibus potentiis ordinatis illa est principalior, quae ad principaliorem actum ordinatur. Circa agibilia autem humana tres actus rationis inveniuntur, quorum primus est consiliari, secundus iudicare, tertius est praecipere. Primi autem duo respondent actibus intellectus speculativi qui sunt inquirere et iudicare, nam consilium inquisitio quaedam est. Sed tertius actus proprius est practici intellectus, inquantum est operativus, non enim ratio habet praecipere ea quae per hominem fieri non possunt. Manifestum est autem quod in his quae per hominem fiunt, principalis actus est praecipere, ad quem alii ordinantur. Et ideo virtuti quae est bene praeceptiva, scilicet prudentiae, tanquam principaliori, adiunguntur tanquam secundariae, eubulia, quae est bene consiliativa, et synesis et gnome, quae sunt partes iudicativae; de quarum distinctione dicetur.

Referencing norms: Q57A6Respondeo, assert-h2e967d79e09dbaddcde2a0513e855ebad3d18508fb3c92644fad299c45995d11

section/57-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:e6748aa56408df84c7ef8c6a4d403fe22031a0bceadf3ea87838116e72f65df8LA

Sed contra est auctoritas philosophi, in VI Ethic., qui has tres virtutes ponit prudentiae adiunctas.

Referencing norms: assert-h48d6631e46fdf66e4adf84c3504a9a879ff24ccef3ad9c3c3ef826338f795f5d

question/57/prooemium · paragraph

la · official · sha256:b8607c4cf4e7e4fa1014cc29a3e0a733e0150736e711068848d22553a3c750beLA

Deinde considerandum est de distinctione virtutum. Et primo, quantum ad virtutes intellectuales; secundo, quantum ad morales; tertio, quantum ad theologicas. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum habitus intellectuales speculativi sint virtutes. Secundo, utrum sint tres, scilicet sapientia, scientia et intellectus. Tertio, utrum habitus intellectualis qui est ars, sit virtus. Quarto, utrum prudentia sit virtus distincta ab arte. Quinto, utrum prudentia sit virtus necessaria homini. Sexto, utrum eubulia, synesis et gnome sint virtutes adiunctae prudentiae.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 58

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q58
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:18c2a5b0a5d7c3ee992943118536d20b8421b7d5972c63a882a5ad4745ac81ac2026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 43

section/58-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4ecc1b2374970e18667f6e8a4bc3337a0684fbf5164dc6cb67bd53565eee2ad2LA

Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de more, secundum quod significat consuetudinem.

Referencing norms: Q58A1Ad1, assert-he6c7167a6f1cbfe64bc9131e6fc95facdea7303587546163a5527edd0a7f7d96

section/58-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f59af33f817f40d8a9dfc7519e77c20c549a09fa45f2a73e455cbc0f764993eaLA

Ad secundum dicendum quod omnis actus virtutis potest ex electione agi, sed electionem rectam agit sola virtus quae est in appetitiva parte animae, dictum est enim supra quod eligere est actus appetitivae partis. Unde habitus electivus, qui scilicet est electionis principium, est solum ille qui perficit vim appetitivam, quamvis etiam aliorum habituum actus sub electione cadere possint.

Referencing norms: Q58A1Ad2, assert-h37bf38cd1747b4b0de5a638db2ccd6e88503c9970ee12ae591631f086193ca4e

section/58-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8c4e75a12a2f1d7d553718da8674427e0b2b34ffa880a1810a6e0bf366e67617LA

Ad tertium dicendum quod natura est principium motus, sicut dicitur in II Physic. Movere autem ad agendum proprium est appetitivae partis. Et ideo assimilari naturae in consentiendo rationi, est proprium virtutum quae sunt in vi appetitiva.

Referencing norms: Q58A1Ad3, assert-h4d62aa6ec21e58adfd4cdfc0b3eda3ad88f641183800fa4e4bfd1abf4f6d77f0

section/58-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a8d2017863937e709fe1b0c5ef9e50afdc27d818354b043eda963ef81d486049LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnis virtus sit moralis. Virtus enim moralis dicitur a more, idest consuetudine. Sed omnium virtutum actus consuescere possumus. Ergo omnis virtus est moralis.

Referencing norms: Q58A1Obiectio1, assert-h5310fdf6cb8b34138ad4ecc6ee87406bc67ef3b324310df9c416fcb3d9eb6116, assert-hcb3bde0906e75bcc18e2b219c5b081f11dbfd8c97885a80d40fa2c784a27935c

section/58-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d6afbd3be3ed8fe76cc96f441f58d041a81b4559f9f4780d5ea8ebfe8ca419deLA

Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus moralis est habitus electivus in medietate rationis consistens. Sed omnis virtus videtur esse habitus electivus, quia actus cuiuslibet virtutis possumus ex electione facere. Omnis etiam virtus aliqualiter in medio rationis consistit, ut infra patebit. Ergo omnis virtus est moralis.

Referencing norms: Q58A1Obiectio2, assert-h187fb8689a4e2f342c07ef9d9d8c432b37c97539e9fcc902a465e44565caa02d, assert-h25fb7cf280f4656bc547f08b93f75f9d16f2b9a52bab7b64ac7557610af9b15b

section/58-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a3b93d529408add9e656b7cacd4a0bfdef4c8705032f1cde19ec82b0ba3bcc1eLA

Praeterea, Tullius dicit, in sua rhetorica, quod virtus est habitus in modum naturae, rationi consentaneus. Sed cum omnis virtus humana ordinetur ad bonum hominis, oportet quod sit consentanea rationi, cum bonum hominis sit secundum rationem esse, ut Dionysius dicit. Ergo omnis virtus est moralis.

Referencing norms: Q58A1Obiectio3, assert-h0d4d1b243e8e237fe111eb17761ed77a77ffd194a258f93833d50e2da8d82f0b, assert-h6ad40687f33ec5d99d513d402eaab858609fb2db2a03758ea073d8dbea78fbb6

section/58-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ccf11c967d3562f07971e7ec9792dbd72d3e9adf95d92ad89b636a282ae45ff4LA

Respondeo dicendum quod ad huius evidentiam, considerare oportet quid sit mos, sic enim scire poterimus quid sit moralis virtus. Mos autem duo significat. Quandoque enim significat consuetudinem, sicut dicitur Act. XV, nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non poteritis salvi fieri. Quandoque vero significat inclinationem quandam naturalem, vel quasi naturalem, ad aliquid agendum, unde etiam et brutorum animalium dicuntur aliqui mores; unde dicitur II Machab. XI, quod leonum more irruentes in hostes, prostraverunt eos. Et sic accipitur mos in Psalmo LXVII, ubi dicitur, qui habitare facit unius moris in domo. Et hae quidem duae significationes in nullo distinguuntur, apud Latinos, quantum ad vocem. In Graeco autem distinguuntur, nam ethos, quod apud nos morem significat, quandoque habet primam longam, et scribitur per eta, Graecam litteram; quandoque habet primam correptam, et scribitur per epsilon. Dicitur autem virtus moralis a more, secundum quod mos significat quandam inclinationem naturalem, vel quasi naturalem, ad aliquid agendum. Et huic significationi moris propinqua est alia significatio, qua significat consuetudinem, nam consuetudo quodammodo vertitur in naturam, et facit inclinationem similem naturali. Manifestum est autem quod inclinatio ad actum proprie convenit appetitivae virtuti, cuius est movere omnes potentias ad agendum, ut ex supradictis patet. Et ideo non omnis virtus dicitur moralis, sed solum illa quae est in vi appetitiva.

Referencing norms: Q58A1Respondeo, assert-hb31dab4806d0f9b964bac37041f4d4790b55c7ee53a1e0d55ecb2edd45bda5a8

section/58-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a9dd8664bceee0c680a3e8dfb5bf466750cd6863e75e17b2673219510c9bb865LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., dicentes de moribus, non dicimus quoniam sapiens vel intelligens; sed quoniam mitis vel sobrius. Sic igitur sapientia et intellectus non sunt morales. Quae tamen sunt virtutes, sicut supra dictum est. Non ergo omnis virtus est moralis.

Referencing norms: assert-h9b7c3816902bb09892bebbe03e55c9f512d68c0d05950e202e4be49c2ca035f5

section/58-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c31bc555f1517ceaf1af8b72e4e4c9520d0e390fbaf5240f2c0ced6436e69ebcLA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus communiter accipit artem, pro qualibet recta ratione. Et sic sub arte includitur etiam prudentia, quae ita est recta ratio agibilium, sicut ars est recta ratio factibilium. Et secundum hoc, quod dicit quod virtus est ars recte vivendi, essentialiter convenit prudentiae, participative autem aliis virtutibus, prout secundum prudentiam diriguntur.

Referencing norms: Q58A2Ad1, assert-h6f3a9ea61f8fca8636ba8694104d7471e9a576c3ed0cc673889c3c02c5c853c8

section/58-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:698bca428f6c546cb19ab66547cbaba6c991579889fdece87b44620f02ecadc8LA

Ad secundum dicendum quod tales definitiones, a quibuscumque inveniantur datae, processerunt ex opinione Socratica, et sunt exponendae eo modo quo de arte praedictum est.

Referencing norms: Q58A2Ad2, assert-h9962f07e6357c913cfcfb15e7bea09c73a46819ee8c52632e782ba4f1f5e03b5

section/58-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7fccc57a04349e390e6e565b46c25e0cf9fe6b787f21c7734f2a4513b3878f8fLA

Et similiter dicendum est ad tertium.

Referencing norms: Q58A2Ad3, assert-h1f12d064eb9cf819ca8987b82a3fb167babcfb47534d8f06c9bd1073f7d24768

section/58-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7b2a8bc251545a5f20f51d01f82e9cb77b98bd49df2e02725cb2d7142f9f2f45LA

Ad quartum dicendum quod recta ratio, quae est secundum prudentiam, ponitur in definitione virtutis moralis, non tanquam pars essentiae eius, sed sicut quiddam participatum in omnibus virtutibus moralibus, inquantum prudentia dirigit omnes virtutes morales.

Referencing norms: Q58A2Ad4, assert-h2ab0c1b31c32556b2c8bbf14dab6c85c8195f90470c12aab70982ea9c4db99ec

section/58-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:25c2ddf3595c0ace220dff217948eb92fa6a67a831241ef313a08b3054533f73LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis ab intellectuali non distinguatur. Dicit enim Augustinus, in libro de Civ. Dei, quod virtus est ars recte vivendi. Sed ars est virtus intellectualis. Ergo virtus moralis ab intellectuali non differt.

Referencing norms: Q58A2Obiectio1, assert-h77049173124dc693c539ab0cb373a8b4cec0beedcf8478a2321f9d71ce533eeb, assert-hb149643b9c063ab5d03f77501127a7b8f297a31129f6e7dce1fc13d2c5617e3e

section/58-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:274ad73fa3039101c4172db4845043028379f43b9063234a260725314ecc8d5dLA

Praeterea, plerique in definitione virtutum moralium ponunt scientiam, sicut quidam definiunt quod perseverantia est scientia vel habitus eorum quibus est immanendum vel non immanendum; et sanctitas est scientia faciens fideles et servantes quae ad Deum iusta. Scientia autem est virtus intellectualis. Ergo virtus moralis non debet distingui ab intellectuali.

Referencing norms: Q58A2Obiectio2, assert-hc24830c3cab4a7ab8f7b6c1d424f1fee531e0098df9f71954d71207a4dff732c

section/58-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:99e2349481a6b3e18cdfac7784f100b4cc28ac558b88e6807aba1fab2e4c28b3LA

Praeterea, Augustinus dicit, in I Soliloq., quod virtus est recta et perfecta ratio. Sed hoc pertinet ad virtutem intellectualem, ut patet in VI Ethic. ergo virtus moralis non est distincta ab intellectuali.

Referencing norms: Q58A2Obiectio3, assert-h56ac507932d47ab14f05477f5bd1c37014be4bf7c47c3457a0ab8a5a32c08435, assert-hd31d71455379d8c4794abcbf67aa2b5a855298aded91ab589cb5867ef816ba7a

section/58-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3689f23691fc13e3e6f8508f50f4c8e400462e68c4454fc48391535ad81315a0LA

Praeterea, nihil distinguitur ab eo quod in eius definitione ponitur. Sed virtus intellectualis ponitur in definitione virtutis moralis, dicit enim philosophus, in II Ethic., quod virtus moralis est habitus electivus existens in medietate determinata ratione, prout sapiens determinabit. Huiusmodi autem recta ratio determinans medium virtutis moralis, pertinet ad virtutem intellectualem, ut dicitur in VI Ethic. Ergo virtus moralis non distinguitur ab intellectuali.

Referencing norms: Q58A2Obiectio4, assert-h1c1fdc7dd8ed491354b630751e6ce8ea3dac61ee414335c67ae900f3b058470f, assert-ha76b9809c686fe7abd941a972031e8f1bc44f8502a69b1a30b380a4ee0f13b0b

section/58-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0ae0e5ebfa390230a2d3d18ddb9bdd83ad804ae35dbb807f4feae1176e2b767fLA

Respondeo dicendum quod omnium humanorum operum principium primum ratio est, et quaecumque alia principia humanorum operum inveniantur, quodammodo rationi obediunt; diversimode tamen. Nam quaedam rationi obediunt omnino ad nutum, absque omni contradictione, sicut corporis membra, si fuerint in sua natura consistentia; statim enim ad imperium rationis, manus aut pes movetur ad opus. Unde philosophus dicit, in I Polit., quod anima regit corpus despotico principatu, idest sicut dominus servum, qui ius contradicendi non habet. Posuerunt igitur quidam quod omnia principia activa quae sunt in homine, hoc modo se habent ad rationem. Quod quidem si verum esset, sufficeret quod ratio esset perfecta, ad bene agendum. Unde, cum virtus sit habitus quo perficimur ad bene agendum, sequeretur quod in sola ratione esset, et sic nulla virtus esset nisi intellectualis. Et haec fuit opinio Socratis, qui dixit omnes virtutes esse prudentias, ut dicitur in VI Ethic. Unde ponebat quod homo, scientia in eo existente, peccare non poterat; sed quicumque peccabat, peccabat propter ignorantiam. Hoc autem procedit ex suppositione falsi. Pars enim appetitiva obedit rationi non omnino ad nutum, sed cum aliqua contradictione, unde philosophus dicit, in I Polit., quod ratio imperat appetitivae principatu politico, quo scilicet aliquis praeest liberis, qui habent ius in aliquo contradicendi. Unde Augustinus dicit, super Psalm., quod interdum praecedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus, intantum quod quandoque passionibus vel habitibus appetitivae partis hoc agitur, ut usus rationis in particulari impediatur. Et secundum hoc, aliqualiter verum est quod Socrates dixit, quod scientia praesente, non peccatur, si tamen hoc extendatur usque ad usum rationis in particulari eligibili. Sic igitur ad hoc quod homo bene agat, requiritur quod non solum ratio sit bene disposita per habitum virtutis intellectualis; sed etiam quod vis appetitiva sit bene disposita per habitum virtutis moralis. Sicut igitur appetitus distinguitur a ratione, ita virtus moralis distinguitur ab intellectuali. Unde sicut appetitus est principium humani actus secundum quod participat aliqualiter rationem, ita habitus moralis habet rationem virtutis humanae, inquantum rationi conformatur.

Referencing norms: Q58A2Respondeo, assert-h6989c2ead929969a9cdc3530bd81510762533049e5535b8fa139b621d4069839

section/58-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:860dc6bff4e30ce15d1de472810ea1e6486316d89fc094b7e12005fe972655d6LA

Sed contra est quod dicitur in I Ethic., determinatur virtus secundum differentiam hanc, dicimus enim harum has quidem intellectuales, has vero morales.

Referencing norms: assert-h28c5a507873519a87cb1abcb7e5e6e60ce8799d3b735574de74591ebf1a55949

section/58-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:042794e4ea84442beded13eafb4bef62bfa7cdde93dd199f631c2531216ad0b9LA

Ad primum ergo dicendum quod prudentia, secundum essentiam suam, est intellectualis virtus. Sed secundum materiam, convenit cum virtutibus moralibus, est enim recta ratio agibilium, ut supra dictum est. Et secundum hoc, virtutibus moralibus connumeratur.

Referencing norms: Q58A3Ad1, assert-ha9b93ed5b3cebc4c3fcbf6587be4719ebe2249322c3e0d032908e91603211cb2

section/58-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:744dabb4a8fd53dae80930a018297033a22244536c44217c1b50d927cecde3a7LA

Ad secundum dicendum quod continentia et perseverantia non sunt perfectiones appetitivae virtutis sensitivae. Quod ex hoc patet, quod in continente et perseverante superabundant inordinatae passiones, quod non esset, si appetitus sensitivus esset perfectus aliquo habitu conformante ipsum rationi. Est autem continentia, seu perseverantia, perfectio rationalis partis, quae se tenet contra passiones ne deducatur. Deficit tamen a ratione virtutis, quia virtus intellectiva quae facit rationem se bene habere circa moralia, praesupponit appetitum rectum finis, ut recte se habeat circa principia, idest fines, ex quibus ratiocinatur; quod continenti et perseveranti deest. Neque etiam potest esse perfecta operatio quae a duabus potentiis procedit, nisi utraque potentia perficiatur per debitum habitum, sicut non sequitur perfecta actio alicuius agentis per instrumentum, si instrumentum non sit bene dispositum, quantumcumque principale agens sit perfectum. Unde si appetitus sensitivus, quem movet rationalis pars, non sit perfectus; quantumcumque rationalis pars sit perfecta, actio consequens non erit perfecta. Unde nec principium actionis erit virtus. Et propter hoc, continentia a delectationibus, et perseverantia a tristitiis, non sunt virtutes, sed aliquid minus virtute, ut philosophus dicit, in VII Ethic.

Referencing norms: Q58A3Ad2, assert-h35f4a857417ac26d9bf22561270a5c4bcec0af7d4f92bda3875c7ef14811ae16

section/58-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:84155752d826c206cfa4c996e29c2090d4523d6881a8b53358dbc0bfed2bab78LA

Ad tertium dicendum quod fides, spes et caritas sunt supra virtutes humanas, sunt enim virtutes hominis prout est factus particeps divinae gratiae.

Referencing norms: Q58A3Ad3, assert-h5540bfb1f35275dbc1edec6da4dbefba03b6561ed238ad272dacc539488dca5f

section/58-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:79a4497cabcf586fa87c60b0704ece51600797ba653a04b16305025c48990837LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtus humana non sufficienter dividatur per virtutem moralem et intellectualem. Prudentia enim videtur esse aliquid medium inter virtutem moralem et intellectualem, connumeratur enim virtutibus intellectualibus in VI Ethic.; et etiam ab omnibus communiter connumeratur inter quatuor virtutes cardinales, quae sunt morales, ut infra patebit. Non ergo sufficienter dividitur virtus per intellectualem et moralem, sicut per immediata.

Referencing norms: Q58A3Obiectio1, assert-h7c76ea43e18ce783a323768457d26456c1d41222b09c65e9b80d33c21604ee86

section/58-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5b5ca781e3d2bb67d6c690838084ef0b36d15df68fc1beeb45928c625adb3583LA

Praeterea, continentia et perseverantia, et etiam patientia, non computantur inter virtutes intellectuales. Nec etiam sunt virtutes morales, quia non tenent medium in passionibus, sed abundant in eis passiones. Non ergo sufficienter dividitur virtus per intellectuales et morales.

Referencing norms: Q58A3Obiectio2, assert-he893ab7a12877a65665e91e4e0c91044c95d93389934fd5c916021db0184f920

section/58-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0292cdf0f5f6ab3c351b013c91f0269905dd99543f1d7a55541737a99e3fe59bLA

Praeterea, fides, spes et caritas quaedam virtutes sunt. Non tamen sunt virtutes intellectuales, hae enim solum sunt quinque, scilicet scientia, sapientia, intellectus, prudentia et ars, ut dictum est. Nec etiam sunt virtutes morales, quia non sunt circa passiones, circa quas maxime est moralis virtus. Ergo virtus non sufficienter dividitur per intellectuales et morales.

Referencing norms: Q58A3Obiectio3, assert-h618d79c30b1f9b9faed833d7c51bb7c38e3851aa049dd0d3cbc6cff8ad5a8820

section/58-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:482d4cdb6b3c0fdb97f15eb04a702eab1f1a4241dec27703f8dd944412c0a07eLA

Respondeo dicendum quod virtus humana est quidam habitus perficiens hominem ad bene operandum. Principium autem humanorum actuum in homine non est nisi duplex, scilicet intellectus sive ratio, et appetitus, haec enim sunt duo moventia in homine, ut dicitur in III de anima. Unde omnis virtus humana oportet quod sit perfectiva alicuius istorum principiorum. Si quidem igitur sit perfectiva intellectus speculativi vel practici ad bonum hominis actum, erit virtus intellectualis, si autem sit perfectiva appetitivae partis, erit virtus moralis. Unde relinquitur quod omnis virtus humana vel est intellectualis vel moralis.

Referencing norms: Q58A3Respondeo, assert-hf4b2d305a186ce54ddf421039e9054f6865d4a9a7b6ac3b4cf9cff483d81e5ac

section/58-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:69e22702f03db3c12fd620056818f392c67eca80583971a342f3b9e521e4d14dLA

Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., duplicem esse virtutem, hanc quidem intellectualem, illam autem moralem.

Referencing norms: assert-hb0138499c2a1eadf615dfc8a8bd44f41773cd1dc00c716e02242916a1254c74e

section/58-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c2c67db970084a79fd23a59d13c7fec85223391d5426eb2638fa9b794f8615afLA

Ad primum ergo dicendum quod inclinatio naturae in rebus carentibus ratione, est absque electione, et ideo talis inclinatio non requirit ex necessitate rationem. Sed inclinatio virtutis moralis est cum electione, et ideo ad suam perfectionem indiget quod sit ratio perfecta per virtutem intellectualem.

Referencing norms: Q58A4Ad1, assert-h0b2ba7f83390a4f9ea6fa7173087b93e81b3c93b17d1d414bcfc78e3d7f74abc

section/58-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bd7d53c445f056055ebc87d3d84a0c96e4372d5de057e9b589625a99e6e1916fLA

Ad secundum dicendum quod in virtuoso non oportet quod vigeat usus rationis quantum ad omnia, sed solum quantum ad ea quae sunt agenda secundum virtutem. Et sic usus rationis viget in omnibus virtuosis. Unde etiam qui videntur simplices, eo quod carent mundana astutia, possunt esse prudentes; secundum illud Matth. X, estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Referencing norms: Q58A4Ad2, assert-h78d83489f81053610f4e01b81ff89f3a02d6a5c4af37c04e7e6b70af5589863e

section/58-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f48e8dfcdbbd9f5293c6139361c4aaa00e4f780e7ecca10b0b6b204010b75b89LA

Ad tertium dicendum quod naturalis inclinatio ad bonum virtutis, est quaedam inchoatio virtutis, non autem est virtus perfecta. Huiusmodi enim inclinatio, quanto est fortior, tanto potest esse periculosior, nisi recta ratio adiungatur, per quam fiat recta electio eorum quae conveniunt ad debitum finem, sicut equus currens, si sit caecus, tanto fortius impingit et laeditur, quanto fortius currit. Et ideo, etsi virtus moralis non sit ratio recta, ut Socrates dicebat; non tamen solum est secundum rationem rectam, inquantum inclinat ad id quod est secundum rationem rectam, ut Platonici posuerunt; sed etiam oportet quod sit cum ratione recta, ut Aristoteles dicit, in VI Ethic.

Referencing norms: Q58A4Ad3, assert-h1ec3679e27464e8bab4a13cbfc94d3ba3382432a64d60af95ed5e02633668726

section/58-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:23c3ae893817465b0bb223fb9b3205f442ed0cba7dbe89aa09283cade6ed4f2fLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis possit esse sine intellectuali. Virtus enim moralis, ut dicit Tullius, est habitus in modum naturae, rationi consentaneus. Sed natura etsi consentiat alicui superiori rationi moventi, non tamen oportet quod illa ratio naturae coniungatur in eodem, sicut patet in rebus naturalibus cognitione carentibus. Ergo potest esse in homine virtus moralis in modum naturae, inclinans ad consentiendum rationi, quamvis illius hominis ratio non sit perfecta per virtutem intellectualem.

Referencing norms: Q58A4Obiectio1, assert-hb2dfb461b41fb584907bef149a513ea92129bad87363d6b8e5aa475b596770f3, assert-hf73c6f7289bf4031a1390ba3981118955421a9c7bfe95b0ce170f8248b4414e6

section/58-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:46cfbde02a141e4a0e071ccc8aad5b8218b085a3fe0d343509188364e7a509a9LA

Praeterea, per virtutem intellectualem homo consequitur rationis usum perfectum. Sed quandoque contingit quod aliqui in quibus non multum viget usus rationis, sunt virtuosi et Deo accepti. Ergo videtur quod virtus moralis possit esse sine virtute intellectuali.

Referencing norms: Q58A4Obiectio2, assert-hf4ecfa174c824ca65cbdb7944650a15a2cab82f894c7372396fbc38f28d91641, assert-hfc00eda1638d079a530664b23f7da1614f65d054daa3921af357124478b42c52

section/58-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:83d4f350797c5d1a088b32b07d894f545f0676534137394accd9395f4b66ded7LA

Praeterea, virtus moralis facit inclinationem ad bene operandum. Sed quidam habent naturalem inclinationem ad bene operandum, etiam absque rationis iudicio. Ergo virtutes morales possunt esse sine intellectuali.

Referencing norms: Q58A4Obiectio3, assert-h414160d049e785bd9e1aa9c52fff663fb575f66459b251c21fa318be846c28f2, assert-h4812f656642f5cef800bdd06d6cf90325989bba568efb033cc0b77b4b0c71fb6

section/58-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:214f1b26d6784dadf313b23d52f07a84118b2fe9478826a0e3a0a49cc14f7df6LA

Respondeo dicendum quod virtus moralis potest quidem esse sine quibusdam intellectualibus virtutibus, sicut sine sapientia, scientia et arte, non autem potest esse sine intellectu et prudentia. Sine prudentia quidem esse non potest moralis virtus, quia moralis virtus est habitus electivus, idest faciens bonam electionem. Ad hoc autem quod electio sit bona, duo requiruntur. Primo, ut sit debita intentio finis, et hoc fit per virtutem moralem, quae vim appetitivam inclinat ad bonum conveniens rationi, quod est finis debitus. Secundo, ut homo recte accipiat ea quae sunt ad finem, et hoc non potest esse nisi per rationem recte consiliantem, iudicantem et praecipientem; quod pertinet ad prudentiam et ad virtutes sibi annexas, ut supra dictum est. Unde virtus moralis sine prudentia esse non potest. Et per consequens nec sine intellectu. Per intellectum enim cognoscuntur principia naturaliter nota, tam in speculativis quam in operativis. Unde sicut recta ratio in speculativis, inquantum procedit ex principiis naturaliter cognitis, praesupponit intellectum principiorum; ita etiam prudentia, quae est recta ratio agibilium.

Referencing norms: Q58A4Respondeo, assert-hf62febdec09aba142ac39097096356246399d1d1361cd44b5dbf4e01d5e5bf0a

section/58-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:89b3b91a30c17a2b5332722e8d9743b6aeebbe9c82874a5dd17766623cd26f68LA

Sed contra est quod Gregorius dicit, in XXII Moral., quod ceterae virtutes, nisi ea quae appetunt, prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt. Sed prudentia est virtus intellectualis, ut supra dictum est. Ergo virtutes morales non possunt esse sine intellectualibus.

Referencing norms: assert-h9b776077a56a01be9ad2324201ae6b7c3effcf27da80a0314fe82c5b1b9a6112

section/58-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c4497b50e2ef82016f9e7f111534778a725500be1e886d4c6546ce591a217671LA

Ad primum ergo dicendum quod ratio, secundum quod est apprehensiva finis, praecedit appetitum finis, sed appetitus finis praecedit rationem ratiocinantem ad eligendum ea quae sunt ad finem, quod pertinet ad prudentiam. Sicut etiam in speculativis, intellectus principiorum est principium rationis syllogizantis.

Referencing norms: Q58A5Ad1, assert-h8228cc38bbe10b140bf5884b03d37a4449411c5fca0cd9067f4c3302124ef62c

section/58-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3901d86cecd7ee83fb997f2a5d8ed30393540d8a7f1052eeb947dc87f9a1119bLA

Ad secundum dicendum quod principia artificialium non diiudicantur a nobis bene vel male secundum dispositionem appetitus nostri, sicut fines, qui sunt moralium principia, sed solum per considerationem rationis. Et ideo ars non requirit virtutem perficientem appetitum, sicut requirit prudentia.

Referencing norms: Q58A5Ad2, assert-h4f3dbd11e8432015a760fec0ed208c34917d085e84ecdacad75f3bd138224f2c

section/58-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6605a6f7f865a8339d8ee34108e90c2b0c0c56d940397624cbdfd3c1e2c9f6e5LA

Ad tertium dicendum quod prudentia non solum est bene consiliativa, sed etiam bene iudicativa et bene praeceptiva. Quod esse non potest, nisi removeatur impedimentum passionum corrumpentium iudicium et praeceptum prudentiae; et hoc per virtutem moralem.

Referencing norms: Q58A5Ad3, assert-haae76978d67f3751c1b1946c4e3b458e0e1a4d4df239d15a77d712a44664bacb

section/58-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e944a18228f0f7c1f8245fa4775419a83f5175946fb1cc03b26a2a978ddc7aeaLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virtus intellectualis possit esse sine virtute morali. Perfectio enim prioris non dependet a perfectione posterioris. Sed ratio est prior appetitu sensitivo, et movens ipsum. Ergo virtus intellectualis quae est perfectio rationis, non dependet a virtute morali, quae est perfectio appetitivae partis. Potest ergo esse sine ea.

Referencing norms: Q58A5Obiectio1, assert-h41273a7cf1571f85c14c67cd68713b7c729b1a436da2b1afce5d4030e1beaae2, assert-h8ab2e9bc788d67be75d928a63beec72bbdd0e9da9f859ba1c1b80d3cf347e036

section/58-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b86f3290b46a679872289e0c49dc79a80c4b3b16c755d4460e3c68c3eb5e12bdLA

Praeterea, moralia sunt materia prudentiae, sicut factibilia sunt materia artis. Sed ars potest esse sine propria materia, sicut faber sine ferro. Ergo et prudentia potest esse sine virtutibus moralibus, quae tamen inter omnes intellectuales virtutes, maxime moralibus coniuncta videtur.

Referencing norms: Q58A5Obiectio2, assert-h557674eb71f904ef9175798859a3cc8da7ac520ae9d30d186d1a36dbad7e39a2, assert-heb33513ff8018650ba1c512e2cf9f4dd22d5716dfaa3725327c8fb19d4be3f28

section/58-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:52d75dc22b1f0636ee5bfa340375bff305cb9c4f7d1f0e89a4fc119961dfe947LA

Praeterea, prudentia est virtus bene consiliativa, ut dicitur in VI Ethic. Sed multi bene consiliantur, quibus tamen virtutes morales desunt. Ergo prudentia potest esse sine virtute morali.

Referencing norms: Q58A5Obiectio3, assert-h31d02f84d73f4bfcfb79b8000feccb3a8273e774c20777767d07018e8efa7ed0, assert-h8865e2965c18c2287fc75a1d4148a68b17854c4c1e60346611bac89f220418c4

section/58-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e1e76511b99ed2011d0a9fb0149598df4c3704927c1e4593b9ca00a4e124b6faLA

Respondeo dicendum quod aliae virtutes intellectuales sine virtute morali esse possunt, sed prudentia sine virtute morali esse non potest. Cuius ratio est, quia prudentia est recta ratio agibilium; non autem solum in universali, sed etiam in particulari, in quibus sunt actiones. Recta autem ratio praeexigit principia ex quibus ratio procedit. Oportet autem rationem circa particularia procedere non solum ex principiis universalibus, sed etiam ex principiis particularibus. Circa principia quidem universalia agibilium, homo recte se habet per naturalem intellectum principiorum, per quem homo cognoscit quod nullum malum est agendum; vel etiam per aliquam scientiam practicam. Sed hoc non sufficit ad recte ratiocinandum circa particularia. Contingit enim quandoque quod huiusmodi universale principium cognitum per intellectum vel scientiam, corrumpitur in particulari per aliquam passionem, sicut concupiscenti, quando concupiscentia vincit, videtur hoc esse bonum quod concupiscit, licet sit contra universale iudicium rationis. Et ideo, sicut homo disponitur ad recte se habendum circa principia universalia, per intellectum naturalem vel per habitum scientiae; ita ad hoc quod recte se habeat circa principia particularia agibilium, quae sunt fines, oportet quod perficiatur per aliquos habitus secundum quos fiat quodammodo homini connaturale recte iudicare de fine. Et hoc fit per virtutem moralem, virtuosus enim recte iudicat de fine virtutis, quia qualis unusquisque est, talis finis videtur ei, ut dicitur in III Ethic. Et ideo ad rectam rationem agibilium, quae est prudentia, requiritur quod homo habeat virtutem moralem.

Referencing norms: Q58A5Respondeo, assert-hb2d44f0088cc69031ad2f28993c0f9b74ee68754835ec3363446badb58fe4820

section/58-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:5fcd02632eb01e6522b155ef4f02dc67e718a6444e155d2e23362daef1fd73e2LA

Sed contra, velle malum facere opponitur directe virtuti morali; non autem opponitur alicui quod sine virtute morali esse potest. Opponitur autem prudentiae quod volens peccet, ut dicitur in VI Ethic. Non ergo prudentia potest esse sine virtute morali.

Referencing norms: assert-h880ec7377fab9cbddd22dd6c0c9ad56b70084e51603413c6b426f20ae9d868c7

question/58/prooemium · paragraph

la · official · sha256:d3431f50efdb9098d14d52b4a605dedf70d948983b0fb1a1911cd8138d4b9e86LA

Deinde considerandum est de virtutibus moralibus. Et primo, de distinctione earum a virtutibus intellectualibus; secundo, de distinctione earum ab invicem, secundum propriam materiam; tertio, de distinctione principalium, vel cardinalium, ab aliis. Circa primum quaeruntur quinque. Primo, utrum omnis virtus sit virtus moralis. Secundo, utrum virtus moralis distinguatur ab intellectuali. Tertio, utrum sufficienter dividatur virtus per intellectualem et moralem. Quarto, utrum moralis virtus possit esse sine intellectuali. Quinto, utrum e converso, intellectualis virtus possit esse sine morali.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 59

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q59
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:664bbe73b148b608d79df158428e73ab477646cec57efce25c03360ae212dc212026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 41

section/59-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5f5e8ee5c9e4c2d9c3377805f7434156eff44a41d2818a4288c3fc31fdd65fabLA

Ad primum ergo dicendum quod virtus, secundum suam essentiam, non est medium inter passiones, sed secundum suum effectum, quia scilicet inter passiones medium constituit.

Referencing norms: Q59A1Ad1, assert-hcc93886c06ad362048b37f1d72f20345e3430d01d882aa0cfb720e05e26981ef

section/59-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:83beec72e85f893f4e7781f5752337d3ae4ebef6e71afc289f49c3c9ccacd8b9LA

Ad secundum dicendum quod, si vitium dicatur habitus secundum quem quis male operatur, manifestum est quod nulla passio est vitium. Si vero dicatur vitium peccatum, quod est actus vitiosus, sic nihil prohibet passionem esse vitium, et e contrario concurrere ad actum virtutis; secundum quod passio vel contrariatur rationi, vel sequitur actum rationis.

Referencing norms: Q59A1Ad2, assert-hd925187eee6e7eec534f80bbb9de8c3b71e3bf0d36f19bec2996d0164688afdb

section/59-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8a26733a7862b26946aa3d9ff396bbe7de5803ea0c0316fc8decab52f4439de9LA

Ad tertium dicendum quod misericordia dicitur esse virtus, idest virtutis actus, secundum quod motus ille animi rationi servit, quando scilicet ita praebetur misericordia, ut iustitia conservetur, sive cum indigenti tribuitur, sive cum ignoscitur poenitenti, ut Augustinus dicit ibidem. Si tamen misericordia dicatur aliquis habitus quo homo perficitur ad rationabiliter miserendum, nihil prohibet misericordiam sic dictam esse virtutem. Et eadem est ratio de similibus passionibus.

Referencing norms: Q59A1Ad3, assert-h3914f0e43803167661a245ca9236711d3cafe3450f885ddf5db83321b5d0e3f8

section/59-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b1e0cddce0c88bbd1df0caff8859afcad5a759d6f8d34a6ddaa91975eceacaf6LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis sit passio. Medium enim est eiusdem generis cum extremis. Sed virtus moralis est medium inter passiones. Ergo virtus moralis est passio.

Referencing norms: Q59A1Obiectio1, assert-h340cafccb3f480170db211e45c3210abdd087b7bd07a908c47b4a2429e3d6fcd, assert-h531422a1684ee2982a522d38b9cafde6ba5902a348bf5267db08c8ed596bd054

section/59-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ec4231ec43ed9ac431a7817b70be76378aa8e567a0bf0cfa95ac586acd22926fLA

Praeterea, virtus et vitium, cum sint contraria, sunt in eodem genere. Sed quaedam passiones vitia esse dicuntur, ut invidia et ira. Ergo etiam quaedam passiones sunt virtutes.

Referencing norms: Q59A1Obiectio2, assert-hb152c0130b9b518ce59652e26256a3c7562c66689946837c53fa6a6dcba22042, assert-he3d75777f37a5acd3d0aed1d84f5537195403e440d2ab15971a30b8f228707d1

section/59-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b5d81c5cb0c6a3c952033931d37ac12e63765cd4ef2ffd1f97d454d3f065d7bdLA

Praeterea, misericordia quaedam passio est, est enim tristitia de alienis malis, ut supra dictum est. Hanc autem Cicero, locutor egregius, non dubitavit appellare virtutem; ut Augustinus dicit, in IX de Civ. Dei. Ergo passio potest esse virtus moralis.

Referencing norms: Q59A1Obiectio3, assert-h9a9750256896a9e64c5cb42f91da0bcda811f1d3b2bd04170d7996802e1014cd

section/59-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:512e8c3dc05ee213b87088d5009d341d8fe2226de9b7237f33a6644ef83050ceLA

Respondeo dicendum quod virtus moralis non potest esse passio. Et hoc patet triplici ratione. Primo quidem, quia passio est motus quidam appetitus sensitivi, ut supra dictum est. Virtus autem moralis non est motus aliquis, sed magis principium appetitivi motus, habitus quidam existens. Secundo quia passiones ex seipsis non habent rationem boni vel mali. Bonum enim vel malum hominis est secundum rationem, unde passiones, secundum se consideratae, se habent et ad bonum et ad malum, secundum quod possunt convenire rationi vel non convenire. Nihil autem tale potest esse virtus, cum virtus solum ad bonum se habeat, ut supra dictum est. Tertio quia, dato quod aliqua passio se habeat solum ad bonum, vel solum ad malum, secundum aliquem modum; tamen motus passionis, inquantum passio est, principium habet in ipso appetitu, et terminum in ratione, in cuius conformitatem appetitus tendit. Motus autem virtutis est e converso, principium habens in ratione et terminum in appetitu, secundum quod a ratione movetur. Unde in definitione virtutis moralis dicitur, in II Ethic., quod est habitus electivus in medietate consistens determinata ratione, prout sapiens determinabit.

Referencing norms: Q59A1Respondeo, assert-h20971fff0acf3d0ea84a66c61c2bb0d34b8930ddfae8c0067427b3025b1c00fe

section/59-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:251950502c287955d3fa7b0332ee7af5521b2ea33de270fe34f02aa465df78a6LA

Sed contra est quod dicitur in II Ethic., quod passiones neque virtutes sunt neque malitiae.

Referencing norms: assert-h225574b0615bd0ae3b54df7afc3c11d2174c9dc920d9d3cc807d6182bdc9d481

section/59-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:cda30a73767a9c039f560876e2cdbd7420ab54dc1a2e1a28402806192b47f946LA

Ad primum ergo dicendum quod philosophus exemplum illud inducit, sicut et multa alia in libris logicalibus, non secundum opinionem propriam, sed secundum opinionem aliorum. Haec autem fuit opinio Stoicorum, quod virtutes essent sine passionibus animae. Quam opinionem philosophus excludit in II Ethic., dicens virtutes non esse impassibilitates. Potest tamen dici quod, cum dicitur quod mitis non patitur, intelligendum est secundum passionem inordinatam.

Referencing norms: Q59A2Ad1, assert-h9cd2a7e5abfd7eab192cade003862c87155df56111d23e3faf9d37ca96fe403a

section/59-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c03a0acadefffb19c7cabc0c28bb0ff2a4a35b3181c4b32638dcc33606acc5caLA

Ad secundum dicendum quod ratio illa, et omnes similes quas Tullius ad hoc inducit in IV libro de Tuscul. quaest., procedit de passionibus secundum quod significant inordinatas affectiones.

Referencing norms: Q59A2Ad2, assert-h268ee80379ae270dc185dde2e8791a22457c2aadea7a4f545d5cc807c4c13af4

section/59-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7af22a201078dd685c227f8a0296464b58757bf19d02037085ce4e72ad8d39e2LA

Ad tertium dicendum quod passio praeveniens iudicium rationis, si in animo praevaleat ut ei consentiatur, impedit consilium et iudicium rationis. Si vero sequatur, quasi ex ratione imperata, adiuvat ad exequendum imperium rationis.

Referencing norms: Q59A2Ad3, assert-ha6cd9e4ab734f22e3bdcf55261512aa114d384c932d3591de98b86d04fde1938

section/59-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b6c45119b3248307aad89fc8039d37f652267894584ff0a26030cd633f435026LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis cum passione esse non possit. Dicit enim philosophus, in IV Topic., quod mitis est qui non patitur, patiens autem qui patitur et non deducitur. Et eadem ratio est de omnibus virtutibus moralibus. Ergo omnis virtus moralis est sine passione.

Referencing norms: Q59A2Obiectio1, assert-hac60b13a642523001da69b41cb77d412ae370c888bbe8b93b0a52e30a48ce4a9

section/59-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:62e78152b09a2ce57e6c08430df53fed7d874f33d0bcf17bcba34df00a27097eLA

Praeterea, virtus est quaedam recta habitudo animae, sicut sanitas corporis, ut dicitur in VII Physic., unde virtus quaedam sanitas animae esse videtur, ut Tullius dicit, in IV de Tuscul. quaest. Passiones autem animae dicuntur morbi quidam animae, ut in eodem libro Tullius dicit. Sanitas autem non compatitur secum morbum. Ergo neque virtus compatitur animae passionem.

Referencing norms: Q59A2Obiectio2, assert-hdc0077670e8f8eab38c7cd00563d13961cebecd46e753a3f82e752b4bd94ccf0

section/59-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:af618bb3d573a42f371540f63e5e827431b5b7725c824f17c257da4caef64841LA

Praeterea, virtus moralis requirit perfectum usum rationis etiam in particularibus. Sed hoc impeditur per passiones, dicit enim philosophus, in VI Ethic., quod delectationes corrumpunt existimationem prudentiae; et Sallustius dicit, in Catilinario, quod non facile verum perspicit animus, ubi illa officiunt, scilicet animi passiones. Virtus ergo moralis non potest esse cum passione.

Referencing norms: Q59A2Obiectio3, assert-h16ac4d42cae0f69abd38ed3e2768f2f34382943a9547f9ae35393841f0b699a0, assert-haa01fe09c75c0e5e3dd491403f4f0f14a0be93db692da133ceb93a9c50968253

section/59-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ad0ec730551ab2e37f2ea70cc34714708f0401eda2f04ca007fe7533d76f9ed3LA

Respondeo dicendum quod circa hoc fuit discordia inter Stoicos et Peripateticos, sicut Augustinus dicit, IX de Civ. Dei. Stoici enim posuerunt quod passiones animae non possunt esse in sapiente, sive virtuoso, Peripatetici vero, quorum sectam Aristoteles instituit, ut Augustinus dicit in IX de Civ. Dei, posuerunt quod passiones simul cum virtute morali esse possunt, sed ad medium reductae. Haec autem diversitas, sicut Augustinus ibidem dicit, magis erat secundum verba, quam secundum eorum sententias. Quia enim Stoici non distinguebant inter appetitum intellectivum, qui est voluntas, et inter appetitum sensitivum, qui per irascibilem et concupiscibilem dividitur; non distinguebant in hoc passiones animae ab aliis affectionibus humanis, quod passiones animae sint motus appetitus sensitivi, aliae vero affectiones, quae non sunt passiones animae, sunt motus appetitus intellectivi, qui dicitur voluntas, sicut Peripatetici distinxerunt, sed solum quantum ad hoc quod passiones esse dicebant quascumque affectiones rationi repugnantes. Quae si ex deliberatione oriantur, in sapiente, seu in virtuoso, esse non possunt. Si autem subito oriantur, hoc in virtuoso potest accidere, eo quod animi visa quae appellant phantasias, non est in potestate nostra utrum aliquando incidant animo; et cum veniunt ex terribilibus rebus, necesse est ut sapientis animum moveant, ita ut paulisper vel pavescat metu, vel tristitia contrahatur, tanquam his passionibus praevenientibus rationis officium; nec tamen approbant ista, eisque consentiunt; ut Augustinus narrat in IX de Civ. Dei, ab Agellio dictum. Sic igitur, si passiones dicantur inordinatae affectiones, non possunt esse in virtuoso, ita quod post deliberationem eis consentiatur; ut Stoici posuerunt. Si vero passiones dicantur quicumque motus appetitus sensitivi, sic possunt esse in virtuoso, secundum quod sunt a ratione ordinati. Unde Aristoteles dicit, in II Ethic., quod non bene quidam determinant virtutes impassibilitates quasdam et quietes, quoniam simpliciter dicunt, sed deberent dicere quod sunt quietes a passionibus quae sunt ut non oportet, et quando non oportet.

Referencing norms: Q59A2Respondeo, assert-h5f15c88747001ab06bf1a0e272bd0579b9c8123253658280052e8eb0a145f91a

section/59-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ae37e4cc4399f5c42b486a6075573f7731afb5e0ba1020de8e8ce6afc9618f56LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, si perversa est voluntas, perversos habebit hos motus, scilicet passionum, si autem recta est, non solum inculpabiles, verum etiam laudabiles erunt. Sed nullum laudabile excluditur per virtutem moralem. Virtus ergo moralis non excludit passiones, sed potest esse cum ipsis.

Referencing norms: assert-h50e773c9195a5a9c4a7ba3d129c66b9c10f8ad393e861c9a4d9df9ef160c5617

section/59-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:811f173e5e48d33d93e57444d06eb1edc522038336faa7b9660266c1147db55fLA

Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate habetur quod de sapientia sapiens non tristetur. Tristatur tamen de his quae sunt impeditiva sapientiae. Et ideo in beatis, in quibus nullum impedimentum sapientiae esse potest, tristitia locum non habet.

Referencing norms: Q59A3Ad1, assert-he7a3e6bb0bd01a7fbb11dbb821ad614bc0940ea685500b934054f914ce8a226c

section/59-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8eaf6ad513ac960b41e6fe472312ab0238ae688e6a9275b15465fd339f4132dcLA

Ad secundum dicendum quod tristitia impedit operationem de qua tristamur, sed adiuvat ad ea promptius exequenda per quae tristitia fugitur.

Referencing norms: Q59A3Ad2, assert-h7e0e90aeff77b203c849460841054088762cd0380b7a368e52f1a54b5bc4fcff

section/59-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e9a90d70aab61984d69d9c50b58c60890f5bdcebbeb8090446e719cc951d546eLA

Ad tertium dicendum quod tristitia immoderata est animae aegritudo, tristitia autem moderata ad bonam habitudinem animae pertinet, secundum statum praesentis vitae.

Referencing norms: Q59A3Ad3, assert-h654a48f93dd24e923a31da54e59ee307ddc850a98af5d57c9408811ae1bcf6b1

section/59-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1fda2a7e0e9e57ee6ad977f546b6a48c606603153a9f4a0802a2a0afe74ea054LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtus cum tristitia esse non possit. Virtutes enim sunt sapientiae effectus, secundum illud Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam docet, scilicet divina sapientia, prudentiam et virtutem. Sed sapientiae convictus non habet amaritudinem, ut postea subditur. Ergo nec virtutes cum tristitia esse possunt.

Referencing norms: Q59A3Obiectio1, assert-h1839523f7747609316204646f2be77718d6e6d75c23ddbda1de9607c4d6a965b, assert-hbbf36e51f3111c7c72a9d462409e3aec7bb89c5f6c36c192e0723f4eba1b8333

section/59-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4df0be3146f24b9d19e68d8e9c38466e27b0b5018a84abe5fa0dd885eea67eedLA

Praeterea, tristitia est impedimentum operationis; ut patet per philosophum, in VII et X Ethic. Sed impedimentum bonae operationis repugnat virtuti. Ergo tristitia repugnat virtuti.

Referencing norms: Q59A3Obiectio2, assert-h29541d98d855279e1c9d2537d19b22a920917da958213bfa6d1a53780c84cab8, assert-h4411d09ec285aedf8cb60da08e7ff42336c8eda0354660fa06c7b2d63a66399f

section/59-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b24645e557c1f7de20cb8321bfdff1acecf83b96ea5ee8a8dd3c21c4feeef0a8LA

Praeterea, tristitia est quaedam animi aegritudo; ut Tullius eam vocat, in III de Tuscul. quaest. Sed aegritudo animae contrariatur virtuti, quae est bona animae habitudo. Ergo tristitia contrariatur virtuti, nec potest simul esse cum ea.

Referencing norms: Q59A3Obiectio3, assert-hdfea297531e306aca7e2d1cde293c496366c5e5fb3785df236b742e5bdb0ba69, assert-hfc6345a69e70c638fc1de7a08cf5ba4edb149c6a1d832907a66e956f781dce19

section/59-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8a3d4bc1692a1d1fe1f7e5d2103fe5611f006adaeb2badabbe43e411ebc018cdLA

Respondeo dicendum quod sicut dicit Augustinus, XIV de Civ. Dei, Stoici voluerunt, pro tribus perturbationibus, in animo sapientis esse tres eupathias, idest tres bonas passiones, pro cupiditate scilicet voluntatem; pro laetitia, gaudium; pro metu, cautionem. Pro tristitia vero, negaverunt posse aliquid esse in animo sapientis, duplici ratione. Primo quidem, quia tristitia est de malo quod iam accidit. Nullum autem malum aestimant posse accidere sapienti, crediderunt enim quod, sicut solum hominis bonum est virtus, bona autem corporalia nulla bona hominis sunt; ita solum inhonestum est hominis malum, quod in virtuoso esse non potest. Sed hoc irrationabiliter dicitur. Cum enim homo sit ex anima et corpore compositus, id quod confert ad vitam corporis conservandam, aliquod bonum hominis est, non tamen maximum, quia eo potest homo male uti. Unde et malum huic bono contrarium in sapiente esse potest, et tristitiam moderatam inducere. Praeterea, etsi virtuosus sine gravi peccato esse possit, nullus tamen invenitur qui absque levibus peccatis vitam ducat, secundum illud I Ioan. I, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Tertio, quia virtuosus, etsi peccatum non habeat, forte quandoque habuit. Et de hoc laudabiliter dolet; secundum illud II ad Cor. VII, quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Quarto, quia potest etiam dolere laudabiliter de peccato alterius. Unde eo modo quo virtus moralis compatitur alias passiones ratione moderatas, compatitur etiam tristitiam. Secundo, movebantur ex hoc, quod tristitia est de praesenti malo, timor autem de malo futuro, sicut delectatio de bono praesenti, desiderium vero de bono futuro. Potest autem hoc ad virtutem pertinere, quod aliquis bono habito fruatur, vel non habitum habere desideret, vel quod etiam malum futurum caveat. Sed quod malo praesenti animus hominis substernatur, quod fit per tristitiam, omnino videtur contrarium rationi, unde cum virtute esse non potest. Sed hoc irrationabiliter dicitur. Est enim aliquod malum quod potest esse virtuoso praesens, ut dictum est. Quod quidem malum ratio detestatur. Unde appetitus sensitivus in hoc sequitur detestationem rationis, quod de huiusmodi malo tristatur, moderate tamen, secundum rationis iudicium. Hoc autem pertinet ad virtutem, ut appetitus sensitivus rationi conformetur, ut dictum est. Unde ad virtutem pertinet quod tristetur moderate in quibus tristandum est, sicut etiam philosophus dicit in II Ethic. Et hoc etiam utile est ad fugiendum mala. Sicut enim bona propter delectationem promptius quaeruntur, ita mala propter tristitiam fortius fugiuntur. Sic igitur dicendum est quod tristitia de his quae conveniunt virtuti, non potest simul esse cum virtute, quia virtus in propriis delectatur. Sed de his quae quocumque modo repugnant virtuti, virtus moderate tristatur.

Referencing norms: Q59A3Respondeo, assert-h80ce4ad40106171feed828559a2490c4ac3fdf9b22bd119cc2feab34bb33e2ca

section/59-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:b6ab2fce1e8ab276b47fdebfd97b7a9b24131ec7e64ae643e962b1b14b639a66LA

Sed contra est quod Christus fuit perfectus virtute. Sed in eo fuit tristitia, dicit enim, ut habetur Matth. XXVI, tristis est anima mea usque ad mortem. Ergo tristitia potest esse cum virtute.

Referencing norms: assert-h0e204fa0f37ced035f0667451368af0ad61711185fef6d0a3562efada4625ffc

section/59-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:049d050e32f629fa0f96e9ae9b5cb877a2ad808f6199d418e88d5c2b92078874LA

Ad primum ergo dicendum quod non omnis virtus moralis est circa delectationes et tristitias sicut circa propriam materiam, sed sicut circa aliquid consequens proprium actum. Omnis enim virtuosus delectatur in actu virtutis, et tristatur in contrario. Unde philosophus post praemissa verba subdit quod, si virtutes sunt circa actus et passiones; omni autem passioni et omni actui sequitur delectatio et tristitia; propter hoc virtus erit circa delectationes et tristitias, scilicet sicut circa aliquid consequens.

Referencing norms: Q59A4Ad1, assert-h340035bbd3d1c77f37e251757a5429873520acacafbe5f79046b96b2e939166f

section/59-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5355ddddddcd96757b5093ad1a967cf6a97e7c0b0d259be9145dd1e121262f0fLA

Ad secundum dicendum quod rationale per participationem non solum est appetitus sensitivus, qui est subiectum passionum; sed etiam voluntas, in qua non sunt passiones, ut dictum est.

Referencing norms: Q59A4Ad2, assert-h073f3f7d341e7ad2d64d24c7b1f8807a4794b400f16bbb0b25300f56a3d359d2

section/59-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7e1ffd7988741820e89e6f24ac668eb86595e196ff86925302e26ec7cc061109LA

Ad tertium dicendum quod in quibusdam virtutibus sunt passiones sicut propria materia, in quibusdam autem non. Unde non est eadem ratio de omnibus, ut infra ostendetur.

Referencing norms: Q59A4Ad3, assert-hce6fe8d500772da7ab9b2440d60da8da230e61541c0c1a2f68b8fc9fa4febc82

section/59-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b5aa7c23ec76dbcb4a3af02f132fb78ca49025f39fa6a527781f32715d66ffe2LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnis virtus moralis sit circa passiones. Dicit enim philosophus, in II Ethic., quod circa voluptates et tristitias est moralis virtus. Sed delectatio et tristitia sunt passiones, ut supra dictum est. Ergo omnis virtus moralis est circa passiones.

Referencing norms: Q59A4Obiectio1, assert-h428b02f638ca29c4139e8380af30c953078b5b45eded109d6a9e239052d44fcf, assert-h682487bc9a1295dca9c9b38a149ab3f8905bb81071cf4317a7dedad6d8136c69

section/59-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e947e7b0c36cfb34e32058d79fa52b937e6b4782ffe9a10cae4faa53d4e7956aLA

Praeterea, rationale per participationem est subiectum moralium virtutum, ut dicitur in I Ethic. Sed huiusmodi pars animae est in qua sunt passiones, ut supra dictum est. Ergo omnis virtus moralis est circa passiones.

Referencing norms: Q59A4Obiectio2, assert-h2ba0d38721649c684eef0e53a651f881ca45dcfb3dbd5bf51b85128d6ec23e9d, assert-hce3e737149db771d1ee81e735fb8e7b8a810b967fadb9c16bc29b129e6226c06

section/59-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fa31f5900a74b504f403701157a729b5c5957224ec49b1bdb3c9f64ed529627dLA

Praeterea, in omni virtute morali est invenire aliquam passionem. Aut ergo omnes sunt circa passiones, aut nulla. Sed aliquae sunt circa passiones, ut fortitudo et temperantia, ut dicitur in III Ethic. Ergo omnes virtutes morales sunt circa passiones.

Referencing norms: Q59A4Obiectio3, assert-h01e84cb293bf078dc2288bdc55767a45b1a43920725985066142747edb05ea5b, assert-h842cfaad34256e7a63e3b64a4812eb3bbf1e25860b0451e3edcc449d24b52bf6

section/59-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:76966f63f29101f51f30ed3f771d9a46f2699faa591b2a09a1380e9b052455d4LA

Respondeo dicendum quod virtus moralis perficit appetitivam partem animae ordinando ipsam in bonum rationis. Est autem rationis bonum id quod est secundum rationem moderatum seu ordinatum. Unde circa omne id quod contingit ratione ordinari et moderari, contingit esse virtutem moralem. Ratio autem ordinat non solum passiones appetitus sensitivi; sed etiam ordinat operationes appetitus intellectivi, qui est voluntas, quae non est subiectum passionis, ut supra dictum est. Et ideo non omnis virtus moralis est circa passiones; sed quaedam circa passiones, quaedam circa operationes.

Referencing norms: Q59A4Respondeo, assert-h19bc437f5387a866172d89176d726b94951ed50d6a159e6a33582c3df6798b23

section/59-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:40961de00fbdcc64a8f907dbe7d58b345ae1744a92b14b97d05d20dc05af30c1LA

Sed contra est quod iustitia, quae est virtus moralis, non est circa passiones, ut dicitur in V Ethic.

Referencing norms: assert-hdc4cb5855542e9d00131552a72a5af4b97797757dd28b3311324f9be77a026a2

section/59-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5dbf60684e899cf010826ee05864d01d5ff88dfc6687d0e8be46fb636b6c42bbLA

Ad primum ergo dicendum quod virtus passiones inordinatas superat, moderatas autem producit.

Referencing norms: Q59A5Ad1, assert-h385cf16a5ca8d467bf6434dcb6703a3652e2181cd99d9d1eb5e487a6e4aa0f7d

section/59-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c2e35316a21f5f67545b2290f45c02f3b4c45d3c39c32e35417cd011f848fa95LA

Ad secundum dicendum quod passiones inordinatae inducunt ad peccandum, non autem si sunt moderatae.

Referencing norms: Q59A5Ad2, assert-he416b93f091f45b2e0410c046d731ace7fdc892e915229a1d3af376a97167aaf

section/59-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5b5313adfcdc64e809adcd57ce92394c65e97a658c31befef2fd9002dbdc4c7bLA

Ad tertium dicendum quod bonum in unoquoque consideratur secundum conditionem suae naturae. In Deo autem et Angelis non est appetitus sensitivus, sicut est in homine. Et ideo bona operatio Dei et Angeli est omnino sine passione, sicut et sine corpore, bona autem operatio hominis est cum passione, sicut et cum corporis ministerio.

Referencing norms: Q59A5Ad3, assert-hf9d57ffe71f9c66a22e828a5e6e25fba654778e28d71c4481b3c87a36c5ade85

section/59-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:895a6cd5d1a2a8bc17bc9159e1b38ad5a1971575c4cc532717c182099ce9d56aLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis possit esse absque passione. Quanto enim virtus moralis est perfectior, tanto magis superat passiones. Ergo in suo perfectissimo esse, est omnino absque passionibus.

Referencing norms: Q59A5Obiectio1, assert-h5325a22c43508d0399606d1ea3d7be386c2ef318d63b212d421ab71e99b99a62

section/59-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f882cbc0b14481b4528c0aaa49cbe575789189b35b287fb86cc1b08af7c93952LA

Praeterea, tunc unumquodque est perfectum, quando est remotum a suo contrario, et ab his quae ad contrarium inclinant. Sed passiones inclinant ad peccatum, quod virtuti contrariatur, unde Rom. VII, nominantur passiones peccatorum. Ergo perfecta virtus est omnino absque passione.

Referencing norms: Q59A5Obiectio2, assert-h9a818e78545af96bcbba05f23385d85149978ad1f0a82ab39bca19c7bc0e18b5, assert-hacbe2c9740d0346452678c017bc2504106a2fb2b8b02be4932d8b1cb84709e9c

section/59-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ea2ca0db241f0809eee0878d89f998f6ba46e84ec69dea81a9d7766740feb5b8LA

Praeterea, secundum virtutem Deo conformamur; ut patet per Augustinum, in libro de moribus Eccles. Sed Deus omnia operatur sine passione. Ergo virtus perfectissima est absque omni passione.

Referencing norms: Q59A5Obiectio3, assert-h6d534f20334d1ce54a9ad384bfaa40c68910a581cc3d3950583fc3b1a84539a8, assert-heec04bc490ef0b3e0d645ee37435fefc2386614dd7484b607f0176c7468cee2d

section/59-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:274c6ae353fb61a2c349d953ba7857a12d34cdb03e9941ccc34d67eeeca66b6bLA

Respondeo dicendum quod, si passiones dicamus inordinatas affectiones, sicut Stoici posuerunt; sic manifestum est quod virtus perfecta est sine passionibus. Si vero passiones dicamus omnes motus appetitus sensitivi, sic planum est quod virtutes morales quae sunt circa passiones sicut circa propriam materiam, sine passionibus esse non possunt. Cuius ratio est, quia secundum hoc, sequeretur quod virtus moralis faceret appetitum sensitivum omnino otiosum. Non autem ad virtutem pertinet quod ea quae sunt subiecta rationi, a propriis actibus vacent, sed quod exequantur imperium rationis, proprios actus agendo. Unde sicut virtus membra corporis ordinat ad actus exteriores debitos, ita appetitum sensitivum ad motus proprios ordinatos. Virtutes vero morales quae non sunt circa passiones, sed circa operationes, possunt esse sine passionibus (et huiusmodi virtus est iustitia), quia per eas applicatur voluntas ad proprium actum, qui non est passio. Sed tamen ad actum iustitiae sequitur gaudium, ad minus in voluntate, quod non est passio. Et si hoc gaudium multiplicetur per iustitiae perfectionem, fiet gaudii redundantia usque ad appetitum sensitivum; secundum quod vires inferiores sequuntur motum superiorum, ut supra dictum est. Et sic per redundantiam huiusmodi, quanto virtus fuerit perfectior, tanto magis passionem causat.

Referencing norms: Q59A5Respondeo, assert-h3c38ac5f9da96561fefa9d9440202d49e0173f36ef9c1c6c18fd9280c42260ed

section/59-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:1efe22ad5b0c7cd1b1e67b7099bb4b1093440a987ed8e3356b084e70e390af67LA

Sed contra est quod nullus iustus est qui non gaudet iusta operatione, ut dicitur in I Ethic. Sed gaudium est passio. Ergo iustitia non potest esse sine passione. Et multo minus aliae virtutes.

Referencing norms: assert-hfed9c44d5d27507e746c0bd6e19022ff2880edb93cbef746e226b02538032597

question/59/prooemium · paragraph

la · official · sha256:43c13a39bfd3c4172a2d5c4967a6a7f0ded56cfe7171a7e48a8ef89637e20fddLA

Deinde considerandum est de distinctione moralium virtutum ad invicem. Et quia virtutes morales quae sunt circa passiones, distinguuntur secundum diversitatem passionum, oportet primo considerare comparationem virtutis ad passionem; secundo, distinctionem moralium virtutum secundum passiones. Circa primum quaeruntur quinque. Primo, utrum virtus moralis sit passio. Secundo, utrum virtus moralis possit esse cum passione. Tertio, utrum possit esse cum tristitia. Quarto, utrum omnis virtus moralis sit circa passionem. Quinto, utrum aliqua virtus moralis possit esse sine passione.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 60

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q60
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:be918604291ac8ab366eb51e6ea3070ff50b89b34fb8b70c6a08341a659e52542026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 41

section/60-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5c7a47f0b5f20423b2b08e60e9c23302809c5fcde6843ebb0c4eec565cefe5b5LA

Ad primum ergo dicendum quod obiectum rationis est verum. Est autem eadem ratio veri in omnibus moralibus, quae sunt contingentia agibilia. Unde est una sola virtus in eis dirigens, scilicet prudentia. Obiectum autem appetitivae virtutis est bonum appetibile. Cuius est diversa ratio, secundum diversam habitudinem ad rationem dirigentem.

Referencing norms: Q60A1Ad1, assert-hd49c20066d0d093635cb7146d5598967932b0af026570aa3c5a367b49029062a

section/60-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4000c6f133d55f950ca13a0bb71e263014b925bdfe29bbd9bfb1d2c547960a87LA

Ad secundum dicendum quod illud formale est unum genere, propter unitatem agentis. Sed diversificatur specie, propter diversas habitudines recipientium, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q60A1Ad2, assert-h30bd7c0811cc1e2eef9eef8b85c3ee2e431b8f5224473fe561dd19f452e02dd4

section/60-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6665e5d00fc582f9018a8a5eaa8de6503fd0be62881d21f8a054075fc07c56cbLA

Ad tertium dicendum quod moralia non habent speciem a fine ultimo sed a finibus proximis, qui quidem, etsi infiniti sint numero, non tamen infiniti sunt specie.

Referencing norms: Q60A1Ad3, assert-hfca97b03621e77a65e9cd361b425c280fc518b2f63375bcdd1d30c80c083a1ff

section/60-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bb11dc659ff8f76056def17747a689aa2f2f591b1650b4b1391f3a92baf50a6aLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod sit una tantum moralis virtus. Sicut enim in actibus moralibus directio pertinet ad rationem, quae est subiectum intellectualium virtutum; ita inclinatio pertinet ad vim appetitivam, quae est subiectum moralium virtutum. Sed una est intellectualis virtus dirigens in omnibus moralibus actibus, scilicet prudentia. Ergo etiam una tantum est moralis virtus inclinans in omnibus moralibus actibus.

Referencing norms: Q60A1Obiectio1, assert-hcbd1f53f58506d979b920fd3284d484d381d35379439a1961a3d1a44adcb6dc7, assert-hd11cf79410a2cba0fccb02ace23422e9ef453e74dff8b11ea9723b99c6834c77

section/60-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c8c2815ffff365b65ca79c48e54a307eed864beaf31eb63e31620daac1cfc1b5LA

Praeterea, habitus non distinguuntur secundum materialia obiecta, sed secundum formales rationes obiectorum. Formalis autem ratio boni ad quod ordinatur virtus moralis, est unum, scilicet modus rationis. Ergo videtur quod sit una tantum moralis virtus.

Referencing norms: Q60A1Obiectio2, assert-h619377dc3387e4bccaded0f68ca41cfc2e3a140a2dfee974464bd240f50662a9

section/60-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:24ffba6349476347d4be40adff956a227ed2f1adf225d8cc32e8135d84dad778LA

Praeterea, moralia recipiunt speciem a fine, ut supra dictum est. Sed finis omnium virtutum moralium communis est unus, scilicet felicitas; proprii autem et propinqui sunt infiniti. Non sunt autem infinitae virtutes morales. Ergo videtur quod sit una tantum.

Referencing norms: Q60A1Obiectio3, assert-h5c07ca01f05cc81b2615f624cc8e61a272c05a9bba58f183bca86fa7d7b945e4, assert-hbd9bdd5ccac30053fc9e4caa618589aca058d1f5be893e75705a67ae0aa6b395

section/60-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:76b1ea9025df8bb3e4a4b091536207753c4967d0077dd55f68fd5fda613e4b71LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes morales sunt habitus quidam appetitivae partis. Habitus autem specie differunt secundum speciales differentias obiectorum, ut supra dictum est. Species autem obiecti appetibilis, sicut et cuiuslibet rei, attenditur secundum formam specificam, quae est ab agente. Est autem considerandum quod materia patientis se habet ad agens dupliciter. Quandoque enim recipit formam agentis secundum eandem rationem, prout est in agente, sicut est in omnibus agentibus univocis. Et sic necesse est quod, si agens est unum specie, quod materia recipiat formam unius speciei, sicut ab igne non generatur univoce nisi aliquid existens in specie ignis. Aliquando vero materia recipit formam ab agente non secundum eandem rationem, prout est in agente, sicut patet in generantibus non univocis, ut animal generatur a sole. Et tunc formae receptae in materia ab eodem agente, non sunt unius speciei sed diversificantur secundum diversam proportionem materiae ad recipiendum influxum agentis, sicut videmus quod ab una actione solis generantur per putrefactionem animalia diversarum specierum secundum diversam proportionem materiae. Manifestum est autem quod in moralibus ratio est sicut imperans et movens; vis autem appetitiva est sicut imperata et mota. Non autem appetitus recipit impressionem rationis quasi univoce, quia non fit rationale per essentiam, sed per participationem, ut dicitur in I Ethic. Unde appetibilia secundum motionem rationis constituuntur in diversis speciebus, secundum quod diversimode se habent ad rationem. Et ita sequitur quod virtutes morales sint diversae secundum speciem, et non una tantum.

Referencing norms: Q60A1Respondeo, assert-hb536c7bfd95c876bcc3e69c6f455d50cc2e06db71711d9b3f82d88a5c932f2b2

section/60-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:adde1b5bd12fcf83091d30ccd0c7b81a20a70c4acb404f9947cd429df165ee34LA

Sed contra est quod unus habitus non potest esse in diversis potentiis, ut supra dictum est. Sed subiectum virtutum moralium est pars appetitiva animae, quae per diversas potentias distinguitur, ut in primo dictum est. Ergo non potest esse una tantum virtus moralis.

Referencing norms: assert-h855f041f273912ca4ff3926f8169bc191c81a0ca7ef08ac11aef5a019e8e49c7

section/60-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:21197312ce2c109e51d2be7cb9f6c335e08da3453de4c9639221e748d203ccbaLA

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam prima ratio procedit de operatione, secundum quod est effectus virtutis. Aliae vero duae rationes procedunt ex hoc, quod ad idem concurrunt operatio et passio. Sed in quibusdam virtus est principaliter circa operationem, in quibusdam circa passionem, ratione praedicta.

Referencing norms: Q60A2Ad1, Q60A2Ad2, Q60A2Ad3, assert-h11cfdc3c71da4102ed6f9606d8b2b59fe13c0ad89c7e20b5461e4e143d16da3b, assert-hbfe8b12236b7e88aa7d19e84a047151f843a4e37a668ae26d001eb0eac1843b2, assert-hed13559f8e7b68d69288b7e72bb63dd58da051598bcb516f63d81403311e7cee

section/60-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fbcf1d1b20f3f4ced68ac0fe25c0609c29aeabab8e118bde0ac68a6fbc78e113LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non distinguantur ab invicem per hoc quod quaedam sunt circa operationes, quaedam circa passiones. Dicit enim philosophus, in II Ethic., quod virtus moralis est circa delectationes et tristitias optimorum operativa. Sed voluptates et tristitiae sunt passiones quaedam, ut supra dictum est. Ergo eadem virtus quae est circa passiones, est etiam circa operationes, utpote operativa existens.

Referencing norms: Q60A2Obiectio1, assert-h01dde5b6bbef54a1056ebbdabfaf44b0fec775af281bd5e1d96a85b8f27545d6, assert-h5153b464aa4f2ae75061923004dd014fcbc6b7b8d00790d19da5b32943ef8ab7

section/60-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b063fbdfc05fec1c81da1361453200519e30312f43c8c58a4e79fa225ac7429fLA

Praeterea, passiones sunt principia exteriorum operationum. Si ergo aliquae virtutes rectificant passiones, oportet quod etiam per consequens rectificent operationes. Eaedem ergo virtutes morales sunt circa passiones et operationes.

Referencing norms: Q60A2Obiectio2, assert-h2e5e1434315330b6f719d43defc3df32315ce592b705e986b4700cc1f0e72d48

section/60-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6f8c5aa65121727d793ad69387074ae8e9e63c32a560ce5a538f6a65e624289dLA

Praeterea, ad omnem operationem exteriorem movetur appetitus sensitivus bene vel male. Sed motus appetitus sensitivi sunt passiones. Ergo eaedem virtutes quae sunt circa operationes, sunt circa passiones.

Referencing norms: Q60A2Obiectio3, assert-hb0dca103a0f83e9825981c103a7a0b85e5d05b30a83e2999879721715dcab403, assert-hc6e667e03afb22d3991ba8bdd13d7204d67442315ab56a426e2db935828141de

section/60-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1c0b6e422a819be95135517db27dd3ece82c1cf7b2c022e4304e6b9dd6fdd668LA

Respondeo dicendum quod operatio et passio dupliciter potest comparari ad virtutem. Uno modo, sicut effectus. Et hoc modo, omnis moralis virtus habet aliquas operationes bonas, quarum est productiva; et delectationem aliquam vel tristitiam, quae sunt passiones, ut supra dictum est. Alio modo potest comparari operatio ad virtutem moralem, sicut materia circa quam est. Et secundum hoc, oportet alias esse virtutes morales circa operationes, et alias circa passiones. Cuius ratio est, quia bonum et malum in quibusdam operationibus attenditur secundum seipsas, qualitercumque homo afficiatur ad eas, inquantum scilicet bonum in eis et malum accipitur secundum rationem commensurationis ad alterum. Et in talibus oportet quod sit aliqua virtus directiva operationum secundum seipsas, sicut sunt emptio et venditio, et omnes huiusmodi operationes in quibus attenditur ratio debiti vel indebiti ad alterum. Et propter hoc, iustitia et partes eius proprie sunt circa operationes sicut circa propriam materiam. In quibusdam vero operationibus bonum et malum attenditur solum secundum commensurationem ad operantem. Et ideo oportet in his bonum et malum considerari, secundum quod homo bene vel male afficitur circa huiusmodi. Et propter hoc, oportet quod virtutes in talibus sint principaliter circa interiores affectiones, quae dicuntur animae passiones, sicut patet de temperantia, fortitudine et aliis huiusmodi. Contingit autem quod in operationibus quae sunt ad alterum, praetermittatur bonum virtutis propter inordinatam animi passionem. Et tunc, inquantum corrumpitur commensuratio exterioris operationis, est corruptio iustitiae, inquantum autem corrumpitur commensuratio interiorum passionum, est corruptio alicuius alterius virtutis. Sicut cum propter iram aliquis alium percutit, in ipsa percussione indebita corrumpitur iustitia, in immoderantia vero irae corrumpitur mansuetudo. Et idem patet in aliis.

Referencing norms: Q60A2Respondeo, assert-h47e9936381c779adc5a4236128b291f3be9b65ddbda493025a2badcf43bcbbbd

section/60-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:8b28921130bdf88623acf98d4ad2d06133cbe4c091bff0fb22eb36e582f0f9f7LA

Sed contra est quod philosophus ponit iustitiam circa operationes; temperantiam autem et fortitudinem et mansuetudinem, circa passiones quasdam.

Referencing norms: assert-hea67cb61da084c28a08445755f5fb19c689010911d7bfc264d1db4981c05b9a3

section/60-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fc31fb81d8ee28d41c0c6cf83d16a6753d0e3833c551bbe6f81072d425c625c2LA

Ad primum ergo dicendum quod iustitia proprie dicta est una specialis virtus, quae attendit perfectam rationem debiti, quod secundum aequivalentiam potest restitui. Dicitur tamen et ampliato nomine iustitia, secundum quamcumque debiti redditionem. Et sic non est una specialis virtus.

Referencing norms: Q60A3Ad1, assert-h8b42fdce0c5a6c7e19d30ca783b371f34c04c0eccae92fac4a7995a8faad05bc

section/60-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:51076936c74caea587478252ee64d647dc698436bb4c0f4e93a6f0e5bb844089LA

Ad secundum dicendum quod iustitia quae intendit bonum commune, est alia virtus a iustitia quae ordinatur ad bonum privatum alicuius, unde et ius commune distinguitur a iure privato; et Tullius ponit unam specialem virtutem, pietatem, quae ordinat ad bonum patriae. Sed iustitia ordinans hominem ad bonum commune, est generalis per imperium, quia omnes actus virtutum ordinat ad finem suum, scilicet ad bonum commune. Virtus autem secundum quod a tali iustitia imperatur, etiam iustitiae nomen accipit. Et sic virtus a iustitia legali non differt nisi ratione, sicut sola ratione differt virtus operans secundum seipsam, et virtus operans ad imperium alterius.

Referencing norms: Q60A3Ad2, assert-h67f6048fc6bfaa47bd166049b0161fbd1ff54e162926d50eb34e85fdab740692

section/60-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2a494c012f7fe4745b8c578fb327a1e5d29648118288c00d037e29bba55c057cLA

Ad tertium dicendum quod in omnibus operationibus ad iustitiam specialem pertinentibus, est eadem ratio debiti. Et ideo est eadem virtus iustitiae, praecipue quantum ad commutationes. Forte enim distributiva est alterius speciei a commutativa, sed de hoc infra quaeretur.

Referencing norms: Q60A3Ad3, assert-h0fc8f6644c388414fbec8ce27669a74004824a544afba45f4be8488d82a406f5

section/60-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b55a12c10fb2772ea5c0107687dc01a51a49558909c16fd1bf2f4ed35751116aLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sit una tantum virtus moralis circa operationes. Rectitudo enim omnium operationum exteriorum videtur ad iustitiam pertinere. Sed iustitia est una virtus. Ergo una sola virtus est circa operationes.

Referencing norms: Q60A3Obiectio1, assert-hd7799f30856262320130dab88923df4488c5ba0dd1efdfd54190010cee6bf8a7, assert-hf752c3dccd824a907b7c14a14215aaaac0c7f6f5f82a367460052ad118c884d2

section/60-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:0704a9c740151f96771fb6f8f87178c4c1af6f38e41cafab7a88be58819f8788LA

Praeterea, operationes maxime differentes esse videntur quae ordinantur ad bonum unius, et quae ordinantur ad bonum multitudinis. Sed ista diversitas non diversificat virtutes morales, dicit enim philosophus, in V Ethic., quod iustitia legalis, quae ordinat actus hominum ad commune bonum, non est aliud a virtute quae ordinat actus hominis ad unum tantum, nisi secundum rationem. Ergo diversitas operationum non causat diversitatem virtutum moralium.

Referencing norms: Q60A3Obiectio2, assert-h0810dd27e17a1972d7e0ca0b8908bea2721f24e0896d03c8473a69bc28cfbd56, assert-hb7e536a568df02bea250513659284b1679b4c7e8ce0b0d7c4505668007a91c85

section/60-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e5e60a7e1e76cea9a6b71c02190195a4a59f1c3084e7230eda9a673f264bf413LA

Praeterea, si sunt diversae virtutes morales circa diversas operationes, oporteret quod secundum diversitatem operationum, esset diversitas virtutum moralium. Sed hoc patet esse falsum, nam ad iustitiam pertinet in diversis generibus commutationum rectitudinem statuere, et etiam in distributionibus, ut patet in V Ethic. Non ergo diversae virtutes sunt diversarum operationum.

Referencing norms: Q60A3Obiectio3, assert-h3065d3bc1832f59b7eff5e790a9f7d5a1f582a8d7bfa0d66c1f49fd897a003fd, assert-h99cf6a96f3157bfef8515cac18c910398f5b5b245fffbb70a0971045b10a2184

section/60-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1d65a60347e7d9aebdbf82fca79875eca9d4eb1a8cb854354bf7b3d9dfd9198fLA

Respondeo dicendum quod omnes virtutes morales quae sunt circa operationes, conveniunt in quadam generali ratione iustitiae, quae attenditur secundum debitum ad alterum, distinguuntur autem secundum diversas speciales rationes. Cuius ratio est quia in operationibus exterioribus ordo rationis instituitur sicut dictum est, non secundum proportionem ad affectionem hominis, sed secundum ipsam convenientiam rei in seipsa; secundum quam convenientiam accipitur ratio debiti, ex quo constituitur ratio iustitiae, ad iustitiam enim pertinere videtur ut quis debitum reddat. Unde omnes huiusmodi virtutes quae sunt circa operationes, habent aliquo modo rationem iustitiae. Sed debitum non est unius rationis in omnibus, aliter enim debetur aliquid aequali, aliter superiori, aliter minori; et aliter ex pacto, vel ex promisso, vel ex beneficio suscepto. Et secundum has diversas rationes debiti, sumuntur diversae virtutes, puta religio est per quam redditur debitum Deo; pietas est per quam redditur debitum parentibus vel patriae; gratia est per quam redditur debitum benefactoribus; et sic de aliis.

Referencing norms: Q60A3Respondeo, assert-h5ecddca9ce844494b5cd4301d518b888f8d192af651673e89ef10a726af2a1b2

section/60-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:97dd2340bea17d3a5478f7976199f93b158fc2657539901eceb364ba969ee2e0LA

Sed contra est quod religio est alia virtus a pietate, quarum tamen utraque est circa operationes quasdam.

Referencing norms: assert-h0c465ddc5c05010cfe51346bb38e14e79f1c7b32c2458bebdcdb8b2d2ac85db0

section/60-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e434981b829e05b504be87f32c0697fc9cf990900a45572da87edce8fb0b7220LA

Ad primum ergo dicendum quod omnes passiones conveniunt in uno principio et fine communi, non autem in uno proprio principio seu fine. Unde hoc non sufficit ad unitatem virtutis moralis.

Referencing norms: Q60A4Ad1, assert-hd74f570929a7950c5dfb1804099f0c68dccd5a314e92ece291645b6178bb890d

section/60-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:884771bd293466e173b4b9014d977531f2678f45cf08dbb71d162ec24f732cfbLA

Ad secundum dicendum quod, sicut in naturalibus idem est principium quo receditur ab uno principio, et acceditur ad aliud; et in rationalibus est eadem ratio contrariorum, ita etiam virtus moralis, quae in modum naturae rationi consentit, est eadem contrariarum passionum.

Referencing norms: Q60A4Ad2, assert-h1a8b6fd1dd056ec1be752c3d362b1c76abd7f7579a5c835054c13fb124fc3b15

section/60-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5d8f6eb214ebfa9403f95288e626ac052044001d1f0a4367360ec669dbc66ed7LA

Ad tertium dicendum quod illae tres passiones ad idem obiectum ordinantur secundum quendam ordinem, ut dictum est. Et ideo ad eandem virtutem moralem pertinent.

Referencing norms: Q60A4Ad3, assert-ha22fc70901bbe8ab338e9d2e6cf7536ce2c2f092af8b1fe79bbbc7ec5523a5b1

section/60-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a5ab7139b977b93f2316f0e988ea956516622741839dfa1e9b2d7e3a9967b29aLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod circa diversas passiones non sint diversae virtutes morales. Eorum enim quae conveniunt in principio et fine, unus est habitus, sicut patet maxime in scientiis. Sed omnium passionum unum est principium, scilicet amor; et omnes ad eundem finem terminantur, scilicet ad delectationem vel tristitiam; ut supra habitum est. Ergo circa omnes passiones est una tantum moralis virtus.

Referencing norms: Q60A4Obiectio1, assert-h897c84a343fb57a6c8be7dab6f42d503590c8c9e7fdc1c4eb6c7036af9f0a1a0, assert-hbf8e851a9de175467fe17ecdc4fa68ad406e53b9cd0bac8653851652b71f325b

section/60-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:9c61d024b8f3bedcce1fec94da24ace37e37d32dbcdd17df6a17eaf19d67cf50LA

Praeterea, si circa diversas passiones essent diversae virtutes morales, sequeretur quod tot essent virtutes morales quot passiones. Sed hoc patet esse falsum, quia circa oppositas passiones est una et eadem virtus moralis, sicut fortitudo circa timores et audacias, temperantia circa delectationes et tristitias. Non ergo oportet quod circa diversas passiones sint diversae virtutes morales.

Referencing norms: Q60A4Obiectio2, assert-h9a220f20209e401fcb1d90598957d81541fea7fa1c55c76979f96fec5586d9d3, assert-hd195bdb4ca81f5c4cd478cd1af5ceaa355bf587d0ec46048c2d06024633004eb

section/60-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:20acd441690ccc83daf80f47c11fd69dff3eb061e105cad1dac1c92d19392864LA

Praeterea, amor, concupiscentia et delectatio sunt passiones specie differentes, ut supra habitum est. Sed circa omnes has est una virtus, scilicet temperantia. Ergo virtutes morales non sunt diversae circa diversas passiones.

Referencing norms: Q60A4Obiectio3, assert-h965ac3a7f37fdc2a3034af3aac5b65b8ac529b0fe4d3e53eae83a7c076cc440b, assert-h9e04c53f496089f42e0eb24fe350ece838d17b801765bc60bb981258113d2fa9

section/60-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:adbd4fbf9dc088a64c87b4eb6c34acb5ef5a0e4cb7b6d4dc91d890aa880f7c68LA

Respondeo dicendum quod non potest dici quod circa omnes passiones sit una sola virtus moralis, sunt enim quaedam passiones ad diversas potentias pertinentes; aliae namque pertinent ad irascibilem, aliae ad concupiscibilem, ut supra dictum est. Nec tamen oportet quod omnis diversitas passionum sufficiat ad virtutes morales diversificandas. Primo quidem, quia quaedam passiones sunt quae sibi opponuntur secundum contrarietatem, sicut gaudium et tristitia, timor et audacia, et alia huiusmodi. Et circa huiusmodi passiones sic oppositas, oportet esse unam et eandem virtutem. Cum enim virtus moralis in quadam medietate consistat, medium in contrariis passionibus secundum eandem rationem instituitur, sicut et in naturalibus idem est medium inter contraria, ut inter album et nigrum. Secundo, quia diversae passiones inveniuntur secundum eundem modum rationi repugnantes, puta secundum impulsum ad id quod est contra rationem; vel secundum retractionem ab eo quod est secundum rationem. Et ideo diversae passiones concupiscibilis non pertinent ad diversas virtutes morales, quia earum motus secundum quendam ordinem se invicem consequuntur, utpote ad idem ordinati, scilicet ad consequendum bonum, vel ad fugiendum malum; sicut ex amore procedit concupiscentia, et ex concupiscentia pervenitur ad delectationem. Et eadem ratio est de oppositis, quia ex odio sequitur fuga vel abominatio, quae perducit ad tristitiam. Sed passiones irascibilis non sunt unius ordinis, sed ad diversa ordinantur, nam audacia et timor ordinantur ad aliquod magnum periculum; spes et desperatio ad aliquod bonum arduum; ira autem ad superandum aliquod contrarium quod nocumentum intulit. Et ideo circa has passiones diversae virtutes ordinantur, utpote temperantia circa passiones concupiscibilis; fortitudo circa timores et audacias; magnanimitas circa spem et desperationem; mansuetudo circa iras.

Referencing norms: Q60A4Respondeo, assert-h4597826ebda509986577c7a22ac778d7a660c66002bbe698cc1f6f9f23468422

section/60-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:38eca1f758c0170f29d9ff813e8d9c774f9266a84bd34e8f10e8675a2aaacfe7LA

Sed contra est quod fortitudo est circa timores et audacias; temperantia circa concupiscentias; mansuetudo circa iras; ut dicitur in III et IV Ethic.

Referencing norms: assert-h494a3c424c0fe2b67f6a0236bfc6f5bb43aedb6a83ed2cb8686fc887630e9f6f

section/60-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b8aabe10851b1b80bf741008ab522f2db653e707f4921038d34863a022321990LA

Ad primum ergo dicendum quod omnia obiecta eiusdem operationis secundum speciem, eandem habitudinem habent ad rationem; non autem omnia obiecta eiusdem passionis secundum speciem, quia operationes non repugnant rationi, sicut passiones.

Referencing norms: Q60A5Ad1, assert-h2f81e9b7bc24d8455c8e4e201f19d385653f53acb7f7ba897acce8217643c25f

section/60-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4be2eaa1778b2c20fe2beed3692ecb1052cf520fb092179b77d4154a3abaf86cLA

Ad secundum dicendum quod alia ratione diversificantur passiones, et alia virtutes, sicut dictum est.

Referencing norms: Q60A5Ad2, assert-h6130d72ba994d5ec4b2f03de7e7045641f6c130c700d200ea2b08c26f52ae229

section/60-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:320c6fd6826f7cf2a7c1beaf0729bc7a28ba1562589feb9ae506d4dfd43ea030LA

Ad tertium dicendum quod magis et minus non diversificant speciem, nisi propter diversam habitudinem ad rationem.

Referencing norms: Q60A5Ad3, assert-h2505f1ae2ecca633835bac28870a3cdb5caa1d487cdcca673600408af7054bfa

section/60-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2cbd15a0d395563e30ee8cf6a832332506d3d3ee02a3c1380f914ae56293fceaLA

Ad quartum dicendum quod bonum fortius est ad movendum quam malum quia malum non agit nisi virtute boni, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Unde malum non facit difficultatem rationi quae requirat virtutem, nisi sit excellens, quod videtur esse unum in uno genere passionis. Unde circa iras non ponitur nisi una virtus, scilicet mansuetudo, et similiter circa audacias una sola, scilicet fortitudo. Sed bonum ingerit difficultatem, quae requirit virtutem, etiam si non sit excellens in genere talis passionis. Et ideo circa concupiscentias ponuntur diversae virtutes morales, ut dictum est.

Referencing norms: Q60A5Ad4, assert-hb9d9f10332764abe544ec9d4955c8421fbb86548c9ed603294330e34acfd51be

section/60-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c0b5d0a7b5d42234d998c737ab0029053308788aa2c25e998b71b35b7d257124LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non distinguantur secundum obiecta passionum. Sicut enim sunt obiecta passionum, ita sunt obiecta operationum. Sed virtutes morales quae sunt circa operationes, non distinguuntur secundum obiecta operationum, ad eandem enim virtutem iustitiae pertinet emere vel vendere domum, et equum. Ergo etiam nec virtutes morales quae sunt circa passiones, diversificantur per obiecta passionum.

Referencing norms: Q60A5Obiectio1, assert-h0601d19c2c08ad7fe36047a00c01244dd465f3b709774ac6dedb1477af2b67bb, assert-hda68642e2c8276d04e5d8afe3c30f6717db3e7a20803aef93b68e097d92cf7a4

section/60-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c229e787fa2b977d1a969e963c823639213ef59f641947550ee85daa671dc445LA

Praeterea, passiones sunt quidam actus vel motus appetitus sensitivi. Sed maior diversitas requiritur ad diversitatem habituum, quam ad diversitatem actuum. Diversa igitur obiecta quae non diversificant speciem passionis, non diversificabunt speciem virtutis moralis. Ita scilicet quod de omnibus delectabilibus erit una virtus moralis, et similiter est de aliis.

Referencing norms: Q60A5Obiectio2, assert-haa9629e0f272fbc9b1dab00e7909baf3de2920d44bebbf99fec5b047e1e9adff, assert-hac3e2f88571c386ec6370060fe4f2c3fb4c09957e023784545114097c23607f6

section/60-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:bccb49e46e99354fb00529452b981572c5dfd6cbfb07d93251aa2373192a9779LA

Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed diversa delectabilia non differunt nisi secundum magis et minus. Ergo omnia delectabilia pertinent ad unam speciem virtutis. Et eadem ratione, omnia terribilia, et similiter de aliis. Non ergo virtus moralis distinguitur secundum obiecta passionum.

Referencing norms: Q60A5Obiectio3, assert-h14edd9bf98b0ed625ca00914c6c10675c3735de4b75a48e4d27acaac20b7444f, assert-h3cd1eddfef51726eb47c6996fcd886f456eb788f2b705be7bcaaada8f8ddaaac, assert-hcd96c915e18168005dc5795359adcdee593293997df5b0900f47a081057677b2

section/60-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:23e6a7cc75926ea493469fe55e1e6bb2db9c77c7234013306ae35419bc077c92LA

Praeterea, sicut virtus est operativa boni, ita est impeditiva mali. Sed circa concupiscentias bonorum sunt diversae virtutes, sicut temperantia circa concupiscentias delectationum tactus, et eutrapelia circa delectationes ludi. Ergo etiam circa timores malorum debent esse diversae virtutes.

Referencing norms: Q60A5Obiectio4, assert-h07e816121511f8261517d9dc656f655f90fa05f375223da469e0af60d6e08ce5, assert-hf8bbbabe7cd83b2cc95a9cb46c776ffdaee7ab323e5097736f6a1ac3e25519c6

section/60-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ed373c739c6228525fddf4d365f173642851e8e06d296503e8e602edbbdf34dcLA

Respondeo dicendum quod perfectio virtutis ex ratione dependet, perfectio autem passionis, ex ipso appetitu sensitivo. Unde oportet quod virtutes diversificentur secundum ordinem ad rationem, passiones autem, secundum ordinem ad appetitum. Obiecta igitur passionum, secundum quod diversimode comparantur ad appetitum sensitivum, causant diversas passionum species, secundum vero quod comparantur ad rationem, causant diversas species virtutum. Non est autem idem motus rationis, et appetitus sensitivi. Unde nihil prohibet aliquam differentiam obiectorum causare diversitatem passionum, quae non causat diversitatem virtutum, sicut quando una virtus est circa multas passiones, ut dictum est, et aliquam etiam differentiam obiectorum causare diversitatem virtutum, quae non causat diversitatem passionum, cum circa unam passionem, puta delectationem, diversae virtutes ordinentur. Et quia diversae passiones ad diversas potentias pertinentes, semper pertinent ad diversas virtutes, ut dictum est; ideo diversitas obiectorum quae respicit diversitatem potentiarum, semper diversificat species virtutum; puta quod aliquid sit bonum absolute, et aliquid bonum cum aliqua arduitate. Et quia ordine quodam ratio inferiores hominis partes regit, et etiam se ad exteriora extendit; ideo etiam secundum quod unum obiectum passionis apprehenditur sensu vel imaginatione, aut etiam ratione; et secundum etiam quod pertinet ad animam, corpus, vel exteriores res; diversam habitudinem habet ad rationem; et per consequens natum est diversificare virtutes. Bonum igitur hominis, quod est obiectum amoris, concupiscentiae et delectationis, potest accipi vel ad sensum corporis pertinens; vel ad interiorem animae apprehensionem. Et hoc, sive ordinetur ad bonum hominis in seipso, vel quantum ad corpus vel quantum ad animam; sive ordinetur ad bonum hominis in ordine ad alios. Et omnis talis diversitas, propter diversum ordinem ad rationem, diversificat virtutem. Sic igitur si consideretur aliquod bonum, si quidem sit per sensum tactus apprehensum, et ad consistentiam humanae vitae pertinens in individuo vel in specie, sicut sunt delectabilia ciborum et venereorum; erit pertinens ad virtutem temperantiae. Delectationes autem aliorum sensuum, cum non sint vehementes, non praestant aliquam difficultatem rationi, et ideo circa eas non ponitur aliqua virtus, quae est circa difficile, sicut et ars, ut dicitur in II Ethic. Bonum autem non sensu, sed interiori virtute apprehensum, ad ipsum hominem pertinens secundum seipsum, est sicut pecunia et honor; quorum pecunia ordinabilis est de se ad bonum corporis; honor autem consistit in apprehensione animae. Et haec quidem bona considerari possunt vel absolute, secundum quod pertinent ad concupiscibilem; vel cum arduitate quadam, secundum quod pertinent ad irascibilem. Quae quidem distinctio non habet locum in bonis quae delectant tactum, quia huiusmodi sunt quaedam infima, et competunt homini secundum quod convenit cum brutis. Circa bonum igitur pecuniae absolute sumptum, secundum quod est obiectum concupiscentiae vel delectationis aut amoris, est liberalitas. Circa bonum autem huiusmodi cum arduitate sumptum, secundum quod est obiectum spei, est magnificentia. Circa bonum vero quod est honor, si quidem sit absolute sumptum, secundum quod est obiectum amoris, sic est quaedam virtus quae vocatur philotimia, idest amor honoris. Si vero cum arduitate consideretur, secundum quod est obiectum spei, sic est magnanimitas. Unde liberalitas et philotimia videntur esse in concupiscibili, magnificentia vero et magnanimitas in irascibili. Bonum vero hominis in ordine ad alium, non videtur arduitatem habere, sed accipitur ut absolute sumptum, prout est obiectum passionum concupiscibilis. Quod quidem bonum potest esse alicui delectabile secundum quod praebet se alteri vel in his quae serio fiunt, idest in actionibus per rationem ordinatis ad debitum finem; vel in his quae fiunt ludo, idest in actionibus ordinatis ad delectationem tantum, quae non eodem modo se habent ad rationem sicut prima. In seriis autem se exhibet aliquis alteri dupliciter. Uno modo, ut delectabilem decentibus verbis et factis, et hoc pertinet ad quandam virtutem quam Aristoteles nominat amicitiam; et potest dici affabilitas. Alio modo praebet se aliquis alteri ut manifestum, per dicta et facta, et hoc pertinet ad aliam virtutem, quam nominat veritatem. Manifestatio enim propinquius accedit ad rationem quam delectatio; et seria quam iocosa. Unde et circa delectationes ludorum est alia virtus, quam philosophus eutrapeliam nominat. Sic igitur patet quod, secundum Aristotelem, sunt decem virtutes morales circa passiones, scilicet fortitudo, temperantia, liberalitas, magnificentia, magnanimitas, philotimia, mansuetudo, amicitia, veritas et eutrapelia. Et distinguuntur secundum diversas materias vel secundum diversas passiones; vel secundum diversa obiecta. Si igitur addatur iustitia, quae est circa operationes, erunt omnes undecim.

Referencing norms: Q60A5Respondeo, assert-hb82d728c76906f7f4d1af3b280c500644985a136fbfa54e5b74d6fbe98f95209

section/60-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a0592287ef69da3cbd1951061ed6b12b9ce4dea2d7770ab6c12ee2d129b277feLA

Sed contra est quod castitas est circa delectabilia venereorum; abstinentia vero est circa delectabilia ciborum; et eutrapelia circa delectabilia ludorum.

Referencing norms: assert-h24bc62856265e06748ae5ee3c72b621a2d0d38dea514ad888949117584a7f459

question/60/prooemium · paragraph

la · official · sha256:9f8176a2fe9eac2de8e7e395e383dd49b7dc967dd9240b93334818556389af87LA

Deinde considerandum est de distinctione virtutum moralium ad invicem. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum sit tantum una virtus moralis. Secundo, utrum distinguantur virtutes morales quae sunt circa operationes, ab his quae sunt circa passiones. Tertio, utrum circa operationes sit una tantum moralis virtus. Quarto, utrum circa diversas passiones sint diversae morales virtutes. Quinto, utrum virtutes morales distinguantur secundum diversa obiecta passionum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 61

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q61
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:7b29d3bcaad3f5e67c5e5628f42d6540e9e51a7dc19bbb49377415505773b3c22026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 41

section/61-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c9f5535d5d984d0feff5b7c0a062f0d12f3f1f5f0ac23be9cf6059d7e4c7a3f6LA

Ad primum ergo dicendum quod, quando genus univocum dividitur in suas species, tunc partes divisionis ex aequo se habent secundum rationem generis; licet secundum naturam rei, una species sit principalior et perfectior alia, sicut homo aliis animalibus. Sed quando est divisio alicuius analogi, quod dicitur de pluribus secundum prius et posterius; tunc nihil prohibet unum esse principalius altero, etiam secundum communem rationem; sicut substantia principalius dicitur ens quam accidens. Et talis est divisio virtutum in diversa genera virtutum, eo quod bonum rationis non secundum eundem ordinem invenitur in omnibus.

Referencing norms: Q61A1Ad1, assert-hb71a090cd594e563114d7985a6a20a6fc6d195acfec8a1111f04e9a1bff877d7

section/61-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:843a06eacb6b097c189f3e337c7f2589d9aaf00fa09c5a65d0f6cfba326b9cf3LA

Ad secundum dicendum quod virtutes theologicae sunt supra hominem, ut supra dictum est. Unde non proprie dicuntur virtutes humanae, sed superhumanae, vel divinae.

Referencing norms: Q61A1Ad2, assert-h205d908bb8280eff3f0d685afe6dda478ace1899751ff07794e8e0c70d774d00

section/61-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bffd3327d0bc66c5111aa622112d6d1093ad8779d014150afc183e5f3571df74LA

Ad tertium dicendum, quod aliae virtutes intellectuales a prudentia, etsi sint principaliores quam morales quantum ad subiectum; non tamen sunt principaliores quantum ad rationem virtutis, quae respicit bonum, quod est obiectum appetitus.

Referencing norms: Q61A1Ad3, assert-h2c16da74c5bb526704339f935b1ccc2e73a5eddaa6a1229c9bc6831a1d9448ef

section/61-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f605969bcbb93cbb107279c90d8b711416647a4ef5ee62f3a2ecb6d3a29311e5LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non debeant dici cardinales, seu principales. Quae enim ex opposito dividuntur, sunt simul natura, ut dicitur in praedicamentis, et sic unum non est altero principalius. Sed omnes virtutes ex opposito dividunt genus virtutis. Ergo nullae earum debent dici principales.

Referencing norms: Q61A1Obiectio1, assert-h9093b53f9ec734c9d8bcfd2036b713117a98e65fcc987160d550b74f8009e3c0, assert-hc1b4609fd8fb22b9a0cc1ef6c910283b658b951fe37c46c6819a7beb340e16b4

section/61-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:31f4d0d634f2ef21e1973274394dbd32a3f27c395e8088c470a233127ef09107LA

Praeterea, finis principalior est his quae sunt ad finem. Sed virtutes theologicae sunt circa finem, virtutes autem morales circa ea quae sunt ad finem. Ergo virtutes morales non debent dici principales, seu cardinales; sed magis theologicae.

Referencing norms: Q61A1Obiectio2, assert-h0a8dbcd2854cb3590e4cdb038e403b2e7a4e781e8b048e95f9dfd17b4e064d12, assert-h90a2c5319d663b47a109c9f9d2fb24896436a8675d36be77800469a854a84ccf

section/61-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:af238b35f051caf8c922dc062b53b124e3c24922c11a9ca1978301f4d0c2cbaeLA

Praeterea, principalius est quod est per essentiam, quam quod est per participationem. Sed virtutes intellectuales pertinent ad rationale per essentiam, virtutes autem morales ad rationale per participationem, ut supra dictum est. Ergo virtutes morales non sunt principales, sed magis virtutes intellectuales.

Referencing norms: Q61A1Obiectio3, assert-h6d3297517cbd65bab92861905d50d78d81d4ecdbf609e75b7fd87a9c083300ab, assert-he87d4b69d80dd18296794bbafebd78b4dc926a232b832f72ef297e6361b0b217

section/61-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:feed65eb1c18e1629a808239cf2c7a4a9b48609d14d5c31c6f693450fd432bb2LA

Respondeo dicendum quod, cum simpliciter de virtute loquimur, intelligimur loqui de virtute humana. Virtus autem humana, ut supra dictum est, secundum perfectam rationem virtutis dicitur, quae requirit rectitudinem appetitus, huiusmodi enim virtus non solum facit facultatem bene agendi, sed ipsum etiam usum boni operis causat. Sed secundum imperfectam rationem virtutis dicitur virtus quae non requirit rectitudinem appetitus, quia solum facit facultatem bene agendi, non autem causat boni operis usum. Constat autem quod perfectum est principalius imperfecto. Et ideo virtutes quae continent rectitudinem appetitus, dicuntur principales. Huiusmodi autem sunt virtutes morales; et inter intellectuales, sola prudentia, quae etiam quodammodo moralis est, secundum materiam, ut ex supradictis patet, unde convenienter inter virtutes morales ponuntur illae quae dicuntur principales, seu cardinales.

Referencing norms: Q61A1Respondeo, assert-he62e2dcc4cefc7b1998c6404ba2a78f819739406bfb39a044b01d0bc89d177c1

section/61-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:7377e013e9099bd8049cc6c4b9f578999e5c3518c5488cc21394833a9e8aec8eLA

Sed contra est quod Ambrosius dicit, super Lucam, exponens illud, beati pauperes spiritu, scimus virtutes esse quatuor cardinales, scilicet temperantiam, iustitiam, prudentiam, fortitudinem. Hae autem sunt virtutes morales. Ergo virtutes morales sunt cardinales.

Referencing norms: assert-h79f769da895e8b3d1160026903b1553c0f13dc69ae3acc4ee9c755216d27f7f8

section/61-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:06991875a778f24a50d65840bac481d5a1a5831d4c004b193117c022c62a7baeLA

Ad primum ergo dicendum quod prudentia est simpliciter principalior omnibus. Sed aliae ponuntur principales unaquaeque in suo genere.

Referencing norms: Q61A2Ad1, assert-h166d38b1e8425ac15898f3cb9f85801ad2f5cfb5c80f8d14a78ee9905e718144

section/61-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:85fba0e14f6115c8cf3b870e6ee4d85073c4ebc2f39984cdf6fa566fc78f447bLA

Ad secundum dicendum quod rationale per participationem dividitur in tria, ut dictum est.

Referencing norms: Q61A2Ad2, assert-h046bff4d40f9bad7031a269706f1dab4a48743ea94dee51061f898d0989bc531

section/61-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6b4b96a129c13ccd48679fbfde2501718a80a1e346f9cf474247f36d5755c42eLA

Ad tertium dicendum quod omnes aliae virtutes, quarum una est principalior alia, reducuntur ad praedictas quatuor, et quantum ad subiectum, et quantum ad rationes formales.

Referencing norms: Q61A2Ad3, assert-hdbe43154814313b2f740edda77ea21d78dd7fc7493fd771a4f67259763d02ba5

section/61-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ed60fa4c1f1f01772408830205aa233a463bc792b40c1090106d604e8f42ec4bLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint quatuor virtutes cardinales. Prudentia enim est directiva aliarum virtutum moralium, ut ex supradictis patet. Sed id quod est directivum aliorum, principalius est. Ergo prudentia sola est virtus principalis.

Referencing norms: Q61A2Obiectio1, assert-h3da4022023a52df4b35bf4efd2123de8a80b277d236fc5c023491cc512dd9996, assert-hfdff0ea00299b61a57b6d526ebe3b0b7816e29ab05892c5ba5d61572d32a7f92

section/61-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:9c344cceb2003f91ff3e359029db234c349c78c17620b298c0f5732d9986a60bLA

Praeterea, virtutes principales sunt aliquo modo morales. Sed ad operationes morales ordinamur per rationem practicam, et appetitum rectum, ut dicitur in VI Ethic. Ergo solae duae virtutes cardinales sunt.

Referencing norms: Q61A2Obiectio2, assert-hf0032b4af5406f4ac672833d9161b4a2605601b138d9a2c9c0bd72ebd99b6371, assert-hf4bf33135dfe07b94c2a97c532c0a340272a1dd3e6ec671f2d3bc21238ecde01

section/61-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4cecce298ba1fd148e0f4ce79be105eb46f56315d7055244e219adea1adc68d7LA

Praeterea, inter alias etiam virtutes una est principalior altera. Sed ad hoc quod virtus dicatur principalis, non requiritur quod sit principalis respectu omnium, sed respectu quarundam. Ergo videtur quod sint multo plures principales virtutes.

Referencing norms: Q61A2Obiectio3, assert-h20050597b69895ae0b533b17c6a757d2f300eac1c9f7c5d37a88351969320cec, assert-h91373333b483434007b8ea3b78f9863281f206a6acf4831d636dcb263b35c477

section/61-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e3029e517ef7ca35c7b5ce16cc4b4d65faa9c54716105c7746130d902bd8c0e0LA

Respondeo dicendum quod numerus aliquorum accipi potest aut secundum principia formalia aut secundum subiecta, et utroque modo inveniuntur quatuor cardinales virtutes. Principium enim formale virtutis de qua nunc loquimur, est rationis bonum. Quod quidem dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum quod in ipsa consideratione rationis consistit. Et sic erit una virtus principalis, quae dicitur prudentia. Alio modo, secundum quod circa aliquid ponitur rationis ordo. Et hoc vel circa operationes, et sic est iustitia, vel circa passiones, et sic necesse est esse duas virtutes. Ordinem enim rationis necesse est ponere circa passiones, considerata repugnantia ipsarum ad rationem. Quae quidem potest esse dupliciter. Uno modo secundum quod passio impellit ad aliquid contrarium rationi, et sic necesse est quod passio reprimatur, et ab hoc denominatur temperantia. Alio modo, secundum quod passio retrahit ab eo quod ratio dictat, sicut timor periculorum vel laborum, et sic necesse est quod homo firmetur in eo quod est rationis, ne recedat; et ab hoc denominatur fortitudo. Similiter secundum subiecta, idem numerus invenitur. Quadruplex enim invenitur subiectum huius virtutis de qua nunc loquimur, scilicet rationale per essentiam, quod prudentia perficit; et rationale per participationem, quod dividitur in tria; idest in voluntatem, quae est subiectum iustitiae; et in concupiscibilem, quae est subiectum temperantiae; et in irascibilem, quae est subiectum fortitudinis.

Referencing norms: Q61A2Respondeo, assert-hf53eede97d482a593f19a7baa5cf9f41504f81e48e1a6d01b91b323dd8c985cf

section/61-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0a30155dc6d026e0e40e9055af8781427c2a71f0b4be507dee4f1a3266cae346LA

Sed contra est quod Gregorius dicit, in II Moral., in quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit.

Referencing norms: assert-h1021ba0116e53c2f79a86bedb1db9b3c661af5dfd6cb8f428341c19dc37730a0

section/61-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:a35951ca04f2c4c4295b95b7655d1419d45a909600ff2e7ba01e81435b6f6e01LA

Et sic etiam cessant obiectiones, quia aliae virtutes possunt habere aliquas alias principalitates, sed istae dicuntur principales ratione materiae, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q61A3Ad1, Q61A3Ad2, Q61A3Ad3, assert-ha59b2e28694c98939210f9cce3f936840651fbb91b658363e4898cfa3e1d88b4, assert-hb0466f098eaafc6f95338183413654b7cfb8b7ed09b324a870aa3de0da56d161, assert-hca2c00e1f160a236248399988dc41ede918bc2a94a5e5f2656d71fea7c9243ec

section/61-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:82d9244016c4d5c52ee80c52d9e28bfadadc38cb30ce17288fae9232d17bff50LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliae virtutes debeant dici magis principales quam istae. Id enim quod est maximum in unoquoque genere, videtur esse principalius. Sed magnanimitas operatur magnum in omnibus virtutibus, ut dicitur in IV Ethic. Ergo magnanimitas maxime debet dici principalis virtus.

Referencing norms: Q61A3Obiectio1, assert-h3b1cbf372dec1c0b4a9a674606d081ed526dfc0b4651e075bc6ccb1e68e6174c, assert-he15c74a69f09827a60daad4ccecad29178ac55a7b0db7d8aab4c52b4bb177105

section/61-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c09a7519df81e94807d0283a99eddb502ba3230823634c95ab34307cdd0fffe6LA

Praeterea, illud per quod aliae virtutes firmantur, videtur esse maxime principalis virtus. Sed humilitas est huiusmodi, dicit enim Gregorius quod qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi paleas in ventum portat. Ergo humilitas videtur esse maxime principalis.

Referencing norms: Q61A3Obiectio2, assert-h427ab0563f1a1141c1bd37a0c8168817b822aab29059e12d2cede04c35cdef3f, assert-h6db0f6391d9ac6486ac43e82819c30a978a033fb9fc248d97f103d5bef41f305

section/61-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b8d568e1eac97514986d8d739f0872a575e372f87848a3fc350c15f4696a7c4bLA

Praeterea, illud videtur esse principale, quod est perfectissimum. Sed hoc pertinet ad patientiam; secundum illud Iacobi I, patientia opus perfectum habet. Ergo patientia debet poni principalis.

Referencing norms: Q61A3Obiectio3, assert-h73e737987adca9d0fdb161f44851c85e65a56d7e02360f0b83b6699cb3bd6545, assert-hcc058349a24692fb38e4a671a0ac93f6418a0e0a488bb3ec4f7091a36832c4cb

section/61-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:746bad6b65952ec710038718431ec4fb2b22738e25e1952e6a0a403d92ded7a4LA

Respondeo dicendum quod sicut supra dictum est, huiusmodi quatuor virtutes cardinales accipiuntur secundum quatuor formales rationes virtutis de qua loquimur. Quae quidem in aliquibus actibus vel passionibus principaliter inveniuntur. Sicut bonum consistens in consideratione rationis, principaliter invenitur in ipso rationis imperio; non autem in consilio, neque in iudicio, ut supra dictum est. Similiter autem bonum rationis prout ponitur in operationibus secundum rationem recti et debiti, principaliter invenitur in commutationibus vel distributionibus quae sunt ad alterum cum aequalitate. Bonum autem refraenandi passiones principaliter invenitur in passionibus quas maxime difficile est reprimere, scilicet in delectationibus tactus. Bonum autem firmitatis ad standum in bono rationis contra impetum passionum, praecipue invenitur in periculis mortis, contra quae difficillimum est stare. Sic igitur praedictas quatuor virtutes dupliciter considerare possumus. Uno modo, secundum communes rationes formales. Et secundum hoc, dicuntur principales, quasi generales ad omnes virtutes, utputa quod omnis virtus quae facit bonum in consideratione rationis, dicatur prudentia; et quod omnis virtus quae facit bonum debiti et recti in operationibus, dicatur iustitia; et omnis virtus quae cohibet passiones et deprimit, dicatur temperantia; et omnis virtus quae facit firmitatem animi contra quascumque passiones, dicatur fortitudo. Et sic multi loquuntur de istis virtutibus, tam sacri doctores quam etiam philosophi. Et sic aliae virtutes sub ipsis continentur unde cessant omnes obiectiones. Alio vero modo possunt accipi, secundum quod istae virtutes denominantur ab eo quod est praecipuum in unaquaque materia. Et sic sunt speciales virtutes, contra alias divisae. Dicuntur tamen principales respectu aliarum, propter principalitatem materiae, puta quod prudentia dicatur quae praeceptiva est; iustitia, quae est circa actiones debitas inter aequales; temperantia, quae reprimit concupiscentias delectationum tactus; fortitudo, quae firmat contra pericula mortis.

Referencing norms: Q61A3Respondeo, assert-h58db9e9e4cfad941ce34ca4467927faadb794ca5bed6a22cfe424c436f23dcb7

section/61-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:f1900cde236d6542e6c17ffab1021ddd6b425b1bc38e22fe03524b520eac8893LA

Sed contra est quod Tullius, in sua rhetorica, ad has quatuor omnes alias reducit.

Referencing norms: assert-hb0be4ca3978088ddde3609aeffc6b855a39f186bb30810023ae23eaeb5e1a9fc

section/61-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9d1eb0a1b4bea5d9b72d080e5b982f62049e59988abe7b5e5a6d759e14d62b4eLA

Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur de praedictis quatuor virtutibus secundum primam acceptionem. Vel potest dici quod istae quatuor virtutes denominantur ab invicem per redundantiam quandam. Id enim quod est prudentiae, redundat in alias virtutes, inquantum a prudentia diriguntur. Unaquaeque vero aliarum redundat in alias ea ratione, quod qui potest quod est difficilius, potest et id quod minus est difficile. Unde qui potest refraenare concupiscentias delectabilium secundum tactum, ne modum excedant, quod est difficillimum; ex hoc ipso redditur habilior ut refraenet audaciam in periculis mortis, ne ultra modum procedat, quod est longe facilius; et secundum hoc, fortitudo dicitur temperata. Temperantia etiam dicitur fortis, ex redundantia fortitudinis in temperantiam, inquantum scilicet ille qui per fortitudinem habet animum firmum contra pericula mortis, quod est difficillimum, est habilior ut retineat animi firmitatem contra impetus delectationum; quia, ut dicit Tullius in I de Offic., non est consentaneum ut qui metu non frangitur, cupiditate frangatur; nec qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate.

Referencing norms: Q61A4Ad1, assert-h19889ad85d6aa2c45d0c1c7bf99c89b10154100d3bc8de8fb1e376ad14bc51c6

section/61-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2796eeeac7238b5c460d40e63a29152bddf211a4695d33e7947f51f0985db968LA

Et per hoc etiam patet responsio ad secundum. Sic enim temperantia in omnibus modum servat, et fortitudo contra illecebras voluptatum animum servat inflexum, vel inquantum istae virtutes denominant quasdam generales conditiones virtutum; vel per redundantiam praedictam.

Referencing norms: Q61A4Ad2, assert-h59eb117e8f6b9496453a4bbd127f700bbe6e324d36f8775b71b4678feddbaeec

section/61-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:08de8db3df0494809abaf8ca8f893b7e234685effecf544ad7c2d4a272a6d69fLA

Ad tertium dicendum quod illae quatuor generales virtutum conditiones quas ponit philosophus, non sunt propriae praedictis virtutibus. Sed possunt eis appropriari, secundum modum iam dictum.

Referencing norms: Q61A4Ad3, assert-h25517b147e806ab28fdc7e279f5dde716b2118cf9fcbf1f239367f1ed4469328

section/61-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:27b64bef700f95e7477ce955c12282b32ac1a7bd3a480011dc8af4c2c15f19e3LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quatuor praedictae virtutes non sint diversae virtutes, et ab invicem distinctae. Dicit enim Gregorius, in XXII Moral., prudentia vera non est, quae iusta, temperans et fortis non est; nec perfecta temperantia, quae fortis, iusta et prudens non est; nec fortitudo integra, quae prudens, temperans et iusta non est; nec vera iustitia, quae prudens, fortis et temperans non est. Hoc autem non contingeret, si praedictae quatuor virtutes essent ab invicem distinctae, diversae enim species eiusdem generis non denominant se invicem. Ergo praedictae virtutes non sunt ab invicem distinctae.

Referencing norms: Q61A4Obiectio1, assert-hec1c10ef66c1ac0e9bcb74fe80d0d6f54719ffb3f8c492e444b0671c8f86042e

section/61-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3e9155107d9210734b7421cd84aa826bead1003682c74365bce2682dd2810453LA

Praeterea, eorum quae ab invicem sunt distincta, quod est unius, non attribuitur alteri. Sed illud quod est temperantiae, attribuitur fortitudini, dicit enim Ambrosius, in I libro de Offic., iure ea fortitudo vocatur, quando unusquisque seipsum vincit, nullis illecebris emollitur atque inflectitur. De temperantia etiam dicit quod modum vel ordinem servat omnium quae vel agenda vel dicenda arbitramur. Ergo videtur quod huiusmodi virtutes non sunt ab invicem distinctae.

Referencing norms: Q61A4Obiectio2, assert-h16af6cf793c0c417c9d2c05f10525f0bbba4df1ea3eb09698db301de37a316a5, assert-h5314903d589602270f39f5370209d655ac9a17a915b2c4d2093b41ba36eb5458

section/61-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:62dd6b999dfc92f52c0dd6a45d6151a0a67a0956c87c83e065a135cd25d3d8c6LA

Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod ad virtutem haec requiruntur, primum quidem, si sciens; deinde, si eligens, et eligens propter hoc; tertium autem, si firme et immobiliter habeat et operetur. Sed horum primum videtur ad prudentiam pertinere, quae est recta ratio agibilium; secundum, scilicet eligere, ad temperantiam, ut aliquis non ex passione, sed ex electione agat, passionibus refraenatis; tertium, ut aliquis propter debitum finem operetur, rectitudinem quandam continet, quae videtur ad iustitiam pertinere aliud, scilicet firmitas et immobilitas, pertinet ad fortitudinem. Ergo quaelibet harum virtutum est generalis ad omnes virtutes. Ergo non distinguuntur ad invicem.

Referencing norms: Q61A4Obiectio3, assert-h4048bf5edca543bd8551dc21b00bc89751d7dba5464aaae034b4a149b69a46d2, assert-h4e6952e6fa98a2b77c7d219558be41c58a1b950249dc898d141b2c11c8bcb21a, assert-h51557d1185fc0220439a26a4c725f4ba39f5561c90ab973de74ffb1233224264

section/61-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:be9db8fe20e3fb0dcbbcb763c763e42375cf93d6ae773577e4cbd7cf44ec8fc9LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praedictae quatuor virtutes dupliciter a diversis accipiuntur. Quidam enim accipiunt eas, prout significant quasdam generales conditiones humani animi, quae inveniuntur in omnibus virtutibus, ita scilicet quod prudentia nihil sit aliud quam quaedam rectitudo discretionis in quibuscumque actibus vel materiis; iustitia vero sit quaedam rectitudo animi, per quam homo operatur quod debet in quacumque materia; temperantia vero sit quaedam dispositio animi quae modum quibuscumque passionibus vel operationibus imponit, ne ultra debitum efferantur; fortitudo vero sit quaedam dispositio animae per quam firmetur in eo quod est secundum rationem, contra quoscumque impetus passionum vel operationum labores. Haec autem quatuor sic distincta, non important diversitatem habituum virtuosorum quantum ad iustitiam, temperantiam et fortitudinem. Cuilibet enim virtuti morali, ex hoc quod est habitus, convenit quaedam firmitas, ut a contrario non moveatur, quod dictum est ad fortitudinem pertinere. Ex hoc vero quod est virtus, habet quod ordinetur ad bonum, in quo importatur ratio recti vel debiti, quod dicebatur ad iustitiam pertinere. In hoc vero quod est virtus moralis rationem participans, habet quod modum rationis in omnibus servet, et ultra se non extendat, quod dicebatur pertinere ad temperantiam. Solum autem hoc quod est discretionem habere, quod attribuebatur prudentiae, videtur distingui ab aliis tribus, inquantum hoc est ipsius rationis per essentiam; alia vero tria important quandam participationem rationis, per modum applicationis cuiusdam ad passiones vel operationes. Sic igitur, secundum praedicta, prudentia quidem esset virtus distincta ab aliis tribus, sed aliae tres non essent virtutes distinctae ab invicem; manifestum est enim quod una et eadem virtus et est habitus, et est virtus, et est moralis. Alii vero, et melius, accipiunt has quatuor virtutes secundum quod determinantur ad materias speciales; unaquaeque quidem illarum ad unam materiam, in qua principaliter laudatur illa generalis conditio a qua nomen virtutis accipitur, ut supra dictum est. Et secundum hoc, manifestum est quod praedictae virtutes sunt diversi habitus, secundum diversitatem obiectorum distincti.

Referencing norms: Q61A4Respondeo, assert-h06bc0fca8de190fcbbc5b6ee21d3923f738747eeb3cdca82f23dc21373c9db4f

section/61-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:d82bc17c12185781c38df739e536fb4cb98870713095b6f67f27f358eea1dcf8LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles., quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario affectu, et subiungit de praedictis quatuor virtutibus. Praedictae ergo quatuor virtutes sunt ab invicem distinctae.

Referencing norms: assert-ha7993a7ca094bc6f401bd67a0f35b676f903dcf7452a175c111dba14eee04855

section/61-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:eff48c6afae6ac5e74d4066f027176d3a7e201db3844adfb7528cd7749d1df88LA

Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de his virtutibus secundum quod sunt circa res humanas, puta iustitia circa emptiones et venditiones, fortitudo circa timores, temperantia circa concupiscentias. Sic enim ridiculum est eas Deo attribuere.

Referencing norms: Q61A5Ad1, assert-hf0cbf3007011276f4fbd9674c4f87b0250c3cb6590a70bb82da707d3a2792d2d

section/61-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:414cc9438201913eb241f6883498fc858a79e3bb4d3e0136ecbe6ce172e5acaeLA

Ad secundum dicendum quod virtutes humanae sunt circa passiones, scilicet virtutes hominum in hoc mundo conversantium. Sed virtutes eorum qui plenam beatitudinem assequuntur, sunt absque passionibus. Unde Plotinus dicit quod passiones politicae virtutes molliunt, idest ad medium reducunt; secundae, scilicet purgatoriae, auferunt; tertiae, quae sunt purgati animi, obliviscuntur; in quartis, scilicet exemplaribus, nefas est nominari. Quamvis dici possit quod loquitur hic de passionibus secundum quod significant aliquos inordinatos motus.

Referencing norms: Q61A5Ad2, assert-h9b0a36fd5ba4ee3411e06411269b13c29140ed217f3dd0cc9fb99ac0e3f630be

section/61-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4dd77af4a30e0b1e8b50ba4677052ffe0e01e356a4c74e4009d81356c21278f4LA

Ad tertium dicendum quod deserere res humanas ubi necessitas imponitur, vitiosum est, alias est virtuosum. Unde parum supra Tullius praemittit, his forsitan concedendum est rempublicam non capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae se dederunt; et his qui aut valetudinis imbecillitate, aut aliqua graviori causa impediti, a republica recesserunt; cum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Quod consonat ei quod Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, otium sanctum quaerit caritas veritatis; negotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati, si autem imponitur, suscipienda est, propter caritatis necessitatem.

Referencing norms: Q61A5Ad3, assert-h1bbb48bf49d67675f26247d93daeed9e90cb396f306070e6580e4b686e8ad0e0

section/61-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:da1dcc710ed3e76dda0fa26754c2b022c49608a0b63ca5bbd9fd9b1159bec907LA

Ad quartum dicendum quod sola iustitia legalis directe respicit bonum commune, sed per imperium omnes alias virtutes ad bonum commune trahit, ut in V Ethic. dicit philosophus. Est enim considerandum quod ad politicas virtutes, secundum quod hic dicuntur, pertinet non solum bene operari ad commune, sed etiam bene operari ad partes communis, scilicet ad domum, vel aliquam singularem personam.

Referencing norms: Q61A5Ad4, assert-h3a3bbc4f442b326ab8f796c316c2d2070e41a6657806eeebb977ed9d29638fca

section/61-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e11fcd6ca6abb009396feb511e806400394c169905fe19680ddf5063a4ad774bLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter huiusmodi quatuor virtutes dividantur in virtutes exemplares, purgati animi, purgatorias, et politicas. Ut enim Macrobius dicit, in I super somnium Scipionis, virtutes exemplares sunt quae in ipsa divina mente consistunt. Sed philosophus, in X Ethic., dicit quod ridiculum est Deo iustitiam, fortitudinem, temperantiam et prudentiam attribuere. Ergo virtutes huiusmodi non possunt esse exemplares.

Referencing norms: Q61A5Obiectio1, assert-h7a7e1f6a3663b1b6907c7cc0de5e7b765880aa463d06183ed416e42e1537bb30, assert-hf386d50cd79c2d72ce496721cdae8fe338f80406cf61218946267d9c02bf3535

section/61-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ffc08b697af84ebcfca150d7d93bef067548c1831d0b86369d54b22d489eee65LA

Praeterea, virtutes purgati animi dicuntur quae sunt absque passionibus, dicit enim ibidem Macrobius quod temperantiae purgati animi est terrenas cupiditates non reprimere, sed penitus oblivisci; fortitudinis autem passiones ignorare, non vincere. Dictum est autem supra quod huiusmodi virtutes sine passionibus esse non possunt. Ergo huiusmodi virtutes purgati animi esse non possunt.

Referencing norms: Q61A5Obiectio2, assert-h91894e813b89d667324f35b5fb9fb3e827fbf8681348b44d20bfe622fdc6fffc

section/61-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4dc8d8707591d9397aacd0caf77a8922265e67467cca490c1b6906333cb5a348LA

Praeterea, virtutes purgatorias dicit esse eorum qui quadam humanorum fuga solis se inserunt divinis. Sed hoc videtur esse vitiosum, dicit enim Tullius, in I de Offic., quod qui despicere se dicunt ea quae plerique mirantur imperia et magistratus, his non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto. Ergo non sunt aliquae virtutes purgatoriae.

Referencing norms: Q61A5Obiectio3, assert-h27f79ecd1459559e1164723bbc21e32770cf100cd7e109e23af08e529c681a52, assert-h7ad00990d46a86a55c46aa7c0b41f049c94d8eeb917cb5039dce5e9410a0b911

section/61-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a49a37dc299a6d061bb29da9e38e547a347df68bc5ab5638b9f2ae261cd11d4aLA

Praeterea, virtutes politicas esse dicit quibus boni viri reipublicae consulunt, urbesque tuentur. Sed ad bonum commune sola iustitia legalis ordinatur; ut philosophus dicit, in V Ethic. Ergo aliae virtutes non debent dici politicae.

Referencing norms: Q61A5Obiectio4, assert-h11dff73a66394c8365f44d089a8ca8c6e358a04020ba4ca506a7322a69f1ec08, assert-he78c37d890c0e87bddc31251be58dcdc65d2e853eedee1ff429d765ba14103de

section/61-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:de61480b241a148ff41ba9762085371a1b6407bcaa6ea2c1de64504c8b55b224LA

Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro de moribus Eccles., oportet quod anima aliquid sequatur, ad hoc quod ei possit virtus innasci, et hoc Deus est, quem si sequimur, bene vivimus. Oportet igitur quod exemplar humanae virtutis in Deo praeexistat, sicut et in eo praeexistunt omnium rerum rationes. Sic igitur virtus potest considerari vel prout est exemplariter in Deo, et sic dicuntur virtutes exemplares. Ita scilicet quod ipsa divina mens in Deo dicatur prudentia; temperantia vero, conversio divinae intentionis ad seipsum, sicut in nobis temperantia dicitur per hoc quod concupiscibilis conformatur rationi; fortitudo autem Dei est eius immutabilitas; iustitia vero Dei est observatio legis aeternae in suis operibus, sicut Plotinus dixit. Et quia homo secundum suam naturam est animal politicum, virtutes huiusmodi, prout in homine existunt secundum conditionem suae naturae, politicae vocantur, prout scilicet homo secundum has virtutes recte se habet in rebus humanis gerendis. Secundum quem modum hactenus de his virtutibus locuti sumus. Sed quia ad hominem pertinet ut etiam ad divina se trahat quantum potest, ut etiam philosophus dicit, in X Ethic.; et hoc nobis in sacra Scriptura multipliciter commendatur, ut est illud Matth. V, estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est, necesse est ponere quasdam virtutes medias inter politicas, quae sunt virtutes humanae, et exemplares, quae sunt virtutes divinae. Quae quidem virtutes distinguuntur secundum diversitatem motus et termini. Ita scilicet quod quaedam sunt virtutes transeuntium et in divinam similitudinem tendentium, et hae vocantur virtutes purgatoriae. Ita scilicet quod prudentia omnia mundana divinorum contemplatione despiciat, omnemque animae cogitationem in divina sola dirigat; temperantia vero relinquat, inquantum natura patitur, quae corporis usus requirit; fortitudinis autem est ut anima non terreatur propter excessum a corpore, et accessum ad superna; iustitia vero est ut tota anima consentiat ad huius propositi viam. Quaedam vero sunt virtutes iam assequentium divinam similitudinem, quae vocantur virtutes iam purgati animi. Ita scilicet quod prudentia sola divina intueatur; temperantia terrenas cupiditates nesciat; fortitudo passiones ignoret; iustitia cum divina mente perpetuo foedere societur, eam scilicet imitando. Quas quidem virtutes dicimus esse beatorum, vel aliquorum in hac vita perfectissimorum.

Referencing norms: Q61A5Respondeo, assert-h595d124477e3369cefec7e8d5fbc18029d53b6fbd44c99566fc64e9120a586d3

section/61-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:c0928764cc1287a4be26de8b6248c5397255f9466d6c41b8f96101e529de17f2LA

Sed contra est quod Macrobius ibidem dicit, Plotinus, inter philosophiae professores cum Platone princeps, quatuor sunt, inquit, quaternarum genera virtutum. Ex his primae politicae vocantur; secundae, purgatoriae; tertiae autem, iam purgati animi; quartae, exemplares.

Referencing norms: assert-h07fa7e32f5f254732a01803f1732114a2ba6d309b913998a6f06e0b2ed509e88

question/61/prooemium · paragraph

la · official · sha256:d853b2e050265466fddf88daf21db703c19e5e9805122899155f6bab3f3bef20LA

Deinde considerandum est de virtutibus cardinalibus. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum virtutes morales debeant dici cardinales, vel principales. Secundo, de numero earum. Tertio, quae sint. Quarto, utrum differant ab invicem. Quinto, utrum dividantur convenienter in virtutes politicas, et purgatorias, et purgati animi, et exemplares.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 62

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q62
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:efb38074ce59bd630c6f298b0977292dbd458d95e529ed98a1e48577c60b4d532026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 33

section/62-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b349d3a127424ccd8c4c11fa2261a100e62e9ea5b6e10019193c6c1a95bf7b41LA

Ad primum ergo dicendum quod aliqua natura potest attribui alicui rei dupliciter. Uno modo, essentialiter, et sic huiusmodi virtutes theologicae excedunt hominis naturam. Alio modo, participative, sicut lignum ignitum participat naturam ignis, et sic quodammodo fit homo particeps divinae naturae, ut dictum est. Et sic istae virtutes conveniunt homini secundum naturam participatam.

Referencing norms: Q62A1Ad1, assert-hcf236d06b3967e49eb918201dfeefd75d7c3a25febff10ff0664087ed3bccb2f

section/62-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a01d662210efdde1ad493544aa965095e34c306c26118d41f798c458ee132c39LA

Ad secundum dicendum quod istae virtutes non dicuntur divinae, sicut quibus Deus sit virtuosus, sed sicut quibus nos efficimur virtuosi a Deo, et in ordine ad Deum. Unde non sunt exemplares, sed exemplatae.

Referencing norms: Q62A1Ad2, assert-hf526793261335908422c59efc994d0b1f23d65bf70a8084ebb385c91acd24cb3

section/62-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:49e804ddfeeeafc6c8fb8052cab8c09abdc3b4c0bf454fef9333073da51c8406LA

Ad tertium dicendum quod ad Deum naturaliter ratio et voluntas ordinatur prout est naturae principium et finis, secundum tamen proportionem naturae. Sed ad ipsum secundum quod est obiectum beatitudinis supernaturalis, ratio et voluntas secundum suam naturam non ordinantur sufficienter.

Referencing norms: Q62A1Ad3, assert-hba83665b1e8e000df5eb3441b9de06b6ba8cf5d713c9aaaaff668a6e28c2e788

section/62-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8eb0ed74df667d6ff280ac6e3c2f4f94a8d656ae1fcbc4698a69b47e8ef9fb8fLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sint aliquae virtutes theologicae. Ut enim dicitur in VII Physic., virtus est dispositio perfecti ad optimum, dico autem perfectum, quod est dispositum secundum naturam. Sed id quod est divinum, est supra naturam hominis. Ergo virtutes theologicae non sunt virtutes hominis.

Referencing norms: Q62A1Obiectio1, assert-hbc423027d9d646d9c972addaf2ce57489199b2af7a36e0aa80618f83254c3792, assert-he3827fc03dd1996dddd4787d144fb043cdc0f7c918e60dd73fbb828f6f61de4d

section/62-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:30c815e60ef1b91c9d589594da3ff5298c769a8d9bc3e048316a16f6addeef0aLA

Praeterea, virtutes theologicae dicuntur quasi virtutes divinae. Sed virtutes divinae sunt exemplares, ut dictum est, quae quidem non sunt in nobis, sed in Deo. Ergo virtutes theologicae non sunt virtutes hominis.

Referencing norms: Q62A1Obiectio2, assert-hf47258e552dc7a5df7fa90bd0e352df242cc066fe49d878cca1b008703e4a858, assert-hfcf901e4951517e0c5f701eaccbd14a771ec006eb12f1b44f31f352db5231c4b

section/62-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c44fe204d27abd68cb12185eb9d78d53c869458227ecdd6553c69fc5b2b15698LA

Praeterea, virtutes theologicae dicuntur quibus ordinamur in Deum, qui est primum principium et ultimus finis rerum. Sed homo ex ipsa natura rationis et voluntatis, habet ordinem ad primum principium et ultimum finem. Non ergo requiruntur aliqui habitus virtutum theologicarum, quibus ratio et voluntas ordinetur in Deum.

Referencing norms: Q62A1Obiectio3, assert-h180a59d8257220856d87fabc968ae66693f89f6442ffa5a8beef42ec8143063f, assert-h3322ace9f7acc6a3a0a220efeb3f2092abaf9d9865ee882e72ca30968a27b139

section/62-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c5e6751cb59bd80da0a5396102e511de66ebab29acee7ececef39ed03eecc38fLA

Respondeo dicendum quod per virtutem perficitur homo ad actus quibus in beatitudinem ordinatur, ut ex supradictis patet. Est autem duplex hominis beatitudo sive felicitas, ut supra dictum est. Una quidem proportionata humanae naturae, ad quam scilicet homo pervenire potest per principia suae naturae. Alia autem est beatitudo naturam hominis excedens, ad quam homo sola divina virtute pervenire potest, secundum quandam divinitatis participationem; secundum quod dicitur II Petr. I, quod per Christum facti sumus consortes divinae naturae. Et quia huiusmodi beatitudo proportionem humanae naturae excedit, principia naturalia hominis, ex quibus procedit ad bene agendum secundum suam proportionem, non sufficiunt ad ordinandum hominem in beatitudinem praedictam. Unde oportet quod superaddantur homini divinitus aliqua principia, per quae ita ordinetur ad beatitudinem supernaturalem, sicut per principia naturalia ordinatur ad finem connaturalem, non tamen absque adiutorio divino. Et huiusmodi principia virtutes dicuntur theologicae, tum quia habent Deum pro obiecto, inquantum per eas recte ordinamur in Deum; tum quia a solo Deo nobis infunduntur; tum quia sola divina revelatione, in sacra Scriptura, huiusmodi virtutes traduntur.

Referencing norms: Q62A1Respondeo, TheologicalVirtues, assert-hcd69e248fdca36ae088e81ed2ef702b6718bf3313b2b4068f02e3138e6f0185f

section/62-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:99a7c40f2371061534c0dc272d794e7e99878ce1827f25be979babec2c07dbf5LA

Sed contra est quod praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed de actibus fidei, spei et caritatis dantur praecepta in lege divina, dicitur enim Eccli. II, qui timetis Deum, credite illi; item, sperate in illum; item, diligite illum. Ergo fides, spes et caritas sunt virtutes in Deum ordinantes. Sunt ergo theologicae.

Referencing norms: assert-h86d7d08688433ad31425a8d5b8b438cfa26afd2e2722e435b1f70e5adc14de42

section/62-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:16c4ea68a73d26d148ced1a4fc5ad94bdca54b51fe56591e062dcc4a3fe91478LA

Ad primum ergo dicendum quod virtutes intellectuales et morales perficiunt intellectum et appetitum hominis secundum proportionem naturae humanae, sed theologicae supernaturaliter.

Referencing norms: Q62A2Ad1, assert-hc84e5ba6599f02303c9c05330a47d5b102de112215dfda1990c73ebee50465d2

section/62-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ae384d46712eec8e0731a194393513e5ca84373039c3593900a24793a984d2a7LA

Ad secundum dicendum quod sapientia quae a philosopho ponitur intellectualis virtus, considerat divina secundum quod sunt investigabilia ratione humana. Sed theologica virtus est circa ea secundum quod rationem humanam excedunt.

Referencing norms: Q62A2Ad2, assert-h3fbcfa68d0d024f946d1f8a11aeafd2ae848e211703c4e6791496bc4c97b19cd

section/62-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:adefaa92d2133df9cf903dd3b835c400b87cf5416d6009d4ea88a563e505b76bLA

Ad tertium dicendum quod, licet caritas sit amor, non tamen omnis amor est caritas. Cum ergo dicitur quod omnis virtus est ordo amoris, potest intelligi vel de amore communiter dicto; vel de amore caritatis. Si de amore communiter dicto, sic dicitur quaelibet virtus esse ordo amoris, inquantum ad quamlibet cardinalium virtutum requiritur ordinata affectio, omnis autem affectionis radix et principium est amor, ut supra dictum est. Si autem intelligatur de amore caritatis, non datur per hoc intelligi quod quaelibet alia virtus essentialiter sit caritas, sed quod omnes aliae virtutes aliqualiter a caritate dependeant, ut infra patebit.

Referencing norms: Q62A2Ad3, assert-h7b53942fc1f0d3f834df31397e5b9a3524a382d4331c1ce53251d15eb0c2ca82

section/62-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:63018930f32eb6cd53c2f88107b1207db152ff36fd9027ea5948e2de2d785182LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes theologicae non distinguantur a moralibus et intellectualibus. Virtutes enim theologicae, si sunt in anima humana, oportet quod perficiant ipsam vel secundum partem intellectivam vel secundum partem appetitivam. Sed virtutes quae perficiunt partem intellectivam, dicuntur intellectuales, virtutes autem quae perficiunt partem appetitivam, sunt morales. Ergo virtutes theologicae non distinguuntur a virtutibus moralibus et intellectualibus.

Referencing norms: Q62A2Obiectio1, assert-he8b8dc7fea757071d42fce34bd751f5dc4c77e06865acd779eb67cda4de6aee8, assert-hf6a05550710e19c197a69b2301f18c550724918ebf6b73b8a0395bcf98ddb521

section/62-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6729d7498f9f9fa1e880abb8dbcb2175907bb8fa3b340da82e0ae9ceaa5d0900LA

Praeterea, virtutes theologicae dicuntur quae ordinant nos ad Deum. Sed inter intellectuales virtutes est aliqua quae ordinat nos ad Deum, scilicet sapientia, quae est de divinis, utpote causam altissimam considerans. Ergo virtutes theologicae ab intellectualibus virtutibus non distinguuntur.

Referencing norms: Q62A2Obiectio2, assert-hc3957ea70d72334b13712dba395c4c71e93a2507a746379b866c09a1bbe9d194, assert-hf80ad92bc958e38802d4446c1d04049bf30225f72d1039e5d82ac256fdd6ee33

section/62-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1da844259f8c5f045d2ed05e1fc7b9b8236ae33e38df370fe705456ba32dee2fLA

Praeterea, Augustinus, in libro de moribus Eccles., manifestat in quatuor virtutibus cardinalibus quod sunt ordo amoris. Sed amor est caritas, quae ponitur virtus theologica. Ergo virtutes morales non distinguuntur a theologicis.

Referencing norms: Q62A2Obiectio3, assert-h23a4da039d8b8c9bb039e4cba7779c2928c86e1143deb7a958245e06cb879227, assert-ha8de67e516a706851ed90b2711c2fefbee79fd65fa91f4488b076acfe53d0056

section/62-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a5a44091290365d55c4e18eac16866cd8340feaa6f34991f838f90ffa1592ca7LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus specie distinguuntur secundum formalem differentiam obiectorum. Obiectum autem theologicarum virtutum est ipse Deus, qui est ultimus rerum finis, prout nostrae rationis cognitionem excedit. Obiectum autem virtutum intellectualium et moralium est aliquid quod humana ratione comprehendi potest. Unde virtutes theologicae specie distinguuntur a moralibus et intellectualibus.

Referencing norms: Q62A2Respondeo, assert-h3c7e8bb6f9841362601f233caa43c6b91ce7ad9a4c95b6ac5a20f5cf09996843

section/62-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a3e69ceb4d8112599ec6eabbd2425f79803ee76ca07bcde0d375f644485ce37aLA

Sed contra, id quod est supra naturam hominis, distinguitur ab eo quod est secundum naturam hominis. Sed virtutes theologicae sunt super naturam hominis, cui secundum naturam conveniunt virtutes intellectuales et morales, ut ex supradictis patet. Ergo distinguuntur ab invicem.

Referencing norms: assert-h03e5b680b7b9ecd960220472dbfbaaaa9bde1c2e16270e60d34680f40ed8d94e

section/62-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:de2c346f09590bb714fb24e75ff92f83bb6e2d0325ca3344408579f9f8df572aLA

Ad primum ergo dicendum quod intellectus indiget speciebus intelligibilibus, per quas intelligat, et ideo oportet quod in eo ponatur aliquis habitus naturalis superadditus potentiae. Sed ipsa natura voluntatis sufficit ad naturalem ordinem in finem, sive quantum ad intentionem finis, sive quantum ad conformitatem ad ipsum. Sed in ordine ad ea quae supra naturam sunt, ad nihil horum sufficit natura potentiae. Et ideo oportet fieri superadditionem habitus supernaturalis quantum ad utrumque.

Referencing norms: Q62A3Ad1, assert-h8a3c2cb3f56dff7511026f33a5a811d700bbc7972ff0baf3fe830ab8b6c667af

section/62-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c92f6788530533fa161af20b4ab32fdf5ec7b3bb839b58ea984c9e4c5ea81401LA

Ad secundum dicendum quod fides et spes imperfectionem quandam important, quia fides est de his quae non videntur, et spes de his quae non habentur. Unde habere fidem et spem de his quae subduntur humanae potestati, deficit a ratione virtutis. Sed habere fidem et spem de his quae sunt supra facultatem naturae humanae, excedit omnem virtutem homini proportionatam; secundum illud I ad Cor. I, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

Referencing norms: Q62A3Ad2, assert-h13883469ec89490e6f5c9af3a0a2a7475dcd5e51a5f970cb13fed0e64e47d042

section/62-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:144474db33ab0704feb87e72711733f642c59fe261ced386cff5250d3812545fLA

Ad tertium dicendum quod ad appetitum duo pertinent, scilicet motus in finem; et conformatio ad finem per amorem. Et sic oportet quod in appetitu humano duae virtutes theologicae ponantur, scilicet spes et caritas.

Referencing norms: Q62A3Ad3, assert-hdbaae4c16162b718bcb475405953734f9e1234c322acf233686aa859e7fdddc0

section/62-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5b8b129517aa3c8cb9098ddc01fb732653d5151797115e152c6d6f270526bdc6LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur tres virtutes theologicae, fides, spes et caritas. Virtutes enim theologicae se habent in ordine ad beatitudinem divinam, sicut inclinatio naturae ad finem connaturalem. Sed inter virtutes ordinatas ad finem connaturalem, ponitur una sola virtus naturalis, scilicet intellectus principiorum. Ergo debet poni una sola virtus theologica.

Referencing norms: Q62A3Obiectio1, assert-hbdf5722a155585d261b9d1f186aba948bd90c1ca0c35f419dea138ef59109669, assert-hd276689f42bb423efd4994085a5a2362d144d178ca7d30194531af49afc023bc

section/62-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7882d6606b0ac54055741e6d0838d81d4449d425289aaba0be1f68c8448aec6eLA

Praeterea, theologicae virtutes sunt perfectiores virtutibus intellectualibus et moralibus. Sed inter intellectuales virtutes fides non ponitur, sed est aliquid minus virtute, cum sit cognitio imperfecta. Similiter etiam inter virtutes morales non ponitur spes, sed est aliquid minus virtute, cum sit passio. Ergo multo minus debent poni virtutes theologicae.

Referencing norms: Q62A3Obiectio2, assert-h17f8fd27a24a01c3456069a678c14493d0b7ef1e236cf7d8b19c158b196b206c, assert-h1e5fe0e4e70c69f63b3a34f11630797f2a6ba2b38d396260a312a2dc180912ee

section/62-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:01b231a654bf28bbed7fefd409543b20860f2651baa24fa2a3c4315733929487LA

Praeterea, virtutes theologicae ordinant animam hominis ad Deum. Sed ad Deum non potest anima hominis ordinari nisi per intellectivam partem, in qua est intellectus et voluntas. Ergo non debent esse nisi duae virtutes theologicae, una quae perficiat intellectum, alia quae perficiat voluntatem.

Referencing norms: Q62A3Obiectio3, assert-h414f5e44210d9941f68bbbd51bdf7e33b06c2bb7dc3c43132e0aaa598bbc3021, assert-hbd76f71639d86bb37ec070808c76f78b001bd35b39b8f0ebaf770ecad4ec0aad

section/62-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b372319c30f8ea5cd4e6ef0444d6f9252cd52be8d7bbf92b5284d2f57fc7c61dLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes theologicae hoc modo ordinant hominem ad beatitudinem supernaturalem, sicut per naturalem inclinationem ordinatur homo in finem sibi connaturalem. Hoc autem contingit secundum duo. Primo quidem, secundum rationem vel intellectum, inquantum continet prima principia universalia cognita nobis per naturale lumen intellectus, ex quibus procedit ratio tam in speculandis quam in agendis. Secundo, per rectitudinem voluntatis naturaliter tendentis in bonum rationis. Sed haec duo deficiunt ab ordine beatitudinis supernaturalis; secundum illud I ad Cor. II, oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Unde oportuit quod quantum ad utrumque, aliquid homini supernaturaliter adderetur, ad ordinandum ipsum in finem supernaturalem. Et primo quidem, quantum ad intellectum, adduntur homini quaedam principia supernaturalia, quae divino lumine capiuntur, et haec sunt credibilia, de quibus est fides. Secundo vero, voluntas ordinatur in illum finem et quantum ad motum intentionis, in ipsum tendentem sicut in id quod est possibile consequi, quod pertinet ad spem, et quantum ad unionem quandam spiritualem, per quam quodammodo transformatur in illum finem, quod fit per caritatem. Appetitus enim uniuscuiusque rei naturaliter movetur et tendit in finem sibi connaturalem, et iste motus provenit ex quadam conformitate rei ad suum finem.

Referencing norms: Q62A3Respondeo, assert-h2ceed4086ff8acd9670f0004d9ecb6833434c097c20fd81e0d7634ffe82896b0

section/62-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:b6287d12f9990faeb2af197325213b3f7fecb04c7265b851ce099efaeb031ecaLA

Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec.

Referencing norms: assert-h37b1098aaa02a2cedd434655a49280d1e86cd6a275a44dc109d5e16182354e11

section/62-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:253f149aba54909a724fb1dfac6d9f95f3f8fa55c4c42fb3bb7c7ba2ac27dabaLA

Et per hoc patet responsio ad primum.

Referencing norms: Q62A4Ad1, assert-hd5eaf1ca52319dd272fb94282a9a78ce4e917649149a794a3641fbac477b7d1b

section/62-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1dd4fdb5470d82d6f53da623e5c72a21cd99cff87e26290c295154bc796e3223LA

Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur de spe qua quis sperat ex meritis iam habitis se ad beatitudinem perventurum, quod est spei formatae, quae sequitur caritatem. Potest autem aliquis sperare antequam habeat caritatem, non ex meritis quae iam habet, sed quae sperat se habiturum.

Referencing norms: Q62A4Ad2, assert-hea38575625b40a6126160aa6c5720a65653976020212b1ae243a261b9345a33a

section/62-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d370cceaa38fc5e57723d9d717b444a800698fa239c5bd565fc22b594fcfda85LA

Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de passionibus ageretur, spes respicit duo. Unum quidem sicut principale obiectum, scilicet bonum quod speratur. Et respectu huius, semper amor praecedit spem, nunquam enim speratur aliquod bonum nisi desideratum et amatum. Respicit etiam spes illum a quo se sperat posse consequi bonum. Et respectu huius, primo quidem spes praecedit amorem; quamvis postea ex ipso amore spes augeatur. Per hoc enim quod aliquis reputat per aliquem se posse consequi aliquod bonum, incipit amare ipsum, et ex hoc ipso quod ipsum amat, postea fortius de eo sperat.

Referencing norms: Q62A4Ad3, assert-h8e190a55c62a95cc1ed54ab20a6351b6daf63216842cb8c3e6fe9774da8776b3

section/62-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5c8acb591507d44e16d11a235969ab1d85c3e92861a2ec484af5c689a0ba3eecLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit hic ordo theologicarum virtutum, quod fides sit prior spe, et spes prior caritate. Radix enim est prior eo quod est ex radice. Sed caritas est radix omnium virtutum; secundum illud ad Ephes. III, in caritate radicati et fundati. Ergo caritas est prior aliis.

Referencing norms: Q62A4Obiectio1, assert-ha97fbf7075bde2afd8ea4521a0d4277f977c833989b5a38bb2ad3bb360cd40f6, assert-hdad4353ae889497a8077791ee484700f44fb27b021eb415a4425d6ff8c7067cf

section/62-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b61fdf17ca93f81eb47c4c331103d7d826d994d24fbe2eb78c9382aa5f9abe2dLA

Praeterea, Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., non potest aliquis diligere quod esse non crediderit. Porro si credit et diligit, bene agendo efficit ut etiam speret. Ergo videtur quod fides praecedat caritatem, et caritas spem.

Referencing norms: Q62A4Obiectio2, assert-hacd50de6ae22bf73bb19736efd73cce0ec7230e3389db05e29140e87f9c4671b

section/62-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7e7ef9450eb098bb4a16c9a45a4097e4177b334955f8853eb9631e5a119e3813LA

Praeterea, amor est principium omnis affectionis, ut supra dictum est. Sed spes nominat quandam affectionem; est enim quaedam passio, ut supra dictum est. Ergo caritas, quae est amor, est prior spe.

Referencing norms: Q62A4Obiectio3, assert-h71caa65db0a936378c72411f0cffb4a583b536c2ed120b9af7032dc42fb458f1, assert-h7542bbd3b86d12eee8c1157d8e9692641d15fbfffb894cfddabc27505c625e6e

section/62-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8e9762ab5aa2433a0488da913809cd2e494fbb9da69e7306f477ad1d971f8290LA

Respondeo dicendum quod duplex est ordo, scilicet generationis, et perfectionis. Ordine quidem generationis, quo materia est prior forma, et imperfectum perfecto, in uno et eodem; fides praecedit spem, et spes caritatem, secundum actus (nam habitus simul infunduntur). Non enim potest in aliquid motus appetitivus tendere vel sperando vel amando, nisi quod est apprehensum sensu aut intellectu. Per fidem autem apprehendit intellectus ea quae sperat et amat. Unde oportet quod, ordine generationis, fides praecedat spem et caritatem. Similiter autem ex hoc homo aliquid amat, quod apprehendit illud ut bonum suum. Per hoc autem quod homo ab aliquo sperat se bonum consequi posse, reputat ipsum in quo spem habet, quoddam bonum suum. Unde ex hoc ipso quod homo sperat de aliquo, procedit ad amandum ipsum. Et sic, ordine generationis, secundum actus, spes praecedit caritatem. Ordine vero perfectionis, caritas praecedit fidem et spem, eo quod tam fides quam spes per caritatem formatur, et perfectionem virtutis acquirit. Sic enim caritas est mater omnium virtutum et radix, inquantum est omnium virtutum forma, ut infra dicetur.

Referencing norms: Q62A4Respondeo, assert-h878ecfb3db8aa191ba96c9b5ab1191d18f83a70b06ac97ae808cdd12aeb593bf

section/62-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:66f23582b220544a368aed844707e2776aba1f27d76d0b53831c35a612bf6daaLA

Sed contra est ordo quo apostolus ista enumerat, dicens, nunc autem manent fides, spes, caritas.

Referencing norms: assert-h8e57352a39022f80703fa0f25f2ada8eca80c35e177f7daacaa9c9f8fb222a46

question/62/prooemium · paragraph

la · official · sha256:22fa63b336032e31178265a76bc8181734741dcb5c2bc608587dff1847714bfdLA

Deinde considerandum est de virtutibus theologicis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum sint aliquae virtutes theologicae. Secundo, utrum virtutes theologicae distinguantur ab intellectualibus et moralibus. Tertio, quot, et quae sint. Quarto, de ordine earum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 63

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q63
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:200a2c8cd2eb585a3bbfd6a91191a0846f43112b25fc628dba8f6fc63fcd81642026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 31

section/63-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:80fb5fa6555c9a5d114ebfef951855c74f6c69b8ea0607d04641728c0e8b4afcLA

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae duae rationes procedunt secundum quod seminalia virtutum insunt nobis a natura, inquantum rationales sumus. Tertia vero ratio procedit secundum quod ex naturali dispositione corporis, quam habet ex nativitate, unus habet aptitudinem ad miserendum, alius ad temperate vivendum, alius ad aliam virtutem.

Referencing norms: Q63A1Ad1, Q63A1Ad2, Q63A1Ad3, assert-h55d84f40d73c9a816c1064187671a6aab0defe1fea5c325af3b3306b42064a3f, assert-h5a9df800a3e249eb2a9f06d0d9784000ae90e3d260fa0c51276270bd94aaecc0, assert-hf6742313240586276fc1d03ef53f42b94ef20b88c2c59a592630a34bfb77f88a

section/63-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5896da9b62b8cccbc33b15cfa247d69e7050ce21ae39107e3753ab927fb12c82LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus sit in nobis a natura. Dicit enim Damascenus, in III libro, naturales sunt virtutes, et aequaliter insunt omnibus. Et Antonius dicit, in sermone ad monachos, si naturam voluntas mutaverit, perversitas est; conditio servetur, et virtus est. Et Matth. IV, super illud, circuibat Iesus etc., dicit Glossa, docet naturales iustitias, scilicet castitatem, iustitiam, humilitatem, quas naturaliter habet homo.

Referencing norms: Q63A1Obiectio1, assert-hc7951fa45585916a3225abcdaecdc7122dede3c0a609f74fccf4007b72f02692

section/63-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c022f45c4021b39682e80e6c53bb3a38a5d1fe4f262c4128763b8cf18de334e2LA

Praeterea, bonum virtutis est secundum rationem esse, ut ex dictis patet. Sed id quod est secundum rationem, est homini naturale, cum ratio sit hominis natura. Ergo virtus inest homini a natura.

Referencing norms: Q63A1Obiectio2, assert-hac0a1d8057b3dd46b42653627f7b3f74348aeac301d3a96329a4983951f77b66, assert-he9b5a26ca0f8046bea163fbcd915dd8547247496c762c05b0193271314420a69

section/63-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4ba62c71b47bca8d78fe79f686d713fd5e08659e239a3874f5eac6037c9fdcffLA

Praeterea, illud dicitur esse nobis naturale, quod nobis a nativitate inest. Sed virtutes quibusdam a nativitate insunt, dicitur enim Iob XXXI, ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum. Ergo virtus inest homini a natura.

Referencing norms: Q63A1Obiectio3, assert-h1d482fd38eac68c60f4028ca30cbf4dd035a1e426e1dbeea41e3d412c9ed1571, assert-hd97e1d30f7bcda67543d3dd538772f6fa4bdea9ebb846b0640c9f3957a8677b4

section/63-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:05689fe7cc8091c4c4bfa665eeae2fab376b589fd0e0c4ee0395c2c543a2826cLA

Respondeo dicendum quod circa formas corporales, aliqui dixerunt quod sunt totaliter ab intrinseco, sicut ponentes latitationem formarum. Aliqui vero, quod totaliter sint ab extrinseco, sicut ponentes formas corporales esse ab aliqua causa separata. Aliqui vero, quod partim sint ab intrinseco, inquantum scilicet praeexistunt in materia in potentia; et partim ab extrinseco, inquantum scilicet reducuntur ad actum per agens. Ita etiam circa scientias et virtutes, aliqui quidem posuerunt eas totaliter esse ab intrinseco, ita scilicet quod omnes virtutes et scientiae naturaliter praeexistunt in anima; sed per disciplinam et exercitium impedimenta scientiae et virtutis tolluntur, quae adveniunt animae ex corporis gravitate; sicut cum ferrum clarificatur per limationem. Et haec fuit opinio Platonicorum. Alii vero dixerunt quod sunt totaliter ab extrinseco, idest ex influentia intelligentiae agentis, ut ponit Avicenna. Alii vero dixerunt quod secundum aptitudinem scientiae et virtutes sunt in nobis a natura, non autem secundum perfectionem, ut philosophus dicit, in II Ethic. Et hoc verius est. Ad cuius manifestationem, oportet considerare quod aliquid dicitur alicui homini naturale dupliciter, uno modo, ex natura speciei; alio modo, ex natura individui. Et quia unumquodque habet speciem secundum suam formam, individuatur vero secundum materiam; forma vero hominis est anima rationalis, materia vero corpus, id quod convenit homini secundum animam rationalem, est ei naturale secundum rationem speciei; id vero quod est ei naturale secundum determinatam corporis complexionem, est ei naturale secundum naturam individui. Quod enim est naturale homini ex parte corporis secundum speciem, quodammodo refertur ad animam, inquantum scilicet tale corpus est tali animae proportionatum. Utroque autem modo virtus est homini naturalis secundum quandam inchoationem. Secundum quidem naturam speciei, inquantum in ratione homini insunt naturaliter quaedam principia naturaliter cognita tam scibilium quam agendorum, quae sunt quaedam seminalia intellectualium virtutum et moralium; et inquantum in voluntate inest quidam naturalis appetitus boni quod est secundum rationem. Secundum vero naturam individui, inquantum ex corporis dispositione aliqui sunt dispositi vel melius vel peius ad quasdam virtutes, prout scilicet vires quaedam sensitivae actus sunt quarundam partium corporis, ex quarum dispositione adiuvantur vel impediuntur huiusmodi vires in suis actibus, et per consequens vires rationales, quibus huiusmodi sensitivae vires deserviunt. Et secundum hoc, unus homo habet naturalem aptitudinem ad scientiam, alius ad fortitudinem, alius ad temperantiam. Et his modis tam virtutes intellectuales quam morales, secundum quandam aptitudinis inchoationem, sunt in nobis a natura. Non autem consummatio earum. Quia natura determinatur ad unum, consummatio autem huiusmodi virtutum non est secundum unum modum actionis, sed diversimode, secundum diversas materias in quibus virtutes operantur, et secundum diversas circumstantias. Sic ergo patet quod virtutes in nobis sunt a natura secundum aptitudinem et inchoationem, non autem secundum perfectionem, praeter virtutes theologicas, quae sunt totaliter ab extrinseco.

Referencing norms: Q63A1Respondeo, VirtueCause, assert-hc9e559d9ba4d88cbb1e0565e4123f0567f84da1775fe964667a35dd873a1fe17

section/63-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:4558e31f9aa80ab4be44b52a199907c9e5c1ad6c40b891fc0873a33b27ec2716LA

Sed contra, id quod inest homini a natura, est omnibus hominibus commune, et non tollitur per peccatum, quia etiam in Daemonibus bona naturalia manent, ut Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom. Sed virtus non inest omnibus hominibus; et abiicitur per peccatum. Ergo non inest homini a natura.

Referencing norms: assert-h9382f9da1cfc2bc8777c7f446c1b4257ebbdcb03c485d3481d13c0adf4cecac1

section/63-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:dd882ffd704d6945592a25ae59c2a14428945c4909b6b9c5923ad7abca4e7c6cLA

Et de huiusmodi etiam virtutibus prima ratio procedit.

Referencing norms: Q63A2Ad1, assert-h4bb8999909201b446ba7a1e0764e9d62cf897b1b419472ecbbd31fb1041735ff

section/63-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:cab39381f92ad3d0c076abe357f0c328b68f52ddd18749235cb80cf069d0e9c5LA

Ad secundum dicendum quod virtus divinitus infusa, maxime si in sua perfectione consideretur, non compatitur secum aliquod peccatum mortale. Sed virtus humanitus acquisita potest secum compati aliquem actum peccati, etiam mortalis, quia usus habitus in nobis est nostrae voluntati subiectus, ut supra dictum est; non autem per unum actum peccati corrumpitur habitus virtutis acquisitae; habitui enim non contrariatur directe actus, sed habitus. Et ideo, licet sine gratia homo non possit peccatum mortale vitare, ita quod nunquam peccet mortaliter; non tamen impeditur quin possit habitum virtutis acquirere, per quam a malis operibus abstineat ut in pluribus, et praecipue ab his quae sunt valde rationi contraria. Sunt etiam quaedam peccata mortalia quae homo sine gratia nullo modo potest vitare, quae scilicet directe opponuntur virtutibus theologicis, quae ex dono gratiae sunt in nobis. Hoc tamen infra manifestius fiet.

Referencing norms: Q63A2Ad2, assert-hba459beb5e6045ca2b1e4cddcb9276bb776d0c497d29ae951dce5edc7a322a80

section/63-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9343359793098d57790415b79852e1d6cd424fa79c4e9fad958aa47c67f20c5eLA

Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, virtutum acquisitarum praeexistunt in nobis quaedam semina sive principia, secundum naturam. Quae quidem principia sunt nobiliora virtutibus eorum virtute acquisitis, sicut intellectus principiorum speculabilium est nobilior scientia conclusionum; et naturalis rectitudo rationis est nobilior rectificatione appetitus quae fit per participationem rationis, quae quidem rectificatio pertinet ad virtutem moralem. Sic igitur actus humani, inquantum procedunt ex altioribus principiis, possunt causare virtutes acquisitas humanas.

Referencing norms: Q63A2Ad3, assert-hdc6ddf970150dd04bb57db10e5f56daaf5f2f550c60660a4b108a9e743b28542

section/63-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:afe4cd8a18c1d2c747d99e6b275f6dd9e9d783d3425792c610094d0c7e5eecfbLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes in nobis causari non possint ex assuetudine operum. Quia super illud Rom. XIV, omne quod non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa Augustini, omnis infidelium vita peccatum est; et nihil est bonum sine summo bono. Ubi deest cognitio veritatis, falsa est virtus etiam in optimis moribus. Sed fides non potest acquiri ex operibus, sed causatur in nobis a Deo; secundum illud Ephes. II, gratia estis salvati per fidem. Ergo nulla virtus potest in nobis acquiri ex assuetudine operum.

Referencing norms: Q63A2Obiectio1, assert-h36db53d4397c8a6e91d9c70627e323db608a48fd0fc6365a19f2cdb77b0bcb97, assert-h7e347a317883866f43c87b06cba95af3880590b92db5d56fb34afc3c95b2172a

section/63-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5c17aff72146c53a22d3218027fc2f43718d00cc1f146c88185f26eb096c159cLA

Praeterea, peccatum, cum contrarietur virtuti, non compatitur secum virtutem. Sed homo non potest vitare peccatum nisi per gratiam Dei; secundum illud Sap. VIII, didici quod non possum esse aliter continens, nisi Deus det. Ergo nec virtutes aliquae possunt in nobis causari ex assuetudine operum; sed solum dono Dei.

Referencing norms: Q63A2Obiectio2, assert-h048235d9b5dda5f2be14e93526554818870278241b59441135eef0902504b74f, assert-h708405d03ad82d8a3928e2858e6a594e09c4963bc9d50ac8de9bda8dae351fb4

section/63-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:095fa0e6f03cd846b2c456fbf15669ac9d1cd6c9469fc8b05ef958914032ad27LA

Praeterea, actus qui sunt in virtutem, deficiunt a perfectione virtutis. Sed effectus non potest esse perfectior causa. Ergo virtus non potest causari ex actibus praecedentibus virtutem.

Referencing norms: Q63A2Obiectio3, assert-h51ce01ba78fd8f0be794b6fcb78bf8d36a85093dde4dab672179edfc30adcab7, assert-h54ec6bf8f6bf150af8a3c8349a9071d91bdabe6e36317a7561033e8e57b2a4f1

section/63-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fb4c4469db43704e2784ddb775a175a131c24123c7aca32b54dd800aaeccc0ccLA

Respondeo dicendum quod de generatione habituum ex actibus, supra in generali dictum est. Nunc autem specialiter quantum ad virtutem, considerandum est quod sicut supra dictum est, virtus hominis perficit ipsum ad bonum. Cum autem ratio boni consistat in modo, specie et ordine, ut Augustinus dicit in libro de natura boni; sive in numero, pondere et mensura, ut dicitur Sap. XI, oportet quod bonum hominis secundum aliquam regulam consideretur. Quae quidem est duplex, ut supra dictum est, scilicet ratio humana, et lex divina. Et quia lex divina est superior regula, ideo ad plura se extendit, ita quod quidquid regulatur ratione humana, regulatur etiam lege divina, sed non convertitur. Virtus igitur hominis ordinata ad bonum quod modificatur secundum regulam rationis humanae, potest ex actibus humanis causari, inquantum huiusmodi actus procedunt a ratione, sub cuius potestate et regula tale bonum consistit. Virtus vero ordinans hominem ad bonum secundum quod modificatur per legem divinam, et non per rationem humanam, non potest causari per actus humanos, quorum principium est ratio, sed causatur solum in nobis per operationem divinam. Et ideo, huiusmodi virtutem definiens, Augustinus posuit in definitione virtutis, quam Deus in nobis sine nobis operatur.

Referencing norms: Q63A2Respondeo, assert-h12e3329a7763d9d8634572e9c7f03572e2b637c78d634a84c3592d57c0b7eb24

section/63-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:3a3d25cd17f0b3318f7b336e9fe1f9315f7389033c03f23e508e942269b48a49LA

Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod bonum est virtuosius quam malum. Sed ex malis actibus causantur habitus vitiorum. Ergo multo magis ex bonis actibus possunt causari habitus virtutum.

Referencing norms: assert-h859e9cbe1d279579c98c8f87af177f7788d55246561ccc4b753c1adddd937bdf

section/63-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:eda850ab863829580558179ed11e8b1aaf320dba6c8f18e26c40824fcfa3d369LA

Ad primum ergo dicendum quod aliquae quidem virtutes morales et intellectuales possunt causari in nobis ex nostris actibus, tamen illae non sunt proportionatae virtutibus theologicis. Et ideo oportet alias, eis proportionatas, immediate a Deo causari.

Referencing norms: Q63A3Ad1, assert-h8e37bbd01ffbd8d5091aa377aaa132bb97e7769b6973eeba3214cff8b2452e16

section/63-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b96b39da3281c395cd70f5bd3160ba47dadc4ef5ddb06193e685d096e638dcb4LA

Ad secundum dicendum quod virtutes theologicae sufficienter nos ordinant in finem supernaturalem, secundum quandam inchoationem, quantum scilicet ad ipsum Deum immediate. Sed oportet quod per alias virtutes infusas perficiatur anima circa alias res, in ordine tamen ad Deum.

Referencing norms: Q63A3Ad2, assert-h7ddaa3680dcd8523738fb823a53959b2dd71bb2010bbfb5d4b4866f950b4e376

section/63-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5f7c02dcd25625115a8bf9e767bfce1a45743fa6a4dc3d3879ecdbd17ddfd1d7LA

Ad tertium dicendum quod virtus illorum principiorum naturaliter inditorum, non se extendit ultra proportionem naturae. Et ideo in ordine ad finem supernaturalem, indiget homo perfici per alia principia superaddita.

Referencing norms: Q63A3Ad3, assert-hc919dfbc4675d628dfe51680d5d465a3f0cfc671ab8ad5611743395f81cbc1c6

section/63-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1c26badff72cfc3f2b0f7241d54d28c8bf25e36cb6844ec9cbbbf3a4175b4975LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praeter virtutes theologicas, non sint aliae virtutes nobis infusae a Deo. Ea enim quae possunt fieri a causis secundis, non fiunt immediate a Deo, nisi forte aliquando miraculose, quia, ut Dionysius dicit, lex divinitatis est ultima per media adducere. Sed virtutes intellectuales et morales possunt in nobis causari per nostros actus, ut dictum est. Non ergo convenienter causantur in nobis per infusionem.

Referencing norms: Q63A3Obiectio1, assert-h1746aca811e7d482de16a964676f942b98862859a13ca36bcdb84f64842f3ec2, assert-hce63fa991ec3167cf88409c33fe0fc43a4249125af3fdafec96d4d550ae1d929

section/63-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:44a3a5f49e9e41524f4543ddfbf9d06f22b105a70d30e196a2c8e6136a5adfa8LA

Praeterea, in operibus Dei multo minus est aliquid superfluum quam in operibus naturae. Sed ad ordinandum nos in bonum supernaturale, sufficiunt virtutes theologicae. Ergo non sunt aliae virtutes supernaturales, quas oporteat in nobis causari a Deo.

Referencing norms: Q63A3Obiectio2, assert-h778991dcdc835c6548a7c3fe3d81f87861638f45e66bfaa906ee23454f744769, assert-h84f6999a448614dfe04991c2dbf42f1eb6ca11927ea8c40519cc81811a3afdfc

section/63-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:af9947159fb42ee3a5acc52e10a3ac8ab0647c95d3e6c7fc2abdcde9b9c3504dLA

Praeterea, natura non facit per duo, quod potest facere per unum, et multo minus Deus. Sed Deus inseruit animae nostrae semina virtutum, ut dicit Glossa Heb. I. Ergo non oportet quod alias virtutes in nobis per infusionem causet.

Referencing norms: Q63A3Obiectio3, assert-h5500a744be0c8e6e247197afd80279d610cb544461ae6933f17662e984e84d65, assert-h7bd4a65487c9cae4fce40effc02f3b01515a5bcc0e3d764dffbe144a8024f8b5

section/63-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:17928051937509856807bed4b96b60511ec2b1c175bd90ae7f31d07eb727569eLA

Respondeo dicendum quod oportet effectus esse suis causis et principiis proportionatos. Omnes autem virtutes tam intellectuales quam morales, quae ex nostris actibus acquiruntur, procedunt ex quibusdam naturalibus principiis in nobis praeexistentibus, ut supra dictum est. Loco quorum naturalium principiorum, conferuntur nobis a Deo virtutes theologicae, quibus ordinamur ad finem supernaturalem, sicut supra dictum est. Unde oportet quod his etiam virtutibus theologicis proportionaliter respondeant alii habitus divinitus causati in nobis, qui sic se habeant ad virtutes theologicas sicut se habent virtutes morales et intellectuales ad principia naturalia virtutum.

Referencing norms: Q63A3Respondeo, assert-h5f0e9f1fcd10fee3f41c4f9e426bb721734a0877785062c2a6c98dbbc1730a69

section/63-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:bd66c953d993025acae5504f7eb3cbbecb193b64f6bb782d376cd50e37f17c64LA

Sed contra est quod dicitur Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et virtutem.

Referencing norms: assert-h3fb8da166747bdc942f9e4fd25ca23df41cf324a4c309ee5d1e9da3f57c5dfea

section/63-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c8f721268cd5858c21dc5c7762154dde7d73667426bdcc9deb418f354cf894cfLA

Ad primum ergo dicendum quod virtus infusa et acquisita non solum differunt secundum ordinem ad ultimum finem; sed etiam secundum ordinem ad propria obiecta, ut dictum est.

Referencing norms: Q63A4Ad1, assert-h3b9ca8b2c5d37ec767a5fddd325e72a14a973ebed0634986ca37d332b74ba8e2

section/63-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:347f1368b688226a0c75a71acd6e0ad740a0458d6b450f1d037afb47fe5195fdLA

Ad secundum dicendum quod alia ratione modificat concupiscentias delectabilium tactus temperantia acquisita, et temperantia infusa, ut dictum est. Unde non habent eundem actum.

Referencing norms: Q63A4Ad2, assert-hdd24dba4d41f6957fb8178bcaa6be05a2e11ad9b063798af31b5b8304abde6f2

section/63-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:317b6fbfd55aaf382951b4bac868cfd317cfbbe7d4b438f0eb5fd9a1c99c0c06LA

Ad tertium dicendum quod oculum caeci nati Deus fecit ad eundem actum ad quem formantur alii oculi secundum naturam, et ideo fuit eiusdem speciei. Et eadem ratio esset, si Deus vellet miraculose causare in homine virtutes quales acquiruntur ex actibus. Sed ita non est in proposito, ut dictum est.

Referencing norms: Q63A4Ad3, assert-ha5388fbb896f8c0d275161377c7741ffae44150ddcbd5b135b6d023ffb076913

section/63-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:44911483a8e8880253467dc9f5819d83b2b6480f0e8bfce80c08dedb51528614LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtutes infusae non sint alterius speciei a virtutibus acquisitis. Virtus enim acquisita et virtus infusa, secundum praedicta, non videntur differre nisi secundum ordinem ad ultimum finem. Sed habitus et actus humani non recipiunt speciem ab ultimo fine, sed a proximo. Non ergo virtutes morales vel intellectuales infusae differunt specie ab acquisitis.

Referencing norms: Q63A4Obiectio1, assert-h2c6b561ad269f9be5f446b5c5df395165b07fe0824c3382dc3b76433fdc05e75, assert-hc191523c1e407633e4e87b224fc4f875fe759c825cdb7004fba60ef810d04dee

section/63-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:2473e582b7d41d35d131d4b915bb9dabeb498e3792403f99432c640ca1c9ca4fLA

Praeterea, habitus per actus cognoscuntur. Sed idem est actus temperantiae infusae, et acquisitae, scilicet moderari concupiscentias tactus. Ergo non differunt specie.

Referencing norms: Q63A4Obiectio2, assert-h170b7577e589bc6d8d454234e1738b8db6c8caca00bc282b67315d621ce83c49, assert-ha5f32ec2c7feff44dc8474df5941690fdc0707df88e068e77a5b8e54c8b6cc23

section/63-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fa38585d4b60af2f7476d2bc0fe5c3d43913343c04c49b6f9545bb363bb36259LA

Praeterea, virtus acquisita et infusa differunt secundum illud quod est immediate a Deo factum, et a creatura. Sed idem est specie homo quem Deus formavit, et quem generat natura; et oculus quem caeco nato dedit, et quem virtus formativa causat. Ergo videtur quod est eadem specie virtus acquisita, et infusa.

Referencing norms: Q63A4Obiectio3, assert-h73078ca27682d513914a26c26dd3f96d4405acbda4c6c9bdda57c56264ac1c4a, assert-h7c24accf88914f31b6411ba661accd742574d0d297a081a21f3c316a4fca9a9e

section/63-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2e05238230b7aa6522de5547c43c6c860e498ff1188cb5c8eb339a234f6df1b6LA

Respondeo dicendum quod dupliciter habitus distinguuntur specie. Uno modo, sicut praedictum est, secundum speciales et formales rationes obiectorum. Obiectum autem virtutis cuiuslibet est bonum consideratum in materia propria, sicut temperantiae obiectum est bonum delectabilium in concupiscentiis tactus. Cuius quidem obiecti formalis ratio est a ratione, quae instituit modum in his concupiscentiis, materiale autem est id quod est ex parte concupiscentiarum. Manifestum est autem quod alterius rationis est modus qui imponitur in huiusmodi concupiscentiis secundum regulam rationis humanae, et secundum regulam divinam. Puta in sumptione ciborum, ratione humana modus statuitur ut non noceat valetudini corporis, nec impediat rationis actum, secundum autem regulam legis divinae, requiritur quod homo castiget corpus suum, et in servitutem redigat, per abstinentiam cibi et potus, et aliorum huiusmodi. Unde manifestum est quod temperantia infusa et acquisita differunt specie, et eadem ratio est de aliis virtutibus. Alio modo habitus distinguuntur specie secundum ea ad quae ordinantur, non enim est eadem specie sanitas hominis et equi, propter diversas naturas ad quas ordinantur. Et eodem modo dicit philosophus, in III Polit., quod diversae sunt virtutes civium, secundum quod bene se habent ad diversas politias. Et per hunc etiam modum differunt specie virtutes morales infusae, per quas homines bene se habent in ordine ad hoc quod sint cives sanctorum et domestici Dei; et aliae virtutes acquisitae, secundum quas homo se bene habet in ordine ad res humanas.

Referencing norms: Q63A4Respondeo, assert-hd182ff71fd1d7aec110506330478839019fb391549a250d96b6882aa6b62a249

section/63-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:18b786ddb8d4140c4d0d9f9070c6980c7a302b3695cb1e04d2d2f72047c0f64dLA

Sed contra, quaelibet differentia in definitione posita, mutata diversificat speciem. Sed in definitione virtutis infusae ponitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur, ut supra dictum est. Ergo virtus acquisita, cui hoc non convenit, non est eiusdem speciei cum infusa.

Referencing norms: assert-h9770296b231c17deec9c3f36d5f827afcb54a745db57129fbe496b97bca1607a

question/63/prooemium · paragraph

la · official · sha256:c13d66d6405056ce0264f93b9bd448d3e6029c55942e3d2ceab8ae77364f2ffeLA

Deinde considerandum est de causa virtutum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum virtus sit in nobis a natura. Secundo, utrum aliqua virtus causetur in nobis ex assuetudine operum. Tertio, utrum aliquae virtutes morales sint in nobis per infusionem. Quarto, utrum virtus quam acquirimus ex assuetudine operum, sit eiusdem speciei cum virtute infusa.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 64

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q64
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:8ea217ae98d8e56a39c3554ba4a3306d1a39fea3efd68c68c62f57a3814810aa2026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 31

section/64-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:00a92e2ed7194f9e04b11d89e548fb400b7419db5d1a2c5001fe973c1ddae995LA

Ad primum ergo dicendum quod virtus moralis bonitatem habet ex regula rationis, pro materia autem habet passiones vel operationes. Si ergo comparetur virtus moralis ad rationem, sic, secundum id quod rationis est, habet rationem extremi unius, quod est conformitas, excessus vero et defectus habet rationem alterius extremi, quod est difformitas. Si vero consideretur virtus moralis secundum suam materiam, sic habet rationem medii, inquantum passionem reducit ad regulam rationis. Unde philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus secundum substantiam medietas est, inquantum regula virtutis ponitur circa propriam materiam, secundum optimum autem et bene, est extremitas, scilicet secundum conformitatem rationis.

Referencing norms: Q64A1Ad1, assert-h3af6af071603a54bed520a299cbdc2338b31178986be0f6cac9967f33d7c9b99

section/64-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:77ed21c8586a316cbb9d24329aa6dad81f4ffde4b3d3a555a6936ae7b7dc542dLA

Ad secundum dicendum quod medium et extrema considerantur in actionibus et passionibus secundum diversas circumstantias, unde nihil prohibet in aliqua virtute esse extremum secundum unam circumstantiam, quod tamen est medium secundum alias circumstantias, per conformitatem ad rationem. Et sic est in magnificentia et magnanimitate. Nam si consideretur quantitas absoluta eius in quod tendit magnificus et magnanimus, dicetur extremum et maximum, sed si consideretur hoc ipsum per comparationem ad alias circumstantias, sic habet rationem medii; quia in hoc tendunt huiusmodi virtutes secundum regulam rationis, idest ubi oportet, et quando oportet, et propter quod oportet. Excessus autem, si in hoc maximum tendatur quando non oportet, vel ubi non oportet, vel propter quod non oportet; defectus autem est, si non tendatur in hoc maximum ubi oportet, et quando oportet. Et hoc est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod magnanimus est quidem magnitudine extremus; eo autem quod ut oportet, medius.

Referencing norms: Q64A1Ad2, assert-hdf34c68aefd970a575ea893f56071e99b77364229a208a0ff554777c021fdbc4

section/64-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:434a6990579924787c7ccf89baa1849d3c82df8a6c3e9b9dbd8eb794343584a9LA

Ad tertium dicendum quod eadem ratio est de virginitate et paupertate, quae est de magnanimitate. Abstinet enim virginitas ab omnibus venereis, et paupertas ab omnibus divitiis, propter quod oportet, et secundum quod oportet; idest secundum mandatum Dei, et propter vitam aeternam. Si autem hoc fiat secundum quod non oportet, idest secundum aliquam superstitionem illicitam, vel etiam propter inanem gloriam; erit superfluum. Si autem non fiat quando oportet, vel secundum quod oportet, est vitium per defectum, ut patet in transgredientibus votum virginitatis vel paupertatis.

Referencing norms: Q64A1Ad3, assert-h34c3fa9f38c4ce136209591923f3cf91638fe124ae2cc9f29b4338ad86fa8b68

section/64-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bfe86cb9a9ac7c6daa56f9fc10365d780dce43312c801f458749203e6ffb75b4LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus moralis non consistat in medio. Ultimum enim repugnat rationi medii. Sed de ratione virtutis est ultimum, dicitur enim in I de caelo, quod virtus est ultimum potentiae. Ergo virtus moralis non consistit in medio.

Referencing norms: Q64A1Obiectio1, assert-h355ed84fa6a65e8d5c5afbfbba32d1d3dd80dd1f8403348189db7680dbf66435, assert-he3aefd0cd8e4457271d8b3f6d687db38c8bd2edd1c3b3948c772716f12ed1c14

section/64-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7c6933398f458174430b46fa4477152b151c0f678b32746c7bc2a6485020ecd8LA

Praeterea, illud quod est maximum, non est medium. Sed quaedam virtutes morales tendunt in aliquod maximum, sicut magnanimitas est circa maximos honores, et magnificentia circa maximos sumptus, ut dicitur in IV Ethic. Ergo non omnis virtus moralis est in medio.

Referencing norms: Q64A1Obiectio2, assert-h5f4a22a53cb195a931ff60c87eceba93131e565e8851f6b0e24217ba784cc415, assert-hd7c71c96efe71c456da824e23635b541d1bea7fdddd9fbcd4faa72ace6c2fc5b

section/64-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6975f4a6e4973ca5a1abfe5fc1d910774aa5d75c036171329471e3d13b574b4dLA

Praeterea, si de ratione virtutis moralis sit in medio esse, oportet quod virtus moralis non perficiatur, sed magis corrumpatur, per hoc quod tendit ad extremum. Sed quaedam virtutes morales perficiuntur per hoc quod tendunt ad extremum, sicut virginitas, quae abstinet ab omni delectabili venereo, et sic tenet extremum, et est perfectissima castitas. Et dare omnia pauperibus est perfectissima misericordia vel liberalitas. Ergo videtur quod non sit de ratione virtutis moralis esse in medio.

Referencing norms: Q64A1Obiectio3, assert-h6f934aa208904207836b35a48f3c7dcdf63a45b31e55be267bbf75e5f194dc29, assert-hf937e1be2a9581413dfa6325b830ad3f0e113d80a3eb800ff0ce3977d7694038

section/64-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:66ef00252052d241bea360f19eb6cb173ff5144999962e8458ca52ab6c1036c8LA

Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, virtus de sui ratione ordinat hominem ad bonum. Moralis autem virtus proprie est perfectiva appetitivae partis animae circa aliquam determinatam materiam. Mensura autem et regula appetitivi motus circa appetibilia, est ipsa ratio. Bonum autem cuiuslibet mensurati et regulati consistit in hoc quod conformetur suae regulae, sicut bonum in artificiatis est ut consequantur regulam artis. Malum autem per consequens in huiusmodi est per hoc quod aliquid discordat a sua regula vel mensura. Quod quidem contingit vel per hoc quod superexcedit mensuram, vel per hoc quod deficit ab ea, sicut manifeste apparet in omnibus regulatis et mensuratis. Et ideo patet quod bonum virtutis moralis consistit in adaequatione ad mensuram rationis. Manifestum est autem quod inter excessum et defectum medium est aequalitas sive conformitas. Unde manifeste apparet quod virtus moralis in medio consistit.

Referencing norms: Q64A1Respondeo, assert-heb855524869d3db26f1e6812a2f6927759a1489cb2119d12273c69d5f21d2d1b

section/64-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:f9b904a8e48cd5c25bd67058ec09c782c9f6ecec769c18e1ebeccd3e28e813f4LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus moralis est habitus electivus in medietate existens.

Referencing norms: assert-hd7ff46b6e5c1b9d3e883bdf4f29fc9a760306747fa323d98ddd495d2941caaaa

section/64-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 6

la · official · sha256:c469cccb04ae99160e1e5ee69b91150ab8e573d73c6ad4b87a4b64963a09cdfaLA

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam, primae duae rationes procedunt de medio rationis quod scilicet invenitur in ipso actu rationis. Tertia vero ratio procedit de medio iustitiae.

Referencing norms: Q64A2Ad1, Q64A2Ad2, Q64A2Ad3, assert-h39fa0969a2c0c05951fea0a9d173d1fe37b54a2983851572fdabf643eca0dffa, assert-h816b003da661732674b03f07a6be9f1f1791b360c6c03ad28e4020cea1952efe, assert-hf5052f3643f76ec55ad9c8cd3c1ed43ced41bdb9bd25c4f0b10461d24a36b462

section/64-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d0640a9c9b1ffccec0605662666c5196e08fff0ce086a0954b0fb8d1571df82aLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod medium virtutis moralis non sit medium rationis, sed medium rei. Bonum enim virtutis moralis consistit in hoc quod est in medio. Bonum autem, ut dicitur in VI Metaphys., est in rebus ipsis. Ergo medium virtutis moralis est medium rei.

Referencing norms: Q64A2Obiectio1, assert-hdc3036cc3f7515dfcc704aef6422aa970b6261ad23e9073e70020a9e97a55191

section/64-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bc62de85fa172e524f15a88eb42c15139381be5a753c6fcc22c3e995a438b753LA

Praeterea, ratio est vis apprehensiva. Sed virtus moralis non consistit in medio apprehensionum; sed magis in medio operationum et passionum. Ergo medium virtutis moralis non est medium rationis, sed medium rei.

Referencing norms: Q64A2Obiectio2, assert-h9bf320ebfeb982f887f9fb4720740eba09b09f1990d0f8cabde2e88a1470f84c, assert-hcf7816d649253ded2f50ffa7c54e2179ec0eccd76a6cd10cf5a7816eccfc656b

section/64-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d3d87b465f114b91667a1600f6f54f1ee83c25d6133a81ec753bce9e6482f2b5LA

Praeterea, medium quod accipitur secundum proportionem arithmeticam vel geometricam, est medium rei. Sed tale est medium iustitiae, ut dicitur in V Ethic. Ergo medium virtutis moralis non est medium rationis, sed rei.

Referencing norms: Q64A2Obiectio3, assert-h4535f9f083cb98ba04cd89365d0111a7a8cef39959556f27e5e9d9b2d0a1d46d, assert-h9d6806d6de7f17936051e779a636bdddc5339c96ede215a1f61e17788e5e54f9

section/64-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f248e734142abc3128e90578dc10a17a7a9ffdc3eef5f6dfa13c9f6110942eb6LA

Respondeo dicendum quod medium rationis dupliciter potest intelligi. Uno modo, secundum quod medium in ipso actu rationis existit, quasi ipse actus rationis ad medium reducatur. Et sic, quia virtus moralis non perficit actum rationis, sed actum virtutis appetitivae; medium virtutis moralis non est medium rationis. Alio modo potest dici medium rationis id quod a ratione ponitur in aliqua materia. Et sic omne medium virtutis moralis est medium rationis, quia, sicut dictum est, virtus moralis dicitur consistere in medio, per conformitatem ad rationem rectam. Sed quandoque contingit quod medium rationis est etiam medium rei, et tunc oportet quod virtutis moralis medium sit medium rei; sicut est in iustitia. Quandoque autem medium rationis non est medium rei, sed accipitur per comparationem ad nos, et sic est medium in omnibus aliis virtutibus moralibus. Cuius ratio est quia iustitia est circa operationes, quae consistunt in rebus exterioribus, in quibus rectum institui debet simpliciter et secundum se, ut supra dictum est, et ideo medium rationis in iustitia est idem cum medio rei, inquantum scilicet iustitia dat unicuique quod debet, et non plus nec minus. Aliae vero virtutes morales consistunt circa passiones interiores, in quibus non potest rectum constitui eodem modo, propter hoc quod homines diversimode se habent ad passiones, et ideo oportet quod rectitudo rationis in passionibus instituatur per respectum ad nos, qui afficimur secundum passiones.

Referencing norms: Q64A2Respondeo, assert-h85d17298de8ed3905bf82034c1ebcd46fc47282f905671f84a40030345b29db3

section/64-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:79198d83b4d030fc3a123e7d2a6f208f387e3a24a67db7842abd02518437fc7fLA

Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus moralis in medio consistit quoad nos, determinata ratione.

Referencing norms: assert-h94ac28309ae4c6be1d6d2aac9a2aeefaa60e5bdc31df58197236e145d405f17c

section/64-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1a02c09b0eee13b8f5a90c5f6cca3d2fc534c4126988f906f2acae0d4e793437LA

Ad primum ergo dicendum quod etiam virtus intellectualis habet suam mensuram, ut dictum est, et per conformitatem ad ipsam, accipitur in ipsa medium.

Referencing norms: Q64A3Ad1, assert-h0a897602c56b23c9f293c3d963fe7baf85162e981200cc473861b4037ef82171

section/64-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:012eee79b5aec962de9568560f0d2c1d1af92fb53622ba9566386a3243ac8ea4LA

Ad secundum dicendum quod non est necesse in infinitum procedere in virtutibus, quia mensura et regula intellectualis virtutis non est aliquod aliud genus virtutis, sed ipsa res.

Referencing norms: Q64A3Ad2, assert-he6f5d23d04170ab1f95f03ae5dc0b728478a79e4e1d9211a0e818f268cb3e47f

section/64-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:519742c7dfce5a9ebf9929a061ade605ca1d4b9cc3ce1a131ffaf9b2ac96f8ebLA

Ad tertium dicendum quod ipsae res contrariae non habent contrarietatem in anima, quia unum est ratio cognoscendi alterum, et tamen in intellectu est contrarietas affirmationis et negationis, quae sunt contraria, ut dicitur in fine peri hermeneias. Quamvis enim esse et non esse non sint contraria, sed contradictorie opposita, si considerentur ipsa significata prout sunt in rebus, quia alterum est ens, et alterum est pure non ens, tamen si referantur ad actum animae, utrumque ponit aliquid. Unde esse et non esse sunt contradictoria, sed opinio qua opinamur quod bonum est bonum, est contraria opinioni qua opinamur quod bonum non est bonum. Et inter huiusmodi contraria medium est virtus intellectualis.

Referencing norms: Q64A3Ad3, assert-h8a7114bde857ba51d669209700f34585829e5da74dafb50171cf3687614a6cee

section/64-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:37c2422a93051e30ccedbcfc41666f6528af5a31da1b04df13ef05a7a91ed021LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtutes intellectuales non consistant in medio. Virtutes enim morales consistunt in medio, inquantum conformantur regulae rationis. Sed virtutes intellectuales sunt in ipsa ratione; et sic non videntur habere superiorem regulam. Ergo virtutes intellectuales non consistunt in medio.

Referencing norms: Q64A3Obiectio1, assert-hc0170c5c1dfdb2bfceeb76d02081c154c241dd78406303223c2969d5b2515c23, assert-he02cf4231f1d3b1eb00e7255086014bd432696f03e210d61b22ff3cb6f7ca8a9

section/64-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7b63e69a7bcff0c4de4931437ec5431dad6e107e035d227f3182315d50808e68LA

Praeterea, medium virtutis moralis determinatur a virtute intellectuali, dicitur enim in II Ethic., quod virtus consistit in medietate determinata ratione, prout sapiens determinabit. Si igitur virtus intellectualis iterum consistat in medio, oportet quod determinetur sibi medium per aliquam aliam virtutem. Et sic procedetur in infinitum in virtutibus.

Referencing norms: Q64A3Obiectio2, assert-h1c2a7fc4b3226a08c279c8e957e87f7725f656330a913d9a91e1370a19a842fa

section/64-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7b45719924e5e598c240c4df327713dca52fac8da36dd6df22d659821cf0e731LA

Praeterea, medium proprie est inter contraria; ut patet per philosophum, in X Metaphys. Sed in intellectu non videtur esse aliqua contrarietas, cum etiam ipsa contraria, secundum quod sunt in intellectu, non sint contraria, sed simul intelligantur, ut album et nigrum, sanum et aegrum. Ergo in intellectualibus virtutibus non est medium.

Referencing norms: Q64A3Obiectio3, assert-he8e12302e84804a7d230d028f8124044c5422c4c6cf78a67e995b4cb1f099ab5, assert-hfcdc08794ecee12a05a700aff6c3f4ccc6212d11679eaf8f8f3e6487c12eb439

section/64-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:89c109a862c3afbf3bfe01867ccd0f1e1573e199f40acc9e86c070110693411dLA

Respondeo dicendum quod bonum alicuius rei consistit in medio, secundum quod conformatur regulae vel mensurae quam contingit transcendere et ab ea deficere, sicut dictum est. Virtus autem intellectualis ordinatur ad bonum, sicut et moralis, ut supra dictum est. Unde secundum quod bonum virtutis intellectualis se habet ad mensuram, sic se habet ad rationem medii. Bonum autem virtutis intellectualis est verum, speculativae quidem virtutis, verum absolute, ut in VI Ethic. dicitur; practicae autem virtutis, verum secundum conformitatem ad appetitum rectum. Verum autem intellectus nostri absolute consideratum, est sicut mensuratum a re, res enim est mensura intellectus nostri, ut dicitur in X Metaphys.; ex eo enim quod res est vel non est, veritas est in opinione et in oratione. Sic igitur bonum virtutis intellectualis speculativae consistit in quodam medio, per conformitatem ad ipsam rem, secundum quod dicit esse quod est, vel non esse quod non est; in quo ratio veri consistit. Excessus autem est secundum affirmationem falsam, per quam dicitur esse quod non est, defectus autem accipitur secundum negationem falsam, per quam dicitur non esse quod est. Verum autem virtutis intellectualis practicae, comparatum quidem ad rem, habet rationem mensurati. Et sic eodem modo accipitur medium per conformitatem ad rem, in virtutibus intellectualibus practicis, sicut in speculativis. Sed respectu appetitus, habet rationem regulae et mensurae. Unde idem medium, quod est virtutis moralis, etiam est ipsius prudentiae, scilicet rectitudo rationis, sed prudentiae quidem est istud medium ut regulantis et mensurantis; virtutis autem moralis, ut mensuratae et regulatae. Similiter excessus et defectus accipitur diversimode utrobique.

Referencing norms: Q64A3Respondeo, assert-h8626bfae5143d1f987912447bd800f17fac7d94d04144808d5a29b74bbceec14

section/64-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:f302b577d8cd8eee586a229d1619fa269a55b1a1e80d5a54dc713982f140a6deLA

Sed contra est quod ars est virtus intellectualis, ut dicitur in VI Ethic.; et tamen artis est aliquod medium, ut dicitur in II Ethic. Ergo etiam virtus intellectualis consistit in medio.

Referencing norms: assert-h661e69db3f182a3ec1204953938c3056168dfb4c5a94b8a63df2c07ab291b677

section/64-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8c1024535ab629379db956bff3d38f70d4c5bfbd757824377dc42bc7ce07203dLA

Ad primum ergo dicendum quod bonum virtutum intellectualium et moralium consistit in medio per conformitatem ad regulam vel mensuram quam transcendere contingit. Quod non est in virtutibus theologicis, per se loquendo, ut dictum est.

Referencing norms: Q64A4Ad1, assert-h2247961596b908e2fcb43a13abc586cb50058412b0f131c572e5e200baf14dbb

section/64-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bbce77a1151faa8c5202eba4cdac13331fb92d3d717cf9cb0b7b75e02e489b58LA

Ad secundum dicendum quod virtutes morales et intellectuales perficiunt intellectum et appetitum nostrum in ordine ad mensuram et regulam creatam, virtutes autem theologicae in ordine ad mensuram et regulam increatam. Unde non est similis ratio.

Referencing norms: Q64A4Ad2, assert-hab2920a054e86cf3001022d3d2e5e9f5d238c3203ad6956c58fd0a4626f64c68

section/64-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f4041247775509c4241d144bb8b3c51f52bcd2bda428fd850e32477ee0846e84LA

Ad tertium dicendum quod spes est media inter praesumptionem et desperationem, ex parte nostra, inquantum scilicet aliquis praesumere dicitur ex eo quod sperat a Deo bonum quod excedit suam conditionem; vel non sperat quod secundum suam conditionem sperare posset. Non autem potest esse superabundantia spei ex parte Dei, cuius bonitas est infinita. Similiter etiam fides est media inter contrarias haereses, non per comparationem ad obiectum, quod est Deus, cui non potest aliquis nimis credere, sed inquantum ipsa opinio humana est media inter contrarias opiniones, ut ex supradictis patet.

Referencing norms: Q64A4Ad3, assert-h6d6527be853f899761bee928c02a9686fca3b46a2cf976b8751433b97ffbcfa7

section/64-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6057c668e8d7aa040eebfb3446d9fd322a6ede38b9c88a3fb2d166a056c75fb4LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtus theologica consistat in medio. Bonum enim aliarum virtutum consistit in medio. Sed virtus theologica excedit in bonitate alias virtutes. Ergo virtus theologica multo magis est in medio.

Referencing norms: Q64A4Obiectio1, assert-hc19e8cc4ba4344bdb00593d084f5aff6666e567506b4c9a9e62bd9da6f5764d6, assert-hdeefbe1d4528ec5f0ea445ceb95adbf5dae208dfe4481884ea4acaae4d861932

section/64-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:671865a0a78716a376165cad23902b626dc0d9faced241406e34c83abfe8fa56LA

Praeterea, medium virtutis accipitur, moralis quidem secundum quod appetitus regulatur per rationem; intellectualis vero secundum quod intellectus noster mensuratur a re. Sed virtus theologica et perficit intellectum, et appetitum, ut supra dictum est. Ergo etiam virtus theologica consistit in medio.

Referencing norms: Q64A4Obiectio2, assert-h4b22bcf15ad376a2d548d461e7bf7f31466faa97d24713beae38dc30a05e8aa0, assert-h8e62d4414d5249365bb09fd567b0505d9315c91cb3d72ccdc5ef430ef47d56c0

section/64-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:311c3e65d2a42d340dea0285b18870e838cad99dfc8e84370d4e2909a795a40aLA

Praeterea, spes quae est virtus theologica, medium est inter desperationem et praesumptionem. Similiter etiam fides incedit media inter contrarias haereses, ut Boetius dicit, in libro de duabus naturis, quod enim confitemur in Christo unam personam et duas naturas, medium est inter haeresim Nestorii, qui dicit duas personas et duas naturas; et haeresim Eutychis, qui dicit unam personam et unam naturam. Ergo virtus theologica consistit in medio.

Referencing norms: Q64A4Obiectio3, assert-h36e3db17b4c86e4cd42762eac030bce41c8404917f9c6f11fa5bdd7beeb021b1

section/64-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1bbf192a390679af5d59261893e9f643785e3f14a8477ac7c1f892f228a2870fLA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, medium virtutis accipitur per conformitatem ad suam regulam vel mensuram, secundum quod contingit ipsam transcendere vel ab ea deficere. Virtutis autem theologicae duplex potest accipi mensura. Una quidem secundum ipsam rationem virtutis. Et sic mensura et regula virtutis theologicae est ipse Deus, fides enim nostra regulatur secundum veritatem divinam, caritas autem secundum bonitatem eius, spes autem secundum magnitudinem omnipotentiae et pietatis eius. Et ista est mensura excellens omnem humanam facultatem, unde nunquam potest homo tantum diligere Deum quantum diligi debet, nec tantum credere aut sperare in ipsum, quantum debet. Unde multo minus potest ibi esse excessus. Et sic bonum talis virtutis non consistit in medio, sed tanto est melius, quanto magis acceditur ad summum. Alia vero regula vel mensura virtutis theologicae est ex parte nostra, quia etsi non possumus ferri in Deum quantum debemus, debemus tamen ferri in ipsum credendo, sperando et amando, secundum mensuram nostrae conditionis. Unde per accidens potest in virtute theologica considerari medium et extrema, ex parte nostra.

Referencing norms: Q64A4Respondeo, assert-h24747d4446aadb0a94b2f21dd2e61d1ead922c408b699e4ec66d5f0e826cd952

section/64-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:d5e5fe2d5e1a9df075da9a305ae8e091feae32c2241438195e076e6661f10a25LA

Sed contra, in omnibus in quibus consistit virtus in medio, contingit peccare per excessum, sicut et per defectum. Sed circa Deum, qui est obiectum virtutis theologicae, non contingit peccare per excessum, dicitur enim Eccli. XLIII, benedicentes Deum, exaltate illum quantum potestis, maior enim est omni laude. Ergo virtus theologica non consistit in medio.

Referencing norms: assert-h276a1a94045df47b2f24c60e2bdc774cd6a0e004ff0adfb6704096f7ead1f9e0

question/64/prooemium · paragraph

la · official · sha256:75eb60bc3e0421d98dd20b8da68eb21c73e1b4f9046d93b45689bf2533a80235LA

Deinde considerandum est de proprietatibus virtutum. Et primo quidem, de medio virtutum; secundo, de connexione virtutum; tertio, de aequalitate earum; quarto, de ipsarum duratione. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum virtutes morales sint in medio. Secundo, utrum medium virtutis moralis sit medium rei, vel rationis. Tertio, utrum intellectuales virtutes consistant in medio. Quarto, utrum virtutes theologicae.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 65

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q65
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:117b9506db2fc7841a8f3d097d14939a7020071a86913d3da8fc75d5778057862026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 43

section/65-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8553b7983c388f533556622ae8d8b836405a1e42ff5eed5d270caa40961054d5LA

Ad primum ergo dicendum quod virtutum moralium quaedam perficiunt hominem secundum communem statum, scilicet quantum ad ea quae communiter in omni vita hominum occurrunt agenda. Unde oportet quod homo simul exercitetur circa materias omnium virtutum moralium. Et si quidem circa omnes exercitetur bene operando, acquiret habitus omnium virtutum moralium. Si autem exercitetur bene operando circa unam materiam, non autem circa aliam, puta bene se habendo circa iras, non autem circa concupiscentias; acquiret quidem habitum aliquem ad refrenandum iras, qui tamen non habebit rationem virtutis, propter defectum prudentiae, quae circa concupiscentias corrumpitur. Sicut etiam naturales inclinationes non habent perfectam rationem virtutis, si prudentia desit. Quaedam vero virtutes morales sunt quae perficiunt hominem secundum aliquem eminentem statum, sicut magnificentia, et magnanimitas. Et quia exercitium circa materias harum virtutum non occurrit unicuique communiter, potest aliquis habere alias virtutes morales, sine hoc quod habitus harum virtutum habeat actu, loquendo de virtutibus acquisitis. Sed tamen, acquisitis aliis virtutibus, habet istas virtutes in potentia propinqua. Cum enim aliquis per exercitium adeptus est liberalitatem circa mediocres donationes et sumptus, si superveniat ei abundantia pecuniarum, modico exercitio acquiret magnificentiae habitum, sicut geometer modico studio acquirit scientiam alicuius conclusionis quam nunquam consideravit. Illud autem habere dicimur, quod in promptu est ut habeamus; secundum illud philosophi, in II Physic., quod parum deest, quasi nihil deesse videtur.

Referencing norms: Q65A1Ad1, assert-h4fa14e8cfc46aecd3008fa7516915fb14a81eaf3f7abc6000cacb7ff4d28de1e

section/65-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f78f1eb003645d7bdfee0cb33341425e9c9eb86574a12ee628b85c83badaf8f6LA

Et per hoc patet responsio ad secundum.

Referencing norms: Q65A1Ad2, assert-hc99c3ec4d638ab1258481d65312b0552b494661bbe6c97c871797c80b10546d0

section/65-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5ec60f1e7b13804eb95117126846a70386d8aef686a0310d6cd2de227e7916acLA

Ad tertium dicendum quod virtutes intellectuales sunt circa diversas materias ad invicem non ordinatas, sicut patet in diversis scientiis et artibus. Et ideo non invenitur in eis connexio quae invenitur in virtutibus moralibus existentibus circa passiones et operationes, quae manifeste habent ordinem ad invicem. Nam omnes passiones, a quibusdam primis procedentes, scilicet amore et odio, ad quasdam alias terminantur, scilicet delectationem et tristitiam. Et similiter omnes operationes quae sunt virtutis moralis materia, habent ordinem ad invicem, et etiam ad passiones. Et ideo tota materia moralium virtutum sub una ratione prudentiae cadit. Habent tamen omnia intelligibilia ordinem ad prima principia. Et secundum hoc, omnes virtutes intellectuales dependent ab intellectu principiorum; sicut prudentia a virtutibus moralibus, ut dictum est. Principia autem universalia, quorum est intellectus principiorum, non dependent a conclusionibus, de quibus sunt reliquae intellectuales virtutes; sicut morales dependent a prudentia, eo quod appetitus movet quodammodo rationem, et ratio appetitum, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q65A1Ad3, assert-h02903d67f310d54572d7798bb123d20247306385329bf5427e4229ebbf5f8964

section/65-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a4e8586e5593fe702f4b4c121457d639e1a3f48045d6749258032a6f840d81a5LA

Ad quartum dicendum quod ea ad quae inclinant virtutes morales, se habent ad prudentiam sicut principia, non autem factibilia se habent ad artem sicut principia, sed solum sicut materia. Manifestum est autem quod, etsi ratio possit esse recta in una parte materiae, et non in alia; nullo tamen modo potest dici ratio recta, si sit defectus cuiuscumque principii. Sicut si quis erraret circa hoc principium, omne totum est maius sua parte, non posset habere scientiam geometricam, quia oporteret multum recedere a veritate in sequentibus. Et praeterea, agibilia sunt ordinata ad invicem; non autem factibilia, ut dictum est. Et ideo defectus prudentiae circa unam partem agibilium, induceret defectum etiam circa alia agibilia. Quod in factibilibus non contingit.

Referencing norms: Q65A1Ad4, assert-hc3cdec77bfd987eff9ba312ddaf5517b192de0cf0d0cbe0576a91bc61a21e64b

section/65-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:47dad833bb9ac30cae3e65b2b4e4b8bbc069e49fc21dd9c4ab5e4714e7aea95aLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non sint ex necessitate connexae. Virtutes enim morales quandoque causantur ex exercitio actuum, ut probatur in II Ethic. Sed homo potest exercitari in actibus alicuius virtutis sine hoc quod exercitetur in actibus alterius virtutis. Ergo una virtus moralis potest haberi sine altera.

Referencing norms: Q65A1Obiectio1, assert-hb192113d954cb799c396cd326c57d91de1137794942ab4759b99dca539bb458a, assert-hb83c9b12c60b337948502057d14a2d422f83f247edfabbe22173f33ad393cc1d

section/65-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:922ce643494b9c1843fec7e50c7bc3cd04b11f897c09809a1a884c30c813c4d5LA

Praeterea, magnificentia et magnanimitas sunt quaedam virtutes morales. Sed aliquis potest habere alias virtutes morales, sine hoc quod habeat magnificentiam et magnanimitatem, dicit enim philosophus, in IV Ethic., quod inops non potest esse magnificus, qui tamen potest habere quasdam alias virtutes; et quod ille qui parvis est dignus, et his se dignificat, temperatus est, magnanimus autem non est. Ergo virtutes morales non sunt connexae.

Referencing norms: Q65A1Obiectio2, assert-hd0ba58c5c4f2f86fd903da279b0c256430568661b6f75f7a4e36d0a49d5f9a4a, assert-hf995b8376a9c56ecabde28abeeaf581ae708b916819fe94442ef55e0a16dc97d

section/65-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:03e8c422c836ef6c311eb9963c52b04a15cac4219e291b812338e94857548199LA

Praeterea, sicut virtutes morales perficiunt partem appetitivam animae, ita virtutes intellectuales perficiunt partem intellectivam. Sed virtutes intellectuales non sunt connexae, potest enim aliquis habere unam scientiam, sine hoc quod habeat aliam. Ergo etiam neque virtutes morales sunt connexae.

Referencing norms: Q65A1Obiectio3, assert-h20bc6df03ebdede54cf00445ae20e5633cc374988452eabb9fe5b4d75a8d1a0c, assert-hc35b234bc33f89bce3f9c4a333dfc98834877d606bf50472f2ca1929ad0d82ac

section/65-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:9dbafd107c14a908c935340baa739a028798dc88bbb920002db0f277be8eb62eLA

Praeterea, si virtutes morales sint connexae, hoc non est nisi quia connectuntur in prudentia. Sed hoc non sufficit ad connexionem virtutum moralium. Videtur enim quod aliquis possit esse prudens circa agibilia quae pertinent ad unam virtutem, sine hoc quod sit prudens in his quae pertinent ad aliam, sicut etiam aliquis potest habere artem circa quaedam factibilia, sine hoc quod habeat artem circa alia. Prudentia autem est recta ratio agibilium. Ergo non est necessarium virtutes morales esse connexas.

Referencing norms: Q65A1Obiectio4, assert-h3caff4f8b2851526f8a3a8eb702e37cabf8e9b14d9f900c018038ddda384a4fa, assert-hf77d98ef704ad9d37fd40a26ed379c5748aa2ae3ab5f44133468fdc1b9bb3df5

section/65-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5cebb755782cf855ad37076280576db7f3122dd3e1c082b20e78c70098732691LA

Respondeo dicendum quod virtus moralis potest accipi vel perfecta vel imperfecta. Imperfecta quidem moralis virtus, ut temperantia vel fortitudo, nihil aliud est quam aliqua inclinatio in nobis existens ad opus aliquod de genere bonorum faciendum, sive talis inclinatio sit in nobis a natura, sive ex assuetudine. Et hoc modo accipiendo virtutes morales, non sunt connexae, videmus enim aliquem ex naturali complexione, vel ex aliqua consuetudine, esse promptum ad opera liberalitatis, qui tamen non est promptus ad opera castitatis. Perfecta autem virtus moralis est habitus inclinans in bonum opus bene agendum. Et sic accipiendo virtutes morales, dicendum est eas connexas esse; ut fere ab omnibus ponitur. Cuius ratio duplex assignatur, secundum quod diversimode aliqui virtutes cardinales distinguunt. Ut enim dictum est, quidam distinguunt eas secundum quasdam generales conditiones virtutum, utpote quod discretio pertineat ad prudentiam, rectitudo ad iustitiam, moderantia ad temperantiam, firmitas animi ad fortitudinem, in quacumque materia ista considerentur. Et secundum hoc, manifeste apparet ratio connexionis, non enim firmitas habet laudem virtutis, si sit sine moderatione, vel rectitudine, aut discretione; et eadem ratio est de aliis. Et hanc rationem connexionis assignat Gregorius, XXII Moral., dicens quod virtutes, si sint disiunctae, non possunt esse perfectae, secundum rationem virtutis, quia nec prudentia vera est quae iusta, temperans et fortis non est; et idem subdit de aliis virtutibus. Et similem rationem assignat Augustinus, in VI de Trin. Alii vero distinguunt praedictas virtutes secundum materias. Et secundum hoc assignatur ratio connexionis ab Aristotele, in VI Ethic. Quia sicut supra dictum est, nulla virtus moralis potest sine prudentia haberi, eo quod proprium virtutis moralis est facere electionem rectam, cum sit habitus electivus; ad rectam autem electionem non solum sufficit inclinatio in debitum finem, quod est directe per habitum virtutis moralis; sed etiam quod aliquis directe eligat ea quae sunt ad finem, quod fit per prudentiam, quae est consiliativa et iudicativa et praeceptiva eorum quae sunt ad finem. Similiter etiam prudentia non potest haberi nisi habeantur virtutes morales, cum prudentia sit recta ratio agibilium, quae, sicut ex principiis, procedit ex finibus agibilium, ad quos aliquis recte se habet per virtutes morales. Unde sicut scientia speculativa non potest haberi sine intellectu principiorum, ita nec prudentia sine virtutibus moralibus. Ex quo manifeste sequitur virtutes morales esse connexas.

Referencing norms: Q65A1Respondeo, assert-h25f1a1ee8bacbdb58adf65918e01d8b19f0ab1467d8d88ec3b2539b639f91506

section/65-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:9b8736ee1f52746303af7882b11e78ead3a84cdee0eff4d249aa108d2728bf24LA

Sed contra est quod Ambrosius dicit, super Lucam, connexae sibi sunt, concatenataeque virtutes, ut qui unam habet, plures habere videatur. Augustinus etiam dicit, in VI de Trin., quod virtutes quae sunt in animo humano, nullo modo separantur ab invicem. Et Gregorius dicit, XXII Moral., quod una virtus sine aliis aut omnino nulla est, aut imperfecta. Et Tullius dicit, in II de Tuscul. quaest., si unam virtutem confessus es te non habere, nullam necesse est te habiturum.

Referencing norms: assert-h8b6d94a8b0491cafab660c175bdd4075e71b1aae922387830096a779bb358aff

section/65-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:505d5125b3ed5ee1e8d1ca7998b04ccdbe03dc1b55bfe3642545d1fc33875981LA

Ad primum ergo dicendum quod virtutes ibi accipiuntur secundum imperfectam rationem virtutis. Alioquin, si virtus moralis secundum perfectam rationem virtutis accipiatur, bonum facit habentem; et per consequens in malis esse non potest.

Referencing norms: Q65A2Ad1, assert-hc27e8848974f07915842a2957b44c7829e45269e144b322f81d53e91f8df3eeb

section/65-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9f1fc661f9d70cac162a2dca15f94cfee9ae1d01b11e22845a3f9df23dab8cf1LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de virtutibus moralibus acquisitis.

Referencing norms: Q65A2Ad2, assert-h238ce19970f76505c4d5faabf9e8db8c5c0ee119824249a3ee728151569e4b15

section/65-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:db824f250153413151a6d3db3bcbb61e9e56de61c7eeeda4235e2048df624e3cLA

Ad tertium dicendum quod, etsi caritas excedat scientiam et prudentiam, tamen prudentia dependet a caritate, ut dictum est. Et per consequens, omnes virtutes morales infusae.

Referencing norms: Q65A2Ad3, assert-h46bba71b23344f3f73f8f4e120125fe4113557dbff6778ba4476ca38acbc2959

section/65-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4449f463e06e7bb52a48316acca9f53876cca912c04e1544a142cd003756b6e9LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales possint esse sine caritate. Dicitur enim in libro sententiarum prosperi, quod omnis virtus praeter caritatem, potest esse communis bonis et malis. Sed caritas non potest esse nisi in bonis, ut dicitur ibidem. Ergo aliae virtutes possunt haberi sine caritate.

Referencing norms: Q65A2Obiectio1, assert-h000162be85292bf5e3717ab6ead63e51726e30bb142f9681b97685407ae60126, assert-h4d5fbd54292cb004dc41a2f3ac5c059503ed461afe04da9c27cf0d1d6da708f3

section/65-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:665d7aec75bde03d9cf930e9bc098a6adecc2d8e055a8484387efca57b3deac8LA

Praeterea, virtutes morales possunt acquiri ex actibus humanis, ut dicitur in II Ethic. Sed caritas non habetur nisi ex infusione; secundum illud Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ergo aliae virtutes possunt haberi sine caritate.

Referencing norms: Q65A2Obiectio2, assert-h28a0089b9fdecb583bf272c718c7f4275ddfeb8da444c89a4e0ab982b65f98f7, assert-hd94d65b5040b5ee02f9696eefd2157a26c6857175464c40edb9bb2a33b7c5d27

section/65-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6378f40dff083fda2784484b0edcd608face7a4aa7420cb690246a2f46fcc370LA

Praeterea, virtutes morales connectuntur ad invicem, inquantum dependent a prudentia. Sed caritas non dependet a prudentia; immo prudentiam excedit, secundum illud Ephes. III, supereminentem scientiae caritatem Christi. Ergo virtutes morales non connectuntur caritati, sed sine ea esse possunt.

Referencing norms: Q65A2Obiectio3, assert-hc86453fb6a2afe208f03c417752af0763773e1edeba00e76af36c4ed22187f63, assert-hf898a25cd111c1f5267ed2a6bf4d4f37a0f7486eb7f5377b68f8f38a7eacec98

section/65-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4955346547dd1aa711daca45826050cc1214c2df0b66d5fb57cbd32f048fc723LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes morales prout sunt operativae boni in ordine ad finem qui non excedit facultatem naturalem hominis, possunt per opera humana acquiri. Et sic acquisitae sine caritate esse possunt, sicut fuerunt in multis gentilibus. Secundum autem quod sunt operativae boni in ordine ad ultimum finem supernaturalem, sic perfecte et vere habent rationem virtutis; et non possunt humanis actibus acquiri, sed infunduntur a Deo. Et huiusmodi virtutes morales sine caritate esse non possunt. Dictum est enim supra quod aliae virtutes morales non possunt esse sine prudentia; prudentia autem non potest esse sine virtutibus moralibus, inquantum virtutes morales faciunt bene se habere ad quosdam fines, ex quibus procedit ratio prudentiae. Ad rectam autem rationem prudentiae multo magis requiritur quod homo bene se habeat circa ultimum finem, quod fit per caritatem, quam circa alios fines, quod fit per virtutes morales, sicut ratio recta in speculativis maxime indiget primo principio indemonstrabili, quod est contradictoria non simul esse vera. Unde manifestum fit quod nec prudentia infusa potest esse sine caritate; nec aliae virtutes morales consequenter, quae sine prudentia esse non possunt. Patet igitur ex dictis quod solae virtutes infusae sunt perfectae, et simpliciter dicendae virtutes, quia bene ordinant hominem ad finem ultimum simpliciter. Aliae vero virtutes, scilicet acquisitae, sunt secundum quid virtutes, non autem simpliciter, ordinant enim hominem bene respectu finis ultimi in aliquo genere, non autem respectu finis ultimi simpliciter. Unde Rom. XIV super illud, omne quod non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa Augustini, ubi deest agnitio veritatis, falsa est virtus etiam in bonis moribus.

Referencing norms: Q65A2Respondeo, assert-h390bf680a7feeab12089f886924258d0fd6e78ff8b776163f7389debaf50800b

section/65-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:e31adfccf91f73787c365f4d28f2fb972288fe63de27820f2bad0079afcac850LA

Sed contra est quod dicitur I Ioan. III, qui non diligit, manet in morte. Sed per virtutes perficitur vita spiritualis, ipsae enim sunt quibus recte vivitur, ut Augustinus dicit, in II de Lib. Arbit. Ergo non possunt esse sine dilectione caritatis.

Referencing norms: assert-h863dfb52c7d690852ac53b1ac0995f6aedeb5c34a58ef205d3a4f4870c58b4dd

section/65-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0fbe2c58b2ab1412f6c905bfd365699566563f589a07c9b78fc9d5eeac09e142LA

Ad primum ergo dicendum quod ad hoc quod actus inferioris potentiae sit perfectus, requiritur quod non solum adsit perfectio in superiori potentia, sed etiam in inferiori, si enim principale agens debito modo se haberet, non sequeretur actio perfecta, si instrumentum non esset bene dispositum. Unde oportet ad hoc quod homo bene operetur in his quae sunt ad finem, quod non solum habeat virtutem qua bene se habeat circa finem, sed etiam virtutes quibus bene se habeat circa ea quae sunt ad finem, nam virtus quae est circa finem, se habet ut principalis et motiva respectu earum quae sunt ad finem. Et ideo cum caritate necesse est etiam habere alias virtutes morales.

Referencing norms: Q65A3Ad1, assert-h0c8ede305dda572bc039a97f786a860081881b7de6c2da52669466d3a90fcf60

section/65-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:07b9e93f6ceb24f8913beaa9e180d41dcaf8b76fa97cf19dac284dd3927fb7e4LA

Ad secundum dicendum quod quandoque contingit quod aliquis habens habitum, patitur difficultatem in operando, et per consequens non sentit delectationem et complacentiam in actu, propter aliquod impedimentum extrinsecus superveniens, sicut ille qui habet habitum scientiae, patitur difficultatem in intelligendo, propter somnolentiam vel aliquam infirmitatem. Et similiter habitus moralium virtutum infusarum patiuntur interdum difficultatem in operando, propter aliquas dispositiones contrarias ex praecedentibus actibus relictas. Quae quidem difficultas non ita accidit in virtutibus moralibus acquisitis, quia per exercitium actuum, quo acquiruntur, tolluntur etiam contrariae dispositiones.

Referencing norms: Q65A3Ad2, assert-hc31d94bd5bfd3c019e24cf8e7c66f1809c4250019d22cedbde7e714c98b97621

section/65-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4aea3eaf032cae60f9b0a5cb01a91ac1e8ee2bdc6745ca2959497d750bb6aff4LA

Ad tertium dicendum quod aliqui sancti dicuntur aliquas virtutes non habere, inquantum patiuntur difficultatem in actibus earum, ratione iam dicta; quamvis habitus omnium virtutum habeant.

Referencing norms: Q65A3Ad3, assert-h0f5717e69bca4c6bb9e71c4f9fbe77f4d9701610adbb7c3779850f3d54ff096a

section/65-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:d5fa1f5d862267117bada4241231411a4d7ed3d7cfe0cd7c590dd985fbd67fecLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas sine aliis virtutibus moralibus haberi possit. Ad id enim ad quod sufficit unum, indebitum est quod plura ordinentur. Sed sola caritas sufficit ad omnia opera virtutis implenda, ut patet per id quod dicitur I ad Cor. XIII, caritas patiens est, benigna est, et cetera. Ergo videtur quod, habita caritate, aliae virtutes superfluerent.

Referencing norms: Q65A3Obiectio1, assert-h282573b392d237eff11e9b9f67bf991b72c481a1cef637d9abb5a34112748a92, assert-hd0ebd556d625bf771414248d088ee437daad3304271f4fdd9e2356bf8aa431e2

section/65-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1d7f2bcb82981f7893069c1e01d90f52a108d0da220a8ab2a1237b2fc728b834LA

Praeterea, qui habet habitum virtutis, de facili operatur ea quae sunt virtutis, et ei secundum se placent, unde et signum habitus est delectatio quae fit in opere, ut dicitur in II Ethic. Sed multi habent caritatem, absque peccato mortali existentes, qui tamen difficultatem in operibus virtutum patiuntur, neque eis secundum se placent, sed solum secundum quod referuntur ad caritatem. Ergo multi habent caritatem, qui non habent alias virtutes.

Referencing norms: Q65A3Obiectio2, assert-hcaa4c91fab154c41442c22a0a89e829666de8020a66ecb7a04685eb95e5b61f7, assert-he85a2209a85ae593519eb6662a7cf5c0dca853ae05369d2a3e27751aae1c8250

section/65-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:eea16d0c7c9465316e0e479e994c27af02a0012834d1b1608db561233d9a4349LA

Praeterea, caritas in omnibus sanctis invenitur. Sed quidam sunt sancti qui tamen aliquibus virtutibus carent, dicit enim Beda quod sancti magis humiliantur de virtutibus quas non habent, quam de virtutibus quas habent, glorientur. Ergo non est necessarium quod qui habet caritatem, omnes virtutes morales habeat.

Referencing norms: Q65A3Obiectio3, assert-h0d2f7840ea052ff13d51d7f8faf4c2b604af2bd64ebea60db4cf30f7f4be15fd, assert-hb43e6d051bdf94a205998ad61a050f5fe7a8f60713cac5a4a935e4672dc2ab81

section/65-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:828b4374824c0e606d6c6ca44a9c994b688bb936d9c2b0926eceea97350adf39LA

Respondeo dicendum quod cum caritate simul infunduntur omnes virtutes morales. Cuius ratio est quia Deus non minus perfecte operatur in operibus gratiae, quam in operibus naturae. Sic autem videmus in operibus naturae, quod non invenitur principium aliquorum operum in aliqua re, quin inveniantur in ea quae sunt necessaria ad huiusmodi opera perficienda, sicut in animalibus inveniuntur organa quibus perfici possunt opera ad quae peragenda anima habet potestatem. Manifestum est autem quod caritas, inquantum ordinat hominem ad finem ultimum, est principium omnium bonorum operum quae in finem ultimum ordinari possunt. Unde oportet quod cum caritate simul infundantur omnes virtutes morales, quibus homo perficit singula genera bonorum operum. Et sic patet quod virtutes morales infusae non solum habent connexionem propter prudentiam; sed etiam propter caritatem. Et quod qui amittit caritatem per peccatum mortale, amittit omnes virtutes morales infusas.

Referencing norms: Q65A3Respondeo, assert-h75832f2cb010bb89d8e454b11057cadd3cd22ad85bf0d0b9378ba08534f02e2b

section/65-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:b27eeb4fa484cd3786b28831108bb97ae46327726abae775119a5158b920cfd4LA

Sed contra est quod per caritatem tota lex impletur, dicitur enim Rom. XIII, qui diligit proximum, legem implevit. Sed tota lex impleri non potest nisi per omnes virtutes morales, quia lex praecipit de omnibus actibus virtutum, ut dicitur in V Ethic. Ergo qui habet caritatem, habet omnes virtutes morales. Augustinus etiam dicit, in quadam epistola, quod caritas includit in se omnes virtutes cardinales.

Referencing norms: assert-h3a81333d87d568b8fa988e8ea1d3f61839869c04f6c7cbea9f104537caf4c0f5

section/65-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:82ab91cefa52f90270e1afc3211ec708e75332726550950027d34d8c4eadf803LA

Ad primum ergo dicendum quod virtutes morales dependent a prudentia, prudentia autem infusa nec rationem prudentiae habere potest absque caritate, utpote deficiente debita habitudine ad primum principium, quod est ultimus finis. Fides autem et spes, secundum proprias rationes, nec a prudentia nec a caritate dependent. Et ideo sine caritate esse possunt; licet non sint virtutes sine caritate, ut dictum est.

Referencing norms: Q65A4Ad1, assert-hd8a71341b907693f8c93ba099a42d546fcf2c024118858bb0353ef5411baddbd

section/65-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ef9a27dc07b4ee16fa313cfefa778571db0bb0fdd3e0d68d4e1d7cee10ba7169LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de fide quae habet perfectam rationem virtutis.

Referencing norms: Q65A4Ad2, assert-h60f4ec6de729b6343d3f4376c8d1e01f6aa361ed23ca6533004410dccacdb3be

section/65-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7fd954ebba98ae5b7b0f2dd10fdce1dfe16e6d3ed7675bb80c63547572eaf8eeLA

Ad tertium dicendum quod Augustinus loquitur ibi de spe, secundum quod aliquis expectat futuram beatitudinem per merita quae iam habet, quod non est sine caritate.

Referencing norms: Q65A4Ad3, assert-h219dd6947fe52d0f0b1b15d0edcf0a3ab6075f0134070a286dd169a6d112bbe8

section/65-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c9a128202013044a793db7d25ce0f55aa84736b833bfe89bda611f858b509835LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides et spes nunquam sint sine caritate. Cum enim sint virtutes theologicae, digniores esse videntur virtutibus moralibus, etiam infusis. Sed virtutes morales infusae non possunt esse sine caritate. Ergo neque fides et spes.

Referencing norms: Q65A4Obiectio1, assert-h8f4c535a939242b9ea3b56e9f1dd3a5e3538e45e5a5e38d20526299b0ae23c46, assert-hdc5f7da2100773803e369b9327db3650e09e9f234c11c7d347b41e1a9ec41a77

section/65-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:58f959650cd2b49ff29448995ff2ea8ca89f9305c1eddec527780effa02e9c6aLA

Praeterea, nullus credit nisi volens, sed caritas est in voluntate ut Augustinus dicit, super Ioan. Sicut perfectio eius, ut supra dictum est. Ergo fides non potest esse sine caritate.

Referencing norms: Q65A4Obiectio2, assert-ha0cee06c79e233a004566cff5cf34a29a2194182ef69e3cafdc19e721a7651da

section/65-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:70f5f66f18e1326cdce4bfa8fc4ad0a5b5065ac0737fd40df2d92c94f573e32fLA

Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid., quod spes sine amore esse non potest. Amor autem est caritas, de hoc enim amore ibi loquitur. Ergo spes non potest esse sine caritate.

Referencing norms: Q65A4Obiectio3, assert-h924a3549a5893e776f33508553884bc69831b56bd58c2a8f9be4f265e32a930b

section/65-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ee5400a153019d8f4c431feed821912f4d640b826a7f3df6b74d4cc0694a82c7LA

Respondeo dicendum quod fides et spes, sicut et virtutes morales, dupliciter considerari possunt. Uno modo, secundum inchoationem quandam; alio modo, secundum perfectum esse virtutis. Cum enim virtus ordinetur ad bonum opus agendum, virtus quidem perfecta dicitur ex hoc quod potest in opus perfecte bonum, quod quidem est dum non solum bonum est quod fit, sed etiam bene fit. Alioquin, si bonum sit quod fit, non autem bene fiat, non erit perfecte bonum, unde nec habitus qui est talis operis principium, habebit perfecte rationem virtutis. Sicut si aliquis operetur iusta, bonum quidem facit, sed non erit opus perfectae virtutis, nisi hoc bene faciat, idest secundum electionem rectam, quod est per prudentiam, et ideo iustitia sine prudentia non potest esse virtus perfecta. Sic igitur fides et spes sine caritate possunt quidem aliqualiter esse, perfectae autem virtutis rationem sine caritate non habent. Cum enim fidei opus sit credere Deo; credere autem sit alicui propria voluntate assentire, si non debito modo velit, non erit fidei opus perfectum. Quod autem debito modo velit, hoc est per caritatem, quae perficit voluntatem, omnis enim rectus motus voluntatis ex recto amore procedit, ut Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei. Sic igitur fides est quidem sine caritate, sed non perfecta virtus, sicut temperantia vel fortitudo sine prudentia. Et similiter dicendum est de spe. Nam actus spei est expectare futuram beatitudinem a Deo. Qui quidem actus perfectus est, si fiat ex meritis quae quis habet, quod non potest esse sine caritate. Si autem hoc expectet ex meritis quae nondum habet, sed proponit in futurum acquirere, erit actus imperfectus, et hoc potest esse sine caritate. Et ideo fides et spes possunt esse sine caritate, sed sine caritate, proprie loquendo, virtutes non sunt; nam ad rationem virtutis pertinet ut non solum secundum ipsam aliquod bonum operemur, sed etiam bene, ut dicitur in II Ethic.

Referencing norms: Q65A4Respondeo, assert-h8a32c3954d9154a661defa895d8942c5f7237ea55da4cc164edaaf9e75a0d99f

section/65-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ddaa8d817524bb6fed718c17fa2be85b4622e86bd1daaf9af4acd93860659322LA

Sed contra est quod Matth. I, dicitur in Glossa quod fides generat spem, spes vero caritatem. Sed generans est prius generato, et potest esse sine eo. Ergo fides potest esse sine spe; et spes sine caritate.

Referencing norms: assert-h143532f44e3100d5b0b38849c88fdfe00a59fdba70f8c72d733b55661677f77d

section/65-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:46774e9796c8cb96c494d0e63ccb47c2d99ac00a2d6024101d05f56e534f0a97LA

Ad primum ergo dicendum quod caritas non est qualiscumque amor Dei, sed amor Dei quo diligitur ut beatitudinis obiectum, ad quod ordinamur per fidem et spem.

Referencing norms: Q65A5Ad1, assert-h23a49b65b431a72e8e3175b238560bc6b485c706d331d473fcf97c4601aaccea

section/65-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:cdfe61c5ca30afa4a41370c0d27f41b73f0ff8397adcd8ae9cc31ce4374e7deaLA

Ad secundum dicendum quod caritas est radix fidei et spei, inquantum dat eis perfectionem virtutis. Sed fides et spes, secundum rationem propriam, praesupponuntur ad caritatem, ut supra dictum est. Et sic caritas sine eis esse non potest.

Referencing norms: Q65A5Ad2, assert-h827d15b4b6d7871417b00578dd61c69d2a27bd4a62526a393bb83f4d693591ee

section/65-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a83c6c28fb7a3e3e4c87b5465eed74ab5434e214050ad55a0c228f210855f4b3LA

Ad tertium dicendum quod Christo defuit fides et spes, propter id quod est imperfectionis in eis. Sed loco fidei, habuit apertam visionem; et loco spei, plenam comprehensionem. Et sic fuit perfecta caritas in eo.

Referencing norms: Q65A5Ad3, assert-h56c36327403978303960cb77802464fa8121006a7ba09e3754207cbb7855d440

section/65-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:43a4a6c3c2b5236ad9b2e93945c6ac122a6705be5f4e25291f27db9155eaeea8LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod caritas possit esse sine fide et spe. Caritas enim est amor Dei. Sed Deus potest a nobis amari naturaliter, etiam non praesupposita fide, vel spe futurae beatitudinis. Ergo caritas potest esse sine fide et spe.

Referencing norms: Q65A5Obiectio1, assert-h3adeb3276a0a7c99bea12b156f32b8d040731a511ae38d0f239f2a27d9fe977f, assert-hb9a228c802bae6f515cfb409ac5d94ee397b2ddceb6859b35a727054b93f4cb1

section/65-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:0706e758d7c2bd50d750831e51e432b9e5f4ca71f93041ed8ae407906ce0096aLA

Praeterea, caritas est radix omnium virtutum; secundum illud Ephes. III, in caritate radicati et fundati. Sed radix aliquando est sine ramis. Ergo caritas potest esse aliquando sine fide et spe et aliis virtutibus.

Referencing norms: Q65A5Obiectio2, assert-h4a25b887f4ff2fb976f51da949a43af1ca21af644717597dd69dabd694f16dc6, assert-hb79205029f5ab0541ff8cdb62a8d5342cca3d1d419a21943c20ab1da3dea72fa

section/65-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7eebfb467588af2bce96ed6be7b6fd3ecd199cfed9affa087e09599f1f08a1aaLA

Praeterea, in Christo fuit perfecta caritas. Ipse tamen non habuit fidem et spem, quia fuit perfectus comprehensor, ut infra dicetur. Ergo caritas potest esse sine fide et spe.

Referencing norms: Q65A5Obiectio3, assert-hcc48d8f42d8e5e4fde1add8bf7489b131af18f37681f7e9631f37fe3c5e2e35d

section/65-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5499f8c0768d9e7341b5c7f239e7d2a6b194bdb1d0ce5c202c77711f9d1a77a6LA

Respondeo dicendum quod caritas non solum significat amorem Dei, sed etiam amicitiam quandam ad ipsum; quae quidem super amorem addit mutuam redamationem cum quadam mutua communicatione, ut dicitur in VIII Ethic. Et quod hoc ad caritatem pertineat, patet per id quod dicitur I Ioan. IV, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Et I ad Cor. I dicitur, fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem filii eius. Haec autem societas hominis ad Deum, quae est quaedam familiaris conversatio cum ipso, inchoatur quidem hic in praesenti per gratiam, perficietur autem in futuro per gloriam, quorum utrumque fide et spe tenetur. Unde sicut aliquis non posset cum aliquo amicitiam habere, si discrederet vel desperaret se posse habere aliquam societatem vel familiarem conversationem cum ipso; ita aliquis non potest habere amicitiam ad Deum, quae est caritas, nisi fidem habeat, per quam credat huiusmodi societatem et conversationem hominis cum Deo, et speret se ad hanc societatem pertinere. Et sic caritas sine fide et spe nullo modo esse potest.

Referencing norms: Q65A5Respondeo, assert-hd643206daa444d129e41e833d121b4cebc8a117cd9df055949e908f00ca9682c

section/65-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:dfb14a8d5295c47d0ef297a560f528812ef4c08a07821f8f2e3cc5f9bb51b85eLA

Sed contra est quod apostolus dicit, Heb. XI, sine fide impossibile est placere Deo; quod maxime pertinet ad caritatem, ut patet; secundum illud Proverb. VIII, ego diligentes me diligo. Spes etiam est quae introducit ad caritatem, ut supra dictum est. Ergo caritas non potest haberi sine fide et spe.

Referencing norms: assert-h232aa6be0f4a0cef84ee6bfeb0ff2fd49e207b7b5d88b979579eb437315d41bf

question/65/prooemium · paragraph

la · official · sha256:b462f7ccb770763b28c30ce183a7ee0d0856f45534cf03d58761dfbfccc88bf9LA

Deinde considerandum est de connexione virtutum. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum virtutes morales sint ad invicem connexae. Secundo, utrum virtutes morales possint esse sine caritate. Tertio, utrum caritas possit esse sine eis. Quarto, utrum fides et spes possint esse sine caritate. Quinto, utrum caritas possit esse sine eis.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 66

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q66
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:084dac4853afc2024a71fa539105d51c2c1bd8ed052d3b83f97e1268ae054f4b2026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 51

section/66-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:57a757aa0a94345c3c2c3c37f426be627ea285981a86994bb91367bb4e1f4c4aLA

Ad primum ergo dicendum quod aequalitas illa non est secundum quantitatem absolutam, sed est secundum proportionem intelligenda, quia omnes virtutes proportionaliter crescunt in homine, ut infra dicetur.

Referencing norms: Q66A1Ad1, assert-hc6231d087ff7ad7823e3c3a77176b78202644324b6a50b0cd9b86bf4f6110ff1

section/66-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:21132fdd84f6fde483eb501c10287e6cf2802e0133d019a4dc4287e89e01f20eLA

Ad secundum dicendum quod illud ultimum quod pertinet ad virtutem, potest habere rationem magis vel minus boni secundum praedictos modos, cum non sit ultimum indivisibile, ut dictum est.

Referencing norms: Q66A1Ad2, assert-hfe8b1ec0a42a875d6d01291c98e88473c2db5eabd8112c2feb225390d4e89688

section/66-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6671eb8ae2186f606d60d55a1ef3f5faa4587c304744de7eabc36a25efd989f6LA

Ad tertium dicendum quod Deus non operatur secundum necessitatem naturae, sed secundum ordinem suae sapientiae, secundum quam diversam mensuram virtutis hominibus largitur, secundum illud ad Ephes. IV, unicuique vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

Referencing norms: Q66A1Ad3, assert-h6257e92a73e643675967205eb580ba42a6027f3478ef364905a184da1976b12b

section/66-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4dd16a775c62d7a96fd8cdf03c88b419181ed5890b4881590d7f53e7f207b3e5LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus non possit esse maior vel minor. Dicitur enim in Apoc. XXI, quod latera civitatis Ierusalem sunt aequalia. Per haec autem significantur virtutes, ut Glossa dicit ibidem. Ergo omnes virtutes sunt aequales. Non ergo potest esse virtus maior virtute.

Referencing norms: Q66A1Obiectio1, assert-h679042f277f1590de8e9c4731050d10bef478b35c975a944c4f6af0e0dee64c2, assert-hbe1a02ececc6e86175b7b551766f8dad7c020c65d9a6f2ff224953a6c603a530

section/66-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c26c82d7293dd94dd04d75c5b551b59646aa56df820d2d2502178d7ec1f8640dLA

Praeterea, omne illud cuius ratio consistit in maximo, non potest esse maius vel minus. Sed ratio virtutis consistit in maximo, est enim virtus ultimum potentiae, ut philosophus dicit in I de caelo; et Augustinus etiam dicit, in II de Lib. Arb., quod virtutes sunt maxima bona, quibus nullus potest male uti. Ergo videtur quod virtus non possit esse maior neque minor.

Referencing norms: Q66A1Obiectio2, assert-h6d6b7a3710a399da59886007a6b2e334d594202aaf4fb686a875a030456e77c2, assert-hfbc90d3587134fd62c3b07400e6a90e0653cdc27f261cea6999d4846f462669b

section/66-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:8206499192496280ee7f02112e7788b8408e0152110de39934692216bb3a76a6LA

Praeterea, quantitas effectus pensatur secundum virtutem agentis. Sed virtutes perfectae, quae sunt virtutes infusae, sunt a Deo, cuius virtus est uniformis et infinita. Ergo videtur quod virtus non possit esse maior virtute.

Referencing norms: Q66A1Obiectio3, assert-h51d68928531fc741acaffc8c6827aaafb211d1db32b72844a2cf5942acda30b3, assert-hf9e32df16608d9a34d5b2a7009090aca6da8bb5493a5c0a263993f3849b5b181

section/66-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a31ca4f9115deea05f16efa554cb506a1fe65426a6def5a3509e8b64054e5aa8LA

Respondeo dicendum quod cum quaeritur utrum virtus una possit esse maior alia, dupliciter intelligi potest quaestio. Uno modo, in virtutibus specie differentibus. Et sic manifestum est quod una virtus est alia maior. Semper enim est potior causa suo effectu, et in effectibus, tanto aliquid est potius, quanto est causae propinquius. Manifestum est autem ex dictis quod causa et radix humani boni est ratio. Et ideo prudentia, quae perficit rationem, praefertur in bonitate aliis virtutibus moralibus, perficientibus vim appetitivam inquantum participat rationem. Et in his etiam tanto est una altera melior, quanto magis ad rationem accedit. Unde et iustitia, quae est in voluntate, praefertur aliis virtutibus moralibus, et fortitudo, quae est in irascibili, praefertur temperantiae, quae est in concupiscibili, quae minus participat rationem, ut patet in VII Ethic. Alio modo potest intelligi quaestio in virtute eiusdem speciei. Et sic, secundum ea quae dicta sunt supra, cum de intensionibus habituum ageretur, virtus potest dupliciter dici maior et minor, uno modo, secundum seipsam; alio modo, ex parte participantis subiecti. Si igitur secundum seipsam consideretur, magnitudo vel parvitas eius attenditur secundum ea ad quae se extendit. Quicumque autem habet aliquam virtutem, puta temperantiam, habet ipsam quantum ad omnia ad quae se temperantia extendit. Quod de scientia et arte non contingit, non enim quicumque est grammaticus, scit omnia quae ad grammaticam pertinent. Et secundum hoc bene dixerunt Stoici, ut Simplicius dicit in commento praedicamentorum, quod virtus non recipit magis et minus, sicut scientia vel ars; eo quod ratio virtutis consistit in maximo. Si vero consideretur virtus ex parte subiecti participantis, sic contingit virtutem esse maiorem vel minorem, sive secundum diversa tempora, in eodem; sive in diversis hominibus. Quia ad attingendum medium virtutis, quod est secundum rationem rectam, unus est melius dispositus quam alius, vel propter maiorem assuetudinem, vel propter meliorem dispositionem naturae, vel propter perspicacius iudicium rationis, aut etiam propter maius gratiae donum, quod unicuique donatur secundum mensuram donationis Christi, ut dicitur ad Ephes. IV. Et in hoc deficiebant Stoici, aestimantes nullum esse virtuosum dicendum, nisi qui summe fuerit dispositus ad virtutem. Non enim exigitur ad rationem virtutis, quod attingat rectae rationis medium in indivisibili, sicut Stoici putabant, sed sufficit prope medium esse, ut in II Ethic. dicitur. Idem etiam indivisibile signum unus propinquius et promptius attingit quam alius, sicut etiam patet in sagittatoribus trahentibus ad certum signum.

Referencing norms: Q66A1Respondeo, assert-h6eda9a5349180be5a981016c9e5e9425243e24ebbaeba4d7123a7a627c9b9b24

section/66-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:4aa3c195e59c1f8912bb8537fca19c4bd3562a6488f38453ad45a74c12195662LA

Sed contra, ubicumque potest esse augmentum et superabundantia, potest esse inaequalitas. Sed in virtutibus invenitur superabundantia et augmentum, dicitur enim Matth. V, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum; et Proverb. XV dicitur, in abundanti iustitia virtus maxima est. Ergo videtur quod virtus possit esse maior vel minor.

Referencing norms: assert-h83aba2807dcdabb19ee01bfd0c15d63bf5d60620a3b068acb8eb4bfa996df789

section/66-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:694e860690640483e174a271a0e8ae6e9f4479d695e8e0a278016789cb47d464LA

Ad primum ergo dicendum quod verbum apostoli potest intelligi de donis gratiae gratis datae, quae non sunt communia omnibus, nec omnia aequalia in uno et eodem. Vel potest dici quod refertur ad mensuram gratiae gratum facientis; secundum quam unus abundat in omnibus virtutibus plus quam alius, propter maiorem abundantiam prudentiae, vel etiam caritatis, in qua connectuntur omnes virtutes infusae.

Referencing norms: Q66A2Ad1, assert-h8a525beab27c27176dd5c0a9cc18267a0a7ab45f9d6eaa40e4583f2a010f5b9c

section/66-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:166afa6572cf83958c0f6aeeba4cf6cb37bd84792c5d711a140272bbe2ecfa7bLA

Ad secundum dicendum quod unus sanctus laudatur praecipue de una virtute, et alius de alia, propter excellentiorem promptitudinem ad actum unius virtutis, quam ad actum alterius.

Referencing norms: Q66A2Ad2, assert-h306cb3cf508b0ed45f552a791c59ef7bc188413c6ef40cb807471c246343dcd8

section/66-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b7c8f688b81c92409a0192a830575f0b3fa23922098b94b963ff0f87406ee42aLA

Et per hoc etiam patet responsio ad tertium.

Referencing norms: Q66A2Ad3, assert-h4efbb1e79b8a49281e5fcdb3f392294a8e33eb53ca18cb1747d401e16ee62a0a

section/66-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8fa1d0ec8f3027fd95ccfdbe24aa9e790c0b8392473923aa66ddbcc248250a38LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnes virtutes in uno et eodem sint aequaliter intensae. Dicit enim apostolus, I ad Cor. VII, unusquisque habet proprium donum a Deo, alius quidem sic, alius autem sic. Non esset autem unum donum magis proprium alicui quam aliud, si omnes virtutes dono Dei infusas quilibet aequaliter haberet. Ergo videtur quod non omnes virtutes sint aequales in uno et eodem.

Referencing norms: Q66A2Obiectio1, assert-h4c185bc788d54395a481e9b163df55c38531d471db4814f0a06bc55cf37d1c2d

section/66-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:52de092a5f700b82849c942c5d7925fd79de527f78835e4bf420d41b157869a4LA

Praeterea, si omnes virtutes essent aeque intensae in uno et eodem, sequeretur quod quicumque excederet aliquem in una virtute, excederet ipsum in omnibus aliis virtutibus. Sed hoc patet esse falsum, quia diversi sancti de diversis virtutibus praecipue laudantur; sicut Abraham de fide, Moyses de mansuetudine, Iob de patientia. Unde et de quolibet confessore cantatur in Ecclesia, non est inventus similis illi, qui conservaret legem excelsi; eo quod quilibet habuit praerogativam alicuius virtutis. Non ergo omnes virtutes sunt aequales in uno et eodem.

Referencing norms: Q66A2Obiectio2, assert-h02d3ec13be7036f7d1681917f37bdb50d4223397d2c3bf4b553f4b81275a6324, assert-h490c97876cc97218bd13d1effdf6f2d8772b8a9a8603b89bfa321f32ab46630e, assert-he64eee82d3a99d3e6973659f83798efc9e0af1e99d4fa4bbcf0eae50159f6cf4

section/66-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c26bc4af9badae3d62349dfaf831e2c464561fa4226efdca2e53b17340e2fe19LA

Praeterea, quanto habitus est intensior, tanto homo secundum ipsum delectabilius et promptius operatur. Sed experimento patet quod unus homo delectabilius et promptius operatur actum unius virtutis quam actum alterius. Non ergo omnes virtutes sunt aequales in uno et eodem.

Referencing norms: Q66A2Obiectio3, assert-h620d493a00cb4c517d20cdb99ebe1000bbbb400659c7698f803110e79622e55e, assert-hfbaa9a40fc646d5239734858dd84ccb677036667b6a4bd6e095265d418c31d99

section/66-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:45562e3e792a556fa5ec83ff76865a60b6cd9bffcfb1bd3398c2212e1ecf11c9LA

Respondeo dicendum quod quantitas virtutum, sicut ex dictis patet, potest attendi dupliciter. Uno modo, secundum rationem speciei. Et sic non est dubium quod una virtus unius hominis sit maior quam alia, sicut caritas fide et spe. Alio modo potest attendi secundum participationem subiecti, prout scilicet intenditur vel remittitur in subiecto. Et secundum hoc, omnes virtutes unius hominis sunt aequales quadam aequalitate proportionis, inquantum aequaliter crescunt in homine, sicut digiti manus sunt inaequales secundum quantitatem, sed sunt aequales secundum proportionem, cum proportionaliter augeantur. Huiusmodi autem aequalitatis oportet eodem modo rationem accipere, sicut et connexionis, aequalitas enim est quaedam connexio virtutum secundum quantitatem. Dictum est autem supra quod ratio connexionis virtutum dupliciter assignari potest. Uno modo, secundum intellectum eorum qui intelligunt per has quatuor virtutes, quatuor conditiones generales virtutum, quarum una simul invenitur cum aliis in qualibet materia. Et sic virtus in qualibet materia non potest aequalis dici, nisi habeat omnes istas conditiones aequales. Et hanc rationem aequalitatis virtutum assignat Augustinus, in VI de Trin., dicens, si dixeris aequales esse istos fortitudine, sed illum praestare prudentia; sequitur quod huius fortitudo minus prudens sit. Ac per hoc, nec fortitudine aequales sunt, quando est illius fortitudo prudentior. Atque ita de ceteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurras. Alio modo assignata est ratio connexionis virtutum secundum eos qui intelligunt huiusmodi virtutes habere materias determinatas. Et secundum hoc, ratio connexionis virtutum moralium accipitur ex parte prudentiae, et ex parte caritatis quantum ad virtutes infusas, non autem ex parte inclinationis, quae est ex parte subiecti, ut supra dictum est. Sic igitur et ratio aequalitatis virtutum potest accipi ex parte prudentiae, quantum ad id quod est formale in omnibus virtutibus moralibus, existente enim ratione aequaliter perfecta in uno et eodem, oportet quod proportionaliter secundum rationem rectam medium constituatur in qualibet materia virtutum. Quantum vero ad id quod est materiale in virtutibus moralibus, scilicet inclinationem ipsam ad actum virtutis; potest esse unus homo magis promptus ad actum unius virtutis quam ad actum alterius, vel ex natura, vel ex consuetudine, vel etiam ex gratiae dono.

Referencing norms: Q66A2Respondeo, assert-ha465a13ebe5047c926299142fef00db0fd99509f84384c30bda66ffde7ea1210

section/66-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:e06f536f4393a742d3772928a51a7889f2ba4b4ee935fcbab244ae5f37174cf9LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in VI de Trin., quod quicumque sunt aequales in fortitudine, aequales sunt in prudentia et temperantia; et sic de aliis. Hoc autem non esset, nisi omnes virtutes unius hominis essent aequales. Ergo omnes virtutes unius hominis sunt aequales.

Referencing norms: assert-h30d39b0a597276b87a32dd4799e0c2e2f298d075c098a1475df0fc4a0b947e80

section/66-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f1576723855ed4053aac9feb4915e81039b1c792353363d7aad80a65d547a566LA

Ad primum ergo dicendum quod virtutes morales sunt magis permanentes quam intellectuales, propter exercitium earum in his quae pertinent ad vitam communem. Sed manifestum est quod obiecta disciplinarum, quae sunt necessaria et semper eodem modo se habentia, sunt permanentiora quam obiecta virtutum moralium, quae sunt quaedam particularia agibilia. Quod autem virtutes morales sunt magis necessariae ad vitam humanam, non ostendit eas esse nobiliores simpliciter, sed quoad hoc. Quinimmo virtutes intellectuales speculativae, ex hoc ipso quod non ordinantur ad aliud sicut utile ordinatur ad finem, sunt digniores. Hoc enim contingit quia secundum eas quodammodo inchoatur in nobis beatitudo, quae consistit in cognitione veritatis, sicut supra dictum est.

Referencing norms: Q66A3Ad1, assert-h0cceaefedd183e7bf929b22e5dad62bf604b604b4c17f1f57d858c8405b1f6d7

section/66-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5e133fccab0fe1f79e987478460487573c44fd09e6caa297b7cd204303e7cf7fLA

Ad secundum dicendum quod secundum virtutes morales dicitur homo bonus simpliciter, et non secundum intellectuales, ea ratione, quia appetitus movet alias potentias ad suum actum, ut supra dictum est. Unde per hoc etiam non probatur nisi quod virtus moralis sit melior secundum quid.

Referencing norms: Q66A3Ad2, assert-hc06db5b710cdb49dbb2d8bfdceeae73e9806b4451805d5aefcaa4e777bccae77

section/66-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7aad9a00e4375454987150f2b4c4c7d50b219a3d83fc81927fbe652d365d52dbLA

Ad tertium dicendum quod prudentia non solum dirigit virtutes morales in eligendo ea quae sunt ad finem, sed etiam in praestituendo finem. Est autem finis uniuscuiusque virtutis moralis attingere medium in propria materia, quod quidem medium determinatur secundum rectam rationem prudentiae, ut dicitur in II et VI Ethic.

Referencing norms: Q66A3Ad3, assert-h35addb951947faf32118f0e96faa764d64ef5c5048b3a8950df8998168c2d723

section/66-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fc76f96e04673ba3f0782b1e64bb309d28a73a1ba0672bebd2216de110741923LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtutes morales praeemineant intellectualibus. Quod enim magis est necessarium, et permanentius, est melius. Sed virtutes morales sunt permanentiores etiam disciplinis, quae sunt virtutes intellectuales, et sunt etiam magis necessariae ad vitam humanam. Ergo sunt praeferendae virtutibus intellectualibus.

Referencing norms: Q66A3Obiectio1, assert-h834049a734c10e8c468b00c52945246ec74ebf805e73c58536e1b58dac70e63b, assert-ha732350084dca86c489aa747c5f2e68017e15bd31de43665179c59a18cfa7150

section/66-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:79117e90423f768240463faf9bea54e8ea9a6d10c4271c7e1db051160198fe46LA

Praeterea, de ratione virtutis est quod bonum faciat habentem. Sed secundum virtutes morales dicitur homo bonus, non autem secundum virtutes intellectuales, nisi forte secundum solam prudentiam. Ergo virtus moralis est melior quam intellectualis.

Referencing norms: Q66A3Obiectio2, assert-h8253b5a64b5a3f55ea18ea4d986a9c7f192b2a93acb0602bdbc30cc428536f9a, assert-h87a58cad04a9d62ec0ff8c9eb31500aa2061bc8dbacff5ee0d0233b08ba7e6c5

section/66-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:92c26088c96f3e0ab25aaedf2cfdb969f70d77d1404c0a95ff13621df012ef72LA

Praeterea, finis est nobilior his quae sunt ad finem. Sed sicut dicitur in VI Ethic., virtus moralis facit rectam intentionem finis; prudentia autem facit rectam electionem eorum quae sunt ad finem. Ergo virtus moralis est nobilior prudentia, quae est virtus intellectualis circa moralia.

Referencing norms: Q66A3Obiectio3, assert-h3ec879fb2a92c8c5b2df854e4348b7cd80ad4b397da391fda287272c4e36e419, assert-h91ab6a2d34ad624f9dbc445b8495aec58b8a8eed17ee163f5fb86f2093e72529

section/66-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1cacdbd3403b344660bbcb442eed09dc321ef0435aa616a14346ed2c67e38bd7LA

Respondeo dicendum quod aliquid potest dici maius vel minus, dupliciter, uno modo, simpliciter; alio modo, secundum quid. Nihil enim prohibet aliquid esse melius simpliciter, ut philosophari quam ditari, quod tamen non est melius secundum quid, idest necessitatem patienti. Simpliciter autem consideratur unumquodque, quando consideratur secundum propriam rationem suae speciei. Habet autem virtus speciem ex obiecto, ut ex dictis patet. Unde, simpliciter loquendo, illa virtus nobilior est quae habet nobilius obiectum. Manifestum est autem quod obiectum rationis est nobilius quam obiectum appetitus, ratio enim apprehendit aliquid in universali; sed appetitus tendit in res, quae habent esse particulare. Unde, simpliciter loquendo, virtutes intellectuales, quae perficiunt rationem, sunt nobiliores quam morales, quae perficiunt appetitum. Sed si consideretur virtus in ordine ad actum, sic virtus moralis, quae perficit appetitum, cuius est movere alias potentias ad actum, ut supra dictum est, nobilior est. Et quia virtus dicitur ex eo quod est principium alicuius actus, cum sit perfectio potentiae, sequitur etiam quod ratio virtutis magis competat virtutibus moralibus quam virtutibus intellectualibus, quamvis virtutes intellectuales sint nobiliores habitus simpliciter.

Referencing norms: Q66A3Respondeo, assert-hb552f9c90155087d9b6092fa09e7c00facab0b79612f1b81d7bfe35a556154a9

section/66-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:6c61364a620253a4d83c23bf6e1a026c0e3067a0b739d4e072892beb4e402f4aLA

Sed contra, virtus moralis est in rationali per participationem; virtus autem intellectualis in rationali per essentiam, sicut dicitur in I Ethic. Sed rationale per essentiam est nobilius quam rationale per participationem. Ergo virtus intellectualis est nobilior virtute morali.

Referencing norms: assert-h84bd5ad10ecc19ab07fc8ba7a0f5d234df76bf4894c8ac5ee9cca33baa4f109e

section/66-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5781c42920128fe4563d7470ea2742ffe528b4e49d1efb8091469bb3a2c2a4c9LA

Ad primum ergo dicendum quod actus liberalitatis oportet quod fundetur super actum iustitiae, non enim esset liberalis datio, si non de proprio daret, ut in II Polit. dicitur. Unde liberalitas sine iustitia esse non posset, quae secernit suum a non suo. Iustitia autem potest esse sine liberalitate. Unde iustitia simpliciter est maior liberalitate, tanquam communior, et fundamentum ipsius, liberalitas autem est secundum quid maior, cum sit quidam ornatus iustitiae, et complementum eius.

Referencing norms: Q66A4Ad1, assert-h0b08703173f8acef79fdc59d146b64e56a68e58f28c877ede91e4a34726a3bb6

section/66-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3ed269a4aaa2b12d92a94f8eac3f641f51690c364ff30c9e0cd5e16390d09a6aLA

Ad secundum dicendum quod patientia dicitur habere opus perfectum in tolerantia malorum, in quibus non solum excludit iniustam vindictam, quam etiam excludit iustitia; neque solum odium quod facit caritas; neque solum iram, quod facit mansuetudo; sed etiam excludit tristitiam inordinatam, quae est radix omnium praedictorum. Et ideo in hoc est perfectior et maior, quod in hac materia extirpat radicem. Non autem est simpliciter perfectior omnibus aliis virtutibus. Quia fortitudo non solum sustinet molestias absque perturbatione, quod est patientiae, sed etiam ingerit se eis, cum opus fuerit. Unde quicumque est fortis, est patiens, sed non convertitur, est enim patientia quaedam fortitudinis pars.

Referencing norms: Q66A4Ad2, assert-h0a86b2c3f15ff755b4fe49c5684869c10ac65d930f56448968d1befe51b206fa

section/66-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4eb893fbc034a0afd208045c76d40f5c4037c3a19ee568b2404b6c79870d7d52LA

Ad tertium dicendum quod magnanimitas non potest esse nisi aliis virtutibus praeexistentibus, ut dicitur in IV Ethic. Unde comparatur ad alias sicut ornatus earum. Et sic secundum quid est maior omnibus aliis, non tamen simpliciter.

Referencing norms: Q66A4Ad3, assert-hc426896fd88b5dfb09c42c9bd220a5d61c0a364980d2796c8b2a98e3b85cd789

section/66-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ae7ab781391aeb70f1265d89eeb7fc27b2febd351d777136c69afc76cf520829LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iustitia non sit praecipua inter virtutes morales. Maius enim est dare alicui de proprio, quam reddere alicui quod ei debetur. Sed primum pertinet ad liberalitatem; secundum autem ad iustitiam. Ergo videtur quod liberalitas sit maior virtus quam iustitia.

Referencing norms: Q66A4Obiectio1, assert-h916925e0982566942df629878a1f7ec6f2669b95369b255e012cc975f45618cc, assert-hb54b169d5dfd8b7f79184edf0c139e56462fdfbcd0052355ba3935ee69a99c7b

section/66-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f5a314b35254aa7aa008406a588b33f1aa759195740b0113f428e9d0de7323ecLA

Praeterea, illud videtur esse maximum in unoquoque, quod est perfectissimum in ipso. Sed sicut dicitur Iac. I, patientia opus perfectum habet. Ergo videtur quod patientia sit maior quam iustitia.

Referencing norms: Q66A4Obiectio2, assert-h8e974c0b7e763814e2bb4e1d571c0a7aead9e3c980ed3dd6ba6a050367276a3b, assert-ha21ccca15bdcac4a4a2b19ed9bb2aef1e2f1019f678b52aaa86efb33a5f200c1

section/66-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7cadf6e790bf76c4883f83490fc5ab478c778dfafcf5367419543b423c9bb16cLA

Praeterea, magnanimitas operatur magnum, in omnibus virtutibus, ut dicitur in IV Ethic. Ergo magnificat etiam ipsam iustitiam. Est igitur maior quam iustitia.

Referencing norms: Q66A4Obiectio3, assert-hc71d16daf03b1da523f0a5d7950eeb70e4b8bbddfebd94dc0749597d29023a86

section/66-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:06e189f135fc3b3f3c284e9fde0afc799133a379d515dac0e9749805067b954bLA

Respondeo dicendum quod virtus aliqua secundum suam speciem potest dici maior vel minor, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter quidem virtus dicitur maior, secundum quod in ea maius bonum rationis relucet, ut supra dictum est. Et secundum hoc, iustitia inter omnes virtutes morales praecellit, tanquam propinquior rationi. Quod patet et ex subiecto, et ex obiecto. Ex subiecto quidem, quia est in voluntate sicut in subiecto, voluntas autem est appetitus rationalis, ut ex dictis patet. Secundum autem obiectum sive materiam, quia est circa operationes, quibus homo ordinatur non solum in seipso, sed etiam ad alterum. Unde iustitia est praeclarissima virtutum, ut dicitur in V Ethic. Inter alias autem virtutes morales, quae sunt circa passiones, tanto in unaquaque magis relucet rationis bonum, quanto circa maiora motus appetitivus subditur rationi. Maximum autem in his quae ad hominem pertinent, est vita, a qua omnia alia dependent. Et ideo fortitudo, quae appetitivum motum subdit rationi in his quae ad mortem et vitam pertinent, primum locum tenet inter virtutes morales quae sunt circa passiones, tamen ordinatur infra iustitiam. Unde philosophus dicit, in I Rhetoric., quod necesse est maximas esse virtutes, quae sunt aliis honoratissimae, siquidem est virtus potentia benefactiva. Propter hoc, fortes et iustos maxime honorant, haec quidem enim in bello, scilicet fortitudo; haec autem, scilicet iustitia, et in bello et in pace utilis est. Post fortitudinem autem ordinatur temperantia, quae subiicit rationi appetitum circa ea quae immediate ordinantur ad vitam, vel in eodem secundum numerum, vel in eodem secundum speciem, scilicet in cibis et venereis. Et sic istae tres virtutes, simul cum prudentia, dicuntur esse principales etiam dignitate. Secundum quid autem dicitur aliqua virtus esse maior, secundum quod adminiculum vel ornamentum praebet principali virtuti. Sicut substantia est simpliciter dignior accidente; aliquod tamen accidens est secundum quid dignius substantia, inquantum perficit substantiam in aliquo esse accidentali.

Referencing norms: Q66A4Respondeo, assert-h76e36c347618193f919b3fdd555ccfdc544a5dc08dadf37a559eb40711f6b33d

section/66-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:371c7354840c5d077900b8d301fd7f0bf82eb0c228d2ebacb8807e6e361aa5f9LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia est praeclarissima virtutum.

Referencing norms: assert-hb92060aa0edbcd989346c016cf93ac4b1a48df0f7870cf33e413bbea0cbcb245

section/66-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fdf747a22edbaecef5f508719b75192e16ec663d276e15a539cd1a6de4a1bed4LA

Ad primum ergo dicendum quod, cum prudentia sit circa res humanas, sapientia vero circa causam altissimam; impossibile est quod prudentia sit maior virtus quam sapientia, nisi, ut dicitur in VI Ethic., maximum eorum quae sunt in mundo, esset homo. Unde dicendum est, sicut in eodem libro dicitur, quod prudentia non imperat ipsi sapientiae, sed potius e converso, quia spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur, ut dicitur I ad Cor. II. Non enim prudentia habet se intromittere de altissimis, quae considerat sapientia, sed imperat de his quae ordinantur ad sapientiam, scilicet quomodo homines debeant ad sapientiam pervenire. Unde in hoc est prudentia, seu politica, ministra sapientiae, introducit enim ad eam, praeparans ei viam, sicut ostiarius ad regem.

Referencing norms: Q66A5Ad1, assert-heea6c40cf58f89ca5eb84441aaaa34434ee8731d7dabe2ecc70ab8bf98820b9b

section/66-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:327b7916ff0ea3e08c04576a171dc140f6c16d5c9fdeeb6795ce0d063c40dcf4LA

Ad secundum dicendum quod prudentia considerat ea quibus pervenitur ad felicitatem, sed sapientia considerat ipsum obiectum felicitatis, quod est altissimum intelligibile. Et si quidem esset perfecta consideratio sapientiae respectu sui obiecti, esset perfecta felicitas in actu sapientiae. Sed quia actus sapientiae in hac vita est imperfectus respectu principalis obiecti, quod est Deus; ideo actus sapientiae est quaedam inchoatio seu participatio futurae felicitatis. Et sic propinquius se habet ad felicitatem quam prudentia.

Referencing norms: Q66A5Ad2, assert-hf2aa94b518c7e9e4cc55a22c9ef984fc77ff3f675a28cf969f17cce9f39298b6

section/66-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:02122f8d658b7b27c92b688a0b4fff4327682bbf0c7d09b11246fc1e7b939a60LA

Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in I de anima, una notitia praefertur alteri aut ex eo quod est nobiliorum, aut propter certitudinem. Si igitur subiecta sint aequalia in bonitate et nobilitate, illa quae est certior, erit maior virtus. Sed illa quae est minus certa de altioribus et maioribus, praefertur ei quae est magis certa de inferioribus rebus. Unde philosophus dicit, in II de caelo, quod magnum est de rebus caelestibus aliquid posse cognoscere etiam debili et topica ratione. Et in I de partibus Animal., dicit quod amabile est magis parvum aliquid cognoscere de rebus nobilioribus quam multa cognoscere de rebus ignobilioribus. Sapientia igitur ad quam pertinet Dei cognitio, homini, maxime in statu huius vitae, non potest perfecte advenire, ut sit quasi eius possessio; sed hoc solius Dei est, ut dicitur in I Metaphys. Sed tamen illa modica cognitio quae per sapientiam de Deo haberi potest, omni alii cognitioni praefertur.

Referencing norms: Q66A5Ad3, assert-h32935421f8110fd03d1e80d1bb39a1094427a1e0eaa97b00c723354cdb1df4c5

section/66-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2f0d5e86cad718c87b9d1ab16eb5a73d4727615ad6fe42bd52a2d5aa446ecbe8LA

Ad quartum dicendum quod veritas et cognitio principiorum indemonstrabilium dependet ex ratione terminorum, cognito enim quid est totum et quid pars, statim cognoscitur quod omne totum est maius sua parte. Cognoscere autem rationem entis et non entis, et totius et partis, et aliorum quae consequuntur ad ens, ex quibus sicut ex terminis constituuntur principia indemonstrabilia, pertinet ad sapientiam, quia ens commune est proprius effectus causae altissimae, scilicet Dei. Et ideo sapientia non solum utitur principiis indemonstrabilibus, quorum est intellectus, concludendo ex eis, sicut aliae scientiae; sed etiam iudicando de eis, et disputando contra negantes. Unde sequitur quod sapientia sit maior virtus quam intellectus.

Referencing norms: Q66A5Ad4, assert-h03928ef9f090a3479c75c283e68461d42b2d3b32b5c81c2eae61faa27f211ef5

section/66-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4161055593303ec3d998b940bfc3c0e2f92a487c95aee2afd3fcdb9ed28de112LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sapientia non sit maxima inter virtutes intellectuales. Imperans enim maius est eo cui imperatur. Sed prudentia videtur imperare sapientiae, dicitur enim I Ethic., quod quales disciplinarum debitum est esse in civitatibus, et quales unumquemque addiscere, et usquequo, haec praeordinat, scilicet politica, quae ad prudentiam pertinet, ut dicitur in VI Ethic. Cum igitur inter disciplinas etiam sapientia contineatur, videtur quod prudentia sit maior quam sapientia.

Referencing norms: Q66A5Obiectio1, assert-h817e0bdc7e67899efbdafb91d46fbcc5bdd2ea99ebac05bb5f62902a67588a90, assert-h9b8a3e6d35ad9ece3e5bffded6a518a4a1d339cbef30a975773b4832397fc7b3

section/66-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ec42c2735ee190ba734bd959d2c65b4440bff42e70adb293b04f622272558f67LA

Praeterea, de ratione virtutis est quod ordinet hominem ad felicitatem, est enim virtus dispositio perfecti ad optimum, ut dicitur in VII Physic. Sed prudentia est recta ratio agibilium, per quae homo ad felicitatem perducitur, sapientia autem non considerat humanos actus, quibus ad beatitudinem pervenitur. Ergo prudentia est maior virtus quam sapientia.

Referencing norms: Q66A5Obiectio2, assert-h7f2794c35ca7bc0d7426469bda88275f2e9414c5d8ad466bc993c367a94bffd0, assert-h9080efb80de6fc3c5636647c59eb710d02c6c79b7c3e9008695e8bd781410b00

section/66-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fb969b8c8a95527aaafd486ef9a556d1378fba113a21e83c6ce40e6495774e80LA

Praeterea, quanto cognitio est perfectior, tanto videtur esse maior. Sed perfectiorem cognitionem habere possumus de rebus humanis, de quibus est scientia, quam de rebus divinis, de quibus est sapientia, ut distinguit Augustinus in XII de Trin., quia divina incomprehensibilia sunt, secundum illud Iob XXXVI, ecce Deus magnus, vincens scientiam nostram. Ergo scientia est maior virtus quam sapientia.

Referencing norms: Q66A5Obiectio3, assert-hc98c6b4a77ff39e7e8261a93b90ff71b7dbbc303d143c9f10807c21efb907e0b, assert-hd584848ef57143aec7dfe95088fa0f475ade0ae75f8148f3cef1def4e11841d7

section/66-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ba193686bde8678fff7049eb49cfa0423c00aec2c2f46a78160042c47d5a6c9fLA

Praeterea, cognitio principiorum est dignior quam cognitio conclusionum. Sed sapientia concludit ex principiis indemonstrabilibus, quorum est intellectus; sicut et aliae scientiae. Ergo intellectus est maior virtus quam sapientia.

Referencing norms: Q66A5Obiectio4, assert-h753620013b7c611ee32dc84aea6a919ee8feca7eb91e12efd50ffe49be0bccc1, assert-he6e66483f95868c025530bcd4fbf2938eee55c81df0355df7a20cd817a990e59

section/66-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0a69441ea3ac2f34a50fc4467b844f96692374065edfcc4fb524d7c5206d149cLA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, magnitudo virtutis secundum suam speciem, consideratur ex obiecto. Obiectum autem sapientiae praecellit inter obiecta omnium virtutum intellectualium, considerat enim causam altissimam, quae Deus est, ut dicitur in principio Metaphys. Et quia per causam iudicatur de effectu, et per causam superiorem de causis inferioribus; inde est quod sapientia habet iudicium de omnibus aliis virtutibus intellectualibus; et eius est ordinare omnes; et ipsa est quasi architectonica respectu omnium.

Referencing norms: Q66A5Respondeo, assert-h03fdc52d653ae1de89dcf2dff2d6699262f74a2b13743ff4b9f18847a60d51f4

section/66-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:63d02c8bfd5fa7250d3fbfa95f5e1387aa9562e91ebef91b999b939da8981796LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod sapientia est sicut caput inter virtutes intellectuales.

Referencing norms: assert-hb1e0b6256e94647f820b1832de40ed122d3ef628984606ff8582cce45d6ea4d1

section/66-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:213a575cbf994a0ca6bdec2b0ccad03a7a73cbcfb8502ec6749bd91015cd6890LA

Ad primum ergo dicendum quod non hoc modo se habent fides et spes ad caritatem, sicut prudentia ad virtutem moralem. Et hoc propter duo. Primo quidem, quia virtutes theologicae habent obiectum quod est supra animam humanam, sed prudentia et virtutes morales sunt circa ea quae sunt infra hominem. In his autem quae sunt supra hominem, nobilior est dilectio quam cognitio. Perficitur enim cognitio, secundum quod cognita sunt in cognoscente, dilectio vero, secundum quod diligens trahitur ad rem dilectam. Id autem quod est supra hominem, nobilius est in seipso quam sit in homine, quia unumquodque est in altero per modum eius in quo est. E converso autem est in his quae sunt infra hominem. Secundo, quia prudentia moderatur motus appetitivos ad morales virtutes pertinentes, sed fides non moderatur motum appetitivum tendentem in Deum, qui pertinet ad virtutes theologicas; sed solum ostendit obiectum. Motus autem appetitivus in obiectum, excedit cognitionem humanam; secundum illud ad Ephes. III, supereminentem scientiae caritatem Christi.

Referencing norms: Q66A6Ad1, assert-hc0657bf1e66296e0bc652d5bb4612c759dffa313dc8a2252fdcaf5b58b593dcb

section/66-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:4b7edf8078c17ca3d145eabe8486624dc59a047c3a6b57cbdc88cd4b5118cca8LA

Ad secundum dicendum quod spes praesupponit amorem eius quod quis adipisci se sperat, qui est amor concupiscentiae, quo quidem amore magis se amat qui concupiscit bonum, quam aliquid aliud. Caritas autem importat amorem amicitiae, ad quam pervenitur spe, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q66A6Ad2, assert-ha7f0e839fcefe49212812cc707c642f393dc047e676900791a43fbd0c8c3e837

section/66-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:21fb8a01c1cbc33dc3756c61fa84c706f09fc389bb5dd250d698bd56d33327d1LA

Ad tertium dicendum quod causa perficiens est potior effectu, non autem causa disponens. Sic enim calor ignis esset potior quam anima, ad quam disponit materiam, quod patet esse falsum. Sic autem fides generat spem, et spes caritatem, secundum scilicet quod una disponit ad alteram.

Referencing norms: Q66A6Ad3, assert-h879e108a465e111f362cbbe7b8ac8a92a8564962e23e7ad340c15fb68696a99b

section/66-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:670d8ce857584ca85c0176b8cad067da003de69f1bb1466eb790fe142bdecc56LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit maxima inter virtutes theologicas. Cum enim fides sit in intellectu, spes autem et caritas in vi appetitiva, ut supra dictum est; videtur quod fides comparetur ad spem et caritatem, sicut virtus intellectualis ad moralem. Sed virtus intellectualis est maior morali, ut ex dictis patet. Ergo fides est maior spe et caritate.

Referencing norms: Q66A6Obiectio1, assert-h828a84faadb97ffb7837a0f58dddeb662b4702ccc6b33068a13e987b018f0a4a, assert-h9cec9d7aedb2ba75846524f672716e84793c20478245434120e2bc9f52637e30

section/66-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:83df6b18bf0a938cc5083f686afe5457ae61c790c62d39085af61cdb0e4723acLA

Praeterea, quod se habet ex additione ad aliud, videtur esse maius eo. Sed spes, ut videtur, se habet ex additione ad caritatem, praesupponit enim spes amorem, ut Augustinus dicit in Enchirid.; addit autem quendam motum protensionis in rem amatam. Ergo spes est maior caritate.

Referencing norms: Q66A6Obiectio2, assert-h58a9e55e4acf1fc9582f6f4dd005ad3f6a4531ae6684ed34e4e4e279f9fb6d16, assert-h9ca69e2981b3d3a0e6f708caa0d4224b0da8251f24034b1f88e4f63a13001ba0

section/66-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b184a465575fbd03da3bc88d77e27ab225199672ccadc856d19a816f3e8e494eLA

Praeterea, causa est potior effectu. Sed fides et spes sunt causa caritatis, dicitur enim Matth. I, in Glossa, quod fides generat spem, et spes caritatem. Ergo fides et spes sunt maiores caritate.

Referencing norms: Q66A6Obiectio3, assert-hc69fc33991491bd82b2d86952812ea9839efdfa6c42f56ce0adaf49e912426f8, assert-hfcde20847eaedbd49cd710ad089e6e404b208173a5fe96bab43f5ab23d3c4d7f

section/66-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c0c7ec2f00571bfdda4edbd50a1bdb98dbbd787f11a8a040ca79417e7741e008LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, magnitudo virtutis secundum suam speciem, consideratur ex obiecto. Cum autem tres virtutes theologicae respiciant Deum sicut proprium obiectum, non potest una earum dici maior altera ex hoc quod sit circa maius obiectum; sed ex eo quod una se habet propinquius ad obiectum quam alia. Et hoc modo caritas est maior aliis. Nam aliae important in sui ratione quandam distantiam ab obiecto, est enim fides de non visis, spes autem de non habitis. Sed amor caritatis est de eo quod iam habetur, est enim amatum quodammodo in amante, et etiam amans per affectum trahitur ad unionem amati; propter quod dicitur I Ioan. IV, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.

Referencing norms: Q66A6Respondeo, assert-h71b87535b8aa8ee65f2f63f5240cc349a917446418bbb77e2acb5e2ace449366

section/66-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a3aa2c6dffff4072952e9fe8c4f2c41a8302806e51a1382811004d5422127b31LA

Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec; maior autem horum est caritas.

Referencing norms: assert-h5f6609b7cdee897b25029d5d7ca2c4d46bd40bf087585c1b4c865b2828382b1d

question/66/prooemium · paragraph

la · official · sha256:4831f315d1868e41a2866f9135365e1b250ee42ecce91d3585939e46fa27e8acLA

Deinde considerandum est de aequalitate virtutum. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum virtus possit esse maior vel minor. Secundo, utrum omnes virtutes simul in eodem existentes, sint aequales. Tertio, de comparatione virtutum moralium ad intellectuales. Quarto, de comparatione virtutum moralium ad invicem. Quinto, de comparatione virtutum intellectualium ad invicem. Sexto, de comparatione virtutum theologicarum ad invicem.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 67

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q67
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:2c92eb7e88b60141ad304b16422efe62d4e146a1d639feabe6163a54cfc564472026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 49

section/67-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:adeadcbb9da866aeea6ac2b382647c4bfac7eae1f13b4dd99095a41eaa76bb49LA

Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur ibi de huiusmodi virtutibus moralibus, quantum ad id quod materiale est in eis, sicut de iustitia, quantum ad commutationes et depositiones; de fortitudine, quantum ad terribilia et pericula; de temperantia, quantum ad concupiscentias pravas.

Referencing norms: Q67A1Ad1, assert-h3438ad7dc149ab7aa105937d2132bc40116c9f1a0f4fd7e0d508a4a07ef87d2a

section/67-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7ba507963ee036c94687584ed2556041345c963a600312b63a8968c9a45d9bfdLA

Et similiter dicendum est ad secundum. Ea enim quae sunt activae vitae, materialiter se habent ad virtutes.

Referencing norms: Q67A1Ad2, assert-hf92cc638c1f1e02347b688a99045f65df9b33cf2af0a1a9b92429580748a3e28

section/67-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:868931b7de1ab94507f05ee881aefc7a1fd6fbd78311eed2f8f8fe02bc3e70a9LA

Ad tertium dicendum quod status post hanc vitam est duplex, unus quidem ante resurrectionem, quando animae erunt a corporibus separatae; alius autem post resurrectionem, quando animae iterato corporibus suis unientur. In illo ergo resurrectionis statu, erunt vires irrationales in organis corporis, sicut et nunc sunt. Unde et poterit in irascibili esse fortitudo, et in concupiscibili temperantia, inquantum utraque vis perfecte erit disposita ad obediendum rationi. Sed in statu ante resurrectionem, partes irrationales non erunt actu in anima, sed solum radicaliter in essentia ipsius, ut in primo dictum est. Unde nec huiusmodi virtutes erunt in actu nisi in radice, scilicet in ratione et voluntate, in quibus sunt seminalia quaedam harum virtutum, ut dictum est. Sed iustitia, quae est in voluntate, etiam actu remanebit. Unde specialiter de ea dictum est quod est perpetua et immortalis, tum ratione subiecti, quia voluntas incorruptibilis est; tum etiam propter similitudinem actus, ut prius dictum est.

Referencing norms: Q67A1Ad3, assert-h21fa10ba7dcfab52d9fb051a46e21876270080e7148109368e80dcd01866986a

section/67-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7a06a778c74e66bc65ac0aca1973854a9db7dde5933d4577857d0943fc1ee5d2LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non maneant post hanc vitam. Homines enim in statu futurae gloriae erunt similes Angelis, ut dicitur Matth. XXII. Sed ridiculum est in Angelis ponere virtutes morales, ut dicitur in X Ethic. Ergo neque in hominibus, post hanc vitam, erunt virtutes morales.

Referencing norms: Q67A1Obiectio1, assert-h8dd430e2c0bc1f1c0c59c1d591a11913968cc76abb2ba66bbad4319d80dc879f, assert-h8eccca187cc46423a5629d78f4ea1e4cd2449da52fd16525b0fe7a5e8039cb33

section/67-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:57d8fe0872dd8a9c9a1fb481d47e248832a857e1b8472bcf2119be9b1d3df42fLA

Praeterea, virtutes morales perficiunt hominem in vita activa. Sed vita activa non manet post hanc vitam, dicit enim Gregorius, in VI Moral., activae vitae opera cum corpore transeunt. Ergo virtutes morales non manent post hanc vitam.

Referencing norms: Q67A1Obiectio2, assert-h4443453737c40cbc0f4723e0aaac133a9af4f9d470b7ae8b2418522a39435050, assert-ha9caf24cdecf04fe7446c9285460fb8df0977ff138683d51ca7b685aae7577da

section/67-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bf0decf828fc60c7acc6f92bb889a4d920798f776d8e3c8cd2cb6c38da9ebb70LA

Praeterea, temperantia et fortitudo, quae sunt virtutes morales, sunt irrationalium partium, ut philosophus dicit, in III Ethic. Sed irrationales partes animae corrumpuntur, corrupto corpore, eo quod sunt actus organorum corporalium. Ergo videtur quod virtutes morales non maneant post hanc vitam.

Referencing norms: Q67A1Obiectio3, assert-ha2c22de8f58296f714765d09bfaebf069995d7dad9a4a7b70a8d87df2ed8f54f, assert-hc7e30966a11a5312fc913f5878fc61199edc1d5f631ad04294d2bec1edc05b02

section/67-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3f92b140da089854a14d493c9702c0fb1670030e7a6d93a6aa4cbeaf8263cd1fLA

Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XIV de Trin., Tullius posuit post hanc vitam quatuor virtutes cardinales non esse; sed in alia vita homines esse beatos sola cognitione naturae, in qua nihil est melius aut amabilius, ut Augustinus dicit ibidem, ea natura quae creavit omnes naturas. Ipse autem postea determinat huiusmodi quatuor virtutes in futura vita existere, tamen alio modo. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod in huiusmodi virtutibus aliquid est formale; et aliquid quasi materiale. Materiale quidem est in his virtutibus inclinatio quaedam partis appetitivae ad passiones vel operationes secundum modum aliquem. Sed quia iste modus determinatur a ratione, ideo formale in omnibus virtutibus est ipse ordo rationis. Sic igitur dicendum est quod huiusmodi virtutes morales in futura vita non manent, quantum ad id quod est materiale in eis. Non enim habebunt in futura vita locum concupiscentiae et delectationes ciborum et venereorum; neque etiam timores et audaciae circa pericula mortis; neque etiam distributiones et communicationes rerum quae veniunt in usum praesentis vitae. Sed quantum ad id quod est formale, remanebunt in beatis perfectissimae post hanc vitam, inquantum ratio uniuscuiusque rectissima erit circa ea quae ad ipsum pertinent secundum statum illum; et vis appetitiva omnino movebitur secundum ordinem rationis, in his quae ad statum illum pertinent. Unde Augustinus ibidem dicit quod prudentia ibi erit sine ullo periculo erroris; fortitudo, sine molestia tolerandorum malorum; temperantia, sine repugnatione libidinum. Ut prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare; fortitudinis, ei firmissime cohaerere; temperantiae, nullo defectu noxio delectari. De iustitia vero manifestius est quem actum ibi habebit, scilicet esse subditum Deo, quia etiam in hac vita ad iustitiam pertinet esse subditum superiori.

Referencing norms: Q67A1Respondeo, assert-he13c60b05f407ac94fc26d00d37e655b4ffe80db3adbe5f4fbf012940c7cced1

section/67-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:01832a6312b4b7e8195216c4e785cf5278b1cade6f95a57c67fb33663b96faf2LA

Sed contra est quod dicitur Sap. I, quod iustitia perpetua est et immortalis.

Referencing norms: assert-h31ef14627eae0d0fddae08255799a8e31806f642bea945b21133534b7ffe16c2

section/67-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:239c084933ec3cb0847ef1283678e2787dec19235796556967ad4afa1abe8c7aLA

Ad primum ergo dicendum quod verbum apostoli est intelligendum quantum ad id quod est materiale in scientia, et quantum ad modum intelligendi, quia scilicet neque phantasmata remanebunt, destructo corpore; neque erit usus scientiae per conversionem ad phantasmata.

Referencing norms: Q67A2Ad1, assert-he0b76fd9410782e9103eb8aec94554b6f14c3df49cfcc87b53a5099e348073a5

section/67-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:43020a0701b2191d6471b3f79da678dbd0f320932d5a6cc20647781a2cfffbabLA

Ad secundum dicendum quod per aegritudinem corrumpitur habitus scientiae quantum ad id quod est materiale in eo, scilicet quantum ad phantasmata, non autem quantum ad species intelligibiles, quae sunt in intellectu possibili.

Referencing norms: Q67A2Ad2, assert-h0ab66877523256243ed0520379bf9af326d2ffe6e6a07371df18e3f79b97586c

section/67-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6402c059f26ec0e7105cd61345246c5a81d8eb9fb53bf855c3309c55885cf8e0LA

Ad tertium dicendum quod anima separata post mortem habet alium modum intelligendi quam per conversionem ad phantasmata, ut in primo dictum est. Et sic scientia manet, non tamen secundum eundem modum operandi, sicut et de virtutibus moralibus dictum est.

Referencing norms: Q67A2Ad3, assert-h57d92aca2ccaf37acd2564fd0c80db85d3cf2f0beb3bddcdfaf11b6ff2edd437

section/67-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:c604f68e94a736912ee85c9bc76607bb88fd372946396b70f8ad18733162da7fLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes intellectuales non maneant post hanc vitam. Dicit enim apostolus, I ad Cor. XIII, quod scientia destruetur, et ratio est quia ex parte cognoscimus. Sed sicut cognitio scientiae est ex parte, idest imperfecta; ita etiam cognitio aliarum virtutum intellectualium, quandiu haec vita durat. Ergo omnes virtutes intellectuales post hanc vitam cessabunt.

Referencing norms: Q67A2Obiectio1, assert-hba1662eda2b2739550732143802551f6a50d6d06ea1f0e8a1b2b1b85eefb4f25, assert-hd11374f1474e7bc1cfff8cfb2d7e8294c41a5a349048191b481080e0e6e8aaec

section/67-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:03c9f6d579f3b437507c8378860d99932c24a53fe8a34f3cf0cf06eec858f3d9LA

Praeterea, philosophus dicit, in praedicamentis, quod scientia, cum sit habitus, est qualitas difficile mobilis, non enim de facili amittitur, nisi ex aliqua forti transmutatione vel aegritudine. Sed nulla est tanta transmutatio corporis humani sicut per mortem. Ergo scientia et aliae virtutes intellectuales non manent post hanc vitam.

Referencing norms: Q67A2Obiectio2, assert-h46204c57978546dd4ef9afc219355d1593cd2ebe79985d4e21ae840dd04461e5, assert-hae926666b6bdfc22e87695d883dee4b65e0573de04d2741ee7cc8f3dd00586b0

section/67-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a58cbc2c0814d9104ab857897304425ea2e191c2e1bc3367036ab45f30892bc6LA

Praeterea, virtutes intellectuales perficiunt intellectum ad bene operandum proprium actum. Sed actus intellectus non videtur esse post hanc vitam, eo quod nihil intelligit anima sine phantasmate, ut dicitur in III de anima; phantasmata autem post hanc vitam non manent, cum non sint nisi in organis corporeis. Ergo virtutes intellectuales non manent post hanc vitam.

Referencing norms: Q67A2Obiectio3, assert-hba8a1d25e4378a91d3c9c59297e21b36351ce2285533ba60cfa3602819b19b8b, assert-hf25333522b86d0a85eb40268b7c382d9f8ae4230deac751cc2c6db1d7973a6fb

section/67-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3af47d913660ba92a8d261377344f88f7f1f2751aa88d9261dd4326c4e4c7fd9LA

Respondeo dicendum quod, sicut in primo dictum est, quidam posuerunt quod species intelligibiles non permanent in intellectu possibili nisi quandiu actu intelligit, nec est aliqua conservatio specierum, cessante consideratione actuali, nisi in viribus sensitivis, quae sunt actus corporalium organorum, scilicet in imaginativa et memorativa. Huiusmodi autem vires corrumpuntur, corrupto corpore. Et ideo secundum hoc, scientia nullo modo post hanc vitam remanebit, corpore corrupto; neque aliqua alia intellectualis virtus. Sed haec opinio est contra sententiam Aristotelis, qui in III de anima dicit quod intellectus possibilis est in actu, cum fit singula, sicut sciens; cum tamen sit in potentia ad considerandum in actu. Est etiam contra rationem, quia species intelligibiles recipiuntur in intellectu possibili immobiliter, secundum modum recipientis. Unde et intellectus possibilis dicitur locus specierum, quasi species intelligibiles conservans. Sed phantasmata, ad quae respiciendo homo intelligit in hac vita, applicando ad ipsa species intelligibiles, ut in primo dictum est, corrupto corpore corrumpuntur. Unde quantum ad ipsa phantasmata, quae sunt quasi materialia in virtutibus intellectualibus, virtutes intellectuales destruuntur, destructo corpore, sed quantum ad species intelligibiles, quae sunt in intellectu possibili, virtutes intellectuales manent. Species autem se habent in virtutibus intellectualibus sicut formales. Unde intellectuales virtutes manent post hanc vitam, quantum ad id quod est formale in eis, non autem quantum ad id quod est materiale, sicut et de moralibus dictum est.

Referencing norms: Q67A2Respondeo, assert-h7968e25716f203002921132304e0ca6fad36010b8f2b358d825b27f6532330e1

section/67-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:7824d56807f6cf17c5714c195e1d4adecbb3c2d8f82030087b3a1d74fc01cb4cLA

Sed contra est quod firmior est cognitio universalium et necessariorum, quam particularium et contingentium. Sed in homine remanet post hanc vitam cognitio particularium contingentium, puta eorum quae quis fecit vel passus est; secundum illud Luc. XVI, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Ergo multo magis remanet cognitio universalium et necessariorum, quae pertinent ad scientiam et ad alias virtutes intellectuales.

Referencing norms: assert-h2ccc4d8e3721d7f103c1fd46b86060b74a7e055b73a199da1fc482476c16d7eb

section/67-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3bbba14ab58e33b227333bf59ae169c5534653e58bfe6d119b1c708397768f22LA

Ad primum ergo dicendum quod fides est nobilior quam scientia, ex parte obiecti, quia eius obiectum est veritas prima. Sed scientia habet perfectiorem modum cognoscendi, qui non repugnat perfectioni beatitudinis, scilicet visioni, sicut repugnat ei modus fidei.

Referencing norms: Q67A3Ad1, assert-h3ef1f437967a10734304059cc87a1bc92a0cc1820497d6732c4a57c0652b91e6

section/67-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:683dc9f3337873067ca364327a049021bed505dee18a5f25f393edb89d1da9abLA

Ad secundum dicendum quod fides est fundamentum quantum ad id quod habet de cognitione. Et ideo quando perficietur cognitio, erit perfectius fundamentum.

Referencing norms: Q67A3Ad2, assert-h609bda9a38054994ad02b06c1a6342eb67efba1cd29388b4b6fda99fa50f2fec

section/67-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0d5ecfd15d6736b745e79897d44a9338e2ead84aacd75cac65e29f7d1b64171eLA

Ad tertium patet solutio ex his quae dicta sunt.

Referencing norms: Q67A3Ad3, assert-h8baf467f35c03d323477bbbb020cb0886f73595cf763e0f70e57ba0e4ee71b6d

section/67-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:766d23a928ccb89e8f2c43f8c2672d220ed66f5416a573f808cd8e43436ba2baLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fides maneat post hanc vitam. Nobilior enim est fides quam scientia. Sed scientia manet post hanc vitam, ut dictum est. Ergo et fides.

Referencing norms: Q67A3Obiectio1, assert-h2a5f92e4c987a7edc8b5ba6248f1936b42a66d5e266e918d0d197dbc261dc230, assert-h6d95fa159e9757303684f47e47772c23376266255995abba3ca6b8577be827dc

section/67-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:0c3008ddb5f8db3819bf0443a3762f88e74ac2a3695a4b3912643a8402d5b1bfLA

Praeterea, I ad Cor. III, dicitur, fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, idest fides Christi Iesu. Sed sublato fundamento, non remanet id quod superaedificatur. Ergo, si fides non remanet post hanc vitam, nulla alia virtus remaneret.

Referencing norms: Q67A3Obiectio2, assert-h54058aab578b2770d276d9e00d20675a556b453bd0ffb7ae1029699eaf748f39, assert-ha1e0ecc3e8bfe5a245dd33051f691476a7a91f6dbed9c555d552ffa57e704d28

section/67-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:2cd30e359fd0408b24195d338f9897a8ac8aa773317727f35e1f10143e08839fLA

Praeterea, cognitio fidei et cognitio gloriae differunt secundum perfectum et imperfectum. Sed cognitio imperfecta potest esse simul cum cognitione perfecta, sicut in Angelo simul potest esse cognitio vespertina cum cognitione matutina; et aliquis homo potest simul habere de eadem conclusione scientiam per syllogismum demonstrativum, et opinionem per syllogismum dialecticum. Ergo etiam fides simul esse potest, post hanc vitam, cum cognitione gloriae.

Referencing norms: Q67A3Obiectio3, assert-h713d05141edb9b4a6e184d0aa63cf3090fdd6086aefde76ba9fd167d7069012c, assert-haabbdada46cc1d2c1525ca6213d8023f46ee374227fa0c3417809ea5fca0ed66

section/67-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:edaabc0b13db1ab4ee23627922d35453ba96535f5e42d449f04cfbbc9e565fcdLA

Respondeo dicendum quod oppositio est per se et propria causa quod unum excludatur ab alio, inquantum scilicet in omnibus oppositis includitur oppositio affirmationis et negationis. Invenitur autem in quibusdam oppositio secundum contrarias formas, sicut in coloribus album et nigrum. In quibusdam autem, secundum perfectum et imperfectum, unde in alterationibus magis et minus accipiuntur ut contraria, ut cum de minus calido fit magis calidum, ut dicitur in V Physic. Et quia perfectum et imperfectum opponuntur, impossibile est quod simul, secundum idem, sit perfectio et imperfectio. Est autem considerandum quod imperfectio quidem quandoque est de ratione rei, et pertinet ad speciem ipsius, sicut defectus rationis pertinet ad rationem speciei equi vel bovis. Et quia unum et idem numero manens non potest transferri de una specie in aliam, inde est quod, tali imperfectione sublata, tollitur species rei, sicut iam non esset bos vel equus, si esset rationalis. Quandoque vero imperfectio non pertinet ad rationem speciei, sed accidit individuo secundum aliquid aliud, sicut alicui homini quandoque accidit defectus rationis, inquantum impeditur in eo rationis usus, propter somnum vel ebrietatem vel aliquid huiusmodi. Patet autem quod, tali imperfectione remota, nihilominus substantia rei manet. Manifestum est autem quod imperfectio cognitionis est de ratione fidei. Ponitur enim in eius definitione, fides enim est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ut dicitur ad Heb. XI. Et Augustinus dicit, quid est fides? Credere quod non vides. Quod autem cognitio sit sine apparitione vel visione, hoc ad imperfectionem cognitionis pertinet. Et sic imperfectio cognitionis est de ratione fidei. Unde manifestum est quod fides non potest esse perfecta cognitio, eadem numero manens. Sed ulterius considerandum est utrum simul possit esse cum cognitione perfecta, nihil enim prohibet aliquam cognitionem imperfectam simul esse aliquando cum cognitione perfecta. Est igitur considerandum quod cognitio potest esse imperfecta tripliciter, uno modo, ex parte obiecti cognoscibilis; alio modo, ex parte medii; tertio modo, ex parte subiecti. Ex parte quidem obiecti cognoscibilis, differunt secundum perfectum et imperfectum cognitio matutina et vespertina in Angelis, nam cognitio matutina est de rebus secundum quod habent esse in verbo; cognitio autem vespertina est de eis secundum quod habent esse in propria natura, quod est imperfectum respectu primi esse. Ex parte vero medii, differunt secundum perfectum et imperfectum cognitio quae est de aliqua conclusione per medium demonstrativum, et per medium probabile. Ex parte vero subiecti differunt secundum perfectum et imperfectum opinio, fides et scientia. Nam de ratione opinionis est quod accipiatur unum cum formidine alterius oppositi, unde non habet firmam inhaesionem. De ratione vero scientiae est quod habeat firmam inhaesionem cum visione intellectiva, habet enim certitudinem procedentem ex intellectu principiorum. Fides autem medio modo se habet, excedit enim opinionem, in hoc quod habet firmam inhaesionem; deficit vero a scientia, in hoc quod non habet visionem. Manifestum est autem quod perfectum et imperfectum non possunt simul esse secundum idem, sed ea quae differunt secundum perfectum et imperfectum, secundum aliquid idem possunt simul esse in aliquo alio eodem. Sic igitur cognitio perfecta et imperfecta ex parte obiecti, nullo modo possunt esse de eodem obiecto. Possunt tamen convenire in eodem medio, et in eodem subiecto, nihil enim prohibet quod unus homo simul et semel per unum et idem medium habeat cognitionem de duobus, quorum unum est perfectum et aliud imperfectum, sicut de sanitate et aegritudine, et bono et malo. Similiter etiam impossibile est quod cognitio perfecta et imperfecta ex parte medii, conveniant in uno medio. Sed nihil prohibet quin conveniant in uno obiecto, et in uno subiecto, potest enim unus homo cognoscere eandem conclusionem per medium probabile, et demonstrativum. Et est similiter impossibile quod cognitio perfecta et imperfecta ex parte subiecti, sint simul in eodem subiecto. Fides autem in sui ratione habet imperfectionem quae est ex parte subiecti, ut scilicet credens non videat id quod credit, beatitudo autem de sui ratione habet perfectionem ex parte subiecti, ut scilicet beatus videat id quo beatificatur, ut supra dictum est. Unde manifestum est quod impossibile est quod fides maneat simul cum beatitudine in eodem subiecto.

Referencing norms: Q67A3Respondeo, assert-hfe09fb95eb40367e70f7ce7bb3ec1dedb4fba05299dd127f08da12abd2bd297b

section/67-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:34ff1455de60e6356e319511c1e1bf31a88dae45884458630155640fc111b539LA

Sed contra est quod apostolus dicit, II ad Cor. V, quandiu sumus in corpore, peregrinamur a domino, per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Sed illi qui sunt in gloria, non peregrinantur a domino, sed sunt ei praesentes. Ergo fides non manet post hanc vitam in gloria.

Referencing norms: assert-h9459da424523234689a4561afca96d35c7996b2e273e24c8326349596980533d

section/67-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bbb28edd869f0278c1d73ca080546e5b75138dfff39f77632f75924cca80828cLA

Ad primum ergo dicendum quod spes est nobilior virtutibus moralibus quantum ad obiectum, quod est Deus. Sed actus virtutum moralium non repugnant perfectioni beatitudinis, sicut actus spei; nisi forte ratione materiae, secundum quam non manent. Non enim virtus moralis perficit appetitum solum in id quod nondum habetur; sed etiam circa id quod praesentialiter habetur.

Referencing norms: Q67A4Ad1, assert-h6e2c78e71ebd17b4c175fbf0adb83c779b65268b23e0a35ad07e08cf6fec9fe3

section/67-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6652fef5973f472c94518db140a2c7635d166d2988e2188f3e02d0498754f529LA

Ad secundum dicendum quod timor est duplex, servilis et filialis, ut infra dicetur. Servilis quidem est timor poenae, qui non poterit esse in gloria, nulla possibilitate ad poenam remanente. Timor vero filialis habet duos actus, scilicet revereri Deum, et quantum ad hunc actum manet; et timere separationem ab ipso, et quantum ad hunc actum non manet. Separari enim a Deo habet rationem mali, nullum autem malum ibi timebitur, secundum illud Proverb. I, abundantia perfruetur, malorum timore sublato. Timor autem opponitur spei oppositione boni et mali, ut supra dictum est, et ideo timor qui remanet in gloria, non opponitur spei. In damnatis autem magis potest esse timor poenae, quam in beatis spes gloriae. Quia in damnatis erit successio poenarum, et sic remanet ibi ratio futuri, quod est obiectum timoris, sed gloria sanctorum est absque successione, secundum quandam aeternitatis participationem, in qua non est praeteritum et futurum, sed solum praesens. Et tamen nec etiam in damnatis est proprie timor. Nam sicut supra dictum est, timor nunquam est sine aliqua spe evasionis, quae omnino in damnatis non erit. Unde nec timor; nisi communiter loquendo, secundum quod quaelibet expectatio mali futuri dicitur timor.

Referencing norms: Q67A4Ad2, assert-hca984bd3090251834773c0d2af04a13b489467ee001a79d6695ed29dd0211804

section/67-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:deeafe27fcd1e46766b7eeeca8887d89341723c3934c171df645398b52025737LA

Ad tertium dicendum quod quantum ad gloriam animae, non potest esse in beatis desiderium, secundum quod respicit futurum, ratione iam dicta. Dicitur autem ibi esse esuries et sitis, per remotionem fastidii, et eadem ratione dicitur esse desiderium in Angelis. Respectu autem gloriae corporis, in animabus sanctorum potest quidem esse desiderium, non tamen spes, proprie loquendo, neque secundum quod spes est virtus theologica, sic enim eius obiectum est Deus, non autem aliquod bonum creatum; neque secundum quod communiter sumitur. Quia obiectum spei est arduum, ut supra dictum est, bonum autem cuius iam inevitabilem causam habemus, non comparatur ad nos in ratione ardui. Unde non proprie dicitur aliquis qui habet argentum, sperare se habiturum aliquid quod statim in potestate eius est ut emat. Et similiter illi qui habent gloriam animae, non proprie dicuntur sperare gloriam corporis; sed solum desiderare.

Referencing norms: Q67A4Ad3, assert-hcd6b5ce157965f830ade35009a8d041e9a7e902237d5c04b691b116046ea7b10

section/67-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:39af5d353ccbb9811491ebdab36fdcf79650a5a13438f3210ea06478c5d51982LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod spes maneat post mortem in statu gloriae. Spes enim nobiliori modo perficit appetitum humanum quam virtutes morales. Sed virtutes morales manent post hanc vitam, ut patet per Augustinum, in XIV de Trin. Ergo multo magis spes.

Referencing norms: Q67A4Obiectio1, assert-h1eb082b8d76782a7021fd95d52ca5f907dcfbdfab4cb77e11db81672b3358e79, assert-hd4e5cd58a62e66562bc530f8c3da515879753a7ff66ba9e54008b5b356d3b422

section/67-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1ca8fccf6d740168a3ffa11c7cd75a166e22c7f1fc44732ca2eae68ad7512004LA

Praeterea, spei opponitur timor. Sed timor manet post hanc vitam, et in beatis quidem timor filialis, qui manet in saeculum; et in damnatis timor poenarum. Ergo spes, pari ratione, potest permanere.

Referencing norms: Q67A4Obiectio2, assert-h6b526197b123fe38a12d011552bb10d5a992848cdbb85c3fe71d80a9198628e4, assert-hd6e4f5eecdd208813858cd76045a66086c3896e72cc0df06cd09a038f396f452

section/67-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:307b43bbd82d1f4ac3b5f60d8a55757430ef864e4194e5d730e96fd6a7d2b619LA

Praeterea, sicut spes est futuri boni, ita et desiderium. Sed in beatis est desiderium futuri boni, et quantum ad gloriam corporis, quam animae beatorum desiderant, ut dicit Augustinus, XII super Gen. ad Litt.; et etiam quantum ad gloriam animae, secundum illud Eccli. XXIV, qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient; et I Petr. I, dicitur, in quem desiderant Angeli prospicere. Ergo videtur quod possit esse spes post hanc vitam in beatis.

Referencing norms: Q67A4Obiectio3, assert-h6633ebd99f3d7bd7d8e0406fe51c716290dbd4d9ea7c09bf6e4bd928b502201f, assert-hc47639a7dc4934f63887f766776e733c726d21a69a9cf55fa23c2f88135bb144

section/67-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b4c74878a050b7e56b5c84cee740b5c9e78e67e2a61155ac29e9a466c6f47e22LA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, id quod de ratione sui importat imperfectionem subiecti, non potest simul stare cum subiecto opposita perfectione perfecto. Sicut patet quod motus in ratione sui importat imperfectionem subiecti, est enim actus existentis in potentia, inquantum huiusmodi, unde quando illa potentia reducitur ad actum, iam cessat motus; non enim adhuc albatur, postquam iam aliquid factum est album. Spes autem importat motum quendam in id quod non habetur; ut patet ex his quae supra de passione spei diximus. Et ideo quando habebitur id quod speratur, scilicet divina fruitio, iam spes esse non poterit.

Referencing norms: Q67A4Respondeo, assert-h291b3ba0c48e6791bc0a7743d22a8367287bcc015d79f17aca368fa99161be7a

section/67-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a57856c461b9c3b982d8be24f1311100c1602f97accf882313ecb2a32e48c9a8LA

Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VIII, quod videt quis, quid sperat? Sed beati vident id quod est obiectum spei, scilicet Deum. Ergo non sperant.

Referencing norms: assert-h03365260a804cd402e0228b33236cc5002bed1bbfbe54878964dd533ebe441ac

section/67-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1af29aef89726ecfdb765f75786c4af356e66f438c6746c256572fb4e233a166LA

Ad primum ergo dicendum quod, remoto rationali, non remanet vivum idem numero, sed idem genere, ut ex dictis patet.

Referencing norms: Q67A5Ad1, assert-h50c60dd2bd1c2ff1993aa11e336d88167ceb8beae44e5ca82c8ae83308ae571a

section/67-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9fddcb6a3667c0f15bc05b058363fc3378728d625730e67aed527309df045ce8LA

Ad secundum dicendum quod imperfectio luminis candelae non opponitur perfectioni solaris luminis, quia non respiciunt idem subiectum. Sed imperfectio fidei et perfectio gloriae opponuntur ad invicem, et respiciunt idem subiectum. Unde non possunt esse simul, sicut nec claritas aeris cum obscuritate eius.

Referencing norms: Q67A5Ad2, assert-h5936cc9113a7bba024d7f6f1fea5de3d48498a10d924039a539f4c7b6fa7f84f

section/67-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e1ccb6bb88bfcb8129284a31fe5cd0f66e6563798169ee3315fa06081447ac75LA

Ad tertium dicendum quod ille qui amittit pecuniam, non amittit possibilitatem habendi pecuniam, et ideo convenienter remanet habitus liberalitatis. Sed in statu gloriae non solum actu tollitur obiectum fidei, quod est non visum; sed etiam secundum possibilitatem, propter beatitudinis stabilitatem. Et ideo frustra talis habitus remaneret.

Referencing norms: Q67A5Ad3, assert-hcd1bd7ed8e839d0d9bba4366efc2c970ae110fd195c936c515eb8842707d1929

section/67-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bdfc66878017aed4992dff5ae711bacf4ee19fa91d5113ac7dbce37c7138d9ccLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliquid fidei vel spei remaneat in gloria. Remoto enim eo quod est proprium, remanet id quod est commune, sicut dicitur in libro de causis, quod, remoto rationali, remanet vivum; et remoto vivo, remanet ens. Sed in fide est aliquid quod habet commune cum beatitudine, scilicet ipsa cognitio, aliquid autem quod est sibi proprium, scilicet aenigma; est enim fides cognitio aenigmatica. Ergo, remoto aenigmate fidei, adhuc remanet ipsa cognitio fidei.

Referencing norms: Q67A5Obiectio1, assert-h3b7b05f1d3c40a2d681870a6f025e541bcde0198b835cd7eb42f569488e13040, assert-hf8f33f516e368ff849b2b39e4fc62a4e6bfc0f8559753facac37118903419fbd

section/67-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a2be99f8fe38d0c3ea8ad6c62a277ca9a1b92f392e3c70dbd7936915176679b0LA

Praeterea, fides est quoddam spirituale lumen animae, secundum illud Ephes. I, illuminatos oculos cordis vestri in agnitionem Dei; sed hoc lumen est imperfectum respectu luminis gloriae, de quo dicitur in Psalmo XXXV, in lumine tuo videbimus lumen. Lumen autem imperfectum remanet, superveniente lumine perfecto, non enim candela extinguitur, claritate solis superveniente. Ergo videtur quod ipsum lumen fidei maneat cum lumine gloriae.

Referencing norms: Q67A5Obiectio2, assert-h78b7e580c646d7206bd028eb6de631a581fa238a2560e1e562b3750a3a6b81ad

section/67-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1c2a5b748b0a4a6f76ce609052c23a249c2cbca8fd122582eff9306c10ef3b90LA

Praeterea, substantia habitus non tollitur per hoc quod subtrahitur materia, potest enim homo habitum liberalitatis retinere, etiam amissa pecunia; sed actum habere non potest. Obiectum autem fidei est veritas prima non visa. Ergo, hoc remoto per hoc quod videtur veritas prima, adhuc potest remanere ipse habitus fidei.

Referencing norms: Q67A5Obiectio3, assert-h831a6e6de43ef06e742f797283ed9e1f30e1144f0ff98b032fff8e5b5941efad

section/67-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e85a9a279c14418c3459612f59b39d0b1a87b48cb869a194575501ad528ebc88LA

Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod spes totaliter tollitur, fides autem partim tollitur, scilicet quantum ad aenigma, et partim manet, scilicet quantum ad substantiam cognitionis. Quod quidem si sic intelligatur quod maneat non idem numero, sed idem genere, verissime dictum est, fides enim cum visione patriae convenit in genere, quod est cognitio. Spes autem non convenit cum beatitudine in genere, comparatur enim spes ad beatitudinis fruitionem, sicut motus ad quietem in termino. Si autem intelligatur quod eadem numero cognitio quae est fidei, maneat in patria; hoc est omnino impossibile. Non enim, remota differentia alicuius speciei, remanet substantia generis eadem numero, sicut, remota differentia constitutiva albedinis, non remanet eadem substantia coloris numero, ut sic idem numero color sit quandoque albedo, quandoque vero nigredo. Non enim comparatur genus ad differentiam sicut materia ad formam, ut remaneat substantia generis eadem numero, differentia remota; sicut remanet eadem numero substantia materiae, remota forma. Genus enim et differentia non sunt partes speciei, alioquin non praedicarentur de specie. Sed sicut species significat totum, idest compositum ex materia et forma in rebus materialibus, ita differentia significat totum, et similiter genus, sed genus denominat totum ab eo quod est sicut materia; differentia vero ab eo quod est sicut forma; species vero ab utroque. Sicut in homine sensitiva natura materialiter se habet ad intellectivam, animal autem dicitur quod habet naturam sensitivam; rationale quod habet intellectivam; homo vero quod habet utrumque. Et sic idem totum significatur per haec tria, sed non ab eodem. Unde patet quod, cum differentia non sit nisi designativa generis, remota differentia, non potest substantia generis eadem remanere, non enim remanet eadem animalitas, si sit alia anima constituens animal. Unde non potest esse quod eadem numero cognitio, quae prius fuit aenigmatica, postea fiat visio aperta. Et sic patet quod nihil idem numero vel specie quod est in fide, remanet in patria; sed solum idem genere.

Referencing norms: Q67A5Respondeo, assert-ha1b2d3d0bf5a73e8ba2cb3d72e74eac4c7b64d0dd2e87fb61eae85f2a145cad1

section/67-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:f8af96f1c5465c5c766005112483dcb250dc8739bd4cb7d2c9988cd9aae47213LA

Sed contra est quod fides est quidam habitus simplex. Simplex autem vel totum tollitur, vel totum manet. Cum igitur fides non totaliter maneat, sed evacuetur, ut dictum est; videtur quod totaliter tollatur.

Referencing norms: assert-h8d2844c4444b7409e98ef4e1ed0db843fcedf663dadb9b316fbabec2ed9b0ca9

section/67-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3218d299d42f3342662476529a31a2cc36884c503b66b80114557f6626ecfbc6LA

Ad primum ergo dicendum quod imperfectio caritatis per accidens se habet ad ipsam, quia non est de ratione amoris imperfectio. Remoto autem eo quod est per accidens, nihilominus remanet substantia rei. Unde, evacuata imperfectione caritatis, non evacuatur ipsa caritas.

Referencing norms: Q67A6Ad1, assert-h5dde4693d6a8e25cbe5ff41ae57adc64dad76f78b418acf59a0be9be9df6169d

section/67-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3916feea14da4147ef1b626e74f42717e356606a274edacfff0a540376ae857fLA

Ad secundum dicendum quod caritas non habet pro obiecto ipsam cognitionem, sic enim non esset eadem in via et in patria. Sed habet pro obiecto ipsam rem cognitam, quae est eadem, scilicet ipsum Deum.

Referencing norms: Q67A6Ad2, assert-h8a69a21408db8127986cdfe2ca76e43fec18582250ce4de15462323edc4f1304

section/67-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fe0c83deb1c68658626a7b1ac5138f6121a4b0e199337cb1c1bf20252f1660b9LA

Ad tertium dicendum quod caritas viae per augmentum non potest pervenire ad aequalitatem caritatis patriae, propter differentiam quae est ex parte causae, visio enim est quaedam causa amoris, ut dicitur in IX Ethic. Deus autem quanto perfectius cognoscitur, tanto perfectius amatur.

Referencing norms: Q67A6Ad3, assert-h6d9c8208e954fdea27e66cd039096ca6b87796ed38e6ca79287f044e83757e76

section/67-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:fe290b557e7c0dbbac6027dd6d937e61ab1707dbb59897c0e0324f5dfd68ee07LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod caritas non maneat post hanc vitam in gloria. Quia, ut dicitur I ad Cor. XIII, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, idest quod est imperfectum. Sed caritas viae est imperfecta. Ergo evacuabitur, adveniente perfectione gloriae.

Referencing norms: Q67A6Obiectio1, assert-h767eedba61bbcb0270f86cf61cbd83eeba958e1cf6fab525b32c046d834bbc1c, assert-hc4c6d4c317262eee14bb789bc826dd429703eb95a9490c5ef4878f35b485044a

section/67-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:1faf9dfd59a421438cfa93a8a4aa729107f75f5613e16c517f5e6ac762952aefLA

Praeterea, habitus et actus distinguuntur secundum obiecta. Sed obiectum amoris est bonum apprehensum. Cum ergo alia sit apprehensio praesentis vitae, et alia apprehensio futurae vitae; videtur quod non maneat eadem caritas utrobique.

Referencing norms: Q67A6Obiectio2, assert-h324b8a227064145c053a0f285cabd762bb111c4cdd6e6cbb2d35f11e3a8ac92c, assert-hc13527f13040c12594608ae072e1eca74cecded005858b4cabbae64a78646436

section/67-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7640511ca8eb68aaf994cf8a31d6b49022331c71a904aa3ff216c1e4109fbff7LA

Praeterea, eorum quae sunt unius rationis, imperfectum potest venire ad aequalitatem perfectionis, per continuum augmentum. Sed caritas viae nunquam potest pervenire ad aequalitatem caritatis patriae, quantumcumque augeatur. Ergo videtur quod caritas viae non remaneat in patria.

Referencing norms: Q67A6Obiectio3, assert-h86d2e45759d7bef872137bd1f62c99d85002d2328c850f3dd048a637cdf074d9, assert-hb329ed553d8bc2b03000731a4bfb8eb1fb0acb0a322e6150b1ec48801d992536

section/67-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8f13ff2d488a8f6945ccf89a8e11a6c7ed2fda47fd3d06b160891460f57d2410LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quando imperfectio alicuius rei non est de ratione speciei ipsius, nihil prohibet idem numero quod prius fuit imperfectum, postea perfectum esse, sicut homo per augmentum perficitur, et albedo per intensionem. Caritas autem est amor; de cuius ratione non est aliqua imperfectio, potest enim esse et habiti et non habiti, et visi et non visi. Unde caritas non evacuatur per gloriae perfectionem, sed eadem numero manet.

Referencing norms: Q67A6Respondeo, assert-hbd9736fc403c65cb5e94fa1d1b7039a676380d7b96163373680a14f35115d52d

section/67-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:4cf7d62733578baa406c5dcd5e3e82ed013e3c9b281669d0cbcfbd6b75f378f3LA

Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, caritas nunquam excidit.

Referencing norms: assert-h9c3eb04f9a5e0f43a58eb54598125f6adda4511568884df0bbd2723ee571d4a2

question/67/prooemium · paragraph

la · official · sha256:4549a0d71c93d596a3350ec5818f0866ba8c0e87c59c092f248bbecafd40cb62LA

Deinde considerandum est de duratione virtutum post hanc vitam. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum virtutes morales maneant post hanc vitam. Secundo, utrum virtutes intellectuales. Tertio, utrum fides. Quarto, utrum remaneat spes. Quinto, utrum aliquid fidei maneat, vel spei. Sexto, utrum maneat caritas.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 68

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q68
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:52b976ad8ab7477961ed23e03e210f8e5137cf8b54387a36d6fbb2c1f187d45d2026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 73

section/68-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:665ec585e2a17046cbd96221e3a3f37942d7fc5be97a43655b353fd82404af60LA

Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi dona nominantur quandoque virtutes, secundum communem rationem virtutis. Habent tamen aliquid supereminens rationi communi virtutis, inquantum sunt quaedam divinae virtutes, perficientes hominem inquantum est a Deo motus. Unde et philosophus, in VII Ethic., supra virtutem communem ponit quandam virtutem heroicam vel divinam, secundum quam dicuntur aliqui divini viri.

Referencing norms: Q68A1Ad1, assert-hf5ca39b41aa75ee4acef422f3a43b4f09a725b74c538749be7690d4e6b1995ec

section/68-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9ba289e72b2985407bff1e16b9e3e8040dd3a8fba66da9953ea68b8f164334bcLA

Ad secundum dicendum quod vitia, inquantum sunt contra bonum rationis, contrariantur virtutibus, inquantum autem sunt contra divinum instinctum, contrariantur donis. Idem enim contrariatur Deo et rationi, cuius lumen a Deo derivatur.

Referencing norms: Q68A1Ad2, assert-h0a7fd402732ef86799c4b9c7d0a183366340c1a39f9bc96755698a02af025361

section/68-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bc71b426d663889578dbc7d226a6b6bf4be693e8ae3200ec8e27a2ce206df627LA

Ad tertium dicendum quod definitio illa datur de virtute secundum communem modum virtutis. Unde si volumus definitionem restringere ad virtutes prout distinguuntur a donis, dicemus quod hoc quod dicitur, qua recte vivitur, intelligendum est de rectitudine vitae quae accipitur secundum regulam rationis. Similiter autem donum, prout distinguitur a virtute infusa, potest dici id quod datur a Deo in ordine ad motionem ipsius; quod scilicet facit hominem bene sequentem suos instinctus.

Referencing norms: Q68A1Ad3, assert-hd9d8d8cd9809b291a4292279c03ee95ea87fe4c57bbe2d4585fe34808805979f

section/68-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:12830b1299ec10d8d128199e871c3e45a6490f4479e562700dbc1a551ad85166LA

Ad quartum dicendum quod sapientia dicitur intellectualis virtus, secundum quod procedit ex iudicio rationis, dicitur autem donum, secundum quod operatur ex instinctu divino. Et similiter dicendum est de aliis.

Referencing norms: Q68A1Ad4, assert-h86d0d941e5b727511ee733f5bed4d7a9c53c82ff5af5f694ab6032d7865886da

section/68-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a142706083e7676d0e88ec8b43bd630780d32811fcfeeb309052c93a7d661548LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod dona non distinguantur a virtutibus. Dicit enim Gregorius, in I Moral., exponens illud Iob, nati sunt ei septem filii, septem nobis nascuntur filii, cum per conceptionem bonae cogitationis, sancti spiritus septem in nobis virtutes oriuntur. Et inducit illud quod habetur Isaiae XI, requiescet super eum spiritus intellectus etc., ubi enumerantur septem spiritus sancti dona. Ergo septem dona spiritus sancti sunt virtutes.

Referencing norms: Q68A1Obiectio1, assert-h08a254626b2251d07e76bd7eb7995e9f8e417a0cac393c4a0b9806f92ab4a659

section/68-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:07223080310ad98c8824627f47ff218a26b09f52e8b36490ae7fe8960f6b5b13LA

Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Quaestionib. Evang., exponens illud quod habetur Matth. XII, tunc vadit, et assumit septem alios spiritus etc., septem vitia sunt contraria septem virtutibus spiritus sancti, idest septem donis. Sunt autem septem vitia contraria virtutibus communiter dictis. Ergo dona non distinguuntur a virtutibus communiter dictis.

Referencing norms: Q68A1Obiectio2, assert-hdfe1783f314ccdbabf306c0e8b227a1cc8e39fe3aa0fec1a9bfad4a524cea205

section/68-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7b9cd7e541402ae4823b9846eb4efa057320522ef9257785b727821984c82f63LA

Praeterea, quorum est definitio eadem, ipsa quoque sunt eadem. Sed definitio virtutis convenit donis, unumquodque enim donum est bona qualitas mentis qua recte vivitur, et cetera. Similiter definitio doni convenit virtutibus infusis, est enim donum datio irreddibilis, secundum philosophum. Ergo virtutes et dona non distinguuntur.

Referencing norms: Q68A1Obiectio3, assert-h4f0743b1d3477bcb42c8b218e1a892d7e1733c16293c842e8d12db9b0f0fab2f, assert-h5570b9575812f5ef1bc4e134fe938b3caed9b132d56e9ce22d034575fae19c1a

section/68-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:933a47b1fbbc1952c99db8f6dcfb5b6442dae933b96f1b3a10c19215d1a81d73LA

Praeterea, plura eorum quae enumerantur inter dona, sunt virtutes. Nam sicut supra dictum est, sapientia et intellectus et scientia sunt virtutes intellectuales; consilium autem ad prudentiam pertinet; pietas autem species est iustitiae; fortitudo autem quaedam virtus est moralis. Ergo videtur quod virtutes non distinguantur a donis.

Referencing norms: Q68A1Obiectio4, assert-h382953fe632eab8d72efbb0f27b659da1b85007af11f80c4145faf9caf40bfd0

section/68-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d1f5597c2f9f3e982d83f27bb50fbeb71acf0a7ba529bc8c9ffb3f21486c845eLA

Respondeo dicendum quod, si loquamur de dono et virtute secundum nominis rationem, sic nullam oppositionem habent ad invicem. Nam ratio virtutis sumitur secundum quod perficit hominem ad bene agendum, ut supra dictum est, ratio autem doni sumitur secundum comparationem ad causam a qua est. Nihil autem prohibet illud quod est ab alio ut donum, esse perfectivum alicuius ad bene operandum, praesertim cum supra dixerimus quod virtutes quaedam nobis sunt infusae a Deo. Unde secundum hoc, donum a virtute distingui non potest. Et ideo quidam posuerunt quod dona non essent a virtutibus distinguenda. Sed eis remanet non minor difficultas, ut scilicet rationem assignent quare quaedam virtutes dicantur dona, et non omnes; et quare aliqua computantur inter dona, quae non computantur inter virtutes, ut patet de timore. Unde alii dixerunt dona a virtutibus esse distinguenda; sed non assignaverunt convenientem distinctionis causam, quae scilicet ita communis esset virtutibus, quod nullo modo donis, aut e converso. Considerantes enim aliqui quod, inter septem dona, quatuor pertinent ad rationem, scilicet sapientia, scientia, intellectus et consilium; et tria ad vim appetitivam, scilicet fortitudo, pietas et timor; posuerunt quod dona perficiebant liberum arbitrium secundum quod est facultas rationis, virtutes vero secundum quod est facultas voluntatis, quia invenerunt duas solas virtutes in ratione vel intellectu, scilicet fidem et prudentiam, alias vero in vi appetitiva vel affectiva. Oporteret autem, si haec distinctio esset conveniens, quod omnes virtutes essent in vi appetitiva, et omnia dona in ratione. Quidam vero, considerantes quod Gregorius dicit, in II Moral., quod donum spiritus sancti, quod in mente sibi subiecta format temperantiam, prudentiam, iustitiam et fortitudinem; eandem mentem munit contra singula tentamenta per septem dona, dixerunt quod virtutes ordinantur ad bene operandum, dona vero ad resistendum tentationibus. Sed nec ista distinctio sufficit. Quia etiam virtutes tentationibus resistunt, inducentibus ad peccata, quae contrariantur virtutibus, unumquodque enim resistit naturaliter suo contrario. Quod praecipue patet de caritate, de qua dicitur Cantic. VIII, aquae multae non potuerunt extinguere caritatem. Alii vero, considerantes quod ista dona traduntur in Scriptura secundum quod fuerunt in Christo, ut patet Isaiae XI; dixerunt quod virtutes ordinantur simpliciter ad bene operandum; sed dona ordinantur ad hoc ut per ea conformemur Christo, praecipue quantum ad ea quae passus est, quia in passione eius praecipue huiusmodi dona resplenduerunt. Sed hoc etiam non videtur esse sufficiens. Quia ipse dominus praecipue nos inducit ad sui conformitatem secundum humilitatem et mansuetudinem, Matth. XI, discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et secundum caritatem, ut Ioan. XV, diligatis invicem, sicut dilexi vos. Et hae etiam virtutes praecipue in passione Christi refulserunt. Et ideo ad distinguendum dona a virtutibus, debemus sequi modum loquendi Scripturae, in qua nobis traduntur non quidem sub nomine donorum, sed magis sub nomine spirituum, sic enim dicitur Isaiae XI, requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, et cetera. Ex quibus verbis manifeste datur intelligi quod ista septem enumerantur ibi, secundum quod sunt in nobis ab inspiratione divina. Inspiratio autem significat quandam motionem ab exteriori. Est enim considerandum quod in homine est duplex principium movens, unum quidem interius, quod est ratio; aliud autem exterius, quod est Deus, ut supra dictum est; et etiam philosophus hoc dicit, in cap. de bona fortuna. Manifestum est autem quod omne quod movetur, necesse est proportionatum esse motori, et haec est perfectio mobilis inquantum est mobile, dispositio qua disponitur ad hoc quod bene moveatur a suo motore. Quanto igitur movens est altior, tanto necesse est quod mobile perfectiori dispositione ei proportionetur, sicut videmus quod perfectius oportet esse discipulum dispositum, ad hoc quod altiorem doctrinam capiat a docente. Manifestum est autem quod virtutes humanae perficiunt hominem secundum quod homo natus est moveri per rationem in his quae interius vel exterius agit. Oportet igitur inesse homini altiores perfectiones, secundum quas sit dispositus ad hoc quod divinitus moveatur. Et istae perfectiones vocantur dona, non solum quia infunduntur a Deo; sed quia secundum ea homo disponitur ut efficiatur prompte mobilis ab inspiratione divina, sicut dicitur Isaiae l, dominus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico, retrorsum non abii. Et philosophus etiam dicit, in cap. de bona fortuna, quod his qui moventur per instinctum divinum, non expedit consiliari secundum rationem humanam, sed quod sequantur interiorem instinctum, quia moventur a meliori principio quam sit ratio humana. Et hoc est quod quidam dicunt, quod dona perficiunt hominem ad altiores actus quam sint actus virtutum.

Referencing norms: Q68A1Respondeo, assert-hc9136a9a8c03c12efb02a85297038d31309653af070204b603c25db568efae9e

section/68-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ffa4a6d9628e1ce33c45afa690c65992e7c7898e728ea6f328855d371e19677dLA

Sed contra est quod Gregorius, I Moral., distinguit septem dona, quae dicit significari per septem filios Iob, a tribus virtutibus theologicis, quas dicit significari per tres filias Iob. Et in II Moral., distinguit eadem septem dona a quatuor virtutibus cardinalibus, quae dicit significari per quatuor angulos domus.

Referencing norms: assert-h04af72da2e2cf6825fd035af12286b2c5a5d3ae954276505802aade4e3615c4a

section/68-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:54be6764c9a0f5db0bc24fdcd8e13e352556f4ea6ec176a3c68601e75aa2ad4dLA

Ad primum ergo dicendum quod dona excedunt communem perfectionem virtutum, non quantum ad genus operum, eo modo quo consilia excedunt praecepta, sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo ab altiori principio.

Referencing norms: Q68A2Ad1, assert-hef2a8e450f4157f0232e3af246560475083f536ce584ec318241ed0e46e6bfb2

section/68-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:90fc3c655c32e615c3d1a09e416e7462249dbf2f9621a45034aa2d3606c70169LA

Ad secundum dicendum quod per virtutes theologicas et morales non ita perficitur homo in ordine ad ultimum finem, quin semper indigeat moveri quodam superiori instinctu spiritus sancti, ratione iam dicta.

Referencing norms: Q68A2Ad2, assert-h22ff6c5ff817e9e707ce54d04a3a44372bc0b521506d167bbd1ed84e39b8cdd6

section/68-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ca7e2d07139a9749fac9804ea5b8d71148a0b824163e6721e9130533701fb446LA

Ad tertium dicendum quod rationi humanae non sunt omnia cognita, neque omnia possibilia, sive accipiatur ut perfecta perfectione naturali, sive accipiatur ut perfecta theologicis virtutibus. Unde non potest quantum ad omnia repellere stultitiam, et alia huiusmodi, de quibus ibi fit mentio. Sed Deus cuius scientiae et potestati omnia subsunt, sua motione ab omni stultitia et ignorantia et hebetudine et duritia et ceteris huiusmodi, nos tutos reddit. Et ideo dona spiritus sancti, quae faciunt nos bene sequentes instinctum ipsius, dicuntur contra huiusmodi defectus dari.

Referencing norms: Q68A2Ad3, assert-hbbba030146347e9f6af434239fea1e5071d51b09559e5b70d16d97fc153e13bc

section/68-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:aa0963e98b424b8e412cd5a46773bd5d6c656fd8396718d8dc15099f3b8a5b15LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod dona non sint necessaria homini ad salutem. Dona enim ordinantur ad quandam perfectionem ultra communem perfectionem virtutis. Non autem est homini necessarium ad salutem ut huiusmodi perfectionem consequatur, quae est ultra communem statum virtutis, quia huiusmodi perfectio non cadit sub praecepto, sed sub consilio. Ergo dona non sunt necessaria homini ad salutem.

Referencing norms: Q68A2Obiectio1, assert-h6ba8531975a061969bcbe55151faef336d502a4bf6b7762b6f3456af924d2829

section/68-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:6495572ac94a96b9e094048db33b79655696766c9e9c874805f03f1035921ebbLA

Praeterea, ad salutem hominis sufficit quod homo se bene habeat et circa divina et circa humana. Sed per virtutes theologicas homo se habet bene circa divina; per virtutes autem morales, circa humana. Ergo dona non sunt homini necessaria ad salutem.

Referencing norms: Q68A2Obiectio2, assert-h4aa80e3885d15f2e49136d3496bde3cc4415548a27c0ad3394ff7614a02626a5, assert-hf0ba36425816dd81f59f7b3810bcc657c34221460c1c4a25e729f72e6ce397a9

section/68-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:cf0c67c1388b5db83abe102b7ac875e072bfd25caee5760d42e0e208a23887a1LA

Praeterea, Gregorius dicit, in II Moral., quod spiritus sanctus dat sapientiam contra stultitiam, intellectum contra hebetudinem, consilium contra praecipitationem, fortitudinem contra timorem, scientiam contra ignorantiam, pietatem contra duritiam, timorem contra superbiam. Sed sufficiens remedium potest adhiberi ad omnia ista tollenda per virtutes. Ergo dona non sunt necessaria homini ad salutem.

Referencing norms: Q68A2Obiectio3, assert-h917fa764cf670c6035cc1ecee2142e8c1d0109d124ad884b3a25c719bed394fe, assert-h9ed2edf2a8bc575e7a0e15dcce476ae037507fe280276242d2a9160d859096fc

section/68-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:57c01eb7e3857e8528cbfbffc09f2c23d952046266a706c9f3f4fc128b12af9cLA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dona sunt quaedam hominis perfectiones, quibus homo disponitur ad hoc quod bene sequatur instinctum divinum. Unde in his in quibus non sufficit instinctus rationis, sed est necessarius spiritus sancti instinctus, per consequens est necessarium donum. Ratio autem hominis est perfecta dupliciter a Deo, primo quidem, naturali perfectione, scilicet secundum lumen naturale rationis; alio modo, quadam supernaturali perfectione, per virtutes theologicas, ut dictum est supra. Et quamvis haec secunda perfectio sit maior quam prima, tamen prima perfectiori modo habetur ab homine quam secunda, nam prima habetur ab homine quasi plena possessio, secunda autem habetur quasi imperfecta; imperfecte enim diligimus et cognoscimus Deum. Manifestum est autem quod unumquodque quod perfecte habet naturam vel formam aliquam aut virtutem, potest per se secundum illam operari, non tamen exclusa operatione Dei, qui in omni natura et voluntate interius operatur. Sed id quod imperfecte habet naturam aliquam vel formam aut virtutem, non potest per se operari, nisi ab altero moveatur. Sicut sol, quia est perfecte lucidus, per seipsum potest illuminare, luna autem, in qua est imperfecte natura lucis, non illuminat nisi illuminata. Medicus etiam, qui perfecte novit artem medicinae, potest per se operari, sed discipulus eius, qui nondum est plene instructus, non potest per se operari, nisi ab eo instruatur. Sic igitur quantum ad ea quae subsunt humanae rationi, in ordine scilicet ad finem connaturalem homini, homo potest operari per iudicium rationis. Si tamen etiam in hoc homo adiuvetur a Deo per specialem instinctum, hoc erit superabundantis bonitatis, unde secundum philosophos, non quicumque habebat virtutes morales acquisitas, habebat virtutes heroicas vel divinas. Sed in ordine ad finem ultimum supernaturalem, ad quem ratio movet secundum quod est aliqualiter et imperfecte formata per virtutes theologicas, non sufficit ipsa motio rationis, nisi desuper adsit instinctus et motio spiritus sancti, secundum illud Rom. VIII, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt; et si filii, et haeredes, et in Psalmo CXLII dicitur, spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; quia scilicet in haereditatem illius terrae beatorum nullus potest pervenire, nisi moveatur et deducatur a spiritu sancto. Et ideo ad illum finem consequendum, necessarium est homini habere donum spiritus sancti.

Referencing norms: Q68A2Respondeo, assert-h3e9a7c061390f08f1a76dedd4f30c3db1c36a2a81daf5042ef6780ff459d61f7

section/68-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:908a8ebe7740ad1adbbfda36b935888515eee86ee3a0a9d2a91403c1c8cfd430LA

Sed contra, inter dona summum videtur esse sapientia, infimum autem timor. Utrumque autem horum necessarium est ad salutem, quia de sapientia dicitur, Sap. VII, neminem diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat; et de timore dicitur, Eccli. I, qui sine timore est, non poterit iustificari. Ergo etiam alia dona media sunt necessaria ad salutem.

Referencing norms: assert-h83e0b9317e076e1e0c4a76d3dd841201fb2c9f9ac2ade2e4895c629942b052b4

section/68-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:31ef60887a773e6ee77e0cd1a3529c8e188d4de9f82051ace42f3a207449c742LA

Ad primum ergo dicendum quod Gregorius ibidem solvit, dicens quod in illis donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, spiritus sanctus in electis omnibus semper manet, sed in aliis non semper manet. Septem autem dona sunt necessaria ad salutem, ut dictum est. Unde quantum ad ea, spiritus sanctus semper manet in sanctis.

Referencing norms: Q68A3Ad1, assert-h8c0a831ed09f064611c25e34fecfbea89b72604e8a094673dc81cab379bfd104

section/68-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d7f1ddd1d287e22c6437e3c7abb9bc05a25885a7b3c7bef3f75637bec18bfcffLA

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de instrumento cuius non est agere, sed solum agi. Tale autem instrumentum non est homo; sed sic agitur a spiritu sancto, quod etiam agit, inquantum est liberi arbitrii. Unde indiget habitu.

Referencing norms: Q68A3Ad2, assert-h867e5d0202a9984e2c96f2a8bf276ac06b2046ff8b8722a9980b8454c32cc3da

section/68-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0b61a3c81f51b3cd8942cfa7000bbe9ddc377b9b3f3cff0eaea8b91b8298e426LA

Ad tertium dicendum quod prophetia est de donis quae sunt ad manifestationem spiritus, non autem ad necessitatem salutis. Unde non est simile.

Referencing norms: Q68A3Ad3, assert-h0d6e176849d1565a6f002a6afa7cfba0458aef915d68510c4e537c0bb488830f

section/68-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:00f4625b16b369c98e8624d2e4c0568158cb404fc113a94096824e2070a6249fLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dona spiritus sancti non sint habitus. Habitus enim est qualitas in homine manens, est enim qualitas difficile mobilis, ut dicitur in praedicamentis. Sed proprium Christi est quod dona spiritus sancti in eo requiescant, ut dicitur Isaiae XI. Et Ioan. I, dicitur, super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat, quod exponens Gregorius, in II Moral., dicit, in cunctis fidelibus spiritus sanctus venit; sed in solo mediatore semper singulariter permanet. Ergo dona spiritus sancti non sunt habitus.

Referencing norms: Q68A3Obiectio1, assert-h8b7685dbbb2e8f93e8be0a637dd72ac814ca34b8f89e76108df6f85a5e5a676a, assert-ha322d23fa748bed480b7c3e7377ea7a36dd08642cedf983ddd8913c07c4b6bad

section/68-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ecf0709280426472953ca41f9ad65cb2b63978eda4a3d7b98f4f6f7b8d1266daLA

Praeterea, dona spiritus sancti perficiunt hominem secundum quod agitur a spiritu Dei, sicut dictum est. Sed inquantum homo agitur a spiritu Dei, se habet quodammodo ut instrumentum respectu eius. Non autem convenit ut instrumentum perficiatur per habitum, sed principale agens. Ergo dona spiritus sancti non sunt habitus.

Referencing norms: Q68A3Obiectio2, assert-h08b8dd37adcfd865dbc6816b98b1305da3e0a5204af9d52982d9a6c1ed6b4648, assert-h345800bfad9be351ca3de97419abfeb0b717feddd344a97e9ee012243721d68b

section/68-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:52c7206e6b05c5075d6285aab4884d7478af5a59b733335721a7902d6116e293LA

Praeterea, sicut dona spiritus sancti sunt ex inspiratione divina, ita et donum prophetiae. Sed prophetia non est habitus, non enim semper spiritus prophetiae adest prophetis, ut Gregorius dicit, in I homilia Ezechielis. Ergo neque etiam dona spiritus sancti sunt habitus.

Referencing norms: Q68A3Obiectio3, assert-h5fe1003dc9e39a11c027b414effb3457fba2863f8540d53b801924da359ee605, assert-hbf809bac9d23ee92a371c606d4b25b426f2c0431a98c714236eb7d2fc6aade57

section/68-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d0902e1dc2ef96a8ca7f6ffdbb7bdc0c3db9e3c2b784db1db03e252ff7fd3f45LA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dona sunt quaedam perfectiones hominis, quibus disponitur ad hoc quod homo bene sequatur instinctum spiritus sancti. Manifestum est autem ex supradictis quod virtutes morales perficiunt vim appetitivam secundum quod participat aliqualiter rationem, inquantum scilicet nata est moveri per imperium rationis. Hoc igitur modo dona spiritus sancti se habent ad hominem in comparatione ad spiritum sanctum, sicut virtutes morales se habent ad vim appetitivam in comparatione ad rationem. Virtutes autem morales habitus quidam sunt, quibus vires appetitivae disponuntur ad prompte obediendum rationi. Unde et dona spiritus sancti sunt quidam habitus, quibus homo perficitur ad prompte obediendum spiritui sancto.

Referencing norms: Q68A3Respondeo, assert-h903a6357961029f7fef50ff6e19b321bf1f5d556436ed4e2a99f9ef77a9c8ba8

section/68-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:6ada7f659217a10dd5fbe151a8c86b62567b61e7c33c4fe65ed54cc92a612d16LA

Sed contra est quod dominus dicit discipulis, de spiritu sancto loquens, Ioan. XIV, apud vos manebit, et in vobis erit. Spiritus autem sanctus non est in hominibus absque donis eius. Ergo dona eius manent in hominibus. Ergo non solum sunt actus vel passiones, sed etiam habitus permanentes.

Referencing norms: assert-h60263b4ec1754ece418be8a78192298d28d5ed43ec71b6565c2903bd7f85773d

section/68-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:34b34124ac71a721953545c62a6ea91015ee22d192b1e16c035619a232348126LA

Ad primum ergo dicendum quod dona spiritus sancti perficiunt hominem in his quae pertinent ad bene vivendum, ad quae non ordinatur ars, sed ad exteriora factibilia; est enim ars ratio recta non agibilium, sed factibilium, ut dicitur in VI Ethic. Potest tamen dici quod, quantum ad infusionem donorum, ars pertinet ad spiritum sanctum, qui est principaliter movens; non autem ad homines, qui sunt quaedam organa eius dum ab eo moventur. Temperantiae autem respondet quodammodo donum timoris. Sicut enim ad virtutem temperantiae pertinet, secundum eius propriam rationem, ut aliquis recedat a delectationibus pravis propter bonum rationis; ita ad donum timoris pertinet quod aliquis recedat a delectationibus pravis propter Dei timorem.

Referencing norms: Q68A4Ad1, assert-h51adc21fced47f525a2d0a153426f43d9daae74f0ceade55905e2b3591f50ce1

section/68-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:1cb8a2af718297dfae43e85acbfb938c933ed8393f78564e635f74038c68517aLA

Ad secundum dicendum quod nomen iustitiae imponitur a rectitudine rationis, et ideo nomen virtutis est convenientius quam nomen doni. Sed nomen pietatis importat reverentiam quam habemus ad patrem et ad patriam. Et quia pater omnium Deus est, etiam cultus Dei pietas nominatur; ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Et ideo convenienter donum quo aliquis propter reverentiam Dei bonum operatur ad omnes, pietas nominatur.

Referencing norms: Q68A4Ad2, assert-h7734200ae31342ccaaba7d6ea54fe6d9526ca952af396e6db4de4139fef33462

section/68-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2fbee82168c115106df7ef730c5d45f2b5c86fa72650c1c694d2dc02b990c3bfLA

Ad tertium dicendum quod animus hominis non movetur a spiritu sancto, nisi ei secundum aliquem modum uniatur, sicut instrumentum non movetur ab artifice nisi per contactum, aut per aliquam aliam unionem. Prima autem unio hominis est per fidem, spem et caritatem. Unde istae virtutes praesupponuntur ad dona, sicut radices quaedam donorum. Unde omnia dona pertinent ad has tres virtutes, sicut quaedam derivationes praedictarum virtutum.

Referencing norms: Q68A4Ad3, assert-he7f612103d61ef65752a0c29dfbee9f457e419e37b1953b9b21c7e54904a6820

section/68-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8f21a161c4b67ba27f1a568111e52bc64515dc18d5fec2ac398498eb0995d273LA

Ad quartum dicendum quod amor et spes et delectatio habent bonum pro obiecto. Summum autem bonum Deus est, unde nomina harum passionum transferuntur ad virtutes theologicas, quibus anima coniungitur Deo. Timoris autem obiectum est malum, quod Deo nullo modo competit, unde non importat coniunctionem ad Deum, sed magis recessum ab aliquibus rebus propter reverentiam Dei. Et ideo non est nomen virtutis theologicae, sed doni, quod eminentius retrahit a malis quam virtus moralis.

Referencing norms: Q68A4Ad4, assert-hc2070d6037ea8d1e13b1846673bf83cdd8d430f138e950c2b1eac32a082dca1b

section/68-4/reply/5 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:9b332c6ba7ae383d983cdaa4ef5b09ee86fff8a5544a04c9abd9e2c9d1066fb5LA

Ad quintum dicendum quod per sapientiam dirigitur et hominis intellectus, et hominis affectus. Et ideo ponuntur duo correspondentia sapientiae tanquam directivo, ex parte quidem intellectus, donum intellectus; ex parte autem affectus, donum timoris. Ratio enim timendi Deum praecipue sumitur ex consideratione excellentiae divinae, quam considerat sapientia.

Referencing norms: Q68A4Ad5, assert-ha2f39a17baab5f0be519142ca095e568c7e69c204a85cde92b37df72a88c3a5f

section/68-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b47a4464afe45f69505f2aa0112d91da8031026234d4c3996782ac4b52f09418LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter septem dona spiritus sancti enumerentur. In illa enim enumeratione ponuntur quatuor pertinentia ad virtutes intellectuales, scilicet sapientia, intellectus, scientia et consilium, quod pertinet ad prudentiam, nihil autem ibi ponitur quod pertineat ad artem, quae est quinta virtus intellectualis. Similiter etiam ponitur aliquid pertinens ad iustitiam, scilicet pietas, et aliquid pertinens ad fortitudinem, scilicet donum fortitudinis, nihil autem ponitur ibi pertinens ad temperantiam. Ergo insufficienter enumerantur dona.

Referencing norms: Q68A4Obiectio1, assert-h1724603054e542c22eae8c43738aabdeebf0f45400439a9cd0c079190a47f553

section/68-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:26ff4865212fb3c5d8d23984402610c92428c5a9dcbc38ae4b189cb950f861e6LA

Praeterea, pietas est pars iustitiae. Sed circa fortitudinem non ponitur aliqua pars eius, sed ipsa fortitudo. Ergo non debuit poni pietas, sed ipsa iustitia.

Referencing norms: Q68A4Obiectio2, assert-h10541e5d5958dc1d6b19d6ff881f243a90eea5ed8c8bc82177b3daeb1747f997, assert-h20430c9ccbce7f57e2f95d5a084105b103e2e141daa513f45357ca9ed6f44592

section/68-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:db521501f327a89a82b0615a6574232b44a0c0d6b13088b77805466c9984f078LA

Praeterea, virtutes theologicae maxime ordinant nos ad Deum. Cum ergo dona perficiant hominem secundum quod movetur a Deo, videtur quod debuissent poni aliqua dona pertinentia ad theologicas virtutes.

Referencing norms: Q68A4Obiectio3, assert-hb68d8662f20b395f2287ed1e841616f0b692211f3461e7eba4f27753587ea70a

section/68-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f1c51be57d027d15154c3b470315f0eeb26ef440d1bd2ea9633eac946945ebbcLA

Praeterea, sicut Deus timetur, ita etiam amatur, et in ipsum aliquis sperat, et de eo delectatur. Amor autem, spes et delectatio sunt passiones condivisae timori. Ergo, sicut timor ponitur donum, ita et alia tria debent poni dona.

Referencing norms: Q68A4Obiectio4, assert-h2a5448ac2fd85d33bdbd39466c2f45c92770c11ce74073bf23ec0253082498a0

section/68-4/objection/5 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:06532e763f10e9cfbc0ff72c2dda6ff28d34bf28ac033eeab0ea3fd36fb2b351LA

Praeterea, intellectui adiungitur sapientia quae regit ipsum; fortitudini autem consilium, pietati vero scientia. Ergo et timori debuit addi aliquod donum directivum. Inconvenienter ergo septem dona spiritus sancti enumerantur.

Referencing norms: Q68A4Obiectio5, assert-h01979ee35cff96c255a9f329d75ab61f87cda0253e776981cd286933c3bdcfca

section/68-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5aea50c9e039060acc8832f4b798e691a45595593be382ed2e79300c6ada3865LA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dona sunt quidam habitus perficientes hominem ad hoc quod prompte sequatur instinctum spiritus sancti, sicut virtutes morales perficiunt vires appetitivas ad obediendum rationi. Sicut autem vires appetitivae natae sunt moveri per imperium rationis, ita omnes vires humanae natae sunt moveri per instinctum Dei, sicut a quadam superiori potentia. Et ideo in omnibus viribus hominis quae possunt esse principia humanorum actuum, sicut sunt virtutes, ita etiam sunt dona, scilicet in ratione, et in vi appetitiva. Ratio autem est speculativa et practica, et in utraque consideratur apprehensio veritatis, quae pertinet ad inventionem; et iudicium de veritate. Ad apprehensionem igitur veritatis, perficitur speculativa ratio per intellectum; practica vero per consilium. Ad recte autem iudicandum, speculativa quidem per sapientiam, practica vero per scientiam perficitur. Appetitiva autem virtus, in his quidem quae sunt ad alterum, perficitur per pietatem. In his autem quae sunt ad seipsum, perficitur per fortitudinem contra terrorem periculorum, contra concupiscentiam vero inordinatam delectabilium, per timorem, secundum illud Proverb. XV, per timorem domini declinat omnis a malo; et in Psalmo CXVIII, confige timore tuo carnes meas, a iudiciis enim tuis timui. Et sic patet quod haec dona extendunt se ad omnia ad quae se extendunt virtutes tam intellectuales quam morales.

Referencing norms: Q68A4Respondeo, assert-h99b1849fab4e6bcb8d15bc9a34d2e151ab5b91b0459e58964e3002fe68baa0cc

section/68-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:0693411ed69613a2176a906a484525e2534be0c623500a94baf77829a2790673LA

Sed in contrarium est auctoritas Scripturae, Isaiae XI.

Referencing norms: assert-h49d25f80c76800fb1918d1ed3a2ab1c578703da77bcb82c8425b67fa0866cc03

section/68-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a67de80e23fb04ece0d51e169e9011804f084cee79f4010ad33423e6f12d2cb1LA

Ad primum ergo dicendum quod sapientia et scientia uno modo possunt considerari secundum quod sunt gratiae gratis datae, prout scilicet aliquis abundat intantum in cognitione rerum divinarum et humanarum, ut possit et fideles instruere et adversarios confutare. Et sic loquitur ibi apostolus de sapientia et scientia, unde signanter fit mentio de sermone sapientiae et scientiae. Alio modo possunt accipi prout sunt dona spiritus sancti. Et sic sapientia et scientia nihil aliud sunt quam quaedam perfectiones humanae mentis, secundum quas disponitur ad sequendum instinctus spiritus sancti in cognitione divinorum vel humanorum. Et sic patet quod huiusmodi dona sunt in omnibus habentibus caritatem.

Referencing norms: Q68A5Ad1, assert-hbd85f569fde4db7520360346658088b0559287e24c75b39791a4fc95996c801b

section/68-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b83282c960a7239a9fd6130216404cb9bd71b573ce25d0a0973c0c320d563702LA

Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi loquitur de scientia exponens praedictam auctoritatem apostoli, unde loquitur de scientia praedicto modo accepta, secundum quod est gratia gratis data. Quod patet ex hoc quod subdit, aliud enim est scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam, quae non nisi aeterna est; aliud autem scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et contra impios defendatur; quam proprio appellare vocabulo scientiam videtur apostolus.

Referencing norms: Q68A5Ad2, assert-h3410f11dedf3e0b82ae6d3ae47bc7b5739f99ad15c05ac4e804bffb01a0f0de7

section/68-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7253139a235ef1d34bbd92503c0b5ee8a014f4196f54413cc55825ebb943f4cbLA

Ad tertium dicendum quod, sicut uno modo connexio virtutum cardinalium probatur per hoc quod una earum perficitur quodammodo per aliam, ut supra dictum est; ita Gregorius eodem modo vult probare connexionem donorum, per hoc quod unum sine alio non potest esse perfectum. Unde praemittit dicens, valde singula quaelibet destituitur, si non una alii virtus virtuti suffragetur. Non ergo datur intelligi quod unum donum possit esse sine alio, sed quod intellectus, si esset sine sapientia, non esset donum; sicut temperantia, si esset sine iustitia, non esset virtus.

Referencing norms: Q68A5Ad3, assert-h0855746a9ac8e153c27dfb6abcec6510aae132652b0ddbdc7957e29e3c640e7e

section/68-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:9288bee285376854da31f5df91f2c44355ab1954271da87f13e12f5ec36b4dbeLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod dona non sint connexa. Dicit enim apostolus, I ad Cor. XII, alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum. Sed sapientia et scientia inter dona spiritus sancti computantur. Ergo dona spiritus sancti dantur diversis, et non connectuntur sibi invicem in eodem.

Referencing norms: Q68A5Obiectio1, assert-h1301697a7f1caaa0c88d8ea77ffe4a326cf2b7b8892e6533fa62889ed0d80b3d, assert-h415f8f469ae828d874b62be79f01a7bf7464fc4dd0542b6e751662b8f87a074c

section/68-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:a727ec6df7234a013b480a0ac3fda37c3732a052af558a00bb0f8b9a71ddf92cLA

Praeterea, Augustinus dicit, in XIV de Trin., quod scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide. Sed fidem concomitatur aliquod de donis, ad minus donum timoris. Ergo videtur quod dona non sint ex necessitate connexa in uno et eodem.

Referencing norms: Q68A5Obiectio2, assert-h654864299e4dce3355fe503199a4e74c575f786368ee666884ced6d66a3d0f01, assert-h84ff3c7a33cedcd8b3e7d2b41c8729f2c4bcd640d855f16bba3a21d60495f23f

section/68-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c8b896ecb536dbb83905524b28a9b1c09127d3773fc50884882f6b0a1ad9be8bLA

Praeterea, Gregorius, in I Moral., dicit quod minor est sapientia, si intellectu careat; et valde inutilis est intellectus, si ex sapientia non subsistat. Vile est consilium, cui opus fortitudinis deest; et valde fortitudo destruitur, nisi per consilium fulciatur. Nulla est scientia, si utilitatem pietatis non habet; et valde inutilis est pietas, si scientiae discretione caret. Timor quoque ipse, si non has virtutes habuerit, ad nullum opus bonae actionis surgit. Ex quibus videtur quod unum donum possit sine alio haberi. Non ergo dona spiritus sancti sunt connexa.

Referencing norms: Q68A5Obiectio3, assert-hd6eaaa8b36ad2925ac98e7ce0c384d604d2a8c612d324774ab7a83f18d7b48c6

section/68-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f95cde79b3bad13130211097a924c7d23ccf6e6714413d3e7438700e3667f4e0LA

Respondeo dicendum quod huius quaestionis veritas de facili ex praemissis potest haberi. Dictum est enim supra quod sicut vires appetitivae disponuntur per virtutes morales in comparatione ad regimen rationis, ita omnes vires animae disponuntur per dona in comparatione ad spiritum sanctum moventem. Spiritus autem sanctus habitat in nobis per caritatem, secundum illud Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, sicut et ratio nostra perficitur per prudentiam. Unde sicut virtutes morales connectuntur sibi invicem in prudentia, ita dona spiritus sancti connectuntur sibi invicem in caritate, ita scilicet quod qui caritatem habet, omnia dona spiritus sancti habet; quorum nullum sine caritate haberi potest.

Referencing norms: Q68A5Respondeo, assert-h42275fcd942b4eaa3fc688985b1f82343784ffcdea7cada7083594d6f9581c55

section/68-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:e9061770d2820f926672e4cb93882dd4a7cfc5fd0e0dbba81554dac07e8d3b49LA

Sed contra est quod ibidem Gregorius praemittit, dicens, illud in hoc filiorum convivio perscrutandum videtur, quod semetipsos invicem pascunt. Per filios autem Iob, de quibus loquitur, designantur dona spiritus sancti. Ergo dona spiritus sancti sunt connexa, per hoc quod se invicem reficiunt.

Referencing norms: assert-h4791755b27547ff713d9e0df4dd2afb00b3a99bfd74105ba6d280560127eb3f8

section/68-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:392e92ea37a1550448d2e24b741059bf0520036f6e80e85d0e90b2ddf3b13345LA

Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur ibi de donis secundum quod competunt statui praesenti, sic enim donis protegimur contra tentamenta malorum. Sed in statu gloriae, cessantibus malis, per dona spiritus sancti perficiemur in bono.

Referencing norms: Q68A6Ad1, assert-ha39c845e2c84446b760e834d2c8d911f2bb60a0e1250d3d207abee5c4abca382

section/68-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:c01e22c731a58b9df438a31ed61490b2897327de3bd9f08e56f158f2bda225c0LA

Ad secundum dicendum quod Gregorius quasi in singulis donis ponit aliquid quod transit cum statu praesenti, et aliquid quod permanet etiam in futuro. Dicit enim quod sapientia mentem de aeternorum spe et certitudine reficit, quorum duorum spes transit, sed certitudo remanet. Et de intellectu dicit quod in eo quod audita penetrat, reficiendo cor, tenebras eius illustrat, quorum auditus transit, quia non docebit vir fratrem suum, ut dicitur Ierem. XXXI; sed illustratio mentis manebit. De consilio autem dicit quod prohibet esse praecipitem, quod est necessarium in praesenti, et iterum quod ratione animum replet, quod est necessarium etiam in futuro. De fortitudine vero dicit quod adversa non metuit, quod est necessarium in praesenti, et iterum quod confidentiae cibos apponit, quod permanet etiam in futuro. De scientia vero unum tantum ponit, scilicet quod ignorantiae ieiunium superat, quod pertinet ad statum praesentem. Sed quod addit, in ventre mentis, potest figuraliter intelligi repletio cognitionis, quae pertinet etiam ad statum futurum. De pietate vero dicit quod cordis viscera misericordiae operibus replet. Quod quidem secundum verba, pertinet tantum ad statum praesentem. Sed ipse intimus affectus proximorum, per viscera designatus, pertinet etiam ad futurum statum; in quo pietas non exhibebit misericordiae opera, sed congratulationis affectum. De timore vero dicit quod premit mentem, ne de praesentibus superbiat, quod pertinet ad statum praesentem; et quod de futuris cibo spei confortat, quod etiam pertinet ad statum praesentem, quantum ad spem; sed potest etiam ad statum futurum pertinere, quantum ad confortationem de rebus hic speratis, et ibi obtentis.

Referencing norms: Q68A6Ad2, assert-h077a20b99d7faa20abe6016e225282ac7851cca0517049c55c1745f3fab893bb

section/68-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:87fe9580d3ac46e2631d73b10cfe05cee7e6172feac4fb9a812d6899607b3091LA

Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de donis quantum ad materiam. Opera enim activae vitae non erunt materia donorum, sed omnia habebunt actus suos circa ea quae pertinent ad vitam contemplativam, quae est vita beata.

Referencing norms: Q68A6Ad3, assert-h4f3d403df7f08bf196d568ddfa43678f46a0717fa003be9906d4af87161e8064

section/68-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:7a219d8200821aa3d6aca58906f6ca4d63989b54d346737341bb66af1079496dLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod dona spiritus sancti non maneant in patria. Dicit enim Gregorius, in II Moral., quod spiritus sanctus contra singula tentamenta septem donis erudit mentem. Sed in patria non erunt aliqua tentamenta; secundum illud Isaiae XI, non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo. Ergo dona spiritus sancti non erunt in patria.

Referencing norms: Q68A6Obiectio1, assert-h72984ed1260939b44394702fad6aba88c9d5391d3faa3d29b3e4034ede4098e1, assert-hb2ef3d37bc5b03a2e3677d1c28df5442c8eef0f91eded6323ab1ad5b84426bcb

section/68-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:27a2da1cdbbe65afb4bc8408b062ad6ce7ae68003d5565df79d5e334e8028207LA

Praeterea, dona spiritus sancti sunt habitus quidam, ut supra dictum est. Frustra autem essent habitus, ubi actus esse non possunt. Actus autem quorundam donorum in patria esse non possunt, dicit enim Gregorius, in I Moral., quod intellectus facit audita penetrare, et consilium prohibet esse praecipitem, et fortitudo facit non metuere adversa, et pietas replet cordis viscera operibus misericordiae; haec autem non competunt statui patriae. Ergo huiusmodi dona non erunt in statu gloriae.

Referencing norms: Q68A6Obiectio2, assert-he4214d1fa575c478f3828fd165a6dc7a3df4acbc7a169ae9f1f49bd2d7991fe1

section/68-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:f823fa13df5738ec2340994ab7458a181069f33d70e71d3b9716c2dbe25ffffbLA

Praeterea, donorum quaedam perficiunt hominem in vita contemplativa, ut sapientia et intellectus; quaedam in vita activa, ut pietas et fortitudo. Sed activa vita cum hac vita terminatur; ut Gregorius dicit, in VI Moral. Ergo in statu gloriae non erunt omnia dona spiritus sancti.

Referencing norms: Q68A6Obiectio3, assert-h232f86990f060f4da8f957bda4ea065ec805f8f6e8571f9cf127b21cb889b676, assert-h6a7bc5c1e0324849cebbefefa0d0c31faeeed8883f6219c6acc61e945ab0b48c

section/68-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:999fdd764f71e9459ad22c8849dd941cfa388afc9f46c44e5858e44e3c5582b9LA

Respondeo dicendum quod de donis dupliciter possumus loqui. Uno modo, quantum ad essentiam donorum, et sic perfectissime erunt in patria, sicut patet per auctoritatem Ambrosii inductam. Cuius ratio est quia dona spiritus sancti perficiunt mentem humanam ad sequendam motionem spiritus sancti, quod praecipue erit in patria, quando Deus erit omnia in omnibus, ut dicitur I ad Cor. XV, et quando homo erit totaliter subditus Deo. Alio modo possunt considerari quantum ad materiam circa quam operantur, et sic in praesenti habent operationem circa aliquam materiam circa quam non habebunt operationem in statu gloriae. Et secundum hoc, non manebunt in patria, sicut supra de virtutibus cardinalibus dictum est.

Referencing norms: Q68A6Respondeo, assert-h4264887f5184095371e9b8c571794cbbdc7b5a9b8c923d279013953e4765ae11

section/68-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:f7fac1336dc9c97e72b89f0dfc9d0d4d4bca9b38caf8dd3d85af44a9172f1486LA

Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de spiritu sancto, civitas Dei illa, Ierusalem caelestis, non meatu alicuius fluvii terrestris abluitur; sed ex vitae fonte procedens spiritus sanctus, cuius nos brevi satiamur haustu, in illis caelestibus spiritibus redundantius videtur affluere, pleno septem virtutum spiritualium fervens meatu.

Referencing norms: assert-h2908dfc16b970f21c59526f1cc216a3b36db4c3130449a8a0ece0b1bf178b82e

section/68-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5a4ec2618fd35327ce29ea41f0b98a9921cd3fb5daf8f97c0002bfb3050601d1LA

Ad primum ergo dicendum quod timor maxime requiritur quasi primordium quoddam perfectionis donorum, quia initium sapientiae timor domini, non propter hoc quod sit ceteris dignius. Prius enim est, secundum ordinem generationis, ut aliquis recedat a malo, quod fit per timorem, ut dicitur Proverb. XVI; quam quod operetur bonum, quod fit per alia dona.

Referencing norms: Q68A7Ad1, assert-h0fd15cb8098a34ddbb5418feaf823ddf44f57116c9565285f54e5b97f5f51944

section/68-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d15d3420b8e5a769b1bedc72af9a3b0d567df64519f31dc5a95ba3231f3a990aLA

Ad secundum dicendum quod pietas non comparatur in verbis apostoli, omnibus donis Dei, sed soli corporali exercitationi, de qua praemittit quod ad modicum utilis est.

Referencing norms: Q68A7Ad2, assert-h39aa1d72c074b79dfec45a4d075226e78a4192a52f847b2481708f68b3ba0078

section/68-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b98e746373a55d6e7e94d5a30408dc79dd0f62c2b1a0a400d1572fe0e7f4ad1cLA

Ad tertium dicendum quod scientia etsi praeferatur consilio ratione iudicii, tamen consilium praefertur ratione materiae, nam consilium non habet locum nisi in arduis, ut dicitur in III Ethic.; sed iudicium scientiae in omnibus locum habet.

Referencing norms: Q68A7Ad3, assert-h59d4c74aafa8fd95e3902617c2d9856fce99c067b0c85f6112b9846236e7de5a

section/68-7/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ab1329d107ac5b27aa69b0d5096f2ac054f26fb8fac453ac235e2f285bf07060LA

Ad quartum dicendum quod dona directiva, quae pertinent ad rationem, donis exequentibus digniora sunt, si considerentur per comparationem ad actus prout egrediuntur a potentiis, ratio enim appetitivae praeeminet, ut regulans regulato. Sed ratione materiae, adiungitur consilium fortitudini, sicut directivum exequenti, et similiter scientia pietati, quia scilicet consilium et fortitudo in arduis locum habent, scientia autem et pietas etiam in communibus. Et ideo consilium simul cum fortitudine, ratione materiae, numeratur ante scientiam et pietatem.

Referencing norms: Q68A7Ad4, assert-h86e156325ec1e6c62a00891c36dfd99e127f9afdf82c61692aeafad8d4d97595

section/68-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:60b2f3b8686b22b6ccd8ec31f93a4ad2a5c790d155a87455aa7634af0a9d4d98LA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod dignitas donorum non attenditur secundum enumerationem qua enumerantur Isaiae XI. Illud enim videtur esse potissimum in donis, quod maxime Deus ab homine requirit. Sed maxime requirit Deus ab homine timorem, dicitur enim Deut. X, et nunc, Israel, quid dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas dominum Deum tuum? Et Malach. I, dicitur, si ego dominus, ubi timor meus? Ergo videtur quod timor, qui enumeratur ultimo, non sit infimum donorum, sed maximum.

Referencing norms: Q68A7Obiectio1, assert-h8ede9e5e3329f99cae5cf5be1c2d5648ed612d1c2b1f4e5c2fb31868a7b9b63c, assert-he9612206d60b076a15a99c17b0dbb04e4a35b07d48e98b143c92f523cce676b7

section/68-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:5f0cf782f98e0d22120176cc0c6274cdef595cf987cf2b0b835f444991d26db5LA

Praeterea, pietas videtur esse quoddam bonum universale, dicit enim apostolus, I ad Tim. IV, quod pietas ad omnia utilis est. Sed bonum universale praefertur particularibus bonis. Ergo pietas, quae penultimo enumeratur, videtur esse potissimum donorum.

Referencing norms: Q68A7Obiectio2, assert-hacc9ea785dfdfc66afdadafefe2ad3c087465b17791ecaa53a62699e803bd373, assert-hbd606d4be693d75063835dd1b853b74855aca3a9e279211ee790adc99d4a3cd3

section/68-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:0eb061111aae4e4a67552a721a025cb056236b9d8d64d18303c52b3d6299ef58LA

Praeterea, scientia perficit iudicium hominis; consilium autem ad inquisitionem pertinet. Sed iudicium praeeminet inquisitioni. Ergo scientia est potius donum quam consilium, cum tamen post enumeretur.

Referencing norms: Q68A7Obiectio3, assert-h4654d000c2f1b58fdedf33362235abecd13231bf52a5f0f6eb264f671ee0716a, assert-h8febaa2f1beaed2f80a7bcd9af1958fe61aec96069bc42450d296145c25b9ae7

section/68-7/objection/4 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:00efb5ea3ceae8fe11582086ec96f89bad030ff206cd2217988f3fd19ad6218eLA

Praeterea, fortitudo pertinet ad vim appetitivam; scientia autem ad rationem. Sed ratio est eminentior quam vis appetitiva. Ergo et scientia est eminentius donum quam fortitudo, quae tamen primo enumeratur. Non ergo dignitas donorum attenditur secundum ordinem enumerationis eorum.

Referencing norms: Q68A7Obiectio4, assert-h8787d31bef080057378f6ad3353a72e82402e0cace039076f437f68643cecac1, assert-h88c4dfa6a9f9f937d3c505faffc047d9b31a57497a595ea58e8b988832c2b911, assert-hdacd71c8cf85f56e4637602de0e2ad58ddefd03bd2c94c90d532b48c356795d5

section/68-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5a580ae2e09f307fa5edabe1c8386bee3672a232f66e1e87ab9b10e3b2f7c447LA

Respondeo dicendum quod dignitas donorum dupliciter potest attendi, uno modo, simpliciter, scilicet per comparationem ad proprios actus prout procedunt a suis principiis; alio modo, secundum quid, scilicet per comparationem ad materiam. Simpliciter autem loquendo de dignitate donorum, eadem est ratio comparationis in ipsis et in virtutibus, quia dona ad omnes actus potentiarum animae perficiunt hominem, ad quos perficiunt virtutes, ut supra dictum est. Unde sicut virtutes intellectuales praeferuntur virtutibus moralibus; et in ipsis virtutibus intellectualibus contemplativae praeferuntur activis, ut sapientia intellectui, et scientia prudentiae et arti; ita tamen quod sapientia praefertur intellectui, et intellectus scientiae, sicut prudentia et synesis eubuliae, ita etiam in donis sapientia et intellectus, scientia et consilium, praeferuntur pietati et fortitudini et timori; in quibus etiam pietas praefertur fortitudini, et fortitudo timori, sicut iustitia fortitudini, et fortitudo temperantiae. Sed quantum ad materiam, fortitudo et consilium praeferuntur scientiae et pietati, quia scilicet fortitudo et consilium in arduis locum habent; pietas autem, et etiam scientia, in communibus. Sic igitur donorum dignitas ordini enumerationis respondet, partim quidem simpliciter, secundum quod sapientia et intellectus omnibus praeferuntur, partim autem secundum ordinem materiae, secundum quod consilium et fortitudo praeferuntur scientiae et pietati.

Referencing norms: Q68A7Respondeo, assert-h52b66a746fb5f55d778ba7da175370f70d69f1483924ddcfd20b19c7419d2310

section/68-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:3673cae54918d11f444aedd7d5b7d0a6327dfaecf8e4c31ff49dd25e9ec38b84LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, videtur mihi septiformis operatio spiritus sancti, de qua Isaias loquitur, his gradibus sententiisque congruere (de quibus fit mentio Matth. V); sed interest ordinis. Nam ibi (scilicet in Isaia) enumeratio ab excellentioribus coepit, hic vero, ab inferioribus.

Referencing norms: assert-h22f8ffee40d78956164c95382cd565d437ea1bd7d49ae3b3aaebc2ec29d2a779

section/68-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:8b966c36e0aeb1a1c1fedc9c6665134347c9dd54f02ffdf226a26c430452616eLA

Ad primum ergo dicendum quod caritas est virtus theologica; de qua concedimus quod sit potior donis.

Referencing norms: Q68A8Ad1, assert-h654774a1085633caca17844c7435d0077175b079965097b5655ef86545bc1f6c

section/68-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:cabedb5c3cff1e51db34609770eebc5638e5f5e288088440089d2a987ce0cb3fLA

Ad secundum dicendum quod aliquid est prius altero dupliciter. Uno modo, ordine perfectionis et dignitatis, sicut dilectio Dei est prior dilectione proximi. Et hoc modo dona sunt priora virtutibus intellectualibus et moralibus, posteriora vero virtutibus theologicis. Alio modo, ordine generationis seu dispositionis, sicut dilectio proximi praecedit dilectionem Dei, quantum ad actum. Et sic virtutes morales et intellectuales praecedunt dona, quia per hoc quod homo bene se habet circa rationem propriam, disponitur ad hoc quod se bene habeat in ordine ad Deum.

Referencing norms: Q68A8Ad2, assert-h34f76ff3093a10f7514164e60e89b839e5858160a4d11ff01a2b1f4bd85af1ea

section/68-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:35e5d72162ed98471ff2a00b9137e1348fcfc1cfaa919d1f731eb6aa7ca81c5cLA

Ad tertium dicendum quod sapientia et intellectus et alia huiusmodi sunt dona spiritus sancti, secundum quod caritate informantur; quae non agit perperam, ut dicitur I ad Cor. XIII. Et ideo sapientia et intellectu et aliis huiusmodi nullus male utitur, secundum quod sunt dona spiritus sancti. Sed ad hoc quod a caritatis perfectione non recedant, unum ab altero adiuvatur. Et hoc est quod Gregorius dicere intendit.

Referencing norms: Q68A8Ad3, assert-hc00e77eaba0e17eb22444731efa6ad402b652c9d48e27e470f8cbf6caba63c39

section/68-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4def061516376406e3e78b5b41652a6fe5ed55b1521d71db81080d387999131aLA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod virtutes sint praeferendae donis. Dicit enim Augustinus, in XV de Trin., de caritate loquens, nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni aeterni, et filios perditionis aeternae, dantur et alia per spiritum sanctum munera, sed sine caritate nihil prosunt. Sed caritas est virtus. Ergo virtus est potior donis spiritus sancti.

Referencing norms: Q68A8Obiectio1, assert-h2fb49cb0b538be7390f3cb2fe4640c82f47ffd2c7f4e8d22385c3598771da3ea, assert-h7a5ca2af6757f8d9d7820bcd2d6f5b06605af39e3dcacef2de6e593125999d3f

section/68-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bac88363f2ede756ec10507d034547fe73e34ce945275ea593dad6c5c3761c03LA

Praeterea, ea quae sunt priora naturaliter, videntur esse potiora. Sed virtutes sunt priores donis spiritus sancti, dicit enim Gregorius, in II Moral., quod donum spiritus sancti in subiecta mente ante alia iustitiam, prudentiam, fortitudinem et temperantiam format, et sic eandem mentem septem mox virtutibus (idest donis) temperat, ut contra stultitiam, sapientiam; contra hebetudinem, intellectum; contra praecipitationem, consilium; contra timorem, fortitudinem; contra ignorantiam, scientiam; contra duritiam, pietatem; contra superbiam, det timorem. Ergo virtutes sunt potiores donis.

Referencing norms: Q68A8Obiectio2, assert-h2d5082f9853f557300cd98a1cd04f9b624243308afbdaef13a28c12ae9264886, assert-h70c147f0566e662401c7a9b19a6fc9ae25d563ed938b8c9398a12fd85ce6132a

section/68-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a93d5ffee90815b8a458bafda166a1c9eb71a7cb623629a561ffca79f899f575LA

Praeterea, virtutibus nullus male uti potest, ut Augustinus dicit. Donis autem potest aliquis male uti, dicit enim Gregorius, in I Moral., quod hostiam nostrae precis immolamus ne sapientia elevet; ne intellectus, dum subtiliter currit, oberret; ne consilium, dum se multiplicat, confundat; ne fortitudo, dum fiduciam praebet, praecipitet; ne scientia, dum novit et non diligit, inflet; ne pietas, dum se extra rectitudinem inclinat, intorqueat; ne timor, dum plus iusto trepidat, in desperationis foveam mergat. Ergo virtutes sunt digniores donis spiritus sancti.

Referencing norms: Q68A8Obiectio3, assert-h7b69e32fa52044bd7ea512044102140a2d502194ffa9651d5df1e908ae660e0c

section/68-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:243c3c585a7419bb630be95a59d325d2a8271fa9008a6afe37853f30681616bbLA

Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, virtutes in tria genera distinguuntur, sunt enim quaedam virtutes theologicae, quaedam intellectuales, quaedam morales. Virtutes quidem theologicae sunt quibus mens humana Deo coniungitur; virtutes autem intellectuales sunt quibus ratio ipsa perficitur; virtutes autem morales sunt quibus vires appetitivae perficiuntur ad obediendum rationi. Dona autem spiritus sancti sunt quibus omnes vires animae disponuntur ad hoc quod subdantur motioni divinae. Sic ergo eadem videtur esse comparatio donorum ad virtutes theologicas, per quas homo unitur spiritui sancto moventi; sicut virtutum moralium ad virtutes intellectuales, per quas perficitur ratio, quae est virtutum moralium motiva. Unde sicut virtutes intellectuales praeferuntur virtutibus moralibus, et regulant eas; ita virtutes theologicae praeferuntur donis spiritus sancti, et regulant ea. Unde Gregorius dicit, in I Moral., quod neque ad denarii perfectionem septem filii (idest septem dona) perveniunt, nisi in fide, spe et caritate fuerit omne quod agunt. Sed si comparemus dona ad alias virtutes intellectuales vel morales, dona praeferuntur virtutibus. Quia dona perficiunt vires animae in comparatione ad spiritum sanctum moventem, virtutes autem perficiunt vel ipsam rationem, vel alias vires in ordine ad rationem. Manifestum est autem quod ad altiorem motorem oportet maiori perfectione mobile esse dispositum. Unde perfectiora sunt dona virtutibus.

Referencing norms: Q68A8Respondeo, assert-h0bf604b5c12567dd6963cfd74a53a9c195a60a2e8bc2767fe15ec1a6532db1e0

section/68-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ac4d69fe7887b00cc8c6e4d349c579cdc9d826c3c2e4f20f74fcdf1af8f555e9LA

Sed contra est quod dona dantur in adiutorium virtutum contra defectus, ut patet in auctoritate inducta; et sic videtur quod perficiant quod virtutes perficere non possunt. Sunt ergo dona potiora virtutibus.

Referencing norms: assert-h93072d8cc65e7e762152090a6d734598a809727463794755eb201a1cf9961e5f

question/68/prooemium · paragraph

la · official · sha256:ab77938672102f20f6874a3ccbd93083358a690c7db501b9df0a95607f8f15e1LA

Consequenter considerandum est de donis. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum dona differant a virtutibus. Secundo, de necessitate donorum. Tertio, utrum dona sint habitus. Quarto, quae, et quot sint. Quinto, utrum dona sint connexa. Sexto, utrum maneant in patria. Septimo, de comparatione eorum ad invicem. Octavo, de comparatione eorum ad virtutes.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 69

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q69
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:cc7cad9da400270d3a2c8ebfdb22a185b0fcf4d759ef34d236f0c2108acfd0062026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 38

section/69-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:28c1ff94550f580e2ee17563636f5c109cfd7b3b5b130aa924791b14f399dfd1LA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus et Ambrosius attribuunt beatitudines donis et virtutibus, sicut actus attribuuntur habitibus. Dona autem sunt eminentiora virtutibus cardinalibus, ut supra dictum est. Et ideo Ambrosius, exponens beatitudines turbis propositas, attribuit eas virtutibus cardinalibus; Augustinus autem, exponens beatitudines discipulis propositas in monte, tanquam perfectioribus, attribuit eas donis spiritus sancti.

Referencing norms: Q69A1Ad1, assert-h0bfbd1481709f6d749b4347c9c5aa3b5d94dbcb1b1c6c7603fe3b5b03c1f10a4

section/69-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:2a18e49dd8bc318c7e0c4b1652555d5b0fd555a000b97a7f16284189a6104566LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa probat quod non sunt alii habitus rectificantes humanam vitam, praeter virtutes et dona.

Referencing norms: Q69A1Ad2, assert-h5e3674740b06cc766184506d7fb8722d02ecdebd33adc66f44d5eef797b63652

section/69-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:da60c91cd3bce70f799e1bcd772ffeeec63dda8e2f925526743e3056dfea8a2bLA

Ad tertium dicendum quod mititas accipitur pro actu mansuetudinis, et similiter dicendum est de iustitia et de misericordia. Et quamvis haec videantur esse virtutes, attribuuntur tamen donis, quia etiam dona perficiunt hominem circa omnia circa quae perficiunt virtutes, ut dictum est.

Referencing norms: Q69A1Ad3, assert-h04cf31dce6d869c73a5ec95bf4bab05bd652d8a4e1bb4e9672e289c58d174758

section/69-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:bb4f8163c15df1e0f02e8a0c4b11bf5f669dc72731ae45693218a177c0c603ecLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudines a virtutibus et donis non distinguantur. Augustinus enim, in libro de Serm. Dom. in monte, attribuit beatitudines in Matthaeo enumeratas, donis spiritus sancti, Ambrosius autem, super Lucam, attribuit beatitudines ibi enumeratas quatuor virtutibus cardinalibus. Ergo beatitudines non distinguuntur a virtutibus et donis.

Referencing norms: Q69A1Obiectio1, assert-h2abac154d386c253c4911a2b65ebb8909d6ca81695568cda299c9562f79494f7

section/69-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:3674a1c4651d12bf91e308cbb77e725e6ea9ea6fc05590fc002436a71b6b95bcLA

Praeterea, humanae voluntatis non est nisi duplex regula, scilicet ratio, et lex aeterna, ut supra habitum est. Sed virtutes perficiunt hominem in ordine ad rationem; dona autem in ordine ad legem aeternam spiritus sancti, ut ex dictis patet. Ergo non potest esse aliquid aliud pertinens ad rectitudinem voluntatis humanae, praeter virtutes et dona. Non ergo beatitudines ab eis distinguuntur.

Referencing norms: Q69A1Obiectio2, assert-h701494decee060efb281fa10f8b9b30e3e1bc7a27d1626f341937ab3469ac897, assert-h8abf2f1efdbc363edd7f5908653f54a18144fa7892bb6649fef8e86e5c247991, assert-hd5d9beeb1150246fcc74e54854e7b5466eb69b96ed8fd53a557f3b6c3dc393e3

section/69-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3c30241ab62af7f60c65f741b6402f74d2983ab710484849596aa6527e792a40LA

Praeterea, in enumeratione beatitudinum ponitur mititas, et iustitia, et misericordia; quae dicuntur esse quaedam virtutes. Ergo beatitudines non distinguuntur a virtutibus et donis.

Referencing norms: Q69A1Obiectio3, assert-h72b61391cc018414dbf09e49e45ddce90170e51406341ed6f446536dbf9d9750

section/69-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:da726cb946effe18fd8edd0d5c186f2f98dfa3792077c23166fbcc190805e5b4LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, beatitudo est ultimus finis humanae vitae. Dicitur autem aliquis iam finem habere, propter spem finis obtinendi, unde et philosophus dicit, in I Ethic., quod pueri dicuntur beati propter spem; et apostolus dicit, Rom. VIII, spe salvi facti sumus. Spes autem de fine consequendo insurgit ex hoc quod aliquis convenienter movetur ad finem, et appropinquat ad ipsum, quod quidem fit per aliquam actionem. Ad finem autem beatitudinis movetur aliquis et appropinquat per operationes virtutum; et praecipue per operationes donorum, si loquamur de beatitudine aeterna, ad quam ratio non sufficit, sed in eam inducit spiritus sanctus, ad cuius obedientiam et sequelam per dona perficimur. Et ideo beatitudines distinguuntur quidem a virtutibus et donis, non sicut habitus ab eis distincti, sed sicut actus distinguuntur ab habitibus.

Referencing norms: Q69A1Respondeo, assert-hbee3b1e46c497146ae16af6d9c57d543387fd03ff0e1c11ed03700e0e19dd20b

section/69-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:876df0935a7858fe649bbbf2d70acd3a2b5a80a371d8b2ba921b199310172ac6LA

Sed contra est quod quaedam enumerantur inter beatitudines, quae nec sunt virtutes nec dona; sicut paupertas, et luctus, et pax. Differunt ergo beatitudines et a virtutibus et a donis.

Referencing norms: assert-h11e58b784bd462b4c4e54159536ff7f2ec22432951c9757b7e5e9e3d8b63a885

section/69-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:90862f555f2b18c71ec8cb799cf118aea980de856b877cab655d0c0c9d0decbfLA

Ad primum ergo dicendum quod spes est de futura beatitudine sicut de ultimo fine, potest etiam esse et de auxilio gratiae, sicut de eo quod ducit ad finem, secundum illud Psalmi XXVII, in Deo speravit cor meum, et adiutus sum.

Referencing norms: Q69A2Ad1, assert-h10acd3a340e373b4be2c56da5aa6375533327b143b669e18aefe0ee3e48031cf

section/69-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:281d6590b22441bb647d49778e373918d633b12d0ab916386515fdcc74c3b70eLA

Ad secundum dicendum quod mali, etsi interdum in hac vita temporales poenas non patiantur, patiuntur tamen spirituales. Unde Augustinus dicit, in I Confess., iussisti, domine, et sic est, ut poena sibi sit inordinatus animus. Et philosophus dicit, in IX Ethic., de malis, quod contendit ipsorum anima, et hoc quidem huc trahit, illud autem illuc; et postea concludit, si autem sic miserum est malum esse, fugiendum est malitiam intense. Et similiter e converso boni, etsi in hac vita quandoque non habeant corporalia praemia, nunquam tamen deficiunt a spiritualibus, etiam in hac vita; secundum illud Matth. XIX, et Marc. X, centuplum accipietis etiam in hoc saeculo.

Referencing norms: Q69A2Ad2, assert-hac52f1ed403a7d67c26943fa3df63b124538b6d9c09133fc60bf3db6aa3f619b

section/69-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:a312c114b1523a0563a0637872253e9de3a378a49af2d32e05fce3f201a47e99LA

Ad tertium dicendum quod omnia illa praemia perfecte quidem consummabuntur in vita futura, sed interim etiam in hac vita quodammodo inchoantur. Nam regnum caelorum, ut Augustinus dicit, potest intelligi perfectae sapientiae initium, secundum quod incipit in eis spiritus regnare. Possessio etiam terrae significat affectum bonum animae requiescentis per desiderium in stabilitate haereditatis perpetuae, per terram significatae. Consolantur autem in hac vita, spiritum sanctum, qui Paracletus, idest consolator, dicitur, participando. Saturantur etiam in hac vita illo cibo de quo dominus dicit, meus cibus est ut faciam voluntatem patris mei. In hac etiam vita consequuntur homines misericordiam Dei. In hac etiam vita, purgato oculo per donum intellectus, Deus quodammodo videri potest. Similiter etiam in hac vita qui motus suos pacificant, ad similitudinem Dei accedentes, filii Dei nominantur. Tamen haec perfectius erunt in patria.

Referencing norms: Q69A2Ad3, assert-h8c42c3382ecac2866fd2029941eedb155da5ca762331561525f622f541398809

section/69-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e348dfdb64d6a76f651694cf82d595575f5a40d728795f4e1b8f5dfa1bc86d59LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praemia quae attribuuntur beatitudinibus, non pertineant ad hanc vitam. Dicuntur enim aliqui beati propter spem praemiorum, ut dictum est. Sed obiectum spei beatitudo est futura. Ergo praemia ista pertinent ad vitam futuram.

Referencing norms: Q69A2Obiectio1, assert-h63c1c7097722737976e2893e170c1f2454244b439a30dd7bf89d4950933aff7f, assert-h7f74c6fd99f770ef8f8ef8ba169ca951151b37fcc147182709e43f42308b6d8c

section/69-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:e6e03334f0be2c26f852507d2d3c81cdfae3f118267594ebb6420101dba439a1LA

Praeterea, Luc. VI, ponuntur quaedam poenae per oppositum ad beatitudines, cum dicitur, vae vobis qui saturati estis, quia esurietis. Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Sed istae poenae non intelliguntur in hac vita, quia frequenter homines in hac vita non puniuntur, secundum illud Iob XXI, ducunt in bonis dies suos. Ergo nec praemia beatitudinum pertinent ad hanc vitam.

Referencing norms: Q69A2Obiectio2, assert-hd1072320ed04e2f146562d0a8e8129573b355d912b91c3daa54741f5156370eb, assert-hd11edf1b8787de004410f95a6cb24722ad622156baf4d26d444fa8f8032a8c5a

section/69-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:64c735ec2073b624d2e783a9525663ada45fcfd37818c02d55e9d7bd0eeba117LA

Praeterea, regnum caelorum, quod ponitur praemium paupertatis, est beatitudo caelestis; ut Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei. Plena etiam saturitas non nisi in futura vita habetur; secundum illud Psalmi XVI, satiabor cum apparuerit gloria tua. Visio etiam Dei, et manifestatio filiationis divinae, ad vitam futuram pertinent; secundum illud I Ioan. III, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ergo praemia illa pertinent ad vitam futuram.

Referencing norms: Q69A2Obiectio3, assert-h21a77614ef82ca2460c53453ed8d8267215674f0647d9ec941fe0bebc62c53f7

section/69-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7ff1f21a810747dd6fb516c34e4cc05da6e75476f9c875661763c7d17aab5dd9LA

Respondeo dicendum quod circa ista praemia expositores sacrae Scripturae diversimode sunt locuti. Quidam enim omnia ista praemia ad futuram beatitudinem pertinere dicunt, sicut Ambrosius, super Lucam. Augustinus vero dicit ea ad praesentem vitam pertinere. Chrysostomus autem, in suis homiliis, quaedam eorum dicit pertinere ad futuram vitam, quaedam autem ad praesentem. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod spes futurae beatitudinis potest esse in nobis propter duo, primo quidem, propter aliquam praeparationem vel dispositionem ad futuram beatitudinem, quod est per modum meriti; alio modo, per quandam inchoationem imperfectam futurae beatitudinis in viris sanctis, etiam in hac vita. Aliter enim habetur spes fructificationis arboris cum virescit frondibus, et aliter cum iam primordia fructuum incipiunt apparere. Sic igitur ea quae in beatitudinibus tanguntur tanquam merita, sunt quaedam praeparationes vel dispositiones ad beatitudinem, vel perfectam vel inchoatam. Ea vero quae ponuntur tanquam praemia, possunt esse vel ipsa beatitudo perfecta, et sic pertinent ad futuram vitam, vel aliqua inchoatio beatitudinis, sicut est in viris perfectis, et sic praemia pertinent ad praesentem vitam. Cum enim aliquis incipit proficere in actibus virtutum et donorum, potest sperari de eo quod perveniet et ad perfectionem viae, et ad perfectionem patriae.

Referencing norms: Q69A2Respondeo, assert-hb75cfe8908ca97204c19a61e7862bd9603e092d19f01c73f1518315e8d6ca4bb

section/69-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:eeee8f407e4a32b69da00135e43d41474961524053aa6a518f258c894120f79eLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, ista quidem in hac vita compleri possunt, sicut completa esse in apostolis credimus. Nam illa omnimoda, et in angelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest.

Referencing norms: assert-hf7df2a4e4001e5ac5c86c3f71324ffe48389f9bdd79fab1a21c6b53411d2e863

section/69-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:695754b53994263ddd8286168b6e15dc934b1c2d255ab26d879b321b3b180149LA

Ad primum ergo dicendum quod actus donorum pertinentium ad vitam activam, exprimuntur in ipsis meritis, sed actus donorum pertinentium ad vitam contemplativam, exprimuntur in praemiis, ratione iam dicta. Videre enim Deum respondet dono intellectus; et conformari Deo quadam filiatione adoptiva, pertinet ad donum sapientiae.

Referencing norms: Q69A3Ad1, assert-he384e2acaeec0774a23595ca15327b54e4930e569b0f4ad0f5051eac51e482ca

section/69-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:906e642808e0054f0585ce2e093d098433b3e5f85c9a9b48dd61dfb0b5143b14LA

Ad secundum dicendum quod in his quae pertinent ad activam vitam, cognitio non quaeritur propter seipsam, sed propter operationem, ut etiam philosophus dicit, in II Ethic. Et ideo, quia beatitudo aliquid ultimum importat, non computantur inter beatitudines actus donorum dirigentium in vita activa, quos scilicet eliciunt, sicut consiliari est actus consilii, et iudicare est actus scientiae, sed magis attribuuntur eis actus operativi in quibus dirigunt, sicut scientiae lugere, et consilio misereri.

Referencing norms: Q69A3Ad2, assert-hbe1fdd9b518ffb93dfef306fbaec9709b7b9e398c59f9201617c4323ddedffdf

section/69-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7041aadb30a6a22194b5695e016a787a33230e967209babf8c67d6f106d7c7efLA

Ad tertium dicendum quod in attributione beatitudinum ad dona, possunt duo considerari. Quorum unum est conformitas materiae. Et secundum hoc, omnes primae quinque beatitudines possunt attribui scientiae et consilio, tanquam dirigentibus. Sed inter dona exequentia distribuuntur, ita scilicet quod esuries et sitis iustitiae, et etiam misericordia, pertineant ad pietatem, quae perficit hominem in his quae sunt ad alterum; mititas autem ad fortitudinem, dicit enim Ambrosius, super Lucam, quod fortitudinis est iram vincere, indignationem cohibere, est enim fortitudo circa passiones irascibilis; paupertas vero et luctus ad donum timoris, quo homo se retrahit a cupiditatibus et delectationibus mundi. Alio modo possumus in his beatitudinibus considerare motiva ipsarum, et sic, quantum ad aliqua eorum, oportet aliter attribuere. Praecipue enim ad mansuetudinem movet reverentia ad Deum; quae pertinet ad pietatem. Ad lugendum autem movet praecipue scientia, per quam homo cognoscit defectus suos et rerum mundanarum; secundum illud Eccle. I, qui addit scientiam, addit et dolorem. Ad esuriendum autem iustitiae opera, praecipue movet animi fortitudo. Ad miserendum vero praecipue movet consilium Dei; secundum illud Dan. IV, consilium meum regi placeat, peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Et hunc modum attributionis sequitur Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte.

Referencing norms: Q69A3Ad3, assert-hd4d59d172d08e44e3807debc7295e307afd304e98c443236ceb6a4d50942fc2a

section/69-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:73bae025f4c8dc586bfc071669fe63780f98a453d9e70d043506edce151cf934LA

Ad quartum dicendum quod necesse est beatitudines omnes quae in sacra Scriptura ponuntur, ad has reduci vel quantum ad merita, vel quantum ad praemia, quia necesse est quod omnes pertineant aliquo modo vel ad vitam activam, vel ad vitam contemplativam. Unde quod dicitur, beatus vir qui corripitur a domino, pertinet ad beatitudinem luctus. Quod vero dicitur, beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, pertinet ad munditiam cordis. Quod vero dicitur, beatus vir qui invenit sapientiam, pertinet ad praemium septimae beatitudinis. Et idem patet de omnibus aliis quae possunt induci.

Referencing norms: Q69A3Ad4, assert-h92379d1e7c322722b53497a5ba330f7c33caa4e2c98ca3d0c904cec3282ea8ae

section/69-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:73b5e7c858153f7d24bc64c2cb906769e97f7379752f38d46ff80005d69edc3eLA

Ad quintum dicendum quod octava beatitudo est quaedam confirmatio et manifestatio omnium praecedentium. Ex hoc enim quod aliquis est confirmatus in paupertate spiritus et mititate et aliis sequentibus, provenit quod ab his bonis propter nullam persecutionem recedit. Unde octava beatitudo quodammodo ad septem praecedentes pertinet.

Referencing norms: Q69A3Ad5Supplement, assert-h1662132b21c1d5d9c5f079162da8fb359d5ab6f279ef6a68bb2689906fb6740f

section/69-3/reply/6 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:69950ede3ebda67ebb59225cd34de61fefe00582baad1924627b2a208aba3b40LA

Ad sextum dicendum quod Lucas narrat sermonem domini factum esse ad turbas. Unde beatitudines numerantur ab eo secundum capacitatem turbarum, quae solam voluptuosam et temporalem et terrenam beatitudinem noverunt. Unde dominus per quatuor beatitudines quatuor excludit quae ad praedictam beatitudinem pertinere videntur. Quorum primum est abundantia bonorum exteriorum, quod excludit per hoc quod dicit, beati pauperes. Secundum est quod sit bene homini quantum ad corpus, in cibis et potibus et aliis huiusmodi, et hoc excludit per secundum quod ponit, beati qui esuritis. Tertium est quod sit homini bene quantum ad cordis iucunditatem, et hoc excludit tertio, dicens, beati qui nunc fletis. Quartum est exterior hominum favor, et hoc excludit quarto, dicens, beati eritis cum vos oderint homines. Et sicut Ambrosius dicit, paupertas pertinet ad temperantiam, quae illecebrosa non quaerit; esuries ad iustitiam, quia qui esurit, compatitur, et, compatiendo, largitur; fletus ad prudentiam, cuius est flere occidua; pati odium hominum, ad fortitudinem.

Referencing norms: Q69A3Ad6Supplement, assert-h8a42bd004549bffb32efb481295790b65409ec7916aeff756e68ccb0149f300b

section/69-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:b2fa41028cd5c8161ed5c4fdcc5e3c933591cb839471e171c392ede4dac94b35LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter enumerentur beatitudines. Attribuuntur enim beatitudines donis, ut dictum est. Donorum autem quaedam pertinent ad vitam contemplativam, scilicet sapientia et intellectus, nulla autem beatitudo ponitur in actu contemplationis, sed omnes in his quae pertinent ad vitam activam. Ergo insufficienter beatitudines enumerantur.

Referencing norms: Q69A3Obiectio1, assert-h3d49703085132a30c341b59dfe68b8cdf23c0d0be03e526bc0df398d30529f47

section/69-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7ee72d49a6f8142e5a9ff17489f6dc9825c80193182be8acd988193d3638290cLA

Praeterea, ad vitam activam non solum pertinent dona exequentia; sed etiam quaedam dona dirigentia, ut scientia et consilium. Nihil autem ponitur inter beatitudines quod directe ad actum scientiae vel consilii pertinere videatur. Ergo insufficienter beatitudines tanguntur.

Referencing norms: Q69A3Obiectio2, assert-h51ee726d19d42757e92acc43fa3a21f63db498459f859beb614a9709048912dc

section/69-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:674d05479b32b66831b58c27ff840084b48112c6716f3f504cd381924f5356edLA

Praeterea, inter dona exequentia in vita activa, timor ponitur ad paupertatem pertinere; pietas autem videtur pertinere ad beatitudinem misericordiae. Nihil autem ponitur directe ad fortitudinem pertinens. Ergo insufficienter enumerantur beatitudines.

Referencing norms: Q69A3Obiectio3, assert-h9f3af50c9761044c493b78d10c1fa7c32b5f4eaf74ace7cc04de21aecd7c23c3

section/69-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:946ffccd09cfd6973e81a5e8f7ca8154fecc46c7f1200e16bb3ed0ec286c3e71LA

Praeterea, in sacra Scriptura tanguntur multae aliae beatitudines, sicut Iob V, dicitur, beatus homo qui corripitur a domino; et in Psalmo I, beatus vir qui non abiit in consilio impiorum; et Proverb. III, beatus vir qui invenit sapientiam. Ergo insufficienter beatitudines enumerantur.

Referencing norms: Q69A3Obiectio4, assert-h97bddf59d441483760a8a2c2a557547c0decaf49722b9ac0c75100673f1d574e

section/69-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:ed3d2d40fedd041f08f2454e40ebab56c5c71d9fa415226f69887eb3335a8f03LA

Respondeo dicendum quod beatitudines istae convenientissime enumerantur. Ad cuius evidentiam, est considerandum quod triplicem beatitudinem aliqui posuerunt, quidam enim posuerunt beatitudinem in vita voluptuosa; quidam in vita activa; quidam vero in vita contemplativa. Hae autem tres beatitudines diversimode se habent ad beatitudinem futuram, cuius spe dicimur hic beati. Nam beatitudo voluptuosa, quia falsa est et rationi contraria, impedimentum est beatitudinis futurae. Beatitudo vero activae vitae dispositiva est ad beatitudinem futuram. Beatitudo autem contemplativa, si sit perfecta, est essentialiter ipsa futura beatitudo, si autem sit imperfecta, est quaedam inchoatio eius. Et ideo dominus primo quidem posuit quasdam beatitudines quasi removentes impedimentum voluptuosae beatitudinis. Consistit enim voluptuosa vita in duobus. Primo quidem, in affluentia exteriorum bonorum, sive sint divitiae, sive sint honores. A quibus quidem retrahitur homo per virtutem sic ut moderate eis utatur, per donum autem excellentiori modo, ut scilicet homo totaliter ea contemnat. Unde prima beatitudo ponitur, beati pauperes spiritu, quod potest referri vel ad contemptum divitiarum; vel ad contemptum honorum, quod fit per humilitatem. Secundo vero voluptuosa vita consistit in sequendo proprias passiones, sive irascibilis sive concupiscibilis. A sequela autem passionum irascibilis, retrahit virtus ne homo in eis superfluat, secundum regulam rationis, donum autem excellentiori modo, ut scilicet homo, secundum voluntatem divinam, totaliter ab eis tranquillus reddatur. Unde secunda beatitudo ponitur, beati mites. A sequela vero passionum concupiscibilis, retrahit virtus, moderate huiusmodi passionibus utendo, donum vero, eas, si necesse fuerit, totaliter abiiciendo; quinimmo, si necessarium fuerit, voluntarium luctum assumendo. Unde tertia beatitudo ponitur, beati qui lugent. Activa vero vita in his consistit praecipue quae proximis exhibemus, vel sub ratione debiti, vel sub ratione spontanei beneficii. Et ad primum quidem nos virtus disponit, ut ea quae debemus proximis, non recusemus exhibere, quod pertinet ad iustitiam. Donum autem ad hoc ipsum abundantiori quodam affectu nos inducit, ut scilicet ferventi desiderio opera iustitiae impleamus, sicut ferventi desiderio esuriens et sitiens cupit cibum vel potum. Unde quarta beatitudo ponitur, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Circa spontanea vero dona nos perficit virtus ut illis donemus quibus ratio dictat esse donandum, puta amicis aut aliis nobis coniunctis, quod pertinet ad virtutem liberalitatis. Sed donum, propter Dei reverentiam, solam necessitatem considerat in his quibus gratuita beneficia praestat, unde dicitur Luc. XIV, cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos neque fratres tuos etc., sed voca pauperes et debiles etc., quod proprie est misereri. Et ideo quinta beatitudo ponitur, beati misericordes. Ea vero quae ad contemplativam vitam pertinent, vel sunt ipsa beatitudo finalis, vel aliqua inchoatio eius, et ideo non ponuntur in beatitudinibus tanquam merita, sed tanquam praemia. Ponuntur autem tanquam merita effectus activae vitae, quibus homo disponitur ad contemplativam vitam. Effectus autem activae vitae, quantum ad virtutes et dona quibus homo perficitur in seipso, est munditia cordis, ut scilicet mens hominis passionibus non inquinetur. Unde sexta beatitudo ponitur, beati mundo corde. Quantum vero ad virtutes et dona quibus homo perficitur in comparatione ad proximum, effectus activae vitae est pax; secundum illud Isaiae XXXII, opus iustitiae pax. Et ideo septima beatitudo ponitur, beati pacifici.

Referencing norms: Q69A3Respondeo, assert-hb1bbba466dd6e76021096a2b9b0ade54771bcc1a1048f31413ec2abc07f5caee

section/69-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:580297ac1fe5274b62604e1e95a0c869006c82073f34373981e9acca9c8ea105LA

Sed contra, videtur quod superflue enumerentur. Sunt enim septem dona spiritus sancti. Beatitudines autem tanguntur octo.

Referencing norms: assert-h82f955ffe8a068dc3839d9c74c69bc43827878f07d0a2c80e9225a160fa5c06f

section/69-3/sed-contra · paragraph

la · official · sha256:eddb768b9bd570315cdd65e82b3a2b59803d10811916090a210b3679a7d050b9LA

Praeterea, Luc. VI, ponuntur quatuor tantum beatitudines. Superflue ergo enumerantur septem, vel octo, in Matthaeo.
section/69-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:233c8a44d05a12c80f2a1751e48af51853d9d0b3ebf138373eb088854f222050LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, omnia praemia ista unum sunt in re, scilicet beatitudo aeterna; quam intellectus humanus non capit. Et ideo oportuit quod per diversa bona nobis nota, describeretur, observata convenientia ad merita quibus praemia attribuuntur.

Referencing norms: Q69A4Ad1, assert-h347d4ee2283d05d3d822cbb6cf7ecf20c59568d15368a91a77387d5a0579e090

section/69-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:f0d984eb82b5b7024519f8819af53e9894731585d3e34966cee876ba4ae7d739LA

Ad secundum dicendum quod, sicut octava beatitudo est firmitas quaedam omnium beatitudinum, ita debentur sibi omnium beatitudinum praemia. Et ideo redit ad caput, ut intelligantur sibi consequenter omnia praemia attribui. Vel, secundum Ambrosium, pauperibus spiritu repromittitur regnum caelorum, quantum ad gloriam animae, sed passis persecutionem in corpore, quantum ad gloriam corporis.

Referencing norms: Q69A4Ad2, assert-h7c9079f064e470bef837326408780b617a181654345672ca8d746cdbc33bb660

section/69-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:76c888b6cf92c9f8e0176ea9893d1f93bf3c7a320cffffc96c02c24673de3335LA

Ad tertium dicendum quod etiam praemia secundum additionem se habent ad invicem. Nam plus est possidere terram regni caelorum, quam simpliciter habere, multa enim habemus quae non firmiter et pacifice possidemus. Plus est etiam consolari in regno, quam habere et possidere, multa enim cum dolore possidemus. Plus est etiam saturari quam simpliciter consolari, nam saturitas abundantiam consolationis importat. Misericordia vero excedit saturitatem, ut plus scilicet homo accipiat quam meruerit, vel desiderare potuerit. Adhuc autem maius est Deum videre, sicut maior est qui in curia regis non solum prandet, sed etiam faciem regis videt. Summam autem dignitatem in domo regia filius regis habet.

Referencing norms: Q69A4Ad3, assert-h6d5018c393d5da5cfa8274c560149d47ad6ad4a5605ca2af9a9dc05bcec72ffc

section/69-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d930a14df775a0dd49d50b384b795019da3853efebe60654e270cf42f0fc185fLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praemia beatitudinum inconvenienter enumerentur. In regno enim caelorum, quod est vita aeterna, bona omnia continentur. Posito ergo regno caelorum, non oportuit alia praemia ponere.

Referencing norms: Q69A4Obiectio1, assert-h2a9ac6c8dff8741f9766c14d34cf7f31d559c78cd11d5b367f07a4f358f3831c

section/69-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:87eaf79ac294a60bd78471e21a5ded208c2414659081f4f50b268366f7664661LA

Praeterea, regnum caelorum ponitur pro praemio et in prima beatitudine et in octava. Ergo, eadem ratione, debuit poni in omnibus.

Referencing norms: Q69A4Obiectio2, assert-h134cc5901994eac4393bcdc7ab1db724c5c9acdffb2d29b5f89a6b1642a5e89b

section/69-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7511585d8c86d1beabe15952bc7bbce0958d36bd5213988d1b2409ef0b9c8b75LA

Praeterea, in beatitudinibus proceditur ascendendo, sicut Augustinus dicit. In praemiis autem videtur procedi descendendo, nam possessio terrae est minus quam regnum caelorum. Ergo inconvenienter huiusmodi praemia assignantur.

Referencing norms: Q69A4Obiectio3, assert-h6d1b8eb5394b3cd6ecdc339e8772024225ad74987f84d792dc847bea7d3d672e

section/69-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:cbd7f48e73186f487f7c1275a760dbfc5ccb66670a210a91720ad28cb5d78813LA

Respondeo dicendum quod praemia ista convenientissime assignantur, considerata conditione beatitudinum secundum tres beatitudines supra assignatas. Tres enim primae beatitudines accipiuntur per retractionem ab his in quibus voluptuosa beatitudo consistit, quam homo desiderat quaerens id quod naturaliter desideratur, non ubi quaerere debet, scilicet in Deo, sed in rebus temporalibus et caducis. Et ideo praemia trium primarum beatitudinum accipiuntur secundum ea quae in beatitudine terrena aliqui quaerunt. Quaerunt enim homines in rebus exterioribus, scilicet divitiis et honoribus, excellentiam quandam et abundantiam, quorum utrumque importat regnum caelorum, per quod homo consequitur excellentiam et abundantiam bonorum in Deo. Et ideo regnum caelorum dominus pauperibus spiritu repromisit. Quaerunt autem homines feroces et immites per litigia et bella securitatem sibi acquirere, inimicos suos destruendo. Unde dominus repromisit mitibus securam et quietam possessionem terrae viventium, per quam significatur soliditas aeternorum bonorum. Quaerunt autem homines in concupiscentiis et delectationibus mundi, habere consolationem contra praesentis vitae labores. Et ideo dominus consolationem lugentibus repromittit. Aliae vero duae beatitudines pertinent ad opera activae beatitudinis, quae sunt opera virtutum ordinantium hominem ad proximum, a quibus operibus aliqui retrahuntur propter inordinatum amorem proprii boni. Et ideo dominus attribuit illa praemia his beatitudinibus, propter quae homines ab eis discedunt. Discedunt enim aliqui ab operibus iustitiae, non reddentes debitum, sed potius aliena rapientes ut bonis temporalibus repleantur. Et ideo dominus esurientibus iustitiam, saturitatem repromisit. Discedunt etiam aliqui ab operibus misericordiae, ne se immisceant miseriis alienis. Et ideo dominus misericordibus repromittit misericordiam, per quam ab omni miseria liberentur. Aliae vero duae ultimae beatitudines pertinent ad contemplativam felicitatem seu beatitudinem, et ideo secundum convenientiam dispositionum quae ponuntur in merito, praemia redduntur. Nam munditia oculi disponit ad clare videndum, unde mundis corde divina visio repromittitur. Constituere vero pacem vel in seipso vel inter alios, manifestat hominem esse Dei imitatorem, qui est Deus unitatis et pacis. Et ideo pro praemio redditur ei gloria divinae filiationis, quae est in perfecta coniunctione ad Deum per sapientiam consummatam.

Referencing norms: Q69A4Respondeo, assert-h1d09fe223f091531f56a92e21d057b13e2aca71cae5781b4084ece46674fd320

section/69-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:1504d8a7073bca3bc04089c01b0f94ff6beb013fc97f3161375b8dd482824457LA

Sed contra est auctoritas ipsius domini, praemia huiusmodi proponentis.

Referencing norms: assert-h35a8b58b1b437d57187c04fbe206a7b5a49f7b6e5b4ef093dcffc974f7cea1df

question/69/prooemium · paragraph

la · official · sha256:fa1f3018b58cc66ec8f1e546157e7b8b9af9361c01309f9ef17e9f4aacf77150LA

Deinde considerandum est de beatitudinibus. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum beatitudines a donis et virtutibus distinguantur. Secundo, de praemiis beatitudinum, utrum pertineant ad hanc vitam. Tertio, de numero beatitudinum. Quarto, de convenientia praemiorum quae eis attribuuntur.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 70

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-habitibus#LEONINA_CT_Q70
language
la
officiality
unofficial
materialisation
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
life cycle
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Publications

URITypedocumentHashRetrieved
https://www.corpusthomisticum.org/sth2049.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:3fc0d9389ddbd8e37041924f4b51f2d43c589693d1b303d29c1e7b86890326c22026-09-18T21:00:00Z

Fragments — 34

section/70-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:baaef594d618c34ef733ccada723da681920b12a7ffbc2d7b5320c92eea74fa2LA

Ad primum ergo dicendum quod, cum fructus habeat quodammodo rationem ultimi et finis, nihil prohibet alicuius fructus esse alium fructum, sicut finis ad finem ordinatur. Opera igitur nostra inquantum sunt effectus quidam spiritus sancti in nobis operantis, habent rationem fructus, sed inquantum ordinantur ad finem vitae aeternae, sic magis habent rationem florum. Unde dicitur Eccli. XXIV, flores mei fructus honoris et honestatis.

Referencing norms: Q70A1Ad1, assert-h81f4b8e2af293f1c8655f1020f4e9236b7bba1bdb2a7a879d337bda4e2bae632

section/70-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:dd776b399faaeb6980fc8ce3b8d37f725f1509c4842c7eee6e58d261e545b287LA

Ad secundum dicendum quod, cum dicitur voluntas in aliquo propter se delectari, potest intelligi dupliciter. Uno modo, secundum quod ly propter dicit causam finalem, et sic propter se non delectatur aliquis nisi in ultimo fine. Alio modo, secundum quod designat causam formalem, et sic propter se aliquis potest delectari in omni eo quod delectabile est secundum suam formam. Sicut patet quod infirmus delectatur in sanitate propter se, sicut in fine; in medicina autem suavi, non sicut in fine, sed sicut in habente saporem delectabilem; in medicina autem austera, nullo modo propter se, sed solum propter aliud. Sic igitur dicendum est quod in Deo delectari debet homo propter se, sicut propter ultimum finem, in actibus autem virtuosis, non sicut propter finem, sed propter honestatem quam continent, delectabilem virtuosis. Unde Ambrosius dicit quod opera virtutum dicuntur fructus, quia suos possessores sancta et sincera delectatione reficiunt.

Referencing norms: Q70A1Ad2, assert-hb7748950ab84293ee0d972274c3e38d85b4ee3378cd4d2df3b485727da048c33

section/70-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d15b9089e134391413090db833770eb58159503bcee756d0937bdcada0d9f2fbLA

Ad tertium dicendum quod nomina virtutum sumuntur quandoque pro actibus earum, sicut Augustinus dicit quod fides est credere quod non vides; et caritas est motus animi ad diligendum Deum et proximum. Et hoc modo sumuntur nomina virtutum in enumeratione fructuum.

Referencing norms: Q70A1Ad3, assert-h80015fc15bfdda522e0d68ee924e4ffb892cf401f03903676c71da880048f805

section/70-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:3358a37eb4e87d061529fe6d883304c5fc975df1226ebd1fd3843b14fdfb8e1bLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod fructus spiritus sancti quos apostolus nominat ad Galat. V, non sint actus. Id enim cuius est alius fructus, non debet dici fructus, sic enim in infinitum iretur. Sed actuum nostrorum est aliquis fructus, dicitur enim Sap. III, bonorum laborum gloriosus est fructus; et Ioan. IV, qui metit, mercedem accipit, et fructum congregat in vitam aeternam. Ergo ipsi actus nostri non dicuntur fructus.

Referencing norms: Q70A1Obiectio1, assert-h5a9fb4adfa6c38a8d99c18ddd880edce9fcd515dca08f97f1d7ec5ee7110df00, assert-hb231523b02fbf3291b5e3e40bca25ebad67cc29826aacbdd4c054673d4c8b4eb

section/70-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:bbb6cf68cad63eaa09df9a01a38ad2bbdac462c9746d561e8bb12858f755d04aLA

Praeterea, sicut Augustinus dicit, in X de Trin., fruimur cognitis in quibus voluntas propter ipsa delectata conquiescit. Sed voluntas nostra non debet conquiescere in actibus nostris propter se. Ergo actus nostri fructus dici non debent.

Referencing norms: Q70A1Obiectio2, assert-h3ef116fc9d33bb6cf7bf3adb2176ec3a6555b0a873aa8e39acd3913cfa9d35e7, assert-hefd7cf1751eb7ea1e97ab215769756cd18a132ff6fe51f6c77c307b4643e566f

section/70-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:78dcf8e3bb998faa46026efe10ef266e7f83dacb83a4518d057d78819d820868LA

Praeterea, inter fructus spiritus sancti enumerantur ab apostolo aliquae virtutes scilicet caritas, mansuetudo, fides et castitas. Virtutes autem non sunt actus, sed habitus, ut supra dictum est. Ergo fructus non sunt actus.

Referencing norms: Q70A1Obiectio3, assert-h66d4b6842a43e7e3715e3e7a4577da89c1f064e4d21b110231cb84352a642c99

section/70-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e07573158df6cba02dbd52670707ccfc08d01e76653512fe408655edf2e0b45fLA

Respondeo dicendum quod nomen fructus a corporalibus ad spiritualia est translatum. Dicitur autem in corporalibus fructus, quod ex planta producitur cum ad perfectionem pervenerit, et quandam in se suavitatem habet. Qui quidem fructus ad duo comparari potest, scilicet ad arborem producentem ipsum; et ad hominem qui fructum ex arbore adipiscitur. Secundum hoc igitur, nomen fructus in rebus spiritualibus dupliciter accipere possumus, uno modo, ut dicatur fructus hominis, quasi arboris, id quod ab eo producitur; alio modo, ut dicatur fructus hominis id quod homo adipiscitur. Non autem omne id quod adipiscitur homo, habet rationem fructus, sed id quod est ultimum, delectationem habens. Habet enim homo et agrum et arborem, quae fructus non dicuntur; sed solum id quod est ultimum, quod scilicet ex agro et arbore homo intendit habere. Et secundum hoc, fructus hominis dicitur ultimus hominis finis, quo debet frui. Si autem dicatur fructus hominis id quod ex homine producitur, sic ipsi actus humani fructus dicuntur, operatio enim est actus secundus operantis, et delectationem habet, si sit conveniens operanti. Si igitur operatio hominis procedat ab homine secundum facultatem suae rationis, sic dicitur esse fructus rationis. Si vero procedat ab homine secundum altiorem virtutem, quae est virtus spiritus sancti; sic dicitur esse operatio hominis fructus spiritus sancti, quasi cuiusdam divini seminis, dicitur enim I Ioan. III, omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet.

Referencing norms: Q70A1Respondeo, assert-h2681646c389bc085916ec0141fb339454f0e3a33a595e1bed4316ec89cc9b4af

section/70-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:4b6cf166684fcb79d94cc1ffeb1a56418dbeb68b0430c663eb27be7fc9a9a59fLA

Sed contra est quod dicitur Matth. XII, ex fructu arbor cognoscitur; idest, ex operibus suis homo, ut ibi exponitur a sanctis. Ergo ipsi actus humani dicuntur fructus.

Referencing norms: assert-h6bcc2c923270d07a6dcd99d6d6fe6948214f24d775cb384d04cc7d4d2ec4e20d

section/70-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:5b898ff7050c44d9aa353072c85bd1d731f69a28a86dbe64055ae901670b8cb3LA

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa probat quod beatitudines sint fructus, non autem quod omnes fructus beatitudines sint.

Referencing norms: Q70A2Ad1, assert-h5de4fa83e4fe908e2a35f3e0fe310412252b873c4351858aa5c3b5ffe332d496

section/70-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d89aaa9fac8d2103e6687d7ca27c1d8fac1ddb93a2ea04aad90c9d0f90fc4cc3LA

Ad secundum dicendum quod fructus vitae aeternae est simpliciter ultimus et perfectus, et ideo in nullo distinguitur a beatitudine futura. Fructus autem praesentis vitae non sunt simpliciter ultimi et perfecti, et ideo non omnes fructus sunt beatitudines.

Referencing norms: Q70A2Ad2, assert-h8397f1fca5339076781763b5672668a32b17211724cd4a1db6b44080147f8681

section/70-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:7fb1259eda580da20f8714ba5162e66b310a80ee1d6aa7439775d44d68da8b67LA

Ad tertium dicendum quod aliquid amplius est de ratione beatitudinis quam de ratione fructus, ut dictum est.

Referencing norms: Q70A2Ad3, assert-h198cf31a03e6a132b9871f20b0112b7019e05f561e27990c9b8587c127aa4192

section/70-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:689d59f9c335b2a46b90254556125efb3415e22962b563266cb476024f3101beLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fructus a beatitudinibus non differant. Beatitudines enim attribuuntur donis, ut supra dictum est. Sed dona perficiunt hominem secundum quod movetur a spiritu sancto. Ergo beatitudines ipsae sunt fructus spiritus sancti.

Referencing norms: Q70A2Obiectio1, assert-h7dcfd52465a20576647b14c317cefe6f2d52f7516b6c270a160464a4141abd59, assert-h8d6537bb73be94e695c97204079e787f8f111f4d3c151aa288d53193221e34e8

section/70-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:40123bea3ead9a0fe83ffea86f257b275df2deb93f1a379dc63ef10cd01ea8c5LA

Praeterea, sicut se habet fructus vitae aeternae ad beatitudinem futuram, quae est rei; ita se habent fructus praesentis vitae ad beatitudines praesentis vitae, quae sunt spei. Sed fructus vitae aeternae est ipsa beatitudo futura. Ergo fructus vitae praesentis sunt ipsae beatitudines.

Referencing norms: Q70A2Obiectio2, assert-hba6b64d4b1ed6dc75afd26541fee433d2b4f74f3d2ae01204d906011b75f795d, assert-hbc320718e87c4e6eec2167b023553e88b3eda17b4279f1db1088496d352fe59f

section/70-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 4

la · official · sha256:8b111e70c829ede0053261bd4de6a9d5d121dd16704d9d468b7d71220f65996bLA

Praeterea, de ratione fructus est quod sit quiddam ultimum et delectabile. Sed hoc pertinet ad rationem beatitudinis, ut supra dictum est. Ergo eadem ratio est fructus et beatitudinis. Ergo non debent ab invicem distingui.

Referencing norms: Q70A2Obiectio3, assert-h9ca3a94340fb5772da7af48271cd23e4d07bbf537fa8849d7724481272375429, assert-hb696eb3ab3bc33db437246c5a553a74e978f15cdb333eacae75a9b8be08f2607, assert-hd3f6b045fa32cab3e444ff67e34ea9755f249d3622c647185603fc42de4f29be

section/70-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:67405ea96b625d9b0c63825a4c03c45461f4b66fe6222cc96b6d060f5e460fabLA

Respondeo dicendum quod plus requiritur ad rationem beatitudinis, quam ad rationem fructus. Nam ad rationem fructus sufficit quod sit aliquid habens rationem ultimi et delectabilis, sed ad rationem beatitudinis, ulterius requiritur quod sit aliquid perfectum et excellens. Unde omnes beatitudines possunt dici fructus, sed non convertitur. Sunt enim fructus quaecumque virtuosa opera, in quibus homo delectatur. Sed beatitudines dicuntur solum perfecta opera, quae etiam, ratione suae perfectionis, magis attribuuntur donis quam virtutibus, ut supra dictum est.

Referencing norms: Q70A2Respondeo, assert-hc4a58a2e67ea008d1cc6c4e66bc40a2ec003a300bf58c9c1a44f32b3459c1608

section/70-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:206add049eabbfb8885af065877590945d045228fb03a501685aaa7304f15519LA

Sed contra, quorum species sunt diversae, ipsa quoque sunt diversa. Sed in diversas partes dividuntur et fructus et beatitudines; ut patet per numerationem utrorumque. Ergo fructus differunt a beatitudinibus.

Referencing norms: assert-h6e8f19a35419924a36132661c5c390913f09df5c79e65d15882e68888b36996e

section/70-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:be5ee9f9ab04fa75dd37d88abf5c6427e96d63843a54ef55007b801fcb3dfa74LA

Ad primum ergo dicendum quod sanctificatio fit per omnes virtutes per quas etiam peccata tolluntur. Unde fructus ibi singulariter nominatur propter unitatem generis, quod in multas species dividitur, secundum quas dicuntur multi fructus.

Referencing norms: Q70A3Ad1, assert-h69b9a9e20f3b113871dbe4a483fa6f7d8211fd3f3e395dd7090a1bdea43fabe8

section/70-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:67ea35bfc1b04756cff808b11a83cd32ec45a650d476675662a173a11d650456LA

Ad secundum dicendum quod fructus centesimus, sexagesimus et trigesimus non diversificantur secundum diversas species virtuosorum actuum, sed secundum diversos perfectionis gradus etiam unius virtutis. Sicut continentia coniugalis dicitur significari per fructum trigesimum; continentia vidualis per sexagesimum; virginalis autem per centesimum. Et aliis etiam modis sancti distinguunt tres evangelicos fructus secundum tres gradus virtutis. Et ponuntur tres gradus, quia cuiuslibet rei perfectio attenditur secundum principium, medium et finem.

Referencing norms: Q70A3Ad2, assert-hb1898ca77dac405710560190d23d61ba282ae3e94cabd2f052823cf159d9f181

section/70-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:33173a2fc395e724c15645da5ac2a395412514c164871f430a6b37ddcd99ac5eLA

Ad tertium dicendum quod ipsum quod est in tristitiis non perturbari, rationem delectabilis habet. Et fides etiam si accipiatur prout est fundamentum, habet quandam rationem ultimi et delectabilis, secundum quod continet certitudinem, unde Glossa exponit, fides, idest de invisibilibus certitudo.

Referencing norms: Q70A3Ad3, assert-h953004ecd0542e325aec7122a1f48f0a911a60618d112389bd6b3623f19b5c51

section/70-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:fb9961edf0459d714c01bf882abb4b4c6652639defc9a6dbfeb674cda0ba5c87LA

Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super epistolam ad Galat., apostolus non hoc ita suscepit, ut doceret quod sunt (vel opera carnis, vel fructus spiritus); sed ut ostenderet in quo genere illa vitanda, illa vero sectanda sint. Unde potuissent vel plures, vel etiam pauciores fructus enumerari. Et tamen omnes donorum et virtutum actus possunt secundum quandam convenientiam ad haec reduci, secundum quod omnes virtutes et dona necesse est quod ordinent mentem aliquo praedictorum modorum. Unde et actus sapientiae, et quorumcumque donorum ordinantium ad bonum, reducuntur ad caritatem, gaudium et pacem. Ideo tamen potius haec quam alia enumeravit, quia hic enumerata magis important vel fruitionem bonorum, vel sedationem malorum; quod videtur ad rationem fructus pertinere.

Referencing norms: Q70A3Ad4Supplement, assert-h653fd07a661e12678c7c4fc07f6284afb6409273ecc1b0a1a1c9c317e47c1b8f

section/70-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e786d786df17bbc527ce4c25d29883de5a2dcf28604ef33d3ae8bc1bcdb7ef92LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod apostolus inconvenienter enumeret, ad Galat. V, duodecim fructus. Alibi enim dicit esse tantum unum fructum praesentis vitae; secundum illud Rom. VI, habetis fructum vestrum in sanctificatione et Isaiae XXVII dicitur, hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Non ergo ponendi sunt duodecim fructus.

Referencing norms: Q70A3Obiectio1, assert-h6c0a63d24721c40495f8b7340bf1f92631ccf915ada63c6be7719978f52779e4

section/70-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:4d77d1f2ea9077fee95dc7d00c7b19894c558e961b2278c76574c088bc300813LA

Praeterea, fructus est qui ex spirituali semine exoritur, ut dictum est. Sed dominus, Matth. XIII, ponit triplicem terrae bonae fructum ex spirituali semine provenientem, scilicet centesimum, et sexagesimum, et trigesimum. Ergo non sunt ponendi duodecim fructus.

Referencing norms: Q70A3Obiectio2, assert-h12a63a4680c5c2942d36c08034d9a0f8d456c7050f45a76e630de15ea1f107da, assert-hacac7aebf972cd2673dcc2e032fd43066c5d7a889760d5b0acc58f53dd5605df

section/70-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:23e9575d3baba82dad6409c844925a9489faf59702b0b3291b2baf6174a3c510LA

Praeterea, fructus habet in sui ratione quod sit ultimum et delectabile. Sed ratio ista non invenitur in omnibus fructibus ab apostolo enumeratis, patientia enim et longanimitas videntur in rebus contristantibus esse; fides autem non habet rationem ultimi, sed magis rationem primi fundamenti. Superflue igitur huiusmodi fructus enumerantur.

Referencing norms: Q70A3Obiectio3, assert-h00f8fd08d91fdc52b7375cac5b50b9a694f7daf60cac283177813af30e549fbe, assert-h4b2b57ed66dc952ca5e0ebbb2e5d510fa5b4da0d2b28de012bef5ca5036bd905

section/70-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:520e403d99f05193dd8c5a3bc3dbc3bae42d846a322a4eedfdb9509e8737dec9LA

Respondeo dicendum quod numerus duodecim fructuum ab apostolo enumeratorum, conveniens est, et possunt significari per duodecim fructus de quibus dicitur Apoc. ult., ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim. Quia vero fructus dicitur quod ex aliquo principio procedit sicut ex semine vel radice, attendenda est distinctio horum fructuum secundum diversum processum spiritus sancti in nobis. Qui quidem processus attenditur secundum hoc, ut primo mens hominis in seipsa ordinetur; secundo vero, ordinetur ad ea quae sunt iuxta; tertio vero, ad ea quae sunt infra. Tunc autem bene mens hominis disponitur in seipsa, quando mens hominis bene se habet et in bonis et in malis. Prima autem dispositio mentis humanae ad bonum, est per amorem, qui est prima affectio et omnium affectionum radix, ut supra dictum est. Et ideo inter fructus spiritus primo ponitur caritas; in qua specialiter spiritus sanctus datur, sicut in propria similitudine, cum et ipse sit amor. Unde dicitur Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ad amorem autem caritatis ex necessitate sequitur gaudium. Omnis enim amans gaudet ex coniunctione amati. Caritas autem semper habet praesentem Deum, quem amat; secundum illud I Ioan. IV, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Unde sequela caritatis est gaudium. Perfectio autem gaudii est pax, quantum ad duo. Primo quidem, quantum ad quietem ab exterioribus conturbantibus, non enim potest perfecte gaudere de bono amato, qui in eius fruitione ab aliis perturbatur; et iterum, qui perfecte cor habet in uno pacatum, a nullo alio molestari potest, cum alia quasi nihil reputet; unde dicitur in Psalmo CXVIII, pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, quia scilicet ab exterioribus non perturbantur, quin Deo fruantur. Secundo, quantum ad sedationem desiderii fluctuantis, non enim perfecte gaudet de aliquo, cui non sufficit id de quo gaudet. Haec autem duo importat pax, scilicet ut neque ab exterioribus perturbemur; et ut desideria nostra conquiescant in uno. Unde post caritatem et gaudium, tertio ponitur pax. In malis autem bene se habet mens quantum ad duo. Primo quidem, ut non perturbetur mens per imminentiam malorum, quod pertinet ad patientiam. Secundo, ut non perturbetur in dilatione bonorum, quod pertinet ad longanimitatem, nam carere bono habet rationem mali, ut dicitur in V Ethic. Ad id autem quod est iuxta hominem, scilicet proximum, bene disponitur mens hominis, primo quidem, quantum ad voluntatem bene faciendi. Et ad hoc pertinet bonitas. Secundo, quantum ad beneficentiae executionem. Et ad hoc pertinet benignitas, dicuntur enim benigni quos bonus ignis amoris fervere facit ad benefaciendum proximis. Tertio, quantum ad hoc quod aequanimiter tolerentur mala ab eis illata. Et ad hoc pertinet mansuetudo, quae cohibet iras. Quarto, quantum ad hoc quod non solum per iram proximis non noceamus, sed etiam neque per fraudem vel per dolum. Et ad hoc pertinet fides, si pro fidelitate sumatur. Sed si sumatur pro fide qua creditur in Deum, sic per hanc ordinatur homo ad id quod est supra se, ut scilicet homo intellectum suum Deo subiiciat, et per consequens omnia quae ipsius sunt. Sed ad id quod infra est, bene disponitur homo, primo quidem, quantum ad exteriores actiones, per modestiam, quae in omnibus dictis et factis modum observat. Quantum ad interiores concupiscentias, per continentiam et castitatem, sive haec duo distinguantur per hoc, quod castitas refrenat hominem ad illicitis, continentia vero etiam a licitis; sive per hoc quod continens patitur concupiscentias sed non deducitur, castus autem neque patitur neque deducitur.

Referencing norms: Q70A3Respondeo, assert-hf007b1b245be5a416a521b34f60869e4e4becdc5989fb309ae706398b547fece

section/70-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:ff7de281d32060dea19bb44ebb82b467705f2c8f583bbbe6bf7d7ff716e86609LA

Sed contra, videtur quod insufficienter et diminute enumerentur. Dictum est enim quod omnes beatitudines fructus dici possunt, sed non omnes hic enumerantur. Nihil etiam hic ponitur ad actum sapientiae pertinens, et multarum aliarum virtutum. Ergo videtur quod insufficienter enumerentur fructus.

Referencing norms: assert-h3c4558a5f4d2b5742b721864636f820da7b9bee8f61427f3dffe060742781058

section/70-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:d75719c9709b438a8a8aa9d6a24e6b097b23c47ea8c5534637742c2489a70006LA

Ad primum ergo dicendum quod id quod procedit ab arbore contra naturam arboris, non dicitur esse fructus eius, sed magis corruptio quaedam. Et quia virtutum opera sunt connaturalia rationi, opera vero vitiorum sunt contra rationem; ideo opera virtutum fructus dicuntur, non autem opera vitiorum.

Referencing norms: Q70A4Ad1, assert-h47a10a803d9577c24042440f3df97c20e12e9e9672af4032d4a132670f6b22fc

section/70-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:6bf7f98b8b5bbf460b1511e597ae722e26e6b74c2b3cdbab708815688bf1c4bcLA

Ad secundum dicendum quod bonum contingit uno modo, malum vero omnifariam, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., unde et uni virtuti plura vitia opponuntur. Et propter hoc, non est mirum si plura ponuntur opera carnis quam fructus spiritus.

Referencing norms: Q70A4Ad2, assert-hd9987366171198a5d5fba6cf68351ec45f741b61b9e3b03e39edb3bb3ae03204

section/70-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:3710372f0e60a027f232aa6ccf501185a0860ee7126e5aa8f4996f1f7c986737LA

Ad tertium patet solutio ex dictis.

Referencing norms: Q70A4Ad3, assert-hfe7b6558837e5d14490c40543205f20f38f5a7880ed0fab44a953e2ada5b1b4f

section/70-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:ed11fb7708929f536802cd8703919a59e5d8a7809091a1bf8d1dc769764c1f8eLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fructus non contrarientur operibus carnis quae apostolus enumerat. Contraria enim sunt in eodem genere. Sed opera carnis non dicuntur fructus. Ergo fructus spiritus eis non contrariantur.

Referencing norms: Q70A4Obiectio1, assert-h3fe570d210d2e9ad1e3d8382dfb2130b0552aa1afd40d34ae9469e1f40dc2b5b, assert-hbb0d40d225b3bfd3125d3ec481216de877d011deb2f9b24da536d13b7068b85c

section/70-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3

la · official · sha256:b1a461af5c0a320e757cb715a1d1b75c7b018f28e3fb302932a15b2e1edc8ed2LA

Praeterea, unum uni est contrarium. Sed plura enumerat apostolus opera carnis quam fructus spiritus. Ergo fructus spiritus et opera carnis non contrariantur.

Referencing norms: Q70A4Obiectio2, assert-h1d321c9e193a143d5b40d7e9d4d53c4f046d45ab0e88daee9e8b56cb22b7db3d, assert-h70d5321b665e648191bc55005fb37cc77eef9f40722b760fd396143957f75c30

section/70-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:e900d94330a0fd298d257ec899f1527e9cb3fa465718d9c3f71ab41af8d38319LA

Praeterea, inter fructus spiritus primo ponuntur caritas, gaudium, pax, quibus non correspondent ea quae primo enumerantur inter opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia. Ergo fructus spiritus non contrariantur operibus carnis.

Referencing norms: Q70A4Obiectio3, assert-h05f6fa80c52a3e1093b41a99ddb3f71ab19c651c06281e621ec2999b8788ba7f

section/70-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2

la · official · sha256:0b70544f9439cdc9103db9d9ba828774b2760be38439d0b3413c06e6c9dfbd09LA

Respondeo dicendum quod opera carnis et fructus spiritus possunt accipi dupliciter. Uno modo, secundum communem rationem. Et hoc modo in communi fructus spiritus sancti contrariantur operibus carnis. Spiritus enim sanctus movet humanam mentem ad id quod est secundum rationem, vel potius ad id quod est supra rationem, appetitus autem carnis, qui est appetitus sensitivus, trahit ad bona sensibilia, quae sunt infra hominem. Unde sicut motus sursum et motus deorsum contrariantur in naturalibus, ita in operibus humanis contrariantur opera carnis fructibus spiritus. Alio modo possunt considerari secundum proprias rationes singulorum fructuum enumeratorum, et operum carnis. Et sic non oportet quod singula singulis contraponantur, quia, sicut dictum est, apostolus non intendit enumerare omnia opera spiritualia, nec omnia opera carnalia. Sed tamen, secundum quandam adaptationem, Augustinus, super epistolam ad Galat., contraponit singulis operibus carnis singulos fructus. Sicut fornicationi, quae est amor explendae libidinis a legitimo connubio solutus, opponitur caritas, per quam anima coniungitur Deo in qua etiam est vera castitas. Immunditiae autem sunt omnes perturbationes de illa fornicatione conceptae, quibus gaudium tranquillitatis opponitur. Idolorum autem servitus, propter quam bellum est gestum adversus Evangelium Dei, opponitur paci. Contra veneficia autem, et inimicitias et contentiones et aemulationes, animositates et dissensiones, opponuntur longanimitas, ad sustinendum mala hominum inter quos vivimus; et ad curandum, benignitas; et ad ignoscendum, bonitas. Haeresibus autem opponitur fides, invidiae, mansuetudo; ebrietatibus et comessationibus, continentia.

Referencing norms: Q70A4Respondeo, assert-hf69478d7ae899c416ffa4b72994a069909786ca02ec8664a81a984cd9249a06c

section/70-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1

la · official · sha256:a3e9334e7caaad78b984bc8ed8a6502d7e974bcefe1e97d1be37d5dbed5fa6f2LA

Sed contra est quod apostolus dicit ibidem, quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.

Referencing norms: assert-h4d6e537325e59ee5570d3a028534c6605af52754e9b6a092a1fb1e17b0ecaec4

question/70/prooemium · paragraph

la · official · sha256:9684df967d0371162f9a3a2c9352323f55c133768aca33694e90f3c11c9f81ccLA

Deinde considerandum est de fructibus. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum fructus spiritus sancti sint actus. Secundo, utrum differant a beatitudinibus. Tertio, de eorum numero. Quarto, de oppositione eorum ad opera carnis.

The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.