Source / pinned edition
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I-II, quaestiones 109-114
Source of package la.aquinas.summa.i_ii_gratia · Summa theologiae I-II, qq. 109-114
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-gratia#SUMMA_THEOLOGIAE_I_II_109_114
- number
- Summa theologiae I-II, qq. 109-114
- kind
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-gratia#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 109
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-gratia#LEONINA_CT_Q109
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:6b70f682842e104a7870362b47623f0810443a073a9a4b5721e9cbbb11a28892 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 83
section/109-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c6ad949d12994c2d4c0e90987d816cf913e77351bdd3f5017b9e8a8c81b3022LA
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de primo modo perseverantiae, sicut et secunda obiectio procedit de secundo.Referencing norms: Q109A10Ad1, assert-h9b66deebdbdca831c3830c0682d676b7a1be27967fe0181d077c0c12a93edd4d
section/109-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:676d917947a06b8fbf8e488da4e40edd32febb9681c123611004f11be31a6a40LA
Unde patet solutio ad secundum.Referencing norms: Q109A10Ad2, assert-h4f504ff512f116409810afa86fa3db5169fe52ea5af54647d6bb9f8fe0e7de2f
section/109-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ec638ac615d0761363e8a659bb9bd8a8fd8d5879a606e6dc30755ca6664973daLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de natura et gratia, homo in primo statu accepit donum per quod perseverare posset, non autem accepit ut perseveraret. Nunc autem per gratiam Christi multi accipiunt et donum gratiae quo perseverare possunt, et ulterius eis datur quod perseverent. Et sic donum Christi est maius quam delictum Adae. Et tamen facilius homo per gratiae donum perseverare poterat in statu innocentiae, in quo nulla erat rebellio carnis ad spiritum, quam nunc possumus, quando reparatio gratiae Christi, etsi sit inchoata quantum ad mentem, nondum tamen est consummata quantum ad carnem. Quod erit in patria, ubi homo non solum perseverare poterit, sed etiam peccare non poterit.Referencing norms: Q109A10Ad3, assert-h66d410948f7b8e8c56db7d7edaf3122e7db78dd793ca4ea87e94ed51745e9256
section/109-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:56bbf4e4d0e80babb0162ede0d2531159dd85bb95dedbfb9ce0d45742634eb77LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod homo in gratia constitutus non indigeat auxilio gratiae ad perseverandum. Perseverantia enim est aliquid minus virtute, sicut et continentia, ut patet per philosophum in VII Ethic. Sed homo non indiget alio auxilio gratiae ad habendum virtutes, ex quo est iustificatus per gratiam. Ergo multo minus indiget auxilio gratiae ad habendum perseverantiam.Referencing norms: Q109A10Obiectio1, assert-h032ce4c730ddde3b850878de706624a8f319cad19eafb66425adabcad7b72413, assert-h5194bbe2abb78e16939daebfff713ecd29718db2130c70f74020687d6bdfc74b
section/109-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2f6c5fc8ccaac9d56b8d2176bb69af2495d1db2a1ce3fd23b41bea6944cb6e1cLA
Praeterea, omnes virtutes simul infunduntur. Sed perseverantia ponitur quaedam virtus. Ergo videtur quod, simul cum gratia infusis aliis virtutibus, perseverantia detur.Referencing norms: Q109A10Obiectio2, assert-h6f583381722ac9ec4a02d28ae942b172119449e592fa148ef1a6c2c59f59ae12, assert-h9730a14b7d832b5235e94198dac639ec633836a2f5f6acff31098e0bcf4c4d3e
section/109-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:637b6eec849de101effd755ecee1127a5be57b41252c946530700e52ca95761cLA
Praeterea, sicut apostolus dicit, ad Rom. V, plus restitutum est homini per donum Christi, quam amiserit per peccatum Adae. Sed Adam accepit unde posset perseverare. Ergo multo magis nobis restituitur per gratiam Christi ut perseverare possimus. Et ita homo non indiget gratia ad perseverandum.Referencing norms: Q109A10Obiectio3, assert-h27bcbdb036697bcf875310e41ec6d0efddf35e6f8eac1964d5029e57e9380258, assert-h666750987cb230f03f8b215aab93c31f577c1051fcf82295199d0f50f343fa1a
section/109-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3cd8342e08922d6a2f995db5abe6b6bb35ad9202a71d8039359d669f1290db7eLA
Respondeo dicendum quod perseverantia tripliciter dicitur. Quandoque enim significat habitum mentis per quem homo firmiter stat, ne removeatur ab eo quod est secundum virtutem, per tristitias irruentes, ut sic se habeat perseverantia ad tristitias sicut continentia ad concupiscentias et delectationes ut philosophus dicit, in VII Ethic. Alio modo potest dici perseverantia habitus quidam secundum quem habet homo propositum perseverandi in bono usque in finem. Et utroque istorum modorum, perseverantia simul cum gratia infunditur sicut et continentia et ceterae virtutes. Alio modo dicitur perseverantia continuatio quaedam boni usque ad finem vitae. Et ad talem perseverantiam habendam homo in gratia constitutus non quidem indiget aliqua alia habituali gratia, sed divino auxilio ipsum dirigente et protegente contra tentationum impulsus, sicut ex praecedenti quaestione apparet. Et ideo postquam aliquis est iustificatus per gratiam, necesse habet a Deo petere praedictum perseverantiae donum, ut scilicet custodiatur a malo usque ad finem vitae. Multis enim datur gratia, quibus non datur perseverare in gratia.Referencing norms: Q109A10Respondeo, assert-h18c755d7a2abf81bee8655044c047d583a4015af5270f5ef811dd23ccf97b338
section/109-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1b410993f369c9b54cab29118e8e7627b29b47918eca39f0a11b681c2a09a3f6LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de perseverantia, cur perseverantia poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare, sed, ipso non dante, esse in hominis potestate? Sed perseverantia petitur etiam ab illis qui sunt per gratiam sanctificati, quod intelligitur cum dicimus, sanctificetur nomen tuum, ut ibidem Augustinus confirmat per verba Cypriani. Ergo homo etiam in gratia constitutus, indiget ut ei perseverantia a Deo detur.Referencing norms: assert-h3e2fb92f318a1c45003c5d3ccf48166039bae7ea72a546d95b29011bb1572707
section/109-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:31e07dbd0c29e4e2a5cd1b982520d85f4592f65955dac743a2b938b646072678LA
Ad primum ergo dicendum quod omne verum, a quocumque dicatur, est a spiritu sancto sicut ab infundente naturale lumen, et movente ad intelligendum et loquendum veritatem. Non autem sicut ab inhabitante per gratiam gratum facientem, vel sicut a largiente aliquod habituale donum naturae superadditum, sed hoc solum est in quibusdam veris cognoscendis et loquendis; et maxime in illis quae pertinent ad fidem, de quibus apostolus loquebatur.Referencing norms: Q109A1Ad1, assert-h5ad6d20793930235afe68c6ee036f52bca6b9a1ef8c75c1d31b1f3cdf9deb97a
section/109-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:017cbfaa06503793600fd7e3c81073ee17a380006312ee140d996f5014ea5c38LA
Ad secundum dicendum quod sol corporalis illustrat exterius; sed sol intelligibilis, qui est Deus, illustrat interius. Unde ipsum lumen naturale animae inditum est illustratio Dei, qua illustramur ab ipso ad cognoscendum ea quae pertinent ad naturalem cognitionem. Et ad hoc non requiritur alia illustratio, sed solum ad illa quae naturalem cognitionem excedunt.Referencing norms: Q109A1Ad2, assert-h5d7d66a45957c07a80cd035e9fe9fe073ebd4b3c4ea979c9f9d260654101dd96
section/109-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b245806ae95bbb0668e4eb26b780f3603333edb3d9e98ff68804c4a6efc13d77LA
Ad tertium dicendum quod semper indigemus divino auxilio ad cogitandum quodcumque, inquantum ipse movet intellectum ad agendum, actu enim intelligere aliquid est cogitare, ut patet per Augustinum, XIV de Trin.Referencing norms: Q109A1Ad3, assert-hba868a087e2a03a68537cae5983095aa75c2cf69d1b7b979a2cc3aa910822c81
section/109-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:37cf78b9a93dab44461f9592bd147f87775d7e20d417e0db2421e052733f4fbbLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia nullum verum cognoscere possit. Quia super illud I Cor. XII, nemo potest dicere, dominus Iesus, nisi in spiritu sancto, dicit Glossa Ambrosii, omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Sed spiritus sanctus habitat in nobis per gratiam. Ergo veritatem cognoscere non possumus sine gratia.Referencing norms: Q109A1Obiectio1, assert-h7466e3b4a96e733b624805fc6fe9cd69e2e1dfb052ffcecc09d9f6525d24caa0, assert-ha5603074ea2db109d4653af0941a37fbe3f151bb9dcf0cefada7356ec43f0287
section/109-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c106829b72292ae279d115fab2c828245c92e9ac81154e3b0d97054686c9bf1aLA
Praeterea, Augustinus dicit, in I Soliloq., quod disciplinarum certissima talia sunt qualia illa quae a sole illustrantur ut videri possint; Deus autem ipse est qui illustrat; ratio autem ita est in mentibus ut in oculis est aspectus; mentis autem oculi sunt sensus animae. Sed sensus corporis, quantumcumque sit purus, non potest aliquod visibile videre sine solis illustratione. Ergo humana mens, quantumcumque sit perfecta, non potest ratiocinando veritatem cognoscere absque illustratione divina. Quae ad auxilium gratiae pertinet.Referencing norms: Q109A1Obiectio2, assert-h17b8ce771bafdc9a2856981d5a472155f9d4f0ddcaf06c69a58580e67866d3e2, assert-h5d14bd4c151b435589ce67abab141ba9260224b94a913754ab4e31b45c91d317
section/109-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d30c9885ea879562b61c5a0c9aef575a3731738ae72f89db25d44707f17487baLA
Praeterea, humana mens non potest veritatem intelligere nisi cogitando; ut patet per Augustinum XIV de Trin. Sed apostolus dicit, II ad Cor. III, non sufficientes sumus aliquid cogitare a nobis, quasi ex nobis. Ergo homo non potest cognoscere veritatem per seipsum sine auxilio gratiae.Referencing norms: Q109A1Obiectio3, assert-h45e68cb351f0f0ad4c1fd74f121b8fb9487fc0d94ca48a285ac448907f39ce3f, assert-hef78c8e7883b535bed49809617907c681a43d2a7a22b7750e9af3d9d97990b44
section/109-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0d5a60e3aa5664011decaceec3dc1a0760900ba7789dbb5ed6a97f6b3da9e3adLA
Respondeo dicendum quod cognoscere veritatem est usus quidam, vel actus, intellectualis luminis, quia secundum apostolum, ad Ephes. V, omne quod manifestatur, lumen est. Usus autem quilibet quendam motum importat, large accipiendo motum secundum quod intelligere et velle motus quidam esse dicuntur, ut patet per philosophum in III de anima. Videmus autem in corporalibus quod ad motum non solum requiritur ipsa forma quae est principium motus vel actionis; sed etiam requiritur motio primi moventis. Primum autem movens in ordine corporalium est corpus caeleste. Unde quantumcumque ignis habeat perfectum calorem, non alteraret nisi per motionem caelestis corporis. Manifestum est autem quod, sicut omnes motus corporales reducuntur in motum caelestis corporis sicut in primum movens corporale; ita omnes motus tam corporales quam spirituales reducuntur in primum movens simpliciter, quod est Deus. Et ideo quantumcumque natura aliqua corporalis vel spiritualis ponatur perfecta, non potest in suum actum procedere nisi moveatur a Deo. Quae quidem motio est secundum suae providentiae rationem; non secundum necessitatem naturae, sicut motio corporis caelestis. Non solum autem a Deo est omnis motio sicut a primo movente; sed etiam ab ipso est omnis formalis perfectio sicut a primo actu. Sic igitur actio intellectus, et cuiuscumque entis creati, dependet a Deo quantum ad duo, uno modo, inquantum ab ipso habet formam per quam agit; alio modo, inquantum ab ipso movetur ad agendum. Unaquaeque autem forma indita rebus creatis a Deo, habet efficaciam respectu alicuius actus determinati, in quem potest secundum suam proprietatem, ultra autem non potest nisi per aliquam formam superadditam, sicut aqua non potest calefacere nisi calefacta ab igne. Sic igitur intellectus humanus habet aliquam formam, scilicet ipsum intelligibile lumen, quod est de se sufficiens ad quaedam intelligibilia cognoscenda, ad ea scilicet in quorum notitiam per sensibilia possumus devenire. Altiora vero intelligibilia intellectus humanus cognoscere non potest nisi fortiori lumine perficiatur, sicut lumine fidei vel prophetiae; quod dicitur lumen gratiae, inquantum est naturae superadditum. Sic igitur dicendum est quod ad cognitionem cuiuscumque veri, homo indiget auxilio divino ut intellectus a Deo moveatur ad suum actum. Non autem indiget ad cognoscendam veritatem in omnibus, nova illustratione superaddita naturali illustrationi; sed in quibusdam, quae excedunt naturalem cognitionem. Et tamen quandoque Deus miraculose per suam gratiam aliquos instruit de his quae per naturalem rationem cognosci possunt, sicut et quandoque miraculose facit quaedam quae natura facere potest.Referencing norms: Q109A1Respondeo, assert-hfeb0e7c900c566a57d4f46819e8b09440348e24367f59b9dcc7e60c5452cdac1
section/109-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4df09d2c82214861c473eb0d04c75926dc74de10318d48a0ebb24cc8dad8b7ccLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I Retract., non approbo quod in oratione dixi, Deus, qui non nisi mundos verum scire voluisti. Responderi enim potest multos etiam non mundos multa scire vera. Sed per gratiam homo mundus efficitur; secundum illud Psalmi l, cor mundum crea in me, Deus; et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ergo sine gratia potest homo per seipsum veritatem cognoscere.Referencing norms: assert-hb276888abf960ca7f43e6fb7ffa58ec65ce5929b3152ce365041e55b393a4d73
section/109-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:faca8f82207726d9fa1f3297e83b2327d024c7c849d9a11900624c181fbfe70aLA
Ad primum ergo dicendum quod homo est dominus suorum actuum, et volendi et non volendi, propter deliberationem rationis, quae potest flecti ad unam partem vel ad aliam. Sed quod deliberet vel non deliberet, si huius etiam sit dominus, oportet quod hoc sit per deliberationem praecedentem. Et cum hoc non procedat in infinitum, oportet quod finaliter deveniatur ad hoc quod liberum arbitrium hominis moveatur ab aliquo exteriori principio quod est supra mentem humanam, scilicet a Deo; ut etiam philosophus probat in cap. de bona fortuna. Unde mens hominis etiam sani non ita habet dominium sui actus quin indigeat moveri a Deo. Et multo magis liberum arbitrium hominis infirmi post peccatum, quod impeditur a bono per corruptionem naturae.Referencing norms: Q109A2Ad1, assert-ha6d9b9e39e5a5040c814087936df8a1a89339b8f649268f966ab78aee53cf254
section/109-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a58384d54e0e805b13c77a5ba9a045e2076fa9449654d1d9b4fb599065e9182LA
Ad secundum dicendum quod peccare nihil aliud est quam deficere a bono quod convenit alicui secundum suam naturam. Unaquaeque autem res creata, sicut esse non habet nisi ab alio, et in se considerata est nihil, ita indiget conservari in bono suae naturae convenienti ab alio. Potest autem per seipsam deficere a bono, sicut et per seipsam potest deficere in non esse, nisi divinitus conservaretur.Referencing norms: Q109A2Ad2, assert-head2abe11c006d642ff1ba9b41e01f1575c3bdfddacc2872c57f5cdcd72ca87e
section/109-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b6050caab62289b30adf2b85c2f4b1b8e7565a99113f1be57cb6bdfffb2a53f4LA
Ad tertium dicendum quod etiam verum non potest homo cognoscere sine auxilio divino, sicut supra dictum est. Et tamen magis est natura humana corrupta per peccatum quantum ad appetitum boni, quam quantum ad cognitionem veri.Referencing norms: Q109A2Ad3, assert-h97b4c0849d211a679b4051e4ed6daf7615fc3f5ab057d9708699e210634cb76e
section/109-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c803e0c142b2ab2fb38384a69dc03570155f01f3a710a2159fc5387c92eacd9dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo possit velle et facere bonum absque gratia. Illud enim est in hominis potestate cuius ipse est dominus. Sed homo est dominus suorum actuum, et maxime eius quod est velle, ut supra dictum est. Ergo homo potest velle et facere bonum per seipsum absque auxilio gratiae.Referencing norms: Q109A2Obiectio1, assert-h664a4c42c6501e5d670717c0815531689c75adcc5df57c4f60242300afcde612, assert-hb965779dbc9aa097a5f042deb0831043f6fb6f6d4ba524cd0716e22dcf7a3ba9
section/109-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:15ce3d3bf65deeb48c6510a85a159b4c9e62e7514f103e0efc20175545c62759LA
Praeterea, unumquodque magis potest in id quod est sibi secundum naturam, quam in id quod est sibi praeter naturam. Sed peccatum est contra naturam, ut Damascenus dicit, in II libro, opus autem virtutis est homini secundum naturam, ut supra dictum est. Cum igitur homo per seipsum possit peccare, videtur quod multo magis per seipsum possit bonum velle et facere.Referencing norms: Q109A2Obiectio2, assert-h2d7e4d4418d977486c1c9b67ba2d642e769c07648be9e6de766009570d35c127, assert-h7658cc8e63646e989b18e6cd71314403b074a09c733191662084c75171d16146
section/109-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bdda849befb7e572ae3b7690907bb493b5076541611868ba076f8fcf012b1273LA
Praeterea, bonum intellectus est verum, ut philosophus dicit, in VI Ethic. Sed intellectus potest cognoscere verum per seipsum, sicut et quaelibet alia res potest suam naturalem operationem per se facere. Ergo multo magis homo potest per seipsum facere et velle bonum.Referencing norms: Q109A2Obiectio3, assert-h40089e80ee655fa7d4cd8793d8205b57ef6fa2fba9a97d92601654186a4ce3e8, assert-hb1ff692ca46f558997bf18a3c3bc18b8a80c94de711710efb5f23b91b833476c
section/109-2/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d7b2edb0c654c94dc5e1c12698eeeda8ff8c95956326c209339a9472540f697bLA
Respondeo dicendum quod natura hominis dupliciter potest considerari, uno modo, in sui integritate, sicut fuit in primo parente ante peccatum; alio modo, secundum quod est corrupta in nobis post peccatum primi parentis. Secundum autem utrumque statum, natura humana indiget auxilio divino ad faciendum vel volendum quodcumque bonum, sicut primo movente, ut dictum est. Sed in statu naturae integrae, quantum ad sufficientiam operativae virtutis, poterat homo per sua naturalia velle et operari bonum suae naturae proportionatum, quale est bonum virtutis acquisitae, non autem bonum superexcedens, quale est bonum virtutis infusae. Sed in statu naturae corruptae etiam deficit homo ab hoc quod secundum suam naturam potest, ut non possit totum huiusmodi bonum implere per sua naturalia. Quia tamen natura humana per peccatum non est totaliter corrupta, ut scilicet toto bono naturae privetur; potest quidem etiam in statu naturae corruptae, per virtutem suae naturae aliquod bonum particulare agere, sicut aedificare domos, plantare vineas, et alia huiusmodi; non tamen totum bonum sibi connaturale, ita quod in nullo deficiat. Sicut homo infirmus potest per seipsum aliquem motum habere; non tamen perfecte potest moveri motu hominis sani, nisi sanetur auxilio medicinae. Sic igitur virtute gratuita superaddita virtuti naturae indiget homo in statu naturae integrae quantum ad unum, scilicet ad operandum et volendum bonum supernaturale. Sed in statu naturae corruptae, quantum ad duo, scilicet ut sanetur; et ulterius ut bonum supernaturalis virtutis operetur, quod est meritorium. Ulterius autem in utroque statu indiget homo auxilio divino ut ab ipso moveatur ad bene agendum.Referencing norms: GraceNeededForMeritoriousGood, Q109A2Respondeo, assert-h787fcc2f270204cacd06501a6dff6159e544e7420fdb2a4633cba68a209c35fa
section/109-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2947c91218a48b0b98df6a942c98379edfaa0d36826b809f971a9050542b567cLA
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. IX, non est volentis, scilicet velle, neque currentis, scilicet currere, sed miserentis Dei. Et Augustinus dicit, in libro de Corrept. et gratia, quod sine gratia nullum prorsus, sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo, faciunt homines bonum.Referencing norms: assert-ha5bbeef938678d9f9abeeb7c33bbe03df43c30478cf8530ee9c3a99038cb2410
section/109-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a1898f6ec610548d66d698d22150758faf5b0807bd1dbe3fb248d11dbbc25e33LA
Ad primum ergo dicendum quod caritas diligit Deum super omnia eminentius quam natura. Natura enim diligit Deum super omnia, prout est principium et finis naturalis boni, caritas autem secundum quod est obiectum beatitudinis, et secundum quod homo habet quandam societatem spiritualem cum Deo. Addit etiam caritas super dilectionem naturalem Dei promptitudinem quandam et delectationem, sicut et quilibet habitus virtutis addit supra actum bonum qui fit ex sola naturali ratione hominis virtutis habitum non habentis.Referencing norms: Q109A3Ad1, assert-hd39d69051b9486a9073bf3e0547f45d5918af22f997be54b058651848cc0aa46
section/109-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:38a14beff2f60092d8ce6a7c2c9e0a7ccb32dc1ef5f048a9624a4464a6533f0fLA
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur quod nulla natura potest supra seipsam, non est intelligendum quod non possit ferri in aliquod obiectum quod est supra se, manifestum est enim quod intellectus noster naturali cognitione potest aliqua cognoscere quae sunt supra seipsum, ut patet in naturali cognitione Dei. Sed intelligendum est quod natura non potest in actum excedentem proportionem suae virtutis. Talis autem actus non est diligere Deum super omnia, hoc enim est naturale cuilibet naturae creatae, ut dictum est.Referencing norms: Q109A3Ad2, assert-h5ae650baf7832ea3fc72b2dd7d764a36e0dfb444dfd5514e92d64908860f5db7
section/109-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:77b51241a77484443eac090ffe5294bbca35750aed0e8c3dd24085eb5124ccbfLA
Ad tertium dicendum quod amor dicitur summus non solum quantum ad gradum dilectionis, sed etiam quantum ad rationem diligendi, et dilectionis modum. Et secundum hoc, supremus gradus dilectionis est quo caritas diligit Deum ut beatificantem, sicut dictum est.Referencing norms: Q109A3Ad3, assert-h1668fc63578b46737ffdad4b19f0af33537bf46e77a689c5302eb4ffaec2ff08
section/109-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:846e3eea2c0b378d360b17257d6fe3e9a2d4f069bb1ae462f7c87f234cbe3a9fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia. Diligere enim Deum super omnia est proprius et principalis caritatis actus. Sed caritatem homo non potest habere per seipsum, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut dicitur Rom. V. Ergo homo ex solis naturalibus non potest Deum diligere super omnia.Referencing norms: Q109A3Obiectio1, assert-h3d314da0164be6e467555dd3921c18fb276407362598412e87b4ab684c3a4a79, assert-h5a5c58a11ead460ea2f37707eb46b5384b8a2fb22741eb267e44e81aa3f43131
section/109-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bcee6630331b7ee85e78004a421124424cfb37007a1861a330a56c482e2fc974LA
Praeterea, nulla natura potest supra seipsam. Sed diligere aliquid plus quam se, est tendere in aliquid supra seipsum. Ergo nulla natura creata potest Deum diligere supra seipsam sine auxilio gratiae.Referencing norms: Q109A3Obiectio2, assert-h4e71d4bdd32052cd67e4c74800b5ad47f5964dc4c792d23a45b5770e0e0888ae, assert-h4e7e1d7a2b40634ef155f3701d58a0641c41083b3b91e7d8a91c9117f32ee80a
section/109-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c15cc77ec1c15f8eae0e26d8a9a4e97a8ff8a28f7d8ecec56fea9fdae812b6c5LA
Praeterea, Deo, cum sit summum bonum, debetur summus amor, qui est ut super omnia diligatur. Sed ad summum amorem Deo impendendum, qui ei a nobis debetur, homo non sufficit sine gratia, alioquin frustra gratia adderetur. Ergo homo non potest sine gratia ex solis naturalibus diligere Deum super omnia.Referencing norms: Q109A3Obiectio3, assert-h0e2c481c4f0f34a10d906cbe16a2126c7cc548cfccd157160626886ef23fa379, assert-hac1c75c734ec0b470ebdd087f91ef076ca001f6c5e2e21b78d76b91d6163f7c5
section/109-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b5af0eafc3836a74cbf491839c536582e7cad8d1785db4496cd09c2bd98d6a95LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est in primo, in quo etiam circa naturalem dilectionem Angelorum diversae opiniones sunt positae; homo in statu naturae integrae poterat operari virtute suae naturae bonum quod est sibi connaturale, absque superadditione gratuiti doni, licet non absque auxilio Dei moventis. Diligere autem Deum super omnia est quiddam connaturale homini; et etiam cuilibet creaturae non solum rationali, sed irrationali et etiam inanimatae, secundum modum amoris qui unicuique creaturae competere potest. Cuius ratio est quia unicuique naturale est quod appetat et amet aliquid, secundum quod aptum natum est esse, sic enim agit unumquodque, prout aptum natum est, ut dicitur in II Physic. Manifestum est autem quod bonum partis est propter bonum totius. Unde etiam naturali appetitu vel amore unaquaeque res particularis amat bonum suum proprium propter bonum commune totius universi, quod est Deus. Unde et Dionysius dicit, in libro de Div. Nom., quod Deus convertit omnia ad amorem sui ipsius. Unde homo in statu naturae integrae dilectionem sui ipsius referebat ad amorem Dei sicut ad finem, et similiter dilectionem omnium aliarum rerum. Et ita Deum diligebat plus quam seipsum, et super omnia. Sed in statu naturae corruptae homo ab hoc deficit secundum appetitum voluntatis rationalis, quae propter corruptionem naturae sequitur bonum privatum, nisi sanetur per gratiam Dei. Et ideo dicendum est quod homo in statu naturae integrae non indigebat dono gratiae superadditae naturalibus bonis ad diligendum Deum naturaliter super omnia; licet indigeret auxilio Dei ad hoc eum moventis. Sed in statu naturae corruptae indiget homo etiam ad hoc auxilio gratiae naturam sanantis.Referencing norms: Q109A3Respondeo, assert-h0910f6af10c7bcd6d08c7d286dce0a042c0df41a65760895028318dad74b3437
section/109-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9e458bd7293c35c2d2e8ab8b9c6d587c9c55f4159197734768bf80ccfe6c237fLA
Sed contra, primus homo in solis naturalibus constitutus fuit, ut a quibusdam ponitur. In quo statu manifestum est quod aliqualiter Deum dilexit. Sed non dilexit Deum aequaliter sibi, vel minus se, quia secundum hoc peccasset. Ergo dilexit Deum supra se. Ergo homo ex solis naturalibus potest Deum diligere plus quam se, et super omnia.Referencing norms: assert-h1e0a51cac7760a0faa95fad6bff23265cc264c79cd9ecfdfc36f1d0f97f5bdd0
section/109-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bee4ed8aa5a0d4c567e63a80294d84d76b556f6fc34f596b7a975ea206435d3fLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Spir. et Litt., non moveat quod naturaliter eos dixit quae legis sunt facere, hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem Dei, in qua naturaliter facti sumus, instauret in nobis.Referencing norms: Q109A4Ad1, assert-hc8b68383b2e9cfb320f112ef2ed8e81a03ccffa2e21fa1f755f657bc98831a92
section/109-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:36ee3cf12e94ed971751e3654c8eb5727c78c9c0028bb113e5782bd33b55e572LA
Ad secundum dicendum quod illud quod possumus cum auxilio divino, non est nobis omnino impossibile; secundum illud philosophi, in III Ethic., quae per amicos possumus, aliqualiter per nos possumus. Unde et Hieronymus ibidem confitetur sic nostrum liberum esse arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio.Referencing norms: Q109A4Ad2, assert-hb15a73b45c0576bc2263954b4b14a7ea2d9745f8856ea80d2f8b743260a97fea
section/109-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca99a6500915fd59d483e74c9238f014a12930e6f9c2ec0aaf40088862923002LA
Ad tertium dicendum quod praeceptum de dilectione Dei non potest homo implere ex puris naturalibus secundum quod ex caritate impletur, ut ex supradictis patet.Referencing norms: Q109A4Ad3, assert-h9fcc375a891b83bfbc9303544181bced4a1eb3c552afbdae02256a792119b604
section/109-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2757b37086518fe011bd377b2eac2014b41ce3d31458a203525fffc55c066adbLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia per sua naturalia possit praecepta legis implere. Dicit enim apostolus, ad Rom. II, quod gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt. Sed illud quod naturaliter homo facit, potest per seipsum facere absque gratia. Ergo homo potest legis praecepta facere absque gratia.Referencing norms: Q109A4Obiectio1, assert-h1cc321fe149130cb9a9b7274d3be6c2f7db29445b3300a4c36ff7b793156e987, assert-h750f3fe8c91fb442b7b52bc7916b4e050ba05a92ad08c618ecce792e69ca0b1d
section/109-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:41fb120c949a58832dc3e0a4f56f1931e0c054be820cc1386cab6d4c6a99c49eLA
Praeterea, Hieronymus dicit, in expositione Catholicae fidei, illos esse maledicendos qui Deum praecepisse homini aliquid impossibile dicunt. Sed impossibile est homini quod per seipsum implere non potest. Ergo homo potest implere omnia praecepta legis per seipsum.Referencing norms: Q109A4Obiectio2, assert-h355c393a38b83c3c2c96db4fc7421fd93754c66fd1930f919da5781af853656b, assert-hd013cf3716e1b651758136aaf3a26a94d81308a760ddc05dc6dd502de41a5407
section/109-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c83d65562a966ad1a7917da057c8c473b12be9e1bd80fa5cf08072765c2651afLA
Praeterea, inter omnia praecepta legis maximum est illud, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo; ut patet Matth. XXII. Sed hoc mandatum potest homo implere ex solis naturalibus, diligendo Deum super omnia, ut supra dictum est. Ergo omnia mandata legis potest homo implere sine gratia.Referencing norms: Q109A4Obiectio3, assert-h1090508a1696b576f2e1fe837694fdd543764dce6d9178c1ab4ab317f1180c78, assert-hb2365beeaeb7b85d4d6af9ed310b098816795ad20f29b25e5852e72862cb86cc
section/109-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6cd6dd062447f047ad3c59aac3d9133d94dc4d294547e7f643028ad8d0e6af5dLA
Respondeo dicendum quod implere mandata legis contingit dupliciter. Uno modo, quantum ad substantiam operum, prout scilicet homo operatur iusta et fortia, et alia virtutis opera. Et hoc modo homo in statu naturae integrae potuit omnia mandata legis implere, alioquin non potuisset in statu illo non peccare, cum nihil aliud sit peccare quam transgredi divina mandata. Sed in statu naturae corruptae non potest homo implere omnia mandata divina sine gratia sanante. Alio modo possunt impleri mandata legis non solum quantum ad substantiam operis, sed etiam quantum ad modum agendi, ut scilicet ex caritate fiant. Et sic neque in statu naturae integrae, neque in statu naturae corruptae, potest homo implere absque gratia legis mandata. Unde Augustinus, in libro de Corrept. et Grat., cum dixisset quod sine gratia nullum prorsus bonum homines faciunt, subdit, non solum ut, monstrante ipsa quid faciendum sit, sciant; verum etiam ut, praestante ipsa, faciant cum dilectione quod sciunt. Indigent insuper in utroque statu auxilio Dei moventis ad mandata implenda, ut dictum est.Referencing norms: Q109A4Respondeo, assert-hcd3afad048e8df278babae8a220cc23e02727009671e535109dfa33fb9dfd654
section/109-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2aa8fe7599e3b412748f5658a0fe4cc1af220a20dd83d2bc3ef120a028327dfaLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de haeresibus, hoc pertinere ad haeresim Pelagianorum, ut credant sine gratia posse hominem facere omnia divina mandata.Referencing norms: assert-h62be223a0210aa113a7260fbac3486daf533503c9b074add3808376974ff3a27
section/109-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe50865dd91a70ed1ccb116145fcd79fe6f08bf959ce00fff0c9b185b26bfb29LA
Ad primum ergo dicendum quod homo sua voluntate facit opera meritoria vitae aeternae, sed, sicut Augustinus in eodem libro dicit, ad hoc exigitur quod voluntas hominis praeparetur a Deo per gratiam.Referencing norms: Q109A5Ad1, assert-h6546c6de13df94b8af4d3648795fdb83cd60800018bab8a4f71db52c3eefbd83
section/109-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a3ef6221525707ace1be5643b7245b7d5178525ae6cc35e15f8097972fcaad48LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Glossa dicit Rom. VI, super illud, gratia Dei vita aeterna, certum est vitam aeternam bonis operibus reddi, sed ipsa opera quibus redditur, ad Dei gratiam pertinent, cum etiam supra dictum sit quod ad implendum mandata legis secundum debitum modum, per quem eorum impletio est meritoria, requiritur gratia.Referencing norms: Q109A5Ad2, assert-hdb102953742f6147be2077c54f70365ed36cc1469ec701fcada2162745bc1b36
section/109-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3dd7eb945ddb9c0dbc7d416b4168625e711455f42a983b214b40969cdf4addf0LA
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de fine homini connaturali. Natura autem humana, ex hoc ipso quod nobilior est, potest ad altiorem finem perduci, saltem auxilio gratiae, ad quem inferiores naturae nullo modo pertingere possunt. Sicut homo est melius dispositus ad sanitatem qui aliquibus auxiliis medicinae potest sanitatem consequi, quam ille qui nullo modo; ut philosophus introducit in II de caelo.Referencing norms: Q109A5Ad3, assert-h6af3b5cd51e072769ecf0666f028b3168967204f2aad97036a1cf6232441c0f0
section/109-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c4f31952350a48e3d879d9a2138b25eec22faea0acc2bf0ff5b350938504161bLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo possit mereri vitam aeternam sine gratia. Dicit enim dominus, Matth. XIX, si vis ad vitam ingredi, serva mandata, ex quo videtur quod ingredi in vitam aeternam sit constitutum in hominis voluntate. Sed id quod in nostra voluntate constitutum est, per nos ipsos possumus. Ergo videtur quod homo per seipsum possit vitam aeternam mereri.Referencing norms: Q109A5Obiectio1, assert-h04158a483ed0b5c7d5c268ec3d239a9255a2eaa3266f61599dec78760e71a870, assert-h2b7cbd33a3e631f1ef5f963eab66fae2ee08750f83262cdaacebc6584b07af25
section/109-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd1725631746543bb55c4df310b91970d587f966abd0607605d95fb3fe0d009cLA
Praeterea, vita aeterna est praemium vel merces quae hominibus redditur a Deo; secundum illud Matth. V, merces vestra multa est in caelis. Sed merces vel praemium redditur a Deo homini secundum opera eius; secundum illud Psalmi LXI, tu reddes unicuique secundum opera eius. Cum igitur homo sit dominus suorum operum, videtur quod in eius potestate constitutum sit ad vitam aeternam pervenire.Referencing norms: Q109A5Obiectio2, assert-h13d791e17d221eca776ced9dca1ddcd8172803d80ae159dad323a96f1550911a, assert-h7ff7e0cc62fa72e86af1cdea508017f1f21743a1dedd2395f12470c6e74780db
section/109-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d8e02ae34c6f6f3852a6d1ad5ffd56733cae70bc6766cacd2a466c5ab00213cdLA
Praeterea, vita aeterna est ultimus finis humanae vitae. Sed quaelibet res naturalis per sua naturalia potest consequi finem suum. Ergo multo magis homo, qui est altioris naturae, per sua naturalia potest pervenire ad vitam aeternam absque aliqua gratia.Referencing norms: Q109A5Obiectio3, assert-h63d176b37f13fa125481c9cab6ebfae5542a537ca14e58c1f3cf13392be29474, assert-hd04c8c9d4175aa3dd57d0be1bfca9a8d95bf7c61e310a7e1bb09b3723eafd775
section/109-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b553fb1f1275432dca893b015d946b83ce082e84237eb26169ffa35232d17640LA
Respondeo dicendum quod actus perducentes ad finem oportet esse fini proportionatos. Nullus autem actus excedit proportionem principii activi. Et ideo videmus in rebus naturalibus quod nulla res potest perficere effectum per suam operationem qui excedat virtutem activam, sed solum potest producere per operationem suam effectum suae virtuti proportionatum. Vita autem aeterna est finis excedens proportionem naturae humanae, ut ex supradictis patet. Et ideo homo per sua naturalia non potest producere opera meritoria proportionata vitae aeternae, sed ad hoc exigitur altior virtus, quae est virtus gratiae. Et ideo sine gratia homo non potest mereri vitam aeternam. Potest tamen facere opera perducentia ad aliquod bonum homini connaturale, sicut laborare in agro, bibere, manducare, et habere amicum, et alia huiusmodi; ut Augustinus dicit, in tertia responsione contra Pelagianos.Referencing norms: Q109A5Respondeo, assert-hecc6dade3b4affee763074b8d5a7d36e0e7ee69c00dab0942e0048b76d17b18a
section/109-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a83accf0b835693fcf532aa9911463cbae1d5f508b3104b6a797f8eff071de11LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. VI, gratia Dei vita aeterna. Quod ideo dicitur, sicut Glossa ibidem dicit, ut intelligeremus Deum ad aeternam vitam pro sua miseratione nos perducere.Referencing norms: assert-h9c5689b7bed16126945d33b035ffd9c50c26ae12c78eb3282321c874d0b3e3d1
section/109-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6b30165e1c8186172624e449303056d48dbd1f5f7bb87ffa069196abea30b99LA
Ad primum ergo dicendum quod conversio hominis ad Deum fit quidem per liberum arbitrium; et secundum hoc homini praecipitur quod se ad Deum convertat. Sed liberum arbitrium ad Deum converti non potest nisi Deo ipsum ad se convertente; secundum illud Ierem. XXXI, converte me, et convertar, quia tu dominus Deus meus; et Thren. ult., converte nos, domine, ad te, et convertemur.Referencing norms: Q109A6Ad1, assert-h3d13b52e4c80837a0a250584f7989000241373efb66376d65324352584214354
section/109-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:873ffd362ce1db99edc7346b6881bce2647e7202c5a3a168505938d8792242d5LA
Ad secundum dicendum quod nihil homo potest facere nisi a Deo moveatur; secundum illud Ioan. XV, sine me nihil potestis facere. Et ideo cum dicitur homo facere quod in se est, dicitur hoc esse in potestate hominis secundum quod est motus a Deo.Referencing norms: Q109A6Ad2, assert-hab05426e28ab1452bc7ee4e70828101e785fb64c4ca0b585c9f059e1fc15c980
section/109-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:486e21b7d37b791bade65ece2530c9d1db29cb3f2fb967b58ecd8b4e23bb2548LA
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de gratia habituali, ad quam requiritur aliqua praeparatio, quia omnis forma requirit susceptibile dispositum. Sed hoc quod homo moveatur a Deo non praeexigit aliquam aliam motionem, cum Deus sit primum movens. Unde non oportet abire in infinitum.Referencing norms: Q109A6Ad3, assert-h17d1b127035b5e3d959d18a2829969ca1ab545f062b843e5615cdd6b8bd8c8c8
section/109-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:51d4561b218de36c6436308418d30bca37bf72cdc569e084d9495dd1d3c15fd7LA
Ad quartum dicendum quod hominis est praeparare animum, quia hoc facit per liberum arbitrium, sed tamen hoc non facit sine auxilio Dei moventis et ad se attrahentis, ut dictum est.Referencing norms: Q109A6Ad4, assert-hd87b37db3c699fa5dbd2fa2032fbd0b719fe301332774fc3a7a16732ab76e2f9
section/109-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e717a37c95f2152dae389ed97e500989cc108330c213157eb0882f760404a86bLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo possit seipsum ad gratiam praeparare per seipsum, absque exteriori auxilio gratiae. Nihil enim imponitur homini quod sit ei impossibile, ut supra dictum est. Sed Zach. I dicitur, convertimini ad me, et ego convertar ad vos, nihil autem est aliud se ad gratiam praeparare quam ad Deum converti. Ergo videtur quod homo per seipsum possit se ad gratiam praeparare absque auxilio gratiae.Referencing norms: Q109A6Obiectio1, assert-h68bf9b5e1f1641ed912b03b812fd5d86a5b1bcb6d74b939af223524d66dfc4ad, assert-hb449e0aa4c88fb507b83b803e5b62e7bf868258a67b397f6e08858e9644bbc08
section/109-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:17998bc8e767a518625ef30a0a11f4d6cec177b8d7d2c7a3604c11fdcdec00a9LA
Praeterea, homo se ad gratiam praeparat faciendo quod in se est, quia si homo facit quod in se est, Deus ei non denegat gratiam; dicitur enim Matth. VII, quod Deus dat spiritum bonum petentibus se. Sed illud in nobis esse dicitur quod est in nostra potestate. Ergo videtur quod in nostra potestate sit constitutum ut nos ad gratiam praeparemus.Referencing norms: Q109A6Obiectio2, assert-he7cc958f5cc074ca7a7cfa5e98357999dfa69d21fe7c1905d90b62028457a96c, assert-hf26c10e5cae9c9d0c61394066ab2ff07296adbc6cee9f6134162c1e0520f0edb
section/109-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:29733c5c6fc17659a84d831a461b31d4f74b50d2588fc65d9167bfa673c51c2eLA
Praeterea, si homo indiget gratia ad hoc quod praeparet se ad gratiam, pari ratione indigebit gratia ad hoc quod praeparet se ad illam gratiam, et sic procederetur in infinitum, quod est inconveniens. Ergo videtur standum in primo, ut scilicet homo sine gratia possit se ad gratiam praeparare.Referencing norms: Q109A6Obiectio3, assert-hc5ac427ebbe302e7ba84342263069617fdacaa2cedef3aaae500db3eadc6fdad
section/109-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b88c3ef9583b41e0fa3655646052918442731bae4b18fc6879d49d94d15b8d64LA
Praeterea, Prov. XVI dicitur, hominis est praeparare animum. Sed illud dicitur esse hominis quod per seipsum potest. Ergo videtur quod homo per seipsum se possit ad gratiam praeparare.Referencing norms: Q109A6Obiectio4, assert-h317ed755912d32ca93028d4e67f2fe9f3dd44ca034bec544997f92cc8e3bacdd, assert-he91e6f2aaff62897e113ab9bebcc6ab28550ca5bc462fe3b0f53c786dbad4793
section/109-6/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0260cd2b2ce0b4ef52cfaac9ba30628e6fae2a65c16aa9f802b4c581b38b09c0LA
Respondeo dicendum quod duplex est praeparatio voluntatis humanae ad bonum. Una quidem qua praeparatur ad bene operandum et ad Deo fruendum. Et talis praeparatio voluntatis non potest fieri sine habituali gratiae dono, quod sit principium operis meritorii, ut dictum est. Alio modo potest intelligi praeparatio voluntatis humanae ad consequendum ipsum gratiae habitualis donum. Ad hoc autem quod praeparet se ad susceptionem huius doni, non oportet praesupponere aliquod aliud donum habituale in anima, quia sic procederetur in infinitum, sed oportet praesupponi aliquod auxilium gratuitum Dei interius animam moventis, sive inspirantis bonum propositum. His enim duobus modis indigemus auxilio divino, ut supra dictum est. Quod autem ad hoc indigeamus auxilio Dei moventis, manifestum est. Necesse est enim, cum omne agens agat propter finem, quod omnis causa convertat suos effectus ad suum finem. Et ideo, cum secundum ordinem agentium sive moventium sit ordo finium, necesse est quod ad ultimum finem convertatur homo per motionem primi moventis, ad finem autem proximum per motionem alicuius inferiorum moventium, sicut animus militis convertitur ad quaerendum victoriam ex motione ducis exercitus, ad sequendum autem vexillum alicuius aciei ex motione tribuni. Sic igitur, cum Deus sit primum movens simpliciter, ex eius motione est quod omnia in ipsum convertantur secundum communem intentionem boni, per quam unumquodque intendit assimilari Deo secundum suum modum. Unde et Dionysius, in libro de Div. Nom., dicit quod Deus convertit omnia ad seipsum. Sed homines iustos convertit ad seipsum sicut ad specialem finem, quem intendunt, et cui cupiunt adhaerere sicut bono proprio; secundum illud Psalmi LXXII, mihi adhaerere Deo bonum est. Et ideo quod homo convertatur ad Deum, hoc non potest esse nisi Deo ipsum convertente. Hoc autem est praeparare se ad gratiam, quasi ad Deum converti, sicut ille qui habet oculum aversum a lumine solis, per hoc se praeparat ad recipiendum lumen solis, quod oculos suos convertit versus solem. Unde patet quod homo non potest se praeparare ad lumen gratiae suscipiendum, nisi per auxilium gratuitum Dei interius moventis.Referencing norms: ManCannotPrepareUnaided, Q109A6Respondeo, assert-hc4adc8e03425754fc019547b08d6366754c9f154f479dfcbc8a4e333be135ee4
section/109-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1d9899ada7937fafc8106aa496319eb1495d4780db4d3c87bbf461436e83d87dLA
Sed contra est quod dicitur Ioan. VI, nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Si autem homo seipsum praeparare posset, non oporteret quod ab alio traheretur. Ergo homo non potest se praeparare ad gratiam absque auxilio gratiae.Referencing norms: assert-h0ffdcbfe70d53d5a855464d7cfcb5a628e31df1aed6c20329e80f4510d60f1b1
section/109-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:76849263b41b90bbfb57b1aac914e99066d8d72679b4b0ea89925b70fca78d24LA
Ad primum ergo dicendum quod illud indicitur homini quod pertinet ad actum liberi arbitrii qui requiritur in hoc quod homo a peccato resurgat. Et ideo cum dicitur, exsurge, et illuminabit te Christus, non est intelligendum quod tota exurrectio a peccato praecedat illuminationem gratiae, sed quia cum homo per liberum arbitrium a Deo motum surgere conatur a peccato, recipit lumen gratiae iustificantis.Referencing norms: Q109A7Ad1, assert-h894c1591d3ccdc14f2f1da09444a81c6cf3aea5d9cb0c08039808a86bc14ea15
section/109-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e8df43f44055c0c88e664ef04199f3cf30d1643c28b169929e5a228c2a8e490LA
Ad secundum dicendum quod naturalis ratio non est sufficiens principium huius sanitatis quae est in homine per gratiam iustificantem; sed huius principium est gratia, quae tollitur per peccatum. Et ideo non potest homo per seipsum reparari, sed indiget ut denuo ei lumen gratiae infundatur, sicut si corpori mortuo resuscitando denuo infunderetur anima.Referencing norms: Q109A7Ad2, assert-h1c27f86c4fb2b0c2bed679c52efad626b0e183399fed474deff55205001198ee
section/109-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1891c33f1fbb110a8738b979b303a5a8518edeec9a2740d75ffd9cf8f5268043LA
Ad tertium dicendum quod, quando natura est integra, per seipsam potest reparari ad id quod est sibi conveniens et proportionatum, sed ad id quod superexcedit suam proportionem, reparari non potest sine exteriori auxilio. Sic igitur humana natura defluens per actum peccati, quia non manet integra sed corrumpitur, ut supra dictum est, non potest per seipsam reparari neque etiam ad bonum sibi connaturale; et multo minus ad bonum supernaturalis iustitiae.Referencing norms: Q109A7Ad3, assert-h031785ff5f5401f7d30d719165714b13fbd8b3dc4f9bba530be97be3c43e97f1
section/109-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:18e2502343ff35102f6dc7f21df19ea900ac13a18ac585518d565edf70202ea7LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod homo possit resurgere a peccato sine auxilio gratiae. Illud enim quod praeexigitur ad gratiam, fit sine gratia. Sed resurgere a peccato praeexigitur ad illuminationem gratiae, dicitur enim ad Ephes. V, exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Ergo homo potest resurgere a peccato sine gratia.Referencing norms: Q109A7Obiectio1, assert-h989e35f3fafefdc53841663dc4cac01c8cd784a3e8ab2f8616fcf23d50e5ac49, assert-he208aa2ec1321c7ec0092d26c45a53e7590f6c41f8f6ca4a2ac270e7ba023a8b
section/109-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:684bed8ced6a3481f50550f88a99e45781430b2b434d16da2eb88adf17334e08LA
Praeterea, peccatum virtuti opponitur sicut morbus sanitati, ut supra dictum est. Sed homo per virtutem naturae potest resurgere de aegritudine ad sanitatem sine auxilio exterioris medicinae, propter hoc quod intus manet principium vitae, a quo procedit operatio naturalis. Ergo videtur quod, simili ratione, homo possit reparari per seipsum, redeundo de statu peccati ad statum iustitiae, absque auxilio exterioris gratiae.Referencing norms: Q109A7Obiectio2, assert-h3a5a5175f789c5647b3fd5111c08bc7b2e6265207fca5b8e3786ee3002ff9118, assert-h96373537ee33e24c890987f4cacece4046546b42bff44cd62f33360a8a6fc5f0
section/109-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ff0969f9c3023986dfe04dae7ce9545614fc653339351facb23c0245ae0136faLA
Praeterea, quaelibet res naturalis potest redire ad actum convenientem suae naturae, sicut aqua calefacta per seipsam redit ad naturalem frigiditatem, et lapis sursum proiectus per seipsum redit ad suum naturalem motum. Sed peccatum est quidam actus contra naturam; ut patet per Damascenus, in II libro. Ergo videtur quod homo possit per seipsum redire de peccato ad statum iustitiae.Referencing norms: Q109A7Obiectio3, assert-h2517f308006946ab6b97f7f6ae95eb5a8e1857afa7076e4b1f2318c9b673bf25, assert-h7ef20d505726a9cc202249109723fab1efc24900aae25cecb57678c90f20857f
section/109-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3e6510a8dcb312a97b5c3e7bab5617dd92f2be28c79324888c756320a5cefd29LA
Respondeo dicendum quod homo nullo modo potest resurgere a peccato per seipsum sine auxilio gratiae. Cum enim peccatum transiens actu remaneat reatu, ut supra dictum est; non est idem resurgere a peccato quod cessare ab actu peccati. Sed resurgere a peccato est reparari hominem ad ea quae peccando amisit. Incurrit autem homo triplex detrimentum peccando, ut ex supradictis patet, scilicet maculam, corruptionem naturalis boni, et reatum poenae. Maculam quidem incurrit, inquantum privatur decore gratiae ex deformitate peccati. Bonum autem naturae corrumpitur, inquantum natura hominis deordinatur voluntate hominis Deo non subiecta, hoc enim ordine sublato, consequens est ut tota natura hominis peccantis inordinata remaneat. Reatus vero poenae est per quem homo peccando mortaliter meretur damnationem aeternam. Manifestum est autem de singulis horum trium, quod non possunt reparari nisi per Deum. Cum enim decor gratiae proveniat ex illustratione divini luminis, non potest talis decor in anima reparari, nisi Deo denuo illustrante, unde requiritur habituale donum, quod est gratiae lumen. Similiter ordo naturae reparari non potest, ut voluntas hominis Deo subiiciatur, nisi Deo voluntatem hominis ad se trahente, sicut dictum est. Similiter etiam reatus poenae aeternae remitti non potest nisi a Deo, in quem est offensa commissa, et qui est hominum iudex. Et ideo requiritur auxilium gratiae ad hoc quod homo a peccato resurgat, et quantum ad habituale donum, et quantum ad interiorem Dei motionem.Referencing norms: Q109A7Respondeo, assert-hf7dab4199be6a3efa7a6949623aca7661fe3b00b9470cbf4143ea6e3dd445885
section/109-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:eae89f8e251f845640bc73806c2a970474663a11b65582006d9d630e0a04049bLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal. II, si data est lex quae potest iustificare, ergo Christus gratis mortuus est, idest sine causa. Pari ergo ratione, si homo habet naturam per quam potest iustificari, Christus gratis, idest sine causa, mortuus est. Sed hoc est inconveniens dicere. Ergo non potest homo per seipsum iustificari, idest redire de statu culpae ad statum iustitiae.Referencing norms: assert-h9c0df09b92f4d9e2302dfcf0152b721616d838d118df53596d1500aedf9b6dfa
section/109-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ef4daf2cae8dc616477c7add9a030e22294ae0c3bcfd7186328a17161d3a697LA
Ad primum ergo dicendum quod homo potest vitare singulos actus peccati, non tamen omnes, nisi per gratiam, ut dictum est. Et tamen quia ex eius defectu est quod homo se ad gratiam habendam non praeparet, per hoc a peccato non excusatur, quod sine gratia peccatum vitare non potest.Referencing norms: Q109A8Ad1, assert-h13934c488fa6de90a19eaf5aecd579142351162af63283bffbcde8652e6ed82e
section/109-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1f4506523a7fb9d5a702ecc82c72fe0ddc18b5ee70910ecbacd7bee8bc636efLA
Ad secundum dicendum quod correptio utilis est ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur. Si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut, strepitu correptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et velle; ut Augustinus dicit, in libro de Corrept. et Grat. Ideo ergo necessaria est correptio, quia voluntas hominis requiritur ad hoc quod a peccato abstineat. Sed tamen correptio non est sufficiens sine Dei auxilio, unde dicitur Eccle. VII, considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.Referencing norms: Q109A8Ad2, assert-hd4a7b85eca79153b4a435e0e35747a5f9a0ff77ce604da9ff12d623fcf05a67b
section/109-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:721e7a4e1ea3361e52a3534a57e8826020b608cd5ecd24c20ade361099388115LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in Hypognost., verbum illud intelligitur de homine secundum statum naturae integrae, quando nondum erat servus peccati, unde poterat peccare et non peccare. Nunc etiam quodcumque vult homo, datur ei. Sed hoc quod bonum velit, habet ex auxilio gratiae.Referencing norms: Q109A8Ad3, assert-he940bd4a05eb41bd735f7bdf45771a27c5739d43dd272d6691d4d9a65cb49a68
section/109-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9e545c048e597daa41ba05285da7bc81f14550eef511d084f52d281b85bb0bdbLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia possit non peccare. Nullus enim peccat in eo quod vitare non potest; ut Augustinus dicit, in libro de Duab. Animab., et de Lib. Arb. Si ergo homo existens in peccato mortali non possit vitare peccatum, videtur quod peccando non peccet. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q109A8Obiectio1, assert-h7a9561b707fca9b8b6827b691abddcefb083125bae2e8481ed370d81a8921102
section/109-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c85e787c3f00b5c2215be2ceed98961fb83c383fac3259a5d12d6b1b0a76dc0eLA
Praeterea, ad hoc corripitur homo ut non peccet. Si igitur homo in peccato mortali existens non potest non peccare, videtur quod frustra ei correptio adhibeatur. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q109A8Obiectio2, assert-ha2ddb207cd5f50e3e7a7bd518659af6b7a93a8175b78f170aae36d666355049b
section/109-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:584506856595a8c325ded5003969be3d18d822f8eccad8e5475226402428ab49LA
Praeterea, Eccli. XV dicitur, ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi. Sed aliquis peccando non desinit esse homo. Ergo adhuc in eius potestate est eligere bonum vel malum. Et ita potest homo sine gratia vitare peccatum.Referencing norms: Q109A8Obiectio3, assert-h4ba6496f064f3a92456e36d2aba269be286cd621230facfa3007d9b1a33d732d, assert-heb47989bff03f7a7f1073edcee5ade340423cfb8163ba80c98f4d50518ae6004
section/109-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b0ea8221accb0839dce113d7f9bbab6f7092d70f9d740e595b9a18a0ae51a78bLA
Respondeo dicendum quod de homine dupliciter loqui possumus, uno modo, secundum statum naturae integrae; alio modo, secundum statum naturae corruptae. Secundum statum quidem naturae integrae, etiam sine gratia habituali, poterat homo non peccare nec mortaliter nec venialiter, quia peccare nihil aliud est quam recedere ab eo quod est secundum naturam, quod vitare homo poterat in integritate naturae. Non tamen hoc poterat sine auxilio Dei in bono conservantis, quo subtracto, etiam ipsa natura in nihilum decideret. In statu autem naturae corruptae, indiget homo gratia habituali sanante naturam, ad hoc quod omnino a peccato abstineat. Quae quidem sanatio primo fit in praesenti vita secundum mentem, appetitu carnali nondum totaliter reparato, unde apostolus, ad Rom. VII, in persona hominis reparati, dicit, ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. In quo quidem statu potest homo abstinere a peccato mortali quod in ratione consistit, ut supra habitum est. Non autem potest homo abstinere ab omni peccato veniali, propter corruptionem inferioris appetitus sensualitatis, cuius motus singulos quidem ratio reprimere potest (et ex hoc habent rationem peccati et voluntarii), non autem omnes, quia dum uni resistere nititur, fortassis alius insurgit; et etiam quia ratio non semper potest esse pervigil ad huiusmodi motus vitandos; ut supra dictum est. Similiter etiam antequam hominis ratio, in qua est peccatum mortale, reparetur per gratiam iustificantem, potest singula peccata mortalia vitare, et secundum aliquod tempus, quia non est necesse quod continuo peccet in actu. Sed quod diu maneat absque peccato mortali, esse non potest. Unde et Gregorius dicit, super Ezech., quod peccatum quod mox per poenitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit. Et huius ratio est quia, sicut rationi subdi debet inferior appetitus, ita etiam ratio debet subdi Deo, et in ipso constituere finem suae voluntatis. Per finem autem oportet quod regulentur omnes actus humani, sicut per rationis iudicium regulari debent motus inferioris appetitus. Sicut ergo, inferiori appetitu non totaliter subiecto rationi, non potest esse quin contingant inordinati motus in appetitu sensitivo; ita etiam, ratione hominis non existente subiecta Deo, consequens est ut contingant multae inordinationes in ipsis actibus rationis. Cum enim homo non habet cor suum firmatum in Deo, ut pro nullo bono consequendo vel malo vitando ab eo separari vellet; occurrunt multa propter quae consequenda vel vitanda homo recedit a Deo contemnendo praecepta ipsius, et ita peccat mortaliter, praecipue quia in repentinis homo operatur secundum finem praeconceptum, et secundum habitum praeexistentem, ut philosophus dicit, in III Ethic.; quamvis ex praemeditatione rationis homo possit aliquid agere praeter ordinem finis praeconcepti, et praeter inclinationem habitus. Sed quia homo non potest semper esse in tali praemeditatione, non potest contingere ut diu permaneat quin operetur secundum consequentiam voluntatis deordinatae a Deo, nisi cito per gratiam ad debitum ordinem reparetur.Referencing norms: Q109A8Respondeo, assert-h20eccfcc21e3ec4b2cf948813a729bff467ea7d07aa6be0445a6b404c14d9633
section/109-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3b841d1ebc6ef6fecd18bb8543bd2883b75a21fa066a5786a704d5ad4eac1958LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Perfect. Iustit., quisquis negat nos orare debere ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adiutorium non esse homini necessarium, sed, sola lege accepta, humanam sufficere voluntatem), ab auribus omnium removendum, et ore omnium anathematizandum esse non dubito.Referencing norms: assert-hc3f630298ff270d76cbf0f5955b36887ec6ce38eaf1bded146a922e6cbb3380f
section/109-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8a04d698982e0986c6706106649539b624d1be642183ab92dc8abeb164b8117cLA
Ad primum ergo dicendum quod donum habitualis gratiae non ad hoc datur nobis ut per ipsum non indigeamus ulterius divino auxilio, indiget enim quaelibet creatura ut a Deo conservetur in bono quod ab ipso accepit. Et ideo si post acceptam gratiam homo adhuc indiget divino auxilio, non potest concludi quod gratia sit in vacuum data, vel quod sit imperfecta. Quia etiam in statu gloriae, quando gratia erit omnino perfecta, homo divino auxilio indigebit. Hic autem aliqualiter gratia imperfecta est, inquantum hominem non totaliter sanat, ut dictum est.Referencing norms: Q109A9Ad1, assert-h646c14ff30ab0818fa39776608b2860a01cec1fbeea3d0d43dfcb229da7cbbfe
section/109-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:373503787f92bd50e62c77b976fd7285d43a9dae778b24a46581c45022f549a2LA
Ad secundum dicendum quod operatio spiritus sancti qua nos movet et protegit, non circumscribitur per effectum habitualis doni quod in nobis causat; sed praeter hunc effectum nos movet et protegit, simul cum patre et filio.Referencing norms: Q109A9Ad2, assert-hcfec8ecd03367a64e1a143a89f73df36523b90981625a46e3f5360575d9ebbc8
section/109-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7dade191101bd70672e5decb7aca1dbe570b559bcfde1fdbba7f448d81a2d0b1LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod homo non indigeat alia habituali gratia.Referencing norms: Q109A9Ad3, assert-hd731d2c92e4bc6f12e29d3ad573a3731766404b20653a3385af4981d1028b05a
section/109-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:20818727fc1c6855ed0f875ecffce87c8b332ea7b11a0ff0e10df903a0feae9fLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ille qui iam consecutus est gratiam, per seipsum possit operari bonum et vitare peccatum, absque alio auxilio gratiae. Unumquodque enim aut frustra est, aut imperfectum, si non implet illud ad quod datur. Sed gratia ad hoc datur nobis ut possimus bonum facere et vitare peccatum. Si igitur per gratiam hoc homo non potest, videtur quod vel gratia sit frustra data, vel sit imperfecta.Referencing norms: Q109A9Obiectio1, assert-h4178d8c561ce6e1051939d4ff445514c9a66e98da7a67b3b4757c2ee25f7941a, assert-hdbc3c52c89019e4b5915ecc54c3063863b994a1f3bd51bd94439c3c54da36794
section/109-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:59a2ea59f6d02db19c6f0c7e11776876eeba2245ed21abe33128aba0990d1c38LA
Praeterea, per gratiam ipse spiritus sanctus in nobis habitat; secundum illud I ad Cor. III, nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Sed spiritus sanctus, cum sit omnipotens, sufficiens est ut nos inducat ad bene operandum, et ut nos a peccato custodiat. Ergo homo gratiam consecutus potest utrumque praedictorum absque alio auxilio gratiae.Referencing norms: Q109A9Obiectio2, assert-ha6e17904fa2065d020f209d69b3900ca50a36a1d1c523704391db4ddb6d5926b, assert-hbf4fe69800e5f2291b7769cfd85411dbb3d149d6251901e6fd25c383f646b454
section/109-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:01021dea08260ef92cb49816e1732d14a5c03535e5bca8e35e1f001b41ef2e4cLA
Praeterea, si homo consecutus gratiam adhuc alio auxilio gratiae indiget ad hoc quod recte vivat et a peccato abstineat, pari ratione et si illud aliud auxilium gratiae consecutus fuerit, adhuc alio auxilio indigebit. Procedetur ergo in infinitum, quod est inconveniens. Ergo ille qui est in gratia, non indiget alio auxilio gratiae ad hoc quod bene operetur et a peccato abstineat.Referencing norms: Q109A9Obiectio3, assert-h0ed0331eff16ab327fe1d52a36d91b9e75d4d2023c8c849839db6f511b7c2461
section/109-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4c6561286cf16703fccbff5939d3eac775592c871d7665cbe10aeb0b969a2825LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, homo ad recte vivendum dupliciter auxilio Dei indiget. Uno quidem modo, quantum ad aliquod habituale donum, per quod natura humana corrupta sanetur; et etiam sanata elevetur ad operandum opera meritoria vitae aeternae, quae excedunt proportionem naturae. Alio modo indiget homo auxilio gratiae ut a Deo moveatur ad agendum. Quantum igitur ad primum auxilii modum, homo in gratia existens non indiget alio auxilio gratiae quasi aliquo alio habitu infuso. Indiget tamen auxilio gratiae secundum alium modum, ut scilicet a Deo moveatur ad recte agendum. Et hoc propter duo. Primo quidem, ratione generali, propter hoc quod, sicut supra dictum est, nulla res creata potest in quemcumque actum prodire nisi virtute motionis divinae. Secundo, ratione speciali, propter conditionem status humanae naturae. Quae quidem licet per gratiam sanetur quantum ad mentem, remanet tamen in ea corruptio et infectio quantum ad carnem, per quam servit legi peccati, ut dicitur ad Rom. VII. Remanet etiam quaedam ignorantiae obscuritas in intellectu, secundum quam, ut etiam dicitur Rom. VIII, quid oremus sicut oportet, nescimus. Propter varios enim rerum eventus, et quia etiam nosipsos non perfecte cognoscimus, non possumus ad plenum scire quid nobis expediat; secundum illud Sap. IX, cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Et ideo necesse est nobis ut a Deo dirigamur et protegamur, qui omnia novit et omnia potest. Et propter hoc etiam renatis in filios Dei per gratiam, convenit dicere, et ne nos inducas in tentationem, et, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, et cetera quae in oratione dominica continentur ad hoc pertinentia.Referencing norms: Q109A9Respondeo, assert-h0a9a2472806a309fdaa99be57d160dc56a457b2d129a03f88888e15f0f4a43f0
section/109-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:090d20b339d0a44cd5e4536bd68c1ee05ca51ccafa90404b369c6cdf2d51986bLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de natura et gratia, quod sicut oculus corporis plenissime sanus, nisi candore lucis adiutus, non potest cernere; sic et homo perfectissime etiam iustificatus, nisi aeterna luce iustitiae divinitus adiuvetur, recte non potest vivere. Sed iustificatio fit per gratiam; secundum illud Rom. III. Iustificati gratis per gratiam ipsius. Ergo etiam homo iam habens gratiam indiget alio auxilio gratiae ad hoc quod recte vivat.Referencing norms: assert-haf73561c6219a0b0644b7afda0f22aa07488fffe8e955f5c6a0f574d4af0ee93
question/109/prooemium · paragraph
la · official · sha256:38409c502c2ccee519252a8633a952eda8c56284cdb8a9d078329dd632126297LA
Consequenter considerandum est de exteriori principio humanorum actuum, scilicet de Deo, prout ab ipso per gratiam adiuvamur ad recte agendum. Et primo, considerandum est de gratia Dei; secundo, de causa eius; tertio, de eius effectibus. Prima autem consideratio erit tripartita, nam primo considerabimus de necessitate gratiae; secundo, de ipsa gratia quantum ad eius essentiam; tertio, de eius divisione. Circa primum quaeruntur decem. Primo, utrum absque gratia possit homo aliquod verum cognoscere. Secundo, utrum absque gratia Dei possit homo aliquod bonum facere vel velle. Tertio, utrum homo absque gratia possit Deum diligere super omnia. Quarto, utrum absque gratia possit praecepta legis observare. Quinto, utrum absque gratia possit mereri vitam aeternam. Sexto, utrum homo possit se ad gratiam praeparare sine gratia. Septimo, utrum homo sine gratia possit resurgere a peccato. Octavo, utrum absque gratia possit homo vitare peccatum. Nono, utrum homo gratiam consecutus possit, absque alio divino auxilio, bonum facere et vitare peccatum. Decimo, utrum possit perseverare in bono per seipsum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 110
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-gratia#LEONINA_CT_Q110
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:4a1bd7465ff6a265064fee5dfc3aaf8e13757caaafc1bcafed08460974806589 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/110-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:849585bad9e794385651bc53ed9afc8f2c21cf15782dc1f104f2897ca8665055LA
Ad primum ergo dicendum quod etiam in hoc quod dicitur aliquis habere gratiam hominis, intelligitur in aliquo esse aliquid quod sit homini gratum, sicut et in hoc quod dicitur aliquis gratiam Dei habere; sed differenter. Nam illud quod est homini gratum in alio homine, praesupponitur eius dilectioni, causatur autem ex dilectione divina quod est in homine Deo gratum, ut dictum est.Referencing norms: Q110A1Ad1, assert-hae9cafb2bb6a40b7a768202983f174690099390acfae9817b5f32a46bc170303
section/110-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c62adfbf8f337001382a5165c1bf67e5f1d0c86f1a26a305f819869221f3b8dbLA
Ad secundum dicendum quod Deus est vita animae per modum causae efficientis, sed anima est vita corporis per modum causae formalis inter formam autem et materiam non cadit aliquod medium, quia forma per seipsam informat materiam vel subiectum. Sed agens informat subiectum non per suam substantiam, sed per formam quam in materia causat.Referencing norms: Q110A1Ad2, assert-h3c7cd7e9001ef1390daacbfda1a15f38722cefc2b91e44079ac489b0968b3c19
section/110-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:059b8b5bffcb71f89a1cbdb78fa1d86cebe23e487d59b8efd7a073520e5c8405LA
Ad tertium dicendum quod Augustinus dicit, in libro Retract., ubi dixi gratiam esse remissionem peccatorum, pacem vero in reconciliatione Dei, non sic accipiendum est ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineant ad gratiam generalem; sed quod specialiter nomine gratiae remissionem significaverit peccatorum. Non ergo sola remissio peccatorum ad gratiam pertinet, sed etiam multa alia Dei dona. Et etiam remissio peccatorum non fit sine aliquo effectu divinitus in nobis causato, ut infra patebit.Referencing norms: Q110A1Ad3, assert-h4eae5733cb5024690222dea0d9bc2b0e26526f8a0b08df726f0dde123856040a
section/110-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d875c798acba209a36c6837064380f073b426eb4dbfb1efb9dc4ef33b034f43bLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia non ponat aliquid in anima. Sicut enim homo dicitur habere gratiam Dei, ita etiam gratiam hominis, unde dicitur Gen. XXXIX, quod dominus dedit Ioseph gratiam in conspectu principis carceris. Sed per hoc quod homo dicitur habere gratiam hominis, nihil ponitur in eo qui gratiam alterius habet; sed in eo cuius gratiam habet, ponitur acceptatio quaedam. Ergo per hoc quod homo dicitur gratiam Dei habere, nihil ponitur in anima, sed solum significatur acceptatio divina.Referencing norms: Q110A1Obiectio1, assert-h80cd0cb897708cb543f676621bb250bd52cc42d5e3b6eaec8188dba599d2ae34, assert-he89bb7bbe78c9ec124fa1c78a5f3fb27eb60d6f7ba49f9ee4d7c8c0c58eb01b2
section/110-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:875b3fb83a8a4d55f8b10f9b957fac9292810deb429df9dfceb548af716d228bLA
Praeterea, sicut anima vivificat corpus, ita Deus vivificat animam, unde dicitur Deut. XXX, ipse est vita tua. Sed anima vivificat corpus immediate. Ergo etiam nihil cadit medium inter Deum et animam. Non ergo gratia ponit aliquid creatum in anima.Referencing norms: Q110A1Obiectio2, assert-h5c231b2061a30e2cd2e1baf43f8c62eb33ff45790424c29ef6c01126c413fcbc, assert-haa735a08e2c30ce271dfec52825827303cbc8fa42e41f79124cc5d6706649f5f, assert-hd1964dca50f3f42f70a107717b7b1a77a4fea9963f63fdda0580c54428fa74df
section/110-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:45fcc0d59ecfe17c583002583a084386d9c29e3125523afc3bbbb1642c63dfd8LA
Praeterea, ad Rom. I, super illud, gratia vobis et pax, dicit Glossa. Gratia, idest remissio peccatorum, sed remissio peccatorum non ponit in anima aliquid, sed solum in Deo, non imputando peccatum; secundum illud Psalmi XXXI, beatus vir cui non imputavit dominus peccatum. Ergo nec gratia ponit aliquid in anima.Referencing norms: Q110A1Obiectio3, assert-h6597217411bbe83dc29526bc39ce1ba8f07b4addcfec8e1fdb6b5217bfcd82cf
section/110-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7bf974651f6dd1ac641c0a7f2f94bd8a0dc22921c45939ead22d246f86f87fc5LA
Respondeo dicendum quod secundum communem modum loquendi, gratia tripliciter accipi consuevit. Uno modo, pro dilectione alicuius, sicut consuevimus dicere quod iste miles habet gratiam regis, idest, rex habet eum gratum. Secundo sumitur pro aliquo dono gratis dato, sicut consuevimus dicere, hanc gratiam facio tibi. Tertio modo sumitur pro recompensatione beneficii gratis dati, secundum quod dicimur agere gratias beneficiorum. Quorum trium secundum dependet ex primo, ex amore enim quo aliquis alium gratum habet, procedit quod aliquid ei gratis impendat. Ex secundo autem procedit tertium, quia ex beneficiis gratis exhibitis gratiarum actio consurgit. Quantum igitur ad duo ultima, manifestum est quod gratia aliquid ponit in eo qui gratiam accipit, primo quidem, ipsum donum gratis datum; secundo, huius doni recognitionem. Sed quantum ad primum, est differentia attendenda circa gratiam Dei et gratiam hominis. Quia enim bonum creaturae provenit ex voluntate divina, ideo ex dilectione Dei qua vult creaturae bonum, profluit aliquod bonum in creatura. Voluntas autem hominis movetur ex bono praeexistente in rebus, et inde est quod dilectio hominis non causat totaliter rei bonitatem, sed praesupponit ipsam vel in parte vel in toto. Patet igitur quod quamlibet Dei dilectionem sequitur aliquod bonum in creatura causatum quandoque, non tamen dilectioni aeternae coaeternum. Et secundum huiusmodi boni differentiam, differens consideratur dilectio Dei ad creaturam. Una quidem communis, secundum quam diligit omnia quae sunt, ut dicitur Sap. XI; secundum quam esse naturale rebus creatis largitur. Alia autem est dilectio specialis, secundum quam trahit creaturam rationalem supra conditionem naturae, ad participationem divini boni. Et secundum hanc dilectionem dicitur aliquem diligere simpliciter, quia secundum hanc dilectionem vult Deus simpliciter creaturae bonum aeternum, quod est ipse. Sic igitur per hoc quod dicitur homo gratiam Dei habere, significatur quiddam supernaturale in homine a Deo proveniens. Quandoque tamen gratia Dei dicitur ipsa aeterna Dei dilectio, secundum quod dicitur etiam gratia praedestinationis, inquantum Deus gratuito, et non ex meritis, aliquos praedestinavit sive elegit; dicitur enim ad Ephes. I, praedestinavit nos in adoptionem filiorum, in laudem gloriae gratiae suae.Referencing norms: GracePutsSomethingInSoul, Q110A1Respondeo, assert-hb874e4c7de68c4966b743623a221bb0a4ab273bab31918c28930f12c3eb1c771
section/110-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0f482196121a00e745182262cad8bde7e0713b3a1472290ce1b1e8f258c49493LA
Sed contra, lux ponit aliquid in illuminato. Sed gratia est quaedam lux animae, unde Augustinus dicit, in libro de natura et gratia, praevaricatorem legis digne lux deserit veritatis, qua desertus utique fit caecus. Ergo gratia ponit aliquid in anima.Referencing norms: assert-he1e74226452495c60c1d4cfb5bcab10c5bc787c8d0b5a17a21b2e46a40c0b2b3
section/110-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:00a56d382d68ca12fd3c60e629031a495f79456c696a7f6f136cd554b53b34c8LA
Ad primum ergo dicendum quod gratia, secundum quod est qualitas, dicitur agere in animam non per modum causae efficientis, sed per modum causae formalis, sicut albedo facit album, et iustitia iustum.Referencing norms: Q110A2Ad1, assert-h379f15e1386703140395d39f4a3295ea4dc1ee3a816e4709e8d00453b46a0415
section/110-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:678a2a83ae14f5e3b1b9c70791810a2e687315c725b13195bb17caa0d5ceff40LA
Ad secundum dicendum quod omnis substantia vel est ipsa natura rei cuius est substantia, vel est pars naturae, secundum quem modum materia vel forma substantia dicitur. Et quia gratia est supra naturam humanam, non potest esse quod sit substantia aut forma substantialis, sed est forma accidentalis ipsius animae. Id enim quod substantialiter est in Deo, accidentaliter fit in anima participante divinam bonitatem, ut de scientia patet. Secundum hoc ergo, quia anima imperfecte participat divinam bonitatem, ipsa participatio divinae bonitatis quae est gratia, imperfectiori modo habet esse in anima quam anima in seipsa subsistat. Est tamen nobilior quam natura animae, inquantum est expressio vel participatio divinae bonitatis, non autem quantum ad modum essendi.Referencing norms: Q110A2Ad2, assert-h6247364ed7577dc423eaa15b291ec9e665fbcb2dd3683f092fdb4003f01eb8af
section/110-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fcd9c261e2c9dbd8586c170c027352706c1054f67eabb81407b973161f323b5dLA
Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Boetius, accidentis esse est inesse. Unde omne accidens non dicitur ens quasi ipsum esse habeat, sed quia eo aliquid est, unde et magis dicitur esse entis quam ens, ut dicitur in VII Metaphys. Et quia eius est fieri vel corrumpi cuius est esse, ideo, proprie loquendo, nullum accidens neque fit neque corrumpitur, sed dicitur fieri vel corrumpi, secundum quod subiectum incipit vel desinit esse in actu secundum illud accidens. Et secundum hoc etiam gratia dicitur creari, ex eo quod homines secundum ipsam creantur, idest in novo esse constituuntur, ex nihilo, idest non ex meritis; secundum illud ad Ephes. II, creati in Christo Iesu in operibus bonis.Referencing norms: Q110A2Ad3, assert-h12f16817332dac2aa612e291983025846101a8ee7fc7f8c56f9723b2aa3931dd
section/110-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2edb290f79cc5ae42efebb16611004c7c68abde53c926886ff225c71880c4465LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit qualitas animae. Nulla enim qualitas agit in suum subiectum, quia actio qualitatis non est absque actione subiecti, et sic oporteret quod subiectum ageret in seipsum. Sed gratia agit in animam, iustificando ipsam. Ergo gratia non est qualitas.Referencing norms: Q110A2Obiectio1, assert-hd01413890c3dd25f7021b030e795224f74738c6b5e4ef2bb18d2666f525d64bf, assert-hf30d1585ee1749cc60573a07a96b30d1b1b494daf136ae25eba0cb71f0c8bbbf
section/110-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b34ba841494459363b770ab8f170d7f35939193f866e3b1ef8ba42b6cd90ab72LA
Praeterea, substantia est nobilior qualitate. Sed gratia est nobilior quam natura animae, multa enim possumus per gratiam ad quae natura non sufficit, ut supra dictum est. Ergo gratia non est qualitas.Referencing norms: Q110A2Obiectio2, assert-h0d7a2dccf64146ff0d97bb46c0d062f56a86f71251a0a82558beb277b233824d, assert-h5ce62a86ac6d0fd9feeaffeb5b5df6fd9ece11ad52c52a9f94d6a1b956240112
section/110-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:688cc7e1d3d360b0c7c0cefdfdd0cec1325ab413075d81e4392a7b9f0f52408eLA
Praeterea, nulla qualitas remanet postquam desinit esse in subiecto. Sed gratia remanet. Non enim corrumpitur, quia sic in nihilum redigeretur, sicut ex nihilo creatur, unde et dicitur nova creatura, ad Gal. ult. Ergo gratia non est qualitas.Referencing norms: Q110A2Obiectio3, assert-h53802154dd752f46167d233713bb03bb8cc45b09f7ba61d7c87531fbb94181e5, assert-hac2ee43365b340770fb62b466c25ec3e0fe3ba5930302226bd55fdd4f91afe53
section/110-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:506336652eff6ee230f55f054cae28d9c209979aafd742b34fb8ff5fbf0cb455LA
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, in eo qui dicitur gratiam Dei habere, significatur esse quidam effectus gratuitae Dei voluntatis. Dictum est autem supra quod dupliciter ex gratuita Dei voluntate homo adiuvatur. Uno modo, inquantum anima hominis movetur a Deo ad aliquid cognoscendum vel volendum vel agendum. Et hoc modo ipse gratuitus effectus in homine non est qualitas, sed motus quidam animae, actus enim moventis in moto est motus, ut dicitur in III Physic. Alio modo adiuvatur homo ex gratuita Dei voluntate, secundum quod aliquod habituale donum a Deo animae infunditur. Et hoc ideo, quia non est conveniens quod Deus minus provideat his quos diligit ad supernaturale bonum habendum, quam creaturis quas diligit ad bonum naturale habendum. Creaturis autem naturalibus sic providet ut non solum moveat eas ad actus naturales, sed etiam largiatur eis formas et virtutes quasdam, quae sunt principia actuum, ut secundum seipsas inclinentur ad huiusmodi motus. Et sic motus quibus a Deo moventur, fiunt creaturis connaturales et faciles; secundum illud Sap. VIII, et disponit omnia suaviter. Multo igitur magis illis quos movet ad consequendum bonum supernaturale aeternum, infundit aliquas formas seu qualitates supernaturales, secundum quas suaviter et prompte ab ipso moveantur ad bonum aeternum consequendum. Et sic donum gratiae qualitas quaedam est.Referencing norms: Q110A2Respondeo, assert-h82f7af461d8ef6c76a5d376a8c911633e5e31871f7fb0131e8f04ba0bd812d7a
section/110-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0099f1cec93810a576620b1ac264f60d51c19dd4b6f53d540e5efc787982ef4cLA
Sed contra est quod, super illud Psalmi CIII, ut exhilaret faciem in oleo, dicit Glossa quod gratia est nitor animae, sanctum concilians amorem. Sed nitor animae est quaedam qualitas, sicut et pulchritudo corporis. Ergo gratia est quaedam qualitas.Referencing norms: assert-h3b6129853f83c1e9e2fbde667f0d2ad71469395fe223a819289e602628a28c1c
section/110-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71026ad243b6c071b5cadef9ca625d481e9e5be8bc389b167583cb85d5568c18LA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus nominat fidem per dilectionem operantem gratiam, quia actus fidei per dilectionem operantis est primus actus in quo gratia gratum faciens manifestatur.Referencing norms: Q110A3Ad1, assert-h86f360c0a1ee13999024f1c8f707cb103f210c7181f9b1a80fcd9127c57277bf
section/110-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:efed17a9a2a1cf1f106d5355003d68add9223104c7f80f9210b070ed492bfc8dLA
Ad secundum dicendum quod bonum positum in definitione virtutis, dicitur secundum convenientiam ad aliquam naturam praeexistentem, vel essentialem vel participatam. Sic autem bonum non attribuitur gratiae, sed sicut radici bonitatis in homine, ut dictum est.Referencing norms: Q110A3Ad2, assert-h4c45edff9697d92758252f3757ca7d39aeaf554bbad58d8a4b36390e0f81b0f8
section/110-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c66d9779f02876f633f5921fb96a86d26836e56463c479b31959b436a9066ab7LA
Ad tertium dicendum quod gratia reducitur ad primam speciem qualitatis. Nec tamen est idem quod virtus, sed habitudo quaedam quae praesupponitur virtutibus infusis, sicut earum principium et radix.Referencing norms: Q110A3Ad3, assert-h1727cb5fa96bfd33348458693a6d40f387c211d0c929f4fe8b4223a6d9fc06ec
section/110-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ad173e4ef5e799a19f7160b58d9fc787d065c8fa19f06a1e85c78bb2437b0b43LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod gratia sit idem quod virtus. Dicit enim Augustinus quod gratia operans est fides quae per dilectionem operatur; ut habetur in libro de spiritu et littera. Sed fides quae per dilectionem operatur, est virtus. Ergo gratia est virtus.Referencing norms: Q110A3Obiectio1, assert-hbc36c35c5af0a6cb687619100032d4957a1b4cf7ba7ff4ede150eba346546593, assert-hbf1eda6d79d91eba153b148b7ce8197efa3694d0ca241d15d7b7acb08738445d
section/110-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4670e1d5f7e11b5b3021397b9522dd8766293cc678624529adec6e6327688bdfLA
Praeterea, cuicumque convenit definitio, et definitum. Sed definitiones de virtute datae sive a sanctis sive a philosophis, conveniunt gratiae, ipsa enim bonum facit habentem et opus eius bonum reddit; ipsa etiam est bona qualitas mentis qua recte vivitur, et cetera. Ergo gratia est virtus.Referencing norms: Q110A3Obiectio2, assert-h85db71393fe9aa2c8df84cc689bfb690f3cf5281e84834bd933d720ae08128b1, assert-hfff912f2c762700556249b2ed55de86af1c7da06fa4b97f51b62b231835fce0a
section/110-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:deba6f526f98c3c6d4fe9ebe49252e5e0120d551d6723cc84ec6a141f8b8307bLA
Praeterea, gratia est qualitas quaedam. Sed manifestum est quod non est in quarta specie qualitatis, quae est forma et circa aliquid constans figura, quia non pertinet ad corpus. Neque etiam in tertia est, quia non est passio vel passibilis qualitas, quae est in parte animae sensitiva, ut probatur in VII Physic.; ipsa autem gratia principaliter est in mente. Neque iterum est in secunda specie, quae est potentia vel impotentia naturalis, quia gratia est supra naturam; et non se habet ad bonum et malum, sicut potentia naturalis. Ergo relinquitur quod sit in prima specie, quae est habitus vel dispositio. Habitus autem mentis sunt virtutes, quia etiam ipsa scientia quodammodo est virtus, ut supra dictum est. Ergo gratia est idem quod virtus.Referencing norms: Q110A3Obiectio3, assert-h92b90c21060c25de46dc9b6b0e2174e44904be984156d7fcf001aad32284fccb, assert-hafcb1a85feaa6d1258e097d3d4e59200f72feaddedce3d4188459a4dac28d249, assert-hfde06b8cab2dfb9d4d2da1fb6686fa6bd4406746eb66d5e55a8d7d30a5105319
section/110-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b39f4b0283cad1e6aeef192399c9a06bf6379f970d8c2bc9d0fccbc024236cf4LA
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt idem esse gratiam et virtutem secundum essentiam, sed differre solum secundum rationem, ut gratia dicatur secundum quod facit hominem Deo gratum, vel secundum quod gratis datur; virtus autem, secundum quod perficit ad bene operandum. Et hoc videtur sensisse Magister, in II Sent. Sed si quis recte consideret rationem virtutis, hoc stare non potest. Quia ut philosophus dicit, in VII Physic., virtus est quaedam dispositio perfecti, dico autem perfectum, quod est dispositum secundum naturam. Ex quo patet quod virtus uniuscuiusque rei dicitur in ordine ad aliquam naturam praeexistentem, quando scilicet unumquodque sic est dispositum, secundum quod congruit suae naturae. Manifestum est autem quod virtutes acquisitae per actus humanos, de quibus supra dictum est, sunt dispositiones quibus homo convenienter disponitur in ordine ad naturam qua homo est. Virtutes autem infusae disponunt hominem altiori modo, et ad altiorem finem, unde etiam oportet quod in ordine ad aliquam altiorem naturam. Hoc autem est in ordine ad naturam divinam participatam; secundum quod dicitur II Petr. I, maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Et secundum acceptionem huius naturae, dicimur regenerari in filios Dei. Sicut igitur lumen naturale rationis est aliquid praeter virtutes acquisitas, quae dicuntur in ordine ad ipsum lumen naturale; ita etiam ipsum lumen gratiae, quod est participatio divinae naturae, est aliquid praeter virtutes infusas, quae a lumine illo derivantur, et ad illud lumen ordinantur. Unde et apostolus dicit, ad Ephes. V, eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ut filii lucis ambulate. Sicut enim virtutes acquisitae perficiunt hominem ad ambulandum congruenter lumini naturali rationis; ita virtutes infusae perficiunt hominem ad ambulandum congruenter lumini gratiae.Referencing norms: Q110A3Respondeo, assert-hdd19e26ef183aca24d1cdc5c9cb329b269ee848def0477b8d4d1770096f47313
section/110-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4eb779915ec785632c3a5f8e48d4779f787c9c2492d1c8e6d6e2a41f30acab70LA
Sed contra, si gratia est virtus, maxime videtur quod sit aliqua trium theologicarum virtutum. Sed gratia non est fides vel spes, quia haec possunt esse sine gratia gratum faciente. Neque etiam caritas, quia gratia praevenit caritatem, ut Augustinus dicit, in libro de Praedest. sanctorum. Ergo gratia non est virtus.Referencing norms: assert-ha572df7e0777f71e4bf3650eb58a695a8bad319d3c02983c9913ea5dbc705c36
section/110-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f3637e6820735a2802fedff55ca729c70fe154749e2cf0d8e07dbd20b27d4d5bLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ab essentia animae effluunt eius potentiae, quae sunt operum principia; ita etiam ab ipsa gratia effluunt virtutes in potentias animae, per quas potentiae moventur ad actus. Et secundum hoc gratia comparatur ad voluntatem ut movens ad motum, quae est comparatio sessoris ad equum, non autem sicut accidens ad subiectum.Referencing norms: Q110A4Ad1, assert-hbb33e9f1a16f0eb89dab462aa04cb1a12e7b6ee48050f1e4c9c8062ab203882f
section/110-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50f98b543762dad2776dd9921fd777af1d77440bad240b1513a9719ab65abc1bLA
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum. Est enim gratia principium meritorii operis mediantibus virtutibus, sicut essentia animae est principium operum vitae mediantibus potentiis.Referencing norms: Q110A4Ad2, assert-h52cbe406d8c92ef16930a2332f4ce357db3860f62060260afe6f55c668f33b1c
section/110-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9b2c54b76779f48db173f09011d0f5626b6953f559d2c38a47fd1e23df821cc6LA
Ad tertium dicendum quod anima est subiectum gratiae secundum quod est in specie intellectualis vel rationalis naturae. Non autem constituitur anima in specie per aliquam potentiam, cum potentiae sint proprietates naturales animae speciem consequentes. Et ideo anima secundum suam essentiam differt specie ab aliis animabus, scilicet brutorum animalium et plantarum. Et propter hoc, non sequitur, si essentia animae humanae sit subiectum gratiae, quod quaelibet anima possit esse gratiae subiectum, hoc enim convenit essentiae animae inquantum est talis speciei.Referencing norms: Q110A4Ad3, assert-hdf19f6f855043d0d834d944ab3a8056fdb25c4948a0db97d53d4da3a641a86c1
section/110-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:afa30372c76294c253058017b219a17a68977c8d6ae01d28f3e9edffbe83d3d1LA
Ad quartum dicendum quod, cum potentiae animae sint naturales proprietates speciem consequentes, anima non potest sine his esse. Dato autem quod sine his esset, adhuc tamen anima diceretur secundum speciem suam intellectualis vel rationalis, non quia actu haberet has potentias; sed propter speciem talis essentiae ex qua natae sunt huiusmodi potentiae effluere.Referencing norms: Q110A4Ad4, assert-h9c0dc80d93c3d53e68e5e0af6de43f733ee952a853bcb8626fa0f1e5ae36f66b
section/110-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8939d541cd52fe5dbe61d329e778be816fa69d6d888ba577689b481566f11ca6LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit in essentia animae sicut in subiecto, sed in aliqua potentiarum. Dicit enim Augustinus, in Hypognost., quod gratia comparatur ad voluntatem, sive ad liberum arbitrium, sicut sessor ad equum. Sed voluntas, sive liberum arbitrium, est potentia quaedam, ut in primo dictum est. Ergo gratia est in potentia animae sicut in subiecto.Referencing norms: Q110A4Obiectio1, assert-h2c9cbae0a27ed3d416aab6cf901585bd7c4c6147dbec3be04600d2b2a95a4ca5, assert-hf3441b453154dec4f84f5a7072a3ef4844d3492ce1d08be6fd5251bb828ede89
section/110-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:59e8f0666b07c935dc4490f458cdc951be2bbe9132d1879f44b85eefaf99028eLA
Praeterea, ex gratia incipiunt merita hominis, ut Augustinus dicit. Sed meritum consistit in actu, qui ex aliqua potentia procedit. Ergo videtur quod gratia sit perfectio alicuius potentiae animae.Referencing norms: Q110A4Obiectio2, assert-h5587fb878f14d1299a7e45c9c511cee9c5e7d660d7609aeb99d498f9c6982b68, assert-h73dd749c0d55138f6728d298b6854ffbc4933124ff6b66ddfcff7a84d99c3b6c
section/110-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5a8a91035f7c2b00cf0b1198844e7e31ccda3c84699f4a72c4e2902e23ee8cd2LA
Praeterea, si essentia animae sit proprium subiectum gratiae, oportet quod anima inquantum habet essentiam, sit capax gratiae. Sed hoc est falsum, quia sic sequeretur quod omnis anima esset gratiae capax. Non ergo essentia animae est proprium subiectum gratiae.Referencing norms: Q110A4Obiectio3, assert-h276fc4788828487db09b107a15c2e279bada6697b3615d18261cb235be85ca8a, assert-h54efd914481cd71554e90b6375cb44d8282f4e81d9d1458993e9549d99463534
section/110-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3fc5d0848d13d60eb205eb2ce13f32a96d8e04c262eda7afd2aba1b51d5e1df8LA
Praeterea, essentia animae est prior potentiis eius. Prius autem potest intelligi sine posteriori. Ergo sequetur quod gratia possit intelligi in anima, nulla parte vel potentia animae intellecta, scilicet neque voluntate neque intellectu neque aliquo huiusmodi. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q110A4Obiectio4, assert-he0c0bdd7721f4f109ea0dabaa863d7289e6d03e01c87783272c906ca27dc7c6f
section/110-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1b8265b5990d7c57fe30fc128be690dab08c7d2322c99b6d534819021ec990a1LA
Respondeo dicendum quod ista quaestio ex praecedenti dependet. Si enim gratia sit idem quod virtus, necesse est quod sit in potentia animae sicut in subiecto, nam potentia animae est proprium subiectum virtutis, ut supra dictum est. Si autem gratia differt a virtute, non potest dici quod potentia animae sit gratiae subiectum, quia omnis perfectio potentiae animae habet rationem virtutis, ut supra dictum est. Unde relinquitur quod gratia, sicut est prius virtute, ita habeat subiectum prius potentiis animae, ita scilicet quod sit in essentia animae. Sicut enim per potentiam intellectivam homo participat cognitionem divinam per virtutem fidei; et secundum potentiam voluntatis amorem divinum, per virtutem caritatis; ita etiam per naturam animae participat, secundum quandam similitudinem, naturam divinam, per quandam regenerationem sive recreationem.Referencing norms: Q110A4Respondeo, assert-h65f4da5c5bf147ebe0e3f24927192c1417d9adcc5d59b234916febaa88d65549
section/110-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e0c9d75955eea589bf0c836c5196f96a533dc104dfb3e13c9458bef27b341609LA
Sed contra est quod per gratiam regeneramur in filios Dei. Sed generatio per prius terminatur ad essentiam quam ad potentias. Ergo gratia per prius est in essentia animae quam in potentiis.Referencing norms: assert-hbedaa9becb0f35d1aa27448e1972d39a328b3de50c9c7e751b75de5df90254a0
question/110/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f61f8a24594ade2f0c38a0fceef0999f4b41df3124963f10a12ccc30fb910835LA
Deinde considerandum est de gratia Dei quantum ad eius essentiam. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum gratia ponat aliquid in anima. Secundo, utrum gratia sit qualitas. Tertio, utrum gratia differat a virtute infusa. Quarto, de subiecto gratiae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 111
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-gratia#LEONINA_CT_Q111
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:f9f325509ecdf42c8b8ad076a38550f17cf22df2c0bf878dea62f7fc6658f15c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 45
section/111-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7f0e254c1dcbe11ed2de8911385e9f966199546a681cf7b46900031dc2a6cf05LA
Ad primum ergo dicendum quod gratia non dicitur facere gratum effective, sed formaliter, scilicet quia per hanc homo iustificatur, et dignus efficitur vocari Deo gratus; secundum quod dicitur ad Coloss. I, dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine.Referencing norms: Q111A1Ad1, assert-h84e0df69c2821f378409ee5d8f028263a36ba59c92d0fad5ec660a4d1076971c
section/111-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dfbf8bc40066914ebf50f86133222a6985f4860e12c8a64f349c03928d01f1faLA
Ad secundum dicendum quod gratia, secundum quod gratis datur, excludit rationem debiti. Potest autem intelligi duplex debitum. Unum quidem ex merito proveniens, quod refertur ad personam, cuius est agere meritoria opera; secundum illud ad Rom. IV, ei qui operatur, merces imputatur secundum debitum, non secundum gratiam. Aliud est debitum ex conditione naturae, puta si dicamus debitum esse homini quod habeat rationem et alia quae ad humanam pertinent naturam. Neutro autem modo dicitur debitum propter hoc quod Deus creaturae obligatur, sed potius inquantum creatura debet subiici Deo ut in ea divina ordinatio impleatur, quae quidem est ut talis natura tales conditiones vel proprietates habeat, et quod talia operans talia consequatur. Dona igitur naturalia carent primo debito, non autem carent secundo debito. Sed dona supernaturalia utroque debito carent, et ideo specialius sibi nomen gratiae vindicant.Referencing norms: Q111A1Ad2, assert-heb80d948e17da74803f786172a3ee53e623143bcb75e3352d74e79b88c8898a5
section/111-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e1cdc5ff2c3625e5aafa0fb2203df0e649cd9baaf058f2c321787a0d0968ada3LA
Ad tertium dicendum quod gratia gratum faciens addit aliquid supra rationem gratiae gratis datae quod etiam ad rationem gratiae pertinet, quia scilicet hominem gratum facit Deo. Et ideo gratia gratis data, quae hoc non facit, retinet sibi nomen commune, sicut in pluribus aliis contingit. Et sic opponuntur duae partes divisionis sicut gratum faciens et non faciens gratum.Referencing norms: Q111A1Ad3, assert-hb78b9c03aa07139503dd850eb34745c5b5db3c30752c92f78a47caa954506b7e
section/111-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6fe6110bf93694699c8d764261b8b515b6f2dc39c19298e470e714cf9bdf6646LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia non convenienter dividatur per gratiam gratum facientem et gratiam gratis datam. Gratia enim est quoddam Dei donum, ut ex supradictis patet. Homo autem ideo non est Deo gratus quia aliquid est ei datum a Deo, sed potius e converso, ideo enim aliquid datur alicui gratis a Deo, quia est homo gratus ei. Ergo nulla est gratia gratum faciens.Referencing norms: Q111A1Obiectio1, assert-hde6259b99cc33ec9e536b4fe30720b01ff82ed1c6c3aa7b4e1f34d16e7d0e4f6
section/111-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dbda7ea86050306a7261de2161ee63e55983af2353aa129fd59e8c948cdd844dLA
Praeterea, quaecumque non dantur ex meritis praecedentibus, dantur gratis. Sed etiam ipsum bonum naturae datur homini absque merito praecedenti, quia natura praesupponitur ad meritum. Ergo ipsa natura est etiam gratis data a Deo. Natura autem dividitur contra gratiam. Inconvenienter igitur hoc quod est gratis datum, ponitur ut gratiae differentia, quia invenitur etiam extra gratiae genus.Referencing norms: Q111A1Obiectio2, assert-h000362cd2769537fab40801a8f2d51c96e5e5746c8f01152a55139ab5e1cf0c9, assert-hcaf318743ec8ec3c1765e57e69725a9b48e717adf9e0e69137fbf18ed8985c30
section/111-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f50a8d160723886e7a3210aa082ede546079cf130acf77c0896c6af6a9f33aaaLA
Praeterea, omnis divisio debet esse per opposita. Sed etiam ipsa gratia gratum faciens, per quam iustificamur, gratis nobis a Deo conceditur; secundum illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius. Ergo gratia gratum faciens non debet dividi contra gratiam gratis datam.Referencing norms: Q111A1Obiectio3, assert-h37183ac6ade868afe4de05a9fe6bbfd2a858fbab74054fc4814d0a41f5335c1a, assert-h62ea768034adb0e3bbf8e81816ece2b29ca813ecf401f18a2119d8d80945b5b2
section/111-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a143ad7852565b4ec36d021d0bcda9e8b1ce4d88fd5f6ea808568a11367c9b03LA
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Rom. XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. In hoc autem ordo rerum consistit, quod quaedam per alia in Deum reducuntur; ut Dionysius dicit, in Cael. Hier. Cum igitur gratia ad hoc ordinetur ut homo reducatur in Deum, ordine quodam hoc agitur, ut scilicet quidam per alios in Deum reducantur. Secundum hoc igitur duplex est gratia. Una quidem per quam ipse homo Deo coniungitur, quae vocatur gratia gratum faciens. Alia vero per quam unus homo cooperatur alteri ad hoc quod ad Deum reducatur. Huiusmodi autem donum vocatur gratia gratis data, quia supra facultatem naturae, et supra meritum personae, homini conceditur, sed quia non datur ad hoc ut homo ipse per eam iustificetur, sed potius ut ad iustificationem alterius cooperetur, ideo non vocatur gratum faciens. Et de hac dicit apostolus, I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, scilicet aliorum.Referencing norms: GraceDividedOperansCooperans, Q111A1Respondeo, assert-h85304b42bbea9701040c069c38fc83e950310e77d59bd0babcd4ab4ca6d0103e
section/111-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:caf6348969ed3ca09df038dcb77596b26c1b301f3535215bec9565a5e09fbf92LA
Sed contra est quod apostolus utrumque attribuit gratiae, scilicet et gratum facere, et esse gratis datum. Dicit enim quantum ad primum, ad Ephes. I, gratificavit nos in dilecto filio suo. Quantum vero ad secundum, dicitur ad Rom. XI, si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Potest ergo distingui gratia quae vel habet unum tantum, vel utrumque.Referencing norms: assert-h207b4ea82d3f57cf5236c07b4d4fcaa87e800d04f88b827ef7a8c7d442a754cd
section/111-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e66893ba5a162b41adabafa482b8c16914b8a37f33bc79a30b8965dcfef7a4d4LA
Ad primum ergo dicendum quod, secundum quod gratia est quaedam qualitas accidentalis, non agit in animam effective; sed formaliter, sicut albedo dicitur facere albam superficiem.Referencing norms: Q111A2Ad1, assert-h93b285b6ff65a6d8cb3424fbf83de4833a9c55aae0c1f3e5582f582b13ed7bcf
section/111-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c914c8131ab3027cdec0e6bc10ac95bfe60dcd82d20e29601cd0482839dcd279LA
Ad secundum dicendum quod Deus non sine nobis nos iustificat, quia per motum liberi arbitrii, dum iustificamur, Dei iustitiae consentimus. Ille tamen motus non est causa gratiae, sed effectus. Unde tota operatio pertinet ad gratiam.Referencing norms: Q111A2Ad2, assert-hb7abad692c9e245649f842bf66a790d4e16abf1b596edefd14cf636e2396dd36
section/111-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d246ac1842ed2d25d0d607cd813ac283192feb5c5e382a61aeabb9b351240332LA
Ad tertium dicendum quod cooperari dicitur aliquis alicui non solum sicut secundarium agens principali agenti, sed sicut adiuvans ad praesuppositum finem. Homo autem per gratiam operantem adiuvatur a Deo ut bonum velit. Et ideo, praesupposito iam fine, consequens est ut gratia nobis cooperetur.Referencing norms: Q111A2Ad3, assert-h41376b9697e8016e7b18bfb7920bb853d811d2741503228bef8d659c30de25fa
section/111-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b28cd65cf7658ed1b93c12998cde8a6a076c6acbae80e7c38cf5e1e3a7d3e0d9LA
Ad quartum dicendum quod gratia operans et cooperans est eadem gratia, sed distinguitur secundum diversos effectus, ut ex dictis patet.Referencing norms: Q111A2Ad4, assert-h0457eef891aac8d4d192505a80913c2bd3a8c45faa5a25d288f475d6e401a267
section/111-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:407bdc7bcf29142dfe8546b5d74aa8d45af70253a03e6f103afea27247488550LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia inconvenienter dividatur per operantem et cooperantem. Gratia enim accidens quoddam est, ut supra dictum est. Sed accidens non potest agere in subiectum. Ergo nulla gratia debet dici operans.Referencing norms: Q111A2Obiectio1, assert-h5a8803398e10701b4a51ee2b7d1fc3dd3bc2f6ac1941ddfec078ccfa08de35db, assert-hc899072a891ee5ae9d88b0289e4d4d36c3f0e396c8e7ed138244530ea235a219
section/111-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:789feca52cf70932fc1aca52ee71098e9c642b7e539bf9eb6e409908ebe6cb62LA
Praeterea, si gratia aliquid operetur in nobis, maxime operatur iustificationem. Sed hoc non sola gratia operatur in nobis, dicit enim Augustinus, super illud Ioan. XIV, opera quae ego facio, et ipse faciet, qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Ergo nulla gratia debet dici simpliciter operans.Referencing norms: Q111A2Obiectio2, assert-h35a40198ebbcf56cd78737ed9046823131aaddc798f21f48c7620671668df6d5, assert-h7fdeb468d8be89fa9a85540f6b54f9b3eda16293278fa68e7d3330e17ad5dfbf
section/111-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:24a3fc916d83f8f8fdff77e0b0aaaaf163775ba03944ad54c624b0a371bbb83fLA
Praeterea, cooperari alicui videtur pertinere ad inferius agens, non autem ad principalius. Sed gratia principalius operatur in nobis quam liberum arbitrium; secundum illud Rom. IX, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Ergo gratia non debet dici cooperans.Referencing norms: Q111A2Obiectio3, assert-h818386a8b3ac9d238e0e490ebf8d94ecbf6ecadb1cf77303269587619ebe9fd7, assert-h8e1398458b79aa7cf4220003db82049df4610873a51afeeef082413541cd15da
section/111-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:83b237746d8610152b759037f24e2ac475fab92cf5221bc8c6c6b016949115d5LA
Praeterea, divisio debet dari per opposita. Sed operari et cooperari non sunt opposita, idem enim potest operari et cooperari. Ergo inconvenienter dividitur gratia per operantem et cooperantem.Referencing norms: Q111A2Obiectio4, assert-h149f1c51feeec493962ae306fec3121b5ae41b519939878860ce51ee6f6fa141, assert-hf879e24a5ffe0eb9f0ffd77c6799504264325c32fbdd060b41d0efb8b164c774
section/111-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1200435cc8dfabf3d4345b2ad476d06ba4109dbf534feb78d38454e495f91a29LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gratia dupliciter potest intelligi, uno modo, divinum auxilium quo nos movet ad bene volendum et agendum; alio modo, habituale donum nobis divinitus inditum. Utroque autem modo gratia dicta convenienter dividitur per operantem et cooperantem. Operatio enim alicuius effectus non attribuitur mobili, sed moventi. In illo ergo effectu in quo mens nostra est mota et non movens, solus autem Deus movens, operatio Deo attribuitur, et secundum hoc dicitur gratia operans. In illo autem effectu in quo mens nostra et movet et movetur, operatio non solum attribuitur Deo, sed etiam animae, et secundum hoc dicitur gratia cooperans. Est autem in nobis duplex actus. Primus quidem, interior voluntatis. Et quantum ad istum actum, voluntas se habet ut mota, Deus autem ut movens, et praesertim cum voluntas incipit bonum velle quae prius malum volebat. Et ideo secundum quod Deus movet humanam mentem ad hunc actum, dicitur gratia operans. Alius autem actus est exterior; qui cum a voluntate imperetur, ut supra habitum est, consequens est ut ad hunc actum operatio attribuatur voluntati. Et quia etiam ad hunc actum Deus nos adiuvat, et interius confirmando voluntatem ut ad actum perveniat, et exterius facultatem operandi praebendo; respectu huius actus dicitur gratia cooperans. Unde post praemissa verba subdit Augustinus, ut autem velimus operatur, cum autem volumus, ut perficiamus nobis cooperatur. Sic igitur si gratia accipiatur pro gratuita Dei motione qua movet nos ad bonum meritorium, convenienter dividitur gratia per operantem et cooperantem. Si vero accipiatur gratia pro habituali dono, sic etiam duplex est gratiae effectus, sicut et cuiuslibet alterius formae, quorum primus est esse, secundus est operatio; sicut caloris operatio est facere calidum, et exterior calefactio. Sic igitur habitualis gratia, inquantum animam sanat vel iustificat, sive gratam Deo facit, dicitur gratia operans, inquantum vero est principium operis meritorii, quod etiam ex libero arbitrio procedit, dicitur cooperans.Referencing norms: Q111A2Respondeo, assert-hcc08b2d2bfc0bebe875121a15c53b6df7f6ddddfebf93a5f0d534c67d60972af
section/111-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:66ac684f1e8be13333db62d0062b986299aabe497fb28cc9696437060cc546a5LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Grat. et Lib. Arb., cooperando Deus in nobis perficit quod operando incipit, quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Sed operationes Dei quibus movet nos ad bonum, ad gratiam pertinent. Ergo convenienter gratia dividitur per operantem et cooperantem.Referencing norms: assert-h0aa723c41f7701ddfe7edd5f1235ff71ee34c43043c15f875087082441186a1c
section/111-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:95f528bf6593bd70d5ede8bb7f0f839a28e1746453937a65bd9e0b2d4c37baf7LA
Ad primum ergo dicendum quod dilectio Dei nominat aliquid aeternum, et ideo nunquam potest dici nisi praeveniens. Sed gratia significat effectum temporalem, qui potest praecedere aliquid et ad aliquid subsequi. Et ideo gratia potest dici praeveniens et subsequens.Referencing norms: Q111A3Ad1, assert-hc70955f03d34fc1fa470df7ca3f920729c242691d6f866883075c1f52b3a8827
section/111-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:979d2e1d99a3b71e3485110a14d51fc9207508685b86cc7de4c3ecbcc0343fc0LA
Ad secundum dicendum quod gratia non diversificatur per hoc quod est praeveniens et subsequens, secundum essentiam, sed solum secundum effectum, sicut et de operante et cooperante dictum est. Quia etiam secundum quod gratia subsequens ad gloriam pertinet, non est alia numero a gratia praeveniente per quam nunc iustificamur. Sicut enim caritas viae non evacuatur, sed perficitur in patria, ita etiam et de lumine gratiae est dicendum, quia neutrum in sui ratione imperfectionem importat.Referencing norms: Q111A3Ad2, assert-hadceabc63f61d2380cb7eb3d9afb9eb59108eaa5a9f3a2dc744e25569c518142
section/111-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b11790eef6016760679dc7cad0bcb6ea1c2419e0fc6d20331c7926f3d84544c7LA
Ad tertium dicendum quod, quamvis effectus gratiae possint esse infiniti numero, sicut sunt infiniti actus humani; tamen omnes reducuntur ad aliqua determinata in specie. Et praeterea omnes conveniunt in hoc quod unus alium praecedit.Referencing norms: Q111A3Ad3, assert-h94b6ae5a129a24b2aa7d9f651d3f96d0b95b45766f46337e51fde22a8fa5b092
section/111-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3e0867edb27c5e01777bdd413ea87720ae182ec26ed145037955a88857918281LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod gratia inconvenienter dividatur in praevenientem et subsequentem. Gratia enim est divinae dilectionis effectus. Sed Dei dilectio nunquam est subsequens, sed semper praeveniens; secundum illud I Ioan. IV, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos. Ergo gratia non debet poni praeveniens et subsequens.Referencing norms: Q111A3Obiectio1, assert-h24e5cef454155ced23176572943b99beaa5d3f9abc8d0da4a32049b2c1d0f32b, assert-h554bf797e7b527046aeb1acb5d75030b11eabb50b99461b94ecace11149407c3
section/111-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b161c6df81b06b24c4cc8c0d154fa3546024b943df7091f7ba30b098488d58f6LA
Praeterea, gratia gratum faciens est una tantum in homine, cum sit sufficiens, secundum illud II ad Cor. XII, sufficit tibi gratia mea. Sed idem non potest esse prius et posterius. Ergo gratia inconvenienter dividitur in praevenientem et subsequentem.Referencing norms: Q111A3Obiectio2, assert-hcad7be994ab6707e73b54052888866b8bd7e321ed0e845e190a4b303fc62c4a1, assert-hf638d4d65bd0b52de3e08ef6be0a54a3045c02fb1a9ad79c797d8fc41c3be3a8
section/111-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:5cc0f90b559d145a4d82d379f1f5e624ecc4d4c329a8b2193610f42dfe649807LA
Praeterea, gratia cognoscitur per effectus. Sed infiniti sunt effectus gratiae, quorum unus praecedit alium. Ergo si penes hoc gratia deberet dividi in praevenientem et subsequentem, videtur quod infinitae essent species gratiae. Infinita autem relinquuntur a qualibet arte. Non ergo gratia convenienter dividitur in praevenientem et subsequentem.Referencing norms: Q111A3Obiectio3, assert-h5a8dd87be69f2d574a5b4c490c63f7d199cddb9db01709b6ee7f506f7dceb6c4, assert-h8a3f2f5485ddfc8cf6663498b8d02b4270d6e4fde8e1be64f8e9f35539d0b231, assert-he45e3ddf3cf6e86d1155ee12f188827fed25dc6d4ee34777e73f596edb04b1f3
section/111-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3b2a4349e6185e90be5dc2478c01e8dbf1ddce7ed127f4807a8c1578da12313fLA
Respondeo dicendum quod, sicut gratia dividitur in operantem et cooperantem secundum diversos effectus, ita etiam in praevenientem et subsequentem, qualitercumque gratia accipiatur. Sunt autem quinque effectus gratiae in nobis, quorum primus est ut anima sanetur; secundus est ut bonum velit; tertius est ut bonum quod vult, efficaciter operetur; quartus est ut in bono perseveret; quintus est ut ad gloriam perveniat. Et ideo gratia secundum quod causat in nobis primum effectum, vocatur praeveniens respectu secundi effectus; et prout causat in nobis secundum, vocatur subsequens respectu primi effectus. Et sicut unus effectus est posterior uno effectu et prior alio, ita gratia potest dici et praeveniens et subsequens secundum eundem effectum, respectu diversorum. Et hoc est quod Augustinus dicit, in libro de Nat. et Grat., praevenit ut sanemur, subsequitur ut sanati vegetemur, praevenit ut vocemur, subsequitur ut glorificemur.Referencing norms: Q111A3Respondeo, assert-h254e9a0ed5281f9a9cd04840087b386b58f303c190803049c5b262f707564a8e
section/111-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5b2777cb2b3d7cd4e81b2d170f6121f0991f8c0187a035f7332b648bf419d45eLA
Sed contra est quod gratia Dei ex eius misericordia provenit. Sed utrumque in Psalmo legitur, misericordia eius praeveniet me; et iterum, misericordia eius subsequetur me. Ergo gratia convenienter dividitur in praevenientem et subsequentem.Referencing norms: assert-h9bddf0a9cb0ad2b4dde608959cdadbac7b462758de90ab0c36be5cf05961874e
section/111-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c6cc13584d33a7f358949086758b3fb4a0b6291403f01494c8c1684a65cbc0bLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, non omnia beneficia quae nobis divinitus conceduntur, gratiae gratis datae dicuntur, sed solum illa quae excedunt facultatem naturae, sicut quod piscator abundet sermone sapientiae et scientiae et aliis huiusmodi. Et talia ponuntur hic sub gratia gratis data.Referencing norms: Q111A4Ad1, assert-h3608ccd9779796eae82a8b8bd2e5dba5850dce6a4978bd02855f2714360e0577
section/111-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ad0a25eea99605d11419d20a3c8a01d8d281ecbda8a2a61c40318f02a75b2b8LA
Ad secundum dicendum quod fides non numeratur hic inter gratias gratis datas secundum quod est quaedam virtus iustificans hominem in seipso, sed secundum quod importat quandam supereminentem certitudinem fidei, ex qua homo sit idoneus ad instruendum alios de his quae ad fidem pertinent. Spes autem et caritas pertinent ad vim appetitivam, secundum quod per eam homo in Deum ordinatur.Referencing norms: Q111A4Ad2, assert-ha5a18252bff8b74eb9b4d787b873710ff15d5ab136fc1a58ce6282231d480ed5
section/111-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1bcef5cbe1f44c7d967887881e718a17b3f23125d7846b02e0cc79981b5a80a0LA
Ad tertium dicendum quod gratia sanitatum distinguitur a generali operatione virtutum, quia habet specialem rationem inducendi ad fidem; ad quam aliquis magis promptus redditur per beneficium corporalis sanitatis quam per fidei virtutem assequitur. Similiter etiam loqui variis linguis, et interpretari sermones, habent speciales quasdam rationes movendi ad fidem, et ideo ponuntur speciales gratiae gratis datae.Referencing norms: Q111A4Ad3, assert-h8bdf6d14bff738c733a8e5eadc2f14a5b356cef57c2c7a14705281acbbfb1263
section/111-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af0c7875012d621f02b3a111428fce63a0ecd273e64e8ccfbb6c740a6642af6dLA
Ad quartum dicendum quod sapientia et scientia non computantur inter gratias gratis datas secundum quod enumerantur inter dona spiritus sancti, prout scilicet mens hominis est bene mobilis per spiritum sanctum ad ea quae sunt sapientiae vel scientiae, sic enim sunt dona spiritus sancti, ut supra dictum est. Sed computantur inter gratias gratis datas secundum quod important quandam abundantiam scientiae et sapientiae, ut homo possit non solum in seipso recte sapere de divinis, sed etiam alios instruere et contradicentes revincere. Et ideo inter gratias gratis datas signanter ponitur sermo sapientiae, et sermo scientiae, quia ut Augustinus dicit, XIV de Trin., aliud est scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam; aliud, scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et contra impios defendatur.Referencing norms: Q111A4Ad4, assert-hf15810557c72c8eb982678659ef18c217e5c654f4b6356f6a82ba767a2f81b1d
section/111-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8c49c373c098b5f2a7e582b66724c2bfb7d9fff7440f87e03cd831ca1b44ad56LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gratia gratis data inconvenienter ab apostolo distinguatur. Omne enim donum quod nobis a Deo gratis datur, potest dici gratia gratis data. Sed infinita sunt dona quae nobis gratis a Deo conceduntur, tam in bonis animae quam in bonis corporis, quae tamen nos Deo gratos non faciunt. Ergo gratiae gratis datae non possunt comprehendi sub aliqua certa divisione.Referencing norms: Q111A4Obiectio1, assert-h2168650e34a5b8ff0d13860bc56b17ab01f36a47ba80ef5f7262d0f3a6402b65, assert-h8b94d95112cdc01d5b0bd451dc38e36ea1ae94f7e4ea35b69ae01accc2fd7afd
section/111-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7844eb3f85fb2d9ac42b505ac88f4690e57420f5d73403c6c31c9f1e6563e8bbLA
Praeterea, gratia gratis data distinguitur contra gratiam gratum facientem. Sed fides pertinet ad gratiam gratum facientem, quia per ipsam iustificamur, secundum illud Rom. V, iustificati ergo ex fide, et cetera. Ergo inconvenienter fides ponitur inter gratias gratis datas, praesertim cum aliae virtutes ibi non ponantur, ut spes et caritas.Referencing norms: Q111A4Obiectio2, assert-h4ae8c09118bdf5b4906448452211d3b8ad101803e03fe23d85f09c7114350340, assert-ha8cd7c686ad264c335f0a64350aec76f54e2537e3c9f767ff850fcec427ad3f1
section/111-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:40330788e8a4480a7118e0b76e251c0c7bfd4be3e7b73ccb12e15c73a6191109LA
Praeterea, operatio sanitatum, et loqui diversa genera linguarum, miracula quaedam sunt. Interpretatio etiam sermonum ad sapientiam vel scientiam pertinet; secundum illud Dan. I, pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia. Ergo inconvenienter dividitur gratia sanitatum, et genera linguarum, contra operationem virtutum; et interpretatio sermonum contra sermonem sapientiae et scientiae.Referencing norms: Q111A4Obiectio3, assert-h60609e09b2e32c4e475e926c8a178f2a61081128c71caae79b528e922f709a15
section/111-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b03c8488534654e932046015a34d6d13daa750bf3043e5df47d28ef9e8995593LA
Praeterea, sicut sapientia et scientia sunt quaedam dona spiritus sancti, ita etiam intellectus et consilium, pietas, fortitudo et timor, ut supra dictum est. Ergo haec etiam deberent poni inter gratias gratis datas.Referencing norms: Q111A4Obiectio4, assert-h26266da82d2457fc3a7ceb384c3b5753c5787de3eaf220f45f63d4bc248c4b6a
section/111-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:adb09b4c977b6419cd9ef7ec43047117d5e0a09ad8f1fcce19d9c1af0e82fdc8LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gratia gratis data ordinatur ad hoc quod homo alteri cooperetur ut reducatur ad Deum. Homo autem ad hoc operari non potest interius movendo, hoc enim solius Dei est; sed solum exterius docendo vel persuadendo. Et ideo gratia gratis data illa sub se continet quibus homo indiget ad hoc quod alterum instruat in rebus divinis, quae sunt supra rationem. Ad hoc autem tria requiruntur. Primo quidem, quod homo sit sortitus plenitudinem cognitionis divinorum, ut ex hoc possit alios instruere. Secundo, ut possit confirmare vel probare ea quae dicit, alias non esset efficax eius doctrina. Tertio, ut ea quae concipit, possit convenienter auditoribus proferre. Quantum igitur ad primum, tria sunt necessaria, sicut etiam apparet in magisterio humano. Oportet enim quod ille qui debet alium instruere in aliqua scientia, primo quidem, ut principia illius scientiae sint ei certissima. Et quantum ad hoc ponitur fides, quae est certitudo de rebus invisibilibus, quae supponuntur ut principia in Catholica doctrina. Secundo, oportet quod doctor recte se habeat circa principales conclusiones scientiae. Et sic ponitur sermo sapientiae, quae est cognitio divinorum. Tertio, oportet ut etiam abundet exemplis et cognitione effectuum, per quos interdum oportet manifestare causas. Et quantum ad hoc ponitur sermo scientiae, quae est cognitio rerum humanarum, quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt, conspiciuntur. Confirmatio autem in his quae subduntur rationi, est per argumenta. In his autem quae sunt supra rationem divinitus revelata, confirmatio est per ea quae sunt divinae virtuti propria. Et hoc dupliciter. Uno quidem modo, ut doctor sacrae doctrinae faciat quae solus Deus facere potest, in operibus miraculosis, sive sint ad salutem corporum, et quantum ad hoc ponitur gratia sanitatum; sive ordinentur ad solam divinae potestatis manifestationem, sicut quod sol stet aut tenebrescat, quod mare dividatur; et quantum ad hoc ponitur operatio virtutum. Secundo, ut possit manifestare ea quae solius Dei est scire. Et haec sunt contingentia futura, et quantum ad hoc ponitur prophetia; et etiam occulta cordium, et quantum ad hoc ponitur discretio spirituum. Facultas autem pronuntiandi potest attendi vel quantum ad idioma in quo aliquis intelligi possit, et secundum hoc ponuntur genera linguarum, vel quantum ad sensum eorum quae sunt proferenda, et quantum ad hoc ponitur interpretatio sermonum.Referencing norms: Q111A4Respondeo, assert-h90991fa84bc1e45ffea8c7b361fd3f78834ee232be5af955ffc96030114e7b0c
section/111-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:358585978468426e49b88f9fbf5a0f79a7b51cebbb74fc9d91553d99246c8f62LA
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XII, alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.Referencing norms: assert-h2502f928dd1d40ed64d1d6b31d73dc512391693a83c123f683619cce55f3f718
section/111-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:396181c51575893fba7f6e8e43db7fdee349b81689672571aae5a7993578d913LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in XII Metaphys., bonum multitudinis, sicut exercitus, est duplex. Unum quidem quod est in ipsa multitudine, puta ordo exercitus. Aliud autem quod est separatum a multitudine, sicut bonum ducis, et hoc melius est, quia ad hoc etiam illud aliud ordinatur. Gratia autem gratis data ordinatur ad bonum commune Ecclesiae quod est ordo ecclesiasticus, sed gratia gratum faciens ordinatur ad bonum commune separatum, quod est ipse Deus. Et ideo gratia gratum faciens est nobilior.Referencing norms: Q111A5Ad1, assert-he880a354e00a12e33b813461096b87c2254ad50929187a4da3e7f7907f4845bf
section/111-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5ee8815965fe0f84b2d3aade892f2011f819472fab9b67211ba52777e50222dLA
Ad secundum dicendum quod, si gratia gratis data posset hoc agere in altero quod homo per gratiam gratum facientem consequitur, sequeretur quod gratia gratis data esset nobilior, sicut excellentior est claritas solis illuminantis quam corporis illuminati. Sed per gratiam gratis datam homo non potest causare in alio coniunctionem ad Deum, quam ipse habet per gratiam gratum facientem; sed causat quasdam dispositiones ad hoc. Et ideo non oportet quod gratia gratis data sit excellentior, sicut nec in igne calor manifestativus speciei eius, per quam agit ad inducendum calorem in alia, est nobilior quam forma substantialis ipsius.Referencing norms: Q111A5Ad2, assert-h2b6bfd8ba1aed41cfc2774db1972f39f704ab6568cd4d18537512346298cc509
section/111-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:90caae4632d9ad75b5251849a9792284bca1a55f28ddc5dc7c5d849fc8ab3be3LA
Ad tertium dicendum quod sentire ordinatur ad ratiocinari sicut ad finem, et ideo ratiocinari est nobilius. Hic autem est e converso, quia id quod est proprium, ordinatur ad id quod est commune sicut ad finem. Unde non est simile.Referencing norms: Q111A5Ad3, assert-h49bb20dd5461dae08f58d76ce6a93004c3dede71a05afd116ac7c6d5dccdeef5
section/111-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8914b7be2a05a84072b9fb7873771b74f935a366670fa08ac52ed4ebc0f7e17aLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod gratia gratis data sit dignior quam gratia gratum faciens. Bonum enim gentis est melius quam bonum unius; ut philosophus dicit, in I Ethic. Sed gratia gratum faciens ordinatur solum ad bonum unius hominis, gratia autem gratis data ordinatur ad bonum commune totius Ecclesiae, ut supra dictum est. Ergo gratia gratis data est dignior quam gratia gratum faciens.Referencing norms: Q111A5Obiectio1, assert-h7837f383aebef18b5a456fc5a006414cec04ae6aeab35cba4c8cb12017c92fa4, assert-h91f548aea106fb4593aac67eae533c061c7e29097dc7df869cb02cf96a116e49
section/111-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f1b4d2a6b55b4566ae90d08ca15ce5e2e424002274ec2c52af875652d0c62a0fLA
Praeterea, maioris virtutis est quod aliquid possit agere in aliud, quam quod solum in seipso perficiatur, sicut maior est claritas corporis quod potest etiam alia corpora illuminare, quam eius quod ita in se lucet quod alia illuminare non potest. Propter quod etiam philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia est praeclarissima virtutum, per quam homo recte se habet etiam ad alios. Sed per gratiam gratum facientem homo perficitur in seipso, per gratiam autem gratis datam homo operatur ad perfectionem aliorum. Ergo gratia gratis data est dignior quam gratia gratum faciens.Referencing norms: Q111A5Obiectio2, assert-h8ce0ca00f53ace5367dcb14e875610c6a8465b3022ad61089324f34326ea7dec, assert-h94aa9d2762e62430acab2b5ada7963a0a359d2089f99f8aa8f2559beac102a63
section/111-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9edcbf50b70d2a3843d89003af528e60ae8449ae6ead4394d74be70a5ea377d0LA
Praeterea, id quod est proprium meliorum, dignius est quam id quod est commune omnium, sicut ratiocinari, quod est proprium hominis, dignius est quam sentire, quod est commune omnibus animalibus. Sed gratia gratum faciens est communis omnibus membris Ecclesiae, gratia autem gratis data est proprium donum digniorum membrorum Ecclesiae. Ergo gratia gratis data est dignior quam gratia gratum faciens.Referencing norms: Q111A5Obiectio3, assert-h50ecf0f13f16b617ecf36200212491004fc4429d60bb2be0fff1b0b71378a3c3, assert-hfd9ee3d0451860e31f499dfe496de37cf822d65344e0e1ede93171de4be659cd
section/111-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:99bfb94a78231be25775219818af8842ed106df5e3a4b802e09e697932534964LA
Respondeo dicendum quod unaquaeque virtus tanto excellentior est, quanto ad altius bonum ordinatur. Semper autem finis potior est his quae sunt ad finem. Gratia autem gratum faciens ordinat hominem immediate ad coniunctionem ultimi finis. Gratiae autem gratis datae ordinant hominem ad quaedam praeparatoria finis ultimi, sicut per prophetiam et miracula et alia huiusmodi homines inducuntur ad hoc quod ultimo fini coniungantur. Et ideo gratia gratum faciens est multo excellentior quam gratia gratis data.Referencing norms: Q111A5Respondeo, assert-h4f02ac7ae8e83d0f886da44c067c072f528c1ba93c4c1d938f1108cb793cc315
section/111-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:0494a675d7d106ca1359928ebec928539e73eda607fb97a4000c91c8be96c95bLA
Sed contra est quod apostolus, I ad Cor. XII, enumeratis gratiis gratis datis, subdit, adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, et sicut per subsequentia patet, loquitur de caritate, quae pertinet ad gratiam gratum facientem. Ergo gratia gratum faciens excellentior est quam gratia gratis data.Referencing norms: assert-hfe29994d22d36473c95fce90eb05e33f8ee96e6e9a3ddf2d0dd5fe8fd204f267
question/111/prooemium · paragraph
la · official · sha256:c6472aaab694f0ac83b26b1e91ab94786b2797c589082a6afd79f0b092f0ae9bLA
Deinde considerandum est de divisione gratiae. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum convenienter dividatur gratia per gratiam gratis datam et gratiam gratum facientem. Secundo, de divisione gratiae gratum facientis per operantem et cooperantem. Tertio, de divisione eiusdem per gratiam praevenientem et subsequentem. Quarto, de divisione gratiae gratis datae. Quinto, de comparatione gratiae gratum facientis et gratis datae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 112
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-gratia#LEONINA_CT_Q112
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:e4ddd02673b875782b84005775046e598c0156476ee2a88984c8beab289c8627 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 45
section/112-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:32675c942327e11b7647fc608534e0732a75be49727ae8b8ffa7282f7cb79905LA
Ad primum ergo dicendum quod humanitas Christi est sicut quoddam organum divinitatis eius; ut Damascenus dicit, in III libro. Instrumentum autem non agit actionem agentis principalis propria virtute, sed virtute principalis agentis. Et ideo humanitas Christi non causat gratiam propria virtute, sed virtute divinitatis adiunctae, ex qua actiones humanitatis Christi sunt salutares.Referencing norms: Q112A1Ad1, assert-h760f38aba3d61c8d933839e669e2bfdac0d12968c1272fc43eea8003cb872d00
section/112-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:794dd2576bce7709f9603aa6ee0f5050ef7aa651087a2a9522243a66ccb2e4aeLA
Ad secundum dicendum quod, sicut in ipsa persona Christi humanitas causat salutem nostram per gratiam, virtute divina principaliter operante; ita etiam in sacramentis novae legis, quae derivantur a Christo, causatur gratia instrumentaliter quidem per ipsa sacramenta, sed principaliter per virtutem spiritus sancti in sacramentis operantis; secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et cetera.Referencing norms: Q112A1Ad2, assert-h2846eff5c9a34d30019d61f724da941cb6516d0b3abab6c32444e0c5bb6b7f4c
section/112-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd94a0c308586384c28d63337af82e0abf5d485056daccf727828fa862cdc0baLA
Ad tertium dicendum quod Angelus purgat, illuminat et perficit Angelum vel hominem, per modum instructionis cuiusdam, non autem iustificando per gratiam. Unde Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom., quod huiusmodi purgatio, illuminatio et perfectio nihil est aliud quam divinae scientiae assumptio.Referencing norms: Q112A1Ad3, assert-h88150e11e4354fcf4fda0f207242606cfbb754776622f50c1c8910bc6d8788fb
section/112-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7221cbf0c8e83bb6d37abb65e4d4d29c975440c2919ed3f87347ad36e8cc73b0LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solus Deus sit causa gratiae. Dicitur enim Ioan. I, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Sed in nomine Iesu Christi intelligitur non solum natura divina assumens, sed etiam natura creata assumpta. Ergo aliqua creatura potest esse causa gratiae.Referencing norms: Q112A1Obiectio1, assert-h770556f278008a188d7104299177b1f3796b54723b9cb14fafeafd28a6c93bf2, assert-hca4b6d313b9148312da8078f7cde49025772a9c5f24a6b858e1ba4e42bbd1fdb
section/112-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:80c50fe922fb45f62097b660d21b03fdfc044f0c75ccd3fb34b72efcdeb2ed81LA
Praeterea, ista differentia ponitur inter sacramenta novae legis et veteris, quod sacramenta novae legis causant gratiam, quam sacramenta veteris legis solum significant. Sed sacramenta novae legis sunt quaedam visibilia elementa. Ergo non solus Deus est causa gratiae.Referencing norms: Q112A1Obiectio2, assert-h38934fc1ed3aa4cac5add6bf604d8fee767eb4bc421f4b0d3f46cea105d173da, assert-h7ec524a981ea0a5a3ea71fc4da03b4c6afa4d20f573a46ddd49f33e11c8a50d8
section/112-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7bff557cc10ba167bef21ab9e776ccbc1861fc5240296a01c887c4be446acb40LA
Praeterea, secundum Dionysium, in libro Cael. Hier., Angeli purgant et illuminant et perficiunt et Angelos inferiores et etiam homines. Sed rationalis creatura purgatur, illuminatur et perficitur per gratiam. Ergo non solus Deus est causa gratiae.Referencing norms: Q112A1Obiectio3, assert-h7730b029b43f8500756f555c6023f29a678f08544c2a086600987a3950a70794, assert-h975ee9c822c6e2316807b389510c3c4f374ad5f5c93bdfc9e473a0a1c00fc299
section/112-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:aa87e74ec66ac5c7e2563d2e49a2fb29ca02b8262ac0d22b3f280196ce88b321LA
Respondeo dicendum quod nulla res agere potest ultra suam speciem, quia semper oportet quod causa potior sit effectu. Donum autem gratiae excedit omnem facultatem naturae creatae, cum nihil aliud sit quam quaedam participatio divinae naturae, quae excedit omnem aliam naturam. Et ideo impossibile est quod aliqua creatura gratiam causet. Sic enim necesse est quod solus Deus deificet, communicando consortium divinae naturae per quandam similitudinis participationem, sicut impossibile est quod aliquid igniat nisi solus ignis.Referencing norms: GodAloneJustifies, Q112A1Respondeo, assert-hc9e4ef131d4a8f4a68a61ed3ec52043c6ca3dde9d34f225bd2a6a4adeca8c870
section/112-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:25e16560cf4f21975c0212cd265377968c39f3ba16600c93d51af3d35510f8caLA
Sed contra est quod in Psalmo LXXXIII dicitur, gratiam et gloriam dabit dominus.Referencing norms: assert-h23d6c87b5b60f846f240329f69a9e8d08fae0e3095d6dd8a890780e7eae4cff2
section/112-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9534eec8e953bbf5fd34c195b3b2d04de3d5719f602631c442272eb0cda56258LA
Ad primum ergo dicendum quod praeparatio hominis ad gratiam habendam, quaedam est simul cum ipsa infusione gratiae. Et talis operatio est quidem meritoria; sed non gratiae, quae iam habetur, sed gloriae, quae nondum habetur. Est autem alia praeparatio gratiae imperfecta, quae aliquando praecedit donum gratiae gratum facientis, quae tamen est a Deo movente. Sed ista non sufficit ad meritum, nondum homine per gratiam iustificato, quia nullum meritum potest esse nisi ex gratia, ut infra dicetur.Referencing norms: Q112A2Ad1, assert-h7f4e111937efbcf668d2fa7399627e3803143baf2096950e7e5b01ed8209b28c
section/112-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a3fe1ea09a02159ee05fdd991b7b94f2c2a34846e785c00bfd8b7d1c08ecbf67LA
Ad secundum dicendum quod, cum homo ad gratiam se praeparare non possit nisi Deo eum praeveniente et movente ad bonum, non refert utrum subito vel paulatim aliquis ad perfectam praeparationem perveniat, dicitur enim Eccli. XI, quod facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Contingit autem quandoque quod Deus movet hominem ad aliquod bonum, non tamen perfectum, et talis praeparatio praecedit gratiam. Sed quandoque statim perfecte movet ipsum ad bonum, et subito homo gratiam accipit; secundum illud Ioan. VI, omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me. Et ita contigit Paulo, quia subito, cum esset in progressu peccati, perfecte motum est cor eius a Deo, audiendo et addiscendo et veniendo; et ideo subito est gratiam consecutus.Referencing norms: Q112A2Ad2, assert-h0e71ca53ff25e2b952f9c64999fa5ea03a7cff85d2fbd1c41d0b4871e1622ec9
section/112-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:df4bf423b6491cdc1e0f97fda779e26fcba11e801c0b81507175d15354d57628LA
Ad tertium dicendum quod agens infinitae virtutis non exigit materiam, vel dispositionem materiae, quasi praesuppositam ex alterius causae actione. Sed tamen oportet quod, secundum conditionem rei causandae, in ipsa re causet et materiam et dispositionem debitam ad formam. Et similiter ad hoc quod Deus gratiam infundat animae, nulla praeparatio exigitur quam ipse non faciat.Referencing norms: Q112A2Ad3, assert-h55df942b041cfa5103c97f084893d5110da6c2b742c625675722208a885e522d
section/112-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:63103277b16f5f4683767f28d441c5e3e216502bdd0a5db9342e3810d63f104cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non requiratur aliqua praeparatio sive dispositio ad gratiam ex parte hominis. Quia ut apostolus dicit, Rom. IV, ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Sed praeparatio hominis per liberum arbitrium non est nisi per aliquam operationem. Ergo tolleretur ratio gratiae.Referencing norms: Q112A2Obiectio1, assert-h06df4ef72495299d27290a69beb593b7163e90bc7e87c4b9f5c8e78a1762559b, assert-h72874aa9dfb6c0f464b6bf09a13c21134969ebae8becdf0d312e4cd8210a9955
section/112-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1fede1e3f0068a728395e54584a335b9173560a9593da841f9db9838bdbacc2dLA
Praeterea, ille qui in peccato progreditur, non se praeparat ad gratiam habendam. Sed aliquibus in peccato progredientibus data est gratia, sicut patet de Paulo, qui gratiam consecutus est dum esset spirans minarum et caedis in discipulos domini, ut dicitur Act. IX. Ergo nulla praeparatio ad gratiam requiritur ex parte hominis.Referencing norms: Q112A2Obiectio2, assert-h3f4afae5b3b0d2d5ea98aa535b9335636d9322613dd399efa45ac984639dd629, assert-h50223ce761511a153fedcb75e58337ccd2ba037eace579afb4c38392b50afa7f
section/112-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:02b865514f1ff62b1d0d04fc47e70e7bdf688a7f0310be5ef99da74df7757654LA
Praeterea, agens infinitae virtutis non requirit dispositionem in materia, cum nec ipsam materiam requirat, sicut in creatione apparet; cui collatio gratiae comparatur, quae dicitur nova creatura, ad Gal. ult. Sed solus Deus, qui est infinitae virtutis, gratiam causat, ut dictum est. Ergo nulla praeparatio requiritur ex parte hominis ad gratiam consequendam.Referencing norms: Q112A2Obiectio3, assert-h1af48b3698f6379090fafb0ea60009aebf3e1b0398bf512786403f0323dbd39e, assert-h4d24432e2530773fc140c05f2eaab50bafa54f106450c71ca0e17e39d8c52ed6
section/112-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:47d739aa8ca158495a898addf644677702839b27b649e9ce7a110e844e0d969fLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gratia dupliciter dicitur, quandoque quidem ipsum habituale donum Dei; quandoque autem ipsum auxilium Dei moventis animam ad bonum. Primo igitur modo accipiendo gratiam, praeexigitur ad gratiam aliqua gratiae praeparatio, quia nulla forma potest esse nisi in materia disposita. Sed si loquamur de gratia secundum quod significat auxilium Dei moventis ad bonum, sic nulla praeparatio requiritur ex parte hominis quasi praeveniens divinum auxilium, sed potius quaecumque praeparatio in homine esse potest, est ex auxilio Dei moventis animam ad bonum. Et secundum hoc, ipse bonus motus liberi arbitrii quo quis praeparatur ad donum gratiae suscipiendum, est actus liberi arbitrii moti a Deo, et quantum ad hoc, dicitur homo se praeparare, secundum illud Prov. XVI, hominis est praeparare animum. Et est principaliter a Deo movente liberum arbitrium, et secundum hoc, dicitur a Deo voluntas hominis praeparari, et a domino gressus hominis dirigi.Referencing norms: Q112A2Respondeo, assert-h273f5bace0a8b8ddcf908b347022ef14e7e6350df3ef059646e6a444a5c56c52
section/112-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b7159fe25189b9f748d9e97cf266d4196e867f8d9fd07a6b88f23db3f91a0bddLA
Sed contra est quod dicitur Amos IV, praeparare in occursum Dei tui, Israel. Et I Reg. VII dicitur, praeparate corda vestra domino.Referencing norms: assert-h38bbf52d62832517d15269f86429f2c9166cbaa5152897dacbfdd7551764294f
section/112-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:53d6b421322c78adb2c16201b38e0a2a2e1f2527b65c2bd2152ae017f7d1e3bcLA
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur de illo qui confugit ad Deum per actum meritorium liberi arbitrii iam per gratiam informati, quem si non reciperet, esset contra iustitiam quam ipse statuit. Vel si referatur ad motum liberi arbitrii ante gratiam, loquitur secundum quod ipsum confugium hominis ad Deum est per motionem divinam, quam iustum est non deficere.Referencing norms: Q112A3Ad1, assert-h09d5c6eccbdb387f9eaa0fe91ea4f65a5e5dba8a944ae7d28daaa004838dbcaf
section/112-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:043e3aeceb39a505cec3eed5e5e0bb46a42057e66e1cec3f6f57b92be5ca303eLA
Ad secundum dicendum quod defectus gratiae prima causa est ex nobis, sed collationis gratiae prima causa est a Deo; secundum illud Osee XIII, perditio tua, Israel, tantummodo ex me auxilium tuum.Referencing norms: Q112A3Ad2, assert-h41608ea7d74f143fa59b4917dffaed447074fe6978befc9ea6ad040db927fe42
section/112-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e6853a76b52fab6266e0617b6ab4b75d7c9ad8b63b287d61ccd9e22a573a3bbeLA
Ad tertium dicendum quod etiam in rebus naturalibus dispositio materiae non ex necessitate consequitur formam, nisi per virtutem agentis qui dispositionem causat.Referencing norms: Q112A3Ad3, assert-h7493296636d7dc338aa1ee3453350d04d6977f80ebd84a8bc40b1e0ee06f2e47
section/112-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:34b3a38bbf6209194c486c3c79cbca21d1e73f7f790f7ee383eb9d5a9a033d39LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ex necessitate detur gratia se praeparanti ad gratiam, vel facienti quod in se est. Quia super illud Rom. V, iustificati ex fide pacem habeamus etc., dicit Glossa, Deus recipit eum qui ad se confugit, aliter esset in eo iniquitas. Sed impossibile est in Deo iniquitatem esse. Ergo impossibile est quod Deus non recipiat eum qui ad se confugit. Ex necessitate igitur gratiam assequitur.Referencing norms: Q112A3Obiectio1, assert-h43acc6c29eef238ee31fee138c397c2ace52c9e50fd911d830b2a1258df3e58e, assert-hc33b002489c82e8cd556cfa08ad4cb39303e621e8ec035477372ed836c7efef5
section/112-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c7b08e96d038de7429e34b1ecd7ada9216b97856d76cdf0bdd7d48808add5322LA
Praeterea, Anselmus dicit, in libro de casu Diaboli, quod ista est causa quare Deus non concedit Diabolo gratiam, quia ipse non voluit accipere, nec paratus fuit. Sed remota causa, necesse est removeri effectum. Ergo si aliquis velit accipere gratiam, necesse est quod ei detur.Referencing norms: Q112A3Obiectio2, assert-h3c8578cbf020cbb2cc220ada5d1573975d6c283660a31a886e601b06044139fb, assert-h96976040403e85c4bb47926859b7b7927d3df00becb504db71d2a08cc12469d7
section/112-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7853362202c5298bad2724750e1cb980c1b36f94cf94a197755aa3575142f86fLA
Praeterea, bonum est communicativum sui; ut patet per Dionysium, in IV cap. de Div. Nom. Sed bonum gratiae est melius quam bonum naturae. Cum igitur forma naturalis ex necessitate adveniat materiae dispositae, videtur quod multo magis gratia ex necessitate detur praeparanti se ad gratiam.Referencing norms: Q112A3Obiectio3, assert-h0cf46262703e9d8596168616a930187e58db29a87bcda118af1a211b5a9cdffc, assert-hdefdff1940cc08990364d55058eed4a75629929028022658b1476b0272a99aac
section/112-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:816125ea5314cdc3fea885461a8f447c6eac40088c044eb934ee71f16b31052dLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praeparatio ad hominis gratiam est a Deo sicut a movente, a libero autem arbitrio sicut a moto. Potest igitur praeparatio dupliciter considerari. Uno quidem modo, secundum quod est a libero arbitrio. Et secundum hoc, nullam necessitatem habet ad gratiae consecutionem, quia donum gratiae excedit omnem praeparationem virtutis humanae. Alio modo potest considerari secundum quod est a Deo movente. Et tunc habet necessitatem ad id ad quod ordinatur a Deo, non quidem coactionis, sed infallibilitatis, quia intentio Dei deficere non potest; secundum quod et Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct., quod per beneficia Dei certissime liberantur quicumque liberantur. Unde si ex intentione Dei moventis est quod homo cuius cor movet, gratiam consequatur, infallibiliter ipsam consequitur; secundum illud Ioan. VI, omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me.Referencing norms: Q112A3Respondeo, assert-hf7c546ec52716f7cec2b528fd32e4ecb21aaf9822c80855bd9545e27c9f9a325
section/112-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3730cef4c61a5cf738dd6cdd1d340b365cde972793711a3ed9865e2998e5d33dLA
Sed contra est quod homo comparatur ad Deum sicut lutum ad figulum; secundum illud Ierem. XVIII, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea. Sed lutum non ex necessitate accipit formam a figulo, quantumcumque sit praeparatum. Ergo neque homo recipit ex necessitate gratiam a Deo, quantumcumque se praeparet.Referencing norms: assert-h4580f50ee44c13985156c3ac2bf7a692862f29af18ef9b902f79795fc379b42b
section/112-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:250b52bc4c02c7b7bb8ad7f28a8297f6ccb0357c30b1d1319835bf51e625995fLA
Ad primum ergo dicendum quod cura divina dupliciter considerari potest. Uno modo, quantum ad ipsum divinum actum, qui est simplex et uniformis. Et secundum hoc, aequaliter se habet eius cura ad omnes, quia scilicet uno actu et simplici et maiora et minora dispensat. Alio modo potest considerari ex parte eorum quae in creaturis ex divina cura proveniunt. Et secundum hoc invenitur inaequalitas, inquantum scilicet Deus sua cura quibusdam maiora, quibusdam minora providet dona.Referencing norms: Q112A4Ad1, assert-hdda09b3c9d5cf89e28f68fc3854ab7cc94e5be4dbb614b84c80d81adfc0b8854
section/112-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1ff70501eecc52183f0f5e0f5f987e932c1c593b9021262d8af348fc2a7901fcLA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum primum modum magnitudinis gratiae. Non enim potest gratia secundum hoc maior esse, quod ad maius bonum ordinet, sed ex eo quod magis vel minus ordinat ad idem bonum magis vel minus participandum. Potest enim esse diversitas intensionis et remissionis secundum participationem subiecti, et in ipsa gratia et in finali gloria.Referencing norms: Q112A4Ad2, assert-h1a5c226753d7c58c038bee04ddc7b54ad5213d594ad82240b9d20af8f404a4f1
section/112-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7fc39764d415ec3b5deb6ea52631b3e7272fba3edaa614459c7c816962ea3dc0LA
Ad tertium dicendum quod vita naturalis pertinet ad substantiam hominis, et ideo non recipit magis et minus. Sed vitam gratiae participat homo accidentaliter, et ideo eam potest homo magis vel minus habere.Referencing norms: Q112A4Ad3, assert-hf0ea35386b4d2ae0542502a72264adde5b26ed0e22c0f16a82de1edaa674faaf
section/112-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cb7b6067b91e6225f1cd64e9ed80e9e569e83ca798bd239f5582f619166d1b35LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit maior in uno quam in alio. Gratia enim causatur in nobis ex dilectione divina, ut dictum est. Sed Sap. VI dicitur, pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter est illi cura de omnibus. Ergo omnes aequaliter gratiam ab eo consequuntur.Referencing norms: Q112A4Obiectio1, assert-h6123884f40d96503c4c37433b1a32efe2ea203d0a08aa8bd8dceea6ac748d72b, assert-h9787c480fdd520401cf08bacb60bbe541ec0acc51f9e9c24ecd01241e7db9b1e
section/112-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:3217d189cf83d11c20c17035a1d4a9ed707e0b4a84f7eb6168316659db050af1LA
Praeterea, ea quae in summo dicuntur, non recipiunt magis et minus. Sed gratia in summo dicitur, quia coniungit ultimo fini. Ergo non recipit magis et minus. Non ergo est maior in uno quam in alio.Referencing norms: Q112A4Obiectio2, assert-h269f18a8c023ff6bcb4eaaf493e619f592ee28ce680cf3618ecae220703f31ee, assert-h3926b0a1c73f84a557573911f0e6a92fc7e69c7b93bdbded75021619a23c94d7, assert-hbc67b46799bd573abc89cd79cf27d95c912e33b38121f371a36f6a055bbc9761
section/112-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:786102d1e560060130fd83041d020a2078a0f9b6d36ca1460fde9e498a762a86LA
Praeterea, gratia est vita animae, ut supra dictum est. Sed vivere non dicitur secundum magis et minus. Ergo etiam neque gratia.Referencing norms: Q112A4Obiectio3, assert-hcbe41dd650aa192abb9078f4427611470145d28cef40ff8cea208ccabae62b9a, assert-hee79c4ca0a218508582d84c0571dcc8c9a124b14573d8f487dea4c9e7e950392
section/112-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fe393bd20456a191dcbff81387280b7b90553f73feac6a908ff994c7557186b7LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus duplicem magnitudinem habere potest, unam ex parte finis vel obiecti, secundum quod dicitur una virtus alia nobilior inquantum ad maius bonum ordinatur; aliam vero ex parte subiecti, quod magis vel minus participat habitum inhaerentem. Secundum igitur primam magnitudinem, gratia gratum faciens non potest esse maior et minor, quia gratia secundum sui rationem coniungit hominem summo bono, quod est Deus. Sed ex parte subiecti, gratia potest suscipere magis vel minus, prout scilicet unus perfectius illustratur a lumine gratiae quam alius. Cuius diversitatis ratio quidem est aliqua ex parte praeparantis se ad gratiam, qui enim se magis ad gratiam praeparat, pleniorem gratiam accipit. Sed ex hac parte non potest accipi prima ratio huius diversitatis, quia praeparatio ad gratiam non est hominis nisi inquantum liberum arbitrium eius praeparatur a Deo. Unde prima causa huius diversitatis accipienda est ex parte ipsius Dei, qui diversimode suae gratiae dona dispensat, ad hoc quod ex diversis gradibus pulchritudo et perfectio Ecclesiae consurgat, sicut etiam diversos gradus rerum instituit ut esset universum perfectum. Unde apostolus, ad Ephes. IV, postquam dixerat, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi, enumeratis diversis gratiis, subiungit, ad consummationem sanctorum, in aedificationem corporis Christi.Referencing norms: Q112A4Respondeo, assert-h95e05c44abb717ee26e490eaa77f22a468572bcf07730719f2d7813fb4707e91
section/112-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:01b31d9fd6f1f6c85edcb8f8a8e70c1b4a5e5b8666c2afeff597e054af23fb2dLA
Sed contra est quod dicitur ad Ephes. IV, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Quod autem mensurate datur, non omnibus aequaliter datur. Ergo non omnes aequalem gratiam habent.Referencing norms: assert-hdce87b383f2bf3a624e4dea8a873500db950c89671231a177be501037db75b38
section/112-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:69efe919ffbabf29ae8848f8b25491f599aebb8aa17e10590aee175a15626b42LA
Ad primum ergo dicendum quod illa quae sunt per essentiam sui in anima, cognoscuntur experimentali cognitione, inquantum homo experitur per actus principia intrinseca, sicut voluntatem percipimus volendo, et vitam in operibus vitae.Referencing norms: Q112A5Ad1, assert-ha21cc96b3422044875e0700bbbbf45133f3246c256766908917407fe82c18eb0
section/112-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e915e226d43f45b076ae4fec45d054bf13807fa835890c7ae60811d9de0fb673LA
Ad secundum dicendum quod de ratione scientiae est quod homo certitudinem habeat de his quorum habet scientiam, et similiter de ratione fidei est quod homo sit certus de his quorum habet fidem. Et hoc ideo, quia certitudo pertinet ad perfectionem intellectus, in quo praedicta dona existunt. Et ideo quicumque habet scientiam vel fidem, certus est se habere. Non est autem similis ratio de gratia et caritate et aliis huiusmodi, quae perficiunt vim appetitivam.Referencing norms: Q112A5Ad2, assert-h5ac3cc96268625075bcfed1261c0302b52e0d36f54f7cf25ceca7bb4e1401192
section/112-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1e6632663056420dec78a48941b148b0db074bb887a9cf917fc35195103ced03LA
Ad tertium dicendum quod peccatum habet pro principio et pro obiecto bonum commutabile, quod nobis est notum. Obiectum autem vel finis gratiae est nobis ignotum, propter sui luminis immensitatem; secundum illud I ad Tim. ult., lucem habitat inaccessibilem.Referencing norms: Q112A5Ad3, assert-h6bbabbe0a70a075b7590728eae704177d1009c39f3c47acf76c98247351a7e76
section/112-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c6a8f379904459c86dc30c885dd3e001e3b1dd541a95699943761547262eab7eLA
Ad quartum dicendum quod apostolus ibi loquitur de donis gloriae, quae sunt nobis data in spe, quae certissime cognoscimus per fidem; licet non cognoscamus per certitudinem nos habere gratiam, per quam nos possumus ea promereri. Vel potest dici quod loquitur de notitia privilegiata, quae est per revelationem. Unde subdit, nobis autem revelavit Deus per spiritum sanctum.Referencing norms: Q112A5Ad4, assert-h58164d3365f47a55c30c4ea3dd959b588565677f7d43b1c712346af3bf0f1736
section/112-5/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e06866b0996ab669224f2a388658c7b93afea670297b21c97c8d8c4c9063f006LA
Ad quintum dicendum quod illud etiam verbum Abrahae dictum, potest referri ad notitiam experimentalem, quae est per exhibitionem operis. In opere enim illo quod fecerat Abraham, cognoscere potuit experimentaliter se Dei timorem habere. Vel potest etiam ad revelationem referri.Referencing norms: Q112A5Ad5, assert-h39bf92523495ff58330ca0225b5581d6bd65ba1b6a403315ab12d039df93d9c9
section/112-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:76d6bb76f8687176b4d840ae3dbbdc37e419b07b1385b6096ab2582e14026968LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo possit scire se habere gratiam. Gratia enim est in anima per sui essentiam. Sed certissima cognitio animae est eorum quae sunt in anima per sui essentiam; ut patet per Augustinum, XII super Gen. ad Litt. Ergo gratia certissime potest cognosci a Deo qui gratiam habet.Referencing norms: Q112A5Obiectio1, assert-h9c69b9e21280cdc397b2f34f31fd2758fb471a14c0d137425b6434f83b3ed880, assert-hc5e376529a2a10575e2e18056f16db15a1c3ab4f2adeb70312a31ba94550d586
section/112-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2b96d5bbc520709bddc06866026cac8aeadfd87ff294ba633076128752256603LA
Praeterea, sicut scientia est donum Dei, ita et gratia. Sed qui a Deo scientiam accipit, scit se scientiam habere; secundum illud Sap. VII, dominus dedit mihi horum quae sunt veram scientiam. Ergo pari ratione qui accipit gratiam a Deo, scit se gratiam habere.Referencing norms: Q112A5Obiectio2, assert-h0a29474d440c97a460da9d1cb0cda168204b09b34450dfb4176aff81fb0b1d73, assert-h3e1f4c6a278f32117f0cb6fce14a0f79d89a09e63c645b5c8bd1c66bfe7ae59e
section/112-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:014ce29d04570d4e7c7884d497af861993544bbc3e37dc0c649ab936b73465abLA
Praeterea, lumen est magis cognoscibile quam tenebra, quia secundum apostolum, ad Ephes. V, omne quod manifestatur, lumen est. Sed peccatum, quod est spiritualis tenebra, per certitudinem potest sciri ab eo qui habet peccatum. Ergo multo magis gratia, quae est spirituale lumen.Referencing norms: Q112A5Obiectio3, assert-h2e8fff1e30d8500153d2de1d45975c6c3a09447ddacb8cd4883461c3b40dfb26, assert-h6c52117f19d6cdaa0f46e278bdbfb9a56aedb43881c1210333851573148ffcbe
section/112-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f60c379e7fdf99d2796886ae4fd4541470b5d01ad4689bce89f73e861cd01914LA
Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. II, nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui a Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Sed gratia est praecipuum donum Dei. Ergo homo qui accepit gratiam per spiritum sanctum, per eundem spiritum scit gratiam esse sibi datam.Referencing norms: Q112A5Obiectio4, assert-h5921cd055f61b7050dbd291b7d7e400e63b1aeb3198053c73554c873914a4cc8, assert-hab04f13af4d2c17a96440acc3320b0c32313f2bafa28a368edc4e4c0f33c2411
section/112-5/objection/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f2b5a9a4093c3d53f82b3a59438bd4540903321309211b39e2fafddc369ac53eLA
Praeterea, Gen. XXII, ex persona domini dicitur ad Abraham, nunc cognovi quod timeas dominum, idest, cognoscere te feci. Loquitur autem ibi de timore casto, qui non est sine gratia. Ergo homo potest cognoscere se habere gratiam.Referencing norms: Q112A5Obiectio5, assert-h9b3ef2cdb34bd1cbf9dbfabec77b1d39b0b5cf64169b9cb780717e472dc67e17
section/112-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d4a197aef3a62accbd8f157fbcaf8421695b5810da3c7176c0a8eb04e70ede11LA
Respondeo dicendum quod tripliciter aliquid cognosci potest. Uno modo, per revelationem. Et hoc modo potest aliquis scire se habere gratiam. Revelat enim Deus hoc aliquando aliquibus ex speciali privilegio, ut securitatis gaudium etiam in hac vita in eis incipiat, et confidentius et fortius magnifica opera prosequantur, et mala praesentis vitae sustineant, sicut Paulo dictum est, II ad Cor. XII, sufficit tibi gratia mea. Alio modo homo cognoscit aliquid per seipsum, et hoc certitudinaliter. Et sic nullus potest scire se habere gratiam. Certitudo enim non potest haberi de aliquo, nisi possit diiudicari per proprium principium, sic enim certitudo habetur de conclusionibus demonstrativis per indemonstrabilia universalia principia; nullus autem posset scire se habere scientiam alicuius conclusionis, si principium ignoraret. Principium autem gratiae, et obiectum eius, est ipse Deus, qui propter sui excellentiam est nobis ignotus; secundum illud Iob XXXVI, ecce, Deus magnus, vincens scientiam nostram. Et ideo eius praesentia in nobis vel absentia per certitudinem cognosci non potest; secundum illud Iob IX, si venerit ad me, non videbo eum, si autem abierit, non intelligam. Et ideo homo non potest per certitudinem diiudicare utrum ipse habeat gratiam; secundum illud I ad Cor. IV, sed neque meipsum iudico, qui autem iudicat me, dominus est. Tertio modo cognoscitur aliquid coniecturaliter per aliqua signa. Et hoc modo aliquis cognoscere potest se habere gratiam, inquantum scilicet percipit se delectari in Deo, et contemnere res mundanas; et inquantum homo non est conscius sibi alicuius peccati mortalis. Secundum quem modum potest intelligi quod habetur Apoc. II, vincenti dabo manna absconditum, quod nemo novit nisi qui accipit, quia scilicet ille qui accipit, per quandam experientiam dulcedinis novit, quam non experitur ille qui non accipit. Ista tamen cognitio imperfecta est. Unde apostolus dicit, I ad Cor. IV, nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Quia ut dicitur in Psalmo XVIII, delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, domine.Referencing norms: Q112A5Respondeo, assert-h10d1b2a3c0d806a02709e9df5554b5479a5bb5c53c1889e6ab44a7b8d682e763
section/112-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:eeffddfc7805797115c2aec87eef02619ab4e6d348370a90d055498e21c14ad7LA
Sed contra est quod dicitur Eccle. IX, nemo scit utrum sit dignus odio vel amore. Sed gratia gratum faciens facit hominem dignum Dei amore. Ergo nullus potest scire utrum habeat gratiam gratum facientem.Referencing norms: assert-hdd55f3860cd9a3041f90daf73e1e5aaa4bbfb0ad1f1cc562e78dd64bcec4648c
question/112/prooemium · paragraph
la · official · sha256:a6a449eb97ac7acb04f55ac1c280766f89c0431096093414c9c9c3a65f8b43e7LA
Deinde considerandum est de causa gratiae. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum solus Deus sit causa efficiens gratiae. Secundo, utrum requiratur aliqua dispositio ad gratiam ex parte recipientis ipsam, per actum liberi arbitrii. Tertio, utrum talis dispositio possit esse necessitas ad gratiam. Quarto, utrum gratia sit aequalis in omnibus. Quinto, utrum aliquis possit scire se habere gratiam.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 113
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-gratia#LEONINA_CT_Q113
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:baa317388657856f11683bafa62d7336568b5247f3625f7ac7c37c87e4bacfe8 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 85
section/113-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d40920b5979e9902c1ac3029a8ad386cabce83b1dda2a9eb15cdf5a606a70775LA
Ad primum ergo dicendum quod quaedam miraculosa opera, etsi sint minora quam iustificatio impii quantum ad bonum quod fit, sunt tamen praeter consuetum ordinem talium effectuum. Et ideo plus habent de ratione miraculi.Referencing norms: Q113A10Ad1, assert-hc5370c670949a617a41d3fecf8bfe35632a94f4a36cb8ac3d03dd3615c3caea3
section/113-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf8488e25580148a289ebe82a4e186f8405bd6e333bc8275eae92c4bd27fe007LA
Ad secundum dicendum quod non quandocumque res naturalis movetur contra suam inclinationem, est opus miraculosum, alioquin miraculosum esset quod aqua calefieret, vel quod lapis sursum proiiceretur, sed quando hoc fit praeter ordinem propriae causae, quae nata est hoc facere. Iustificare autem impium nulla alia causa potest nisi Deus, sicut nec aquam calefacere nisi ignis. Et ideo iustificatio impii a Deo, quantum ad hoc, non est miraculosa.Referencing norms: Q113A10Ad2, assert-h638f1a005e6d91fa8aaf576822aebe3b8f0eb34a1b8440f4a8bc4b751c1e9b1e
section/113-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:af6e72d0a6af340f4c1f9d5b62e287fb2451beeb98d1e9db9a5910b966f866d4LA
Ad tertium dicendum quod sapientiam et scientiam homo natus est acquirere a Deo per proprium ingenium et studium, et ideo quando praeter hunc modum homo sapiens vel sciens efficitur, est miraculosum. Sed gratiam iustificantem non est homo natus acquirere per suam operationem, sed Deo operante. Unde non est simile.Referencing norms: Q113A10Ad3, assert-hc83b9812520c7022447cf72af60847ea6d37546e7073b8973bad83cf7bc85bf1
section/113-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:eab68529abdcf3a8ac7270bf55065014b119a5d87729d2a82d5d91ea89ae52b8LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod iustificatio impii sit opus miraculosum. Opera enim miraculosa sunt maiora non miraculosis. Sed iustificatio impii est maius opus quam alia opera miraculosa; ut patet per Augustinum in auctoritate inducta. Ergo iustificatio impii est opus miraculosum.Referencing norms: Q113A10Obiectio1, assert-h0a224ddf3a6347e43663f0e30b0e8beb1b3761759893553df80ae8fff5b979f9, assert-h8b77618d62e89b28206ca39f0044689d83efa6f11df9c14db1f3d26a256d554e
section/113-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e1cf6c7e7c552cfaec2546f0f8c50a92fab45060d2f8a409d4e263d79d75e5adLA
Praeterea, motus voluntatis ita est in anima, sicut inclinatio naturalis in rebus naturalibus. Sed quando Deus aliquid operatur in rebus naturalibus contra inclinationem naturae, est opus miraculosum, sicut cum illuminat caecum, vel suscitat mortuum. Voluntas autem impii tendit in malum. Cum igitur Deus, iustificando hominem, moveat eum in bonum, videtur quod iustificatio impii sit miraculosa.Referencing norms: Q113A10Obiectio2, assert-h67e5e942e00fca937afa67b330f7efe9b752235938089f835259e721cd82f936, assert-hc4a55cf0995e42d9d50ce52a0df247f7ec125c40380f5cb503acfe2573b924bd
section/113-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c0c2e6a2a8ef1c21b72e211c9ddee72899fb2aefc1c453c90cb64be387ce3c7bLA
Praeterea, sicut sapientia est donum Dei, ita et iustitia. Sed miraculosum est quod aliquis subito sine studio sapientiam assequatur a Deo. Ergo miraculosum est quod aliquis impius iustificetur a Deo.Referencing norms: Q113A10Obiectio3, assert-haae49fdfbf427b264e340143a69d41da5b96c4b7723912f2fe3c8ad68ef5dca9, assert-hfd3b843a6f53cd9729a31139d80de7e1f882575764af714db4b53bb0907368c4
section/113-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8c0f28277742be4d75849fd2465d39e3d2cf0a278811827beafeba0b448f417fLA
Respondeo dicendum quod in operibus miraculosis tria consueverunt inveniri. Quorum unum est ex parte potentiae agentis, quia sola divina virtute fieri possunt. Et ideo sunt simpliciter mira, quasi habentia causam occultam, ut in primo dictum est. Et secundum hoc, tam iustificatio impii quam creatio mundi, et universaliter omne opus quod a solo Deo fieri potest, miraculosum dici potest. Secundo, in quibusdam miraculosis operibus invenitur quod forma inducta est supra naturalem potentiam talis materiae, sicut in suscitatione mortui vita est supra naturalem potentiam talis corporis. Et quantum ad hoc, iustificatio impii non est miraculosa, quia naturaliter anima est gratiae capax; eo enim ipso quod facta est ad imaginem Dei, capax est Dei per gratiam, ut Augustinus dicit. Tertio modo, in operibus miraculosis invenitur aliquid praeter solitum et consuetum ordinem causandi effectum, sicut cum aliquis infirmus sanitatem perfectam assequitur subito, praeter solitum cursum sanationis quae fit a natura vel arte. Et quantum ad hoc, iustificatio impii quandoque est miraculosa, et quandoque non. Est enim iste consuetus et communis cursus iustificationis, ut, Deo movente interius animam, homo convertatur ad Deum, primo quidem conversione imperfecta, et postmodum ad perfectam deveniat, quia caritas inchoata meretur augeri, ut aucta mereatur perfici, sicut Augustinus dicit. Quandoque vero tam vehementer Deus animam movet ut statim quandam perfectionem iustitiae assequatur, sicut fuit in conversione Pauli, adhibita etiam exterius miraculosa prostratione. Et ideo conversio Pauli, tanquam miraculosa, in Ecclesia commemoratur celebriter.Referencing norms: Q113A10Respondeo, assert-h7eaed2f667c8368a5a251f190458c3cd222cca69a9b85ba84eeb26014c8012c6
section/113-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2a299e90a3108072341b194e271852c8fe3ae17cabd464b45f2e95f4f0052c83LA
Sed contra, opera miraculosa sunt supra potentiam naturalem. Sed iustificatio impii non est supra potentiam naturalem, dicit enim Augustinus, in libro de Praedest. Sanct., quod posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum, habere autem gratiae est fidelium. Ergo iustificatio impii non est miraculosa.Referencing norms: assert-h666fe1d4ce20bf08d85f9bf51a960bfba66580680244df789ec0f2bbb1a40740
section/113-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4a48336e8cb4ba2cea9b4edd51601f58bb5d737a2f5fa24eb0b9ed1b7e0d3172LA
Ad primum ergo dicendum quod omne peccatum, secundum quod importat quandam inordinationem mentis non subditae Deo, iniustitia potest dici praedictae iustitiae contraria; secundum illud I Ioan. III, omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. Et secundum hoc, remotio cuiuslibet peccati dicitur iustificatio.Referencing norms: Q113A1Ad1, assert-hd9475124b461d3bcf33a966d8f470ad6af5dc662c2e34e011f5b0fca930f0acf
section/113-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:82ab8a6187874716d8816f05b2aabdc8556e33adadb5430956b5f817f49dd4feLA
Ad secundum dicendum quod fides et caritas dicunt ordinem specialem mentis humanae ad Deum secundum intellectum vel affectum. Sed iustitia importat generaliter totam rectitudinem ordinis. Et ideo magis denominatur huiusmodi transmutatio a iustitia quam a caritate vel fide.Referencing norms: Q113A1Ad2, assert-h3496b53692794a876412e983ee01c16ed77ca8d4bf472dbf76d3ee307eb4364d
section/113-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8afdac8067a964a772b1c5b8d35e3ca8e8b404044449a7b5f9746c802002b9d6LA
Ad tertium dicendum quod vocatio refertur ad auxilium Dei interius moventis et excitantis mentem ad deserendum peccatum. Quae quidem motio Dei non est ipsa remissio peccati, sed causa eius.Referencing norms: Q113A1Ad3, assert-hab25335032d404c180cad099b76b20adae49e02a70539bec71a05aaf1ed5e74c
section/113-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:82bb7821d6a3d02332d9f6659a5d7063151ba8aec8d564a29fc113ef6357a61dLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod iustificatio impii non sit remissio peccatorum. Peccatum enim non solum iustitiae opponitur, sed omnibus virtutibus; ut ex supradictis patet. Sed iustificatio significat motum quendam ad iustitiam. Non ergo omnis peccati remissio est iustificatio, cum omnis motus sit de contrario in contrarium.Referencing norms: Q113A1Obiectio1, assert-h4878b3ae5b4353c9fcc0753d2116617d4f6ac4e4bdd99977489ed2f221855c77, assert-h9ebd2a63f153786180a3c266269a19b4d6fc031c10b40b82efeec1096dcaab62
section/113-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:651ca8ccf6e7269ec256c2c107432e5bb8ce6358274dd5729b0cfa76a8200d0aLA
Praeterea, unumquodque debet denominari ab eo quod est potissimum in ipso, ut dicitur in II de anima. Sed remissio peccatorum praecipue fit per fidem, secundum illud Act. XV, fide purificans corda eorum; et per caritatem, secundum illud Prov. X, universa delicta operit caritas. Magis ergo remissio peccatorum debuit denominari a fide vel a caritate, quam a iustitia.Referencing norms: Q113A1Obiectio2, assert-h0f697f76899b612fd60c3d374db0dfd938dd5fc46a1c94c9ea7f356a232ab460, assert-h80cd0b491df0b6baccc2a1f039f38358316798c820b3041f00108e31a36f498a
section/113-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c51490c792910ddf6fe2c126bd7d067a27ff0bbe2f0a534c463b04406af25cedLA
Praeterea, remissio peccatorum idem esse videtur quod vocatio, vocatur enim qui distat; distat autem aliquis a Deo per peccatum. Sed vocatio iustificationem praecedit; secundum illud Rom. VIII, quos vocavit, hos et iustificavit. Ergo iustificatio non est remissio peccatorum.Referencing norms: Q113A1Obiectio3, assert-h473a4ab63d13df3cf1f8bbf4073f16c897f6f27057af8d65c2e75732f475da30, assert-hcf65875cf954ea79cdae1e462fab6fdb30c146325e2e13d3e0fafbe84902579e
section/113-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3958d09ea5a5d0a28152a5f9d8ee878d6852afb9dcef04973385568613f6f942LA
Respondeo dicendum quod iustificatio passive accepta importat motum ad iustitiam; sicut et calefactio motum ad calorem. Cum autem iustitia de sui ratione importet quandam rectitudinem ordinis, dupliciter accipi potest. Uno modo, secundum quod importat ordinem rectum in ipso actu hominis. Et secundum hoc iustitia ponitur virtus quaedam, sive sit particularis iustitia, quae ordinat actum hominis secundum rectitudinem in comparatione ad alium singularem hominem; sive sit iustitia legalis, quae ordinat secundum rectitudinem actum hominis in comparatione ad bonum commune multitudinis; ut patet in V Ethic. Alio modo dicitur iustitia prout importat rectitudinem quandam ordinis in ipsa interiori dispositione hominis, prout scilicet supremum hominis subditur Deo, et inferiores vires animae subduntur supremae, scilicet rationi. Et hanc etiam dispositionem vocat philosophus, in V Ethic., iustitiam metaphorice dictam. Haec autem iustitia in homine potest fieri dupliciter. Uno quidem modo, per modum simplicis generationis, quae est ex privatione ad formam. Et hoc modo iustificatio posset competere etiam ei qui non esset in peccato, dum huiusmodi iustitiam a Deo acciperet, sicut Adam dicitur accepisse originalem iustitiam. Alio modo potest fieri huiusmodi iustitia in homine secundum rationem motus qui est de contrario in contrarium. Et secundum hoc, iustificatio importat transmutationem quandam de statu iniustitiae ad statum iustitiae praedictae. Et hoc modo loquimur hic de iustificatione impii; secundum illud apostoli, ad Rom. IV, ei qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, et cetera. Et quia motus magis denominatur a termino ad quem quam a termino a quo, ideo huiusmodi transmutatio, qua aliquis transmutatur a statu iniustitiae per remissionem peccati, sortitur nomen a termino ad quem, et vocatur iustificatio impii.Referencing norms: JustificationIsRemission, Q113A1Respondeo, assert-hc8df20614331cc58795f8c9b869de09d6a1ad36788e0c41aa80a08c627f3a132
section/113-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:41f0a1d9e55a1c641c2358cabbd6741853f1405336e8336d02c7e62ea539d4deLA
Sed contra est quod, Rom. VIII super illud, quos vocavit, hos et iustificavit, dicit Glossa, remissione peccatorum. Ergo remissio peccatorum est iustificatio.Referencing norms: assert-h0dbdc0ec24fee89abd3ac7c9b4df463a34ddad8665ab7d0b3da513a64c0f5d17
section/113-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e3da933b94afe7605dd88cadbbd06cc9f054bdd37a15195a40d2529450f770f8LA
Ad primum ergo dicendum quod plus requiritur ad hoc quod offendenti remittatur offensa, quam ad hoc quod simpliciter aliquis non offendens non habeatur odio. Potest enim apud homines contingere quod unus homo aliquem alium nec diligat nec odiat; sed si eum offendat, quod ei dimittat offensam, hoc non potest contingere absque speciali benevolentia. Benevolentia autem Dei ad hominem reparari dicitur per donum gratiae. Et ideo licet, antequam homo peccet, potuerit esse sine gratia et sine culpa; tamen post peccatum, non potest esse sine culpa nisi gratiam habeat.Referencing norms: Q113A2Ad1, assert-hc6f5fb4cf891378cc30421e05ca2c4cdf4a1071714596500dcfa99d077879a1e
section/113-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2816a8a97ea96e03d944a26eafc0be427efc5e93fcf3271d74c4eda206942af9LA
Ad secundum dicendum quod, sicut dilectio Dei non solum consistit in actu voluntatis divinae, sed etiam importat quendam gratiae effectum, ut supra dictum est; ita etiam et hoc quod est Deum non imputare peccatum homini, importat quendam effectum in ipso cuius peccatum non imputatur. Quod enim alicui non imputetur peccatum a Deo, ex divina dilectione procedit.Referencing norms: Q113A2Ad2, assert-hc60bfb54b1ff74c9b40ec596bd123623aca1c7890b332e5f85089789d74d52d2
section/113-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e4a1cd31a10cc593feaa90209fdde8ac199e4973d433757234501567802e4baLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de nuptiis et Concup., si a peccato desistere, hoc esset non habere peccatum, sufficeret ut hoc moneret Scriptura, fili, peccasti, non adiicias iterum. Non autem sufficit, sed additur, et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur. Transit enim peccatum actu, et remanet reatu, ut supra dictum est. Et ideo cum aliquis a peccato unius vitii transit in peccatum contrarii vitii, desinit quidem habere actum praeteriti, sed non desinit habere reatum, unde simul habet reatum utriusque peccati. Non enim peccata sunt sibi contraria ex parte aversionis a Deo, ex qua parte peccatum reatum habet.Referencing norms: Q113A2Ad3, assert-h3d957cda06f5de54ec587192f553f45922c46f7e9d78d14d9f173f6bc3602d72
section/113-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f9cc9f1fd8f086b3a6853e668ad59cdf84261813663795b3fe4f7002bf234518LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad remissionem culpae, quae est iustificatio impii, non requiratur gratiae infusio. Potest enim aliquis removeri ab uno contrario sine hoc quod perducatur ad alterum, si contraria sint mediata. Sed status culpae et status gratiae sunt contraria mediata, est enim medius status innocentiae, in quo homo nec gratiam habet nec culpam. Ergo potest alicui remitti culpa sine hoc quod perducatur ad gratiam.Referencing norms: Q113A2Obiectio1, assert-h554aae4b5ba2a7d810272d4329de7f99eeb05d301f86c8b927ad3eb91d621b88, assert-h64ec9ceb7edf31c0d42224667783cc28b97a9f51b3f3199d965ff1c70de750a1
section/113-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:76b93aac87e3566f86c762dd2310692022c3faa3d10b5c20314e82855413d017LA
Praeterea, remissio culpae consistit in reputatione divina; secundum illud Psalmi XXXI, beatus vir cui non imputavit dominus peccatum. Sed infusio gratiae ponit etiam aliquid in nobis, ut supra habitum est. Ergo infusio gratiae non requiritur ad remissionem culpae.Referencing norms: Q113A2Obiectio2, assert-ha09b9c2b104742dcd1400508b28b194bd017a68f60e65c8bd55babbd4fe263ba, assert-hc609f1767ca22f99953a632c66f6cb6fc3efb512aef1c3e8caf0840db6497633
section/113-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:31b8ac55b5b10613e5147bcc33d67a43366f38b32d5c3018b99dd0cc820d4ef9LA
Praeterea, nullus subiicitur simul duobus contrariis. Sed quaedam peccata sunt contraria, sicut prodigalitas et illiberalitas. Ergo qui subiicitur peccato prodigalitatis, non simul subiicitur peccato illiberalitatis. Potest tamen contingere quod prius ei subiiciebatur. Ergo peccando vitio prodigalitatis, liberatur a peccato illiberalitatis. Et sic remittitur aliquod peccatum sine gratia.Referencing norms: Q113A2Obiectio3, assert-h55a3867ca24e8a451534ec10d6f0b3ddd599cfef2cd2eba64ac158a4919f5738, assert-h5e8f0f5cef6e66888dfcbd223be5e91d01429bc15ccfb0f6fa04f979e40a9a5a, assert-h85a5494d91b0fc2449d1fdf0a536cada0053fe156c220c561897ced531f7d7a4
section/113-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9ac8e0cca125059188c70c7c28e0eb68a23c6e093a86555e5657eb4c5019caa3LA
Respondeo dicendum quod homo peccando Deum offendit, sicut ex supradictis patet. Offensa autem non remittitur alicui nisi per hoc quod animus offensi pacatur offendenti. Et ideo secundum hoc peccatum nobis remitti dicitur, quod Deus nobis pacatur. Quae quidem pax consistit in dilectione qua Deus nos diligit. Dilectio autem Dei, quantum est ex parte actus divini, est aeterna et immutabilis, sed quantum ad effectum quem nobis imprimit, quandoque interrumpitur, prout scilicet ab ipso quandoque deficimus et quandoque iterum recuperamus. Effectus autem divinae dilectionis in nobis qui per peccatum tollitur, est gratia, qua homo fit dignus vita aeterna, a qua peccatum mortale excludit. Et ideo non posset intelligi remissio culpae, nisi adesset infusio gratiae.Referencing norms: Q113A2Respondeo, assert-hadc3a158edf977c473f37e1e26d5ecd4181801b1ad14288c1b73f021aaf1a056
section/113-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3ac5fbe0d37664ca579eab7f904771857d45233dce5fccae5c43bbff7ed11866LA
Sed contra est quod dicitur Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius.Referencing norms: assert-h770de960961774af5673ac4e6cc23c53db8b06bd82078c97859fdb544821a09a
section/113-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b395aed98a1f7e553e166dd7dbb3ee1ce5b9c31de12ded70e48651bee82bf151LA
Ad primum ergo dicendum quod pueri non sunt capaces motus liberi arbitrii, et ideo moventur a Deo ad iustitiam per solam informationem animae ipsorum. Non autem hoc fit sine sacramento, quia sicut peccatum originale, a quo iustificantur, non propria voluntate ad eos pervenit, sed per carnalem originem; ita etiam per spiritualem regenerationem a Christo in eos gratia derivatur. Et eadem ratio est de furiosis et amentibus qui nunquam usum liberi arbitrii habuerunt. Sed si quis aliquando habuerit usum liberi arbitrii, et postmodum eo careat vel per infirmitatem vel per somnum; non consequitur gratiam iustificantem per Baptismum exterius adhibitum, aut per aliquod aliud sacramentum, nisi prius habuerit sacramentum in proposito; quod sine usu liberi arbitrii non contingit. Et hoc modo ille de quo loquitur Augustinus, recreatus fuit, quia et prius et postea Baptismum acceptavit.Referencing norms: Q113A3Ad1, assert-hac2d2111878473d64b02585bcdef14e0c9ac1deea9cc15479007d36d554f11fa
section/113-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:865db7430bf9abe36892e06b4d8dd239260a4228af71368bdac67141578bac25LA
Ad secundum dicendum quod etiam Salomon dormiendo non meruit sapientiam, nec accepit. Sed in somno declaratum est ei quod, propter praecedens desiderium, ei a Deo sapientia infunderetur, unde ex eius persona dicitur, Sap. VII, optavi, et datus est mihi sensus. Vel potest dici quod ille somnus non fuit naturalis, sed somnus prophetiae; secundum quod dicitur Num. XII, si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum. In quo casu aliquis usum liberi arbitrii habet. Et tamen sciendum est quod non est eadem ratio de dono sapientiae et de dono gratiae iustificantis. Nam donum gratiae iustificantis praecipue ordinat hominem ad bonum, quod est obiectum voluntatis, et ideo ad ipsum movetur homo per motum voluntatis, qui est motus liberi arbitrii. Sed sapientia perficit intellectum, qui praecedit voluntatem, unde absque completo motu liberi arbitrii, potest intellectus dono sapientiae illuminari. Sicut etiam videmus quod in dormiendo aliqua hominibus revelantur, sicut dicitur Iob XXXIII, quando irruit sopor super homines et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.Referencing norms: Q113A3Ad2, assert-h5adda9c0a627b9b0a0d75c80a76cced34b4f60f18e93ea54064f10447631736a
section/113-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7808297cfa0451477d7174dce58b72e93e73a9f3cc1fd6405333e1c7c0e6bb16LA
Ad tertium dicendum quod in infusione gratiae iustificantis est quaedam transmutatio animae, et ideo requiritur motus proprius animae humanae, ut anima moveatur secundum modum suum. Sed conservatio gratiae est absque transmutatione, unde non requiritur aliquis motus ex parte animae, sed sola continuatio influxus divini.Referencing norms: Q113A3Ad3, assert-h48d6b15a523ae9742def5674f8e8541b5e32053ec64c44ca56a40976e19aef64
section/113-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5b35c34c41cabe89f9d2ef1ea5286f0ee7fb226a8f33ea9246f5050cec7b3605LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ad iustificationem impii non requiratur motus liberi arbitrii. Videmus enim quod per sacramentum Baptismi iustificantur pueri absque motu liberi arbitrii, et etiam interdum adulti, dicit enim Augustinus, in IV Confess., quod cum quidam suus amicus laboraret febribus, iacuit diu sine sensu in sudore letali; et dum desperaretur, baptizatus est nesciens, et recreatus est; quod fit per gratiam iustificantem. Sed Deus potentiam suam non alligavit sacramentis. Ergo etiam potest iustificare hominem sine sacramentis absque omni motu liberi arbitrii.Referencing norms: Q113A3Obiectio1, assert-h30d5e26831367f2af1c6b92bbaa8dcad1f2cf960867015253dbe934e944c688d, assert-he6ecd803200287c3525c10c5532fe025cdb9a3a5ca4ae196829a3ac701d5cec1
section/113-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6f5ff1c9cdb6f4f3e5e7a537b528bb4d371bc5c0f891ae57922616630def7bc0LA
Praeterea, in dormiendo homo non habet usum rationis, sine quo non potest esse motus liberi arbitrii. Sed Salomon in dormiendo consecutus est a Deo donum sapientiae; ut habetur III Reg. III, et II Paral. I. Ergo etiam, pari ratione, donum gratiae iustificantis quandoque datur homini a Deo absque motu liberi arbitrii.Referencing norms: Q113A3Obiectio2, assert-h04ba8d0e34ce1f7acf49a377104b5e1924b98dc98acccbd523f028a7a7539ae2, assert-ha237c213897de66af99c43c977934c56c699a27fbf45c303c7c37787bfebbc78
section/113-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a3c833556ccb1a6b01f5395b871c2218e2d813ca795a5f084de6de43879531f7LA
Praeterea, per eandem causam gratia producitur in esse et conservatur, dicit enim Augustinus, VIII super Gen. ad Litt., quod ita se debet homo ad Deum convertere, ut ab illo semper fiat iustus. Sed absque motu liberi arbitrii gratia in homine conservatur. Ergo absque motu liberi arbitrii potest a principio infundi.Referencing norms: Q113A3Obiectio3, assert-h55df58c3282001d31388eaafe48ff178ecefe683e95d53788c02dd0573317a53, assert-hceecae10e997ff075094e7abac98391b1cd7b5fcead52b12e85cb82cd042ae80
section/113-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:88738fb9de9d07618251a6958e1c4247a3685ce237f088eea39d5fd96c8dc41cLA
Respondeo dicendum quod iustificatio impii fit Deo movente hominem ad iustitiam, ipse enim est qui iustificat impium, ut dicitur Rom. IV. Deus autem movet omnia secundum modum uniuscuiusque, sicut in naturalibus videmus quod aliter moventur ab ipso gravia et aliter levia, propter diversam naturam utriusque. Unde et homines ad iustitiam movet secundum conditionem naturae humanae. Homo autem secundum propriam naturam habet quod sit liberi arbitrii. Et ideo in eo qui habet usum liberi arbitrii, non fit motio a Deo ad iustitiam absque motu liberi arbitrii; sed ita infundit donum gratiae iustificantis, quod etiam simul cum hoc movet liberum arbitrium ad donum gratiae acceptandum, in his qui sunt huius motionis capaces.Referencing norms: Q113A3Respondeo, assert-h4ef110736e65bb02ce75e4ecd5334d9a87e880baae1c644bd9d3517ec2329483
section/113-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:77452ba72969744ed7b7bef8a439a2503981a28f53b1470485add077acace4feLA
Sed contra est quod dicitur Ioan. VI, omnis qui audit a patre et didicit, venit ad me. Sed discere non est sine motu liberi arbitrii, addiscens enim consentit docenti. Ergo nullus venit ad Deum per gratiam iustificantem absque motu liberi arbitrii.Referencing norms: assert-h194a797820a37c9737e389172b7801cee83ec512b195c173d714e55ece494df0
section/113-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:22ee746a5dccbf63feefa165148c3b3da12fc53247fdc3b63f98bb6778aa856fLA
Ad primum ergo dicendum quod motus fidei non est perfectus nisi sit caritate informatus, unde simul in iustificatione impii cum motu fidei, est etiam motus caritatis. Movetur autem liberum arbitrium in Deum ad hoc quod ei se subiiciat, unde etiam concurrit actus timoris filialis, et actus humilitatis. Contingit enim unum et eundem actum liberi arbitrii diversarum virtutum esse, secundum quod una imperat et alia imperatur, prout scilicet actus est ordinabilis ad diversos fines. Actus autem misericordiae operatur contra peccatum per modum satisfactionis, et sic sequitur iustificationem, vel per modum praeparationis, inquantum misericordes misericordiam consequuntur, et sic etiam potest praecedere iustificationem; vel etiam ad iustificationem concurrere simul cum praedictis virtutibus, secundum quod misericordia includitur in dilectione proximi.Referencing norms: Q113A4Ad1, assert-haebb003e7374b8b408eaeb4d9d9972f99989f2f98ce091145d8c1fae051e1016
section/113-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c33788c36bd148aa7056db2d0b2eca6343a711facf9f6fcb690dcc81c54950f1LA
Ad secundum dicendum quod per cognitionem naturalem homo non convertitur in Deum inquantum est obiectum beatitudinis et iustificationis causa, unde talis cognitio non sufficit ad iustificationem. Donum autem sapientiae praesupponit cognitionem fidei, ut ex supradictis patet.Referencing norms: Q113A4Ad2, assert-h8cce87896529297cd76a8fe64763f2b42c272a4f41fb94e00f53cd93e608f5e4
section/113-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5301080dea70422d4d232d6bb36a0dcd21c76bfa850a6807df4d53ebb8e864baLA
Ad tertium dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Rom. IV, credenti in eum qui iustificat impium, reputabitur fides eius ad iustitiam, secundum propositum gratiae Dei. Ex quo patet quod in iustificatione impii requiritur actus fidei quantum ad hoc, quod homo credat Deum esse iustificatorem hominum per mysterium Christi.Referencing norms: Q113A4Ad3, assert-h6457b748875f7c2668e570a829d57a99d29a7ab2a03c0d1da066c366dd2e8b15
section/113-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7d1bb45c5a67dd06b4d1e21c706c52edd3adc78385183e91f6fbd2b4163b94c5LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad iustificationem impii non requiratur motus fidei. Sicut enim per fidem iustificatur homo, ita etiam et per quaedam alia. Scilicet per timorem; de quo dicitur Eccli. I, timor domini expellit peccatum, nam qui sine timore est, non poterit iustificari. Et iterum per caritatem; secundum illud Luc. VII, dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et iterum per humilitatem; secundum illud Iac. IV, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et iterum per misericordiam; secundum illud Prov. XV, per misericordiam et fidem purgantur peccata. Non ergo magis motus fidei requiritur ad iustificationem quam motus praedictarum virtutum.Referencing norms: Q113A4Obiectio1, assert-h5b9d3b43f34ae989a0d2bb3cc3f464ff7b92a8f2ee8220af0da4a86f32e00239
section/113-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d1dc5896eb2ae7570d7d35a55d3eaa5330f6d20735fd9594a4173484a4158139LA
Praeterea, actus fidei non requiritur ad iustificationem nisi inquantum per fidem homo cognoscit Deum. Sed etiam aliis modis potest homo Deum cognoscere, scilicet per cognitionem naturalem, et per donum sapientiae. Ergo non requiritur actus fidei ad iustificationem impii.Referencing norms: Q113A4Obiectio2, assert-h110969452d76e74477a792d71de481e11769ccec99a42aa4d23d4f9ac6c282ce, assert-h556c64721f82a0ec80f3d6a9b8961820612afc7ed92ea96af2e43c9e158d49b4
section/113-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:388437af21edc16fdd64cfd44f4847c762ed0c4b137c7b9cef2f129cb6c40b40LA
Praeterea, diversi sunt articuli fidei. Si igitur actus fidei requiratur ad iustificationem impii, videtur quod oporteret hominem, quando primo iustificatur, de omnibus articulis fidei cogitare. Sed hoc videtur inconveniens, cum talis cogitatio longam temporis moram requirat. Ergo videtur quod actus fidei non requiratur ad iustificationem.Referencing norms: Q113A4Obiectio3, assert-h6847c18c2c3fc903d845a4194e9115ff4a6350e2a8fed0576f111a1c64947325, assert-hf599c19cc184a67199924ca79588c5c7e94992821d8a403eb21bbeca97dfe98b
section/113-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c417d38dae1666f4a1bc6be2d4e5c210591135579f16af42918e1fd507865c04LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, motus liberi arbitrii requiritur ad iustificationem impii, secundum quod mens hominis movetur a Deo. Deus autem movet animam hominis convertendo eam ad seipsum; ut dicitur in Psalmo LXXXIV, secundum aliam litteram, Deus, tu convertens vivificabis nos. Et ideo ad iustificationem impii requiritur motus mentis quo convertitur in Deum. Prima autem conversio in Deum fit per fidem; secundum illud ad Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere quia est. Et ideo motus fidei requiritur ad iustificationem impii.Referencing norms: Q113A4Respondeo, assert-h696cf724d6dff7abeb2845f9d047fc638c512dd333eaac347f00843266b3871b
section/113-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6152d89131bb780f6773ef12ddd9b44c6445a867b2312b322cbb8e8554865863LA
Sed contra est quod dicitur Rom. V, iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum.Referencing norms: assert-h758e75caeea396f699e5b63b4db7da4763ee784d3cc7f446165b0ed917d710f2
section/113-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:925ed62120a85b277e3d41158a076e967257369ea1cd068e5f62f0fde8c129d8LA
Ad primum ergo dicendum quod ad eandem virtutem pertinet prosequi unum oppositorum, et refugere aliud. Et ideo sicut ad caritatem pertinet diligere Deum, ita etiam detestari peccata, per quae anima separatur a Deo.Referencing norms: Q113A5Ad1, assert-hf8075254e6adea1d909fbbf876bbc41f4ba207fab440a4762fb02186e65631c0
section/113-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:73e93b10a09d6ae97fa457a1cc6e90d8686fbd1b76ab0cfff7d9e1318c604c31LA
Ad secundum dicendum quod ad posteriora non debet homo regredi per amorem; sed quantum ad hoc debet ea oblivisci, ut ad ea non afficiatur. Debet tamen eorum recordari per considerationem ut ea detestetur, sic enim ab eis recedit.Referencing norms: Q113A5Ad2, assert-h3159a92ccc4fa77d2f34be6f78742efb61189ae7f430abf0916999d648c26393
section/113-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:34f7d8ddbde431d934d22f744c8516f157d58c3590eba4315ec040f7d79a0fc9LA
Ad tertium dicendum quod in tempore praecedente iustificationem, oportet quod homo singula peccata quae commisit detestetur, quorum memoriam habet. Et ex tali consideratione praecedenti subsequitur in anima quidam motus detestantis universaliter omnia peccata commissa, inter quae etiam includuntur peccata oblivioni tradita, quia homo in statu illo est sic dispositus ut etiam de his quae non meminit, contereretur, si memoriae adessent. Et iste motus concurrit ad iustificationem.Referencing norms: Q113A5Ad3, assert-h155ea5b09b4decc83275320de85cb167c52fe7a566eb27e089fda17862e4c7a5
section/113-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:431a7cfbdb80af7ef0fa3d30dee30f3dc210005fadcc77a29ef89cad1d661833LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ad iustificationem impii non requiratur motus liberi arbitrii in peccatum. Sola enim caritas sufficit ad deletionem peccati, secundum illud Prov. X, universa delicta operit caritas. Sed caritatis obiectum non est peccatum. Ergo non requiritur ad iustificationem impii motus liberi arbitrii in peccatum.Referencing norms: Q113A5Obiectio1, assert-h1b3e23bf73f30f0a8c36d28dd5440c59918e60dddbd9d0bd22a41ed5a813fa15, assert-h7e1fd33a04938b04119a2b57ce15c77a4fd02f562c952b074ceb001e60db0791
section/113-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e22e2d0b3197ab4b6e58e8d5296eb2a44623f73cb2175fd028d5e2d8ae178194LA
Praeterea, qui in anteriora tendit, ad posteriora respicere non debet; secundum illud apostoli, ad Philipp. III, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis. Sed tendenti in iustitiam retrorsum sunt peccata praeterita. Ergo eorum debet oblivisci, nec in ea se debet extendere per motum liberi arbitrii.Referencing norms: Q113A5Obiectio2, assert-hbdb943dbd52015a2b2dfab6d09c835a88440f73848f40ffc0bdab59e1fc8e3b4, assert-he16fe842177e89c5977e257f016f1f42e05232c0fd9d4a57e346d876f59cd1bc
section/113-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8cf8ca0ec0d701c2ae5a3c8001aeacb99489143011c4bf395320b2d566b2debdLA
Praeterea, in iustificatione impii non remittitur unum peccatum sine alio, impium enim est a Deo dimidiam sperare veniam. Si igitur in iustificatione impii oporteat liberum arbitrium moveri contra peccatum, oporteret quod de omnibus peccatis suis cogitaret. Quod videtur inconveniens, tum quia requireretur magnum tempus ad huiusmodi cogitationem; tum etiam quia peccatorum quorum est homo oblitus, veniam habere non posset. Ergo motus liberi arbitrii in peccatum non requiritur ad iustificationem impii.Referencing norms: Q113A5Obiectio3, assert-h485e34a29dac305ec869efc46997c86ba1b30180541d3672e629a44913778c3b
section/113-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3830303bc6cbd4c8314497dab7fa2850099d638781a4b7e3cf69cefda10a2e41LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iustificatio impii est quidam motus quo humana mens movetur a Deo a statu peccati in statum iustitiae. Oportet igitur quod humana mens se habeat ad utrumque extremorum secundum motum liberi arbitrii, sicut se habet corpus localiter motum ab aliquo movente ad duos terminos motus. Manifestum est autem in motu locali corporum quod corpus motum recedit a termino a quo, et accedit ad terminum ad quem. Unde oportet quod mens humana, dum iustificatur, per motum liberi arbitrii recedat a peccato, et accedat ad iustitiam. Recessus autem et accessus in motu liberi arbitrii accipitur secundum detestationem et desiderium, dicit enim Augustinus, super Ioan. exponens illud, mercenarius autem fugit, affectiones nostrae motus animorum sunt, laetitia animi diffusio, timor animi fuga est; progrederis animo cum appetis, fugis animo cum metuis. Oportet igitur quod in iustificatione impii sit motus liberi arbitrii duplex, unus quo per desiderium tendat in Dei iustitiam; et alius quo detestetur peccatum.Referencing norms: Q113A5Respondeo, assert-h432b2f9196d3b915ebae52fb24d1fdf8ead0486b6dc371554752537385f2fac2
section/113-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8aff325a6bd3f7e290af672be9670f89daa8a0ebe8bf23bd250d7b1d917704a5LA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XXXI, dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.Referencing norms: assert-h160737815ac027c1be243d6a97eb5739261315a4dd1d4e59059539c341f47386
section/113-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:10a4978d3aa6cdbe9de9f4b0ec7b7f98a8a4b52cc13e48c61c398baaa7f5cd76LA
Ad primum ergo dicendum quod iustificatio impii dicitur esse ipsa remissio peccatorum, secundum quod omnis motus accipit speciem a termino. Et tamen ad terminum consequendum multa alia requiruntur, ut ex supradictis patet.Referencing norms: Q113A6Ad1, assert-h15e84253882bf7e6876ccd59a7d70e6e3c942a509e1d749a34c247fdf8084a52
section/113-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e85a01e3ae57a516eac6009266a50c4c63fd4bddbfbdb19b2fa6534387826829LA
Ad secundum dicendum quod gratiae infusio et remissio culpae dupliciter considerari possunt. Uno modo, secundum ipsam substantiam actus. Et sic idem sunt, eodem enim actu Deus et largitur gratiam et remittit culpam. Alio modo possunt considerari ex parte obiectorum. Et sic differunt, secundum differentiam culpae quae tollitur, et gratiae quae infunditur. Sicut etiam in rebus naturalibus generatio et corruptio differunt, quamvis generatio unius sit corruptio alterius.Referencing norms: Q113A6Ad2, assert-hac75c5fb6703ee9781950b5027f232b930e312bd6c64e8b0159cb5ad1adf000b
section/113-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c0f4d178906fab63e1bd4c15265849365ca8a5f97b6ccc34755fc25df077b2abLA
Ad tertium dicendum quod ista non est connumeratio secundum divisionem generis in species, in qua oportet quod connumerata sint simul, sed secundum differentiam eorum quae requiruntur ad completionem alicuius. In qua quidem enumeratione aliquid potest esse prius, et aliquid posterius, quia principiorum et partium rei compositae potest esse aliquid alio prius.Referencing norms: Q113A6Ad3, assert-h33c202523e6baa0ba621ef30e45e0db6c88ac8acd795ae45d793d85bde068a8f
section/113-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5eeed08f19bc45aaff77b9d344e3a4cd6682a8679ecd94e7d19ab46ce8bb15d8LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod remissio peccatorum non debeat numerari inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii. Substantia enim rei non connumeratur his quae ad rem requiruntur, sicut homo non debet connumerari animae et corpori. Sed ipsa iustificatio impii est remissio peccatorum, ut dictum est. Ergo remissio peccatorum non debet computari inter ea quae ad iustificationem impii requiruntur.Referencing norms: Q113A6Obiectio1, assert-hce456de15c27922377432d1fe473cddce2e1f53ac22c3fa920c814cf21b9f3e2, assert-hdf281011cb787743f17cdf3ee53d4ba04e1c4768c84aadf828604e98f7b11a43
section/113-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cc9671ba515ef8ca4aad4f0d23895637a8235d2708e6fb653fb9adb56b57f2dbLA
Praeterea, idem est gratiae infusio et culpae remissio, sicut idem est illuminatio et tenebrarum expulsio. Sed idem non debet connumerari sibi ipsi, unum enim multitudini opponitur. Ergo non debet culpae remissio connumerari infusioni gratiae.Referencing norms: Q113A6Obiectio2, assert-h643269279dce5f0a8094f7910cd4a23f15335d58dda85baee42dacf1afbe44f1, assert-h9fd15d5ae731bc5fd69195f216c49d63502d3273724e2be95efeb752e8347b5e
section/113-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2c99145d5c0c8b830be947921273b43d0c30523de7dcfa39c99e2d988f882a44LA
Praeterea, remissio peccatorum consequitur ad motum liberi arbitrii in Deum et in peccatum, sicut effectus ad causam, per fidem enim et contritionem remittuntur peccata. Sed effectus non debet connumerari suae causae, quia ea quae connumerantur quasi ad invicem condivisa, sunt simul natura. Ergo remissio culpae non debet connumerari aliis quae requiruntur ad iustificationem impii.Referencing norms: Q113A6Obiectio3, assert-h7c1efddc470752a92e2771185711e294d3e2da6f2562c68b3439ae6138207fcf, assert-hff3584235ac769bbc82be26cc9d4789283bdfde3f354ba7f44e280f4b88f946a
section/113-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:173e48548bbc7bf4810a1e87ae92322901c29a9a05366a6c8f5a7a5af30eaa6dLA
Respondeo dicendum quod quatuor enumerantur quae requiruntur ad iustificationem impii, scilicet gratiae infusio; motus liberi arbitrii in Deum per fidem; et motus liberi arbitrii in peccatum; et remissio culpae. Cuius ratio est quia, sicut dictum est, iustificatio est quidam motus quo anima movetur a Deo a statu culpae in statum iustitiae. In quolibet autem motu quo aliquid ab altero movetur, tria requiruntur, primo quidem, motio ipsius moventis; secundo, motus mobilis; et tertio, consummatio motus, sive perventio ad finem. Ex parte igitur motionis divinae, accipitur gratiae infusio; ex parte vero liberi arbitrii moti, accipiuntur duo motus ipsius, secundum recessum a termino a quo, et accessum ad terminum ad quem; consummatio autem, sive perventio ad terminum huius motus, importatur per remissionem culpae, in hoc enim iustificatio consummatur.Referencing norms: Q113A6Respondeo, assert-hcad8b8b270138d3fa22ce145d6ef01e3e1d022ffa89e050fe447a755f29724c2
section/113-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:18ad9fa58b743b7bf5bf75224e31e74fef484e372526b193dcc423df6300f3abLA
Sed contra est quod in enumeratione eorum quae requiruntur ad rem, non debet praetermitti finis, qui est potissimum in unoquoque. Sed remissio peccatorum est finis in iustificatione impii, dicitur enim Isaiae XXVII, iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum eius. Ergo remissio peccatorum debet connumerari inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii.Referencing norms: assert-h933fdb6abc525652c241bf22b2c549a1199c3cd622aabe532a26539424f31a79
section/113-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:adbcb3db8db3385deae275575c45f8e10ec193e3243a5b83088d330625dc3215LA
Ad primum ergo dicendum quod motus liberi arbitrii qui concurrit ad iustificationem impii, est consensus ad detestandum peccatum et ad accedendum ad Deum, qui quidem consensus subito fit. Contingit autem quandoque quod praecedit aliqua deliberatio, quae non est de substantia iustificationis, sed via in iustificationem, sicut motus localis est via ad illuminationem, et alteratio ad generationem.Referencing norms: Q113A7Ad1, assert-h1b427a76dee0ad6b288b8c959622695353d9a5ba2ac4e02d681f4f3ecae780f1
section/113-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae43a532fed901b6396af52f61eca6e66a41e172a024ec99760f93858e899f12LA
Ad secundum dicendum quod, sicut in primo dictum est, nihil prohibet duo simul intelligere actu, secundum quod sunt quodammodo unum, sicut simul intelligimus subiectum et praedicatum, inquantum uniuntur in ordine affirmationis unius. Et per eundem modum liberum arbitrium potest in duo simul moveri, secundum quod unum ordinatur in aliud. Motus autem liberi arbitrii in peccatum, ordinatur ad motum liberi arbitrii in Deum, propter hoc enim homo detestatur peccatum, quia est contra Deum, cui vult adhaerere. Et ideo liberum arbitrium in iustificatione impii simul detestatur peccatum et convertit se ad Deum, sicut etiam corpus simul, recedendo ab uno loco, accedit ad alium.Referencing norms: Q113A7Ad2, assert-ha232c34deea814f3afc9d02208312385c15ddc2ca57587336d93f67b9bd13b25
section/113-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:01042599980b940024198572c830cdac0fb896318fcc80f71642ae5c21f596fdLA
Ad tertium dicendum quod non est ratio quare forma subito in materia non recipiatur, quia magis et minus inesse potest, sic enim lumen non subito reciperetur in aere, qui potest magis et minus illuminari. Sed ratio est accipienda ex parte dispositionis materiae vel subiecti, ut dictum est.Referencing norms: Q113A7Ad3, assert-hda68ed2d14106d8b77b9dee602e920ce001dc1dc486d7428f6d22e025f975ba3
section/113-7/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9ec482bddf98cc4e8d01d656d98a365319d59080e687b0a29c14e9c17aa6ce16LA
Ad quartum dicendum quod in eodem instanti in quo forma acquiritur, incipit res operari secundum formam, sicut ignis statim cum est generatus, movetur sursum; et si motus eius esset instantaneus, in eodem instanti compleretur. Motus autem liberi arbitrii, qui est velle, non est successivus, sed instantaneus. Et ideo non oportet quod iustificatio impii sit successiva.Referencing norms: Q113A7Ad4, assert-he050e122c3f2313661b94a5a576dae1367e0c2d3e0f2daf67f044cf3f4a29ae9
section/113-7/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a178d085c93731b1de86486cb96e913749b782a94c749c74bc32989186644917LA
Ad quintum dicendum quod successio duorum oppositorum in eodem subiecto aliter est consideranda in his quae subiacent tempori, et aliter in his quae sunt supra tempus. In his enim quae subiacent tempori, non est dare ultimum instans in quo forma prior subiecto inest, est autem dare ultimum tempus, et primum instans in quo forma sequens inest materiae vel subiecto. Cuius ratio est quia in tempore non potest accipi ante unum instans aliud instans praecedens immediate, eo quod instantia non consequenter se habeant in tempore, sicut nec puncta in linea, ut probatur in VI Physic. Sed tempus terminatur ad instans. Et ideo in toto tempore praecedenti, quo aliquid movetur ad unam formam, subest formae oppositae, et in ultimo instanti illius temporis, quod est primum instans sequentis temporis, habet formam, quae est terminus motus. Sed in his quae sunt supra tempus, aliter se habet. Si qua enim successio sit ibi affectuum vel intellectualium conceptionum, puta in Angelis, talis successio non mensuratur tempore continuo, sed tempore discreto, sicut et ipsa quae mensurantur non sunt continua, ut in primo habitum est. Unde in talibus est dandum ultimum instans in quo primum fuit, et primum instans in quo est id quod sequitur, nec oportet esse tempus medium, quia non est ibi continuitas temporis, quae hoc requirebat. Mens autem humana quae iustificatur, secundum se quidem est supra tempus, sed per accidens subditur tempori, inquantum scilicet intelligit cum continuo et tempore secundum phantasmata, in quibus species intelligibiles considerat, ut in primo dictum est. Et ideo iudicandum est, secundum hoc, de eius mutatione secundum conditionem temporalium motuum, ut scilicet dicamus quod non est dare ultimum instans in quo culpa infuit, sed ultimum tempus; est autem dare primum instans in quo gratia inest, in toto autem tempore praecedenti inerat culpa.Referencing norms: Q113A7Ad5, assert-h7862c8fdb80a7336a1710e18328a463a68dcfe09a2d5da9bb37951d59f4dde3c
section/113-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:89bdbc121b64f2faa6ef10d4cba969e45d37727ad28c0907bea1e2352e05a484LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod iustificatio impii non fiat in instanti, sed successive. Quia ut dictum est, ad iustificationem impii requiritur motus liberi arbitrii. Actus autem liberi arbitrii est eligere, qui praeexigit deliberationem consilii, ut supra habitum est. Cum igitur deliberatio discursum quendam importet, qui successionem quandam habet, videtur quod iustificatio impii sit successiva.Referencing norms: Q113A7Obiectio1, assert-hccff39b76c0926decaa9ee5d86032bc58aad36738018feae46c3f2c07f75d3d9
section/113-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e403508301443065ca05975bea8f88b41b4ce8d0f0b9d9f6c265edbf6c2486c7LA
Praeterea, motus liberi arbitrii non est absque actuali consideratione. Sed impossibile est simul multa intelligere in actu, ut in primo dictum est. Cum igitur ad iustificationem impii requiratur motus liberi arbitrii in diversa, scilicet in Deum et in peccatum, videtur quod iustificatio impii non possit esse in instanti.Referencing norms: Q113A7Obiectio2, assert-h34c9aacd4a1016528ae684ce294940c21fddcd6a4468adde683ce60b05d724a3, assert-h5d94d2cf08479ccf7b75f65716e37b47db6edcaec274d5e8ef4c3321754b9edb
section/113-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:942a37c41228180eede942023db4a54b86aabc0f86e5c7f3be9f13ce9e231410LA
Praeterea, forma quae suscipit magis et minus, successive recipitur in subiecto, sicut patet de albedine et nigredine. Sed gratia suscipit magis et minus, ut supra dictum est. Ergo non recipitur subito in subiecto. Cum igitur ad iustificationem impii requiratur gratiae infusio, videtur quod iustificatio impii non possit esse in instanti.Referencing norms: Q113A7Obiectio3, assert-h2ca8871dee180950ffc189343362c04fb6cfa2ec5831003ba4d0133acb92ddd2, assert-h4d014767edf16ac0c34411bfe87c810e0095bf048a2a3e395a80bc8457c5938a
section/113-7/objection/4 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:d8c423266648cf449cb756dd8f915024888b1076ca9ece04e134db0f84af68dfLA
Praeterea, motus liberi arbitrii qui ad iustificationem impii concurrit, est meritorius, et ita oportet quod procedat a gratia, sine qua nullum est meritum, ut infra dicetur. Sed prius est aliquid consequi formam, quam secundum formam operari. Ergo prius infunditur gratia, et postea liberum arbitrium movetur in Deum et in detestationem peccati. Non ergo iustificatio est tota simul.Referencing norms: Q113A7Obiectio4, assert-h2d4ab6f8b5e3ae043a5959aa24365b10e89e56f60b11d1b6e9e415f15ca58dad, assert-h7faf0809dd03956dea41159167f61cc6b1f260222d029ab4dfb358444b9c1a9c, assert-h954d1da676b4957cf9d1b20bed51f0f36da93545d4166270fe63dcfe5113ae5b
section/113-7/objection/5 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:b9fff755ef13026ba2f648aa43e784aa2f8e4532bdf97b5e0e1335b9cdd12993LA
Praeterea, si gratia infundatur animae, oportet dare aliquod instans in quo primo animae insit. Similiter si culpa remittitur, oportet ultimum instans dare in quo homo culpae subiaceat. Sed non potest esse idem instans, quia sic opposita simul inessent eidem. Ergo oportet esse duo instantia sibi succedentia, inter quae, secundum philosophum, in VI Physic., oportet esse tempus medium. Non ergo iustificatio fit tota simul, sed successive.Referencing norms: Q113A7Obiectio5, assert-h66a5ce4ad8f147c0a47a4b68dd38d96b8af4341a599fc86dcfb9990295019777, assert-ha2fa288ade6632c41d865d616803351460c8748c7bb022112df584feaee2d1b4, assert-he0bd2135bde1861cddcb802c3fcf22aae361f301d77c470f60994e1c8d2f1bf2
section/113-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48aa9c007bbeb70d40ea9c3cfba30e48badb4aea40eb715892e19c470efec67fLA
Respondeo dicendum quod tota iustificatio impii originaliter consistit in gratiae infusione, per eam enim et liberum arbitrium movetur, et culpa remittitur. Gratiae autem infusio fit in instanti absque successione. Cuius ratio est quia quod aliqua forma non subito imprimatur subiecto, contingit ex hoc quod subiectum non est dispositum, et agens indiget tempore ad hoc quod subiectum disponat. Et ideo videmus quod statim cum materia est disposita per alterationem praecedentem, forma substantialis acquiritur materiae, et eadem ratione, quia diaphanum est secundum se dispositum ad lumen recipiendum, subito illuminatur a corpore lucido in actu. Dictum est autem supra quod Deus ad hoc quod gratiam infundat animae, non requirit aliquam dispositionem nisi quam ipse facit. Facit autem huiusmodi dispositionem sufficientem ad susceptionem gratiae, quandoque quidem subito, quandoque autem paulatim et successive, ut supra dictum est. Quod enim agens naturale non subito possit disponere materiam, contingit ex hoc quod est aliqua disproportio eius quod in materia resistit, ad virtutem agentis, et propter hoc videmus quod quanto virtus agentis fuerit fortior, tanto materia citius disponitur. Cum igitur virtus divina sit infinita, potest quamcumque materiam creatam subito disponere ad formam, et multo magis liberum arbitrium hominis, cuius motus potest esse instantaneus secundum naturam. Sic igitur iustificatio impii fit a Deo in instanti.Referencing norms: Q113A7Respondeo, assert-h6f7c713baa9fdb7e181c9a8d4965673eb7764244b4f35d7916e2ac4815c2d73c
section/113-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1b2a2a140a6aaa41cfe5b6385e9de724fe0a93f89ad577f6d5f49216d0778670LA
Sed contra est quod iustificatio impii fit per gratiam spiritus sancti iustificantis. Sed spiritus sanctus subito advenit mentibus hominum; secundum illud Act. II, factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis; ubi dicit Glossa quod nescit tarda molimina spiritus sancti gratia. Ergo iustificatio impii non est successiva, sed instantanea.Referencing norms: assert-hb3ede7cd4b207bf3ae01e8b3e4df4afeef807dd96d149f278fbaaf638194612e
section/113-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:457d5de3b191da3d7a091b5a6ac1b0cb5a8877b93f6ae90d56997407d618a332LA
Ad primum ergo dicendum quod recessus a termino et accessus ad terminum dupliciter considerari possunt. Uno modo, ex parte mobilis. Et sic naturaliter recessus a termino praecedit accessum ad terminum, prius enim est in subiecto mobili oppositum quod abiicitur, et postmodum est id quod per motum assequitur mobile. Sed ex parte agentis, est e converso. Agens enim per formam quae in eo praeexistit, agit ad removendum contrarium, sicut sol per suam lucem agit ad removendum tenebras. Et ideo ex parte solis, prius est illuminare quam tenebras removere; ex parte autem aeris illuminandi, prius est purgari a tenebris quam consequi lumen, ordine naturae; licet utrumque sit simul tempore. Et quia infusio gratiae et remissio culpae dicuntur ex parte Dei iustificantis, ideo ordine naturae prior est gratiae infusio quam culpae remissio. Sed si sumantur ea quae sunt ex parte hominis iustificati, est e converso, nam prius est naturae ordine liberatio a culpa, quam consecutio gratiae iustificantis. Vel potest dici quod termini iustificationis sunt culpa sicut a quo, et iustitia sicut ad quem, gratia vero est causa remissionis culpae, et adeptionis iustitiae.Referencing norms: Q113A8Ad1, assert-h60012acfc0549d09c067b2abe91eac5f1a00e95e0fd13a74eef8cec9a50cb2a0
section/113-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fea5d773248cc2be1f5b98a1f30263a25eb72e9a1d741eff9b5e7905fa184c89LA
Ad secundum dicendum quod dispositio subiecti praecedit susceptionem formae ordine naturae, sequitur tamen actionem agentis, per quam etiam ipsum subiectum disponitur. Et ideo motus liberi arbitrii naturae ordine praecedit consecutionem gratiae, sequitur autem gratiae infusionem.Referencing norms: Q113A8Ad2, assert-hdf5bf1b533098700f72f715e54f27ce2a039a84f28ced06fa6b8f1c2c40d2eb7
section/113-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6a52daad5b56c97107ef6aac9aea2da41154286d0efe57277dfbe0acd7ff0c0bLA
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Physic., in motibus animi omnino praecedit motus in principium speculationis, vel in finem actionis, sed in exterioribus motibus remotio impedimenti praecedit assecutionem finis. Et quia motus liberi arbitrii est motus animi, prius naturae ordine movetur in Deum sicut in finem, quam ad removendum impedimentum peccati.Referencing norms: Q113A8Ad3, assert-h8edf755b96fd5e922497ce0098aa1da231bc633c097fe60f136829da00bf56db
section/113-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ddc59ab3ad08f18f7ee0bf7c3c384c512260ff5a16e3aa3bfbd5ac8249f85318LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod gratiae infusio non sit prima ordine naturae inter ea quae requiruntur ad iustificationem impii. Prius enim est recedere a malo quam accedere ad bonum; secundum illud Psalmi XXXVI, declina a malo, et fac bonum. Sed remissio culpae pertinet ad recessum a malo, infusio autem gratiae pertinet ad prosecutionem boni. Ergo naturaliter prius est remissio culpae quam infusio gratiae.Referencing norms: Q113A8Obiectio1, assert-h3b9d263333cf595696a82ea4734a116c0c207940cbfa15f0105aa0124298c6f6, assert-h6d765b4d35679959b39417de2332058d95bf8f0a14eaf84bbb8d6df517f78da2
section/113-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9c3957fd92aa13321b2222bfdb27e870eb306a6aa3ecb45823461da4c232ec63LA
Praeterea, dispositio praecedit naturaliter formam ad quam disponit. Sed motus liberi arbitrii est quaedam dispositio ad susceptionem gratiae. Ergo naturaliter praecedit infusionem gratiae.Referencing norms: Q113A8Obiectio2, assert-h0f3811c440a2340c194271fb076cecaa93d6b30a6307cf908be9a314e670012a, assert-hf40f83a5a5bc4ec34af187996d07edd67f18f11bc2460f2f3592c6e8e1de6506
section/113-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:578efb45966d148ca957806c82dba2f185028fab09c5c16deb8e494c007f51afLA
Praeterea, peccatum impedit animam ne libere tendat in Deum. Sed prius est removere id quod prohibet motum, quam motus sequatur. Ergo prius est naturaliter remissio culpae et motus liberi arbitrii in peccatum, quam motus liberi arbitrii in Deum, et quam infusio gratiae.Referencing norms: Q113A8Obiectio3, assert-h3b10f1c05b92d597e8edbf66764735959ef3e33d10c45c77ba906bd5be968329, assert-hd25add93b90678e9e382548396fb24ef988dda432cea5a1019cbb522969a39e9
section/113-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f47130101ec8721809abb01f3cfa8bfd4fd8525fa28deefb40f6d92feba01f1fLA
Respondeo dicendum quod praedicta quatuor quae requiruntur ad iustificationem impii, tempore quidem sunt simul, quia iustificatio impii non est successiva, ut dictum est, sed ordine naturae unum eorum est prius altero. Et inter ea naturali ordine primum est gratiae infusio; secundum, motus liberi arbitrii in Deum; tertium est motus liberi arbitrii in peccatum; quartum vero est remissio culpae. Cuius ratio est quia in quolibet motu naturaliter primum est motio ipsius moventis; secundum autem est dispositio materiae, sive motus ipsius mobilis; ultimum vero est finis vel terminus motus, ad quem terminatur motio moventis. Ipsa igitur Dei moventis motio est gratiae infusio, ut dictum est supra; motus autem vel dispositio mobilis est duplex motus liberi arbitrii; terminus autem vel finis motus est remissio culpae, ut ex supradictis patet. Et ideo naturali ordine primum in iustificatione impii est gratiae infusio; secundum est motus liberi arbitrii in Deum; tertium vero est motus liberi arbitrii in peccatum (propter hoc enim ille qui iustificatur, detestatur peccatum, quia est contra Deum, unde motus liberi arbitrii in Deum, praecedit naturaliter motum liberi arbitrii in peccatum, cum sit causa et ratio eius); quartum vero et ultimum est remissio culpae, ad quam tota ista transmutatio ordinatur sicut ad finem, ut dictum est.Referencing norms: Q113A8Respondeo, assert-h0d473ca4fc99079792e3253fcc358381d04927dfa2f4ddfc13d987a2e189e773
section/113-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:dab630fa3bb57fd376f239d8b23f37c2a4670ffde2f93ca48e254b21b9cb98a3LA
Sed contra, causa naturaliter est prior effectu. Sed gratiae infusio causa est omnium aliorum quae requiruntur ad iustificationem impii, ut supra dictum est. Ergo est naturaliter prior.Referencing norms: assert-h827d6e8f9253651f9973800cd93aae8bb8000411033f554afccb24b447fab6f2
section/113-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:253f149aba54909a724fb1dfac6d9f95f3f8fa55c4c42fb3bb7c7ba2ac27dabaLA
Et per hoc patet responsio ad primum.Referencing norms: Q113A9Ad1, assert-h94019ba70a4f8317f5ff9b9542a2d165d06cc2de856ffb97fe12e95b01bdfb9a
section/113-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1b062b60d5291bcbbc1262ffb32de5a2598432d30326501c105490ef7b681989LA
Ad secundum dicendum quod bonum universi est maius quam bonum particulare unius, si accipiatur utrumque in eodem genere. Sed bonum gratiae unius maius est quam bonum naturae totius universi.Referencing norms: Q113A9Ad2, assert-h1d47286317353271c735c3cf7de26f541ac0e61a3e1464eac3dee4ab094c2e6f
section/113-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d50ce0beadd50744d9fb5eac12beff66650faa6021626c4d0af20d0f7429e2dfLA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit ex parte modi agendi, secundum quem creatio est maximum opus Dei.Referencing norms: Q113A9Ad3, assert-h5743a16a033eb6787c8c3986ea57240b078221dd32888d2a4ba006cfee82b272
section/113-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:56f16fdcc931538fff13ee61f10e522a9825b650fb24789d292525556eb29f6fLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod iustificatio impii non sit maximum opus Dei. Per iustificationem enim impii consequitur aliquis gratiam viae. Sed per glorificationem consequitur aliquis gratiam patriae, quae maior est. Ergo glorificatio Angelorum vel hominum est maius opus quam iustificatio impii.Referencing norms: Q113A9Obiectio1, assert-h17b1a8416c929ae969082fa582df636ee336399c3a4de444166eaba01be26614, assert-h458e6a688427498aef8d61a40fcad0921f4450537cfb7b56d7615ec717a5db88
section/113-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4affff18932b6b03863c721feab03d69a6f00ad083ad2ec319582f4daa167342LA
Praeterea, iustificatio impii ordinatur ad bonum particulare unius hominis. Sed bonum universi est maius quam bonum unius hominis; ut patet in I Ethic. Ergo maius opus est creatio caeli et terrae quam iustificatio impii.Referencing norms: Q113A9Obiectio2, assert-h6f5aa1f0d10d4c86c15f010af475da3cf76a90cf7e48afcfd86706c7b9b6bdae, assert-h7aa0051bcacb96ec5b54ec4e6c91b5ebb6e98d174b22892142f5a1e98bd86d97
section/113-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:dd90e6d8d9ec4cd4dce2f85642ce0fb17ec9c8e6701448dd98e8028e489d3ef9LA
Praeterea, maius est ex nihilo aliquid facere, et ubi nihil cooperatur agenti, quam ex aliquo facere aliquid cum aliqua cooperatione patientis. Sed in opere creationis ex nihilo fit aliquid, unde nihil potest cooperari agenti. Sed in iustificatione impii Deus ex aliquo aliquid facit, idest ex impio iustum, et est ibi aliqua cooperatio ex parte hominis, quia est ibi motus liberi arbitrii, ut dictum est. Ergo iustificatio impii non est maximum opus Dei.Referencing norms: Q113A9Obiectio3, assert-h1c3146fe0254f86e4b6fe6c5f012c73fd53bca0eecfacfb1c7bd6a7a8fa3b14d, assert-h5652600fff1ee88803f610e7d74fd826d9b1d35b30995730bfcc4aa4a12ca9f5, assert-h95dd7812284d9f6646ee875e2ec2da6d5be0f8ca64137bbd50604a8e47984911
section/113-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:958e76714c9e1397c5f98250ca695b8289cdcd885195fb06cd272c9db9edd877LA
Respondeo dicendum quod opus aliquod potest dici magnum dupliciter. Uno modo, ex parte modi agendi. Et sic maximum est opus creationis, in quo ex nihilo fit aliquid. Alio modo potest dici opus magnum propter magnitudinem eius quod fit. Et secundum hoc, maius opus est iustificatio impii, quae terminatur ad bonum aeternum divinae participationis, quam creatio caeli et terrae, quae terminatur ad bonum naturae mutabilis. Et ideo Augustinus, cum dixisset quod maius est quod ex impio fiat iustus, quam creare caelum et terram, subiungit, caelum enim et terra transibit, praedestinatorum autem salus et iustificatio permanebit. Sed sciendum est quod aliquid magnum dicitur dupliciter. Uno modo, secundum quantitatem absolutam. Et hoc modo donum gloriae est maius quam donum gratiae iustificantis impium. Et secundum hoc, glorificatio iustorum est maius opus quam iustificatio impii. Alio modo dicitur aliquid magnum quantitate proportionis, sicut dicitur mons parvus, et milium magnum. Et hoc modo donum gratiae impium iustificantis est maius quam donum gloriae beatificantis iustum, quia plus excedit donum gratiae dignitatem impii, qui erat dignus poena, quam donum gloriae dignitatem iusti, qui ex hoc ipso quod est iustificatus, est dignus gloria. Et ideo Augustinus dicit ibidem, iudicet qui potest, utrum maius sit iustos Angelos creare quam impios iustificare. Certe, si aequalis est utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae.Referencing norms: Q113A9Respondeo, assert-h5a6e011532390c55b9a65636eea0778f6d84b4b7599920ed7b7aa752cee7fcfd
section/113-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:73ce59ac6a62e9e5f8edd91ff5c9ef273d77baffe4c1f10e1edbcb6233ff2ceaLA
Sed contra est quod in Psalmo CXLIV, dicitur, miserationes eius super omnia opera eius. Et in collecta dicitur, Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas. Et Augustinus dicit exponens illud Ioan. XIV, maiora horum faciet, quod maius opus est ut ex impio iustus fiat, quam creare caelum et terram.Referencing norms: assert-h93ae44f1914f2654557be87560f745e81d20dbd1c50187be6e820e5343f2f1e3
question/113/prooemium · paragraph
la · official · sha256:7eab7203a5c8022d1bfb0e6db58194d2670680a5f262a77ddb8615dec619f9eeLA
Deinde considerandum est de effectibus gratiae. Et primo, de iustificatione impii, quae est effectus gratiae operantis; secundo, de merito, quod est effectus gratiae cooperantis. Circa primum quaeruntur decem. Primo, quid sit iustificatio impii. Secundo, utrum ad eam requiratur gratiae infusio. Tertio, utrum ad eam requiratur aliquis motus liberi arbitrii. Quarto, utrum ad eam requiratur motus fidei. Quinto, utrum ad eam requiratur motus liberi arbitrii contra peccatum. Sexto, utrum praemissis sit connumeranda remissio peccatorum. Septimo, utrum in iustificatione impii sit ordo temporis, aut sit subito. Octavo, de naturali ordine eorum quae ad iustificationem concurrunt. Nono, utrum iustificatio impii sit maximum opus Dei. Decimo, utrum iustificatio impii sit miraculosa.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 114
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-gratia#LEONINA_CT_Q114
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2109.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:da4a2d407c49c95299e80fc4238a74fda82f68aa4d2e15ac12ca0456e9f3c89e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 82
section/114-10/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3b95057bd30a0c6954c78fffaf24d99eeb981305bf2e7f0726a54e04f3fcf49aLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Faust., libro IV, in illis temporalibus promissis figurae fuerunt futurorum spiritualium, quae implentur in nobis. Carnalis enim populus promissis vitae praesentis inhaerebat, et illorum non tantum lingua, sed etiam vita prophetica fuit.Referencing norms: Q114A10Ad1, assert-hbcfe238c2deac6fde0f7a3f7a8db01dc9135d1dc21b273498019d1b3ba0c52f6
section/114-10/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d784230a2d6d71462368f9c17000368dfd5f2237eea4446fadea726c1b77bd8aLA
Ad secundum dicendum quod illae retributiones dicuntur esse divinitus factae secundum comparationem ad divinam motionem, non autem secundum respectum ad malitiam voluntatis. Praecipue quantum ad regem Babylonis, qui non impugnavit Tyrum quasi volens Deo servire, sed potius ut sibi dominium usurparet. Similiter etiam obstetrices, licet habuerunt bonam voluntatem quantum ad liberationem puerorum, non tamen fuit earum recta voluntas quantum ad hoc quod mendacium confinxerunt.Referencing norms: Q114A10Ad2, assert-hd2041198e4ffa391bcf646c95d7186b1dde6a1d0f03832a157ed81e69621e3b9
section/114-10/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:432b120e8b03dd298abf57e496707c9d29580ab43d390977bc1a504276e6094bLA
Ad tertium dicendum quod temporalia mala infliguntur in poenam impiis, inquantum per ea non adiuvantur ad consecutionem vitae aeternae. Iustis autem, qui per huiusmodi mala iuvantur, non sunt poenae, sed magis medicinae, ut etiam supra dictum est.Referencing norms: Q114A10Ad3, assert-ha9c748f7a1f00652685e698eb409638d5891f79109914fa9aa58e9622d66da7f
section/114-10/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e5c88e35e7f1db2d30d919ead53e838b463969471d79847949921e5b75ef0acLA
Ad quartum dicendum quod omnia aeque eveniunt bonis et malis, quantum ad ipsam substantiam bonorum vel malorum temporalium. Sed non quantum ad finem, quia boni per huiusmodi manuducuntur ad beatitudinem, non autem mali. Et haec de moralibus in communi dicta sufficiant.Referencing norms: Q114A10Ad4Supplement, assert-hdedfb00a6f97cd02af427bf01e1fc2aa81216b3a71f4487af6e1619d8ed048eb
section/114-10/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:030734e26574d92cf69e99cab1f1ca27947e5d14f0c6e2f16fcd419b688212a1LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod temporalia bona cadant sub merito. Illud enim quod promittitur aliquibus ut praemium iustitiae, cadit sub merito. Sed temporalia bona promissa sunt in lege veteri sicut merces iustitiae, ut patet Deut. XXVIII. Ergo videtur quod bona temporalia cadant sub merito.Referencing norms: Q114A10Obiectio1, assert-h26ad174b949c83c4feb90790290f5bfe23504c36593351be6af351908d2b922c, assert-h83cdab0bfbe4a52946f38d028a26cefd54ab70b0f629079c911960c261e6ec6d
section/114-10/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bde42985f47ba7a290893c05cac8ea70d8af864352d3c5c43db223d4c346a6edLA
Praeterea, illud videtur sub merito cadere, quod Deus alicui retribuit pro aliquo servitio quod fecit. Sed Deus aliquando recompensat hominibus pro servitio sibi facto, aliqua bona temporalia. Dicitur enim Exod. I, et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos; ubi Glossa Gregorii dicit quod benignitatis earum merces potuit in aeterna vita retribui, sed pro culpa mendacii, terrenam recompensationem accepit. Et Ezech. XXIX dicitur, rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum, et merces non est reddita ei; et postea subdit, erit merces exercitui illius, et dedi ei terram Aegypti, pro eo quod laboraverit mihi. Ergo bona temporalia cadunt sub merito.Referencing norms: Q114A10Obiectio2, assert-h61bc31bb458f6616843f38ccb76aa02796f57f8eaa5fbeb07d055c322f41c462, assert-h934f3fcdb89e7aca344f2e8650a70fc27dc32dcc0b7a3e831bd96364d80d8688
section/114-10/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8ccecf62dfb627d440a4ddd5c21033619f29ac74688ed0c9941baa5957346d16LA
Praeterea, sicut bonum se habet ad meritum, ita malum se habet ad demeritum. Sed propter demeritum peccati aliqui puniuntur a Deo temporalibus poenis, sicut patet de Sodomitis, Gen. XIX. Ergo et bona temporalia cadunt sub merito.Referencing norms: Q114A10Obiectio3, assert-h386edc1ba0ca19a6ab6951f42eda978e8ed5b7f36694df6848795911dfd80a51, assert-h90661927e50ce273d45c59b9f7037f2af99224e7311b5066f044be988c693eee
section/114-10/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:71a959865a2083f14eaa61a9f29686be0c5f2cf50e4d3ee193f6ba7f61e5d113LA
Respondeo dicendum quod illud quod sub merito cadit, est praemium vel merces, quod habet rationem alicuius boni. Bonum autem hominis est duplex, unum simpliciter, et aliud secundum quid. Simpliciter quidem bonum hominis est ultimus finis eius, secundum illud Psalmi LXXII, mihi autem adhaerere Deo bonum est, et per consequens omnia illa quae ordinantur ut ducentia ad hunc finem. Et talia simpliciter cadunt sub merito. Bonum autem secundum quid et non simpliciter hominis, est quod est bonum ei ut nunc, vel quod ei est secundum aliquid bonum. Et huiusmodi non cadunt sub merito simpliciter, sed secundum quid. Secundum hoc ergo dicendum est quod, si temporalia bona considerentur prout sunt utilia ad opera virtutum, quibus perducimur in vitam aeternam, secundum hoc directe et simpliciter cadunt sub merito, sicut et augmentum gratiae, et omnia illa quibus homo adiuvatur ad perveniendum in beatitudinem, post primam gratiam. Tantum enim dat Deus viris iustis de bonis temporalibus, et etiam de malis, quantum eis expedit ad perveniendum ad vitam aeternam. Et intantum sunt simpliciter bona huiusmodi temporalia. Unde dicitur in Psalmo, timentes autem dominum non minuentur omni bono; et alibi, non vidi iustum derelictum. Si autem considerentur huiusmodi temporalia bona secundum se, sic non sunt simpliciter bona hominis, sed secundum quid. Et ita non simpliciter cadunt sub merito, sed secundum quid, inquantum scilicet homines moventur a Deo ad aliqua temporaliter agenda, in quibus suum propositum consequuntur, Deo favente. Ut sicut vita aeterna est simpliciter praemium operum iustitiae per relationem ad motionem divinam, sicut supra dictum est; ita temporalia bona in se considerata habeant rationem mercedis, habito respectu ad motionem divinam qua voluntates hominum moventur ad haec prosequenda; licet interdum in his non habeant homines rectam intentionem.Referencing norms: Q114A10Respondeo, assert-hb4bd8449602a7156a8ffcaf1db54cbd78e953bae15384d822fffa77726201c75
section/114-10/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:02b2f7ac0c49601d94c3d7e1cb69a5be73a02d61fbe29a423e117da785e6162bLA
Sed contra est quod illa quae cadunt sub merito, non similiter se habent ad omnes. Sed bona temporalia et mala similiter se habent ad bonos et malos; secundum illud Eccle. IX, universa aeque eveniunt iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Ergo bona temporalia non cadunt sub merito.Referencing norms: assert-hc6859b636ae03c767f5e1d03187a6b4637ed859954eded447e76674f976984f1
section/114-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b62695cee9b23512194f26956622bf4a3fa2430820490ceeae26d906382983e9LA
Ad primum ergo dicendum quod homo inquantum propria voluntate facit illud quod debet, meretur. Alioquin actus iustitiae quo quis reddit debitum, non esset meritorius.Referencing norms: Q114A1Ad1, assert-h22b8db4cb99515225b2ff839c2a17345270b7f0c69254344843381d6fd91b519
section/114-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f0a3d6422cb690b1c601f32d7bb0d99ea01ad007d6bed4d1ef1d3b96018bf94fLA
Ad secundum dicendum quod Deus ex bonis nostris non quaerit utilitatem, sed gloriam, idest manifestationem suae bonitatis, quod etiam ex suis operibus quaerit. Ex hoc autem quod eum colimus, nihil ei accrescit, sed nobis. Et ideo meremur aliquid a Deo, non quasi ex nostris operibus aliquid ei accrescat, sed inquantum propter eius gloriam operamur.Referencing norms: Q114A1Ad2, assert-h0ee414a90e880367df7b7a95674bb5c0635f6219cb4f68ebcbf00a2d82b214b4
section/114-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f7adc18b3d3baf001cfe74ed532fe9237fea957fb494b1ede738bbe088e314dLA
Ad tertium dicendum quod, quia actio nostra non habet rationem meriti nisi ex praesuppositione divinae ordinationis, non sequitur quod Deus efficiatur simpliciter debitor nobis, sed sibi ipsi, inquantum debitum est ut sua ordinatio impleatur.Referencing norms: Q114A1Ad3, assert-h6a28eefda0523437d1125b742843c51ecfb5f0256ad7ffdbc5c2d772f0827fb6
section/114-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:1565f6820e02c5f5496bab02ea44098e22c48bb008325926535e9b3b24cb8a60LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non possit aliquid mereri a Deo. Nullus enim videtur mercedem mereri ex hoc quod reddit alteri quod debet. Sed per omnia bona quae facimus, non possumus sufficienter recompensare Deo quod debemus, quin semper amplius debeamus; ut etiam philosophus dicit, in VIII Ethic. Unde et Luc. XVII, dicitur, cum omnia quae praecepta sunt, feceritis, dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. Ergo homo non potest aliquid mereri a Deo.Referencing norms: Q114A1Obiectio1, assert-h710dbd25cba4bf3fe8d471dd7c28d0e885b14d14f5e8b98c1ec702b595fbd70b, assert-hdf6f57c41826300a22864453aa1b68d4d3b3feeebbbde224c3f7739c97980516, assert-hf466f4fd54bcaddb6bc54526c906233248d885de243a10e0cf1dbdb015adb41c
section/114-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:59ad2fd21da50edd88ec791881ea5aedc6bd54b09df5b68e99302549eec7e5caLA
Praeterea, ex eo quod aliquis sibi proficit, nihil videtur mereri apud eum cui nihil proficit. Sed homo bene operando sibi proficit, vel alteri homini, non autem Deo, dicitur enim Iob XXXV, si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Ergo homo non potest aliquid a Deo mereri.Referencing norms: Q114A1Obiectio2, assert-h68a6b8c5e7a206346cbb6394faf16775c8cfc9b104da44fb3728e2046e9a0d79, assert-hc7012f322843bbd458fec4b2be2624d83fa1304f65200f02d509a170bb541314
section/114-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e40f2feefe8b4f213d3639bce07242d4e0fbb9de04ca57ef748cf86e8b3c187fLA
Praeterea, quicumque apud aliquem aliquid meretur, constituit eum sibi debitorem, debitum enim est ut aliquis merendi mercedem rependat. Sed Deus nulli est debitor, unde dicitur Rom. XI, quis prior dedit ei, et retribuetur ei? Ergo nullus a Deo potest aliquid mereri.Referencing norms: Q114A1Obiectio3, assert-h1cab21ad92ec3c4c3b4acf6d3b44032fc1164dd7a51764ca96490814c245d16f, assert-h4258004752bdd4e2ed365b3d29f2fec262b4a2172aa28d49faa11336a221c94e
section/114-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:48a7dc72c59e9176e12837b71cbdb4aa10396dbc6bdc94b94a2b161d1507d508LA
Respondeo dicendum quod meritum et merces ad idem referuntur, id enim merces dicitur quod alicui recompensatur pro retributione operis vel laboris, quasi quoddam pretium ipsius. Unde sicut reddere iustum pretium pro re accepta ab aliquo, est actus iustitiae; ita etiam recompensare mercedem operis vel laboris, est actus iustitiae. Iustitia autem aequalitas quaedam est; ut patet per philosophum, in V Ethic. Et ideo simpliciter est iustitia inter eos quorum est simpliciter aequalitas, eorum vero quorum non est simpliciter aequalitas, non est simpliciter iustitia, sed quidam iustitiae modus potest esse, sicut dicitur quoddam ius paternum vel dominativum, ut in eodem libro philosophus dicit. Et propter hoc, in his in quibus est simpliciter iustum, est etiam simpliciter ratio meriti et mercedis. In quibus autem est secundum quid iustum, et non simpliciter, in his etiam non simpliciter est ratio meriti, sed secundum quid, inquantum salvatur ibi iustitiae ratio, sic enim et filius meretur aliquid a patre, et servus a domino. Manifestum est autem quod inter Deum et hominem est maxima inaequalitas, in infinitum enim distant, et totum quod est hominis bonum, est a Deo. Unde non potest hominis ad Deum esse iustitia secundum absolutam aequalitatem, sed secundum proportionem quandam, inquantum scilicet uterque operatur secundum modum suum. Modus autem et mensura humanae virtutis homini est a Deo. Et ideo meritum hominis apud Deum esse non potest nisi secundum praesuppositionem divinae ordinationis, ita scilicet ut id homo consequatur a Deo per suam operationem quasi mercedem, ad quod Deus ei virtutem operandi deputavit. Sicut etiam res naturales hoc consequuntur per proprios motus et operationes, ad quod a Deo sunt ordinatae. Differenter tamen, quia creatura rationalis seipsam movet ad agendum per liberum arbitrium, unde sua actio habet rationem meriti; quod non est in aliis creaturis.Referencing norms: CannotMeritFirstGrace, Q114A1Respondeo, assert-h4d6372b992c3016ebfb9f3430b7c1ef0d0bfda96aa515fce5c80a673ec15dc4a
section/114-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2f65b7ac65669caa0a3d6f88e28a6ce3ba8cf3f06e3e1b2e6e813225480a3500LA
Sed contra est quod dicitur Ierem. XXXI, est merces operi tuo. Sed merces dicitur quod pro merito redditur. Ergo videtur quod homo possit a Deo mereri.Referencing norms: assert-h9bd3459be6cbfa4e9a6d2e5c9a8e233ecaf8aaa2b3e07f7b786416ed60741439
section/114-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5adb323bb0dbab8eb353dea265daffe9c314edac8d7fd387e411361021022a65LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus ordinavit humanam naturam ad finem vitae aeternae consequendum non propria virtute, sed per auxilium gratiae. Et hoc modo eius actus potest esse meritorius vitae aeternae.Referencing norms: Q114A2Ad1, assert-h4dc219eaa49af3fa28121a843e2f1bf063a6fdf54b83b8d4bb79b3db3a421400
section/114-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:85a2a7fc8237e73a399fd6630ac4bacd6ab0985007a783fcc53e88d04baec76fLA
Ad secundum dicendum quod homo sine gratia non potest habere aequale opus operi quod ex gratia procedit, quia quanto est perfectius principium actionis, tanto est perfectior actio. Sequeretur autem ratio, supposita aequalitate operationis utrobique.Referencing norms: Q114A2Ad2, assert-h5d7d0396ac672fa674b2f051727512daced661b8414fb50143c885ead2855527
section/114-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e8c07e1afac9fc930370f70056a573c3fb95e0a85cfc603b85dda4e2ffe53230LA
Ad tertium dicendum quod, quantum ad primam rationem inductam, dissimiliter se habet in Deo et in homine. Nam homo omnem virtutem benefaciendi habet a Deo, non autem ab homine. Et ideo a Deo non potest homo aliquid mereri nisi per donum eius, quod apostolus signanter exprimit, dicens, quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Sed ab homine potest aliquis mereri antequam ab eo acceperit, per id quod accepit a Deo. Sed quantum ad secundam rationem, sumptam ex impedimento peccati, simile est de homine et de Deo, quia etiam homo ab alio mereri non potest quem offendit prius, nisi ei satisfaciens reconcilietur.Referencing norms: Q114A2Ad3, assert-h741dc4ed2280ec22fe5ae81d4a1a07453712b9d518fb7ab5656cc93806a39210
section/114-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a9411a6d70431a9a76b29467302ef8a3d5ce0e747d538661d132da8e00326da6LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aliquis sine gratia possit mereri vitam aeternam. Illud enim homo a Deo meretur ad quod divinitus ordinatur, sicut dictum est. Sed homo secundum suam naturam ordinatur ad beatitudinem sicut ad finem, unde etiam naturaliter appetit esse beatus. Ergo homo per sua naturalia, absque gratia, mereri potest beatitudinem, quae est vita aeterna.Referencing norms: Q114A2Obiectio1, assert-h169d06d9d0bc30ce9fe2fd7b54fa241b439ce7e07fdec2c805dfaf83fc11bd5b, assert-h33226a89e1aa35f102bdae9ccf18d0059853612ba3f5b6c3e77c6a82d5838d65
section/114-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:809d8af7d1b672d4a8dc4aab5071eaafa196331c865e724b3bc850e0007ac67fLA
Praeterea, idem opus quanto est minus debitum, tanto est magis meritorium. Sed minus debitum est bonum quod fit ab eo qui minoribus beneficiis est praeventus. Cum igitur ille qui habet solum bona naturalia, minora beneficia sit consecutus a Deo quam ille qui cum naturalibus habet gratuita; videtur quod eius opera sint apud Deum magis meritoria. Et ita, si ille qui habet gratiam, potest mereri aliquo modo vitam aeternam, multo magis ille qui non habet.Referencing norms: Q114A2Obiectio2, assert-h9eed65320ed8923c5f0e097a47bac45b84d0bc61acaebfd9fae88f7c160e9a71, assert-hc4fbe238744a1953c123c1a287c39cd923ffdee113452683b89d59a889a16b1b
section/114-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c2df89fe7a304e87281699b1af223e20ff50342d61f6ac6a303e9c8e6524892fLA
Praeterea, misericordia et liberalitas Dei in infinitum excedit misericordiam et liberalitatem humanam. Sed unus homo potest apud alium mereri, etiam si nunquam suam gratiam ante habuerit. Ergo videtur quod multo magis homo absque gratia vitam aeternam possit a Deo mereri.Referencing norms: Q114A2Obiectio3, assert-h5d109ee6fd4278486ed7e7e80fc05ed86d07a1ca67e89794d93d8bc5524f6a57, assert-hd5d2b74ad1916329f369112a018aba0491e50c4f422c9bae33eb93ed2743658d
section/114-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4cd9d384a8a530d157f53a1cb1e8d536de1e67a6987f72b1c609c6ec968fbaf3LA
Respondeo dicendum quod hominis sine gratia duplex status considerari potest sicut supra dictum est, unus quidem naturae integrae, qualis fuit in Adam ante peccatum; alius autem naturae corruptae, sicut est in nobis ante reparationem gratiae. Si ergo loquamur de homine quantum ad primum statum, sic una ratione non potest mereri absque gratia vitam aeternam per pura naturalia. Quia scilicet meritum hominis dependet ex praeordinatione divina. Actus autem cuiuscumque rei non ordinatur divinitus ad aliquid excedens proportionem virtutis quae est principium actus, hoc enim est ex institutione divinae providentiae, ut nihil agat ultra suam virtutem. Vita autem aeterna est quoddam bonum excedens proportionem naturae creatae, quia etiam excedit cognitionem et desiderium eius, secundum illud I ad Cor. II, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Et inde est quod nulla natura creata est sufficiens principium actus meritorii vitae aeternae, nisi superaddatur aliquod supernaturale donum, quod gratia dicitur. Si vero loquamur de homine sub peccato existente, additur cum hac secunda ratio, propter impedimentum peccati. Cum enim peccatum sit quaedam Dei offensa excludens a vita aeterna, ut patet per supradicta; nullus in statu peccati existens potest vitam aeternam mereri, nisi prius Deo reconcilietur, dimisso peccato, quod fit per gratiam. Peccatori enim non debetur vita, sed mors; secundum illud Rom. VI, stipendia peccati mors.Referencing norms: Q114A2Respondeo, assert-h41c1edf644c7e0fd5d92262ff7b0df5e3f4bb242659eb1ea4056828b9a99ef37
section/114-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9d79ce57c70e3d932d9a215fa3fea6872d55a7f6e2536ad3ebd8e5518d4edfd4LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VI, gratia Dei vita aeterna.Referencing norms: assert-h686cacb14e53ceccbc1767c0dae17d8b3425a77655b7236387575c95ba04afb9
section/114-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e12ed5d4ced0bdd12d01b0eb55a2e7076a2ea040d83beac675ad61ad2dc92239LA
Ad primum ergo dicendum quod apostolus loquitur de passionibus sanctorum secundum eorum substantiam.Referencing norms: Q114A3Ad1, assert-h802bdde88d3c482ab0234891d0168c9a66362c96f006017646eab7dc8cadd659
section/114-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7592fba6a307a179a222ddc762faf6962853e734d19c3596bc172a6047970887LA
Ad secundum dicendum quod verbum Glossae intelligendum est quantum ad primam causam perveniendi ad vitam aeternam, quae est miseratio Dei. Meritum autem nostrum est causa subsequens.Referencing norms: Q114A3Ad2, assert-he3b9a894fc77cd55b7f6cefdf6551893e561c2f8e5a869d178f50f2fe67716e3
section/114-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e2986b5aaa64aa918378fc4000318396f385fabc75ff678a9a5d2f79081625fLA
Ad tertium dicendum quod gratia spiritus sancti quam in praesenti habemus, etsi non sit aequalis gloriae in actu, est tamen aequalis in virtute, sicut et semen arborum, in quo est virtus ad totam arborem. Et similiter per gratiam inhabitat hominem spiritus sanctus, qui est sufficiens causa vitae aeternae, unde et dicitur esse pignus hereditatis nostrae, II ad Cor. I.Referencing norms: Q114A3Ad3, assert-hda7aa3b38648a34ce079da9caef5a26fb0fe28012e83835130dc24ab1075f158
section/114-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9d1b1a83a39e976850f9ecab63de2665768cdd88ee378be2cf362cd30f7af9fcLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo in gratia constitutus non possit mereri vitam aeternam ex condigno. Dicit enim apostolus, ad Rom. VIII, non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Sed inter alia opera meritoria maxime videntur esse meritoriae sanctorum passiones. Ergo nulla opera hominum sunt meritoria vitae aeternae ex condigno.Referencing norms: Q114A3Obiectio1, assert-hb2c1752520268835a1edfbc6f52569a297add3499a5ce31a5d1b83e258620684, assert-hdba9c55751da512280556c8d2c6c3d15f2682e2434bcf55e08f7888bdbe69ca2
section/114-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:04d361594adff898c99b8187fe72ba7f695978e1f16c3607c93b4ef900aa83caLA
Praeterea, super illud Rom. VI, gratia Dei vita aeterna, dicit Glossa, posset recte dicere, stipendium iustitiae vita aeterna, sed maluit dicere, gratia Dei vita aeterna, ut intelligeremus Deum ad aeternam vitam pro sua miseratione nos perducere, non meritis nostris. Sed id quod ex condigno quis meretur, non ex miseratione, sed ex merito accipit. Ergo videtur quod homo non possit per gratiam mereri vitam aeternam ex condigno.Referencing norms: Q114A3Obiectio2, assert-h45790596e1294183be2224109e4d6974d0ae6458963b7472534e4c7fc101c869, assert-h83312e3ffe53587d5c4725699a6d92c645ed923bb5b35ca3f3721bbb44ccacff
section/114-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e7696d2a2fb2d83922c587e9525d2c358563b89c77499faaee3921648fd83a58LA
Praeterea, illud meritum videtur esse condignum quod aequatur mercedi. Sed nullus actus praesentis vitae potest aequari vitae aeternae, quae cognitionem et desiderium nostrum excedit. Excedit etiam caritatem vel dilectionem viae, sicut et excedit naturam. Ergo homo non potest per gratiam mereri vitam aeternam ex condigno.Referencing norms: Q114A3Obiectio3, assert-h0dd7bba967c2ed403aa38f447ff87026ec8d1163bc59dc69754ac03efd0bbac4, assert-hc389a9ee071df700edf427bdb652aef9f48a185fbac73a43d87cad6262af1cbd
section/114-3/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:052af6eabc1596b3b2fc59f07253288fb59f492ea0918290f36e5be1a5c9e067LA
Respondeo dicendum quod opus meritorium hominis dupliciter considerari potest, uno modo, secundum quod procedit ex libero arbitrio; alio modo, secundum quod procedit ex gratia spiritus sancti. Si consideretur secundum substantiam operis, et secundum quod procedit ex libero arbitrio, sic non potest ibi esse condignitas, propter maximam inaequalitatem. Sed est ibi congruitas, propter quandam aequalitatem proportionis, videtur enim congruum ut homini operanti secundum suam virtutem, Deus recompenset secundum excellentiam suae virtutis. Si autem loquamur de opere meritorio secundum quod procedit ex gratia spiritus sancti, sic est meritorium vitae aeternae ex condigno. Sic enim valor meriti attenditur secundum virtutem spiritus sancti moventis nos in vitam aeternam; secundum illud Ioan. IV, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Attenditur etiam pretium operis secundum dignitatem gratiae, per quam homo, consors factus divinae naturae, adoptatur in filium Dei, cui debetur hereditas ex ipso iure adoptionis, secundum illud Rom. VIII, si filii, et heredes.Referencing norms: CanMeritIncrease, Q114A3Respondeo, assert-h7af5ef8dedf7251298b32e0c056e2827b3176022ec125d0286962f1d126cf370
section/114-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5173fb348fdd23d5cc69037d62395f5cf6df8a7261503770031f217bb0ff01e3LA
Sed contra, id quod redditur secundum iustum iudicium, videtur esse merces condigna. Sed vita aeterna redditur a Deo secundum iudicium iustitiae; secundum illud II ad Tim. IV, in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex. Ergo homo meretur vitam aeternam ex condigno.Referencing norms: assert-h7a803a393a05663b29c4edacefcb8e239cc1c21727686027b6593738e05e6792
section/114-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c81572584e383dd52829001e460684f0fe463f10e67d9f97b83766c32d9f3234LA
Ad primum ergo dicendum quod caritas, inquantum habet ultimum finem pro obiecto, movet alias virtutes ad operandum. Semper enim habitus ad quem pertinet finis, imperat habitibus ad quos pertinent ea quae sunt ad finem; ut ex supradictis patet.Referencing norms: Q114A4Ad1, assert-h88e8ebf6fc1f2af1a856809e4379c75db7470222d7439a09d254a380d9efe3a5
section/114-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65e2a7b0a5e3219a4dbb36a0c12b528a251a847af6b5ba6ac4f61bb56e176c2cLA
Ad secundum dicendum quod opus aliquod potest esse laboriosum et difficile dupliciter. Uno modo, ex magnitudine operis. Et sic magnitudo laboris pertinet ad augmentum meriti. Et sic caritas non diminuit laborem, immo facit aggredi opera maxima; magna enim operatur, si est, ut Gregorius dicit in quadam homilia. Alio modo ex defectu ipsius operantis, unicuique enim est laboriosum et difficile quod non prompta voluntate facit. Et talis labor diminuit meritum, et a caritate tollitur.Referencing norms: Q114A4Ad2, assert-hb953b85c35660bb5e526d3d12d9e566cff25b8856685b066584b535339f948b1
section/114-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64d7eaaf4d479751905c8c8921f2667e5960590828a0a9315b6798b6db0cd749LA
Ad tertium dicendum quod fidei actus non est meritorius nisi fides per dilectionem operetur, ut dicitur ad Gal. V. Similiter etiam actus patientiae et fortitudinis non est meritorius nisi aliquis ex caritate haec operetur; secundum illud I ad Cor. XIII, si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.Referencing norms: Q114A4Ad3, assert-he61574b6505164516f44f60a7b6addcd1a0be7476df9247c1fb3097833a33160
section/114-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c8a04fe7dedcf7f4a17f686596799e3f5774db358fef8222621e79989b085edcLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit principium meriti principalius per caritatem quam per alias virtutes. Merces enim operi debetur; secundum illud Matth. XX, voca operarios, et redde illis mercedem suam. Sed quaelibet virtus est principium alicuius operis, est enim virtus habitus operativus, ut supra habitum est. Ergo quaelibet virtus est aequaliter principium merendi.Referencing norms: Q114A4Obiectio1, assert-ha207084ea770d87e9753cb1a2367ab831312809f5ac366c53d0267e7f8f65875, assert-hfceadfaf40cd3cfdd0ccda29dfcf5a8de84174e9ea908302ccf6141ca51d1650
section/114-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0b911a85494202cb8a86424718d9e19c51e62cb413d9f3606c8edcdf6d3ef58aLA
Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. III, unusquisque propriam mercedem accipiet secundum proprium laborem. Sed caritas magis diminuit laborem quam augeat, quia sicut Augustinus dicit, in libro de verbis Dom., omnia saeva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Ergo caritas non est principalius principium merendi quam alia virtus.Referencing norms: Q114A4Obiectio2, assert-hb4da32bff7ece43acae7b2086eb95b2df4d1ce9d9d3046004f0cd7b12904cebb, assert-hedabeff1b973a62033cafa1b114a337a544cf82addce8cce525144c422ded6e7
section/114-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b6bca6c57b6bf51a08d1e0e47a0b4bb130e9434a683adc669bed980d4643b9e3LA
Praeterea, illa virtus videtur principalius esse principium merendi, cuius actus sunt maxime meritorii. Sed maxime meritorii videntur esse actus fidei et patientiae, sive fortitudinis, sicut patet in martyribus, qui pro fide patienter et fortiter usque ad mortem certaverunt. Ergo aliae virtutes principalius sunt principium merendi quam caritas.Referencing norms: Q114A4Obiectio3, assert-h1ebd35a4873aa365620cdb001f7521f7a624dbbb68627226273aac1bf0a65e24, assert-ha5f53bef96d249519be6416b8ec00aee955979b1284a9a9ae1aea52ef30b5eda
section/114-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1b5b59d69f880645602ad18c8479850a401268c64633ebb48be3d682bdd70422LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis accipi potest, humanus actus habet rationem merendi ex duobus, primo quidem et principaliter, ex divina ordinatione, secundum quod actus dicitur esse meritorius illius boni ad quod homo divinitus ordinatur; secundo vero, ex parte liberi arbitrii, inquantum scilicet homo habet prae ceteris creaturis ut per se agat, voluntarie agens. Et quantum ad utrumque, principalitas meriti penes caritatem consistit. Primo enim considerandum est quod vita aeterna in Dei fruitione consistit. Motus autem humanae mentis ad fruitionem divini boni, est proprius actus caritatis, per quem omnes actus aliarum virtutum ordinantur in hunc finem, secundum quod aliae virtutes imperantur a caritate. Et ideo meritum vitae aeternae primo pertinet ad caritatem, ad alias autem virtutes secundario, secundum quod eorum actus a caritate imperantur. Similiter etiam manifestum est quod id quod ex amore facimus, maxime voluntarie facimus. Unde etiam secundum quod ad rationem meriti requiritur quod sit voluntarium, principaliter meritum caritati attribuitur.Referencing norms: Q114A4Respondeo, assert-hd59354494ab0ccd95173de2be9a2fb7b0b19c6ebfa163428d889647c1cac756b
section/114-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b6f8f94afbdaf185f8915498d2ab20600396e8f394c140879fa48c93cbca18e3LA
Sed contra est quod dominus, Ioan. XIV, dicit, si quis diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Sed in manifesta Dei cognitione consistit vita aeterna; secundum illud Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et vivum. Ergo meritum vitae aeternae maxime residet penes caritatem.Referencing norms: assert-hec872e4886ce84d88bf8f054f694c2c870205922a5f70e82c6c139f182094e7a
section/114-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9c58846ba431c4a67c6568db15f87f1f1c559b7823d1abedb5f7127a8111e2d2LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro Retract., ipse aliquando in hoc fuit deceptus, quod credidit initium fidei esse ex nobis, sed consummationem nobis dari ex Deo, quod ipse ibidem retractat. Et ad hunc sensum videtur pertinere quod fides iustificationem mereatur. Sed si supponamus, sicut fidei veritas habet, quod initium fidei sit in nobis a Deo; iam etiam ipse actus fidei consequitur primam gratiam, et ita non potest esse meritorius primae gratiae. Per fidem igitur iustificatur homo, non quasi homo credendo mereatur iustificationem, sed quia, dum iustificatur, credit; eo quod motus fidei requiritur ad iustificationem impii, ut supra dictum est.Referencing norms: Q114A5Ad1, assert-hcec83f081479bcacfa4de4cc3812a41e1b07b431ddb72ee8e5f2fdbb1dbf0079
section/114-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ce637072f3cc6f71f9f3bc8c8fd6326d53748d60827dfb4939eb4811abddf515LA
Ad secundum dicendum quod Deus non dat gratiam nisi dignis. Non tamen ita quod prius digni fuerint, sed quia ipse per gratiam eos facit dignos, qui solus potest facere mundum de immundo conceptum semine.Referencing norms: Q114A5Ad2, assert-h78f990e5be3f1b768fc341d2f995ef220dffb8c1ab75a2657b01f5851bdb9ef6
section/114-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:522ab0c40766a2c1d71008fcded05a127309853af98ba5f3953683b9d2fb92edLA
Ad tertium dicendum quod omne bonum opus hominis procedit a prima gratia sicut a principio. Non autem procedit a quocumque humano dono. Et ideo non est similis ratio de dono gratiae et de dono humano.Referencing norms: Q114A5Ad3, assert-h9a401845d9a95620c6b5168eae9d71a40b5ec1919d12b16ed6572ca7cc49ab92
section/114-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:828e93cf0bf96f5ff2245a63b50fae48beaa9018f761e8b00fa15b4936b2b22dLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo possit sibi mereri primam gratiam. Quia ut Augustinus dicit, fides meretur iustificationem. Iustificatur autem homo per primam gratiam. Ergo homo potest sibi mereri primam gratiam.Referencing norms: Q114A5Obiectio1, assert-hec62fc5fa96f306dbb6166386dff3e4853b5106263f220d370547225aaf5b0c4
section/114-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2b2b1cfc659d59189525f268e30fc47f88236c9e0bf6193b3062e9c8415de4cfLA
Praeterea, Deus non dat gratiam nisi dignis. Sed non dicitur aliquis dignus aliquo dono, nisi qui ipsum promeruit ex condigno. Ergo aliquis ex condigno potest mereri primam gratiam.Referencing norms: Q114A5Obiectio2, assert-h417aaf4ee9be8406695c94dbf4d50e5ff7dc29371ef60c733731dc7f53d6daca, assert-hff3d783b9cc75fdb8faded05d89bbdd5559c42d7ec0031a6de8c7deb7e503281
section/114-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:068b995fe7eeb5708a33dfd1535b71b71d46a0596356d570119c8bf434d39db9LA
Praeterea, apud homines aliquis potest promereri donum iam acceptum, sicut qui accepit equum a domino, meretur ipsum bene utendo eo in servitio domini. Sed Deus est liberalior quam homo. Ergo multo magis primam gratiam iam susceptam potest homo promereri a Deo per subsequentia opera.Referencing norms: Q114A5Obiectio3, assert-h4e8d5db14dc283c30d81f4cd4b8989c8b18e4869c432224ed23f68b9d3489ccd, assert-h806c311c1d7b474673a076effbb20b3086098d134d76d3eeea0a85397d512727
section/114-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d01ae3142cdb65ca2ea7f01e5fef1afb52ccdab144d7c4e976301a4eac87966LA
Respondeo dicendum quod donum gratiae considerari potest dupliciter. Uno modo, secundum rationem gratuiti doni. Et sic manifestum est quod omne meritum repugnat gratiae, quia ut ad Rom. XI apostolus dicit, si ex operibus, iam non ex gratia. Alio modo potest considerari secundum naturam ipsius rei quae donatur. Et sic etiam non potest cadere sub merito non habentis gratiam, tum quia excedit proportionem naturae; tum etiam quia ante gratiam, in statu peccati, homo habet impedimentum promerendi gratiam, scilicet ipsum peccatum. Postquam autem iam aliquis habet gratiam, non potest gratia iam habita sub merito cadere, quia merces est terminus operis, gratia vero est principium cuiuslibet boni operis in nobis, ut supra dictum est. Si vero aliud donum gratuitum aliquis mereatur virtute gratiae praecedentis, iam non erit prima. Unde manifestum est quod nullus potest sibi mereri primam gratiam.Referencing norms: Q114A5Respondeo, assert-h43351d2f9c8ba9c32b65a4087675d271c00dbb6b33bea6d6211558be2339dd8c
section/114-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:257a55781884ba0d122cd1ef4f2340bf6ce6ef4b925108e74b0dcd7ac533cc85LA
Sed contra est quod ratio gratiae repugnat mercedi operum; secundum illud Rom. IV, ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Sed illud meretur homo quod imputatur quasi merces operis eius. Ergo primam gratiam non potest homo mereri.Referencing norms: assert-h6a9a80a450f50b3484567d174a354fb8de49ebe675d1de9334c032d1522bb2f1
section/114-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5289af974371ec3a98de382c36cd77ff3ce17df67151feccc811c67c15853c99LA
Ad primum ergo dicendum quod fides aliorum valet alii ad salutem merito congrui, non merito condigni.Referencing norms: Q114A6Ad1, assert-h7050c859957dfd542dc7fcbea5fa805d79ff7338c535a04430efdf3ed8d0327d
section/114-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e4cc6031db94a34a00cb344ad94049b562499372623fbdbd52ff8f1ccc9cde47LA
Ad secundum dicendum quod impetratio orationis innititur misericordiae, meritum autem condigni innititur iustitiae. Et ideo multa orando impetrat homo ex divina misericordia, quae tamen non meretur secundum iustitiam; secundum illud Dan. IX, neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.Referencing norms: Q114A6Ad2, assert-hbb41f2a86e3b1968cba927a366e9eaf08a81763b0a06c806dae8181e281ac667
section/114-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:95d654a4e00f07da1c76ff69787868f85b3116348d57a49928fc5f8ec1ea7d38LA
Ad tertium dicendum quod pauperes eleemosynas recipientes dicuntur recipere alios in aeterna tabernacula, vel impetrando eis veniam orando; vel merendo per alia bona ex congruo; vel etiam materialiter loquendo, quia per ipsa opera misericordiae quae quis in pauperes exercet, meretur recipi in aeterna tabernacula.Referencing norms: Q114A6Ad3, assert-h3d8dd4cbdc6ff2ab4b0198b3c95ef8710d9e1b58ab9ba0e3abc7d892f6793326
section/114-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dfc971d781362eccdc5866fd0bebfb6dbcde85f89861c8bc776ec6fa6771cd2cLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo possit alteri mereri primam gratiam. Quia Matth. IX, super illud, videns Iesus fidem illorum etc., dicit Glossa, quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena ut intus et extra sanaret hominem. Sed interior sanatio hominis est per primam gratiam. Ergo homo potest alteri mereri primam gratiam.Referencing norms: Q114A6Obiectio1, assert-h92a05734da5275f1541d59cd00645c67eaab599c16266aed2a64a8f18d9adb53, assert-hd3b64eee8591f58b95967022002c2faf08a8b24ccf13adff8db9384535c2d4b8
section/114-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0509eeb679f18b84534347ab77477e3662b198173c5dc2ae984a544c9564869cLA
Praeterea, orationes iustorum non sunt vacuae, sed efficaces; secundum illud Iac. ult., multum valet deprecatio iusti assidua. Sed ibidem praemittitur, orate pro invicem ut salvemini. Cum igitur salus hominis non possit esse nisi per gratiam, videtur quod unus homo possit alteri mereri primam gratiam.Referencing norms: Q114A6Obiectio2, assert-h250fc9440d09061da29521f947ca4356fbe5d292cb73a432ee932c40812bbf71, assert-hc518221cddc46ff79c1a8fe11d36ee8d0580c28ab2e5a70ec3a9c86893c23e76
section/114-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0ad11a6f69a5e53b5492f135b0109aedfd5336a2273c7f12d0f332284433170fLA
Praeterea, Luc. XVI dicitur, facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Sed nullus recipitur in aeterna tabernacula nisi per gratiam, per quam solam aliquis meretur vitam aeternam, ut supra dictum est. Ergo unus homo potest alteri acquirere, merendo, primam gratiam.Referencing norms: Q114A6Obiectio3, assert-hb76a3a5c7b7dfb8f7dbe8ddb6d02c553f3a277d8617694a6abc33cf9e924fb28, assert-hc714504d4bfc55ea3177d0e05fd697feba38408c67e5ce43a822ef08be48298c
section/114-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a2f32f995dce225dcf4b7bb44d942b193f3318acacbe276a193cf5f4190b1c12LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, opus nostrum habet rationem meriti ex duobus. Primo quidem, ex vi motionis divinae, et sic meretur aliquis ex condigno. Alio modo habet rationem meriti, secundum quod procedit ex libero arbitrio, inquantum voluntarie aliquid facimus. Et ex hac parte est meritum congrui, quia congruum est ut, dum homo bene utitur sua virtute, Deus secundum superexcellentem virtutem excellentius operetur. Ex quo patet quod merito condigni nullus potest mereri alteri primam gratiam nisi solus Christus. Quia unusquisque nostrum movetur a Deo per donum gratiae ut ipse ad vitam aeternam perveniat, et ideo meritum condigni ultra hanc motionem non se extendit. Sed anima Christi mota est a Deo per gratiam non solum ut ipse perveniret ad gloriam vitae aeternae, sed etiam ut alios in eam adduceret, inquantum est caput Ecclesiae et auctor salutis humanae; secundum illud ad Heb. II, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis et cetera. Sed merito congrui potest aliquis alteri mereri primam gratiam. Quia enim homo in gratia constitutus implet Dei voluntatem, congruum est, secundum amicitiae proportionem, ut Deus impleat hominis voluntatem in salvatione alterius, licet quandoque possit habere impedimentum ex parte illius cuius aliquis sanctus iustificationem desiderat. Et in hoc casu loquitur auctoritas Ieremiae ultimo inducta.Referencing norms: Q114A6Respondeo, assert-hcef2dc7ea5b5e369c4b73b5d50ebb103ccb9a8f26cec0e4a9ba6163150a31e0a
section/114-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9793f927e64babae836a03e08cd240850d8fb63d93e1e971ba4b9681a811d8ccLA
Sed contra est quod dicitur Ierem. XV, si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum, qui tamen fuerunt maximi meriti apud Deum. Videtur ergo quod nullus possit alteri mereri primam gratiam.Referencing norms: assert-h2c715718a9360fb96b61cfd554266eca93884e650f083145e2a020f7b41c6d75
section/114-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:493cf9f6056d631a7c67cd51e9aacd9dade84a6dcf70ec97aaef802f8702bf5fLA
Ad primum ergo dicendum quod desiderium quo quis desiderat reparationem post lapsum, iustum dicitur, et similiter oratio, quia tendit ad iustitiam. Non tamen ita quod iustitiae innitatur per modum meriti, sed solum misericordiae.Referencing norms: Q114A7Ad1, assert-h5079f6d4dc7065ea1c5898431770c8a71305f1638ec4d8376d4941ba9bcff474
section/114-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eeca8553cba103f26f4fb0cd951245956927494b79dac42bcd74fa8b662413b5LA
Ad secundum dicendum quod aliquis potest alteri mereri ex congruo primam gratiam, quia non est ibi impedimentum saltem ex parte merentis. Quod invenitur dum aliquis post meritum gratiae a iustitia recedit.Referencing norms: Q114A7Ad2, assert-h90f4e0d2eb7ead84b898d3f9a4b79e0d836ca28d1abab9cae2e860ccdf0666f0
section/114-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bea495bfd6b96129382890f7ad716be5c299bd2ff8889962ed02999a19e1e85cLA
Ad tertium dicendum quod quidam dixerunt quod nullus meretur absolute vitam aeternam, nisi per actum finalis gratiae; sed solum sub conditione, si perseverat. Sed hoc irrationabiliter dicitur, quia quandoque actus ultimae gratiae non est magis meritorius, sed minus, quam actus praecedentis, propter aegritudinis oppressionem. Unde dicendum quod quilibet actus caritatis meretur absolute vitam aeternam. Sed per peccatum sequens ponitur impedimentum praecedenti merito, ut non sortiatur effectum, sicut etiam causae naturales deficiunt a suis effectibus propter superveniens impedimentum.Referencing norms: Q114A7Ad3, assert-h3b037e139a2076e4b4a80aabaf6e514207b2c1a221c3475dd19ed62dc4fa8cd6
section/114-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ef67a5d48dfbc98661d2915ccb16cefd6713509425461e9e38a50f5579ad51dbLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit mereri sibi ipsi reparationem post lapsum. Illud enim quod iuste a Deo petitur, homo videtur posse mereri. Sed nihil iustius a Deo petitur, ut Augustinus dicit, quam quod reparetur post lapsum; secundum illud Psalmi LXX, cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me, domine. Ergo homo potest mereri ut reparetur post lapsum.Referencing norms: Q114A7Obiectio1, assert-h315471713ec3b589125fc8e791bce4eef4a6173988453ec7ae1ca312e527134e, assert-haed4f83e48aa8f90d32e88d41a0f66a703b940ac04a745dbe3ecb52f6f2fd96a
section/114-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:56a9355adc68ca5c7bd89487cb9284beaf9f937f4b71017787da5a962bd83f18LA
Praeterea, multo magis homini prosunt opera sua quam prosint alii. Sed homo potest aliquo modo alteri mereri reparationem post lapsum, sicut et primam gratiam. Ergo multo magis sibi potest mereri ut reparetur post lapsum.Referencing norms: Q114A7Obiectio2, assert-hc23504cbe4b0eba20422f7613fd04970d63bab04d14887ea11d41a6b80f4ffb8, assert-hff3552f64a62bdae86c5879f0893a712f9247f98e698e05c03b5ea3db300b6e6
section/114-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a68ef27797b551fdb7028940b42199433fa944e2914a9150dbf2281eff5036dfLA
Praeterea, homo qui aliquando fuit in gratia, per bona opera quae fecit, meruit sibi vitam aeternam; ut ex supradictis patet. Sed ad vitam aeternam non potest quis pervenire nisi reparetur per gratiam. Ergo videtur quod sibi meruit reparationem per gratiam.Referencing norms: Q114A7Obiectio3, assert-h3e0095534cff7061e78038d935c2da84b59fe427a74427d8ed8a11d06ea6e447, assert-h9316abab186c70cb717b1036d02971907b49b2fbd0041c35a8754854e0a7f0eb
section/114-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2eb97cb270bf9ebd13072a218efa9a830f16220f405ec6491ba16c49d256174aLA
Respondeo dicendum quod nullus potest sibi mereri reparationem post lapsum futurum, neque merito condigni, neque merito congrui. Merito quidem condigni hoc sibi mereri non potest, quia ratio huius meriti dependet ex motione divinae gratiae, quae quidem motio interrumpitur per sequens peccatum. Unde omnia beneficia quae postmodum aliquis a Deo consequitur, quibus reparatur, non cadunt sub merito; tanquam motione prioris gratiae usque ad hoc non se extendente. Meritum etiam congrui quo quis alteri primam gratiam meretur, impeditur ne consequatur effectum, propter impedimentum peccati in eo cui quis meretur. Multo igitur magis impeditur talis meriti efficacia per impedimentum quod est et in eo qui meretur et in eo cui meretur, hic enim utrumque in unam personam concurrit. Et ideo nullo modo aliquis potest sibi mereri reparationem post lapsum.Referencing norms: Q114A7Respondeo, assert-h9bdd2fae3f72987ca4c031ff3e5ec0135e7182020ef973520ddd95a45cefa6ca
section/114-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c1304a48d57da5e4c18c2b059bd7c2e8405a86c53f41215a3bd2ecfe1c15490cLA
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, si averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem; omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur. Ergo nihil valebunt ei praecedentia merita ad hoc quod resurgat. Non ergo aliquis potest sibi mereri reparationem post lapsum futurum.Referencing norms: assert-hf89cf344d2a413cf51f5617f9458398f3bfeb2d95a1fa364a8b790aa47871c9a
section/114-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54639493d249b9b043194a4b5181f52ef681058e5dcc1db185af9c061996a07eLA
Ad primum ergo dicendum quod praemium est terminus meriti. Est autem duplex terminus motus, scilicet ultimus; et medius, qui est et principium et terminus. Et talis terminus est merces augmenti. Merces autem favoris humani est sicut ultimus terminus his qui finem in hoc constituunt, unde tales nullam aliam mercedem recipiunt.Referencing norms: Q114A8Ad1, assert-h174986c03f19bb8dd8d689d8031c2d9a230a3e271208b74427916a0630bd5e0c
section/114-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28988e7c5da329833be1f33a31649fb4bb23decfabf2214fe7e864a01434b195LA
Ad secundum dicendum quod augmentum gratiae non est supra virtutem praeexistentis gratiae, licet sit supra quantitatem ipsius, sicut arbor, etsi sit supra quantitatem seminis, non est tamen supra virtutem ipsius.Referencing norms: Q114A8Ad2, assert-h4cfe814efc4899d4a35a4483e36aa0ec6e28a331d75057dbc9c6ebf806dbf819
section/114-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:08d5088a7b6f1e9da6cb1eaff498dedacaa5645738eb74fbb9efb7c2ebf28ba2LA
Ad tertium dicendum quod quolibet actu meritorio meretur homo augmentum gratiae, sicut et gratiae consummationem, quae est vita aeterna. Sed sicut vita aeterna non statim redditur, sed suo tempore; ita nec gratia statim augetur, sed suo tempore; cum scilicet aliquis sufficienter fuerit dispositus ad gratiae augmentum.Referencing norms: Q114A8Ad3, assert-h9a290d158ee0497f8e654e40f1229e2d19653301006e8fef038e121094f6f39d
section/114-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d8f2a0da0ef36de2c56a0f4e4210c57cf2628868fc72c5c931fbd86f19569d6LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod homo non possit mereri augmentum gratiae vel caritatis. Cum enim aliquis acceperit praemium quod meruit, non debetur ei alia merces, sicut de quibusdam dicitur Matth. VI, receperunt mercedem suam. Si igitur aliquis mereretur augmentum caritatis vel gratiae, sequeretur quod, gratia augmentata, non posset ulterius expectare aliud praemium. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q114A8Obiectio1, assert-hfd72b56c4ecd71ac819e461f043fab7000aa0970adb430e92c4547b943757e36
section/114-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:74fbb6f61efd76e45725b5eb0d99a2fbba8f04712b378e17f94d8869ceb70285LA
Praeterea, nihil agit ultra suam speciem. Sed principium meriti est gratia vel caritas, ut ex supradictis patet. Ergo nullus potest maiorem gratiam vel caritatem mereri quam habeat.Referencing norms: Q114A8Obiectio2, assert-h2c0898e03fe6f74d13a900af03714c893d426d214ba4b95129650579fc2ea002, assert-ha60e52f4b788fdc49b13efadc5205b05d99213b259d0ddb6ea3e883bc913b56d
section/114-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b6c3a42a47b54581cfc24ab2daf608d338b15d3bfd41c9c83e5fbcc41bfd6db3LA
Praeterea, id quod cadit sub merito, meretur homo per quemlibet actum a gratia vel caritate procedentem, sicut per quemlibet talem actum meretur homo vitam aeternam. Si igitur augmentum gratiae vel caritatis cadat sub merito, videtur quod per quemlibet actum caritate informatum aliquis meretur augmentum caritatis. Sed id quod homo meretur, infallibiliter a Deo consequitur, nisi impediatur per peccatum sequens, dicitur enim II ad Tim. I, scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare. Sic ergo sequeretur quod per quemlibet actum meritorium gratia vel caritas augeretur. Quod videtur esse inconveniens, cum quandoque actus meritorii non sint multum ferventes, ita quod sufficiant ad caritatis augmentum. Non ergo augmentum caritatis cadit sub merito.Referencing norms: Q114A8Obiectio3, assert-h5996d4433f6c3c8e0fb29e4f4f1ef674fa597b26c223b61f4f4b28a6b3582ae3, assert-h7ee20fff1da0652eabb2eec2d651c098a9e230f907f4a1d509b5e81f0d87e31d
section/114-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:20ccf17a252bd171bef0197a2ce8779b342c9c65aea440f5e4f646386a70a195LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, illud cadit sub merito condigni, ad quod motio gratiae se extendit. Motio autem alicuius moventis non solum se extendit ad ultimum terminum motus, sed etiam ad totum progressum in motu. Terminus autem motus gratiae est vita aeterna, progressus autem in hoc motu est secundum augmentum caritatis vel gratiae, secundum illud Prov. IV, iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem, qui est dies gloriae. Sic igitur augmentum gratiae cadit sub merito condigni.Referencing norms: Q114A8Respondeo, assert-h19aefb4c3f38b8fcf460f5fc7219a0a3b6a72e32c3322cb0decb2928ac1ae4fb
section/114-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:98f0e60e1d9890bf4e624925d656dccce0569bdee33533237526fa9cfebaa5acLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Epist. Ioan., quod caritas meretur augeri, ut aucta mereatur perfici. Ergo augmentum caritatis vel gratiae cadit sub merito.Referencing norms: assert-hc81d83df436f09db1e5cbae5199907021063f1fd60960b446a9af10898c91e5b
section/114-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2c5d0923624ca8520b55a64c788b13a3bc8fe533bbada1e5849daaf976555036LA
Ad primum ergo dicendum quod etiam ea quae non meremur, orando impetramus. Nam et peccatores Deus audit, peccatorum veniam petentes, quam non merentur, ut patet per Augustinum, super illud Ioan. IX, scimus quia peccatores Deus non exaudit; alioquin frustra dixisset publicanus, Deus, propitius esto mihi peccatori, ut dicitur Luc. XVIII. Et similiter perseverantiae donum aliquis petendo a Deo impetrat vel sibi vel alii, quamvis sub merito non cadat.Referencing norms: Q114A9Ad1, assert-he81efecac877dfbb2ec921ca73122319fa15ba4ce2ebb191ab70090a4da7b6ea
section/114-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8cc958d011f772090c754e71e700346c0aaf0ffd6a260358216648a6e01976a9LA
Ad secundum dicendum quod perseverantia quae erit in gloria, comparatur ad motum liberi arbitrii meritorium sicut terminus, non autem perseverantia viae, ratione praedicta.Referencing norms: Q114A9Ad2, assert-hdf1b8a105478f52d31e0c18587c1e5743d09760a8203c25340cb1c6491e95842
section/114-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b1fdc3f47a8b9eb876d641885c865d6f88f83007a55e99189a3067f7d61257acLA
Et similiter dicendum est ad tertium, de augmento gratiae, ut per praedicta patet.Referencing norms: Q114A9Ad3, assert-he4ea5afc1a3fc1885558e2047c1cdba44eda0b4b4ea7c265bb0a74be75599cb0
section/114-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:02a282e96f309ff2005c26dd24bb5524d36705809bae3b22ba6b5eeca6b45639LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit perseverantiam mereri. Illud enim quod homo obtinet petendo, potest cadere sub merito habentis gratiam. Sed perseverantiam petendo homines a Deo obtinent, alioquin frustra peteretur a Deo in petitionibus orationis dominicae, ut Augustinus exponit, in libro de dono Persever. Ergo perseverantia potest cadere sub merito habentis gratiam.Referencing norms: Q114A9Obiectio1, assert-ha0e0430ab2b984e8ecc52393ef9a01ab2338d6aa864911f652db9f10f6614f52, assert-hc325c7fb6b12d559c62589f2aa95d858832a29494d09037802f5a43da78cb797
section/114-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c78e1b81611d26ce971bc9a58bde7dc2b958611831dc038d7b19f69d9dbe47d6LA
Praeterea, magis est non posse peccare quam non peccare. Sed non posse peccare cadit sub merito, meretur enim aliquis vitam aeternam, de cuius ratione est impeccabilitas. Ergo multo magis potest aliquis mereri ut non peccet, quod est perseverare.Referencing norms: Q114A9Obiectio2, assert-h1bcd6a5330242b48a805830338976cfaaa7c7e8a1b0ce07369209690c87b5ece, assert-h59bf7fdaad0e046b56fa9d8cb01cfca79b32672711aaf3458c2893c5ef27972d
section/114-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b5d455bf567ed8a95b1457f6d3bb66c6f6cb5ecfae59747ba6e74f1fe5f2276cLA
Praeterea, maius est augmentum gratiae quam perseverantia in gratia quam quis habet. Sed homo potest mereri augmentum gratiae, ut supra dictum est. Ergo multo magis potest mereri perseverantiam in gratia quam quis habet.Referencing norms: Q114A9Obiectio3, assert-h0f6a58afdd5fb724de83cf8cb25d26cc3610cef526e75c7d158307fc5d47b7c9, assert-hf5a69069b3291a787203f923d0bc6b2eb5c228e7a8fd869095be1882c9caa2e9
section/114-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:47543149d6b4b625a9530ad16fb89a06d6ee9001e0f8f74a98ed48daaf5bef85LA
Respondeo dicendum quod, cum homo naturaliter habeat liberum arbitrium flexibile ad bonum et ad malum, dupliciter potest aliquis perseverantiam in bono obtinere a Deo. Uno quidem modo, per hoc quod liberum arbitrium determinatur ad bonum per gratiam consummatam, quod erit in gloria. Alio modo, ex parte motionis divinae, quae hominem inclinat ad bonum usque in finem. Sicut autem ex dictis patet, illud cadit sub humano merito, quod comparatur ad motum liberi arbitrii directi a Deo movente, sicut terminus, non autem id quod comparatur ad praedictum motum sicut principium. Unde patet quod perseverantia gloriae, quae est terminus praedicti motus, cadit sub merito, perseverantia autem viae non cadit sub merito, quia dependet solum ex motione divina, quae est principium omnis meriti. Sed Deus gratis perseverantiae bonum largitur, cuicumque illud largitur.Referencing norms: Q114A9Respondeo, assert-hedf6447eff22438694b0a958c3d4246d46d2eae9b2f7501f9652b9feebc42bf9
section/114-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fa2e6415636532a75ea07c84c404600ae0e1a297a81f01e49ca1942de55a1332LA
Sed contra est quod omne quod quis meretur, a Deo consequitur, nisi impediatur per peccatum. Sed multi habent opera meritoria, qui non consequuntur perseverantiam. Nec potest dici quod hoc fiat propter impedimentum peccati, quia hoc ipsum quod est peccare, opponitur perseverantiae; ita quod, si aliquis perseverantiam mereretur, Deus non permitteret aliquem cadere in peccatum. Non igitur perseverantia cadit sub merito.Referencing norms: assert-h1ec2d069485a5158e436b290ed2e720ce9dd9985588a29d99799f81e7868ae23
question/114/prooemium · paragraph
la · official · sha256:eac7d065cc3e526a069792e7faaa64c3027cd2b97284b34614341d4b9772919aLA
Deinde considerandum est de merito, quod est effectus gratiae cooperantis. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum homo possit aliquid mereri a Deo. Secundo, utrum aliquis sine gratia possit mereri vitam aeternam. Tertio, utrum aliquis per gratiam possit mereri vitam aeternam ex condigno. Quarto, utrum gratia sit principium merendi mediante caritate principaliter. Quinto, utrum homo possit sibi mereri primam gratiam. Sexto, utrum homo possit eam mereri alii. Septimo, utrum possit sibi aliquis mereri reparationem post lapsum. Octavo, utrum possit sibi mereri augmentum gratiae vel caritatis. Nono, utrum possit sibi mereri finalem perseverantiam. Decimo, utrum bona temporalia cadant sub merito.The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.