Source / pinned edition
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I, quaestiones 50-64
Source of package la.aquinas.summa.i_de_angelis · Summa theologiae I, qq. 50-64
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#SUMMA_THEOLOGIAE_I_50_64
- number
- Summa theologiae I, qq. 50-64
- kind
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 50
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q50
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:be3dc363bc3470914e74ff08ba742f53bc9b2ec07a70205158d13dea2dbcec94 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 47
section/50-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b49253d246446216cb4b759a2c80ac7f6d646598b26c6f65a8cf09abf6632eeaLA
Ad primum ergo dicendum quod substantiae incorporeae medium sunt inter Deum et creaturas corporeas. Medium autem comparatum ad unum extremum, videtur alterum extremum; sicut tepidum comparatum calido, videtur frigidum. Et hac ratione dicitur quod Angeli, Deo comparati, sunt materiales et corporei, non quod in eis sit aliquid de natura corporea.Referencing norms: Q50A1Ad1, assert-h86ced3477f260654470debd0f785b403c5eeaaaf7f4107dde34f5c7dc080274c
section/50-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:11b9ef45bc91036768c2dd83862ce809e0e19097402b83e7080736abd6c0dde0LA
Ad secundum dicendum quod motus ibi accipitur prout intelligere et velle motus quidam dicuntur. Dicitur ergo Angelus substantia semper mobilis, quia semper est actu intelligens, non quandoque actu et quandoque potentia, sicut nos. Unde patet quod ratio procedit ex aequivoco.Referencing norms: Q50A1Ad2, assert-hb227883a17bdce358bfa75cd2039c18295ce5c537381f6b495ccfd01524f1670
section/50-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8979ed0f140956e746f5e1bff087a21e6ddca030d6d549b7ffca6633af06e5c8LA
Ad tertium dicendum quod circumscribi terminis localibus est proprium corporum, sed circumscribi terminis essentialibus est commune cuilibet creaturae, tam corporali quam spirituali. Unde dicit Ambrosius, in libro de Spir. Sanct., quod licet quaedam locis corporalibus non contineantur, circumscriptione tamen substantiae non carent.Referencing norms: Q50A1Ad3, assert-h0187a828d5bbf1e9e314f5a2dedb51b4e09ccb37cdcf7f9e9c92b0e2f7fce17e
section/50-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6f6702eb44dad53ee5f14bbc9a6e2dfdbc39c5ecdb8fef583648666d7c9c5ab5LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non sit omnino incorporeus. Illud enim quod est incorporeum solum quoad nos, et non quoad Deum, non est incorporeum simpliciter. Sed Damascenus dicit, in libro II, quod Angelus incorporeus et immaterialis dicitur quantum ad nos, sed comparatus ad Deum, corporeus et materialis invenitur. Non ergo est incorporeus simpliciter.Referencing norms: Q50A1Obiectio1, assert-h6bb18d04059b90f73c5feabda7c195fbebf5396e75e799b2dd855ac76741025e, assert-h90bd6a864eb443fb1540392a11e87884df51eda15aea9873ecc05c4215239fea
section/50-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:548df1d76e1e3b07cd9a9d87b68936daf66b2eb0f51196e8038ec71d95afb9d5LA
Praeterea, nihil movetur nisi corpus, ut probatur in VI Physic. Sed Damascenus dicit ibidem quod Angelus est substantia intellectualis semper mobilis. Angelus ergo est substantia corporea.Referencing norms: Q50A1Obiectio2, assert-h5b6fde96bb3287ffe7431d2a6b53ba65a8f6e00ca17f107b15fd06f0982bffd6, assert-hdba34a739553bfb7d84fcfb4fbc8d44a823f07b4cc7f29ed29fac2341d7a9697
section/50-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f82953de0de108ac1e7bc980942b3d54174fbd112208300621d217aa14de7190LA
Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de spiritu sancto, omnis creatura certis suae naturae circumscripta est limitibus. Circumscribi autem proprium est corporum. Ergo omnis creatura est corporea. Angeli autem sunt Dei creaturae, ut patet in Psalmo CXLVIII, laudate dominum, omnes Angeli eius; et postea subditur, quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Ergo Angeli sunt corporei.Referencing norms: Q50A1Obiectio3, assert-h86be487260c19a34e702d510cc1e224ff0f6655e599388ef113bd667276ef5f4, assert-hc77424a2f1931d561a86a0b08bc8b8013d75e62ee96096560a62c05eb4a43042
section/50-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2eefc4ccc98e989cdf81e88563f4d51eab69e0656f501914add6185ce624ea79LA
Respondeo dicendum quod necesse est ponere aliquas creaturas incorporeas. Id enim quod praecipue in rebus creatis Deus intendit est bonum quod consistit in assimilatione ad Deum. Perfecta autem assimilatio effectus ad causam attenditur, quando effectus imitatur causam secundum illud per quod causa producit effectum; sicut calidum facit calidum. Deus autem creaturam producit per intellectum et voluntatem, ut supra ostensum est. Unde ad perfectionem universi requiritur quod sint aliquae creaturae intellectuales. Intelligere autem non potest esse actus corporis, nec alicuius virtutis corporeae, quia omne corpus determinatur ad hic et nunc. Unde necesse est ponere, ad hoc quod universum sit perfectum, quod sit aliqua incorporea creatura. Antiqui autem, ignorantes vim intelligendi, et non distinguentes inter sensum et intellectum, nihil esse existimaverunt in mundo, nisi quod sensu et imaginatione apprehendi potest. Et quia sub imaginatione non cadit nisi corpus, existimaverunt quod nullum ens esset nisi corpus; ut philosophus dicit in IV Physic. Et ex his processit Sadducaeorum error, dicentium non esse spiritum. Sed hoc ipsum quod intellectus est altior sensu, rationabiliter ostendit esse aliquas res incorporeas, a solo intellectu comprehensibiles.Referencing norms: AngelIsIncorporeal, Q50A1Respondeo, assert-hb36ece8af1337d21e26308c5903b13ace0f847e63abdb670cd0de8878dee01e2
section/50-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6a85f44c356d6f68f8455b90a0238dad9eba88d6275b95bacfd43e64b86f060dLA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CIII, qui facit Angelos suos spiritus.Referencing norms: assert-h21ff358c37b93c66ec54334254edcf2b31ca1d9b1233ddd655bae91697f1ae20
section/50-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67e6731019e386413b8c071b5e0c6c99e4bc33efe8c0a7e4afae7b16c406df04LA
Ad primum ergo dicendum quod differentia est quae constituit speciem. Unumquodque autem constituitur in specie, secundum quod determinatur ad aliquem specialem gradum in entibus, quia species rerum sunt sicut numeri, qui differunt per additionem et subtractionem unitatis, ut dicitur in VIII Metaphys. In rebus autem materialibus aliud est quod determinat ad specialem gradum, scilicet forma, et aliud quod determinatur, scilicet materia, unde ab alio sumitur genus, et ab alio differentia. Sed in rebus immaterialibus non est aliud determinans et determinatum, sed unaquaeque earum secundum seipsam tenet determinatum gradum in entibus. Et ideo genus et differentia in eis non accipitur secundum aliud et aliud, sed secundum unum et idem. Quod tamen differt secundum considerationem nostram, inquantum enim intellectus noster considerat illam rem ut indeterminate, accipitur in eis ratio generis; inquantum vero considerat ut determinate, accipitur ratio differentiae.Referencing norms: Q50A2Ad1, assert-h2d8dcbbf8371f2d02508d83dad6d05542d7fb5c6eed38db2354939e0cc9de68d
section/50-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:166d3876f60e8761be1340799893a77afb1a173c9ed550158d5defa1f8b1617dLA
Ad secundum dicendum quod ratio illa ponitur in libro fontis vitae. Et esset necessaria, si idem esset modus quo recipit intellectus, et quo recipit materia. Sed hoc patet esse falsum. Materia enim recipit formam, ut secundum ipsam constituatur in esse alicuius speciei, vel aeris, vel ignis, vel cuiuscumque alterius. Sic autem intellectus non recipit formam, alioquin verificaretur opinio Empedoclis, qui posuit quod terram terra cognoscimus, et ignem igne. Sed forma intelligibilis est in intellectu secundum ipsam rationem formae, sic enim cognoscitur ab intellectu. Unde talis receptio non est receptio materiae, sed est receptio substantiae immaterialis.Referencing norms: Q50A2Ad2, assert-h76d1afb8665ed0bdb779c797c6137f651b5d78bc634f3373949e522468f18ebb
section/50-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0731980811be8cdc852dd12f58efe30c3b962a6886a75cefdc6c9cfb86a568c4LA
Ad tertium dicendum quod, licet in Angelo non sit compositio formae et materiae, est tamen in eo actus et potentia. Quod quidem manifestum potest esse ex consideratione rerum materialium, in quibus invenitur duplex compositio. Prima quidem formae et materiae, ex quibus constituitur natura aliqua. Natura autem sic composita non est suum esse, sed esse est actus eius. Unde ipsa natura comparatur ad suum esse sicut potentia ad actum. Subtracta ergo materia, et posito quod ipsa forma subsistat non in materia, adhuc remanet comparatio formae ad ipsum esse ut potentiae ad actum. Et talis compositio intelligenda est in Angelis. Et hoc est quod a quibusdam dicitur, quod Angelus est compositus ex quo est et quod est, vel ex esse et quod est, ut Boetius dicit, nam quod est est ipsa forma subsistens; ipsum autem esse est quo substantia est, sicut cursus est quo currens currit. Sed in Deo non est aliud esse et quod est, ut supra ostensum est. Unde solus Deus est actus purus.Referencing norms: Q50A2Ad3, assert-h11043e7d8ddd7aa7f3228cf21ac5cd0be02c5e4a733e126cd9f8f4348a935fe8
section/50-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e664e5e45fb97c9d8f325e8892ebc22064a901d00f0afb858d5e591610b5032LA
Ad quartum dicendum quod omnis creatura est finita simpliciter, inquantum esse eius non est absolutum subsistens, sed limitatur ad naturam aliquam cui advenit. Sed nihil prohibet aliquam creaturam esse secundum quid infinitam. Creaturae autem materiales habent infinitatem ex parte materiae, sed finitatem ex parte formae, quae limitatur per materiam in qua recipitur. Substantiae autem immateriales creatae sunt finitae secundum suum esse, sed infinitae secundum quod eorum formae non sunt receptae in alio. Sicut si diceremus albedinem separatam existentem esse infinitam quantum ad rationem albedinis, quia non contrahitur ad aliquod subiectum; esse tamen eius esset finitum, quia determinatur ad aliquam naturam specialem. Et propter hoc dicitur in libro de causis, quod intelligentia est finita superius, inquantum scilicet recipit esse a suo superiori; sed est infinita inferius, inquantum non recipitur in aliqua materia.Referencing norms: Q50A2Ad4, assert-hc4257f253e28f5b118cd90b2bb95c92ce610cc7bed54c5ee0b5e7d2bceec2711
section/50-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:63148cae344c401b4e736932e8cc8c34e25062c12a5cf7d14515693c9e7b40dcLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus sit compositus ex materia et forma. Omne enim quod continetur sub aliquo genere, est compositum ex genere et differentia, quae, adveniens generi, constituit speciem. Sed genus sumitur ex materia, differentia vero ex forma, ut patet in VIII Metaphys. Ergo omne quod est in genere, est compositum ex materia et forma. Sed Angelus est in genere substantiae. Ergo est compositus ex materia et forma.Referencing norms: Q50A2Obiectio1, assert-h0071c856f18eb7ec5de772f62af3d40920906a8f4718b62ab41b592374a70a2c, assert-h1b309d8520f3ac37280e82c391123130d2a550367a6d841cdda022fe347f95e5, assert-h2f06d0ce94d53b102565f5978e2f45f319b82a1e7702a2001ff2621e15b98e07, assert-hc0a0af0d71cf38287ab0c9218f5e56a7af342f0c1387b41416fcf146736079f0
section/50-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:76edc34a1587495a98fa053525dafb26fe4eb0c9a53f0499e2c23b5855a42a8bLA
Praeterea, in quocumque inveniuntur proprietates materiae, ibi invenitur materia. Proprietates autem materiae sunt recipere et substare; unde dicit Boetius, in libro de Trin., quod forma simplex subiectum esse non potest. Haec autem inveniuntur in Angelo. Ergo Angelus est compositus ex materia et forma.Referencing norms: Q50A2Obiectio2, assert-hbc9fdd57809ca4c2301bb6732cbad0d7f978a9dac7013fc82fc460b1ef266366
section/50-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5c1d38b42f6735ac7a02f03e708976ec453d849dc4abe893492b810de96c089fLA
Praeterea, forma est actus. Quod ergo est forma tantum, est actus purus. Sed Angelus non est actus purus, hoc enim solius Dei est. Ergo non est forma tantum, sed habet formam in materia.Referencing norms: Q50A2Obiectio3, assert-h6642cf12ab433da656df892422d8f42eda2c5b9855a8f7b687338b51d17d02a3, assert-hc91e98906bfa7cbb4d549e50d6085a7ab8dbac1de2c1a46d3ef18014731ce8c7
section/50-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:16f96250ec74824aeb61e5dd53a7ae2737c1503929cdf1b1a4995091bc96c788LA
Praeterea, forma proprie limitatur et finitur per materiam. Forma ergo quae non est in materia, est forma infinita. Sed forma Angeli non est infinita, quia omnis creatura finita est. Ergo forma Angeli est in materia.Referencing norms: Q50A2Obiectio4, assert-h921996803775113f503b65bfd94cb40100327c68582e1ef19dcac156d2f8d528, assert-hea05df138289300abaa03882e106069a23bf0d0287905db604f871eced903216
section/50-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:037d61e2e7ccc9ab8b943850c91f683afd8123e2e5cb27f2b421f1ff2d50ecebLA
Respondeo dicendum quod quidam ponunt Angelos esse compositos ex materia et forma. Et hanc opinionem astruere nititur Avicebron in libro fontis vitae. Supponit enim quod quaecumque distinguuntur secundum intellectum, sint etiam in rebus distincta. In substantia autem incorporea intellectus apprehendit aliquid per quod distinguitur a substantia corporea, et aliquid per quod cum ea convenit. Unde ex hoc vult concludere quod illud per quod differt substantia incorporea a corporea, sit ei quasi forma, et illud quod subiicitur huic formae distinguenti quasi commune, sit materia eius. Et propter hoc ponit quod eadem est materia universalis spiritualium et corporalium, ut intelligatur quod forma incorporeae substantiae sic sit impressa in materia spiritualium, sicut forma quantitatis est impressa in materia corporalium. Sed primo aspectu apparet esse impossibile unam esse materiam spiritualium et corporalium. Non enim est possibile quod forma spiritualis et corporalis recipiatur in una parte materiae, quia sic una et eadem res numero esset corporalis et spiritualis. Unde relinquitur quod alia pars materiae sit quae recipit formam corporalem, et alia quae recipit formam spiritualem. Materiam autem dividi in partes non contingit nisi secundum quod intelligitur sub quantitate, qua remota, remanet substantia indivisibilis, ut dicitur in I Physic. Sic igitur relinquitur quod materia spiritualium sit subiecta quantitati, quod est impossibile. Impossibile est ergo quod una sit materia corporalium et spiritualium. Sed adhuc ulterius impossibile est quod substantia intellectualis habeat qualemcumque materiam. Operatio enim cuiuslibet rei est secundum modum substantiae eius. Intelligere autem est operatio penitus immaterialis. Quod ex eius obiecto apparet, a quo actus quilibet recipit speciem et rationem, sic enim unumquodque intelligitur, inquantum a materia abstrahitur; quia formae in materia sunt individuales formae, quas intellectus non apprehendit secundum quod huiusmodi. Unde relinquitur quod omnis substantia intellectualis est omnino immaterialis. Non est autem necessarium quod ea quae distinguuntur secundum intellectum, sint distincta in rebus, quia intellectus non apprehendit res secundum modum rerum, sed secundum modum suum. Unde res materiales, quae sunt infra intellectum nostrum, simpliciori modo sunt in intellectu nostro, quam sint in seipsis. Substantiae autem angelicae sunt supra intellectum nostrum. Unde intellectus noster non potest attingere ad apprehendendum eas secundum quod sunt in seipsis; sed per modum suum, secundum quod apprehendit res compositas. Et sic etiam apprehendit Deum, ut supra dictum est.Referencing norms: Q50A2Respondeo, assert-h526a4df4216ab11c8ef66548233029d541c53b7253afa6503837975895ee5c18
section/50-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:13e15c5101f88c5a5abca1a402af69675997fe8a52159a60788ff20f1d4c2531LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod primae creaturae sicut incorporales et immateriales intelliguntur.Referencing norms: assert-hc92de8b90faf131cb81ed7d8f10ec50c4b968249e85ec9762f33ecf4b3a449b2
section/50-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:81cfb17991dfeba3f7fbb30986a8e986f19688673bbe54a6b5dfb09db8d849d7LA
Ad primum ergo dicendum quod in Angelis non est numerus qui est quantitas discreta, causatus ex divisione continui, sed causatus ex distinctione formarum, prout multitudo est de transcendentibus, ut supra dictum est.Referencing norms: Q50A3Ad1, assert-h4e25837924acd18c6a5db283e4d138ff22f5ed96696df2bf16f19a1660f96c3a
section/50-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c201f602866c2b5aa7733d2453d4ff7da4cec270cf5e230f5b0c9bab103b7791LA
Ad secundum dicendum quod ex hoc quod natura angelica est Deo propinqua, oportet quod habeat minimum de multitudine in sui compositione, non autem ita quod in paucis salvetur.Referencing norms: Q50A3Ad2, assert-h2964df8943aac8955f3b1652a3f5785b58d7a0dbb3c3d913ab2a93b656837fd4
section/50-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ecd275b80a2e0229b60e8afb074f74edd2153e2df0101fb13c15ad3a6e1c88aLA
Ad tertium dicendum quod ratio illa est Aristotelis in XII Metaphys. Et ex necessitate concluderet, si substantiae separatae essent propter substantias corporales, sic enim frustra essent immateriales substantiae, nisi ex eis aliquis motus in rebus corporalibus appareret. Non est autem hoc verum, quod substantiae immateriales sint propter corporales, quia finis nobilior est his quae sunt ad finem. Unde etiam Aristoteles dicit ibidem quod haec ratio non est necessaria, sed probabilis. Coactus autem fuit hac ratione uti, quia ad cognoscendum intelligibilia non possumus pervenire nisi per sensibilia.Referencing norms: Q50A3Ad3, assert-h5d4e85bcf749b7719a084f818d2bcafeedb2454b14dca1268b8bc645bf474572
section/50-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4592b0ab4ac8f09161c21238a4a69973bd4e5b1a230b0a77051a8bbf0a2cfa47LA
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit secundum opinionem eorum qui causam distinctionis rerum ponebant esse materiam. Hoc autem improbatum est. Unde multiplicatio Angelorum neque secundum materiam, neque secundum corpora est accipienda, sed secundum divinam sapientiam, diversos ordines immaterialium substantiarum excogitantem.Referencing norms: Q50A3Ad4, assert-h1ded1337f517f1c17adc2b51a8d50a889044c8c909ba3644372b7859045ef693
section/50-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3b8f500e004c6ae1e963ce2e01cb73bc532321edc6c132ee882034b78845177dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint in aliquo magno numero. Numerus enim species quantitatis est, et sequitur divisionem continui. Hoc autem non potest esse in Angelis cum sint incorporei, ut supra ostensum est. Ergo Angeli non possunt esse in aliquo magno numero.Referencing norms: Q50A3Obiectio1, assert-h8272fe958432e7569f00f3b25366f8e740f47771ff41409144ba5831253ae1f7
section/50-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e1585efd583b8660d691013d16fcbe26f108259a629ae0e61ee0217cc178cddcLA
Praeterea, quanto aliquid est magis propinquum uni, tanto minus est multiplicatum, ut in numeris apparet. Natura autem angelica inter alias naturas creatas est Deo propinquior. Cum ergo Deus sit maxime unus, videtur quod in natura angelica inveniatur minimum de multitudine.Referencing norms: Q50A3Obiectio2, assert-hd54e7fa9615500f7a79b4478cc0177be03bef8c89afcf333136ad98c65f6d8cd
section/50-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a7c26c455dc5aa895cad318017b2dd596afc5be1f9e2cbaab036e939e6a0ee3aLA
Praeterea, proprius effectus separatarum substantiarum videtur esse motus corporum caelestium. Sed motus corporum caelestium sunt secundum aliquem determinatum numerum paucum, qui a nobis comprehendi potest. Ergo Angeli non sunt in maiori multitudine, quam motus corporum caelestium.Referencing norms: Q50A3Obiectio3, assert-h6e26bb1c54251c22216e975ef8183013e477fd3ee2c33d19f6104bbe7f654791, assert-hc20689e2d33af1ea97d5341fca76c0ef91e781baddf2424fbcd28589b1dcf4e0
section/50-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b74b84a52ab084284dce93bb50797ee471f34679502bd2ccc52d2503e38abc3aLA
Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod propter radios divinae bonitatis subsistunt intelligibiles et intellectuales omnes substantiae. Sed radius non multiplicatur nisi secundum diversitatem recipientium. Non autem potest dici quod materia sit receptiva intelligibilis radii, cum substantiae intellectuales sint immateriales, ut supra ostensum est. Ergo videtur quod multiplicatio substantiarum intellectualium non possit esse nisi secundum exigentiam primorum corporum, scilicet caelestium, ut ad ea quodammodo processus praedictorum radiorum terminetur. Et sic idem quod prius.Referencing norms: Q50A3Obiectio4, assert-hb0d16139a56514648798b5d1a270a15767ed84d471c67477139dcb4b2a9851b2, assert-hf55cd7cb2946f88cf3cc15f55ce1e2025173cd5b1bfbf4b52e69b2e8882250d9
section/50-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4e951a8bd98ad52445b28ed251fe65920c8d7bd3a10f6e5f79d10a87531bb52LA
Respondeo dicendum quod circa numerum substantiarum separatarum, diversi diversis viis processerunt. Plato enim posuit substantias separatas esse species rerum sensibilium, utpote si poneremus ipsam naturam humanam esse separatam. Et secundum hoc oportebat dicere quod substantiae separatae sint secundum numerum specierum sensibilium. Sed hanc positionem improbat Aristoteles, ex eo quod materia est de ratione speciei horum sensibilium. Unde substantiae separatae non possunt esse species exemplares horum sensibilium, sed habent quasdam naturas altiores naturis rerum sensibilium. Posuit tamen Aristoteles quod illae naturae perfectiores habent ordinem ad sensibilia ista, secundum rationem moventis et finis. Et ideo secundum numerum primorum motuum, conatus est adinvenire numerum substantiarum separatarum. Sed quia hoc videtur repugnare documentis sacrae Scripturae, Rabbi Moyses, Iudaeus, volens utrumque concordare, posuit quod Angeli, secundum quod dicuntur substantiae immateriales, multiplicantur secundum numerum motuum vel corporum caelestium, secundum Aristotelem. Sed posuit quod Angeli in Scriptura dicuntur etiam homines divina annuntiantes; et iterum virtutes rerum naturalium, quae Dei omnipotentiam manifestant. Sed hoc est alienum a consuetudine Scripturae, quod virtutes rerum irrationabilium Angeli nominentur. Unde dicendum est quod etiam Angeli secundum quod sunt immateriales substantiae, in quadam multitudine maxima sunt, omnem materialem multitudinem excedentes. Et hoc est quod dicit Dionysius, XIV cap. Caelest. Hierarch., multi sunt beati exercitus supernarum mentium, infirmam et constrictam excedentes nostrorum materialium numerorum commensurationem. Et huius ratio est quia, cum perfectio universi sit illud quod praecipue Deus intendit in creatione rerum, quanto aliqua sunt magis perfecta tanto in maiori excessu sunt creata a Deo. Sicut autem in corporibus attenditur excessus secundum magnitudinem, ita in rebus incorporeis potest attendi excessus secundum multitudinem. Videmus autem quod corpora incorruptibilia, quae sunt perfectiora inter corpora, excedunt quasi incomparabiliter secundum magnitudinem corpora corruptibilia, nam tota sphaera activorum et passivorum est aliquid modicum respectu corporum caelestium. Unde rationabile est quod substantiae immateriales excedant secundum multitudinem substantias materiales, quasi incomparabiliter.Referencing norms: Q50A3Respondeo, assert-h34049f12be6fd36102d48cae796dc0b8bc667e23c10d88924bf9c763ebf6dcc4
section/50-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:4955e3e534e32bc616f55f1523921810dde265dca429fbcb9804e683e4d0dddbLA
Sed contra est quod dicitur Dan. VII, millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.Referencing norms: assert-h4738bb5eb5e8d2f10f4ef22a4629c79c535d8d6ef8a2e2fcc79bfc8e3dd4b99c
section/50-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ccc03f72a51d1aaedcf5cd3991d38d96c4487d603d1e24499d112a42ec129023LA
Ad primum ergo dicendum quod differentia est nobilior genere, sicut determinatum indeterminato et proprium communi; non autem sicut alia et alia natura. Alioquin oporteret quod omnia animalia irrationalia essent unius speciei; vel quod esset in eis aliqua alia perfectior forma quam anima sensibilis. Differunt ergo specie animalia irrationalia secundum diversos gradus determinatos naturae sensitivae. Et similiter omnes Angeli differunt specie secundum diversos gradus naturae intellectivae.Referencing norms: Q50A4Ad1, assert-ha0ffb53b075e068579ef3dc5e97454adf51a4db8bf5a2ab570fdc1480f29ee10
section/50-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9148d2d4a6e642fbda117710d996359935e7636e684c10a25c2bbc81c9e5d087LA
Ad secundum dicendum quod magis et minus, secundum quod causantur ex intensione et remissione unius formae, non diversificant speciem. Sed secundum quod causantur ex formis diversorum graduum, sic diversificant speciem, sicut si dicamus quod ignis est perfectior aere. Et hoc modo Angeli diversificantur secundum magis et minus.Referencing norms: Q50A4Ad2, assert-h541f7364fac997e6262bef20a963a3636c3279b5e40dc18d37ead5a276625e93
section/50-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2886f35fcfa137a2e540b1c9a0df26c69c17a543b34f7fa0d1f9d75c32b2ecaeLA
Ad tertium dicendum quod bonum speciei praeponderat bono individui. Unde multo melius est quod multiplicentur species in Angelis, quam quod multiplicentur individua in una specie.Referencing norms: Q50A4Ad3, assert-h05c6e430b0a7690e066b967c8baf9eb7c5a048b29f63f3a74114b37ac3d1bd48
section/50-4/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b485e3d55fcdb9e8e37fbd552e5014c9a8109ebb5cf7759e68ef7c4b2ffb53deLA
Ad quartum dicendum quod multiplicatio secundum numerum, cum in infinitum protendi possit, non intenditur ab agente, sed sola multiplicatio secundum speciem, ut supra dictum est. Unde perfectio naturae angelicae requirit multiplicationem specierum, non autem multiplicationem individuorum in una specie.Referencing norms: Q50A4Ad4, assert-h3f9fadf9fa8ba66e1d3520d256c4a83e2a07dbe2b890ceb4ad6e0da07edfc4cd
section/50-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:92cb8199315aea3996db00907b1be1438765fe7dff6ba246822a848eed5ab3e8LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli non differant specie. Cum enim differentia sit nobilior genere, quaecumque conveniunt secundum id quod est nobilissimum in eis, conveniunt in ultima differentia constitutiva; et ita sunt eadem secundum speciem. Sed omnes Angeli conveniunt in eo quod est nobilissimum in eis, scilicet in intellectualitate. Ergo omnes Angeli sunt unius speciei.Referencing norms: Q50A4Obiectio1, assert-h2ad53e2cd9c9ea63e9272d19bccf47a7c12a91b65ab167d6fd324d3288bd99f4, assert-h54a9d7b61b54a7031f7c4b1fb5c327cb983eafef4a7b74613d415d5e377b57d6
section/50-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b687f45cff812a25a4a6223832d691992dae1b4f829b9d6d1e0862a0f74d23cdLA
Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed Angeli non videntur differre ad invicem nisi secundum magis et minus; prout scilicet unus alio est simplicior, et perspicacioris intellectus. Ergo Angeli non differunt specie.Referencing norms: Q50A4Obiectio2, assert-h29deb7f2d7e12e0c232f39949de1491fdfa3ffcfdb5f2be41cf1be59fb37bea4, assert-h3fc5c86fe1c80f91e9e8861db25d45303fd12b2bdb454d01cc21c6a5cb70d30b
section/50-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dfe837df931b8542f9c1677a563dbaa2de4f4b31562fa97f2bd7458d064fe6b0LA
Praeterea, anima et Angelus ex opposito dividuntur. Sed omnes animae sunt unius speciei. Ergo et Angeli.Referencing norms: Q50A4Obiectio3, assert-h8a7abed4902296b1566f13a10cdb15baaa96d1fa18caa699b1ce2ab4a50969e7, assert-hed6b310b8e10d4e9610bf3198e9fb160aac723235f5310c565b23fcd83e4abe4
section/50-4/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:905770935dd14707b76684f427ae971c85415d62a97d7f54e8d4589c07a52c9cLA
Praeterea, quanto aliquid est perfectius in natura, tanto magis debet multiplicari. Hoc autem non esset, si in una specie esset unum tantum individuum. Ergo multi Angeli sunt unius speciei.Referencing norms: Q50A4Obiectio4, assert-h59b7985215620cf04bac9f912ecdfd2e8ee9153b85a4a533850fb79fa951f96b
section/50-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ebc3478bc30af335c31966610e9e9494e64f19f8e3088589896fa685021099fLA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt omnes substantias spirituales esse unius speciei, etiam animas. Alii vero quod omnes Angeli sunt unius speciei, sed non animae. Quidam vero quod omnes Angeli unius hierarchiae, aut etiam unius ordinis. Sed hoc est impossibile. Ea enim quae conveniunt specie et differunt numero, conveniunt in forma, et distinguuntur materialiter. Si ergo Angeli non sunt compositi ex materia et forma, ut dictum est supra, sequitur quod impossibile sit esse duos Angelos unius speciei. Sicut etiam impossibile esset dicere quod essent plures albedines separatae, aut plures humanitates; cum albedines non sint plures nisi secundum quod sunt in pluribus substantiis. Si tamen Angeli haberent materiam, nec sic possent esse plures Angeli unius speciei. Sic enim oporteret quod principium distinctionis unius ab alio esset materia, non quidem secundum divisionem quantitatis, cum sint incorporei, sed secundum diversitatem potentiarum. Quae quidem diversitas materiae causat diversitatem non solum speciei, sed generis.Referencing norms: Q50A4Respondeo, assert-h99f763ffb1f0244b391c004aaec7a74124e87ed1196ee648d062312151293c0e
section/50-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d9584bbef3d55531b7751a560171050bb8de2b8c6d8f894059dd6f3ff1c9baaaLA
Sed contra est quod in his quae sunt unius speciei, non est invenire prius et posterius, ut dicitur in III Metaphys. Sed in Angelis, etiam unius ordinis, sunt primi et medii et ultimi, ut dicit Dionysius, X cap. Ang. Hier. Ergo Angeli non sunt eiusdem speciei.Referencing norms: assert-h369a186db2132f7b5af45823316276d8dfe38411a3562f2e877ea4c4195d6b3f
section/50-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e3f67b3dffbcd485773b8c68553e3e4ecd4449c091243e94d3f73bffb130f65bLA
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus accipit immortalitatem perfectam, quae includit omnimodam immutabilitatem, quia omnis mutatio est quaedam mors, ut Augustinus dicit. Perfectam autem immutabilitatem Angeli non nisi per gratiam assequuntur, ut infra patebit.Referencing norms: Q50A5Ad1, assert-h8b23d14f6b24a28fbe664fcc9c2bdfc120494b8e74b909c113fddc85614d0658
section/50-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6b733e00178b905b00f579173fb9b4832c9da1fc81897ede0ccd51ede3fa9bb2LA
Ad secundum dicendum quod Plato per deos intelligit corpora caelestia, quae existimabat esse ex elementis composita, et ideo secundum suam naturam dissolubilia, sed voluntate divina semper conservantur in esse.Referencing norms: Q50A5Ad2, assert-h7f4bd5f8c1e2aa994e5fa583da39994f1adcf6c2c3279cf22741d8ca3b9b73be
section/50-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70a3d711529e1530afc4ecf5c5b1528d61519fd98199feaf4f309728e5f61762LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, quoddam necessarium est quod habet causam suae necessitatis. Unde non repugnat necessario nec incorruptibili, quod esse eius dependeat ab alio sicut a causa. Per hoc ergo quod dicitur quod omnia deciderent in nihilum nisi continerentur a Deo, et etiam Angeli, non datur intelligi quod in Angelis sit aliquod corruptionis principium, sed quod esse Angeli dependeat a Deo sicut a causa. Non autem dicitur aliquid esse corruptibile, per hoc quod Deus possit illud in non esse redigere, subtrahendo suam conservationem, sed per hoc quod in seipso aliquod principium corruptionis habet, vel contrarietatem vel saltem potentiam materiae.Referencing norms: Q50A5Ad3, assert-h24ab9e21c10b50641c8d307a5811a7b33c0e1ecbd6b40f890da6c69df8751843
section/50-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:32ebcaaccd59adb72df7b1aa22e2776653af6c39e00e2e0cf3d53a445ea8ba00LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint incorruptibiles. Dicit enim Damascenus de Angelo, quod est substantia intellectualis, gratia et non natura immortalitatem suscipiens.Referencing norms: Q50A5Obiectio1, assert-h862a70372feab444c6332735c1c9f5c4dff0a5ae588ce09d87ec7285895bc882
section/50-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3dd9530cc2a4ab88ad76d60b2be360c6f70351f8387cbf2819ebe083ae06d76dLA
Praeterea, Plato dicit, in Timaeo, o dii deorum, quorum opifex idem paterque ego, opera siquidem vos mea, dissolubilia natura, me tamen ita volente indissolubilia. Hos autem deos non aliud quam Angelos intelligere potest. Ergo Angeli natura sua sunt corruptibiles.Referencing norms: Q50A5Obiectio2, assert-h5030b5d957b5c2da36ed3e1e3a3f0b602d48ece117bafc800425e5bf145b649d
section/50-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:783f089376c6a9fbca153eb81bf2c4a4e618668a67dc2539c9809037d30b032fLA
Praeterea, secundum Gregorium, omnia in nihilum deciderent, nisi ea manus omnipotentis conservaret. Sed quod in nihilum redigi potest, est corruptibile. Ergo, cum Angeli sint a Deo facti, videtur quod sint corruptibiles secundum suam naturam.Referencing norms: Q50A5Obiectio3, assert-h6ba44358967f25b3252acca0651424918690be07fdb3b5c076e6a95a1d30a442, assert-hbed5c7588af78455b912e60537798dfd2918c9056d45abc8f7a9b3cd6471d9b8
section/50-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ed20e9c2db283505a98392635c8336679150682a49b6dd16c9f49709f9cbaecLA
Respondeo dicendum quod necesse est dicere Angelos secundum suam naturam esse incorruptibiles. Cuius ratio est, quia nihil corrumpitur nisi per hoc, quod forma eius a materia separatur, unde, cum Angelus sit ipsa forma subsistens, ut ex dictis patet, impossibile est quod eius substantia sit corruptibilis. Quod enim convenit alicui secundum se, nunquam ab eo separari potest, ab eo autem cui convenit per aliud, potest separari, separato eo secundum quod ei conveniebat. Rotunditas enim a circulo separari non potest, quia convenit ei secundum seipsum, sed aeneus circulus potest amittere rotunditatem per hoc, quod circularis figura separatur ab aere. Esse autem secundum se competit formae, unumquodque enim est ens actu secundum quod habet formam. Materia vero est ens actu per formam. Compositum igitur ex materia et forma desinit esse actu per hoc, quod forma separatur a materia. Sed si ipsa forma subsistat in suo esse, sicut est in Angelis, ut dictum est, non potest amittere esse. Ipsa igitur immaterialitas Angeli est ratio quare Angelus est incorruptibilis secundum suam naturam. Et huius incorruptibilitatis signum accipi potest ex eius intellectuali operatione, quia enim unumquodque operatur secundum quod est actu, operatio rei indicat modum esse ipsius. Species autem et ratio operationis ex obiecto comprehenditur. Obiectum autem intelligibile, cum sit supra tempus, est sempiternum. Unde omnis substantia intellectualis est incorruptibilis secundum suam naturam.Referencing norms: Q50A5Respondeo, assert-h7b75bcaa2f7a3dd31bb2393cc19a2e46baf7e7da5f31705c48774b7830e5eb5c
section/50-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7a4716f8887391db0690b03e5a3e1a604078de243679cb017ca8f669a95d3c30LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod intellectuales substantiae vitam habent indeficientem, ab universa corruptione, morte et materia et generatione mundae existentes.Referencing norms: assert-h16ebf2889c67ad87bf3d8089c22accf414e361ed0a4df40b6f497e26b3addc8a
question/50/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2d224d90fd6af725a2ac2983c64d91f72f66532499eb5f55bb548125a7338739LA
Post haec considerandum est de distinctione corporalis et spiritualis creaturae. Et primo, de creatura pure spirituali, quae in Scriptura sacra Angelus nominatur; secundo, de creatura pure corporali; tertio, de creatura composita ex corporali et spirituali, quae est homo. Circa vero Angelos, considerandum est primo de his quae pertinent ad eorum substantiam; secundo, de his quae pertinent ad eorum intellectum; tertio, de his quae pertinent ad eorum voluntatem; quarto, de his quae pertinent ad eorum creationem. De substantia autem eorum considerandum est et absolute, et per comparationem ad corporalia. Circa substantiam vero eorum absolute, quinque quaeruntur. Primo, utrum sit aliqua creatura omnino spiritualis, et penitus incorporea. Secundo, supposito quod Angelus sit talis, quaeritur utrum Angelus sit compositus ex materia et forma. Tertio, quaeritur de multitudine eorum. Quarto, de differentia ipsorum ab invicem. Quinto, de immortalitate, seu incorruptibilitate ipsorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 51
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q51
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fd1e949226516762a619938b3d92f497f99b291e14a29bd725dfc01de562e3f2 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 31
section/51-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7e9713531a5be4f617c4e12beaa912740810ba238b120b5f41c335f61462cfedLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, quorundam opinio fuit quod omne ens esset corpus. Et ex hac existimatione derivatum videtur, quod aliqui existimaverunt nullas substantias incorporeas esse nisi corporibus unitas; adeo quod quidam etiam posuerunt Deum esse animam mundi, ut Augustinus narrat in VII de Civ. Dei. Sed quia hoc fidei Catholicae repugnat, quae ponit Deum super omnia exaltatum, secundum illud Psalmi VIII, elevata est magnificentia tua super caelos, Origenes, hoc de Deo dicere recusans, de aliis secutus est aliorum opinionem; sicut et in multis aliis deceptus fuit, sequens antiquorum philosophorum opiniones. Verbum autem Bernardi potest exponi, quod spiritus creati indigeant corporali instrumento, non naturaliter unito, sed ad aliquid assumpto, ut infra dicetur. Augustinus autem loquitur non asserendo, sed opinione Platonicorum utens, qui ponebant esse quaedam animalia aerea, quae Daemones nominabant.Referencing norms: Q51A1Ad1, assert-hf8e287fd847b31ef414af0a08604dd37a8b482a4e560c367b170eceb6fdf3cd5
section/51-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f2cae02f8ed88bbb8f45d533f0121191eeb010dca281dfa3a518d2832ad0c8aLA
Ad secundum dicendum quod Gregorius nominat Angelum rationale animal metaphorice, propter similitudinem rationis.Referencing norms: Q51A1Ad2, assert-h3442737128510bfc067e97028bb093f654dba9b2cfae71e370dacc0e134515e4
section/51-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b275591bf5dca5c3a6cc50b9feb6010d411d9443aa6ff05d7d6f79347b5aabefLA
Ad tertium dicendum quod vivificare effective simpliciter perfectionis est. Unde et Deo convenit secundum illud I Reg. II, dominus mortificat et vivificat. Sed vivificare formaliter est substantiae quae est pars alicuius naturae, et non habentis in se integram naturam speciei. Unde substantia intellectualis quae non est unita corpori, est perfectior quam ea quae est corpori unita.Referencing norms: Q51A1Ad3, assert-he8ee937c00c2bc2a09e686addf919965dcdf9f9bb76c652166f0d8307c7d0857
section/51-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:18dc4520de53cd1c7156c2134c4a7677522d4de6ddea9b5c2b23b73794b08fb7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli habeant corpora naturaliter sibi unita. Dicit enim Origenes, in libro peri archon, solius Dei, idest patris et filii et spiritus sancti, naturae illud proprium est, ut sine materiali substantia et absque ulla corporeae adiectionis societate, intelligatur existere. Bernardus etiam dicit, in VI homilia super Cant., demus Deo soli, sicut immortalitatem sic incorporeitatem, cuius natura sola neque propter se neque propter alium, solatio indiget instrumenti corporei. Liquet autem omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio. Augustinus etiam dicit, super Gen. ad Litt., Daemones aerea dicuntur animalia, quia corporum aereorum natura vigent. Eadem autem est natura Daemonis et Angeli. Ergo Angeli habent corpora naturaliter sibi unita.Referencing norms: Q51A1Obiectio1, assert-h1786387c84d0b1fadede9cf1ede69fbe5de479ea73d707e6fc35db960f14182c
section/51-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1027d3c01d4207564e0985bf1768124461a9b8fb26a9faa749afdbdefa77007dLA
Praeterea, Gregorius, in homilia Epiphaniae, nominat Angelum rationale animal. Omne autem animal componitur ex corpore et anima. Ergo Angeli habent corpora naturaliter sibi unita.Referencing norms: Q51A1Obiectio2, assert-h3e6935e515493b28f2205f91c035800c9325d6ac818f0d619a37ea56e2b554f4
section/51-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:acf3fa14af60a63e42c5480b836dc079f720c440235a2be0537b7fcf792ec483LA
Praeterea, perfectior est vita in Angelis quam in animabus. Sed anima non solum vivit, sed etiam vivificat corpus. Ergo Angeli vivificant corpora naturaliter sibi unita.Referencing norms: Q51A1Obiectio3, assert-h75e8e8781a4838134de67d4528556e4894fc03dad8b4a0bb84fdcad43e6da86b, assert-hbd478ef93178408e042ff1ed4cdefaac6e27bdb39d96f1dca3104b06dd0f4087
section/51-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ea6dc984c32812a8ed3bc0e25291213ef6fe23325353eae91bc49104d30f9760LA
Respondeo dicendum quod Angeli non habent corpora sibi naturaliter unita. Quod enim accidit alicui naturae, non invenitur universaliter in natura illa, sicut habere alas, quia non est de ratione animalis, non convenit omni animali. Cum autem intelligere non sit actus corporis nec alicuius virtutis corporeae, ut infra patebit, habere corpus unitum non est de ratione substantiae intellectualis inquantum huiusmodi, sed accidit alicui substantiae intellectuali propter aliquid aliud; sicut humanae animae competit uniri corpori, quia est imperfecta et in potentia existens in genere intellectualium substantiarum, non habens in sui natura plenitudinem scientiae, sed acquirens eam per sensus corporeos a sensibilibus rebus, ut infra dicetur. In quocumque autem genere invenitur aliquid imperfectum, oportet praeexistere aliquid perfectum in genere illo. Sunt igitur aliquae substantiae perfectae intellectuales in natura intellectuali, non indigentes acquirere scientiam a sensibilibus rebus. Non igitur omnes substantiae intellectuales sunt unitae corporibus; sed aliquae sunt a corporibus separatae. Et has dicimus Angelos.Referencing norms: Q51A1Respondeo, assert-h72483cac80313bf32367c16cd822bc9102434823a8a3ff2163c018839c7a2fe0
section/51-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:2df6a942dabdaa02337e46420d58cb34fb51462bf8208e706e5a274f7f9d3db5LA
Sed contra est quod dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod Angeli sicut incorporales intelliguntur.Referencing norms: assert-h8996802d0b190c1cbab018b0ac5b5fd91bd2501d571e1c871f60ae48fd93c866
section/51-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:da6a44b533a9999d5aff9bc646350bfccf0a6c9cc4f7b4778aa92638b9f204feLA
Ad primum ergo dicendum quod Angeli non indigent corpore assumpto propter seipsos, sed propter nos; ut familiariter cum hominibus conversando, demonstrent intelligibilem societatem quam homines expectant cum eis habendam in futura vita. Hoc etiam quod Angeli corpora assumpserunt in veteri testamento, fuit quoddam figurale indicium quod verbum Dei assumpturum esset corpus humanum, omnes enim apparitiones veteris testamenti ad illam apparitionem ordinatae fuerunt, qua filius Dei apparuit in carne.Referencing norms: Q51A2Ad1, assert-h6ea0cba3f00973b090a6e780077af74d79aab385fbf657dd5eaadb1248aba55d
section/51-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9eaf6ada2a11d4fc0c128a82650a1af9633a91fdf9c1c256b408c8c2cf17c00bLA
Ad secundum dicendum quod corpus assumptum unitur Angelo, non quidem ut formae, neque solum ut motori; sed sicut motori repraesentato per corpus mobile assumptum. Sicut enim in sacra Scriptura proprietates rerum intelligibilium sub similitudinibus rerum sensibilium describuntur, ita corpora sensibilia divina virtute sic formantur ab Angelis, ut congruant ad repraesentandum Angeli intelligibiles proprietates. Et hoc est Angelum assumere corpus.Referencing norms: Q51A2Ad2, assert-hef53dc6810456435f3a30d71efb14a939dcb43d667c9cd5c5b7ef252f5cea477
section/51-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:39ab423f5684f5375c0f174c6b0a8f7297b2ff190fa0430e6c786f1e8cb6a7a9LA
Ad tertium dicendum quod, licet aer, in sua raritate manens, non retineat figuram neque colorem; quando tamen condensatur, et figurari et colorari potest, sicut patet in nubibus. Et sic Angeli assumunt corpora ex aere, condensando ipsum virtute divina, quantum necesse est ad corporis assumendi formationem.Referencing norms: Q51A2Ad3, assert-he7c6855878e7089adddc6410999ce043168cfd1e19b4180087dd2245018d1975
section/51-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0c6136ed5ed9c203c43c8a6da66c0358094edf5f9fbf04ab1207549d434c1330LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli non assumant corpora. In opere enim Angeli nihil est superfluum; sicut neque in opere naturae. Sed superfluum esset quod Angeli corpora assumerent, Angelus enim non indiget corpore, cum eius virtus omnem virtutem corporis excedat. Ergo Angelus non assumit corpus.Referencing norms: Q51A2Obiectio1, assert-h967d54672f8b44a70096eacbe4e8d60777d4261ef01d28e6b0faa6a67944cbc8, assert-hdc49fbc3b67d4fd293fa89f2f0415ce9e4a65a1425c2b27d325d6bf9891b1013
section/51-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9d0650192efa9216f2ac8ba4e1d61aaf396881598840b6b76e080c6cf848d39eLA
Praeterea, omnis assumptio ad aliquam unionem terminatur, quia assumere dicitur quasi ad se sumere. Sed corpus non unitur Angelo ut formae, sicut dictum est. Ex eo autem quod unitur sibi ut motori, non dicitur assumi, alioquin sequeretur quod omnia corpora mota ab Angelis, essent ab eis assumpta. Ergo Angeli non assumunt corpora.Referencing norms: Q51A2Obiectio2, assert-ha121198c06f6bacd31bb15007db36436cbde5f115ca3efb307038a57d3a66772, assert-hd4f3f5aaa697965a4fb44c973a986a2ff3529ab8f621189feb376f67d3834bd4
section/51-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:418012d7afb820de8e1de6500fa1e6152596b35774ec2fe64d05b6ee72f00c5aLA
Praeterea, Angeli non assumunt corpora de terra vel aqua, quia non subito disparerent; neque iterum de igne, quia comburerent ea quae contingerent; neque iterum ex aere, quia aer infigurabilis est et incolorabilis. Ergo Angeli corpora non assumunt.Referencing norms: Q51A2Obiectio3, assert-hb6c632dc6884f409c4647679c9703a00d55e7339ad698c7180708e108442f925
section/51-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0eebec1324cdf23baa8a4df31acc590d11cfe428f38f345e76927f65c2eacc06LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt Angelos nunquam corpora assumere, sed omnia quae in Scripturis divinis leguntur de apparitionibus Angelorum, contigisse in visione prophetiae, hoc est secundum imaginationem. Sed hoc repugnat intentioni Scripturae. Illud enim quod imaginaria visione videtur, est in sola imaginatione videntis, unde non videtur indifferenter ab omnibus. Scriptura autem divina sic introducit interdum Angelos apparentes, ut communiter ab omnibus viderentur; sicut Angeli apparentes Abrahae, visi sunt ab eo et tota familia eius, et a Loth, et a civibus Sodomorum. Similiter Angelus qui apparuit Tobiae, ab omnibus videbatur. Ex quo manifestum fit huiusmodi contigisse secundum corpoream visionem, qua videtur id quod positum est extra videntem, unde ab omnibus videri potest. Tali autem visione non videtur nisi corpus. Cum igitur Angeli neque corpora sint, neque habeant corpora naturaliter sibi unita, ut ex dictis patet, relinquitur quod interdum corpora assumant.Referencing norms: Q51A2Respondeo, assert-h41ceebb3795a5bb467ae10caddde1fbb2e0f8b2e2192ca9e79816462a2639f55
section/51-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9dd6e0c1c6eb954b2afd92a7900d876c6bdbe70f82bc917308a0ef10e65c10efLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XVI de Civ. Dei, quod Angeli in assumptis corporibus Abrahae apparuerunt.Referencing norms: assert-h4d1ecf23d729c29afffb0d5a78045110886ba99941aefa67e2d74be050e9560a
section/51-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ae3525534e99c25f29c0cb0a06ae90d43db59a00a7dcc91ce58ce45f5059edbLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut non est contra veritatem quod in Scriptura intelligibilia sub figuris sensibilibus describuntur, quia hoc non dicitur ad adstruendum quod intelligibilia sint sensibilia, sed per figuras sensibilium proprietates intelligibilium secundum similitudinem quandam dantur intelligi; ita non repugnat veritati sanctorum Angelorum quod corpora ab eis assumpta videntur homines viventes, licet non sint. Non enim assumuntur nisi ut per proprietates hominis et operum hominis. Spirituales proprietates Angelorum et eorum spiritualia opera designentur. Quod non ita congrue fieret, si veros homines assumerent, quia proprietates eorum ducerent in ipsos homines, non in Angelos.Referencing norms: Q51A3Ad1, assert-h644246edd2b04fef6e2ef26c89c443824c8461a05773f47ba657e804efeed3fa
section/51-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:99429e87644c00fc36a3c3a1085b5cea8ad518aeea3fd9ec5d04f1fbfb254ec3LA
Ad secundum dicendum quod sentire est totaliter opus vitae, unde nullo modo est dicendum quod Angeli per organa assumptorum corporum sentiant. Nec tamen superflue sunt formata. Non enim ad hoc sunt formata, ut per ea sentiatur, sed ad hoc ut per huiusmodi organa virtutes spirituales Angelorum designentur; sicut per oculum designatur virtus cognitiva Angeli, et per alia membra aliae eius virtutes, ut Dionysius docet, ult. cap. Cael. Hier.Referencing norms: Q51A3Ad2, assert-h40624cfe3340684be1e76346e3a28ab074e08cfb390c4331f65bdeec7da00cc8
section/51-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:441a9ba9d943fb866dff64e463a0357ea8ec5f5a0a743748545c95e4869b8baaLA
Ad tertium dicendum quod motus qui est a motore coniuncto, est proprium opus vitae. Sic autem non moventur corpora assumpta ab eis, quia Angeli non sunt eorum formae. Moventur tamen Angeli per accidens, motis huiusmodi corporibus, cum sint in eis sicut motores in mobilibus, et ita sunt hic quod non alibi, quod de Deo dici non potest. Unde licet Deus non moveatur, motis his in quibus est, quia ubique est; Angeli tamen moventur per accidens ad motum corporum assumptorum. Non autem ad motum corporum caelestium, etiamsi sint in eis sicut motores in mobilibus, quia corpora caelestia non recedunt de loco secundum totum; nec determinatur spiritui moventi orbem locus secundum aliquam determinatam partem substantiae orbis, quae nunc est in oriente, nunc in occidente; sed secundum determinatum situm, quia semper est in oriente virtus movens, ut dicitur in VIII Physic.Referencing norms: Q51A3Ad3, assert-h564d4d986b654b8c1334a886e77d3fb6c44107b2d327e88ce059ea208fcd0c82
section/51-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74fcb869974a090cf52e0a44b2f7c2587c70dfe383126a64b34735230d333788LA
Ad quartum dicendum quod Angeli proprie non loquuntur per corpora assumpta, sed est aliquid simile locutioni, inquantum formant sonos in aere similes vocibus humanis.Referencing norms: Q51A3Ad4, assert-hb0e640c0c7eeef71526e15c139ee990d09378e09c03d1c5c0c432955f795c325
section/51-3/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9c1787798bc9a5db3e29840cb9d1c1e4b344f9598b24de8cf978006387e88c38LA
Ad quintum dicendum quod nec etiam comedere, proprie loquendo, Angelis convenit, quia comestio importat sumptionem cibi convertibilis in substantiam comedentis. Et quamvis in corpus Christi post resurrectionem cibus non converteretur, sed resolveretur in praeiacentem materiam, tamen Christus habebat corpus talis naturae in quod posset cibus converti, unde fuit vera comestio. Sed cibus assumptus ab Angelis neque convertebatur in corpus assumptum, neque corpus illud talis erat naturae in quod posset alimentum converti, unde non fuit vera comestio, sed figurativa spiritualis comestionis. Et hoc est quod Angelus dixit, Tob. XII, cum essem vobiscum, videbar quidem manducare et bibere, sed ego potu invisibili et cibo utor. Abraham autem obtulit eis cibos, existimans eos homines esse; in quibus tamen Deum venerabatur, sicut solet Deus esse in prophetis, ut Augustinus dicit, XVI de Civ. Dei.Referencing norms: Q51A3Ad5, assert-h36fd0ae74df716e11a643aaa01b91681318a02f0ec6f634811cf0344119e113a
section/51-3/reply/6 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9428785f0eaab81cdc52b0e41236f981b3dcb3941a1da2204c68e2fa6a739338LA
Ad sextum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XV de Civ. Dei, multi se expertos, vel ab expertis audisse confirmant, Silvanos et Faunos, quos vulgus incubos vocat, improbos saepe extitisse mulieribus et earum expetisse atque peregisse concubitum. Unde hoc negare impudentiae videtur. Sed Angeli Dei sancti nullo modo sic labi ante diluvium potuerunt. Unde per filios Dei intelliguntur filii Seth, qui boni erant, filias autem hominum nominat Scriptura eas quae natae erant de stirpe Cain. Neque mirandum est quod de eis gigantes nasci potuerunt, neque enim omnes gigantes fuerunt, sed multo plures ante diluvium quam post. Si tamen ex coitu Daemonum aliqui interdum nascuntur, hoc non est per semen ab eis decisum, aut a corporibus assumptis, sed per semen alicuius hominis ad hoc acceptum, utpote quod idem Daemon qui est succubus ad virum, fiat incubus ad mulierem; sicut et aliarum rerum semina assumunt ad aliquarum rerum generationem, ut Augustinus dicit, III de Trin.; ut sic ille qui nascitur non sit filius Daemonis, sed illius hominis cuius est semen acceptum.Referencing norms: Q51A3Ad6, assert-hb866577a8d405b9055febdb8218c5736797f16b026fe40591bbbeb8fc0a4dbc0
section/51-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6b968546cb606dd72f2e1d3443d2d45710d2fa25d31a16ec936bce0c91148396LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli in corporibus assumptis opera vitae exerceant. Angelos enim veritatis non decet aliqua fictio. Esset autem fictio, si corpus ab eis assumptum, quod vivum videtur et opera vitae habens, non haberet huiusmodi. Ergo Angeli in assumpto corpore opera vitae exercent.Referencing norms: Q51A3Obiectio1, assert-h601d75234d54b5c2c090149ee30b846e317f588b84a9dd97f0b69c3f7f256b2d
section/51-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:57609fae445e4d3b7e4137f98c19bd67d6d2adb566f6ede8226ce3b01447ddaaLA
Praeterea, in operibus Angeli non sunt aliqua frustra. Frustra autem in corpore assumpto per Angelum formarentur oculi et nares et alia sensuum instrumenta, nisi per ea Angelus sentiret. Ergo Angelus sentit per corpus assumptum. Quod est propriissimum opus vitae.Referencing norms: Q51A3Obiectio2, assert-h9387278bd3713aa91f4e5144e8b4dd0756c3f4ad820bd00d7125b00fccae9365
section/51-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:436154ed133b1ee07fb2804a586eef03fc46dd9d41830c2896d23a02271a1b3eLA
Praeterea, moveri motu processivo est unum de operibus vitae, ut patet in II de anima. Manifeste autem Angeli apparent in assumptis corporibus moveri. Dicitur enim Gen. XVIII, quod Abraham simul gradiebatur, deducens Angelos qui ei apparuerant. Et Angelus Tobiae quaerenti, nosti viam quae ducit in civitatem Medorum? Respondit, novi, et omnia itinera eius frequenter ambulavi. Ergo Angeli in corporibus assumptis frequenter exercent opera vitae.Referencing norms: Q51A3Obiectio3, assert-h757c12619075ec49e51e014fcedd57fe2e76d5a7c8bc5172ff6468602e7020ce
section/51-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0954776008f3b04448982176294a53dd241752987e79d4cdadac06dc5aa3bf80LA
Praeterea, locutio est opus viventis, fit enim per vocem, quae est sonus ab ore animalis prolatus ut dicitur in II de anima. Manifestum est autem ex multis locis Scripturae, Angelos in assumptis corporibus locutos fuisse. Ergo in corporibus assumptis exercent opera vitae.Referencing norms: Q51A3Obiectio4, assert-h58464073e00fba4910436d4f0d63dae0f3bf76a5554cbee86385e758cf1b405d
section/51-3/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6f13c5d515d7faa150a6dd26d1f69a885cbe143fce5d48313ca445ad5c238fb4LA
Praeterea, comedere est proprium opus animalis, unde dominus post resurrectionem, in argumentum resumptae vitae, cum discipulis manducavit, ut habetur Lucae ultimo. Sed Angeli in assumptis corporibus apparentes comederunt, et Abraham eis cibos obtulit, quos tamen prius adoraverat, ut habetur Gen. XVIII. Ergo Angeli in assumptis corporibus exercent opera vitae.Referencing norms: Q51A3Obiectio5, assert-h3c0daaa7211dcdbef3e1fc0b61e3328eddca18230ffd2fdc855b825f80b3fa6d, assert-h9700f1a61f076ccc22d4af47475e2ad411970185b2826cda2b11ba3a6d3e312a
section/51-3/objection/6 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:618e96126b812a313b7f8ef3b1ff75689cea91c6dbb69e2885e9132a290043c8LA
Praeterea, generare hominem est actus vitae. Sed hoc competit Angelis in assumptis corporibus dicitur enim Gen. VI, postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Ergo Angeli exercent opera vitae in corporibus assumptis.Referencing norms: Q51A3Obiectio6, assert-h35c8b1658a39672bf250a6f589f17e21829540c471498639c8007e7e7e284c82, assert-hde12cf87e4b41e1ba782d4d745876727c0e4cf98db05c06223312a00552f7b6c
section/51-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3bda3ec732db821859ea4a22b0d3adfc022115eccd70cfe2c35b255c6f68164bLA
Respondeo dicendum quod quaedam opera viventium habent aliquid commune cum aliis operibus, ut locutio, quae est opus viventis, convenit cum aliis sonis inanimatorum, inquantum est sonus; et progressio cum aliis motibus, inquantum est motus. Quantum ergo ad id quod est commune utrisque operibus, possunt opera vitae fieri ab Angelis per corpora assumpta. Non autem quantum ad id quod est proprium viventium, quia secundum philosophum, in libro de Somn. et Vig., cuius est potentia, eius est actio; unde nihil potest habere opus vitae, quod non habet vitam, quae est potentiale principium talis actionis.Referencing norms: Q51A3Respondeo, assert-hb8fdc82695e923c051c6f1bd3c776b6716d3858efba2be94b943b333346fa3e4
section/51-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:f5b47e4f2b7c3b0ad83ced0ec622f1d203e80eb7b2d8e55ef62ca22dc9b7afadLA
Sed contra, corpora assumpta ab Angelis non vivunt, ut supra dictum est. Ergo nec opera vitae per ea exerceri possunt.Referencing norms: assert-h6aa9b386f175c1b5c414711170c8622ba4e72193c982600f7cc2d22e060e0c17
question/51/prooemium · paragraph
la · official · sha256:cd2bdf6f5e10831ba67438b7e8c9cb8bd40beed28564496361eb1c9eb5ed6aa6LA
Deinde quaeritur de Angelis per comparationem ad corporalia. Et primo, de comparatione Angelorum ad corpora; secundo, de comparatione Angelorum ad loca corporalia; tertio, de comparatione Angelorum ad motum localem. Circa primum quaeruntur tria. Primo, utrum Angeli habeant corpora naturaliter sibi unita. Secundo, utrum assumant corpora. Tertio, utrum in corporibus assumptis exerceant opera vitae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 52
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q52
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:175c6fcba4a80146056738fd8328b9dad204a7c4dbe07ea5b79dc130b1bb7f70 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 21
section/52-1/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Referencing norms: Q52A1Ad1, Q52A1Ad2, Q52A1Ad3, assert-h189f7c2e23252cd72f96cd9019116bf2d351d5f05a7dd9b47d6ca9d1f29cbef3, assert-hc54ef4509bc929f9237192b5a2c2a925f1dcf642e104b8839f6913d478803689, assert-hfa9df593b01f0f157bd064691e93c2127abf3bc9f12161a838ef570a5064db1c
section/52-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:af98559c2605411f7c12f294df48b4425bd00ac617b7a0052b651e21935dac96LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non sit in loco. Dicit enim Boetius, in libro de Hebd., communis animi conceptio apud sapientes est, incorporalia in loco non esse. Et Aristoteles, in IV Physic., dicit quod non omne quod est, est in loco, sed mobile corpus. Sed Angelus non est corpus, ut supra ostensum est. Ergo Angelus non est in loco.Referencing norms: Q52A1Obiectio1, assert-h16debd221e82d0ddd1a62c6f788ff5b881855e7b27dbfb837209a4bccb587303, assert-hb7e4623261af6435d2b170e1372e92c99107628ce4cb8a6752a8626fcb32dbf2
section/52-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0a0c73f6a0dd141255ab7b72fe97ce152d17451e7fa8cae9380f44a0634f2850LA
Praeterea, locus est quantitas positionem habens. Omne ergo quod est in loco, habet aliquem situm. Sed habere situm non potest convenire Angelo, cum substantia sua sit immunis a quantitate, cuius propria differentia est positionem habere. Ergo Angelus non est in loco.Referencing norms: Q52A1Obiectio2, assert-h14de5f7d927b94a11220f855718071672893556a48b1b7a18649f2b2bb798333, assert-ha3ad74662c9a09320c0524be49926554982639474c9428f8bd6fca9beb3154f3
section/52-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ff03dab49804236875642149d201abf08599d5d42e1f5f16850d0912399d3c5aLA
Praeterea, esse in loco est mensurari loco et contineri a loco, ut patet per philosophum in IV Physic. Sed Angelus non potest mensurari neque contineri a loco, quia continens est formalius contento, sicut aer aqua, ut dicitur in IV Physic. Ergo Angelus non est in loco.Referencing norms: Q52A1Obiectio3, assert-h998da2229bf3cce0f18b13bfc4e90557b074c551ce2113c8ee21bf0e7d4d9720, assert-hfab46bba596d92cec0c38ed3fb5f32aa2db146d59e08ea26cf3a4df1a59e4606
section/52-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:439bb1960ac3c54bb4688d79838efba680ff13cc96662421962f15aad2316ab2LA
Respondeo dicendum quod Angelo convenit esse in loco, aequivoce tamen dicitur Angelus esse in loco, et corpus. Corpus enim est in loco per hoc, quod applicatur loco secundum contactum dimensivae quantitatis. Quae quidem in Angelis non est; sed est in eis quantitas virtualis. Per applicationem igitur virtutis angelicae ad aliquem locum qualitercumque, dicitur Angelus esse in loco corporeo. Et secundum hoc patet quod non oportet dicere quod Angelus commensuretur loco; vel quod habeat situm in continuo. Haec enim conveniunt corpori locato, prout est quantum quantitate dimensiva. Similiter etiam non oportet propter hoc, quod contineatur a loco. Nam substantia incorporea sua virtute contingens rem corpoream, continet ipsam, et non continetur ab ea, anima enim est in corpore ut continens, et non ut contenta. Et similiter Angelus dicitur esse in loco corporeo, non ut contentum, sed ut continens aliquo modo.Referencing norms: Q52A1Respondeo, assert-heccefe9d712b5c66cf3bbf8ed996f90cc1d8dd0bd19cf5420e7f060a82971b48
section/52-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9b6294143a7d98323d9c7bf5078ecf16e4790a30b3793eb3deeca34ff2ebe3f2LA
Sed contra est quod in collecta dicitur, Angeli tui sancti, habitantes in ea, nos in pace custodiant.Referencing norms: assert-he611228d218f07e4c0145d074d346425255ce2cf2764b07557c91f5020352e18
section/52-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:2138cbcfa1e9ba5daad044bd3fd8b5be6052628d0b5a5e6a7bc65994adcb4ee9LA
Et per hoc patet de facili responsio ad obiecta, quia totum illud cui immediate applicatur virtus Angeli, reputatur ut unus locus eius, licet sit continuum.Referencing norms: Q52A2Ad1, Q52A2Ad2, Q52A2Ad3, assert-h24e2af1129b48d3ae17d4da345ead4f91282e39f83b913bde72d8570fc2925a6, assert-h2b98bb901968afbf88ab09bf711b6734a94642c66f6bb5062d7d1655636ff532, assert-he0a1527d71085eb7410600ae7c8414c8fa057867011570cf3a4eeb31c73a2798
section/52-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d0f704877878df5d0c4065585c93fe8e97268bf43f047afc898ad48886bb10a1LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus possit esse in pluribus locis simul. Angelus enim non est minoris virtutis quam anima. Sed anima est simul in pluribus locis, quia est tota in qualibet parte corporis, ut Augustinus dicit. Ergo Angelus potest esse in pluribus locis simul.Referencing norms: Q52A2Obiectio1, assert-h4afba6460aacf3e2faef84895591371e23e87b538595d29daa248f7d786c82ba, assert-h6d807ed961ed0b0f36b67674f90f439f9182a21493455c67a9116a13aa5cb87b
section/52-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f0ba27103e49bd63cc8ab70fac179d862170928a057135eb34422ac9eb4306faLA
Praeterea, Angelus est in corpore assumpto; et cum assumat corpus continuum, videtur quod sit in qualibet eius parte. Sed secundum partes eius considerantur diversa loca. Ergo Angelus est simul in pluribus locis.Referencing norms: Q52A2Obiectio2, assert-h0be791e6a15ee70a8ecc44f05e95f5ad1eea41bbfd0292f704b8f56682e1284d, assert-he70c6a8ad26dc61fbbf8b20092e147cadf49e1b4ff81dd64d36f4325863d5981
section/52-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:005f3b7def444b12b16dab92425a83a6bd14eba7f99c329e2b142a7ba3250f62LA
Praeterea, Damascenus dicit quod ubi Angelus operatur, ibi est. Sed aliquando operatur simul in pluribus locis, ut patet de Angelo subvertente Sodomam, Gen. XIX. Ergo Angelus potest esse in pluribus locis simul.Referencing norms: Q52A2Obiectio3, assert-h8d416a70040c1785f908bdd228ab29e4ee10087a2e0ff73d22591ead16b667bc, assert-h9f2c38822c09fd8e86645ec78ea383bdfdf1e927b9cb9ad5c2c3b0d5d31294a3
section/52-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:341945bb8d72f68fe568213b9eb9b69ab84612ba35c439067e9200c11e4521e1LA
Respondeo dicendum quod Angelus est virtutis et essentiae finitae. Divina autem virtus et essentia infinita est, et est universalis causa omnium, et ideo sua virtute omnia contingit, et non solum in pluribus locis est, sed ubique. Virtus autem Angeli, quia finita est, non se extendit ad omnia, sed ad aliquid unum determinatum. Oportet enim quidquid comparatur ad unam virtutem, ut unum aliquid comparari ad ipsam. Sicut igitur universum ens comparatur ut unum aliquid ad universalem Dei virtutem, ita et aliquod particulare ens comparatur ut aliquid unum ad Angeli virtutem. Unde cum Angelus sit in loco per applicationem virtutis suae ad locum, sequitur quod non sit ubique, nec in pluribus locis, sed in uno loco tantum. Circa hoc tamen aliqui decepti sunt. Quidam enim, imaginationem transcendere non valentes, cogitaverunt indivisibilitatem Angeli ad modum indivisibilitatis puncti, et inde crediderunt quod Angelus non posset esse nisi in loco punctali. Sed manifeste decepti sunt. Nam punctum est indivisibile habens situm, sed Angelus est indivisibile extra genus quantitatis et situs existens. Unde non est necesse quod determinetur ei unus locus indivisibilis secundum situm; sed vel divisibilis vel indivisibilis, vel maior vel minor, secundum quod voluntarie applicat suam virtutem ad corpus maius vel minus. Et sic totum corpus cui per suam virtutem applicatur, correspondet ei ut unus locus. Nec tamen oportet quod si aliquis Angelus movet caelum, quod sit ubique. Primo quidem, quia non applicatur virtus eius nisi ad id quod primo ab ipso movetur, una autem pars caeli est in qua primo est motus, scilicet pars orientis, unde etiam philosophus, in VIII Physic., virtutem motoris caelorum attribuit parti orientis. Secundo, quia non ponitur a philosophis quod una substantia separata moveat omnes orbes immediate. Unde non oportet quod sit ubique. Sic igitur patet quod diversimode esse in loco convenit corpori, et Angelo, et Deo. Nam corpus est in loco circumscriptive, quia commensuratur loco. Angelus autem non circumscriptive, cum non commensuretur loco, sed definitive, quia ita est in uno loco, quod non in alio. Deus autem neque circumscriptive neque definitive, quia est ubique.Referencing norms: Q52A2Respondeo, assert-h676c5a2800597551c9a96130237a6b44221aec859e545c527bf3fee636348156
section/52-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:750ef6437bc9ddcc36c3ffe3545625744d28aac38c9219b6ba20e8d80180b4f1LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod Angeli, dum sunt in caelo, non sunt in terra.Referencing norms: assert-h6d7db0ef2a3b4fdda812f441b00aacd27b9682cc06a4064ef12f6745bf2ba43b
section/52-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5df2c5a491dc9aa8fdc10b54a13dea2c38a7388cd257caf16add46a51c7b968LA
Ad primum ergo dicendum quod plures Angelos esse in uno loco non impeditur propter impletionem loci, sed propter aliam causam, ut dictum est.Referencing norms: Q52A3Ad1, assert-h7ad5f1798a52380a963a6d8702c55078ec6388e8dc20bfbf8162999c85c6a544
section/52-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:311e8e2db74c067bd5d5c3fedeff7e46a048378898d6514fd8418c35291f876aLA
Ad secundum dicendum quod Angelus et corpus non eodem modo sunt in loco, unde ratio non sequitur.Referencing norms: Q52A3Ad2, assert-h90741c3c7ce412d6406174497668c40fd447edf97fa651bec8340e70da2b0e52
section/52-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:66220470d555239d1e9c62d334c48fbff848fc143dd5732dce7a02e6406d332fLA
Ad tertium dicendum quod nec etiam Daemon et anima comparantur ad corpus secundum eandem habitudinem causae; cum anima sit forma, non autem Daemon. Unde ratio non sequitur.Referencing norms: Q52A3Ad3, assert-hac9d33ac535470e22c5e7a1188a4a5cf1166a2c1426671f4d7b912cba159c797
section/52-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b4f1c5eb8d97446e472f25dcb15728284ad9b08ec82257056cb8a1f4515e0859LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod plures Angeli possint simul esse in eodem loco. Plura enim corpora non possunt esse simul in eodem loco, quia replent locum. Sed Angeli non replent locum, quia solum corpus replet locum, ut non sit vacuum, ut patet per philosophum, in IV Physic. Ergo plures Angeli possunt esse in uno loco.Referencing norms: Q52A3Obiectio1, assert-h449909a1c278a49a2d32dd3282cb21b081421cf5c27ec60ede4b81e688185d85, assert-hb3345c4d341a1309ec53863a4946003d2da90a32951bd9c6fa990de8de3e6b43
section/52-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:70dbd65fe52f080089ef480dfff30c04b40cac1cffb6e1e3aa81ec65fd8e8d89LA
Praeterea, plus differt Angelus et corpus quam duo Angeli. Sed Angelus et corpus sunt simul in eodem loco, quia nullus locus est qui non sit plenus sensibili corpore, ut probatur in IV Physic. Ergo multo magis duo Angeli possunt esse in eodem loco.Referencing norms: Q52A3Obiectio2, assert-h25ef48d6cd3193a073c4c577faca307753f0caf8838eae4d54dffb5ffebd590a, assert-ha975d7d3cb164eb131fe31894c8f2e25a6a0fc322e42cb0709876fac2680d1e0
section/52-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3bfc553e20c1417813e7f02840524fd335ba783c9c95c4306501b0df6193bb1fLA
Praeterea, anima est in qualibet parte corporis, secundum Augustinum. Sed Daemones, licet non illabantur mentibus, illabuntur tamen interdum corporibus, et sic anima et Daemon sunt simul in eodem loco. Ergo, eadem ratione, quaecumque aliae spirituales substantiae.Referencing norms: Q52A3Obiectio3, assert-h22b33749433d7b6e836f2b3ed4f8008ca92c8bb60963864dc2244b0b890f4be5, assert-hf5b518cc386a33ad7aa2671ea3ecf8d22f0016db214e624f890bd1260186f194
section/52-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aad574e5c7205d09b026a65548dad2204369f90b63b496493a0da9ea92c8beddLA
Respondeo dicendum quod duo Angeli non sunt simul in eodem loco. Et ratio huius est, quia impossibile est quod duae causae completae sint immediatae unius et eiusdem rei. Quod patet in omni genere causarum, una enim est forma proxima unius rei, et unum est proximum movens, licet possint esse plures motores remoti. Nec habet instantiam de pluribus trahentibus navem, quia nullus eorum est perfectus motor, cum virtus uniuscuiusque sit insufficiens ad movendum; sed omnes simul sunt in loco unius motoris, inquantum omnes virtutes eorum aggregantur ad unum motum faciendum. Unde cum Angelus dicatur esse in loco per hoc quod virtus eius immediate contingit locum per modum continentis perfecti, ut dictum est, non potest esse nisi unus Angelus in uno loco.Referencing norms: Q52A3Respondeo, assert-hd36f0fc2fd18050967725f25cc5736b463615d123637bec4ddf1df583c4945ab
section/52-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8c831c65844840bf662fbb00e5220ebd39dfe44ec3d5ceef716a0e93f54e6461LA
Sed contra, duae animae non sunt in eodem corpore. Ergo, pari ratione, neque duo Angeli in eodem loco.Referencing norms: assert-h8db4caf8a7cde3f0f4173f911f0a745ec88e60b9c1b1c9ac80ed77c70f198220
question/52/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b8c1e0b9d973273ccf2399687a8155e07a1d6d29c31f200ffe1668d1c6c37e55LA
Deinde quaeritur de loco Angeli. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum Angelus sit in loco. Secundo, utrum possit esse in pluribus locis simul. Tertio, utrum plures Angeli possint esse in eodem loco.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 53
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q53
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:c56809a171016874b1dc82a8e9c45dea0136bb5a2207d76f577edf556924fb0c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 24
section/53-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1345f90188f46591a7519f18de78ea439d74623f18ac72f37f415a66ee2a45dLA
Ad primum ergo dicendum quod illa ratio dupliciter deficit in proposito. Primo quidem, quia demonstratio Aristotelis procedit de indivisibili secundum quantitatem, cui respondet locus de necessitate indivisibilis. Quod non potest dici de Angelo. Secundo, quia demonstratio Aristotelis procedit de motu continuo. Si enim motus non esset continuus, posset dici quod aliquid movetur dum est in termino a quo, et dum est in termino ad quem, quia ipsa successio diversorum ubi circa eandem rem, motus diceretur; unde in quolibet illorum ubi res esset, illa posset dici moveri. Sed continuitas motus hoc impedit, quia nullum continuum est in termino suo, ut patet, quia linea non est in puncto. Et ideo oportet quod illud quod movetur, non sit totaliter in altero terminorum, dum movetur; sed partim in uno, et partim in altero. Secundum ergo quod motus Angeli non est continuus, demonstratio Aristotelis non procedit in proposito. Sed secundum quod motus Angeli ponitur continuus, sic concedi potest quod Angelus, dum movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem (ut tamen partialitas non referatur ad substantiam Angeli, sed ad locum), quia in principio sui motus continui, Angelus est in toto loco divisibili a quo incipit moveri; sed dum est in ipso moveri, est in parte primi loci quem deserit, et in parte secundi loci quem occupat. Et hoc quidem quod possit occupare partes duorum locorum, competit Angelo ex hoc quod potest occupare locum divisibilem per applicationem suae virtutis sicut corpus per applicationem magnitudinis. Unde sequitur de corpore mobili secundum locum, quod sit divisibile secundum magnitudinem de Angelo autem, quod virtus eius possit applicari alicui divisibili.Referencing norms: Q53A1Ad1, assert-h86cc271a5d3ca9ec3a502241b0a3b0b9c0ba6eefacf20b7e6bda617f0128a991
section/53-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fd5e2d1ab6c19db4394c74f8d21c0045c02e5f645f980eb21bfaeca8153777dbLA
Ad secundum dicendum quod motus existentis in potentia, est actus imperfecti. Sed motus qui est secundum applicationem virtutis, est existentis in actu, quia virtus rei est secundum quod actu est.Referencing norms: Q53A1Ad2, assert-hb2742c1c763f5db440430392f51d1c67cd579f399618973acc50c88b50c6cd3f
section/53-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:681d2263abb3d3d43fa73da6bae9bd1a78679bc4b74ce53134d045cec9fd41eeLA
Ad tertium dicendum quod motus existentis in potentia, est propter indigentiam suam, sed motus existentis in actu, non est propter indigentiam suam, sed propter indigentiam alterius. Et hoc modo Angelus, propter indigentiam nostram, localiter movetur, secundum illud Heb. I, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis.Referencing norms: Q53A1Ad3, assert-h974508ab3f697dd4ef22118ea4d440144bcafde0b6704818cd245e182baa3a67
section/53-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f9c9490d7e9862c4b6c7b7a497781b483bd86eb3cd0d26a8e36c81c310aad428LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit moveri localiter. Ut enim probat philosophus in VI Physic., nullum impartibile movetur, quia dum aliquid est in termino a quo, non movetur; nec etiam dum est in termino ad quem, sed tunc mutatum est, unde relinquitur quod omne quod movetur, dum movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem. Sed Angelus est impartibilis. Ergo Angelus non potest moveri localiter.Referencing norms: Q53A1Obiectio1, assert-h4b6417f876d86e713d3cbbab562a97c93b08902ce890ebe6f7fae9879042a3b4, assert-hb8d2e445bdc46be3da879ce5edb214a960c961cc78ee7861095c31d319e2f0f5
section/53-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:cd8f46bf32f300586aeed34341797057acb1dea97d00f3e164b4149dee46ad7cLA
Praeterea, motus est actus imperfecti, ut dicitur in III Physic. Sed Angelus beatus non est imperfectus. Ergo Angelus beatus non movetur localiter.Referencing norms: Q53A1Obiectio2, assert-h2dd18c0c6801310a12066be07b2f932ac11fb3a0467a3da6471881f5feda7416, assert-h95ea02c4c89bb14d9bb79da793ba259067e594e51a0b80168cecd17903a1112d
section/53-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7d897132a7aed59d3f94e51050949b89177040bc0be28aaca5f1c498280df179LA
Praeterea, motus non est nisi propter indigentiam. Sed sanctorum Angelorum nulla est indigentia. Ergo sancti Angeli localiter non moventur.Referencing norms: Q53A1Obiectio3, assert-h58fc2ecdfe99d20a1b706836ef6c2b618dccf74fc01f2693f7729f8cff26ab82, assert-hc2bf0dd89f4c1bfe15a14a3fb130a3d8c84f258aa364620f9ab221a57aaf8943
section/53-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:acab6779139dd7a6a918b95e05eeab85a80cb91e79dadb14b85aba7fbaaea2f8LA
Respondeo dicendum quod Angelus beatus potest moveri localiter. Sed sicut esse in loco aequivoce convenit corpori et Angelo, ita etiam et moveri secundum locum. Corpus enim est in loco, inquantum continetur sub loco, et commensuratur loco. Unde oportet quod etiam motus corporis secundum locum, commensuretur loco, et sit secundum exigentiam eius. Et inde est quod secundum continuitatem magnitudinis est continuitas motus; et secundum prius et posterius in magnitudine, est prius et posterius in motu locali corporis, ut dicitur in IV Physic. Sed Angelus non est in loco ut commensuratus et contentus, sed magis ut continens. Unde motus Angeli in loco, non oportet quod commensuretur loco, nec quod sit secundum exigentiam eius, ut habeat continuitatem ex loco; sed est motus non continuus. Quia enim Angelus non est in loco nisi secundum contactum virtutis, ut dictum est, necesse est quod motus Angeli in loco nihil aliud sit quam diversi contactus diversorum locorum successive et non simul, quia Angelus non potest simul esse in pluribus locis, ut supra dictum est. Huiusmodi autem contactus non est necessarium esse continuos. Potest tamen in huiusmodi contactibus continuitas quaedam inveniri. Quia, ut dictum est, nihil prohibet Angelo assignare locum divisibilem, per contactum suae virtutis; sicut corpori assignatur locus divisibilis, per contactum suae magnitudinis. Unde sicut corpus successive, et non simul, dimittit locum in quo prius erat, et ex hoc causatur continuitas in motu locali eius; ita etiam Angelus potest dimittere successive locum divisibilem in quo prius erat, et sic motus eius erit continuus. Et potest etiam totum locum simul dimittere, et toti alteri loco simul se applicare, et sic motus eius non erit continuus.Referencing norms: Q53A1Respondeo, assert-hb9c2d391326a5080d73498eb5e32bd7815cb0df1a4e989b673779106c14c980a
section/53-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:feda2572a8dbd7aaa113d2251ed7674a8c9d370b4afffe5d6e74e553b1b05aa5LA
Sed contra, eiusdem rationis est Angelum beatum moveri, et animam beatam moveri. Sed necesse est dicere animam beatam localiter moveri, cum sit articulus fidei quod Christus secundum animam, descendit ad Inferos. Ergo Angelus beatus movetur localiter.Referencing norms: assert-hb279bd5a37b68a280b075a043eab2095fec5e83c04d5fa21185042f2b1cb1dd9
section/53-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ac606311df9dd92dc7b291778127fefb59bb4f2aec31246e9f0c0f151c7fc9afLA
Ad primum ergo dicendum quod locus Angeli non accipitur ei aequalis secundum magnitudinem, sed secundum contactum virtutis, et sic locus Angeli potest esse divisibilis, et non semper punctalis. Sed tamen loca media etiam divisibilia, sunt infinita, ut dictum est, sed consumuntur per continuitatem motus, ut patet ex praedictis.Referencing norms: Q53A2Ad1, assert-h5cb5f7dae474aa8ac0cf18682f0b5640f4773e9427196683e8a72c2e415ad5eb
section/53-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:90de6ff58a039eb5d4d2065e4552cc0bba5b9c7fb4ab27707b150cd877f09b6cLA
Ad secundum dicendum quod Angelus dum movetur localiter, applicatur eius essentia diversis locis, animae autem essentia non applicatur rebus quas cogitat, sed potius res cogitatae sunt in ipsa. Et ideo non est simile.Referencing norms: Q53A2Ad2, assert-h8360391e75974e858679ca79e5c3ab35884d4b43cccedcef747a2ad6519e27dc
section/53-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f90ae17737effc949c4d2d6aee2f1ed541ede4f371f8561e295a7ab4e484263LA
Ad tertium dicendum quod in motu continuo mutatum esse non est pars moveri, sed terminus unde oportet quod moveri sit ante mutatum esse. Et ideo oportet quod talis motus sit per medium. Sed in motu non continuo mutatum esse est pars, sicut unitas est pars numeri, unde successio diversorum locorum, etiam sine medio, constituit talem motum.Referencing norms: Q53A2Ad3Supplement, assert-h44447b8d21cf66a67fcb69bd8f8516eef698d1f70bdfbc45727c6863165edf63
section/53-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2860001d8a6e0304f04ba9c2769cc71615594c8efa1d21034753c62c410e786fLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus non transeat per medium. Omne enim quod pertransit medium, prius pertransit locum sibi aequalem, quam maiorem. Locus autem aequalis Angeli, qui est indivisibilis, est locus punctalis. Si ergo Angelus in suo motu pertransit medium, oportet quod numeret puncta infinita suo motu, quod est impossibile.Referencing norms: Q53A2Obiectio1, assert-h4cf3ace140364db58d12055d6cdbee9fe87cba8747d83dd8ae51a6d4d8cba6d4
section/53-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ae2a382a19d6fa653398619442a3bb56f93d63a9e724f89c85201f3e9c327a2bLA
Praeterea, Angelus est simplicioris substantiae quam anima nostra. Sed anima nostra sua cogitatione potest transire de uno extremo in aliud, non pertranseundo medium, possum enim cogitare Galliam et postea Syriam, nihil cogitando de Italia, quae est in medio. Ergo multo magis Angelus potest de uno extremo transire ad aliud, non per medium.Referencing norms: Q53A2Obiectio2, assert-hbfbba9713ce461bb67c5e983dc603f6d0d53d862cc132dec898262a861fc9673, assert-hc4e2266c234cb98948328ba7499594a104589df6b4b8a1237a2a7e88a38828de
section/53-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2239393148794d93d41210a3109b8ad583313e2acfc8cf1359db459e12d6ee95LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, motus localis Angeli potest esse continuus, et non continuus. Si ergo sit continuus, non potest Angelus moveri de uno extremo in alterum, quin transeat per medium, quia, ut dicitur in V Physic., medium est in quod prius venit quod continue mutatur, quam in quod mutatur ultimum; ordo enim prioris et posterioris in motu continuo, est secundum ordinem prioris et posterioris in magnitudine, ut dicitur in IV Physic. Si autem motus Angeli non sit continuus, possibile est quod pertranseat de aliquo extremo in aliud, non pertransito medio. Quod sic patet. Inter quaelibet enim duo extrema loca sunt infinita loca media; sive accipiantur loca divisibilia, sive indivisibilia. Et de indivisibilibus quidem manifestum est, quia inter quaelibet duo puncta sunt infinita puncta media, cum nulla duo puncta consequantur se invicem sine medio, ut in VI Physic. probatur. De locis autem divisibilibus necesse est etiam hoc dicere. Et hoc demonstratur ex motu continuo alicuius corporis. Corpus enim non movetur de loco ad locum nisi in tempore. In toto autem tempore mensurante motum corporis, non est accipere duo nunc, in quibus corpus quod movetur non sit in alio et alio loco, quia si in uno et eodem loco esset in duobus nunc, sequeretur quod ibi quiesceret; cum nihil aliud sit quiescere quam in loco eodem esse nunc et prius. Cum igitur inter primum nunc et ultimum temporis mensurantis motum, sint infinita nunc, oportet quod inter primum locum, a quo incipit moveri, et ultimum locum, ad quem terminatur motus, sint infinita loca. Et hoc sic etiam sensibiliter apparet. Sit enim unum corpus unius palmi, et sit via per quam transit, duorum palmorum, manifestum est quod locus primus, a quo incipit motus, est unius palmi; et locus, ad quem terminatur motus, est alterius palmi. Manifestum est autem quod, quando incipit moveri, paulatim deserit primum palmum, et subintrat secundum. Secundum ergo quod dividitur magnitudo palmi, secundum hoc multiplicantur loca media, quia quodlibet punctum signatum in magnitudine primi palmi, est principium unius loci; et punctum signatum in magnitudine alterius palmi, est terminus eiusdem. Unde cum magnitudo sit divisibilis in infinitum, et puncta sint etiam infinita in potentia in qualibet magnitudine; sequitur quod inter quaelibet duo loca sint infinita loca media. Mobile autem infinitatem mediorum locorum non consumit nisi per continuitatem motus, quia sicut loca media sunt infinita in potentia, ita et in motu continuo est accipere infinita quaedam in potentia. Si ergo motus non sit continuus, omnes partes motus erunt numeratae in actu. Si ergo mobile quodcumque moveatur motu non continuo, sequitur quod vel non transeat omnia media, vel quod actu numeret media infinita, quod est impossibile. Sic igitur secundum quod motus Angeli non est continuus, non pertransit omnia media. Hoc autem, scilicet moveri de extremo in extremum et non per medium, potest convenire Angelo sed non corpori. Quia corpus mensuratur et continetur sub loco, unde oportet quod sequatur leges loci in suo motu. Sed substantia Angeli non est subdita loco ut contenta, sed est superior eo ut continens, unde in potestate eius est applicare se loco prout vult, vel per medium vel sine medio.Referencing norms: Q53A2Respondeo, assert-haf823044f4bc824082d40675220fad58cd5517f6883452a7dcc2b23a6a4a82f8
section/53-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:de267cc37b56d5a6a03475bf0c97e07ed09225891480b3433edc2e882045d3a4LA
Sed contra, si Angelus movetur de uno loco ad alium, quando est in termino ad quem, non movetur, sed mutatus est. Sed ante omne mutatum esse praecedit mutari, ergo alicubi existens movebatur. Sed non movebatur dum erat in termino a quo. Movebatur ergo dum erat in medio. Et ita oportet quod pertranseat medium.Referencing norms: assert-h9e42ad5bece4d5a814689aa62383d9652a611e8c658ce3a503c8b290290dbf8a
section/53-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1d676e6464edbadd76fdd91973ce249f60d9eb6354f7cc45abb57e1c5b971a7cLA
Ad primum ergo dicendum quod, si tempus motus Angeli non sit continuum, sed successio quaedam ipsorum nunc, non habebit proportionem ad tempus quod mensurat motum corporalium, quod est continuum, cum non sit eiusdem rationis. Si vero sit continuum, est quidem proportionabile, non quidem propter proportionem moventis et mobilis sed propter proportionem magnitudinum in quibus est motus. Et praeterea, velocitas motus Angeli non est secundum quantitatem suae virtutis; sed secundum determinationem suae voluntatis.Referencing norms: Q53A3Ad1, assert-h43d5caf8c2806a1124384d7b061232d062e74c615589fdb6bf6d5fdfdea135ca
section/53-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7fb26582093bec00f3fa7020b5152ed82c1c925dd17641e959e3f386d991e86aLA
Ad secundum dicendum quod illuminatio est terminus motus; et est alteratio, non motus localis ut intelligatur lumen moveri prius ad propinquum, quam ad remotum. Motus autem Angeli est localis, et non est terminus motus. Unde non est simile.Referencing norms: Q53A3Ad2, assert-h144f67029bbaeab760b64eea1cd21802448b61216e259f833613e9690ec77d83
section/53-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ecf44df18e440e8cec1795cd2658e0687dd575258113bced9f9e3ec5eaf8e4f2LA
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de tempore continuo. Tempus autem motus Angeli potest esse non continuum. Et sic Angelus in uno instanti potest esse in uno loco, et in alio instanti in alio loco, nullo tempore intermedio existente. Si autem tempus motus Angeli sit continuum, Angelus in toto tempore praecedenti ultimum nunc, variatur per infinita loca, ut prius expositum est. Est tamen partim in uno locorum continuorum et partim in alio, non quod substantia illius sit partibilis; sed quia virtus sua applicatur ad partem primi loci et ad partem secundi, ut etiam supra dictum est.Referencing norms: Q53A3Ad3, assert-h93bc050b62e6e8d9e78412b27ec6c14c2298d10e6a14ea2d119907b1d4ec6dd2
section/53-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a7d3251328ea7d9dc9fb14e5c320aaf7fb86b3771ccbf15ed3d75b94fb6a1376LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod motus Angeli sit in instanti. Quanto enim virtus motoris fuerit fortior, et mobile minus resistens motori, tanto motus est velocior. Sed virtus Angeli moventis seipsum, improportionabiliter excedit virtutem moventem aliquod corpus. Proportio autem velocitatum est secundum minorationem temporis. Omne autem tempus omni tempori proportionabile est. Si igitur aliquod corpus movetur in tempore, Angelus movetur in instanti.Referencing norms: Q53A3Obiectio1, assert-h800a8695f31a084d9bad2f8a9797e477c57f106f2f6b29bd0a305630fcf0b38d, assert-hef026939d2cc1cb0c91073cae78a538c8a93830d4528612417f7baf226f968ee
section/53-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9e433a94d36b1e3f6646d817558face2707ef89a9a16f944e3d1bd0f7eea5be3LA
Praeterea, motus Angeli simplicior est quam aliqua mutatio corporalis. Sed aliqua mutatio corporalis est in instanti, ut illuminatio, tum quia non illuminatur aliquid successive, sicut calefit successive; tum quia radius non prius pertingit ad propinquum quam ad remotum. Ergo multo magis motus Angeli est in instanti.Referencing norms: Q53A3Obiectio2, assert-hab237a726267d190bcbf75d972e56fc1ed0ec3ccb24935ce585a1f8f722d45e1, assert-hb015160d1198f1aa281d74c62c8e61eedf3e9061948dde3578303c5a0b54db22
section/53-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:40a21e7c096abe49d4d8ac303d917184beef8b52a0fc3c92b397cfb3b3e02d6aLA
Praeterea, si Angelus movetur in tempore de loco ad locum, manifestum est quod in ultimo instanti illius temporis est in termino ad quem, in toto autem tempore praecedenti, aut est in loco immediate praecedenti, qui accipitur ut terminus a quo; aut partim in uno et partim in alio. Si autem partim in uno et partim in alio, sequitur quod sit partibilis, quod est impossibile. Ergo in toto tempore praecedenti est in termino a quo. Ergo quiescit ibi, cum quiescere sit in eodem esse nunc et prius, ut dictum est. Et sic sequitur quod non moveatur nisi in ultimo instanti temporis.Referencing norms: Q53A3Obiectio3, assert-h14e434af700f65637000373e457f7b78580fe9cbe64af7f096cea97fd125f694, assert-haa7d27056d1c9b09f4aca70381b5d2726b858b3c669afd24cfe7808fa12769f4
section/53-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dac167ddd30d9e32d5e0d659e15c95a4d631b112a387483e21885394f3a54928LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt motum localem Angeli esse in instanti. Dicebant enim quod, cum Angelus movetur de uno loco ad alium, in toto tempore praecedenti Angelus est in termino a quo in ultimo autem instanti illius temporis est in termino ad quem. Nec oportet esse aliquod medium inter duos terminos; sicut non est aliquod medium inter tempus et terminum temporis. Inter duo autem nunc temporis, est tempus medium, unde dicunt quod non est dare ultimum nunc in quo fuit in termino a quo. Sicut in illuminatione, et in generatione substantiali ignis, non est dare ultimum instans in quo aer fuit tenebrosus, vel in quo materia fuit sub privatione formae ignis, sed est dare ultimum tempus, ita quod in ultimo illius temporis est vel lumen in aere, vel forma ignis in materia. Et sic illuminatio et generatio substantialis dicuntur motus instantanei. Sed hoc non habet locum in proposito. Quod sic ostenditur. De ratione enim quietis est quod quiescens non aliter se habeat nunc et prius, et ideo in quolibet nunc temporis mensurantis quietem, quiescens est in eodem et in primo, et in medio, et in ultimo. Sed de ratione motus est quod id quod movetur, aliter se habeat nunc et prius, et ideo in quolibet nunc temporis mensurantis motum, mobile se habet in alia et alia dispositione, unde oportet quod in ultimo nunc habeat formam quam prius non habebat. Et sic patet quod quiescere in toto tempore in aliquo, puta in albedine, est esse in illo in quolibet instanti illius temporis, unde non est possibile ut aliquid in toto tempore praecedenti quiescat in uno termino et postea in ultimo instanti illius temporis sit in alio termino. Sed hoc est possibile in motu, quia moveri in toto aliquo tempore, non est esse in eadem dispositione in quolibet instanti illius temporis. Igitur omnes huiusmodi mutationes instantaneae sunt termini motus continui, sicut generatio est terminus alterationis materiae, et illuminatio terminus motus localis corporis illuminantis. Motus autem localis Angeli non est terminus alicuius alterius motus continui, sed est per seipsum, a nullo alio motu dependens. Unde impossibile est dicere quod in toto tempore sit in aliquo loco, et in ultimo nunc sit in alio loco. Sed oportet assignare nunc in quo ultimo fuit in loco praecedenti. Ubi autem sunt multa nunc sibi succedentia, ibi de necessitate est tempus, cum tempus nihil aliud sit quam numeratio prioris et posterioris in motu. Unde relinquitur quod motus Angeli sit in tempore. In continuo quidem tempore, si sit motus eius continuus; in non continuo autem, si motus sit non continuus (utroque enim modo contingit esse motum Angeli, ut dictum est), continuitas enim temporis est ex continuitate motus, ut dicitur in IV Physic. Sed istud tempus, sive sit tempus continuum sive non, non est idem cum tempore quod mensurat motum caeli, et quo mensurantur omnia corporalia, quae habent mutabilitatem ex motu caeli. Motus enim Angeli non dependet ex motu caeli.Referencing norms: Q53A3Respondeo, assert-hfeb461281347396736c5ac5a0de621fd604d2a051c77f6bcecc5cf27a86838ba
section/53-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1f9b84f1655bfbed0c7ff6329fd37431719d480995a5d2d2bae915a97263c732LA
Sed contra, in omni mutatione est prius et posterius. Sed prius et posterius motus numeratur secundum tempus. Ergo omnis motus est in tempore, etiam motus Angeli; cum in eo sit prius et posterius.Referencing norms: assert-h7224f4437fc14666c364eaafc3fdb8a27bb5829be053e079322b633ce6f030fc
question/53/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8ebbb348a9e7619cf229b5f0966cdf08920775bab2d85df7d816339949c71600LA
Consequenter considerandum est de motu locali Angelorum. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum Angelus possit moveri localiter. Secundo, utrum moveatur de loco ad locum, pertranseundo medium. Tertio, utrum motus Angeli sit in tempore vel in instanti.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 54
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q54
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:bf747250be0af7391bbd42ccf304ba8288e31033ec7b8040786158f1a7e115c7 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 35
section/54-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6ab17953bc0174c42a8326df37d4b5f19fc11a450c638cd055fd255370588059LA
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur quod intellectus agens est sua actio, est praedicatio non per essentiam, sed per concomitantiam, quia cum sit in actu eius substantia, statim quantum est in se, concomitatur ipsam actio. Quod non est de intellectu possibili, qui non habet actiones nisi postquam fuerit factus in actu.Referencing norms: Q54A1Ad1, assert-h9f8ad48b46397429a06c85c37d16d9bdecdb45772b95a3e3c5e8405540d98fe6
section/54-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:28cb9fc84e54482c4e82271b8f96af6418da0cd848c7179aaf0b4c4e70604f2cLA
Ad secundum dicendum quod vita non hoc modo se habet ad vivere, sicut essentia ad esse; sed sicut cursus ad currere, quorum unum significat actum in abstracto, aliud in concreto. Unde non sequitur si vivere sit esse, quod vita sit essentia. Quamvis etiam quandoque vita pro essentia ponatur; secundum quod Augustinus dicit, in libro de Trin., quod memoria et intelligentia et voluntas sunt una essentia, una vita. Sed sic non accipitur a philosopho cum dicit quod actio intellectus est vita.Referencing norms: Q54A1Ad2, assert-h47d9ffd701986c9ec45e7836d4a2e631c1004d15c641ceedc5f0c2312ca3e154
section/54-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8163534c43db6566313cf723d306549f7d1be89512a3b1425e42df893fb99814LA
Ad tertium dicendum quod actio quae transit in aliquid extrinsecum, est realiter media inter agens et subiectum recipiens actionem. Sed actio quae manet in agente, non est realiter medium inter agens et obiectum, sed secundum modum significandi tantum, realiter vero consequitur unionem obiecti cum agente. Ex hoc enim quod intellectum fit unum cum intelligente, consequitur intelligere, quasi quidam effectus differens ab utroque.Referencing norms: Q54A1Ad3, assert-h739d093bf0771ed0820f1128bc08dd4843fccffb316c9973c010ed6caac20f6d
section/54-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d43f0ac91f6e2f4c1c6ddaaa8719d77a95eb97fe9e2237f4771e9d9be1c523acLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod intelligere Angeli sit eius substantia. Angelus enim est sublimior et simplicior quam intellectus agens animae. Sed substantia intellectus agentis est sua actio; ut patet in III de anima per Aristotelem, et eius Commentatorem. Ergo, multo fortius, substantia Angeli est sua actio, quae est intelligere.Referencing norms: Q54A1Obiectio1, assert-h4ab030fa38b1b2a72b74e5d4659a71251a794d78fc878a6e3ba80eac6b7101c8, assert-h7f6189c98c4e5b753a3e1d4eac4c1a2eacddef51ee63bbc524e6239a110a6611
section/54-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fcfcc9370123d5ef9ddbce2aed381d0f0a545006b91c91d061d1f683146264d7LA
Praeterea, philosophus dicit, in XII Metaphys., quod actio intellectus est vita. Sed cum vivere sit esse viventibus, ut dicitur in II de anima, videtur quod vita sit essentia. Ergo actio intellectus est essentia intelligentis Angeli.Referencing norms: Q54A1Obiectio2, assert-h01953897bb738dbfd98efff180170a953d7a551cd252de1fc9e4d8a841ab6ddc, assert-hbd803d9622682e7b4ba6d8955c335f493068254f2ca38a57faea1266d240154c
section/54-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f5891553896bc92063d00df09a85126784ce3feda7c4835747d90db05e81009eLA
Praeterea, si extrema sunt unum, medium non differt ab eis, quia extremum magis distat ab extremo, quam medium. Sed in Angelo idem est intellectus et intellectum, ad minus inquantum intelligit essentiam suam. Ergo intelligere, quod cadit medium inter intellectum et rem intellectam, est idem cum substantia Angeli intelligentis.Referencing norms: Q54A1Obiectio3, assert-h077dbb4608a74f8d1fd514604687adf1c68f4d3a642e91e814e8102389e33948, assert-h520e326301e9a9997fbdf83e150c39940aac9d582505b5300c9fb9e1e5ac26f7
section/54-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:27388e8b681ea444961c7cfaede58acdbcb54d0a3dc9ad2938ffa0e77e0e953aLA
Respondeo dicendum quod impossibile est quod actio Angeli, vel cuiuscumque alterius creaturae, sit eius substantia. Actio enim est proprie actualitas virtutis; sicut esse est actualitas substantiae vel essentiae. Impossibile est autem quod aliquid quod non est purus actus, sed aliquid habet de potentia admixtum, sit sua actualitas, quia actualitas potentialitati repugnat. Solus autem Deus est actus purus. Unde in solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere. Praeterea, si intelligere Angeli esset sua substantia, oporteret quod intelligere Angeli esset subsistens. Intelligere autem subsistens non potest esse nisi unum; sicut nec aliquod abstractum subsistens. Unde unius Angeli substantia non distingueretur neque a substantia Dei, quae est ipsum intelligere subsistens; neque a substantia alterius Angeli. Si etiam Angelus ipse esset suum intelligere, non possent esse gradus in intelligendo perfectius et minus perfecte, cum hoc contingat propter diversam participationem ipsius intelligere.Referencing norms: AngelUnderstands, Q54A1Respondeo, assert-h6091051f067c9a473c96426bdf335673abdee127879b0b5c59e45aa38b571ba3
section/54-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:aa548da5e116895df50f2fabfc10f1d0c789c5823c178879dc2b797ca6301b57LA
Sed contra, plus differt actio rei a substantia eius, quam ipsum esse eius. Sed nullius creati suum esse est sua substantia, hoc enim solius Dei proprium est, ut ex superioribus patet. Ergo neque Angeli, neque alterius creaturae, sua actio est eius substantia.Referencing norms: assert-hd2ef2ad71db856f7f7dc5bd1766a95275d902350aef82ace824acdaa0c2917a5
section/54-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:585fdc4443ff6f274d9b00de82e51a3499b60b99caa5722d1f68743353e26d1aLA
Ad primum ergo dicendum quod vivere quandoque sumitur pro ipso esse viventis, quandoque vero pro operatione vitae, idest per quam demonstratur aliquid esse vivens. Et hoc modo philosophus dicit quod intelligere est vivere quoddam, ibi enim distinguit diversos gradus viventium secundum diversa opera vitae.Referencing norms: Q54A2Ad1, assert-h1b68ef47cce3e16d30573ba847a448e0df510612ad59d2593e0b01f2ac3e2995
section/54-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c70584175230d3d15c1a0852c6bf891faced78b7c84e9ab9d35a6eae61fbdfa7LA
Ad secundum dicendum quod ipsa essentia Angeli est ratio totius sui esse, non autem est ratio totius sui intelligere, quia non omnia intelligere potest per suam essentiam. Et ideo secundum propriam rationem, inquantum est talis essentia, comparatur ad ipsum esse Angeli. Sed ad eius intelligere comparatur secundum rationem universalioris obiecti, scilicet veri vel entis. Et sic patet quod, licet sit eadem forma, non tamen secundum eandem rationem est principium essendi et intelligendi. Et propter hoc non sequitur quod in Angelo sit idem esse et intelligere.Referencing norms: Q54A2Ad2, assert-h121f8ca1a193b81bdbed915e9f16363123111a23bc8b71e401890d83754e38da
section/54-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c742808d436fed9abcbaf4271683bac072e4dce9a81c792896e2edf3f13cb391LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intelligere Angeli sit eius esse. Vivere enim viventibus est esse, ut dicitur in II de anima. Sed intelligere est quoddam vivere, ut in eodem dicitur. Ergo intelligere Angeli est eius esse.Referencing norms: Q54A2Obiectio1, assert-h4ecdd30a8cf6ba4a87011d12b622335bc6e8629986bf943750f07d64aff04eeb, assert-hcf7bae3433c515261054171cfb960a386e05657e5a03550bfcaba8359337789d
section/54-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c4686804300740bfe24588b789b38f99bcf39c6177b260ac43c2bc4bf6916ed4LA
Praeterea, sicut se habet causa ad causam, ita effectus ad effectum. Sed forma per quam Angelus est, est eadem cum forma per quam intelligit ad minus seipsum. Ergo eius intelligere est idem cum suo esse.Referencing norms: Q54A2Obiectio2, assert-h330cc5bd0646e729a2834ac753ac638642c35d0701d913363ec5b9cbc9c8716b, assert-hd3eb4d0e47851e8bdcc69cfda774a0cccf0d47cfcf8450ea584dadde4025990e
section/54-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:11dfa935e70716fb6802032699ae6c84434ffa883c2653ebfca9ca4d1d8fc734LA
Respondeo dicendum quod actio Angeli non est eius esse, neque actio alicuius creaturae. Duplex enim est actionis genus, ut dicitur IX Metaphys. Una scilicet actio est quae transit in aliquid exterius, inferens ei passionem, sicut urere et secare. Alia vero actio est quae non transit in rem exteriorem, sed manet in ipso agente, sicut sentire, intelligere et velle, per huiusmodi enim actionem non immutatur aliquid extrinsecum, sed totum in ipso agente agitur. De prima ergo actione manifestum est quod non potest esse ipsum esse agentis, nam esse agentis significatur intra ipsum, actio autem talis est effluxus in actum ab agente. Secunda autem actio de sui ratione habet infinitatem, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter quidem, sicut intelligere, cuius obiectum est verum, et velle, cuius obiectum est bonum, quorum utrumque convertitur cum ente; et ita intelligere et velle, quantum est de se, habent se ad omnia; et utrumque recipit speciem ab obiecto. Secundum quid autem infinitum est sentire, quod se habet ad omnia sensibilia, sicut visus ad omnia visibilia. Esse autem cuiuslibet creaturae est determinatum ad unum secundum genus et speciem, esse autem solius Dei est simpliciter infinitum, in se omnia comprehendens, ut dicit Dionysius, V cap. de Div. Nom. Unde solum esse divinum est suum intelligere et suum velle.Referencing norms: Q54A2Respondeo, assert-h867cb45ed2c12c8576ebd14b856142f581db6db05c0e768c404fdef915d45bfb
section/54-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:afa073a12232e6bcb94c15179da3f136e99802ec280cc3d324e8d15995211293LA
Sed contra, intelligere Angeli est motus eius; ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Sed esse non est motus. Ergo esse Angeli non est intelligere eius.Referencing norms: assert-hcc13f406efc98be96a491ae022100cb4510b8fd43e5bc8994717b9496c313dc8
section/54-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:319c740cf7cdd749d42485426dc13049ab810f9eb16604e4057cbb3d1f27741bLA
Ad primum ergo dicendum quod Angelus dicitur intellectus et mens, quia tota eius cognitio est intellectualis. Cognitio autem animae partim est intellectualis, et partim sensitiva.Referencing norms: Q54A3Ad1, assert-h35a254945d8160d52ef9abc63a68317c582741a727e74c99a9609f537f5d7da8
section/54-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cf0d168960558019a22c79dc138b957b7986574c38711f3d84b3931e534e4d3eLA
Ad secundum dicendum quod forma simplex quae est actus purus, nullius accidentis potest esse subiectum, quia subiectum comparatur ad accidens ut potentia ad actum. Et huiusmodi est solus Deus. Et de tali forma loquitur ibi Boetius. Forma autem simplex quae non est suum esse, sed comparatur ad ipsum ut potentia ad actum, potest esse subiectum accidentis, et praecipue eius quod consequitur speciem, huiusmodi enim accidens pertinet ad formam (accidens vero quod est individui, non consequens totam speciem, consequitur materiam, quae est individuationis principium). Et talis forma simplex est Angelus.Referencing norms: Q54A3Ad2, assert-he4b5989e9637d0393e56d240a85c984a8b98f20556bbb6b33d8da08af501e1b1
section/54-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c4aa29813c5e5f698f1920cb4fbef534e5c3be75eb85459f7c26f3fdf561485LA
Ad tertium dicendum quod potentia materiae est ad ipsum esse substantiale, et non potentia operativa, sed ad esse accidentale. Unde non est simile.Referencing norms: Q54A3Ad3, assert-hb98abae929128c481957bd0680677e6c4c231af6f7099adc4ff3a186338e7838
section/54-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:50eb6f7e645475143cdb9d2ce854fb7d23cd677914bc05e2eac6af576033e890LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtus vel potentia intellectiva in Angelo non sit aliud quam sua essentia. Mens enim et intellectus nominant potentiam intellectivam. Sed Dionysius in pluribus locis suorum librorum, nominat ipsos Angelos intellectus et mentes. Ergo Angelus est sua potentia intellectiva.Referencing norms: Q54A3Obiectio1, assert-h21e2e258e420ba621653f40637cd6dc625171d54a6f79af4096ae133a1ca4ac4, assert-h9d259809b3478e6a5ab24b9ddc395c1987dc2e1c674ffa55339576769ccd2c73
section/54-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3e25f83dd6a428f51b04b77bad4bd07aa17d60235c57026546a36bb716eb7005LA
Praeterea, si potentia intellectiva in Angelo est aliquid praeter eius essentiam, oportet quod sit accidens, hoc enim dicimus esse accidens alicuius, quod est praeter eius essentiam. Sed forma simplex subiectum esse non potest, ut Boetius dicit, in libro de Trin. Ergo Angelus non esset forma simplex, quod est contra praemissa.Referencing norms: Q54A3Obiectio2, assert-h34e0c0a27dc92e81f018d5dc86b59ff976bc16f9ad9ddaf6f5198e7ea048ff7b, assert-hde7f0cd3bab75fd7c82646b317f42060f0698ce1cf48f831507b2ccd3089d4e5
section/54-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8bdedabed03099cd05404a0cfa2c4d2d5b4fe60ec7784e1ca23ed8ca6e98aca6LA
Praeterea, Augustinus dicit, XII Confess., quod Deus fecit angelicam naturam prope se, materiam autem primam prope nihil, ex quo videtur quod Angelus sit simplicior quam materia prima, utpote Deo propinquior. Sed materia prima est sua potentia. Ergo multo magis Angelus est sua potentia intellectiva.Referencing norms: Q54A3Obiectio3, assert-hc9ecc25e3f0a3e4771e97a6f917d5284d1a24b1061cb041475da0e970e903394, assert-hd258b8af944fd2d6f5af1d25978e6adc34be68966e09a1c1fbb3636aff0ec824
section/54-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7863251d64bba1c2cd63508e35db286988b2e22c4c7400f0b762f3126517eb31LA
Respondeo dicendum quod nec in Angelo nec in aliqua creatura, virtus vel potentia operativa est idem quod sua essentia. Quod sic patet. Cum enim potentia dicatur ad actum, oportet quod secundum diversitatem actuum sit diversitas potentiarum, propter quod dicitur quod proprius actus respondet propriae potentiae. In omni autem creato essentia differt a suo esse, et comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum, ut ex supra dictis patet. Actus autem ad quem comparatur potentia operativa, est operatio. In Angelo autem non est idem intelligere et esse, nec aliqua alia operatio aut in ipso aut in quocumque alio creato, est idem quod eius esse. Unde essentia Angeli non est eius potentia intellectiva, nec alicuius creati essentia est eius operativa potentia.Referencing norms: Q54A3Respondeo, assert-h7ad67c0954c4dfc60b4dbc2640000b6b67e34e25bf0312aa6ccce9d3f22f2f3d
section/54-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:03a3dd5f28a68275e1d52d013571d5fbcde6ae5c46cf1386344969beb3de5114LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, XI cap. Angel. Hier., quod Angeli dividuntur in substantiam, virtutem et operationem. Ergo aliud est in eis substantia, et aliud virtus, et aliud operatio.Referencing norms: assert-h68dec0100e6dca06ff764642f3aa5a4442999ef8f738ecc55833e6e3a6109abc
section/54-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7c1e36ccc426b873eb518349f3b828de9f18661341d057df8c91076e731f6f95LA
Ad primum ergo dicendum quod philosophus intelligit ista duo esse in omni natura in qua contingit esse generari vel fieri, ut ipsa verba demonstrant. In Angelo autem non generatur scientia, sed naturaliter adest. Unde non oportet ponere in eis agens et possibile.Referencing norms: Q54A4Ad1, assert-h8ae09bd7395d6dc6d11879c9f2b69d242dc3f14ed9fa7a4632ea078c77ac067d
section/54-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9a11a2b7b396ae321677d0b229b170d9753b055b04f9407157b8be14db28a87cLA
Ad secundum dicendum quod intellectus agentis est illuminare non quidem alium intelligentem, sed intelligibilia in potentia, inquantum per abstractionem facit ea intelligibilia actu. Ad intellectum autem possibilem pertinet esse in potentia respectu naturalium cognoscibilium, et quandoque fieri actu. Unde quod Angelus illuminat Angelum, non pertinet ad rationem intellectus agentis. Neque ad rationem intellectus possibilis pertinet, quod illuminatur de supernaturalibus mysteriis, ad quae cognoscenda quandoque est in potentia. Si quis autem velit haec vocare intellectum agentem et possibilem, aequivoce dicet, nec de nominibus est curandum.Referencing norms: Q54A4Ad2, assert-h0ad45bf399e93a3b8127803831605703ba1e7a07a45ac5e74a0f1f4779dd7edd
section/54-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:7077d9888e7a1748da75c953af9cae6a1b0624a37dd1bdd8a8eb739d47ddec6eLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Angelo sit intellectus agens et possibilis. Dicit enim philosophus, in III de anima, quod sicut in omni natura est aliquid quo est omnia fieri, et aliquid quo est omnia facere, ita etiam in anima. Sed Angelus est natura quaedam. Ergo in eo est intellectus agens et possibilis.Referencing norms: Q54A4Obiectio1, assert-hd37bdf0ca691428bc1e5fafee83be8c26509dd8c0cc58c1a263f663aecf39aa3, assert-he5a11d4b0dfa84df34b463af1e3333391835b79dce97275119c0796d63c36d12
section/54-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c10f4ecf65417409c23276c094276583200e2e2d649cb67895516e4c60cd260eLA
Praeterea, recipere est proprium intellectus possibilis, illuminare autem est proprium intellectus agentis, ut patet in III de anima. Sed Angelus recipit illuminationem a superiori, et illuminat inferiorem. Ergo in eo est intellectus agens et possibilis.Referencing norms: Q54A4Obiectio2, assert-hd1edd84abdf8eca310e242494aff2a455fc19a7d1321830c0c619806f750233d, assert-hd8f8eafd7978a3837d3c2d4b9f5c5c473db99f793d96bbcabb4b8c974f30ecf9
section/54-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2cbd68dd10fb92289cd8fc6c3689a68439fc0eb6853d8ab3ea54cb0ae25bccaeLA
Respondeo dicendum quod necessitas ponendi intellectum possibilem in nobis, fuit propter hoc, quod nos invenimur quandoque intelligentes in potentia et non in actu, unde oportet esse quandam virtutem, quae sit in potentia ad intelligibilia ante ipsum intelligere, sed reducitur in actum eorum cum fit sciens, et ulterius cum fit considerans. Et haec virtus vocatur intellectus possibilis. Necessitas autem ponendi intellectum agentem fuit, quia naturae rerum materialium, quas nos intelligimus, non subsistunt extra animam immateriales et intelligibiles in actu, sed sunt solum intelligibiles in potentia, extra animam existentes, et ideo oportuit esse aliquam virtutem, quae faceret illas naturas intelligibiles actu. Et haec virtus dicitur intellectus agens in nobis. Utraque autem necessitas deest in Angelis. Quia neque sunt quandoque intelligentes in potentia tantum, respectu eorum quae naturaliter intelligunt, neque intelligibilia eorum sunt intelligibilia in potentia, sed in actu; intelligunt enim primo et principaliter res immateriales, ut infra patebit. Et ideo non potest in eis esse intellectus agens et possibilis, nisi aequivoce.Referencing norms: Q54A4Respondeo, assert-hcae927c114343b1417f1910d4bb067225e96b1e274447c6d6c7277c00333adba
section/54-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:ebc03741779b79c69d459e1d028cadeaa940bc139abc1158310e526596ee85ccLA
Sed contra est quod in nobis intellectus agens et possibilis est per comparationem ad phantasmata; quae quidem comparantur ad intellectum possibilem ut colores ad visum, ad intellectum autem agentem ut colores ad lumen, ut patet ex III de anima. Sed hoc non est in Angelo. Ergo in Angelo non est intellectus agens et possibilis.Referencing norms: assert-h9fd437d23bbd557db02eeb54555095b8bb1410a84871f22095dbacdc68caeeb8
section/54-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:071b4cc65745857586cd48a794cddcbc07a9a12c75662569834f12d0b1a3c0f0LA
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, potest dupliciter responderi. Uno modo, quod auctoritates illae loquuntur secundum opinionem illorum qui posuerunt Angelos et Daemones habere corpora naturaliter sibi unita. Qua opinione frequenter Augustinus in libris suis utitur, licet eam asserere non intendat, unde dicit, XXI de Civ. Dei, quod super hac inquisitione non est multum laborandum. Alio modo potest dici, quod auctoritates illae, et consimiles, sunt intelligendae per quandam similitudinem. Quia cum sensus certam apprehensionem habeat de proprio sensibili, est in usu loquentium ut etiam secundum certam apprehensionem intellectus aliquid sentire dicamur. Unde etiam sententia nominatur. Experientia vero Angelis attribui potest per similitudinem cognitorum, etsi non per similitudinem virtutis cognoscitivae. Est enim in nobis experientia, dum singularia per sensum cognoscimus, Angeli autem singularia cognoscunt, ut infra patebit, sed non per sensum. Sed tamen memoria in Angelis potest poni, secundum quod ab Augustino ponitur in mente; licet non possit eis competere secundum quod ponitur pars animae sensitivae. Similiter dicendum quod phantasia proterva attribuitur Daemonibus, ex eo quod habent falsam practicam existimationem de vero bono, deceptio autem in nobis proprie fit secundum phantasiam, per quam interdum similitudinibus rerum inhaeremus sicut rebus ipsis, ut patet in dormientibus et amentibus.Referencing norms: Q54A5Ad1, Q54A5Ad2, Q54A5Ad3, assert-h070803c8571275480624ce91ad7c9edd8cec8b4810712cec78d31f88f78ead2e, assert-h7875befe8f147badabea1afaf927195304d4786116e0ec56153a51c834518e14, assert-hd985d5cf263c724aeaafdfba55a383359d6ac2cc34bb2c5ac5b8d7802692c64a
section/54-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:012cda61b1371e6bc40e639767b0c9749f2edc9f6e8d67073563d094600fd409LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit sola intellectiva cognitio. Dicit enim Augustinus, VIII de Civ. Dei, quod in Angelis est vita quae intelligit et sentit. Ergo in eis est potentia sensitiva.Referencing norms: Q54A5Obiectio1, assert-ha5da8a7e056807e5b6c496a7e602fa366cc2d798f5e4f3ba4b11f6cfafc0ccb8
section/54-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:06092f1fc020fba92a59a7a96e0d8f3c96224048b1a6aa6c0f13199262843fcaLA
Praeterea, Isidorus dicit quod Angeli multa noverunt per experientiam. Experientia autem fit ex multis memoriis, ut dicitur in I Metaphys. Ergo in eis est etiam memorativa potentia.Referencing norms: Q54A5Obiectio2, assert-hcb486effa623cb115d646e4f877659259e6b7772d39fa941c4048dc62f703fdd
section/54-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d07ac7191086ebc2a79ec7a421ba0e36a674b72794aef1bb27b2bba59d0bc6eaLA
Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod in Daemonibus est phantasia proterva. Phantasia autem ad vim imaginativam pertinet. Ergo in Daemonibus est vis imaginativa. Et eadem ratione in Angelis, quia sunt eiusdem naturae.Referencing norms: Q54A5Obiectio3, assert-hc276c9fb90aca4317378065ccf97bf30d7484091c54ceab89e52a8e738036089
section/54-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:55dbe8737112a46a49f9463f66bd89f08ff40d94d4295500f7dc9bd77164b9afLA
Respondeo dicendum quod in anima nostra sunt quaedam vires, quarum operationes per organa corporea exercentur, et huiusmodi vires sunt actus quarundam partium corporis, sicut est visus in oculo, et auditus in aure. Quaedam vero vires animae nostrae sunt, quarum operationes per organa corporea non exercentur, ut intellectus et voluntas, et huiusmodi non sunt actus aliquarum partium corporis. Angeli autem non habent corpora sibi naturaliter unita, ut ex supra dictis patet. Unde de viribus animae non possunt eis competere nisi intellectus et voluntas. Et hoc etiam Commentator dicit, XII Metaphys., quod substantiae separatae dividuntur in intellectum et voluntatem. Et hoc convenit ordini universi, ut suprema creatura intellectualis sit totaliter intellectiva; et non secundum partem, ut anima nostra. Et propter hoc etiam Angeli vocantur intellectus et mentes, ut supra dictum est.Referencing norms: Q54A5Respondeo, assert-hfa4e2d0f0a9cff4cc5fee6f65893c15429cd79df1071f26d2d00c7192b47c04c
section/54-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1c56939b0689a150f89bf17a4dea597e5fcf57faf12e0049ec1b61551ef052eaLA
Sed contra est quod Gregorius dicit, in homilia de ascensione, quod homo sentit cum pecoribus, et intelligit cum Angelis.Referencing norms: assert-h932def3f1e2890fdefd5b5646db65adb5eeeaba29ef8705b031204fddf11d35f
question/54/prooemium · paragraph
la · official · sha256:597619f6842ed3aeddcf2cf48eb4b7aaaf5bb20a185db18e0325a1268350981eLA
Consideratis his quae ad substantiam Angeli pertinent, procedendum est ad cognitionem ipsius. Haec autem consideratio erit quadripartita, nam primo considerandum est de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli; secundo, de his quae pertinent ad medium cognoscendi ipsius; tertio, de his quae ab eo cognoscuntur; quarto, de modo cognitionis ipsorum. Circa primum quaeruntur quinque. Primo, utrum intelligere Angeli sit sua substantia. Secundo, utrum eius esse sit suum intelligere. Tertio, utrum eius substantia sit sua virtus intellectiva. Quarto, utrum in Angelis sit intellectus agens et possibilis. Quinto, utrum in eis sit aliqua alia potentia cognoscitiva quam intellectus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 55
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q55
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fe2ee67d70f87c2f2f2c8854259b87b9a9af08acff0e8aacf610bec75ddc4273 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 25
section/55-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b915a1688ba6625fe3d64f455f64c4fb70079d760c7ab7ef725d091d9bf201c1LA
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur Angelum secundum suam naturam res cognoscere, ly secundum non determinat medium cognitionis, quod est similitudo cogniti; sed virtutem cognoscitivam, quae convenit Angelo secundum suam naturam.Referencing norms: Q55A1Ad1, assert-hd64d84633b9252ef1f949847fd46abea83db40860191177f60fddcd8ab9ca09e
section/55-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0cdba95b2c280c75f50ce7dbf466d65450a3ea86b3b2cd8c1e5af1b7514ddfcdLA
Ad secundum dicendum quod, sicut sensus in actu est sensibile in actu, ut dicitur in III de anima, non ita quod ipsa vis sensitiva sit ipsa similitudo sensibilis quae est in sensu, sed quia ex utroque fit unum sicut ex actu et potentia; ita et intellectus in actu dicitur esse intellectum in actu, non quod substantia intellectus sit ipsa similitudo per quam intelligit, sed quia illa similitudo est forma eius. Idem est autem quod dicitur, in his quae sunt sine materia, idem est intellectus et quod intelligitur, ac si diceretur quod intellectus in actu est intellectum in actu, ex hoc enim aliquid est intellectum in actu quod est immateriale.Referencing norms: Q55A1Ad2, assert-h09f08171d3c5344edca4ed0c3e2c13847830e2cd2fa14c8089054e850673449f
section/55-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:082259dd72754b7e42443b067adc83810de4602c7dd9122ec5c4fd0d08676eb1LA
Ad tertium dicendum quod ea quae sunt infra Angelum, et ea quae sunt supra ipsum, sunt quodammodo in substantia eius, non quidem perfecte, neque secundum propriam rationem, cum Angeli essentia, finita existens, secundum propriam rationem ab aliis distinguatur; sed secundum quandam rationem communem. In essentia autem Dei sunt omnia perfecte et secundum propriam rationem, sicut in prima et universali virtute operativa, a qua procedit quidquid est in quacumque re vel proprium vel commune. Et ideo Deus per essentiam suam habet propriam cognitionem de rebus omnibus, non autem Angelus, sed solam communem.Referencing norms: Q55A1Ad3, assert-he9b8f73e348302a21f03e00bf9396fc859f06892a8857070e1c8f48c9c3c5d7d
section/55-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3ad649786419ea33cb8369b7afabf3301c7b6b445e551d2b0f6f4f5be8d594d2LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli cognoscant omnia per suam substantiam. Dicit enim Dionysius, VII cap. de Div. Nom., quod Angeli sciunt ea quae sunt in terra, secundum propriam naturam mentis. Sed natura Angeli est eius essentia. Ergo Angelus per suam essentiam res cognoscit.Referencing norms: Q55A1Obiectio1, assert-h2a763b50e230ab2fd50f88a919c8e48fe313ea71d550b9b8320af26a3fe92610, assert-h6c13daec5e558964609bfd8ad602af800e44e8e73980fe08f6a4e71408804a3f
section/55-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:48dee7bc8ca24e7aaea0d389dda6d1c26f054e1eb52f65d4110444e2b29dfc0dLA
Praeterea, secundum philosophum, in XII Metaphys., et in III de anima, in his quae sunt sine materia, idem est intellectus et quod intelligitur. Id autem quod intelligitur est idem intelligenti ratione eius quo intelligitur. Ergo in his quae sunt sine materia, sicut sunt Angeli, id quo intelligitur est ipsa substantia intelligentis.Referencing norms: Q55A1Obiectio2, assert-h77d385aace56620b12941a65583ab33f70e949fe781b7b2a7844f75abf0ed7dd
section/55-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:8917c0a6153cddfa67476275cd29b677755586297d43e1e0ab0ebbd499f87bf6LA
Praeterea, omne quod est in altero, est in eo per modum eius in quo est. Sed Angelus habet naturam intellectualem. Ergo quidquid est in ipso, est in eo per modum intelligibilem. Sed omnia sunt in eo, quia inferiora in entibus sunt in superioribus essentialiter, superiora vero sunt in inferioribus participative; et ideo dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod Deus tota in totis congregat, idest omnia in omnibus. Ergo Angelus omnia in sua substantia cognoscit.Referencing norms: Q55A1Obiectio3, assert-h2d9518142ef7577d21808fb3278bad9b3b391036bee9fc5040f31bdf19040856, assert-hd571621893a60ecd0f4417cc73327c9a5783cde68ed265a209c50970368c6bc9, assert-hd8dfe778109823e2deea1b41d6d2cbd7ecf3ba74f2ca3b51b0dd716a145c7241, assert-hf414671b87503b80533165bec31a0629420327c7e0f16ff4ef722a98990c85a6
section/55-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ef6e01e2ed045ef489a5ae91dcbd43eb478917d9eaa17cd5dfc0af7382a49c83LA
Respondeo dicendum quod illud quo intellectus intelligit, comparatur ad intellectum intelligentem ut forma eius, quia forma est quo agens agit. Oportet autem, ad hoc quod potentia perfecte compleatur per formam, quod omnia contineantur sub forma, ad quae potentia se extendit. Et inde est quod in rebus corruptibilibus forma non perfecte complet potentiam materiae, quia potentia materiae ad plura se extendit quam sit continentia formae huius vel illius. Potentia autem intellectiva Angeli se extendit ad intelligendum omnia, quia obiectum intellectus est ens vel verum commune. Ipsa autem essentia Angeli non comprehendit in se omnia, cum sit essentia determinata ad genus et ad speciem. Hoc autem proprium est essentiae divinae, quae infinita est, ut in se simpliciter omnia comprehendat perfecte. Et ideo solus Deus cognoscit omnia per suam essentiam. Angelus autem per suam essentiam non potest omnia cognoscere; sed oportet intellectum eius aliquibus speciebus perfici ad res cognoscendas.Referencing norms: Q55A1Respondeo, assert-hd207c653e589750b0133f354d3e21c87520106fdd417630e4cd1bec6d8945fcb
section/55-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c7b7deaf8ce9fd3e020a52330f8551ade930a2adf23f4fd54a00d9906e9dfde7LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, in eodem capite, quod Angeli illuminantur rationibus rerum. Ergo cognoscunt per rationes rerum, et non per propriam substantiam.Referencing norms: assert-h24bee181aa19142dd2a60c15a8791fdc211fc68ac8534f4bb3de08c410fbb86c
section/55-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ddcb2d8ea7dc87d8612d3b5c476078e082e3475ba14ce7720a369a1ff2ff6f71LA
Ad primum ergo dicendum quod in mente Angeli sunt similitudines creaturarum, non quidem ab ipsis creaturis acceptae, sed a Deo, qui est creaturarum causa, et in quo primo similitudines rerum existunt. Unde Augustinus dicit, in eodem libro, quod sicut ratio qua creatura conditur, prius est in verbo Dei quam ipsa creatura quae conditur, sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, ac deinde est ipsa conditio creaturae.Referencing norms: Q55A2Ad1, assert-h00e20b0a66588a2bd5b7faa1e32c4ba47e1aad506bc96d89b1dd87aabc2f5cde
section/55-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:80219c4fb4dcceeab66da992f89bd921a14143d7ddc5cfdef41380231df3dd1eLA
Ad secundum dicendum quod de extremo ad extremum non pervenitur nisi per medium. Esse autem formae in imaginatione, quod est quidem sine materia, non tamen sine materialibus conditionibus, medium est inter esse formae quae est in materia, et esse formae quae est in intellectu per abstractionem a materia et a conditionibus materialibus. Unde quantumcumque sit potens intellectus angelicus, non posset formas materiales reducere ad esse intelligibile, nisi prius reduceret eas ad esse formarum imaginatarum. Quod est impossibile, cum careat imaginatione, ut dictum est. Dato etiam quod posset abstrahere species intelligibiles a rebus materialibus, non tamen abstraheret, quia non indigeret eis, cum habeat species intelligibiles connaturales.Referencing norms: Q55A2Ad2, assert-h270ca8933747ab4cda07dc3565578231df0676e7c4edecc3eda2febf4bdc14dc
section/55-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5b078527e7b4edb54efc4babad0e4a8ac83b481740619a24ae0813f4749c5535LA
Ad tertium dicendum quod cognitio Angeli indifferenter se habet ad distans et propinquum secundum locum. Non tamen propter hoc motus eius localis est frustra, non enim movetur localiter ad cognitionem accipiendam, sed ad operandum aliquid in loco.Referencing norms: Q55A2Ad3, assert-hdd1be59c9cee644d905c8ef2328386e8492caaa37104f65762a11584ff56f657
section/55-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1bee6344ac222e652103d3c07a7a2d1c472b28078cae37a646f54eb395e063caLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli intelligant per species a rebus acceptas. Omne enim quod intelligitur, per aliquam sui similitudinem in intelligente intelligitur. Similitudo autem alicuius in altero existens, aut est ibi per modum exemplaris, ita quod illa similitudo sit causa rei, aut est ibi per modum imaginis, ita quod sit causata a re. Oportet igitur quod omnis scientia intelligentis vel sit causa rei intellectae, vel causata a re. Sed scientia Angeli non est causa rerum existentium in natura, sed sola divina scientia. Ergo oportet quod species per quas intelligit intellectus angelicus, sint a rebus acceptae.Referencing norms: Q55A2Obiectio1, assert-h25771775bc23a80c44b1b9d4e84452339da5f7ad48c0eb4aa5fcf9039649b2a0, assert-h3b3984af4702e503817264508e61c78eff0b3d3a04173368cc8445b8168409d9
section/55-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9b473389307af863d520c20d75eb5c4ded9c28212a452b3c842334b34a2b09f6LA
Praeterea, lumen angelicum est fortius quam lumen intellectus agentis in anima. Sed lumen intellectus agentis abstrahit species intelligibiles a phantasmatibus. Ergo lumen intellectus angelici potest abstrahere species etiam ab ipsis rebus sensibilibus. Et ita nihil prohibet dicere quod Angelus intelligat per species a rebus acceptas.Referencing norms: Q55A2Obiectio2, assert-h11816f19edeb4e735c9544259dbbbb3941d5de6b08b50da4c7d7939594e97a9a, assert-h40dcb1a56d0076d92cc7aef20c394eaccdd7f2c333b62cae15bdb0e3d9a6f8e7
section/55-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee9550396b8da2e837302312b8b05cc1a9df8e31ecf07a9eae8d6dcacc94dc79LA
Praeterea, species quae sunt in intellectu, indifferenter se habent ad praesens et distans, nisi quatenus a rebus sensibilibus accipiuntur. Si ergo Angelus non intelligit per species a rebus acceptas, eius cognitio indifferenter se haberet ad propinqua et distantia, et ita frustra secundum locum moveretur.Referencing norms: Q55A2Obiectio3, assert-h0afc1e373568d59391b5ece1f5992a9f6cf06d3d41507093dc43c76cd5484a25
section/55-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba2c7657f1ba9b5c1d3a3855052b3390870f3ec5be3e0c54e375cfc329f82915LA
Respondeo dicendum quod species per quas Angeli intelligunt, non sunt a rebus acceptae, sed eis connaturales. Sic enim oportet intelligere distinctionem et ordinem spiritualium substantiarum, sicut est distinctio et ordo corporalium. Suprema autem corpora habent potentiam in sui natura totaliter perfectam per formam, in corporibus autem inferioribus potentia materiae non totaliter perficitur per formam, sed accipit nunc unam, nunc aliam formam, ab aliquo agente. Similiter et inferiores substantiae intellectivae, scilicet animae humanae, habent potentiam intellectivam non completam naturaliter; sed completur in eis successive, per hoc quod accipiunt species intelligibiles a rebus. Potentia vero intellectiva in substantiis spiritualibus superioribus, idest in Angelis, naturaliter completa est per species intelligibiles, inquantum habent species intelligibiles connaturales ad omnia intelligenda quae naturaliter cognoscere possunt. Et hoc etiam ex ipso modo essendi huiusmodi substantiarum apparet. Substantiae enim spirituales inferiores, scilicet animae, habent esse affine corpori, inquantum sunt corporum formae, et ideo ex ipso modo essendi competit eis ut a corporibus, et per corpora suam perfectionem intelligibilem consequantur, alioquin frustra corporibus unirentur. Substantiae vero superiores, idest Angeli, sunt a corporibus totaliter absolutae, immaterialiter et in esse intelligibili subsistentes, et ideo suam perfectionem intelligibilem consequuntur per intelligibilem effluxum, quo a Deo species rerum cognitarum acceperunt simul cum intellectuali natura. Unde Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt., quod cetera, quae infra Angelos sunt, ita creantur, ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in genere suo.Referencing norms: Q55A2Respondeo, assert-hd8bc21e4991b49e4af7b2ceb89b155733d4a28b491c02304c5d06ebffd0c2807
section/55-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b08c438e1f49c4f9162ce73d262327dadc019040bc854b64580b14da89d5727bLA
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom., quod Angeli non congregant divinam cognitionem a rebus divisibilibus, aut a sensibilibus.Referencing norms: assert-hb8ed1fbdb41661dc97c615319768b58e578cc0d3d42dc2e43a15ea92562eb1c2
section/55-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6e5e14dd4e2b81a560727c9863e9ef8c95984c620d095982d4ed304e87ff2b67LA
Ad primum ergo dicendum quod accidit universali ut a singularibus abstrahatur, inquantum intellectus illud cognoscens a rebus cognitionem accipit. Si vero sit aliquis intellectus a rebus cognitionem non accipiens, universale ab eo cognitum non erit abstractum a rebus, sed quodammodo ante res praeexistens, vel secundum ordinem causae, sicut universales rerum rationes sunt in verbo Dei; vel saltem ordine naturae, sicut universales rerum rationes sunt in intellectu angelico.Referencing norms: Q55A3Ad1, assert-h1bde9a2489bed3468fef0788a8b8b6cf1daf6375138a2652d2221d595e8ec308
section/55-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8fe14a831b4a227f59b3a1eb0ee9c91bd7516aa4b26bf1739f2f397a177ef3c8LA
Ad secundum dicendum quod cognoscere aliquid in universali, dicitur dupliciter. Uno modo, ex parte rei cognitae, ut scilicet cognoscatur solum universalis natura rei. Et sic cognoscere aliquid in universali est imperfectius, imperfecte enim cognosceret hominem, qui cognosceret de eo solum quod est animal. Alio modo, ex parte medii cognoscendi. Et sic perfectius est cognoscere aliquid in universali, perfectior enim est intellectus qui per unum universale medium potest singula propria cognoscere, quam qui non potest.Referencing norms: Q55A3Ad2, assert-h091098240a9e539e1fa131c1e365139bfff369c05fd0f42ee9661c1be352db4e
section/55-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6aa6a1531b29f6ba53c9e62db6f68e8048aec2f7debd01e5dc86f8fc0d2430bbLA
Ad tertium dicendum quod idem non potest esse plurium propria ratio adaequata. Sed si sit excellens, potest idem accipi ut propria ratio et similitudo diversorum. Sicut in homine est universalis prudentia quantum ad omnes actus virtutum; et potest accipi ut propria ratio et similitudo particularis prudentiae quae est in leone ad actus magnanimitatis, et eius quae est in vulpe ad actus cautelae, et sic de aliis. Similiter essentia divina accipitur, propter sui excellentiam, ut propria ratio singulorum, quia est in ea unde sibi singula similentur secundum proprias rationes. Et eodem modo dicendum est de ratione universali quae est in mente Angeli, quod per eam, propter eius excellentiam, multa cognosci possunt propria cognitione.Referencing norms: Q55A3Ad3, assert-h8ee01b8d351c4f38de187942f4ffc57899feac8b52a3d385a45234be363b8993
section/55-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:79eee7cd3a875c2e3c9e78cfa11f1570cd3e953a7c1ffb5867d3d9c5c6cfaba5LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod superiores Angeli non intelligant per species magis universales quam inferiores. Universale enim esse videtur quod a particularibus abstrahitur. Sed Angeli non intelligunt per species a rebus abstractas. Ergo non potest dici quod species intellectus angelici sint magis vel minus universales.Referencing norms: Q55A3Obiectio1, assert-h8e81334b104026e60f2c0a1bfd088a6a0afb970a28e2fa14cab736468699f982, assert-ha5552b0c554557bfe2db286a003273101252048d3e5e8e2bb5fc552d0a5ba83e
section/55-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:72ac47c41a4b1e4ad1a705bd04e27c37adcf04a28e418b5fc1a88f3f37287f0aLA
Praeterea, quod cognoscitur in speciali, perfectius cognoscitur quam quod cognoscitur in universali, quia cognoscere aliquid in universali est quodammodo medium inter potentiam et actum. Si ergo Angeli superiores cognoscunt per formas magis universales quam inferiores, sequitur quod Angeli superiores habeant scientiam magis imperfectam quam inferiores. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q55A3Obiectio2, assert-h72318b9794c83cd5ddc1714b8b297f87372fbbe0d160c54231b0d9b4f7d6637b
section/55-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8f0714a6672ff04d4e825a2f64b22fb26d79beea616a300242194bb64c99d1b7LA
Praeterea, idem non potest esse propria ratio multorum. Sed si Angelus superior cognoscat per unam formam universalem diversa, quae inferior Angelus cognoscit per plures formas speciales, sequitur quod Angelus superior utitur una forma universali ad cognoscendum diversa. Ergo non poterit habere propriam cognitionem de utroque. Quod videtur inconveniens.Referencing norms: Q55A3Obiectio3, assert-h733f6ca4c6ec5b8115604b2563b0ebc3fe51e365805825c273a1cf6b7d6094b0, assert-h738157bff7a981d4f0476778a88635f7b2ff55cc58717e766e5fe787c0e4d925
section/55-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5228add5ee7dfd22354022083f13c2f537a5fdd6a34a4c6c6ee2876231a9923bLA
Respondeo dicendum quod ex hoc sunt in rebus aliqua superiora, quod sunt uni primo, quod est Deus, propinquiora et similiora. In Deo autem tota plenitudo intellectualis cognitionis continetur in uno, scilicet in essentia divina, per quam Deus omnia cognoscit. Quae quidem intelligibilis plenitudo in intellectibus creatis inferiori modo et minus simpliciter invenitur. Unde oportet quod ea quae Deus cognoscit per unum, inferiores intellectus cognoscant per multa, et tanto amplius per plura, quanto amplius intellectus inferior fuerit. Sic igitur quanto Angelus fuerit superior, tanto per pauciores species universitatem intelligibilium apprehendere poterit. Et ideo oportet quod eius formae sint universaliores, quasi ad plura se extendentes unaquaeque earum. Et de hoc exemplum aliqualiter in nobis perspici potest. Sunt enim quidam, qui veritatem intelligibilem capere non possunt, nisi eis particulatim per singula explicetur, et hoc quidem ex debilitate intellectus eorum contingit. Alii vero, qui sunt fortioris intellectus, ex paucis multa capere possunt.Referencing norms: Q55A3Respondeo, assert-he4b9fdbc872d7298c5d1bb242eb2625627f951bb0fa37315e4e8e0ff78d5dbcc
section/55-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7c17bda004b45bbd1701c81a2d704e31b05ea93e38490d62c4107788bb2b568dLA
Sed contra est quod dicit Dionysius, XII cap. Angel. Hier., quod superiores Angeli participant scientiam magis in universali quam inferiores. Et in libro de causis dicitur quod Angeli superiores habent formas magis universales.Referencing norms: assert-h5f6eb9bc6363c5a90f6dfada39b44df49b756eb76a2b3dc9f6c0c5b0384fd6c2
question/55/prooemium · paragraph
la · official · sha256:fe9d2fd8f00e709990155e1a18d594be47d74fffd7a436bef522c77a95bce714LA
Consequenter quaeritur de medio cognitionis angelicae. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum Angeli cognoscant omnia per suam substantiam, vel per aliquas species. Secundo, si per species, utrum per species connaturales, vel per species a rebus acceptas. Tertio, utrum Angeli superiores cognoscant per species magis universales, quam inferiores.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 56
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q56
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:641d0308b9ccb111b3b7b81335902c4d8e09d585510387f975ae29597c4a84ae | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 27
section/56-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:292b8218d282fc6256497315a8136046a48f0fedec959a22a7bb6ef9b2677b70LA
Ad primum ergo dicendum quod littera illa est antiquae translationis, quae corrigitur per novam, in qua dicitur, praeterea et ipsos, scilicet Angelos, cognovisse proprias virtutes; loco cuius habebatur in alia translatione, et adhuc et eos ignorare proprias virtutes. Quamvis etiam littera antiquae translationis salvari possit quantum ad hoc, quod Angeli non perfecte cognoscunt suam virtutem, secundum quod procedit ab ordine divinae sapientiae, quae est Angelis incomprehensibilis.Referencing norms: Q56A1Ad1, assert-hecd48f9ae7da0179cda1c5699ce0ff7c78bebe4215393bd6b61d4282d756825b
section/56-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab4cfab2a7aa6ad47baacf286d23c92cd0a214e4dc4bd7f63c95d292c8846648LA
Ad secundum dicendum quod singularium quae sunt in rebus corporalibus, non est intellectus, apud nos, non ratione singularitatis, sed ratione materiae, quae est in eis individuationis principium. Unde si aliqua singularia sunt sine materia subsistentia, sicut sunt Angeli, illa nihil prohibet intelligibilia esse actu.Referencing norms: Q56A1Ad2, assert-h737fef10d1528eeb06e78b651a03fbb2132e0507030dc556b0ad625de325f9c1
section/56-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ebb51752018ad81b3fbcec2fb8ec9eaafdf9d98c2cea1e260f232813651a2f56LA
Ad tertium dicendum quod moveri et pati convenit intellectui secundum quod est in potentia. Unde non habet locum in intellectu angelico; maxime quantum ad hoc quod intelligit seipsum. Actio etiam intellectus non est eiusdem rationis cum actione quae in corporalibus invenitur, in aliam materiam transeunte.Referencing norms: Q56A1Ad3, assert-hfb00f282dcd9a6d419e0a180cd70dbe3adfab11e230be4b89c3a03c8ab1ba843
section/56-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f97d59bed6061a78eede0f7c6c0e55cf47af8cd0f37e18646e02c9d4c40be12bLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus seipsum non cognoscat. Dicit enim Dionysius, VI cap. Angel. Hier., quod Angeli ignorant proprias virtutes. Cognita autem substantia, cognoscitur virtus. Ergo Angelus non cognoscit suam essentiam.Referencing norms: Q56A1Obiectio1, assert-h9ee603c7056977d728aa9f8b13cfb2b84ca9e19e5376c37707e3429b5c6e60dc
section/56-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e532362a2b058f46a003836ac941d9cdd1ccbb9111b17d1aa80e0e545e1ad7c0LA
Praeterea, Angelus est quaedam substantia singularis, alioquin non ageret, cum actus sint singularium subsistentium. Sed nullum singulare est intelligibile. Ergo non potest intelligi. Et ita, cum Angelo non adsit nisi intellectiva cognitio, non poterit aliquis Angelus cognoscere seipsum.Referencing norms: Q56A1Obiectio2, assert-h7b55d8c0273147961a57854d2671e0986cd8da828c7f809c90efce3e4dbd06f2, assert-hade94ae18e53b831811970defdc8783ab71aa5078854d03a9e077e0d14eeee7b
section/56-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c86227823f743cfc3a331aea5a7343a3f8efe249edf987d3708cbd55cb567ba5LA
Praeterea, intellectus movetur ab intelligibili, quia intelligere est quoddam pati, ut dicitur in III de anima. Sed nihil movetur aut patitur a seipso; ut in rebus corporalibus apparet. Ergo Angelus non potest intelligere seipsum.Referencing norms: Q56A1Obiectio3, assert-h0b7e3ea0f71930f295d33b1d13e2f8634f2bb24176f2e3336b1c7862f54adca6, assert-h5b6d696d26de8e5d5b3054c753d15acccf479c07177c3c00074895c83d4428bf
section/56-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f70564023a08c7cd23914b28ab242cad7810bad2d1cf265252c9e26e6eae84f5LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, obiectum aliter se habet in actione quae manet in agente, et in actione quae transit in aliquid exterius. Nam in actione quae transit in aliquid exterius, obiectum sive materia in quam transit actus, est separata ab agente, sicut calefactum a calefaciente, et aedificatum ab aedificante. Sed in actione quae manet in agente, oportet ad hoc quod procedat actio, quod obiectum uniatur agenti, sicut oportet quod sensibile uniatur sensui, ad hoc quod sentiat actu. Et ita se habet obiectum unitum potentiae ad huiusmodi actionem, sicut forma quae est principium actionis in aliis agentibus, sicut enim calor est principium formale calefactionis in igne, ita species rei visae est principium formale visionis in oculo. Sed considerandum est quod huiusmodi species obiecti quandoque est in potentia tantum in cognoscitiva virtute, et tunc est cognoscens in potentia tantum; et ad hoc quod actu cognoscat, requiritur quod potentia cognoscitiva reducatur in actum speciei. Si autem semper eam actu habeat, nihilominus per eam cognoscere potest absque aliqua mutatione vel receptione praecedenti. Ex quo patet quod moveri ab obiecto non est de ratione cognoscentis inquantum est cognoscens, sed inquantum est potentia cognoscens. Nihil autem differt, ad hoc quod forma sit principium actionis, quod ipsa forma sit alii inhaerens, et quod sit per se subsistens, non enim minus calor calefaceret si esset per se subsistens, quam calefacit inhaerens. Sic igitur et si aliquid in genere intelligibilium se habeat ut forma intelligibilis subsistens, intelliget seipsum. Angelus autem, cum sit immaterialis, est quaedam forma subsistens, et per hoc intelligibilis actu. Unde sequitur quod per suam formam, quae est sua substantia, seipsum intelligat.Referencing norms: Q56A1Respondeo, assert-h4b72e9fde34eeab1b94041bf23613e489aa0bb6be5a1955dd8abc108463b9fb6
section/56-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:aafbd963290ec76ba9ac5c74c310a5136d82d46ba0e04165e539e50c807ce895LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt., quod Angelus in ipsa sua conformatione, hoc est illustratione veritatis, cognovit seipsum.Referencing norms: assert-h2ba7ee783e68c975616d5e4bc01c84bbd1036c69445c759b01098829749c0063
section/56-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d93caa2f3b014cd06395f0a6eb5488c42c31f4f5e55fac61f94bb6cee3dfb8c3LA
Ad primum ergo dicendum quod naturae spirituales Angelorum ab invicem distinguuntur ordine quodam, sicut supra dictum est. Et sic natura unius Angeli non prohibet intellectum ipsius a cognoscendis aliis naturis Angelorum, cum tam superiores quam inferiores habeant affinitatem cum natura eius, differentia existente tantum secundum diversos gradus perfectionis.Referencing norms: Q56A2Ad1, assert-h5225d902da933005db523c45e0b51fd01cf645fcbeadcc403fe378bfd85c1f89
section/56-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3e96f76ecb111cca1d03ef44cf0652d672348a125b4d08f9911a289f2e21e3b1LA
Ad secundum dicendum quod ratio causae et causati non facit ad hoc quod unus Angelus alium cognoscat, nisi ratione similitudinis, inquantum causa et causatum sunt similia. Et ideo, si inter Angelos ponatur similitudo absque causalitate, remanebit in uno cognitio alterius.Referencing norms: Q56A2Ad2, assert-h75876bda253ee68f3f5470e5c6a213898c7b89e32d4314c698c4baaa0c7ef142
section/56-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b3f8249180d570c033452000a5a4e4d67bbc25d040667fc356304bcbc7517e07LA
Ad tertium dicendum quod unus Angelus cognoscit alium per speciem eius in intellectu suo existentem, quae differt ab Angelo cuius similitudo est, non secundum esse materiale et immateriale, sed secundum esse naturale et intentionale. Nam ipse Angelus est forma subsistens in esse naturali, non autem species eius quae est in intellectu alterius Angeli, sed habet ibi esse intelligibile tantum. Sicut etiam et forma coloris in pariete habet esse naturale, in medio autem deferente habet esse intentionale tantum.Referencing norms: Q56A2Ad3, assert-hbea56f1711065fa6580763a95f683f737d8c2f536921b89b0979ba81699f532f
section/56-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d7a880fa05e4d7687369b5493d6a8ee25eb61c2348e86c4ee116ec7cc666ba3LA
Ad quartum dicendum quod Deus unamquamque creaturam fecit proportionatam universo quod facere disposuit. Et ideo, si Deus instituisset facere plures Angelos vel plures naturas rerum, plures species intelligibiles mentibus angelicis impressisset. Sicut si aedificator voluisset facere maiorem domum, fecisset maius fundamentum. Unde eiusdem rationis est quod Deus adderet aliquam creaturam universo, et aliquam speciem intelligibilem Angelo.Referencing norms: Q56A2Ad4, assert-h1d87a26ca3f81b46d0b27837c7eb9271258acce23c7d9cdf33d06d169032dfde
section/56-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:46eb00349dbc44a9814ac49e431baab881ae12b31ddccfc06b5354efaacb9779LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus alium non cognoscat. Dicit enim philosophus, in III de anima, quod si intellectus humanus haberet in se aliquam naturam de numero naturarum rerum sensibilium, illa natura interius existens prohiberet apparere extranea, sicut etiam si pupilla esset colorata aliquo colore, non posset videre omnem colorem. Sed sicut se habet intellectus humanus ad cognoscendas res corporeas, ita se habet intellectus angelicus ad cognoscendas res immateriales. Cum igitur intellectus angelicus habeat in se aliquam naturam determinatam de numero illarum naturarum, videtur quod alias cognoscere non possit.Referencing norms: Q56A2Obiectio1, assert-hebf46b97989e94d53cc9375eea96ebee26f23c8f787a8d61e81bd975959c9631, assert-hfb4b39d4d88b4dfb3d4881a4cfc1ba0bdee4e354ff93ea9ec93ed07117e4395b
section/56-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4115e716eca725cab5a4513ee4c2bd65cee22673a1977aeb50f1aea8fdcad357LA
Praeterea, in libro de causis dicitur quod omnis intelligentia sit quod est supra se, inquantum est causata ab eo; et quod est sub se, inquantum est causa eius. Sed unus Angelus non est causa alterius. Ergo unus Angelus non cognoscit alium.Referencing norms: Q56A2Obiectio2, assert-h756c805ef0f73db32c02d7bab8549249dc6c4878218844e04785aeee76fce73e, assert-hce34351524ba70aa30477f94b0b78169b8f39207ee2b59b125be0c865cb9649f
section/56-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a012d5dca26df6a519d1fc32b45850439784b13ce330c7288f5518e95b158d6eLA
Praeterea, unus Angelus non potest cognoscere alium per essentiam ipsius Angeli cognoscentis, cum omnis cognitio sit secundum rationem similitudinis, essentia autem Angeli cognoscentis non est similis essentiae Angeli cogniti nisi in genere, ut ex supra dictis patet; unde sequeretur quod unus Angelus non haberet de alio cognitionem propriam, sed generalem tantum. Similiter etiam non potest dici quod unus Angelus cognoscat alium per essentiam Angeli cogniti, quia illud quo intellectus intelligit, est intrinsecum intellectui; sola autem Trinitas illabitur menti. Similiter etiam dici non potest quod unus cognoscat alium per speciem, quia illa species non differret ab Angelo intellecto, cum utrumque sit immateriale. Nullo igitur modo videtur quod unus Angelus possit intelligere alium.Referencing norms: Q56A2Obiectio3, assert-h730664f30f30dfd68273a4520cf0ffde104f68cd72322b1203d646aabfdbe5dd
section/56-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:da3fdb88032d3494af3ca51ffd106ae627e4ac288920e8d26154d9e03d8a1669LA
Praeterea, si unus Angelus intelligit alium, aut hoc esset per speciem innatam, et sic sequeretur quod, si Deus nunc de novo crearet aliquem Angelum, quod non posset cognosci ab his qui nunc sunt. Aut per speciem acquisitam a rebus, et sic sequeretur quod Angeli superiores non possent cognoscere inferiores, a quibus nihil accipiunt. Nullo igitur modo videtur quod unus Angelus alium cognoscat.Referencing norms: Q56A2Obiectio4, assert-h8d83c498e362fb9efa32288e5c56610d998caa8e27e798507b4b895cba2b5d03
section/56-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9e5ea2bbe6e120b554219ca7221d3c75b39628c7e160b54d8f5a627197659452LA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt., ea quae in verbo Dei ab aeterno praeextiterunt, dupliciter ab eo effluxerunt, uno modo, in intellectum angelicum; alio modo, ut subsisterent in propriis naturis. In intellectum autem angelicum processerunt per hoc, quod Deus menti angelicae impressit rerum similitudines, quas in esse naturali produxit. In verbo autem Dei ab aeterno extiterunt non solum rationes rerum corporalium, sed etiam rationes omnium spiritualium creaturarum. Sic igitur unicuique spiritualium creaturarum a verbo Dei impressae sunt omnes rationes rerum omnium, tam corporalium quam spiritualium. Ita tamen quod unicuique Angelo impressa est ratio suae speciei secundum esse naturale et intelligibile simul, ita scilicet quod in natura suae speciei subsisteret, et per eam se intelligeret, aliarum vero naturarum, tam spiritualium quam corporalium, rationes sunt ei impressae secundum esse intelligibile tantum, ut videlicet per huiusmodi species impressas, tam creaturas corporales quam spirituales cognosceret.Referencing norms: Q56A2Respondeo, assert-h1b9bfa417286e20254c7f9dfa607e0725018c2071b151cd32145f2f0f974c0c3
section/56-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:700fb639aecd62ed5a5fba1c817966eed9c9c62155f01d1bd6e9c289956215e4LA
Sed contra est quod dicitur in libro de causis, quod omnis intelligentia scit res quae non corrumpuntur.Referencing norms: assert-h770d21559a5cbb7fb6ceca0997d2ffa7c7e7afc81054fc0cc7a20cf75ded0780
section/56-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:80b14d94cc5591be137424ba0b11d7361beea630433e765cc9a095af340ef1b9LA
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de cognitione comprehensionis, ut expresse eius verba ostendunt. Et sic a nullo intellectu creato cognoscitur.Referencing norms: Q56A3Ad1, assert-h9622d406f7c47dea9e7ae0573654d4760a20059d02ddb86bedddb3b1b58ee0e1
section/56-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3e1dfb81d90a499e8fd129fb043866f3e56b197128f6768955844078c9bd5174LA
Ad secundum dicendum quod propter hoc quod intellectus et essentia Angeli in infinitum distant a Deo, sequitur quod non possit ipsum comprehendere, nec per suam naturam eius essentiam videre. Non tamen sequitur propter hoc, quod nullam eius cognitionem habere possit, quia sicut Deus in infinitum distat ab Angelo, ita cognitio quam Deus habet de seipso, in infinitum distat a cognitione quam Angelus habet de eo.Referencing norms: Q56A3Ad2, assert-h42174b4a57359b78feb8458ecd9c3f794b12cf24f679b284ed115833591ce76f
section/56-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ab02403668226b65435c1463c3b81f178fecd9240ba9255ff621bab830ce0d13LA
Ad tertium dicendum quod cognitio quam naturaliter Angelus habet de Deo, est media inter utramque cognitionem, et tamen magis se tenet cum una, ut supra dictum est.Referencing norms: Q56A3Ad3, assert-h74a6393571e8acd1e3839e5c55e4d1ab786a3a92ae9887749dde1f46ac0e93cb
section/56-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd9aed24d9dab8a381c500c925838e375e44a51dd20f6012648dceb59e2a13c8LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli per sua naturalia Deum cognoscere non possint. Dicit enim Dionysius, I cap. de Div. Nom., quod Deus est super omnes caelestes mentes incomprehensibili virtute collocatus. Et postea subdit quod, quia est supra omnem substantiam, ab omni cognitione est segregatus.Referencing norms: Q56A3Obiectio1, assert-h23d451868faa3d427e0cf28b239c2cbd8774e3b49556ad0397a22b64383e2b5c
section/56-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b46c90a3f149fad806c52571f7cd0b4f63a57b5832d70679433ae04ba9df81cdLA
Praeterea, Deus in infinitum distat ab intellectu Angeli. Sed in infinitum distantia non possunt attingi. Ergo videtur quod Angelus per sua naturalia non possit Deum cognoscere.Referencing norms: Q56A3Obiectio2, assert-h1e91e17b84849d52445690ab897fec7bb8d0e5256efb5e8a1f0d911adb07b8ac, assert-h822f2f1edd7496947e6e36c6be1eb895d3fbc4b0188b05f7a73c27ebf291d687
section/56-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:07dcfd208e584fc594951681cec0404d6bd39f9041ff6be477e75a746777bf78LA
Praeterea, I Cor. XIII dicitur, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Ex quo videtur quod sit duplex Dei cognitio, una, qua videtur per sui essentiam, secundum quam dicitur videri facie ad faciem; alia, secundum quod videtur in speculo creaturarum. Sed primam Dei cognitionem Angelus habere non potuit per sua naturalia, ut supra ostensum est. Visio autem specularis Angelis non convenit, quia non accipiunt divinam cognitionem e rebus sensibilibus, ut dicit Dionysius, VII cap. de Div. Nom. Ergo Angeli per sua naturalia Deum cognoscere non possunt.Referencing norms: Q56A3Obiectio3, assert-h6fc0ae13e070b704f373ca216ae7b5cc505bbf8860439e6294dc82cb308cb386, assert-hecb2001878954f3ef4092cef9307e12060a806ceee46f3653a69a51d50e3194d
section/56-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ed973bd821052feb2a1f45965abb4699716c491785b177b727c0ca448971fb30LA
Respondeo dicendum quod Angeli aliquam cognitionem de Deo habere possunt per sua naturalia. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod aliquid tripliciter cognoscitur. Uno modo, per praesentiam suae essentiae in cognoscente, sicut si lux videatur in oculo, et sic dictum est quod Angelus intelligit seipsum. Alio modo, per praesentiam suae similitudinis in potentia cognoscitiva, sicut lapis videtur ab oculo per hoc quod similitudo eius resultat in oculo. Tertio modo, per hoc quod similitudo rei cognitae non accipitur immediate ab ipsa re cognita, sed a re alia, in qua resultat, sicut cum videmus hominem in speculo. Primae igitur cognitioni assimilatur divina cognitio, qua per essentiam suam videtur. Et haec cognitio Dei non potest adesse creaturae alicui per sua naturalia, ut supra dictum est. Tertiae autem cognitioni assimilatur cognitio qua nos cognoscimus Deum in via, per similitudinem eius in creaturis resultantem; secundum illud Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Unde et dicimur Deum videre in speculo. Cognitio autem qua Angelus per sua naturalia cognoscit Deum, media est inter has duas; et similatur illi cognitioni qua videtur res per speciem ab ea acceptam. Quia enim imago Dei est in ipsa natura Angeli impressa per suam essentiam, Angelus Deum cognoscit, inquantum est similitudo Dei. Non tamen ipsam essentiam Dei videt, quia nulla similitudo creata est sufficiens ad repraesentandam divinam essentiam. Unde magis ista cognitio tenet se cum speculari, quia et ipsa natura angelica est quoddam speculum divinam similitudinem repraesentans.Referencing norms: Q56A3Respondeo, assert-h75cc511b1653432b2e4608e580da9ad8b61fa7aa9a396828f92aed61a59b945f
section/56-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:14d68aa3e3fb9819ba1dab3e05faf6741dda73559c922ac78327ba0fcc18db88LA
Sed contra, Angeli sunt potentiores in cognoscendo quam homines. Sed homines per sua naturalia Deum cognoscere possunt; secundum illud Rom. I, quod notum est Dei, manifestum est in illis. Ergo multo magis Angeli.Referencing norms: assert-he4c39e3790a80e6e8b3e86b2ed62db05a761db725805a51005b74b9790f98459
question/56/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2eb01b036b039a6d91d0cd4d8b58024ef9da728dadf64e687db5e2a1c007c4aeLA
Deinde quaeritur de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt. Et primo, de cognitione rerum immaterialium; secundo, de cognitione rerum materialium. Circa primum quaeruntur tria. Primo, utrum Angelus cognoscat seipsum. Secundo, utrum unus cognoscat alium. Tertio, utrum Angelus per sua naturalia cognoscat Deum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 57
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q57
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9349d4bdc74ca6daa73ed5d64748ed1458be7f3229c9c353b0a503f86863ad77 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 43
section/57-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:587e298ca0c921528c4c48f07ccab0e08e576ed980f8334cb60fc8e37e56929fLA
Ad primum ergo dicendum quod intellectum est perfectio intelligentis secundum speciem intelligibilem quam habet in intellectu. Et sic species intelligibiles quae sunt in intellectu Angeli, sunt perfectiones et actus intellectus angelici.Referencing norms: Q57A1Ad1, assert-hc17970d5c74a6b9da147e551c724c76c7ffccd225cc7885b99e032a377cfdaf0
section/57-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4d9194aeaf99d777a8cf90a701001bfd25cd30a5b369db6d0bebde3859e7cfebLA
Ad secundum dicendum quod sensus non apprehendit essentias rerum, sed exteriora accidentia tantum. Similiter neque imaginatio, sed apprehendit solas similitudines corporum. Intellectus autem solus apprehendit essentias rerum. Unde in III de anima dicitur quod obiectum intellectus est quod quid est, circa quod non errat, sicut neque sensus circa proprium sensibile. Sic ergo essentiae rerum materialium sunt in intellectu hominis vel Angeli, ut intellectum est in intelligente, et non secundum esse suum reale. Quaedam vero sunt quae sunt in intellectu vel in anima secundum utrumque esse. Et utrorumque est visio intellectualis.Referencing norms: Q57A1Ad2, assert-hf97c84c54c5f794cfa97e1115fb295c29f7e4eff152e01ce2d053e5cf04c259c
section/57-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3247996bc81f3049f42aa6a7bce71543425548ecee51420ed1c89c935766d96eLA
Ad tertium dicendum quod, si Angelus acciperet cognitionem rerum materialium ab ipsis rebus materialibus, oporteret quod faceret eas intelligibiles actu, abstrahendo eas. Non autem accipit cognitionem earum a rebus materialibus, sed per species actu intelligibiles rerum sibi connaturales, rerum materialium notitiam habet; sicut intellectus noster secundum species quas intelligibiles facit abstrahendo.Referencing norms: Q57A1Ad3, assert-hebac0d69e71c75018b085cafc2c32f5533d26310c5375f06f81904070c17cb30
section/57-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2d156987fa0d65bc6311d772447bb70f94e2403fead2dfdfc81dd73277217a29LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli non cognoscant res materiales. Intellectum enim est perfectio intelligentis. Res autem materiales non possunt esse perfectiones Angelorum, cum sint infra ipsos. Ergo Angeli non cognoscunt res materiales.Referencing norms: Q57A1Obiectio1, assert-hd4ba1ae589ef5755219b3d9cef9fafec62669ca91fe4483f947268eec0225d46
section/57-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:9fab73a0d345d45450e3bff4321e327a4172a21af2b8afb0a7928bfcacf8821eLA
Praeterea, visio intellectualis est eorum quae sunt in anima per sui essentiam, ut dicitur in Glossa, II ad Cor. XII. Sed res materiales non possunt esse in anima hominis, vel in mente Angeli, per suas essentias. Ergo non possunt intellectuali visione cognosci, sed solum imaginaria, qua apprehenduntur similitudines corporum; et sensibili, quae est de ipsis corporibus. In Angelis autem non est visio imaginaria et sensibilis, sed solum intellectualis. Ergo Angeli materialia cognoscere non possunt.Referencing norms: Q57A1Obiectio2, assert-h3a7b834fdd9e9e47d1072e7f198db500f365425b014fe81e846d1bf04647d7b2, assert-h5ecb7849e54b7a36c992d830ce4c10e535d2d4bcc90ee91f82609762cd872dab, assert-h96ff5a931df70759939642ab5a703d49630909a437251667133287a79bd6a032
section/57-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:527579fe5d91bd9520f26bdff7365efb43325c05885a7946db7bbc968211fe79LA
Praeterea, res materiales non sunt intelligibiles in actu, sed sunt cognoscibiles apprehensione sensus et imaginationis; quae non est in Angelis. Ergo Angeli materialia non cognoscunt.Referencing norms: Q57A1Obiectio3, assert-h1f8de9c8c5e076de7fe239439a71505296bdea4b76aa402863db2a05263d2903
section/57-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7b0416ed4c1069438ad0ae95eb81c5c2bfb95a97b40ec87c902f20b4d637d653LA
Respondeo dicendum quod talis est ordo in rebus, quod superiora in entibus sunt perfectiora inferioribus, et quod in inferioribus continetur deficienter et partialiter et multipliciter, in superioribus continetur eminenter et per quandam totalitatem et simplicitatem. Et ideo in Deo, sicut in summo rerum vertice, omnia supersubstantialiter praeexistunt secundum ipsum suum simplex esse, ut Dionysius dicit, in libro de Div. Nom. Angeli autem inter ceteras creaturas sunt Deo propinquiores et similiores, unde et plura participant ex bonitate divina, et perfectius, ut Dionysius dicit, IV cap. Cael. Hier. Sic igitur omnia materialia in ipsis Angelis praeexistunt, simplicius quidem et immaterialius quam in ipsis rebus; multiplicius autem et imperfectius quam in Deo. Omne autem quod est in aliquo; est in eo per modum eius in quo est. Angeli autem secundum suam naturam sunt intellectuales. Et ideo, sicut Deus per suam essentiam materialia cognoscit, ita Angeli ea cognoscunt per hoc quod sunt in eis per suas intelligibiles species.Referencing norms: Q57A1Respondeo, assert-h86860f4c4ad2aa40e55950375cf31f1df8b388e0b96ea2d596f60dad1c51210e
section/57-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:eb6c74d3ac5cd65a40372ea5dbfe226fa82ec2a5784c300b98b2cb17261eeb10LA
Sed contra, quidquid potest inferior virtus, potest virtus superior. Sed intellectus hominis, qui est ordine naturae infra intellectum Angeli, potest cognoscere res materiales. Ergo multo fortius intellectus Angeli.Referencing norms: assert-h3ce89e0806a032dd88094deb4c89d5f0092871e412f1b303ac4d0d36abaf319e
section/57-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:24817eff3415d4c8d6470c412e5b73a2209f766f27a2832a5f2db2fb0c0377b1LA
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de intellectu nostro, qui non intelligit res nisi abstrahendo; et per ipsam abstractionem a materialibus conditionibus, id quod abstrahitur, fit universale. Hic autem modus intelligendi non convenit Angelis, ut supra dictum est, et ideo non est eadem ratio.Referencing norms: Q57A2Ad1, assert-hbc21696121d0e296fb9644fdafdcab790b297cf309cf002653b140a767388f7e
section/57-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5bd393ca28348d83a89f3e9aedbcbaf1979448efdce588bf1e2b3078f5f6cfe9LA
Ad secundum dicendum quod secundum suam naturam Angeli non assimilantur rebus materialibus sicut assimilatur aliquid alicui secundum convenientiam in genere vel in specie, aut in accidente; sed sicut superius habet similitudinem cum inferiori, ut sol cum igne. Et per hunc etiam modum in Deo est similitudo omnium, et quantum ad formam et quantum ad materiam, inquantum in ipso praeexistit ut in causa quidquid in rebus invenitur. Et eadem ratione species intellectus Angeli, quae sunt quaedam derivatae similitudines a divina essentia, sunt similitudines rerum non solum quantum ad formam, sed etiam quantum ad materiam.Referencing norms: Q57A2Ad2, assert-h29f458975210a6bb797fb0e79a55476a3a4800b30785f54d67535cb092f668bd
section/57-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:077d9758f0ab94bdda6c47a0627098104478d5120b74a7fb04cb0c7f18783936LA
Ad tertium dicendum quod Angeli cognoscunt singularia per formas universales, quae tamen sunt similitudines rerum et quantum ad principia universalia, et quantum ad individuationis principia. Quomodo autem per eandem speciem possint multa cognosci iam supra dictum est.Referencing norms: Q57A2Ad3, assert-h5811fad7e87dd03c8e7f34c8d33d6bccc73a59524c9c171e6e1cdc1fa1f2044e
section/57-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:849c3473569ac98387acad733c5466bb95346f62389a82e709edc88214352bf2LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus singularia non cognoscat. Dicit enim philosophus, in I Physic., quod sensus est singularium, ratio vero (vel intellectus) universalium. In Angelis autem non est vis cognoscitiva nisi intellectiva, ut ex superioribus patet. Ergo singularia non cognoscunt.Referencing norms: Q57A2Obiectio1, assert-h7c5977bb730fd8e6b0f29a552687e12434e7aeffbfe14a8e078c07f7915ee795
section/57-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a1761fc8765bfaefbbb8aff3f917dc5e89169b669563ccf5e96a83e9748df12fLA
Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem aliquam cognoscentis ad cognitum. Sed non videtur quod possit esse aliqua assimilatio Angeli ad singulare inquantum est singulare, cum Angelus sit immaterialis, ut supra dictum est, singularitatis vero principium sit materia. Ergo Angelus non potest cognoscere singularia.Referencing norms: Q57A2Obiectio2, assert-h6910c6fa9e866376eefac167c1d70cd219cd7619cc7c9744b227e862e905c0df, assert-h9914f21aec483b2297b69d9f3199967071a48a6362d452646a140d348b00b7ca
section/57-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a288391c6a9ab98fbde8ffdb5b212e2c608ec0245f8346e2920fb5d90bdba2d6LA
Praeterea, si Angelus scit singularia, aut per species singulares, aut per species universales. Non per singulares, quia sic oporteret quod haberet species infinitas. Neque per universales, quia universale non est sufficiens principium cognoscendi singulare inquantum est singulare, cum in universali singularia non cognoscantur nisi in potentia. Ergo Angelus non cognoscit singularia.Referencing norms: Q57A2Obiectio3, assert-h95f058a1390176a9470ae682d11b5f5d60f6983154e17aa95834a6aba2d692a3
section/57-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5d0f83ce40440bad0b4b4616aeccb3542a6bdf7f047e295d605050ce4bef27bfLA
Respondeo dicendum quod quidam totaliter subtraxerunt Angelis singularium cognitionem. Sed hoc primo quidem derogat Catholicae fidei, quae ponit haec inferiora administrari per Angelos, secundum illud Heb. I, omnes sunt administratorii spiritus. Si autem singularium notitiam non haberent, nullam providentiam habere possent de his quae in hoc mundo aguntur; cum actus singularium sint. Et hoc est contra illud quod dicitur Eccle. V, ne dicas coram Angelo, non est providentia. Secundo, etiam derogat philosophiae documentis, secundum quae ponuntur Angeli motores caelestium orbium, et quod eos moveant secundum intellectum et voluntatem. Et ideo alii dixerunt quod Angelus habet quidem cognitionem singularium, sed in causis universalibus, ad quas reducuntur particulares omnes effectus, sicut si astrologus iudicet de aliqua eclipsi futura, per dispositiones caelestium motuum. Sed haec positio praedicta inconvenientia non evadit, quia sic cognoscere singulare in causis universalibus, non est cognoscere ipsum ut est singulare, hoc est ut est hic et nunc. Astrologus enim cognoscens eclipsim futuram per computationem caelestium motuum, scit eam in universali; et non prout est hic et nunc, nisi per sensum accipiat. Administratio autem et providentia et motus sunt singularium, prout sunt hic et nunc. Et ideo aliter dicendum est quod, sicut homo cognoscit diversis viribus cognitivis omnia rerum genera, intellectu quidem universalia et immaterialia, sensu autem singularia et corporalia; ita Angelus per unam intellectivam virtutem utraque cognoscit. Hoc enim rerum ordo habet, quod quanto aliquid est superius, tanto habeat virtutem magis unitam et ad plura se extendentem, sicut in ipso homine patet quod sensus communis, qui est superior quam sensus proprius, licet sit unica potentia, omnia cognoscit quae quinque sensibus exterioribus cognoscuntur, et quaedam alia quae nullus sensus exterior cognoscit, scilicet differentiam albi et dulcis. Et simile etiam est in aliis considerare. Unde cum Angelus naturae ordine sit supra hominem, inconveniens est dicere quod homo quacumque sua potentia cognoscat aliquid, quod Angelus per unam vim suam cognoscitivam, scilicet intellectum, non cognoscat. Unde Aristoteles pro inconvenienti habet ut litem, quam nos scimus, Deus ignoret; ut patet in I de anima, et in III Metaphys. Modus autem quo intellectus Angeli singularia cognoscit, ex hoc considerari potest quod, sicut a Deo effluunt res ut subsistant in propriis naturis, ita etiam ut sint in cognitione angelica. Manifestum est autem quod a Deo effluit in rebus non solum illud quod ad naturam universalem pertinet, sed etiam ea quae sunt individuationis principia, est enim causa totius substantiae rei, et quantum ad materiam et quantum ad formam. Et secundum quod causat, sic et cognoscit, quia scientia eius est causa rei, ut supra ostensum est. Sicut igitur Deus per essentiam suam, per quam omnia causat, est similitudo omnium, et per eam omnia cognoscit non solum quantum ad naturas universales, sed etiam quantum ad singularitatem; ita Angeli per species a Deo inditas, res cognoscunt non solum quantum ad naturam universalem, sed etiam secundum earum singularitatem, inquantum sunt quaedam repraesentationes multiplicatae illius unicae et simplicis essentiae.Referencing norms: Q57A2Respondeo, assert-he7841137d38f2a7f5788a1feb6a30245eec22bdbd9157035238d9813b9326c5f
section/57-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d325aa6dcb7fb0fe3cf9248ac5b5a05a83c6121b4cb913abf120b17b42d46077LA
Sed contra, nullus potest custodire quod non cognoscit. Sed Angeli custodiunt homines singulares, secundum illud Psalmi XC, Angelis suis mandavit de te, et cetera. Ergo Angeli cognoscunt singularia.Referencing norms: assert-hb5e6ff71dbea7813e57ffbd149c58032f1705058708b58c8644a695eeffbf878
section/57-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3f33b6f074d55a2a619519d27571c037e3cd26922c60662cf6f3fea24f4cfb2dLA
Ad primum ergo dicendum quod homines non cognoscunt futura nisi in causis suis, vel Deo revelante. Et sic Angeli multo subtilius futura cognoscunt.Referencing norms: Q57A3Ad1, assert-h0b635d6a61f29026e2c8967522f88a088838c561194419e17a78d58704ed2038
section/57-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:903d992a0e80842d7d12f4610ff28ce37075c91a6531ebd30a3f5d69d6d2e716LA
Ad secundum dicendum quod, licet intellectus Angeli sit supra tempus quo mensurantur corporales motus, est tamen in intellectu Angeli tempus secundum successionem intelligibilium conceptionum; secundum quod dicit Augustinus, VIII super Gen. ad Litt., quod Deus movet spiritualem creaturam per tempus. Et ita, cum sit successio in intellectu Angeli, non omnia quae aguntur per totum tempus, sunt ei praesentia.Referencing norms: Q57A3Ad2, assert-h4f15736a4f2d9e45bfb2b73f73fb327cc8d6d822b759f0160db96d576dbc26ec
section/57-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a7a109db37802719a7c269746f4fd3c76f3525311395b4081009c0d59388b989LA
Ad tertium dicendum quod, licet species quae sunt in intellectu Angeli, quantum est de se, aequaliter se habeant ad praesentia, praeterita et futura; tamen praesentia, praeterita et futura non aequaliter se habent ad rationes. Quia ea quae praesentia sunt, habent naturam per quam assimilantur speciebus quae sunt in mente Angeli, et sic per eas cognosci possunt. Sed quae futura sunt, nondum habent naturam per quam illis assimilentur, unde per eas cognosci non possunt.Referencing norms: Q57A3Ad3, assert-h120aa2d35664109e1c1ff08aa1fee399099b5fef66331a6eb24a4d231d470902
section/57-3/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ee09edf8249b14c4c5aaeb96ce89daf8298626784f534a3c0a9b0b7fef7e5296LA
Ad quartum dicendum quod distantia secundum locum sunt iam in rerum natura, et participant aliquam speciem, cuius similitudo est in Angelo, quod non est verum de futuris, ut dictum est. Et ideo non est simile.Referencing norms: Q57A3Ad4, assert-h83ee965359e609168c0e438952981940824b0ab5f4c0e7eb4943e2a3c6f7de61
section/57-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:79eaa3b51ec19eb01a1eabbd6edb549f50af552fdab731e494ced006d74872e8LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli cognoscant futura. Angeli enim potentiores sunt in cognoscendo quam homines. Sed homines aliqui cognoscunt multa futura. Ergo multo fortius Angeli.Referencing norms: Q57A3Obiectio1, assert-h6800ad5e938a699dd1c14d1b9417f14586148a3f32e5642ac7eb19bc61d86c7f, assert-hf80c62b0e5d7eca57cc6585a2a9bc1cdcc6f4ea1ec9df5d6f0b18aecd68fc8b1
section/57-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:93e55ea85c463fe1e08e0963bc7eed03db94d35cb672de20f9f198fbf5e48714LA
Praeterea, praesens et futurum sunt differentiae temporis. Sed intellectus Angeli est supra tempus, parificatur enim intelligentia aeternitati, idest aevo, ut dicitur in libro de causis. Ergo quantum ad intellectum Angeli, non differunt praeteritum et futurum; sed indifferenter cognoscit utrumque.Referencing norms: Q57A3Obiectio2, assert-h2d33830a5eb47af64cb91bad386a611b48cdfab765cae0d055ba59f98752fe70, assert-h99af1ed006e1e8b5fa8b9ec004e3c194492a7389b4892c11de7af92bc7536d28
section/57-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:33ba29148c9b41fad8688dcbd3a74b03f7054bc87a840f78f288e8692db95ecaLA
Praeterea, Angelus non cognoscit per species acceptas a rebus, sed per species innatas universales. Sed species universales aequaliter se habent ad praesens, praeteritum et futurum. Ergo videtur quod Angeli indifferenter cognoscant praeterita et praesentia et futura.Referencing norms: Q57A3Obiectio3, assert-h25e4a6916988b290ffb9f6cc9a9ee2694abaf93bf42c66f09b3a4bd0b0188513, assert-h82c92fdd425e27b8601871967ce73df8aa106a3432dfe75e6295d211d52f6693
section/57-3/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:fd2850b0746921fd34c03b7bad10a8c9026c791c54eb93d083990bb51d776387LA
Praeterea, sicut aliquid dicitur distans secundum tempus, ita secundum locum. Sed Angeli cognoscunt distantia secundum locum. Ergo etiam cognoscunt distantia secundum tempus futurum.Referencing norms: Q57A3Obiectio4, assert-h9686fe86a0b4597bcf09b87e83a8849f0dc870ee6578b8447f69e13cccf9953d, assert-hd1756de1844f44cfff7b249c4cde5fc92752b9cabf64959a539ae9f810aeea40
section/57-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c71164403e58101163b25cc454435f157599569a5e0b87bb4879b913e83d9321LA
Respondeo dicendum quod futurum dupliciter potest cognosci. Uno modo, in causa sua. Et sic futura quae ex necessitate ex causis suis proveniunt, per certam scientiam cognoscuntur, ut solem oriri cras. Quae vero ex suis causis proveniunt ut in pluribus, cognoscuntur non per certitudinem, sed per coniecturam; sicut medicus praecognoscit sanitatem infirmi. Et iste modus cognoscendi futura adest Angelis; et tanto magis quam nobis, quanto magis rerum causas et universalius et perfectius cognoscunt; sicut medici qui acutius vident causas, melius de futuro statu aegritudinis prognosticantur. Quae vero proveniunt ex causis suis ut in paucioribus, penitus sunt ignota, sicut casualia et fortuita. Alio modo cognoscuntur futura in seipsis. Et sic solius Dei est futura cognoscere, non solum quae ex necessitate proveniunt, vel ut in pluribus, sed etiam casualia et fortuita, quia Deus videt omnia in sua aeternitate, quae, cum sit simplex, toti tempori adest, et ipsum concludit. Et ideo unus Dei intuitus fertur in omnia quae aguntur per totum tempus sicut in praesentia, et videt omnia ut in seipsis sunt; sicut supra dictum est cum de Dei scientia ageretur. Angelicus autem intellectus, et quilibet intellectus creatus, deficit ab aeternitate divina. Unde non potest ab aliquo intellectu creato cognosci futurum, ut est in suo esse.Referencing norms: Q57A3Respondeo, assert-h74b14255bb56a2fbca21a8e2047d01f2696b65c186948123d42ee3293e8cd8c2
section/57-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:02dcf59e845de92ae129a03830c721b46325a45295bda4ef9338450bb94b1df5LA
Sed contra, id quod est proprium signum divinitatis, non convenit Angelis. Sed cognoscere futura est proprium signum divinitatis; secundum illud Isaiae XLI, annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quod dii estis vos. Ergo Angeli non cognoscunt futura.Referencing norms: assert-h61d5faf130a5b137712917f3f283f80ed66a0a51f14994650f2ea4fdd7d9a615
section/57-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6aeafb79a5f7846f85f691fd620cf42f0e4a01e4d55e65454fbec7f95396302cLA
Ad primum ergo dicendum quod modo cogitatio unius hominis non cognoscitur ab alio, propter duplex impedimentum, scilicet propter grossitiem corporis, et propter voluntatem claudentem sua secreta. Primum autem obstaculum tolletur in resurrectione, nec est in Angelis. Sed secundum impedimentum manebit post resurrectionem, et est modo in Angelis. Et tamen qualitatem mentis, quantum ad quantitatem gratiae et gloriae, repraesentabit claritas corporis. Et sic unus mentem alterius videre poterit.Referencing norms: Q57A4Ad1, assert-hfd355d836216a445a30984854439ba3fe0b3de1651d28c2643e5cdecdfd1990a
section/57-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c8d21e1037732651d47d8dcdffac4c273d0816d3baa2deb66a739c70086bd5f4LA
Ad secundum dicendum quod, etsi unus Angelus, species intelligibiles alterius videat, per hoc quod modus intelligibilium specierum, secundum maiorem et minorem universalitatem, proportionatur nobilitati substantiarum; non tamen sequitur quod unus cognoscat quomodo alius illis intelligibilibus speciebus utitur actualiter considerando.Referencing norms: Q57A4Ad2, assert-hfdfaf9d389b13d39a32e005ada6d1ba691b1b170b1987ad48db53b37a0d229a3
section/57-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5d1a346d0c7240cf85542c58c128c1d38a32acaa992f0bbb56dcd2972b99bf0bLA
Ad tertium dicendum quod appetitus brutalis non est dominus sui actus, sed sequitur impressionem alterius causae corporalis vel spiritualis. Quia igitur Angeli cognoscunt res corporales et dispositiones earum, possunt per haec cognoscere quod est in appetitu et in apprehensione phantastica brutorum animalium; et etiam hominum, secundum quod in eis quandoque appetitus sensitivus procedit in actum, sequens aliquam impressionem corporalem, sicut in brutis semper est. Non tamen oportet quod Angeli cognoscant motum appetitus sensitivi et apprehensionem phantasticam hominis, secundum quod moventur a voluntate et ratione, quia etiam inferior pars animae participat aliqualiter rationem, sicut obediens imperanti, ut dicitur in I Ethic. Nec tamen sequitur quod, si Angelus cognoscit quod est in appetitu sensitivo vel phantasia hominis, quod cognoscat id quod est in cogitatione vel voluntate, quia intellectus vel voluntas non subiacet appetitui sensitivo et phantasiae, sed potest eis diversimode uti.Referencing norms: Q57A4Ad3, assert-h1e57581b7111c337953eeb3ee722d99c296059ec0861ce80bec74ab45020a884
section/57-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d147cfde36f306c04be0024357b3569be3ce0a9c04764eb87e9850bc6eeb6fcdLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli cognoscant cogitationes cordium. Dicit enim Gregorius, in moralibus, super illud Iob XXVIII, non aequabitur ei aurum vel vitrum, quod tunc, scilicet in beatitudine resurgentium, unus erit perspicabilis alteri sicut ipse sibi, et cum uniuscuiusque intellectus attenditur, simul conscientia penetratur. Sed resurgentes erunt similes Angelis, sicut habetur Matth. XXII. Ergo unus Angelus potest videre id quod est in conscientia alterius.Referencing norms: Q57A4Obiectio1, assert-hc070163e5bdedaf06bb2ea75d98df673b443edbd13bb82d3e14691f0ba37c544, assert-hdbd5494b517580377f1125d30846c37af0c2f1f2908df1a89167e510d079f3fb
section/57-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:893197a09ed95f038f74e3fbb40c47ce4069e1e9530f293378bea5d5d21d1b1aLA
Praeterea, sicut se habent figurae ad corpora, ita se habent species intelligibiles ad intellectum. Sed viso corpore, videtur eius figura. Ergo visa substantia intellectuali, videtur species intelligibilis quae est in ipsa. Ergo, cum Angelus videat alium Angelum, et etiam animam, videtur quod possit videre cogitationem utriusque.Referencing norms: Q57A4Obiectio2, assert-h6b677edd4b51bc13872921dbe10ca46e56bd434e1c9d796b841ef53cfb36cd9f, assert-hf24d361262c538dec09f6946148b7900e1a89bc3835a5dd3ad0fe34fd755c7d3, assert-hf5369e01579c862cbaf1e3915519a74ef7c739f9a9fafb94f39611e99d11dd70
section/57-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5ac52acb2cc108709c41c78c80e4ce312d8db1506035cb1c0090554cacfce22eLA
Praeterea, ea quae sunt in intellectu nostro, sunt similiora Angelo quam ea quae sunt in phantasia, cum haec sint intellecta in actu, illa vero in potentia tantum. Sed ea quae sunt in phantasia, possunt cognosci ab Angelo sicut corporalia, cum phantasia sit virtus corporis. Ergo videtur quod Angelus possit cognoscere cogitationes intellectus.Referencing norms: Q57A4Obiectio3, assert-hd982461db68fe0f7d483371832e8238f92f0b2a181172a7c09d672132ce4ee2c, assert-he724116f046a8c24dc176eacab364acc1be65ecdaa7d9aef40f609648e1c1e66
section/57-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae1e7c61dfb43ef4a19609189b548f9c69824654f57f23b17cd058305dcf28a1LA
Respondeo dicendum quod cogitatio cordis dupliciter potest cognosci. Uno modo, in suo effectu. Et sic non solum ab Angelo, sed etiam ab homine cognosci potest; et tanto subtilius, quanto effectus huiusmodi fuerit magis occultus. Cognoscitur enim cogitatio interdum non solum per actum exteriorem, sed etiam per immutationem vultus, et etiam medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt. Et multo magis Angeli, vel etiam Daemones, quanto subtilius huiusmodi immutationes occultas corporales perpendunt. Unde Augustinus dicit, in libro de divinatione Daemonum, quod aliquando hominum dispositiones, non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam in corpore exprimuntur ex animo, tota facilitate perdiscunt, quamvis in libro Retract. hoc dicat non esse asserendum quomodo fiat. Alio modo possunt cognosci cogitationes, prout sunt in intellectu; et affectiones, prout sunt in voluntate. Et sic solus Deus cogitationes cordium et affectiones voluntatum cognoscere potest. Cuius ratio est, quia voluntas rationalis creaturae soli Deo subiacet; et ipse solus in eam operari potest, qui est principale eius obiectum, ut ultimus finis; et hoc magis infra patebit. Et ideo ea quae in voluntate sunt, vel quae ex voluntate sola dependent, soli Deo sunt nota. Manifestum est autem quod ex sola voluntate dependet quod aliquis actu aliqua consideret, quia cum aliquis habet habitum scientiae, vel species intelligibiles in eo existentes, utitur eis cum vult. Et ideo dicit apostolus, I Cor. II, quod quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis, qui in ipso est.Referencing norms: Q57A4Respondeo, assert-h20868be5d1fe5ee0ff3edf2eb086f943d4a69638d914d8b98f8007a8172d8c53
section/57-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a9173affb82e35ea97a5e1543387c9181245f3418ccafce4def91d6ed4e87cdeLA
Sed contra, quod est proprium Dei, non convenit Angelis. Sed cognoscere cogitationes cordium est proprium Dei, secundum illud Ierem. XVII, pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego, dominus, scrutans corda. Ergo Angeli non cognoscunt secreta cordium.Referencing norms: assert-h96e7e3b5bb6f54e9d2f96519ee500d2f5e986e45dbabb54ce3c7f2bed3829bc2
section/57-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:57e988cd45dd243b84938358312212313a2d8502420d184fbf3205c3eb9461a8LA
Ad primum ergo dicendum quod de mysterio incarnationis Christi dupliciter contingit loqui. Uno modo, in generali, et sic omnibus revelatum est a principio suae beatitudinis. Cuius ratio est, quia hoc est quoddam generale principium, ad quod omnia eorum officia ordinantur, omnes enim sunt administratorii spiritus, ut dicitur Heb. I, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis; quod quidem fit per incarnationis mysterium. Unde oportuit de hoc mysterio omnes a principio communiter edoceri. Alio modo possumus loqui de mysterio incarnationis quantum ad speciales conditiones. Et sic non omnes Angeli a principio de omnibus sunt edocti, immo quidam, etiam superiores Angeli, postmodum didicerunt, ut patet per auctoritatem Dionysii inductam.Referencing norms: Q57A5Ad1, assert-h79217b107d7b001e3393dcc62e7b922e10b57d94b3317bf64799fc4bec3f9041
section/57-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:33746e86b822eaa61bd799548afa0d3364e7175a841ac263a1a6d01cb1e14601LA
Ad secundum dicendum quod, licet Angeli beati divinam sapientiam contemplentur, non tamen eam comprehendunt. Et ideo non oportet quod cognoscant quidquid in ea latet.Referencing norms: Q57A5Ad2, assert-h3178051ffc4f5dc7647f4d5fef043ad846655485d7c64cc77f7548a4cdd187ed
section/57-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50ac4f05fbb2c0a0950a2d10903f4ae0da0a4172038e67142c15cec8d4cdbba0LA
Ad tertium dicendum quod quidquid prophetae cognoverunt de mysteriis gratiae per revelationem divinam, multo excellentius est Angelis revelatum. Et licet prophetis ea quae Deus facturus erat circa salutem humani generis, in generali revelaverit; quaedam tamen specialia apostoli circa hoc cognoverunt, quae prophetae non cognoverant; secundum illud Ephes. III, potestis, legentes, intelligere prudentiam meam in mysterio Christi, quod aliis generationibus non est agnitum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius. Inter ipsos etiam prophetas, posteriores cognoverunt quod priores non cognoverant; secundum illud Psalmi CXVIII, super senes intellexi. Et Gregorius dicit quod per successiones temporum, crevit divinae cognitionis augmentum.Referencing norms: Q57A5Ad3, assert-h48b0aa2ce4b1bf4ddfee6d6993dbc5527a75a6a75545c4153736601846dac7cc
section/57-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f60e47e7fbf795c427628cd83276f0b487a842ca7b89d849a082f1e5d08ab033LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angeli mysteria gratiae cognoscant. Quia inter omnia mysteria excellentius est mysterium incarnationis Christi. Sed hoc Angeli cognoverunt a principio, dicit enim Augustinus, V super Gen. ad Litt., quod sic fuit hoc mysterium absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus. Et dicit apostolus, I ad Tim. III, quod apparuit Angelis illud magnum sacramentum pietatis. Ergo Angeli mysteria gratiae cognoscunt.Referencing norms: Q57A5Obiectio1, assert-h656899efdf495a8006019ed62692f6389f4f73b2e32fbafc86c8489f7fa39ee5, assert-h8d61dc91629a7760b08a0ad673898151be5f2d241dc4cba702acc561534712b4
section/57-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3ff71996b796505191a6d69375021fd7638dd121af4c1c3a88486bdf8f854cb5LA
Praeterea, rationes omnium mysteriorum gratiae in divina sapientia continentur. Sed Angeli vident ipsam Dei sapientiam, quae est eius essentia. Ergo Angeli mysteria gratiae cognoscunt.Referencing norms: Q57A5Obiectio2, assert-h2eaef0280fcc73e88fbfa71193d91d08c951364bae7c1c26d59c64edc6839d8f, assert-heda8c51b9845d5eecb6d0d060d4333452f11d17fed3633f5be7f32b408bdd3f7
section/57-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1c44b69fdc711dcd750e20c60f267369bc89acd5be9ff2331885491bb041392eLA
Praeterea, prophetae per Angelos instruuntur, ut patet per Dionysium, IV cap. Angel. Hier. Sed prophetae mysteria gratiae cognoverunt, dicitur enim Amos III, non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum ad servos suos, prophetas. Ergo Angeli mysteria gratiae cognoscunt.Referencing norms: Q57A5Obiectio3, assert-h188f3bfdeb59861eafd93413801981ce1050835de6d1577d38b9c70e1ded7f8a, assert-hef40b5b1afe8fd1185569826836acaea4e05540c27e4f6130ac76ead290325d0
section/57-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:075603816d43daecfc57d1097ad00e83a88fa55cdcc22227652e12597c29f4e2LA
Respondeo dicendum quod in Angelis est cognitio duplex. Una quidem naturalis, secundum quam cognoscunt res tum per essentiam suam, tum etiam per species innatas. Et hac cognitione mysteria gratiae Angeli cognoscere non possunt. Haec enim mysteria ex pura Dei voluntate dependent, si autem unus Angelus non potest cognoscere cogitationes alterius ex voluntate eius dependentes, multo minus potest cognoscere ea quae ex sola Dei voluntate dependent. Et sic argumentatur apostolus, I Cor. II, quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Ita et quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei. Est autem alia Angelorum cognitio, quae eos beatos facit, qua vident verbum et res in verbo. Et hac quidem visione cognoscunt mysteria gratiae, non quidem omnia, nec aequaliter omnes sed secundum quod Deus voluerit eis revelare; secundum illud apostoli, I Cor. II, nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. Ita tamen quod superiores Angeli, perspicacius divinam sapientiam contemplantes, plura mysteria et altiora in ipsa Dei visione cognoscunt, quae inferioribus manifestant, eos illuminando. Et horum etiam mysteriorum quaedam a principio suae creationis cognoverunt; quaedam vero postmodum, secundum quod eorum officiis congruit, edocentur.Referencing norms: Q57A5Respondeo, assert-h71a606e3e3accc4412c50a2958a7b3e2a05aec6104d05ca959d8c01781747d77
section/57-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e3bc50e4718aecab8820dfe5532fb3b127fe8a9c9b11f7862bdca13f2c97eb66LA
Sed contra est quod nullus discit illud quod cognoscit. Sed Angeli, etiam supremi, quaerunt de divinis mysteriis gratiae, et ea discunt, dicitur enim VII cap. Cael. Hier., quod sacra Scriptura inducit quasdam caelestes essentias ad ipsum Iesum quaestionem facientes, et addiscentes scientiam divinae eius operationis pro nobis, et Iesum eas sine medio docentem; ut patet Isaiae LXIII, ubi quaerentibus Angelis, quis est iste qui venit de Edom? Respondit Iesus, ego, qui loquor iustitiam. Ergo Angeli non cognoscunt mysteria gratiae.Referencing norms: assert-h73e9e23c782ef2fa6b6b07b2c389fa69ca6d95ac748a6e81e1be3f63c7f9196b
question/57/prooemium · paragraph
la · official · sha256:d365bb5bd00f2308cb7f9d2ab704e37496cc9acecebe24018888c46d2678fe25LA
Deinde quaeritur de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum Angeli cognoscant naturas rerum materialium. Secundo, utrum cognoscant singularia. Tertio, utrum cognoscant futura. Quarto, utrum cognoscant cogitationes cordium. Quinto, utrum cognoscant omnia mysteria gratiae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 58
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q58
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:451d09676b75700a9090a2fdf85ba884e7d9faf702b986aa4491530dd7214976 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 55
section/58-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:877b859a099f5c9640985b780d7814d98cd6ec0940cda0522c9abb55a645e603LA
Ad primum ergo dicendum quod motus ibi non sumitur secundum quod est actus imperfecti, idest existentis in potentia; sed secundum quod est actus perfecti, idest existentis in actu. Sic enim intelligere et sentire dicuntur motus, ut dicitur in III de anima.Referencing norms: Q58A1Ad1, assert-h0fc6845895b3ce44aa6ee0423206b1ad14cf0fce84925accbe2dd8c3f380299b
section/58-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2263be3cf2d639d35333fbd31532c7fe1ae1e3ab04bc5bc67431215294e4a830LA
Ad secundum dicendum quod desiderium illud Angelorum non excludit rem desideratam, sed eius fastidium. Vel dicuntur desiderare Dei visionem, quantum ad novas revelationes, quas pro opportunitate negotiorum a Deo recipiunt.Referencing norms: Q58A1Ad2, assert-hca34b8d6c6c556750371189c297ff6a78b4b3fdcdb1fd39209f9e44b8fe31160
section/58-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27299247b550e7b9028b8f7036302e74c95565c32c3abae4675380bae74fbf1dLA
Ad tertium dicendum quod in substantia Angeli non est aliqua potentia denudata ab actu. Et similiter nec intellectus Angeli sic est in potentia, quod sit absque actu.Referencing norms: Q58A1Ad3, assert-h79115fa52872e3a5e4857d93cfcd5cf0abdf6cb22e8e147e9119ee20c5cb9861
section/58-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5c5fb0d7451c3ff94beb461d3885c8bf407bd01b686c082a6b1faebc37778822LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus Angeli quandoque sit in potentia. Motus enim est actus existentis in potentia, ut dicitur III Physic. Sed mentes angelicae intelligendo moventur, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom. Ergo mentes angelicae quandoque sunt in potentia.Referencing norms: Q58A1Obiectio1, assert-h4393064a67ebea954c2a94c19dfd50ae5e68fcdd6278a8bf7b7908e937ad85b0, assert-h98ae1ab8be060479eedcf181b9eb9da50adead83d91d2bbef8f3494d1c818edc
section/58-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f926dabf18b14f3d2ba841a2c609ebb901c7eb8fd261baee99d8059480ee1f19LA
Praeterea, cum desiderium sit rei non habitae, possibilis tamen haberi, quicumque desiderat aliquid intelligere, est in potentia ad illud. Sed I Petri I, dicitur, in quem desiderant Angeli prospicere. Ergo intellectus Angeli quandoque est in potentia.Referencing norms: Q58A1Obiectio2, assert-h087c2a7e30867b9757bfe82e649bef74d74ef0819f4b61e8b4f6366a8848662b, assert-hcbe96cb52a9196a3415330c8fcd6fe7533424c23a93d6ee61a7f818c7ba86c24
section/58-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:59ec4cbd00b675bf68bb800e2ab96ab92f2c17b409a4e293038b558a7e5fec4fLA
Praeterea, in libro de causis dicitur quod intelligentia intelligit secundum modum suae substantiae. Sed substantia Angeli habet aliquid de potentia permixtum. Ergo quandoque intelligit in potentia.Referencing norms: Q58A1Obiectio3, assert-h00830678982501f540ff3cd07e2fd02641e44e2bf073df25083d3718546bcdc3, assert-h097e8d74e13c747fd3b135bea05147d86c600a15e508746afeb3dc12a365745f
section/58-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f0c6e9def823d225bdf218d0cf12d23aa4a31a2f2db3f7293e02fd51d02bfbafLA
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in III de anima et in VIII Physic., intellectus dupliciter est in potentia, uno modo, sicut ante addiscere vel invenire, idest antequam habeat habitum scientiae; alio modo dicitur esse in potentia, sicut cum iam habet habitum scientiae, sed non considerat. Primo igitur modo, intellectus Angeli nunquam est in potentia respectu eorum ad quae eius cognitio naturalis se extendere potest. Sicut enim corpora superiora, scilicet caelestia, non habent potentiam ad esse, quae non sit completa per actum; ita caelestes intellectus, scilicet Angeli, non habent aliquam intelligibilem potentiam, quae non sit totaliter completa per species intelligibiles connaturales eis. Sed quantum ad ea quae eis divinitus revelantur, nihil prohibet intellectus eorum esse in potentia, quia sic etiam corpora caelestia sunt in potentia quandoque ut illuminentur a sole. Secundo vero modo, intellectus Angeli potest esse in potentia ad ea quae cognoscit naturali cognitione, non enim omnia quae naturali cognitione cognoscit, semper actu considerat. Sed ad cognitionem verbi, et eorum quae in verbo videt, nunquam hoc modo est in potentia, quia semper actu intuetur verbum, et ea quae in verbo videt. In hac enim visione eorum beatitudo consistit, beatitudo autem non consistit in habitu, sed in actu, ut dicit philosophus, in I Ethic.Referencing norms: Q58A1Respondeo, assert-h9d6aa49223af6afdc004575378f798adce0854fec2b87e820179d1751e967b55
section/58-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b211b001d60ed98296734254ef04dd9a8a0860fbc1775c0423d9d510cb44016aLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt., quod Angeli, ex quo creati sunt, ipsa verbi aeternitate, sancta et pia contemplatione perfruuntur. Sed intellectus contemplans non est in potentia, sed in actu. Ergo intellectus Angeli non est in potentia.Referencing norms: assert-h38de14adcdeaa2a14b1d4d7f4cbb8149275bb394f6218424e7a210f011567461
section/58-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8afdc620d0a2f02a060089d1af958de1c2c8f8eb3df6a46c47e0ce31feebcd05LA
Ad primum ergo dicendum quod intelligere multa ut unum, est quodammodo unum intelligere.Referencing norms: Q58A2Ad1, assert-haa6cb660e9485997c9873fb79866673f1a792fa942b2f93d816d9b1466d97553
section/58-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e15508ad18ee16b26861f25ae17be7003071fc6a420381405d0f5362f8844321LA
Ad secundum dicendum quod intellectus formatur per intelligibilem speciem quam apud se habet. Et ideo sic potest una specie intelligibili multa simul intelligibilia intueri, sicut unum corpus per unam figuram potest simul multis corporibus assimilari.Referencing norms: Q58A2Ad2, assert-h23434237f7efb991e5398ec39fba1910e76a729626f7d2394613a9e876903e8e
section/58-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8e6847efa2442e80b8b1f549fda9ce5f5d44333098899df20c942458e924c8c1LA
Ad tertium dicendum sicut ad primum.Referencing norms: Q58A2Ad3, assert-h9a8760317756d459409b3069c7f55b14658ad5c3160c83e0e80031b9d10fc129
section/58-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b86ad0fea53f4e0ee84cc945e1b12b0e5087541eb25ca87574774fbfca3d0b4bLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit simul multa intelligere. Dicit enim philosophus, II Topic., quod contingit multa scire, sed unum tantum intelligere.Referencing norms: Q58A2Obiectio1, assert-h0519ef499fae95cd47512e2e09eac6cb4a4e7e3cd04992f47badb18f306fa2e4
section/58-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:805180c8b3ccdc7cc5ce779c4b574eb65e76ec5b29cb723e77aa1a1db2b3721fLA
Praeterea, nihil intelligitur nisi secundum quod intellectus formatur per speciem intelligibilem, sicut corpus formatur per figuram. Sed unum corpus non potest formari diversis figuris. Ergo unus intellectus non potest simul intelligere diversa intelligibilia.Referencing norms: Q58A2Obiectio2, assert-h93abff55fd8b7ab296a3c164187b4828c22f9d1b01571d21762b180169d4e5fe, assert-hc347d3847d870cb3699b8d94113d53efbea3b534d53fbc41dc7d2a9854e8ba88
section/58-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c19d2336315e110d86d1c40118298d52e3bb359428b7aaeb9a845937f9a38a5cLA
Praeterea, intelligere est motus quidam. Nullus autem motus terminatur ad diversos terminos. Ergo non contingit simul multa intelligere.Referencing norms: Q58A2Obiectio3, assert-h3e67cf705ad52656d5468a64cae6ca0992b845ff86efa003e18d527197b7598d
section/58-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b7b3ce21c274f8575f6c1ba3a44ede901df7db948064e61bd7fc320d622759b0LA
Respondeo dicendum quod, sicut ad unitatem motus requiritur unitas termini, ita ad unitatem operationis requiritur unitas obiecti. Contingit autem aliqua accipi ut plura, et ut unum; sicut partes alicuius continui. Si enim unaquaeque per se accipiatur, plures sunt, unde et non una operatione, nec simul accipiuntur per sensum et intellectum. Alio modo accipiuntur secundum quod sunt unum in toto, et sic simul et una operatione cognoscuntur tam per sensum quam per intellectum, dum totum continuum consideratur, ut dicitur in III de anima. Et sic etiam intellectus noster simul intelligit subiectum et praedicatum, prout sunt partes unius propositionis; et duo comparata, secundum quod conveniunt in una comparatione. Ex quo patet quod multa, secundum quod sunt distincta, non possunt simul intelligi; sed secundum quod uniuntur in uno intelligibili, sic simul intelliguntur. Unumquodque autem est intelligibile in actu, secundum quod eius similitudo est in intellectu. Quaecumque igitur per unam speciem intelligibilem cognosci possunt, cognoscuntur ut unum intelligibile; et ideo simul cognoscuntur. Quae vero per diversas species intelligibiles cognoscuntur, ut diversa intelligibilia capiuntur. Angeli igitur ea cognitione qua cognoscunt res per verbum, omnia cognoscunt una intelligibili specie, quae est essentia divina. Et ideo quantum ad talem cognitionem, omnia simul cognoscunt, sicut et in patria non erunt volubiles nostrae cogitationes, ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram simul uno conspectu videbimus, ut Augustinus dicit in XV de Trin. Ea vero cognitione qua cognoscunt res per species innatas, omnia illa simul possunt intelligere, quae una specie cognoscuntur; non autem illa quae diversis.Referencing norms: Q58A2Respondeo, assert-h008eca33f6f47b8208bbe7fb2648feb5d9b17c0b18e2d1fefcd844187d0e4317
section/58-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:02cb7958cdc97172745a8da54d97938836648ded74c82a9ba847899143583b0bLA
Sed contra est quod dicit Augustinus, IV Sup. Gen. ad Litt., potentia spiritualis mentis angelicae cuncta quae voluerit, facillime simul comprehendit.Referencing norms: assert-h9692a567e299d4a9b90b78d2a2eef1a0d211ee97b0468aecfce797f8b19305f0
section/58-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:27e3db79512ef60ea274d11cc5700661cbd5f59958a9d90fb13742568dffbdb5LA
Ad primum ergo dicendum quod discursus quendam motum nominat. Omnis autem motus est de uno priori in aliud posterius. Unde discursiva cognitio attenditur secundum quod ex aliquo prius noto devenitur in cognitionem alterius posterius noti, quod prius erat ignotum. Si autem in uno inspecto simul aliud inspiciatur, sicut in speculo inspicitur simul imago rei et res; non est propter hoc cognitio discursiva. Et hoc modo cognoscunt Angeli res in verbo.Referencing norms: Q58A3Ad1, assert-h816feaeb35b1fb0c6c35624e778bc7273c892752ac09ec51da56590e2c89cdd2
section/58-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5ff8b13f0dc57d056263060cf30474d70f7e40a393ccd343e554c51a3af20e6fLA
Ad secundum dicendum quod Angeli syllogizare possunt, tanquam syllogismum cognoscentes; et in causis effectus vident, et in effectibus causas, non tamen ita quod cognitionem veritatis ignotae acquirant syllogizando ex causis in causata, et ex causatis in causas.Referencing norms: Q58A3Ad2, assert-hcea790001bdff4f8bac1846c7518c9eaa456c19f462de8d37ae5ca50f44d6d58
section/58-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4838b1214a69d9980569954535f8b91fb0cd96190721f0f65adaa901f3a6eee5LA
Ad tertium dicendum quod experientia in Angelis et Daemonibus dicitur secundum quandam similitudinem, prout scilicet cognoscunt sensibilia praesentia; tamen absque omni discursu.Referencing norms: Q58A3Ad3, assert-h01d44f030ef238d0447f81412db72dec42603a3c6e6eb2471fef839a09176fb8
section/58-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ed62fc0f814c00939364469cccd63c8ccf779c1d0a172241a4a42c1c8328d13fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus cognoscat discurrendo. Discursus enim intellectus attenditur secundum hoc, quod unum per aliud cognoscitur. Sed Angeli cognoscunt unum per aliud, cognoscunt enim creaturas per verbum. Ergo intellectus Angeli cognoscit discurrendo.Referencing norms: Q58A3Obiectio1, assert-hbcaf9188814cf3cc400760d01b84eaa3ffbd3f0e319aedd201ce6ba3a8f2d289, assert-hfa2d19a091f49f863e849785690d0861e23c6d685945001d5e60639f1c6f064e
section/58-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9b0e7b107c3e8cba7604b088a197e64b42729a3b9d120bdb3180d5bfcf73116eLA
Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest et virtus superior. Sed intellectus humanus potest syllogizare, et in effectibus causas cognoscere, secundum quae discursus attenditur. Ergo intellectus Angeli, qui superior est ordine naturae, multo magis hoc potest.Referencing norms: Q58A3Obiectio2, assert-h9dcc7ab4b87a7965034a25d8e63d87a169cb0ce2cc2cd847527fb2da52e125d3, assert-ha17efb13b8dc3f3bbb3aa0b2a2ebe255e92a0b6197fa5c563cb9250f7fe87af5
section/58-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ea76fd471fdd2434a2a765b71d25d950318dd193b56743914ecc728582009543LA
Praeterea, Isidorus dicit quod Daemones per experientiam multa cognoscunt. Sed experimentalis cognitio est discursiva, ex multis enim memoriis fit unum experimentum, et ex multis experimentis fit unum universale, ut dicitur in fine Poster., et in principio Metaphys. Ergo cognitio Angelorum est discursiva.Referencing norms: Q58A3Obiectio3, assert-h427f1de9db0f777f48600ed0c9bc742ec5e904d82b70b740b1041474f04b757a, assert-hbdbd92a284354a6d9f5042e69876966136cec3d012334397291f9d5bc8e7d708
section/58-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:01eb59c68a5bce8f293440daf72716cdea1b65b8dabd4792437a7b320251636bLA
Respondeo dicendum quod, sicut saepius dictum est, Angeli illum gradum tenent in substantiis spiritualibus, quem corpora caelestia in substantiis corporeis, nam et caelestes mentes a Dionysio dicuntur. Est autem haec differentia inter caelestia et terrena corpora, quod corpora terrena per mutationem et motum adipiscuntur suam ultimam perfectionem, corpora vero caelestia statim, ex ipsa sua natura, suam ultimam perfectionem habent. Sic igitur et inferiores intellectus, scilicet hominum, per quendam motum et discursum intellectualis operationis perfectionem in cognitione veritatis adipiscuntur; dum scilicet ex uno cognito in aliud cognitum procedunt. Si autem statim in ipsa cognitione principii noti, inspicerent quasi notas omnes conclusiones consequentes, in eis discursus locum non haberet. Et hoc est in Angelis, quia statim in illis quae primo naturaliter cognoscunt, inspiciunt omnia quaecumque in eis cognosci possunt. Et ideo dicuntur intellectuales, quia etiam apud nos, ea quae statim naturaliter apprehenduntur, intelligi dicuntur; unde intellectus dicitur habitus primorum principiorum. Animae vero humanae, quae veritatis notitiam per quendam discursum acquirunt, rationales vocantur. Quod quidem contingit ex debilitate intellectualis luminis in eis. Si enim haberent plenitudinem intellectualis luminis, sicut Angeli, statim in primo aspectu principiorum totam virtutem eorum comprehenderent, intuendo quidquid ex eis syllogizari posset.Referencing norms: Q58A3Respondeo, assert-hef6d669afee13b5803b9cc8168030dd84e38b1dddfe35c4ee7d8bb85b5dab1a1
section/58-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:717b580379bb169429acad37d974c51a93bb7d5bb66da2f71038da14cdbde6aaLA
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom., quod Angeli non congregant divinam cognitionem a sermonibus diffusis, neque ab aliquo communi ad ista specialia simul aguntur.Referencing norms: assert-h9b53401fc8474758547b9d55f2134541a90d8f9938854ac510700811e1be0e99
section/58-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dd31f8e2803a27716d01a916d5faff32915080f9442fd095d416299051d2b5b2LA
Ad primum ergo dicendum quod non qualiscumque multitudo intellectuum compositionem causat, sed multitudo illorum intellectuum quorum unum attribuitur alteri, vel removetur ab altero. Angelus autem, intelligendo quidditatem alicuius rei, simul intelligit quidquid ei attribui potest vel removeri ab ea. Unde intelligendo quod quid est, intelligit quidquid nos intelligere possumus et componendo et dividendo, per unum suum simplicem intellectum.Referencing norms: Q58A4Ad1, assert-h5e0de138105b6d93fc7b691a301dbdb86508ba8ac39a7ec9c90906f1629b6d70
section/58-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eff2b670ca7a5797fe7c3e7dc226cf84cc6bf901c19d77d5008b06e5feabb463LA
Ad secundum dicendum quod diversae quidditates rerum minus differunt, quantum ad rationem existendi, quam affirmatio et negatio. Tamen quantum ad rationem cognoscendi, affirmatio et negatio magis conveniunt, quia statim per hoc quod cognoscitur veritas affirmationis, cognoscitur falsitas negationis oppositae.Referencing norms: Q58A4Ad2, assert-h314ebb2b4f91fff9240d3e0a16b07f4d998221c8b3ed39847f9e6ee0184d8d87
section/58-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8ec1f810a270f54b6589186905370b3706ea9459a5c01921215d81630290d6c3LA
Ad tertium dicendum quod hoc quod Angeli loquuntur enuntiationes affirmativas et negativas, manifestat quod Angeli cognoscunt compositionem et divisionem, non autem quod cognoscant componendo et dividendo, sed simpliciter cognoscendo quod quid est.Referencing norms: Q58A4Ad3, assert-h015aa3399de9447584aa11d2fe3170074654174b223025fd239214ff22b54d35
section/58-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2c2d7247171ba6375080894cf7b4b9b8b29feb7c1559c07d04807553a9eb858eLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli intelligant componendo et dividendo. Ubi enim est multitudo intellectuum, ibi est compositio intellectuum, ut dicitur in III de anima. Sed in intellectu Angeli est multitudo intellectuum, cum per diversas species diversa intelligat, et non omnia simul. Ergo in intellectu Angeli est compositio et divisio.Referencing norms: Q58A4Obiectio1, assert-h7b7b6fbaeaeb474758472a8f05a6836eb2772e8ae9951571517396b4b9a36b30, assert-heb3c18579f0f9db58f8649b9fc65be1aa4569d0e39ce9bc9cf79c77af2c669eb
section/58-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:db4e1f59ff75bc0debca6b5d34b0fb471da05bdd19b00ed44c1312c2877519e4LA
Praeterea, plus distat negatio ab affirmatione, quam quaecumque duae naturae oppositae, quia prima distinctio est per affirmationem et negationem. Sed aliquas naturas distantes Angelus non cognoscit per unum, sed per diversas species, ut ex dictis patet. Ergo oportet quod affirmationem et negationem cognoscat per diversa. Et ita videtur quod Angelus intelligat componendo et dividendo.Referencing norms: Q58A4Obiectio2, assert-h88e581d0a71d8426d147918a1e1b41b1c9d917d0f2895791c0835ad38a2cd2e5, assert-hed7bd3f87e18c16cf1c0dc516e37e24e78b84d7d140bd20f4b32cd44c4fc439b
section/58-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c29cb64c1f060fa5a1b9cdf8e8bde314a92bb39feb38761c53e9f587fc560d61LA
Praeterea, locutio est signum intellectus. Sed Angeli hominibus loquentes, proferunt affirmativas et negativas enuntiationes, quae sunt signa compositionis et divisionis in intellectu; ut ex multis locis sacrae Scripturae apparet. Ergo videtur quod Angelus intelligat componendo et dividendo.Referencing norms: Q58A4Obiectio3, assert-h134658f80804cf226a80d4589995a93575cc7c1d5d42ffc5870a45033f558ecd, assert-hb55cc97732c22c96b3f231d1659dc40b5c67aff2b613b017360ad6936e0bc158
section/58-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:67144dcd8e62e9baacfe590f651c1da0beac614fbd9b1fbe9d0a36a97b3c345cLA
Respondeo dicendum quod, sicut in intellectu ratiocinante comparatur conclusio ad principium, ita in intellectu componente et dividente comparatur praedicatum ad subiectum. Si enim intellectus statim in ipso principio videret conclusionis veritatem, nunquam intelligeret discurrendo vel ratiocinando. Similiter si intellectus statim in apprehensione quidditatis subiecti, haberet notitiam de omnibus quae possunt attribui subiecto vel removeri ab eo, nunquam intelligeret componendo et dividendo, sed solum intelligendo quod quid est. Sic igitur patet quod ex eodem provenit quod intellectus noster intelligit discurrendo, et componendo et dividendo, ex hoc scilicet, quod non statim in prima apprehensione alicuius primi apprehensi, potest inspicere quidquid in eo virtute continetur. Quod contingit ex debilitate luminis intellectualis in nobis, sicut dictum est. Unde cum in Angelo sit lumen intellectuale perfectum, cum sit speculum purum et clarissimum, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom.; relinquitur quod Angelus, sicut non intelligit ratiocinando, ita non intelligit componendo et dividendo. Nihilominus tamen compositionem et divisionem enuntiationum intelligit, sicut et ratiocinationem syllogismorum, intelligit enim composita simpliciter, et mobilia immobiliter, et materialia immaterialiter.Referencing norms: Q58A4Respondeo, assert-h31455fbe7b2bb88d780c9c535f00d55e88ba975b2bd1cdb7b6ec4b98ea408a07
section/58-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:6fa6d00b167ed54135d78666ef6be4422542cb31fb13609e174d501026d44b15LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom., quod virtus intellectualis Angelorum resplendet conspicaci divinorum intellectuum simplicitate. Sed simplex intelligentia est sine compositione et divisione, ut dicitur in III de anima. Ergo Angelus intelligit sine compositione et divisione.Referencing norms: assert-hea1544f8354641ff73c3e83b209f04f959fe1d742ab3173720bb9bf5acacd1ff
section/58-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:54b45b15ea4a0adf5bde76056c76db5c385092cc4cc331ec7a53e343dc131462LA
Et per hoc patet responsio ad ea quae utrinque obiiciuntur. Nam protervitas Daemonum est secundum quod non subduntur divinae sapientiae. Nescientia autem est in Angelis, non respectu naturalium cognoscibilium, sed supernaturalium. Patet etiam quod intellectus eius quod quid est semper est verus, nisi per accidens, secundum quod indebite ordinatur ad aliquam compositionem vel divisionem.Referencing norms: Q58A5Ad1, Q58A5Ad2, Q58A5Ad3, assert-h3c054a53d8fd481915902ca1e363fd959ced3414248f26901d27e461abe20be6, assert-h3f417ddf790cc427956e86a462a5f31a7655360c9b4aa6f1c5e3d097c0313b69, assert-h918bcf77d92fea8890d8589b456900989045172084ea66619aaf04843502b06d
section/58-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5aaedfd0ade783d724fcf1a3183effdfb70bd48dc1e4a28bc3541128e5dd7629LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in intellectu Angeli possit esse falsitas. Protervitas enim ad falsitatem pertinet. Sed in Daemonibus est phantasia proterva, ut dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom. Ergo videtur quod in Angelorum intellectu possit esse falsitas.Referencing norms: Q58A5Obiectio1, assert-hcb6101c9d1c7fe9976777d255cd4d39125820a315c7d1180b8132afb29373ba9, assert-heeca797240e8f6eb80a72391aec6268d42d7165d8e3c4cc8b012fe9a6a71520d
section/58-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b7382a8fa3ceefab4887bc7aa2835cdc96cd9226a6546d65224eddccdf32b6dcLA
Praeterea, nescientia est causa falsae aestimationis. Sed in Angelis potest esse nescientia, ut Dionysius dicit, VI cap. Eccles. Hier. Ergo videtur quod in eis possit esse falsitas.Referencing norms: Q58A5Obiectio2, assert-haa6531e59e624390fc78268764b837813d5bdbe57af7ff01e76fd6bc66cee2e1, assert-hec400411d2185604bbaf1d24f611be72b323e3e2367d9afa82de96a2d68fad0f
section/58-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f082f574df83edf54d7374fdab85fc4f5b2bd6c09b1b7f0b4009d607beec7872LA
Praeterea, omne quod cadit a veritate sapientiae, et habet rationem depravatam, habet falsitatem vel errorem in suo intellectu. Sed hoc Dionysius dicit de Daemonibus, VII cap. de Div. Nom. Ergo videtur quod in intellectu Angelorum possit esse falsitas.Referencing norms: Q58A5Obiectio3, assert-h8228e752d912053e04f68eef334e9f325dab7be73446f69a3dd1b7a77dcae966, assert-he90e6573a153a587bd17e1746a314e331d5adecc3f455e4a23836e6ab18d6001
section/58-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ff2c12c6822965d64ef7b75d2838caf4d92c7ed36b5a78d8d45b1b776fd1b1eaLA
Respondeo dicendum quod huius quaestionis veritas aliquatenus ex praemissa dependet. Dictum est enim quod Angelus non intelligit componendo et dividendo, sed intelligendo quod quid est. Intellectus autem circa quod quid est semper verus est, sicut et sensus circa proprium obiectum, ut dicitur in III de anima. Sed per accidens in nobis accidit deceptio et falsitas intelligendo quod quid est, scilicet secundum rationem alicuius compositionis, vel cum definitionem unius rei accipimus ut definitionem alterius; vel cum partes definitionis sibi non cohaerent, sicut si accipiatur pro definitione alicuius rei, animal quadrupes volatile (nullum enim animal tale est); et hoc quidem accidit in compositis, quorum definitio ex diversis sumitur, quorum unum est materiale ad aliud. Sed intelligendo quidditates simplices, ut dicitur in IX Metaphys., non est falsitas, quia vel totaliter non attinguntur, et nihil intelligimus de eis; vel cognoscuntur ut sunt. Sic igitur per se non potest esse falsitas aut error aut deceptio in intellectu alicuius Angeli; sed per accidens contingit. Alio tamen modo quam in nobis. Nam nos componendo et dividendo quandoque ad intellectum quidditatis pervenimus, sicut cum dividendo vel demonstrando definitionem investigamus. Quod quidem in Angelis non contingit; sed per quod quid est rei cognoscunt omnes enuntiationes ad illam rem pertinentes. Manifestum est autem quod quidditas rei potest esse principium cognoscendi respectu eorum quae naturaliter conveniunt rei vel ab ea removentur, non autem eorum quae a supernaturali Dei ordinatione dependent. Angeli igitur boni, habentes rectam voluntatem, per cognitionem quidditatis rei non iudicant de his quae naturaliter ad rem pertinent, nisi salva ordinatione divina. Unde in eis non potest esse falsitas aut error. Daemones vero, per voluntatem perversam subducentes intellectum a divina sapientia, absolute interdum de rebus iudicant secundum naturalem conditionem. Et in his quae naturaliter ad rem pertinent, non decipiuntur. Sed decipi possunt quantum ad ea quae supernaturalia sunt, sicut si considerans hominem mortuum, iudicet eum non resurrecturum; et si videns hominem Christum, iudicet eum non esse Deum.Referencing norms: Q58A5Respondeo, assert-hc9c6dfec1930124cec1c47fe4000fdd9faf7c2908a0d910eb22df0c6e0fae38b
section/58-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e3398328a6d6be4157a9ea30995eef407abfdde3e1e01e76f24187904e29426bLA
Sed contra, philosophus dicit, III de anima, quod intellectus semper verus est. Augustinus etiam dicit, in libro octoginta trium quaest., quod nihil intelligitur nisi verum. Sed Angeli non cognoscunt aliquid nisi intelligendo. Ergo in Angeli cognitione non potest esse deceptio et falsitas.Referencing norms: assert-h959d7719900c72b0aff4fb3cbff64712a3039c5f71368b772ed0afa225788b69
section/58-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:183ecac39f722fdda924bbce3f0390e2a84aceee3f90b3441961bed8b9e8ff1aLA
Ad primum ergo dicendum quod vespere et mane non accipiuntur in cognitione angelica secundum similitudinem ad admixtionem tenebrarum; sed secundum similitudinem principii et termini. Vel dicendum quod nihil prohibet, ut dicit Augustinus IV super Gen. ad Litt., aliquid in comparatione ad unum dici lux, et in comparatione ad aliud dici tenebra. Sicut vita fidelium et iustorum, in comparatione ad impios, dicitur lux, secundum illud Ephes. V, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino; quae tamen vita fidelium, in comparatione ad vitam gloriae, tenebrosa dicitur, secundum illud II Petri I, habetis propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Sic igitur cognitio Angeli qua cognoscit res in propria natura, dies est per comparationem ad ignorantiam vel errorem, sed obscura est per comparationem ad visionem verbi.Referencing norms: Q58A6Ad1, assert-h94099eef1f5a7b36362ad836aba447da61170b98ef8adfc4a9870dedaa63aadc
section/58-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a706a1bb1af8e72c9887606a07308cbbf9bfbba26dc4dfde99acc6087d1a2fbLA
Ad secundum dicendum quod matutina et vespertina cognitio ad diem pertinet, idest ad Angelos illuminatos, qui sunt distincti a tenebris, idest a malis Angelis. Angeli autem boni, cognoscentes creaturam, non in ea figuntur, quod esset tenebrescere et noctem fieri; sed hoc ipsum referunt ad laudem Dei, in quo sicut in principio omnia cognoscunt. Et ideo post vesperam non ponitur nox, sed mane, ita quod mane sit finis praecedentis diei et principium sequentis, inquantum Angeli cognitionem praecedentis operis ad laudem Dei referunt. Meridies autem sub nomine diei comprehenditur, quasi medium inter duo extrema. Vel potest meridies referri ad cognitionem ipsius Dei, qui non habet principium nec finem.Referencing norms: Q58A6Ad2, assert-h1be26f619e5e58cb1ced28a89fec3d957b844df116311bdd6ed5e8852a6168f9
section/58-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:407828efdf50da30f7a3602c0bf48c4c86e3b7bc276f2d9931684a19e26781efLA
Ad tertium dicendum quod etiam ipsi Angeli creaturae sunt. Unde esse rerum in intelligentia angelica comprehenditur sub vespertina cognitione, sicut et esse rerum in propria natura.Referencing norms: Q58A6Ad3, assert-hd53669bccc3f4dff3d3068e271acef869446e7aa0d40affa19efd496db11adf5
section/58-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:11b4c3fdf6042aacdb6ff0f213109ac7219b87e5404ff11c91c257dbd2fbc561LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit vespertina neque matutina cognitio. Vespere enim et mane admixtionem tenebrarum habent. Sed in cognitione Angeli non est aliqua tenebrositas; cum non sit ibi error vel falsitas. Ergo cognitio Angeli non debet dici matutina vel vespertina.Referencing norms: Q58A6Obiectio1, assert-h4f3de7f12a02f5b18d24897053c71ff36933910649498cf3c9a2150e924e781d, assert-hbe1a0997b9a0452b6dd068a1ae260ac348b4b11cbedc9fe3f13eb0a839587cb6
section/58-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bdc41faa8c09935d6024d2b9ac86991f5bf1cbd598b4ca93ad1109d1d7fecba0LA
Praeterea, inter vespere et mane cadit nox; et inter mane et vespere cadit meridies. Si igitur in Angelis cadit cognitio matutina et vespertina, pari ratione videtur quod in eis debeat esse meridiana et nocturna cognitio.Referencing norms: Q58A6Obiectio2, assert-h2fa704e3b8bf560a14c00d04ddd578b08a4a450987657ce70aca68c7be66d630
section/58-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:55a9f5099b07ae539bfc8abce45a5d976a62d977bcd58d1dac93e0995bae8679LA
Praeterea, cognitio distinguitur secundum differentiam cognitorum, unde in III de anima dicit philosophus quod scientiae secantur quemadmodum et res. Triplex autem est esse rerum, scilicet in verbo, in propria natura, et in intelligentia angelica, ut Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt. Ergo, si ponatur cognitio matutina in Angelis et vespertina, propter esse rerum in verbo et in propria natura; debet etiam in eis poni tertia cognitio, propter esse rerum in intelligentia angelica.Referencing norms: Q58A6Obiectio3, assert-hda694de1fcd56d8aa674a78bd40e2485a9474e97cd580d0eb5647142c42d1eda
section/58-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1e96685844d9b8f2f3fc727f87e5cca59098baa9b5d8d6b51cb0fda4af704708LA
Respondeo dicendum quod hoc quod dicitur de cognitione matutina et vespertina in Angelis, introductum est ab Augustino, qui sex dies in quibus Deus legitur fecisse cuncta, Gen. I, intelligi vult non hos usitatos dies qui solis circuitu peraguntur, cum sol quarto die factus legatur; sed unum diem, scilicet cognitionem angelicam sex rerum generibus praesentatam. Sicut autem in die consueto mane est principium diei, vespere autem terminus, ita cognitio ipsius primordialis esse rerum, dicitur cognitio matutina, et haec est secundum quod res sunt in verbo. Cognitio autem ipsius esse rei creatae secundum quod in propria natura consistit, dicitur cognitio vespertina, nam esse rerum fluit a verbo sicut a quodam primordiali principio, et hic effluxus terminatur ad esse rerum quod in propria natura habent.Referencing norms: Q58A6Respondeo, assert-h2fe011ee423c26b90bc7b2f2a1bfd3f8173dba55ec49818c669b216a90aab5b1
section/58-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8ac9a6e311dd1b83c5a9db0f9b9734b3931c93d4ed0ba2a0d448a65f3239dd59LA
Sed contra est quod Augustinus, IV super Gen. ad Litt., et XI de Civ. Dei, distinguit cognitionem Angelorum per matutinam et vespertinam.Referencing norms: assert-h1e7ce145ba25835be5d2b7b87156a61b5749add534bb6d69045da62572fb0b18
section/58-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:45dbd59bf017723b95578c31fe468beaa2ccb2a484b35caccbcc80db4ce90396LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut numerus sex dierum, secundum intellectum Augustini, accipitur secundum sex genera rerum quae cognoscuntur ab Angelis; ita unitas diei accipitur secundum unitatem rei cognitae, quae tamen diversis cognitionibus cognosci potest.Referencing norms: Q58A7Ad1, assert-h249688dfab124ec2e4f4765c6c547e25d42a695c4cdc9e8c701d151b79c3085b
section/58-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:40733d729bb652039aa5279810186c70cf38324db15ddd7956358388dabb1be7LA
Ad secundum dicendum quod duae operationes possunt simul esse unius potentiae, quarum una ad aliam refertur; ut patet cum voluntas simul vult et finem et ea quae sunt ad finem, et intellectus simul intelligit principia et conclusiones per principia, quando iam scientiam acquisivit. Cognitio autem vespertina in Angelis refertur ad matutinam, ut Augustinus dicit. Unde nihil prohibet utramque simul esse in Angelis.Referencing norms: Q58A7Ad2, assert-h473cb3e6a6d12bf4fa9cbc5568591c06811b07dd54701b10576dcf096c1364af
section/58-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b5fa498916d76910d3fd99da6493932b3cdad26a764e21a34006302781b90a91LA
Ad tertium dicendum quod, veniente perfecto, evacuatur imperfectum quod ei opponitur, sicut fides, quae est eorum quae non videntur, evacuatur visione veniente. Sed imperfectio vespertinae cognitionis non opponitur perfectioni matutinae. Quod enim cognoscatur aliquid in seipso, non est oppositum ei quod cognoscatur in sua causa. Nec iterum quod aliquid cognoscatur per duo media, quorum unum est perfectius et aliud imperfectius, aliquid repugnans habet, sicut ad eandem conclusionem habere possumus et medium demonstrativum et dialecticum. Et similiter eadem res potest sciri ab Angelo per verbum increatum, et per speciem innatam.Referencing norms: Q58A7Ad3, assert-h880a67d706a95fbb68a4cd58f94216214ae068a64583a905776396b9cd56e34d
section/58-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3184d5da6d2a689bd60b009830c06db1093416e6ca3e840b0149d3ef76590644LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod una sit cognitio vespertina et matutina. Dicitur enim Gen. I, factum est vespere et mane dies unus. Sed per diem intelligitur cognitio angelica, ut Augustinus dicit. Ergo una et eadem est cognitio in Angelis matutina et vespertina.Referencing norms: Q58A7Obiectio1, assert-hc40024c63f4b0dce0f0f42db04f740ff69118e9cb0a2bddbd22dc6baa13ca81d, assert-hf207ea774147be4483a54ea15814545276575a0958da01eb89f13407fa1c005f
section/58-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:285f3c53b69381f73da1a5a74278d2b8b9901359d4905ce6c2fc860199887c6eLA
Praeterea, impossibile est unam potentiam simul duas operationes habere. Sed Angeli semper sunt in actu cognitionis matutinae, quia semper vident Deum et res in Deo, secundum illud Matth. XVIII, Angeli eorum semper vident faciem patris mei et cetera. Ergo, si cognitio vespertina esset alia a matutina, nullo modo Angelus posset esse in actu cognitionis vespertinae.Referencing norms: Q58A7Obiectio2, assert-h9a1853cde9822459aecdc054745ab6b18b1eb92f405dcfbe141fdb0f1bf74fdf, assert-hb477b7517b80db2d889865a8716a1e6f41c7e25cf254a0ee2ead9baecef9b778
section/58-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:824df500a0a04cbf4ec5e00afd4143e72419fb753f1d05382be9d31728a69931LA
Praeterea, apostolus dicit, I Cor. XIII, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed si cognitio vespertina sit alia a matutina, comparatur ad ipsam sicut imperfectum ad perfectum. Ergo non poterit simul vespertina cognitio esse cum matutina.Referencing norms: Q58A7Obiectio3, assert-h1c375fd075c23866198409f838465051765858ac4f489bfca45560fb985d1754, assert-h52a89c457caec00a9e0da41a00496d28e0d84b62af9509e05244d1266475b1dd
section/58-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2fd6ec1c72cf364c6b2b9e53cab9cd2079b93b556ad92b7ed8af4387946dba1fLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, cognitio vespertina dicitur, qua Angeli cognoscunt res in propria natura. Quod non potest ita intelligi quasi ex propria rerum natura cognitionem accipiant, ut haec praepositio in indicet habitudinem principii, quia non accipiunt Angeli cognitionem a rebus, ut supra habitum est. Relinquitur igitur quod hoc quod dicitur in propria natura, accipiatur secundum rationem cogniti, secundum quod subest cognitioni; ut scilicet cognitio vespertina in Angelis dicatur secundum quod cognoscunt esse rerum quod habent res in propria natura. Quod quidem per duplex medium cognoscunt, scilicet per species innatas, et per rationes rerum in verbo existentes. Non enim, videndo verbum, cognoscunt solum illud esse rerum quod habent in verbo; sed illud esse quod habent in propria natura; sicut Deus per hoc quod videt se, cognoscit esse rerum quod habent in propria natura. Si ergo dicatur cognitio vespertina secundum quod cognoscunt esse rerum quod habent in propria natura, videndo verbum; sic una et eadem secundum essentiam est cognitio vespertina et matutina, differens solum secundum cognita. Si vero cognitio vespertina dicatur secundum quod Angeli cognoscunt esse rerum quod habent in propria natura, per formas innatas; sic alia est cognitio vespertina et matutina. Et ita videtur intelligere Augustinus, cum unam ponat imperfectam respectu alterius.Referencing norms: Q58A7Respondeo, assert-h23c382c87f1c671cdae9855e228e34c49bc9ea4e0fcd39aad802bd05b734fb24
section/58-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:819ef4a2ec78680f83dba44cad79fbe6b4622e32b2c46545c2a2b9fc223993d4LA
In contrarium est quod dicit Augustinus, IV super Gen. ad Litt., quod multum interest inter cognitionem rei cuiuscumque in verbo Dei, et cognitionem eius in natura eius, ut illud merito pertineat ad diem, hoc ad vesperam.Referencing norms: assert-h2ee8c512e52d8e12bd1cf9c4316f4056bc1069538f4d35350b8bf312d300607f
question/58/prooemium · paragraph
la · official · sha256:519d1932b612f143a2cfec6b01b10289ada896c7dd245b3259514963b196ac72LA
Post haec considerandum est de modo angelicae cognitionis. Et circa hoc quaeruntur septem. Primo, utrum intellectus Angeli quandoque sit in potentia, quandoque in actu. Secundo, utrum Angelus possit simul intelligere multa. Tertio, utrum intelligat discurrendo. Quarto, utrum intelligat componendo et dividendo. Quinto, utrum in intellectu Angeli possit esse falsitas. Sexto, utrum cognitio Angeli possit dici matutina et vespertina. Septimo, utrum sit eadem cognitio matutina et vespertina, vel diversae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 59
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q59
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:0c7ff926d28d161cdec686ecef4d0593ed123d1cc7f2a9f0c545943269631843 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/59-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25e3bb7b1ab2f11593f52878dde469c3cb1eb3f07396d9e877d82f54097ef45eLA
Ad primum ergo dicendum quod aliter ratio transcendit sensum, et aliter intellectus rationem. Ratio enim transcendit sensum, secundum diversitatem cognitorum, nam sensus est particularium, ratio vero universalium. Et ideo oportet quod sit alius appetitus tendens in bonum universale, qui debetur rationi; et alius tendens in bonum particulare, qui debetur sensui. Sed intellectus et ratio differunt quantum ad modum cognoscendi, quia scilicet intellectus cognoscit simplici intuitu, ratio vero discurrendo de uno in aliud. Sed tamen ratio per discursum pervenit ad cognoscendum illud, quod intellectus sine discursu cognoscit, scilicet universale. Idem est ergo obiectum quod appetitivae proponitur et ex parte rationis, et ex parte intellectus. Unde in Angelis, qui sunt intellectuales tantum, non est appetitus superior voluntate.Referencing norms: Q59A1Ad1, assert-h040aa9508c0238fc6b422f2fefd6c730c12a625ebda7be56a82e5d66503c12df
section/59-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0f2e7d4019f74af175626c4acfcc6ef416c40751397db28ab51a5673402e7c2LA
Ad secundum dicendum quod, licet nomen appetitivae partis sit sumptum ab appetendo ea quae non habentur, tamen appetitiva pars non solum ad haec se extendit, sed etiam ad multa alia. Sicut et nomen lapidis sumptum est a laesione pedis, cum tamen lapidi non hoc solum conveniat. Similiter irascibilis potentia denominatur ab ira; cum tamen in ea sint plures aliae passiones, ut spes et audacia et huiusmodi.Referencing norms: Q59A1Ad2, assert-ha13f28199adbc62bc86838c43d2af9e707423f4556b503973cf75b1e7387b659
section/59-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a14d19806ce30b5aa936930d348c656ed233cd1e032da1a16b2147b44b967fa9LA
Ad tertium dicendum quod voluntas dicitur movens motum, secundum quod velle est motus quidam, et intelligere; cuiusmodi motum nihil prohibet in Angelis esse, quia talis motus est actus perfecti, ut dicitur in III de anima.Referencing norms: Q59A1Ad3, assert-h89c26b5a251f8545a3d5c3490ce102d0ac6069e8ecb3bde9ca9cef2fb8d0a20c
section/59-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0e994761b30a9a11b67c98038eaf9df31ba49178791def76bc45095228f26fd7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit voluntas. Quia, ut dicit philosophus, in III de anima, voluntas in ratione est. Sed in Angelis non est ratio, sed aliquid superius ratione. Ergo in Angelis non est voluntas, sed aliquid superius voluntate.Referencing norms: Q59A1Obiectio1, assert-h6e8baffcb91abd71eda154ce0e25b79656a5fda23b9277c7fbe48c19d9ca9d7a, assert-h921d26e8a314e4189b0b9329d6bd4bfa513d480048ea7716bdb69211fcb98ad0
section/59-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d283f70bd4e8f67df66f343f8049506209c93fb83c87a3366ceecc5e5d67fa0fLA
Praeterea, voluntas sub appetitu continetur, ut patet per philosophum, in III de anima. Sed appetitus est imperfecti, est enim eius quod nondum habetur. Cum igitur in Angelis, maxime in beatis, non sit aliqua imperfectio, videtur quod non sit in eis voluntas.Referencing norms: Q59A1Obiectio2, assert-h870fc97a5ea9daf1cbf2507bf9b8ea09ec4bbf835ec95a778a8b9b85b1e61999, assert-hd132f30b8140c041ce0f2b251be5f66c4eafb8834a0f64fff82de2c36a031ba6
section/59-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f3b3916d49e9ee7e86718c12e5a1fdac85eb925493d825c493a40123b632c043LA
Praeterea, philosophus dicit, in III de anima, quod voluntas est movens motum, movetur enim ab appetibili intellecto. Sed Angeli sunt immobiles; cum sint incorporei. Ergo in Angelis non est voluntas.Referencing norms: Q59A1Obiectio3, assert-ha098aa94603be249677838336355c5d7cd41ad6d66025df6958d8b2e074dff82, assert-hec6c515588163bf02e87eef625711c5f76bf945843b9e963f85797a77d761eed
section/59-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a643a39b8e38379c8b1012be3449a17f416d206082bb1e72dd13373f00c000eLA
Respondeo dicendum quod necesse est ponere in Angelis voluntatem. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod, cum omnia procedant ex voluntate divina, omnia suo modo per appetitum inclinantur in bonum, sed diversimode. Quaedam enim inclinantur in bonum, per solam naturalem habitudinem, absque cognitione, sicut plantae et corpora inanimata. Et talis inclinatio ad bonum vocatur appetitus naturalis. Quaedam vero ad bonum inclinantur cum aliqua cognitione; non quidem sic quod cognoscant ipsam rationem boni, sed cognoscunt aliquod bonum particulare; sicut sensus, qui cognoscit dulce et album et aliquid huiusmodi. Inclinatio autem hanc cognitionem sequens, dicitur appetitus sensitivus. Quaedam vero inclinantur ad bonum cum cognitione qua cognoscunt ipsam boni rationem; quod est proprium intellectus. Et haec perfectissime inclinantur in bonum; non quidem quasi ab alio solummodo directa in bonum, sicut ea quae cognitione carent; neque in bonum particulariter tantum, sicut ea in quibus est sola sensitiva cognitio; sed quasi inclinata in ipsum universale bonum. Et haec inclinatio dicitur voluntas. Unde cum Angeli per intellectum cognoscant ipsam universalem rationem boni, manifestum est quod in eis sit voluntas.Referencing norms: Q59A1Respondeo, assert-h5c3f1b0d9aa06e6728ad79c4ec90f255aada6610d16ae09859e91853c46b140b
section/59-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:1be241d0fdb4bb3633d77c604216258d94ba47b77c786966a96c76c1d824017bLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, X Lib. de Trin., quod imago Trinitatis invenitur in mente secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem. Imago autem Dei invenitur non solum in mente humana, sed etiam in mente angelica; cum etiam mens angelica sit capax Dei. Ergo in Angelis est voluntas.Referencing norms: assert-hed97e636bf3a51846ee176f29431cdd6161a9b76547c2806d464ce6015c30b12
section/59-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8445cfbbe9830e533c9a9d9e65c164e77f84b087e5b7235c73b3c0d511c54f33LA
Ad primum ergo dicendum quod corpus naturale per formam substantialem inclinatur in esse suum, sed in exterius inclinatur per aliquid additum, ut dictum est.Referencing norms: Q59A2Ad1, assert-heb9efe39127ad16661ed98ce9460c862dc30a9965da2634bd9e9b826301cb907
section/59-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:18fb24aa1bda8721673badb35c07d09f8983444cc2eefca3cb07f2f797ce629fLA
Ad secundum dicendum quod potentiae non diversificantur secundum materialem distinctionem obiectorum, sed secundum formalem distinctionem, quae attenditur secundum rationem obiecti. Et ideo diversitas secundum rationem boni et veri, sufficit ad diversitatem intellectus et voluntatis.Referencing norms: Q59A2Ad2, assert-h21f9cbad9f0c2850648a12e195bf94dcecf94da831f5e3bcc6c346cfd7ca6289
section/59-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8c5b5f3217e2bacd71378405354c05273ef582e6f5e115b4b426f0044f6fe67LA
Ad tertium dicendum quod, quia bonum et verum convertuntur secundum rem, inde est quod et bonum ab intellectu intelligitur sub ratione veri, et verum a voluntate appetitur sub ratione boni. Sed tamen diversitas rationum ad diversificandum potentias sufficit, ut dictum est.Referencing norms: Q59A2Ad3, assert-h1c163fb072414de78f627e2ac3803151f2744c10bce558fb76a7b05faf7347cc
section/59-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:0896cf65054d940a8f220843b7fc89b99e78e152c94001c7c4bf333ce9da258cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non differat voluntas ab intellectu et natura. Angelus enim est simplicior quam corpus naturale. Sed corpus naturale per suam formam inclinatur in suum finem, qui est eius bonum. Ergo multo magis Angelus. Forma autem Angeli est vel natura ipsa in qua subsistit, vel species quae est in intellectu eius. Ergo Angelus inclinatur in bonum per naturam suam, et per speciem intelligibilem. Haec autem inclinatio ad bonum pertinet ad voluntatem. Voluntas igitur Angeli non est aliud quam eius natura vel intellectus.Referencing norms: Q59A2Obiectio1, assert-h233b988f73315ae10b202b021c25c82b89e269d5f555246214742f9bc307fda4, assert-h597142f46d9d6112605f7a4463cbc38fd9dff1c837c4cc6edc90299f7a3b4811, assert-h673673b9df7aa5fc60ff9717cb3f98d11743f4cd728fa878232b57ccfcc1807d
section/59-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b9750ad8c86b89873290ded00e7acbb901a7dd7d283d707052bc659e7ad2b04dLA
Praeterea, obiectum intellectus est verum, voluntatis autem bonum. Bonum autem et verum non differunt realiter, sed secundum rationem tantum. Ergo voluntas et intellectus non differunt realiter.Referencing norms: Q59A2Obiectio2, assert-h6dd0a2a0fe2695a96fee89778aac68da64ad751233c10f9cacf0624e4fe00ca2
section/59-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3b702901c39a47dfb1eb93a43aebec1e5e4d0505f707dd1a38b8fdaabe47eab4LA
Praeterea, distinctio communis et proprii non diversificat potentias, eadem enim potentia visiva est coloris et albedinis. Sed bonum et verum videntur se habere sicut commune et proprium, nam verum est quoddam bonum, scilicet intellectus. Ergo voluntas, cuius obiectum est bonum, non differt ab intellectu, cuius obiectum est verum.Referencing norms: Q59A2Obiectio3, assert-h28f707fd1215a86998fc75ba21f242254b6e1ebb247e5a02d12c71eea889ba15, assert-hfd167a0691b387da9e6913bc50e907e3e08e873ca174407b6fe7aea6b6f9b780
section/59-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a4a680e56d2418e374441871d524eae3f0150e7926f7d6dbe6fad065f010d55bLA
Respondeo dicendum quod voluntas in Angelis est quaedam virtus vel potentia, quae nec est ipsa eorum natura, nec eorum intellectus. Et quod non sit eorum natura, apparet ex hoc, quod natura vel essentia alicuius rei intra ipsam rem comprehenditur, quidquid ergo se extendit ad id quod est extra rem, non est rei essentia. Unde videmus in corporibus naturalibus, quod inclinatio quae est ad esse rei, non est per aliquid superadditum essentiae; sed per materiam, quae appetit esse antequam illud habeat, et per formam, quae tenet rem in esse postquam fuerit. Sed inclinatio ad aliquid extrinsecum, est per aliquid essentiae superadditum, sicut inclinatio ad locum est per gravitatem vel levitatem, inclinatio autem ad faciendum sibi simile est per qualitates activas. Voluntas autem habet inclinationem in bonum naturaliter. Unde ibi solum est idem essentia et voluntas, ubi totaliter bonum continetur in essentia volentis; scilicet in Deo, qui nihil vult extra se nisi ratione suae bonitatis. Quod de nulla creatura potest dici; cum bonum infinitum sit extra essentiam cuiuslibet creati. Unde nec voluntas Angeli, nec alterius creaturae, potest esse idem quod eius essentia. Similiter nec potest esse idem quod intellectus Angeli vel hominis. Nam cognitio fit per hoc quod cognitum est in cognoscente, unde ea ratione se extendit eius intellectus in id quod est extra se, secundum quod illud quod extra ipsum est per essentiam, natum est aliquo modo in eo esse. Voluntas vero se extendit in id quod extra se est, secundum quod quadam inclinatione quodammodo tendit in rem exteriorem. Alterius autem virtutis est, quod aliquid habeat in se quod est extra se, et quod ipsum tendat in rem exteriorem. Et ideo oportet quod in qualibet creatura sit aliud intellectus et voluntas. Non autem in Deo, qui habet et ens universale et bonum universale in seipso. Unde tam voluntas quam intellectus est eius essentia.Referencing norms: Q59A2Respondeo, assert-h6ca2f26a064dac30b2703b51115e4d540b917c61255a2b992dd01060586b0e5d
section/59-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:3a0829f354e77692e71bd0f4f505f0f6ce8dce8d0327885d0aa51a0aec6f490fLA
Sed contra, voluntas in Angelis est bonorum tantum. Intellectus autem est bonorum et malorum, cognoscunt enim utrumque. Ergo voluntas in Angelis est aliud quam eius intellectus.Referencing norms: assert-he8836813b21194cd6ab8fbb567a3b00b60081e64d9c93e3cd0314feb66f81c73
section/59-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8b6fdbbf79d4e2229e8aafcad514b280959f83d68654d7b1f2fa4d09752dc638LA
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de electione secundum quod est hominis. Sicut autem aestimatio hominis in speculativis differt ab aestimatione Angeli in hoc, quod una est absque inquisitione, alia vero per inquisitionem; ita et in operativis. Unde in Angelis est electio; non tamen cum inquisitiva deliberatione consilii, sed per subitam acceptionem veritatis.Referencing norms: Q59A3Ad1, assert-hced5a46d93ff280cb9f8c6be55db57a1f3b96303c2431fb4016b6a28e5ce080b
section/59-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:65c137d89d300599744e753b4c27b787f21f17dfaab09b39cdc53d5cedc04c2eLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, cognitio fit per hoc quod cognita sunt in cognoscente. Ad imperfectionem autem alicuius rei pertinet, si non sit in ea id quod natum est in ea esse. Unde Angelus non esset perfectus in sua natura, si intellectus eius non esset determinatus ad omnem veritatem quam naturaliter cognoscere potest. Sed actus appetitivae virtutis est per hoc quod affectus inclinatur ad rem exteriorem. Non autem dependet perfectio rei ex omni re ad quam inclinatur, sed solum ex superiori. Et ideo non pertinet ad imperfectionem Angeli, si non habet voluntatem determinatam respectu eorum quae infra ipsum sunt. Pertineret autem ad imperfectionem eius, si indeterminate se haberet ad illud quod supra ipsum est.Referencing norms: Q59A3Ad2, assert-ha5c0b05d2e6e8333013d90f2fc370054a61a006c11145a9d41d137c37deb98b1
section/59-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a3e3ca0c19829dffb9e1c14f0897eb74ebcf23df0f0cdb78a81682994a70b62cLA
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium nobiliori modo est in superioribus Angelis, quam in inferioribus, sicut et iudicium intellectus. Tamen verum est quod ipsa libertas, secundum quod in ea consideratur quaedam remotio coactionis, non suscipit magis et minus, quia privationes et negationes non remittuntur nec intenduntur per se, sed solum per suam causam, vel secundum aliquam affirmationem adiunctam.Referencing norms: Q59A3Ad3, assert-h271d3a993c124d8d675fc99a8c31f1425494db0e08201c6c461f99f852f9bfd3
section/59-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:92f52164191ee856b55f6e67ddb302e9480f34cb82f8a6ad1a3a3382538df49eLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit liberum arbitrium. Actus enim liberi arbitrii est eligere. Sed electio non potest esse in Angelis, cum electio sit appetitus praeconsiliati, consilium autem est inquisitio quaedam ut dicitur in III Ethic.; Angeli autem non cognoscunt inquirendo, quia hoc pertinet ad discursum rationis. Ergo videtur quod in Angelis non sit liberum arbitrium.Referencing norms: Q59A3Obiectio1, assert-h31812b58d128a081594aff1886c44de02947846b4753d96fbcb119272aec4ac9, assert-h3d56da2ae282fc9e8cfb391b45ab905ca13f2e54bfe3575b068caca1977d3a13
section/59-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:233fb5bdaee12c564283fe82f36f9b4d844779b8b7efb846a848c7dfd40b178bLA
Praeterea, liberum arbitrium se habet ad utrumlibet. Sed ex parte intellectus non est aliquid se habens ad utrumlibet in Angelis, quia intellectus eorum non fallitur in naturalibus intelligibilibus, ut dictum est. Ergo nec ex parte appetitus liberum arbitrium in eis esse potest.Referencing norms: Q59A3Obiectio2, assert-h10adf1946753909d1e758419e2b0a2c8211a214166e835c318e0e7f42ecffb89, assert-h86e6be8bfb0720493cb3c6e1a9086e3e60a95368a5a4ddcd8727e0d5a5a2e9a7
section/59-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:99272d9d749813c6e7211d030113f9d86ed228a6a2445996b7e9979c937a42deLA
Praeterea, ea quae sunt naturalia in Angelis, conveniunt eis secundum magis et minus, quia in superioribus Angelis natura intellectualis est perfectior quam in inferioribus. Liberum autem arbitrium non recipit magis et minus. Ergo in Angelis non est liberum arbitrium.Referencing norms: Q59A3Obiectio3, assert-ha3c5ed9c2562f560aab0d69f44079133cf1bb3e3fbad129479ed8a70ad8c0cb2
section/59-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3d18cd9e24d2588b7e7c08ef63ce91873db95136bf0134f25c9af71153d0ef13LA
Respondeo dicendum quod quaedam sunt quae non agunt ex aliquo arbitrio, sed quasi ab aliis acta et mota, sicut sagitta a sagittante movetur ad finem. Quaedam vero agunt quodam arbitrio, sed non libero, sicut animalia irrationalia, ovis enim fugit lupum ex quodam iudicio, quo existimat eum sibi noxium; sed hoc iudicium non est sibi liberum, sed a natura inditum. Sed solum id quod habet intellectum, potest agere iudicio libero, inquantum cognoscit universalem rationem boni, ex qua potest iudicare hoc vel illud esse bonum. Unde ubicumque est intellectus, est liberum arbitrium. Et sic patet liberum arbitrium esse in Angelis etiam excellentius quam in hominibus, sicut et intellectum.Referencing norms: Q59A3Respondeo, assert-h1fa637e422cc0fd99707ec6518fd901055d16f2dce5feb44aa381f70f48556fa
section/59-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:e09f662a04d88515505024f31f0ad4ddd67af1503a50b57106dab4bce15ec070LA
Sed contra, libertas arbitrii ad dignitatem hominis pertinet. Sed Angeli digniores sunt hominibus. Ergo libertas arbitrii, cum sit in hominibus, multo magis est in Angelis.Referencing norms: assert-hbb8ed7b1ede1d4bb0c6cf640b2e8aebc0440cae6a8fe26fa297e20e704aff17a
section/59-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:780ed0f99bb43ec0636e2567230feae80c361f8f1fae8e7856e13728743bff3fLA
Ad primum ergo dicendum quod furor et concupiscentia metaphorice dicuntur esse in Daemonibus, sicut et ira quandoque Deo attribuitur, propter similitudinem effectus.Referencing norms: Q59A4Ad1, assert-h04924041e3cbb598d809dc9e176c16011eb9d9e1290a3803f528f4e8e3b768b6
section/59-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7089e89cbbbf56e25b3c18042310e584d87ed4756018ff547bd4ca3ae4e77bf1LA
Ad secundum dicendum quod amor et gaudium, secundum quod sunt passiones, sunt in concupiscibili, sed secundum quod nominant simplicem voluntatis actum, sic sunt in intellectiva parte; prout amare est velle bonum alicui, et gaudere est quiescere voluntatem in aliquo bono habito. Et universaliter nihil horum dicitur de Angelis secundum passionem, ut Augustinus dicit, IX de Civ. Dei.Referencing norms: Q59A4Ad2, assert-h8244da53bbafa33f5161c664ddaf54330b88f7bd307010d974f8b56e5953b485
section/59-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:25f86d2af52fe03ba4391ab49a2004db8619de6bfeb92f79c8fea03f01372ce0LA
Ad tertium dicendum quod caritas, secundum quod est virtus, non est in concupiscibili, sed in voluntate. Nam obiectum concupiscibilis est bonum delectabile secundum sensum, huiusmodi autem non est bonum divinum, quod est obiectum caritatis. Et eadem ratione dicendum est quod spes non est in irascibili, quia obiectum irascibilis est quoddam arduum quod est sensibile, circa quod non est spes quae est virtus, sed circa arduum divinum. Temperantia autem, secundum quod est virtus humana, est circa concupiscentias delectabilium sensibilium, quae pertinent ad vim concupiscibilem. Et similiter fortitudo est circa audacias et timores quae sunt in irascibili. Et ideo temperantia, secundum quod est virtus humana, est in concupiscibili, et fortitudo in irascibili. Sed hoc modo non sunt in Angelis. Non enim in eis sunt passiones concupiscentiarum, vel timoris et audaciae, quas oporteat per temperantiam et fortitudinem regulare. Sed temperantia in eis dicitur, secundum quod moderate suam voluntatem exhibent secundum regulam divinae voluntatis. Et fortitudo in eis dicitur, secundum quod voluntatem divinam firmiter exequuntur. Quod totum fit per voluntatem; et non per irascibilem et concupiscibilem.Referencing norms: Q59A4Ad3, assert-h2c06e4be6f8334abc72db5815dae0cd2bfff5d0318adf96a2d9076e48ae5a2df
section/59-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5adc2e046c053978654fe8daf6ddb37eb18cbf0983885566f18bc1d642c15265LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Angelis sit irascibilis et concupiscibilis. Dicit enim Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod in Daemonibus est furor irrationabilis et concupiscentia amens. Sed Daemones eiusdem naturae sunt cum Angelis, quia peccatum non mutavit in eis naturam. Ergo in Angelis est irascibilis et concupiscibilis.Referencing norms: Q59A4Obiectio1, assert-h84e90476b9561b2248e05741178fcbac7e61158ac6caa7cb1838bf68b4fb8f13, assert-h9c2a09675f1d690a8ac600443b449dcf5406c6bb0fe32415917c8db3f5dd39f6
section/59-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:dfa742e8eecf05cd2174982a17a6ff84dcb63bbf9c83a93d0459821d7efe2d03LA
Praeterea, amor et gaudium in concupiscibili sunt; ira vero, spes et timor in irascibili. Sed haec attribuuntur Angelis bonis et malis in Scripturis. Ergo in Angelis est irascibilis et concupiscibilis.Referencing norms: Q59A4Obiectio2, assert-hae371175ed65dd6d7b97d8c603f0a7ddeade76cdc4ee01a5c34805f98003747b, assert-hf27de1b1b09a8010ee2f276112273c8d79d8546f75d07593759ff025a6bcfcbd
section/59-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:f8f071fa8e9e70fc88390aecd86f6c9296cc4ef796253ab2531d62cf5712c178LA
Praeterea, virtutes quaedam dicuntur esse in irascibili et concupiscibili; sicut caritas et temperantia videntur esse in concupiscibili, spes autem et fortitudo in irascibili. Sed virtutes hae sunt in Angelis. Ergo in Angelis est concupiscibilis et irascibilis.Referencing norms: Q59A4Obiectio3, assert-habb0adc465ae425b67259253fb037e1b34706c32c7df3ffd08de79862a83271c, assert-hc26cae2b66c76eb87b21b4b3205a4e0553a56b8c6e6545ac070ceeb543407cc8
section/59-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42db4cc862ba711a85ad403b77dac84cad99cc740c9646074e2d8f0aacdeabeeLA
Respondeo dicendum quod intellectivus appetitus non dividitur per irascibilem et concupiscibilem, sed solum appetitus sensitivus. Cuius ratio est quia cum potentiae non distinguantur secundum distinctionem materialem obiectorum, sed solum secundum rationem formalem obiecti; si alicui potentiae respondeat aliquod obiectum secundum rationem communem, non erit distinctio potentiarum secundum diversitatem propriorum quae sub illo communi continentur. Sicut si proprium obiectum potentiae visivae est color secundum rationem coloris, non distinguuntur plures potentiae visivae secundum differentiam albi et nigri, sed si proprium obiectum alicuius potentiae esset album inquantum album, distingueretur potentia visiva albi a potentia visiva nigri. Manifestum est autem ex dictis quod obiectum appetitus intellectivi, qui voluntas dicitur, est bonum secundum communem boni rationem, nec potest esse aliquis appetitus nisi boni. Unde in parte intellectiva appetitus non dividitur secundum distinctionem aliquorum particularium bonorum; sicut dividitur appetitus sensitivus, qui non respicit bonum secundum communem rationem, sed quoddam particulare bonum. Unde, cum in Angelis non sit nisi appetitus intellectivus, eorum appetitus non distinguitur per irascibilem et concupiscibilem, sed remanet indivisus; et vocatur voluntas.Referencing norms: Q59A4Respondeo, assert-h2bc76684f5f77c2009354574b7f42919271b491afcf0207152ee208c08b04a2e
section/59-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a796734a940f3954a8ee3de5f964f61555df74f1e1308e9fb4f44f8f0b6e990dLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod irascibilis et concupiscibilis sunt in parte sensitiva; quae non est in Angelis. Ergo in eis non est irascibilis et concupiscibilis.Referencing norms: assert-hb4422cb23b2719b02c3a643aca2c06e8eafb189bafd399036e4027bfa4cca34c
question/59/prooemium · paragraph
la · official · sha256:4bb5235cc6e6c72acdc56b76497e439f69d231bab988c29d7fd8f5ee4146ba42LA
Consequenter considerandum est de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum. Et primo considerabimus de ipsa voluntate secundo, de motu eius, qui est amor sive dilectio. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum in Angelis sit voluntas. Secundo, utrum voluntas Angeli sit ipsa natura eorum, vel etiam ipse intellectus eorum. Tertio, utrum in Angelis sit liberum arbitrium. Quarto, utrum in eis sit irascibilis et concupiscibilis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 60
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q60
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:f3cb5b182fecc4070fd74382802084a6d6de9fa0b59b7b689300fb98380f90dd | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 43
section/60-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f29b5020692f3484a59d4e3aae90956c75c9fa0127c1ed85579d3832f04fe4d5LA
Ad primum ergo dicendum quod intellectualis amor dividitur contra naturalem qui est solum naturalis, inquantum est naturae quae non addit supra rationem naturae perfectionem sensus aut intellectus.Referencing norms: Q60A1Ad1, assert-h4b0c590d6d3385a422934ced3b2c9706c5d08337d07be63517c4c56c9e0f15fd
section/60-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:35946532adcf69ced5167375f02c748abb5d9ce66ae23dd77ac996188a6653f5LA
Ad secundum dicendum quod omnia quae sunt in toto mundo, aguntur ab aliquo, praeter primum agens, quod ita agit quod nullo modo ab alio agitur, in quo est idem natura et voluntas. Et ideo non est inconveniens si Angelus agatur, inquantum inclinatio naturalis est sibi indita ab auctore suae naturae. Non tamen sic agitur quod non agat; cum habeat liberam voluntatem.Referencing norms: Q60A1Ad2, assert-h2ef7937a62e76f101e5857871d5e80d2f97058f89e081bf729e2a3c75b84e554
section/60-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5f1f0af09415edba0954ac95e4b2ef64f8323619f441c4f570fa76fc0b54bb3eLA
Ad tertium dicendum quod, sicut cognitio naturalis semper est vera ita dilectio naturalis semper est recta, cum amor naturalis nihil aliud sit quam inclinatio naturae indita ab auctore naturae. Dicere ergo quod inclinatio naturalis non sit recta, est derogare auctori naturae. Alia tamen est rectitudo naturalis dilectionis, et alia est rectitudo caritatis et virtutis, quia una rectitudo est perfectiva alterius. Sicut etiam alia est veritas naturalis cognitionis; et alia est veritas cognitionis infusae vel acquisitae.Referencing norms: Q60A1Ad3, assert-hf1cc4062e6fdb09aa0d4e4379bee655b9f572aab969c971721fae1faffe2b435
section/60-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4f3dde8780efaead52b38c04b9eee3a16b524f82534947058c54755039f9f548LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit amor vel dilectio naturalis. Amor enim naturalis dividitur contra intellectualem; ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Sed amor Angeli est intellectualis. Ergo non est naturalis.Referencing norms: Q60A1Obiectio1, assert-h36cce5b6c4e4d974982b19ca2f17a5a86fdc231fb6644ff16ec7d6ad065b7bd1, assert-h7259652e6c186586d7672534f056603ce39ada09e6465b3dab8d7adcb14652e1
section/60-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e36e9af87f8d21ab9337a88d8ac577adb89abad77c48a484f2d9ddf47b7df236LA
Praeterea, ea quae amant amore naturali, magis aguntur quam agant, nihil enim habet dominium suae naturae. Sed Angeli non aguntur, sed agunt; cum sint liberi arbitrii, ut ostensum est. Ergo in Angelis non est amor seu dilectio naturalis.Referencing norms: Q60A1Obiectio2, assert-h65c0c13ee532dd3556dfdbc3c97304388a7daeeae09d00eb75fa82b5f1a687ef, assert-h9ed463e202b0d6d37029faf2961bee6f4c9f1edd56cd1da24b2de373959b354b
section/60-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:624e19e5685b2a65b66f9a09fc0bf3058a8b51602c96448cf6bdd779d014235fLA
Praeterea, omnis dilectio aut est recta, aut non recta. Dilectio autem recta pertinet ad caritatem, dilectio autem non recta pertinet ad iniquitatem. Neutrum autem horum pertinet ad naturam, quia caritas est supra naturam, iniquitas autem est contra naturam. Ergo nulla dilectio naturalis est in Angelis.Referencing norms: Q60A1Obiectio3, assert-hd32625eab453710351ae1d9dd3b51a78ceb393b2c624225de29bcab78635bd67
section/60-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d4db9e2b083ad6d185f84b7bb6730aea4b946a864fc5febbf1da0af6947c7f55LA
Respondeo dicendum quod necesse est in Angelis ponere dilectionem naturalem. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod semper prius salvatur in posteriori. Natura autem prior est quam intellectus, quia natura cuiuscumque rei est essentia eius. Unde id quod est naturae, oportet salvari etiam in habentibus intellectum. Est autem hoc commune omni naturae, ut habeat aliquam inclinationem, quae est appetitus naturalis vel amor. Quae tamen inclinatio diversimode invenitur in diversis naturis, in unaquaque secundum modum eius. Unde in natura intellectuali invenitur inclinatio naturalis secundum voluntatem; in natura autem sensitiva, secundum appetitum sensitivum, in natura vero carente cognitione, secundum solum ordinem naturae in aliquid. Unde cum Angelus sit natura intellectualis, oportet quod in voluntate eius sit naturalis dilectio.Referencing norms: Q60A1Respondeo, assert-hd782e0db7eb6ce5028166cebab3bc8ec02cec24c8d64144e6ef32eaacb636314
section/60-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:57ff4219401801d52ece707be41ab91e31c5e8810318072710a16317edfe565bLA
Sed contra est quod dilectio sequitur cognitionem, nihil enim amatur nisi cognitum, ut Augustinus dicit, X de Trin. Sed in Angelis est cognitio naturalis. Ergo et dilectio naturalis.Referencing norms: assert-hb553562eed17886b774aeeda3164cb568a3c7aa7370bd15ecbbcda0e3b6e154e
section/60-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2ba5811c7e79835354a516c8effad31c2194050978e86ddd0cbe9f0b86bed8a7LA
Ad primum ergo dicendum quod non omnis dilectio electiva est amor rationalis, secundum quod rationalis amor dividitur contra intellectualem. Dicitur enim sic amor rationalis, qui sequitur cognitionem ratiocinativam, non omnis autem electio consequitur discursum rationis, ut supra dictum est, cum de libero arbitrio ageretur; sed solum electio hominis. Unde ratio non sequitur.Referencing norms: Q60A2Ad1, assert-hcf62c7cde4a2a2e59d1a42cc0c44fd9cf065791d4fb8d5e5fa8cdd45b2829285
section/60-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0816ba9a84edecdc38a357b05f04bad067ea8eaae00d1c10f03b73b4b981231bLA
Ad secundum patet responsio ex dictis.Referencing norms: Q60A2Ad2, assert-h62fa9d1f12dde66764dde4f78499fe3ad9ef81041435481e48747a207eeb165c
section/60-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0676a0f83fa98d36293fcc935da5c4e63c8767c55bd99f35de582ccb8bc11149LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sit dilectio electiva. Dilectio enim electiva videtur esse amor rationalis, cum electio sequatur consilium, quod in inquisitione consistit, ut dicitur in III Ethic. Sed rationalis amor dividitur contra intellectualem (qui est proprius Angelorum); ut dicitur IV cap. de Div. Nom. Ergo in Angelis non est dilectio electiva.Referencing norms: Q60A2Obiectio1, assert-h2e87bc5d6d183bfcacdae7874b0a14785fa5b513923325dfc6d6cd556b00b8a5, assert-h308ef0eb54d7db79f3ebd56d53486705c3665b3ea69e988aceecef1d24fdeee2
section/60-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:276bd653c7b1e35c270c6aa59c5efe00183b36b7fad260642f7992094701e73cLA
Praeterea, in Angelis non est nisi cognitio naturalis, praeter cognitionem infusam, quia non discurrunt de principiis ad acquirendum conclusiones. Et sic ad omnia quae naturaliter cognoscere possunt, sic se habent sicut intellectus noster ad prima principia quae naturaliter cognoscere potest. Sed dilectio sequitur cognitionem, ut dictum est. Ergo in Angelis, praeter dilectionem gratuitam, non est nisi dilectio naturalis. Non ergo electiva.Referencing norms: Q60A2Obiectio2, assert-h5de4be41625ee727ba698b4e1f658ec8d6b0759fca2be1958846ee7ebbac4181, assert-hb2965762a653a279e0a0e55c4acc06a462b14b508ae7c38ec38c52a691cf7779, assert-hcc77574a67f6944194d4ace0cf6e001f6f1050af4d8673f7df0cb1051eb86c6e
section/60-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bce258ef38b61399663484f351767f4a272eaa1445ba8f73954c08e2d8d41783LA
Respondeo dicendum quod in Angelis est quaedam dilectio naturalis et quaedam electiva. Et naturalis dilectio in eis est principium electivae, quia semper id quod pertinet ad prius, habet rationem principii; unde, cum natura sit primum quod est in unoquoque, oportet quod id quod ad naturam pertinet, sit principium in quolibet. Et hoc apparet in homine et quantum ad intellectum, et quantum ad voluntatem. Intellectus enim cognoscit principia naturaliter, et ex hac cognitione causatur in homine scientia conclusionum, quae non cognoscuntur naturaliter ab homine, sed per inventionem vel doctrinam. Similiter in voluntate finis hoc modo se habet, sicut principium in intellectu, ut dicitur in II Physic. Unde voluntas naturaliter tendit in suum finem ultimum, omnis enim homo naturaliter vult beatitudinem. Et ex hac naturali voluntate causantur omnes aliae voluntates, cum quidquid homo vult, velit propter finem. Dilectio igitur boni quod homo naturaliter vult sicut finem, est dilectio naturalis, dilectio autem ab hac derivata, quae est boni quod diligitur propter finem, est dilectio electiva. Hoc tamen differenter se habet ex parte intellectus, et voluntatis. Quia, sicut supra dictum est, cognitio intellectus fit secundum quod res cognitae sunt in cognoscente. Est autem ex imperfectione intellectualis naturae in homine, quod non statim eius intellectus naturaliter habet omnia intelligibilia, sed quaedam, a quibus in alia quodammodo movetur. Sed actus appetitivae virtutis est, e converso, secundum ordinem appetentis ad res. Quarum quaedam sunt secundum se bona, et ideo secundum se appetibilia, quaedam vero habent rationem bonitatis ex ordine ad aliud, et sunt appetibilia propter aliud. Unde non est ex imperfectione appetentis, quod aliquid appetat naturaliter ut finem, et aliquid per electionem, ut ordinatur in finem. Quia igitur natura intellectualis in Angelis perfecta est, invenitur in eis sola cognitio naturalis, non autem ratiocinativa, sed invenitur in eis dilectio et naturalis et electiva. Haec autem dicta sunt, praetermissis his quae supra naturam sunt, horum enim natura non est principium sufficiens. De his autem infra dicetur.Referencing norms: Q60A2Respondeo, assert-h266e06c89759f6ff3882eb44700278e23a6797f5cc74ccfee0ed33dfee33f4a0
section/60-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:950e1b4308484e800dff69c1c127764e9ba4c539c9f0dd6fb1e209e527928b4cLA
Sed contra, naturalibus neque meremur neque demeremur. Sed Angeli sua dilectione aliqua merentur, vel demerentur. Ergo in eis est aliqua dilectio electiva.Referencing norms: assert-hae879d9250d0469336d4aa4a160dcade355404c8dc9a9d5204e5d52d4ac19e4f
section/60-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:977ec556f57b70e33a88e42066ddba5128b9fd9d97912c3bb77d1dce305890dfLA
Ad primum ergo dicendum quod Angelus aut homo non diligit se dilectione naturali et electiva secundum idem; sed secundum diversa, ut dictum est.Referencing norms: Q60A3Ad1, assert-h46eb7c2db37747f517f046cf291e33a6f2e4a5110d654ad3ff65327295307021
section/60-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0d702a788676f3b67e0dd38f95b75dfd1b37fd58ed8e82c3c5a6074debaaf5d5LA
Ad secundum dicendum quod, sicut plus est esse unum quam uniri, ita amor magis est unus ad seipsum, quam ad diversa quae ei uniuntur. Sed ideo Dionysius usus fuit nomine unitionis et concretionis, ut ostenderet derivationem amoris a se in alia, sicut ab uno derivatur unitio.Referencing norms: Q60A3Ad2, assert-h79158c727679061c54f8ff4bdab9089ec7f30d6c0b5e8a217f2ec096e156d62b
section/60-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:835628e039f61a6867710d6f53a828539a1400c383731a8c312c7bfa2e9aa1f6LA
Ad tertium dicendum quod, sicut amor est actio manens in agente, ita est motus manens in amante, non autem tendens in aliquid aliud ex necessitate; sed potest reflecti super amantem, ut amet seipsum, sicut et cognitio reflectitur in cognoscentem, ut cognoscat seipsum.Referencing norms: Q60A3Ad3, assert-he00b8ab17369cf0bd3d98014bd28f5cbc78733653f9bbc7cbd3cc352c5fa0d0a
section/60-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e52de23813d40f21c4371036c605e0d2760c47df54045214c14395a9b30fd7edLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus non diligat seipsum dilectione naturali et electiva. Dilectio enim naturalis est ipsius finis, sicut dictum est; dilectio autem electiva, eorum quae sunt ad finem. Sed idem non potest esse finis et ad finem, respectu eiusdem. Ergo non potest esse eiusdem dilectio naturalis et electiva.Referencing norms: Q60A3Obiectio1, assert-h0cbe17130534ae760c4ec1f3bf32e3918bd22a74a7596a2c4f4694db2dd1f69c, assert-h99ef490ce86e917b8089051481026febabb23f6f07b95481b43d13425917ee62
section/60-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1b6b6ef7073927ba0b8f82c0c674b13ddefd3fa3d0b9407b0c3f1600a86d1f46LA
Praeterea, amor est virtus unitiva et concretiva, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Sed unitio et concretio est diversorum in unum reductorum. Ergo non potest Angelus diligere seipsum.Referencing norms: Q60A3Obiectio2, assert-h9e1b7917a48ee1a5420491079ac7d4e95c379795acb0fbd66cde7f5defcea7bf, assert-hb9d01f26cfe51b9e762ed1a564244d4e2dfe15df5f7a236a6d6a156dec7cd9ce
section/60-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b2eac6cc106e9daff6fa53e453896795307a6cc88c94c77b412bc4c96fd7b9d1LA
Praeterea, dilectio est quidam motus. Sed omnis motus in alterum tendit. Ergo videtur quod Angelus non possit amare seipsum dilectione naturali, nec electiva.Referencing norms: Q60A3Obiectio3, assert-h2c42377dbb5b6c97abeea0a3c87f6488cd94dc09e32ace753fcaf2b6e4d763fd, assert-hfb1523589cb089498c09fad02d5c15f59aa7b13c7494c318db698cd7879cb00b
section/60-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:728865620d65bc115ddbc3d6d229bc593d44a977714e4787562fb4bc7f2d6ac8LA
Respondeo dicendum quod, cum amor sit boni, bonum autem sit et in substantia et in accidente, ut patet I Ethic., dupliciter aliquid amatur, uno modo, ut bonum subsistens; alio modo, ut bonum accidentale sive inhaerens. Illud quidem amatur ut bonum subsistens, quod sic amatur ut ei aliquis velit bonum. Ut bonum vero accidentale seu inhaerens amatur id quod desideratur alteri, sicut amatur scientia, non ut ipsa sit bona, sed ut habeatur. Et hunc modum amoris quidam nominaverunt concupiscentiam, primum vero amicitiam. Manifestum est autem quod in rebus cognitione carentibus, unumquodque naturaliter appetit consequi id quod est sibi bonum; sicut ignis locum sursum. Unde et Angelus et homo naturaliter appetunt suum bonum et suam perfectionem. Et hoc est amare seipsum. Unde naturaliter tam Angelus quam homo diligit seipsum, inquantum aliquod bonum naturali appetitu sibi desiderat. Inquantum vero sibi desiderat aliquod bonum per electionem, intantum amat seipsum dilectione electiva.Referencing norms: Q60A3Respondeo, assert-hfbdd2338f7d1a8b4b6108acd544c7ce8c42dc7194404dbe091b3bd5d9bddac3f
section/60-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7d41d81c91c461fceb8bd31f14f215a963d45018084de89e543d998c1eb2135eLA
Sed contra est quod philosophus dicit, IX Ethic., quod amicabilia quae sunt ad alterum, veniunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum.Referencing norms: assert-hf32539fa789f1ab90178ec4078ceffdb3d8634931681262a379609b800a89206
section/60-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba729f6633f37dcfcc07a1a18ecfd507ea2ee6af10f507092c073d989708c02fLA
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dico sicut seipsum, potest uno modo determinare cognitionem seu dilectionem ex parte cogniti et dilecti. Et sic cognoscit alium sicut seipsum, quia cognoscit alium esse, sicut cognoscit seipsum esse. Alio modo potest determinare cognitionem et dilectionem ex parte diligentis et cognoscentis. Et sic non cognoscit alium sicut seipsum, quia se cognoscit per suam essentiam, alium autem non per eius essentiam. Et similiter non diligit alium sicut seipsum, quia seipsum diligit per suam voluntatem, alium autem non diligit per eius voluntatem.Referencing norms: Q60A4Ad1, assert-h6ed0860718c3c95ba51cb1c644d5aa168a92920a0710e4ba37ef68c2461a2d02
section/60-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:94c4b4e3d2754f04db4ef57e91138d4fdb7ecf1f4e77aaaa611aa48262dce5c3LA
Ad secundum dicendum quod ly sicut non designat aequalitatem, sed similitudinem. Cum enim dilectio naturalis super unitatem naturalem fundetur, illud quod est minus unum cum eo, naturaliter minus diligit. Unde naturaliter plus diligit quod est unum numero, quam quod est unum specie vel genere. Sed naturale est quod similem dilectionem habeat ad alium sicut ad seipsum, quantum ad hoc, quod sicut seipsum diligit inquantum vult sibi bonum, ita alium diligat inquantum vult eius bonum.Referencing norms: Q60A4Ad2, assert-ha107bec6ea864591efe49c6b0065ea6e47cc8a807fac2f3522bee2fc857de543
section/60-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:603e2b6bf22c4363a806e769a73ecfc77be73e741bcc077aa3d08b2c07c64467LA
Ad tertium dicendum quod dilectio naturalis dicitur esse ipsius finis, non tanquam cui aliquis velit bonum; sed tanquam bonum quod quis vult sibi, et per consequens alii, inquantum est unum sibi. Nec ista dilectio naturalis removeri potest etiam ab Angelis malis, quin dilectionem naturalem habeant ad alios Angelos, inquantum cum eis communicant in natura. Sed odiunt eos, inquantum diversificantur secundum iustitiam et iniustitiam.Referencing norms: Q60A4Ad3, assert-h02a68e16a1080c6cd53a512f01af2b0235d450021a16879f43b128e1d5fbaa43
section/60-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c9c978942c1d86278827aa9ca786a00cde5ce6f42795d1414accca42c601893dLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus non diligat naturali dilectione alium sicut seipsum. Dilectio enim sequitur cognitionem. Sed unus Angelus non cognoscit alium sicut seipsum, quia seipsum cognoscit per suam essentiam, alium vero per eius similitudinem, ut supra dictum est. Ergo videtur quod unus Angelus non diligat alium sicut seipsum.Referencing norms: Q60A4Obiectio1, assert-h3bed86ffc5e79c3a207abb8f32ced2aaf933f7359817a85db9aaeb176e2533e1, assert-h70e68cee4a3b1ae0a5eaa9d038d10c47ca2ed015d683683e758aa2626de220b2
section/60-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:972db9fe907482cad8783127587181c1c962e354d8d30d209bb2b34819f9df5fLA
Praeterea, causa est potior causato, et principium eo quod ex principio derivatur. Sed dilectio quae est ad alium, derivatur ab ea quae est ad seipsum; sicut dicit philosophus, IX Ethic. Ergo Angelus non diligit alium sicut seipsum, sed seipsum magis.Referencing norms: Q60A4Obiectio2, assert-hd15fb6eb74b0994393712e49c77392235cb842e067f4aaa62da75de25364b848, assert-hdb999ed8a5af5e8da9999a9c5a875393a520c7950e35f43a58d33a23ddd77e79
section/60-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:18be19c84a93f51ee158f30a8cad067fa58443618f6f184dfd949e7fe1f1ab95LA
Praeterea, dilectio naturalis est alicuius tanquam finis; et non potest removeri. Sed unus Angelus non est finis alterius; et iterum haec dilectio potest removeri, ut patet in Daemonibus, qui non diligunt bonos Angelos. Ergo unus Angelus non diligit alium naturali dilectione sicut seipsum.Referencing norms: Q60A4Obiectio3, assert-h677f3c7c5bba97acbd50783d8044889d27119dc3edadf5ad6185b54bcdd5c616, assert-h9223604e35506ccdf34b93ad19758db93d8f1c09a3df28568fb0003e67712bc7
section/60-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:236f3bb38f508ebd32c7048d537c8832cf01ec55794a804c5e881e050822ca9eLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Angelus et homo naturaliter seipsum diligit. Illud autem quod est unum cum aliquo, est ipsummet, unde unumquodque diligit id quod est unum sibi. Et si quidem sit unum sibi unione naturali, diligit illud dilectione naturali, si vero sit unum secum unione non naturali, diligit ipsum dilectione non naturali. Sicut homo diligit civem suum dilectione politicae virtutis; consanguineum autem suum dilectione naturali, inquantum est unum cum eo in principio generationis naturalis. Manifestum est autem quod id quod est unum cum aliquo, genere vel specie, est unum per naturam. Et ideo dilectione naturali quaelibet res diligit id quod est secum unum secundum speciem, inquantum diligit speciem suam. Et hoc etiam apparet in his quae cognitione carent, nam ignis naturalem inclinationem habet ut communicet alteri suam formam, quod est bonum eius; sicut naturaliter inclinatur ad hoc quod quaerat bonum suum, ut esse sursum. Sic ergo dicendum est quod unus Angelus diligit alium naturali dilectione, inquantum convenit cum eo in natura. Sed inquantum convenit cum eo in aliquibus aliis vel etiam inquantum differt ab eo secundum quaedam alia, non diligit eum naturali dilectione.Referencing norms: Q60A4Respondeo, assert-h7145633494a0a401c4ba6497eeff2006e66ccdafdb682e9b1361894d3bd01a6e
section/60-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:81e8b49ec94d155ca9d21819f23517ec2cc34dc09134b1256e591c47738b5f4cLA
Sed contra est, quia illud quod invenitur in omnibus, etiam ratione carentibus, videtur esse naturale. Sed sicut dicitur Eccli. XIII, omne animal diligit sibi simile. Ergo Angelus diligit naturaliter alium sicut seipsum.Referencing norms: assert-h2803ae5433bbdbc7ea40ca85a9544ea61d275fb24a781d7a539b8b5ef16aeb4a
section/60-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5a4af361c1132afb2cfaaa7c6896c3571d2223091ab98f287bf4504342b5a8ebLA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit in his quae ex aequo dividuntur, quorum unum non est alteri ratio existendi et bonitatis, in talibus enim unumquodque diligit naturaliter magis seipsum quam alterum, inquantum est magis sibi ipsi unum quam alteri. Sed in illis quorum unum est tota ratio existendi et bonitatis alii, magis diligitur naturaliter tale alterum quam ipsum; sicut dictum est quod unaquaeque pars diligit naturaliter totum plus quam se. Et quodlibet singulare naturaliter diligit plus bonum suae speciei, quam bonum suum singulare. Deus autem non solum est bonum unius speciei, sed est ipsum universale bonum simpliciter. Unde unumquodque suo modo naturaliter diligit Deum plus quam seipsum.Referencing norms: Q60A5Ad1, assert-h97433147baf0c7cccd1edac7d48584d81b02f2bc39a18cc1b1dd40a190977674
section/60-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:42d5e345b8ca87a2946ae6d7df9e249e041b4cfdc64add7683e84637ad42966fLA
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur quod Deus diligitur ab Angelo inquantum est ei bonus, si ly inquantum dicat finem, sic falsum est, non enim diligit naturaliter Deum propter bonum suum, sed propter ipsum Deum. Si vero dicat rationem amoris ex parte amantis, sic verum est, non enim esset in natura alicuius quod amaret Deum, nisi ex eo quod unumquodque dependet a bono quod est Deus.Referencing norms: Q60A5Ad2, assert-hf3b8e2371e003a7953796d1533031eff001deea61d308a65f961867c97cabe88
section/60-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:713c7b692f39a7368116d2748211ae78fe136aaa220bd2f116ae54c4b33a9580LA
Ad tertium dicendum quod natura reflectitur in seipsam non solum quantum ad id quod est ei singulare, sed multo magis quantum ad commune, inclinatur enim unumquodque ad conservandum non solum suum individuum, sed etiam suam speciem. Et multo magis habet naturalem inclinationem unumquodque in id quod est bonum universale simpliciter.Referencing norms: Q60A5Ad3, assert-h6bb634e42ea1826139a62d0d995ad202ffe90d8b135e1d6eb9593cc83fab8ea7
section/60-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bd134040be294941ffd18cc6820d03c17aa2e9f012da7033dd55c6f5cd46f079LA
Ad quartum dicendum quod Deus, secundum quod est universale bonum, a quo dependet omne bonum naturale, diligitur naturali dilectione ab unoquoque. Inquantum vero est bonum beatificans naturaliter omnes supernaturali beatitudine, sic diligitur dilectione caritatis.Referencing norms: Q60A5Ad4, assert-h18bae3f158457dc22af744604c706657b44ff2e82bc15048dbdf745f696fff28
section/60-5/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a260769372bb058fc6907baf954278daea0d042cd4395de953e050c81a61888LA
Ad quintum dicendum quod, cum in Deo sit unum et idem eius substantia et bonum commune, omnes qui vident ipsam Dei essentiam, eodem motu dilectionis moventur in ipsam Dei essentiam prout est ab aliis distincta, et secundum quod est quoddam bonum commune. Et quia inquantum est bonum commune, naturaliter amatur ab omnibus; quicumque videt eum per essentiam, impossibile est quin diligat ipsum. Sed illi qui non vident essentiam eius, cognoscunt eum per aliquos particulares effectus, qui interdum eorum voluntati contrariantur. Et sic hoc modo dicuntur odio habere Deum, cum tamen, inquantum est bonum commune omnium, unumquodque naturaliter diligat plus Deum quam seipsum.Referencing norms: Q60A5Ad5, assert-hf93158af9ed8d55c2ca92c0d6d74348392ba4c18dd51001459fe28f7927f293a
section/60-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:372eb5351bf1c294eba435673801c6a8edb9bb8b33ec62c561790ca40e1c0dd7LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angelus naturali dilectione non diligat Deum plus quam seipsum. Quia, ut dictum est, dilectio naturalis fundatur super unione naturali. Sed natura divina maxime distat a natura Angeli. Ergo naturali dilectione Angelus minus diligit Deum quam se, vel etiam alium Angelum.Referencing norms: Q60A5Obiectio1, assert-ha20d200de05ae65d810d5563855be78da13ec087b35fb5bed4af60cb169a9742, assert-hb12fa55e5a9d3fed9b8570120fe8adb61c61a3f3e47d29c3668328fc6eacd02d
section/60-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9f2bf7b7ad3519551d2ceae4c528d598a83559ccdcba1e9631ca026a7568e1b7LA
Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed naturali dilectione quilibet diligit alium propter se, unumquodque enim diligit aliquid inquantum est bonum sibi. Ergo dilectione naturali Angelus non diligit Deum plus quam seipsum.Referencing norms: Q60A5Obiectio2, assert-h4c60976bffdacd27cc8221120bb2955f95f10bdb1d6c5aa32bcb7cdcc4cbe164, assert-h78b9f4218a5cbec4fa9437f86da94c4d68af4aeecc42cec481a422a74262c3ff
section/60-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cfa76d1fa8c4f8f1ba48c4ecadc54a2f25dc61f0ec9ac6c0fc7a3dff890d25c6LA
Praeterea, natura reflectitur in seipsam, videmus enim quod omne agens naturaliter agit ad conservationem sui. Non autem reflecteretur in seipsam natura, si tenderet in aliud plus quam in seipsam. Non ergo naturali dilectione diligit Angelus Deum plus quam se.Referencing norms: Q60A5Obiectio3, assert-hc44ac30578c0b50c6e26d00ae5c16b6afc8732c64db30c6c81696714ba6c7369
section/60-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d3887a206791e1abbf5052c785a3124cbd4ba0c61f00203571409409d4c163c3LA
Praeterea, hoc videtur esse proprium caritatis, ut aliquis Deum plus quam seipsum diligat. Sed dilectio caritatis non est naturalis in Angelis, sed diffunditur in cordibus eorum per spiritum sanctum, qui datus est eis, ut dicit Augustinus, XII de Civ. Dei. Ergo non diligunt Deum Angeli dilectione naturali plus quam seipsos.Referencing norms: Q60A5Obiectio4, assert-hb77ac56a0b070b3943d0d7b941cb324f849b0647b1f57dc058ab69b758b82a4c, assert-hf17dc8d57eda7eaf00f389a83b96beffc4a215c09ed3a2d9cca1ea57aadc8edf
section/60-5/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9ef69c60fb5a447e08803654858f86ea5360fe9fc59de7d4bfc3093d541f77c1LA
Praeterea, dilectio naturalis semper manet, manente natura. Sed diligere Deum plus quam seipsum non manet in peccante Angelo vel homine, quia, ut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, fecerunt civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad Dei contemptum, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui. Ergo diligere Deum supra seipsum non est naturale.Referencing norms: Q60A5Obiectio5, assert-h96de80ccff02c903edf413aecc1b6d92a34c182419a964b86bde37ebcb319b85, assert-heff81abf0cfc7c4d19570ec2cb244a0d23559fea801b82346073a65dbf4325c2
section/60-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0777f67d3813d23fed90657293f53b48d8e424928973c31a640314a28508fd22LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod Angelus naturali dilectione diligit Deum plus quam se, amore concupiscentiae, quia scilicet plus appetit sibi bonum divinum quam bonum suum. Et quodammodo amore amicitiae, inquantum scilicet Deo vult naturaliter Angelus maius bonum quam sibi, vult enim naturaliter Deum esse Deum, se autem vult habere naturam propriam. Sed simpliciter loquendo, naturali dilectione plus diligit se quam Deum, quia intensius et principalius naturaliter diligit se quam Deum. Sed falsitas huius opinionis manifeste apparet, si quis in rebus naturalibus consideret ad quid res naturaliter moveatur, inclinatio enim naturalis in his quae sunt sine ratione, demonstrat inclinationem naturalem in voluntate intellectualis naturae. Unumquodque autem in rebus naturalibus, quod secundum naturam hoc ipsum quod est, alterius est, principalius et magis inclinatur in id cuius est, quam in seipsum. Et haec inclinatio naturalis demonstratur ex his quae naturaliter aguntur, quia unumquodque, sicut agitur naturaliter, sic aptum natum est agi, ut dicitur in II Physic. Videmus enim quod naturaliter pars se exponit, ad conservationem totius, sicut manus exponitur ictui, absque deliberatione, ad conservationem totius corporis. Et quia ratio imitatur naturam, huiusmodi inclinationem invenimus in virtutibus politicis, est enim virtuosi civis, ut se exponat mortis periculo pro totius reipublicae conservatione; et si homo esset naturalis pars huius civitatis, haec inclinatio esset ei naturalis. Quia igitur bonum universale est ipse Deus, et sub hoc bono continetur etiam Angelus et homo et omnis creatura, quia omnis creatura naturaliter, secundum id quod est, Dei est; sequitur quod naturali dilectione etiam Angelus et homo plus et principalius diligat Deum quam seipsum. Alioquin, si naturaliter plus seipsum diligeret quam Deum, sequeretur quod naturalis dilectio esset perversa; et quod non perficeretur per caritatem, sed destrueretur.Referencing norms: Q60A5Respondeo, assert-h1882f3beae2a571ec95bed7a4add3d5c3cc88b42a35a880ef2e1e23bf05b9930
section/60-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:387113326570ba8a675e20562bd6dc25b869953742339323110f1284654199bbLA
Sed contra, omnia moralia legis praecepta sunt de lege naturae. Sed praeceptum de diligendo Deum supra seipsum, est praeceptum morale legis. Ergo est de lege naturae. Ergo dilectione naturali Angelus diligit Deum supra seipsum.Referencing norms: assert-h2d2620c4766d25241e1fc25e957c1c48be5479770a553dc3b5cb16a51d033cb0
question/60/prooemium · paragraph
la · official · sha256:09a676b03999e77a6437f9baa23a2c3c28f9d9e01d354e67433327a5d38e9be4LA
Deinde considerandum est de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio, nam omnis actus appetitivae virtutis ex amore seu dilectione derivatur. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum in Angelis sit dilectio naturalis. Secundo, utrum in eis sit dilectio electiva. Tertio, utrum Angelus diligat seipsum dilectione naturali an electiva. Quarto, utrum unus Angelus diligat alium dilectione naturali sicut seipsum. Quinto, utrum Angelus naturali dilectione diligat Deum plus quam seipsum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 61
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q61
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:a0dd0f8045d43c229d1d06dc3f72f2936ac0b4029993b179bbc3d52eb7d27a8b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 33
section/61-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ca4be4a042c35b7193d16fa5e3848f1a270c8cf20fda26ea389a05950d6c1c8dLA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus dicit, in XI de Civ. Dei, quod Angeli non sunt praetermissi in illa prima rerum creatione, sed significantur nomine caeli, aut etiam lucis. Ideo autem vel praetermissi sunt, vel nominibus rerum corporalium significati, quia Moyses rudi populo loquebatur, qui nondum capere poterat incorpoream naturam; et si eis fuisset expressum aliquas res esse super omnem naturam corpoream, fuisset eis occasio idololatriae, ad quam proni erant, et a qua Moyses eos praecipue revocare intendebat.Referencing norms: Q61A1Ad1, assert-h580167e3453c643d65cc7aee8ba811dfc3f64135227ec7c930b334b50870aa33
section/61-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e1307f4a5425c80a1a72be774b42e04c1caaaee45b8f407cbf8f38fac323b938LA
Ad secundum dicendum quod substantiae quae sunt formae subsistentes, non habent causam aliquam formalem sui esse et suae unitatis, nec causam agentem per transmutationem materiae de potentia in actum, sed habent causam producentem totam substantiam.Referencing norms: Q61A1Ad2, assert-hc2ec27b01c12f79fffea08f785ce7c8ba7f4354456a7b54acdc91b3fd6ef581c
section/61-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1055ebb6f9a4c48a8334b442448c56c669b34452bdca4dca5959a35bf54fce50LA
Et per hoc patet solutio ad tertium.Referencing norms: Q61A1Ad3, assert-h164d16b10f2ad1c73f12d7b7888b2ba808d5b3d63b08529a178c59c2ec1303da
section/61-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d388099371b8d994bf20f43c0a0208ca95da5d4cfc48d7d1cd49be76c7deaea7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli non habeant causam sui esse. De his enim quae sunt a Deo creata, agitur Genesis I. Sed nulla mentio fit ibi de Angelis. Ergo Angeli non sunt creati a Deo.Referencing norms: Q61A1Obiectio1, assert-h710afcb718a364bef8e518522d9fad318c3b678aa254fc858e7716982b94bcf5, assert-hf15e1e60796367fed3b86ecd661695a3303bd0d0098dbc6ca4dc69d79ff15478
section/61-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ca0ba70d188b2f271748bd53b64b738fd4899be78392e4764fda6fea158f8196LA
Praeterea, philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod si aliqua substantia sit forma sine materia, statim per seipsam est ens et unum, et non habet causam quae faciat eam ens et unum. Sed Angeli sunt formae immateriales, ut supra ostensum est. Ergo non habent causam sui esse.Referencing norms: Q61A1Obiectio2, assert-h5b98406b67096eec1d656efe72903a1488cf6fce5f769bd1b4b5d9b8d115d267, assert-h809b807722fa36358d5dd9c79a2be0b1398cc90d7901a866d99a877ce01d5798
section/61-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:52638044a2c71f4d95236105990a37540d784749d3f20ff283a74e750cfd0682LA
Praeterea, omne quod fit ab aliquo agente, per hoc quod fit, accipit formam ab eo. Sed Angeli, cum sint formae, non accipiunt formam ab aliquo agente. Ergo Angeli non habent causam agentem.Referencing norms: Q61A1Obiectio3, assert-h0d8f322ce07dc40b5a7de63fad7d6ab4960eb69f016d680d974c543d311a803d, assert-he7cb618eddf9e61fedffb615f4558869f92dd57e13cf0dc7639183d660377390
section/61-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:64111ee6909e8987f42a728cc75f1fd72c35fc0ac4859fd667fec76c91112c62LA
Respondeo dicendum quod necesse est dicere et Angelos, et omne id quod praeter Deum est, a Deo factum esse. Solus enim Deus est suum esse, in omnibus autem aliis differt essentia rei et esse eius, ut ex superioribus patet. Et ex hoc manifestum est quod solus Deus est ens per suam essentiam, omnia vero alia sunt entia per participationem. Omne autem quod est per participationem causatur ab eo quod est per essentiam, sicut omne ignitum causatur ab igne. Unde necesse est Angelos a Deo creatos esse.Referencing norms: Q61A1Respondeo, assert-h1715786cf0e070628174f9cc8837cb53f3b5426eaff3d8a62a6c2408927a69d0
section/61-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:914264e87d2f66c27a64af060ac0c9ab1a7d49b4af6c7693437fbaa3adc7b84fLA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXLVIII, laudate eum, omnes Angeli eius. Et postea subdit, quoniam ipse dixit, et facta sunt.Referencing norms: assert-h442deceae5e553b8e6986bd11abbce81c0df98e07c2081a959c1454ab7b7cde9
section/61-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:54920710e0f72b340e6138deb8d3bbe59eddca1296558d0872132921fd332f9bLA
Ad primum ergo dicendum quod esse Dei est ipsum eius velle. Per hoc ergo quod Deus produxit Angelos et alias creaturas per suum esse, non excluditur quin eas produxerit per suam voluntatem. Voluntas autem Dei non de necessitate se habet ad productionem creaturarum, ut supra dictum est. Et ideo produxit et quae voluit, et quando voluit.Referencing norms: Q61A2Ad1, assert-h00796df2bfc82c6ed2ff8ac2ea5742c0c931273af41324f3f702ed354f091f2d
section/61-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0721533af121d2362770c6243a845e29e34eca3e0a8cc47bc6d27e4ab52be5deLA
Ad secundum dicendum quod Angelus est supra tempus quod est numerus motus caeli, quia est supra omnem motum corporalis naturae. Non tamen est supra tempus quod est numerus successionis esse eius post non esse, et etiam quod est numerus successionis quae est in operationibus eius. Unde Augustinus dicit, VIII super Gen. ad Litt., quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus.Referencing norms: Q61A2Ad2, assert-h0897cb0fe2e003c005f6dbb0957db6295ce2605edc48324fa9ab403ee9382813
section/61-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9d9fabfc8158418b23b0afaa40cab345bd10e4955ac62fc5c1a9520c09a961b5LA
Ad tertium dicendum quod Angeli et animae intellectivae, ex hoc ipso quod habent naturam per quam sunt capaces veritatis, sunt incorruptibiles. Sed hanc naturam non habuerunt ab aeterno; sed data fuit eis a Deo quando ipse voluit. Unde non sequitur quod Angeli sint ab aeterno.Referencing norms: Q61A2Ad3, assert-h69845cdae20b896e0b565ca0eab919d14319dc09167f50d917017003767ed8a7
section/61-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5a5b6daf69c969d8b5da7d525cf8cd7ed002c5fd9c9c0fc04cdc9b3843340a6cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus sit productus a Deo ab aeterno. Deus enim est causa Angeli per suum esse, non enim agit per aliquid additum suae essentiae. Sed esse eius est aeternum. Ergo ab aeterno Angelos produxit.Referencing norms: Q61A2Obiectio1, assert-h292624a762bd593c2c054c9cea1adccfc0e2ceecbef992b5326f33fe227db755, assert-hb72e1ec01a20e7e54ea4bd69e485d6bd5d9aab3af575655b9a9021776e8cd895
section/61-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2b2622edf124c7dba642ff7595133420eae630a1c8081af5a1739308345667cdLA
Praeterea, omne quod quandoque est et quandoque non est, subiacet tempori. Sed Angelus est supra tempus, ut dicitur in libro de causis. Ergo Angelus non quandoque est, et quandoque non est, sed semper.Referencing norms: Q61A2Obiectio2, assert-h9466bebb2f1cc1513c2f4a13c7dfd7c99e051b2aa347c789ffcfeb4dd28b4754, assert-ha1a3339ff943b353618a089e9a0cb47cb430053bdbec3eed8a0e89fb9c19198d
section/61-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ccc2e351697988a0f8f43df3b4df8baa36776a927587b7a5d11c7756d0815b71LA
Praeterea, Augustinus probat incorruptibilitatem animae per hoc, quod per intellectum est capax veritatis. Sed sicut veritas est incorruptibilis, ita est aeterna. Ergo natura intellectualis et animae et Angeli, non solum est incorruptibilis, sed etiam aeterna.Referencing norms: Q61A2Obiectio3, assert-h25e971f99a56ed549da7be76334ddc23d2240ad332a1655b023636ff360d0c2f, assert-habd58ec21ab0f85b8ab601dc8d3196fbeca2f224130dfe6968dabf6a418a95b2
section/61-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a9c9fc898f5afec72b759659462fd94be71c0e79a31f61d43c7531bf0a48c8f7LA
Respondeo dicendum quod solus Deus, pater et filius et spiritus sanctus, est ab aeterno. Hoc enim fides Catholica indubitanter tenet; et omne contrarium est sicut haereticum refutandum. Sic enim Deus creaturas produxit, quod eas ex nihilo fecit, idest postquam nihil fuerat.Referencing norms: Q61A2Respondeo, assert-haa09abc7e9299ede382164caa22d18e1e7d193d74bd89deba5810d091ab975e8
section/61-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c078759c59f768cabce17698a896cd0cc668f24fcbb89b263a80c9b726a1a326LA
Sed contra est quod dicitur Prov. VIII, ex persona sapientiae genitae, dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Sed Angeli sunt facti a Deo, ut ostensum est. Ergo Angeli aliquando non fuerunt.Referencing norms: assert-h9b7eacd2bf2bdded9aaa5588860b60aed11fdaa9cc5a67d19f6f57944b4f7b5a
section/61-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:eb3e17e0dac99bcba842186c997ed1c9646e4001c8640410c6d6054bc8160e64LA
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus loquitur secundum sententiam doctorum Graecorum, qui omnes hoc concorditer sentiunt, quod Angeli sunt ante mundum corporeum creati.Referencing norms: Q61A3Ad1, assert-h7a0363b585a98b8769410bcb70d4a156c1f8067fca3e1e32336c715337ea15f8
section/61-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1f5bdc35715568c2de95e5ca879ab04a6dfbcd33b13fbd76594b14b28ba5028eLA
Ad secundum dicendum quod Deus non est aliqua pars universi, sed est supra totum universum, praehabens in se eminentiori modo totam universi perfectionem. Angelus autem est pars universi. Unde non est eadem ratio.Referencing norms: Q61A3Ad2, assert-h4851078f60346f4557e87ada628b4f0cb38ace42527a97adac49cd23f52a1488
section/61-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:40c09824f615f393d8c09828601556c8b3b1b57439438500541f70ccdf376efaLA
Ad tertium dicendum quod creaturae corporeae omnes sunt unum in materia, sed Angeli non conveniunt in materia cum creatura corporea. Unde, creata materia corporalis creaturae, omnia quodammodo sunt creata, non autem, creatis Angelis, esset ipsum universum creatum. Si vero contrarium teneatur, quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram exponendum est, in principio, idest in filio, vel in principio temporis, non autem in principio, idest ante quod nihil, nisi dicatur, ante quod nihil in genere corporalium creaturarum.Referencing norms: Q61A3Ad3, assert-h97184f4c783f6e9b0180435d2aca617b936dc15173a66290fd56420346f89ff5
section/61-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2d49e3f7ca69f2fea6b415eb9e442c8a602ab24c06917ef365a528be653cf33bLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli fuerint creati ante mundum corporeum. Dicit enim Hieronymus, super epistolam ad Titum, sex millia nondum nostri temporis complentur annorum; et quanta tempora, quantasque saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, throni, dominationes, ceterique ordines Deo servierunt? Damascenus etiam dicit, in II libro, quidam dicunt quod ante omnem creationem geniti sunt Angeli; ut theologus dicit Gregorius, primum quidem excogitavit angelicas virtutes et caelestes, et excogitatio opus eius fuit.Referencing norms: Q61A3Obiectio1, assert-hc9df6a3df3c1125d879f1bbda0ab5792a7c9ffd2c8944d2467382331129d9d5b
section/61-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ae63fea08fcae72b18421161553e8df8f65b1f9e896193a9ffdd7ae363005e86LA
Praeterea, angelica natura est media inter naturam divinam et naturam corpoream. Sed natura divina est ab aeterno, natura autem corporea ex tempore. Ergo natura angelica facta est ante creationem temporis, et post aeternitatem.Referencing norms: Q61A3Obiectio2, assert-h194b2334ef80a76913476fd89e4927d74eab751c8d3561c80506e7f0b77c093d, assert-hfc4c009460eb898adea07159f6cf9f7d8dbd3bf63450d9edda81bfb4b94400fd
section/61-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d72de8353b59edec7663f0e68a8dfb261b9d12b62a8ee9867d0f5f15439adeefLA
Praeterea, plus distat natura angelica a natura corporali, quam una natura corporalis ab alia. Sed una natura corporalis fuit facta ante aliam, unde et sex dies productionis rerum in principio Genesis describuntur. Ergo multo magis natura angelica facta est ante omnem naturam corporalem.Referencing norms: Q61A3Obiectio3, assert-h0c73b48911a852b031550660b72913d81f7089c60d9484e46c75559f8090a322, assert-hd66791a67d55f516f572ed959b93bd79c4b402a328d7e75bc6e8f6ef05206ec3
section/61-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5d7cf7bd0e837277affba2efe5d7b9197a91c191ee3c28fb67306813f73b4563LA
Respondeo dicendum quod circa hoc invenitur duplex sanctorum doctorum sententia, illa tamen probabilior videtur, quod Angeli simul cum creatura corporea sunt creati. Angeli enim sunt quaedam pars universi, non enim constituunt per se unum universum, sed tam ipsi quam creatura corporea in constitutionem unius universi conveniunt. Quod apparet ex ordine unius creaturae ad aliam, ordo enim rerum ad invicem est bonum universi. Nulla autem pars perfecta est a suo toto separata. Non est igitur probabile ut Deus, cuius perfecta sunt opera, ut dicitur Deut. XXXII, creaturam angelicam seorsum ante alias creaturas creaverit. Quamvis contrarium non sit reputandum erroneum; praecipue propter sententiam Gregorii Nazianzeni, cuius tanta est in doctrina Christiana auctoritas, ut nullus unquam eius dictis calumniam inferre praesumpserit, sicut nec Athanasii documentis, ut Hieronymus dicit.Referencing norms: Q61A3Respondeo, assert-hbe8c73194ae0ff83259691b1fee7332838c2af72833b6b287a29eb77008757dc
section/61-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:855359842d731ce23c4b02bb042fdf5dc61f8e27704ed5b1f2e9438f4992450fLA
Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram. Non autem hoc esset verum, si aliquid creasset antea. Ergo Angeli non sunt ante naturam corpoream creati.Referencing norms: assert-h4b3c8226810f234c593a92221108efb8334b06c8e937d1f5235203c1af668d3c
section/61-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:63338d451eb4780b1a120c661f68f6fdc39e715b473b6c56b90f5b2e0550afafLA
Ad primum ergo dicendum quod Angeli non sunt creati in loco corporeo, quasi dependentes a corpore secundum suum esse vel secundum suum fieri, potuisset enim Deus Angelos ante totam creaturam corporalem creasse, ut multi sancti doctores tenent. Sed facti sunt in loco corporeo, ad ostendendum ordinem eorum ad naturam corpoream, et quod sua virtute corpora contingunt.Referencing norms: Q61A4Ad1, assert-hc5d64dee4ac261c0b0d2b0b2e5de4d89eb1fd30c5aaa3944b51c1d34f744e065
section/61-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:58cef443cc8fa343981b85e1aad23651fe601d78408dd541803567e4f16ba1ebLA
Ad secundum dicendum quod Augustinus forte per supremam partem aeris intelligit supremam partem caeli, cum quo aer quandam convenientiam habet propter suam subtilitatem et diaphaneitatem. Vel loquitur non de omnibus Angelis, sed de illis qui peccaverunt, qui secundum quosdam fuerunt de inferioribus ordinibus. Nihil autem prohibet dicere quod superiores Angeli, habentes virtutem elevatam et universalem supra omnia corpora, sint in supremo creaturae corporeae creati; alii vero, habentes virtutes magis particulares, sint creati in inferioribus corporibus.Referencing norms: Q61A4Ad2, assert-h8894d0938eb11bc6b3a2901c36037f104bb18249ca99f771b938162b40b44365
section/61-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4f3a5fbe5585b98336c6923179095c924fa2ef7f3c340d4bce0dfc01a9105494LA
Ad tertium dicendum quod loquitur ibi non de caelo aliquo corporeo, sed de caelo sanctae Trinitatis, in quod Angelus peccans ascendere voluit, dum voluit aliquo modo Deo aequiparari, ut infra patebit.Referencing norms: Q61A4Ad3, assert-hca28a0e21e18df5510849b0092647ec0b2af54de22ad4339c7d51f90e663644d
section/61-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8aa085a68cd18c155f7f868fc4c15a1608c556b4fbc458fc8afa595015efb5e2LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint creati in caelo Empyreo. Angeli enim sunt substantiae incorporeae. Sed substantia incorporea non dependet a corpore secundum suum esse, et per consequens neque secundum suum fieri. Ergo Angeli non sunt creati in loco corporeo.Referencing norms: Q61A4Obiectio1, assert-h05b170e5620ce77d4e63207d765ebfdfaaca19467fe6fad160e98ffd65213fa6, assert-hdabcbce9d594eaf35b068e93a10e6efb22451a05d899f497702310287b8505ae
section/61-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3e03e2ec69053408ffff627148db97174836d932e4a392048f13b2235c2d3274LA
Praeterea, Augustinus dicit, III super Gen. ad Litt., quod Angeli fuerunt creati in superiori parte aeris. Non ergo in caelo Empyreo.Referencing norms: Q61A4Obiectio2, assert-hafc70cf9c85e0b60b2ccc786f158c902862590d342f7d9e10aa3060f2ffedc48
section/61-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:341f63e7f0a6845146b6bbd46554268f4f18749d6b9ba89f2ce8c9c588164fd2LA
Praeterea, caelum Empyreum dicitur esse caelum supremum. Si igitur Angeli creati fuissent in caelo Empyreo, non convenisset eis in superius caelum ascendere. Quod est contra id quod ex persona Angeli peccantis dicitur Isaiae XIV, ascendam in caelum.Referencing norms: Q61A4Obiectio3, assert-h98106629d804b27bc27986a48681ec3d71cb7f24baf70bceefa33761513cda5f
section/61-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:954a971ef580d3fad380a0341c9f90cfa67886bb79db1eae444fc4bbb7aaa896LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ex creaturis corporalibus et spiritualibus unum universum constituitur. Unde sic creatae sunt spirituales creaturae, quod ad creaturam corporalem aliquem ordinem habent, et toti creaturae corporali praesident. Unde conveniens fuit quod Angeli in supremo corpore crearentur, tanquam toti naturae corporeae praesidentes; sive id dicatur caelum Empyreum, sive qualitercumque nominetur. Unde Isidorus dicit quod supremum caelum est caelum Angelorum, super illud Deut. X, domini Dei tui est caelum, et caelum caeli.Referencing norms: Q61A4Respondeo, assert-ha59f576610b26bf25b49c26c3572f501f19ba0745ed1b42b16308464b89c5091
section/61-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:b0789cf7e4ee7ba7bbba31b06c41ab38ec60d418b73ec4bec60de052e098ec4aLA
Sed contra est quod Strabus dicit, super illud, in principio creavit Deus caelum et terram, caelum non visibile firmamentum hic appellat, sed Empyreum, idest igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim factum, Angelis est repletum.Referencing norms: assert-h28da6e601a972ee955058c8935be5cf5f80cd6a5b5bcb00182c808796a70fd99
question/61/prooemium · paragraph
la · official · sha256:4549d9e9df0eb5e37e446c9ad67392a0fe764a32766d2fc257bdb8eb8d45b86aLA
Post ea quae praemissa sunt de natura Angelorum, et cognitione et voluntate eorum, restat considerandum de eorum creatione, sive universaliter de eorum exordio. Et haec consideratio est tripartita. Nam primo considerabimus quomodo producti sunt in esse naturae; secundo, quomodo perfecti sunt in gratia vel gloria; tertio, quomodo aliqui ex eis facti sunt mali. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Angelus habeat causam sui esse. Secundo, utrum Angelus sit ab aeterno. Tertio, utrum Angelus sit creatus ante corporalem creaturam. Quarto, utrum Angeli fuerint creati in caelo Empyreo.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 62
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q62
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:526da54eaff44fc8a4cb2aeb71d1b0565acdba95628359f5d917c35979d0e330 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 73
section/62-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b773a4cd732151cbd6e4f9fd6c761d098abb9ce10348c890758ecef5386c4b20LA
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo ibi accipitur pro illa perfectione naturali quam Angelus habuit in statu innocentiae.Referencing norms: Q62A1Ad1, assert-hce8f59c3de7a694f5d22d1b831b12e5fee193d1ced83a9e96e0289cb09c7dda3
section/62-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ccea32e6c1916e99abbb027580dd142bb478ce6ea95611340ae891e9750eea19LA
Ad secundum dicendum quod creatura corporalis statim in principio suae creationis habere non potuit perfectionem ad quam per suam operationem perducitur, unde, secundum Augustinum, germinatio plantarum ex terra non statim fuit in primis operibus, in quibus virtus sola germinativa plantarum data est terrae. Et similiter creatura angelica in principio suae creationis habuit perfectionem suae naturae; non autem perfectionem ad quam per suam operationem pervenire debebat.Referencing norms: Q62A1Ad2, assert-h6b7ecb5de6e76da7c2f6ff7216076d265457ebc221068990cc36a0f0e72cd1f0
section/62-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b45cba93f6150eb448c2c86d17e9533ea81cb77d49f7aedd89f628f27ed8dd5dLA
Ad tertium dicendum quod Angelus duplicem habet verbi cognitionem, unam naturalem, et aliam gloriae, naturalem quidem, qua cognoscit verbum per eius similitudinem in sua natura relucentem; cognitionem vero gloriae, qua cognoscit verbum per suam essentiam. Et utraque cognoscit Angelus res in verbo, sed naturali quidem cognitione imperfecte, cognitione vero gloriae perfecte. Prima ergo cognitio rerum in verbo affuit Angelo a principio suae creationis, secunda vero non, sed quando facti sunt beati per conversionem ad bonum. Et haec proprie dicitur cognitio matutina.Referencing norms: Q62A1Ad3, assert-hb0359fefe60e59d6aa0beefef5ff799a660282db80e600d2a2b746909aa916af
section/62-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:91539c3e3ca83738603fec7c0b7c7920d4ee0f2c23b18862e8ae5aa59dd6cf2bLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli fuerint creati beati. Dicitur enim in libro de ecclesiasticis dogmatibus, quod Angeli qui in illa in qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident bonum quod habent. Sunt ergo Angeli creati in beatitudine.Referencing norms: Q62A1Obiectio1, assert-ha8eb7de0838af58f6e302705b556c531baf3e939689124662b831961bdd47c92
section/62-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:11373d0887cb5f21b9cd1080d3864defbe3791a79a9cb9523adbc892eac72d1fLA
Praeterea, natura angelica est nobilior quam creatura corporalis. Sed creatura corporalis statim in principio suae creationis fuit creata formata et perfecta; nec informitas praecessit in ea formationem tempore, sed natura tantum, ut Augustinus dicit, I super Gen. ad Litt. Ergo nec naturam angelicam creavit Deus informem et imperfectam. Sed eius formatio et perfectio est per beatitudinem, secundum quod fruitur Deo. Ergo fuit creata beata.Referencing norms: Q62A1Obiectio2, assert-hb3b7eecd27024f8b598d0861dcfda4f2c6c2f8b29c499d22fcd40f2faaa1fa35, assert-hb88825377c32698e2b6f54a2887798d81adc551a52127dd1a7a51bc8cab0a549, assert-hbe87f2bed4d2863bbfae48709aa5c484cf11c4dc9925128b83fa7a7ca53835b7, assert-hf5b1a03f7232089f9849d8166fbbf63aee039cf36807b0526f55943fdf10ef96
section/62-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:47d6873efd09f0b50ffddd7b2fb2ee48b2ca93da10216bd28bc61d88292361b2LA
Praeterea, secundum Augustinum, super Gen. ad Litt., ea quae leguntur facta in operibus sex dierum, simul facta fuerunt, et sic oportet quod statim a principio creationis rerum fuerint omnes illi sex dies. Sed in illis sex diebus, secundum eius expositionem, mane fuit cognitio angelica secundum quam cognoverunt verbum et res in verbo. Ergo statim a principio creationis cognoverunt verbum et res in verbo. Sed Angeli beati sunt per hoc quod verbum vident. Ergo statim a principio suae creationis Angeli fuerunt beati.Referencing norms: Q62A1Obiectio3, assert-h00d6b45829ab241587e40d8a022bb16a9e06d032983313a6c18aac4b0a223b6e, assert-h3987ec6131fcc152819f74f8fedf4d16dfb2ac0e9e8013f832b153d205e717fa, assert-hd90f5f9a9fb55d0f43e8946b93d83855efca186c8d22c3278e4f4fc80025c8b5, assert-hdeae2cb6a8187d755df3862e235e0c2d569ce831f61a12c27f63c1a67909b92c
section/62-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:246750b12beb9eba756c519a78e57cb5ab073425e3f0e25dd4501be9fb329976LA
Respondeo dicendum quod nomine beatitudinis intelligitur ultima perfectio rationalis seu intellectualis naturae, et inde est quod naturaliter desideratur, quia unumquodque naturaliter desiderat suam ultimam perfectionem. Ultima autem perfectio rationalis seu intellectualis naturae est duplex. Una quidem, quam potest assequi virtute suae naturae, et haec quodammodo beatitudo vel felicitas dicitur. Unde et Aristoteles perfectissimam hominis contemplationem, qua optimum intelligibile, quod est Deus, contemplari potest in hac vita, dicit esse ultimam hominis felicitatem. Sed super hanc felicitatem est alia felicitas, quam in futuro expectamus, qua videbimus Deum sicuti est. Quod quidem est supra cuiuslibet intellectus creati naturam, ut supra ostensum est. Sic igitur dicendum est quod, quantum ad primam beatitudinem, quam Angelus assequi virtute suae naturae potuit, fuit creatus beatus. Quia perfectionem huiusmodi Angelus non acquirit per aliquem motum discursivum, sicut homo, sed statim ei adest propter suae naturae dignitatem, ut supra dictum est. Sed ultimam beatitudinem, quae facultatem naturae excedit, Angeli non statim in principio suae creationis habuerunt, quia haec beatitudo non est aliquid naturae, sed naturae finis; et ideo non statim eam a principio debuerunt habere.Referencing norms: Q62A1Respondeo, assert-h4a857348208ace982f241762d3cd93652868e4e453f44e0be785173cd7743c19
section/62-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:d5b6e83812c6c9460e0ab1c4e1aaa14b749e01d4461e46b20133aad5e11d00d0LA
Sed contra, de ratione beatitudinis est stabilitas sive confirmatio in bono. Sed Angeli non statim ut creati sunt, fuerunt confirmati in bono, quod casus quorundam ostendit. Non ergo Angeli in sua creatione fuerunt beati.Referencing norms: assert-hf5d455ad615641be0adcb7f9b6ed5b3ab72683e8c31d296023d1e05d93b518c5
section/62-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:11c99de5bec7c4323ef618a392671d76652e9019af67113395246662af7da0afLA
Ad primum ergo dicendum quod Angelus naturaliter diligit Deum, inquantum est principium naturalis esse. Hic autem loquimur de conversione ad Deum, inquantum est beatificans per suae essentiae visionem.Referencing norms: Q62A2Ad1, assert-h96c7fb4d5d78650fea201266de57457b38935b5838e2c060bd866d3e952a6bad
section/62-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5b3a7c405ec370e73efc0aac5ab9adf8cc66403156af064415bc1818f82e19a1LA
Ad secundum dicendum quod difficile est quod transcendit potentiam. Sed hoc contingit esse dupliciter. Uno modo, quia transcendit potentiam secundum suum naturalem ordinem. Et tunc, si ad hoc possit pervenire aliquo auxilio, dicitur difficile; si autem nullo modo, dicitur impossibile, sicut impossibile est hominem volare. Alio modo transcendit aliquid potentiam, non secundum ordinem naturalem potentiae, sed propter aliquod impedimentum potentiae adiunctum. Sicut ascendere non est contra naturalem ordinem potentiae animae motivae, quia anima, quantum est de se, nata est movere in quamlibet partem, sed impeditur ab hoc propter corporis gravitatem; unde difficile est homini ascendere. Converti autem ad beatitudinem ultimam, homini quidem est difficile et quia est supra naturam, et quia habet impedimentum ex corruptione corporis et infectione peccati. Sed Angelo est difficile propter hoc solum quod est supernaturale.Referencing norms: Q62A2Ad2, assert-h991f34aad5162fc3c49c1811959112cac788fbd9a0f6055549cc28e624f93be6
section/62-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:575ff8f615f83022ff8f1189983e5649bb5943d0e20535f3c67d852b7d25f925LA
Ad tertium dicendum quod quilibet motus voluntatis in Deum, potest dici conversio in ipsum. Et ideo triplex est conversio in Deum. Una quidem per dilectionem perfectam, quae est creaturae iam Deo fruentis. Et ad hanc conversionem requiritur gratia consummata. Alia conversio est, quae est meritum beatitudinis. Et ad hanc requiritur habitualis gratia, quae est merendi principium. Tertia conversio est, per quam aliquis praeparat se ad gratiam habendam. Et ad hanc non exigitur aliqua habitualis gratia, sed operatio Dei ad se animam convertentis, secundum illud Thren. ult., converte nos, domine, ad te, et convertemur. Unde patet quod non est procedere in infinitum.Referencing norms: Q62A2Ad3, assert-h92e809b16335234f52efaccaeb68e54808a2c25fe9370864055178d277ba312e
section/62-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:237377651e2193e41667cf1e0ae4191d628055ba7e82318c1f7683764a428ed7LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus non indiguerit gratia ad hoc quod converteretur in Deum. Ad ea enim quae naturaliter possumus, gratia non indigemus. Sed naturaliter Angelus convertitur in Deum, quia naturaliter Deum diligit, ut ex supra dictis patet. Ergo Angelus non indiguit gratia ad hoc quod converteretur in Deum.Referencing norms: Q62A2Obiectio1, assert-h11ae7e434dabccf82c2b518985a71b6a47aa6d3d01737fc18f25d6fdb5cbffb6, assert-hc882bb6a2b9c722f67ea1f4656c3a2174da16f1f9b3c15d7f8e4558651148a03
section/62-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:c45d3dcb1cc9b392f8f639378b2bc19efd7c9dc63bb83ebaff90beb7c0356486LA
Praeterea, ad ea tantum videmur indigere auxilio, quae sunt difficilia. Sed converti ad Deum non erat difficile Angelo; cum nihil esset in eo quod huic conversioni repugnaret. Ergo Angelus non indiguit auxilio gratiae ad hoc quod converteretur in Deum.Referencing norms: Q62A2Obiectio2, assert-h095eb1028a7568834bd86a57d09ac1e471fffc9353ac9fd08013f77dd62019d5, assert-hb49466699e19a495eecd9dd7a2d12643aaa89eccede2f218300053cfab866c3f
section/62-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:93392721353103dbc1ef03f4648905d783d980cf468b36c1085b117ff7e72927LA
Praeterea, converti ad Deum est se ad gratiam praeparare, unde Zach. I, dicitur, convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Sed nos non indigemus gratia ad hoc quod nos ad gratiam praeparemus, quia sic esset abire in infinitum. Ergo non indiguit gratia Angelus ad hoc quod converteretur in Deum.Referencing norms: Q62A2Obiectio3, assert-h030638820775858b5c699c7ffd802e593b5c5ad12c543a2adebbc6dea03fa286, assert-hbf21251bc0710301be87e9416c161e9ddaa8aa1b5b4145b54e26567c60a1296c
section/62-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dedee301af5771b6f9aaefc73cc71a989155e54d7ea92b8238d6285c23e1de40LA
Respondeo dicendum quod Angeli indiguerunt gratia ad hoc quod converterentur in Deum, prout est obiectum beatitudinis. Sicut enim superius dictum est, naturalis motus voluntatis est principium omnium eorum quae volumus. Naturalis autem inclinatio voluntatis est ad id quod est conveniens secundum naturam. Et ideo, si aliquid sit supra naturam, voluntas in id ferri non potest, nisi ab aliquo alio supernaturali principio adiuta. Sicut patet quod ignis habet naturalem inclinationem ad calefaciendum, et ad generandum ignem, sed generare carnem est supra naturalem virtutem ignis, unde ignis ad hoc nullam inclinationem habet, nisi secundum quod movetur ut instrumentum ab anima nutritiva. Ostensum est autem supra, cum de Dei cognitione ageretur, quod videre Deum per essentiam, in quo ultima beatitudo rationalis creaturae consistit, est supra naturam cuiuslibet intellectus creati. Unde nulla creatura rationalis potest habere motum voluntatis ordinatum ad illam beatitudinem, nisi mota a supernaturali agente. Et hoc dicimus auxilium gratiae. Et ideo dicendum est quod Angelus in illam beatitudinem voluntate converti non potuit, nisi per auxilium gratiae.Referencing norms: Q62A2Respondeo, assert-h41cbf1c8ed8fdaffac3a9263327511997b7550ca412a1cef5861537df432f910
section/62-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:596c736935b40f8785ef3df87598ac8869c74115b5e85a3839e76d2c65d1eb4dLA
Sed contra, per conversionem ad Deum Angelus pervenit ad beatitudinem. Si igitur non indiguisset gratia ad hoc quod converteretur in Deum, sequeretur quod non indigeret gratia ad habendam vitam aeternam. Quod est contra illud apostoli, Rom. VI, gratia Dei vita aeterna.Referencing norms: assert-h1daacfc45623df289ea08a75df13618cfad1bd849b50cae8765b266ab1d4bebd
section/62-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc1791282cb385da3e1545cbbc1b6784aa0dc929c42ba0bbbc27d876e12019feLA
Ad primum ergo dicendum quod informitas illa Angeli potest intelligi vel per comparationem ad formationem gloriae, et sic praecessit tempore informitas formationem. Vel per comparationem ad formationem gratiae, et sic non praecessit ordine temporis, sed ordine naturae; sicut etiam de formatione corporali Augustinus ponit.Referencing norms: Q62A3Ad1, assert-hed33b67ea9d70bc651dc3cad5bfa2faf4d50f2cf5f73c2503291a4d186b5684b
section/62-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:80c17d12b43365452e3f6f786a391297db87ff72ad4357ea9c5ad99d83abd9c0LA
Ad secundum dicendum quod omnis forma inclinat suum subiectum secundum modum naturae eius. Modus autem naturalis intellectualis naturae est, ut libere feratur in ea quae vult. Et ideo inclinatio gratiae non imponit necessitatem, sed habens gratiam potest ea non uti, et peccare.Referencing norms: Q62A3Ad2, assert-hcaa0ed6cf51cde3b9d93d2bdff3aa503c5ea154535138a7eff5d26b113427818
section/62-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:787d18b7c3790468ae68a8a2c152a3f0e91dd08092b668180a7cf69546d3df1fLA
Ad tertium dicendum quod, quamvis gratia sit medium inter naturam et gloriam ordine naturae tamen ordine temporis in natura creata non debuit simul esse gloria cum natura, quia est finis operationis ipsius naturae per gratiam adiutae. Gratia autem non se habet ut finis operationis, quia non est ex operibus; sed ut principium bene operandi. Et ideo statim cum natura gratiam dare conveniens fuit.Referencing norms: Q62A3Ad3, assert-h98492d6ff04f875ece627f5ca711fc797216e36b52fec237fec80e43f3a109b6
section/62-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:20310a39ca5b320fa3b9f4a638cb2a8cf3a0756fa76665ab24e7027888fef9e2LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint creati in gratia. Dicit enim Augustinus, II super Gen. ad Litt., quod angelica natura primo erat informiter creata, et caelum dicta, postmodum vero formata est, et lux appellata. Sed haec formatio est per gratiam. Ergo non sunt creati in gratia.Referencing norms: Q62A3Obiectio1, assert-h4ddc0f473ed5e943524019c9989e319c7c7bc76f5460ae0ea8a611e9e6c1c00e, assert-hf6e860f3365a3a26c6498554c1e0e4b1972e2b2f21e2c6069ce08560c37b2363
section/62-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c1b992abae47b5379b2694d65793a52520bbcd091b4257efc9ced3b330641a2aLA
Praeterea, gratia inclinat creaturam rationalem in Deum. Si igitur Angelus in gratia creatus fuisset nullus Angelus fuisset a Deo aversus.Referencing norms: Q62A3Obiectio2, assert-hef65594ced1730f86acfccbc81fa95c91d5bf1c6d7e93673d2e12eb7b50d4ed8
section/62-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:206acb0584719f3ead7c15115ea37e85f0ae30c7836cd689170b908d129d8c08LA
Praeterea, gratia medium est inter naturam et gloriam. Sed Angeli non fuerunt beati in sua creatione. Ergo videtur quod nec etiam creati sint in gratia, sed primo in natura tantum; postea autem adepti sunt gratiam; et ultimo facti sunt beati.Referencing norms: Q62A3Obiectio3, assert-h0701191bfc36d7f9cacb6149851a76dd9ea1e02dda35c7752ee74a92a1c9589b, assert-hb39424284b090f89aef8af8b6f2c7145c201d64aa2bf18d0d14cdfe462c9046c
section/62-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2d534306e360429120e58c20d9a9d0865674bcdcfadf2440d5344b53b3503ba6LA
Respondeo dicendum quod, quamvis super hoc sint diversae opiniones, quibusdam dicentibus quod creati sunt Angeli in naturalibus tantum, aliis vero quod sunt creati in gratia; hoc tamen probabilius videtur tenendum, et magis dictis sanctorum consonum est, quod fuerunt creati in gratia gratum faciente. Sic enim videmus quod omnia quae processu temporis per opus divinae providentiae, creatura sub Deo operante, sunt producta, in prima rerum conditione producta sunt secundum quasdam seminales rationes, ut Augustinus dicit, super Gen. ad Litt.; sicut arbores et animalia et alia huiusmodi. Manifestum est autem quod gratia gratum faciens hoc modo comparatur ad beatitudinem, sicut ratio seminalis in natura ad effectum naturalem, unde I Ioan. III, gratia semen Dei nominatur. Sicut igitur, secundum opinionem Augustini, ponitur quod statim in prima creatione corporalis creaturae inditae sunt ei seminales rationes omnium naturalium effectuum, ita statim a principio sunt Angeli creati in gratia.Referencing norms: Q62A3Respondeo, assert-h787d1a0ca40f4da44c7f44f98c17ff921f6f07ac110b017e7188808118891d72
section/62-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:902b95418b4be12bbc1278741e48d9dd8826d9b4f3c635594400a7c5ad98aa71LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII de Civ. Dei, bonam voluntatem quis fecit in Angelis, nisi ille qui eos cum sua voluntate, idest cum amore casto quo illi adhaerent, creavit, simul in eis condens naturam et largiens gratiam?Referencing norms: assert-h908691067c72c7517ef0acd6c45a0fa87b81bd6cfd4250d567d808d2409d506f
section/62-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7347e3c6d116ef989d28d04bf23ab3ca5486ff0711d8022283e790243be0aa3aLA
Ad primum ergo dicendum quod difficultas bene operandi non est in Angelis ex aliqua contrarietate, vel impedimento naturalis virtutis; sed ex hoc quod opus aliquod bonum est supra virtutem naturae.Referencing norms: Q62A4Ad1, assert-hf9e62610592a6928633ec20faf153c9dcddf513752d52da3364b8ce099aa1aaf
section/62-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:93dd677302cc9ca4f5133ab67bd19b1a2f74a8ceebd4653f511958b0ba8451f9LA
Ad secundum dicendum quod conversione naturali Angelus non meruit beatitudinem, sed conversione caritatis, quae est per gratiam.Referencing norms: Q62A4Ad2, assert-hb05d4bed9b0343ee00585eba3755d6dc8987926e66291123db7f9e7c4af55fb8
section/62-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:afd2976b535cea5215d2b3c01259de1e1dd791b1f113d79c754d294b33a529ceLA
Ad tertium patet responsio ex dictis.Referencing norms: Q62A4Ad3, assert-hf91ff35b92cc94b9e71765dea7e14b94a99b58e8c0fea7f58ba5ebf03f75527f
section/62-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2e6954e4295a48916854eb8a6505b0127fb0a4c9907347e8344b8cca1299b23dLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angelus beatus suam beatitudinem non meruerit. Meritum enim est ex difficultate actus meritorii. Sed nullam difficultatem Angelus habuit ad bene operandum. Ergo bona operatio non fuit ei meritoria.Referencing norms: Q62A4Obiectio1, assert-h2a2df07b7475d72792fe7fc193e382d93df0457cad25c98c270b3391de5924b5, assert-hea135d98a17fe2c08bbc3f22dd02287513453cc58c36f79905dea643cef8bea8
section/62-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8d52b3515ecb9117331f1f146f2f01915fb3bc379494e243509d932cd7abf481LA
Praeterea, naturalibus non meremur. Sed naturale fuit Angelo quod converteretur ad Deum. Ergo per hoc non meruit beatitudinem.Referencing norms: Q62A4Obiectio2, assert-h4044a69ba79f6ec669934742bcff337a2b28358585c12b49cb5f3b60153e9eb3, assert-h4c790f685d3242c7d99f67c030e3212c62922e22eca4eb858f3bb4e1fa296e68
section/62-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:8865bdaf87448fea7e1102c87b61064e582753a5743b5f6190c94e3277a58e34LA
Praeterea, si Angelus beatus beatitudinem suam meruit, aut ergo antequam eam haberet, aut post. Sed non ante, quia, ut multis videtur, ante non habuit gratiam, sine qua nullum est meritum. Nec etiam post, quia sic etiam modo mereretur, quod videtur esse falsum, quia sic minor Angelus merendo ad superioris Angeli gradum posset pertingere, et non essent stabiles distinctiones graduum gratiae; quod est inconveniens. Non ergo Angelus beatus suam beatitudinem meruit.Referencing norms: Q62A4Obiectio3, assert-h38029799d4b49dbdfeeb1fe32e5f37745cd7184c969032afe53e5fb8d7722163, assert-hff7270bf1397e0d28154dd5c6a10b38b0e16025e77cbb4bab29488dedcc25e85
section/62-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:62f86e4b5609bbc6b6280f319b16fe246a98a639c2b0636a7eb0a55747af4df9LA
Respondeo dicendum quod soli Deo beatitudo perfecta est naturalis quia idem est sibi esse et beatum esse. Cuiuslibet autem creaturae esse beatum non est natura, sed ultimus finis. Quaelibet autem res ad ultimum finem per suam operationem pertingit. Quae quidem operatio in finem ducens, vel est factiva finis, quando finis non excedit virtutem eius quod operatur propter finem, sicut medicatio est factiva sanitatis, vel est meritoria finis, quando finis excedit virtutem operantis propter finem, unde expectatur finis ex dono alterius. Beatitudo autem ultima excedit et naturam angelicam et humanam, ut ex dictis patet. Unde relinquitur quod tam homo quam Angelus suam beatitudinem meruerit. Et si quidem Angelus in gratia creatus fuit, sine qua nullum est meritum, absque difficultate dicere possumus quod suam beatitudinem meruerit. Et similiter si quis diceret quod qualitercumque gratiam habuerit antequam gloriam. Si vero gratiam non habuit antequam esset beatus, sic oportet dicere quod beatitudinem absque merito habuit, sicut nos gratiam. Quod tamen est contra rationem beatitudinis, quae habet rationem finis, et est praemium virtutis, ut etiam philosophus dicit, in I Ethic. Vel oportet dicere quod Angeli merentur beatitudinem per ea quae iam beati operantur in divinis ministeriis, ut alii dixerunt. Quod tamen est contra rationem meriti, nam meritum habet rationem viae ad finem, ei autem qui iam est in termino, non convenit moveri ad terminum; et sic nullus meretur quod iam habet. Vel oportet dicere quod unus et idem actus conversionis in Deum, inquantum est ex libero arbitrio, est meritorius; et inquantum pertingit ad finem, est fruitio beata. Sed nec hoc etiam videtur esse conveniens, quia liberum arbitrium non est sufficiens causa meriti unde actus non potest esse meritorius secundum quod est ex libero arbitrio, nisi inquantum est gratia informatus; non autem simul potest informari gratia imperfecta, quae est principium merendi, et gratia perfecta, quae est principium fruendi. Unde non videtur esse possibile quod simul fruatur, et suam fruitionem mereatur. Et ideo melius dicendum est quod gratiam habuit Angelus antequam esset beatus, per quam beatitudinem meruit.Referencing norms: Q62A4Respondeo, assert-hd52454a905b8dbacddecc022706cdba8c937e05434cc709b3deb71ead53e8dc5
section/62-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:42b1b0251e714c5c50b039f5bda9b4f51a673db89be0780e751fd23bdd223ef1LA
Sed contra, Apoc. XXI, dicitur quod mensura Angeli, in illa caelesti Ierusalem, est mensura hominis. Sed homo ad beatitudinem pertingere non potest nisi per meritum. Ergo neque Angelus.Referencing norms: assert-h1f52b1552ef13cd076d6401773a7383a2c57407de11bb009e7b03049f047ea93
section/62-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8e615bb41fec016309669401496313226c03ce9c4ab84f7a4ae40497f5c3758bLA
Ad primum ergo dicendum quod homo secundum suam naturam non statim natus est ultimam perfectionem adipisci, sicut Angelus. Et ideo homini longior via data est ad merendum beatitudinem, quam Angelo.Referencing norms: Q62A5Ad1, assert-h87b305d2e7b40e6daed6f97b5031535e995af4ee63aae44bd6fec28d104642ef
section/62-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5381e88d50f80bde7bdbea4ee96761c900d0f4cb60ff0a1518f9dc857e7462fLA
Ad secundum dicendum quod Angelus est supra tempus rerum corporalium, unde instantia diversa in his quae ad Angelos pertinent, non accipiuntur nisi secundum successionem in ipsorum actibus. Non autem potuit simul in eis esse actus meritorius beatitudinis, et actus beatitudinis, qui est fruitio; cum unus sit gratiae imperfectae, et alius gratiae consummatae. Unde relinquitur quod oportet diversa instantia accipi, in quorum uno meruerit beatitudinem, et in alio fuerit beatus.Referencing norms: Q62A5Ad2, assert-h793cd890fb5eab35b3f25ad587e7fc2fd6ee8dddd6d507e4393ab81bad932788
section/62-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dd9daa4b9a0876413dc8c5a0c1a5122c30a4ff0a4d84398c18f85fb6bce58443LA
Ad tertium dicendum quod de natura Angeli est, quod statim suam perfectionem consequatur ad quam ordinatur. Et ideo non requiritur nisi unus actus meritorius; qui ea ratione medium dici potest, quia secundum ipsum Angelus ad beatitudinem ordinatur.Referencing norms: Q62A5Ad3, assert-h9c8cb5480d8cd82fa336225f57c5d0a79878e00d4d53138e9a9337307eb25c65
section/62-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e9619211544ee9c036620c92588be8dfee300a0f9ca5c55fb858b6395adcd1d8LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angelus non statim post unum actum meritorium beatitudinem habuerit. Difficilius enim est homini bene operari quam Angelo. Sed homo non praemiatur statim post unum actum. Ergo neque Angelus.Referencing norms: Q62A5Obiectio1, assert-h97378cbdbc311687f97fda91ecf667b7f756e080fa6df3a41a843842bdb674f0, assert-hb4fb11baa96ca24fce73ff789d86eddfc6f718025ecbc0c390dff5d0360923cd
section/62-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0a78bdfdba1716f999e64a58c2b25536947c9ea3cbc27bdfb83b46e869d50946LA
Praeterea, Angelus statim in principio suae creationis, et in instanti, actum aliquem habere potuit, cum etiam corpora naturalia in ipso instanti suae creationis moveri incipiant, et si motus corporis in instanti esse posset, sicut opera intellectus et voluntatis, in primo instanti suae generationis motum haberent. Si ergo Angelus per unum motum suae voluntatis beatitudinem meruit, in primo instanti suae creationis meruit beatitudinem. Si ergo eorum beatitudo non retardatur, statim in primo instanti fuerunt beati.Referencing norms: Q62A5Obiectio2, assert-h20a3741db14289323c1c162e9dd0043a452677509613c2ee923b62d2260671f5
section/62-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:caedcd958c019d527e2d8a94e500af00469b403f4a20f57405e0f39ce8eeb558LA
Praeterea, inter multum distantia oportet esse multa media. Sed status beatitudinis Angelorum multum distat a statu naturae eorum, medium autem inter utrumque est meritum. Oportuit igitur quod per multa media Angelus ad beatitudinem perveniret.Referencing norms: Q62A5Obiectio3, assert-h218ed1c0959ae4dd30d411b81abbe5ea049f4c071066497b4615bce102f44c65, assert-ha9d7c2afa33827c5bce7e2ed8c85d5552c7270326a75235ff0c6c942179ddcc2
section/62-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:323ff18ce934ef1e322fdb48de329134e686fdb5bab47a8921c1f84f7db36926LA
Respondeo dicendum quod Angelus post primum actum caritatis quo beatitudinem meruit, statim beatus fuit. Cuius ratio est, quia gratia perficit naturam secundum modum naturae, sicut et omnis perfectio recipitur in perfectibili secundum modum eius. Est autem hoc proprium naturae angelicae, quod naturalem perfectionem non per discursum acquirat, sed statim per naturam habeat, sicut supra ostensum est. Sicut autem ex sua natura Angelus habet ordinem ad perfectionem naturalem, ita ex merito habet ordinem ad gloriam. Et ita statim post meritum in Angelo fuit beatitudo consecuta. Meritum autem beatitudinis, non solum in Angelo, sed etiam in homine esse potest per unicum actum, quia quolibet actu caritate informato homo beatitudinem meretur. Unde relinquitur quod statim post unum actum caritate informatum, Angelus beatus fuit.Referencing norms: Q62A5Respondeo, assert-hda7f38f9980e072ce4c73c8e55b4e898736256e048b4d284cae04a5d5ea24dca
section/62-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8b52255f3632ef6454313ce6db09a37ee7c9e44800e1affaea8dce1ee5072611LA
Sed contra, anima hominis et Angelus similiter ad beatitudinem ordinantur, unde sanctis promittitur aequalitas Angelorum Luc. XX. Sed anima a corpore separata, si habeat meritum beatitudinis, statim beatitudinem consequitur, nisi aliud sit impedimentum. Ergo pari ratione et Angelus. Sed statim in primo actu caritatis habuit meritum beatitudinis. Ergo, cum in eo non esset aliquod impedimentum, statim ad beatitudinem pervenit per solum unum actum meritorium.Referencing norms: assert-hef817c10db64a9aa477b172b8e29e3067e1f29bfd69d78e94aa8cfbe6f02b865
section/62-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3db529434ef9cf91ffb4dc91f56e2835f7a77d98ec8b5c548366b0dec4a370a6LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut gratia est ex mera Dei voluntate, ita etiam et natura Angeli. Et sicut naturam Dei voluntas ordinavit ad gratiam ita et gradus naturae ad gradus gratiae.Referencing norms: Q62A6Ad1, assert-heb26076f32e9e51b5fd7d8fecd7aea5f10420a09d6bc7848d34182faebbe477d
section/62-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2d7549eed56d0f8c4d5a9afc0e7fe4dc7e173620aecdb6a2f5d3483c8ca218f1LA
Ad secundum dicendum quod actus rationalis creaturae sunt ab ipsa; sed natura est immediate a Deo. Unde magis videtur quod gratia detur secundum gradum naturae, quam ex operibus.Referencing norms: Q62A6Ad2, assert-h05440d57e933946a0136fd4d47be355adee369ef58da90a9fba2d5d5957a23cf
section/62-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:1c15481715d5de51b77fb8161dcdf20add5505324fe19a02059cb6a81da38ec1LA
Ad tertium dicendum quod diversitas naturalium aliter est in Angelis, qui differunt specie; et aliter in hominibus, qui differunt solo numero. Differentia enim secundum speciem est propter finem, sed differentia secundum numerum est propter materiam. In homine etiam est aliquid quod potest impedire vel retardare motum intellectivae naturae, non autem in Angelis. Unde non est eadem ratio de utroque.Referencing norms: Q62A6Ad3, assert-ha855d349efa40b895513207f6f01d682e0bbb16c4e8ad074901d8aeca9e019b6
section/62-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:299c97f6a0e58d6abe261bed8fe81661df04d8c7e6fe22b80725aecc3c101ea6LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Angeli non sint consecuti gratiam et gloriam secundum quantitatem suorum naturalium. Gratia enim ex mera Dei voluntate datur. Ergo et quantitas gratiae dependet ex voluntate Dei, et non ex quantitate naturalium.Referencing norms: Q62A6Obiectio1, assert-hf9f59461abf2f55cfea06c844a659919e6d6aa6cb2b33250fcede333fa60e2df
section/62-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0953d2aa407ea47e324d1fd6f5358d145bacdfa42c0edf36f7677ba9a58922e0LA
Praeterea, magis propinquum videtur ad gratiam actus humanus quam natura, quia actus humanus praeparatorius est ad gratiam. Sed gratia non est ex operibus, ut dicitur Rom. XI. Multo igitur minus quantitas gratiae in Angelis est secundum quantitatem naturalium.Referencing norms: Q62A6Obiectio2, assert-h956ade0f326d634f303fb0a71cbbc535f0803d82a25da48bb426f0f819ec868e, assert-ha3a3fae20e265bae4989bf5ab7782ee287ded20b807220dc83f30c0b11e2cfdf
section/62-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e478a58ec55919b6030e3b9cb3b26b8a5af0da2cffaadb1c4c8d8bde1c8b0022LA
Praeterea, homo et Angelus pariter ordinantur ad beatitudinem vel gratiam. Sed homini non datur plus de gratia secundum gradum naturalium. Ergo nec Angelo.Referencing norms: Q62A6Obiectio3, assert-h036e7b79052d130edf6f3f2c124b3e222781b73b101dfac93e1516ff7a8dbd4f, assert-h2fa163600c1f82744152203a9a72ebcc05526eb3588e9f067d9f7f28fe71307a
section/62-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e3c470eea5fd2b19eb0294a2c0927c049def22152d01068db7c9e1fd7ebda9c2LA
Respondeo dicendum quod rationabile est quod secundum gradum naturalium Angelis data sint dona gratiarum et perfectio beatitudinis. Cuius quidem ratio ex duobus accipi potest. Primo quidem ex parte ipsius Dei, qui per ordinem suae sapientiae diversos gradus in angelica natura constituit. Sicut autem natura angelica facta est a Deo ad gratiam et beatitudinem consequendam, ita etiam gradus naturae angelicae ad diversos gradus gratiae et gloriae ordinari videntur, ut puta, si aedificator lapides polit ad construendam domum, ex hoc ipso quod aliquos pulchrius et decentius aptat, videtur eos ad honoratiorem partem domus ordinare. Sic igitur videtur quod Deus Angelos quos altioris naturae fecit, ad maiora gratiarum dona et ampliorem beatitudinem ordinaverit. Secundo apparet idem ex parte ipsius Angeli. Non enim Angelus est compositus ex diversis naturis, ut inclinatio unius naturae impetum alterius impediat aut retardet; sicut in homine accidit, in quo motus intellectivae partis aut retardatur aut impeditur ex inclinatione partis sensitivae. Quando autem non est aliquid quod retardet aut impediat, natura secundum totam suam virtutem movetur. Et ideo rationabile est quod Angeli qui meliorem naturam habuerunt, etiam fortius et efficacius ad Deum sint conversi. Hoc autem etiam in hominibus contingit, quod secundum intensionem conversionis in Deum datur maior gratia et gloria. Unde videtur quod Angeli qui habuerunt meliora naturalia, habuerunt plus de gratia et gloria.Referencing norms: Q62A6Respondeo, assert-h2fde3230f7ed252b763bdf8c0f65d1bc3eedf3367363ffc9935d969edc221c02
section/62-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:308d8b07bfc62cb3a500d018541a66c35152b805ea8b1e5aa982042086fc3595LA
Sed contra est quod Magister dicit, III dist. II Sent., quod Angeli qui natura magis subtiles, et sapientia amplius perspicaces creati sunt, hi etiam maioribus gratiae muneribus praediti sunt.Referencing norms: assert-h4af5167d9762029902f90758c9e6dba98860faac72d0ae0eff1594179fa6babc
section/62-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5237e9b138f742cd0fe066c5978e31e54eaa015a0ac3e91ac7fe75646c809dbbLA
Ad primum ergo dicendum quod perfectio adveniens tollit imperfectionem sibi oppositam. Imperfectio autem naturae non opponitur perfectioni beatitudinis, sed substernitur ei, sicut imperfectio potentiae substernitur perfectioni formae, et non tollitur potentia per formam, sed tollitur privatio, quae opponitur formae. Et similiter etiam imperfectio cognitionis naturalis non opponitur perfectioni cognitionis gloriae, nihil enim prohibet simul aliquid cognoscere per diversa media, sicut simul potest aliquid cognosci per medium probabile, et demonstrativum. Et similiter potest Angelus simul Deum cognoscere per essentiam Dei, quod pertinet ad cognitionem gloriae, et per essentiam propriam, quod pertinet ad cognitionem naturae.Referencing norms: Q62A7Ad1, assert-hd6af97bc7fc38cf5f740d488106fd23edf291fc900a614b007094b1c6be06f97
section/62-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ae8021bfcf4417942543d7e60cecb2de12d33b1ef54819f561e42e73f517ff7eLA
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt beatitudinis, per se sufficiunt. Sed ad hoc quod sint, praeexigunt ea quae sunt naturae, quia nulla beatitudo est per se subsistens, nisi beatitudo increata.Referencing norms: Q62A7Ad2, assert-h0b0580ffc4cf004960e29cd0601c34a8de7431284be25321056095a655f58d01
section/62-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e4f287b45cdd9635aaa05290632008bc29f820eb52b93cc98d9151395297393cLA
Ad tertium dicendum quod duae operationes non possunt esse simul unius potentiae, nisi una ad aliam ordinetur. Cognitio autem et dilectio naturalis ordinantur ad cognitionem et dilectionem gloriae. Unde nihil prohibet in Angelo simul esse et cognitionem et dilectionem naturalem, et cognitionem et dilectionem gloriae.Referencing norms: Q62A7Ad3, assert-h01cff1632f748cfcd43ca8c87077d558d9bc9a5000f88d07560b1b7155271026
section/62-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:93a7bdcc561ca11f80b9325062637e6f9b8b4fff3a766bb9fc489bf91807e8b3LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in Angelis beatis non remaneat cognitio et dilectio naturalis. Quia, ut dicitur I Cor. XIII, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed dilectio et cognitio naturalis est imperfecta respectu cognitionis et dilectionis beatae. Ergo adveniente beatitudine, naturalis cognitio et dilectio cessat.Referencing norms: Q62A7Obiectio1, assert-h697f9d21e29bbf9dde336e42928cf40510aecbe3cc693a6b707bfa50aa60548e, assert-hf65cfab75b696ca6aae8ae3a5662d60b8d992e3462142767c7500030f851305a
section/62-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1dd4f3bd210e5d801ea6b474b945e0717621be727e4f60f01184824618df9b26LA
Praeterea, ubi unum sufficit, aliud superflue existit. Sed sufficit in Angelis beatis cognitio et dilectio gloriae. Superfluum ergo esset quod remaneret in eis cognitio et dilectio naturalis.Referencing norms: Q62A7Obiectio2, assert-h11dc1cb2d45792f7b285213a539dcee8ec4c6443f5f060f640bc68f6daf97e28, assert-h2230eb42de17e4e8fa4d4d40ad1de730adfe8fda2237cac9eb67f7a57ca7b712
section/62-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:b8cf41e2b30ec4a26621e6aea27ee7e0d50480353219a9c39082bee6da0829f7LA
Praeterea, eadem potentia non habet simul duos actus; sicut nec una linea terminatur ex eadem parte ad duo puncta. Sed Angeli beati sunt semper in actu cognitionis et dilectionis beatae, felicitas enim non est secundum habitum, sed secundum actum, ut dicitur in I Ethic. Ergo nunquam in Angelis potest esse cognitio et dilectio naturalis.Referencing norms: Q62A7Obiectio3, assert-h02cdcebfa3c6b1793c7286ba30004f973af4adf6b0a11a2a76ca8003a656e20b, assert-h74f0b7702643ba0c861b0f95856b3a15b99f019a8eafe803508623057b6fb3ca
section/62-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:cb5671cd59a24581a7777f826d12e6ff70da69a90d73124a05e018ebeab2037bLA
Respondeo dicendum quod in Angelis beatis remanet cognitio et dilectio naturalis. Sicut enim se habent principia operationum ad invicem, ita se habent et operationes ipsae. Manifestum est autem quod natura ad beatitudinem comparatur sicut primum ad secundum, quia beatitudo naturae additur. Semper autem oportet salvari primum in secundo. Unde oportet quod natura salvetur in beatitudine. Et similiter oportet quod in actu beatitudinis salvetur actus naturae.Referencing norms: Q62A7Respondeo, assert-h5d3274460c328c4034350a7326f2c7cfe79ba59e168e35a4442ca7d7fb8c0e8c
section/62-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:aa1239b25a6afc126bb7c234b1c9b17fcb5768ee53336153246642ae8deac95cLA
Sed contra, quandiu manet natura aliqua, manet operatio eius. Sed beatitudo non tollit naturam; cum sit perfectio eius. Ergo non tollit naturalem cognitionem et dilectionem.Referencing norms: assert-h641562cf789e43015700ff0493d8f9edc1702d75ab31d90f17d3f609094a8bcd
section/62-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bc01cd89dc5cf573c1111a210fe75e6e08241e31d052d263b7f9dd85f5ca9da5LA
Ad primum ergo dicendum quod bonum creatum, in se consideratum, deficere potest. Sed ex coniunctione perfecta ad bonum increatum, qualis est coniunctio beatitudinis, adipiscitur quod peccare non possit, ratione iam dicta.Referencing norms: Q62A8Ad1, assert-hd7b873e0a1a2a37a6a198eaf054385f9ad47c516449ea17957e8ed7e9d6a1b6c
section/62-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3a3cfca74ecbe36b23507d6a1d76cb38484c554c389acec98e5f57d074ebf7beLA
Ad secundum dicendum quod virtutes rationales se habent ad opposita in illis ad quae non ordinantur naturaliter, sed quantum ad illa ad quae naturaliter ordinantur, non se habent ad opposita. Intellectus enim non potest non assentire principiis naturaliter notis, et similiter voluntas non potest non adhaerere bono inquantum est bonum, quia in bonum naturaliter ordinatur sicut in suum obiectum. Voluntas igitur Angeli se habet ad opposita, quantum ad multa facienda vel non facienda. Sed quantum ad ipsum Deum, quem vident esse ipsam essentiam bonitatis, non se habent ad opposita; sed secundum ipsum ad omnia diriguntur, quodcumque oppositorum eligant. Quod sine peccato est.Referencing norms: Q62A8Ad2, assert-h97dfea5751e769dceb37af0ffcb21d664d645f75439ff1d1fdc748d03f57771b
section/62-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c3ae1ecba70266a58a85f25391d3f81e13b938831a23d3c0332f4675f88e6ea7LA
Ad tertium dicendum quod liberum arbitrium sic se habet ad eligendum ea quae sunt ad finem, sicut se habet intellectus ad conclusiones. Manifestum est autem quod ad virtutem intellectus pertinet, ut in diversas conclusiones procedere possit secundum principia data, sed quod in aliquam conclusionem procedat praetermittendo ordinem principiorum, hoc est ex defectu ipsius. Unde quod liberum arbitrium diversa eligere possit servato ordine finis, hoc pertinet ad perfectionem libertatis eius, sed quod eligat aliquid divertendo ab ordine finis, quod est peccare, hoc pertinet ad defectum libertatis. Unde maior libertas arbitrii est in Angelis, qui peccare non possunt, quam in nobis, qui peccare possumus.Referencing norms: Q62A8Ad3, assert-h0883ced1598d55ece2f2189ba3fcac7110f2c702c99c0ba00cd489d9e60c1c42
section/62-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0caa05c456612634457946c536e96f08fa6252502d2a6684407183f0b797a43dLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Angelus beatus peccare possit. Beatitudo enim non tollit naturam, ut dictum est. Sed de ratione naturae creatae est quod possit deficere. Ergo Angelus beatus potest peccare.Referencing norms: Q62A8Obiectio1, assert-h58ef22e8db5d5ac2e6dff941d91448f2b65ad409dfe051aed272f2481f6e4598, assert-h85ecaaea2357519482ab799528b0320504df986eaa83acec55321edeba3b2856
section/62-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:801cd3d768c284f4a1d8cd1977c22bab14b5d98ad89ef6f839b955d4199d010aLA
Praeterea, potestates rationales sunt ad opposita, ut philosophus dicit. Sed voluntas Angeli beati non desinit esse rationalis. Ergo se habet ad bonum et malum.Referencing norms: Q62A8Obiectio2, assert-h291cefec492f1b611720c2e901364a17ccc64b2d69fd3ce444b4c69386d14f31, assert-hfe1a94ed03938feccc333b751f0c84081f64386a506bd665cbd7576cf10ddeff
section/62-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e245799e2cfeccbea482fafd3d7711c645304ae770f68c19d4ed1464dd625bbbLA
Praeterea, ad libertatem arbitrii pertinet quod homo possit eligere bonum et malum. Sed libertas arbitrii non minuitur in Angelis beatis. Ergo possunt peccare.Referencing norms: Q62A8Obiectio3, assert-h59c6f6252760b14bc44cbb936aac2500014107336b721fab7645f67366f24b1f, assert-ha02b6b8d40e85770d844079eecf10616af1c26e452dbb32dc261e51e9ce81ab2
section/62-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6c739440237a09fb0955f6ae97981d8b3ee0af412b6ed8fa9bdbfb06785a3e21LA
Respondeo dicendum quod Angeli beati peccare non possunt. Cuius ratio est, quia eorum beatitudo in hoc consistit, quod per essentiam Deum vident. Essentia autem Dei est ipsa essentia bonitatis. Unde hoc modo se habet Angelus videns Deum ad ipsum Deum, sicut se habet quicumque non videns Deum ad communem rationem boni. Impossibile est autem quod aliquis quidquam velit vel operetur, nisi attendens ad bonum; vel quod velit divertere a bono, inquantum huiusmodi. Angelus igitur beatus non potest velle vel agere, nisi attendens ad Deum. Sic autem volens vel agens non potest peccare. Unde Angelus beatus nullo modo peccare potest.Referencing norms: Q62A8Respondeo, assert-h709c14621c3d6cc81624d9bf4b0ff0443aaea7124e1e0dd4665f83ac53030090
section/62-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:69595126c4e69b504b0475ca0a9dd639225d416cc2b27bc8fb8305b574ee5318LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XI super Gen. ad Litt., quod illa natura quae peccare non potest in sanctis Angelis est. Ergo sancti Angeli peccare non possunt.Referencing norms: assert-hfccb099fe80b27d6d27ef2f61f3d31d5b186efacc7a8e8c319b4d41093075824
section/62-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2e08ea83c902cb0967bb6696c28c57f6987ce0a0f76db4573edb4209b7639f46LA
Ad primum ergo dicendum quod mereri est eius quod movetur ad finem. Movetur autem ad finem creatura rationalis, non solum patiendo, sed etiam operando. Et si quidem finis ille subsit virtuti rationalis creaturae, operatio illa dicetur acquisitiva illius finis, sicut homo meditando acquirit scientiam, si vero finis non sit in potestate eius, sed ab alio expectetur, operatio, erit meritoria finis. Ei autem quod est in ultimo termino, non convenit moveri, sed mutatum esse. Unde caritatis imperfectae, quae est viae, est mereri, caritatis autem perfectae non est mereri, sed potius praemio frui. Sicut et in habitibus acquisitis, operatio praecedens habitum est acquisitiva habitus, quae vero est ex habitu iam acquisito, est operatio iam perfecta cum delectatione. Et similiter actus caritatis perfectae non habet rationem meriti, sed magis est de perfectione praemii.Referencing norms: Q62A9Ad1, assert-h8b04b7be204178de1ee5f9896240eb0afc9b83e0d1079d2c07e304f0aef96b72
section/62-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:3033e0eb5a035d7ce6f4f2bbdbd90eec3f967ed348411f30179fa2752e2584abLA
Ad secundum dicendum quod aliquid dicitur utile dupliciter. Uno modo, sicut quod est in via ad finem, et sic utile est meritum beatitudinis. Alio modo, sicut pars est utilis ad totum, ut paries ad domum. Et hoc modo ministeria Angelorum sunt utilia Angelis beatis, inquantum sunt quaedam pars beatitudinis ipsorum, diffundere enim perfectionem habitam in alia, hoc est de ratione perfecti inquantum est perfectum.Referencing norms: Q62A9Ad2, assert-hd33c17eec86b9947b484de6cbd6c08328201bb35bae14eb58182e8cef127dea2
section/62-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a5f1d591b77f0cc7cd424abc95443149977f78d9801ad19e5ea5e5d4c806d2b7LA
Ad tertium dicendum quod, licet Angelus beatus non sit in summo gradu beatitudinis simpliciter, est tamen in ultimo quantum ad seipsum, secundum praedestinationem divinam. Potest tamen augeri Angelorum gaudium de salute eorum qui per ipsorum ministerium salvantur; secundum illud Luc. XV, gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Sed hoc gaudium ad praemium accidentale pertinet, quod quidem augeri potest usque ad diem iudicii. Unde quidam dicunt quod, quantum ad praemium accidentale, etiam mereri possunt. Sed melius est ut dicatur quod nullo modo aliquis beatus mereri potest, nisi sit simul viator et comprehensor, ut Christus, qui solus fuit viator et comprehensor. Praedictum enim gaudium magis acquirunt ex virtute beatitudinis, quam illud mereantur.Referencing norms: Q62A9Ad3, assert-h07b81f2c6a2cbf4b566a672b1d484dccc697a5262ea3f2ce22a24d9ddc4f3296
section/62-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:019c761040db23908900ac5596ef11d5e7321a958ba33b6430d572319a7b0900LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod Angeli beati in beatitudine proficere possint. Caritas enim est principium merendi. Sed in Angelis est perfecta caritas. Ergo Angeli beati possunt mereri. Crescente autem merito, et praemium beatitudinis crescit. Ergo Angeli beati in beatitudine proficere possunt.Referencing norms: Q62A9Obiectio1, assert-h46fd0012cee782b99c1ba58988178151962a37ad2b86103f0e261bac0f0a2327, assert-h9b684432324c26c9bfdc4da28a97eee25c3b7b68208f7db107602ad619664ac7, assert-had1130957f495183d695c28fa582158f728b49c52ea623823b173140202e8cdb
section/62-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:aa2fba0370ab5ebf9b821cf6bdf73e1ca3376229ee4367d519b8c27253471efaLA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Doctr. Christ., quod Deus utitur nobis ad nostram utilitatem, et ad suam bonitatem. Et similiter Angelis, quibus utitur in ministeriis spiritualibus; cum sint administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis, ut dicitur Heb. I. Non autem hoc esset ad eorum utilitatem, si per hoc non mererentur nec in beatitudine proficerent. Relinquitur ergo quod Angeli beati et mereri, et in beatitudine proficere possunt.Referencing norms: Q62A9Obiectio2, assert-h22acb21c66f2d498a9ca04bf1213baf22d29cab98496cd200389f21af764bdb3
section/62-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:4a323ac8bae6af13985cf465ebe1dc8e3d8a9e250dd0175b0512c2a607ae0dbaLA
Praeterea, ad imperfectionem pertinet quod ille qui non est in summo, non possit proficere. Sed Angeli non sunt in summo. Si ergo ad maius proficere non possunt, videtur quod in eis sit imperfectio et defectus. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q62A9Obiectio3, assert-h0f194457a669bbc1326943766b8a39002ea59e0066da61c6a99aba357515534a, assert-h7c45348b3c4ab153c6264fdc209183ed73be24c3068eae7433095e94b0bcd491
section/62-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:412aa9d8c6d152d578bd47ae9a2d589e7421467c50cb52f1fe1d9fd38b0e582aLA
Respondeo dicendum quod in unoquoque motu motoris intentio fertur in aliquid determinatum, ad quod mobile perducere intendit, intentio enim est de fine cui repugnat infinitum. Manifestum est autem quod, cum creatura rationalis per suam virtutem consequi non possit suam beatitudinem, quae in visione Dei consistit, ut ex superioribus patet; indiget ut ad beatitudinem a Deo moveatur. Oportet igitur quod sit aliquid determinatum, ad quod quaelibet creatura rationalis dirigatur sicut in ultimum finem. Et hoc quidem determinatum non potest esse, in divina visione, quantum ad ipsum quod videtur, quia summa veritas ab omnibus beatis secundum diversos gradus conspicitur. Sed quantum ad modum visionis, praefigitur diversimode terminus ex intentione dirigentis in finem. Non enim possibile est quod, sicut rationalis creatura producitur ad videndum summam essentiam, ita producatur ad summum modum visionis, qui est comprehensio, hic enim modus soli Deo competere potest, ut ex supra dictis patet. Sed cum infinita efficacia requiratur ad Deum comprehendendum, creaturae vero efficacia in videndo non possit esse nisi finita; ab infinito autem finitum quodlibet infinitis gradibus distet; infinitis modis contingit creaturam rationalem intelligere Deum vel clarius vel minus clare. Et sicut beatitudo consistit in ipsa visione, ita gradus beatitudinis in certo modo visionis. Sic igitur unaquaeque creatura rationalis a Deo perducitur ad finem beatitudinis, ut etiam ad determinatum gradum beatitudinis perducatur ex praedestinatione Dei. Unde consecuto illo gradu, ad altiorem transire non potest.Referencing norms: Q62A9Respondeo, assert-h267be5b94dc85d9050542d2ff6121e46c7e9d54f560cd49a747e793b856b5107
section/62-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:8ce3e19ac6db93120f093fa2a48a4cfcd80471dd794363709622d0be7d796784LA
Sed contra est quod mereri et proficere pertinent ad statum viae. Sed Angeli non sunt viatores, sed comprehensores. Ergo Angeli beati non possunt mereri, nec in beatitudine proficere.Referencing norms: assert-h508ef3a750355cf33edbbbcaf60d3d756ae562f5b4c81ea030f474dacdce95bb
question/62/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2e6f5f3e226eb5864dfea08a1696ad12f6beaf1407546855e8c024cb12747735LA
Consequenter investigandum est quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae. Et circa hoc quaeruntur novem. Primo, utrum Angeli fuerint in sua creatione beati. Secundo, utrum indiguerint gratia ad hoc quod ad Deum converterentur. Tertio, utrum fuerint creati in gratia. Quarto, utrum suam beatitudinem meruerint. Quinto, utrum statim post meritum beatitudinem adepti fuerint. Sexto, utrum gratiam et gloriam secundum capacitatem suorum naturalium receperint. Septimo, utrum post consecutionem gloriae remanserit in eis dilectio et cognitio naturalis. Octavo, utrum postmodum potuerint peccare. Nono, utrum post adeptionem gloriae potuerint proficere.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 63
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q63
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:7a2f8162e22d65581e7ad956080167a2540ab012877ac1d6b281890c46b6895c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 77
section/63-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d714aa04ebe2ddd2c9625e97892a515e2077acb3a9d43d2c10089a6f1a3f3e39LA
Ad primum ergo dicendum quod in Angelis non est potentia ad esse naturale. Est tamen in eis potentia secundum intellectivam partem, ad hoc quod convertantur in hoc vel in illud. Et quantum ad hoc, potest in eis esse malum.Referencing norms: Q63A1Ad1, assert-h7706c88d772af75df611d722a7f0cbd4e2a3df5341e443e79eb3106041e94ae1
section/63-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f5815857f04ec9c38cdcace14b6f2fbef2ecd2b0c38c740bec24a92fd24916f8LA
Ad secundum dicendum quod corpora caelestia non habent operationem nisi naturalem. Et ideo sicut in natura eorum non potest esse corruptionis malum, ita nec in actione naturali eorum potest esse malum inordinationis. Sed supra actionem naturalem in Angelis est actio liberi arbitrii, secundum quam contingit in eis esse malum.Referencing norms: Q63A1Ad2, assert-h6e4372a3e8306167e651734b2b636ad5862777c6aa1c94093443a09f2f79c58e
section/63-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f11ec2881677f9993147b38097b93b5dd561eb1fa69a5705cbf38d70eaaabbf4LA
Ad tertium dicendum quod naturale est Angelo quod convertatur motu dilectionis in Deum, secundum quod est principium naturalis esse. Sed quod convertatur in ipsum secundum quod est obiectum beatitudinis supernaturalis, hoc est ex amore gratuito, a quo averti potuit peccando.Referencing norms: Q63A1Ad3, assert-hed045573f0b95db3923b2ee2888e1aa5cfcf8d9fd6318d6bf888bc2d76eb3beb
section/63-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0ed7d75b7b0b164d8832878e8e2c0db259da46efd0bd2e4dd7846769ac0312b4LA
Ad quartum dicendum quod peccatum in actu liberi arbitrii contingit esse dupliciter. Uno modo, ex hoc quod aliquod malum eligitur, sicut homo peccat eligendo adulterium, quod secundum se est malum. Et tale peccatum semper procedit ex aliqua ignorantia vel errore, alioquin id quod est malum, non eligeretur ut bonum. Errat quidem adulter in particulari, eligens hanc delectationem inordinati actus quasi aliquod bonum ad nunc agendum, propter inclinationem passionis aut habitus; etiam si in universali non erret, sed veram de hoc sententiam teneat. Hoc autem modo in Angelo peccatum esse non potuit, quia nec in Angelis sunt passiones, quibus ratio aut intellectus ligetur, ut ex supra dictis patet; nec iterum primum peccatum habitus praecedere potuit ad peccatum inclinans. Alio modo contingit peccare per liberum arbitrium, eligendo aliquid quod secundum se est bonum, sed non cum ordine debitae mensurae aut regulae; ita quod defectus inducens peccatum sit solum ex parte electionis, quae non habet debitum ordinem, non ex parte rei electae; sicut si aliquis eligeret orare, non attendens ad ordinem ab Ecclesia institutum. Et huiusmodi peccatum non praeexigit ignorantiam, sed absentiam solum considerationis eorum quae considerari debent. Et hoc modo Angelus peccavit, convertendo se per liberum arbitrium ad proprium bonum, absque ordine ad regulam divinae voluntatis.Referencing norms: Q63A1Ad4, assert-he3f62de326b6430195a532050a0c0b96f4f579be911841d66d4b4d963f67ff3a
section/63-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd2743f2e42cf084e1758e54c62f234c52b0ecadeb1a36640fb2e2cdd282034aLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod malum culpae in Angelis esse non possit. Quia malum non potest esse nisi in his quae sunt in potentia, ut dicitur in IX Metaphys., subiectum enim privationis est ens in potentia. Sed Angeli, cum sint formae subsistentes, non habent esse in potentia. Ergo in eis non potest esse malum.Referencing norms: Q63A1Obiectio1, assert-h911c87076c9187f442ef79c97f80529691a899c19c64855e0faa8beacc146ea7, assert-hf12e5af815f63be936fdacaedbd93feb49f9eb7bfce42163e102fb967a504550
section/63-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:802b3c64035d60a0e1481f85a226c3cd9c85ad7791d3adff0daac7baf0b3a2a4LA
Praeterea, Angeli sunt digniores quam corpora caelestia. Sed in corporibus caelestibus non potest esse malum, ut philosophi dicunt. Ergo neque in Angelis.Referencing norms: Q63A1Obiectio2, assert-hfb6d2d4b62223e72c33c0d819e34a0fb34dd48a0648fe55442a988e6ec37b081, assert-hfe0fb6f4cc580d095cba279738392c7c7071d4185e0d96f016c63f8636cabb18
section/63-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:38d1f43760a27dd37342787e0f5394640062ab09cf0a8261381673c05d2e4cffLA
Praeterea, id quod est naturale, semper inest. Sed naturale est Angelis quod moveantur motu dilectionis in Deum. Ergo hoc ab eis removeri non potest. Sed diligendo Deum non peccant. Ergo Angeli peccare non possunt.Referencing norms: Q63A1Obiectio3, assert-h48b786c035ac43e68d9327f95800937924d0e05abb368a79a9aca17de40ff3b1, assert-h55f09896787bbc97ac2eefde283b1cea687e6e5dcdb10d7ff1410b2999aa5848, assert-h6c2402b59899f1c9da72cd63501b3a6f78e9c24d65f9bb6c28ef11099f139292, assert-hb6d4f2bdd357f84fb530237b6ecd2e337a38e82893b06460d14a6e63c05fefc6
section/63-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 5
la · official · sha256:96e6ff986813e54c06f28d17767b609abd561e5e2d73d27ce5107857035a3c86LA
Praeterea, appetitus non est nisi boni, vel apparentis boni. Sed in Angelis non potest esse apparens bonum, quod non sit verum bonum, quia in eis vel omnino error esse non potest, vel saltem non potest praecedere culpam. Ergo Angeli non possunt appetere nisi id quod est vere bonum. Sed nullus, appetendo id quod est vere bonum, peccat. Ergo Angelus appetendo non peccat.Referencing norms: Q63A1Obiectio4, assert-h08a818b2b393f728ffafd1f4ce85ab13d559961b4fc2ed6fa1b2f36ec3240b27, assert-h17b9f209f98b52cfd1a2d2973409671e16a62bd846de703aef15c7ef53e7f382, assert-h8b10bc30245c9832d9a207fd6eeed3a6cd26a145208fa2a63e19d8c6c44c598f, assert-h8b5e8562601057e4d25a50e226b89752aba656ba799bb2d1448cd16b4cdfecf8
section/63-1/respondeo · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:1db4345e343c5b0f7a095ef6c001c2d97e09f10b4d566801c280f6766a76e157LA
Respondeo dicendum quod tam Angelus quam quaecumque creatura rationalis, si in sua sola natura consideretur, potest peccare, et cuicumque creaturae hoc convenit ut peccare non possit, hoc habet ex dono gratiae, non ex conditione naturae. Cuius ratio est, quia peccare nihil est aliud quam declinare a rectitudine actus quam debet habere; sive accipiatur peccatum in naturalibus, sive in artificialibus, sive in moralibus. Solum autem illum actum a rectitudine declinare non contingit, cuius regula est ipsa virtus agentis. Si enim manus artificis esset ipsa regula incisionis, nunquam posset artifex nisi recte lignum incidere, sed si rectitudo incisionis sit ab alia regula, contingit incisionem esse rectam et non rectam. Divina autem voluntas sola est regula sui actus, quia non ad superiorem finem ordinatur. Omnis autem voluntas cuiuslibet creaturae rectitudinem in suo actu non habet, nisi secundum quod regulatur a voluntate divina, ad quam pertinet ultimus finis, sicut quaelibet voluntas inferioris debet regulari secundum voluntatem superioris, ut voluntas militis secundum voluntatem ducis exercitus. Sic igitur in sola voluntate divina peccatum esse non potest, in qualibet autem voluntate creaturae potest esse peccatum, secundum conditionem suae naturae.Referencing norms: DevilSinned, Q63A1Respondeo, assert-h78ac1f1d8435de870026f7e81df33f349e81b63509b4c68c2189a1bae2f769fc
section/63-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7d17a9d9401e0feac329a31b7a3eba56a8bd61f578fd3b85e10c5e4518b16295LA
Sed contra est quod dicitur Iob IV, in Angelis suis reperit pravitatem.Referencing norms: assert-hf58f89cf58626082587b382ecaecba18b343f450eaa5e90a26e372e2a6045307
section/63-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f0123437f01a7dd3041ae9f42687a2cc9a8d4c2f2b40ca9d1e5ff89eb30076cLA
Ad primum ergo dicendum quod Daemones non delectantur in obscenitatibus carnalium peccatorum; quasi ipsi afficiantur ad delectationes carnales, sed hoc totum ex invidia procedit, quod in peccatis hominum quibuscumque delectantur, inquantum sunt impedimenta humani boni.Referencing norms: Q63A2Ad1, assert-h53904d61e54067bfdad850d3afa92661440f9d5f9b7e5b1666f45ee2b0a82ee5
section/63-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:c3791c2fc0123048332ea0672fd1de3974c630bda5cb67933878f074c4f9c3b9LA
Ad secundum dicendum quod avaritia, secundum quod est speciale peccatum, est immoderatus appetitus rerum temporalium quae veniunt in usum vitae humanae, quaecumque pecunia aestimari possunt, et ad ista non afficiuntur Daemones, sicut nec ad delectationes carnales. Unde avaritia proprie sumpta in eis esse non potest. Sed si avaritia dicatur omnis immoderata cupiditas habendi quodcumque bonum creatum, sic avaritia continetur in superbia quae est in Daemonibus. Ira vero cum quadam passione est, sicut et concupiscentia. Unde ipsa in Daemonibus esse non potest nisi metaphorice. Acedia vero est quaedam tristitia, qua homo redditur tardus ad spirituales actus propter corporalem laborem; qui Daemonibus non competit. Et sic patet quod sola superbia et invidia sunt pure spiritualia peccata, quae Daemonibus competere possunt, ita tamen quod invidia non sumatur pro passione, sed pro voluntate renitente bono alterius.Referencing norms: Q63A2Ad2, assert-ha03afd0db1f1ee271b26e0ebd0956a113fc3b7629a066fe41d63a6e139f03468
section/63-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f98114df3ae7637a865b84439319ba2cc092afed80dfec89d3cd7f861c7b36dbLA
Ad tertium dicendum quod sub invidia et superbia, prout in Daemonibus ponuntur, comprehenduntur omnia peccata quae ab illis derivantur.Referencing norms: Q63A2Ad3, assert-h3bc96f7896172f8694bd8a6528274b446e381cf1cff817ed08de113a1130f532
section/63-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:edcd9ce08c6106e51e91f51b355f9696a26c65d9ad03ba5001d24c3411f849cbLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non possit esse solum peccatum superbiae et invidiae. In quemcumque enim cadit delectatio alicuius peccati, potest cadere peccatum illud. Sed Daemones delectantur etiam in obscenitatibus carnalium peccatorum, ut Augustinus dicit, II de Civ. Dei. Ergo in Daemonibus etiam peccata carnalia possunt esse.Referencing norms: Q63A2Obiectio1, assert-hdfac6709f7a61d8f9ed5f280b9497be63f21b060346f3ec271b9b11afe4b6aea, assert-he5e2f4ed6257dee07e8b346a77bb09f2368312075f8148aad6bbb5b922d90b23
section/63-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:150f1ce2ed0e18d1badfed080d1aab8c53a5b2ef007e185850c1810e1e64c4e3LA
Praeterea, sicut superbia et invidia sunt peccata spiritualia, ita acedia et avaritia et ira. Sed spiritui conveniunt peccata spiritualia, sicut et carni peccata carnalia. Ergo non solum superbia et invidia in Angelis esse possunt, sed etiam acedia et avaritia.Referencing norms: Q63A2Obiectio2, assert-h726eaeb912f06dd172e856ea43b8d5fbb8c645202c2c7346b725d4b83676ea55, assert-ha4dd36137be33dafcdc3a6b93a743fbacea3a5362da5f743626576f545b55890
section/63-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:135edbda604cd5b451aa1f1919a3c78046c47eca4e0c732f95e825f1e22472b4LA
Praeterea, secundum Gregorium, in moralibus, ex superbia nascuntur plura vitia, et similiter ex invidia. Posita autem causa, ponitur effectus. Si ergo superbia et invidia in Angelis esse possunt, pari ratione et alia vitia in eis esse possunt.Referencing norms: Q63A2Obiectio3, assert-h634c8b8972800b159aef860f2a21883f188bb26376b62989bda91c08eb591201
section/63-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:72c919b38abb6b220ba9c9d8d8730325eec91ca0be12bc63c567accdde4cb642LA
Respondeo dicendum quod peccatum aliquod in aliquo esse potest dupliciter, uno modo, secundum reatum; alio modo, secundum affectum. Secundum reatum quidem omnia peccata in Daemonibus esse contingit, quia dum homines ad omnia peccata inducunt, omnium peccatorum reatum incurrunt. Secundum affectum vero illa solum peccata in malis Angelis esse possunt, ad quae contingit affici spiritualem naturam. Spiritualem autem naturam affici non contingit ad bona quae sunt propria corpori, sed ad ea quae in rebus spiritualibus inveniri possunt, nihil enim afficitur nisi ad id quod suae naturae potest esse quodam modo conveniens. In spiritualibus autem bonis non potest esse peccatum dum aliquis ad ea afficitur, nisi per hoc quod in tali affectu superioris regula non servatur. Et hoc est peccatum superbiae, non subdi superiori in eo quo debet. Unde peccatum primum Angeli non potest esse aliud quam superbia. Sed consequenter potuit in eis esse etiam invidia. Eiusdem enim rationis est quod affectus tendat in aliquid appetendum, et quod renitatur opposito. Invidus autem ex hoc de bono alterius dolet, inquantum bonum alterius aestimat sui boni impedimentum. Non autem bonum alterius poterat aestimari impedimentum boni affectati per Angelum malum, nisi inquantum affectavit excellentiam singularem, quae quidem singularitas per alterius excellentiam cessat. Et ideo post peccatum superbiae consecutum est in Angelo peccante malum invidiae, secundum quod de bono hominis doluit; et etiam de excellentia divina, secundum quod eo Deus contra voluntatem ipsius Diaboli utitur in gloriam divinam.Referencing norms: Q63A2Respondeo, assert-heab3260d24fb7fc0d5a2808fbf5c38d818c416b4936ed948dea285e4f9b21f7b
section/63-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:a7ff5c3f2ad2859ea7ef15c5e48c2b86bcc50397ffabcc265ac4533842002d93LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIV libro de Civ. Dei, quod Diabolus non est fornicator aut ebriosus, neque aliquid huiusmodi, est tamen superbus et invidus.Referencing norms: assert-hbab903a9b864f5c1f731f9327bd03d359eb1dc9c52f8f7161a9cebdb6b3096ca
section/63-3/reply/all · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:43040459c60dc1590a99a052ee9a40efaa89850f740b2b71859abdeef471f21fLA
Et per hoc patet responsio ad omnia obiecta.Referencing norms: Q63A3Ad1, Q63A3Ad2, Q63A3Ad3, assert-h2874fd9ef0dc09b2701d7b899a38ec5a7a426a04f4a8b9be4bb332c7351dd3dd, assert-h6101094f538970b50fd611a817228498de898846ce2282cd615a64597f5b94fb, assert-h7994f95c622838a4539fb17220bd0a3dda8c4ae13ae95c2057f117166e88c73e
section/63-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e6f9a08411f102afe4b4c878b5163ce25eaae86a62ee45b586afb46b8f6880d7LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Diabolus non appetierit esse ut Deus. Illud enim quod non cadit in apprehensione, non cadit in appetitu, cum bonum apprehensum moveat appetitum vel sensibilem vel rationalem, vel intellectualem (in solo enim huiusmodi appetitu contingit esse peccatum). Sed creaturam aliquam esse aequalem Deo, non cadit in apprehensione, implicat enim contradictionem, quia necesse est finitum esse infinitum, si aequatur infinito. Ergo Angelus non potuit appetere esse ut Deus.Referencing norms: Q63A3Obiectio1, assert-h1122fb9d7ef74dc8d505e176cda9bdac2b5ea184626805ed4aec853336b72bdf, assert-hb26599d0472bba842e9b844605db260971fec594c18df20328e8c28397104c45
section/63-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:912404226b89b335702ddaa5dac14e695de7d7be4edeb6f93139bb14e1c99698LA
Praeterea, illud quod est finis naturae, absque peccato appeti potest. Sed assimilari Deo est finis in quem tendit naturaliter quaelibet creatura. Si ergo Angelus appetiit esse ut Deus, non per aequalitatem, sed per similitudinem, videtur quod in hoc non peccaverit.Referencing norms: Q63A3Obiectio2, assert-h190f2063c0b86cd38fe86cb83befc94ed7661731962af87cb95e884da408805c, assert-hb8db395901fbe542a7bf3294a62c6948eb77bc3a30a6eab91527c93a2a576ebd
section/63-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5ab433c0f22d3154275a2ba02e23a91f543609a115602b31fbaa0556478ae2eaLA
Praeterea, Angelus in maiori plenitudine sapientiae conditus est quam homo. Sed nullus homo, nisi omnino amens, eligit esse aequalis Angelo, nedum Deo, quia electio non est nisi possibilium, de quibus est consilium. Ergo multo minus peccavit Angelus appetendo esse ut Deus.Referencing norms: Q63A3Obiectio3, assert-h552eba49b5a66076a55e8120329a8ab776b7369fd410bb577e3188316fa97e91, assert-hd510015d087beef48265c9ce0123a2c45b2a2682ba0041871d7d9c86713a5ff7
section/63-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:424c3196cff5ea946dca956e0cacec828259ad2a9970d0563b8e3369298036b5LA
Respondeo dicendum quod Angelus, absque omni dubio, peccavit appetendo esse ut Deus. Sed hoc potest intelligi dupliciter, uno modo, per aequiparantiam; alio modo, per similitudinem. Primo quidem modo, non potuit appetere esse ut Deus, quia scivit hoc esse impossibile, naturali cognitione; nec primum actum peccandi in ipso praecessit vel habitus vel passio ligans cognoscitivam ipsius virtutem, ut in particulari deficiens eligeret impossibile, sicut in nobis interdum accidit. Et tamen, dato quod esset possibile, hoc esset contra naturale desiderium. Inest enim unicuique naturale desiderium ad conservandum suum esse, quod non conservaretur, si transmutaretur in alteram naturam. Unde nulla res quae est in inferiori gradu naturae, potest appetere superioris naturae gradum, sicut asinus non appetit esse equus, quia si transferretur in gradum superioris naturae, iam ipsum non esset. Sed in hoc imaginatio decipitur, quia enim homo appetit esse in altiori gradu quantum ad aliqua accidentalia, quae possunt crescere absque corruptione subiecti, aestimatur quod possit appetere altiorem gradum naturae, in quem pervenire non posset nisi esse desineret. Manifestum est autem quod Deus excedit Angelum, non secundum aliqua accidentalia, sed secundum gradum naturae, et etiam unus Angelus alium. Unde impossibile est quod Angelus inferior appetat esse aequalis superiori; nedum quod appetat esse aequalis Deo. Appetere autem esse ut Deus per similitudinem, contingit dupliciter. Uno modo, quantum ad id in quo aliquid natum est Deo assimilari. Et sic, si aliquis quantum ad hoc appetat esse Deo similis, non peccat, dummodo similitudinem Dei debito ordine appetat adipisci, ut scilicet eam a Deo habeat. Peccaret vero si quis etiam appeteret secundum iustitiam esse similis Deo, quasi propria virtute, et non ex virtute Dei. Alio vero modo potest aliquis appetere similis esse Deo, quantum ad hoc in quo non natus est assimilari; sicut si quis appeteret creare caelum et terram, quod est proprium Dei; in quo appetitu esset peccatum. Et hoc modo Diabolus appetiit esse ut Deus. Non ut ei assimilaretur quantum ad hoc quod est nulli subesse simpliciter, quia sic etiam suum non esse appeteret, cum nulla creatura esse possit nisi per hoc quod sub Deo esse participat. Sed in hoc appetiit esse similis Deo, quia appetiit ut finem ultimum beatitudinis id ad quod virtute suae naturae poterat pervenire, avertens suum appetitum a beatitudine supernaturali, quae est ex gratia Dei. Vel si appetiit ut ultimum finem illam Dei similitudinem quae datur ex gratia, voluit hoc habere per virtutem suae naturae, non ex divino auxilio secundum Dei dispositionem. Et hoc consonat dictis Anselmi, qui dicit quod appetiit illud ad quod pervenisset si stetisset. Et haec duo quodammodo in idem redeunt, quia secundum utrumque appetiit finalem beatitudinem per suam virtutem habere, quod est proprium Dei. Quia vero quod est per se, est principium et causa eius quod est per aliud, ex hoc etiam consecutum est quod appetiit aliquem principatum super alia habere. In quo etiam perverse voluit Deo assimilari.Referencing norms: Q63A3Respondeo, assert-hf1072cbd7824be67f6db56381e01b2cdc9d986ca60e60736f04903f12fe20ddf
section/63-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:fdcf49f9b21c4c637e2717dda578b3ef5fcf5f0eecd8370152f93f3a9e6e7e9cLA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XIV, ex persona Diaboli, ascendam in caelum, et ero similis altissimo. Et Augustinus dicit in libro de quaestionibus Vet. Test., quod elatione inflatus, voluit dici Deus.Referencing norms: assert-h0cf77d076b235debc7346903c01c1e0f22bdb5e6b61356f953179a43b1d0c1fe
section/63-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e03b94468f3e5531d33abe53e13c3fabd8a1e7afaf4438cfbe807f05a581aafeLA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibidem reprehendit Porphyrium de hoc quod dixit quod Daemones erant naturaliter fallaces, dicens eos non esse naturaliter fallaces, sed propria voluntate. Porphyrius autem hac ratione posuit Daemones esse natura fallaces, quia ponebat Daemones esse animalia habentia naturam sensitivam. Natura autem sensitiva ordinatur ad aliquod bonum particulare, cui potest esse coniunctum malum. Et secundum hoc, aliquam inclinationem naturalem habere possunt ad malum; per accidens tamen, inquantum malum est coniunctum bono.Referencing norms: Q63A4Ad1, assert-ha2c75a458ca9339bc08b1fa35477c57d06f36f18e67aacb34e3d5b7f1e4b6eae
section/63-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:295066273697e05e1d54f5c1d8e79bee70df3cd1c0cd8bd510bf182cc5985d6dLA
Ad secundum dicendum quod malitia aliquorum hominum potest dici naturalis, vel propter consuetudinem, quae est altera natura; vel propter naturalem inclinationem ex parte naturae sensitivae, ad aliquam inordinatam passionem, sicut quidam dicuntur naturaliter iracundi vel concupiscentes; non autem ex parte naturae intellectualis.Referencing norms: Q63A4Ad2, assert-hd72ff79fb547e8f932cdfce97755a393fb229dff88d56950b2f93e2cdc3a3a4f
section/63-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a503c5ed9a0428bfdda4a74002f6ab93b60ecd59825277671a9215f6b0589d0bLA
Ad tertium dicendum quod animalia bruta secundum naturam sensitivam habent naturalem inclinationem ad quaedam particularia bona, quibus coniuncta sunt aliqua mala; sicut vulpes ad quaerendum victum sagaciter, cui adiungitur dolositas. Unde esse dolosum non est malum vulpi, cum sit ei naturale; sicut nec esse furiosum est malum cani, sicut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.Referencing norms: Q63A4Ad3, assert-h1272f9e0da9121c1504ec40491c4949d5b00359fbd0e0320289ddcb6e5ad6d1a
section/63-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:ab1f2985eae6d5c8ec9a1fb5fe156030309b774af37a5acf86b70b0e2295a0f9LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliqui Daemones sint naturaliter mali. Dicit enim Porphyrius, ut Augustinus introducit X de Civ. Dei, quod est quoddam genus Daemonum natura fallax, simulans deos et animas defunctorum. Sed esse fallacem est esse malum. Ergo aliqui Daemones sunt naturaliter mali.Referencing norms: Q63A4Obiectio1, assert-h158474e02f776557858d8e73ec3f5ac4123bfabb7bb5cc0ae6263f2011ce55ad, assert-hb73cfffb2d52a6230eba6d3566461a995fab8a5da1345cbf2a9109e0ef7e458c
section/63-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a66438328e9a6e8cd186bc712e008158ceb6a933745ee8e0d17921794cc60470LA
Praeterea, sicut Angeli sunt creati a Deo, ita et homines. Sed aliqui homines sunt naturaliter mali, de quibus dicitur Sap. XII, erat eorum malitia naturalis. Ergo et Angeli aliqui possunt esse naturaliter mali.Referencing norms: Q63A4Obiectio2, assert-h06d390d2e583e63f1cd5d7e0633bf12c441d30781d97ce62a9a89dd608b9ea35, assert-hb1de1ee29bb1fc8dbbc866ef9680c10fc61f72323ea94c1bcdf421d9940ac6c1
section/63-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8609c64b1a5528ea8eef91eeeda88012c15d586825ed9690ef4c9d4d361fa66fLA
Praeterea, aliqua animalia irrationalia habent quasdam naturales malitias, sicut vulpes naturaliter est subdola, et lupus naturaliter est rapax, et tamen sunt creaturae Dei. Ergo et Daemones, licet sint creaturae Dei, possunt esse naturaliter mali.Referencing norms: Q63A4Obiectio3, assert-ha1fbb1c1900d1292f23f16f6360c7d52e42ab1f14291d39ef0db99e1c233186e
section/63-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fa60263f00f4f039b43346b6532c4361aa0a7c81076c9ed222459612943ebebcLA
Respondeo dicendum quod omne quod est, inquantum est et naturam habet aliquam, in bonum aliquod naturaliter tendit, utpote ex principio bono existens, quia semper effectus convertitur in suum principium. Contingit autem alicui bono particulari aliquod malum esse adiunctum, sicut igni coniungitur hoc malum quod est esse consumptivum aliorum, sed bono universali nullum malum potest esse adiunctum. Si ergo aliquid sit cuius natura ordinetur in aliquod bonum particulare, potest naturaliter tendere in aliquod malum, non inquantum malum, sed per accidens, inquantum est coniunctum cuidam bono. Si vero aliquid sit cuius natura ordinetur in aliquod bonum secundum communem boni rationem hoc secundum suam naturam non potest tendere in aliquod malum. Manifestum est autem quod quaelibet natura intellectualis habet ordinem in bonum universale, quod potest apprehendere, et quod est obiectum voluntatis. Unde cum Daemones sint substantiae intellectuales, nullo modo possunt habere inclinationem naturalem in aliquod quodcumque malum. Et ideo non possunt esse naturaliter mali.Referencing norms: Q63A4Respondeo, assert-ha49e0f41cfceb1d9ea2f71bd39a5ab2adf2c439bd4dc25dda7072dd2747b35ca
section/63-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:9a39d4fa1cafb1f3ac7fd505b1bdb8972e22ef06c630bf979d622bbb65da3023LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod Daemones non sunt natura mali.Referencing norms: assert-h692bef513f68cf1979d2c1760cecd4d4e512d0140bcabea3d4112aec26972cf8
section/63-5/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:db20c1e8e8d3c937c0953a734000c3afe241b78de0112619b0d1354a15ebdde3LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, cum dicitur quod Diabolus ab initio peccat non ab initio ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati; scilicet quia nunquam a peccato suo recessit.Referencing norms: Q63A5Ad1, assert-h4fdc0f0a60a824976467712092e72647ed46986e5dc05665ba255c3927977c77
section/63-5/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f9dc01faf9bbf053dfadf5dcfd1f68e1897a9464fd3707481a327b31faca448eLA
Ad secundum dicendum quod illa distinctio lucis et tenebrarum, secundum quod per tenebras peccata Daemonum intelliguntur, accipienda est secundum Dei praescientiam. Unde Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, quod solus lucem ac tenebras discernere potuit, qui potuit etiam, priusquam caderent, praescire casuros.Referencing norms: Q63A5Ad2, assert-h5e64c40f3b49fc4197910a53174f1d18cd205dd2d096dea8524f91a06f9b7315
section/63-5/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b977f3eeded5524d687d84bf6cc1a23535e40bd1aaebfb998c799a44131edd00LA
Ad tertium dicendum quod quidquid est in merito, est a Deo, et ideo in primo instanti suae creationis Angelus mereri potuit. Sed non est similis ratio de peccato, ut dictum est.Referencing norms: Q63A5Ad3, assert-h9585d18fba6ae4efe13a39fb08b921a12bb4ae10585fa55f5fc25293e3a78b0d
section/63-5/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2c1bc3cd4c458c57d58d8d505201c416f6c7626c345c26a8d0d06a2113db5897LA
Ad quartum dicendum quod Deus non discrevit inter Angelos ante aversionem quorundam et conversionem aliorum, ut Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, et ideo omnes, in gratia creati in primo instanti meruerunt. Sed quidam eorum statim impedimentum praestiterunt suae beatitudinis, praecedens meritum mortificantes. Et ideo beatitudine quam meruerunt, sunt privati.Referencing norms: Q63A5Ad4, assert-he9b2afd0a8d1249f0a7050c74895351c6be53036b4f82254119b1bc23780d62f
section/63-5/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:d5f033a6f77b355a503e49f815812c92e020bc59562cf448c73fc549559c9c2eLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Diabolus in primo instanti suae creationis fuerit malus per culpam propriae voluntatis. Dicitur enim Ioan. VIII, de Diabolo, ille homicida erat ab initio.Referencing norms: Q63A5Obiectio1, assert-h868257b4b30191626b77d9733a1b63113e7825c659904697f39630e01a53f2ca
section/63-5/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:472b99384019f17adecff759cb90a8ac90861eb9d4d5edc57fef1931f1b646e3LA
Praeterea, secundum Augustinum, I super Gen. ad Litt., informitas creaturae non praecessit formationem tempore, sed origine tantum. Per caelum autem quod legitur primo creatum, ut ipse dicit in II libro, intelligitur natura angelica informis; per hoc autem quod dicitur quod Deus dixit, fiat lux, et facta est lux, intelligitur formatio eius per conversionem ad verbum; simul ergo natura Angeli creata est, et facta est lux. Sed simul dum facta est lux, distincta est a tenebris, per quas intelliguntur Angeli peccantes. Ergo in primo instanti suae creationis quidam Angeli fuerunt beati, et quidam peccaverunt.Referencing norms: Q63A5Obiectio2, assert-h213130b22b171006eeeb261463b6b8e85345354154212a862f49046848a8041f, assert-h8f76ba6b7d89ae423b8b3e72ce4a300c570a4a792d9f9c16874903556d73972f
section/63-5/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:81fba72d5f5f1c8ba679bb4850d363cbd7ac7cf749962f1cd1d1a84cccbb7836LA
Praeterea, peccatum opponitur merito. Sed in primo instanti suae creationis aliqua natura intellectualis potest mereri; sicut anima Christi, vel etiam ipsi boni Angeli. Ergo et Daemones in primo instanti suae creationis potuerunt peccare.Referencing norms: Q63A5Obiectio3, assert-h1a1172718a217074d6fdc3e8a93fa7c4a8f570e18bae9249a6b85cd6da7c979f, assert-hc459b5c7cd309b372d9f6b5478a2f8f9c2109b7010b8a85c88be32a3c49d6332
section/63-5/objection/4 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:2e37fd74980078af54bc5100ab63f4dbc23d575185eda8fde88849316cd9add0LA
Praeterea, natura angelica virtuosior est quam natura corporea. Sed res corporalis statim in primo instanti suae creationis incipit habere suam operationem; sicut ignis in primo instanti quo generatus est, incipit moveri sursum. Ergo et Angelus in primo instanti suae creationis potuit operari. Aut ergo habuit operationem rectam, aut non rectam. Si rectam, cum gratiam habuerint, per eam meruerunt beatitudinem. In Angelis autem statim ad meritum sequitur praemium, ut supra dictum est. Ergo fuissent statim beati, et ita nunquam peccassent, quod est falsum. Relinquitur ergo quod in primo instanti, non recte operando, peccaverunt.Referencing norms: Q63A5Obiectio4, assert-h6352af08014aa1ab56bce70bf21c662ab43d54ad981bbd3489fde4e67d9455aa, assert-hcf56a8495a7cb227ef91a1d5a26127aae06e0650cd244966bea90518eecce745, assert-hdd129bc6b0dc0b069557a687565daa24f9a10ba97026cc6882132399807cc286
section/63-5/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:80db9501de1cd0157a964a7f0f73e8fd5cd330c0150995f0035a3144fcf5923fLA
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod statim Daemones in primo instanti suae creationis mali fuerunt, non quidem per naturam, sed per peccatum propriae voluntatis, quia ex quo est factus Diabolus, iustitiam recusavit. Cui sententiae, ut Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, quisquis acquiescit, non cum illis haereticis sapit, idest Manichaeis, qui dicunt quod Diabolus habet naturam mali. Sed quia haec opinio auctoritati Scripturae contradicit (dicitur enim, sub figura principis Babylonis, de Diabolo, Isaiae XIV, quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Et Ezech. XXVIII, in deliciis Paradisi Dei fuisti dicitur ad Diabolum sub persona regis Tyri), ideo a magistris haec opinio tanquam erronea rationabiliter reprobata est. Unde aliqui dixerunt quod Angeli in primo instanti suae creationis peccare potuerunt, sed non peccaverunt. Sed haec opinio etiam a quibusdam improbatur ea ratione quia, cum duae operationes se consequuntur, impossibile videtur quod in eodem nunc utraque operatio terminetur. Manifestum est autem quod peccatum Angeli fuit operatio creatione posterior. Terminus autem creationis est ipsum esse Angeli; terminus vero operationis peccati est quod sunt mali. Impossibile ergo videtur quod in primo instanti quo Angelus esse coepit, fuerit malus. Sed haec ratio non videtur sufficiens. Habet enim solum locum in motibus temporalibus, qui successive aguntur; sicut si motus localis sequitur ad alterationem, non potest in eodem instanti terminari alteratio et localis motus. Sed si sunt mutationes instantaneae, simul et in eodem instanti potest esse terminus primae et secundae mutationis; sicut in eodem instanti in quo illuminatur luna a sole, illuminatur aer a luna. Manifestum est autem quod creatio est instantanea; et similiter motus liberi arbitrii in Angelis; non enim indigent collatione et discursu rationis, ut ex supra dictis patet. Unde nihil prohibet simul et in eodem instanti esse terminum creationis, et terminum liberi arbitrii. Et ideo aliter dicendum est, quod impossibile fuit Angelum in primo instanti peccasse per inordinatum actum liberi arbitrii. Quamvis enim res aliqua in primo instanti quo esse incipit, simul incipere possit operari; tamen illa operatio quae simul incipit cum esse rei, est ei ab agente a quo habet esse; sicut moveri sursum inest igni a generante. Unde si aliqua res habeat esse ab agente deficiente, quod possit esse causa defectivae actionis, poterit in primo instanti in quo incipit esse, habere defectivam operationem; sicut si tibia quae nascitur clauda ex debilitate seminis, statim incipiat claudicare. Agens autem quod Angelos in esse produxit, scilicet Deus, non potest esse causa peccati. Unde non potest dici quod Diabolus in primo instanti suae creationis fuerit malus.Referencing norms: Q63A5Respondeo, assert-hd44f120fc8f3e8ca0488cddac45be3dbafd74ab7622b414093546a4c9bd44187
section/63-5/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:28ed4337e6459377e970534824f860a50990373be67e9ab87fd1929e2aabdf14LA
Sed contra est quod dicitur Gen. I, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Inter ea autem erant etiam Daemones. Ergo et Daemones aliquando fuerunt boni.Referencing norms: assert-hf91e76b6aad6dd87446e927fe347ef1a04567b205c64afc513d4cab3929490ab
section/63-6/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:323d3c5baa60df781a312b61e23eabf02f76352ef3316e79307324bc6015582dLA
Ad primum ergo dicendum quod per motus corporales, qui per tempus mensurantur, quandoque in sacra Scriptura intelliguntur metaphorice motus spirituales instantanei. Et sic per ambulationem intelligitur motus liberi arbitrii tendentis in bonum.Referencing norms: Q63A6Ad1, assert-ha4dc8a80aa09ffb3a4bc40d2b5bf1d917ca3963d6202a8ff321d0a88bd59b5c9
section/63-6/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:70a062fc54b087b7f9450226e84a44f4c5d09921b9e8100fce273a03977dbfc0LA
Ad secundum dicendum quod Origenes dicit quod serpens antiquus non a principio, nec statim supra pectus ambulavit, propter primum instans, in quo malus non fuit.Referencing norms: Q63A6Ad2, assert-hff459f580452bdb6adb902306d4f4c1700f52cdf55f393d0a5d777df419a76b9
section/63-6/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:da01762c18df44e6041c780b1dfe27783f4b30a86353ac0722c1de785c32195bLA
Ad tertium dicendum quod Angelus habet liberum arbitrium inflexibile post electionem, et ideo nisi statim post primum instans, in quo naturalem motum habuit ad bonum, impedimentum beatitudini praestitisset, fuisset firmatus in bono. Sed non est simile de homine. Et ideo ratio non sequitur.Referencing norms: Q63A6Ad3, assert-heddcfa25a8513c3c25b0ee0a68d175e239dd7930bdee65d9826305f25ada5626
section/63-6/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a7cf4d59353a5cfd565bb8cc56b8fd3066d80e96266541a29e5a64c4f36ee7d8LA
Ad quartum dicendum quod inter quaelibet duo instantia esse tempus medium, habet veritatem inquantum tempus est continuum, ut probatur in VI Physic. Sed in Angelis, qui non sunt subiecti caelesti motui, qui primo per tempus continuum mensuratur, tempus accipitur pro ipsa successione operationum intellectus, vel etiam affectus. Sic igitur instans primum in Angelis intelligitur respondere operationi mentis angelicae, qua se in seipsam convertit per vespertinam cognitionem, quia in primo die commemoratur vespere, sed non mane. Et haec quidem operatio in omnibus bona fuit. Sed ab hac operatione quidam per matutinam cognitionem ad laudem verbi sunt conversi, quidam vero, in seipsis remanentes, facti sunt nox, per superbiam intumescentes, ut Augustinus dicit, IV super Gen. ad Litt. Et sic prima operatio fuit omnibus communis; sed in secunda sunt discreti. Et ideo in primo instanti omnes fuerunt boni; sed in secundo fuerunt boni a malis distincti.Referencing norms: Q63A6Ad4, assert-hce9cce36b11429fa9aeab552d88d502c3ac838ed45fe930c0a7ce566ba48f48e
section/63-6/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:3499b7f5c7b4981d0ffc1a7c4165cb995ace94d5aabed75aa96aea60a00af5fdLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum Angeli. Dicitur enim Ezech. XXVIII, ambulasti perfectus in viis tuis a die conceptionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Sed ambulatio, cum sit motus continuus, requirit aliquam moram. Ergo aliqua mora fuit inter creationem Diaboli et eius lapsum.Referencing norms: Q63A6Obiectio1, assert-h4303c94ad73b6cc491bdd0632ae81939b2d34fc9d812381eb5ef57c752c7fee6, assert-hfa0d0abf13fb617c6bd41fcdba9866f16d1d2dd12a6fd9dab9a236e16eee2779
section/63-6/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f3faf41023f133288eea98c45fe3c7d4b6d92d3af1a3abf84f3a019ee847b265LA
Praeterea, Origenes dicit quod serpens antiquus non statim supra pectus et ventrem suum ambulavit; per quod intelligitur eius peccatum. Ergo Diabolus non statim post primum instans suae creationis peccavit.Referencing norms: Q63A6Obiectio2, assert-h889035ac21484c0f39debfccfbe0bd599bdbf08d20dc520513349321605c74f8
section/63-6/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:4299e341ced262dcfeaf913243174d7b5e0763772db0e98d4346bc9d53291dc9LA
Praeterea, posse peccare commune est homini et Angelo. Fuit autem aliqua mora inter formationem hominis et eius peccatum. Ergo, pari ratione, fuit aliqua mora inter formationem Diaboli et eius peccatum.Referencing norms: Q63A6Obiectio3, assert-hc9fc75d9774486fd8a4d16077124cf57fa6064cbdde2936a5cfc0b4ad587c35e
section/63-6/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:0d5913b4c129dcd21243935df2e846eaafbce5633c38196557ff037386dcd937LA
Praeterea, aliud instans fuit in quo Diabolus peccavit, ab instanti in quo creatus fuit. Sed inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium. Ergo aliqua mora fuit inter creationem eius et lapsum.Referencing norms: Q63A6Obiectio4, assert-h180842ecb2313c9acffe779ab503c494a918de8c96d4a16ecbfb61716537a98e, assert-hf9746ee55f757a692d86c8141b0f706a190bba53da616dbcb5baa8d932c0ca22
section/63-6/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ba7e3fb097b97bf2f6da28b9355056a37d53122974c00dc2360759cb145c67ffLA
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Sed probabilior, et sanctorum dictis magis consona est, quod statim post primum instans suae creationis Diabolus peccaverit. Et hoc necesse est dicere, si ponatur quod in primo instanti suae creationis in actum liberi arbitrii proruperit, et cum gratia fuerit creatus, ut supra diximus. Cum enim Angeli per unum actum meritorium ad beatitudinem perveniant, ut supra dictum est; si Diabolus in primo instanti, in gratia creatus, meruit, statim post primum instans beatitudinem accepisset, nisi statim impedimentum praestitisset peccando. Si vero ponatur quod Angelus in gratia creatus non fuerit; vel quod in primo instanti actum liberi arbitrii non potuerit habere; nihil prohibet aliquam moram fuisse inter creationem et lapsum.Referencing norms: Q63A6Respondeo, assert-h4c57a26894d1349b98e3ba62e5f80163ddf4d27d258d63504b7b2af7b3aedef9
section/63-6/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:92af6f7676769c6b5f72ba5688d9c2dd0d25dadfce9fcfc26d13761d81cd47a7LA
Sed contra est quod dicitur Ioan. VIII, de Diabolo, quod in veritate non stetit. Et sicut Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, oportet ut hoc sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit.Referencing norms: assert-h71554e483f495a9e6c55efdcaed15df09f0b89d91fc593ed2d8e9976a00f9d8d
section/63-7/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b449303055fd9e0603bcc864590ebe7227060e64836df64f19d21951827b08e6LA
Ad primum ergo dicendum quod Cherubim interpretatur plenitudo scientiae; Seraphim autem interpretatur ardentes sive incedentes. Et sic patet quod Cherubim denominatur a scientia, quae potest esse cum mortali peccato; Seraphim vero denominatur ab ardore caritatis, quae cum peccato mortali esse non potest. Et ideo primus Angelus peccans non est denominatus Seraphim, sed Cherubim.Referencing norms: Q63A7Ad1, assert-hbd73e20a04df3c9473de38c88f0c64bbe8b948cf3c6cb10281fc81d9fba29805
section/63-7/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fae940ec99a18af93f317533dad4e997dcd9d4bc084c56a847648daa2df0df66LA
Ad secundum dicendum quod divina intentio non frustratur nec in his qui peccant, nec in his qui salvantur, utrorumque enim eventum Deus praecognoscit, et ex utroque habet gloriam, dum hos ex sua bonitate salvat, illos ex sua iustitia punit. Ipsa vero creatura intellectualis, dum peccat, a fine debito deficit. Nec hoc est inconveniens in quacumque creatura sublimi, sic enim creatura intellectualis instituta est a Deo, ut in eius arbitrio positum sit agere propter finem.Referencing norms: Q63A7Ad2, assert-h1630f3db8a126cbfedc0569c61b1b524be8871de039285af8f4d77a180637753
section/63-7/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0a1ff96ce04c7fe850a8206ab9f850365315cacfb6e910f918678f7555ff47bLA
Ad tertium dicendum quod quantacumque inclinatio ad bonum fuerit in supremo Angelo, tamen ei necessitatem non inducebat. Unde potuit per liberum arbitrium eam non sequi.Referencing norms: Q63A7Ad3, assert-h32c345c964906ae869b3b49966fba386e49865ceb0c747115c61c850d3df238f
section/63-7/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:6ba41aa1c499efbad38addfe45d0703a009529492c2d5b59b3154676ec799b67LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ille Angelus qui fuit supremus inter peccantes, non fuerit supremus inter omnes. Dicitur enim de eo Ezech. XXVIII, tu Cherub extentus et protegens, posui te in monte sancto Dei. Sed ordo Cherubim est sub ordine Seraphim, ut Dionysius dicit, VII cap. Ang. Hier. Ergo Angelus qui fuit supremus inter peccantes, non fuit supremus inter omnes.Referencing norms: Q63A7Obiectio1, assert-h69f742f9d7e2f8039bedbe6af985e32fbb92608594e21daea1e1dbb82c697b06, assert-he1aebbea771b74dbb0e3f0b3858b55583caa147b429419fabf5229a1b98632ef
section/63-7/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f35501c6dadbe379671525df7d7df4e56abad47aba1691adf4988a20c4c2731aLA
Praeterea, Deus fecit naturam intellectualem propter beatitudinem consequendam. Si igitur Angelus qui fuit supremus inter omnes, peccavit, sequitur quod ordinatio divina fuerit frustrata in nobilissima creatura. Quod est inconveniens.Referencing norms: Q63A7Obiectio2, assert-h3098c73c3b1301eb392cdcc45a2a301740966ccb0b4dcfa552afef763afec088
section/63-7/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:19674af911d5294cba781a6118e8bde6c57e544692fef7f60e09d7489794b8c4LA
Praeterea, quanto aliquid magis inclinatur in aliquid, tanto minus potest ab illo deficere. Sed Angelus quanto est superior, tanto magis inclinatur in Deum. Ergo minus potest a Deo peccando deficere. Et sic videtur quod Angelus qui peccavit, non fuerit supremus inter omnes, sed de inferioribus.Referencing norms: Q63A7Obiectio3, assert-h24c9e2d1c4e666a41a413f3a86ec4ed05444cd126adfd5e57fe1c3710ca4d620, assert-h28383e68a945e95e297f7bc248fc929ecdbdaf25e4978600b2807227aae6e62d
section/63-7/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:305ef0ad688c6815a2c4ede36f4cee3dbacfcb508de8a3a0e0637f79def29f91LA
Respondeo dicendum quod in peccato est duo considerare, scilicet pronitatem ad peccandum; et motivum ad peccandum. Si ergo consideremus in Angelis pronitatem ad peccandum, minus videtur quod peccaverint superiores Angeli, quam inferiores. Et propter hoc Damascenus dicit quod maior eorum qui peccaverunt, fuit terrestri ordini praelatus. Et videtur haec opinio consonare positioni Platonicorum, quam Augustinus recitat in Lib. de Civ. Dei VIII et X. Dicebant enim quod omnes dii erant boni, sed Daemonum quidam boni, quidam mali; deos nominantes substantias intellectuales quae sunt a globo lunari superius, Daemones vero substantias intellectuales quae sunt a globo lunari inferius, superiores hominibus ordine naturae. Nec est abiicienda haec opinio tanquam a fide aliena, quia tota creatura corporalis administratur a Deo per Angelos, ut Augustinus dicit, III de Trin.; unde nihil prohibet dicere inferiores Angelos divinitus distributos esse ad administrandum inferiora corpora, superiores vero ad administrandum corpora superiora, supremos vero ad assistendum Deo. Et secundum hoc Damascenus dicit quod illi qui ceciderunt, fuerunt de inferioribus, in quorum etiam ordine aliqui boni Angeli permanserunt. Si vero consideretur motivum ad peccandum, maius invenitur in superioribus quam in inferioribus. Fuit enim Daemonum peccatum superbia, ut supra dictum est; cuius motivum est excellentia, quae fuit maior in superioribus. Et ideo Gregorius dicit quod ille qui peccavit, fuit superior inter omnes. Et hoc videtur probabilius. Quia peccatum Angeli non processit ex aliqua pronitate, sed ex solo libero arbitrio, unde magis videtur consideranda esse ratio quae sumitur a motivo ad peccandum. Non est tamen inde alii opinioni praeiudicandum, quia etiam in principe inferiorum Angelorum potuit esse aliquod motivum ad peccandum.Referencing norms: Q63A7Respondeo, assert-had68863f6d44ac6812eae46ed765c9963f043fcf604fd67d43298cafb7950737
section/63-7/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:33ec1e10c611b260eb84152439b6d616c2c800510acdf9178f4c7cafe1e4ecd1LA
Sed contra est quod dicit Gregorius, in homilia de centum ovibus, quod primus Angelus qui peccavit, dum cunctis agminibus Angelorum praelatus, eorum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit.Referencing norms: assert-h05e04a590d42f34c0e7fb863e73f9fa0ea7362788d70da6dd886e2013cd7a3d0
section/63-8/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e5021c9a2dc3dae5de50a341b00c6cf35ecebc82d7055b6c6f5368d3afb08dcaLA
Ad primum ergo dicendum quod, licet simul Daemones peccaverint, tamen peccatum unius potuit esse aliis causa peccandi. Angelus enim non indiget ad eligendum vel exhortandum vel etiam consentiendum, temporis mora; sicut homo, qui deliberatione indiget ad eligendum et ad consentiendum, et locutione vocali ad exhortandum, quorum utrumque tempore agitur. Manifestum est autem quod etiam homo simul dum aliquid iam corde concepit, in eodem instanti incipit loqui. Et in ultimo instanti locutionis, in quo aliquis sensum loquentis capit, potest assentire ei quod dicitur, ut patet maxime in primis conceptionibus, quas quisque probat auditas. Sublato ergo tempore locutionis et deliberationis quod in nobis requiritur, in eodem instanti in quo primus Angelus suam affectionem intelligibili locutione expressit, possibile fuit aliis in eam consentire.Referencing norms: Q63A8Ad1, assert-h3f60aaad441a993f9ef3059e19505d0824a54199fe891452d166002eafc14ae0
section/63-8/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:daf9353d6b12237e906055b8e35ceabdfcaa11e102b8925bfb5095cd5316069dLA
Ad secundum dicendum quod superbus, ceteris paribus, magis vult subesse superiori quam inferiori. Sed si aliquam excellentiam consequatur sub inferiori, quam sub superiori consequi non possit, magis eligit inferiori subesse quam superiori. Sic igitur non fuit contra superbiam Daemonum quod subesse inferiori voluerunt, in eius principatum consentientes; ad hoc eum principem et ducem habere volentes, ut virtute naturali suam ultimam beatitudinem consequerentur; praesertim quia supremo Angelo naturae ordine etiam tunc subiecti erant.Referencing norms: Q63A8Ad2, assert-hef021df165db5aaffe340779ce32ad0a681e58234251d06c1c9732330381ebdd
section/63-8/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:629d93d9c906bc676d3340d19e6c6d7481811f670679fc29fbd2bba21db985beLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Angelus non habet aliquid retardans, sed secundum suam totam virtutem movetur in illud ad quod movetur, sive in bonum sive in malum. Quia igitur supremus Angelus maiorem habuit naturalem virtutem quam inferiores, intensiori motu in peccatum prolapsus est. Et ideo factus est etiam in malitia maior.Referencing norms: Q63A8Ad3, assert-h0063ed16a13eee5e0fc83d2384d0d9f7e5fdae3f62976ce8a69c6fb8f6df15b9
section/63-8/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:5b5fd6d8e8967e1495d5f5cfa26d4b652e897a284e66647b5a17a6099c3d17f8LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod peccatum primi Angeli peccantis non fuit aliis causa peccandi. Causa enim prior est causato. Sed omnes simul peccaverunt, ut Damascenus dicit. Ergo peccatum unius non fuit aliis causa peccandi.Referencing norms: Q63A8Obiectio1, assert-h240dff467238fbeb5a03b36930005b3a989ab63cd848fc5227e3b0b5a4ee8bab, assert-hbade6ad9cc6b18fad9c786b2a4d940f7f0d7d9273a5d5b5f0d77eab1d0681ceb
section/63-8/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a633b23df8e609b5310fc86ecdcc409735fbfddd281847f749e4b1d11435b20aLA
Praeterea, primum peccatum Angeli non potest esse nisi superbia, ut supra dictum est. Sed superbia excellentiam quaerit. Magis autem excellentiae repugnat quod aliquis inferiori subdatur, quam superiori, et sic non videtur quod Daemones peccaverint per hoc quod voluerunt subesse alicui superiorum Angelorum, potius quam Deo. Sic autem peccatum unius Angeli fuisset aliis causa peccandi, si eos ad hoc induxisset ut sibi subiicerentur. Non ergo videtur quod peccatum primi Angeli fuerit causa peccandi aliis.Referencing norms: Q63A8Obiectio2, assert-h9cf48acf01d15c8bafa84b22f65fb485d563388cd906696c6b2578df18b950c9, assert-heda7831f059a4782848fbbe0769c137704f0073f3c53d18b46602c5b833b6627
section/63-8/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:bb57dc96248eaf3a46771c57240167342e58f43ef95be01519cf656f8253d0beLA
Praeterea, maius peccatum est velle subesse alteri contra Deum, quam contra Deum alteri velle praeesse, quia minus habet de motivo ad peccandum. Si ergo peccatum primi Angeli fuit aliis causa peccandi in hoc, quod eos ut sibi subiicerentur induxit, gravius peccassent inferiores Angeli quam supremus, quod est contra hoc quod super illud Psalmi CIII, draco iste quem formasti, dicit Glossa, qui ceteris in esse erat excellentior, factus est in malitia maior. Non ergo peccatum primi Angeli fuit aliis causa peccandi.Referencing norms: Q63A8Obiectio3, assert-hdd077094454e95954e72e48a8ed85c410d152ee9699d151c94235eddbd7330d7
section/63-8/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:561d44e72a8141585c5c95b0c88bedfa46dbe62659db618694f2b55022ca5cd5LA
Respondeo dicendum quod peccatum primi Angeli fuit aliis causa peccandi, non quidem cogens, sed quadam quasi exhortatione inducens. Cuius signum ex hoc apparet, quod omnes Daemones illi supremo subduntur; ut manifeste apparet per illud quod dicit dominus, Matth. XXV, ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis eius. Habet enim hoc ordo divinae iustitiae, ut cuius suggestioni aliquis consentit in culpa, eius potestati subdatur in poena; secundum illud II Petr. II, a quo quis superatus est, huic servus addictus est.Referencing norms: Q63A8Respondeo, assert-h626a6fbf9febc49eafa095d9c8f269851b88d794114c36e4da1b90492edeabd3
section/63-8/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:c818038f31608917f6fd4c41bb133cbc73a49b86509af6969aef8a64635b26deLA
Sed contra est quod dicitur Apoc. XII, quod draco traxit secum tertiam partem stellarum.Referencing norms: assert-h8cad8f2600e125566ace410faefad57dff5fe853ea29878d93b7f4570287374a
section/63-9/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:ffc3592c5f158221762f7aa6e0c7e02bacbcdd1c310a6c9125647e1977d08155LA
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur quantum ad homines, in quibus malum contingit ex hoc quod sequuntur bona sensibilia, quae sunt pluribus nota, deserto bono rationis, quod paucioribus notum est. In Angelis autem non est nisi natura intellectualis. Unde non est similis ratio.Referencing norms: Q63A9Ad1, assert-hab7e1e8be6f80ef163e333253d45cfea8348e726073327e670c3f3a4449779e7
section/63-9/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f78f1eb003645d7bdfee0cb33341425e9c9eb86574a12ee628b85c83badaf8f6LA
Et per hoc patet responsio ad secundum.Referencing norms: Q63A9Ad2, assert-h4b87ce95db0a2fb03938cf4b6930871f1dab8513ecbcf465f05daa52f8b54eb2
section/63-9/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:f8df99de97fa111cfe22f33163cfc7c1c77f4e0a14d7f0dd184d0cf64c40c5c7LA
Ad tertium dicendum quod secundum illos qui dicunt quod Diabolus maior fuit de inferiori ordine Angelorum, qui praesunt terrestribus, manifestum est quod non de quolibet ordine ceciderunt, sed de infimo tantum. Secundum vero illos qui ponunt maiorem Diabolum de supremo fuisse ordine, probabile est quod de quolibet ordine aliqui ceciderunt; sicut et in quemlibet ordinem homines assumuntur in supplementum ruinae angelicae. In quo etiam magis comprobatur libertas liberi arbitrii, quae secundum quemlibet gradum creaturae in malum flecti potest. In sacra Scriptura tamen nomina quorundam ordinum, ut Seraphim et thronorum, Daemonibus non attribuuntur; quia haec nomina sumuntur ab ardore caritatis et ab inhabitatione Dei, quae non possunt esse cum peccato mortali. Attribuuntur autem eis nomina Cherubim, potestatum et principatuum, quia haec nomina sumuntur a scientia et potentia, quae bonis malisque possunt esse communia.Referencing norms: Q63A9Ad3, assert-h9c86c85c034467f10be65f0e734f7e3feee6fec8165f0c7546dc5fc04ae2f7eb
section/63-9/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:0cba729a53bb586a3b0bea0f41f48af245cdeb22e184f49422cef13b477fa9eeLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod plures peccaverunt de Angelis, quam permanserunt. Quia, ut dicit philosophus, malum est ut in pluribus, bonum ut in paucioribus.Referencing norms: Q63A9Obiectio1, assert-hd7c3eb252ea8b3bbd239f984777d1064a09bd0bcf94dd6d94c8e2622eac2a5f9
section/63-9/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:faa50ccb27a3b8b77f35065c70fc99086fc3c0c15f8f49a336bedcb3da33f472LA
Praeterea, iustitia et peccatum eadem ratione inveniuntur in Angelis et hominibus. Sed in hominibus plures inveniuntur mali quam boni; secundum illud Eccle. I, stultorum infinitus est numerus. Ergo pari ratione in Angelis.Referencing norms: Q63A9Obiectio2, assert-h33d5a3513868cf7ee68357917785a8df3ebd09a41a50257a6e52fc7c75267f9a, assert-h4de13560d17619fd75180e861503abf469215782931686bcb38343da5a303ed0
section/63-9/objection/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:99e3bfacdd5e31e3b8ed2fa2ba39716db259d94a06bc2a1f814fe0d47a20c51fLA
Praeterea, Angeli distinguuntur secundum personas, et secundum ordines. Si igitur plures personae angelicae remanserunt, videtur etiam quod non de omnibus ordinibus aliqui peccaverunt.Referencing norms: Q63A9Obiectio3, assert-h91849670b626f9aae9a2535a83978a69236a103afaf9798358c1a4d3df21b6d8
section/63-9/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:147f94db3483ec0759b97fdfc0a59a70ff92ad5f8ca965108597b2dc833f057fLA
Respondeo dicendum quod plures Angeli permanserunt quam peccaverunt. Quia peccatum est contra naturalem inclinationem, ea vero quae contra naturam fiunt, ut in paucioribus accidunt; natura enim consequitur suum effectum vel semper, vel ut in pluribus.Referencing norms: Q63A9Respondeo, assert-h21a3b72450f02417e45931aa80f0a4aef71becbf6e866209cfabddadcd1ea3f2
section/63-9/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:38e6cdcf05ddfb9865511b77edba51a1f29e62f82719d94378022c89825bda57LA
Sed contra est quod dicitur IV Reg. VI, plures nobiscum sunt quam cum illis; quod exponitur de bonis Angelis qui sunt nobiscum in auxilium, et de malis qui nobis adversantur.Referencing norms: assert-h77482daa115aa4453c180fe02ead9ac867c78185fb7336e4b01041f805aa8223
question/63/prooemium · paragraph
la · official · sha256:ef1e6dd8dbb852d47cf65315e5db8e3d48e3c20d7f99d1248e7ee7a98a7e3243LA
Deinde considerandum est quomodo Angeli facti sunt mali. Et primo, quantum ad malum culpae; secundo, quantum ad malum poenae. Circa primum quaeruntur novem. Primo, utrum malum culpae in Angelo esse possit. Secundo, cuiusmodi peccata in eis esse possunt. Tertio, quid appetendo Angelus peccavit. Quarto, supposito quod aliqui peccato propriae voluntatis facti sunt mali, utrum aliqui naturaliter sint mali. Quinto, supposito quod non, utrum aliquis eorum in primo instanti suae creationis potuerit esse malus per actum propriae voluntatis. Sexto, supposito quod non, utrum aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum. Septimo, utrum supremus inter cadentes, fuerit simpliciter inter omnes Angelos summus. Octavo, utrum peccatum primi Angeli fuerit aliis aliqua causa peccandi. Nono, utrum tot ceciderint, quot remanserunt.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 64
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-angelis#LEONINA_CT_Q64
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1050.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:739906d583cbbf0ded238e5753ed3221373d6d3ccc80ebd1e19298bdfe93e7e6 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Fragments — 41
section/64-1/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8b9123a8bbca89c1a00169743caffa75e1f6345a0e1ceab25ea5d4a7307d86a4LA
Ad primum ergo dicendum quod felicitas consistit in applicatione ad id quod superius est. Substantiae autem separatae sunt ordine naturae supra nos, unde aliqualis ratio felicitatis esse potest homini si cognoscat substantias separatas; licet perfecta eius felicitas sit in cognoscendo primam substantiam, scilicet Deum. Sed substantiae separatae cognoscere substantiam separatam est connaturale, sicut et nobis cognoscere naturas sensibiles. Unde sicut in hoc non est felicitas hominis, quod cognoscat naturas sensibiles; ita non est felicitas Angeli in hoc, quod cognoscat substantias separatas.Referencing norms: Q64A1Ad1, assert-he51e250ec7582b031a6c3679f6e4f9dd6f0ce54fd6e304aac9191a39aebfaebb
section/64-1/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:100e773b2b20495cf8f620564be04141f24d19591929f13d28b163907129b4b5LA
Ad secundum dicendum quod illud quod est manifestissimum in natura, est nobis occultum propter hoc quod excedit proportionem intellectus nostri; et non solum propter hoc quod intellectus noster accipit a phantasmatibus. Excedit autem divina substantia non solum proportionem intellectus humani, sed etiam intellectus angelici. Unde nec ipse Angelus secundum suam naturam, potest cognoscere Dei substantiam. Potest tamen altiorem cognitionem de Deo habere per suam naturam quam homo, propter perfectionem sui intellectus. Et talis cognitio Dei remanet etiam in Daemonibus. Licet enim non habeant puritatem quae est per gratiam, habent tamen puritatem naturae, quae sufficit ad cognitionem Dei quae eis competit ex natura.Referencing norms: Q64A1Ad2, assert-h5b9d01abbeb9d15251ac11370108fc6b4d62b381f86151e708e8ce75ed352ae2
section/64-1/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:a1e684fff9bab632e3abdaf0fc91c70b3de7002c25ae22b9990c617e8c1a33c3LA
Ad tertium dicendum quod creatura tenebra est, comparata excellentiae divini luminis, et ideo cognitio creaturae in propria natura, vespertina dicitur. Vespere enim est tenebris adiunctum, habet tamen aliquid de luce, cum autem totaliter deficit lux, est nox. Sic igitur et cognitio rerum in propria natura, quando refertur ad laudem creatoris, ut in bonis Angelis, habet aliquid de luce divina, et potest dici vespertina, si autem non referatur in Deum, sicut in Daemonibus, non dicitur vespertina, sed nocturna. Unde et in Genesi I, legitur quod tenebras quas Deus a luce separavit, vocavit noctem.Referencing norms: Q64A1Ad3, assert-h5aa1d3c363cf83d7a339154c70f371ac7ab8c3dd6fb45fe92d69b5bbfb9c0e52
section/64-1/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:559eb2e01be0195114aae962436aaf8edb5ae866fd2a5576dbb5f7e3a789e6f7LA
Ad quartum dicendum quod mysterium regni Dei, quod est impletum per Christum, omnes quidem Angeli a principio aliquo modo cognoverunt; maxime ex quo beatificati sunt visione verbi, quam Daemones nunquam habuerunt. Non tamen omnes Angeli cognoverunt perfecte, neque aequaliter. Unde Daemones multo minus, Christo existente in mundo, perfecte mysterium incarnationis cognoverunt. Non enim innotuit eis, ut Augustinus dicit sicut Angelis sanctis, qui verbi participata aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis innotescendum fuit per quaedam temporalia effecta. Si autem perfecte et per certitudinem cognovissent ipsum esse filium Dei, et effectum passionis eius, nunquam dominum gloriae crucifigi procurassent.Referencing norms: Q64A1Ad4, assert-h7814b42f91fc07c10b521ace77f62a1956fcb5811f024a3c27bca75c74ae5c20
section/64-1/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:9cb85205be9646a05b2e1196295c94212a2edaa2920d85c1c58f872693d3033dLA
Ad quintum dicendum quod Daemones tribus modis cognoscunt veritatem aliquam. Uno modo, subtilitate suae naturae, quia licet sint obtenebrati per privationem luminis gratiae, sunt tamen lucidi lumine intellectualis naturae. Secundo, per revelationem a sanctis Angelis; cum quibus non conveniunt quidem per conformitatem voluntatis; conveniunt autem similitudine intellectualis naturae, secundum quam possunt accipere quod ab aliis manifestatur. Tertio modo cognoscunt per experientiam longi temporis; non quasi a sensu accipientes; sed dum in rebus singularibus completur similitudo eius speciei intelligibilis quam sibi naturaliter habent inditam, aliqua cognoscunt praesentia, quae non praecognoverunt futura, ut supra de cognitione Angelorum dictum est.Referencing norms: Q64A1Ad5, assert-hf4535a51ebcd81146ed8a1662d6fa95d8aa5f65daf1be250ac71c13ece6e89c9
section/64-1/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2823c684fe8611df96cbda5c5df2ee64483043981c38fd1b0b289dfb07b958a3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus Daemonis sit obtenebratus per privationem cognitionis omnis veritatis. Si enim aliquam veritatem cognoscerent, maxime cognoscerent seipsos, quod est cognoscere substantias separatas. Hoc autem eorum miseriae non convenit, cum ad magnam beatitudinem pertinere videatur, intantum quod quidam ultimam beatitudinem hominis posuerunt in cognoscendo substantias separatas. Ergo Daemones privantur omni cognitione veritatis.Referencing norms: Q64A1Obiectio1, assert-hee18d5cc465dbda2e8dbab81ba97cee0f3a5dbcb5e17761179204565438abf7f
section/64-1/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:e5ea5c0aac1f3aa94d59b4882134ccde42a766bf6723a6924d461422e763ecdaLA
Praeterea, id quod est manifestissimum in natura, videtur esse maxime manifestum Angelis, sive bonis sive malis. Quod enim non sit nobis maxime manifestum, contingit ex debilitate intellectus nostri a phantasmatibus accipientis, sicut ex debilitate oculi noctuae contingit quod non possit videre lumen solis. Sed Daemones non possunt cognoscere Deum, qui est secundum se manifestissimus, cum sit in summo veritatis, eo quod non habent mundum cor, quo solo videtur Deus. Ergo nec alia cognoscere possunt.Referencing norms: Q64A1Obiectio2, assert-h2689d3178d70ef30084df5685a4f4ae3063c45f054ac36080cc15c43bf758bb5, assert-hc88a1bbd38a53d324102cfc5c35bae76c490f62c97f0c402ddb1596d5a7ff6b2
section/64-1/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:61bf04abc15a1d1e09bb24011efe8e2fd8ae16890339642dd6b7500a315b6e52LA
Praeterea, cognitio rerum Angelis conveniens est duplex, secundum Augustinum, scilicet matutina, et vespertina. Sed cognitio matutina non competit Daemonibus, quia non vident res in verbo, nec etiam cognitio vespertina, quia cognitio vespertina refert res cognitas ad laudem creatoris (unde post vespere fit mane, ut dicitur Gen. I). Ergo Daemones non possunt cognitionem de rebus habere.Referencing norms: Q64A1Obiectio3, assert-ha077bc1dbd448a6f8146821e0d3ef139ff8d729b683807536d97313d35d0ccc0, assert-hade306df30c483fe176e30710d5fc43874128160735eef72b6064b915b5c8a40
section/64-1/objection/4 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2adf3d33c430c2184bff9cdb16b9ac6aaf9351b82ae171b701620897c5b4b249LA
Praeterea, Angeli in sua conditione cognoverunt mysterium regni Dei, ut Augustinus dicit, V super Gen. ad Litt. Sed Daemones hac cognitione privati sunt, quia si cognovissent, nequaquam dominum gloriae crucifixissent, ut dicitur I Cor. II. Ergo, pari ratione, omni alia cognitione veritatis sunt privati.Referencing norms: Q64A1Obiectio4, assert-hd05593cbfc5a6c0f5e3e8d11ac065d7c051387be8eec57cb4632d1bb3bc7ff89, assert-hd5017d5903bfc5fa0351ab90eac771d081fe00da7e412742ad0965ce3c7c7283
section/64-1/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:9a16c0c3bfe302708c5c342510ddb81d0b7d2f312642b6bf87a28f1ce9137085LA
Praeterea, quamcumque veritatem aliquis scit, aut cognoscit eam naturaliter, sicut nos cognoscimus prima principia; aut accipiendo ab alio, sicut quae scimus addiscendo; aut per experientiam longi temporis, sicut quae scimus inveniendo. Sed Daemones non possunt cognoscere veritatem per suam naturam, quia ab eis divisi sunt boni Angeli sicut lux a tenebris, ut Augustinus dicit; omnis autem manifestatio fit per lumen, ut dicitur Ephes. V. Similiter etiam neque per revelationem, neque addiscendo a bonis Angelis, quia non est conventio lucis ad tenebras, ut dicitur II Cor. VI. Neque etiam per experientiam longi temporis, quia experientia a sensu oritur. Ergo nulla in eis est cognitio veritatis.Referencing norms: Q64A1Obiectio5, assert-h214ed5c58b09ea8c5a9f3a5afa9a19ae42d09997b29c7eabbbef0548e49843b8, assert-h6d4b540331d74f4581e116b7934c40cad0117cdf26c171479d116b864d870f96
section/64-1/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:74e5115e73c6630634b4cfa9d1b7433da263b3313236d0f8ecc309d955a0100dLA
Respondeo dicendum quod duplex est cognitio veritatis, una quidem quae habetur per gratiam; alia vero quae habetur per naturam. Et ista quae habetur per gratiam, est duplex, una quae est speculativa tantum, sicut cum alicui aliqua secreta divinorum revelantur; alia vero quae est affectiva, producens amorem Dei; et haec proprie pertinet ad donum sapientiae. Harum autem trium cognitionum prima in Daemonibus nec est ablata, nec diminuta. Consequitur enim ipsam naturam Angeli, qui secundum suam naturam est quidam intellectus vel mens, propter simplicitatem autem suae substantiae, a natura eius aliquid subtrahi non potest, ut sic per subtractionem naturalium puniatur, sicut homo punitur per subtractionem manus aut pedis aut alicuius huiusmodi. Et ideo dicit Dionysius quod dona naturalia in eis integra manent. Unde naturalis cognitio in eis non est diminuta. Secunda autem cognitio, quae est per gratiam, in speculatione consistens, non est in eis totaliter ablata, sed diminuta, quia de huiusmodi secretis divinis tantum revelatur eis quantum oportet, vel mediantibus Angelis, vel per aliqua temporalia divinae virtutis effecta, ut dicit Augustinus, IX de Civ. Dei; non autem sicut ipsis sanctis Angelis, quibus plura et clarius revelantur in ipso verbo. A tertia vero cognitione sunt totaliter privati, sicut et a caritate.Referencing norms: Q64A1Respondeo, assert-h805e1c900e42ef4a10a66fe32a63f0ef93eb831a4745cb3f406393597bb109ed
section/64-1/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:7d8e02d717be50e17091496f7de4d93b8e8223d498cb7ef56e3d77b11ed0c09dLA
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod data Daemonibus angelica dona nequaquam mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima. Inter ista autem naturalia dona est cognitio veritatis. Ergo in eis est aliqua veritatis cognitio.Referencing norms: assert-h8087cfd1c9e5967faffc47b701319c389c741e45e42d610f9988d97081c0e895
section/64-2/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:93fd1f3ca456f69ea96df0bb3500efc8110114efbeafcf3a62482d92024c3f56LA
Ad primum ergo dicendum quod boni et mali Angeli habent liberum arbitrium, sed secundum modum et conditionem suae naturae, ut dictum est.Referencing norms: Q64A2Ad1, assert-h983777698b3f999892907e211bf10be5f741d2f11dc930cea030cf6df89858df
section/64-2/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:2d47e64c6de85babe621916084f8d0dbcaf69d90391cbb6a027afe8aff159315LA
Ad secundum dicendum quod misericordia Dei liberat a peccato poenitentes. Illi vero qui poenitentiae capaces non sunt, immobiliter malo adhaerentes per divinam misericordiam non liberantur.Referencing norms: Q64A2Ad2, assert-h1c9efdcf048c04b13ae3652d175ebb5a2dfde90894a2fd1dfb6f8b7c99e02080
section/64-2/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:fda6981ced577af298ca06506828faebd2ed4e9294e83e4674e1486309d55f24LA
Ad tertium dicendum quod adhuc manet in Diabolo peccatum quo primo peccavit, quantum ad appetitum; licet non quantum ad hoc quod credat se posse obtinere. Sicut si aliquis credat se posse facere homicidium, et velit facere, et postea adimatur ei potestas; nihilominus voluntas homicidii in eo manere potest, ut velit fecisse, vel velit facere si posset.Referencing norms: Q64A2Ad3, assert-h4a71daaa9c99a76f0a8dfc5e1d7cb578dca95dbd60156876163b946385db68b0
section/64-2/reply/4 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8764757883aaba9c9a2aa0d3bae467e7ff4b2dc2befc4eb2f1e69622dfdf27acLA
Ad quartum dicendum quod non est tota causa quare peccatum hominis sit remissibile, quia alio suggerente peccavit. Et ideo ratio non sequitur.Referencing norms: Q64A2Ad4, assert-h09d50d15157d493fac59e907a6f24a9d3c1e47a11d83aba1e64fbd5473617b6c
section/64-2/reply/5 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:6f65b4a734fc914159c559fd4bb9b92bed9dfed6c3d4d113527a5dae7220d4b8LA
Ad quintum dicendum quod actus Daemonis est duplex. Quidam scilicet ex voluntate deliberata procedens, et hic proprie potest dici actus eius. Et talis actus Daemonis semper est malus, quia etsi aliquando aliquod bonum faciat, non tamen bene facit; sicut dum veritatem dicit ut decipiat, et dum non voluntarie credit et confitetur, sed rerum evidentia coactus. Alius autem actus Daemonis est naturalis; qui bonus esse potest, et attestatur bonitati naturae. Et tamen etiam tali bono actu abutuntur ad malum.Referencing norms: Q64A2Ad5, assert-hcbf79bd7eed3f6a3f4e3c5028061cd712a85364c4a65fcfd828589164e81ad7f
section/64-2/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2a1ac77e28deabafd630c19329aaec4647b07c7170ec3f9aeec34cbc276ce669LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas Daemonum non sit obstinata in malo. Libertas enim arbitrii ad naturam intellectualis naturae pertinet, quae manet in Daemonibus, ut dictum est. Sed libertas arbitrii per se et prius ordinatur ad bonum quam ad malum. Ergo voluntas Daemonis non est ita obstinata in malo, quin possit redire ad bonum.Referencing norms: Q64A2Obiectio1, assert-h0a9e1f408fd30fbe8f674cfa6c0772dabeaa85ca290c907ae37d71809334f13a, assert-hdab47d035f22afbbca922c8cec683325a2317577f6f7f0edf489ce076aa77466
section/64-2/objection/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:8d56f901c0f636be462ab8c56edf554e91a1aaae4701e450957897206d972139LA
Praeterea, maior est misericordia Dei, quae est infinita, quam Daemonis malitia, quae est finita. A malitia autem culpae ad bonitatem iustitiae nullus redit nisi per Dei misericordiam. Ergo etiam Daemones a statu malitiae possunt redire ad statum iustitiae.Referencing norms: Q64A2Obiectio2, assert-hc1c577583516c2f828215e45574123c4c80fc59a6e3dfd8dceb7f67f18416a89
section/64-2/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:21d0928a00a0019d0c8471df1a281787f69951d183c1286d522c04e1fde162ccLA
Praeterea, si Daemones habent voluntatem obstinatam in malo, maxime haberent eam obstinatam in peccato quo peccaverunt. Sed illud peccatum in eis nunc non manet, scilicet superbia quia nec motivum manet, scilicet excellentia. Ergo Daemon non est obstinatus in malitia.Referencing norms: Q64A2Obiectio3, assert-h24073d1e7a379171443a85b2b351cf6af64ccf8f2b0fbca6307a0893803e6748, assert-hf48158b431b65b80571e8975b9e55f6900902949dd124a3aad6ea1f1d38ff323
section/64-2/objection/4 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:8582fdf9576f9cf160e6a4bfbe511d9eeac36e276c41be2d49d2763fffa95217LA
Praeterea, Gregorius dicit quod homo per alium reparari potuit, quia per alium cecidit. Sed Daemones inferiores per primum ceciderunt, ut supra dictum est. Ergo eorum casus per alium reparari potest. Ergo non sunt in malitia obstinati.Referencing norms: Q64A2Obiectio4, assert-h76a5feeb2894dfbffad55e7d36411c26a619a2c042136bb03241173e63ef8fc6, assert-h7eabbb5565f5e2d3c88877957b09061a787766cb0aafc7eb0beaa86e65d738ad, assert-hc03e17bad8dc4df57ef98708f787e48e31695e44b7e60d687897f6adbd850d47
section/64-2/objection/5 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:af55e7b737ef98c58d5aad0cf00eeec398653dfa743ef9c5c0f0ea69c47eafd7LA
Praeterea, quicumque est in malitia obstinatus, nunquam aliquod bonum opus operatur. Sed Daemon aliqua bona opera facit, confitetur enim veritatem, dicens Christo, scio quia sis sanctus Dei, Marc. I, Daemones etiam credunt et contremiscunt, ut dicitur Iacob. II; Dionysius etiam dicit, IV cap. de Div. Nom., quod bonum et optimum concupiscunt, esse, vivere et intelligere. Ergo non sunt obstinati in malitia.Referencing norms: Q64A2Obiectio5, assert-h6b0a7328f23c5c944e88127e410061f88b80f38e1d59e5df399bd17e3591d7e8, assert-h88958aef93310a117b87afffbc94318becf6391c9aef1fdf2ea230d26a661bf8
section/64-2/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:50c7dff8e468c199ebdbdf6cb8429bef177ce5570eaffcfab1289aec99801469LA
Respondeo dicendum quod Origenis positio fuit quod omnis voluntas creaturae, propter libertatem arbitrii, potest flecti et in bonum et in malum, excepta anima Christi propter unionem verbi. Sed haec positio tollit veritatem beatitudinis a sanctis Angelis et hominibus, quia stabilitas sempiterna est de ratione verae beatitudinis; unde et vita aeterna nominatur. Repugnat etiam auctoritati Scripturae sacrae, quae Daemones et homines malos in supplicium aeternum mittendos, bonos autem in vitam aeternam transferendos pronuntiat, Matth. XXV. Unde haec positio est tanquam erronea reputanda; et tenendum est firmiter, secundum fidem Catholicam, quod et voluntas bonorum Angelorum confirmata est in bono, et voluntas Daemonum obstinata est in malo. Causam autem huius obstinationis oportet accipere, non ex gravitate culpae, sed ex conditione naturae status. Hoc enim est hominibus mors, quod Angelis casus, ut Damascenus dicit. Manifestum est autem quod omnia mortalia peccata hominum, sive sint magna sive sint parva, ante mortem sunt remissibilia; post mortem vero, irremissibilia, et perpetuo manentia. Ad inquirendum ergo causam huiusmodi obstinationis, considerandum est quod vis appetitiva in omnibus proportionatur apprehensivae a qua movetur, sicut mobile motori. Appetitus enim sensitivus est boni particularis, voluntas vero universalis, ut supra dictum est; sicut etiam sensus apprehensivus est singularium, intellectus vero universalium. Differt autem apprehensio Angeli ab apprehensione hominis in hoc, quod Angelus apprehendit immobiliter per intellectum, sicut et nos immobiliter apprehendimus prima principia, quorum est intellectus, homo vero per rationem apprehendit mobiliter, discurrendo de uno ad aliud, habens viam procedendi ad utrumque oppositorum. Unde et voluntas hominis adhaeret alicui mobiliter, quasi potens etiam ab eo discedere et contrario adhaerere, voluntas autem Angeli adhaeret fixe et immobiliter. Et ideo, si consideretur ante adhaesionem, potest libere adhaerere et huic et opposito (in his scilicet quae non naturaliter vult), sed postquam iam adhaesit, immobiliter adhaeret. Et ideo consuevit dici quod liberum arbitrium hominis flexibile est ad oppositum et ante electionem, et post; liberum autem arbitrium Angeli est flexibile ad utrumque oppositum ante electionem, sed non post. Sic igitur et boni Angeli, semper adhaerentes iustitiae, sunt in illa confirmati, mali vero, peccantes, sunt in peccato obstinati. De obstinatione vero hominum damnatorum infra dicetur.Referencing norms: Q64A2Respondeo, assert-had78a79136ccc855df9b105c47c03aa520e85641e14e91fabd800dd62493601c
section/64-2/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:52f87efc2da50db171e1b8001326677273056b5ab6990f60b7fad5fc2141c0dbLA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXXIII, superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper; quod de Daemonibus exponitur. Ergo semper obstinati in malitia perseverant.Referencing norms: assert-h0686e8e99aade7d59ef57a528dbfaa9826464f4209b5cbc4619b46204d1a163e
section/64-3/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:578f3a32c3d9a6f24b8ae880f0f2282e4da82e5393bb2eac4ffb8bb8b021cc56LA
Ad primum ergo dicendum quod gaudium et dolor de eodem sunt opposita, non autem de diversis. Unde nihil prohibet unum simul dolere de uno, et gaudere de alio; et maxime secundum quod dolor et gaudium important simplices voluntatis actus; quia non solum in diversis, sed etiam in una et eadem re potest esse aliquid quod volumus, et aliquid quod nolumus.Referencing norms: Q64A3Ad1, assert-h961ffcd0856823d9d1813231ff3fd376cf8c561b8f43286d236458253a7b50c2
section/64-3/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:e0ae92f83c2daabb5ad3be5e745bc7f869d090c9dbe17043f74294a85902c7deLA
Ad secundum dicendum quod sicut in Daemonibus est dolor de praesenti, ita et timor de futuro. Quod autem dicitur, factus est ut nullum timeret, intelligitur de timore Dei cohibente a peccato. Alibi, namque scriptum est quod Daemones credunt et contremiscunt.Referencing norms: Q64A3Ad2, assert-h98f205c8a71d93e87849f6d78d64857bf80ae4376d3940daf879ac712ae4fd1d
section/64-3/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:7522b00d735cd01bcab6e7500b841de570c31ca0b1f6f2bcb9664fd10f611d94LA
Ad tertium dicendum quod dolere de malo culpae propter se attestatur voluntatis bonitati, cui malum culpae opponitur. Dolere autem de malo poenae, vel de malo culpae propter poenam, attestatur bonitati naturae, cui malum poenae opponitur. Unde Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, quod dolor amissi boni in supplicio, testis est naturae bonae. Daemon ergo, cum perversae sit voluntatis et obstinatae, de malo culpae non dolet.Referencing norms: Q64A3Ad3, assert-hd3528c2e2aee46106caf45fec75f57ff49da67c98ef6cba6f6b420631ddfdfb9
section/64-3/objection/1 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:d17914e248e830f403d25a03039edec9f52e8270c7687a4b7e63ab494c2c06fcLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dolor non sit in Daemonibus. Cum enim dolor et gaudium opponantur, non possunt esse simul in eodem. Sed in Daemonibus est gaudium, dicit enim Augustinus, contra Manichaeos, Diabolus potestatem habet in eos qui Dei praecepta contemnunt, et de hac tam infelici potestate laetatur. Ergo in Daemonibus non est dolor.Referencing norms: Q64A3Obiectio1, assert-h447423d70729c4042d1d7b768a3380dc84f9cc0b52c97d12814f7942d617b936, assert-hbfb3e1f3d900e9a98e6dc61e60579fad6a58515b3fe564719e0c5c6c00317a42
section/64-3/objection/2 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:a7011e7e5fe5096d54ae72a95266b211e38e9fe63559fc1c7d9106e6591e9a61LA
Praeterea, dolor est causa timoris, de his enim timemus dum futura sunt, de quibus dolemus dum praesentia sunt. Sed in Daemonibus non est timor; secundum illud Iob XLI, factus est ut nullum timeret. Ergo in Daemonibus non est dolor.Referencing norms: Q64A3Obiectio2, assert-h074db438b82207dcd8478119370443fbacce6a3717d9a2bed441806a574c2a94, assert-hde0b405b8a0c03cb91eddcb793ab5ab3e07f26d5c4fc22077e98ff4d65f15bab
section/64-3/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:bd7f921da3a8fb1e6e5fc9f6fa15148c8105b8a78b5f503cd6c3c1a0898adac7LA
Praeterea, dolere de malo est bonum. Sed Daemones non possunt bene facere. Ergo non possunt dolere, ad minus de malo culpae; quod pertinet ad vermem conscientiae.Referencing norms: Q64A3Obiectio3, assert-h202f5389b67e2433b6ec9f51b0a7b80aec9828757b6a6995ce53271d7f1f9287, assert-hb12c8a920860b704c83592c49861917b2a7a8c65cfaa8f5e7aff395d8352fe6c
section/64-3/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:b8c2782c1270a20689271f7fdeeefd5e1939e5ecc5163e05e95d82ceb2fb4942LA
Respondeo dicendum quod timor, dolor, gaudium, et huiusmodi, secundum quod sunt passiones, in Daemonibus esse non possunt, sic enim sunt propriae appetitus sensitivi, qui est virtus in organo corporali. Sed secundum quod nominant simplices actus voluntatis, sic possunt esse in Daemonibus. Et necesse est dicere quod in eis sit dolor. Quia dolor, secundum quod significat simplicem actum voluntatis, nihil est aliud quam renisus voluntatis ad id quod est vel non est. Patet autem quod Daemones multa vellent non esse quae sunt, et esse quae non sunt, vellent enim, cum sint invidi, damnari eos qui salvantur. Unde oportet dicere quod in eis sit dolor, et praecipue quia de ratione poenae est, quod voluntati repugnet. Privantur etiam beatitudine quam naturaliter appetunt; et in multis eorum iniqua voluntas cohibetur.Referencing norms: Q64A3Respondeo, assert-h18a98bd56f5bd8c7fb11b3cc8e7523da70a7baeeaa6ef3d00397e7752efb433d
section/64-3/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:32e67db5f0a7f53dc619e6497426eca8e3c36345ccb311ccb9d71bfd4a33d29bLA
Sed contra est quod peccatum Daemonis est gravius quam peccatum hominis. Sed homo punitur dolore pro delectatione peccati; secundum illud Apoc. XVIII, quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Ergo multo magis Diabolus, qui maximo se glorificavit, punitur doloris luctu.Referencing norms: assert-he9ee9d1128c2543474d738a36403a7ebfbe1ed2413e9d6ced29f907fc03aa42e
section/64-4/reply/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:5524a06ad54e29203be6b7605912e3215a4302777f5c70e21e3fe516fe13f8b6LA
Ad primum ergo dicendum quod locus non est poenalis Angelo aut animae, quasi afficiens alterando naturam; sed quasi afficiens voluntatem contristando, dum Angelus vel anima apprehendit se esse in loco non convenienti suae voluntati.Referencing norms: Q64A4Ad1, assert-h90235fc8954121bf2135c9173179fb5ab055fa9d0f82a65c411f25b561f73f45
section/64-4/reply/2 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:09163a41d8bded93c0bef3748b622a83f5113c1cc48eaba1617d7e27538f25b7LA
Ad secundum dicendum quod anima secundum ordinem naturae non praefertur alteri animae, sicut Daemones ordine naturae praeferuntur hominibus. Unde non est similis ratio.Referencing norms: Q64A4Ad2, assert-h4516c288403589ff74a63df55597b8fde5b6ddbff6b647f1c42413fceec21b30
section/64-4/reply/3 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:dfc3c77216c95917f28eeede4d0d96cefaf32ef6f9399a3418a86b5455636246LA
Ad tertium dicendum quod aliqui dixerunt usque ad diem iudicii differri poenam sensibilem tam Daemonum quam animarum, et similiter beatitudinem sanctorum differri usque ad diem iudicii; quod est erroneum, et repugnans apostoli sententiae, qui dicit, II Cor. V, si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, domum habemus in caelo. Alii vero, licet hoc non concedant de animabus, concedunt tamen de Daemonibus. Sed melius est dicendum quod idem iudicium sit de malis animabus et malis Angelis; sicut idem iudicium est de bonis animabus et bonis Angelis. Unde dicendum est quod, sicut locus caelestis pertinet ad gloriam Angelorum, tamen gloria eorum non minuitur cum ad nos veniunt, quia considerant illum locum esse suum (eo modo quo dicimus honorem episcopi non minui dum actu non sedet in cathedra); similiter dicendum est quod Daemones licet non actu alligentur gehennali igni, dum sunt in aere isto caliginoso, tamen ex hoc ipso quod sciunt illam alligationem sibi deberi, eorum poena non diminuitur. Unde dicitur in quadam Glossa Iacobi III, quod portant secum ignem Gehennae quocumque vadant. Nec est contra hoc, quod rogaverunt dominum ut non mitteret eos in abyssum, ut dicitur Lucae VIII, quia hoc petierunt reputantes sibi poenam, si excluderentur a loco in quo possunt hominibus nocere. Unde Marci V, dicitur quod deprecabantur eum ne expelleret eos extra regionem.Referencing norms: Q64A4Ad3, assert-h32ea17efe94217f67ab87ce39262cbf3ed637c307fc518132e51945f86168d7a
section/64-4/objection/1 · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:83b057a0e5c6543d09e6f40d541d8ca4f43b817eaae35cda469b54321090ba97LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aer iste non sit locus poenalis Daemonum. Daemon enim est natura spiritualis. Natura autem spiritualis non afficitur loco. Ergo nullus locus est Daemonibus poenalis.Referencing norms: Q64A4Obiectio1, assert-hb7176a6f1b92169f55e412d9851649aadb62a315fa00b4fd46a2015cff0f4de9
section/64-4/objection/2 · paragraph · referenced by: 4
la · official · sha256:2169e8515e232c8fdd49f00ffa6e329f68e7dd0cda0dbe80d0f548d54f0267caLA
Praeterea, peccatum hominis non est gravius quam peccatum Daemonis. Sed locus poenalis hominis est Infernus. Ergo multo magis Daemonis. Ergo non aer caliginosus.Referencing norms: Q64A4Obiectio2, assert-h06edc6f781eaa93aa3f6a209b80be2c487821d3503403c6d9f8a7dbb4493c676, assert-h2c7b58463ab0fb719a63480d20426976078abb96b4b44c17e96d456d317da22b, assert-h7f2614e3b41b945ff71680953e071730cad95e801921ca24ddcc94f19fb4a11b
section/64-4/objection/3 · paragraph · referenced by: 3
la · official · sha256:2c62773d0d9dc0b9dd3ffb4138cb1e163bed817a0ae2b0e9263e24a854cc6b4aLA
Praeterea, Daemones puniuntur poena ignis. Sed in aere caliginoso non est ignis. Ergo aer caliginosus non est locus poenae Daemonum.Referencing norms: Q64A4Obiectio3, assert-h29fa4a6707a7cf36cc3ec87b12ffb30e820a7025846a823c9b068c470f3b86b7, assert-h628f5b997ebc398253b5abcbdae6318cf583caded7a3be495a34306e3352928a
section/64-4/respondeo · paragraph · referenced by: 2
la · official · sha256:81d589bb13f2bda140ec258a4345a61a8dd53104b39348fa6cf2a1e07afed017LA
Respondeo dicendum quod Angeli, secundum suam naturam, medii sunt inter Deum et homines. Habet autem hoc divinae providentiae ratio, quod inferiorum bonum per superiora procuret. Bonum autem hominis dupliciter procuratur per divinam providentiam. Uno modo directe, dum scilicet aliquis inducitur ad bonum et retrahitur a malo, et hoc decenter fit per Angelos bonos. Alio modo indirecte, dum scilicet aliquis exercetur, impugnatus, per impugnationem contrarii. Et hanc procurationem boni humani conveniens fuit per malos Angelos fieri, ne totaliter post peccatum ab utilitate naturalis ordinis exciderent. Sic ergo Daemonibus duplex locus poenalis debetur. Unus quidem ratione suae culpae, et hic est Infernus. Alius autem ratione exercitationis humanae, et sic debetur eis caliginosus aer. Procuratio autem salutis humanae protenditur usque ad diem iudicii, unde et usque tunc durat ministerium Angelorum et exercitatio Daemonum. Unde et usque tunc et boni Angeli ad nos huc mittuntur, et Daemones in hoc aere caliginoso sunt ad nostrum exercitium, licet eorum aliqui etiam nunc in Inferno sint, ad torquendum eos quos ad malum induxerunt; sicut et aliquis boni Angeli sunt cum animabus sanctis in caelo. Sed post diem iudicii omnes mali, tam homines quam Angeli, in Inferno erunt; boni vero in caelo.Referencing norms: Q64A4Respondeo, assert-hc77b14c5237faeb2d7119e6961dd2b7e273d98a960266684e53375542cebc355
section/64-4/sed-contra · paragraph · referenced by: 1
la · official · sha256:5e57b627d6ed563115a09c33c24a6373572650d9ce502606c6609c6b15ad96b6LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, III super Gen. ad Litt., quod aer caliginosus est quasi carcer Daemonibus usque ad tempus iudicii.Referencing norms: assert-h64bd012346dde44949382537d3f4500eba286d4c68e25b27235f3a990a19bf52
question/64/prooemium · paragraph
la · official · sha256:c8f5a68b8bbab3f4275866ac39a4d2cf34c04b182879b18967bb21d3f5d5358bLA
Consequenter quaeritur de poena Daemonum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, de obtenebratione intellectus. Secundo, de obstinatione voluntatis. Tertio, de dolore ipsorum. Quarto, de loco poenali ipsorum.The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.