Source / pinned edition
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae II-II, quaestio 40 articulus 1 et quaestio 64 articulus 7
Source of package la.aquinas.duplex_effectus · Summa theologiae II-II, q. 40 a. 1 et q. 64 a. 7
- work
- urn:la:aquinas:clir:duplex-effectus#SUMMA_THEOLOGIAE_II_II_Q40_Q64
- number
- Summa theologiae II-II, q. 40 a. 1 et q. 64 a. 7
- kind
- urn:la:aquinas:clir:duplex-effectus#doctrine
Textum Leoninum Romae 1895 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 40 a. 1
- edition
- urn:la:aquinas:clir:duplex-effectus#LEONINA_CT_Q40_A1
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3040.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:96fd2667ea3e35f32daab10afe74b9eebaa9ab2b9e79dee1c3aab8f1d82aa5ee | 2026-09-18T18:00:00Z |
Fragments — 8
section/40-1/reply/1 · paragraph
la · official · sha256:39c8b38b64816e18549fc7e58250fb96e78138d46ede8186cbab251baabf4ac5LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Faust., accipere gladium est eum sine superioris vel legitimae potestatis iussu vel concessu in sanguinem arripere. Qui vero gladio potestatis publica utitur vel iussu principis vel iudicis, si sit persona privata; vel auctoritate propria, si sit princeps publica potestate utens, non ipse accipit gladium, sed a superiori sibi commisso utitur. Unde eis non debetur poena.section/40-1/reply/2 · paragraph
la · official · sha256:9fde41110fcdca220ca88381494f9fc7042ca1122d258424289a006829a76ce6LA
Ad secundum dicendum quod huiusmodi praecepta, sicut Augustinus dicit, in libro de Sermone Domini in monte, semper sunt servanda in praeparatione animi, ut scilicet homo sit paratus non resistere, vel non se defendere, si opus fuerit. Sed interdum tamen est aliud agendum propter commune bonum, et etiam eorum cum quibus pugnatur.section/40-1/reply/3 · paragraph
la · official · sha256:0d5d178bc140f0721a7fce866d5bbb20ffd669a7d0154539c44b265b7fb68a23LA
Ad tertium dicendum quod etiam illi qui iusta bella gerunt pacem intendunt. Et ideo paci non opponuntur, nisi mali, qui pacem perturbant. Unde Augustinus dicit, ad Bonifacium, non enim pax quaeritur ut bellum exerceatur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut eos quos expugnas ad pacis utilitatem vincendo perducas.section/40-1/objection/1 · paragraph
la · official · sha256:2f125a507b5ad3a7ba6e5d29a975d028ffad47643700fe2982c0d8e9eaaa5883LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod bellare sit semper peccatum. Poena enim non infligitur nisi pro peccato. Sed bellantibus Dominus denuntiat, omnis qui gladium acceperit gladio peribit, ut dicitur Matth. XXVI. Ergo omne bellum est illicitum.section/40-1/objection/2 · paragraph
la · official · sha256:c462ffeff947a9303c0247693dd80742f8a035aef260f8e6ec389cbe00876d8bLA
Praeterea, quidquid est contrarium praecepto divino est peccatum. Sed bellare est contrarium praecepto divino, dicitur enim Matth. V, ego autem dico vobis non resistere malo; et Rom. XII, non vos defendentes, carissimi, sed date locum irae. Ergo bellare semper est peccatum.section/40-1/objection/3 · paragraph
la · official · sha256:47794aebc2a4cde5a9bf5d1c4dbb68d0f430c3159bf79bd54b627057d7e3bef0LA
Praeterea, nihil nisi peccatum opponitur virtuti. Sed bellum opponitur paci. Ergo bellum semper est peccatum.section/40-1/respondeo · paragraph · referenced by: 6
la · official · sha256:d14444e8d9b81219684df6547fe4d5442a17e5d8e86a3af8c202e042ac4805a9LA
Respondeo dicendum quod ad hoc quod aliquod bellum sit iustum, tria requiruntur. Primo quidem, auctoritas principis, cuius mandato bellum est gerendum. Non enim pertinet ad personam privatam bellum movere, quia potest ius suum in iudicio superioris prosequi. Sed quia cura reipublicae commissa est principibus, ad eos pertinet rem publicam civitatis vel regni seu provinciae sibi subditae tueri. Et sicut licite defendunt eam materiali gladio contra interiores perturbatores, dum malefactores puniunt, secundum illud apostoli, ad Rom. XIII, non sine causa gladium portat, vindex est enim iram Dei in eos qui male agunt; ita etiam gladio bellico ad eos pertinet rem publicam tueri ab exterioribus hostibus. Unde et principibus dicitur in Psalm., eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Unde Augustinus dicit, contra Faust., ordo naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit. Secundo, requiritur causa iusta, ut scilicet illi qui impugnantur propter aliquam culpam impugnationem mereantur. Unde Augustinus dicit, in libro quaest., iusta bella definiri solent quae ulciscuntur iniurias, si gens vel civitas plectenda est quae vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per iniuriam ablatum est. Tertio, requiritur ut sit intentio bellantium recta, qua scilicet intenditur vel ut bonum promoveatur, vel ut malum vitetur. Unde Augustinus dicit, in libro de verbis Dom., apud veros Dei cultores etiam illa bella peccata non sunt quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur et boni subleventur. Potest autem contingere ut bellum sit declaratum auctoritate legitima et sit causa iusta, et tamen propter pravam intentionem bellum reddatur illicitum. Unde Augustinus dicit, contra Faust., nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus et implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua sunt similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur.Referencing norms: BellumIllicitumGerere, BellumIllicitumVetitum, BellumIustumConstat, BellumIustumGerere, BellumIustumGerereLicet, PravaIntentioRedditBellumIllicitum
section/40-1/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:388ac094644b0826dc6ecd04365f557f6d124713f724a44de87ec4c33da7252dLA
Sed contra est quod dicitur Luc. III, milites interrogabant Ioannem, et quid faciemus nos? Et ille respondit, neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. Quos tamen in officio militari detinuit. Non autem detineret qui eos in officio peccati detineret. Ergo bellare non est peccatum.Textum Leoninum Romae 1895 editum; Corpus Thomisticum, II-II q. 64 a. 7
- edition
- urn:la:aquinas:clir:duplex-effectus#LEONINA_CT_Q64_A7
- language
- la
- officiality
- unofficial
- materialisation
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- life cycle
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Publications
| URI | Type | documentHash | Retrieved |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth3064.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:626bb08d5247c1d9eb1c9f5503b0ac148a0dd388fa523f6b8608dcd80b36c80d | 2026-09-18T18:00:00Z |
Fragments — 8
section/64-7/reply/1 · paragraph
la · official · sha256:6dbdb9d644ce2a0cf2c918fbda87ab54083a6274b52b6c808e811f9f14c8d6bfLA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas Augustini est intelligenda in eo casu quo quis intendat occidere hominem ut seipsum a morte liberet.section/64-7/reply/2 · paragraph
la · official · sha256:8e3c7f6b715c640d50cbc2377d1cb3a242a0b0313efc8f168564c352169a1c0cLA
Et per hoc patet responsio ad secundum. In quo etiam casu locum habet auctoritas inducta in secundam rationem. Et ideo signanter dicit, pro his rebus, in quo designatur intentio.section/64-7/reply/3 · paragraph
la · official · sha256:d8e69432eb5a25d50381ae0471d37b03a92f23bc7084886ee21f9eb4b9b20029LA
Ad tertium dicendum quod irregularitas consequitur actum homicidii etiam si sit sine peccato, sicut patet in iudice qui iuste hominem condemnat ad mortem. Et ideo clericus, si etiam se defendendo occidat aliquem, irregularis est, quamvis non intendat occidere, sed seipsum defendere.section/64-7/objection/1 · paragraph
la · official · sha256:1c2916f3d50fb513f5b3b4d334daf44c6f785f107323f833ec91f124d8a5d254LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non liceat alicui occidere hominem se defendendo. Dicit enim Augustinus, ad Publicolam, de occidendis hominibus, ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, accepta legitima potestate, si eius congruat personae. Sed ille qui se defendendo hominem occidit, occidit ne ipse occidatur. Ergo hoc non licet.section/64-7/objection/2 · paragraph
la · official · sha256:c4c0f36dfad2278b23b88102a062a31eaaac4ab2305e0712cd8735483474372aLA
Praeterea, in I de Libero Arbitrio dicitur, quomodo apud divinam providentiam a peccato immunes erunt qui pro his rebus quas contemni oportet, homines occiderint? Has autem res dicit esse quas inviti amittere possumus. Inter quas primum locum tenet vita corporalis. Ergo pro conservatione vitae corporalis non licet hominem occidere.section/64-7/objection/3 · paragraph
la · official · sha256:c5b5e726ee691ce87c0c57e79ea459df9981094b19a480a6a753261a3fcbf237LA
Praeterea, Nicolaus Papa dicit, et habetur in decretis, de clericis pro quibus consuluisti, scilicet qui se defendendo paganum occiderunt, si post satisfactionem ad pristinum statum redire, vel ad altiorem gradum possunt conscendere, scito nos in nullum homicidium consensum praebere, nec sub qualibet occasione hominem a clericis occidi posse. Sed clerici et laici tenentur ad observantiam praeceptorum moralium. Ergo nec laicis licet hominem occidere se defendendo.section/64-7/respondeo · paragraph · referenced by: 13
la · official · sha256:705800a5a0f9d6b183e41331310f1d8c6d57f25289332712d183217f19958bccLA
Respondeo dicendum quod nihil prohibet unius actus esse duos effectus, quorum alter solum sit in intentione, alius vero sit praeter intentionem. Morales autem actus recipiunt speciem secundum id quod intenditur, non autem ab eo quod est praeter intentionem, cum sit per accidens, ut ex supra dictis patet. Ex actu igitur alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi potest, unus quidem conservatio propriae vitae; alius autem occisio invadentis. Actus igitur huiusmodi ex hoc quod intenditur conservatio propriae vitae, non habet rationem illiciti, cum hoc sit cuilibet naturale quod se conservet in esse quantum potest. Potest tamen aliquis actus ex bona intentione proveniens illicitus reddi si non sit proportionatus fini. Et ideo si aliquis ad defendendum propriam vitam utatur maiori violentia quam oporteat, erit illicitum. Si vero moderate violentiam repellat, erit licita defensio, nam secundum iura, vim vi repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae. Nec est necessarium ad salutem ut homo praetermittat actum moderatae tutelae ad evitandum occisionem alterius, quia plus tenetur homo vitae suae providere quam vitae alienae. Sed quia occidere hominem non licet nisi publica auctoritate propter bonum commune, ut ex supra dictis patet; illicitum est quod homo intendat occidere hominem ut seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam auctoritatem, qui, intendens hominem occidere ad sui defensionem, refert hoc ad publicum bonum, ut patet in milite pugnante contra hostes, et in ministro iudicis pugnante contra latrones. Quamvis et isti etiam peccent si privata libidine moveantur.Referencing norms: DefensioIllicitaProhibita, DefensioIllicitaVetita, DefensioLicitaPrivata, DefensioPropria, DefensioPropriaAperitur, DefensioPubliciMinistri, ImmoderataViolentiaIllicita, OccisioInDefensioneVetita, OccisioIntentaInDefensione, OccisioIntentaPrivatoIllicita, OccisioRedditDefensionemIllicitam, OccisioUtMediumIllicita, PrivataLibidoMinistriPeccat
section/64-7/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:fc258d70988ea7266a059e7092b493d5912e17f7ba33c87edb3f85a5f64f622cLA
Sed contra est quod Exod. XXII dicitur, si effringens fur domum inventus fuerit, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Sed multo magis licet defendere vitam suam quam domum. Ergo etiam si aliquis occidat hominem pro conservatione vitae suae, non erit reus homicidii.The hash beside the text is the sha256 of its exact bytes. It is the check that the text shown matches the one pinned in the package: a divergence fails the oracle’s static analysis.