Источник / закреплённая редакция
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae III, quaestiones 60-90
Источник пакета la.aquinas.summa.iii_sacramentis · Summa theologiae III, qq. 60-90
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#SUMMA_THEOLOGIAE_III_60_90
- номер
- Summa theologiae III, qq. 60-90
- вид
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 60
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q60
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4060.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:2d0dde55a265a22674525f6cb793567eca8182ec58454104026ca59dc46bd1ef | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 65
section/60-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:527a85218c7c71009e400d685c73d70007972456b58f692c3ed29dbc8590efeeLA
Ad primum ergo dicendum quod, quia medicina se habet ut causa effectiva sanitatis, inde est quod omnia denominata a medicina dicuntur per ordinem ad unum primum agens, et per hoc, medicamentum importat causalitatem quandam. Sed sanctitas, a qua denominatur sacramentum, non significatur per modum causae efficientis, sed magis per modum causae formalis vel finalis. Et ideo non oportet quod sacramentum semper importet causalitatem.Ссылаются нормы: Q60A1Ad1, assert-h814e898af552e012fb1ec5ff1e7a9b3f0f734c1bbc9bd2f21e2fab5bf27331c6
section/60-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:00d5c9b03224d8b7ae053d76c69df20c7d39ef19a3e5cf1a26346d1a179e800eLA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum quod sacramentum idem est quod sacrum secretum. Dicitur autem non solum Dei secretum, sed etiam regis, esse sacrum et sacramentum. Quia secundum antiquos sancta vel sacrosancta dicebantur quaecumque violari non licebat, sicut etiam muri civitatis, et personae in dignitatibus constitutae. Et ideo illa secreta, sive divina sive humana, quae non licet violari quibuslibet publicando, dicuntur sacra vel sacramenta.Ссылаются нормы: Q60A1Ad2, assert-hb2ab514348372440391fbb760173419a0fa33738391dba2ba7ba781cfc5d0bd7
section/60-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9c2ad046d8e4f735f0ec0b03521a8acd5e233cc063fad2e546b8f13f496c326cLA
Ad tertium dicendum quod etiam iuramentum habet quandam habitudinem ad res sacras, inquantum scilicet est quaedam contestatio facta per aliquod sacrum. Et secundum hoc dicitur esse sacramentum, non eadem ratione qua nunc loquimur de sacramentis; non tamen aequivoce sumpto nomine sacramenti, sed analogice, scilicet secundum diversam habitudinem ad aliquid unum, quod est res sacra.Ссылаются нормы: Q60A1Ad3, assert-h2b9a53d0be6c131b8290160a217370b78e6d4299cd86bf144689a257df8071f2
section/60-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:969342d2ca743a0f8ecffff31273afae179f5c5328790134ed4b0e19841c1753LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacramentum non sit in genere signi. Videtur enim sacramentum dici a sacrando, sicut medicamentum a medicando. Sed hoc magis videtur pertinere ad rationem causae quam ad rationem signi. Ergo sacramentum magis est in genere causae quam in genere signi.Ссылаются нормы: Q60A1Obiectio1, assert-h2b8763862eb293fbe896ccab68e066a520a724742b7ee57997b3c1ff810e098c, assert-h686ee01945b20dc655142ba389897057846f1da3a4e72422da6a735629dd17c5
section/60-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:257b51b1e7a3654dede2720bedfc57f95efea2fc3be1842beb92abed6000921fLA
Praeterea, sacramentum videtur occultum aliquid significare, secundum illud Tob. XII, sacramentum regis abscondere bonum est; et Ephes. III, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Sed id quod est absconditum, videtur esse contra rationem signi, nam signum est quod, praeter speciem quam sensibus ingerit, facit aliquid aliud in cognitionem venire, ut patet per Augustinum, in II de Doct. Christ. Ergo videtur quod sacramentum non sit in genere signi.Ссылаются нормы: Q60A1Obiectio2, assert-h0c2b340417ceaad2156ccea35a467637b4fc776500497e4911d1093c1a456a54, assert-h85e7062814fc76f48893dad09e077c7d2383b20518be4f2c031cceb68b1872d4
section/60-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1bb663255c449541c18eda4fc7af54f823603d0b9746fba9ab4a4a3468864628LA
Praeterea, iuramentum quandoque sacramentum nominatur, dicitur enim in decretis, XXII Caus., qu. V, parvuli qui sine aetate rationabili sunt, non cogantur iurare, et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit post hoc, nec ad sacramentum, idest ad iuramentum, accedat. Sed iuramentum non pertinet ad rationem signi. Ergo videtur quod sacramentum non sit in genere signi.Ссылаются нормы: Q60A1Obiectio3, assert-hacc1370b46cce525962c9fefe37336edf235a5e02bb2af92eb857b302309b6cd, assert-hfe3bd083a79c044852f1985acb1437a6829d095c3ff868b4c82ea40c3a929ba5
section/60-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cbf35150a4edc574c3794a743a36f140036a46c48ff714f4f439c43053a6eb50LA
Respondeo dicendum quod omnia quae habent ordinem ad unum aliquid, licet diversimode, ab illo denominari possunt, sicut a sanitate quae est in animali, denominatur sanum non solum animal, quod est sanitatis subiectum, sed dicitur medicina sana inquantum est sanitatis effectiva, diaeta vero inquantum est conservativa eiusdem, et urina inquantum est significativa ipsius. Sic igitur sacramentum potest aliquid dici vel quia in se habet aliquam sanctitatem occultam, et secundum hoc sacramentum idem est quod sacrum secretum, vel quia habet aliquem ordinem ad hanc sanctitatem, vel causae vel signi vel secundum quamcumque aliam habitudinem. Specialiter autem nunc loquimur de sacramentis secundum quod important habitudinem signi. Et secundum hoc sacramentum ponitur in genere signi.Ссылаются нормы: Q60A1Respondeo, SacramentIsSign, assert-hef6dd5d4dfc01f4f04f2906395162cdf60e33fe9ead89a3ad94de33918d0a600
section/60-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:bae02413df9f569cb9e145f1eb0222e03fa5464b7eeb35d3b8a23a8cbdd5f4cdLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, idest sacrum signum, est.Ссылаются нормы: assert-hab88760170235a7cb7f323078023f39d31cb090e7938c27a362972c3142f244b
section/60-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:884036aad94004bfa99aa1233859232c0b86880b7717c1f8473de159364a87d2LA
Ad primum ergo dicendum quod creaturae sensibiles significant aliquid sacrum, scilicet sapientiam et bonitatem divinam, inquantum sunt in seipsis sacra, non autem inquantum nos per ea sanctificamur. Et ideo non possunt dici sacramenta secundum quod nunc loquimur de sacramentis.Ссылаются нормы: Q60A2Ad1, assert-hd15a85d3e7736058285174c14abbc07f1cc5fbbafa176d1da6eddb0d6de8018a
section/60-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:07f2750802cd9190ec66b52ca8cbd5d6453529188cff5c03cfd46e40608cbd57LA
Ad secundum dicendum quod quaedam ad vetus testamentum pertinentia significabant sanctitatem Christi secundum quod in se sanctus est. Quaedam vero significabant sanctitatem eius inquantum per eam nos sanctificamur, sicut immolatio agni paschalis significabat immolationem Christi, qua sanctificati sumus. Et talia dicuntur proprie veteris legis sacramenta.Ссылаются нормы: Q60A2Ad2, assert-hdf559d8f3df2d66355c1c32456082fd59de7c63f19c1b33873c85e1edf10f9c3
section/60-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0848af82732352cff76c112ee2161ae520831f189010be6ac7715be41f3409aaLA
Ad tertium dicendum quod res denominantur a fine et complemento. Dispositio autem non est finis, sed perfectio. Et ideo ea quae significant dispositionem ad sanctitatem, non dicuntur sacramenta, de quibus procedit obiectio; sed solum ea quae significant perfectionem sanctitatis humanae.Ссылаются нормы: Q60A2Ad3, assert-h64312e69da7f726b57bf0dedbd600d1f4d3178919d5e02f1150840e346c968dc
section/60-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b462bcf3f764d4272b59427446aaec2e68814415b8abf8067f140bae073c67a0LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omne signum rei sacrae sit sacramentum. Omnes enim creaturae sensibiles sunt signa rerum sacrarum, secundum illud Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Nec tamen omnes res sensibiles possunt dici sacramenta. Non ergo omne signum rei sacrae est sacramentum.Ссылаются нормы: Q60A2Obiectio1, assert-hbd714234bb4deb1a7970dba4b723bd53ad1ccc419c7cf301cc8e314adf492dc5
section/60-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dbff4cc680759071da71cf0077f3139c3873bbf9e103c76c683496eb48b27212LA
Praeterea, omnia quae in veteri lege fiebant, Christum figurabant, qui est sanctus sanctorum, secundum illud I Cor. X, omnia in figura contingebant illis, et Coloss. II, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Nec tamen omnia gesta patrum veteris testamenti, vel etiam omnes caeremoniae legis, sunt sacramenta, sed quaedam specialiter, sicut in secunda parte habitum est. Ergo videtur quod non omne signum sacrae rei sit sacramentum.Ссылаются нормы: Q60A2Obiectio2, assert-h8f578710cb133c245cb24766fef9de554aea89ccd85ef2d3566c94685099e17a
section/60-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fd8113683ce9a29880fb4fe05e4b8aee875550762afba91f4487061aaf92cb7eLA
Praeterea, etiam in novo testamento multa geruntur in signum alicuius rei sacrae, quae tamen non dicuntur sacramenta, sicut aspersio aquae benedictae, consecratio altaris, et consimilia. Non ergo omne signum rei sacrae est sacramentum.Ссылаются нормы: Q60A2Obiectio3, assert-hd6c2d2f449c2cc8cdf139941a9030ec9fec8cab5739ceec5342907d07b5bd367
section/60-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6704b02177b2d17da90f17f2f0072750c8c35fe5d8b6ccb7ba1fd734337cd69aLA
Respondeo dicendum quod signa dantur hominibus, quorum est per nota ad ignota pervenire. Et ideo proprie dicitur sacramentum quod est signum alicuius rei sacrae ad homines pertinentis, ut scilicet proprie dicatur sacramentum, secundum quod nunc de sacramentis loquimur, quod est signum rei sacrae inquantum est sanctificans homines.Ссылаются нормы: Q60A2Respondeo, assert-h1ad108796eb9365f45f3fd24f422919c03420a4f1b27d1a343e5cf8ad7f5875a
section/60-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d3fbb0823e177018e072e274f8666566a80de8764752827129c7ae6682fdffb9LA
Sed contra est quod definitio convertitur cum definito. Sed quidam definiunt sacramentum per hoc quod est sacrae rei signum, et hoc etiam videtur ex auctoritate Augustini supra inducta. Ergo videtur quod omne signum rei sacrae sit sacramentum.Ссылаются нормы: assert-h5c9c5a5dad39ff5190a72a96cf1fc4a6c486573fde0ccac7f4ad3e3145247eda
section/60-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5d3fbedd0dd021941a062a4512350638aa812930b4e63b55bdf928fd5690943aLA
Ad primum ergo dicendum quod tunc est signum ambiguum, praebens occasionem fallendi, quando significat multa quorum unum non ordinatur ad aliud. Sed quando significat multa secundum quod ex eis quodam ordine efficitur unum, tunc non est signum ambiguum, sed certum, sicut hoc nomen homo significat animam et corpus prout ex eis constituitur humana natura. Et hoc modo sacramentum significat tria praedicta secundum quod quodam ordine sunt unum.Ссылаются нормы: Q60A3Ad1, assert-he3ee9678e626233e9d586663965af057e5a4db357cb21c775f45c3099ccfc6aa
section/60-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c7f56b26bc10638137c1c47f74d80d7fdb9deefac52e779ecc7247b7ef24f58aLA
Ad secundum dicendum quod sacramentum, in hoc quod significat rem sanctificantem, oportet quod significet effectum, qui intelligitur in ipsa causa sanctificante prout est causa sanctificans.Ссылаются нормы: Q60A3Ad2, assert-h99db0e602e295a8bbbbab0bc5ea9985e0e633a87d0012416f8af07faf794cf80
section/60-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:06e7ccf085aa2a9430611d5112ce5033bcfd1ba56520b6f2f9423b7ee74f7a23LA
Ad tertium dicendum quod sufficit ad rationem sacramenti quod significet perfectionem quae est forma, nec oportet quod solum significet perfectionem quae est finis.Ссылаются нормы: Q60A3Ad3, assert-hf66bbad8f9cc0d58f41a9471ba3074de9803d77badd5734795f778c39ac8c857
section/60-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4ec53002715b166f71066f0c3415c62b0c9a55b4b9b5d66a48c5fcbf5d686b84LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum non sit signum nisi unius rei. Id enim quo multa significantur, est signum ambiguum, et per consequens fallendi occasio, sicut patet de nominibus aequivocis. Sed omnis fallacia debet removeri a Christiana religione, secundum illud Coloss. II, videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam. Ergo videtur quod sacramentum non sit signum plurium rerum.Ссылаются нормы: Q60A3Obiectio1, assert-h3fe3308333c2c26fa2011f65566b6f98093e57a6b74b2946b64cc6ddc54eb75a, assert-h95243ce72178c82a2dd68b15cf54c2e6fa84f28f63778b6c725698c4c59a0825
section/60-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c24e4a85ee1937b74a1aef59f7c14d5dedda4be62658023bc41dee5c9b945a57LA
Praeterea, sicut dictum est, sacramentum significat rem sacram inquantum est humanae sanctificationis causa. Sed una sola est causa sanctificationis humanae, scilicet sanguis Christi, secundum illud Heb. ult., Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ergo videtur quod sacramentum non significet plura.Ссылаются нормы: Q60A3Obiectio2, assert-ha2c19da9e5c1b58335e6ca20319ca7860c1e0dae24558c2f99a85062cd1dbebb, assert-hb410ab2057515c3a73cfb3f09c79ad8c154fcd0b8f58234035e87d1c9954dd84
section/60-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:58f48ef98edddd94438856e0bf25769c637d69658b5bf906d70f86888dc98a06LA
Praeterea, dictum est quod sacramentum proprie significat ipsum finem sanctificationis. Sed finis sanctificationis est vita aeterna, secundum illud Rom. VI, habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam. Ergo videtur quod sacramenta non significent nisi unam rem, scilicet vitam aeternam.Ссылаются нормы: Q60A3Obiectio3, assert-h8978531b2c56e4e7c573941e56ac4b0e532e9bc8083156c08e127ae67eaab356, assert-he9f406d1f6857f70f19d3d3b6c5a265de752b79315f21a30edd1a6e81ae72e86
section/60-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f243d766c442a0ad687e82f2dbecd5578a279a944e1815e1583db5e68316be84LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacramentum proprie dicitur quod ordinatur ad significandam nostram sanctificationem. In qua tria possunt considerari, videlicet ipsa causa sanctificationis nostrae, quae est passio Christi; et forma nostrae sanctificationis, quae consistit in gratia et virtutibus; et ultimus finis nostrae sanctificationis, qui est vita aeterna. Et haec omnia per sacramenta significantur. Unde sacramentum est et signum rememorativum eius quod praecessit, scilicet passionis Christi; et demonstrativum eius quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae; et prognosticum, idest praenuntiativum, futurae gloriae.Ссылаются нормы: Q60A3Respondeo, assert-hb3ae92b2fa25e12b4cb1759cb461bf5fad39e9e2077dabab26092fd6800be90e
section/60-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0f1cc2a7b01db4883a20115e214b2785e0525a7e7bf66b8a144ffba2810ac608LA
Sed contra est quod in sacramento altaris est duplex res significata, scilicet corpus Christi verum et mysticum, ut Augustinus dicit, in libro sententiarum prosperi.Ссылаются нормы: assert-h492e6448f22ed3b91b32e69fe418c2e63726d0cf8a4289fed69466e3b2675397
section/60-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fb0146daaf140c0ffe63973b206628fb31050d4f9c852de29051920fa2bb7ad0LA
Ad primum ergo dicendum quod unumquodque praecipue denominatur et definitur secundum illud quod convenit ei primo et per se, non autem per id quod convenit ei per aliud. Effectus autem sensibilis per se habet quod ducat in cognitionem alterius, quasi primo et per se homini innotescens, quia omnis nostra cognitio a sensu initium habet. Effectus autem intelligibiles non habent quod possint ducere in cognitionem alterius nisi inquantum sunt per aliud manifestati, idest per aliqua sensibilia. Et inde est quod primo et principaliter dicuntur signa quae sensibus offeruntur, sicut Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., quod signum est quod, praeter speciem quam ingerit sensibus, facit aliquid aliud in cognitionem venire. Effectus autem intelligibiles non habent rationem signi nisi secundum quod sunt manifestati per aliqua signa. Et per hunc etiam modum quaedam quae non sunt sensibilia, dicuntur quodammodo sacramenta, inquantum sunt significata per aliqua sensibilia, de quibus infra agetur.Ссылаются нормы: Q60A4Ad1, assert-h08915d0597c5e701262d6dc5caeb51ee0af5b5bbd54953323caff3ad44d0e18d
section/60-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:78bbc6732f1b0780b4a839ed0874b3a9296ec613e8c0e6a3e1de81fb47af5fbdLA
Ad secundum dicendum, quod res sensibiles, prout in sua natura considerantur, non pertinent ad cultum vel regnum Dei, sed solum secundum quod sunt signa spiritualium rerum, in quibus regnum Dei consistit.Ссылаются нормы: Q60A4Ad2, assert-h6d5537c0ba8dfe1a725f648b78c5869b3310e70f18e7cc2b5ca6730a0f68bb8a
section/60-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:da3516e6c49393d681f18a1f61ab19800e996f9f7a50a784063a47f6e61050abLA
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur de rebus sensibilibus secundum quod in sua natura considerantur, non autem secundum quod assumuntur ad significandum spiritualia, quae sunt maxima bona.Ссылаются нормы: Q60A4Ad3, assert-ha21ffd55949ec7d968cf15a19ff7de94e1b0f4ff3dcb17ad7b8278ae4019c93a
section/60-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:345fd47430026b573f8b5fb31cfbebd774b27af9ddfef0a32bca0f0bd691b545LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacramentum non semper sit aliqua res sensibilis. Quia secundum philosophum, in libro priorum, omnis effectus suae causae signum est. Sed sicut sunt quidam effectus sensibiles, ita etiam sunt quidam effectus intelligibiles, sicut scientia est effectus demonstrationis. Ergo non omne signum est sensibile. Sufficit autem ad rationem sacramenti quod sit signum alicuius rei sacrae inquantum homo per eam sanctificatur, ut supra dictum est. Non ergo requiritur ad sacramentum quod sit aliqua res sensibilis.Ссылаются нормы: Q60A4Obiectio1, assert-h0b8563f2ebd0b9db3e1d503fa89c50af0d4e63a55079ee440570953b40e92662, assert-h431bb455707aafaae979636c7c9f91db129e01cf57bc87f92a8fd289a9daa2e7, assert-hda5f518200636a9d399ce665effe3a3acde7d1669da2fa19ec3a60906e8fc85f
section/60-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d305b33e7274e3d7284c27b406d9ed8c5675d8719a208137f17014021f2243b1LA
Praeterea, sacramenta pertinent ad regnum Dei et cultum Dei. Sed res sensibiles non videntur pertinere ad cultum Dei, dicitur enim Ioan. IV, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet; et Rom. XIV, non est regnum Dei esca et potus. Ergo res sensibiles non requiruntur ad sacramenta.Ссылаются нормы: Q60A4Obiectio2, assert-h2d2e4cbf9e208976f5202d355adb29ddec90468a62302816d3f3307277a8b95f, assert-h5bf1839ea5f43459cbd306b40c2122806a8870b6905435adfebd0feea2a1fb38
section/60-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bc7378b86a818d31de9c0fe7cf3e02c64aabff8b2fda93f8c458b87d4a152da2LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Lib. Arbit., quod res sensibiles sunt minima bona, sine quibus homo recte vivere potest. Sed sacramenta sunt de necessitate salutis humanae, ut infra patebit, et ita sine eis homo recte vivere non potest. Non ergo res sensibiles requiruntur ad sacramenta.Ссылаются нормы: Q60A4Obiectio3, assert-h6ee0db868ad1c425d724ee4796f9f941e85b5dc05baffa837a65ecd47a12b6b7, assert-hb1ee467c9c23e4e48c347ee5265566930b2dfcaac87ce338b7d0cdfddbbc82b9
section/60-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a86a0e7bb2d7e0f1c525e5aa1cf293b162e43a4559b9712ae37ca240759620f1LA
Respondeo dicendum quod divina sapientia unicuique rei providet secundum suum modum, et propter hoc dicitur, Sap. VIII, quod suaviter disponit omnia. Unde et Matth. XXV dicitur quod dividit unicuique secundum propriam virtutem. Est autem homini connaturale ut per sensibilia perveniat in cognitionem intelligibilium. Signum autem est per quod aliquis devenit in cognitionem alterius. Unde, cum res sacrae quae per sacramenta significantur, sint quaedam spiritualia et intelligibilia bona quibus homo sanctificatur, consequens est ut per aliquas res sensibiles significatio sacramenti impleatur, sicut etiam per similitudinem sensibilium rerum in divina Scriptura res spirituales nobis describuntur. Et inde est quod ad sacramenta requiruntur res sensibiles, ut etiam Dionysius probat, in I cap. caelestis hierarchiae.Ссылаются нормы: Q60A4Respondeo, assert-h7b9e29064fff13300999028f99c6508365c6e3dc3dc5561eda6bc17a73fefda4
section/60-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:31e3a2891291dc0ebc54d62ade9a99497d6a9ff23dfb714cff4ad3576e2cd1f8LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Et loquitur ibi de elemento sensibili, quod est aqua. Ergo res sensibiles requiruntur ad sacramenta.Ссылаются нормы: assert-hdd1639dbeacf4b062a28c4fbe7adde83d6c574719e532eb641e3de2d8600260e
section/60-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c9a0f93005e79fd3b0a033b5b474bc518a85dead52bdabdaa5efcc11646166caLA
Ad primum ergo dicendum quod, si idem possit per diversa signa significari, determinare tamen quo signo sit utendum ad significandum, pertinet ad significantem. Deus autem est qui nobis significat spiritualia per res sensibiles in sacramentis, et per verba similitudinaria in Scripturis. Et ideo, sicut iudicio spiritus sancti determinatum est quibus similitudinibus in certis Scripturae locis res spirituales significentur, ita etiam debet esse divina institutione determinatum quae res ad significandum assumantur in hoc vel in illo sacramento.Ссылаются нормы: Q60A5Ad1, assert-h6e0e14b378b4779e4447fb478fe9fb86d6c2e097cef382a30ef41d081d9b595f
section/60-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f819ef770734347c5bf1804587f9b6bc6b704169600d0a6d435206590525e8c8LA
Ad secundum dicendum quod res sensibiles habent naturaliter sibi inditas virtutes conferentes ad corporalem salutem, et ideo non refert, si duae earum eandem virtutem habeant, qua quis utatur. Sed ad sanctificationem non ordinantur ex aliqua virtute naturaliter indita, sed solum ex institutione divina. Et ideo oportuit divinitus determinari quibus rebus sensibilibus sit in sacramentis utendum.Ссылаются нормы: Q60A5Ad2, assert-h1652f53acb436b3c14ab67afdf14d0e1613023f1d06d27b9a847f51de1f04209
section/60-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ec44bce1df00319917fa3e3476b0cfa93edcb78284e66e24597c0966e6692f66LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIX contra Faust., diversa sacramenta diversis temporibus congruunt, sicut etiam diversis verbis significantur diversa tempora, scilicet praesens, praeteritum et futurum. Et ideo, sicut in statu legis naturae homines, nulla lege exterius data, solo interiori instinctu movebantur ad Deum colendum, ita etiam ex interiori instinctu determinabatur eis quibus rebus sensibilibus ad Dei cultum uterentur. Postmodum vero necesse fuit etiam exterius legem dari, tum propter obscurationem legis naturae ex peccatis hominum; tum etiam ad expressiorem significationem gratiae Christi, per quam humanum genus sanctificatur. Et ideo etiam necesse fuit res determinari quibus homines uterentur in sacramentis. Nec propter hoc arctatur via salutis, quia res quarum usus est necessarius in sacramentis, vel communiter habentur, vel parvo studio adhibito haberi possunt.Ссылаются нормы: Q60A5Ad3, assert-h9a891f21927f621831c3599d45719318dc041b425d894d17d191db94480792e9
section/60-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:f3d0b10e160134f3bc8b7a7ef1882bb93ef61398d7d658f90602d40bb9413776LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non requirantur determinatae res ad sacramenta. Res enim sensibiles requiruntur in sacramentis ad significandum, ut dictum est. Sed nihil prohibet diversis rebus sensibilibus idem significari, sicut in sacra Scriptura Deus aliquando metaphorice significatur per lapidem, quandoque per leonem, quandoque per solem, aut aliquid huiusmodi. Ergo videtur quod diversae res possint congruere eidem sacramento. Non ergo determinatae res in sacramentis requiruntur.Ссылаются нормы: Q60A5Obiectio1, assert-h14994f974992aca18844f1b5c224fe5b798ad646d014725cff8037d0e8b341f6, assert-h41f3c9d71055c6cd74a497e744f8f8bb3c4beeceebdf25b7f85464e2e9ce4e7a, assert-heed08ef171bd0933795f901ef67c2dec80934ad0eb889f14d980fc16f4a23d69
section/60-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:75dca353c04ddcc19bdeb17da3e41a235feffcea167d8caa3586d905608b2290LA
Praeterea, magis necessaria est salus animae quam salus corporis. Sed in medicinis corporalibus, quae ad salutem corporis ordinantur, potest una res pro alia poni in eius defectu. Ergo multo magis in sacramentis, quae sunt medicinae spirituales ad salutem animae ordinatae, poterit una res assumi pro alia quando illa defuerit.Ссылаются нормы: Q60A5Obiectio2, assert-h4bcca1a75a4f89774c150b4f438926388854732490ca9b82d67e725a7ca5951a, assert-hc0030695464f2753fd49ff4e835aa2e94e6095e85bd07b93718b14fa88e4c209
section/60-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:38168f1be6a0643281ecfd8337c06a77cda24675d4fab8071d5f78ac80da8d4cLA
Praeterea, non est conveniens ut hominum salus arctetur per legem divinam, et praecipue per legem Christi, qui venit omnes salvare. Sed in statu legis naturae non requirebantur in sacramentis aliquae res determinatae, sed ex voto assumebantur, ut patet Gen. XXVIII, ubi se Iacob vovit Deo decimas et hostias pacificas oblaturum. Ergo videtur quod non debuit arctari homo, et praecipue in nova lege, ad alicuius rei determinatae usum in sacramentis.Ссылаются нормы: Q60A5Obiectio3, assert-h08bacd4e0fa783a23b30f3183e5a56d90e318273ca8cdf21759bae5355b93122, assert-hf496535f7133487bb5aa94ed370ce1faded03ac2c7c368631532bf2b73790680
section/60-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:114ad9b10cbb20d9443b9c3e816c3b0f6496f18b62d60f260f03bbd0046c366fLA
Respondeo dicendum quod in usu sacramentorum duo possunt considerari, scilicet cultus divinus, et sanctificatio hominis, quorum primum pertinet ad hominem per comparationem ad Deum, secundum autem e converso pertinet ad Deum per comparationem ad hominem. Non autem pertinet ad aliquem determinare quod est in potestate alterius, sed solum illud quod est in sua potestate. Quia igitur sanctificatio hominis est in potestate Dei sanctificantis, non pertinet ad hominem suo iudicio assumere res quibus sanctificetur, sed hoc debet esse ex divina institutione determinatum. Et ideo in sacramentis novae legis, quibus homines sanctificantur, secundum illud I Cor. VI, abluti estis, sanctificati estis, oportet uti rebus ex divina institutione determinatis.Ссылаются нормы: Q60A5Respondeo, assert-h4a74ed69508ffa3cf38087288cb2bf4c03d6c3aafeea48d3f35e4f47710ba2aa
section/60-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:919db31fb3dfb9513072d37b8a0e87d273b6128038f827e0317a309a3c531c3aLA
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.Ссылаются нормы: assert-h997675a26fe8c1d7acb8b057553e8c5c921778b599ae0ca36d69f2ed0d2aad4e
section/60-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2bcd628469b1077bee4247a9992f1f08531181e4d8bb81d59e5bd680921735efLA
Ad primum ergo dicendum quod res visibiles sacramentorum dicuntur verba per similitudinem quandam, inquantum scilicet participant quandam vim significandi, quae principaliter est in ipsis verbis, ut dictum est. Et ideo non est superflua ingeminatio verborum cum in sacramentis rebus visibilibus verba adduntur, quia unum eorum determinatur per aliud, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q60A6Ad1, assert-h056659badce4dd4a1e3bc18b3bf4110cc7de9082013af541d6c286e08cd7fb20
section/60-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:03085b84f8aabda3fc6f95464fb861ce498fd80f92c902d4d53461a83dcc9e1fLA
Ad secundum dicendum quod, quamvis verba et aliae res sensibiles sint in diverso genere quantum pertinet ad naturam rei, conveniunt tamen ratione significandi. Quae perfectius est in verbis quam in aliis rebus. Et ideo ex verbis et rebus fit quodammodo unum in sacramentis sicut ex forma et materia, inquantum scilicet per verba perficitur significatio rerum, ut dictum est. Sub rebus autem comprehenduntur etiam ipsi actus sensibiles, puta ablutio et unctio et alia huiusmodi, quia in his est eadem ratio significandi et in rebus.Ссылаются нормы: Q60A6Ad2, assert-h992eb028ef0baf6820c1379dbf5d35cd42f2fc534367645a07555cbcdb01a3c5
section/60-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:45ed6c620f256ebb0ee82db1811aa04d1700f47d5439edff9401a3de2aaca681LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Faustum, alia debent esse sacramenta rei praesentis, et alia rei futurae. Sacramenta autem veteris legis praenuntia erant Christi venturi. Et ideo non ita expresse significabant Christum sicut sacramenta novae legis, quae ab ipso Christo effluunt, et quandam similitudinem ipsius in se habent, ut dictum est. Utebantur tamen in veteri lege aliquibus verbis in his quae ad cultum Dei pertinent, tam sacerdotes, qui erant sacramentorum illorum ministri, secundum illud Num. VI, sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis, benedicat tibi dominus, etc.; quam etiam illi qui illis sacramentis utebantur, secundum illud Deut. XXVI, profiteor hodie coram domino Deo tuo, et cetera.Ссылаются нормы: Q60A6Ad3, assert-h1acbae2f444e210e6178cf393484236e22868eaaa2ec998bc4250a234522e89f
section/60-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3944b5b9815f0f466d0144d59f5795ab732d874c8c98613f69a09ee332066e30LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in significatione sacramentorum non requirantur verba. Dicit enim Augustinus, contra Faustum, libro XIX, quid sunt aliud quaeque corporalia sacramenta nisi quasi quaedam verba visibilia? Et sic videtur quod addere verba rebus sensibilibus in sacramentis sit addere verba verbis. Sed hoc est superfluum. Non ergo requiruntur verba cum rebus sensibilibus in sacramentis.Ссылаются нормы: Q60A6Obiectio1, assert-hb1cc3d3109e497340b793db6d924d53180123c3f8f235825ff6fd9834bd76a77, assert-hb70e0d00d2fb32e18eae0d607aacb6bfbff7ed548898aa9955f3472f076c00dc
section/60-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:72d5cdc65c4afe1e1265d2114e7916bc33f935127ff912fad003e26a423fc7a1LA
Praeterea, sacramentum est aliquid unum. Ex his autem quae sunt diversorum generum, non videtur posse aliquid unum fieri. Cum igitur res sensibiles et verba sint diversorum generum, quia res sensibiles sunt a natura, verba autem a ratione; videtur quod in sacramentis non requirantur verba cum rebus sensibilibus.Ссылаются нормы: Q60A6Obiectio2, assert-hcf8d5af4213a9626ffadebd34edc0d838042971841a58bf940a50245d4ef968e
section/60-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9cde5d6678a2e51dbc4ced053e02f21e3988c9cd1954b41c89020b38fa2ebdfdLA
Praeterea, sacramenta novae legis succedunt sacramentis veteris legis, quia, illis ablatis, ista sunt instituta, ut Augustinus dicit, XIX contra Faustum. Sed in sacramentis veteris legis non requirebatur aliqua forma verborum. Ergo nec in sacramentis novae legis.Ссылаются нормы: Q60A6Obiectio3, assert-h1820449f93f2aafed95f351d2aa912297c05ea4caf4e3d5a163221feeb933c4e, assert-hf532271e920f59072918d1f0c11dc727cdcc47017a48d26266f75ca697354559
section/60-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6a61be219f62dd8e9bf3904ed8458bd0a122eea12760a65b7f6f92e6ff3f31ceLA
Respondeo dicendum quod sacramenta, sicut dictum est, adhibentur ad hominum sanctificationem sicut quaedam signa. Tripliciter ergo considerari possunt, et quolibet modo congruit eis quod verba rebus sensibilibus adiungantur. Primo enim possunt considerari ex parte causae sanctificantis, quae est verbum incarnatum, cui sacramentum quodammodo conformatur in hoc quod rei sensibili verbum adhibetur, sicut in mysterio incarnationis carni sensibili est verbum Dei unitum. Secundo possunt considerari sacramenta ex parte hominis qui sanctificatur, qui componitur ex anima et corpore, cui proportionatur sacramentalis medicina, quae per rem visibilem corpus tangit, et per verbum ab anima creditur. Unde Augustinus dicit, super illud Ioan. XV, iam vos mundi estis propter sermonem etc., unde ista est tanta virtus aquae ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Tertio potest considerari ex parte ipsius significationis sacramentalis. Dicit autem Augustinus, in II de Doct. Christ., quod verba inter homines obtinuerunt principatum significandi, quia verba diversimode formari possunt ad significandos diversos conceptus mentis, et propter hoc per verba magis distincte possumus exprimere quod mente concipimus. Et ideo ad perfectionem significationis sacramentalis necesse fuit ut significatio rerum sensibilium per aliqua verba determinaretur. Aqua enim significare potest et ablutionem propter, suam humiditatem, et refrigerium propter suam frigiditatem, sed cum dicitur, ego te baptizo, manifestatur quod aqua utimur in Baptismo ad significandam emundationem spiritualem.Ссылаются нормы: Q60A6Respondeo, assert-h2b6ff669fc522aa1ce4a12a72c11425bad6dcee6addeb2ca9fda65127817bf11
section/60-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:df6d857e400835688f0650602b0c27a29152965e07b4e8e7fa46c331af3ac9aaLA
Sed contra est quod apostolus dicit, Ephes. V, Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Et Augustinus dicit, super Ioan., accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.Ссылаются нормы: assert-h83859c3af7fe0393c4d14ed0e6a88d0c0954fd1dd09b154e59bec8b8d2be1443
section/60-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d837dcf4351b84cfabffcb07aab7849fa8f8c498408844378d11b2ccfb8bfb25LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Ioan., verbum operatur in sacramentis, non quia dicitur, idest, non secundum exteriorem sonum vocis, sed quia creditur, secundum sensum verborum qui fide tenetur. Et hic quidem sensus est idem apud omnes, licet non eaedem voces quantum ad sonum. Et ideo, cuiuscumque linguae verbis proferatur talis sensus, perficitur sacramentum.Ссылаются нормы: Q60A7Ad1, assert-h248d6a4d5b59d5a2fd70743eb184044985d2f06d11da6b45dbca434d0cbce193
section/60-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9928555e10c9b81aa5e5f5f0cce6e184b76e5f73b732c797b69dc2335b3e64dfLA
Ad secundum dicendum quod, licet in qualibet lingua contingat diversis vocibus idem significari, semper tamen aliqua illarum vocum est qua principalius et communius homines illius linguae utuntur ad hoc significandum. Et talis vox assumi debet in significatione sacramenti. Sicut etiam inter res sensibiles illa assumitur ad significationem sacramenti cuius usus est communior ad actum per quem sacramenti effectus significatur, sicut aqua communius utuntur homines ad ablutionem corporalem, per quam spiritualis ablutio significatur; et ideo aqua assumitur ut materia in Baptismo.Ссылаются нормы: Q60A7Ad2, assert-h0db9329114b4f2a55be382c985e176afe1304d4c89e3533293f4892785978c3f
section/60-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:36d60534c88dd26c4eb5ae23e971e4bfd3226a7ececb2d57101aab9a33e175ccLA
Ad tertium dicendum quod ille qui corrupte profert verba sacramentalia, si hoc ex industria facit, non videtur intendere facere quod facit Ecclesia, et ita non videtur perfici sacramentum. Si autem hoc faciat ex errore vel lapsu linguae, si sit tanta corruptio quae omnino auferat sensum locutionis, non videtur perfici sacramentum. Et hoc praecipue contingit quando fit corruptio ex parte principii dictionis, puta si, loco eius quod est in nomine patris, dicat, in nomine matris. Si vero non totaliter auferatur sensus locutionis per huiusmodi corruptelam, nihilominus perficitur sacramentum. Et hoc praecipue contingit quando fit corruptio ex parte finis, puta si aliquis dicat patrias et filias. Quamvis enim huiusmodi verba corrupte prolata nihil significent ex virtute impositionis, accipiuntur tamen ut significantia ex accommodatione usus. Et ideo, licet mutetur sonus sensibilis, remanet tamen idem sensus. Quod autem dictum est de differentia corruptionis circa principium vel finem dictionis, rationem habet quia apud nos variatio dictionis ex parte principii mutat significationem, variatio autem ex fine dictionis ut plurimum non mutat significationem. Quae tamen apud Graecos variatur etiam secundum principium dictionis in declinatione verborum. Magis tamen videtur attendenda quantitas corruptionis ex parte dictionis. Quia ex utraque parte potest esse tam parva quod non aufert sensum verborum, et tam magna, quod aufert. Sed unum horum facilius accidit ex parte principii, aliud ex parte finis.Ссылаются нормы: Q60A7Ad3, assert-hdb333aa1462a1cb3063a097a56c4a2be156bc7c81714af16b0d950450a351f20
section/60-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6c0357968afeb407d8892e5c4a2fff3bf23e32a2e0d02a1a6e28b3fcdf7e1985LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non requirantur determinata verba in sacramentis. Ut enim philosophus dicit, voces non sunt eaedem apud omnes. Sed salus, quae per sacramentum quaeritur, est eadem apud omnes. Ergo non requiruntur aliqua determinata verba in sacramentis.Ссылаются нормы: Q60A7Obiectio1, assert-he9da869bd779fb4651f8ce7747d950a22d1b5669a455558e979c90a0736a6b8a, assert-hec71dd64e9f70550f517700d4b1b5e479ae920a0e0e0860e12ce5e1e505c1f94
section/60-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f8614f99766bb82e7f06836f89a53d5e26b6a1f5470085dee02e8dda41ad91aeLA
Praeterea, verba requiruntur in sacramentis inquantum sunt principaliter significativa, sicut supra dictum est. Sed contingit per diversa verba idem significari. Ergo non requiruntur determinata verba in sacramentis.Ссылаются нормы: Q60A7Obiectio2, assert-h277448624af5412623535d7278ae20dd85bc20e12b8a58c1f1d8ef68b2a5a78d, assert-h6e5c3a613b8c2d6fab47e3663fa4f1cc555022ba817e125f710143e36cd1058d
section/60-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:42074282530bce56c50352f3a486b651450345643b8c685bc4a6fc0b6025f8c2LA
Praeterea, corruptio cuiuslibet rei variat eius speciem. Sed quidam corrupte verba proferunt, nec tamen propter hoc impediri creditur sacramentorum effectus, alioquin illiterati et balbi qui sacramenta conferunt, frequenter defectum in sacramentis inducerent. Ergo videtur quod non requirantur in sacramentis determinata verba.Ссылаются нормы: Q60A7Obiectio3, assert-hd4d8b802fe06a5705438b2c941f6033c948ae2f96b4a4b819068f8f9e9f635d0, assert-he77c65ce3934586c39bea4768e22026b07a6339e3c6f6b2d5b8bcaa877600b92
section/60-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7281cf035226757b350f6aaf8fb21a678ece1ec5b900acdc235082b9221d3ba5LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in sacramentis verba se habent per modum formae, res autem sensibiles per modum materiae. In omnibus autem compositis ex materia et forma principium determinationis est ex parte formae, quae est quodammodo finis et terminus materiae. Et ideo principalius requiritur ad esse rei determinata forma quam determinata materia, materia enim determinata quaeritur ut sit proportionata determinatae formae. Cum igitur in sacramentis requirantur determinatae res sensibiles, quae se habent in sacramentis sicut materia, multo magis requiritur in eis determinata forma verborum.Ссылаются нормы: Q60A7Respondeo, assert-h6016e7310516baa996cf23299967f2a807beed6d5ef2c8518da8988dff1d4ee1
section/60-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e3d55316aff578409650780a081b78c90932ca77c0396d66aa55da7dc27c2fc3LA
Sed contra est quod dominus determinata verba protulit in consecratione sacramenti Eucharistiae, dicens, Matth. XXVI, hoc est corpus meum. Similiter etiam mandavit discipulis ut sub determinata forma verborum baptizarent, dicens, Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.Ссылаются нормы: assert-h6fd02e6ffddf4d0f0db94d205d30e2c464d3b4a82ff02bed2d19c983f35e75e5
section/60-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:28115cce38e32f6a3913570c3587324d1f6acd3bb2b6c06f25c51a643520cce9LA
Ad primum ergo dicendum quod verbis sacrae Scripturae non licet aliquid apponere quantum ad sensum, sed quantum ad expositionem sacrae Scripturae, multa verba eis a doctoribus apponuntur. Non tamen licet etiam verba sacrae Scripturae apponere ita quod dicantur esse de integritate sacrae Scripturae, quia hoc esset vitium falsitatis. Et similiter si quis diceret aliquid esse de necessitate formae quod non est.Ссылаются нормы: Q60A8Ad1, assert-hd19f52dd8a8b04595039a606096f68de7af4db992f640eb1cd759febcea65bd8
section/60-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ed74c691a67c5dd064c7b2c803a17333c83478751854ecc17bb82a8cfca1e98bLA
Ad secundum dicendum quod verba pertinent ad formam sacramenti ratione sensus significati. Et ideo, quaecumque fiat additio vel subtractio vocum quae non addat aliquid aut subtrahat debito sensui, non tollitur species sacramenti.Ссылаются нормы: Q60A8Ad2, assert-h3ecae0161ef359c3b770ff27fc907cedd3daea5bea8d79ffbd5bbadd8202995e
section/60-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d8997d45b449646aadac680fcf2aa3e09f9700ddecde6985bee2d0d4fc2d4f9dLA
Ad tertium dicendum quod, si sit tanta interruptio verborum quod intercipiatur intentio pronuntiantis, tollitur sensus sacramenti, et per consequens veritas eius. Non autem tollitur quando est parva interruptio proferentis, quae intentionem et intellectum non aufert. Et idem etiam dicendum est de transpositione verborum. Quia, si tollit sensum locutionis, non perficitur sacramentum, sicut patet de negatione praeposita vel postposita signo. Si autem sit talis transpositio quae sensum locutionis non variat, non tollitur veritas sacramenti, secundum quod philosophus dicit quod nomina et verba transposita idem significant.Ссылаются нормы: Q60A8Ad3, assert-h7693b16c612eb3faf7d9c05aeeb51012111812df0585f2c1e0841fc26eaf734f
section/60-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:71f857ab4a31f01b3ef20bbe91abbb25a3efd432cbb2625b76be7acc18351065LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod nihil liceat addere verbis in quibus consistit forma sacramentorum. Non enim minoris sunt necessitatis huiusmodi verba sacramentalia quam verba sacrae Scripturae. Sed verbis sacrae Scripturae nihil licet addere vel minuere, dicitur enim Deut. IV, non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ab eo; et Apoc. ult., contestor omni audienti verba prophetiae libri huius, si quis apposuerit ad haec, apponet super eum Deus plagas scriptas in libro isto; et si quis diminuerit, auferet Deus partem eius de libro vitae. Ergo videtur quod neque in formis sacramentorum liceat aliquid addere vel minuere.Ссылаются нормы: Q60A8Obiectio1, assert-h0ae262da293ce9b2991cc2acc9bc673d9fad3b1cdd0ba2c450396b998e00f649, assert-h22d41d5ef8d921c5c0e91e30bbc753d893e4ce36b598cbbcf028bd37ae46a6b7
section/60-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5e9a1145bd96b2d18a6447644c56d3ddd5285d728eb448133e1522dd81e0cb5bLA
Praeterea, verba se habent in sacramentis per modum formae, ut dictum est. Sed in formis quaelibet additio vel subtractio variat speciem, sicut et in numeris, ut dicitur in VIII Metaphys. Ergo videtur quod, si aliquid addatur vel subtrahatur a forma sacramenti, non erit idem sacramentum.Ссылаются нормы: Q60A8Obiectio2, assert-h02dbca9a7766b37a4b3b8385208ff0d340f1993323034f90604ebf9be86c7e51, assert-haa5364e9a69e675cc67ed88ccbad474598348a71d870fdac0bfa4626ca7d2b9d
section/60-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:36f402424c16a82c6506b41f4d55c062c4d2bd178f86281e4fe9e5a2a3e6e87fLA
Praeterea, sicut ad formam sacramenti determinatus numerus dictionum requiritur, ita etiam requiritur determinatus ordo verborum, et etiam orationis continuitas. Si ergo additio vel subtractio non aufert sacramenti veritatem, videtur quod pari ratione nec transpositio verborum, aut etiam interpolatio pronuntiationis.Ссылаются нормы: Q60A8Obiectio3, assert-he42cc9f5f01d385686fe00591b263e3e7731cce28403ae071bc140ef0f1463a3
section/60-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ee610e6eba1372b2a00bdf26518a8ed3399a667a1b2a70b7bee865b5fbca07efLA
Respondeo dicendum quod circa omnes istas mutationes quae possunt in formis sacramentorum contingere, duo videntur esse consideranda. Unum quidem ex parte eius qui profert verba, cuius intentio requiritur ad sacramentum, ut infra dicetur. Et ideo, si intendat per huiusmodi additionem vel diminutionem alium ritum inducere qui non sit ab Ecclesia receptus, non videtur perfici sacramentum, quia non videtur quod intendat facere id quod facit Ecclesia. Aliud autem est considerandum ex parte significationis verborum. Cum enim verba operentur in sacramentis quantum ad sensum quem faciunt, ut supra dictum est, oportet considerare utrum per talem mutationem tollatur debitus sensus verborum, quia sic manifestum est quod tollitur veritas sacramenti. Manifestum est autem quod, si diminuatur aliquid eorum quae sunt de substantia formae sacramentalis, tollitur debitus sensus verborum, et ideo non perficitur sacramentum. Unde Didymus dicit, in libro de spiritu sancto, si quis ita baptizare conetur ut unum de praedictis nominibus praetermittat, scilicet patris et filii et spiritus sancti, sine perfectione baptizabit. Si autem subtrahatur aliquid quod non sit de substantia formae, talis diminutio non tollit debitum sensum verborum, et per consequens nec sacramenti perfectionem. Sicut in forma Eucharistiae, quae est, hoc est enim corpus meum, ly enim sublatum non tollit debitum sensum verborum, et ideo non impedit perfectionem sacramenti, quamvis possit contingere quod ille qui praetermittit, peccet ex negligentia vel contemptu. Circa additionem etiam contingit aliquid apponi quod est corruptivum debiti sensus, puta si aliquis dicat, ego te baptizo in nomine patris maioris et filii minoris, sicut Ariani baptizabant. Et ideo talis additio tollit veritatem sacramenti. Si vero sit talis additio quae non auferat debitum sensum, non tollitur sacramenti veritas. Nec refert utrum talis additio fiat in principio, medio vel fine. Ut, si aliquis dicat, ego te baptizo in nomine Dei patris omnipotentis, et filii eius unigeniti, et spiritus sancti Paracleti, erit verum Baptisma. Et similiter, si quis dicat, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, et beata virgo te adiuvet, erit verum Baptisma. Forte autem si diceret, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti et beatae virginis Mariae, non esset Baptismus, quia dicitur I Cor. I, nunquid Paulus pro vobis crucifixus est? Aut in nomine Pauli baptizati estis? Sed hoc verum est si sic intelligatur in nomine beatae virginis baptizari sicut in nomine Trinitatis, quo Baptismus consecratur, talis enim sensus esset contrarius verae fidei, et per consequens tolleret veritatem sacramenti. Si vero sic intelligatur quod additur, et in nomine beatae virginis, non quasi nomen beatae virginis aliquid operetur in Baptismo, sed ut eius intercessio prosit baptizato ad conservandam gratiam baptismalem, non tollitur perfectio sacramenti.Ссылаются нормы: Q60A8Respondeo, assert-hf5ae87a127b2d8f383394f160a29d421e3af5da76eeef01d2b8c3592018b946a
section/60-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a3ee5012478f465838d175f3bf144fdb04f8d4622c42674178d72849bb9dc99cLA
Sed contra est quod in formis sacramentorum quaedam apponuntur a quibusdam quae ab aliis non ponuntur, sicut Latini baptizant sub hac forma, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti; Graeci autem sub ista, baptizatur servus Christi n. in nomine patris, et cetera. Et tamen utrique verum conferunt sacramentum. Ergo in formis sacramentorum licet aliquid addere vel minuere.Ссылаются нормы: assert-h753d16f5887710a63914a179bcb757efebb250f98558ebca1785db2e1be711ca
question/60/prooemium · paragraph
la · official · sha256:a3bac670032dfb17bcf5904413a8c9eae51674ac9595de94689ecb8e6702f036LA
Post considerationem eorum quae pertinent ad mysteria verbi incarnati, considerandum est de Ecclesiae sacramentis, quae ab ipso verbo incarnato efficaciam habent. Et prima consideratio erit de sacramentis in communi; secunda de unoquoque sacramentorum in speciali. Circa primum quinque consideranda sunt, primo, quid sit sacramentum; secundo, de necessitate sacramentorum; tertio, de effectibus sacramentorum; quarto, de causa eorum; quinto, de numero. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum sacramentum sit in genere signi. Secundo, utrum omne signum rei sacrae sit sacramentum. Tertio, utrum sacramentum sit signum unius rei tantum, vel plurium. Quarto, utrum sacramentum sit signum quod est res sensibilis. Quinto, utrum ad sacramentum requiratur determinata res sensibilis. Sexto, utrum ad sacramentum requiratur significatio quae est per verba. Septimo, utrum requirantur determinata verba. Octavo, utrum illis verbis possit aliquid addi vel subtrahi.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 61
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q61
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4060.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:e3773c2c58f88810de685c9ae500017c827db3a8a0f6270345911526f93c2a93 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/61-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ed20e7959834d5c1d739ca326fcc60455c694bba1d3f2a16ff299deb931958aaLA
Ad primum ergo dicendum quod corporalis exercitatio, inquantum est corporalis, non multum utilis est. Sed exercitatio per usum sacramentorum non est pure corporalis, sed quodammodo est spiritualis, scilicet per significationem et causalitatem.Ссылаются нормы: Q61A1Ad1, assert-hafa7a63da0db350e967d822dd188764c098007f144978cdc808c01fd196881d1
section/61-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c7a30840816caf860bea995b7ee632d3a5a337990aa7d8fd39f0df59ddb45eddLA
Ad secundum dicendum quod gratia Dei est sufficiens causa humanae salutis. Sed Deus dat hominibus gratiam secundum modum eis convenientem. Et ideo necessaria sunt hominibus sacramenta ad gratiam consequendam.Ссылаются нормы: Q61A1Ad2, assert-h368eb20e3dc717b31c0f0f439d592a8b44f6df1c722f27e5c756020e7f9da765
section/61-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0f823d4507e06983f4daf53b02fe2b23e56615c877a6dc3de903b5c1733a7742LA
Ad tertium dicendum quod passio Christi est causa sufficiens humanae salutis. Nec propter hoc sequitur quod sacramenta non sint necessaria ad humanam salutem, quia operantur in virtute passionis Christi, et passio Christi quodammodo applicatur hominibus per sacramenta, secundum illud apostoli, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus.Ссылаются нормы: Q61A1Ad3, assert-h0ab8c51425825c6134de95f4a8c55c5a19ccdbd2e9085d5b4911850e0a23b475
section/61-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0314bc047d4324f89507f3e7f625a363622c639b5a379309e39ae1764ad55fb9LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacramenta non fuerint necessaria ad humanam salutem. Dicit enim apostolus, I ad Tim. IV, corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Sed usus sacramentorum pertinet ad corporalem exercitationem, eo quod sacramenta perficiuntur in significatione sensibilium rerum et verborum, ut dictum est. Ergo sacramenta non sunt necessaria ad humanam salutem.Ссылаются нормы: Q61A1Obiectio1, assert-h3c175a66194880f5b3caec5d5be8dbd05921e78777a7b8d0cacc5c75106e90da, assert-h9b2e3db36d282218bb0498c9828ae796cf0cfa2350cecbc43e3d2722d680406d
section/61-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6a992aa1a4fcb693eff9b7a611bc95409a45309082c5c4acb66055324c93ff56LA
Praeterea, II Cor. XII, apostolo dicitur, sufficit tibi gratia mea. Non autem sufficeret si sacramenta essent necessaria ad salutem. Non sunt ergo sacramenta saluti humanae necessaria.Ссылаются нормы: Q61A1Obiectio2, assert-hc9c4ce5a99ba200b2eae8de35ad22ff7391568acaffa57b783f83c8e0fec5508
section/61-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a067192b7c80006458e43769ca852e15e19206297e737e3d5ec4259fbce758f3LA
Praeterea, posita causa sufficienti, nihil aliud videtur esse necessarium ad effectum. Sed passio Christi est sufficiens causa nostrae salutis, dicit enim apostolus, ad Rom. V, si, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, multo magis, reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Non ergo requiruntur sacramenta ad salutem humanam.Ссылаются нормы: Q61A1Obiectio3, assert-hb265b77326acef9d9830878529c5385511fe776786d86125f604c6d956039685, assert-hba2b181ea7dd6d882ea3f8db3ea9170f930693c96a364d035cffe057f08c9d11
section/61-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d98c492d2adca81c9ce5aaccff8cd62e718b665253eb5ca8b62ddc761ff41615LA
Respondeo dicendum quod sacramenta sunt necessaria ad humanam salutem triplici ratione. Quarum prima sumenda est ex conditione humanae naturae, cuius proprium est ut per corporalia et sensibilia in spiritualia et intelligibilia deducatur. Pertinet autem ad divinam providentiam ut unicuique rei provideat secundum modum suae conditionis. Et ideo convenienter divina sapientia homini auxilia salutis confert sub quibusdam corporalibus et sensibilibus signis, quae sacramenta dicuntur. Secunda ratio sumenda est ex statu hominis, qui peccando se subdidit per affectum corporalibus rebus. Ibi autem debet medicinale remedium homini adhiberi ubi patitur morbum. Et ideo conveniens fuit ut Deus per quaedam corporalia signa hominibus spiritualem medicinam adhiberet, nam, si spiritualia nuda ei proponerentur, eius animus applicari non posset, corporalibus deditus. Tertia ratio sumenda est ex studio actionis humanae, quae praecipue circa corporalia versatur. Ne igitur esset homini durum si totaliter a corporalibus actibus abstraheretur, proposita sunt ei corporalia exercitia in sacramentis, quibus salubriter exerceretur, ad evitanda superstitiosa exercitia, quae consistunt in cultu Daemonum, vel qualitercumque noxia, quae consistunt in actibus peccatorum. Sic igitur per sacramentorum institutionem homo convenienter suae naturae eruditur per sensibilia; humiliatur, se corporalibus subiectum recognoscens, dum sibi per corporalia subvenitur; praeservatur etiam a noxiis corporalibus per salubria exercitia sacramentorum.Ссылаются нормы: Q61A1Respondeo, assert-h8d0567def7997a5f3c125f6b46a3821ac000beeb0754e8bd404a8a356da52bdf
section/61-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b28a553026a6f2b50f223365e1a99342f6c3ace5f4442b6cfe179c4e4bc690ccLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX contra Faust., in nullum nomen religionis, seu verum seu falsum, coadunari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur. Sed necessarium est ad humanam salutem homines adunari in unum verae religionis nomen. Ergo sacramenta sunt necessaria ad humanam salutem.Ссылаются нормы: assert-h05c3c8fdfc22ff1bb6fbb9ffbaaf5621746435f240df43dc5bfb486865e3c443
section/61-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0c20c72a70a13fe56620159d954c41cff8e4a1f678f13e9f1f14d29c8ea1ac47LA
Ad primum ergo dicendum quod homo in statu innocentiae gratia indigebat, non tamen ut consequeretur gratiam per aliqua sensibilia signa, sed spiritualiter et invisibiliter.Ссылаются нормы: Q61A2Ad1, assert-h067c603ad04a8aac141a65eea3d9eda95d3700df0e238796459a647f06751084
section/61-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3500f8c3e4ce470e108c8bb8226afd060fff42554cfa56e0c1a69563df88d2f5LA
Ad secundum dicendum quod eadem est natura hominis ante peccatum et post peccatum, non tamen est idem naturae status. Nam post peccatum anima, etiam quantum ad superiorem partem, indiget accipere aliquid a corporalibus rebus ad sui perfectionem quod in illo statu homini necesse non erat.Ссылаются нормы: Q61A2Ad2, assert-h346ed772d287b7c523ed06bc9984391bd8dda633a92d65dd96d30bb6ba3fe277
section/61-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2f07fac6ec95f32ca7d6c2b217330235e7779f717fee57535884fb8c5f7e3fb8LA
Ad tertium dicendum quod matrimonium fuit institutum in statu innocentiae, non secundum quod est sacramentum, sed secundum quod est in officium naturae. Ex consequenti tamen aliquid significabat futurum circa Christum et Ecclesiam, sicut et omnia alia in figura Christi praecesserunt.Ссылаются нормы: Q61A2Ad3, assert-h8ba452080d48635ecc8d1b88a9fc4cae9b72e27b344df00ed81bbcbaa8f0b6d7
section/61-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:29d328f4b45cdbcb67182ae5dafeb871575f8ed20466c8e420d87e69982dc40fLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ante peccatum fuerint homini necessaria sacramenta. Quia, sicut dictum est, sacramenta sunt necessaria homini ad gratiam consequendam. Sed etiam in statu innocentiae homo indigebat gratia, sicut in prima parte habitum est. Ergo etiam in statu illo erant necessaria sacramenta.Ссылаются нормы: Q61A2Obiectio1, assert-h8ce998800c637e3feb70c86b69d0883b31fb425d07a529cc8d40f757395b5fa2, assert-hfcff3df74f480f4e37656d276811b9990d23dccf135fa6e1b05bb0ffa1bc7fec
section/61-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d68129ede83ab57125629fee8c44b6aadb8eb64a9ae869bc0cf595f42dfc1e2dLA
Praeterea, sacramenta sunt convenientia homini secundum conditione humanae naturae, sicut dictum est. Sed eadem est natura hominis ante peccatum et post peccatum. Ergo videtur quod ante peccatum homo indiguerit sacramentis.Ссылаются нормы: Q61A2Obiectio2, assert-h23b52aec98a86687733d2e27cbd3f52d951c0737d4c3081d635392d1a1b35060, assert-h2cdf2837c6a93405fe62e7ced01b44cba8e1648112cead852e1e6d5d03d1a42b
section/61-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8ad6d29bc48d2c756e34d75c5eaed428f12d883899165b335636934daa887d2dLA
Praeterea, matrimonium est quoddam sacramentum, secundum illud Ephes. V, sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia. Sed matrimonium fuit institutum ante peccatum, ut dicitur Gen. II. Ergo sacramenta erant necessaria homini ante peccatum.Ссылаются нормы: Q61A2Obiectio3, assert-h201ba80530cc7c874b1916e90782036cbe5fe4e902100206df424fb18fb492e7, assert-hdb949e0c6287872faa4ef4244033851d4d2b01d660762138abefcd126edaf9fb
section/61-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7630c5d7bcce0a4e51899f42c92d71e70895518dece2272d2f31180b6081692cLA
Respondeo dicendum quod in statu innocentiae sacramenta necessaria non fuerunt. Cuius ratio accipi potest ex rectitudine status illius, in quo superiora inferioribus dominabantur, et nullo modo dependebant ab eis, sicut enim mens suberat Deo, ita menti suberant inferiores animae vires, et ipsi animae corpus. Contra hunc autem ordinem esset si anima perficeretur, vel quantum ad scientiam vel quantum ad gratiam, per aliquid corporale, quod fit in sacramentis. Et ideo in statu innocentiae homo sacramentis non indigebat, non solum inquantum sacramenta ordinantur in remedium peccati, sed etiam inquantum ordinantur ad animae perfectionem.Ссылаются нормы: Q61A2Respondeo, assert-hd8e345b33e166ccb845be08bbe7fff9f59190c4860121613d6165c6ec0536d84
section/61-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:68e86acd91755163335b6afee0a29173b10b5aca7420de818070d1b043640139LA
Sed contra est quod medicina non est necessaria nisi aegroto, secundum illud Matth. IX, non est opus sanis medicus. Sed sacramenta sunt quaedam spirituales medicinae, quae adhibentur contra vulnera peccati. Ergo non fuerunt necessaria ante peccatum.Ссылаются нормы: assert-h2fbcd47804ca23cad50b77de63cd7468d7af7fe5c967fd35a9ebc363df5bd1b8
section/61-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:935fb1afcb4062823bc26235e595deac1557cd0b1eaa470f9ad9d9bbef3aff4dLA
Ad primum ergo dicendum quod passio Christi est causa finalis veterum sacramentorum, quae scilicet ad ipsam significandam sunt instituta. Causa autem finalis non praecedit tempore, sed solum in intentione agentis. Et ideo non est inconveniens aliqua sacramenta ante Christi passionem fuisse.Ссылаются нормы: Q61A3Ad1, assert-ha39c4aaf58495be892b800e283a74cc3c3f88caf8e6841d1576c08701f01bbc8
section/61-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:19d398940239f95681d9327a6ff2716b589fda3407c5400acb210c66027648aaLA
Ad secundum dicendum quod status humani generis post peccatum et ante Christum dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum fidei rationem. Et sic semper unus et idem permansit, quia scilicet iustificabantur homines per fidem futuri Christi adventus. Alio modo potest considerari secundum intensionem et remissionem peccati, et expressae cognitionis de Christo. Nam per incrementa temporum et peccatum coepit in homine magis dominari, in tantum quod, ratione hominis per peccatum obtenebrata, non sufficerent homini ad recte vivendum praecepta legis naturae, sed necesse fuit determinari praecepta in lege scripta; et cum his quaedam fidei sacramenta. Oportebat etiam ut per incrementa temporum magis explicaretur cognitio fidei, quia, ut Gregorius dicit, per incrementa temporum crevit divinae cognitionis augmentum. Et ideo etiam necesse fuit quod in veteri lege etiam quaedam sacramenta fidei quam habebant de Christo venturo, determinarentur quae quidem comparantur ad sacramenta quae fuerunt ante legem sicut determinatum ad indeterminatum; quia scilicet ante legem non fuit determinate praefixum homini quibus sacramentis uteretur, sicut fuit per legem. Quod erat necessarium et propter obtenebrationem legis naturalis; et ut esset determinatior fidei significatio.Ссылаются нормы: Q61A3Ad2, assert-ha701f64e3c325c9d8825230928389a59a19b71f2f933b509b5d3e2a610205e78
section/61-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:889e05a0d59359a4bc93af64ac131b13ad20d8b32732c4e785dc97703706bd87LA
Ad tertium dicendum quod sacramentum Melchisedech, quod fuit ante legem, magis assimilatur sacramento novae legis in materia, inquantum scilicet obtulit panem et vinum, ut habetur Gen. XIV, sicut etiam sacrificium novi testamenti oblatione panis et vini perficitur. Sacramenta tamen legis Mosaicae magis assimilantur rei significatae per sacramentum, scilicet passioni Christi, ut patet de agno paschali et aliis huiusmodi. Et hoc ideo ne, propter continuitatem temporis, si permaneret eadem sacramentorum species, videretur esse sacramenti eiusdem continuatio.Ссылаются нормы: Q61A3Ad3, assert-h9e0c2c5488896b8f6a2048f5f71bb4b905fbb7bd2606747b1ed3fd2157949b63
section/61-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:89ab56f26f1d845c2581de0c3011e3958220412fc23da100d4b8442c9bcf523aLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod post peccatum, ante Christum, sacramenta non debuerunt esse. Dictum est enim quod per sacramenta passio Christi hominibus applicatur, et sic passio Christi comparatur ad sacramenta sicut causa ad effectum. Sed effectus non praecedit causam. Ergo sacramenta non debuerunt esse ante Christi adventum.Ссылаются нормы: Q61A3Obiectio1, assert-h4bcbc2cc1c7e5899cb187efb476814ac2653ef1550fa86c1ec3312f6bd69a067, assert-h6a2e4d93cb1e25276ec58cf71b7d2c516c3f89def7c626278c1f6a222def47af
section/61-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3bcc71ad35dd80a2bf593397f1f5033a80c7199e18eb2cdaf1c1eb792e4c3718LA
Praeterea, sacramenta debent esse convenientia statui humani generis, ut patet per Augustinum, XIX contra Faustum. Sed status humani generis non fuit mutatus post peccatum usque ad reparationem factam per Christum. Ergo nec sacramenta debuerunt immutari, ut, praeter sacramenta legis naturae, alia statuerentur in lege Moysi.Ссылаются нормы: Q61A3Obiectio2, assert-h9d1dc6687d2ca241b282b57c298914003a3bfed97a8f771f1ae3413195e9dddd, assert-hbc273d0912e48644ae0f05f638c9a990aa4ee47b06a04d0136b3f62659a3781c
section/61-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:d9dbb919fab9067b399284edfcefe237c6f751b63383c3892fcdd5689a4d9342LA
Praeterea, quanto magis est aliquid propinquum perfecto, tanto magis debet ei assimilari. Sed perfectio salutis humanae per Christum facta est, cui propinquiora fuerunt sacramenta veteris legis quam ea quae fuerunt ante legem. Ergo debuerunt esse similiora sacramentis Christi. Cuius tamen contrarium apparet, ex eo quod sacerdotium Christi praedicitur esse futurum secundum ordinem Melchisedech, et non secundum ordinem Aaron, ut habetur Heb. VII. Non ergo convenienter fuerunt disposita ante Christum sacramenta.Ссылаются нормы: Q61A3Obiectio3, assert-h2c8e85ddb940bfa827cbffd3babc4a9e3e2207f7da1c993d9ae1321e68644ca8, assert-h2cf2e147b7f15fa207a596828efd130ecbb30c2978cc89964758df0045ea8ca5, assert-h4304c18979db15816bfb751aa1400c7bce5cdb09c020126408e79077127df63a
section/61-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:52fd8aa2a24d024d15d6107737a33100845658a21afae4a92c3f500ab4276f7cLA
Respondeo dicendum quod sacramenta necessaria sunt ad humanam salutem inquantum sunt quaedam sensibilia signa invisibilium rerum quibus homo sanctificatur. Nullus autem sanctificari potest post peccatum nisi per Christum, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae, ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu Christi. Et ideo oportebat ante Christi adventum esse quaedam signa visibilia quibus homo fidem suam protestaretur de futuro salvatoris adventu. Et huiusmodi signa sacramenta dicuntur. Et sic patet quod ante Christi adventum necesse fuit quaedam sacramenta institui.Ссылаются нормы: Q61A3Respondeo, assert-hc9f3303ffa2db1850bf34d885ba893ccb734cc73c92a82477ad7ef831208865c
section/61-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a9877b829b8a7b3ffe138ef37c5527ccf1bc708d0b700c98091bcbab798ddd56LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX contra Faust., quod prima sacramenta, quae celebrabantur et observabantur ex lege, praenuntia erant Christi venturi. Sed necessarium erat ad humanam salutem ut adventus Christi praenuntiaretur. Ergo necessarium erat ante Christum sacramenta quaedam disponi.Ссылаются нормы: assert-he1361930fe0bba7d4287455395a94d0ced22bfaad1672075e61cc2ff33abff9f
section/61-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:48ca05537ff626a0909a3a81e37e65e5da102aa32290e8050afad6bb5e1cc33bLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, in V cap. Eccl. Hier., status novae legis medius est inter statum veteris legis, cuius figurae implentur in nova lege; et inter statum gloriae, in qua omnis nude et perfecte manifestabitur veritas. Et ideo tunc nulla erunt sacramenta. Nunc autem, quandiu per speculum in aenigmate cognoscimus, ut dicitur I Cor. XIII, oportet nos per aliqua sensibilia signa in spiritualia devenire. Quod pertinet ad rationem sacramentorum.Ссылаются нормы: Q61A4Ad1, assert-hdc808b2c3864add627583aed46405938ffcfbbf88b3d5fac5a619f8a46af50db
section/61-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:201e2ddcfd1773027baf63577f02b2e466a3340d99dc44a3b2730f49cb7335eeLA
Ad secundum dicendum quod sacramenta veteris legis apostolus vocat egena et infirma elementa, quia gratiam nec continebant, nec causabant. Et ideo utentes illis sacramentis dicit apostolus sub elementis mundi Deo servisse, quia scilicet nihil erant aliud quam elementa huius mundi. Nostra autem sacramenta gratiam continent et causant. Et ideo non est de eis similis ratio.Ссылаются нормы: Q61A4Ad2, assert-h70c6f49aedbc5fd66a3f9e6f36dd1d2c08f0ea7ba59185479df78cd77ea2c500
section/61-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:78ac2b3adbfc9c77c97392032c8b2bfdd90391118354d3822f0689347a88d2e2LA
Ad tertium dicendum quod, sicut paterfamilias non ex hoc habere monstratur mutabilem voluntatem quod diversa praecepta familiae suae proponit pro temporum varietate, non eadem praecipiens hieme et aestate; ita non ostenditur aliqua mutatio esse circa Deum ex hoc quod alia sacramenta instituit post Christi adventum, et alia tempore legis; quia illa fuerunt congrua gratiae praefigurandae, haec autem sunt congrua gratiae praesentialiter demonstrandae.Ссылаются нормы: Q61A4Ad3, assert-h9386469511773688edbefe3bfe2d3b1ebde006c736f9ac9d7c0d3257f89d4ee6
section/61-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cda520209c6ec3a3c1ab9e0f551a4cb2166e253ef357661121e9d934d9aebf60LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod post Christum non debuerint esse aliqua sacramenta. Veniente enim veritate, debet cessare figura. Sed gratia et veritas per Iesum Christum facta est, ut dicitur Ioan. I. Cum igitur sacramenta sint veritatis signa sive figurae, videtur quod post Christi passionem sacramenta esse non debuerint.Ссылаются нормы: Q61A4Obiectio1, assert-h4ce209dd2be56dc5c6fc907bc9463e7377ffc774e2ef6f6a9ab2484b4493e558, assert-hb15a364d503cf15258c119ab0f1a9204929a26c17006b6120d6ccaaa6fdc14d7
section/61-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c41dd3f95e9ce28b0a0bbadddd4b53c74ce9d7eab778bb7a3fb69cce6812f6eeLA
Praeterea, sacramenta in quibusdam elementis consistunt, ut ex supra dictis patet. Sed apostolus dicit, Galat. IV, quod, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes, nunc autem, temporis plenitudine veniente, iam non sumus parvuli. Ergo videtur quod non debeamus Deo servire sub elementis huius mundi, corporalibus sacramentis utendo.Ссылаются нормы: Q61A4Obiectio2, assert-h03b2843eb99ebe4320bdac9f37f78501e13b476e759107e3aec3781ccfe29578, assert-h4f28f399edd276b853673c5d10bd7783eee5529872e852ee3b4e411aa9e477d1
section/61-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bde59393270525fbc0df246491652d647f81f48705617a22681b1ef6b41420eeLA
Praeterea, apud Deum non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, ut dicitur Iac. I. Sed hoc videtur ad quandam mutationem divinae voluntatis pertinere, quod alia sacramenta nunc exhibeat hominibus ad sanctificationem tempore gratiae, et alia ante Christum. Ergo videtur quod post Christum non debuerunt institui alia sacramenta.Ссылаются нормы: Q61A4Obiectio3, assert-h536d255a0bd866d2dd07fb508e0f7a080d3166bfdfb72de150b845b287d72847, assert-ha8d5702648f5270b2bccfb7fcc602803fdba3fc46b5fad43dbf359f9d999f17d
section/61-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0446dfa80f418d999660acc8f07a23529022cd7bb60b02a56c9c8ed64b58cb5LA
Respondeo dicendum quod, sicut antiqui patres salvati sunt per fidem Christi venturi, ita et nos salvamur per fidem Christi iam nati et passi. Sunt autem sacramenta quaedam signa protestantia fidem qua homo iustificatur. Oportet autem aliis signis significari futura, praeterita seu praesentia, ut enim Augustinus dicit, XIX contra Faust., eadem res aliter annuntiatur facienda, aliter facta, sicut ipsa verba passurus et passus non similiter sonant. Et ideo oportet quaedam alia sacramenta in nova lege esse, quibus significentur ea quae praecesserunt in Christo, praeter sacramenta veteris legis, quibus praenuntiabantur futura.Ссылаются нормы: Q61A4Respondeo, assert-h862395965fcbfe2fb568c7e4c624234c1935da7d77c38cae14d66fdc2de04348
section/61-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:25ac247c3ac94add14d26822096393b98812e09a657c6cb66fcea8c75a15111bLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Faust. XIX, quod sacramenta veteris legis sunt ablata, quia impleta, et alia sunt instituta virtute maiora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora.Ссылаются нормы: assert-h0930b2b79f6b9de76c022436f205144e72304f1aa8acb93aabb8ae6adca39c9e
question/61/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f238aa7b1d8747e01cdeb69a2417a2a94521ee588c11b9f4bc3a5a29b2ac348eLA
Deinde considerandum est de necessitate sacramentorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum sacramenta sint necessaria ad salutem humanam. Secundo, utrum fuerint necessaria in statu ante peccatum. Tertio, utrum fuerint necessaria in statu post peccatum ante Christum. Quarto, utrum fuerint necessaria post Christi adventum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 62
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q62
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4060.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:34407882796bea26c94f1d14e1e9e00911760934558b924632483c3fc1e71357 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 51
section/62-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:86af490c03285b7fdcce06b8a40afa4f528f7e677fc25b3428f6d5ddc73557cfLA
Ad primum ergo dicendum quod causa principalis non proprie potest dici signum effectus, licet occulti, etiam si ipsa sit sensibilis et manifesta. Sed causa instrumentalis, si sit manifesta, potest dici signum effectus occulti, eo quod non solum est causa, sed quodammodo effectus, inquantum movetur a principali agente. Et secundum hoc, sacramenta novae legis simul sunt causa et signa. Et inde est quod, sicut communiter dicitur, efficiunt quod figurant. Ex quo etiam patet quod habent perfecte rationem sacramenti, inquantum ordinantur ad aliquid sacrum non solum per modum signi, sed etiam per modum causae.Ссылаются нормы: Q62A1Ad1, assert-h14d7570b673c4826267524f1ac84395016ddba259e71a9554410588c22895fad
section/62-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:56a0254e9ecbb503997c4a95980e6fe3ff8bc39b98505f4f73811229d29f9fd4LA
Ad secundum dicendum quod instrumentum habet duas actiones, unam instrumentalem, secundum quam operatur non in virtute propria, sed in virtute principalis agentis; aliam autem habet actionem propriam, quae competit sibi secundum propriam formam; sicut securi competit scindere ratione suae acuitatis, facere autem lectum inquantum est instrumentum artis. Non autem perficit actionem instrumentalem nisi exercendo actionem propriam; scindendo enim facit lectum. Et similiter sacramenta corporalia per propriam operationem quam exercent circa corpus, quod tangunt, efficiunt operationem instrumentalem ex virtute divina circa animam, sicut aqua Baptismi, abluendo corpus secundum propriam virtutem, abluit animam inquantum est instrumentum virtutis divinae; nam ex anima et corpore unum fit. Et hoc est quod Augustinus dicit, quod corpus tangit et cor abluit.Ссылаются нормы: Q62A1Ad2, assert-h6b3df34c0baea5f9fd6ba2a7d1e249c279cade5ad97ed4b92ddc21290fb24eee
section/62-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f11f0564e569b9774b06152054aa1c89da723f4fd0a64b17ae74de66ef33be78LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de eo quod est causa gratiae per modum principalis agentis, hoc enim est proprium Dei, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q62A1Ad3, assert-h2b98d8538f8552801a31c123346af6c614ed73c3fe43a97c392b2da6530727e9
section/62-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fc1029d1e1b20c604de98ccfa0be02851c8c0df028602beaf5839f1f33e4b910LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacramenta non sint causa gratiae. Non enim idem videtur esse signum et causa, eo quod ratio signi videtur magis effectui competere. Sed sacramentum est signum gratiae. Non igitur est causa eius.Ссылаются нормы: Q62A1Obiectio1, assert-hacca618bc9fa3faddc4b253cb50711ebee9bac2e34e76da7278d82935436d8a5, assert-hb8d40e6bc343259d11605e8223181712db890b1616342b25a2310659f36c099c
section/62-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d4d19bce46cc70afac4aec7865c747aa6c8e6fc9347b89a8f11afc9b1a2d5474LA
Praeterea, nullum corporale agere potest in rem spiritualem, eo quod agens est honorabilius patiente, ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt. Sed subiectum gratiae est mens hominis, quae est res spiritualis. Non ergo sacramenta possunt gratiam causare.Ссылаются нормы: Q62A1Obiectio2, assert-h3abf606a8d220f2174fe6c828a762e77cd19c9c93a874200895519820acba753, assert-h9b6788ddfeb397bd63da2c861332a0c52602e855140fb66bae3df2ae06d41ae0
section/62-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:58528b0bd36d8cf49c3f551b9de2a75ed541df1e6363254cba9783f85993dc86LA
Praeterea, illud quod est proprium Dei, non debet alicui creaturae attribui. Sed causare gratiam est proprium Dei, secundum illud Psalmi, gratiam et gloriam dabit dominus. Cum ergo sacramenta consistant in quibusdam verbis et rebus creatis, non videtur quod possint gratiam causare.Ссылаются нормы: Q62A1Obiectio3, assert-h2d8865c4c96a5d1548758ab39b09c2e558adc3eff44d9d9b1c3bc16e77869209, assert-h936383f66a5821c620a1c78dbd5e6c3db45824500f77bfb3bb23d9477090bce9
section/62-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0c690d2517cc11388f28a6d37be632c077abd1d335cf1995900bd0e2db415f6dLA
Respondeo dicendum quod necesse est dicere sacramenta novae legis per aliquem modum gratiam causare. Manifestum est enim quod per sacramenta novae legis homo Christo incorporatur, sicut de Baptismo dicit apostolus, Galat. III, quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non autem efficitur homo membrum Christi nisi per gratiam. Quidam tamen dicunt quod non sunt causa gratiae aliquid operando, sed quia Deus, sacramentis adhibitis, in anima gratiam operatur. Et ponunt exemplum de illo qui, afferens denarium plumbeum, accipit centum libras ex regis ordinatione, non quod denarius ille aliquid operetur ad habendum praedictae pecuniae quantitatem; sed hoc operatur sola voluntas regis. Unde et Bernardus dicit, in quodam sermone in cena domini, sicut investitur canonicus per librum, abbas per baculum, episcopus per anulum, sic divisiones gratiarum diversae sunt traditae sacramentis. Sed si quis recte consideret, iste modus non transcendit rationem signi. Nam denarius plumbeus non est nisi quoddam signum regiae ordinationis de hoc quod pecunia recipiatur ab isto. Similiter liber est quoddam signum quo designatur traditio canonicatus. Secundum hoc igitur sacramenta novae legis nihil plus essent quam signa gratiae, cum tamen ex multis sanctorum auctoritatibus habeatur quod sacramenta novae legis non solum significant, sed causant gratiam. Et ideo aliter dicendum, quod duplex est causa agens, principalis et instrumentalis. Principalis quidem operatur per virtutem suae formae, cui assimilatur effectus, sicut ignis suo calore calefacit. Et hoc modo non potest causare gratiam nisi Deus, quia gratia nihil est aliud quam quaedam participata similitudo divinae naturae, secundum illud II Pet. I, magna nobis et pretiosa promissa donavit, ut divinae simus consortes naturae. Causa vero instrumentalis non agit per virtutem suae formae, sed solum per motum quo movetur a principali agente. Unde effectus non assimilatur instrumento, sed principali agenti, sicut lectus non assimilatur securi, sed arti quae est in mente artificis. Et hoc modo sacramenta novae legis gratiam causant, adhibentur enim ex divina ordinatione ad gratiam in eis causandam. Unde Augustinus dicit, XIX contra Faust., haec omnia, scilicet sacramentalia, fiunt et transeunt, virtus tamen, scilicet Dei, quae per ista operatur, iugiter manet. Hoc autem proprie dicitur instrumentum, per quod aliquis operatur. Unde et Tit. III dicitur, salvos nos fecit per lavacrum regenerationis.Ссылаются нормы: Q62A1Respondeo, SacramentsCauseGrace, assert-h876ed67b3102086f5bdd9ca0c8937d0051fb674bfe5fb8012d506415db5eecda
section/62-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4adca9021df5c60e1d6e2f45115e7f6b66d3b5eb3ec84a8c08fbb7cbaf6528daLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., quod aqua baptismalis corpus tangit et cor abluit. Sed cor non abluitur nisi per gratiam. Ergo causat gratiam, et pari ratione alia Ecclesiae sacramenta.Ссылаются нормы: assert-h75eb6b47ab2d3ea1409be44f172687e8d750d5970d7dfbcc380c1fee44d8bdb4
section/62-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5a6f8640d3f99fcdd7080b948078cd11ae83f17a920e68a65eedd5533c58917fLA
Ad primum ergo dicendum quod gratia virtutum et donorum sufficienter perficit essentiam et potentias animae quantum ad generalem ordinationem actuum. Sed quantum ad quosdam effectus speciales qui requiruntur in Christiana vita, requiritur sacramentalis gratia.Ссылаются нормы: Q62A2Ad1, assert-h51493b89bd06b3baaa1878de8eb11bf3299abfb14ae79e95c4d444eec54a35f0
section/62-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:748e616bcb1333b3398662b9e21c17c2766803444c74c8cbc1169b9e40bf6fa5LA
Ad secundum dicendum quod per virtutes et dona sufficienter excluduntur vitia et peccata quantum ad praesens et futurum, inquantum scilicet impeditur homo per virtutes et dona a peccando. Sed quantum ad praeterita peccata, quae transeunt actu et permanent reatu, adhibetur homini remedium specialiter per sacramenta.Ссылаются нормы: Q62A2Ad2, assert-h5d67209bc3bb9c30ab210c1d964811311b29a8c56ec0b446d58e10f0d950d2e6
section/62-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:54e435e16cb8ddea0646f51f5c39d166c440b77b06a29140824407d90442e689LA
Ad tertium dicendum quod ratio sacramentalis gratiae se habet ad gratiam communiter dictam sicut ratio speciei ad genus. Unde, sicut non aequivoce dicitur animal communiter dictum et pro homine sumptum, ita non aequivoce dicitur gratia communiter sumpta et gratia sacramentalis.Ссылаются нормы: Q62A2Ad3, assert-h3427f7ce2297c8b28661580b63bc1c209efacc4b8e954c4157e556c91a2c71d9
section/62-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:48d829f0fdb4e83e7bce210c125d868e6e4800e09531a3cab4a0e062a10581feLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia sacramentalis non addat aliquid supra gratiam virtutum et donorum. Per gratiam enim virtutum et donorum perficitur anima sufficienter et quantum ad essentiam animae, et quantum ad eius potentias, ut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Sed gratia ordinatur ad animae perfectionem. Ergo gratia sacramentalis non potest aliquid addere super gratiam virtutum et donorum.Ссылаются нормы: Q62A2Obiectio1, assert-h737551793cedec82988939b86c5dc4b98669794695320fcfa02ecbf7e4a4daff, assert-ha6dae6c4c38c273c7da84f360bec3325aedfb7b2b177396fa16bb4192e80b8d0
section/62-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7123d52ddb6a2e956cad926b89873f2d6194597c31a2d5686cb2a8a4d59000c8LA
Praeterea, defectus animae ex peccatis causantur. Sed omnia peccata sufficienter excluduntur per gratiam virtutum et donorum, quia nullum est peccatum quod non contrarietur alicui virtuti. Gratia ergo sacramentalis, cum ordinetur ad defectus animae tollendos, non potest aliquid addere super gratiam virtutum et donorum.Ссылаются нормы: Q62A2Obiectio2, assert-h1a2b1c9d2a49cfe02e8059d72dc7a75948c6475b279edb4d8e606ea178eda697, assert-he43aa5850233f16cad269cad7cd106fcfc79785174f3007d9498ae64d6df4be7
section/62-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b8e7361a78e2c462c1301be5fa8cf34fe8b538dd3a5b16c322a841a302f9f072LA
Praeterea, omnis additio vel subtractio in formis variat speciem, ut dicitur in VIII Metaphys. Si igitur gratia sacramentalis addat aliquid super gratiam virtutum et donorum, sequitur quod aequivoce dicatur gratia. Et sic nihil certum ostenditur ex hoc quod sacramenta dicuntur gratiam causare.Ссылаются нормы: Q62A2Obiectio3, assert-hd7e98665e22af6eed6cf726776d48bb400cbf0fe3dcfd292b3c6a0e695f75c82
section/62-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7462bfc4c9e8fdec10dfc6f626aa986182d590e18209bef5d398ff2af7f4f22dLA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, gratia, secundum se considerata, perficit essentiam animae, inquantum participat quandam similitudinem divini esse. Et sicut ab essentia animae fluunt eius potentiae, ita a gratia fluunt quaedam perfectiones ad potentias animae, quae dicuntur virtutes et dona, quibus potentiae perficiuntur in ordine ad suos actus. Ordinantur autem sacramenta ad quosdam speciales effectus necessarios in vita Christiana, sicut Baptismus ordinatur ad quandam spiritualem regenerationem, qua homo moritur vitiis et fit membrum Christi; qui quidem effectus est aliquid speciale praeter actus potentiarum animae. Et eadem ratio est in aliis sacramentis. Sicut igitur virtutes et dona addunt super gratiam communiter dictam quandam perfectionem determinate ordinatam ad proprios actus potentiarum, ita gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam, et super virtutes et dona, quoddam divinum auxilium ad consequendum sacramenti finem. Et per hunc modum gratia sacramentalis addit super gratiam virtutum et donorum.Ссылаются нормы: Q62A2Respondeo, assert-h07c372e48fea102ab6ac26d952e699963180c1c423dbc9d2f008c312d4c06e6e
section/62-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5d0000f609a4c54d23f6c4957126c174d903b3ce1b3f01017ceb1149acbc5544LA
Sed contra est quod, si gratia sacramentalis non addit aliquid super gratiam donorum et virtutum, frustra sacramenta habentibus et dona et virtutes conferrentur. In operibus autem Dei nihil est frustra. Ergo videtur quod gratia sacramentalis aliquid addat super gratiam virtutum et donorum.Ссылаются нормы: assert-h681e15d5d8fe5e277d309a0352cfe75fcd5c0ac64bc85e53cb8a1b2c4d71f35a
section/62-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:75891152e8872883460f07ba4506662a5f39e925e2e06bfa28aaa3c6bc89da75LA
Ad primum ergo dicendum quod gratia non dicitur esse in sacramento sicut in subiecto; neque sicut in vase prout vas est locus quidam, sed prout vas dicitur instrumentum alicuius operis faciendi, secundum quod dicitur Ezech. IX, unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.Ссылаются нормы: Q62A3Ad1, assert-hf10a7a287c2bd4c052fdd3c8e5b29d10622841eec5576c96e46a8bbbf3816f80
section/62-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:041727b4b1c5639663657eaf3629ab5b80d81f87835e83c58055a3be24c9bab7LA
Ad secundum dicendum quod, quamvis accidens non transeat a subiecto in subiectum, transit tamen a causa per instrumentum aliqualiter in subiectum, non ut eodem modo sit in eis, sed in unoquoque secundum propriam rationem.Ссылаются нормы: Q62A3Ad2, assert-he2a62756394a8c8da70d7df4ec1c0caf0b2de3410735b46229d51c44d9f61bcc
section/62-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3cbbfef0c2fd0cc2806bc6a1bb3478acdcf71548cf58e05294dea515ddeeacd2LA
Ad tertium dicendum quod spirituale existens perfecte in aliquo, continet ipsum, et non continetur ab eo. Sed gratia est in sacramento secundum esse fluens et incompletum. Et ideo non inconvenienter sacramentum dicitur gratiam continere.Ссылаются нормы: Q62A3Ad3, assert-h64473e6660f0f09c95b62fce523edc918505e72007dd28cb9eaabaa0cfd0fc8a
section/62-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:58fb0927566b736c6e073145fdbfa148f7ee708c7595fa6acc07b090de4caf52LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramenta novae legis non contineant gratiam. Contentum enim videtur esse in continente. Sed gratia non est in sacramento, neque sicut in subiecto, quia subiectum gratiae non est corpus sed spiritus; neque sicut in vase, quia vas est locus mobilis, ut dicitur in IV Physic., esse autem in loco non convenit accidenti. Ergo videtur quod sacramenta novae legis non contineant gratiam.Ссылаются нормы: Q62A3Obiectio1, assert-h15cb92ac398d87eb6dc366b3154b88c55ce552944a238e821c890a7a34dfa157, assert-h47aecf1e475f3c2331f7917d3588e1b02081f2adb72a784103f57cdd043e2828
section/62-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:44a33eb697b26eea4f7c1b552432e74692fac6e546b97082c200e119ff4728cfLA
Praeterea, sacramenta ordinantur ad hoc quod homines per ea gratiam consequantur. Sed gratia, cum sit accidens, non potest transire de subiecto in subiectum. Ergo pro nihilo esset gratia in sacramentis.Ссылаются нормы: Q62A3Obiectio2, assert-hbfac6a7d9a7c4321456f542440c7392ffc9398e049798e946fb91c1849fee9e3, assert-hf1c0f2661bf66355ea5f02e9e2e0bf85e070f7ff9b51947f4c689d9433860ae0
section/62-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7f06723956fbcf523b918eaad1790016df4a4f8fc9f6ac04d753e80d627e3546LA
Praeterea, spirituale non continetur a corporali, etiam si in eo sit, non enim anima continetur a corpore, sed potius continet corpus. Ergo videtur quod gratia, cum sit quoddam spirituale, non contineatur in sacramento corporali.Ссылаются нормы: Q62A3Obiectio3, assert-h8e264ca7f7f1177f7a84919b0fa11fc741322755db3ab9d034bf4429df4c674f
section/62-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1d39e3e8606505c004101d764519cbf2dff81857577df054596f7681e30d1b3LA
Respondeo dicendum quod multipliciter dicitur aliquid esse in alio, inter quos duplici modo gratia est in sacramentis. Uno modo, sicut in signis, nam sacramentum est signum gratiae. Alio modo, sicut in causa. Nam, sicut dictum est, sacramentum novae legis est instrumentalis gratiae causa. Unde gratia est in sacramento novae legis, non quidem secundum similitudinem speciei, sicut effectus est in causa univoca; neque etiam secundum aliquam formam propriam et permanentem proportionatam ad talem effectum, sicut sunt effectus in causis non univocis, puta res generatae in sole; sed secundum quandam instrumentalem virtutem, quae est fluens et incompleta in esse naturae, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q62A3Respondeo, assert-h801c318a7b330e5f3ccabe7ce6edaee80ecea108ebdfe9cae3e2a63edf91be72
section/62-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5775856de649d5682d3259452155af768b61f696f31dbb44d21fb8663d5ed048LA
Sed contra est quod Hugo de sancto Victore dicit, quod sacramentum ex sanctificatione invisibilem gratiam continet.Ссылаются нормы: assert-h3044846a5bc4e1e53dc07fdc3a14e311939073ac566e4edd5d957b0039f65c9f
section/62-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:08d6eb58070c02fe408f7cd852bf9efaf13dda0bd451319ea281b423e55e899bLA
Ad primum ergo dicendum quod virtus spiritualis non potest esse in re corporea per modum virtutis permanentis et completae, sicut ratio probat. Nihil tamen prohibet in corpore esse virtutem spiritualem instrumentalem, inquantum scilicet corpus potest moveri ab aliqua substantia spirituali ad aliquem effectum spiritualem inducendum; sicut etiam in ipsa voce sensibili est quaedam vis spiritualis ad excitandum intellectum hominis, inquantum procedit a conceptione mentis. Et hoc modo vis spiritualis est in sacramentis, inquantum ordinantur a Deo ad effectum spiritualem.Ссылаются нормы: Q62A4Ad1, assert-h3068341c6e3c30587aed530bf907ce73bfffccec8a7cfb69cbb73c2155a8e743
section/62-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a14efd057f3a93d372ff523b2a409d8e329c595a2d980a5faa0b009d3611773cLA
Ad secundum dicendum quod, sicut motus, eo quod est actus imperfectus, non proprie est in aliquo genere, sed reducitur ad genus actus perfecti, sicut alteratio ad qualitatem, ita virtus instrumentalis non est, proprie loquendo, in aliquo genere, sed reducitur ad genus et speciem virtutis perfectae.Ссылаются нормы: Q62A4Ad2, assert-h9bd699f92f5d1c88e6051f2478b9714fb6669823036d89189bc1070fa7988811
section/62-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:64e08f7b165b43b04ef665a27aea0c0f829699717220cda4aec26507f95e1da6LA
Ad tertium dicendum quod, sicut virtus instrumentalis acquiritur instrumento ex hoc ipso quod movetur ab agente principali, ita et sacramentum consequitur spiritualem virtutem ex benedictione Christi et applicatione ministri ad usum sacramenti. Unde Augustinus dicit, in quodam sermone de Epiphania, nec mirum quod aquam, hoc est substantiam corporalem, ad purificandam animam dicimus pervenire. Pervenit plane, et penetrat conscientiae universa latibula. Quamvis enim ipsa sit subtilis et tenuis, benedictione tamen Christi subtilior, occultas vitae causas ad secreta mentis subtili rore pertransit.Ссылаются нормы: Q62A4Ad3, assert-h955f292d186b448786a5210a46e5804c2866427110a2e3870d3282b6782740b0
section/62-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fccaacc88e72e1acdd063859827a56f1e9d921b44b61c0c0eb1beebf8b4e8225LA
Ad quartum dicendum quod, sicut eadem vis principalis agentis instrumentaliter invenitur in omnibus instrumentis ordinatis ad effectum, prout sunt quodam ordine unum; ita etiam eadem vis sacramentalis invenitur in verbis et rebus, prout ex verbis et rebus perficitur unum sacramentum.Ссылаются нормы: Q62A4Ad4, assert-h1b9342e531489ed3f3cb3f1f454dd5a247a54098ee4f97b944cc7b2192bb932c
section/62-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b239716abcc3c55d0c24507b3456207fe069527567cd34fed58fd495418f38acLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in sacramentis non sit aliqua virtus gratiae causativa. Virtus enim gratiae causativa est virtus spiritualis. Sed in corpore non potest esse virtus spiritualis, neque ita quod sit propria ei, quia virtus fluit ab essentia rei, et ita non potest eam transcendere; neque ita quod recipiat eam ab alio, quia quod recipitur ab aliquo, est in eo per modum recipientis. Ergo in sacramentis non potest esse aliqua virtus gratiae causativa.Ссылаются нормы: Q62A4Obiectio1, assert-h0c030a1baec242483d8af2a4772613a28bb5426583df4dff48f74e6d65a07b65, assert-h246ce6167cf87a1649d1f49c6b7229b5d85675bfd4e54d8f13634fd4fc8a0ed1
section/62-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c35ecb75878c9e1815546450827a4290d4d36f0d25cfa6519b6f6207331828acLA
Praeterea, omne quod est, reducitur ad aliquod genus entis, et ad aliquem gradum boni. Sed non est dare in quo genere entis sit talis virtus, ut patet discurrenti per singula. Nec etiam potest reduci ad aliquem gradum bonorum, neque enim est inter minima bona, quia sacramenta sunt de necessitate salutis; neque etiam inter media bona, cuiusmodi sunt potentiae animae, quae sunt quaedam potentiae naturales; neque inter maxima bona, quia nec est gratia nec virtus mentis. Ergo videtur quod in sacramentis nulla sit virtus gratiae causativa.Ссылаются нормы: Q62A4Obiectio2, assert-h42a0e9c2348c75c46bec972a384b94a9db23674e247763616558c53e74511340, assert-hc47a0cbeaca4f4e9078439b7ca04ede0fc5cda948e5714443126517a9d790a70
section/62-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:de74afac34720051db08ae897993131a0f23e5d65d1d8943298c18806c28848aLA
Praeterea, si talis virtus est in sacramentis, non causatur in eis nisi per creationem a Deo. Sed inconveniens videtur quod tam nobilis creatura statim esse desinat sacramento perfecto. Ergo videtur quod nulla virtus sit in sacramentis ad gratiam causandam.Ссылаются нормы: Q62A4Obiectio3, assert-h0844e181e9e5535304ce6c5576aec923ee94767f00d954b86ae7e8780b17c0c3, assert-h7c2ad5fdf2b6e31e169dcbdefcd1448067af3f9ff9bdf887cdf203ba4c6bc793
section/62-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7f293795c2df70b03621cd2946b0e3af2b61ab8901e0c96d73c4845582671c1fLA
Praeterea, idem non potest esse in diversis. Sed ad sacramenta concurrunt diversa, scilicet verba et res, unius autem sacramenti non potest esse nisi una virtus. Ergo videtur quod in sacramentis nulla sit virtus.Ссылаются нормы: Q62A4Obiectio4, assert-h731d8ae02a9524e0d852409ee8fde0d57eb94b2409581e47f4298a9e8bd737a2, assert-hc0dc46163fc6d4ae4eca9bbc47f1ba93b98e6ea5da4726faf4df43f9d0ee784e
section/62-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:73642b9b620efcc7154c4301978a68af3ed9412f3089b61c51d324a3d2928bb2LA
Respondeo dicendum quod illi qui ponunt quod sacramenta non causant gratiam nisi per quandam concomitantiam, ponunt quod in sacramento non sit aliqua virtus quae operetur ad sacramenti effectum, est tamen virtus divina sacramento coassistens, quae sacramentalem effectum operatur. Sed ponendo quod sacramentum est instrumentalis causa gratiae, necesse est simul ponere quod in sacramento sit quaedam virtus instrumentalis ad inducendum sacramentalem effectum. Et haec quidem virtus proportionatur instrumento. Unde comparatur ad virtutem absolutam et perfectam alicuius rei sicut comparatur instrumentum ad agens principale. Instrumentum enim, ut dictum est, non operatur nisi inquantum est motum a principali agente, quod per se operatur. Et ideo virtus principalis agentis habet permanens et completum esse in natura, virtus autem instrumentalis habet esse transiens ex uno in aliud, et incompletum; sicut et motus est actus imperfectus ab agente in patiens.Ссылаются нормы: Q62A4Respondeo, assert-hdc2673a7a3d36c39406c2c5005f2719a1c7c4d7d0adc0e956b75249404e8d7b1
section/62-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6a08295ffe70fe4e4078f9b4b3389457fe83920cf05bfd3b9fd01c546996dfc7LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., quae tanta vis aquae ut corpus tangat et cor abluat? Et Beda dicit quod dominus tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis.Ссылаются нормы: assert-hb14892582e9fd11caac628a077996acb68fdab60f703f2fbf87ebe2f6a1b5236
section/62-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f8d3618cf91ca1522291e57e25b56a6994541edfc2dd8c4d6729293f5d6286deLA
Ad primum ergo dicendum quod verbum prout erat in principio apud Deum, vivificat animas sicut agens principale, caro tamen eius, et mysteria in ea perpetrata, operantur instrumentaliter ad animae vitam. Ad vitam autem corporis non solum instrumentaliter, sed etiam per quandam exemplaritatem, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q62A5Ad1, assert-h75c448a8096975191682dc209915f5e23349f65554a2ec57012ff24a76abf7ab
section/62-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6ace64884bbfd37a23503ca4fcb6e3dfe33a68476186de12f6b03a81d870e84cLA
Ad secundum dicendum quod per fidem Christus habitat in nobis, ut dicitur Ephes. III. Et ideo virtus Christi copulatur nobis per fidem. Virtus autem remissiva peccatorum speciali quodam modo pertinet ad passionem ipsius. Et ideo per fidem passionis eius specialiter homines liberantur a peccatis, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius. Et ideo virtus sacramentorum, quae ordinatur ad tollendum peccata, praecipue est ex fide passionis Christi.Ссылаются нормы: Q62A5Ad2, assert-hf4163360c8a20d464dd44d18c9e6be17250bff3b4fc12596bd0fa31a423205fc
section/62-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5416945e61e23d9c0d4b3999dac3f4646040a5f753d91d1569273f14f71a16b5LA
Ad tertium dicendum quod iustificatio attribuitur resurrectioni ratione termini ad quem, qui est novitas vitae per gratiam. Attribuitur tamen passioni ratione termini a quo, scilicet quantum ad dimissionem culpae.Ссылаются нормы: Q62A5Ad3, assert-h94bdc78bc40353a79f935025658e12d8e2a4eb2e2b1ad8f531770bc77b54014e
section/62-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:769ddd9634c9f3143098e461b421aa79a463eecfce1d6376704a0037ecc73901LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacramenta novae legis non habeant virtutem ex passione Christi. Virtus enim sacramentorum est ad gratiam causandam in anima, per quam spiritualiter vivit. Sed, sicut Augustinus dicit, super Ioan., verbum prout erat in principio apud Deum, vivificat animas, secundum autem quod est caro factum, vivificat corpora. Cum igitur passio Christi pertineat ad verbum secundum quod est caro factum, videtur quod non possit causare virtutem sacramentorum.Ссылаются нормы: Q62A5Obiectio1, assert-haa7feb025ad6f23ce616166af3dc8579b1399ce324e2098a61bd61fb22b5b222, assert-he4c6cb193f6c98c4b6638cc297fe21e50313734fe67bb7da49c105a2f0fa7b4e
section/62-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9db37bf266e00cd82298394fa278ff3367331acd6b949adbaa1797bfe0bd4154LA
Praeterea, virtus sacramentorum videtur ex fide dependere, quia, sicut Augustinus dicit, super Ioan., verbum Dei perficit sacramentum, non quia dicitur, sed quia creditur. Sed fides nostra non solum respicit passionem Christi, sed etiam alia mysteria humanitatis ipsius, et principalius etiam divinitatem eius. Ergo videtur quod sacramenta non habeant specialiter virtutem a passione Christi.Ссылаются нормы: Q62A5Obiectio2, assert-h2085816fca033bffb79fef076014e994d44616dff0da35665f924df61b5069e6, assert-h49e11450fa73025f68bd9408ab5bc23bec014c1422b22cf8c32a2bf00e14e79b
section/62-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f7be18c0a2b4f67e9ce712293fe1c5500ab97540b859e6f91a63fc9498a60c09LA
Praeterea, sacramenta ordinantur ad hominum iustificationem, secundum illud I Cor. VI, abluti estis, et iustificati estis. Sed iustificatio attribuitur resurrectioni, secundum illud Rom. IV, resurrexit propter iustificationem nostram. Ergo videtur quod sacramenta magis habeant virtutem a resurrectione Christi quam ab eius passione.Ссылаются нормы: Q62A5Obiectio3, assert-hb8b92aaf7071d0c6372a160b604996cc6f04f6543398f6421df355236eba2c9c, assert-hcc125c8820053b8e778a728b2f0e6be7741e3e71a2fe77c6207f5aff24dd4816
section/62-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d4c75ef2883011a51ba21c7e309563c92c0c1beef68781b898ef787875e5c501LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacramentum operatur ad gratiam causandam per modum instrumenti. Est autem duplex instrumentum, unum quidem separatum, ut baculus; aliud autem coniunctum, ut manus. Per instrumentum autem coniunctum movetur instrumentum separatum, sicut baculus per manum. Principalis autem causa efficiens gratiae est ipse Deus, ad quem comparatur humanitas Christi sicut instrumentum coniunctum, sacramentum autem sicut instrumentum separatum. Et ideo oportet quod virtus salutifera derivetur a divinitate Christi per eius humanitatem in ipsa sacramenta. Gratia autem sacramentalis ad duo praecipue ordinari videtur, videlicet ad tollendos defectus praeteritorum peccatorum, inquantum transeunt actu et remanent reatu; et iterum ad perficiendum animam in his quae pertinent ad cultum Dei secundum religionem Christianae vitae. Manifestum est autem ex his quae supra dicta sunt, quod Christus liberavit nos a peccatis nostris praecipue per suam passionem, non solum efficienter et meritorie, sed etiam satisfactorie. Similiter etiam per suam passionem initiavit ritum Christianae religionis, offerens seipsum oblationem et hostiam Deo, ut dicitur Ephes. V. Unde manifestum est quod sacramenta Ecclesiae specialiter habent virtutem ex passione Christi, cuius virtus quodammodo nobis copulatur per susceptionem sacramentorum. In cuius signum, de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt aqua et sanguis, quorum unum pertinet ad Baptismum, aliud ad Eucharistiam, quae sunt potissima sacramenta.Ссылаются нормы: Q62A5Respondeo, assert-h2ae7f67322281abe8ddf126bb446d7e8317b3063947e37927278d8e489b198f8
section/62-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e26fec59b966955eecabc1567d4d06528005132efbe621a05e81e1052e2dd8c5LA
Sed contra est quod, super illud Rom. V, in similitudinem praevaricationis Adae etc., dicit Glossa, ex latere Christi dormientis fluxerunt sacramenta, per quae salvata est Ecclesia. Sic ergo videntur sacramenta virtutem habere ex passione Christi.Ссылаются нормы: assert-hfc6cb881dd9642fb2d77d5e6fad0bd5b0d7ad948adddeec9a21bb3de2e38517a
section/62-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ed101e89ec70a07c7a1c6774f10addc1a95f895d7c17e1c6727b2812bfa11cbbLA
Ad primum ergo dicendum quod antiqui patres habebant fidem de passione Christi futura, quae, secundum quod erat in apprehensione animae, poterat iustificare. Sed nos habemus fidem de passione Christi praecedenti, quae potest iustificare etiam secundum realem usum sacramentalium rerum, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q62A6Ad1, assert-hf6140654327f82dfd9dcff7256dbeb9e90ecbe95e103a592d52a8ce57cbdcbd7
section/62-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4ce8220aef0300b94c20a73b6db2f70444975aa15ef6aecf9955c3059cf677a0LA
Ad secundum dicendum quod illa sanctificatio erat figuralis, per hoc enim sanctificari dicebantur quod applicabantur cultui divino secundum ritum veteris legis, qui totus ordinabatur ad figurandum passionem Christi.Ссылаются нормы: Q62A6Ad2, assert-h0e0845b851ff33c313ddd1712f46ceef4dbe06626da9c6ce0082d91e87b2e047
section/62-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:72e6cd325366951404f0bea6a390666d91b272ba21c3cfe0e96c2e71e7e2d2c9LA
Ad tertium dicendum quod de circumcisione multiplex fuit opinio. Quidam enim dixerunt quod per circumcisionem non conferebatur gratia, sed solum auferebatur peccatum. Sed hoc non potest esse, quia homo non iustificatur a peccato nisi per gratiam, secundum illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius. Et ideo alii dixerunt quod per circumcisionem conferebatur gratia quantum ad effectus remotivos culpae, sed non quantum ad effectus positivos. Sed hoc etiam videtur esse falsum. Quia per circumcisionem dabatur pueris facultas perveniendi ad gloriam, quae est ultimus effectus positivus gratiae. Et praeterea, secundum ordinem causae formalis, priores sunt naturaliter effectus positivi quam privativi, licet secundum ordinem causae materialis sit e converso, forma enim non excludit privationem nisi informando subiectum. Et ideo alii dicunt quod circumcisio conferebat gratiam etiam quantum ad aliquem effectum positivum, qui est facere dignum vita aeterna, non tamen quantum ad hoc quod est reprimere concupiscentiam impellentem ad peccandum. Quod aliquando mihi visum est. Sed diligentius consideranti apparet hoc etiam non esse verum, quia minima gratia potest resistere cuilibet concupiscentiae et mereri vitam aeternam. Et ideo melius dicendum videtur quod circumcisio erat signum fidei iustificantis, unde apostolus dicit, Rom. IV, quod Abraham accepit signum circumcisionis, signaculum iustitiae fidei. Et ideo in circumcisione conferebatur gratia inquantum erat signum passionis Christi futurae, ut infra patebit.Ссылаются нормы: Q62A6Ad3, assert-h1e7f819d7180d00265e2899a54cd79dabba7c598d1aff1538d681b7615c753b0
section/62-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d62e00337afdcccf9988e5d25b35de2cd67666647c3b2c5ce0bc9aeac23e11cfLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sacramenta veteris legis gratiam causarent. Quia sicut dictum est, sacramenta novae legis habent efficaciam ex fide passionis Christi. Sed fides passionis Christi fuit in veteri lege, sicut et in nova, habemus enim eundem spiritum fidei, ut habetur II Cor. IV. Sicut ergo sacramenta novae legis conferunt gratiam, ita etiam sacramenta veteris legis gratiam conferebant.Ссылаются нормы: Q62A6Obiectio1, assert-h51f92aef60dd96575471a88e6ba35e298606ab80bc951aa514d7031a5bc490cd, assert-h7548c34a19d23904a51694b8ac6f1351475954e99da487d6936063c39e95c1f0
section/62-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1404be54d318358364bfd3caa4665c8411782d23fbf4caa48541f624e0d79cebLA
Praeterea, sanctificatio non fit nisi per gratiam. Sed per sacramenta veteris legis homines sanctificabantur, dicitur enim Levit. VIII, cumque sanctificasset eos, Moyses scilicet Aaron et filios eius, in vestitu suo, et cetera. Ergo videtur quod sacramenta veteris legis gratiam conferebant.Ссылаются нормы: Q62A6Obiectio2, assert-h2331b0b2408e4bb84b7855c813bbe53708847694853e6356f3efee76f24e2aa1, assert-hd59a34356d73a4cc08e3e264fc0390808ac45474e13a3e8a41b36693450f1362
section/62-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1117040d093bf99aa2714b928d50e6b87eeb55ce6f211461f15971a7ca3eff7aLA
Praeterea, Beda dicit, in homilia circumcisionis, idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat quod Baptismus agere revelatae tempore gratiae consuevit. Sed Baptismus nunc confert gratiam. Ergo circumcisio gratiam conferebat. Et pari ratione alia sacramenta legalia, quia sicut Baptismus est ianua sacramentorum novae legis, ita circumcisio erat ianua sacramentorum veteris legis; propter quod apostolus dicit, Galat. V, testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.Ссылаются нормы: Q62A6Obiectio3, assert-h54993b3b773e5e6c2fed75d0ea2510383fb9951778e23c6be39b3097fd35d2d1, assert-hde5fe95e40c52773c2871bd5a7937ebe43f21d795530509ef279f3cf7d45d40c
section/62-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ea7a2223729455c6c56ebac45fceddcc6808bd9e28500fcd58e599423e690693LA
Respondeo dicendum quod non potest dici quod sacramenta veteris legis conferrent gratiam iustificantem per seipsa, idest propria virtute, quia sic non fuisset necessaria passio Christi, secundum illud Galat. II, si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est. Sed nec potest dici quod ex passione Christi virtutem haberent conferendi gratiam iustificandi. Sicut enim ex praedictis patet, virtus passionis Christi copulatur nobis per fidem et sacramenta, differenter tamen, nam continuatio quae est per fidem, fit per actum animae; continuatio autem quae est per sacramenta, fit per usum exteriorum rerum. Nihil autem prohibet id quod est posterius tempore, antequam sit, movere, secundum quod praecedit in actu animae, sicut finis, qui est posterior tempore, movet agentem secundum quod est apprehensus et desideratus ab ipso. Sed illud quod nondum est in rerum natura, non movet secundum usum exteriorum rerum. Unde causa efficiens non potest esse posterior in esse, ordine durationis, sicut causa finalis. Sic igitur manifestum est quod a passione Christi, quae est causa humanae iustificationis, convenienter derivatur virtus iustificativa ad sacramenta novae legis, non autem ad sacramenta veteris legis. Et tamen per fidem passionis Christi iustificabantur antiqui patres, sicut et nos. Sacramenta autem veteris legis erant quaedam illius fidei protestationes, inquantum significabant passionem Christi et effectus eius. Sic ergo patet quod sacramenta veteris legis non habebant in se aliquam virtutem qua operarentur ad conferendam gratiam iustificantem, sed solum significabant fidem, per quam iustificabantur.Ссылаются нормы: Q62A6Respondeo, assert-h0838811904b3102443919d4e5e78388a00f7e304f8e096b1cbf0972658642950
section/62-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cd6dbb0be173e65500f71dbef0b11c39ba613686b8730aeed4e212b904b3d786LA
Sed contra est quod dicitur Galat. IV, convertimini iterum ad infirma et egena elementa? Glossa, idest ad legem, quae dicitur infirma, quia perfecte non iustificat. Sed gratia perfecte iustificat. Ergo sacramenta veteris legis gratiam non conferebant.Ссылаются нормы: assert-hb721de03dba86a018fde0e3575b9fcefdcc618a050595a24fa662173f0ea77c9
question/62/prooemium · paragraph
la · official · sha256:d0d11f1e07b745276c0e0650a0ed2bbc6cf938392446ade59faa9a0f84b9d3b3LA
Deinde considerandum est de effectu sacramentorum. Et primo, de effectu eius principali, qui est gratia; secundo de effectu secundario, qui est character. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum sacramenta novae legis sint causa gratiae. Secundo, utrum gratia sacramentalis aliquid addat super gratiam virtutum et donorum. Tertio, utrum sacramenta contineant gratiam. Quarto, utrum sit in eis aliqua virtus ad causandum gratiam. Quinto, utrum talis virtus in sacramentis derivetur a passione Christi. Sexto, utrum sacramenta veteris legis gratiam causarent.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 63
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q63
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4060.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9b9708d03525f02f961a79ec270083039eaeeb9db99c97cb54e77c0994b3b91b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 51
section/63-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8c7b45d8dd3cd656b25859826e2b6f41ea8478483329362ea31abaea07764cfaLA
Ad primum ergo dicendum quod fideles Christi ad praemium quidem futurae gloriae deputantur signaculo praedestinationis divinae. Sed ad actus convenientes praesenti Ecclesiae deputantur quodam spirituali signaculo eis insignito, quod character nuncupatur.Ссылаются нормы: Q63A1Ad1, assert-hb58e909a696c22eb1d548a26faf75ef3e56e886b94d635d08264a4760f0e690d
section/63-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab8b8aa488efa81325a00b5ad0657afdd0156e8121aff0464e4d5d88e37a1266LA
Ad secundum dicendum quod character animae impressus habet rationem signi inquantum per sensibile sacramentum imprimitur, per hoc enim scitur aliquis baptismali charactere insignitus, quod est ablutus aqua sensibili. Nihilominus tamen character, vel signaculum, dici potest per quandam similitudinem omne quod figurat alicui, vel distinguit ab alio, etiam si non sit sensibile, sicut Christus dicitur figura vel character paternae substantiae, secundum apostolum, Heb. I.Ссылаются нормы: Q63A1Ad2, assert-hf38d86bbeefc5db291df57ccbba21012f9beff458bcffe0e7b0d466e2635e801
section/63-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1ce683df0b8ea1426e82e360eddaded0af7dad41964fe0fbdeeafcf4fb3e2d0aLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta veteris legis non habebant in se spiritualem virtutem ad aliquem spiritualem effectum operantem. Et ideo in illis sacramentis non requirebatur aliquis spiritualis character, sed sufficiebat ibi corporalis circumcisio, quam apostolus signaculum nominat, Rom. IV.Ссылаются нормы: Q63A1Ad3, assert-h10aa3dae9a47c3290e17763f8d6a3d752496f9262d2c7eecba5743ec9141d0be
section/63-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:edeed75f8a08a39d4bb1703ee8c364be3d8b5e8d682f7bfd9f4839ca9bb3e788LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacramentum non imprimat aliquem characterem in anima. Character enim significare videtur quoddam signum distinctivum. Sed distinctio membrorum Christi ab aliis fit per aeternam praedestinationem, quae non ponit aliquid in praedestinato, sed solum in Deo praedestinante, ut in prima parte habitum est, dicitur enim II ad Tim. II, firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, novit dominus qui sunt eius. Ergo sacramenta non imprimunt characterem in anima.Ссылаются нормы: Q63A1Obiectio1, assert-h5815e3d6563634b0cfeb069e45baef2283d4f5cba5515e8a6cda755926fba7c5, assert-h905b3b0450caa8cfd161249797115fba5943e973299c4e2fa0fff24717b80445
section/63-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c04829c0d35143f6d3a9b7222f424fbf85c1f2bbe5219b336f70d8d6523d1d75LA
Praeterea, character signum est distinctivum. Signum autem, ut Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., est quod, praeter speciem quam ingerit sensibus, facit aliquid aliud in cognitionem venire. Nihil autem est in anima quod aliquam speciem sensibus ingerat. Ergo videtur quod in anima non imprimatur aliquis character per sacramenta.Ссылаются нормы: Q63A1Obiectio2, assert-h31213b329b32dbf7b22b2682c977abf14866d81f953623811384f9797b82bfb9
section/63-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4d0138c1eea15321f013039d4a5049c82b56f1fdc881459772061cd453c842e9LA
Praeterea, sicut per sacramenta novae legis distinguitur fidelis ab infideli, ita etiam per sacramenta veteris legis. Sed sacramenta veteris legis non imprimebant aliquem characterem, unde et dicuntur iustitiae carnis, secundum apostolum, ad Heb. IX. Ergo videtur quod nec sacramenta novae legis.Ссылаются нормы: Q63A1Obiectio3, assert-h386db128ade81728421435f1af136835ded5a99e1661048f61a7e6550971aee2, assert-h96961f497534e5eee4fb7212af9c162893ab26af72a8f54ff9e2748d16c49a3e
section/63-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6116efc6fa0017c0a921c408f7abc2473c164ba4d0ccceb49d17f0304f494d47LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, sacramenta novae legis ad duo ordinantur, videlicet ad remedium contra peccata; et ad perficiendum animam in his quae pertinent ad cultum Dei secundum ritum Christianae vitae. Quicumque autem ad aliquid certum deputatur, consuevit ad illud consignari, sicut milites qui adscribebantur ad militiam antiquitus solebant aliquibus characteribus corporalibus insigniri, eo quod deputabantur ad aliquid corporale. Et ideo, cum homines per sacramenta deputentur ad aliquid spirituale pertinens ad cultum Dei, consequens est quod per ea fideles aliquo spirituali charactere insigniantur. Unde Augustinus dicit, in II contra Parmenianum, si militiae characterem in corpore suo non militans pavidus exhorruerit, et ad clementiam imperatoris confugerit, ac, prece fusa et venia impetrata, militare iam coeperit, nunquid, homine liberato atque correcto, character ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur? An forte minus haerent sacramenta Christiana quam corporalis haec nota?Ссылаются нормы: Q63A1Respondeo, assert-h368e386d8286d60a70094345c69116b8adf83fd88d49a3ee2772394f51728993
section/63-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:99ab993421554f34baeb2352f82417b56b045e93c34dd20b5b4fb2d9a655ff02LA
Sed contra est quod apostolus dicit, II Cor. I, qui unxit nos, Deus est, et qui signavit nos, et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Sed nihil aliud importat character quam quandam signationem. Ergo videtur quod Deus per sacramenta nobis suum characterem imprimat.Ссылаются нормы: assert-h6e7891e17bb596eb1fec33ab45edc9a357e20cb5500327b9fbd46bc2474f621f
section/63-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:743edd561a6e219b1a0a3955d4fe45cb224f4e068d6527ecb6a493932e1d49e2LA
Ad primum ergo dicendum quod figuratio est quaedam terminatio quantitatis. Unde, proprie loquendo, non est nisi in rebus corporeis, in spiritualibus autem dicitur metaphorice. Non autem ponitur aliquid in genere vel specie nisi per id quod de eo proprie praedicatur. Et ideo character non potest esse in quarta specie qualitatis, licet hoc quidam posuerint.Ссылаются нормы: Q63A2Ad1, assert-ha46e78914b9d35aa239611086bff60621ecbe42eb6c62c58a86a5de83893c698
section/63-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:34c289bfcf989e22497b12bb46910f0eb171d155f4c13cb2b2844dedb5a5e629LA
Ad secundum dicendum quod in tertia specie qualitatis non sunt nisi sensibiles passiones, vel sensibiles qualitates. Character autem non est lumen sensibile. Et ita non est in tertia specie qualitatis, ut quidam dixerunt.Ссылаются нормы: Q63A2Ad2, assert-hd4b64fb9832601b7b29b3bc12ddf94de357d40cff09f450fe9e1550accb73f2c
section/63-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4d27b1106a17eed240935b31ebbeede6b45c76821af4b8e3a5c1f11f701b7c2fLA
Ad tertium dicendum quod relatio quae importatur in nomine signi, oportet quod super aliquid fundetur. Non autem relatio huius signi quod est character, potest fundari immediate super essentiam animae, quia sic conveniret omni animae naturaliter. Et ideo oportet aliquid poni in anima super quod fundetur talis relatio. Et hoc est essentia characteris. Unde non oportebit quod sit in genere relationis, sicut quidam posuerunt.Ссылаются нормы: Q63A2Ad3, assert-h5fc9b29f491bf6e0b57e50a5017e680dad2d716fb4ff3d887a9c08516c9af929
section/63-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9ef7c877d1d4eef637a19ff567a95fd84037ab3706eb36855ca80ccfdbf2ad13LA
Ad quartum dicendum quod character habet rationem signi per comparationem ad sacramentum sensibile a quo imprimitur. Sed secundum se consideratus, habet rationem principii, per modum iam dictum.Ссылаются нормы: Q63A2Ad4, assert-hf0e49882fcb8b60a5225b4f906bb1a913b023a240c62573256bc6e6e79d7c9e3
section/63-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4cd9ab2c2121182137474d2cd373dce677517a6419e14a8f3925994fe5f21b74LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod character non sit spiritualis potestas. Character enim idem videtur esse quod figura, unde ad Heb. I, ubi dicitur, figura substantiae eius, in Graeco habetur loco figurae character. Sed figura est in quarta specie qualitatis, et ita differt a potestate, quae est in secunda specie qualitatis. Character ergo non est spiritualis potestas.Ссылаются нормы: Q63A2Obiectio1, assert-h00ef679fa64a9bf1c551fde3863b1db5e0829d1107c1d5d2150b3019f0f50f95, assert-h44af23df260db40d51acb493fcb7dbd722b2233d369648bb43337e15e42b3167
section/63-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cc0f761db5d5ec7a5dff3044adb7e3b5b1b2ccf155a5ab77416eb89aa3cb3267LA
Praeterea, Dionysius dicit, II cap. Eccles. Hier., quod divina beatitudo accedentem ad beatitudinem in sui participationem recipit, et proprio lumine, quasi quodam signo, ipsi tradit suam participationem. Et sic videtur quod character sit quoddam lumen. Sed lumen pertinet magis ad tertiam speciem qualitatis. Non ergo character est potestas, quae videtur ad secundam speciem qualitatis pertinere.Ссылаются нормы: Q63A2Obiectio2, assert-h584ce2c9c730144c61fbbe7dc0afb160ffd9724f179edf44dfcc981a922392f5, assert-ha26121360b08ef4118f6406988ef6943952e142e19d1e139ec899da8deaf82c9
section/63-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f1969c29012240365f24b066d37bf8e129e253b13f76596c06f8dae34eb9d49bLA
Praeterea, a quibusdam character sic definitur, character est signum sanctum communionis fidei et sanctae ordinationis, datum a hierarcha. Signum autem est in genere relationis, non autem in genere potestatis. Non ergo character est spiritualis potestas.Ссылаются нормы: Q63A2Obiectio3, assert-h12133d6edf29138ef90e8768dabf69fe1cad26ac8118a524fe4d03904d8e9c8a
section/63-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1981f875b5293ce87dae452782d97bbc1550d34318e7a0d442f9fb4a0f8075f2LA
Praeterea, potestas habet rationem causae et principii, ut patet in V Metaphys. Sed signum, quod ponitur in definitione characteris, magis pertinet ad rationem effectus. Character ergo non est spiritualis potestas.Ссылаются нормы: Q63A2Obiectio4, assert-h057007b47c18983bda01c207e3f79ab675d24f83369376923a2a3507f407d659, assert-h16400c0b45dc642bd3559368bfde4674c66a05bf02659899069d38878365295e
section/63-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2395d1c496e84fbdb394423f939bb38b7dc937408e4a5dc6f4ff97edabccad7aLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacramenta novae legis characterem imprimunt inquantum per ea deputamur ad cultum Dei secundum ritum Christianae religionis. Unde Dionysius, in II cap. Eccles. Hier., cum dixisset quod Deus quodam signo tradit sui participationem accedenti, subiungit, perficiens eum divinum et communicatorem divinorum. Divinus autem cultus consistit vel in recipiendo aliqua divina, vel in tradendo aliis. Ad utrumque autem horum requiritur quaedam potentia, nam ad tradendum aliquid aliis, requiritur potentia activa; ad recipiendum autem requiritur potentia passiva. Et ideo character importat quandam potentiam spiritualem ordinatam ad ea quae sunt divini cultus. Sciendum tamen quod haec spiritualis potentia est instrumentalis, sicut supra dictum est de virtute quae est in sacramentis. Habere enim sacramenti characterem competit ministris Dei, minister autem habet se per modum instrumenti, ut philosophus dicit, in I Polit. Et ideo, sicut virtus quae est in sacramentis, non est in genere per se, sed per reductionem, eo quod est quiddam fluens et incompletum; ita etiam character non proprie est in genere vel specie, sed reducitur ad secundam speciem qualitatis.Ссылаются нормы: Q63A2Respondeo, assert-h3982ca9a3d39f1525645336883a7787e3824d6c51cb0b068b867a7b0b5d8524d
section/63-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6d85fbba7fbed8a2799f34fc1a2a97c4db6651f2401dd03022ade60b1ab42489LA
Sed contra, philosophus dicit, in II Ethic., tria sunt in anima, potentia, habitus et passio. Sed character non est passio, quia passio cito transit, character autem indelebilis est, ut infra dicetur. Similiter etiam non est habitus. Quia nullus habitus est qui se possit ad bene et male habere. Character autem ad utrumque se habet, utuntur enim eo quidam bene, alii vero male. Quod in habitibus non contingit, nam habitu virtutis nullus utitur male, habitu malitiae nullus bene. Ergo relinquitur quod character sit potentia.Ссылаются нормы: assert-h75b850b257def314281babedb2fd4db60bfc6d26594c814b58024328c0f8c8d9
section/63-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d016ae1b25dd0344c41f1c71e82b4bcd8a8de08a196efc5c73d8b70bdfe06241LA
Ad primum ergo dicendum quod apostolus ibi loquitur de configuratione secundum quam aliquis deputatur ad futuram gloriam, quae fit per gratiam. Quae spiritui sancto attribuitur, inquantum ex amore procedit quod Deus nobis aliquid gratis largiatur, quod ad rationem gratiae pertinet, spiritus autem sanctus amor est. Unde et I ad Cor. XII dicitur, divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus.Ссылаются нормы: Q63A3Ad1, assert-h7dbd4900231d90614427071a701a18749394024bbef10ad2fbc8807ae85b19b0
section/63-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9c496528f2f3098163b69b73f01721d715b6da9147a40f002c4774630af92102LA
Ad secundum dicendum quod character sacramentalis est res respectu sacramenti exterioris, et est sacramentum respectu ultimi effectus. Et ideo dupliciter potest aliquid characteri attribui. Uno modo, secundum rationem sacramenti. Et hoc modo est signum invisibilis gratiae, quae in sacramento confertur. Alio modo, secundum characteris rationem. Et hoc modo signum est configurativum alicui principali, apud quem residet auctoritas eius ad quod aliquis deputatur, sicut milites, qui deputantur ad pugnam, insigniuntur signo ducis, quo quodammodo ei configurantur. Et hoc modo illi qui deputantur ad cultum Christianum, cuius auctor est Christus, characterem accipiunt quo Christo configurantur. Unde proprie est character Christi.Ссылаются нормы: Q63A3Ad2, assert-h5fdda422e04098291c8ea839480f691edf51411ba9f66f635b56489f7a86dfb4
section/63-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dbf174e5cd8c8a7384d8a763c68462fc295449a3a98329b2b273ba74a935f433LA
Ad tertium dicendum quod charactere distinguitur aliquis ab alio per comparationem ad aliquem finem in quem ordinatur qui characterem accipit, sicut dictum est de charactere militari, quo in ordine ad pugnam distinguitur miles regis a milite hostis. Et similiter character fidelium est quo distinguuntur fideles Christi a servis Diaboli, vel in ordine ad vitam aeternam, vel in ordine ad cultum praesentis Ecclesiae. Quorum primum fit per caritatem et gratiam, ut obiectio procedit, secundum autem fit per characterem sacramentalem. Unde et character bestiae intelligi potest, per oppositum, vel obstinata malitia, qua aliqui deputantur ad poenam aeternam; vel professio illiciti cultus.Ссылаются нормы: Q63A3Ad3, assert-h94b2d093aad398e252d7a4d7a71030ee828d4416be4cba1af8a95e883d2fa5fa
section/63-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a474ba69bd3926a88c6816a7c3b8dba29668ba7908f29c69ebc69acdd991192fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod character sacramentalis non sit character Christi. Dicitur enim Ephes. IV, nolite contristare spiritum sanctum Dei, in quo signati estis. Sed consignatio importatur in ratione characteris. Ergo character sacramentalis magis debet attribui spiritui sancto quam Christo.Ссылаются нормы: Q63A3Obiectio1, assert-h5c0b0595ccef537450367f2eb2c1c227cb5cda3e827bf7461998e0300f7a38f4, assert-hcb722d80ab0a85c23517d68a7e264c5415bf5a409f9ac0b8d5f9e50068655836
section/63-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:13573b0d5a2e88f5ea512851560fb69f3812981f84bc0bc473924c1db637b9b2LA
Praeterea, character habet rationem signi. Est autem signum gratiae quae per sacramentum confertur. Gratia autem infunditur animae a tota Trinitate, unde dicitur in Psalmo, gratiam et gloriam dabit dominus. Ergo videtur quod character sacramentalis non debeat specialiter attribui Christo.Ссылаются нормы: Q63A3Obiectio2, assert-h3a3d6b1fc6de53065f718bff3b34c578573f05646b9b0127fc04557ff6ae9864
section/63-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:28fb2a5b2f0636fc9f9a3945bf5891204038291bacff002dbcc8f8e149fe4949LA
Praeterea, ad hoc aliquis characterem accipit ut eo a ceteris distinguatur. Sed distinctio sanctorum ab aliis fit per caritatem, quae sola distinguit inter filios regni et filios perditionis, ut Augustinus dicit, XV de Trin., unde et ipsi perditionis filii characterem bestiae habere dicuntur, ut patet Apoc. XIII. Caritas autem non attribuitur Christo, sed magis spiritui sancto, secundum illud Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; vel etiam patri, secundum illud II Cor. ult., gratia domini nostri Iesu Christi et caritas Dei. Ergo videtur quod character sacramentalis non sit attribuendus Christo.Ссылаются нормы: Q63A3Obiectio3, assert-h8764c6adc3824281f3799d6942c01fc8a2f895920b657e9b641d2851b70a52de, assert-hfe9348b30280b7ac6349bcbc11baff5936b8f345708da7fd6e5e546195b8f0c5
section/63-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:791de046b927a9d1e8a10ca8ec6d551b91a9a3465f2df12158f8b0663077ea8fLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, character proprie est signaculum quoddam quo aliquid insignitur ut ordinandum in aliquem finem, sicut charactere insignitur denarius ad usum commutationum, et milites charactere insigniuntur quasi ad militiam deputati. Homo autem fidelis ad duo deputatur. Primo quidem, et principaliter, ad fruitionem gloriae. Et ad hoc insigniuntur signaculo gratiae, secundum illud Ezech. IX, signa thau super frontes virorum gementium et dolentium; et Apoc. VII, nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Secundo autem deputatur quisque fidelis ad recipiendum vel tradendum aliis ea quae pertinent ad cultum Dei. Et ad hoc proprie deputatur character sacramentalis. Totus autem ritus Christianae religionis derivatur a sacerdotio Christi. Et ideo manifestum est quod character sacramentalis specialiter est character Christi, cuius sacerdotio configurantur fideles secundum sacramentales characteres, qui nihil aliud sunt quam quaedam participationes sacerdotii Christi, ab ipso Christo derivatae.Ссылаются нормы: Q63A3Respondeo, assert-h027ac2f1144e8ec29e61f9c8742e2eeaa2a377d56a7c94a819b7fbe1e98c9feb
section/63-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:655c17dd0d0dc748cc2c022c7adfdaa12682518cf2621d88472b1bab1fd3c4f0LA
Sed contra est quod quidam sic definiunt characterem, character est distinctio a charactere aeterno impressa animae rationali, secundum imaginem consignans Trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti, et distinguens a non configuratis, secundum statum fidei. Sed character aeternus est ipse Christus, secundum illud Heb. I, qui cum sit splendor gloriae et figura, vel character, substantiae eius. Ergo videtur quod character proprie sit attribuendus Christo.Ссылаются нормы: assert-h7f9731ddc73a8e1c4206c78d3eb900aa7a19f7aa73cdcfc187512160155d9c45
section/63-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:af0faa1614c2c98bf316cbb379dbf50e5a0713de12c90f04212cb25926f5315fLA
Ad primum ergo dicendum quod subiectum alicui accidenti attribuitur secundum rationem eius ad quod propinque disponit, non autem secundum rationem eius ad quod disponit remote vel indirecte. Character autem directe quidem et propinque disponit animam ad ea quae sunt divini cultus exequenda, et quia haec idonee non fiunt sine auxilio gratiae, quia, ut dicitur Ioan. IV, eos qui adorant Deum, in spiritu et veritate adorare oportet, ex consequenti divina largitas recipientibus characterem gratiam largitur, per quam digne impleant ea ad quae deputantur. Et ideo characteri magis est attribuendum subiectum secundum rationem actuum ad divinum cultum pertinentium, quam secundum rationem gratiae.Ссылаются нормы: Q63A4Ad1, assert-hc4f84f24087c1629b5b81f66826af10e32225b317a323739674ec774314adf4d
section/63-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:322473a63bbc049b49af3763050f9a693bed7f666a75dcf28383cec0389346fdLA
Ad secundum dicendum quod essentia animae est subiectum potentiae naturalis, quae ex principiis essentiae procedit. Talis autem potentia non est character, sed est quaedam spiritualis potentia ab extrinseco adveniens. Unde, sicut essentia animae, per quam est naturalis vita hominis, perficitur per gratiam, qua anima spiritualiter vivit; ita potentia naturalis animae perficitur per spiritualem potentiam, quae est character. Habitus enim et dispositio pertinent ad potentiam animae, eo quod ordinantur ad actus, quorum potentiae sunt principia. Et eadem ratione omne quod ad actum ordinatur, est potentiae tribuendum.Ссылаются нормы: Q63A4Ad2, assert-h4e86e4621042f5b143fec167d0acf0b731a77641df390a5025f13e7d1dc3ffdd
section/63-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cb5b07d813cba5cce6dec01f3a79d84a301640f25539413ff5c20f805b7f5b21LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, character ordinatur ad ea quae sunt divini cultus. Qui quidem est quaedam fidei protestatio per exteriora signa. Et ideo oportet quod character sit in cognitiva potentia animae, in qua est fides.Ссылаются нормы: Q63A4Ad3, assert-h2562d40dfdb55aad5b7d702c5e3e339e95e572b251482dee6a575a74053da0c3
section/63-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:03ce9ca946b0b6f0dd79fece5575b686fb6e47ee0ac6176fa61fdd1b778fb39aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod character non sit in potentiis animae sicut in subiecto. Character enim dicitur esse dispositio ad gratiam. Sed gratia est in essentia animae sicut in subiecto, ut in secunda parte dictum est. Ergo videtur quod character sit in essentia animae, non autem in potentiis.Ссылаются нормы: Q63A4Obiectio1, assert-h219b24169d1099250ed58e11a7f5435aef96611de84c4a7fc9bac2c107e59b49, assert-hdf87ee116b03e8d07ae314b5b878fda840aa4995a07eda4acb9a3e2f5fdda5c7
section/63-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:879653ca56b65f16d4b60c4e18de3856141a9a6448bdcbd8db8d2a56214b51bfLA
Praeterea, potentia animae non videtur esse subiectum alicuius nisi habitus vel dispositionis. Sed character, ut supra dictum est, non est habitus vel dispositio, sed magis potentia, cuius subiectum non est nisi essentia animae. Ergo videtur quod character non sit sicut in subiecto in potentia animae, sed magis in essentia ipsius.Ссылаются нормы: Q63A4Obiectio2, assert-h5935ad535dca0946b94f0261431a3685393b52b4e776f99959354dd786c460e8, assert-hd19008365863eaa910e1d13f20e1c5152ea49b05f8c8d882286ba40c3bbcee05
section/63-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bdd0ed1f7d576fbdf636770922460ff34b071efa6c337acdc6611fbc74af9411LA
Praeterea, potentiae animae rationalis distinguuntur per cognitivas et appetitivas. Sed non potest dici quod character sit tantum in potentia cognoscitiva, nec etiam tantum in potentia appetitiva, quia non ordinatur neque ad cognoscendum tantum, neque ad appetendum. Similiter etiam non potest dici quod sit in utraque, quia idem accidens non potest esse in diversis subiectis. Ergo videtur quod character non sit in potentia animae sicut in subiecto, sed magis in essentia.Ссылаются нормы: Q63A4Obiectio3, assert-h9e442da9ebc56e0d0848bbf958184289243f92702e0bc8ee9eca546e530b271a, assert-he0b0c3c3ff7ada7dee78d2ce7d6736def2de3482f3246df5ec82ea447a084fdf
section/63-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:61cbb661929522be272bfc69e821f126f6abfa36d401756ec34589edf3151262LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, character est quoddam signaculum quo anima insignitur ad suscipiendum vel aliis tradendum ea quae sunt divini cultus. Divinus autem cultus in quibusdam actibus consistit. Ad actus autem proprie ordinantur potentiae animae, sicut essentia ordinatur ad esse. Et ideo character non est sicut in subiecto in essentia animae, sed in eius potentia.Ссылаются нормы: Q63A4Respondeo, assert-h6edbc4c7c13e8f9ee477898eed819efc89885a3ec90cba37fbb3f75d3f0ad8ac
section/63-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e22191ba6221f37ce3ef1897305bfd129b50908b953c593d6b0be9b761f4ff82LA
Sed contra est quod, sicut in praemissa definitione characteris continetur, character imprimitur animae rationali secundum imaginem. Sed imago Trinitatis in anima attenditur secundum potentias. Ergo character in potentiis animae existit.Ссылаются нормы: assert-h2328fcc565dd9589846451a94f9c836e3af43c0480bd90cd74c97289db11afa0
section/63-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:10e5f0f2d9dffad881b46d794dd8f7ad2217781e3991fb52f507fde8c0bc79daLA
Ad primum ergo dicendum quod aliter est in anima gratia, et aliter character. Nam gratia est in anima sicut quaedam forma habens esse completum in ea, character autem est in anima sicut quaedam virtus instrumentalis, ut supra dictum est. Forma autem completa est in subiecto secundum conditionem subiecti. Et quia anima est mutabilis secundum liberum arbitrium quandiu est in statu viae, consequens est quod insit animae mutabiliter. Sed virtus instrumentalis magis attenditur secundum conditionem principalis agentis. Et ideo character indelebiliter inest animae, non propter sui perfectionem, sed propter perfectionem sacerdotii Christi, a quo derivatur character sicut quaedam instrumentalis virtus.Ссылаются нормы: Q63A5Ad1, assert-h8059bf595dd676a089439a1cbf3886d10f492bc465f95cf749887a501b248e57
section/63-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9c319151bb291113774a2d0ba173c50543440e4c01ed679cb95c51b357736a4aLA
Ad secundum dicendum quod, sicut ibidem Augustinus dicit, nec ipsos apostatas videmus carere Baptismate, quibus per poenitentiam redeuntibus non restituitur, et ideo amitti non potuisse iudicatur. Et huius ratio est quia character est virtus instrumentalis, ut dictum est, ratio autem instrumenti consistit in hoc quod ab alio moveatur, non autem in hoc quod ipsum se moveat, quod pertinet ad voluntatem. Et ideo, quantumcumque voluntas moveatur in contrarium, character non removetur, propter immobilitatem principalis moventis.Ссылаются нормы: Q63A5Ad2, assert-h972354a74da49b634bb5b0630d6e192c18ddb9045fc50ab9bd6579a54976abfa
section/63-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6b3e779f68e6f59e09ba38ac44f6e4d90009edffade1f6437f5d9697e01bb456LA
Ad tertium dicendum quod, quamvis post hanc vitam non remaneat exterior cultus, remanet tamen finis illius cultus. Et ideo post hanc vitam remanet character, et in bonis ad eorum gloriam, et in malis ad eorum ignominiam, sicut etiam militaris character remanet in militibus post adeptam victoriam, et in his qui vicerunt ad gloriam, et in his qui sunt victi ad poenam.Ссылаются нормы: Q63A5Ad3, assert-h11d4076cb208a708b58c1e39efa015e7a078d44e3cd98a963a15fcb39228eafa
section/63-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:709745fa596451573ff20c0a15fe5c7e1435dec6eda603363a0e7d2d50cc05a4LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod character non insit animae indelebiliter. Quanto enim aliquod accidens est perfectius, tanto firmius inhaeret. Sed gratia est perfectior quam character, quia character ordinatur ad gratiam sicut ad ulteriorem finem. Gratia autem amittitur per peccatum. Ergo multo magis character.Ссылаются нормы: Q63A5Obiectio1, assert-h20e06028d8554c62bfeea848b369f133cdef37363e3fc30a71aaf9cc65d66c65, assert-hbaf466dfcfa38532b5cf00318b41d1163cbfd477e2ff4cbdd82a05831b4661b8
section/63-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0c6ae61cc1bf0b8e4013f81738f84232b9f3cfb31df8c5016ef7bd1290b27f08LA
Praeterea, per characterem aliquis deputatur divino cultui, sicut dictum est. Sed aliqui a cultu divino transeunt ad contrarium cultum per apostasiam a fide. Ergo videtur quod tales amittant characterem sacramentalem.Ссылаются нормы: Q63A5Obiectio2, assert-h3db0fd9355f2c2f1e5a08e078df632ab8392a9126b4d095c5883a640b5c30ec8, assert-ha94997e9d88887869fced783a01182a324107d18f03cd57487e78eb889f5f9e7
section/63-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8f07a4a374761e786d34865ef75fe04dc32c7416f78b1f40e341e6d445fe5ea3LA
Praeterea, cessante fine, cessare debet et id quod est ad finem, alioquin frustra remaneret, sicut post resurrectionem non erit matrimonium, quia cessabit generatio, ad quam matrimonium ordinatur cultus autem exterior, ad quem character ordinatur, non remanebit in patria, in qua nihil agetur in figura, sed totum in nuda veritate. Ergo character sacramentalis non remanet in perpetuum in anima. Et ita non inest indelebiliter.Ссылаются нормы: Q63A5Obiectio3, assert-h05e398eebf1a810408e039fdd32b14f873327321754f53eb6f36c48be128e279
section/63-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ba9cf920440577e78be2042f6f53207b11515f77048841f1f1e9bf5fcf48b72eLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, character sacramentalis est quaedam participatio sacerdotii Christi in fidelibus eius, ut scilicet, sicut Christus habet plenam spiritualis sacerdotii potestatem, ita fideles eius ei configurentur in hoc quod participant aliquam spiritualem potestatem respectu sacramentorum et eorum quae pertinent ad divinum cultum. Et propter hoc etiam Christo non competit habere characterem, sed potestas sacerdotii eius comparatur ad characterem sicut id quod est plenum et perfectum ad aliquam sui participationem. Sacerdotium autem Christi est aeternum, secundum illud Psalmi, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Et inde est quod omnis sanctificatio quae fit per sacerdotium eius, est perpetua, re consecrata manente. Quod patet etiam in rebus inanimatis, nam Ecclesiae vel altaris manet consecratio semper, nisi destruatur. Cum igitur anima sit subiectum characteris secundum intellectivam partem, in qua est fides, ut dictum est; manifestum est quod, sicut intellectus perpetuus est et incorruptibilis, ita character indelebiliter manet in anima.Ссылаются нормы: Q63A5Respondeo, assert-hc041d5a038c764cb9dc92e20168d8255b42b2b91f48fc206d2e400f808f5c895
section/63-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ce2db37de2dd6578725a180409943c928703e0fd7721f72e1b0a8f6a19b296e5LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II contra Parmenianum, non minus haerent sacramenta Christiana quam corporalis nota militiae. Sed character militaris non repetitur, sed agnitus approbatur, in eo qui veniam meretur ab imperatore post culpam. Ergo nec character sacramentalis deleri potest.Ссылаются нормы: assert-h72a3aad0728bf2f4942aabf1711818d3674740d71c6d092d06d95d8eb3e67433
section/63-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bceb8b2582718fbc040dd22870ba304676e223a6471d33bcd4fe455cd56ce05fLA
Ad primum ergo dicendum quod per omnia sacramenta fit homo particeps sacerdotii Christi, utpote percipiens aliquem effectum eius, non tamen per omnia sacramenta aliquis deputatur ad agendum aliquid vel recipiendum quod pertineat ad cultum sacerdotii Christi. Quod quidem exigitur ad hoc quod sacramentum characterem imprimat.Ссылаются нормы: Q63A6Ad1, assert-h60a2c9d70914cd2be4bd517edbff430c57b3cfd87b6187a33e0fc42e30b82e5a
section/63-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ee0dd2434d1bf7929d048dd5d222d9ee1c87e88447894f60a2149293a9778e45LA
Ad secundum dicendum quod per omnia sacramenta sanctificatur homo, propter hoc quod sanctitas importat munditiam a peccato, quod fit per gratiam. Sed specialiter per quaedam sacramenta, quae characterem imprimunt, homo sanctificatur quadam consecratione, utpote deputatus ad divinum cultum, sicut etiam res inanimatae sanctificari dicuntur inquantum divino cultui deputantur.Ссылаются нормы: Q63A6Ad2, assert-h91905a3af8f4cab780fc6280c9f55fcdc4966ca53bc6164ff86404c26cd3b91c
section/63-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0f926c0cca1777db37d8ff52a5af900a41c330d81e97adf4ea3ae72f535898eLA
Ad tertium dicendum quod, licet character sit res et sacramentum, non tamen oportet id quod est res et sacramentum, esse characterem. Quid autem sit res et sacramentum in aliis sacramentis, infra dicetur.Ссылаются нормы: Q63A6Ad3, assert-hce7efa2f36ba736a905739ffb2b8568137106c06616198d716b48a807d5a4954
section/63-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b80c5a34ec13d973664ee3b5cf40eb28e8d881674f0a88ca16be7dda90e1418bLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per omnia sacramenta novae legis imprimatur character. Per omnia enim sacramenta novae legis fit aliquis particeps sacerdotii Christi. Sed character sacramentalis nihil est aliud quam participatio sacerdotii Christi, ut dictum est. Ergo videtur quod per omnia sacramenta novae legis imprimatur character.Ссылаются нормы: Q63A6Obiectio1, assert-h275941a4c6d5d119f12ad8f53d99f886672d3d4ff129424fc459a93926ef9bea, assert-h628fdf4dc91baa39e17e33f6c97be37740359f3c6064cb0da87a92ddd32a9069
section/63-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ceaad65c0872bbc024192c23b3b871ae7091f45835a0d0e0d87ba76608a2d239LA
Praeterea, character se habet ad animam in qua est, sicut consecratio ad res consecratas. Sed per quodlibet sacramentum novae legis homo recipit gratiam sanctificantem, ut supra dictum est. Ergo videtur quod per quodlibet sacramentum novae legis imprimatur character.Ссылаются нормы: Q63A6Obiectio2, assert-h591e7f91482328acbb026d20c2d39190f31b622c8143887c42da6836f4c75d72, assert-hfe978d7d941fb239c8e46648186dee3866e1b358cd8a3215df7ffd4b1f79d46e
section/63-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2b8ece1a60bf88277e742d97c0aabf72829bd23628e7a2eed4e6e03101feaf12LA
Praeterea, character est res et sacramentum. Sed in quolibet sacramento novae legis est aliquid quod est res tantum, et aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est res et sacramentum. Ergo per quodlibet sacramentum novae legis imprimitur character.Ссылаются нормы: Q63A6Obiectio3, assert-h2c86e66b6b05e2593e7e4a42d449054c104176e2140f7ea6158219765155c17c, assert-hc0c1429a8f7b2279a1dc2f6663cfceb87241ca3a5f67a0127576316b5826e1ba
section/63-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:98865ca37289d471eb768fb9c20f3b08e28124c2bc7cabb7ae2039fe8f61fbe3LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta novae legis ad duo ordinantur, scilicet in remedium peccati, et ad cultum divinum. Est autem omnibus sacramentis commune quod per ea exhibetur aliquod remedium contra peccatum, per hoc quod gratiam conferunt. Non autem omnia sacramenta ordinantur directe ad divinum cultum, sicut patet de poenitentia, per quam homo liberatur a peccato, non autem per hoc sacramentum exhibetur homini aliquid de novo pertinens ad divinum cultum, sed restituitur in statum pristinum. Pertinet autem aliquod sacramentum ad divinum cultum tripliciter, uno modo, per modum ipsius actionis; alio modo, per modum agentis; tertio modo, per modum recipientis. Per modum quidem ipsius actionis pertinet ad divinum cultum Eucharistia, in qua principaliter divinus cultus consistit, inquantum est Ecclesiae sacrificium. Et per hoc idem sacramentum non imprimitur homini character, quia per hoc sacramentum non ordinatur homo ad aliquid aliud ulterius agendum vel recipiendum in sacramentis, cum potius sit finis et consummatio omnium sacramentorum, ut Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hier. Continet tamen in seipso Christum, in quo non est character, sed tota sacerdotii plenitudo. Sed ad agentes in sacramentis pertinet sacramentum ordinis, quia per hoc sacramentum deputantur homines ad sacramenta aliis tradenda. Sed ad recipientes pertinet sacramentum Baptismi, per quod homo accipit potestatem recipiendi alia Ecclesiae sacramenta, unde Baptismus dicitur esse ianua sacramentorum. Ad idem etiam ordinatur quodammodo confirmatio, ut infra suo loco dicetur. Et ideo per haec tria sacramenta character imprimitur, scilicet Baptismum, confirmationem et ordinem.Ссылаются нормы: Q63A6Respondeo, assert-h53d9d185fc9977da53f56f0acfe4d162dce3dfd616aa2dd7c4d335db3bf9d624
section/63-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f55233406c1159d86a23b437e82705a6a9a86fbe796f0db38426047037573e98LA
Sed contra est quod sacramenta in quibus imprimitur character, non reiterantur, eo quod character est indelebilis, ut dictum est. Quaedam autem sacramenta iterantur, sicut patet de poenitentia et matrimonio. Ergo non omnia sacramenta imprimunt characterem.Ссылаются нормы: assert-hd18f4e69c70c619a81e4f428181fa32013a2b25cca1dd27908ac4e592a5bc0f1
question/63/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2550de65fffe25cdcb6dd6381ad270c06d861b30248a8d30466d9db73345e5a9LA
Deinde considerandum est de alio effectu sacramentorum, qui est character. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum ex sacramentis causetur character aliquis in anima. Secundo, quid sit ille character. Tertio, cuius sit character. Quarto, in quo sit sicut in subiecto. Quinto, utrum insit indelebiliter. Sexto, utrum omnia sacramenta imprimant characterem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 64
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q64
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4060.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:7ccb4a10b7ea7e5cfed5344bd002196cb6944fc5bdc884356586b6587cab39bb | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 81
section/64-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:62cad10fffc8efa401fd9ec2679517b1b0cf6e021429d821725b0d2f598bdd62LA
Ad primum ergo dicendum quod Ecclesiae intentio recta est et quantum ad sacramenti perfectionem, et quantum ad sacramenti usum, sed prima rectitudo perficit sacramentum, secunda operatur ad meritum. Et ideo minister qui conformat intentionem suam Ecclesiae quantum ad primam rectitudinem, non autem quantum ad secundam, perficit quidem sacramentum, sed non est sibi ad meritum.Ссылаются нормы: Q64A10Ad1, assert-h79234e458bae89825954436cb0bc6683077adea62cb492249adfc81ab58dcca9
section/64-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3356570b514a87832433384b07210cc0dfca24904cf7cca438430e3e6a46eafdLA
Ad secundum dicendum quod intentio ludicra vel iocosa excludit primam rectitudinem intentionis, per quam perficitur sacramentum. Et ideo non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q64A10Ad2, assert-hc9f74b3935d2af578006271073739a3da7915664058008e4bb8f9e2b9c54aa6f
section/64-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:319e605a306b97ae0cccb692435406bfd7a56821c5ccb5401b67ed9b78e721f7LA
Ad tertium dicendum quod perversa intentio pervertit opus intendentis, non autem opus alterius. Et ideo ex perversa intentione ministri pervertitur id quod agit in sacramentis inquantum est opus eius, non inquantum est opus Christi, cuius est minister. Et est simile si minister alicuius hominis prava intentione deferret pauperibus eleemosynam, quam dominus recta intentione mandaret.Ссылаются нормы: Q64A10Ad3, assert-h04a27154f60e595adbe0f71c5c2626f721439793864c67c5f03bd6506edb9d8a
section/64-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:95d65956aaeb2315bd37667e69b68144bc9db262d7683322951fe263a88fa2dfLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod intentio recta ministri requiratur ad perfectionem sacramenti. Intentio enim ministri debet conformari intentioni Ecclesiae, ut ex dictis patet. Sed intentio Ecclesiae semper est recta. Ergo de necessitate ad sacramenti perfectionem requiritur intentio recta ministri.Ссылаются нормы: Q64A10Obiectio1, assert-hbe6f17515ccf7496183a74d86a370eb3ccf322ae91741511324292e714de5102, assert-hfa04efb4968bb510f5ab697fb8a4b155a78bc0fee9194661a14e2a687099d9f2
section/64-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7047c4cd609adace65044b3c129900a5444a4c977899f18ac11cd164b97a50ecLA
Praeterea, perversa intentio deterior esse videtur quam intentio iocosa. Sed intentio iocosa tollit sacramentum, puta si aliquis non serio, sed ludo aliquem baptizaret. Ergo multo magis perversa intentio aufert sacramentum, puta si aliquis aliquem baptizaret ut postmodum eum occideret.Ссылаются нормы: Q64A10Obiectio2, assert-h15229907c24936cafe7ed9c630d8df3ff4845698ccd1d63b13049b5f8cc1957a, assert-hc0c4aeda91b1d83eebd830bb46fa64f7d134226447fe76219c2f95d972157d05
section/64-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5b635a23110ad44df8a1bec7b2a62e8bccc217751b913748ce8245d9fdaf3e8bLA
Praeterea, perversa intentio facit totum opus vitiosum, secundum illud Luc. XI, si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Sed sacramenta Christi non possunt inquinari per malos homines, sicut Augustinus dicit, contra Petilianum. Ergo videtur quod, si sit perversa intentio ministri, non sit ibi verum sacramentum.Ссылаются нормы: Q64A10Obiectio3, assert-h78bd66fd903a474221f792636029122ed322da011af8e9c99aeeda288c9f22c0, assert-hd252d5cd3ebb60bdec0575d636a62802845ba4d48d9bd6f13f8371422bfe6bb6
section/64-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8a420be9378d13b795996438c664935b9a438e5958deaefa02a518410e5f7ef8LA
Respondeo dicendum quod intentio ministri potest perverti dupliciter. Uno modo, respectu ipsius sacramenti, puta cum aliquis non intendit sacramentum conferre, sed delusorie aliquid agere. Et talis perversitas tollit veritatem sacramenti, praecipue quando suam intentionem exterius manifestat. Alio modo potest perverti intentio ministri quantum ad id quod sequitur sacramentum, puta si sacerdos intendat aliquam feminam baptizare ut abutatur ea; vel si intendat conficere corpus Christi ut eo ad veneficia utatur. Et quia prius non dependet a posteriori, inde est quod talis intentionis perversitas veritatem sacramenti non tollit, sed ipse minister ex tali intentione graviter peccat.Ссылаются нормы: Q64A10Respondeo, assert-h3b7dc7d6f6adfe6a0fb707ca205fc8551355181629c7a684006a45f3648299b1
section/64-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f92d8c91f2a421ce67f39a678a817143ebd487198cb680268ab6d64560851634LA
Sed contra est quod perversa intentio pertinet ad malitiam ministri. Sed malitia ministri non tollit sacramentum. Ergo nec perversa intentio.Ссылаются нормы: assert-h6b49a6be6401cd68f308bcc98aa43ecee933daf7db33c9ba16aea0c396c04cbc
section/64-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:71863308f36da7b881752422e089ffe8dd81fd31de1e96a2e86bbcd207fc3abaLA
Ad primum ergo dicendum quod purgatio, secundum quod attribuitur ministris Ecclesiae, non est a peccato, sed dicuntur diaconi purgare, inquantum vel immundos eiiciunt a coetu fidelium, vel eos sacris admonitionibus disponunt ad sacramentorum receptionem. Similiter etiam sacerdotes illuminare dicuntur sacrum populum, non quidem gratiam infundendo, sed sacramenta gratiae tradendo, ut patet per Dionysium ibidem.Ссылаются нормы: Q64A1Ad1, assert-hdc70601d35a3bd9625b0e6260d1bf486222ee5851e216e7c0a497731041d5bbc
section/64-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6e0c2a31d64375979c2d5346efac4c3ef21a7b9d022874ecae0867f448a20b5dLA
Ad secundum dicendum quod orationes quae dicuntur in sacramentorum collatione, proponuntur Deo non ex parte singularis personae, sed ex parte totius Ecclesiae, cuius preces sunt apud Deum exaudibiles, secundum illud Matth. XVIII, si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet eis a patre meo. Nihil tamen prohibet quin devotio viri iusti ad hoc aliquid operetur. Illud tamen quod est sacramenti effectus, non impetratur oratione Ecclesiae vel ministri, sed ex merito passionis Christi, cuius virtus operatur in sacramentis, ut dictum est. Unde effectus sacramenti non datur melior per meliorem ministrum. Aliquid tamen annexum impetrari potest recipienti sacramentum per devotionem ministri, nec tamen minister operatur illud, sed impetrat operandum a Deo.Ссылаются нормы: Q64A1Ad2, assert-h20386f99ea5cf65bc09ec8ec74cfa693c83a12203d27a17ab4bdf8a3b0b81546
section/64-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b31073a0f8c3d3c244efb7f4822ebfb4caf72c5b5f3b91ba1b9afbc1e5138bb6LA
Ad tertium dicendum quod res inanimatae non operantur ad interiorem effectum nisi instrumentaliter, ut dictum est. Et similiter homines non operantur ad sacramentorum effectum nisi per modum ministerii, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q64A1Ad3, assert-hfaab976623aeeb894d225a4990f5dca4040121805adb2bca9e4b1e48aa9e225d
section/64-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d067f6768b886ec81875cdf618d586eb718f4374a2eedaaf78e4dfcc61988257LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solus Deus, sed etiam minister, interius operetur ad effectum sacramenti. Interior enim effectus sacramenti est ut homo purgetur a peccatis, et illuminetur per gratiam. Sed ad ministros Ecclesiae pertinet purgare, illuminare et perficere, ut patet per Dionysium, in V cap. Coel. Hier. Ergo videtur quod non solus Deus, sed etiam ministri Ecclesiae operentur ad sacramenti effectum.Ссылаются нормы: Q64A1Obiectio1, assert-h65eb7a7cc22bc01c888da7ced2a25bdabac240c441758b9fd93525be63a0b116, assert-hcc6a0a4b95c3d458cbdbb95f791fad27ee8056a923af989c715d475b70cd93ee
section/64-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:351ddf931c2a338454a57b663a642bbefac74d948192e8f04baf379e3e44e956LA
Praeterea, in collatione sacramentorum quaedam orationum suffragia proponuntur. Sed orationes iustorum sunt magis apud Deum exaudibiles quam quorumcumque, secundum illud Ioan. IX, si quis Dei cultor est, et voluntatem Dei facit, hunc Deus exaudit. Ergo videtur quod maiorem effectum sacramenti consequitur ille qui recipit illum a bono ministro. Sic ergo minister operatur aliquid ad interiorem effectum, et non solus Deus.Ссылаются нормы: Q64A1Obiectio2, assert-h585484ec32da8e6d0679155831c1a34bdd68ccb0be4f425f259b89af9b53c035, assert-ha6983c3dfc18b41526c5a74822403613619c6e52cf4e4da1726984b4a4f7dbcf
section/64-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2452dab36cea0a3b55aaf70cf8bb2f349a40b2d95a16f4d2e6296560ba0fa578LA
Praeterea, dignior est homo quam res inanimata. Sed res inanimata aliquid operatur ad effectum interiorem, nam aqua corpus tangit et cor abluit, ut Augustinus dicit, super Ioan. Ergo homo aliquid operatur ad interiorem effectum sacramenti, et non solus Deus.Ссылаются нормы: Q64A1Obiectio3, assert-h21b99bb586f7639aa19ed18e440a857d2e7e200adbe33c880e081d2e2825a07d, assert-h77f923b881e654d27aaadd627329c0cd64a73d6b3f4e9947c9db9787e69ea395
section/64-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0ccb30eca07f813b0e445ba7497901ccbe8a30dfa9221d7a65f42fdf08413fc7LA
Respondeo dicendum quod operari aliquem effectum contingit dupliciter, uno modo, per modum principalis agentis; alio modo, per modum instrumenti. Primo igitur modo solus Deus operatur interiorem effectum sacramenti. Tum quia solus Deus illabitur animae, in qua sacramenti effectus consistit. Non autem potest aliquid immediate operari ubi non est. Tum quia gratia, quae est interior sacramenti effectus, est a solo Deo, ut in secunda parte habitum est. Character etiam, qui est interior quorundam sacramentorum effectus, est virtus instrumentalis, quae manat a principali agente, quod est Deus. Secundo autem modo homo potest operari ad interiorem effectum sacramenti, inquantum operatur per modum ministri. Nam eadem ratio est ministri et instrumenti, utriusque enim actio exterius adhibetur, sed sortitur effectum interiorem ex virtute principalis agentis, quod est Deus.Ссылаются нормы: Q64A1Respondeo, assert-h216210861814ddf2b3d90f1335d5fc0776d2ee852772b8637eaf63b1cb52b401
section/64-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cbec79bffc29c696fa2c42da86f8df21d1870355bfaee11f2565ba99cf1cf64cLA
Sed contra est quod dicitur Rom. VIII, Deus qui iustificat. Cum igitur interior effectus omnium sacramentorum sit iustificatio, videtur quod solus Deus operetur interiorem effectum sacramenti.Ссылаются нормы: assert-hde6c396ca9908be16f08d5fc65bd96aff545f21c6ff01fcca545be1dfaf3ebd4
section/64-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e2ee652d4419a436924ac145c20dbf2c391e0714f99fe8bdd9ded2bd151f3b14LA
Ad primum ergo dicendum quod illa quae aguntur in sacramentis per homines instituta, non sunt de necessitate sacramenti, sed ad quandam solemnitatem, quae adhibetur sacramentis ad excitandam devotionem et reverentiam in his qui sacramenta suscipiunt. Ea vero quae sunt de necessitate sacramenti, sunt ab ipso Christo instituta, qui est Deus et homo. Et licet non omnia sint tradita in Scripturis, habet tamen ea Ecclesia ex familiari apostolorum traditione, sicut apostolus dicit, I Cor. XI, cetera cum venero disponam.Ссылаются нормы: Q64A2Ad1, assert-hb35386f9cfb410dd90052377945f82a7f0fbac381ed3c9c093cf3b20ee9791ca
section/64-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fefaa7ac67f0f99ef5138349e3ff3c7c044996da8098a6dda7abd6aec8a33e5eLA
Ad secundum dicendum quod res sensibiles aptitudinem quandam habent ad significandum spirituales effectus ex sui natura, sed ista aptitudo determinatur ad specialem significationem ex institutione divina. Et hoc est quod Hugo de sancto Victore dicit, quod sacramentum ex institutione significat. Praeelegit tamen Deus quasdam res aliis ad significationes sacramentales, non quia ad eas contrahatur eius affectus, sed ut sit convenientior significatio.Ссылаются нормы: Q64A2Ad2, assert-h4ea31c9dab2e7dae613adf094844be5303f1719d7e01f8c82e21db46a6058dbd
section/64-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9f96e9eb4655db3f92bfc8e781afe05d7792f1ebe9712b42acc8a9ae366e5afcLA
Ad tertium dicendum quod apostoli, et eorum successores, sunt vicarii Dei quantum ad regimen Ecclesiae institutae per fidem et fidei sacramenta. Unde, sicut non licet eis constituere aliam Ecclesiam, ita non licet eis tradere aliam fidem, neque instituere alia sacramenta, sed per sacramenta quae de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt, dicitur esse fabricata Ecclesia Christi.Ссылаются нормы: Q64A2Ad3, assert-haebc1d9c9ccda712d3072239785a47a56be5745954f583e29d7aea6870ac6d79
section/64-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dbde565a9680719e17194982d578af415af6b0ac850807e798d46f37fcfe7f47LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacramenta non sint solum ex institutione divina. Ea enim quae sunt divinitus instituta, traduntur nobis in sacra Scriptura. Sed quaedam aguntur in sacramentis de quibus nulla fit mentio in sacra Scriptura, puta de chrismate quo homines confirmantur, et de oleo quo sacerdotes inunguntur, et de multis aliis, tam verbis quam factis, quibus utimur in sacramentis. Non ergo sacramenta sunt solum ex institutione divina.Ссылаются нормы: Q64A2Obiectio1, assert-h19a3989a1127323b1e9e8299c4902bafab27e9ea2ea3e8fd70fd241032555010, assert-h1b71539454c933e04871f53f164f8a28214012d1f625d7858ed261e8093dfd5c
section/64-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:39086e07321dbbe0e498e8796df554754cd0ec5a126de2b3e6b4e1d938bfaffeLA
Praeterea, sacramenta sunt quaedam signa. Res autem sensibiles naturaliter quaedam significant. Nec potest dici quod Deus quibusdam significationibus delectetur, et non aliis, quia ipse omnia quae fecit approbat. Hoc autem proprium videtur esse Daemonum, ut quibusdam signis ad aliquid alliciantur, dicit enim Augustinus, XXI de Civ. Dei, illiciuntur Daemones per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit, delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis. Non ergo videtur quod sacramenta indigeant esse ex institutione divina.Ссылаются нормы: Q64A2Obiectio2, assert-h05fb057ee5e88028c25dc59a36565b4a18ee1defc96257714e776246fed46c33
section/64-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a0afdf6ad59b8f7761af1c9e498f7ba7e58be6a2666286c3e3ac1062eab399faLA
Praeterea, apostoli vicem Dei gesserunt in terris, unde apostolus dicit, II Cor. II, nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, idest, ac si ipse Christus donasset. Sic ergo videtur quod apostoli, et eorum successores, possint nova sacramenta instituere.Ссылаются нормы: Q64A2Obiectio3, assert-he63ce2d03ec6e7b8c839dba39f363b4c6cdec0669bd7a07ed4085d2984c35a9a
section/64-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1ec335c7791f20f5a0a223a5060c44e16f758543447a30140765c5391313aca8LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, sacramenta instrumentaliter operantur ad spirituales effectus. Instrumentum autem habet virtutem a principali agente. Agens autem respectu sacramenti est duplex, scilicet instituens sacramentum; et utens sacramento instituto, applicando scilicet ipsum ad inducendum effectum. Virtus autem sacramenti non potest esse ab eo qui utitur sacramento, quia non operatur nisi per modum ministerii. Unde relinquitur quod virtus sacramenti sit ab eo qui instituit sacramentum. Cum igitur virtus sacramenti sit a solo Deo, consequens est quod solus Deus sit sacramentorum institutor.Ссылаются нормы: Q64A2Respondeo, assert-h7968c19ece37159ea7441e1ee0c78001d8428b4e3bd9b79d4bb400af964cf3e3
section/64-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3cd2e5bdf407013737a914536f9ff68ecbc9b216619c0bfd11decaa9678174ebLA
Sed contra est quod ille instituit aliquid qui dat ei robur et virtutem, sicut patet de institutoribus legum. Sed virtus sacramenti est a solo Deo, ut ex dictis patet. Ergo solus Deus potest instituere sacramentum.Ссылаются нормы: assert-h8a0c982916b9c2bc3922a66337ab77a87b80d2d2070b561494fa803d279b02af
section/64-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 10
la · official · sha256:f0f75aba655025a3a71a4ca31f3212fc7644f73fcfc05b0e9336a9d875a33e24LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta, utraque enim pars obiectionum vera est, ut dictum est, secundum aliquid.Ссылаются нормы: Q64A3Ad1, Q64A3Ad2, Q64A3Ad3, Q64A3Ad4, Q64A3Ad5, assert-h6703b34d1e9e782f9766677000ef145364038ccd6099e8f3282ec61ea1f2cabe, assert-h9a30f3a58184b920b71acacff692ba5000ee186494e4dceb92082d91b7ae3bd6, assert-hbdbc63f77ef6dc6974c71a780bf35208a312f53e77fe36487f18cca8a9a0432a, assert-hbf6074e9604207696589163266a09b5a277ab4d6becc502e8ad1d87d1c8d0c99, assert-hc57eb44c6c16acf909c56ce73bf7e7a238d5454a2b4b3faa88f5f4fc9e4f360c
section/64-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4221af4e2cf087b2b7164b0ade5bab08140b8d274f1b047adf821fa4f00d3e97LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, habuit potestatem operandi interiorem effectum sacramentorum dicit enim Ioannes Baptista, ut habetur Ioan. I, qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Sed baptizare in spiritu sancto est interius gratiam spiritus sancti conferre. Spiritus autem sanctus descendit super Christum inquantum homo, non inquantum Deus, quia sic ipse dat spiritum sanctum. Ergo videtur quod Christus, secundum quod homo, habuit potestatem interiorem effectum sacramentorum causandi.Ссылаются нормы: Q64A3Obiectio1, assert-h00812eacdbc1850edb6181dce339eb4596e317ac01abca535b531c2d2cd42efe, assert-hca5c296746bdd05bbad30200e1295ff3f1519bbd2037deeb53fd5b1a4b0f9bc9
section/64-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:90da7e216186ea724a9c542537234359722eee5af646dab67d8b9ba5945039d8LA
Praeterea, Matth. IX dominus dicit, sciatis quod filius hominis habet in terra potestatem dimittendi peccata. Sed remissio peccatorum est interior effectus sacramenti. Ergo videtur quod Christus, secundum quod homo, interiorem effectum sacramentorum operatur.Ссылаются нормы: Q64A3Obiectio2, assert-h09220d5353d85ddf583e74df3469b25768e93958b0046ba0892ab1f61a8799af, assert-h6f560a07dae6f3594dee5ff139b28117f820df3b1b41663d6fdc64d0160d3d9f
section/64-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b0af5a24dae175fe0c3e62e22ab06f5dc7e7cdcbe5358ff3af8009b66a875b22LA
Praeterea, institutio sacramentorum pertinet ad eum qui tanquam principale agens operatur ad interiorem sacramenti effectum. Manifestum est autem quod Christus sacramenta instituit. Ergo ipse est qui interius operatur sacramentorum effectum.Ссылаются нормы: Q64A3Obiectio3, assert-h156f7a4be85b840b469e97305767b38188b591c292d3b278aaad4a94b8580ab5
section/64-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ac5e497540e2088d93b751d81ad393492d2072f612a6c2e436bc3b8ce522ec7dLA
Praeterea, nullus potest sine sacramento effectum sacramenti conferre, nisi propria virtute sacramenti effectum operetur. Sed Christus sine sacramento contulit sacramenti effectum, ut patet in Magdalena, cui dixit, dimittuntur tibi peccata. Ergo videtur quod Christus, secundum quod homo, operetur interiorem sacramenti effectum.Ссылаются нормы: Q64A3Obiectio4, assert-h47cf83465a134fd4c4a7983689356991ec442a3d382d65039ea68b10ac476899, assert-hafe4d8f0950f64b59b3e5c1909d8c8f36e9a11ee3ec2861abe9b9cb7aab273e2
section/64-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:643b3d91e05ff5abb5b8214a1835921d6a62fc7a72b51cb3896515e41c0000c2LA
Praeterea, illud in cuius virtute sacramentum operatur, est principale agens ad interiorem effectum. Sed sacramenta habent virtutem ex passione Christi et invocatione nominis eius, secundum illud I Cor. I, nunquid Paulus pro vobis crucifixus est? Aut in nomine Pauli baptizati estis? Ergo Christus, inquantum homo, operatur interiorem sacramenti effectum.Ссылаются нормы: Q64A3Obiectio5, assert-h5019ce1052be4ac688d101502b1ac2da0690b6b772609cca0b86d83672c6b967, assert-hd986f94b6ef2ddedd8cc3076792c54ba952d09bb9640b9793beb31b8b845014e
section/64-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9c99294132cd2fe7f6588aa04f43ee14438cd7c8453b3fb571cce3229e1806c6LA
Respondeo dicendum quod interiorem sacramentorum effectum operatur Christus et secundum quod est Deus, et secundum quod est homo, aliter tamen et aliter. Nam secundum quod est Deus, operatur in sacramentis per auctoritatem. Secundum autem quod est homo, operatur ad interiores effectus sacramentorum meritorie, et efficienter, sed instrumentaliter. Dictum est enim quod passio Christi, quae competit ei secundum humanam naturam, causa est nostrae iustificationis et meritorie, et effective, non quidem per modum principalis agentis, sive per auctoritatem, sed per modum instrumenti, inquantum humanitas est instrumentum divinitatis eius, ut supra dictum est. Sed tamen, quia est instrumentum coniunctum divinitati in persona, habet quandam principalitatem et causalitatem respectu instrumentorum extrinsecorum, qui sunt ministri Ecclesiae et ipsa sacramenta, ut ex supra dictis patet. Et ideo, sicut Christus, inquantum Deus, habet potestatem auctoritatis in sacramentis, ita, inquantum homo, habet potestatem ministerii principalis, sive potestatem excellentiae. Quae quidem consistit in quatuor. Primo quidem, in hoc quod meritum et virtus passionis eius operatur in sacramentis, ut supra dictum est. Et quia virtus passionis copulatur nobis per fidem, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius, quam fidem per invocationem nominis Christi protestamur, ideo, secundo, ad potestatem excellentiae quam Christus habet in sacramentis, pertinet quod in eius nomine sacramenta sanctificantur. Et quia ex institutione sacramenta virtutem obtinent, inde est quod, tertio, ad excellentiam potestatis Christi pertinet quod ipse, qui dedit virtutem sacramentis, potuit instituere sacramenta. Et quia causa non dependet ab effectu, sed potius e converso, quarto, ad excellentiam potestatis Christi pertinet quod ipse potuit effectum sacramentorum sine exteriori sacramento conferre.Ссылаются нормы: Q64A3Respondeo, assert-he292f4cea8cf7aa47b3c7c84d77d7887c547fbd7cd0d111d460689e689dbbf08
section/64-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c42b0d6c70421a1a90c28b7aba08897e9f17a0df9dc92bc2fb7e7d640dfb6ec6LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sacramentis divina virtus secretius operatur salutem. Divina autem virtus est Christi secundum quod est Deus, non autem secundum quod est homo. Ergo Christus non operatur interiorem sacramenti effectum secundum quod est homo, sed secundum quod est Deus.Ссылаются нормы: assert-h07e54c127d6fe0c5732ca44fd698fd2f8ef5b84d1a82741f1959961c27adf529
section/64-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:054739af3e5f7cd2bae150eac55aea91bd3693bd9afc23c9665ab54a5e5fa614LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus non ex invidia praetermisit potestatem excellentiae ministris communicare, sed propter fidelium utilitatem, ne in homine spem ponerent, et essent diversa sacramenta, ex quibus divisio in Ecclesia oriretur; sicut apud illos qui dicebant, ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ut dicitur I Cor. I.Ссылаются нормы: Q64A4Ad1, assert-h8e8d960a37ac06e3e36908eba03c75e0713ef60093f5b4406f98a9853d04cc84
section/64-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:12d69209d66ed266dfc255508f2b05b994104471e8c2764502bcd9a0f9b78beaLA
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de potestate auctoritatis, quae convenit Christo secundum quod est Deus. Licet et potestas excellentiae possit auctoritas nominari per comparationem ad alios ministros. Unde super illud I Cor. I, divisus est Christus? Dicit Glossa quod potuit eis dare auctoritatem Baptismi, quibus contulit ministerium.Ссылаются нормы: Q64A4Ad2, assert-hf62c9c81cb32b019b761c36a2116cd68e79144bc4e84463aafc1a8c2aaf3a454
section/64-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:66f879ba229a2f7880b833f7f25f27e41cece0d8dd31bae2a56897f14407ddbfLA
Ad tertium dicendum quod ad hoc inconveniens evitandum, ne scilicet multa capita in Ecclesia essent, Christus noluit potestatem suae excellentiae ministris communicare. Si tamen communicasset, ipse esset caput principaliter, alii vero secundario.Ссылаются нормы: Q64A4Ad3, assert-hb64388034a8e3c8cc7120a95e1f0aaf543466477ec23f4dbe80f4f49de23617a
section/64-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:388b02335b8a442b0b258d95e1b37783df88a1d9757029a5ca3109110e351420LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus potestatem suam quam habuit in sacramentis, non potuerit ministris communicare. Ut enim argumentatur Augustinus, contra Maximinum, si potuit et non voluit, invidus fuit. Sed invidia longe fuit a Christo, in quo fuit summa plenitudo caritatis. Ergo, cum Christus non communicaverit suam potestatem ministris, videtur quod non potuerit communicare.Ссылаются нормы: Q64A4Obiectio1, assert-h0aea4532235b24fbb1a46a88091c80e2aedf69490a8ce7460a217a10637134c4, assert-hc308d0b9ddacd1e3969ea71b20c4f46975d4314e14e77b677d29044f53bb0f50
section/64-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9917c15ee186598a3d238373780d6d32382953ee69f41a104e1b6c4e6fa01f47LA
Praeterea, super illud Ioan. XIV, maiora horum faciet, dicit Augustinus, prorsus maius hoc esse dixerim, scilicet ut ex impio iustus fiat, quam creare caelum et terram. Sed Christus non potuit communicare suis discipulis quod crearent caelum et terram. Ergo neque quod iustificent impium. Cum igitur iustificatio impii fiat per potestatem Christi quam habet in sacramentis, videtur quod potestatem suam quam habet in sacramentis, non potuerit ministris communicare.Ссылаются нормы: Q64A4Obiectio2, assert-h7ce15e3b200d597a24cd94c2d9e826cf3ad0188e9875598655ead0d8d2fc74fa, assert-hd3b54e8933f4c9202a04c3a8e53d3236400bf0ba044ad504a77d81fe7f3631c2
section/64-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:19efa9a7db7bba8e8f537280390a56b47544d6c1c7a2441c48546e5d8a0947ecLA
Praeterea, Christo inquantum est caput Ecclesiae, competit ut ab ipso gratia derivetur ad alios, secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius omnes accepimus. Sed hoc non fuit aliis communicabile, quia sic Ecclesia esset monstruosa, multa capita habens. Ergo videtur quod Christus suam potestatem non potuerit ministris communicare.Ссылаются нормы: Q64A4Obiectio3, assert-h055669950fa5d655213ff5618f31a80fbf5912bb5a3f04b1f61a80a67ae33ba8, assert-h6202b8ee7b35839bbefea5d209fe4eea9a7f9e1409d30b9aee335584e3cd6b17
section/64-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:416e9d619e4c150b66a542e6c4b657a0745a3ee7ce3673eb9eb9d9c7b5e7d413LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus in sacramentis habuit duplicem potestatem. Unam auctoritatis, quae competit ei secundum quod Deus. Et talis potestas nulli creaturae potuit communicari, sicut nec divina essentia. Aliam potestatem habuit excellentiae, quae competit ei secundum quod homo. Et talem potestatem potuit ministris communicare, dando scilicet eis tantam gratiae plenitudinem ut eorum meritum operaretur ad sacramentorum effectus; ut ad invocationem nominum ipsorum sanctificarentur sacramenta; et ut ipsi possent sacramenta instituere; et sine ritu sacramentorum effectum conferre solo imperio. Potest enim instrumentum coniunctum, quanto fuerit fortius, tanto magis virtutem suam instrumento separato tribuere, sicut manus baculo.Ссылаются нормы: Q64A4Respondeo, assert-hd81e980e5471a3df503eb402845b67ff632c3976e833363abfeb980d8ad3b329
section/64-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3e972be9e5cb185d7979f4c238587e63059a532845f549871d4013a0ec8f810dLA
Sed contra est quod, super illud Ioan. I, ego nesciebam eum, dicit Augustinus quod non noverat potestatem Baptismi ipsum dominum habiturum et sibi retenturum. Hoc autem non ignorasset Ioannes si talis potestas communicabilis non esset. Potuit ergo potestatem suam Christus ministris communicare.Ссылаются нормы: assert-hfe661fa0e5844687c7c4e46ad1c62cafecffcad11d8043dc7006db45b66f5aa8
section/64-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:626247c3554163edc35e12de51807622dd317528d10428ec217e615e6826f1c9LA
Ad primum ergo dicendum quod ministri Ecclesiae neque a peccatis mundant homines ad sacramenta accedentes, neque gratiam conferunt, sua virtute, sed hoc facit Christus sua potestate per eos sicut per quaedam instrumenta. Et ideo effectus consequitur in suscipientibus sacramenta non secundum similitudinem ministrorum, sed secundum configurationem ad Christum.Ссылаются нормы: Q64A5Ad1, assert-hea71684baf7eb8ccd0a089440018becc110b4b8cbac953b8fd2253fe5c2df55e
section/64-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6744860ca438b3d6d2bda50d6749c564ef804f149b6773a2b3667935d9d6b796LA
Ad secundum dicendum quod per caritatem membra Christi uniuntur suo capiti ut ab eo vitam recipiant, quia, ut dicitur I Ioan. III, qui non diligit, manet in morte. Potest autem aliquis operari per instrumentum carens vita, et a se separatum quantum ad corporis unionem, dummodo sit coniunctum per quandam motionem, aliter enim operatur artifex per manum, et aliter per securim. Sic igitur Christus operatur in sacramentis et per malos, tanquam per instrumenta carentia vita; et per bonos, tanquam per membra viventia.Ссылаются нормы: Q64A5Ad2, assert-hc40f49a532027005fec2c8db774e242ad29d0a852424555cbde424a2013d8486
section/64-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:07596183cb4db18bf77b3bda8228aef87e63fbaaf147ec2bd14616a0e51a0384LA
Ad tertium dicendum quod aliquid est debitum esse in sacramento dupliciter. Uno modo, sicut existens de necessitate sacramenti. Quod quidem si desit, non perficitur sacramentum, sicut si desit debita forma vel debita materia. Alio modo est aliquid debitum esse in sacramento secundum quandam decentiam. Et hoc modo debitum est ut ministri sacramentorum sint boni.Ссылаются нормы: Q64A5Ad3, assert-h3cb3c4dd524f247b06d9325c7f8fd026d46fd643bc36a1b945de3f6a411cb21d
section/64-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:773cfd2cea293478d894a889a145e5347734ae9c59924ca8142a7a456e28f4e1LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod per malos ministros sacramenta conferri non possint. Sacramenta enim novae legis ordinantur ad emundationem culpae et collationem gratiae. Sed mali, cum sint immundi, non possunt alios a peccato mundare, secundum illud Eccli. XXXIV, ab immundo quis mundabitur? Et etiam, cum gratiam non habeant, non videtur quod gratiam conferre possint, quia nullus dat quod non habet. Non ergo videtur quod per malos sacramenta conferri possint.Ссылаются нормы: Q64A5Obiectio1, assert-h408b0a90ecaa893cfc66ba7c2945f40f6bbb8ef0c0c3c79232ceb8705c55e2a5, assert-h86a55e9012bc770972fd31ab926ee7516bb5caeefd5d3edfb7c10769f91c9eb1
section/64-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4b51862518df931cc677679e3a432f4ad9afcbaf815f3b1c8b0f07344122d12bLA
Praeterea, tota virtus sacramentorum derivatur a Christo, ut dictum est. Sed mali sunt praecisi a Christo, quia non habent caritatem, per quam membra capiti uniuntur, secundum illud I Ioan. IV, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Ergo videtur quod per malos sacramenta conferri non possint.Ссылаются нормы: Q64A5Obiectio2, assert-h1388cb6d2e4316ef97255d2f9d0fd6ab406f1d1044e111a6884c1362c4cf6252, assert-h51ac9858895e8fac03d0373899720529d61b758e25fc781a20362841edb5f0f0
section/64-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:700b4b142fe69c06b2fef357709cdf21609d546845a65085b27db379e845aa0cLA
Praeterea, si desit aliquid horum quae debitum est esse in sacramentis, non perficitur sacramentum, sicut si desit debita forma vel materia. Sed debitus minister sacramenti est ille qui caret macula peccati, secundum illud Levit. XXI, homo de semine tuo per familias qui habuit maculam, non offeret panes Deo tuo, nec accedet ad ministerium eius. Ergo videtur quod, si minister sit malus, nihil efficiatur in sacramento.Ссылаются нормы: Q64A5Obiectio3, assert-h2e00e8194b18a57e59b140fc35b6d426a90f182ca1258df46e27b8151365f6cc, assert-h61fc79a0411a69c57812ba15dd5dd8c696eb224a47a86b345ae6034023d9178e
section/64-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7d334d81ec3d30ff986d7508a2c77f9bff8a26efb47ec71476b74042b14c7c20LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ministri Ecclesiae instrumentaliter operantur in sacramentis, eo quod quodammodo eadem est ratio ministri et instrumenti. Sicut autem supra dictum est, instrumentum non agit secundum propriam formam, sed secundum virtutem eius a quo movetur. Et ideo accidit instrumento, inquantum est instrumentum, qualemcumque formam vel virtutem habeat, praeter id quod exigitur ad rationem instrumenti, sicut quod corpus medici, quod est instrumentum animae habentis artem, sit sanum vel infirmum; et sicut quod fistula per quam transit aqua, sit argentea vel plumbea. Unde ministri Ecclesiae possunt sacramenta conferre etiam si sint mali.Ссылаются нормы: Q64A5Respondeo, assert-hce59d8eff1591398fd987bbb667d50759bd09c2a04c1acf2c739d26c1c0d3c72
section/64-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:99bf574b0f7bcf58fa6c9734b67044e9935aa801bebb02e11f9a6290b67259d9LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super illud Ioan. I, super quem videris spiritum etc., quod non noverat Ioannes potestatem Baptismi ipsum dominum habiturum et sibi retenturum, sed ministerium plane transiturum in bonos et malos. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est dominus?Ссылаются нормы: assert-h4aed2b8e67153014299e2c76d06470f9849fd0d59debb87514065eac12414cab
section/64-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:024bdff2844ba6b83f589b7f1f3410ecb888ea22448916f80975dada266cfe71LA
Ad primum ergo dicendum quod opera caritatis non sunt aliqua consecratione sanctificata, sed ipsa pertinent ad iustitiae sanctitatem sicut quaedam iustitiae partes. Et ideo homo qui se exhibet Deo ministrum in operibus caritatis, si sit iustus, amplius sanctificabitur, si vero sit peccator, per hoc ad sanctitatem disponitur. Sed sacramenta in seipsis sanctificationem quandam habent per mysticam consecrationem. Et ideo praeexigitur in ministro sanctitas iustitiae, ut congruat suo ministerio. Et ideo incongrue agit et peccat, si in peccato existens ad tale ministerium accedat.Ссылаются нормы: Q64A6Ad1, assert-hd6db35580a8b9b1c84abcf834d0a9faa123914834c09ff77b73a3efd23e58517
section/64-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2364306d031ce65d9076714468d6c5263f98359c826b1a7452396b0ffd67b320LA
Ad secundum dicendum quod ille qui ad sacramenta accedit, suscipit quidem sacramentum a ministro Ecclesiae, non inquantum est talis persona, sed inquantum est Ecclesiae minister. Et ideo, quandiu ab Ecclesia toleratur in ministerio, ille qui ab eo suscipit sacramentum, non communicat peccato eius, sed communicat Ecclesiae, quae eum tanquam ministrum exhibet. Si vero ab Ecclesia non toleretur, puta cum degradatur vel excommunicatur vel suspenditur, peccat qui ab eo accipit sacramentum, quia communicat peccato ipsius.Ссылаются нормы: Q64A6Ad2, assert-h22833fa570ee030deec7dccf706e7401c1c0a7ff987f8454f9d3c44d760c445d
section/64-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:220c1dde2193b864ff5d622885ea1acfecec00e59033563da2789b4cf56a5cc9LA
Ad tertium dicendum quod ille qui est in peccato mortali, non est perplexus simpliciter, si ex officio ei incumbat sacramenta dispensare, quia potest poenitere de peccato et licite ministrare. Non est autem inconveniens quod sit perplexus supposito quodam, scilicet quod velit remanere in peccato. In articulo tamen necessitatis non peccaret baptizando in casu in quo etiam posset laicus dispensare. Sic enim patet quod non exhibet se ministrum Ecclesiae, sed subvenit necessitatem patienti. Secus autem est in aliis sacramentis, quae non sunt tantae necessitatis sicut Baptismus, ut infra patebit.Ссылаются нормы: Q64A6Ad3, assert-hb3952316c97a76b2c44060f69d4952f9cc64e96076d4152392ac8da2b82706fd
section/64-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:273af92a0d0cb2ef3b06cd485c37070335d723ccd6ebb29dac67919c0e317acfLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod mali ministrantes sacramenta non peccent. Sicut enim ministratur Deo in sacramentis, ita per opera caritatis, unde dicitur Heb. ult., beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus. Sed mali non peccant si ministrent Deo in operibus caritatis, quinimmo hoc est consulendum, secundum illud Dan. IV, consilium meum regi placeat, peccata tua eleemosynis redime. Ergo videtur quod mali non peccent in sacramentis ministrando.Ссылаются нормы: Q64A6Obiectio1, assert-h54377d821be18bffff362666b1401f0fc1c10bd4596dd16021e3b6b6e90f2ab0, assert-h7ddbb65d66a00d74dce37e4cfe6884eea2ae6e3cab06bb154ca1ce23c50bbe3b
section/64-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:85a5237ec13f133f3099ab824a8ccf934b91c03d10137ab4de4fd90e1964d0e3LA
Praeterea, quicumque communicat alicui in peccato, etiam ipse est reus peccati, secundum illud Rom. I, dignus est morte non solum qui peccatum agit, sed etiam qui consentit facientibus. Sed si mali ministri peccent sacramenta ministrando, illi qui ab eis sacramenta recipiunt, eis in peccato communicant. Ergo etiam ipsi peccarent. Quod videtur inconveniens.Ссылаются нормы: Q64A6Obiectio2, assert-h0c7753af03ce63c426cfd17e51f7991bfb49573b438709cb0e5f3e2dadb26eb6, assert-he100a4ff8ddcf87f0c76996684858e20524de346bf1bd378bb2531b3588086b3
section/64-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1be063cb23e3f1b8e1c41e9a1e118c71d15771ef36d3de2698a6c626b5712abcLA
Praeterea, nullus videtur esse perplexus, quia sic homo cogeretur desperare, quasi non posset peccatum evadere. Sed si mali peccarent sacramenta tradendo, essent perplexi, quia etiam quandoque peccarent si sacramenta non traderent, puta cum eis ex officio incumbit necessitas; dicitur enim I Cor. IX, vae mihi est si non evangelizavero, necessitas enim mihi incumbit. Quandoque etiam propter periculum, sicut si puer, in periculo mortis existens, offeratur alicui peccatori baptizandus. Ergo videtur quod mali non peccent sacramenta ministrando.Ссылаются нормы: Q64A6Obiectio3, assert-h12bbbee49903f146a944c6faa27139d4ff05c03c0959f092cbc90b0aa176c1d8, assert-hdcba7b648eaf8557312e3443ac605df6b47f8a34af1894ffac72910bb12bc20a
section/64-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fb7e7bc92b7b0848260197c36d16eedaac0ec91a13eeeb764b518c2b43b34e0fLA
Respondeo dicendum quod aliquis in agendo peccat ex hoc quod operatur non secundum quod oportet, ut patet per philosophum, in libro Ethicorum. Dictum est autem conveniens esse ut sacramentorum ministri sint iusti, quia ministri debent domino conformari, secundum illud Levit. XIX, sancti eritis, quoniam ego sanctus sum; et Eccli. X, secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Et ideo non est dubium quin mali exhibentes se ministros Dei et Ecclesiae in dispensatione sacramentorum, peccent. Et quia hoc peccatum pertinet ad irreverentiam Dei et contaminationem sanctorum, quantum est ex parte ipsius hominis peccatoris, licet sancta secundum seipsa incontaminabilia sint, consequens est quod tale peccatum ex genere suo est mortale.Ссылаются нормы: Q64A6Respondeo, assert-h4c6852028002efe625d48305d863fe9e3e8d0bc124316d8743fcea5ff0c830cc
section/64-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:dbd69dc5f59fef32c38314478e5b5e17ff9e52852723f74b5314e24f14cf73b3LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, I cap. Eccles. Hier., quod malis non est fas neque tangere symbola, idest sacramentalia signa. Et in epistola ad Demophilum dicit, talis, scilicet peccator, audax videtur sacerdotalibus manum imponens; et non timet neque verecundatur, divina praeter dignitatem exequens, et Deum putans ignorare quod ipse in seipso cognovit; et decipere existimat falso nomine patrem ab ipso appellatum; et audet immundas infamias non dicam orationes, super divina signa Christiformiter enuntiare.Ссылаются нормы: assert-h9a519dd8e98a2d346322a4f0b5cc96f16752df92ad614dad1fd6c5c87b16047c
section/64-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:036a3f8fc31b70911f65c58ce3c13a5d2968c638369ba3a33378ce9f3e3e9523LA
Ad primum ergo dicendum quod illud quod faciunt homines inferiori modo, scilicet per sacramenta sensibilia, quae sunt proportionata naturae ipsorum, faciunt Angeli, tanquam superiores ministri, superiori modo, scilicet invisibiliter purgando, illuminando et perficiendo.Ссылаются нормы: Q64A7Ad1, assert-h340b348c6b788f2cf421fa92e29b9ed49d02fe09d401ba6feab40d0fc25dc24d
section/64-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ae5c4f0d78d9ca0d86d9c441c9e04fb852ee8fa84e4b924b2761c2e8fa8448c5LA
Ad secundum dicendum quod sancti qui sunt in caelo, sunt similes Angelis quantum ad participationem gloriae, non autem quantum ad conditionem naturae. Et per consequens neque quantum ad sacramenta.Ссылаются нормы: Q64A7Ad2, assert-h0a0e9a5bc27f8c447f1f304ab617459d2972fd87a997fd84712b1c31085eabc4
section/64-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3532c4c50ea36cba95cf68361b97865cf77628e4c47303ac452502e67506d265LA
Ad tertium dicendum quod mali homines non habent quod possint ministrare in sacramentis ex hoc quod per malitiam sunt membra Diaboli. Et ideo non sequitur quod Diabolus, qui est eorum caput, magis hoc possit.Ссылаются нормы: Q64A7Ad3, assert-ha2f8440f28d63a099c46aaec8ea3daeae41f9196d602f6cc8239f7d791cc73aa
section/64-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0a0945c8180f7a3eebab70c14a0adc22d62cad260d85e2c9cc35161d34a8ac9eLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Angeli possent sacramenta ministrare. Quidquid enim potest minister inferior, potest et superior, sicut quidquid potest diaconus, potest et sacerdos, sed non convertitur. Sed Angeli sunt superiores ministri in ordine hierarchico quam etiam quicumque homines, ut patet per Dionysium, in libro Cael. Hier. Ergo, cum homines possint ministrare in sacramentis, videtur quod multo magis Angeli.Ссылаются нормы: Q64A7Obiectio1, assert-h09990cde40b60ebaa62eae1c936a92f3f56c6cb8e93b2d35f1779639c774918b, assert-h5bf7c3c50593c1e58555083d77a0aab7c685dd933179e24d3e99e1c79464b976
section/64-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2b3c16ccff762c00e2a8478b0e1709eee9da528d9f8cd8072eba8f60b62dcc2fLA
Praeterea, homines sancti assimilantur Angelis in caelo, ut dicitur Matth. XXII. Sed aliqui sancti in caelo existentes possunt ministrare in sacramentis, quia character sacramentalis est indelebilis, ut dictum est. Ergo videtur quod etiam Angeli in sacris possint ministrare.Ссылаются нормы: Q64A7Obiectio2, assert-h22e1f231acf0d02215a0fe052505da6767c3d48f24510e19ea30901718aaf2c3, assert-h811f578fcf9fcfaf889255e91a564a10ce688839a2405b2de1f125a8cd077f8c
section/64-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5c7e6da2af178ac862c3f28d02c1f40ae39a3d95c08a9f2a6e972b833bfd9dcbLA
Praeterea, sicut supra dictum est, Diabolus est caput malorum, et mali sunt membra eius. Sed per malos possunt dispensari sacramenta. Ergo videtur quod etiam per Daemones.Ссылаются нормы: Q64A7Obiectio3, assert-h642c2e8ebfcce2bfff429543299640858be5d65ada27b47e0912bf3eab01fdf6, assert-hed540671342cdc5c5eced9fd0297acdfa55d5685e6de0349f6e3b48ba6963406
section/64-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b603363783953c5ee1f8e27172d9957cc88bed1c46d5323a604f57d2d10a1628LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, tota virtus sacramentorum a passione Christi derivatur, quae est Christi secundum quod homo. Cui in natura conformantur homines, non autem Angeli, sed potius secundum passionem dicitur modico ab Angelis minoratus, ut patet Heb. II. Et ideo ad homines pertinet dispensare sacramenta et in eis ministrare, non autem ad Angelos. Sciendum tamen quod, sicut Deus virtutem suam non alligavit sacramentis quin possit sine sacramentis effectum sacramentorum conferre, ita etiam virtutem suam non alligavit Ecclesiae ministris, quin etiam Angelis possit virtutem tribuere ministrandi in sacramentis. Et quia boni Angeli sunt nuntii veritatis, si aliquod sacramentale ministerium a bonis Angelis perficeretur, esset ratum habendum, quia deberet constare hoc fieri voluntate divina, sicut quaedam templa dicuntur angelico ministerio consecrata. Si vero Daemones, qui sunt spiritus mendacii, aliquod sacramentale ministerium exhiberent, non esset ratum habendum.Ссылаются нормы: Q64A7Respondeo, assert-h5cd9e2498977d1003a35f738b8c1170ae6f19c59acd94c129a7719ea68db2374
section/64-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:db30fb3c3eb689bacac7fe0a302d728b3fe3b0a624a32db186e4d730da698c53LA
Sed contra est quod dicitur Heb. V, omnis pontifex, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum. Sed Angeli boni vel mali non sunt ex hominibus. Ergo ipsi non constituuntur ministri in his quae sunt ad Deum, idest in sacramentis.Ссылаются нормы: assert-hb82b1a2145cc064dd9b501085624c538d1ad7c129a30f6adfd53018d1abcdf96
section/64-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dd48fa7d369b433ae2309d7f47223b2db97cf5d6a6bf42515ae18873e0487acdLA
Ad primum ergo dicendum quod instrumentum inanimatum non habet aliquam intentionem respectu effectus, sed loco intentionis est motus quo movetur a principali agente. Sed instrumentum animatum, sicut est minister, non solum movetur, sed etiam quodammodo movet seipsum, inquantum sua voluntate movet membra ad operandum. Et ideo requiritur eius intentio, qua se subiiciat principali agenti, ut scilicet intendat facere quod facit Christus et Ecclesia.Ссылаются нормы: Q64A8Ad1, assert-hcdc60360f1da605ec42c90f02502f8db29c3d69670dca17f5c46132e650a2ab1
section/64-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:55ddaa485f3bd1be23187056111887886b5b6d097ee427740198d1b388d498d0LA
Ad secundum dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod requiritur mentalis intentio in ministro, quae si desit, non perficitur sacramentum. Sed hunc defectum in pueris, qui non habent intentionem accedendi ad sacramentum, supplet Christus, qui interius baptizat. In adultis autem, quia intendunt sacramenta suscipere, supplet illum defectum fides et devotio. Sed hoc satis posset dici quantum ad ultimum effectum, qui est iustificatio a peccatis, sed quantum ad effectum qui est res et sacramentum, scilicet quantum ad characterem, non videtur quod per devotionem accedentis possit suppleri; quia character nunquam imprimitur nisi per sacramentum. Et ideo alii melius dicunt quod minister sacramenti agit in persona totius Ecclesiae, cuius est minister; in verbis autem quae proferuntur, exprimitur intentio Ecclesiae; quae sufficit ad perfectionem sacramenti, nisi contrarium exterius exprimatur ex parte ministri et recipientis sacramentum.Ссылаются нормы: Q64A8Ad2, assert-hec8a9e587a5dec026254cd72fa93619532031338016c9c1ae86f38e5f98614e3
section/64-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4fdd70325371196dac175bb8d2d15f737fc0466b371660deb7fbad6dfff18e72LA
Ad tertium dicendum quod, licet ille qui aliud cogitat, non habeat actualem intentionem, habet tamen habitualem, quae sufficit ad perfectionem sacramenti, puta si, cum sacerdos accedit ad baptizandum, intendit facere circa baptizandum quod facit Ecclesia. Unde, si postea in ipso exercitio actus cogitatio eius ad alia rapiatur, ex virtute primae intentionis perficitur sacramentum. Quamvis studiose curare debeat sacramenti minister ut etiam actualem intentionem adhibeat. Sed hoc non totaliter est positum in hominis potestate, quia praeter intentionem, cum homo vult multum intendere, incipit alia cogitare; secundum illud Psalmi, cor meum dereliquit me.Ссылаются нормы: Q64A8Ad3, assert-h1f080ca8dceae60992528928f59d583c70255047034f52f99358e1120dcd7c89
section/64-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4c1668db29f13425e5ac4c46575e094929e4151da8acb01cd41737eabce4e805LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod intentio ministri non requiratur ad perfectionem sacramenti. Minister enim in sacramento instrumentaliter operatur. Sed actio non perficitur secundum intentionem instrumenti, sed secundum intentionem principalis agentis. Ergo intentio ministri non requiritur ad perfectionem sacramenti.Ссылаются нормы: Q64A8Obiectio1, assert-h6da033af187196765209f3b2801e141de699d4257ef645fe9a9806e7862fde83, assert-hf41ffe1ff3b3e3dcc0fa0072bba81c724c2ca00ffda09c20852b6cf8f3a7e425
section/64-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e2355f9e52a708b5d93849d315e60a68a7dfba0a92e2740488c76615c040222dLA
Praeterea, non potest homini esse nota intentio alterius. Si igitur intentio ministri requiratur ad perfectionem sacramenti, non posset homini ad sacramentum accedenti esse notum quod sacramentum suscepisset. Et ita non posset habere certitudinem salutis, praecipue cum quaedam sacramenta sint de necessitate salutis, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q64A8Obiectio2, assert-h4b0214f205668c53d58779af134e038247985c0accaaf8607322d799c3189720
section/64-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bb2fd4b89d40e1a522caf3aac78a9336e41df22130ae19331e838603132f7d61LA
Praeterea, intentio hominis non potest esse ad id circa quod non est attentus. Sed aliquando illi qui in sacramentis ministrant, non attendunt ad ea quae dicunt vel faciunt, alia cogitantes. Ergo, secundum hoc, non perficitur sacramentum, propter intentionis defectum.Ссылаются нормы: Q64A8Obiectio3, assert-h2d61213bbc50d9463096639b21b4db9aca3fa5a754961abdd3735e96f75c34fd, assert-h6ffe4f5c297a38948402256ff34ac1b83fab2979fe25977d42671eeb8070d884
section/64-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4de77984e3a25a84f683bf4e40b93f6779eb4032060962f7f45abb4bd48b7581LA
Respondeo dicendum quod, quando aliquid se habet ad multa, oportet quod per aliquid determinetur ad unum, si illud effici debeat. Ea vero quae in sacramentis aguntur, possunt diversimode agi, sicut ablutio aquae, quae fit in Baptismo, potest ordinari et ad munditiam corporalem, et ad sanitatem corporalem, et ad ludum et ad multa alia huiusmodi. Et ideo oportet quod determinetur ad unum, idest ad sacramentalem effectum, per intentionem abluentis. Et haec intentio exprimitur per verba quae in sacramentis dicuntur, puta cum dicit, ego te baptizo in nomine patris, et cetera.Ссылаются нормы: Q64A8Respondeo, assert-h320fdc288bd7b7daea9606f1ea0a9c4145ce71fecb64ebbf8a88efa978336b46
section/64-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9efc88581c6969a5fe128bd579c421d5f678e93b72ef7fd1b1aa8fd3bdfb43bfLA
Sed contra est quod ea quae sunt praeter intentionem, sunt casualia. Quod non est dicendum de operatione sacramentorum. Ergo sacramenta requirunt intentionem ministri.Ссылаются нормы: assert-h4006343582c79ae6ee19f2cd079238ee0be949b463bfbaecff37b327ad19fe14
section/64-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f9ea326c7198961b42d1db2a9111fe66ede65cf8690b0be37da0fe50967a18b0LA
Ad primum ergo dicendum quod potest contingere quod aliquis patiatur defectum fidei circa aliquid aliud, et non circa veritatem sacramenti quod exhibet, puta si aliquis credat iuramentum esse in omni casu illicitum, et tamen credat Baptismum efficaciam habere ad salutem. Et sic talis infidelitas non impedit intentionem conferendi sacramentum. Si vero patiatur fidei defectum circa ipsum sacramentum quod exhibet, licet credat per id quod agitur exterius nullum sequi interiorem effectum, non tamen ignorat quod Ecclesia Catholica intendit per huiusmodi quae exterius aguntur, sacramentum praebere. Unde, non obstante infidelitate, potest intendere facere id quod facit Ecclesia, licet existimet id nihil esse. Et talis intentio sufficit ad sacramentum, quia, sicut supra dictum est, minister sacramenti agit in persona totius Ecclesiae, ex cuius fide suppletur id quod deest fidei ministro.Ссылаются нормы: Q64A9Ad1, assert-h64950ae5ea43e480f28c05c3cd40db07bbd3bea84bead36345007504b142a1e7
section/64-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e9071e3d0c2024e3691e25a439ed437363ae3e43e2a9b0ed9687d72a298be59aLA
Ad secundum dicendum quod haereticorum quidam in collatione sacramentorum formam Ecclesiae non servant. Et tales neque sacramentum conferunt, neque rem sacramenti. Quidam vero servant Ecclesiae formam. Et tales conferunt quidem sacramentum, sed non conferunt rem sacramenti. Et hoc dico, si sunt manifeste ab Ecclesia praecisi. Quia ex hoc ipso quod aliquis accipit sacramenta ab eis, peccat, et per hoc impeditur ne effectum sacramenti consequatur. Unde Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, firmissime tene, et nullatenus dubites, extra Ecclesiam baptizatis, si ad Ecclesiam non redierint, Baptismo cumulari perniciem. Et per hunc modum dicit Leo Papa in sede Alexandrina sacramentorum lumen esse extinctum, scilicet, quantum ad rem sacramenti, non autem quantum ad ipsum sacramentum. Cyprianus autem nec sacramentum conferre haereticos credebat, sed in hoc eius sententia non tenetur. Unde Augustinus dicit, martyrem Cyprianum, qui apud haereticos vel schismaticos datum Baptismum nolebat cognoscere, tanta merita, usque ad triumphum martyrii, secuta sunt, ut caritatis qua excellebat luce obumbratio illa fugaretur, et, si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur.Ссылаются нормы: Q64A9Ad2, assert-h75421fa214e8c5f7da6c571a1cb5c2d0a8ff99efe922960b0ae19bbc7c50bf46
section/64-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c1b04480d29c616997a1ebda61430e0718e014d19f5552fd95d18e961efb0eb5LA
Ad tertium dicendum quod potestas ministrandi sacramenta pertinet ad spiritualem characterem, qui indelebilis est, ut ex supra dictis patet. Et ideo per hoc quod aliquis ab Ecclesia suspenditur vel excommunicatur, vel etiam degradatur, non amittit potestatem conferendi sacramentum, sed licentiam utendi hac potestate. Et ideo sacramentum quidem confert, sed tamen peccat conferendo. Et similiter ille qui ab eo accipit sacramentum, et sic non percipit rem sacramenti, nisi forte per ignorantiam excusetur.Ссылаются нормы: Q64A9Ad3, assert-h8ea4215ec5a21a6ca241ab474ac5894244e3da6ac7f1ebb3cecbda6aaf0c2d58
section/64-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b75eaa339dc0156c3ba1f47d2eb8c647a87805fda275d3915470a3361340228fLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod fides ministri sit de necessitate sacramenti. Sicut enim dictum est, intentio ministri est necessaria ad sacramenti perfectionem. Sed fides intentionem dirigit, ut Augustinus dicit, contra Iulianum. Ergo, si desit vera fides in ministro, non perficitur sacramentum.Ссылаются нормы: Q64A9Obiectio1, assert-h118bee5187b3d7d67daf669115b0d94cdd8718bca21be7a371b6157645c5ed13, assert-h85aba42d33cc4d24eb885532de0d76c86eb96cadcc9e06d025c49bba50243bc4
section/64-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2751e179668f80f2d9f8b2bf16c38181fc96fb4ad7545262b05df50f22f0a870LA
Praeterea, si minister Ecclesiae veram fidem non habeat, videtur esse haereticus. Sed haeretici, ut videtur, non possunt sacramenta conferre. Dicit enim Cyprianus, in epistola contra haereticos, omnia quaecumque faciunt haeretici, carnalia sunt et inania et falsa, ita ut nihil eorum quae illi gesserint, a nobis debeat probari. Et Leo Papa dicit, in epistola ad Leonem Augustum, manifestum est per crudelissimam et insanissimam vesaniam in Alexandrina sede omnium caelestium sacramentorum lumen extinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et paricidalibus manibus impiorum omnia sese subtraxere mysteria. Ergo vera fides ministri est de necessitate sacramenti.Ссылаются нормы: Q64A9Obiectio2, assert-hca5ac0712c25f22e05eb4c311fb876eb39bb8e01480989a462af39a92bfe496a, assert-he575b2fbe8090d2f72586dcfb998da3d8467fd65e7f6fda0617489525051c973
section/64-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8f53d3df629f52659d3f762088263748c185d7c20df3672d570f382c65d5ebe2LA
Praeterea, illi qui non habent veram fidem, videntur esse per excommunicationem ab Ecclesia separati, dicitur enim in secunda canonica Ioannis, si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave dixeritis ei; et Tit. III, haereticum hominem, post primam et secundam correctionem, devita. Sed excommunicatus non videtur conferre posse Ecclesiae sacramentum, cum sit ab Ecclesia separatus, ad cuius ministerium pertinet sacramentorum dispensatio. Ergo videtur quod vera fides ministri sit de necessitate sacramenti.Ссылаются нормы: Q64A9Obiectio3, assert-hdb52a8c6923d8abdedc41c9f4b0dfb6406309d2b2cfe17ed5a2996f667256152, assert-hf570e791dffb46356759f778833fb538f7b3d7ed7ee026af9b3ac296697e93ff
section/64-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2fea09435d6e20a48cdbe188e29f571726a0e2d32e6020e5d7a591793f742420LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quia minister in sacramentis instrumentaliter operatur, non agit in virtute propria, sed in virtute Christi. Sicut autem pertinet ad propriam virtutem hominis caritas, ita et fides. Unde, sicut non requiritur ad perfectionem sacramenti quod minister sit in caritate, sed possunt etiam peccatores sacramenta conferre, ut supra dictum est; ita non requiritur fides eius, sed infidelis potest verum sacramentum praebere, dummodo cetera adsint quae sunt de necessitate sacramenti.Ссылаются нормы: Q64A9Respondeo, assert-h0d7054d2b1fe83ba32d380627f50cf53f6baa5fc71819eccebf0bf09cef3926c
section/64-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3ff1aece037cd49077f716e35f7f2bcac75da62144da873f51fe339c39e6c235LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Petilianum Donatistam, mementote sacramentis Dei nihil obesse mores malorum hominum, quod illa vel non sint, vel minus sancta sint.Ссылаются нормы: assert-h4fe6ad5bdee5299da6548da17c9402fe85fc27b95c15b3a26e02de3df8b4a1b1
question/64/prooemium · paragraph
la · official · sha256:ef7e7bd4f4e86a0e2a099d6411f8a45a061477cdd0325ed2685eba3cd3e45098LA
Deinde considerandum est de causis sacramentorum, sive per auctoritatem sive per ministerium. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum solus Deus interius operetur in sacramentis. Secundo, utrum institutio sacramentorum sit solum a Deo. Tertio, de potestate quam Christus habuit in sacramentis. Quarto, utrum illam potestatem potuerit aliis communicare. Quinto, utrum potestas ministerii in sacramentis conveniat malis. Sexto, utrum mali peccent dispensando sacramenta. Septimo, utrum Angeli possint esse ministri sacramentorum. Octavo, utrum intentio ministri requiratur in sacramentis. Nono, utrum requiratur ibi recta fides; ita scilicet quod infidelis non possit tradere sacramentum. Decimo, utrum requiratur ibi recta intentio.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 65
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q65
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4060.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:1ae9d096b55aa43a91ebb377b721783ff1c943d361abc9401cf1d94ff95e56d8 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 48
section/65-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d65f8c84f3c2802ec98e0e711291c8972e0ecc58f2089561103ece41d2df73c6LA
Ad primum ergo dicendum quod idem agens principale utitur diversis instrumentis ad diversos effectus, secundum congruentiam operum. Et similiter virtus divina et passio Christi operatur in nobis per diversa sacramenta quasi per diversa instrumenta.Ссылаются нормы: Q65A1Ad1, assert-hced0a8414fd96add21d49001b86a700a2db26ed51efbe707a7f2b4b7b5963ffd
section/65-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:10dd66e519a22a273951a152cbb58c2238ee8732645ad2fd3225182892894c35LA
Ad secundum dicendum quod culpa et poena diversitatem habent et secundum speciem, inquantum sunt diversae species culparum et poenarum; et secundum diversos hominum status et habitudines. Et secundum hoc oportuit multiplicari sacramenta, ut ex dictis patet.Ссылаются нормы: Q65A1Ad2, assert-h27ac9b63a15c7aaf9fa6f990ff19f0556790c658a42c43ac70ade6e0346cf077
section/65-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:51b8eb3d270e57ccd15919858f5cfe9be1cade01be7aa26fae9bb6d6d27b5c35LA
Ad tertium dicendum quod in actionibus hierarchicis considerantur et agentes, et recipientes, et actiones. Agentes autem sunt ministri Ecclesiae. Ad quos pertinet ordinis sacramentum. Recipientes autem sunt illi qui ad sacramenta accedunt. Qui producuntur per matrimonium. Actiones autem sunt purgatio, illuminatio et perfectio. Sed sola purgatio non potest esse sacramentum novae legis, quod gratiam confert, sed pertinet ad quaedam sacramentalia, quae sunt catechismus et exorcismus. Purgatio autem et illuminatio simul, secundum Dionysium, pertinet ad Baptismum, et, propter recidivum, secundario pertinet ad poenitentiam et extremam unctionem. Perfectio autem, quantum ad virtutem quidem, quae est quasi perfectio formalis, pertinet ad confirmationem, quantum autem ad consecutionem finis, pertinet ad Eucharistiam.Ссылаются нормы: Q65A1Ad3, assert-hc39657e1d664eba440e4c9a34084828003b71d6cec7f199a080c31bb8df318b3
section/65-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6cfe0a7c25f515f4e4652ad475c405b51ea93ca13b4ae7ba5a1091528b16e2f0LA
Ad quartum dicendum quod in sacramento confirmationis datur plenitudo spiritus sancti ad robur; in extrema autem unctione praeparatur homo ut recipiat immediate gloriam; quorum neutrum competit veteri testamento. Et ideo nihil potuit his sacramentis in veteri lege respondere. Nihilominus tamen sacramenta veteris legis fuerunt plura numero, propter diversitatem sacrificiorum et caeremoniarum.Ссылаются нормы: Q65A1Ad4, assert-h61237e10bd46db0972aaef89cec2e1c87a26fab74f745205397b60a70de2388c
section/65-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c14682f03c39a9824a8e3f2f8d8cb7b838f97bf4ad11f5db25dc2ce7c0e297f2LA
Ad quintum dicendum quod contra concupiscentiam venereorum oportuit specialiter remedium adhiberi per aliquod sacramentum, primo quidem, quia per huiusmodi concupiscentiam non solum vitiatur persona, sed etiam natura; secundo, propter vehementiam eius, qua rationem absorbet.Ссылаются нормы: Q65A1Ad5, assert-hf2e80d8791e0deba62b0b394351d50ba06444e0eb31e21a430ca8a13c7df0b51
section/65-1/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b25c5e4c27d0717306b286db54a6eccacbb6735c0a19907389a572ba51d06330LA
Ad sextum dicendum quod aqua benedicta et aliae consecrationes non dicuntur sacramenta, quia non perducunt ad sacramenti effectum, qui est gratiae consecutio. Sed sunt dispositiones quaedam ad sacramenta, vel removendo prohibens, sicut aqua benedicta ordinatur contra insidias Daemonum, et contra peccata venialia; vel idoneitatem quandam faciendo ad sacramenti perceptionem, sicut consecratur altare et vasa propter reverentiam Eucharistiae.Ссылаются нормы: Q65A1Ad6Supplement, assert-h867eed99344793065b21e428070e2428f5c2c895979ff37b71fb7a9d56cc53e8
section/65-1/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0a000ba6d745f7ce9378a30b79a67313113507f8fd26330b9df0e76ad6702655LA
Ad septimum dicendum quod oblationes et decimae erant, tam in lege naturae quam in lege Moysi, ordinatae non solum in subsidium ministrorum et pauperum, sed etiam in figuram, et ideo erant sacramenta. Nunc autem non remanserunt inquantum sunt figuralia, et ideo non sunt sacramenta.Ссылаются нормы: Q65A1Ad7Supplement, assert-h86e3a3178318e370bd5685019aa91aed0fba75b6df38ff837080673f5d253031
section/65-1/reply/8 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f4f6310634b57ff972e8f9dab48ae7b7605200e2d7b8bc96cdca7f86a9c51bafLA
Ad octavum dicendum quod ad deletionem venialis peccati non requiritur infusio gratiae. Unde, cum in quolibet sacramento novae legis gratia infundatur, nullum sacramentum novae legis instituitur directe contra veniale; quod tollitur per quaedam sacramentalia, puta per aquam benedictam, et alia huiusmodi. Quidam tamen dicunt extremam unctionem contra veniale peccatum ordinari. Sed de hoc suo loco dicetur.Ссылаются нормы: Q65A1Ad8Supplement, assert-hb1a20f197be366532617a1465f38bbe0b24b2cd6ec9188af3f54be67ecc7ed8f
section/65-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:65eb92300c19550ff42900c303d2aeb2f5620e9efd732726b700291b450f3154LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant esse septem sacramenta. Sacramenta enim efficaciam habent ex virtute divina, et ex virtute passionis Christi. Sed una est virtus divina, et una est Christi passio, una enim oblatione consummavit sanctificatos in sempiternum, ut dicitur Heb. X. Ergo non debuit esse nisi unum sacramentum.Ссылаются нормы: Q65A1Obiectio1, assert-h65e4b1b76aa1efaff93956f2f24376834bb83872d43ad23c82ffcab23667bfc9, assert-h843113bb7ccc571091bd3830289968dc611dc92e541bc63d33df798c645f31f3
section/65-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b19477e106086ebfcf00fe8c60326c2607b096b972a2f9d23994dd5facecfb97LA
Praeterea, sacramentum ordinatur contra defectum peccati. Hic autem est duplex, scilicet poena et culpa. Ergo sufficeret esse duo sacramenta.Ссылаются нормы: Q65A1Obiectio2, assert-h07da461b8b10c30cf61f52a8cdb99a3e622f5e77eb0bb214d6d095087d452cb0
section/65-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cd7292f4cf9a41e2ee62d6448930fcdac45538fcd47a7329a5aa2466da820e29LA
Praeterea, sacramenta pertinent ad actiones ecclesiasticae hierarchiae, ut patet per Dionysium. Sed, sicut ipse dicit, tres sunt actiones hierarchicae, purgatio, illuminatio et perfectio. Ergo non debent esse nisi tria sacramenta.Ссылаются нормы: Q65A1Obiectio3, assert-h46c7829c4229e9a8a8176a80951c4542e3deba8e531438b0a6efa99c2afe8779, assert-hffe3cb7e7a800bc3365d4106a3b2ace5301b422557039bf24f01d4f64b5a3f9b
section/65-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a0ab827b820857b01b942dbda852fbdede24c90cfaa06d5cb7610e0fc43a6299LA
Praeterea, Augustinus dicit, XIX contra Faustum, sacramenta novae legis sunt numero pauciora quam sacramenta veteris legis. Sed in veteri lege non erat aliquod sacramentum quod responderet confirmationi et extremae unctioni. Ergo neque debent numerari inter sacramenta novae legis.Ссылаются нормы: Q65A1Obiectio4, assert-h2261dba9af1a577ee70ed716f32b162ea9d6f4203f60ff2fb7c32db802f19dfd, assert-h9cd01fd575823f0e0cb2ef388b031a957feda1ea0f37755384b2fa3ee9b93dae
section/65-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7f969f59467efb82f0fa7bb8a9a3f8d3b6d5cd520356c0478da5d3b3173377c2LA
Praeterea, luxuria non est gravius inter cetera peccata, ut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Sed contra alia peccata non instituitur aliquod sacramentum. Ergo neque contra luxuriam debuit institui sacramentum matrimonii.Ссылаются нормы: Q65A1Obiectio5, assert-ha35f539a505f094834805eb501aeededf7526ae16f60739f98df308786dbad5a, assert-hdfd4ed949ab9c9697c1c1c38b1c0af2b49faf13d19318968584375d2b1f581cc
section/65-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d605b3d9122deef3c8f4cc9964242f0105d1e4fe8516d672120d7d2f9f4af482LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ordinantur sacramenta Ecclesiae ad duo, scilicet, ad perficiendum hominem in his quae pertinent ad cultum Dei secundum religionem Christianae vitae; et etiam in remedium contra defectum peccati. Utroque autem modo convenienter ponuntur septem sacramenta. Vita enim spiritualis conformitatem aliquam habet ad vitam corporalem, sicut et cetera corporalia similitudinem quandam spiritualium habent. In vita autem corporali dupliciter aliquis perficitur, uno modo, quantum ad personam propriam; alio modo, per respectum ad totam communitatem societatis in qua vivit, quia homo naturaliter est animal sociale. Respectu autem sui ipsius perficitur homo in vita corporali dupliciter, uno modo, per se, acquirendo scilicet aliquam vitae perfectionem; alio modo, per accidens, scilicet removendo impedimenta vitae, puta aegritudines, vel aliquid huiusmodi. Per se autem perficitur corporalis vita tripliciter. Primo quidem, per generationem, per quam homo incipit esse et vivere. Et loco huius in spirituali vita est Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, secundum illud ad Tit. III, per lavacrum regenerationis, et cetera. Secundo, per augmentum, quo aliquis perducitur ad perfectam quantitatem et virtutem. Et loco huius in spirituali vita est confirmatio, in qua datur spiritus sanctus ad robur. Unde dicitur discipulis iam baptizatis, Luc. ult., sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto. Tertio, per nutritionem, qua conservatur in homine vita et virtus. Et loco huius in spirituali vita est Eucharistia. Unde dicitur Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et hoc quidem sufficeret homini si haberet et corporaliter et spiritualiter impassibilem vitam, sed quia homo incurrit interdum et corporalem infirmitatem et spiritualem, scilicet peccatum, ideo necessaria est homini curatio ab infirmitate. Quae quidem est duplex. Una quidem est sanatio, quae sanitatem restituit. Et loco huius in spirituali vita est poenitentia, secundum illud Psalmi, sana animam meam, quia peccavi tibi. Alia autem est restitutio valetudinis pristinae per convenientem diaetam et exercitium. Et loco huius in spirituali vita est extrema unctio, quae removet peccatorum reliquias, et hominem paratum reddit ad finalem gloriam. Unde dicitur Iac. V, et si in peccatis sit, dimittetur ei. Perficitur autem homo in ordine ad totam communitatem dupliciter. Uno modo, per hoc quod accipit potestatem regendi multitudinem, et exercendi actus publicos. Et loco huius in spirituali vita est sacramentum ordinis, secundum illud Heb. VII, quod sacerdotes hostias offerunt non solum pro se, sed etiam pro populo. Secundo, quantum ad naturalem propagationem. Quod fit per matrimonium, tam in corporali quam in spirituali vita, eo quod est non solum sacramentum, sed naturae officium. Ex his etiam patet sacramentorum numerus secundum quod ordinantur contra defectum peccati. Nam Baptismus ordinatur contra carentiam vitae spiritualis; confirmatio contra infirmitatem animi quae in nuper natis invenitur; Eucharistia contra labilitatem animi ad peccandum; poenitentia contra actuale peccatum post Baptismum commissum; extrema unctio contra reliquias peccatorum, quae scilicet non sunt sufficienter per poenitentiam sublatae, aut ex negligentia aut ex ignorantia; ordo contra dissolutionem multitudinis; matrimonium in remedium contra concupiscentiam personalem, et contra defectum multitudinis qui per mortem accidit. Quidam vero accipiunt numerum sacramentorum per quandam adaptationem ad virtutes, et ad defectus culparum et poenalitatum, dicentes quod fidei respondet Baptismus, et ordinatur contra culpam originalem; spei extrema unctio, et ordinatur contra culpam venialem; caritati Eucharistia, et ordinatur contra poenalitatem malitiae; prudentiae ordo, et ordinatur contra ignorantiam; iustitiae poenitentia, et ordinatur contra peccatum mortale; temperantiae matrimonium, et ordinatur contra concupiscentiam; fortitudini confirmatio, et ordinatur contra infirmitatem.Ссылаются нормы: Q65A1Respondeo, assert-h314c80b317dc3c3a0885324203f3ff60cff1a4c3f16e0bb99e31f29a20cc18e6
section/65-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:398389020441156ec75344041731018c14d1e4332018f4c2be3e7bd8821ecfcfLA
Sed contra, videtur quod sint plura sacramenta. Sacramenta enim dicuntur quaedam sacra signa. Sed multae aliae sanctificationes fiunt in Ecclesia secundum sensibilia signa, sicut aqua benedicta, consecratio altaris, et alia huiusmodi. Ergo sunt plura sacramenta quam septem.Ссылаются нормы: assert-h106974b6f8f6f8f885465efa6bf297b4886bbb526c2e63ee029669508b712e62
section/65-1/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:c9e5e6383d4312a4568cbdfbf810b9301ca6e8b7ac396ecec8758c4f4ac04783LA
Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit quod sacramenta veteris legis fuerunt oblationes, decimae et sacrificia. Sed sacrificium Ecclesiae est unum sacramentum, quod dicitur Eucharistia. Ergo etiam oblationes et decimae debent dici sacramenta.section/65-1/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:ddfce22b283d071ee6e193c5296eaabe13fbb0c4d323fec277a48de72eeffd05LA
Praeterea, tria sunt genera peccatorum, originale, mortale et veniale. Sed contra originale peccatum ordinatur Baptismus; contra mortale autem poenitentia. Ergo deberet esse aliud, praeter septem, quod ordinetur contra veniale.section/65-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:77a0c3d7ebcb72610efc16b95e192196eb5fe9dc62e75413b35a45d3e674f5e2LA
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium, secundum quod ordinatur ad animalem vitam, est naturae officium. Sed secundum quod habet aliquid spiritualitatis, est sacramentum. Et quia minimum habet de spiritualitate, ultimo ponitur inter sacramenta.Ссылаются нормы: Q65A2Ad1, assert-hb6c7bf3abd39de25aca71b0c8a758ebae42ece70497e72089bfb9467b9de0881
section/65-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:61d490df700e60f0c77a51a0248802f44d2b53a246054fcfb4111eeacf4badafLA
Ad secundum dicendum quod, ad hoc quod aliquid sit agens, praesupponitur quod sit in se perfectum. Et ideo priora sunt sacramenta quibus aliquis in seipso perficitur, quam sacramentum ordinis, in quo aliquis constituitur perfector aliorum.Ссылаются нормы: Q65A2Ad2, assert-h637bfe5c8b464c2c86a608a4f510918e412d14ac4ec21fd55c7eca11cbd17fa4
section/65-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:24c3ebea463395d8869b791fd891f66a1c7921bd1c266e072a3601a1f4b3b735LA
Ad tertium dicendum quod nutrimentum et praecedit augmentum, sicut causa eius; et subsequitur augmentum, sicut conservans hominem in perfecta quantitate et virtute. Et ideo potest Eucharistia praemitti confirmationi, ut Dionysius facit, in libro Eccl. Hier., et potest postponi, sicut Magister facit, in IV sententiarum.Ссылаются нормы: Q65A2Ad3, assert-hcbf53db727b3e58355ec3dbd6e1c13f187aca0646e825e703b1998c89030522f
section/65-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fd79ea2c9ca9aefcdcbbea0ffe7886b35d92100c96762339b613bf11f584529dLA
Ad quartum dicendum quod ratio illa recte procederet si poenitentia ex necessitate requireretur ut praeparatoria ad Eucharistiam. Sed hoc non est verum, nam si aliquis esset sine peccato mortali, non indigeret poenitentia ad sumptionem Eucharistiae. Et sic patet quod per accidens poenitentia praeparat ad Eucharistiam, scilicet, supposito peccato. Unde dicitur II Paral. ult., tu, domine iustorum, non posuisti poenitentiam iustis.Ссылаются нормы: Q65A2Ad4, assert-h059882ba08fd6871325460580c9528c6dc9e19608a6850904ad5fa10c106ba5d
section/65-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0efd310b217a045709f2fd404be273147b5c6265f5a5cac943ccbe8bee0f6a4LA
Ad quintum dicendum quod extrema unctio, propter rationem inductam, est ultimum inter sacramenta quae ordinantur ad perfectionem unius personae.Ссылаются нормы: Q65A2Ad5, assert-h484b1332e0ca57669b4910eab11d5170e9e2283079730afa35ff1c7e3d83fa5f
section/65-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bf0a49d6c714eb1725c766cf7ad374b265cce7f0c9466b6880706cc37cf30039LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter sacramenta ordinentur secundum modum praedictum. Ut enim apostolus dicit, I Cor. XV, prius est quod est animale, deinde quod spirituale. Sed per matrimonium generatur homo prima generatione, quae est animalis, per Baptismum autem regeneratur homo secunda generatione quae est spiritualis. Ergo matrimonium debet praecedere Baptismum.Ссылаются нормы: Q65A2Obiectio1, assert-h06da21c82bc7d9e9458aab78cfa72aead14b1d9339faf3f6a9fd61aae6365a8a, assert-h2d6229e1835d1e70d8b609e008522b82b71c626bbe5a21911ed18e07d7833967
section/65-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b3939c1b2887d9740e2b9ba015919ae1d6a803562e0ab57f155303d117de5531LA
Praeterea, per sacramentum ordinis aliquis accipit potestatem agendi actiones sacramentales. Sed agens est prior sua actione. Ergo ordo debet praecedere Baptismum et alia sacramenta.Ссылаются нормы: Q65A2Obiectio2, assert-ha18964ddbe92e20bcdb36f2c21c9d04c56819234af3551b6250401155b1b98a7, assert-hb47b321bdb176c90fd671942fff4e480a9591fe6171242b564462767e82d1a7d
section/65-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:549dfb38e1753ba3f19ee063f5f4a207430ea2c770370b976874390fa765b37dLA
Praeterea, Eucharistia est spirituale nutrimentum, confirmatio autem comparatur augmento. Nutrimentum autem est causa augmenti, et per consequens prius. Ergo Eucharistia est prior confirmatione.Ссылаются нормы: Q65A2Obiectio3, assert-h92928433674e50adabf0d3f28991ef100d760dc7c242a4bb0feb0c9c8fc7963e
section/65-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:db0e04fb81f6fe4484118ee63f4d0e976b96dd443ca449fabbf13422dcd476d1LA
Praeterea, poenitentia praeparat hominem ad Eucharistiam. Sed dispositio praecedit perfectionem. Ergo poenitentia debet praecedere Eucharistiam.Ссылаются нормы: Q65A2Obiectio4, assert-h0c357c6c85a992d83649b045945f71647be590ff5a29b916454701cd8a54a256, assert-h6677f3b27d003674996401d8968ebbd54c1d6e748a39459400a5e176478eef28
section/65-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0bd999f5a48e3d67e586a7bd701e8dffdb349899a2ded317d8dc2330694f4cd0LA
Praeterea, quod est propinquius fini ultimo, est posterius. Sed extrema unctio, inter omnia sacramenta, propinquior est ultimo fini beatitudinis. Ergo debet habere ultimum locum inter sacramenta.Ссылаются нормы: Q65A2Obiectio5, assert-h110681aea608cd8ef70b2af30858d22389d0e21ed0cfdb8a77ea33a72f6c74bf, assert-hbfeed870492be786ae0e8b95fc23fbf0e10bf8dce67fe84f4caaa046fa368625
section/65-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7f5416574c92f40ff17c4d5feabc0f4122cda8d361a92a1a6f1d38084f870c6eLA
Respondeo dicendum quod ratio ordinis sacramentorum apparet ex his quae supra dicta sunt. Nam sicut unum est prius quam multitudo, ita sacramenta quae ordinantur ad perfectionem unius personae, naturaliter praecedunt ea quae ordinantur ad perfectionem multitudinis. Et ideo ultimo inter sacramenta ponuntur ordo et matrimonium, quae ordinantur ad multitudinis perfectionem, matrimonium tamen post ordinem, eo quod minus participat de ratione spiritualis vitae, ad quam ordinantur sacramenta. Inter ea vero quae ordinantur ad perfectionem unius personae, naturaliter sunt priora illa quae per se ordinantur ad perfectionem spiritualis vitae, quam illa quae ordinantur per accidens, scilicet ad removendum nocivum accidens superveniens, cuiusmodi sunt poenitentia et extrema unctio. Posterior tamen est naturaliter extrema unctio, quae conservat sanationem quam poenitentia inchoat. Inter alia vero tria, manifestum est quod Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, est primum; et deinde confirmatio, quae ordinatur ad formalem perfectionem virtutis; et postmodum Eucharistia, quae ordinatur ad perfectionem finis.Ссылаются нормы: Q65A2Respondeo, assert-ha2432d9c296df24c51205c63ef87fe664960f2e95af0f86d887d80426c9bc229
section/65-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:93ce369fb7486ea222266b71ee6aa98e11d9d59922e1851cab5581904640be97LA
In contrarium est quod communiter ordinantur ab omnibus sacramenta sicut dictum est.Ссылаются нормы: assert-hc2658a8935cef07e74ed191fcf4a5ac09c456301e088fc4b135f0a3470680c3c
section/65-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3a4a0bf5bb79d3b7ac6060800f0f386e019a9d66c8f9a2fd6fedc6610adfab44LA
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium ordinatur ad bonum commune corporaliter. Sed bonum commune spirituale totius Ecclesiae continetur substantialiter in ipso Eucharistiae sacramento.Ссылаются нормы: Q65A3Ad1, assert-he86e30b568217c1ee1d5a3f74e73d0e8f5079a040e841187669b6321f602e22c
section/65-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0e6aaeb8fae092703cd81163eb369c35375957ccd5d8b197ce7b3eff9f1a24deLA
Ad secundum dicendum quod per ordinem et confirmationem deputantur fideles Christi ad aliqua specialia officia, quod pertinet ad officium principis. Et ideo tradere huiusmodi sacramenta pertinet ad solum episcopum, qui est quasi princeps in Ecclesia. Per sacramentum vero Eucharistiae non deputatur homo ad aliquod officium, sed magis hoc sacramentum est finis omnium officiorum, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q65A3Ad2, assert-h9bbf95df3f9300aee86f94c47f3591e3390bf9443d33676481bd0489b11912c6
section/65-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dab75e43bf707b89c50c2965619c83f6022c10079fd8a765cc3f09e01d0f7fd2LA
Ad tertium dicendum quod character sacramentalis, sicut supra dictum est, quaedam participatio est sacerdotii Christi. Unde sacramentum quod ipsum Christum coniungit homini, est dignius sacramento quod imprimit Christi characterem.Ссылаются нормы: Q65A3Ad3, assert-h81a086695a8ae7cff4dc6999418641afe9779127bd46f80b62e5b0a72e9a2ac7
section/65-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:01471ec7688d943ef4c77beea5e57cff73211a2cf1506ccd1ae28b8206dd9466LA
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit ex parte necessitatis. Sic enim Baptismus, cum sit maximae necessitatis, est potissimum sacramentorum. Sicut ordo et confirmatio habent quandam excellentiam ratione ministerii; et matrimonium ratione significationis. Nihil enim prohibet aliquid esse secundum quid dignius, quod tamen non est dignius simpliciter.Ссылаются нормы: Q65A3Ad4, assert-hbcdfb6986bcfcf6fc68374c29efd9c4a7530f31c30448159d586d6f743268f44
section/65-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4222f5c38f08b68c5e08329961ba7ed64d79de51903ba7578778d798bdea96b1LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum Eucharistiae non sit potissimum inter sacramenta. Bonum enim commune potius est quam bonum unius, ut dicitur I Ethic. Sed matrimonium ordinatur ad bonum commune speciei humanae per viam generationis, sacramentum autem Eucharistiae ordinatur ad bonum proprium sumentis. Ergo non est potissimum sacramentorum.Ссылаются нормы: Q65A3Obiectio1, assert-h5bef0f028e8092e3c5f5f58f5f544be9709b51c2a737667a07576ebdabfbd885, assert-h61d7b5039253a843ea2e04c46ddff2d13398f597edc9df413ac40b621ee8fe85
section/65-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3af4b7d293c6feaba308c0bf0664fb6d7789b107f8960714b7df735d79b2ff40LA
Praeterea, digniora sacramenta esse videntur quae per maiorem ministrum conferuntur. Sed sacramentum confirmationis et sacramentum ordinis non conferuntur nisi per episcopum, qui est maior minister quam simplex minister, qui est sacerdos, per quem confertur Eucharistiae sacramentum. Ergo illa sacramenta sunt potiora.Ссылаются нормы: Q65A3Obiectio2, assert-h2b4f8fef7d33f1369b5d1a2a679fec361df13f321b519d84e546a963909d6952, assert-h4c7127920ab97cb2dbfb48d1e69e3bd1e8437e20fc01b0ac1c13026be8e45847
section/65-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c5626a5472dbe844a4af884a2222784293007933a2e8fda2ba7538959f0b27e9LA
Praeterea, sacramenta tanto sunt potiora quanto maiorem virtutem habent. Sed quaedam sacramenta imprimunt characterem, scilicet Baptismus, confirmatio et ordo, quod non facit Eucharistia. Ergo illa sacramenta sunt potiora.Ссылаются нормы: Q65A3Obiectio3, assert-h54f42810440a1534f508379bc95d33eecb1afa711771e12834a49afcb6fe0fe8, assert-hd47a5667c36272ceed307d86eede66dd3247c1c360d164cbc9d016badb7338d2
section/65-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:10f143902308c068e4c09b493b47ae734a84522b3a39f745ada5af8227f6e54dLA
Praeterea, illud videtur esse potius ex quo alia dependent et non e converso. Sed ex Baptismo dependet Eucharistia, non enim potest aliquis Eucharistiam accipere nisi fuerit baptizatus. Ergo Baptismus est potior Eucharistia.Ссылаются нормы: Q65A3Obiectio4, assert-h1e032952946f1c962d63c715e0b3d20a248b2644bb632d109849c25516ebcb61, assert-hd33f9e1276fa8eee54dc7253ac8f9a8a50931cdddea586ef923fd9d1d76ca651
section/65-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d05dc9680d38a7205f6d9e288fa65afc9c70a152d5a214395608a67d87f5c652LA
Respondeo dicendum quod, simpliciter loquendo, sacramentum Eucharistiae est potissimum inter alia sacramenta. Quod quidem tripliciter apparet. Primo quidem, ex eo quod in eo continetur ipse Christus substantialiter, in aliis autem sacramentis continetur quaedam virtus instrumentalis participata a Christo, ut ex supra dictis patet. Semper autem quod est per essentiam, potius est eo quod est per participationem. Secundo hoc apparet ex ordine sacramentorum ad invicem, nam omnia alia sacramenta ordinari videntur ad hoc sacramentum sicut ad finem. Manifestum est enim quod sacramentum ordinis ordinatur ad Eucharistiae consecrationem. Sacramentum vero Baptismi ordinatur ad Eucharistiae receptionem. In quo etiam perficitur aliquis per confirmationem, ut non vereatur se subtrahere a tali sacramento. Per poenitentiam etiam et extremam unctionem praeparatur homo ad digne sumendum corpus Christi. Matrimonium autem saltem sua significatione attingit hoc sacramentum, inquantum significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, cuius unitas per sacramentum Eucharistiae figuratur, unde et apostolus dicit, Ephes. V, sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Tertio hoc apparet ex ritu sacramentorum. Nam fere omnia sacramenta in Eucharistia consummantur, ut dicit Dionysius, III cap. Eccles. Hier., sicut patet quod ordinati communicant, et etiam baptizati si sint adulti. Aliorum autem sacramentorum comparatio ad invicem potest esse multipliciter. Nam in via necessitatis, Baptismus est potissimum sacramentorum; in via autem perfectionis, sacramentum ordinis; medio autem modo se habet sacramentum confirmationis. Sacramentum vero poenitentiae et extremae unctionis sunt inferioris gradus a praedictis sacramentis, quia, sicut dictum est, ordinantur ad vitam Christianam non per se, sed quasi per accidens, scilicet in remedium supervenientis defectus. Inter quae tamen extrema unctio comparatur ad poenitentiam sicut confirmatio ad Baptismum, ita scilicet quod poenitentia est maioris necessitatis, sed extrema unctio est maioris perfectionis.Ссылаются нормы: Q65A3Respondeo, assert-h465fb7ee73e15f04e617b4ac3f79268120773bc589033923098973eb85306c8a
section/65-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9c335f66d6dbf8bccb9d58bbef695fcf1934aecbbab45fdbac52a01f01a5c0d4LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hier., quod non contingit aliquem perfici perfectione hierarchica nisi per divinissimam Eucharistiam. Ergo hoc sacramentum potissimum et perfectivum est omnium aliorum.Ссылаются нормы: assert-he9f1cc70b8f9116cb7e8cb5aacc1f10d7c12d7a47f83555121f5b29d57a56c4d
section/65-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9683ac365abe9f793ef9dcb158737e59dce0532ccc48a6cf59b261e89a53ccbaLA
Ad primum ergo dicendum quod ad hoc quod aliquid non sit superfluum, sufficit necessarium primo vel secundo modo. Et sic sunt necessaria sacramenta, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q65A4Ad1, assert-h02defc375d1fe061811aa003d1b1b01ed2e5951a51b310c84a330a4cc9fb55db
section/65-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:852e8ea349f397617f77e919e8a93e06bd44e2b156395248008ac1c2c8436015LA
Ad secundum dicendum quod illud verbum domini est intelligendum de spirituali manducatione, et non de sola sacramentali, ut Augustinus exponit, super Ioannem.Ссылаются нормы: Q65A4Ad2, assert-h49d5d001c89b888873a735ee7ffc15722b524daa5f5bd356636fac855d894c97
section/65-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fb45cb1514b643ae610ce1af108e7067bf10ca7fb6b09b9a8e4bd259fbfdc385LA
Ad tertium dicendum quod, licet omnium sacramentorum contemptus sit saluti contrarius, non tamen est contemptus sacramenti ex hoc quod aliquis non curat accipere sacramentum quod non est de necessitate salutis. Alioquin qui non accipiunt ordinem, et qui non contrahunt matrimonium, contemnerent huiusmodi sacramenta.Ссылаются нормы: Q65A4Ad3, assert-hf4fc7482d19bab28cd6c1c39c6dbb6d9f836c7669c6b5f5e31bafb476635b99e
section/65-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8519586c775d964f9fb20fa6b29cbd344ded5af200473d86ee8125b1c8ec8b15LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnia sacramenta sunt de necessitate salutis. Id enim quod non est necessarium, videtur esse superfluum. Sed nullum sacramentum est superfluum, quia Deus nihil facit frustra. Ergo omnia sacramenta sunt de necessitate salutis.Ссылаются нормы: Q65A4Obiectio1, assert-h2eec4ce32517751e34036090f693a008dfa0322409f013cc207d3161fc3446a8, assert-h9aa8f56679572e6eca23a2571216058659dbbf35ced60a943fec3b57f1feb729
section/65-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4c59d6eeefbe2dc7be480f9f7ae6dd7f5e806d4c7c6a60eca8354b9f3a9d1171LA
Praeterea, sicut de Baptismo dicitur, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, ita de Eucharistia dicitur, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Ergo, sicut Baptismus est sacramentum necessitatis, ita et Eucharistia.Ссылаются нормы: Q65A4Obiectio2, assert-hb88f6ba34c4cb901469ef4634c4eb2b7edbbece11b834a5cce06dfe662b87847
section/65-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6707329a2da4bbda37cf7e36803207ae0846444c2fded3a95ff479e3fbff65e7LA
Praeterea, sine sacramento Baptismi potest aliquis salvus fieri, dummodo non contemptus religionis, sed necessitas sacramentum excludat, ut infra dicetur. Sed in quolibet sacramento contemptus religionis impedit hominis salutem. Ergo, pari ratione, omnia sacramenta sunt de necessitate salutis.Ссылаются нормы: Q65A4Obiectio3, assert-h9badc6da351f6f07a3a7bb31d5ba511eb25d8556b101a9126afd4f0f99fb01af, assert-haed752677ff9fd55b0c50f449ba384bd435269eef41320a2fcc032fbb42ea7f9
section/65-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab613cd999fcf6038c44f1c1d4b6e73c2bc5de079809bc4f013d334d54a40df5LA
Respondeo dicendum quod necessarium respectu finis, de quo nunc loquimur, dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, sine quo non potest esse finis, sicut cibus est necessarius vitae humanae. Et hoc est simpliciter necessarium ad finem. Alio modo dicitur esse necessarium id sine quo non habetur finis ita convenienter, sicut equus necessarius est ad iter. Hoc autem non est simpliciter necessarium ad finem. Primo igitur modo necessitatis sunt tria sacramenta necessaria. Duo quidem personae singulari, Baptismus quidem simpliciter et absolute; poenitentia autem, supposito peccato mortali post Baptismum. Sacramentum autem ordinis est necessarium Ecclesiae, quia, ubi non est gubernator, populus corruet, ut dicitur Proverb. XI. Sed secundo modo sunt necessaria alia sacramenta. Nam confirmatio perficit Baptismum quodammodo; extrema unctio poenitentiam; matrimonium vero Ecclesiae multitudinem per propagationem conservat.Ссылаются нормы: Q65A4Respondeo, assert-h6d11e789bfe64e40f3b668256fd64eab93cdd6487f55aea2f07c709f18dfe2c3
section/65-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7ae162af985f76e609d15d95c4c7159c715744a590c35610fc5893df9eabaf26LA
Sed contra est quod pueri salvantur per solum Baptismum, sine aliis sacramentis.Ссылаются нормы: assert-h615c179098d8129c5c300125d96e6d319ee72a79c36339c8124daa7de51b6611
question/65/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8b6366b762b4192a282bcef76ceaa01685c2d5179463ad5629b06dff015b19f0LA
Deinde considerandum est de numero sacramentorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum sint septem sacramenta. Secundo, de ordine eorum ad invicem. Tertio, de comparatione eorum. Quarto, utrum omnia sint de necessitate salutis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 66
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q66
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4066.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:84d933ca3b73275e9df0ba4b883084ff7ea521926023d27111ab2579ae59143b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 119
section/66-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:676f8dd3b4def321210226d8aab979626c6f1fea761609a1c95b7f4a67664abeLA
Ad primum ergo dicendum quod Christus in Epiphania baptizatus est Baptismo Ioannis, ut supra dictum est, quo quidem Baptismo non baptizantur fideles, sed potius Baptismo Christi. Qui quidem habet efficaciam ex passione Christi, secundum illud Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; et ex spiritu sancto, secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. Et ideo solemnis Baptismus agitur in Ecclesia et in vigilia Paschae, quando fit commemoratio dominicae sepulturae, et resurrectionis eiusdem; propter quod et dominus post resurrectionem praeceptum de Baptismo discipulis dedit, ut habetur Matth. ult., et in vigilia Pentecostes, quando incipit celebrari solemnitas spiritus sancti; unde et apostoli leguntur ipso die Pentecostes, quo spiritum sanctum receperant, tria millia baptizasse.Ссылаются нормы: Q66A10Ad1, assert-h72d8c25623c4b88adae2066fd263c89698495b5af450e68ac6a68cfb08c4eb66
section/66-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0bd0d340a2cb747f43974175733235a52e33f81afbad6b48893aabd4edbfce8bLA
Ad secundum dicendum quod usus aquae adhibetur in Baptismo quasi pertinens ad substantiam sacramenti, sed usus olei vel chrismatis adhibetur ad quandam solemnitatem. Nam primo, baptizandus inungitur oleo sancto et in pectore et in scapulis, quasi athleta Dei, ut Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, sicut pugiles inungi consueverunt. Vel, sicut Innocentius dicit, in quadam decretali de sacra unctione, baptizandus in pectore inungitur, ut spiritus sancti donum recipiat, errorem abiiciat et ignorantiam, et fidem rectam suscipiat, quia iustus ex fide vivit; inter scapulas autem inungitur, ut spiritus sancti gratiam induat, exuat negligentiam et torporem, et bonam operationem exerceat; ut per fidei sacramentum sit munditia cogitationum in pectore, et fortitudo laborum in scapulis. Post Baptismum vero, ut Rabanus dicit, statim signatur in cerebro a presbytero cum sacro chrismate, sequente simul et oratione, ut Christi regni particeps fiat, et a Christo Christianus possit vocari. Vel, sicut Ambrosius dicit, unguentum super caput effunditur, quia sapientis sensus in capite eius, ut scilicet sit paratus omni petenti de fide reddere rationem.Ссылаются нормы: Q66A10Ad2, assert-hec48728e296265da6420b2e469ef546f0aa69073d068342cdf11451125286bed
section/66-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eba8129c1a6ab914266f25f0431a3e693c087130f317883c3dc986467400f8c1LA
Ad tertium dicendum quod vestis illa candida traditur baptizato, non quidem ea ratione quod non liceat ei aliis vestibus uti, sed in signum gloriosae resurrectionis, ad quam homines per Baptismum regenerantur; et ad designandam puritatem vitae, quam debent post Baptismum observare, secundum illud Rom. VI, in novitate vitae ambulemus.Ссылаются нормы: Q66A10Ad3, assert-h118135e8ab49623fe792e520cfa6e157760395d10b81198200b2552a90c1988e
section/66-10/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bc386c95525d6c57cab45d60ffbfc8734bd5261a54d4fe1b8ab9818092a185b8LA
Ad quartum dicendum quod ea quae pertinent ad solemnitatem sacramenti, etsi non sint de necessitate sacramenti, non tamen sunt superflua, quia sunt ad bene esse sacramenti, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q66A10Ad4, assert-h1140fa1befdb1d451c4ca21d42c583055f17e68d2cf9e99ca281d72d8bd48099
section/66-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ff9a65be0e6ae15b037f119322c0f98a3eaeae6360326bc8cbf3f6b05deb4c7eLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens ritus quo Ecclesia utitur in baptizando. Ut enim dicit Chrysostomus, nunquam aquae Baptismi purgare peccata credentium possent, nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent. Hoc autem factum fuit in Baptismo Christi, qui celebratur in festo Epiphaniae. Ergo magis deberet celebrari solemnis Baptismus in festo Epiphaniae quam in vigilia Paschae et in vigilia Pentecostes.Ссылаются нормы: Q66A10Obiectio1, assert-h21642fd7c83ce26d12debcac33515f784f8282abcdd067b6894896c1a2d1a4f7
section/66-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6fb389e23734cf2828cf45701206ade2264aca215c91153599c1b30f98fc8190LA
Praeterea, ad idem sacramentum non videtur pertinere diversarum materierum usus. Sed ab Baptismum pertinet ablutio aquae. Inconvenienter igitur ille qui baptizatur bis inungitur oleo sancto, primum in pectore, deinde inter scapulas, tertio, chrismate in vertice.Ссылаются нормы: Q66A10Obiectio2, assert-h000d7c8f7ee7e91ba26dcdeb28eacdc5aeac3762f29b9b9e283fc59ced52ce5a, assert-h0af842cb636cae04b74bca2d1fe7f113bceb2851aaf71e063c50f39776760b96
section/66-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0ceecb938345368504ccb9349f10c1ed1d6492c84ac04f1a3c9ca927e7605c52LA
Praeterea, in Christo Iesu non est masculus neque femina, barbarus et Scytha, et eadem ratione nec aliquae aliae huiusmodi differentiae. Multo igitur minus diversitas vestium aliquid operatur in fide Christi. Inconvenienter ergo baptizatis traditur candida vestis.Ссылаются нормы: Q66A10Obiectio3, assert-h09a429671c5d759074e9b0ac57475da7d5708f2eeae5660eb0a9d8428aca8efb
section/66-10/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c91ca44d808edba4590254876a282e51cb16d93fe1ce5e53a3d622b158e1d463LA
Praeterea, sine huiusmodi observantiis potest Baptismus celebrari. Haec igitur quae dicta sunt, videntur esse superflua, et ita inconvenienter ab Ecclesia instituta esse in ritu Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A10Obiectio4, assert-h0048412a31d8a3418db53b00d64aad30b76e8af9b1894c1ef94cdeb72115a8cc
section/66-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:82b6c2a8834ca100264389c3fb96fc0386ca25879d465b43fdbb6a52083d6e95LA
Respondeo dicendum quod in sacramento Baptismi aliquid agitur quod est de necessitate sacramenti, et aliquid est quod ad quandam solemnitatem sacramenti pertinet. De necessitate quidem sacramenti est et forma, quae designat principalem causam sacramenti; et minister, qui est causa instrumentalis; et usus materiae, scilicet ablutio in aqua, quae designat principalem sacramenti effectum. Cetera vero omnia quae in ritu baptizandi observat Ecclesia, magis pertinent ad quandam solemnitatem sacramenti. Quae quidem adhibentur sacramento propter tria. Primo quidem, ad excitandam devotionem fidelium, et reverentiam ad sacramentum. Si enim simpliciter fieret ablutio in aqua, absque solemnitate, de facili ab aliquibus aestimaretur quasi quaedam communis ablutio. Secundo, ad fidelium instructionem. Simplices enim, qui litteris non erudiuntur, oportet erudire per aliqua sensibilia signa, puta per picturas, et aliqua huiusmodi. Et per hunc modum per ea quae in sacramentis aguntur, vel instruuntur, vel sollicitantur ad quaerendum de his quae per huiusmodi sensibilia signa significantur. Et ideo, quia, praeter principalem sacramenti effectum, oportet quaedam alia scire circa Baptismum, conveniens fuit ut etiam quibusdam exterioribus signis repraesentarentur. Tertio, quia per orationes et benedictiones et alia huiusmodi cohibetur vis Daemonis ab impedimento sacramentalis effectus.Ссылаются нормы: Q66A10Respondeo, assert-hef9873ca609bb4ec2fb24bcccf590c1356a8600da774c9f155a966996698ee80
section/66-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f6b8115eb7334586f39bd2a9f721a1ccaa46deb673e1058e0f50697db9bb54edLA
Sed contra est quod Ecclesia regitur spiritu sancto, qui nihil inordinatum operatur.Ссылаются нормы: assert-h9de3d814264f3d7e9f46541017f674df3edc2e71d8ecc0ba74119fc08c53d297
section/66-11/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b939002216ea84279bcc2adfe39e3ff13782aa85d27bb331effaafd55fcdabffLA
Ad primum ergo dicendum quod alia duo Baptismata includuntur in Baptismo aquae, qui efficaciam habet et ex passione Christi et ex spiritu sancto. Et ideo per hoc non tollitur unitas Baptismatis.Ссылаются нормы: Q66A11Ad1, assert-ha43dde794e8ca030f456e9e03d439e095a8984bd6bc48a0d2f06722defd07304
section/66-11/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b0e0d33e6b9fee2188b9b4f953dce3d88a834c520e6212fc3b98dfc6004f563dLA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramentum habet rationem signi. Alia vero duo conveniunt cum Baptismo aquae, non quidem quantum ad rationem signi, sed quantum ad effectum Baptismatis. Et ideo non sunt sacramenta.Ссылаются нормы: Q66A11Ad2, assert-h5ba8211e87e78cd1b2334ce83bdc8a0fff0ddaa43ac5b4594fe9246db176193e
section/66-11/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:518495f1f64725e279f7c026d4a78d7914073dbfdecb30c740064cdfd08f7021LA
Ad tertium dicendum quod Damascenus ponit quaedam Baptismata figuralia. Sicut diluvium, quod fuit signum nostri Baptismi quantum ad salvationem fidelium in Ecclesia, sicut tunc paucae animae salvae factae sunt in arca, ut dicitur I Petr. III. Ponit etiam transitum maris rubri, qui significat nostrum Baptisma quantum ad liberationem a servitute peccati; unde apostolus dicit, I Cor. X, quod omnes baptizati sunt in nube et in mari. Ponit etiam ablutiones diversas quae fiebant in veteri lege, praefigurantes nostrum Baptisma quantum ad purgationem peccatorum. Ponit etiam Baptismum Ioannis, qui fuit praeparatorius ad nostrum Baptisma.Ссылаются нормы: Q66A11Ad3, assert-hf08677c3130e26856cc90974b8dce7769cd405fa15505d06a7e3335436a4d9b7
section/66-11/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:af03846ae97d8a571a80ac9b2334933dfb909ff3bc188442020d9700ba83d3dbLA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter describantur tria Baptismata, scilicet aquae, sanguinis et flaminis, scilicet spiritus sancti. Quia apostolus dicit, Ephes. IV, una fides, unum Baptisma. Sed non est nisi una fides. Ergo non debent tria Baptismata esse.Ссылаются нормы: Q66A11Obiectio1, assert-hcecde26de0bd3ba64c7ef53abe2ea2774a84d639d760d21e51d329e0eb51e5fc, assert-hdd894a40aca49f1c8e97161ab27e83eb978c40a9966b32547a576f435a088d4d
section/66-11/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1b0dff2cb940e5d100e10d8edd1a0ebba899d6e3262123d35079c2eb56115feaLA
Praeterea, Baptismus est quoddam sacramentum, ut ex supra dictis patet. Sed solum Baptismus aquae est sacramentum. Ergo non debent poni alii duo Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A11Obiectio2, assert-h6fd6d40f4a96749c790c5e668b6fc5527e4392c8fd0dc1ba4c2370bbc21d0b2b, assert-ha6b8890ff6e598acf93180da51ee0938d5e2915e499fb5881cedc8aa94a8b556
section/66-11/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:baa2c51b8fbed534bd785d64fd074214cf260bb38c9cb7f694a43835c73973e1LA
Praeterea, Damascenus, in IV libro, determinat plura alia genera Baptismatum. Non ergo solum debent poni tria Baptismata.Ссылаются нормы: Q66A11Obiectio3, assert-hd0159911431d6f98a9d5eb234b86a58f17cd8aa20768ae1444adb9fe6acb45d3
section/66-11/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d6c6f78cecfca81833854e8565aa6801096f66ca81334b1bf1d56b6c4516265eLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Baptismus aquae efficaciam habet a passione Christi, cui aliquis configuratur per Baptismum; et ulterius, sicut a prima causa, a spiritu sancto. Licet autem effectus dependeat a prima causa, causa tamen superexcedit effectum, nec dependet ab effectu. Et ideo, praeter Baptismum aquae, potest aliquis consequi sacramenti effectum ex passione Christi, inquantum quis ei conformatur pro Christo patiendo. Unde dicitur Apoc. VII, hi sunt qui venerunt ex tribulatione magna, et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni. Eadem etiam ratione aliquis per virtutem spiritus sancti consequitur effectum Baptismi, non solum sine Baptismo aquae, sed etiam sine Baptismo sanguinis, inquantum scilicet alicuius cor per spiritum sanctum movetur ad credendum et diligendum Deum, et poenitendum de peccatis; unde etiam dicitur Baptismus poenitentiae. Et de hoc dicitur Isaiae IV, si abluerit dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius, in spiritu iudicii et spiritu ardoris. Sic igitur utrumque aliorum Baptismatum nominatur Baptismus, inquantum supplet vicem Baptismi. Unde dicit Augustinus, in IV libro de unico Baptismo parvulorum, Baptismi vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est, hodie mecum eris in Paradiso, beatus Cyprianus non leve documentum assumit. Quod etiam atque etiam considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest.Ссылаются нормы: Q66A11Respondeo, assert-h70e733e18758b3c1cd019820edf6cb16c03dfe8b8fa34fa1c0579b9923bdb9d7
section/66-11/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ec15dc6011849389a380a3e3604d2f9f0435d525ee0aba5e1a0ac7cbcbc93c8bLA
Sed contra est quod, super illud Heb. VI, Baptismatum doctrinae, dicit Glossa, pluraliter dicit, quia est Baptismus aquae, poenitentiae, et sanguinis.Ссылаются нормы: assert-h5c91445988b1432230ef1c7ceffb7708009a57d05bc818ba367509ad55dde43e
section/66-12/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9187280c5bc5144af77cfaa413f8ed5ab1b4b766805c54d7c1b2968593dce3e0LA
Ad primum ergo dicendum quod character est res et sacramentum. Non autem dicimus quod Baptismus sanguinis praeeminentiam habeat secundum rationem sacramenti, sed quantum ad sacramenti effectum.Ссылаются нормы: Q66A12Ad1, assert-h51c6ecb6643e0594f0306497636639248d782d2e9b529868f31a5f74916f660e
section/66-12/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4c1fa0d7421789910ded718481df91c59e989e4ddbbc8ec13cb9f96a7d2742ddLA
Ad secundum dicendum quod effusio sanguinis non habet rationem Baptismi si sit sine caritate. Ex quo patet quod Baptismus sanguinis includit Baptismum flaminis, et non e converso. Unde ex hoc probatur perfectior.Ссылаются нормы: Q66A12Ad2, assert-h9b68cd0d87fd6b9d6bf73f69ce04935178227e807f44b37c478f481616b6202f
section/66-12/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3c923b27820d9638a59b6a010e7cc89a0e61e314b914648e3bbc4e9a3b4b450aLA
Ad tertium dicendum quod Baptismus sanguinis praeeminentiam habet non solum ex parte passionis Christi, sed etiam ex parte spiritus sancti, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q66A12Ad3, assert-h0c606376a22b6c2cf38d13660a1f7d2c2c149b8f894e9d89192e03390623cd0f
section/66-12/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3a3a1df39cc561192fa5ef6ad21b40780e218144fa867df9484f635e3ce249f0LA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod Baptismus sanguinis non sit potissimus inter tria Baptismata. Baptismus enim aquae imprimit characterem. Quod quidem Baptismus sanguinis non facit. Ergo Baptismus sanguinis non est potior quam Baptismus aquae.Ссылаются нормы: Q66A12Obiectio1, assert-h99f3f5f1c7e04c1bca75904444c8ca0103cf4eacc4fd6d60be94aa69af3ce782
section/66-12/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a3cb65fac7bceea3a8d465880813982585e3a5c914675c2bada133b0255da395LA
Praeterea, Baptismus sanguinis non valet sine Baptismo flaminis, qui est per caritatem, dicitur enim I Cor. XIII, si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Sed Baptismus flaminis valet sine Baptismo sanguinis, non enim soli martyres salvantur. Ergo Baptismus sanguinis non est potissimus.Ссылаются нормы: Q66A12Obiectio2, assert-h7f5356901dcd6ac782b4fd18824e50de01d65b410e6fac38205143135b48470d, assert-hd47b07d84269176202d49a03c08d7beb4686c6aa0aecb8e85001e6a88ec0a315
section/66-12/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a16d4ac8c9a21441a8dd059f5af770e54db9a11c8bd4f5cf664e5d59ca2eb72fLA
Praeterea, sicut Baptismus aquae habet efficaciam a passione Christi, cui, secundum praedicta, respondet Baptismus sanguinis, ita passio Christi efficaciam habet a spiritu sancto, secundum illud Heb. IX, sanguis Christi, qui per spiritum sanctum obtulit semetipsum pro nobis, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis, et cetera. Ergo Baptismus flaminis potior est quam Baptismus sanguinis. Non ergo Baptismus sanguinis est potissimus.Ссылаются нормы: Q66A12Obiectio3, assert-h21235bcaac4c7043c84f890d590975dc38a0e009136ac1c6e6abb70b2b1a3687, assert-h7bc05649e7fe515f30074d73e5b05e9c6d90a2dfd34124e019e719099048994a
section/66-12/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:18c09435ac7262c24210387cc81057e3ee30a1fda2fc9b8cd913312f6acf3b22LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, effusio sanguinis pro Christo, et operatio interior spiritus sancti, dicuntur Baptismata inquantum efficiunt effectum Baptismi aquae. Baptismus autem aquae efficaciam habet a passione Christi et a spiritu sancto, ut dictum est. Quae quidem duae causae operantur in quolibet horum trium Baptismatum, excellentissime autem in Baptismo sanguinis. Nam passio Christi operatur quidem in Baptismo aquae per quandam figuralem repraesentationem; in Baptismo autem flaminis vel poenitentiae per quandam affectionem; sed in Baptismo sanguinis per imitationem operis. Similiter etiam virtus spiritus sancti operatur in Baptismo aquae per quandam virtutem latentem; in Baptismo autem poenitentiae per cordis commotionem; sed in Baptismo sanguinis per potissimum dilectionis et affectionis fervorem, secundum illud Ioan. XV, maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.Ссылаются нормы: Q66A12Respondeo, assert-h950b47a88df6162d69b82d08de61ca5ccf5a2197246246e0cece897ebe099a5a
section/66-12/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2cbf0392278ac0a6dc7c56f0a3c755fa914db1c031d5e103b68f7d191246eaa9LA
Sed contra est quod Augustinus, ad Fortunatum, loquens de comparatione Baptismatum, dicit, baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martyr coram persecutore. Ille post confessionem suam aspergitur aqua, hic sanguine. Ille per impositionem manus pontificis recipit spiritum sanctum, hic templum efficitur spiritus sancti.Ссылаются нормы: assert-h11329cfcebef097643493b39f8d702f5a29eb4bad7df9b05da68481293e969bc
section/66-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c4f9723c6279cc32c55add2d07ef848f223c7f4e86b49fd853c5fc19c5457155LA
Ad primum ergo dicendum quod id quod est sacramentum et res, scilicet character, et id quod est res tantum, scilicet interior iustificatio, permanent, sed character permanet indelebiliter, ut supra dictum est; iustificatio autem permanet, sed amissibiliter. Damascenus ergo Baptismum definivit, non quantum ad id quod exterius agitur, quod est sacramentum tantum, sed quantum ad id quod est interius. Unde posuit duo pertinentia ad characterem, scilicet sigillum et custodiam, inquantum ipse character, qui sigillum dicitur, quantum est de se, custodit animam in bono. Duo etiam ponit pertinentia ad ultimam rem sacramenti, scilicet regenerationem, quae ad hoc pertinet quod per Baptismum homo inchoat novam vitam iustitiae; et illuminationem, quae pertinet specialiter ad fidem, per quam homo spiritualem vitam accipit, secundum illud Habacuc II, iustus autem ex fide vivit; Baptismus autem est quaedam fidei protestatio. Unde dicitur fidei sacramentum. Et similiter Dionysius Baptismum definivit per ordinem ad alia sacramenta, dicens, II cap. Eccles. Hier., quod est quoddam principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad eorum susceptivam opportunitatem formans nostros animales habitus. Et iterum in ordine ad caelestem gloriam, quae est universalis finis sacramentorum, cum subdit, ad supercaelestis quietis anagogen nostrum iter faciens. Et iterum quantum ad principium spiritualis vitae, per hoc quod subdit, sacrae et divinissimae nostrae regenerationis traditio.Ссылаются нормы: Q66A1Ad1, assert-h3db1e07db24b85d8198080693cf7b9870a850db6970fe1bade734b2256ccb004
section/66-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:916e604e439def8d4d15265473034c156a4b1dd52cbaa24fa6114eb3ea104fddLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, opinionem Hugonis de sancto Victore in hac parte sequi non oportet. Potest tamen verificari ut Baptismus dicatur aqua esse, quia aqua est materiale Baptismi principium. Et sic erit praedicatio per causam.Ссылаются нормы: Q66A1Ad2, assert-h1ba1a02523728a1da8080fda5c3d6cd9563618fa283854d8a6c1a7b2a55756e5
section/66-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f6cf7253f041bab184d1d1fdb2ebf14a5b1bdca109349bdb9c568af135972bcbLA
Ad tertium dicendum quod, accedente verbo ad elementum fit sacramentum, non quidem in ipso elemento, sed in homine, cui adhibetur elementum per usum ablutionis. Et hoc etiam significat ipsum verbum quod accedit ad elementum, cum dicitur, ego te baptizo, et cetera.Ссылаются нормы: Q66A1Ad3, assert-h94f18371f8871a276c7ee3a429b28b82812d18b2ced9970062bc1a9efd105aa4
section/66-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e01c5d7615183116f20ff56ab1f390a4924e3eff77af1c1f3fe15df7263adc67LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Baptismus non sit ipsa ablutio. Ablutio enim corporalis transit. Baptismus autem permanet. Ergo Baptismus non est ipsa ablutio, sed potius regeneratio et sigillum et custodia et illuminatio, ut Damascenus dicit, in IV libro.Ссылаются нормы: Q66A1Obiectio1, assert-h1bc5f42cbb1e62cb9c0017ddcc00c3e18122070196694cba73c1f8bf61928944
section/66-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d045b1ec65fbf0c2e773f35537c3650ba09679accd8073b8d9a41cd81a801c37LA
Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit quod Baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Aqua autem non est ipsa ablutio, sed ablutio est quidam usus aquae.Ссылаются нормы: Q66A1Obiectio2, assert-h1b05f2ba694be633fc33dee76169b6556d7e820f2e3e0110b1c92f02d727d84c
section/66-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c9cb0705e33c22709042a79495b04a56cf49acb863e05ab098ccbb90434efceaLA
Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Elementum autem est ipsa aqua. Ergo Baptismus est ipsa aqua, non autem ablutio.Ссылаются нормы: Q66A1Obiectio3, assert-h761eace7e5bb3ef491ad116a8b9b65227217f9b95b9615d1c1c9f777ed6d77ec
section/66-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8996f298db74472431fb73a7881246ddb9345ace8fd7c8b413a67f4e803a6bf7LA
Respondeo dicendum quod in sacramento Baptismi est tria considerare, aliquid scilicet quod est sacramentum tantum; aliquid autem quod est res et sacramentum; aliquid autem quod est res tantum. Sacramentum autem tantum est aliquid visibile exterius existens, quod scilicet est signum interioris effectus, hoc enim pertinet ad rationem sacramenti. Exterius autem suppositum sensui est et ipsa aqua, et usus eius, qui est ablutio. Quidam ergo existimaverunt quod ipsa aqua sit sacramentum. Quod quidem sonare videntur verba Hugonis de sancto Victore. Nam ipse in communi definitione sacramenti dicit quod est materiale elementum, et in definitione Baptismi dicit quod est aqua. Sed hoc non est verum. Cum enim sacramenta novae legis sanctificationem quandam operentur, ibi perficitur sacramentum ubi perficitur sanctificatio. In aqua autem non perficitur sanctificatio, sed est ibi quaedam sanctificationis virtus instrumentalis, non permanens, sed fluens in hominem, qui est verae sanctificationis subiectum. Et ideo sacramentum non perficitur in ipsa aqua, sed in applicatione aquae ad hominem, quae est ablutio. Et ideo Magister, in III dist. IV Sent., dicit quod Baptismus est ablutio corporis exterior facta sub forma praescripta verborum. Res autem et sacramentum est character baptismalis, qui est res significata per exteriorem ablutionem, et est signum sacramentale interioris iustificationis. Quae est res tantum huius sacramenti, scilicet, significata et non significans.Ссылаются нормы: BaptismSacrament, Q66A1Respondeo, assert-h04227af272e957a6194ac3568002ff586e3b6f1c4a4627134246db1db4a5a229
section/66-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:15d5e7202a8f0b6c2ea5d06a808d869a9e166bb693cdd66ac905763ad68264f9LA
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXXIV, qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lotio eius? Videtur ergo quod Baptismus sit ipsa ablutio, sive lotio.Ссылаются нормы: assert-h44aa5d791c61d158c0e4317ed9f6138dd5250802db5c0277e04aa704bc40eb0b
section/66-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1b9217483c2abce9186bf668083005968fd8026a5cd7c11430867bc13ed4c738LA
Ad primum ergo dicendum quod etiam ante passionem Christi Baptismus habebat efficaciam a Christi passione, inquantum eam praefigurabat, aliter tamen quam sacramenta veteris legis. Nam illa erant figurae tantum, Baptismus autem ab ipso Christo virtutem habebat iustificandi, per cuius virtutem etiam ipsa passio salutifera fuit.Ссылаются нормы: Q66A2Ad1, assert-h5030058cd23959e078e2e31eae10ffe8209241a220d835afb26be46669792c4d
section/66-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:14bee17fb33fbb96788fa2b6b04f141887ffb141ab035bf5633263edd491435dLA
Ad secundum dicendum quod homines non debebant multiplicibus figuris arctari per Christum, qui venerat sua veritate figuras impletas auferre. Et ideo ante passionem suam Baptismum institutum non posuit sub praecepto, sed voluit ad eius exercitium homines assuefieri; et praecipue in populo Iudaeorum, apud quem omnia facta figuralia erant, ut Augustinus dicit, contra Faustum. Post passionem vero et resurrectionem, non solum Iudaeis, sed etiam gentilibus suo praecepto necessitatem Baptismi imposuit, dicens, euntes, docete omnes gentes.Ссылаются нормы: Q66A2Ad2, assert-h6072cc60ec297cfe6bad7783dabfbdcd44469a271e0774a915cb630050a02905
section/66-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e5ad17ec7eb3a75638f444acca0270ef729be21e1a3c541aa89b0a9ef1974a82LA
Ad tertium dicendum quod sacramenta non sunt obligatoria nisi quando sub praecepto ponuntur. Quod quidem non fuit ante passionem, ut dictum est. Quod enim dominus ante passionem Nicodemo dixit, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, magis videtur ad futurum respicere quam ad praesens tempus.Ссылаются нормы: Q66A2Ad3, assert-h26e198addd41f47b4dd075c280c4febd283ee9afb771fdd56cc8f9eb6f3b27b6
section/66-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9ceb21ea9aa5f9a93a97687abcb3d53a1848037bcfec2c0e256a04e7c60f26daLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Baptismus fuerit institutus post Christi passionem. Causa enim praecedit effectum. Sed passio Christi operatur in sacramentis novae legis. Ergo passio Christi praecedit institutionem sacramentorum novae legis. Et praecipue institutionem Baptismi, cum apostolus dicat, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, et cetera.Ссылаются нормы: Q66A2Obiectio1, assert-h574d6adf7fb78327f61bb6156153a01ec626900f73a6011cf9ce4a2549fd7afd, assert-h6c6b48523797bff9ceef46fce6a0bbbc04a7a0c8c098299f7c2e1d7e01b88366
section/66-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c205d2fa5c3a654a68018aa17a797419e2377a0dc5bbd58635cfe1fa2c4036f6LA
Praeterea, sacramenta novae legis efficaciam habent ex mandato Christi. Sed Christus mandatum baptizandi dedit discipulis post passionem et resurrectionem suam, dicens, euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, etc., ut habetur Matth. ult. Ergo videtur quod post passionem Christi Baptismus fuerit institutus.Ссылаются нормы: Q66A2Obiectio2, assert-hf563e67db173bbf0db59ed98e5035b4c167354cc367defd908c36551b8eba9cc, assert-hf96c25c88e23872e80cb6601218f46a446993068fdd0dcddb2ab540c2a8e03ab
section/66-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0b07440df3e452b5b819279ae46d7be6ca01e0dd9d3b6e8fbd5b52589b9383fbLA
Praeterea, Baptismus est sacramentum necessitatis, ut supra dictum est, et ita videtur quod ex quo Baptismus institutus fuit, homines obligarentur ad Baptismum. Sed ante passionem Christi homines non obligabantur ad Baptismum, quia adhuc circumcisio suam virtutem habebat, in cuius loco successit Baptismus. Ergo videtur quod Baptismus non fuerit institutus ante passionem Christi.Ссылаются нормы: Q66A2Obiectio3, assert-h8b8b913a38b39e2901a8ede6f017d51db763af5d8931f857a6fb15b39d1d5684, assert-hfc0ed2c3c95ce45e3d929a52aed89652a751abf22ef9d8b214fa2fb0b2e76eff
section/66-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7b74a7dc44817d36f079698a14b2ab9bec1dd58e5068c77de887426ca09a3512LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est supra, sacramenta ex sui institutione habent quod conferant gratiam. Unde tunc videtur aliquod sacramentum institui, quando accipit virtutem producendi suum effectum. Hanc autem virtutem accepit Baptismus quando Christus est baptizatus. Unde tunc vere Baptismus institutus fuit, quantum ad ipsum sacramentum. Sed necessitas utendi hoc sacramento indicta fuit hominibus post passionem et resurrectionem. Tum quia in passione Christi terminata sunt figuralia sacramenta, quibus succedit Baptismus et alia sacramenta novae legis. Tum etiam quia per Baptismum configuratur homo passioni et resurrectioni Christi, inquantum moritur peccato et incipit novam iustitiae vitam. Et ideo oportuit Christum pati prius et resurgere quam hominibus indiceretur necessitas se configurandi morti et resurrectioni eius.Ссылаются нормы: Q66A2Respondeo, assert-h634abba9d4697e83202f2ab1861c460f4b721ab929e101179f1d05ffdae58a8c
section/66-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:add5fd604bc4b1bae0e0fa887d580d1cdd61a612b8cdd36ed8e86164f6044e78LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quodam sermone Epiphaniae, ex quo Christus in aquis immergitur, ex eo omnium peccata abluit aqua. Sed hoc fuit ante Christi passionem. Ergo Baptismus ante Christi passionem fuit institutus.Ссылаются нормы: assert-h36816080315e61ccde6ca6730f2864c62d5d93084fec87c1fd926cf7661e65c9
section/66-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5dab2e870b1bdc8126af9eb8e556dc2ea86d3f5c9ab3ae4650266411e78430b5LA
Ad primum ergo dicendum quod illuminatio pertinet ad ignem active. Ille autem qui baptizatur, non efficitur illuminans, sed illuminatus per fidem, quae est ex auditu, ut dicitur Rom. X. Et ideo magis competit aqua Baptismo quam ignis. Quod autem dicitur, baptizabit vos in spiritu sancto et igni, potest per ignem, ut Hieronymus dicit, intelligi spiritus sanctus, qui super discipulos in igneis linguis apparuit, ut dicitur Act. II. Vel per ignem potest intelligi tribulatio, ut Chrysostomus dicit, super Matth., quia tribulatio peccata purgat, et concupiscentiam diminuit. Vel quia, ut Hilarius dicit, super Matth., baptizatis in spiritu sancto reliquum est consummari igne iudicii.Ссылаются нормы: Q66A3Ad1, assert-hfa98d98934159770a1629e0bd1ed781d6b7272beca7620817cd80500d5f90745
section/66-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aff678211df11c2d65826c56e15970f7f77ab79ecf102c1279ec80b3fd93f671LA
Ad secundum dicendum quod vinum et oleum communiter non sumuntur ad usum ablutionis, sicut aqua. Nec etiam ita perfecte abluunt, quia ex illorum ablutione remanet aliqua infectio quantum ad odorem, quod non contingit de aqua. Illa etiam non ita communiter et abundanter habentur sicut aqua.Ссылаются нормы: Q66A3Ad2, assert-h7a6ed9891ae2568efc0dbf91d022215539b6c4f8000ccdb29369f18918b12714
section/66-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:420136dc937c73e31b43c99467362fe906e7c669b8792be758fb13902f86b19fLA
Ad tertium dicendum quod ex latere Christi fluxit aqua ad abluendum, sanguis autem ad redimendum. Et ideo sanguis competit sacramento Eucharistiae, aqua autem sacramento Baptismi. Qui tamen habet vim ablutivam ex virtute sanguinis Christi.Ссылаются нормы: Q66A3Ad3, assert-h9aab6c22b27b50c36c821ab7ad7039cd2a0f59d8a571892cdf05ae4c54ab310c
section/66-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1c1d04d6b27f149597bafa981fccc85bb47f2c8a080cda5d16d8787153284c90LA
Ad quartum dicendum quod virtus Christi derivata est ad omnem aquam, non propter continuitatem loci, sed propter similitudinem speciei, ut dicit Augustinus, in quodam sermone Epiphaniae, quae de salvatoris Baptismate benedictio fluxit, tanquam fluvius spiritalis, omnium gurgitum tractus, universorum fontium venas implevit.Ссылаются нормы: Q66A3Ad4, assert-he24d238bc9caf49b761a342ffc0439dce3bc6b0dabf96834d090b7e36cc10b33
section/66-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:963ab9078d8f10bc5bf68492be9c3aa1be600e5190cd8675b667d5a31a89154cLA
Ad quintum dicendum quod illa benedictio quae adhibetur aquae, non est de necessitate Baptismi, sed pertinet ad quandam solemnitatem, per quam excitatur devotio fidelium, et impeditur astutia Daemonis, ne impediat Baptismi effectum.Ссылаются нормы: Q66A3Ad5, assert-hef1e97495bf49d7eadfe9b504191d9351b6d08a4656eb8c0fa3d047f2ef1ab0c
section/66-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d374bec1e75214147c1efdc9b1b0a605fd4e85ecb4790ca3c024c894add5c360LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aqua non sit propria materia Baptismi. Baptismus enim, secundum Dionysium et Damascenum, habet vim illuminativam. Sed illuminatio maxime competit igni. Ergo Baptismus magis debet fieri in igne quam in aqua, praesertim cum Ioannes Baptista, praenuntians Christi Baptismum, dicat, ille vos baptizabit in spiritu sancto et igni.Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio1, assert-h1d66483ec8367114cbfb06c28891021e14203c8e1da7c8fcac06086d73447787, assert-ha8f780bf6437694e8e8148a07bf62a02e60d2df49c22785c769e2825bb78d863
section/66-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:7eb0156a79b2365156805ab4aaffbdca027ec213124f1f5f3519255d7db94882LA
Praeterea, in Baptismo significatur ablutio peccatorum. Sed multa alia sunt ablutiva quam aqua, sicut vinum et oleum et alia huiusmodi. Ergo etiam in his potest fieri Baptismus. Non ergo aqua est propria materia Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio2, assert-h2863d07ad339c3405ead29dbcd77523881b0c35ef44bb56052ed0c22b6312182, assert-h3555469cb36b2e14ee17c10d47327a6dff0078b244ddf0ccd15bedfbba21a7f1, assert-h98d7d357482d73542288037673bb325de9f48ae14f59a2024b3b90d9318dd135
section/66-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2183aa16b4c8a35ec4fecf88c15e38644ecb2afe9d4f9cd3f20607271f34db74LA
Praeterea, sacramenta Ecclesiae fluxerunt de latere Christi pendentis in cruce, ut supra dictum est. Sed inde fluxit non solum aqua, sed etiam sanguis. Ergo videtur quod etiam in sanguine possit fieri Baptismus. Quod etiam magis videtur convenire cum effectu Baptismi, quia dicitur Apoc. I, lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio3, assert-h37eb66e483671168b802d7ed39bf38f39074dad3007d5edb73ab0f9118d2fb79, assert-hf9ff51e2d4391fcf6e4b688ebe44fceada732c7317b63b102ac55321d14a3ba5
section/66-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:349eded1478ebc4c0907bcd1893a314247662cd2044e2281c78d4e11e548d79eLA
Praeterea, sicut Augustinus et Beda dicunt, Christus tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam et purgativam contulit aquis. Sed non omnis aqua continuatur cum aqua Iordanis, quam Christus tetigit sua carne. Ergo videtur quod non in omni aqua possit fieri Baptismus. Et ita aqua, inquantum huiusmodi, non est propria materia Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio4, assert-hcaf1d40f92a3520e885e739368b643c35c55ef30a37a6453dd674cbf951f108b, assert-hd50fec1547d1a78ba25a93e69c78aa5803b7f6847526bf9b78d47b1c9afa3a3c
section/66-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4ad1ac255983b8733d948734166605be6ee21a9d2c182cfdcfc5231b5d7192c4LA
Praeterea, si aqua secundum se esset propria Baptismi materia, non oporteret aliquid aliud fieri circa aquam, ad hoc quod in ea Baptismus fieret. Sed in solemni Baptismo aqua in qua debet celebrari Baptismus, exorcizatur et benedicitur. Ergo videtur quod aqua secundum se non sit propria materia Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio5, assert-hd976ded2d1dbcdb46777b7bca42a7344dbff6484531c8b9d801bb18b355d3bce, assert-hed2180e1f9312308ad3b30bffdcc352585a9e15da66ed674703e7e7b58c20f2b
section/66-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d506783d8f783ef0d4c90e9d158e97148318945a29f6ce2962b2d7b18efa28bfLA
Respondeo dicendum quod ex institutione divina aqua est propria materia Baptismi. Et hoc convenienter. Primo quidem, quantum ad ipsam rationem Baptismi, qui est regeneratio in spiritualem vitam, quod maxime congruit aquae. Unde et semina, ex quibus generantur omnia viventia, scilicet plantae et animalia, humida sunt, et ad aquam pertinent. Propter quod quidam philosophi posuerunt aquam omnium rerum principium. Secundo, quantum ad effectus Baptismi, quibus competunt aquae proprietates. Quae sua humiditate lavat, ex quo conveniens est ad significandum et causandum ablutionem peccatorum. Sua frigiditate etiam temperat superfluitatem caloris, et ex hoc competit ad mitigandum concupiscentiam fomitis. Sua diaphanitate est luminis susceptiva, unde competit Baptismo inquantum est fidei sacramentum. Tertio, quia convenit ad repraesentandum mysteria Christi, quibus iustificamur. Ut enim dicit Chrysostomus, super illud Ioan., nisi quis renatus fuerit etc., sicut in quodam sepulcro, in aqua, submergentibus nobis capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur, et deinde novus rursus ascendit. Quarto, quia ratione suae communitatis et abundantiae est conveniens materia necessitati huius sacramenti, potest enim ubique de facili haberi.Ссылаются нормы: Q66A3Respondeo, assert-he9aa2f7cb442d75eff07a300f556bce69b2f2ff65d990e924814eb115183c47a
section/66-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:919db31fb3dfb9513072d37b8a0e87d273b6128038f827e0317a309a3c531c3aLA
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.Ссылаются нормы: assert-ha4f5c00cee7c99db7f8d18b76089e41ac30e6aee1faee112c0558e37a7684400
section/66-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8544cd679d594331fb3f223c82b0f84715730211bdd978d9c0bf8529d2a06e61LA
Ad primum ergo dicendum quod transmutatio facta in aqua maris, et in aliis aquis quae penes nos sunt, non est tanta quae solvat speciem aquae. Et ideo in huiusmodi aquis potest fieri Baptismus.Ссылаются нормы: Q66A4Ad1, assert-h5b7610eddd08e2d20895b68275490d1abc92f71e6b37504c026a3f5a7003c955
section/66-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:98350209d92e04106abfabed4634933689c278d48f51f8ca20ffcf9bc2a57ab3LA
Ad secundum dicendum quod admixtio chrismatis non solvit speciem aquae. Sicut nec etiam aqua decoctionis carnium, aut aliorum huiusmodi, nisi forte sit facta tanta resolutio corporum lixatorum in aqua quod liquor plus habeat de aliena substantia quam de aqua; quod ex spissitudine perspici potest. Si tamen ex liquore sic inspissato exprimatur aqua subtilis, potest in ea fieri Baptismus, sicut et in aqua quae exprimitur ex luto, licet in luto Baptismus fieri non possit.Ссылаются нормы: Q66A4Ad2, assert-hcbe9086775d82bb6b46f23d5f61d7adfa04a9d77256dafb036a7cf7550e5c9e1
section/66-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3374a5ec975841df057c03f3fa0fe4a168e73f71089db6b304e3b7de2457b787LA
Ad tertium dicendum quod aqua fluens de latere Christi pendentis in cruce non fuit humor phlegmaticus, ut quidam dixerunt. In tali enim humore non posset fieri Baptismus, sicut nec in sanguine animalis, aut in vino, aut in quocumque liquore alicuius plantae. Fuit autem aqua pura miraculose egrediens a corpore mortuo, sicut et sanguis, ad comprobandam veritatem dominici corporis, contra Manichaeorum errorem, ut scilicet per aquam, quae est unum quatuor elementorum, ostenderetur corpus Christi vere fuisse compositum ex quatuor elementis; per sanguinem vero ostenderetur esse compositum ex quatuor humoribus.Ссылаются нормы: Q66A4Ad3, assert-h205c145186e4d24c633f7d0c4bce53b90e4feb1ee67048ae1e402a682402e1be
section/66-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:474bd2d2e4e4a0b54c773529939e2200e26f1d1c8246ca1ccc7850a69e23cf8aLA
Ad quartum dicendum quod in lixivio, et in aquis sulphureorum balneorum, potest fieri Baptismus, quia tales aquae non incorporantur per artem vel naturam aliquibus corporibus mixtis, sed solum alterationem quandam recipiunt ex hoc quod transeunt per aliqua corpora.Ссылаются нормы: Q66A4Ad4, assert-h49dc22e65804f0b0a3645ce3cc3b66e80db666234bf7a4679f731847b40a37b5
section/66-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:244fee76bda7c2650371bee49fd4374f17e527f45a77e76bfebd800756ca456dLA
Ad quintum dicendum quod aqua rosacea est liquor rosae resolutus. Unde in ea non potest fieri Baptismus. Et, eadem ratione, nec in aquis alchimicis, sicut in vino. Nec est eadem ratio de aquis pluvialibus, quae generantur ex maiori parte ex subtiliatione vaporum resolutorum ex aquis, minimum autem ibi est de liquoribus corporum mixtorum, qui tamen per huiusmodi sublimationem, virtute naturae, quae est fortior arte, resolvuntur in veram aquam, quod ars facere non potest. Unde aqua pluvialis nullam proprietatem retinet alicuius corporis mixti, quod de aquis rosaceis et de aquis alchimicis dici non potest.Ссылаются нормы: Q66A4Ad5, assert-hdaf991309b15bd73dfc8e13f740a81d90c8aa91392058715858b69c506c23c17
section/66-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dfcde27202a9d3b8f92e6452f47433b00dcfd3412593ce802bdc374b75833880LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad Baptismum non requiratur aqua simplex. Aqua enim quae apud nos est, non est aqua pura, quod praecipue apparet de aqua maris, in qua plurimum admiscetur de terrestri, ut patet per philosophum, in libro Meteorol. Et tamen in tali aqua potest fieri Baptismus. Ergo non requiritur aqua simplex et pura ad Baptismum.Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio1, assert-h445298584dbbcabe5cfe32062248418ed928428dee16966a3fbfb1beee6fc5dc
section/66-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b577e93f8d58e5f54bf8a9e3b9e19eda678283de38d7dcb5a99d195642a6b8e0LA
Praeterea, in solemni celebratione Baptismi aquae infunditur chrisma. Sed hoc videtur impedire puritatem et simplicitatem aquae. Ergo aqua pura et simplex non requiritur ad Baptismum.Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio2, assert-h3e544364bdcfa5489938f7ada80f5f402ac5c045fe097f299f99afa5aa0eca50, assert-h8848f56bac24f5ff25a4572bfbcba36ab159643b84ad52506d908a973f7999bd
section/66-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:00f9f74fd13cc3a420108a01bb662bd653fae09f2f38ee959846cc2d51c8e925LA
Praeterea, aqua fluens de latere Christi pendentis in cruce fuit significativa Baptismi, ut dictum est. Sed aqua illa non videtur fuisse aqua pura, eo quod in corpore mixto, cuiusmodi fuit corpus Christi, non sunt elementa in actu. Ergo videtur quod non requiratur aqua pura vel simplex ad Baptismum.Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio3, assert-h85414bc9f101022eb3ca6723b77f217826b25f11cc8a9788e14fc7f40931cf4e, assert-h903a8027a41db600786217b91327c8ebf698675399473f08bf01cc1d887507b1
section/66-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f4c2952a34a3d51121e34d6b5271344ade1b74160071505bcdba2f63c806c9ffLA
Praeterea, lixivium non videtur esse aqua pura, habet enim contrarias proprietates aquae, scilicet calefaciendi et desiccandi. Et tamen in lixivio videtur posse fieri Baptismus, sicut et in aquis balneorum, quae transeunt per venas sulphureas, sicut et lixivium colatur per cineres. Ergo videtur quod aqua simplex non requiratur ad Baptismum.Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio4, assert-h5dd71469c208af2cb57664237f7ab75f1060f9621b75a2c8b6b0a6b734d6ae22
section/66-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a9d4b2965b7fbf1908a37ebd86093984b972a3d1478faa417427904d1a1c2320LA
Praeterea, aqua rosacea generatur per sublimationem a rosis, sicut etiam aquae alchimicae generantur per sublimationem ab aliquibus corporibus. Sed in his aquis, ut videtur, potest fieri Baptismus, sicut et in aquis pluvialibus, quae per sublimationem vaporum generantur. Cum igitur huiusmodi aquae non sint purae et simplices, videtur quod aqua pura et simplex non requiratur ad Baptismum.Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio5, assert-h693b0f744fe7f4447915735cca33f7a726f1b3d99cfefbf8138f2c6e3dde27eb, assert-heaaeb48b10ce9c0a4d4d42fa15213ea06d43aa6ca2d64ba4a386e8d8f20c6f3d
section/66-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:98fd664227a3c57400e7dbc11b44269cf676e5cf88f2a16baf4c359edb72295eLA
Respondeo dicendum quod aqua suam puritatem et simplicitatem potest amittere dupliciter, uno modo, per mixtionem alterius corporis; alio modo, per alterationem. Utrumque autem horum contingit fieri dupliciter, scilicet per artem, et per naturam. Ars autem deficit ab operatione naturae, quia natura dat formam substantialem, quod ars facere non potest, sed omnes formae artificiales sunt accidentales; nisi forte apponendo proprium agens ad propriam materiam, sicut ignem combustibili, per quem modum a quibusdam quaedam animalia per putrefactionem generantur. Quaecumque igitur transmutatio circa aquam facta est per artem, sive commiscendo sive alterando, non transmutatur species aquae. Unde in tali aqua potest fieri Baptismus, nisi forte aqua admisceatur per artem in tam parva quantitate alicui corpori quod compositum magis sit aliud quam aqua; sicut lutum magis est terra quam aqua, et vinum lymphatum magis est vinum quam aqua. Sed transmutatio quae fit a natura, quandoque quidem speciem aquae solvit, et hoc fit quando aqua efficitur per naturam de substantia alicuius corporis mixti; sicut aqua conversa in liquorem uvae est vinum, unde non habet speciem aquae. Aliquando autem fit per naturam transmutatio aquae sine solutione speciei, et hoc tam per alterationem, sicut patet de aqua calefacta a sole; quam etiam per mixtionem, sicut patet de aqua fluminis turbida ex permixtione terrestrium partium. Sic igitur dicendum est quod in qualibet aqua, qualitercumque transmutata, dummodo non solvatur species aquae, potest fieri Baptismus. Si autem solvatur species aquae, non potest fieri Baptismus.Ссылаются нормы: Q66A4Respondeo, assert-h6e6ce1001ad235ce8a8101fa83dec034dc161bd7cdc258f31c4238c374ec5c8d
section/66-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c6bf12135d74df46a069ae261aef6af91366632a3f3b8a9da8f019c9eeac2509LA
Sed contra est quod propria materia Baptismi est aqua, ut dictum est. Sed speciem aquae non habet nisi aqua simplex. Ergo aqua pura et simplex ex necessitate requiritur ad Baptismum.Ссылаются нормы: assert-he8d2a9de55c227500e3be4ca62f0d89cecddc64cc53978e98999e8c5f2daa7e4
section/66-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bfc502a432f0f23bdfd63ecc8962abd9f900003e5e4d8dadf1c72e01494d272fLA
Ad primum ergo dicendum quod actio attribuitur instrumento sicut immediate agenti, attribuitur autem principali agenti sicut in cuius virtute instrumentum agit. Et ideo in forma Baptismi convenienter significatur minister ut exercens actum Baptismi, per hoc quod dicitur, ego te baptizo, et ipse dominus baptizandi actum attribuit ministris, dicens, baptizantes eos, et cetera. Causa autem principalis significatur ut in cuius virtute sacramentum agitur, per hoc quod dicitur, in nomine patris et filii et spiritus sancti, non enim Christus baptizat sine patre et spiritu sancto. Graeci autem non attribuunt actum Baptismi ministris, ad evitandum antiquorum errorem, qui virtutem Baptismi Baptistis attribuebant, dicentes, ego sum Pauli, et ego Cephae. Et ideo dicunt, baptizetur servus Christi talis in nomine patris, et cetera. Et quia exprimitur actus exercitus per ministrum cum invocatione Trinitatis, verum perficitur sacramentum. Quod autem additur ego in forma nostra, non est de substantia formae, sed ponitur ad maiorem expressionem intentionis.Ссылаются нормы: Q66A5Ad1, assert-h0b6e3f97f21f46f76b3a45aad99f476e132d9bfc248d0088d0cb87ceb4fe710a
section/66-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8240ac24e2f6ab67df97cee7234cfee68726e802db87cf8749497d032e35e4d0LA
Ad secundum dicendum quod, quia ablutio hominis in aqua propter multa fieri potest, oportet quod determinetur in verbis formae ad quid fiat. Quod quidem non fit per hoc quod dicitur, in nomine patris et filii et spiritus sancti, quia omnia in tali nomine facere debemus, ut habetur Coloss. III. Et ideo, si non exprimatur actus Baptismi, vel per modum nostrum vel per modum Graecorum, non perficitur sacramentum, secundum illam decretalem Alexandri III, si quis puerum ter in aquam merserit in nomine patris et filii et spiritus sancti amen, et non dixerit, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti amen, non est puer baptizatus.Ссылаются нормы: Q66A5Ad2, assert-h58efd0e51d6982aab8a2342a3cabebfa6be10f07e8a1f0ee89355693a853a3a6
section/66-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b6afcc930538806a16916fb887af40631d1f90db33076980634b4efbb2c9ae47LA
Ad tertium dicendum quod verba quae proferuntur in formis sacramentorum, non pronuntiantur solum causa significandi, sed etiam causa efficiendi, inquantum habent efficaciam ab illo verbo per quod facta sunt omnia. Et ideo convenienter diriguntur non solum ad homines, sed etiam ad creaturas insensibiles, ut cum dicitur, exorcizo te, creatura salis.Ссылаются нормы: Q66A5Ad3, assert-h115846dd6e84da344155610b6e9c334dd0b4e17a51df98b1928ae311079136fe
section/66-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b184f91ff111895c88d010c0dc379289953490a725abcfbfb1c48a58f8bb4488LA
Ad quartum dicendum quod plures simul non possunt unum baptizare, quia actus multiplicatur secundum multiplicationem agentium, si perfecte ab unoquoque agatur. Et sic, si convenirent duo quorum unus esset mutus, qui non posset proferre verba, et alius carens manibus, qui non posset exercere actum, non possent ambo simul baptizare, uno dicente verba et alio exercente actum. Possunt autem, si necessitas exigit, plures simul baptizari, quia nullus eorum recipiet nisi unum Baptismum. Sed tunc oportebit dicere, ego baptizo vos. Nec erit mutatio formae, quia vos nihil aliud est quam te et te. Quod autem dicitur nos, non est idem quod ego et ego, sed, ego et tu, et sic iam mutaretur forma. Similiter autem mutaretur forma si diceretur, ego baptizo me. Et ideo nullus potest baptizare seipsum. Propter quod etiam Christus a Ioanne voluit baptizari, ut dicitur extra, de Baptismo et eius effectu, cap. debitum.Ссылаются нормы: Q66A5Ad4, assert-h3a2e40e8a826f7aeb8e451537d9d5dfffc624cfcf5f565e1a96d7eb761a88bfb
section/66-5/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6ef3ff376ba4b3b1a640b42e21b149dc1a9d55d4a3005ee9ef89c3f5747b2c8bLA
Ad quintum dicendum quod passio Christi, etsi sit principalis causa respectu ministri, est tamen causa instrumentalis respectu sanctae Trinitatis. Et ideo potius commemoratur Trinitas quam passio Christi.Ссылаются нормы: Q66A5Ad5, assert-haf87bbae3b1b11ec292dea8269cfc691329fb9750cbb83c25e3645a8c7271014
section/66-5/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c64243381f70be252496680d9f5e026d3d5d7c5722fd0fd31dcbb162894d3520LA
Ad sextum dicendum quod, etsi sint tria nomina personalia trium personarum, est tamen unum nomen essentiale. Virtus autem divina, quae operatur in Baptismo, ad essentiam pertinet. Et ideo dicitur in nomine, et non in nominibus.Ссылаются нормы: Q66A5Ad6, assert-h80a840443abd5fc8220a5cba800aeb28db239dc8d7ea66173c0aa46af9e13b59
section/66-5/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e399c2057a1935eda2388f6a894884c299552cff9c0dd0155e796aa0ef7acf89LA
Ad septimum dicendum quod, sicut aqua sumitur ad Baptismum quia eius usus est communior ad abluendum, ita ad significandum tres personas in forma Baptismi assumuntur illa nomina quibus communius consueverunt nominari personae in illa lingua. Nec in aliis nominibus perficitur sacramentum.Ссылаются нормы: Q66A5Ad7, assert-h1993d77805659f8fb83b5d779c9b5ea82d11de7657a93b94f554224e6107ac5c
section/66-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:57612fdcd0915e1cf4bb63c769c3755ff683230df4426ca92db17263124551b6LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod haec non sit conveniens forma Baptismi, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti. Actus enim magis debet attribui principali agenti quam ministro. Sed in sacramento minister agit ut instrumentum, ut supra dictum est, principale autem agens in Baptismo est Christus, secundum illud Ioan. I, super quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat. Inconvenienter ergo minister dicit, ego te baptizo, praesertim quia in hoc quod dicitur baptizo, intelligitur ego, et sic videtur superflue apponi.Ссылаются нормы: Q66A5Obiectio1, assert-h81dae3df069ea0383662fda6dedd1df2336ded63aee03caea4ea8c0a59a2ecef, assert-h98d450152b27bb15e61759c67e76cab54a0f0645bd46e9841f4febbf1a2b6d5b
section/66-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:744e36848fb35d5afcfd0cf6ce26725b06145a70a1f89e3fa467b3e4f4d0e8d0LA
Praeterea, non oportet quod ille qui aliquem actum exercet, de actu exercito faciat mentionem, sicut ille qui docet, non oportet quod dicat, ego vos doceo. Dominus autem simul tradidit praeceptum baptizandi et docendi, dicens, euntes, docete omnes gentes, et cetera. Ergo non oportet quod in forma Baptismi fiat mentio de actu Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A5Obiectio2, assert-he5a27bcb858bdcfa64aef1ce0a2c80117b2752dfd7707290a736d294379364b2
section/66-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6b5157643dc7cc28c9791ad3306867ac355698a7303547a37bf781a5f848b2c6LA
Praeterea, ille qui baptizatur, quandoque non intelligit verba, puta si sit surdus aut puer. Frustra autem ad talem sermo dirigitur, secundum illud Eccli., ubi non est auditus, non effundas sermonem. Ergo inconvenienter dicitur, ego te baptizo, sermone directo ad eum qui baptizatur.Ссылаются нормы: Q66A5Obiectio3, assert-h48db94835e16322e74d011ef288ebe16e656ad512f5379c012fe128713529cf0
section/66-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c47987782e30e8f6277ba410b3f1f64f7631574c2c6225816d8138e9f25d6be2LA
Praeterea, contingit simul plures baptizari a pluribus, sicut apostoli baptizaverunt una die tria millia, et alia die quinque millia, ut dicitur Act. II et IV. Non ergo debet forma Baptismi determinari in singulari numero, ut dicatur, ego te baptizo, sed potest dici, nos vos baptizamus.Ссылаются нормы: Q66A5Obiectio4, assert-he082238e95770ea1333ba23402bba39aab8316590edf180373f717c5cf07e1fa
section/66-5/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2e5ce63ba9837ec772796dba818f401158859ad3a2456eda2fcccd700c03c3b1LA
Praeterea, Baptismus virtutem habet a passione Christi. Sed per formam Baptismus sanctificatur. Ergo videtur quod in forma Baptismi debeat fieri mentio de passione Christi.Ссылаются нормы: Q66A5Obiectio5, assert-h3967c2c88c09e48dca0160f4517cf117fdf6199601e1ceda65ac70e3c27aa683, assert-h597f94ed3546cdd927bf400f370c6b25548da4ce5d7caea87f65774707b6548d
section/66-5/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8548153c862417ec21e5c5e1202ba798020d795b5edc17e626dc9a6e73457d00LA
Praeterea, nomen designat proprietatem rei. Sed tres sunt proprietates personales divinarum personarum, ut in prima parte dictum est. Non ergo debet dici, in nomine patris et filii et spiritus sancti, sed, in nominibus.Ссылаются нормы: Q66A5Obiectio6, assert-h9f3aa2232b98df99f27e00f4a23610edb02931f8ddf7f066abaf5a7dfcf89fb4, assert-hc3b8c928df8a6c1d92f14f3667e0cc11bbf38a62e249081004fa7a3da13bbc60
section/66-5/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a00c8c7bc564eeea7a9f43d8ae1c39ae036c5c2d3440aad40da6831d5564e06cLA
Praeterea, persona patris non solum significatur nomine patris, sed etiam nomine innascibilis et genitoris; filius etiam significatur nomine verbi et imaginis et geniti; spiritus etiam sanctus potest significari nomine doni et amoris, et nomine procedentis. Ergo videtur quod etiam his nominibus utendo perficitur Baptismus.Ссылаются нормы: Q66A5Obiectio7, assert-h36c7070687e986765fde7ba03b9437da99d9eb2b0622367270db053c5459f82a
section/66-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:29f17422c79e1c4e3485f2f91e6137b121bfa8d59d65717debb9066fd9bcacb1LA
Respondeo dicendum quod Baptismus per suam formam consecratur, secundum illud Ephes. V, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, et Augustinus dicit, in libro de unico Baptismo, quod Baptismus verbis evangelicis consecratur. Et ideo oportet quod in forma Baptismi exprimatur causa Baptismi. Est autem eius duplex causa, una quidem principalis, a qua virtutem habet, quae est sancta Trinitas; alia autem est instrumentalis, scilicet minister, qui tradit exterius sacramentum. Et ideo debet in forma Baptismi de utraque fieri mentio. Minister autem tangitur cum dicitur, ego te baptizo, causa autem principalis, cum dicitur, in nomine patris et filii et spiritus sancti. Unde haec est conveniens forma Baptismi, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.Ссылаются нормы: Q66A5Respondeo, assert-h386f67ac96b13613e70f053a2c2c001d50d48ebeccdf236b9311b35476f7a288
section/66-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d07b75d5a4f305b260a1eb47a8752a6991f764d3e1c6bae86851cad408dd6364LA
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.Ссылаются нормы: assert-h4b39ec7d68456f05a6597c914a52c813aec2b20278dad240ac1731ec668b53e0
section/66-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:94ed31166c19b60a256a91b4472b56ccf1520a40f3951e4d871c0b816ba9df0dLA
Ad primum ergo dicendum quod ex speciali Christi revelatione apostoli in primitiva Ecclesia in nomine Christi baptizabant, ut nomen Christi, quod erat odiosum Iudaeis et gentibus, honorabile redderetur, per hoc quod ad eius invocationem spiritus sanctus dabatur in Baptismo.Ссылаются нормы: Q66A6Ad1, assert-h811a10afb8c070e8a4c88eb58503dbe630f8e8276ea3a7e374ccdf254c38ff67
section/66-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2fdee7e0e7cc60cd9d59a73fd2179ad5cec7fc1d5395c1bec61ef3392058bbbdLA
Ad secundum dicendum quod Ambrosius assignat rationem quare convenienter talis dispensatio fieri potuit in primitiva Ecclesia, quia scilicet in nomine Christi tota Trinitas intelligitur; et ideo servabatur ad minus integritate intelligibili forma quam Christus tradidit in Evangelio.Ссылаются нормы: Q66A6Ad2, assert-h357e9cdc21e3efb951425972d805a21a014e7218f759956b709fa14a427aa621
section/66-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad831e18552a360d886c99336f25f9b31f2416e07830aab140244d2db368ee58LA
Ad tertium dicendum quod Nicolaus Papa dictum suum confirmat ex duobus praemissis. Et ideo eius responsio patet ex primis duabus solutionibus.Ссылаются нормы: Q66A6Ad3, assert-ha5dd89fa85f9d17ba7087884bc97ecf63194dd07b2519d86a4fc0297cd7a7c20
section/66-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:330451f8635d874db5c326bb2a9b3a8a5820ce441dcbd6642880d12d603484a9LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in nomine Christi possit dari Baptismus. Sicut enim una est fides, et unum Baptisma, ut dicitur Ephes. IV. Sed Act. VIII dicitur quod in nomine Iesu Christi baptizabantur viri et mulieres. Ergo etiam nunc potest dari Baptismus in nomine Christi.Ссылаются нормы: Q66A6Obiectio1, assert-h355c5ac1a26966cc289534a893284761d5ac33cd2260bc6cc9a4eae3f0ba2bcb, assert-h7d3ce602338f146f29e77e58676a4ea27bb5887fc8ca5ef177b4ab4adf47b27e
section/66-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b7091ee1c31f9a5e803ffc550b61cdba3454695efb346d03bac3536ee6891426LA
Praeterea, Ambrosius dicit, si Christum dicas, et patrem, a quo unctus est, et ipsum qui unctus est, filium, et spiritum, quo unctus est, designasti. Sed in nomine Trinitatis potest fieri Baptismus. Ergo et in nomine Christi.Ссылаются нормы: Q66A6Obiectio2, assert-h2f7746b58419ff476671902a84d86d883000f88ffd6b593aa13b83f75f85529b, assert-hc5d93e8ed4fdb0bdf44b381e151d6d260a237f7cdcae69a3a44167260773dfd0
section/66-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:adbbc413594034f1daf09e5dfbabe2c15dc334da10102988ae9dc9337338b343LA
Praeterea, Nicolaus Papa, ad consulta Bulgarorum respondens, dicit, qui in nomine sanctae Trinitatis, vel tantum in nomine Christi, sicut in actibus apostolorum legitur, baptizati sunt, unum quippe idemque est, ut sanctus ait Ambrosius, rebaptizari non debent. Rebaptizarentur autem si in hac forma baptizati sacramentum Baptismi non reciperent. Ergo potest consecrari Baptismus in nomine Christi sub hac forma, ego te baptizo in nomine Christi.Ссылаются нормы: Q66A6Obiectio3, assert-he70716b80c8db5f1bad06b07034d381f836e5cd72014ae32380dabf0f32540b2
section/66-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7f2d166bb8e49dd68b161b0af14f632601854d1380857a3880fa308378513360LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta habent efficaciam ab institutione Christi. Et ideo, si praetermittatur aliquid eorum quae Christus instituit circa aliquod sacramentum, efficacia caret, nisi ex speciali dispensatione eius, qui virtutem suam sacramentis non alligavit. Christus autem instituit sacramentum Baptismi dari cum invocatione Trinitatis. Et ideo quidquid desit ad invocationem plenam Trinitatis, tollit integritatem Baptismi. Nec obstat quod in nomine unius personae intelligitur alia, sicut in nomine patris intelligitur filius; aut quod ille qui nominat unam solam personam, potest habere rectam fidem de tribus. Quia ad sacramentum, sicut requiritur materia sensibilis, ita et forma sensibilis. Unde non sufficit intellectus vel fides Trinitatis ad perfectionem sacramenti, nisi sensibilibus verbis Trinitas exprimatur. Unde et in Baptismo Christi, ubi fuit origo sanctificationis nostri Baptismi, affuit Trinitas sensibilibus, scilicet pater in voce, filius in humana natura, spiritus sanctus in columba.Ссылаются нормы: Q66A6Respondeo, assert-h01a432c73a85d18b9e09cedac9572f54bb9837bc0dac557ffb30430cf0ba3ec1
section/66-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:af51307a4da800111106c9ca2a351480b86cffe45f4237c7c71b142f559c1d5fLA
Sed contra est quod Pelagius Papa scribit Gaudentio episcopo, si hi qui in locis dilectionis tuae vicinis commorari dicuntur, se solummodo in nomine domini baptizatos fuisse confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo, eos ad fidem Catholicam venientes in sanctae Trinitatis nomine baptizabis. Didymus etiam dicit, in libro de spiritu sancto, licet quis possit existere mentis alienae qui ita baptizaret ut unum de praedictis nominibus, scilicet trium personarum, praetermittat, sine perfectione baptizabit.Ссылаются нормы: assert-h1146b8ef688ba1732c53bf8c5b430bd7dc94666eba5cda7565593c6e9992e6d5
section/66-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3fcccc42ab523b4a906cc8a4786c23109884a631c41a1b5a0cc6441fe027aa5fLA
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt per accidens, non variant substantiam rei. Per se autem requiritur ad Baptismum corporalis ablutio per aquam, unde et Baptismus lavacrum nominatur, secundum illud Ephes. V, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Sed quod fiat ablutio hoc vel illo modo, accidit Baptismo. Et ideo talis diversitas non tollit unitatem Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A7Ad1, assert-h0f0fdeb6e0bb31cca7c145d31424c09d1ddb3efa908932087bb41a92cf6a78b8
section/66-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aa361271996bef0533c6abcafd07ecc747bf36a26c85940379e5fe9bd06d65f3LA
Ad secundum dicendum quod in immersione expressius repraesentatur figura sepulturae Christi, et ideo hic modus baptizandi est communior et laudabilior. Sed in aliis modis baptizandi repraesentatur aliquo modo, licet non ita expresse, nam, quocumque modo fiat ablutio, corpus hominis, vel aliqua pars eius, aquae supponitur, sicut corpus Christi fuit positum sub terra.Ссылаются нормы: Q66A7Ad2, assert-h25d929638e4cfff3b14f9318ce90fb4907dcacf99e70f3d84babbd477810d865
section/66-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c3171b024daf9b6e3e872b27371e554af076f635f63af57fea6515295f85c270LA
Ad tertium dicendum quod principalis pars corporis, praecipue quantum ad exteriora membra, est caput, in quo vigent omnes sensus et interiores et exteriores. Et ideo, si totum corpus aqua non possit perfundi, propter aquae paucitatem vel propter aliquam aliam causam, oportet caput perfundere, in quo manifestatur principium animalis vitae. Et licet per membra quae generationi deserviunt peccatum originale traducatur, non tamen sunt membra illa potius aspergenda quam caput, quia per Baptismum non tollitur transmissio originalis in prolem per actum generationis, sed liberatur anima a macula et reatu peccati quod incurrit. Et ideo debet praecipue lavari illa pars corporis in qua manifestantur opera animae. In veteri tamen lege remedium contra originale peccatum institutum erat in membro generationis, quia adhuc ille per quem originale erat amovendum, nasciturus erat ex semine Abrahae, cuius fidem circumcisio significabat, ut dicitur Rom. IV.Ссылаются нормы: Q66A7Ad3, assert-h8f6346f8fa16422514af44ee031ef0839c96f381218b3b17cf2b478a42a5122c
section/66-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:94e44e6cff5eb7f207bf5883dc7871fb6fac59d59e5d65b73df024d628d04df4LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod immersio in aqua sit de necessitate Baptismi. Ut enim dicitur Ephes. IV, una fides, unum Baptisma. Sed apud multos communis modus baptizandi est per immersionem. Ergo videtur quod non possit esse Baptismus sine immersione.Ссылаются нормы: Q66A7Obiectio1, assert-h0a90b20b38817a364e5904288e02ddf338a7d5cb900c452c40ca6385fd1f33f5, assert-h69a6a66d18867a0f28de71101f5e5d8c75534b38ca9cf35631fa46bc0cd748cc
section/66-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:42d2de6930c699e016045e5f0f99acb19fee11878404f7fd427b98e81787f7e3LA
Praeterea, apostolus dicit, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in morte. Sed hoc fit per immersionem, dicit enim Chrysostomus, super illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc., sicut in quodam sepulcro, in aqua, submergentibus nobis capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur, deinde novus rursus ascendit. Ergo videtur quod immersio sit de necessitate Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A7Obiectio2, assert-h035b36f269f948191b2b117bbb86391809272053dcf1ef90bb3d7fbc383bdbae, assert-h0fe93896ae3647f54a955e6f6e7227e030b8bb0b0c7827849a6cd52ca0856f50
section/66-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6310169141550fe9591e30e7aaf5d3fe5c0de3254d04fe665d0cd5823d2c383cLA
Praeterea, si sine immersione totius corporis posset fieri Baptismus, sequeretur quod pari ratione sufficeret quamlibet partem aqua perfundi. Sed hoc videtur inconveniens, quia originale peccatum, contra quod praecipue datur Baptismus, non est in una tantum corporis parte. Ergo videtur quod requiratur immersio ad Baptismum, et non sufficiat sola aspersio.Ссылаются нормы: Q66A7Obiectio3, assert-h957de737cfb510c41a23aa6dbd54747dad04859698b52fc699c369c47882c4ce, assert-he94d214611367f38bf79469b858cca5f0510894f65ac8fa9716f1792163e5808
section/66-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:39145af79e7fb7cb58d9ace9a69b98fbebd06ef4c320bc6818cfa2493fcefd3eLA
Respondeo dicendum quod aqua assumitur in sacramento Baptismi ad usum ablutionis corporalis, per quam significatur interior ablutio peccatorum. Ablutio autem fieri potest per aquam non solum per modum immersionis, sed etiam per modum aspersionis vel effusionis. Et ideo, quamvis tutius sit baptizare per modum immersionis, quia hoc habet communior usus; potest tamen fieri Baptismus per modum aspersionis; vel etiam per modum effusionis, secundum illud Ezech. XXXVI, effundam super vos aquam mundam, sicut et beatus Laurentius legitur baptizasse. Et hoc praecipue propter necessitatem. Vel quia est magna multitudo baptizandorum, sicut patet Act. II et IV, ubi dicitur quod crediderunt una die tria millia, et alia quinque millia. Quandoque autem potest imminere necessitas propter paucitatem aquae; vel propter debilitatem ministri, qui non potest sustentare baptizandum; vel propter debilitatem baptizandi, cui posset imminere periculum mortis ex immersione. Et ideo dicendum est quod immersio non est de necessitate Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A7Respondeo, assert-hd0c85f1bb4d9e5a565a693bdce0f3c8f4dd2d453ff9bf772ce5f92d51537b87a
section/66-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1a419fb812a8db9ac42a1151898ee9c955cee63c260f99318988b6224de9e3bbLA
Sed contra est quod Heb. X dicitur, accedamus ad eum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda.Ссылаются нормы: assert-hb6eb64669f1751dde9bd0aa5582119dc3c1c2f22678c5945d25a1ae1016e0594
section/66-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fe8245351fc855e6106141e015a922ef69a7412df5e18ce145370b33f583a041LA
Ad primum ergo dicendum quod Trinitas est sicut agens principale in Baptismo. Similitudo autem agentis pervenit ad effectum secundum formam, et non secundum materiam. Et ideo significatio Trinitatis fit in Baptismo per verba formae. Nec est de necessitate quod significetur Trinitas per usum materiae, sed hoc fit ad maiorem expressionem. Similiter etiam mors Christi figuratur sufficienter in unica immersione. Triduum autem sepulturae non est de necessitate nostrae salutis, quia etiam si una die fuisset sepultus vel mortuus, suffecisset ad perficiendam nostram redemptionem; sed triduum illud ordinatur ad manifestandam veritatem mortis, ut supra dictum est. Et ideo patet quod trina immersio nec ex parte Trinitatis, nec ex parte passionis Christi, est de necessitate sacramenti.Ссылаются нормы: Q66A8Ad1, assert-h5c30b60cd53cd3027d6e23ba786881aedee835f5dd309b297e2811ed31b0a618
section/66-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6f552dcb2fa583f07e33be6ee0969ff82269e08f40b7352c2997e34dffd37b6eLA
Ad secundum dicendum quod Pelagius Papa intelligit trinam immersionem esse ex mandato Christi in suo simili, in hoc scilicet quod Christus praecepit baptizari in nomine patris et filii et spiritus sancti. Non tamen est similis ratio de forma et de usu materiae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q66A8Ad2, assert-hc612f1fd4cb8ce6d0fbf3ae59024da63cbfc3a023274aa6561e1f45fa632731b
section/66-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e21649fd45d4b1e67c8390c6716953ee998e4d2a625bead639a22ee8eb2f2d45LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, intentio requiritur ad Baptismum. Et ideo ex intentione ministri Ecclesiae, qui intendit unum Baptismum dare trina immersione, efficitur unum Baptisma. Unde Hieronymus dicit, super epistolam ad Philipp., licet ter baptizetur, idest immergatur, propter mysterium Trinitatis, tamen unum Baptisma reputatur. Si vero intenderet ad unamquamque immersionem unum Baptisma dare, ad singulas immersiones repetens verba formae, peccaret, quantum in se est, pluries baptizans.Ссылаются нормы: Q66A8Ad3, assert-h20830a83ddc070e35805ffc8f0c4e773fbc77110c127653c4a4c123858f11eb3
section/66-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8d013d28fa86f719d31a0681bc2a29f8db17e81a5a4c0af9c483d58afc5c4008LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod trina immersio sit de necessitate Baptismi. Dicit enim Augustinus, in quodam sermone de symbolo ad baptizatos, recte tertio mersi estis, quia accepistis Baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio mersi estis, quia accepistis Baptismum in nomine Iesu Christi, qui tertia die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita immersio typum dominicae exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis in Baptismo. Sed utrumque videtur ad necessitatem Baptismi pertinere, scilicet et quod significetur in Baptismo Trinitas personarum; et quod fiat configuratio ad sepulturam Christi. Ergo videtur quod trina immersio sit de necessitate Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A8Obiectio1, assert-h47da7f3a4ee9ca14ae527bf24932c65d3cbadfc54783d850e81693d3b04b687f, assert-h5f040496b4bacba967a67983a2f6b724315212a4920788a7f54d7b78933a3af3
section/66-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9c3cb7277935831ced744e20124e7b6ba1485b5f2a37ae9dff97d76e9d58ab15LA
Praeterea, sacramenta ex mandato Christi efficaciam habent. Sed trina immersio est ex mandato Christi, scripsit enim Pelagius Papa Gaudentio episcopo, evangelicum praeceptum, ipso domino Deo et salvatore nostro Iesu Christo tradente, nos admonet in nomine Trinitatis, trina etiam immersione, sanctum Baptismum unicuique tribuere. Ergo, sicut baptizare in nomine Trinitatis est de necessitate Baptismi, ita baptizare trina immersione videtur esse de necessitate Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A8Obiectio2, assert-h758b9bde61baa7871006580d1613a841d3f4e4ed6b0c15555ea033ddf71c7097, assert-h883d5c98891df0f111ad8c5a0933768b5d6594d6fe84543360a98644f0f3c7a1
section/66-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6e5714e8fd32eaf92daaa0557ea89f9808825a2f6b9c9d43ceaa214c1c57204cLA
Praeterea, si trina immersio non sit de necessitate Baptismi, ergo ad primam immersionem aliquis Baptismi consequitur sacramentum. Si vero addatur secunda et tertia, videtur quod secundo vel tertio baptizetur, quod est inconveniens. Non ergo una immersio sufficit ad sacramentum Baptismi, sed trina videtur esse de necessitate ipsius.Ссылаются нормы: Q66A8Obiectio3, assert-hf42d03ada38bfed838e5d4c328db2178baabff1f13ddb9a95c96468ae0989e71
section/66-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:707f3f7ecefe77c960c97c2ccc747899e1a1dca89412b939e10322aeec6157aaLA
Respondeo dicendum quod, sicut prius dictum est, ad Baptismum per se requiritur ablutio aquae, quae est de necessitate sacramenti, modus autem ablutionis per accidens se habet ad sacramentum. Et ideo, sicut ex praedicta auctoritate Gregorii patet, quantum est de se, utrumque licite fieri potest, scilicet et semel et ter immergere, quia unica immersione significatur unitas mortis Christi, et unitas deitatis; per trinam autem immersionem significatur triduum sepulturae Christi, et etiam Trinitas personarum. Sed diversis ex causis, secundum ordinationem Ecclesiae, quandoque institutus est unus modus, quandoque alius. Quia enim a principio nascentis Ecclesiae quidam de Trinitate male sentiebant, Christum purum hominem aestimantes, nec dici filium Dei et Deum nisi per meritum eius, quod praecipue fuit in morte, ideo non baptizabant in nomine Trinitatis, sed in commemorationem mortis Christi, et una immersione. Quod reprobatum fuit in primitiva Ecclesia. Unde in canonibus apostolorum legitur, si quis presbyter aut episcopus non trinam immersionem unius ministerii, sed semel mergat in Baptismate, quod dari a quibusdam dicitur in morte domini, deponatur, non enim nobis dixit dominus, in morte mea baptizate, sed, in nomine patris et filii et spiritus sancti. Postmodum vero inolevit quorundam schismaticorum et haereticorum error homines rebaptizantium, sicut de Donatistis Augustinus narrat, super Ioan. Et ideo, in detestationem erroris eorum, fuit statutum in Concilio Toletano quod fieret una sola immersio, ubi sic legitur, propter vitandum schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis usum, simplam teneamus Baptismi immersionem. Sed, cessante tali causa, communiter observatur in Baptismo trina immersio. Et ideo graviter peccaret aliter baptizans, quasi ritum Ecclesiae non observans. Nihilominus tamen esset Baptismus.Ссылаются нормы: Q66A8Respondeo, assert-hf19cd03db4de8f6bb0ac298d19574ae2b409c24bf0bc0ebaae1baa066631da86
section/66-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:379537811b5f86ee293717eaf5029c5b18892f13aba63041c6f880663c09254fLA
Sed contra est quod Gregorius scribit Leandro episcopo, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in Baptismate vel tertio vel semel immergere, quoniam et in tribus immersionibus personarum Trinitas, et una potest divinitatis singularitas designari.Ссылаются нормы: assert-hd6d32ffeb676947c1db1bf6d2f6594de97590350932c0768e9ade34810672e58
section/66-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9f47b0e6491524bb009d5cf29ec38c376d70e6549a4c9dd932d1fc0c8104187dLA
Ad primum ergo dicendum quod Baptismus operatur in virtute passionis Christi, sicut supra dictum est. Et ideo, sicut peccata sequentia virtutem passionis Christi non auferunt, ita etiam non auferunt Baptismum, ut necesse sit ipsum iterari, sed, poenitentia superveniente, tollitur peccatum, quod impediebat effectum Baptismi.Ссылаются нормы: Q66A9Ad1, assert-h22917b97d434677f60ca37ad216f74ddf08e9fd3a2dfde27b5c73ecbbf6c5f2a
section/66-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:490b723d0daa677fa97ab798aca74f3c8afc7e189113695796df86d91a00ea3eLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super illud Ioan. I, sed ego nesciebam eum, ecce, post Ioannem baptizatum est, post homicidam non est baptizatum, quia Ioannes dedit Baptismum suum, homicida dedit Baptismum Christi; quia sacramentum tam sanctum est ut nec homicida ministrante polluatur.Ссылаются нормы: Q66A9Ad2, assert-h72239300ad4ab0660b22232ba2c4d11027f13db76bc42696b5e34aa34699443a
section/66-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f588b0a45d3e592fb84e292905072b65e0aae52a033a85336d9be60ac5233227LA
Ad tertium dicendum quod Pauliani et Cataphrygae non baptizabant in nomine Trinitatis. Unde Gregorius dicit, scribens Quirico episcopo, hi haeretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiani et Cataphrygae, qui scilicet idem sentiebant cum Paulianis, quia et isti Christum Deum non credunt, existimantes scilicet ipsum esse purum hominem, et isti, scilicet Cataphrygae, spiritum sanctum perverso sensu esse purum hominem, Montanum scilicet, credunt, qui cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia Baptisma non fuit quod, in errore positi, sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Sed, sicut in regulis ecclesiasticis dicitur, si qui apud illos haereticos baptizati sunt qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad Catholicam fidem, recipiantur ut baptizati.Ссылаются нормы: Q66A9Ad3, assert-h55b0fd124313cbad894790d95ed4e878ad9a7edaaba9b69b3f173436a41e8a9e
section/66-9/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:be05f830c4d6f0995ffaa06475bf06f706e4947045cc52506a068bb76214e03aLA
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit decretalis Alexandri III, de quibus dubium est an baptizati fuerint, baptizentur his verbis praemissis, si baptizatus es, non te rebaptizo, sed si non baptizatus es, ego te baptizo, et cetera. Non enim videtur iterari quod nescitur esse factum.Ссылаются нормы: Q66A9Ad4, assert-hd389d8f8eaf072aa3b602ab20bfdd6745694ae217ea8394ca47c6a75eae97312
section/66-9/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4bb63558d54d1a298470ee73c4766e4c4dbbbf5fa8504faf65760a26dfe58c3fLA
Ad quintum dicendum quod utrumque sacramentum, scilicet Baptismi et Eucharistiae, est repraesentativum dominicae mortis et passionis, aliter tamen et aliter. Nam in Baptismo commemoratur mors Christi inquantum homo Christo commoritur ut in novam vitam regeneretur. Sed in sacramento Eucharistiae commemoratur mors Christi inquantum ipse Christus passus exhibetur nobis quasi paschale convivium, secundum illud I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur. Et quia homo semel nascitur, multoties autem cibatur, semel tantum datur Baptismus, multoties autem Eucharistia.Ссылаются нормы: Q66A9Ad5, assert-ha079704111afb23d4c5c5569c7febd7b9e70b5290a947241dc29316cd6c15b9c
section/66-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0cd439a411520e39fe046a7fba76fac5dc0f213cba52b5f3cc23a9f770d9b21bLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod Baptismus possit iterari. Baptismus enim videtur institutus ad ablutionem peccatorum. Sed peccata iterantur. Ergo multo magis Baptismus debet iterari, quia misericordia Christi transcendit hominis culpam.Ссылаются нормы: Q66A9Obiectio1, assert-h66661fee7f71543a29a8109d78210067590a81824f0d7c2297b079c8ac7927b9, assert-h7f5d3bb1450b4719f1ccc701d5d982c2901407bbb54197c709b7cea1bc897f33
section/66-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:38f57ab47df0be93ea74b533ee03248cc7ac0cb4918e45430ff1f7c529225ee8LA
Praeterea, Ioannes Baptista praecipue fuit a Christo commendatus, cum de eo dictum sit, Matth. XI, inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Sed baptizati a Ioanne iterum rebaptizantur, ut habetur Act. XIX, ubi dicitur quod Paulus baptizavit eos qui erant baptizati Baptismo Ioannis. Ergo multo fortius illi qui sunt baptizati ab haereticis vel peccatoribus, sunt rebaptizandi.Ссылаются нормы: Q66A9Obiectio2, assert-hbe0c976b2966d82c3dadfb24f3f5196deb0d2991cdf5fdf2be4a25110a6b3c3a, assert-hf9cd3a640d6da07f324e77efdd8566c7097ff6a0a77854996d2330f2dba8f592
section/66-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:83c4ad663258b1c2280038da2fa867379135c35eb635a0abd7eaef9c9044adbdLA
Praeterea, in Nicaeno Concilio statutum est, si quis confugeret ad Ecclesiam Catholicam de Paulianistis et Cataphrygis, baptizari eos debere. Videtur autem esse eadem ratio de haereticis aliis. Ergo baptizati ab haereticis debent esse rebaptizati.Ссылаются нормы: Q66A9Obiectio3, assert-hd2932682cfc7d60a9c17ad8d8630b6a7246884a0412320c2316f2873f20799f2
section/66-9/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c897c199355f074935ca80915f35a241ec8cc980e25f9897cf9e27eb2a389005LA
Praeterea, Baptismus est necessarius ad salutem. Sed de quibusdam baptizatis aliquando dubitatur an sint baptizati. Ergo videtur quod debeant iterum rebaptizari.Ссылаются нормы: Q66A9Obiectio4, assert-h484065be2d5d488c8edd7c03064f05bb7b3302f328e7aa9b978895eb97d5bd07, assert-h61e8321991b32c034ddde390de7420b5611cc2d1dc6275900e54d3ed51df5833
section/66-9/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:49da08f0304066dbf126cc2a97f5d2c6464a3307bc687ac374c72670916037c0LA
Praeterea, Eucharistia est perfectius sacramentum quam Baptismus, ut supra dictum est. Sed sacramentum Eucharistiae iteratur. Ergo multo magis Baptismus potest iterari.Ссылаются нормы: Q66A9Obiectio5, assert-h2f7a787648d43a1760853b24233af1196f25e8db2cd6c3e2fa25fa74e37511c4, assert-h86cbd389bcd913abdc18da1bd5b475895f31c2c7415e425b738ae0dbe1ee9267
section/66-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d8ffc832770d19f239e3962a8caf4bf0f4d60cafc4885a2c8e34c7dd4302e3f4LA
Respondeo dicendum quod Baptismus iterari non potest. Primo quidem, quia Baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, prout scilicet aliquis moritur veteri vitae, et incipit novam vitam agere. Unde dicitur Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Unius autem non est nisi una generatio. Et ideo non potest Baptismus iterari, sicut nec carnalis generatio. Unde Augustinus dicit, super illud Ioan. III, nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci, sic tu, inquit, intellige nativitatem spiritus, quo modo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quo modo enim uterus non potest repeti, sic nec Baptismus. Secundo, quia in morte Christi baptizamur, per quam morimur peccato et resurgimus in novitatem vitae. Christus autem semel tantum mortuus est. Et ideo nec Baptismus iterari debet. Propter quod, Heb. VI, contra quosdam rebaptizari volentes dicitur, rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei, ubi Glossa dicit, una Christi mors unum Baptisma consecravit. Tertio, quia Baptismus imprimit characterem, qui est indelebilis, et cum quadam consecratione datur. Unde, sicut aliae consecrationes non iterantur in Ecclesia, ita nec Baptismus. Et hoc est quod Augustinus dicit, in II contra epistolam Parmeniani, quod character militaris non repetitur; et quod non minus haeret sacramentum Christi quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere Baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur. Quarto, quia Baptismus principaliter datur contra originale peccatum. Et ideo, sicut originale peccatum non iteratur, ita etiam nec Baptismus iteratur, quia, ut dicitur Rom. V, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae.Ссылаются нормы: Q66A9Respondeo, assert-hd44b07e092dae454be3b79b0ff891d6225bf9dcd76caa78b36e379d9fb761cd4
section/66-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3aa896eb5878b606772193bc081a7b8e8b450a1bafdfe3226f545c549f50a2edLA
Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum Baptisma.Ссылаются нормы: assert-h079a6b962a31895fe76363dceab018aed872a220a5404b4aeee51279e7009e2a
question/66/prooemium · paragraph
la · official · sha256:bb01d3a434d3b5c40fce1812c79f755f952368d9bb9eb173374dd9bc74df33beLA
Deinde considerandum est de singulis sacramentis in speciali. Et primo, de Baptismo; secundo, de confirmatione; tertio, de Eucharistia; quarto, de poenitentia; quinto, de extrema unctione; sexto, de ordine; septimo, de matrimonio. Circa primum occurrit duplex consideratio, prima, de ipso Baptismo; secunda, de praeparatoriis Baptismi. Circa primum quatuor consideranda occurrunt, primo, de his quae pertinent ad sacramentum Baptismi; secundo, de ministro huius sacramenti; tertio, de recipientibus hoc sacramentum; quarto, de effectu huius sacramenti. Circa primum quaeruntur duodecim. Primo, quid sit Baptismus, utrum sit ablutio. Secundo, de institutione huius sacramenti. Tertio, utrum aqua sit propria materia huius sacramenti. Quarto, utrum requiratur aqua simplex. Quinto, utrum haec sit conveniens forma huius sacramenti, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sexto, utrum sub hac forma possit aliquis baptizari, ego te baptizo in nomine Christi. Septimo, utrum immersio sit de necessitate Baptismi. Octavo, utrum requiratur trina immersio. Nono, utrum Baptismus possit iterari. Decimo, de ritu Baptismi. Undecimo, de distinctione Baptismatum. Duodecimo, de comparatione Baptismatum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 67
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q67
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4066.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:3da32e48f840a60d3b4b7dd720787f8c772807590c0274bbdb5792820362f99b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 65
section/67-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b17b4b2fa4b94c3b5664210f4ecab385e261166976e926587f9faba5bbe3f8b9LA
Ad primum ergo dicendum quod ad diaconum pertinet recitare Evangelium in Ecclesia, et praedicare ipsum per modum catechizantis, unde et Dionysius dicit quod diaconi habent officium super immundos, inter quos ponit catechumenos. Sed docere, id est exponere Evangelium, pertinet proprie ad episcopum, cuius actus est perficere, secundum Dionysium, V cap. Eccl. Hier.; perficere autem idem est quod docere. Unde non sequitur quod ad diacones pertineat officium baptizandi.Ссылаются нормы: Q67A1Ad1, assert-hf1f7a443109c990e5865773599e16d227cad0a81cb1d440af8b8ab8ca09e7756
section/67-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:40a05218fbd957628559e3b99000baafd3fcaafa715a0801a1c5953a08210bc4LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Dionysius dicit, II cap. Eccl. Hier., Baptismus non solum habet vim purgativam, sed etiam illuminativam virtutem. Et ideo excedit officium diaconi, ad quem pertinet solum purgare, scilicet vel repellendo immundos, vel disponendo eos ad sacramenti susceptionem.Ссылаются нормы: Q67A1Ad2, assert-hf12af8ff1ea75ec1c0e12502213ef2aa52e8851edc443396ecd8d86289eadae5
section/67-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a92a15d5a4b2e2c33972aa2786fc347096341fed18c3a2632baeb4edd5a99de5LA
Ad tertium dicendum quod, quia Baptismus est sacramentum necessitatis, permittitur diaconibus, necessitate urgente in absentia maiorum, baptizare, sicut patet ex auctoritate Gelasii super inducta. Et hoc modo beatus Laurentius, diaconus existens, baptizavit.Ссылаются нормы: Q67A1Ad3, assert-hfda6958dbe88f4f53c659255caf561af1cb5d719dd65ace53c0f151f35a19fef
section/67-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:290967b6c53af729bc370ba6cfe91ca6eb1d84223462c8cc5a053f0d66f89fc7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ad officium diaconi pertineat baptizare. Simul enim iniungitur a domino officium praedicandi et baptizandi, secundum illud Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, et cetera. Sed ad officium diaconi pertinet evangelizare. Ergo videtur quod etiam ad officium diaconi pertineat baptizare.Ссылаются нормы: Q67A1Obiectio1, assert-h5e654af9225d1ceb3f1bba64adf50421f3c47fafaaabec65ba7afb8113589583, assert-hbf65a38426f68efd60bcea8c6009e6b5e4543b06c05e053edfe1b010eb46c57d
section/67-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4bda0cc49c6e43f9e6c544f2ab2aad7eb819969a91de90e593624d20fa97f8beLA
Praeterea, secundum Dionysium, V cap. Eccl. Hier., purgare pertinet ad officium diaconi. Sed purgatio a peccatis maxime fit per Baptismum, secundum illud Ephes. V, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Ergo videtur quod baptizare pertineat ad diaconem.Ссылаются нормы: Q67A1Obiectio2, assert-h202f53e553e5207600ad99209bfcd5e3773504dacd7f9b6b0b545a90b11f6c23, assert-hc2df7b87ea2e20bc179a209a31f14bac93892f80952c89219a825a9796d566e5
section/67-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:79d3fe396aca4d9495ff745409402e08e7b05b21524a841b5c915293c9ea06ceLA
Praeterea, de beato Laurentio legitur quod, cum ipse esset diaconus, plurimos baptizabat. Ergo videtur quod ad diacones pertinet baptizare.Ссылаются нормы: Q67A1Obiectio3, assert-h13b49bfca320f2592475d7ec809650a07a52ff6524dc01f4cdfde06e125d47d0
section/67-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d3149e7a2e628d3c9376e61b8f72809ac71942000e50e088105cc915bb5d88c0LA
Respondeo dicendum quod, sicut caelestium ordinum proprietates et eorum officia ex eorum nominibus accipiuntur, ut dicit Dionysius, VII cap. Cael. Hier.; ita etiam ex nominibus ecclesiasticorum ordinum accipi potest quid ad unumquemque pertineat ordinem. Dicuntur autem diacones quasi ministri, quia videlicet ad diacones non pertinet aliquod sacramentum principaliter et quasi ex proprio officio praebere, sed ministerium adhibere aliis maioribus in sacramentorum exhibitione. Et sic ad diaconem non pertinet quasi ex proprio officio tradere sacramentum Baptismi, sed in collatione huius sacramenti et aliorum assistere et ministrare maioribus. Unde Isidorus dicit, ad diaconum pertinet assistere et ministrare sacerdotibus in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in Baptismo scilicet, in chrismate, in patena et calice.Ссылаются нормы: Q67A1Respondeo, assert-h94c6fe94b780bdaf3b9e692377b5863934a75b1827d8a33ddcc499a5f090d16a
section/67-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:55762aa64834e6faa144e78fd2ee7f088fcf0b4173c632b0ef9148ddbe65b3edLA
Sed contra est quod Gelasius Papa dicit, et habetur in decretis, XCIII dist., diacones propriam constituimus observare mensuram. Et infra, absque episcopo vel presbytero baptizare non audeant, nisi, praedictis ordinibus longius constitutis, necessitas extrema compellat.Ссылаются нормы: assert-h5dba6b32ccfabad1fcbd2d64b3086d5a3f2efed06d2b5be7e01ffd950c5ef4c0
section/67-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d3028ecbe700c213b7b6b601ff1c3d865d19cd846773966e22b3ce966e355c3aLA
Ad primum ergo dicendum quod utrumque officium, scilicet docendi et baptizandi, dominus apostolis iniunxit, quorum vicem gerunt episcopi, aliter tamen et aliter. Nam officium docendi commisit eis Christus ut ipsi per se illud exercerent, tanquam principalissimum, unde et ipsi apostoli dixerunt, Act. VI, non est aequum nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis. Officium autem baptizandi commisit apostolis ut per alios exercendum, unde et apostolus dicit, I Cor. I, non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Et hoc ideo quia in baptizando nihil operatur meritum et sapientia ministri, sicut in docendo, ut patet ex supra dictis. In cuius etiam signum, nec ipse dominus baptizavit, sed discipuli eius, ut dicitur Ioan. IV. Nec tamen per hoc excluditur quin episcopi possint baptizare, quia quod potest potestas inferior, potest et superior. Unde et apostolus ibidem dicit se quosdam baptizasse.Ссылаются нормы: Q67A2Ad1, assert-h08b7c824ddb04a2dbd656d5f36ccc36b3ef072e7675fef418e3e2305b66483bf
section/67-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:683896b8fc853f5fa66e7c12111b6c18655b9c9554be3891dc137507a69779aaLA
Ad secundum dicendum quod in qualibet republica ea quae sunt minora, pertinent ad minora officia, maiora vero maioribus reservantur, secundum illud Exod. XVIII, quidquid maius fuerit, referent ad te, et ipsi tantummodo minora iudicent. Et ideo ad minores principes civitatis pertinet disponere de infimo populo, ad summos autem pertinet disponere ea quae pertinent ad maiores civitatis. Per Baptismum autem non adipiscitur aliquis nisi infimum gradum in populo Christiano. Et ideo baptizare pertinet ad minores principes Ecclesiae, idest presbyteros, qui tenent locum septuaginta duorum discipulorum Christi, ut dicit Glossa Luc. X.Ссылаются нормы: Q67A2Ad2, assert-h489435bfde603ed9703420ec113e95838fc82beb543c6958ea68f76b593ea4a6
section/67-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ff3c8c2c0a25e2f0a74ab843d27f9109815574edf2aeb4d933dfefec83e031cbLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramentum Baptismi est potissimum necessitate, sed quantum ad perfectionem, sunt quaedam alia potiora, quae episcopis reservantur.Ссылаются нормы: Q67A2Ad3, assert-hd1b7c214111b2e6c538374b3cbb1fe2d2b7e94b03b216343b93eea30b04662e3
section/67-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a23281ab6416ca8c002484ac1f4fb5003e7283e77c8407f249202137741f763eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod baptizare non pertineat ad officium presbyterorum, sed solum episcoporum. Quia, sicut dictum est, sub eodem praecepto iniungitur, Matth. ult., officium docendi et baptizandi. Sed docere, quod est perficere, pertinet ad officium episcopi, ut patet per Dionysium, V et VI cap. Eccl. Hier. Ergo et baptizare pertinet tantum ad officium episcopi.Ссылаются нормы: Q67A2Obiectio1, assert-h1629d858da4e5cc6ee8a04023d952fac1afa1fa2941b90230b93411884aa7f60, assert-h178ae694678391105fa9e5f9beba5c09cc9ff43a7599b36d22c1a48c43ec4927
section/67-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a2c9b6cfedd23c67df62e6d5f48d5978977a75b0955c07862c3c2ec10f2e6582LA
Praeterea, per Baptismum annumeratur aliquis populo Christiano, quod quidem videtur ad officium solius principis pertinere. Sed principatum in Ecclesia tenent episcopi, ut dicitur in Glossa Luc. X, qui etiam tenent locum apostolorum, de quibus dicitur in Psalmo, constitues eos principes super omnem terram. Ergo videtur quod baptizare pertineat solum ad officium episcopi.Ссылаются нормы: Q67A2Obiectio2, assert-h56264244eb7fe6c0f219d5f51f0e394b2e29454e6d80adad85d6f5c499b88080, assert-hb1c4704dac9718dd9d4a3d002d6a4d96823f2e5ee99bde693e4b5d2c4b74d0cf
section/67-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a19d63b87ff1b87037c60bd674c464d62714755d1ba578ce3da944caa5442a53LA
Praeterea, Isidorus dicit quod ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris, et confectio chrismatis, ipse ordines ecclesiasticos distribuit, et sacras virgines benedicit. Sed his omnibus maius est sacramentum Baptismi. Ergo videtur quod multo magis ad officium solius episcopi pertinet baptizare.Ссылаются нормы: Q67A2Obiectio3, assert-h298fee9677a4826530362167c9e80e8e20d3e12bdbd54784c4ffdde8172dcd7f, assert-h4f0e566782f7efa1a58e2ccd3766457b9b63e2228b57da83393ea680e4791a79
section/67-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:252f19dcd55f27662cac90ff8c3e87366f41d2801887a1ca38069e0dbc1dc0c6LA
Respondeo dicendum quod sacerdotes ad hoc consecrantur ut sacramentum corporis Christi conficiant, sicut supra dictum est. Illud autem est sacramentum ecclesiasticae unitatis, secundum illud apostoli, I Cor. X, unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus. Per Baptismum autem aliquis fit particeps ecclesiasticae unitatis, unde et accipit ius accedendi ad mensam domini. Et ideo, sicut ad sacerdotem pertinet consecrare Eucharistiam, ad quod principaliter ordinatur sacerdotium, ita ad proprium officium sacerdotis pertinet baptizare, eiusdem enim videtur esse operari totum, et partem in toto disponere.Ссылаются нормы: Q67A2Respondeo, assert-h17e014773f008d84b0265e86327b98d242afdf8240754bebf534133bf3b8fa0c
section/67-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:47365ccf61de7f33a2baca639a0db9a0b74485003ed9465f13e9f868bf35a2c8LA
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro de officiis, constat Baptisma solis sacerdotibus esse traditum.Ссылаются нормы: assert-h33d61d2228c5b44c9719b31451deb4006d9a8518cd04616d90b26bc3c5655678
section/67-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1ebe8a22bb1348ed857ee7ef94a65644ecfd05a922bb66c9924c7dacc3805f6aLA
Ad primum ergo dicendum quod baptizare pertinet ad ordinem sacerdotalem secundum quandam convenientiam et solemnitatem, non autem hoc est de necessitate sacramenti. Unde etiam si extra necessitatis articulum laicus baptizet, peccat quidem, tamen sacramentum Baptismi confert, nec est rebaptizandus ille qui sic est baptizatus.Ссылаются нормы: Q67A3Ad1, assert-hd0e6278c24eb47364f6e78856f388151fff09b42c59698f72fc80f75205cb492
section/67-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e6bd450ae15c3be0cfaa96d5295d79d41f3816df12cfe26fb92492a46b42d511LA
Ad secundum dicendum quod illa sacramentalia Baptismi pertinent ad solemnitatem, non autem ad necessitatem Baptismi. Et ideo fieri non debent nec possunt a laico, sed solum a sacerdote, cuius est solemniter baptizare.Ссылаются нормы: Q67A3Ad2, assert-h68b1d60adeb2866ae1f320c0f2a1f4b023053644fa462c2b3ebd9ab9e42117a2
section/67-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2eaa5a62ef127ad246be4481f9b2035bf44fadc563ee23333bb4c5f0c9146079LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, poenitentia non est tantae necessitatis sicut Baptismus, potest enim per contritionem suppleri defectus sacerdotalis absolutionis quae non liberat a tota poena, nec etiam pueris adhibetur. Et ideo non est simile de Baptismo, cuius effectus per nihil aliud suppleri potest.Ссылаются нормы: Q67A3Ad3, assert-h52493180f0df7fa2bd0e2d6d8472e11067a594fba93f0fc2d91a869d6a16986c
section/67-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dc336abcaa9c9174dddcc3905cd9b205edfe2770109b10e2876f32af1e15e131LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod laicus baptizare non possit. Baptizare enim, sicut dictum est, proprie pertinet ad ordinem sacerdotalem. Sed ea quae sunt ordinis, non possunt committi non habenti ordinem. Ergo videtur quod laicus, qui non habet ordinem, baptizare non possit.Ссылаются нормы: Q67A3Obiectio1, assert-h179353e24102150e87d14ea5c1cac4679ea92cb15bc8b37d9a1b90d7cb51680f, assert-h9f14637404527f849fe4c2eaec855b9c9e3d3abd94cfd7c9dbfefebb6b1f5941
section/67-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3e5c2b5d20eaac6ecfeb59ac98b8afd945adc430ecc559985dcd46da091c22f0LA
Praeterea, maius est baptizare quam alia sacramentalia Baptismi perficere, sicut catechizare et exorcizare et aquam baptismalem benedicere. Sed haec non possunt fieri a laicis, sed solum a sacerdotibus. Ergo videtur quod multo minus laici possint baptizare.Ссылаются нормы: Q67A3Obiectio2, assert-h032df1a877eb8e7cbd37605bc645c7ed23f37a4d03d9056c381101f9c4b779e1, assert-h2463456c301c10ae6d340377034233881ff4cea1190bc23c46311d61b4d0610b
section/67-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b6b3f791ddfa1882e251e6b2ac8f486a7f4f94bb071be660c73e8b53639aeeb3LA
Praeterea, sicut Baptismus est sacramentum necessitatis, ita et poenitentia. Sed laicus non potest absolvere in foro poenitentiali. Ergo neque potest baptizare.Ссылаются нормы: Q67A3Obiectio3, assert-h4600e14b1105923cdcbd8580c3f8aceed86b852b0eaa778f8d5ebd6f28961c55, assert-hf1d866f9429230b7886fbfd26919cff5ad44eb6c850d5114df3708e58c6c78b6
section/67-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:61b403e4ec1cf30cc3a9865e480e6c5b56ad7ef70ef18da12441edfee27935eaLA
Respondeo dicendum quod ad misericordiam eius qui vult omnes homines salvos fieri, pertinet ut in his quae sunt de necessitate salutis, homo de facili remedium inveniat. Inter omnia autem alia sacramenta maximae necessitatis est Baptismus, qui est regeneratio hominis in vitam spiritualem, quia pueris aliter subveniri non potest; et adulti non possunt aliter quam per Baptismum plenam remissionem consequi et quantum ad culpam et quantum ad poenam. Et ideo, ut homo circa remedium tam necessarium defectum pati non possit, institutum est ut et materia Baptismi sit communis, scilicet aqua, quae a quolibet haberi potest; et minister Baptismi etiam sit quicumque, etiam non ordinatus; ne propter defectum Baptismi homo salutis suae dispendium patiatur.Ссылаются нормы: Q67A3Respondeo, assert-hbc56e83c448ed0816f09ccfe962349694acc55a60b286d33f02ce9114ce36cd6
section/67-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2c3b6084bc39621ae46067f5d6fad609d00f163073348401e636929bb228774cLA
Sed contra est quod Gelasius Papa et Isidorus dicunt, quod baptizare, necessitate imminente, laicis Christianis plerumque conceditur.Ссылаются нормы: assert-h98e958bffdf3d609e5e8d864e5c1ae3921791cf4daeed17cf4d351cf7bc025ba
section/67-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5c2c42328638c141e6e87ca0d87a7b06c5da235080bed0de262c8acaed041262LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut mulieri non permittitur publice docere, potest tamen privata doctrina vel monitione aliquem instruere; ita non permittitur publice et solemniter baptizare, sed tamen potest baptizare in necessitatis articulo.Ссылаются нормы: Q67A4Ad1, assert-h0bb3cff714991e87077046c6a576e452ffb23c9300ad2779876beb77ec77d854
section/67-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f9b162a0b11f24a1e1c2a4ce20f41940183b917574ff1686235863d2be65bae1LA
Ad secundum dicendum quod, quando Baptismus solemniter et ordinate celebratur, debet aliquis sacramentum Baptismi suscipere a presbytero curam animarum habente, vel ab aliquo vice eius. Hoc tamen non requiritur in articulo necessitatis, in quo potest mulier baptizare.Ссылаются нормы: Q67A4Ad2, assert-hed1fb3ce0db021a061953bde52dd3110a984b89861e02a3bfa695c77df9f7ade
section/67-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab194b7375e4107cf931969179a3c40e632748947b5143ab31ee90f89054ffd8LA
Ad tertium dicendum quod in generatione carnali masculus et femina operantur secundum virtutem propriae naturae, et ideo femina non potest esse principium generationis activum, sed passivum tantum. Sed in generatione spirituali neuter operatur virtute propria, sed instrumentaliter tantum per virtutem Christi. Et ideo eodem modo potest et vir et mulier in casu necessitatis baptizare. Si tamen mulier extra casum necessitatis baptizaret, non esset rebaptizandus, sicut et de laico dictum est. Peccaret tamen ipsa baptizans, et alii qui ad hoc cooperarentur, vel Baptismum ab ea suscipiendo, vel ei baptizandum aliquem offerendo.Ссылаются нормы: Q67A4Ad3, assert-hf5964fdc92bf2d5bb7960aacbc6b4658c97a75b6bcbc98dfaa6b48701ae30d07
section/67-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0cd0a69b9c4f3d7d55bbbff8f9cb89361b66752f6440b591228aec4b906b2a3aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mulier non possit baptizare. Legitur enim in Carthaginensi Concilio, mulier, quamvis docta et sancta, viros in conventu docere, vel alios baptizare non praesumat. Sed nullo modo licet mulieri docere in conventu, secundum illud I Cor. XIV, turpe est mulieri in Ecclesia loqui. Ergo videtur quod nec etiam aliquo modo liceat mulieri baptizare.Ссылаются нормы: Q67A4Obiectio1, assert-h9314b7dcaba6beea1e0164f3b251f7015acb065086fb0e638c82ce7f4f84a74e, assert-h99b4f2abfc0ed4cf55628b13e8f593f3242a202e7b1b07e9d8d36f96a5f426f2
section/67-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0ab5207534fe3e3ce2f4216f0a07f56e74101ed4af307ec83e16f5c46108aff2LA
Praeterea, baptizare pertinet ad officium praelationis, unde a sacerdotibus habentibus curam animarum debet accipi Baptismus. Sed hoc non potest competere feminae, secundum illud I Tim. II, docere mulieri non permitto, nec dominari in viros, sed subditam esse. Ergo mulier baptizare non potest.Ссылаются нормы: Q67A4Obiectio2, assert-h8f2ef1a60e2633dd5d3aa3b2bc1ab778f29120f7d18d2391fdc184a9b292312d, assert-hc15b94c4b84d27ffaa3b510e8e6c00cdf5f1d18f73d8a39cacb6e3e0bfaa8aaf
section/67-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:308c769bac203a7ec10fdee2ff6fad958cbed47825dba4d59518b41cbfe5b7feLA
Praeterea, in spirituali regeneratione videtur aqua habere locum materni uteri, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. III, nunquid homo potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? Ille autem qui baptizat, videtur magis habere patris officium. Sed hoc non competit mulieri. Ergo mulier baptizare non potest.Ссылаются нормы: Q67A4Obiectio3, assert-h4f88fca712c4e4be0dbf622d875c30f1e35a248ec85ff84ca05d2eb595424411, assert-ha657ed1e56df05de86eee6f0dcd51b8b625c6007c27358fa1fc40caae1ecfae6
section/67-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8651f86cee97aa9e9eaf3400797615fe7921bbfc27f56cfec3d22bb63b9c429aLA
Respondeo dicendum quod Christus est qui principaliter baptizat, secundum illud Ioan. I, super quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat. Dicitur autem Coloss. III quod in Christo non est masculus neque femina. Et ideo, sicut masculus laicus potest baptizare, quasi minister Christi, ita etiam et femina. Quia tamen caput mulieris est vir, et caput viri Christus, ut dicitur I Cor. XI; non debet mulier baptizare si adsit copia viri. Sicut nec laicus praesente clerico, nec clericus praesente sacerdote. Qui tamen potest baptizare praesente episcopo, eo quod hoc pertinet ad officium sacerdotis.Ссылаются нормы: Q67A4Respondeo, assert-he1ecdf1dac8ecd94da202839830c1222ee6219d8bbd8304fe3888ba6c4bb0dc8
section/67-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4dcb673119b8a4b3770f54dd4b47292aad849d455d5ef175a9209ff17e814bcbLA
Sed contra est quod Urbanus Papa dicit, et habetur in decretis, XXX, qu. III, super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc videtur nobis hac sententia respondendum, ut Baptismus sit si, necessitate instante, femina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit.Ссылаются нормы: assert-h00a675c6232e39de1e7e98d0af4b689853820ff4a90e632ce63e2ce657154421
section/67-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9e12e03973f28463a6ec6a1b6ffd8206d0b0417e75f77bca86c46f2472733f41LA
Ad primum ergo dicendum quod homo baptizans adhibet tantum exterius ministerium, sed Christus est qui interius baptizat, qui potest uti omnibus hominibus ad quodcumque voluerit. Et ideo nonbaptizati possunt baptizare, quia, ut Nicolaus Papa dicit, Baptismus non est illorum, scilicet baptizantium, sed eius, scilicet Christi.Ссылаются нормы: Q67A5Ad1, assert-h32841f62853da5d9c7728fd4b98d18b7f320e5757d51852313cce64ec29ea93d
section/67-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f635fee88a26b1be3aaeb4eea2fc3645d5f6593eb4c80461acecfabd2a277722LA
Ad secundum dicendum quod ille qui non est baptizatus, quamvis non pertineat ad Ecclesiam re vel sacramento, potest tamen ad eam pertinere intentione et similitudine actus, inquantum scilicet intendit facere quod facit Ecclesia, et formam Ecclesiae servat in baptizando, et sic operatur ut minister Christi, qui virtutem suam non alligavit baptizatis, sicut nec etiam sacramentis.Ссылаются нормы: Q67A5Ad2, assert-hf792c2124a49d9bf2c438bf5aa54873aeac222d6fc6763423f269555eb92e3bf
section/67-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:53a8a63338be2ba5b31ae28c4253451ed91e9b2aa8e019b1a7e581d26c288d43LA
Ad tertium dicendum quod alia sacramenta non sunt tantae necessitatis sicut Baptismus. Et ideo magis conceditur quod nonbaptizatus possit baptizare, quam quod possit alia sacramenta suscipere.Ссылаются нормы: Q67A5Ad3, assert-h890dc4cf69c1456d91f4403d8f8c87d4357beb28395632837dbe992b31fc1119
section/67-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e21f7b05c0bdbb94b08b822a23f6c907fa34425bad53deb4967989edec051babLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ille qui non est baptizatus, non possit sacramentum Baptismi conferre. Nullus enim dat quod non habet. Sed nonbaptizatus non habet sacramentum Baptismi. Ergo non potest ipsum conferre.Ссылаются нормы: Q67A5Obiectio1, assert-h960f2a3086aaac6d2625c37c875e425846414d0841e24a3db131f8c3da6b6858, assert-hafe81b034d31357de2bb4afdf6aeebd4de2df26101a3224ed776941cbd719cbb
section/67-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9b04c52ece36722346740a40c796c7cd7e065ea375ca4d6540732a461d504749LA
Praeterea, sacramentum Baptismi confert aliquis inquantum est minister Ecclesiae. Sed ille qui non est baptizatus, nullo modo pertinet ad Ecclesiam, scilicet nec re nec sacramento. Ergo non potest sacramentum Baptismi conferre.Ссылаются нормы: Q67A5Obiectio2, assert-h524a48a1aa1684d9c09a92d1f14628fb175321625de41ceddfacfac09ef7c018, assert-hcc2d8f9db67f1614494f40dac1bcc18b6a050ef722f10c3c81b08cafcdfdfe7c
section/67-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:36e8b4a37010255714faceb553b1f2344f5777c00648f1e1ad64a60717b408afLA
Praeterea, maius est sacramentum conferre quam suscipere. Sed nonbaptizatus non potest alia sacramenta suscipere. Ergo multo minus potest aliquod sacramentum conferre.Ссылаются нормы: Q67A5Obiectio3, assert-h74d5b1a44f41adc2ec4e21887539919b0e9dce8c0f0848279b541f8b02a0cf54, assert-had0a252e721b3f25013fc2ff53ce1decaed475f53e1512ba8f35369cb77a4311
section/67-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a4071e18868a0d5082082812c351e12beac9b8cb84cfde3ee7add5463532ba96LA
Respondeo dicendum quod hanc quaestionem Augustinus indeterminatam reliquit. Dicit enim, in II contra epistolam Parmeniani, haec quidem alia quaestio est, utrum et ab his qui nunquam fuerunt Christiani, possit Baptismus dari, nec aliquid hinc temere affirmandum est, sine auctoritate tanti sacri Concilii quantum tantae rei sufficit. Postmodum vero per Ecclesiam determinatum est quod nonbaptizati, sive sint Iudaei sive Pagani, possunt sacramentum Baptismi conferre, dummodo in forma Ecclesiae baptizent. Unde Nicolaus Papa respondet ad consulta Bulgarorum, a quodam nescitis Christiano an Pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis. Hi si in nomine Trinitatis baptizati sunt, rebaptizari non debent. Si autem forma Ecclesiae non fuerit observata, sacramentum Baptismi non confertur. Et sic intelligendum est quod Gregorius II scribit Bonifacio episcopo, quos a Paganis baptizatos asseruisti, scilicet Ecclesiae forma non servata, ut de novo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus. Et huius ratio est quia, sicut ex parte materiae, quantum ad necessitatem sacramenti, sufficit quaecumque aqua, ita etiam sufficit ex parte ministri quicumque homo. Et ideo etiam nonbaptizatus in articulo necessitatis baptizare potest. Ut sic duo nonbaptizati se invicem baptizent, dum prius unus baptizaret alium, et postea baptizaretur ab eodem, et consequeretur uterque non solum sacramentum, sed etiam rem sacramenti. Si vero extra articulum necessitatis hoc fieret, uterque graviter peccaret, scilicet baptizans et baptizatus, et per hoc impediretur Baptismi effectus, licet non tolleretur ipsum sacramentum.Ссылаются нормы: Q67A5Respondeo, assert-haf2843e1af9f3aa227b5c715b4083f77168627e45a41705baa9501b264a2f3fa
section/67-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:59475ab14aed9adeeda04c47c6c7e5e628d2a60e025e020d23671a2456825088LA
Sed contra est quod Isidorus dicit, Romanus pontifex non hominem iudicat qui baptizat, sed spiritum Dei subministrare gratiam Baptismi, licet Paganus sit qui baptizat. Sed ille qui est baptizatus, non dicitur Paganus. Ergo non baptizatus potest conferre sacramentum Baptismi.Ссылаются нормы: assert-h106f9481df3683848d651f78e3c595fee84a45df65f5782ec927fd015297f645
section/67-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1d3f3d96c814cc7a2b578ded62396690a000283bdf3e8e20f29a617ed8412459LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa locum habet in his quae agunt propria virtute. Sed homines non baptizant propria virtute, sed virtute Christi, qui, cum sit unus, per unum ministrum perficit suum opus.Ссылаются нормы: Q67A6Ad1, assert-hf7a930668e7f6b7925210d9f9442f33a31f5e4c5d7cc700780dc89faf27162da
section/67-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab6e5867c8b9d3c2f65e8d52e1cae8a5003be96bfb6b07bab500690292842aecLA
Ad secundum dicendum quod in casu necessitatis unus posset simul plures baptizare sub hac forma, ego vos baptizo, puta si immineret ruina aut gladius aut aliquid huiusmodi, quod moram omnino non pateretur, si singillatim omnes baptizarentur. Nec per hoc diversificaretur forma Ecclesiae, quia plurale non est nisi singulare geminatum, praesertim cum pluraliter dicatur, Matth. ult., baptizantes eos, et cetera. Nec est simile de baptizante et baptizato. Quia Christus, qui principaliter baptizat, est unus, sed multi per Baptismum efficiuntur unum in Christo.Ссылаются нормы: Q67A6Ad2, assert-h89dd6b737ba936966e3b379942eb12c29f5c46dad501233588c1740641e9926e
section/67-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8fc3fe2898a55285f48765c77996058d056acbb7bf06e8ab88077e2a8f016a21LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, integritas Baptismi consistit in forma verborum et in usu materiae. Et ideo neque ille qui tantum verba profert baptizat, neque ille qui immergit. Et ideo, si unus verba proferat et alius immergit, nulla forma verborum poterit esse conveniens. Neque enim poterit dici, ego te baptizo, cum ipse non immergat, et per consequens non baptizet. Neque etiam poterit dicere, nos te baptizamus, cum neuter baptizet. Si enim duo sint quorum unus unam partem libri scribat et alius aliam, non est propria locutio, nos scripsimus librum istum, sed synecdochica, inquantum totum ponitur pro parte.Ссылаются нормы: Q67A6Ad3, assert-h824d4985a678ba2a9ddb2e95e72094271c0194d9ebb0133487c6fbc623b86155
section/67-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:07de3bdeb100f69d237e8f0634d51e40d6f62860cb7bf8dfd00accbdd6ff4d57LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod plures possint simul baptizare. In multitudine enim continetur unum, sed non convertitur. Unde videtur quod quidquid potest facere unus, possint facere multi, et non e converso, sicut multi trahunt navem quam unus trahere non posset. Sed unus homo potest baptizare. Ergo et plures possunt simul unum baptizare.Ссылаются нормы: Q67A6Obiectio1, assert-h3e7a151323eda6bedd8481a8b37683a979934841ef9dc32a5bccbdbf1bf91c5e, assert-h976322c6cbbcdc8f1d68fd5fed3ae8bbbe0eb2b870b4dde5d01a4e96540b4fed, assert-hf0f4ac24afe9f36227cd340df3808208e91f921b788c7cee04e9eae3d119c918
section/67-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:063349d37910f08fdbb1afaa604434d7ffe04d122980cb791a557d8e20987798LA
Praeterea, difficilius est quod unum agens agat in plura quam quod plures agentes agant simul in unum. Sed unus homo potest simul baptizare plures. Ergo multo magis plures possunt simul unum baptizare.Ссылаются нормы: Q67A6Obiectio2, assert-h0745f19e9c7c5a2f1a1d03f2da6089303f83579b3b55f2ecb8bb58ff6d7b5a67, assert-h36ebd16cb80a5d836312b686d3788ea8dfac3d1c1cfb3a1567305e4ccb801385
section/67-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6e4624bd457726e651f92ef2bfe3ce2d4423ea5741793d4617c778f3cb02f221LA
Praeterea, Baptismus est sacramentum maximae necessitatis. Sed in aliquo casu videtur esse necessarium quod plures simul unum baptizarent, puta si aliquis parvulus esset in articulo mortis, et adessent duo quorum alter esset mutus, et alter manibus et brachiis careret; tunc enim oporteret quod mutilatus verba proferret, et mutus Baptismum exerceret. Ergo videtur quod plures possint simul unum baptizare.Ссылаются нормы: Q67A6Obiectio3, assert-h3b7e37cdba94e2ceeab669bbd845ee6e20cfc21f9592d1af0727d3e0eb4b3ae5, assert-hb18ee98c62518653ede290b208e1e7bc44885b52fb5bcbb2026bea275ae0ea93
section/67-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c3cf105a9960d85d6ea48cb7f1dd698398e97f6d0c75e8112d590e4c2337790aLA
Respondeo dicendum quod sacramentum Baptismi praecipue habet virtutem ex forma, quam apostolus nominat verbum vitae, Ephes. V. Et ideo considerare oportet, si plures unum simul baptizarent, qua forma uterentur. Si enim dicerent, nos te baptizamus in nomine patris et filii et spiritus sancti, dicunt quidam quod non conferretur sacramentum Baptismi eo quod non servaretur forma Ecclesiae, quae sic habet, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sed hoc excluditur per formam baptizandi qua utitur Ecclesia Graecorum. Possent enim dicere, baptizatur servus Christi n. in nomine patris et filii et spiritus sancti, sub qua forma Graeci Baptismum suscipiunt, quae tamen forma multo magis dissimilis est formae qua nos utimur, quam si diceretur, nos te baptizamus. Sed considerandum est quod ex tali forma, nos te baptizamus, exprimitur talis intentio quod plures conveniunt ad unum Baptismum conferendum. Quod quidem videtur esse contra rationem ministerii, homo enim non baptizat nisi ut minister Christi et vicem eius gerens; unde, sicut unus est Christus, ita oportet esse unum ministrum qui Christum repraesentet. Propter quod signanter apostolus dicit, Ephes. IV, unus dominus, una fides, unum Baptisma. Et ideo contraria intentio videtur excludere Baptismi sacramentum. Si vero uterque diceret, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, uterque exprimeret suam intentionem quasi ipse singulariter Baptismum conferret. Quod posset contingere in eo casu in quo contentiose uterque aliquem baptizare conaretur. Et tunc manifestum est quod ille qui prius verba proferret, daret Baptismi sacramentum. Alius vero, quantumcumque ius baptizandi haberet, etsi verba pronuntiare praesumeret, esset puniendus tanquam rebaptizator. Si autem omnino simul verba proferrent et hominem immergerent aut aspergerent, essent puniendi de inordinato modo baptizandi, et non de iteratione Baptismi, quia uterque intenderet nonbaptizatum baptizare, et uterque, quantum est in se, baptizaret. Nec traderent aliud et aliud sacramentum, sed Christus, qui est unus interius baptizans, unum sacramentum per utrumque conferret.Ссылаются нормы: Q67A6Respondeo, assert-hcc992c4a5aaf3c58766aa7a9e6669def9fd9de067c95345cc243d08df3dfb8d3
section/67-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a56f2530f6df4bee9253f35776ff379217864dcf43b5ec4a4e1fe960830ec12aLA
Sed contra est quod unius agentis una est actio. Si ergo plures unum baptizarent, videretur sequi quod essent plures Baptismi. Quod est contra id quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum Baptisma.Ссылаются нормы: assert-hb27561c4234c1953aa296b488fad7252df46977d909e5f79ad514cadce7b8d80
section/67-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:939d47abd12f88a89646d81dad5a43517bcb26a6e156f1398a0a61e672d1b5a7LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus non est baptizatus ut ipse regeneraretur, sed ut alios regeneraret. Et ideo ipse post Baptismum non indiguit paedagogo tanquam parvulus.Ссылаются нормы: Q67A7Ad1, assert-h8e0de9ba5205c1249fe3b3a0184c1ceb27c991f697685e260cc61f0c6a1f3768
section/67-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5359a585626cf015db92f22904ec69c028067d6c7aba126518e24a2f3f5afa2cLA
Ad secundum dicendum quod in generatione carnali non requiritur ex necessitate nisi pater et mater, sed ad facilem partum, et educationem pueri convenientem, requiritur obstetrix et nutrix et paedagogus. Quorum vicem implet in Baptismo ille qui puerum de sacro fonte levat. Unde non est de necessitate sacramenti, sed unus solus potest in aqua baptizare, necessitate imminente.Ссылаются нормы: Q67A7Ad2, assert-hf51bca58bac394d9d0514cec58e40e58c385366381d8956cc164963a6e938771
section/67-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8da0562e22d4a9cf5c70ea68e476989b255036bdf50a74573359ebb1a46eb74fLA
Ad tertium dicendum quod baptizatus non suscipitur a patrino de sacro fonte propter imbecillitatem corporalem, sed propter imbecillitatem spiritualem, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q67A7Ad3, assert-hc816f305e4628249db70d173b7b9f1b55abc5fabd47f6ef58da4bcfc5f0ad8a8
section/67-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6506b710085588eb618f53de201ea78505491c804302b83c2a3303bbc82f2002LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in Baptismo non requiratur aliquis qui baptizatum de sacro fonte levet. Baptismus enim noster per Baptismum Christi consecratur, et ei conformatur. Sed Christus baptizatus non est ab aliquo de fonte susceptus, sed, sicut dicitur Matth. III, baptizatus Iesus confestim ascendit de aqua. Ergo videtur quod nec in aliorum Baptismo requiratur aliquis qui baptizatum de sacro fonte suscipiat.Ссылаются нормы: Q67A7Obiectio1, assert-h417a6108eb25655d9408eeb0a7319ebf553b8aad4850107493676dbd0bc39661, assert-h66ff91112b7cbaafc8ba7c3e4edcbc21e7338352adcddf8730a9bf35abd19cf2
section/67-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3eb446fe8d3327d7ab7d09bc9c517c59f08c3b326dc840a5dfd1d983cdb1e5c8LA
Praeterea, Baptismus est spiritualis regeneratio, ut supra dictum est. Sed in carnali generatione non requiritur nisi principium activum, quod est pater, et principium passivum, quod est mater. Cum igitur in Baptismo locum patris obtineat ille qui baptizat, locum autem matris ipsa aqua Baptismi, ut Augustinus dicit, in quodam sermone Epiphaniae; videtur quod non requiratur aliquis alius qui baptizatum de sacro fonte levet.Ссылаются нормы: Q67A7Obiectio2, assert-h4dc1cbd3898cad0ab4ceac9397e49e763975bb401e798e042dd9fc5277a256ea, assert-hc14a71e63aa51a369900178f12b2d32fe1d41829741206f664c96898e8ffb54d
section/67-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e4de396a9a222f5513f490e82cc151910f2e7ee125dc562d4b4ce02f2c32d1ddLA
Praeterea, in sacramentis Ecclesiae nihil derisorium fieri debet. Sed hoc derisorium videtur, quod adulti baptizati, qui seipsos sustentare possunt et de sacro fonte exire, ab alio suscipiantur. Ergo videtur quod non requiratur aliquis, praecipue in Baptismo adultorum, qui baptizatum de sacro fonte levet.Ссылаются нормы: Q67A7Obiectio3, assert-h3d0cc4ac3c1d15a7b2608ff3cce73ea21f545c0bf4cf2796ba2baca2d24d2a18, assert-hf3e8b969eb5430ea8604c56f995fd14209ba73697f6c957f6b38aa583b69185f
section/67-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2e2eaa1c0fa3ea0163a0b0b2d09a6cc3e448b7d868031f5ea28719548d22051dLA
Respondeo dicendum quod spiritualis regeneratio, quae fit per Baptismum, assimilatur quodammodo generationi carnali, unde dicitur I Pet. II, sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite. In generatione autem carnali parvulus nuper natus indiget nutrice et paedagogo. Unde et in spirituali generatione Baptismi requiritur aliquis qui fungatur vice nutricis et paedagogi, informando et instruendo eum qui est novitius in fide, de his quae pertinent ad fidem et ad vitam Christianam, ad quod praelati Ecclesiae vacare non possunt, circa communem curam populi occupati, parvuli enim et novitii indigent speciali cura praeter communem. Et ideo requiritur quod aliquis suscipiat baptizatum de sacro fonte quasi in suam instructionem et tutelam. Et hoc est quod Dionysius dicit, ult. cap. Eccl. Hier., divinis nostris ducibus, idest apostolis, ad mentem venit et visum est suscipere infantes secundum istum modum quod parentes pueri traderent puerum cuidam docto in divinis paedagogo, et reliquum sub ipso puer ageret, sicut sub divino patre et salvationis sanctae susceptore.Ссылаются нормы: Q67A7Respondeo, assert-h490ab821b2400f2c7c5f918313b46a7c4a4e4f50c6f00b682bc01516a71bb0ed
section/67-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1ee0692eda6dbaf2e5e8ff9605fe2225385c5245d147496d3f2586e6838c9db0LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, II cap. Eccl. Hier., quod sacerdotes, assumentes baptizatum, tradunt adductionis susceptori et duci.Ссылаются нормы: assert-hf3340b4e57d535e9ec1e451f45b1753051a4d33e1057f69fae57f2ba1f77c76c
section/67-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:281075c1b4a4c1f9d297d355f838c5c8711678df2b8151ac49a902c74b6cff4aLA
Ad primum ergo dicendum quod, ubi immineret periculum, oporteret esse aliquem doctum in divinis, sicut Dionysius dicit, qui baptizandum de sacro fonte susciperet. Sed ubi hoc periculum non imminet, propter hoc quod pueri nutriuntur inter Catholicos, admittuntur quicumque ad hoc officium, quia ea quae pertinent ad Christianam vitam et fidem, publice omnibus nota sunt. Et tamen ille qui non est baptizatus non potest suscipere baptizatum, ut est declaratum in Concilio Maguntino, licet nonbaptizatus possit baptizare, quia persona baptizantis est de necessitate sacramenti, non autem persona suscipientis, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q67A8Ad1, assert-hdccb0db148466f6f14cee72d51ca64df462b6c428e98461730d52f00ce458ac9
section/67-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e9f32d01ecf4575b7f1c66f77906ebb0769236ed33a65f0a6cf5113b7ef11019LA
Ad secundum dicendum quod, sicut est alia generatio spiritualis a carnali, ita etiam debet esse alia disciplina, secundum illud Heb. XII, patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos. Non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et ideo alius debet esse pater spiritualis a patre carnali, nisi necessitas contrarium exigat.Ссылаются нормы: Q67A8Ad2, assert-hef11c080f7d6d27a82c1860b7b2d423bffad61481015ca6fe3f94573a56ddf68
section/67-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:81989c1a4869999098e7bd76b6836a60789633bb8e118c69cb8d6900abdb15c4LA
Ad tertium dicendum quod confusio disciplinae esset nisi esset unus principalis instructor. Et ideo in Baptismo unus debet esse principalis susceptor. Alii tamen possunt admitti quasi coadiutores.Ссылаются нормы: Q67A8Ad3, assert-h511a27190a58feea354085f861c0c8307ce2885580ba1e30072c93d498eb47c8
section/67-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:17c2760ce8418cbbb1861b5eaafc309d3bb5d97dc14552dc002f132e541ebb83LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ille qui suscipit aliquem de sacro fonte, non obligetur ad eius instructionem. Quia nullus potest instruere nisi instructus. Sed etiam quidam non instructi sed simplices admittuntur ad aliquem de sacro fonte suscipiendum. Ergo ille qui suscipit baptizatum, non obligatur ad eius instructionem.Ссылаются нормы: Q67A8Obiectio1, assert-hea07dd7f006ce199a54d91bedd6609b0246b587420d227e93074c937e7a213d7, assert-hf2a4edb05fd5be492d5218989214aaaf25f636c82bd29dc32f33644d62e4f269
section/67-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:94ebaa3ffeaed10321c507730fad76a1802a37aee27c952360aa61118ee25443LA
Praeterea, filius magis a patre instruitur quam ab alio extraneo, nam filius habet a patre, esse et nutrimentum et disciplinam, ut philosophus dicit, VIII Ethic. Si ergo ille qui suscipit baptizatum, tenetur eum instruere, magis esset conveniens quod pater carnalis filium suum de Baptismo suscipiat quam alius. Quod tamen videtur esse prohibitum, ut habetur in decretis, XXX, qu. I, cap. pervenit et dictum est.Ссылаются нормы: Q67A8Obiectio2, assert-h6158279cae491681a2471b84674847dbe6b10ff361d8fe6b50a2bafbc77d5a43
section/67-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dff7a46aee85e704e25e68dd8e3805fc71496a4368efebe42ce967be89c37465LA
Praeterea, plures magis possunt instruere quam unus solus. Si ergo ille qui suscipit aliquem baptizatum, teneretur eum instruere, magis deberent plures suscipere quam unus solus. Cuius contrarium habetur in decreto Leonis Papae, non plures, inquit, ad suscipiendum de Baptismo infantem quam unus accedant, sive vir sive mulier.Ссылаются нормы: Q67A8Obiectio3, assert-h6da721c3cf6b5cd87d72aee871bd6b7591c0f35f4f6cc2e97def7edf23b29ee4
section/67-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:011c86b5408ff4dfb967b15b00f359ad4f8b23b56c38a5446e53cd392b01076aLA
Respondeo dicendum quod unusquisque obligatur ad exequendum officium quod accipit. Dictum est autem quod ille qui suscipit aliquem de sacro fonte, assumit sibi officium paedagogi. Et ideo obligatur ad habendam curam de ipso, si necessitas immineret, sicut eo tempore et loco in quo baptizati inter infideles nutriuntur. Sed ubi nutriuntur inter Catholicos Christianos, satis possunt ab hac cura excusari, praesumendo quod a suis parentibus diligenter instruantur. Si tamen quocumque modo sentirent contrarium, tenerentur secundum suum modum saluti spiritualium filiorum curam impendere.Ссылаются нормы: Q67A8Respondeo, assert-ha06a742227893e517c9dff109da6dd3a135e22d6f77273b2b199178adf6a869f
section/67-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:559a2ca5868b634f69cda9f1684a19bf76bca6cb2f619f1cfb6b6b98cb99f173LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quodam sermone paschali, vos ante omnia, tam viros quam mulieres, qui filios in Baptismate suscepistis, moneo ut vos cognoscatis fideiussores apud Deum exstitisse pro illis quos visi estis de sacro fonte suscipere.Ссылаются нормы: assert-hfafffe96f2f9315161ed180667dde4b4de0f8895516da580aa753f570f89b12b
question/67/prooemium · paragraph
la · official · sha256:334d222525114b92738de611a27e9aacfa759f6116a9ac54337d385966da3da9LA
Deinde considerandum est de ministris per quos traditur sacramentum Baptismi. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum ad diaconum pertineat baptizare. Secundo, utrum pertineat ad presbyterum, vel solum ad episcopum. Tertio, utrum laicus possit sacramentum Baptismi conferre. Quarto, utrum hoc possit facere mulier. Quinto, utrum non baptizatus possit baptizare. Sexto, utrum plures possint simul baptizare unum et eundem. Septimo, utrum necesse sit esse aliquem qui baptizatum de sacro fonte recipiat. Octavo, utrum suscipiens aliquem de sacro fonte obligetur ad eius instructionem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 68
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q68
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4066.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5cd4cb2bdbe96cb3f1c6bac845faf0506cd3880761c93d6c4afb1d0c757bbff9 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 101
section/68-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:66aff0b4e91fdab9ac32680135a648f74aff5a4ac7748b1e934c36a0ab0b96a0LA
Ad primum ergo dicendum quod a morte corporali non est aliquis eripiendus contra ordinem iuris civilis, puta, si aliquis a suo iudice condemnetur ad mortem, nullus debet eum violenter a morte eripere. Unde nec aliquis debet irrumpere ordinem iuris naturae, quo filius est sub cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae.Ссылаются нормы: Q68A10Ad1, assert-h2ff3dacc81977abdab24dd7afc4cd430fe5858dc1cdcc6c0a2bbb365c1c7207b
section/68-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:94c5a8684602b2431accdf16093b32abba995f38abb23ff211069edd1b7e3a7dLA
Ad secundum dicendum quod Iudaei sunt servi principum servitute civili, quae non excludit ordinem iuris naturalis vel divini.Ссылаются нормы: Q68A10Ad2, assert-h950edbe5f95f7438c82b15b5a9cabb1026241d00085818002169b48f1bba824e
section/68-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8ec2f22f94aafff4a52a9fc4ba1244c3b5b7660b5749633011a32a6143d87ce9LA
Ad tertium dicendum quod homo ordinatur ad Deum per rationem, per quam Deum cognoscere potest. Unde puer, antequam usum rationis habeat, naturali ordine ordinatur in Deum per rationem parentum, quorum curae naturaliter subiacet, et secundum eorum dispositionem sunt circa ipsum divina agenda.Ссылаются нормы: Q68A10Ad3, assert-h3467129e9704ca187df7ce33a1a96e6678185e3096c31e826e696378cad0592a
section/68-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6c6fb660936e275894426d677034d034fcff979bfcbe57667a473c73da48f809LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod pueri Iudaeorum vel aliorum infidelium sint baptizandi, etiam invitis parentibus. Magis enim debet homini subveniri contra periculum mortis aeternae quam contra periculum mortis temporalis. Sed puero in periculo mortis temporalis existenti est subveniendum, etiam si parentes per malitiam contraniterentur. Ergo multo magis est subveniendum pueris infidelium filiis contra periculum mortis aeternae, etiam invitis parentibus.Ссылаются нормы: Q68A10Obiectio1, assert-h2637b7e4fc0f1e019c1e38295c9415ca17f04979bad005b66211cbca04e677ed, assert-hb9d7981e2534db5cf08eab85138b7ac439c5e6c2746cd43813aa13e1ff271c85
section/68-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:aaa852f54f2a04ed9a64dcdc58dc2f55da4d565f0503eb046469e908170de41dLA
Praeterea, filii servorum sunt servi, et in potestate dominorum. Sed Iudaei sunt servi regum et principum, et quicumque etiam alii infideles. Ergo absque omni iniuria possunt principes Iudaeorum filios, vel aliorum servorum infidelium, facere baptizari.Ссылаются нормы: Q68A10Obiectio2, assert-h0e92258be567b767d566b2e3cb2e6d2a65fd2e8603bec1fe9a97c10ddcd3039f, assert-h31252bc7fad7e8b0f5fe8aa0be5b88c73c24b67199704ea3534302c6d0c38fed
section/68-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:44276594bc346ba5fe6487cdf938c83b480e22dc6b95667720c460046caaedcfLA
Praeterea, quilibet homo est magis Dei, a quo habet animam, quam patris carnalis, a quo habet corpus. Non est ergo iniustum si pueri infidelium filii parentibus carnalibus auferantur, et Deo per Baptismum consecrentur.Ссылаются нормы: Q68A10Obiectio3, assert-h5d932ddff4782aeb1698e5b379266e376efd8df055908fd3086dcf421a722177
section/68-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:da0428d7ac209631b3b9b42f2f04eb73508a3cb259ee7c1d686d69986871e5beLA
Respondeo dicendum quod pueri infidelium filii aut habent usum rationis, aut non habent. Si autem habent, iam, quantum ad ea quae sunt iuris divini vel naturalis, incipiunt suae potestatis esse. Et ideo propria voluntate, invitis parentibus, possunt Baptismum suscipere, sicut et matrimonium contrahere. Et ideo tales licite moneri possunt et induci ad suscipiendum Baptismum. Si vero nondum habent usum liberi arbitrii, secundum ius naturale sunt sub cura parentum, quandiu ipsi sibi providere non possunt. Unde etiam et de pueris antiquorum dicitur quod salvabantur in fide parentum. Et ideo contra iustitiam naturalem esset si tales pueri, invitis parentibus, baptizarentur, sicut etiam si aliquis habens usum rationis baptizaretur invitus. Esset etiam periculosum taliter filios infidelium baptizare, quia de facili ad infidelitatem redirent, propter naturalem affectum ad parentes. Et ideo non habet hoc Ecclesiae consuetudo, quod filii infidelium, invitis parentibus, baptizentur.Ссылаются нормы: Q68A10Respondeo, assert-hd58a2738f07a7c0b37a853e083f7b6f496b53c4265e8aa309b35a9637abe423e
section/68-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d331e016ca745d726c7196e10c29e8c34c512dfca50964d56347c01a4aa29d60LA
Sed contra est quod in decretis, dist. XLV, ex Concilio Toletano, sic dicitur, de Iudaeis praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre, non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma iustitiae.Ссылаются нормы: assert-h921c5cd11e84f2fa80d4e8c0a3eb50dbcaa42d6dd6a449c1b20e074987d7340c
section/68-11/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2108ea9c7a6c534e6a6c4975283c55f820c8f9193cdbb4a69ec68d6de5dca33eLA
Ad primum ergo dicendum quod pueri in maternis uteris existentes nondum prodierunt in lucem, ut cum aliis hominibus vitam ducant. Unde non possunt subiici actioni humanae, ut per eorum ministerium sacramenta recipiant ad salutem. Possunt tamen subiici operationi Dei, apud quem vivunt, ut quodam privilegio gratiae sanctificationem consequantur, sicut patet de sanctificatis in utero.Ссылаются нормы: Q68A11Ad1, assert-h016eabb56db096a3545f12890999f4e2293c8fa0851da3c1d03ca5bb6d82d8fa
section/68-11/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:27593f289d2d542a28605300e5888ccbcbfe0633f0a48d50dfa6f4e3b0a75500LA
Ad secundum dicendum quod membrum interius matris est aliquid eius per continuationem et unionem materialis partis ad totum. Puer autem in utero matris existens est aliquid eius per quandam colligationem corporum distinctorum. Unde non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q68A11Ad2, assert-h130c300980a622fe7b96287d1f930c6095cd7f04374e55e31fbb9102408255df
section/68-11/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8a27d45d57e27f4537019c1e0e90b89b235b875d32924e8a139f700b426bcef4LA
Ad tertium dicendum quod non sunt facienda mala ut veniant bona, ut dicitur Rom. III. Et ideo non debet homo occidere matrem ut baptizet puerum. Si tamen mater mortua fuerit vivente puero in utero, aperiri debet, ut puer baptizetur.Ссылаются нормы: Q68A11Ad3, assert-hc0d7816ee45ec1f11d71083674b34e1963b80f698844f14cfe2728ad30477c8e
section/68-11/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f2e7d1efad0b8baf1701730c32b40b0e4ac0a0a2998a5320593d1c9286613ccLA
Ad quartum dicendum quod expectanda est totalis egressio pueri ex utero ad Baptismum, nisi mors immineat. Si tamen primo caput egrediatur, in quo fundatur sensus, debet baptizari, periculo imminente, et non est postea rebaptizandus, si eum perfecte nasci contigerit. Et videtur idem faciendum quaecumque alia pars egrediatur, periculo imminente. Quia tamen in nulla partium exteriorum integritas ita consistit sicut in capite, videtur quibusdam quod, propter dubium, quacumque alia parte corporis abluta, puer post perfectam nativitatem sit baptizandus sub hac forma, si non es baptizatus, ego te baptizo, et cetera.Ссылаются нормы: Q68A11Ad4, assert-h3b947762db8a5ff1fa6f12ff64982abc795689524735ddf6726107ee58edc68c
section/68-11/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:14cf824f326ee232dffb3fbcc1be342f23e3a2a9be55cdfc893717c4a065fc84LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in maternis uteris existentes possint baptizari. Efficacius est enim donum Christi ad salutem quam peccatum Adae ad damnationem, ut apostolus dicit, Rom. V. Sed pueri in maternis uteris existentes damnantur propter peccatum Adae. Ergo multo magis salvari possunt per donum Christi. Quod quidem fit per Baptismum. Ergo pueri in maternis uteris existentes possunt baptizari.Ссылаются нормы: Q68A11Obiectio1, assert-h45ac9c090348d54d1dc8682d0b24c955e16d636ccb0d39536ffeef3da89f334d, assert-hd33d85ae372e7f3a38dd0c42803dc070220987eb4841f09110833578a13da8fc, assert-hfe4b4765727c8fc045ae227171ea0191e50b9017a116acb946872fe8b68026df
section/68-11/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4567bb81fb53caa71571586befe3a5fb7d162dc4ec1b952f7e3f85b171e8142bLA
Praeterea, puer in utero matris existens aliquid matris esse videtur. Sed, baptizata matre, baptizatur quidquid est eius intra ipsam existens. Ergo videtur quod, baptizata matre, baptizetur puer in utero eius existens.Ссылаются нормы: Q68A11Obiectio2, assert-h125edf8388abf35099acc17ed1274c5c21952470f5a06a62304f859f574f0321, assert-h499bb32eb21c085e98fadf0bfc1681d59f251bbc876d1842979ae68e4f757443
section/68-11/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8b9264558771bbaebe9a4f1fca571eedade4f0b79d37883242997021e4a13797LA
Praeterea, mors aeterna peior est quam mors corporalis. Sed de duobus malis minus malum eligendum est. Si ergo puer in utero matris existens baptizari non potest, melius esset quod mater aperiretur et puer vi eductus baptizaretur, quam quod puer aeternaliter damnaretur, absque Baptismo decedens.Ссылаются нормы: Q68A11Obiectio3, assert-h4cf1802a25ce7b3d2c06580feae07d2f0ab20d70d3170ff12d87cafee18d7dca, assert-h4f85b06bc6bbfc5fe943e55be85c0656525dbd45b2ed34ffa03563e2f60071d3
section/68-11/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f228794ac0fe09c1d4745c73e7100a88d1775b6d7af8d5934e103d3123103862LA
Praeterea, contingit quandoque quod aliqua pars pueri prius egreditur, sicut legitur Gen. XXXVIII quod, pariente Thamar, in ipsa effusione infantium, unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens, iste egredietur prior. Illo vero manum retrahente, egressus est alter. Quandoque autem in tali casu imminet periculum mortis. Ergo videtur quod illa pars debeat baptizari, puero adhuc in materno utero existente.Ссылаются нормы: Q68A11Obiectio4, assert-h17c511139eb8f005a72f57053c079b19751a03aec256cd012a88bbee910e5207
section/68-11/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1a1640fb8049d7c666992cb699737e077620bffd37357b4feca060dc73de101eLA
Respondeo dicendum quod de necessitate Baptismi est quod corpus baptizandi aliquo modo aqua abluatur, cum Baptismus sit quaedam ablutio, ut supra dictum est. Corpus autem infantis, antequam nascatur ex utero, non potest aliquo modo ablui aqua, nisi forte dicatur quod ablutio baptismalis qua corpus matris lavatur, ad filium in ventre existentem perveniat. Sed hoc non potest esse, tum quia anima pueri, ad cuius sanctificationem ordinatur Baptismus, distincta est ab anima matris; tum quia corpus puerperii animati iam est formatum, et per consequens a corpore matris distinctum. Et ideo Baptismus quo mater baptizatur, non redundat in prolem in utero existentem. Unde Augustinus dicit, contra Iulianum, si ad matris corpus id quod in ea concipitur pertinet, ita ut eius pars imputetur, non baptizaretur infans cuius mater baptizata est, aliquo mortis urgente periculo, cum gestaret in utero. Nunc vero, cum etiam ipse, scilicet infans, baptizetur, non utique ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat. Et ita relinquitur quod nullo modo existentes in maternis uteris baptizari possunt.Ссылаются нормы: Q68A11Respondeo, assert-hf9ff7bee61dd02f102635f39e40efd67045084c4b275c165c1aeae606c321cb2
section/68-11/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c21f4d0237ec112f9bcaf5f1b0c443f1e01d7c3968be05564f34f0ccbc84a285LA
Sed contra est quod Augustinus, in epistola ad Dardanum, dicit, nemo renascitur nisi primo nascatur. Sed Baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Non ergo debet aliquis baptizari priusquam ex utero nascatur.Ссылаются нормы: assert-hfdb05b6e420ff54ddf0f89f878e60e6d3aed1b42d211e3ce4e3337f15c94c558
section/68-12/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e5d8e3c2f4e8db00c4feec37afdc375f8f23b32d614a811c1e9d9ca493908d9eLA
Ad primum ergo dicendum quod amentes qui nunquam habuerunt nec habent usum rationis, baptizantur ex intentione Ecclesiae, sicut ex ritu Ecclesiae credunt et poenitent, sicut supra de pueris dictum est. Illi vero qui aliquo tempore habuerunt vel habent usum rationis, secundum propriam intentionem baptizantur, quam habent vel habuerunt tempore sanae mentis.Ссылаются нормы: Q68A12Ad1, assert-h5824230d2aebb4f1df736d98a8395608de60ba66a9dfe5dd19d2960f097c433f
section/68-12/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:53ae98ef92828c2b74de47a17ecc6b3775dd37d1fc4a29c2997e3f9effe5d79eLA
Ad secundum dicendum quod furiosi vel amentes carent usu rationis per accidens, scilicet propter aliquod impedimentum organi corporalis, non autem propter defectum animae rationalis, sicut bruta animalia. Unde non est de eis similis ratio.Ссылаются нормы: Q68A12Ad2, assert-hc225e04c1d978992a942670f842d4f50184a593d47a905b6bf2e8f315be5eb2c
section/68-12/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8d42ba88c1a481c4217cbc694814ba3a3a7329eda520d45e1a5ef55cd8a28263LA
Ad tertium dicendum quod dormientes non sunt baptizandi nisi periculum mortis immineat. In quo casu baptizari debent si prius voluntas apparuit in eis suscipiendi Baptismum, sicut et de amentibus dictum est, sicut Augustinus narrat, in IV libro Confess., de amico suo, qui baptizatus est nesciens, propter periculum mortis.Ссылаются нормы: Q68A12Ad3, assert-heaf431e48021f594aab48403693db6ca11c3ae228690fc3d52617b0a9d964f63
section/68-12/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:db1a0dcdaa70ee2fff7c719773706351887594944c10fb41f1fe6e7f62b04640LA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod furiosi et amentes non debeant baptizari. Ad susceptionem enim Baptismi requiritur intentio in eo qui baptizatur, ut supra dictum est. Sed furiosi et amentes, cum careant usu rationis, non possunt habere nisi inordinatam intentionem. Ergo non debent baptizari.Ссылаются нормы: Q68A12Obiectio1, assert-ha45ea437753fb4743149fc5db94a78ba16eb6303c30a91507660e97adb5e4327, assert-hfc46d151c70a474ce3d712edd8384fedbb08426cd389fb64a8b6c36bb4e008c5
section/68-12/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4a36c9242ab13ab32f6521e0fd2075ab5792630f8adffffe0858d003f5eba120LA
Praeterea, homo bruta animalia superexcedit in hoc quod habet rationem. Sed furiosi et amentes non habent usum rationis, et quandoque etiam in eis non expectatur, sicut expectatur in pueris. Ergo videtur quod, sicut bruta animalia non baptizantur, ita etiam nec tales furiosi et amentes debeant baptizari.Ссылаются нормы: Q68A12Obiectio2, assert-h4394296f804097885581bbf80527f867bede2d97e8cf868d33f8f5ee598eb8ea, assert-h6a5a31b5796c0295c153de2b360a50614e4da3b47348e2e2176f122c9f988c80
section/68-12/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3c1611c7d3713d57406fe952f0831a8640aa641958d4802bdc3c5f55cde0dc02LA
Praeterea, magis ligatus est usus rationis in furiosis vel amentibus quam in dormientibus. Sed Baptismus non consuevit dari dormientibus. Ergo non debet dari amentibus et furiosis.Ссылаются нормы: Q68A12Obiectio3, assert-hd2be151358cd9862c1d5437286c0765c8680be8165ed641a1378d8f788d62a54, assert-hebf3d49d91e72736b2f94c6ea90a07f9ac2523dc0e2acd6b542128a7143dea10
section/68-12/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:65156b9533ddd6339041555cfbd91436f7dc11468a751255efb19aa3f674ecedLA
Respondeo dicendum quod circa amentes et furiosos est distinguendum. Quidam enim sunt a nativitate tales, nulla habentes lucida intervalla, in quibus etiam nullus usus rationis apparet. Et de talibus, quantum ad Baptismi susceptionem, videtur esse idem iudicium et de pueris, qui baptizantur in fide Ecclesiae, ut supra dictum est. Alii vero sunt amentes qui ex sana mente quam habuerunt prius, in amentiam inciderunt. Et tales sunt iudicandi secundum voluntatem quam habuerunt dum sanae mentis existerent. Et ideo, si tunc apparuit in eis voluntas suscipiendi Baptismum, debet exhiberi eis in furia vel amentia constitutis, etiam si tunc contradicant. Alioquin, si nulla voluntas suscipiendi Baptismum in eis apparuit dum sanae mentis essent, non sunt baptizandi. Quidam vero sunt qui, etsi a nativitate fuerint furiosi et amentes, habent tamen aliqua lucida intervalla, in quibus recta ratione uti possunt. Unde, si tunc baptizari voluerint, baptizari possunt etiam in amentia constituti. Et debet eis sacramentum tunc conferri si periculum timeatur, alioquin melius est ut tempus expectetur in quo sint sanae mentis ad hoc quod devotius suscipiant sacramentum. Si autem tempore lucidi intervalli non appareat in eis voluntas Baptismum suscipiendi, baptizari non debent in amentia constituti. Quidam vero sunt qui, etsi non omnino sanae mentis existant, in tantum tamen ratione utuntur quod possunt de sua salute cogitare, et intelligere sacramenti virtutem. Et de talibus idem est iudicium sicut de his qui sanae mentis existunt, qui baptizantur volentes, non inviti.Ссылаются нормы: Q68A12Respondeo, assert-hf9d91116cb02ee7b445d5bfe72f64b2e6bdd62dd7bcbfed207c323b2640c9946
section/68-12/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cda582e623a5f92a9f611459eadeda02392206a1d2d7616e560e740a45a68facLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, IV Confess., de amico suo, qui, cum desperaretur, baptizatus est. Et tamen in ipso Baptismus efficaciam habuit. Unde et carentibus usu rationis aliquando Baptismus dari debet.Ссылаются нормы: assert-h5561c04db96b8a4f775a3154857851e9e054d95fe51025724f38407142ffbf60
section/68-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a3e958dafbb2d7e206d1ba5ca09e9290dd34d431769462f563748f25c4917d97LA
Ad primum ergo dicendum quod nunquam homines potuerunt salvari, etiam ante Christi adventum, nisi fierent membra Christi, quia, ut dicitur Act. IV, non est aliud nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Sed ante adventum Christi, homines Christo incorporabantur per fidem futuri adventus, cuius fidei signaculum erat circumcisio, ut apostolus dicit, Rom. IV. Ante vero quam circumcisio institueretur, sola fide, ut Gregorius dicit, cum sacrificiorum oblatione, quibus suam fidem antiqui patres profitebantur, homines Christo incorporabantur. Post adventum etiam Christi, homines per fidem Christo incorporantur, secundum illud Ephes. III habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Sed alio signo manifestatur fides rei iam praesentis quam demonstrabatur quando erat futura, sicut aliis verbis significatur praesens, praeteritum et futurum. Et ideo, licet ipsum sacramentum Baptismi non semper fuerit necessarium ad salutem, fides tamen, cuius Baptismus sacramentum est, semper necessaria fuit.Ссылаются нормы: Q68A1Ad1, assert-hb47bc254e7cd48c5929023032fe6ed49c8123ef6ebe055cfb2d893f25696b6b5
section/68-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8120d93e9fa18f35578e13370bdbfcde7bde352a21f2f3403bed3af3f346de50LA
Ad secundum dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, illi qui baptizantur, renovantur per Baptismum secundum spiritum, corpus tamen remanet subiectum vetustati peccati, secundum illud Rom. VIII, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem. Unde Augustinus probat, in libro contra Iulianum, quod non baptizatur in homine quidquid in eo est. Manifestum est autem quod homo non generat generatione carnali secundum spiritum, sed secundum carnem. Et ideo filii baptizatorum cum peccato originali nascuntur. Unde indigent baptizari.Ссылаются нормы: Q68A1Ad2, assert-h20d75a1c1ca2d59aac878283a92ad4afbb54e4e95daba8d1b1993a8245f1d877
section/68-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8c9b5dc8f09f4d6ed6afea5079a8d27b10085966151489fcbee0fc0f5e4a1c68LA
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt sanctificati in utero, consequuntur quidem gratiam emundantem a peccato originali, non tamen ex hoc ipso consequuntur characterem, quo Christo configurentur. Et propter hoc, si aliqui nunc sanctificarentur in utero, necesse esset eos baptizari, ut per susceptionem characteris aliis membris Christi conformarentur.Ссылаются нормы: Q68A1Ad3, assert-h779d81b993caa6d79a954afdf2516a80bf5d192368f31734c5739f6e2987b39d
section/68-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:da0c0868144ca976edfd029aa3f0d7ebe0b15b668ac6b5c0580fa05ca8179fadLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non teneantur omnes ad susceptionem Baptismi. Per Christum enim non est hominibus arctata via salutis. Sed ante Christi adventum poterant homines salvari sine Baptismo. Ergo etiam post Christi adventum.Ссылаются нормы: Q68A1Obiectio1, assert-h402ad913b69efa77296812a13876babb7b59f8c9a37bf3794d3d6dd51b9f735e, assert-ha29ba0af53fb1e99d7fdafbbb4894babc539f23edc9f8d024c9381ea746a370c
section/68-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:12399917283d0e412d7e050b4fad02728107b6f91c2bf0cf74701e496a3ce097LA
Praeterea, Baptismus maxime videtur esse institutus in remedium peccati originalis. Sed ille qui est baptizatus, cum non habeat originale peccatum, non videtur quod possit transfundere in prolem. Ergo filii baptizatorum non videntur esse baptizandi.Ссылаются нормы: Q68A1Obiectio2, assert-hcde4e9c4c9a3d12ca70d10c68eeecab323b34671b59adb8d9b47ac046b1b4baa, assert-he261364e690b6e67b7de9d72d6a245440cc96715e9a29d072f529262c58e47ec
section/68-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:33ffb7022213bcab89f3ca61faa4546e502a6c7346928b5dd39cc4655158ceb0LA
Praeterea, Baptismus datur ad hoc quod aliquis per gratiam a peccato mundetur. Sed hoc consequuntur illi qui sunt sanctificati in utero, sine Baptismo. Ergo non tenentur ad suscipiendum Baptismum.Ссылаются нормы: Q68A1Obiectio3, assert-h1b2fa6f28890a41f7bade6f16482d5f2194bf824d9056e96ed260c8ab1c09279, assert-h31705ebd8408d6ab4da161c811b99426e8ff56b98728e5fd524799cb04ec2b3e
section/68-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:811121d9daea7aade2f4d1e5a5adc8068639183b7356646ca7f07c28722843d6LA
Respondeo dicendum quod ad illud homines tenentur sine quo salutem consequi non possunt. Manifestum est autem quod nullus salutem potest consequi nisi per Christum, unde et apostolus dicit, Rom. V, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Ad hoc autem datur Baptismus ut aliquis, per ipsum regeneratus, incorporetur Christo, factus membrum ipsius, unde dicitur Gal. III, quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Unde manifestum est quod omnes ad Baptismum tenentur; et sine eo non potest esse salus hominibus.Ссылаются нормы: Q68A1Respondeo, assert-h6472732a73f172fbb297f8e7e574fc4a447ef5cb441ca61b8c02b5c42521985f
section/68-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cb063597df2bfc50aec0f714a27be395e425cd1ae60b1859c1aa5b3812b77396LA
Sed contra est quod dicitur Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur, baptizatis tantum iter salutis esse credimus.Ссылаются нормы: assert-h37da1ee1e7f407e056ebc062ad61c52915ecad635e8df4afa583a377c7c9c63e
section/68-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0ec6648c1de00d0b6952477e65c0dabefce7928ce9580b236ceb9ac90e65b8dLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur I Reg. XVI, homines vident ea quae parent, dominus autem intuetur cor. Ille autem qui desiderat per Baptismum regenerari ex aqua et spiritu sancto, corde quidem regeneratus est, licet non corpore, sicut et apostolus dicit, Rom. II, quod circumcisio cordis est in spiritu, non in littera; cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.Ссылаются нормы: Q68A2Ad1, assert-h8b2a1400d21b8840c21889430edd0daac32522da39a4e8c99376672e46386b25
section/68-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d0a85385ac64a1e8719343127af7917e1a5ea6ac34aa7109bc09cd01a4aac96eLA
Ad secundum dicendum quod nullus pervenit ad vitam aeternam nisi absolutus ab omni culpa et reatu poenae. Quae quidem universalis absolutio fit in perceptione Baptismi, et in martyrio, propter quod dicitur quod in martyrio omnia sacramenta Baptismi complentur, scilicet quantum ad plenam liberationem a culpa et poena. Si quis ergo catechumenus sit habens desiderium Baptismi (quia aliter in bonis operibus non moreretur, quae non possunt esse sine fide per dilectionem operante), talis decedens non statim pervenit ad vitam aeternam, sed patietur poenam pro peccatis praeteritis, ipse tamen salvus erit sic quasi per ignem, ut dicitur I Cor. III.Ссылаются нормы: Q68A2Ad2, assert-h643d2fca74519c30998eee81e36c6d09285968b4839bc387210ee5e267f84c80
section/68-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bf5eeec689ea4f6382927580f236ed45294d1839dc0572feafaa04f5b05b2e28LA
Ad tertium dicendum quod pro tanto dicitur sacramentum Baptismi esse de necessitate salutis, quia non potest esse hominis salus nisi saltem in voluntate habeatur, quae apud Deum reputatur pro facto.Ссылаются нормы: Q68A2Ad3, assert-h3bbcbffe28212e8b737ae49b1234ed70ea7b787125650dda0e9d1342644856a4
section/68-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9fd43f4ca5240820fdb1d4d66da24d7c853ac8ddcb5af4a80a916aece2909a5bLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sine Baptismo nullus possit salvari. Dicit enim dominus, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed illi soli salvantur qui regnum Dei intrant. Ergo nullus potest salvari sine Baptismo, quo aliquis regeneratur ex aqua et spiritu sancto.Ссылаются нормы: Q68A2Obiectio1, assert-hf2272a5c865f89b603117561e3aaa02d6e45e33e533f03a577fdac764853a45d, assert-hfef735fa5aa26e1228c6d8d3dffb568f2294731be8c4272d2f2ee3c121e0bf92
section/68-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1fbd98b6342d0ea1319177250cdbea148605d09622aa669618d6bfac3f397338LA
Praeterea, in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur, nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, aeternam vitam habere credimus, excepto martyrio, ubi tota sacramenta Baptismi complentur. Sed si aliquis sine Baptismo possit salvari, maxime hoc haberet locum in catechumenis bona opera habentibus, qui videntur habere fidem per dilectionem operantem. Videtur ergo quod sine Baptismo nullus possit salvari.Ссылаются нормы: Q68A2Obiectio2, assert-h0f6e8f2a8b477bd18a73c175462055b5f2d272b55862fed188296ad2548acc18, assert-ha83d26b86ff17bab5fc85140c242b283338a973dee9cd15c01fbdf14d57bcf16
section/68-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a58eef739eea369291ee94221e6ae74ee45fa671708448872797a48d57f4e980LA
Praeterea, sicut supra dictum est, Baptismi sacramentum est de necessitate salutis. Necessarium autem est sine quo non potest aliquid esse, ut dicitur in V Metaphys. Ergo videtur quod sine Baptismo nullus possit consequi salutem.Ссылаются нормы: Q68A2Obiectio3, assert-haeaeb74f2d7512faaa50522f939c4e093d12ccd56c941763d7a8bee3af9d5e52
section/68-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:84604aa3c37ccc9762a97ef29169b7338776dafa916377b32cdd1fd0fc1c01a1LA
Respondeo dicendum quod sacramentum Baptismi dupliciter potest alicui deesse. Uno modo, et re et voto, quod contingit in illis qui nec baptizantur nec baptizari volunt. Quod manifeste ad contemptum sacramenti pertinet, quantum ad illos qui habent usum liberi arbitrii. Et ideo hi quibus hoc modo deest Baptismus, salutem consequi non possunt, quia nec sacramentaliter nec mentaliter Christo incorporantur, per quem solum est salus. Alio modo potest sacramentum Baptismi alicui deesse re, sed non voto, sicut cum aliquis baptizari desiderat, sed aliquo casu praevenitur morte antequam Baptismum suscipiat. Talis autem sine Baptismo actuali salutem consequi potest, propter desiderium Baptismi, quod procedit ex fide per dilectionem operante, per quam Deus interius hominem sanctificat, cuius potentia sacramentis visibilibus non alligatur. Unde Ambrosius dicit de Valentiniano, qui catechumenus mortuus fuit, quem regeneraturus eram, amisi, veruntamen ille gratiam quam poposcit, non amisit.Ссылаются нормы: Q68A2Respondeo, assert-hb32cf26a61b09b7683272ca1dc8e98711379db094516e267f36a727bfee6c545
section/68-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3f06e09d4e1155c0ba6fdaa995d16f2dd4e4a7fa6f2d6a6a889f12ef0f3b63efLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Levit., invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis, visibilem vero sanctificationem, quae fit sacramento visibili, sine invisibili posse adesse, sed non prodesse. Cum ergo sacramentum Baptismi ad visibilem sanctificationem pertineat, videtur quod sine sacramento Baptismi aliquis possit salutem consequi per invisibilem sanctificationem.Ссылаются нормы: assert-h06a4072c0112bd164dd9b6a2cb11d7c7bf59a16c240197fddb3cbe5e6667b7ee
section/68-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4baa92d8c19c8cb061ac3ffbf99e0a9137b801a9ff0b7bb118064f6a9574ad4fLA
Ad primum ergo dicendum quod illud mandatum Leonis Papae de observandis duobus temporibus in Baptismo, intelligendum est, excepto tamen periculo mortis (quod semper in pueris est timendum), ut dictum est.Ссылаются нормы: Q68A3Ad1, assert-h39a1d63007f3b0a1a9089d27f0d132fa47c2370ee1470373ba74aa7f9f60a638
section/68-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:672114ed892af94fe02910bd470608c19d9e40f8dc3e21002a48fbf21201bb48LA
Ad secundum dicendum quod illud de Iudaeis est statutum ad Ecclesiae cautelam, ne simplicium fidem corrumpant, si non fuerint plene conversi. Et tamen, ut ibidem subditur, si infra tempus praescriptum aliquod periculum infirmitatis incurrerint, debent baptizari.Ссылаются нормы: Q68A3Ad2, assert-hf9242360c6107edaaf4d1b3871c1a84e12d76dd984e3a3daaec423afd06d416f
section/68-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9475619586757ede001ead2f52d4e4ef9cdc6d74d794f93e87110c37df8e050dLA
Ad tertium dicendum quod Baptismus per gratiam quam confert non solum removet peccata praeterita, sed etiam impedit peccata futura ne fiant. Hoc autem considerandum est, ut homines non peccent, secundarium est ut levius peccent, vel etiam ut eorum peccata mundentur; secundum illud I Ioan. II, filioli mei, haec scribo vobis ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.Ссылаются нормы: Q68A3Ad3, assert-h562a3feb35402a1141d2b844226bb011cfb6a90f24e08420ecaec18ed8f6f8ce
section/68-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a9882d80b6d78e50a363b61c07661e2f68386d74d7857e0ca354cabf163d62e7LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Baptismus sit differendus. Dicit enim Leo Papa, duo tempora, idest Pascha et Pentecoste, ad baptizandum a Romano pontifice legitima praefixa sunt. Unde dilectionem vestram monemus ut nullos alios dies huic observationi misceatis. Videtur ergo quod oporteat non statim aliquos baptizari, sed usque ad praedicta tempora Baptismum differri.Ссылаются нормы: Q68A3Obiectio1, assert-h4081215a14f51c9c73c3db756ef3dc76dc527dbca42b8b713313e0228be56c93
section/68-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:058e2b385a934963f6791bb1fabbef3e979303d3cf6f598746cde3d59657038eLA
Praeterea, in Concilio Agathensi legitur, Iudaei, quorum perfidia frequenter ad vomitum redit, si ad leges Catholicas venire voluerint, octo menses inter catechumenos Ecclesiae limen introeant, et, si pura fide venire noscantur, tunc demum Baptismi gratiam mereantur. Non ergo statim sunt homines baptizandi, sed usque ad certum tempus est differendum Baptisma.Ссылаются нормы: Q68A3Obiectio2, assert-he9cee945c5061169b94be049fc14a9925c6e4472b53f0b1e3d3e4676cbd7d406
section/68-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c91f5c08d469375ffe09d95d483428326cf649699f84b2815753b452051528dcLA
Praeterea, sicut dicitur Isaiae XXVII, iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Sed magis videtur auferri peccatum, vel etiam diminui, si Baptismus differatur. Primo quidem, quia peccantes post Baptismum gravius peccant, secundum illud Heb. X, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, scilicet per Baptismum? Secundo, quia Baptismus tollit peccata praeterita, non autem futura, unde, quanto Baptismus magis differtur, tanto plura peccata tollet. Videtur ergo quod Baptismus debeat diu differri.Ссылаются нормы: Q68A3Obiectio3, assert-h09a76465596f69ec6ea2d7d075015c32ee26216e3473ad13867ba217f8666bc1, assert-h3708fa9d45c217261cbdf466ad71a5d677385616bc3fd77bfa087ae385f8d593
section/68-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5e49d8d307dcada65ad416bc9aa34910c3a6403bdc70cf6c389438eab0906eebLA
Respondeo dicendum quod circa hoc distinguendum est utrum sint baptizandi pueri vel adulti. Si enim pueri sint baptizandi, non est differendum Baptisma. Primo quidem, quia non expectatur in eis maior instructio, aut etiam plenior conversio. Secundo, propter periculum mortis, quia non potest alio remedio subveniri nisi per sacramentum Baptismi. Adultis vero subveniri potest per solum Baptismi desiderium, ut supra dictum est. Et ideo adultis non statim cum convertuntur, est sacramentum Baptismi conferendum, sed oportet differre usque ad aliquod certum tempus. Primo quidem, propter cautelam Ecclesiae, ne decipiatur, ficte accedentibus conferens, secundum illud I Ioan. IV, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Quae quidem probatio sumitur de accedentibus ad Baptismum, quando per aliquod spatium eorum fides et mores examinantur. Secundo, hoc est necessarium ad utilitatem eorum qui baptizantur, quia aliquo temporis spatio indigent ad hoc quod plene instruantur de fide, et exercitentur in his quae pertinent ad vitam Christianam. Tertio, hoc est necessarium ad quandam reverentiam sacramenti, dum in solemnitatibus praecipuis, scilicet Paschae et Pentecostes, homines ad Baptismum admittuntur, et ita devotius sacramentum suscipiunt. Haec tamen dilatio est praetermittenda duplici ratione. Primo quidem, quando illi qui sunt baptizandi, apparent perfecte instructi in fide et ad Baptismum idonei, sicut Philippus statim baptizavit eunuchum, ut habetur Act. VIII; et Petrus Cornelium et eos qui cum ipso erant, ut habetur Act. X. Secundo, propter infirmitatem, aut aliquod periculum mortis. Unde Leo Papa dicit, hi qui necessitate mortis, aegritudinis, obsidionis et persecutionis et naufragii, urgentur, omni tempore debent baptizari. Si tamen aliquis praeveniatur morte, articulo necessitatis sacramentum excludente, dum expectat tempus ab Ecclesia institutum, salvatur, licet per ignem, ut supra dictum est. Peccat autem si ultra tempus ab Ecclesia statutum differret accipere Baptismum, nisi ex causa necessaria et licentia praelatorum Ecclesiae. Sed tamen et hoc peccatum cum aliis deleri potest per succedentem contritionem, quae supplet vicem Baptismi, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q68A3Respondeo, assert-hdc891d14c0167d944e2926240030ed94240f2931a2e11566ffc0fb26bf34d62d
section/68-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:143422c60ba5895c25132dd704f8351bd2ec4eb3c96b56afc4e59ecce6f39839LA
Sed contra est quod dicitur Eccli. V, ne tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem. Sed perfecta conversio ad Deum est eorum qui regenerantur in Christo per Baptismum. Non ergo Baptismus debet differri de die in diem.Ссылаются нормы: assert-h64dbe2cda74778dbafe996fbe424a54393c5b7066f4bdb9a823ac58a045dab6a
section/68-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:93ed99775ef8d2b29dcf65b85eb7938f569423af4852424a80e87017c002c0acLA
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum est intelligendum de peccatoribus qui habent voluntatem recedendi a peccato.Ссылаются нормы: Q68A4Ad1, assert-h0eb31b3042ed9167f63d5a197643a32fa36c4af780fb24076ed60eb5fb5b7c6b
section/68-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f16697f31a1ebbea0e06ab7529cc06e2f4a0314da33493d1028da116707c19a3LA
Ad secundum dicendum quod spiritualis medicus, scilicet Christus, dupliciter operatur. Uno modo, interius per seipsum, et sic praeparat voluntatem hominis ut bonum velit et malum odiat. Alio modo operatur per ministros, exterius adhibendo sacramenta, et sic operatur perficiendo id quod est exterius inchoatum. Et ideo sacramentum Baptismi non est exhibendum nisi ei in quo interioris conversionis aliquod signum apparet, sicut nec medicina corporalis adhibetur infirmo nisi in eo aliquis motus vitalis appareat.Ссылаются нормы: Q68A4Ad2, assert-h65bbadb086e451c37bbe6a9173ca4ca8cb39b0d352db2b22f29015c9fcc0b4c3
section/68-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cb05cbcf6294bdd1d1e21d8b6b69fbad41c98e61b59453db28be199eea7a5747LA
Ad tertium dicendum quod Baptismus est fidei sacramentum. Fides autem informis non sufficit ad salutem, nec ipsa est fundamentum, sed sola fides formata, quae per dilectionem operatur, ut Augustinus dicit, in libro de fide et operibus. Unde nec sacramentum Baptismi salutem conferre potest cum voluntate peccandi, quae fidei formam excludit. Non autem est per impressionem characteris baptismalis aliquis disponendus ad gratiam, quandiu apparet in eo voluntas peccandi, quia, Deus neminem ad virtutem compellit, sicut Damascenus dicit.Ссылаются нормы: Q68A4Ad3, assert-h764f309b58da840cd09cb70acd2aeb55397dc3bedca39f14691c2b0b3828baf6
section/68-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c17d82d419a8211e663f36576f822103e9434ce0c393202882e929f6f094161aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatores sint baptizandi. Dicitur enim Zach. XIII, in die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae, quod quidem intelligitur de fonte baptismali. Ergo videtur quod sacramentum Baptismi sit etiam peccatoribus exhibendum.Ссылаются нормы: Q68A4Obiectio1, assert-h640028db0bb89ac5b26c186f206db22f30e7ba5380bdf34b42b2d6aa0982df9e
section/68-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:767d52097484635c47d776ea2751d9b5b50891226182bec7883b5abe09d7a160LA
Praeterea, dominus dicit, Matth. IX, non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Male autem habentes sunt peccatores. Cum igitur spiritualis medici, scilicet Christi, medicina sit Baptismus, videtur quod peccatoribus sacramentum Baptismi sit exhibendum.Ссылаются нормы: Q68A4Obiectio2, assert-hc5a8eaa71402f7d699ac089cbcefa43ae7e704244d24b6a30e60c19ed71d8f2a
section/68-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d997981a52637e090d9560ad557a1367a92e49f55bf84acf12ef2d29a2833c05LA
Praeterea, nullum subsidium peccatoribus debet subtrahi. Sed peccatores baptizati ex ipso charactere baptismali spiritualiter adiuvantur, cum sit quaedam dispositio ad gratiam. Ergo videtur quod sacramentum Baptismi sit peccatoribus exhibendum.Ссылаются нормы: Q68A4Obiectio3, assert-hae694e4fdc0f9cab080e838779e1737121b0a8ac929affde580b24ff91b5aa9b, assert-hf5ef23ca789a83f4e0db68fb6bfed5f6c691ee3e64691f4cd8256db773cf99e3
section/68-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:09120ca1f9cb94bb6744c455244e92b95fe53c2bf1454e15a8e92dd114669d14LA
Respondeo dicendum quod aliquis potest dici peccator dupliciter. Uno modo, propter maculam et reatum praeteritum. Et sic peccatoribus est sacramentum Baptismi conferendum, quia est ad hoc specialiter institutum ut per ipsum peccatorum sordes mundentur, secundum illud Ephes. V, mundans eam, scilicet Ecclesiam, lavacro aquae in verbo vitae. Alio modo potest dici aliquis peccator ex voluntate peccandi et proposito persistendi in peccato. Et sic peccatoribus non est sacramentum Baptismi conferendum. Primo quidem, quia per Baptismum homines Christo incorporantur, secundum illud Galat. III, quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quandiu autem aliquis habet voluntatem peccandi, non potest esse Christo coniunctus, secundum illud II Cor. VI, quae participatio iustitiae cum iniquitate? Unde et Augustinus dicit, in libro de poenitentia, quod nullus suae voluntatis arbiter constitutus potest novam vitam inchoare, nisi eum veteris vitae poeniteat. Secundo, quia in operibus Christi et Ecclesiae nihil debet fieri frustra. Frustra autem est quod non pertingit ad finem ad quem est ordinatum. Nullus autem habens voluntatem peccandi simul potest a peccato mundari, ad quod ordinatur Baptismus, quia hoc esset ponere contradictoria esse simul. Tertio, quia in sacramentalibus signis non debet esse aliqua falsitas. Est autem signum falsum cui res significata non respondet. Ex hoc autem quod aliquis lavandum se praebet per Baptismum, significatur quod se disponat ad interiorem ablutionem. Quod non contingit de eo qui habet propositum persistendi in peccato. Unde manifestum est quod talibus sacramentum Baptismi non est conferendum.Ссылаются нормы: Q68A4Respondeo, assert-h71f1ef7353c1fbaa30eb6f32b942c8aef1a885444e74378f94cd5b6305c3650b
section/68-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ed30780b452f3b1587d729ac92ce829493a336536d2bd1aa507f0749e224e050LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Sed peccator, cum habeat voluntatem non dispositam, non cooperatur Deo. Ergo frustra adhibetur sibi Baptismus ad iustificationem.Ссылаются нормы: assert-hc23a3ac12eb6ebb6e5a4c8869eeacc68aa62684878c260facf9a750adf5bd1fb
section/68-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a90e12cb270f1c5629ad4ed13d7c50a7ce6fa523df9ba50f23079aac14823ed7LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, ad hoc Baptismus valet ut baptizati Christo incorporentur ut membra eius. Unde ipsa poena Christi fuit satisfactoria pro peccatis baptizandorum, sicut et poena unius membri potest esse satisfactoria pro peccato alterius membri. Unde Isaiae LIII dicitur, vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.Ссылаются нормы: Q68A5Ad1, assert-h0e98291fe4aeabd5104fc0d5d2a96f52101247e444615c789b4c76f927913c79
section/68-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:72b14388f3e1543e028293c3ba395a46b5f8572c439217039a643cad3ef5679aLA
Ad secundum dicendum quod nuper baptizati exercitandi sunt ad iustitiam, non per opera poenalia, sed per opera facilia, ut quasi quodam lacte facilis exercitii promoveantur ad perfectiora, ut Glossa dicit, super illud Psalmi, sicut ablactatus super matre sua. Unde et dominus discipulos suos de novo conversos a ieiunio excusavit, ut patet Matth. IX. Et hoc est quod dicitur I Pet. II, sicut modo geniti infantes lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.Ссылаются нормы: Q68A5Ad2, assert-hec64696b1e6a0a1c1255e0d98b06562a8a36bbb5802d8d16858c9cbcd02b6f89
section/68-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7adc34517ca811adca2dc774746fb94e59b94da3c2c9866a7468651b19ceb3a3LA
Ad tertium dicendum quod restituere male ablata proximis, et satisfacere de iniuriis illatis, est cessare a peccando, quia hoc ipsum quod est detinere aliena et proximum non placare, est peccatum. Et ideo peccatoribus baptizatis iniungendum est quod satisfaciant proximis, sicut et quod desistant a peccato. Non est autem eis iniungendum quod pro peccatis praeteritis aliquam poenam patiantur.Ссылаются нормы: Q68A5Ad3, assert-h4dc6d7c9a6ff8182313ab1b2463b7270da8fb677a6a74d49f6ace1b014d344ee
section/68-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ecc56f413287625c594de5990d479843d92c6841a11a72c42b8b250ace962d77LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccatoribus baptizatis sint opera satisfactoria imponenda. Hoc enim ad iustitiam Dei pertinere videtur, ut pro quolibet peccato aliquis puniatur, secundum illud Eccle. ult., cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium. Sed opera satisfactoria imponuntur peccatoribus in poenam praeteritorum peccatorum. Ergo videtur quod peccatoribus baptizatis sint opera satisfactoria imponenda.Ссылаются нормы: Q68A5Obiectio1, assert-h5a4ac11a37d48423282c37a5909cf9b7b8ec04a1e57bfdf0f1f9012982c32d46, assert-hf9b41953e86266f316a2ce2ea1755932b1d265a44386260921f62329ea0f516a
section/68-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:73529560d769453f3cddad67acd026ee0b3bfc2e3c47f6bd650826d6e79bd21dLA
Praeterea, per opera satisfactoria exercitantur peccatores de novo conversi ad iustitiam, et subtrahuntur occasiones peccandi, nam satisfacere est peccatorum causas excidere et peccatis aditum non indulgere. Sed hoc maxime necessarium est nuper baptizatis. Ergo videtur quod opera satisfactoria sint baptizatis iniungenda.Ссылаются нормы: Q68A5Obiectio2, assert-ha28ad217008e3c1b6a23fdfde0e6760582ae2958317024205a1dd57c377872d0, assert-hd9fd4d0ab2433b42076a42d6b2a31c6209abd22ac47fd9683174ff3f6426510b
section/68-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:eba39bbad6fb14be82769b319e97829d6c5ac35d2efe662deb9dd25b14bcae4fLA
Praeterea, non minus debitum est ut homo Deo satisfaciat quam proximo. Sed nuper baptizatis iniungendum est quod satisfaciant proximis, si eos laeserunt. Ergo etiam est eis iniungendum ut Deo satisfaciant per opera poenitentiae.Ссылаются нормы: Q68A5Obiectio3, assert-h2dd8dd2274f2cefc2d021c516e388bc8834ec9f45a6b52bde08dc852ca759bc9, assert-hf8db510c5583640c193efd7bd2a6b9af75dd7d6166fd044f5e29fba76c28258b
section/68-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0d594e513fcafa18129603c883b671c045a63f41b85228ab43d6f1de97a80241LA
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus ei per Baptismum in mortem, ita scilicet quod homo per Baptismum incorporatur ipsi morti Christi. Manifestum est autem ex supra dictis quod mors Christi satisfactoria fuit sufficienter pro peccatis, non solum nostris, sed etiam totius mundi, ut dicitur I Ioan. II. Et ideo ei qui baptizatur pro quibuscumque peccatis non est aliqua satisfactio iniungenda, hoc autem esset iniuriam facere passioni et morti Christi, quasi ipsa non esset sufficiens ad plenariam satisfactionem pro peccatis baptizandorum.Ссылаются нормы: Q68A5Respondeo, assert-hdb54e8fe7be0c604ee3d9a7727f6c63b0334c7c59594cd01f72f8119506e5a2d
section/68-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a421977a338f7180104452279689e3abbd86c3ab6fb888e87758c8b88bcf7b4dLA
Sed contra est quod Ambrosius, super Rom. XI, sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio, dicit, gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum neque planctum, vel etiam opus aliquod, sed solam fidem, et omnia gratis condonat.Ссылаются нормы: assert-h5e728c012ac40ecc95079bd3c28c25ccaa87fee2ed5f41f60496c452e8c08864
section/68-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:150d370ba5a0d408552c267829e0372f25b74e53516f19f6f063e87268cab381LA
Ad primum ergo dicendum quod in Baptismo Ioannis non remittebantur peccata, sed erat Baptismus poenitentiae. Et ideo accedentes ad illud Baptisma convenienter confitebantur peccata, ut secundum qualitatem peccatorum eis poenitentia determinaretur. Sed Baptismus Christi est sine exteriori poenitentia, ut Ambrosius dicit. Unde non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q68A6Ad1, assert-h2adc2acdeeac7765f1f94b09695d28321f037ac4f6e2b156fc7e00a4d25d3b9c
section/68-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9353ebd8c456cb258b1d18f82ee5a6d73708d6de4587fb74b3ab2c9592dd59f0LA
Ad secundum dicendum quod baptizatis sufficit confessio interior Deo facta, et etiam exterior generalis, ad hoc quod dirigantur et misericordiam consequantur, nec requiritur confessio specialis exterior, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q68A6Ad2, assert-h3ceea835718cca028823a81aac8cce5ac2bc2dbc87f29f5e399911798d3ade13
section/68-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f06637defa723a32bbe40f5358a48b60f08e2485a5958ca14df6b3b029e0e51aLA
Ad tertium dicendum quod confessio est pars poenitentiae sacramentalis, quae non requiritur ante Baptismum, ut dictum est, sed requiritur interioris poenitentiae virtus.Ссылаются нормы: Q68A6Ad3, assert-h64a86ccdaaea501b144f58f2ff616d40d3d38ec0a5dbce72b613d5ab7c6ab8f5
section/68-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5699783fd3c99946f0bd3dab284c018b749fa7811cb59daf8fec9a7978ec41c7LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatores ad Baptismum accedentes teneantur sua peccata confiteri. Dicitur enim Matth. III quod baptizabantur multi a Ioanne in Iordane, confitentes peccata sua. Sed Baptismus Christi est perfectior quam Baptismus Ioannis. Ergo videtur quod multo magis illi qui sunt baptizandi Baptismo Christo, debeant sua peccata confiteri.Ссылаются нормы: Q68A6Obiectio1, assert-h316483b67b3d103774f5f287d003871b27b854249c4075dd013fe03e59b9cf0d, assert-h579bc2d17b93545f52559b6d8ee0c6784a59e7a4018a4c1e7ed77a97a8fb0511
section/68-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:be94b0ddafda8fd6fb673fa20836ac503f7a900f97a6248e449e714246775616LA
Praeterea, Prov. XXVIII dicitur, qui abscondit scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Sed ad hoc aliqui baptizantur ut de peccatis suis misericordiam consequantur. Ergo baptizandi debent sua peccata confiteri.Ссылаются нормы: Q68A6Obiectio2, assert-hb1f9da7d21e5e858f5f729c56be9faecf39dce8f6cad9c7bbb6a32d39b07692f, assert-hd6fc8fd75234b67065fea98501f9eb59194a81f3ed61f8891422e7185d3e2d7a
section/68-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:69ba634ede8c0205e24ee78245162bcb4bbdb4fda3d164514bfcf31850277675LA
Praeterea, poenitentia requiritur ante Baptismum, secundum illud Act. II, agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum. Sed confessio est pars poenitentiae. Ergo videtur quod confessio peccatorum requiratur ante Baptismum.Ссылаются нормы: Q68A6Obiectio3, assert-h061fb00c9df64d529246892e27abd99c7ad12fe57a30fd6dfde668c5752b978d, assert-h11e7dca6031f4801c93bf2877532495a25ea4a785fba161874cd2fe4d62678fe
section/68-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:66e6e3e1049506b0520fbf82483806c54a4cba313eb883e1e9e5abcdddc04990LA
Respondeo dicendum quod duplex est peccatorum confessio. Una quidem interior, quae fit Deo. Et talis confessio peccatorum requiritur ante Baptismum, ut scilicet homo, peccata sua recogitans, de eis doleat, non enim potest inchoare novam vitam, nisi poeniteat eum veteris vitae, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia. Alia vero est confessio peccatorum exterior, quae fit sacerdoti. Et talis confessio non requiritur ante Baptismum. Primo quidem, quia talis confessio, cum respiciat personam ministri, pertinet ad poenitentiae sacramentum, quod non requiritur ante Baptismum, qui est ianua omnium sacramentorum. Secundo, quia confessio exterior, quae fit sacerdoti, ordinatur ad hoc quod sacerdos confitentem absolvat a peccatis, et liget ad opera satisfactoria, quae baptizatis non sunt imponenda, ut supra dictum est. Nec etiam baptizati indigent remissione peccatorum per claves Ecclesiae, quibus omnia remittuntur per Baptismum. Tertio, quia ipsa particularis confessio homini facta est poenosa, propter verecundiam confitentis. Baptizato autem nulla exterior poena imponitur. Et ideo a baptizatis non requiritur specialis confessio peccatorum, sed sufficit generalis, quam faciunt cum, secundum ritum Ecclesiae, abrenuntiant Satanae et omnibus operibus eius. Et hoc modo dicit quaedam Glossa Matth. III, quod in Baptismo Ioannis exemplum datur baptizandis confitendi peccata et promittendi meliora. Si qui tamen baptizandi ex devotione sua peccata confiteri vellent, esset eorum confessio audienda, non ad hoc quod satisfactio eis imponeretur; sed ad hoc quod contra peccata consueta eis spiritualis vitae informatio tradatur.Ссылаются нормы: Q68A6Respondeo, assert-ha83027fc2d29bae242a8bb799b8af262875c91ac8d45bd90ad6e8caec555eaba
section/68-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:232271b2a3b3e6c6af96b06d72d188adc3044eccd71859b920a99d0f27487d2dLA
Sed contra est quod confessio peccatorum debet esse cum fletu, ut dicit Augustinus, in libro de poenitentia, omnis ista varietas consideranda est et deflenda. Sed, sicut Ambrosius dicit, gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum neque planctum. Ergo a baptizandis non est requirenda confessio peccatorum.Ссылаются нормы: assert-hc44f7bf9b8932f1f6f3309866d668ad8dff474fc5c83e59e52cc733df65c3fb7
section/68-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:536d35ed5c06a8ec87b34bba1ae9682fef176b1cb23a927a9ffc2ad140bf0c32LA
Ad primum ergo dicendum quod in iustificatione, quae fit per Baptismum, non est passio coacta, sed voluntaria. Et ideo requiritur intentio recipiendi id quod ei datur.Ссылаются нормы: Q68A7Ad1, assert-h435a07ebb3bfd9b6b2f7ed7ba07a036f5d5ea586d837b2c470f62ac4a63148a2
section/68-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:875bc94016bacec493e01c670339adc14949ad6d1363bddecd2c9f37294e1837LA
Ad secundum dicendum quod, si in adulto deesset intentio suscipiendi sacramentum, esset rebaptizandus. Si tamen hoc non constaret, esset dicendum, si non es baptizatus, ego te baptizo.Ссылаются нормы: Q68A7Ad2, assert-he68b718c087f4061b614d38176214681200bd4f96a4709371d8c55d1d0c5fc54
section/68-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c3d22fcaa127b95edbfb7d0e5190e5d20e1d23fb62e88c5023d803dd3e73e237LA
Ad tertium dicendum quod Baptismus ordinatur non solum contra originale peccatum, sed etiam contra actualia, quae per voluntatem et intentionem causantur.Ссылаются нормы: Q68A7Ad3, assert-hd76f95e850868dab0aed25092a6fd7822e038ac959821bf980e6e2151e64521b
section/68-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5507767fd999cd699f8bd4199d66be393fae180685c4ad720d2e738560f59a16LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ex parte baptizati non requiratur intentio suscipiendi sacramentum Baptismi. Baptizatus enim se habet sicut patiens in sacramento. Intentio autem non requiritur ex parte patientis, sed ex parte agentis. Ergo videtur quod ex parte baptizati non requiratur intentio suscipiendi Baptismum.Ссылаются нормы: Q68A7Obiectio1, assert-h81a447c6f91f18946bc4f965c2e6525a1bcd8f779777b55366a8cff631f47844
section/68-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6615d7aa5ca6516d87fac605ac9d79d97ed78a8d7d1a4635f9fa547cda3035d1LA
Praeterea, si praetermittatur id quod requiritur ad Baptismum, homo est denuo baptizandus, sicut cum praetermittitur invocatio Trinitatis, sicut supra dictum est. Sed ex hoc non videtur aliquis denuo baptizandus quod intentionem non habebat suscipiendi Baptismum, alioquin, cum de intentione baptizati non constet, quilibet posset petere se denuo baptizari propter intentionis defectum. Non videtur ergo quod intentio requiratur ex parte baptizati ut suscipiat sacramentum.Ссылаются нормы: Q68A7Obiectio2, assert-h2cdcd684e945da240e5b1cf1124355c75ed9ee11ee43125814ca654e2bf7d260, assert-hd36fd4bf4fc0fabc172c7e6e415326bcb5db2b112713c55dd59dde3eea478edb
section/68-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:126660f20faa3548407f2cb3f60139069f2f069708ed5a9c63318eee83583ea2LA
Praeterea, Baptismus contra peccatum originale datur. Sed originale peccatum contrahitur sine intentione nascentis. Ergo Baptismus, ut videtur, intentionem non requirit ex parte baptizati.Ссылаются нормы: Q68A7Obiectio3, assert-h54dc746f35bcf455eb04c9509c1be546def0531fbe0b3c3f4e372f2469010e91, assert-h82c3e43dc6514fe579a7bfdff8ffc122a1bc7d195149bb93e0679c5cd5563dd7
section/68-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e2c9caa14b191e9f17a40bac0c59d5f61772a767c68664f5f10411ff7cc49143LA
Respondeo dicendum quod per Baptismum aliquis moritur veteri vitae peccati, et incipit quandam vitae novitatem, secundum illud Rom. VI, consepulti sumus Christo per Baptismum in mortem, ut, quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et ideo, sicut ad hoc quod homo moriatur veteri vitae, requiritur, secundum Augustinum, in habente usum liberi arbitrii, voluntas qua eum veteris vitae poeniteat; ita requiritur voluntas qua intendat vitae novitatem, cuius principium est ipsa susceptio sacramenti. Et ideo ex parte baptizati requiritur voluntas, sive intentio, suscipiendi sacramentum.Ссылаются нормы: Q68A7Respondeo, assert-h1f0203a40eba351c1a84406bbb72220f46aa1f0a7ea8a84960430cc26d3931b3
section/68-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a1bff495c1dd1743fc6d2719bfb18c05eec989aa44dea687d8e476619b842015LA
Sed contra est quod, secundum ritum Ecclesiae, baptizandi profitentur se petere ab Ecclesia Baptismum. Per quod profitentur suam intentionem de susceptione sacramenti.Ссылаются нормы: assert-h99d8c14aa47b8e4ba7d8db1dbf460867d3a94026183e1574e659d939fd62bef2
section/68-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9d7b16a7d85bc50f50edd069bf51931709abebaf4dace7f9d4446dd1f2f47d28LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur ibi de Baptismo secundum quod perducit homines ad salutem secundum gratiam iustificantem, quod quidem sine recta fide esse non potest. Et ideo signanter dicit, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.Ссылаются нормы: Q68A8Ad1, assert-h98872dd3e0d01019bdb6c4040b16c82dd28a9f12d1a18028e3f77ded7ce9c3c3
section/68-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3ec10b05650cbd1f686ad20e2388a68671b00a35dcf59d32e6d0f766273f9ebfLA
Ad secundum dicendum quod Ecclesia intendit homines baptizare ut emundentur a peccato, secundum illud Isaiae XXVII, hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Et ideo, quantum est de se, non intendit dare Baptismum nisi habentibus rectam fidem, sine qua non est remissio peccatorum. Et propter hoc interrogat ad Baptismum accedentes, an credant. Si tamen sine recta fide aliquis Baptismum suscipiat extra Ecclesiam, non percipit illud ad suam salutem. Unde Augustinus dicit, Ecclesia Paradiso comparata indicat nobis posse quidem Baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem percipere vel tenere.Ссылаются нормы: Q68A8Ad2, assert-hf2f4aecbd121cc013dd44af99562f7e5a7c0ddd6bb14471e5a9297868dd8bb9b
section/68-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8251ffb07ccfb14465f258e5b626e648c6b242bb55c4a16e69ddf1c1e4865470LA
Ad tertium dicendum quod etiam non habens rectam fidem circa alios articulos, potest habere rectam fidem circa sacramentum Baptismi, et ita non impeditur quin possit habere intentionem suscipiendi sacramentum Baptismi. Si tamen etiam circa hoc sacramentum non recte sentiat, sufficit ad perceptionem sacramenti generalis intentio qua intendit suscipere Baptismum sicut Christus instituit, et sicut Ecclesia tradit.Ссылаются нормы: Q68A8Ad3, assert-h37abf26af2a298096e775f43e963ffa64ddce4a8c1cb26bd1f87ebae5b7da58f
section/68-8/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5fe96f011a9245c0a80f313fe9d22cd8d4371139a85ddd06c3a346089b4c1cafLA
Ad quartum dicendum quod, sicut sacramentum Baptismi non est conferendum ei qui non vult ab aliis peccatis recedere, ita nec etiam ei qui non vult infidelitatem deserere. Uterque tamen suscipit sacramentum si ei conferatur, licet non ad salutem.Ссылаются нормы: Q68A8Ad4, assert-hfff4e078373c3214e877d3f77a1a3e98bb8ccf25e9fdbeb49163aa1c9dba2511
section/68-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:937f64c9298e4e8a4008ae253f5201308b46c2436b3bf7cae2f854ef453ee6d6LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod fides requiratur ex parte baptizati. Sacramentum enim Baptismi a Christo est institutum. Sed Christus, formam Baptismi tradens, fidem Baptismo praemittit, dicens, Marc. ult., qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ergo videtur quod, nisi sit fides, non possit esse sacramentum Baptismi.Ссылаются нормы: Q68A8Obiectio1, assert-h9e6cea3096f6ebb487736c2300d38b36a7d2f8a5641c3213d1baa8081eba5ba1, assert-hadd480b91d6b10405a95c51f7dbf192507a497e91d0fb6bdf86388328f58c6ba
section/68-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1226d95e601d15c91a2378019d3af185d903d3cd18d809a556c8c6b6317b29e1LA
Praeterea, nihil frustra in sacramentis Ecclesiae agitur. Sed secundum ritum Ecclesiae, qui accedit ad Baptismum de fide interrogatur, cum dicitur, credis in Deum patrem omnipotentem? Ergo videtur quod fides ad Baptismum requiratur.Ссылаются нормы: Q68A8Obiectio2, assert-h5d08c57f931752b5bc5ce2d248655edec4d287d4d88788f5466863be956dea32, assert-hb46ca34eea0a2426b079210d8458e8883b5e2c7d6b6e3d047895f9152cbee4f9
section/68-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8a18524b1eccb74fc4ab8c8f1cef0d2c9ccc4a87293b9d71cffaef1fd7cfe92eLA
Praeterea, ad Baptismum requiritur intentio suscipiendi sacramentum. Sed hoc non potest esse sine recta fide, cum Baptismus sit rectae fidei sacramentum, per eum enim incorporantur homines Christo, ut Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum; hoc autem esse non potest sine recta fide, secundum illud Ephes. III, habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ergo videtur quod ille qui non habet rectam fidem, non possit suscipere sacramentum Baptismi.Ссылаются нормы: Q68A8Obiectio3, assert-h3b6481b1f11ee874a57e48da1979d6d8c57e8a7fbe81cfe76d6b4e6faef4ed53, assert-hd78197548abb9680e1d92de67ecb2dc921840e0f77e3bc5625ec89bfd91287e7
section/68-8/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:df3908a7fa585e00910204b4e456afeedd238c27a6206e96690bf7311cef7b3aLA
Praeterea, infidelitas est gravissimum peccatum, ut in secunda parte habitum est. Sed permanentes in peccato non sunt baptizandi. Ergo nec etiam permanentes in infidelitate.Ссылаются нормы: Q68A8Obiectio4, assert-h193b379d2c04f303b6fcb27f9d844a65e9f18ba5591285a4818e948c3044613c, assert-hc38e884dac801dafe7cbf52a2f82918f318f8199910d6e8add2a927169a22baa
section/68-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fa2e3169612cb07443c1543a5593a7d9c1d6ae2fff493bc74b849b78dd2b2370LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, duo efficiuntur in anima per Baptismum, scilicet character et gratia. Dupliciter ergo aliquid ex necessitate requiritur ad Baptismum. Uno modo, sine quo gratia haberi non potest, quae est ultimus effectus sacramenti. Et hoc modo recta fides ex necessitate requiritur ad Baptismum, quia, sicut dicitur Rom. III, iustitia Dei est per fidem Iesu Christi. Alio modo requiritur aliquid ex necessitate ad Baptismum, sine quo character Baptismi imprimi non potest. Et sic recta fides baptizati non requiritur ex necessitate ad Baptismum, sicut nec recta fides baptizantis, dummodo adsint cetera quae sunt de necessitate sacramenti. Non enim sacramentum perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis Baptismum, sed per virtutem Dei.Ссылаются нормы: Q68A8Respondeo, assert-h65bba130f8544c6dbcfdbaa8967bb1dd77f02ac03bc9a5fea6551d23bc427c62
section/68-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cfb2aed50d90cbd732d0da8d821ac075dd620f39ec9db1d0e95e9a60dc3402e7LA
Sed contra est quod Gregorius, scribens Quirico episcopo, dicit, ab antiqua patrum institutione didicimus ut qui apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei, ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Hoc autem non esset, si fides ex necessitate requireretur ad susceptionem Baptismi.Ссылаются нормы: assert-hc474e204f01a02d9ad53ba377210b3e8e18e554f4f73eeb75541fd8e7bbfd1d7
section/68-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:88966ec7aba14aa92d0c600e0d7f90f832df10c5b95e89c48e89703b0f966716LA
Ad primum ergo dicendum quod regeneratio spiritualis, quae fit per Baptismum, quodammodo similis est nativitati carnali, quantum ad hoc quod, sicut pueri in maternis uteris constituti non per seipsos nutrimentum accipiunt, sed ex nutrimento matris sustentantur, ita etiam pueri non habentes usum rationis, quasi in utero matris Ecclesiae constituti, non per seipsos, sed per actum Ecclesiae salutem suscipiunt. Unde Augustinus dicit, in libro de peccatorum meritis et Remiss., mater Ecclesia os maternum parvulis praebet, ut sacris mysteriis imbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere ad iustitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem. Si autem propterea recte fideles vocantur quoniam fidem per verba gestantium quodammodo profitentur, cur etiam non poenitentes habeantur, cum per eorundem verba gestantium Diabolo et huic saeculo abrenuntiare monstrentur? Et eadem ratione possunt dici intendentes, non per actum propriae intentionis, cum ipsi quandoque contranitantur et plorent, sed per actum eorum a quibus offeruntur.Ссылаются нормы: Q68A9Ad1, assert-haba1263525976119c8c2d4894fae8f6f527c24d71a78dc98070d9763fc5df509
section/68-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:88569d65a3a2df3d9d3714be71940c5730630e4bc0b41cdf7c7aae0ceeffef4aLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus, scribens Bonifacio, dicit, in Ecclesia salvatoris parvuli per alios credunt, sicut ex aliis quae in Baptismo remittuntur peccata traxerunt. Nec impeditur eorum salus si parentes sint infideles, quia, sicut Augustinus dicit, eidem Bonifacio scribens, offeruntur parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum caritate ad communionem sancti spiritus adiunguntur. Infidelitas autem propriorum parentum, etiam si eos post Baptismum Daemoniorum sacrificiis imbuere conentur, pueris non nocet. Quia, ut ibidem Augustinus dicit, puer semel generatus per aliorum voluntatem, deinceps non potest vinculo alienae iniquitatis obstringi, ubi nulla sua voluntate consentit, secundum illud, Ezech. XVIII, sicut anima patris mea est, et anima filii, anima quae peccaverit, ipsa morietur. Sed ideo ex Adam traxit quod sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separata vivens. Fides autem unius, immo totius Ecclesiae, parvulo prodest per operationem spiritus sancti, qui unit Ecclesiam et bona unius alteri communicat.Ссылаются нормы: Q68A9Ad2, assert-hcd828187101cadfa727ea1866c0baec13c938a46f2da36ef6a7dfd74184cec7f
section/68-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2937409fdd7b4d94cb3a5a291143ed1a07134a379e2c5818119e6d4516f66e67LA
Ad tertium dicendum quod, sicut puer, cum baptizatur, non per seipsum, sed per alios credit; ita non per seipsum, sed per alios interrogatur, et interrogati confitentur fidem Ecclesiae in persona pueri, qui huic fidei aggregatur per fidei sacramentum. Conscientiam autem bonam consequitur puer etiam in seipso, non quidem actu, sed habitu, per gratiam iustificantem.Ссылаются нормы: Q68A9Ad3, assert-he32f017f77643b29942f64f9b0311c842804c68c7630faccb34c959dcb354d54
section/68-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:237ac9d234b5054e07bc140975a148442c676da6f145fa1610bdcad00f26002eLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod pueri non sint baptizandi. In eo enim qui baptizatur requiritur intentio suscipiendi sacramentum, ut supra dictum est. Huiusmodi autem intentionem non possunt pueri habere, cum non habeant usum liberi arbitrii. Ergo videtur quod non possint suscipere sacramentum Baptismi.Ссылаются нормы: Q68A9Obiectio1, assert-hdf2d35c675e45b254578b0b8641bc1aee440d17112db89a41f091a96ac0ba120
section/68-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:67465957097e9c2c38608c2046346690512cae02b1b4c769e6653f92444e658fLA
Praeterea, Baptismus est fidei sacramentum, ut supra dictum est. Sed pueri non habent fidem, quae consistit in credentium voluntate, ut Augustinus dicit, super Ioan. Nec etiam potest dici quod salventur in fide parentum, quia quandoque parentes sunt infideles, et sic magis per eorum infidelitatem damnarentur. Ergo videtur quod pueri non possint baptizari.Ссылаются нормы: Q68A9Obiectio2, assert-ha027f04650f626a3fb69e214d15c20b16e0ad5ec7de7473bbc33de67f0548e9b, assert-haa85a79ae6b0c32a7758fc9a567e16fbd6f379842c04249c67d45b17b8fe956e
section/68-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:37509781a573861c75ec486c9e7d853bf9e11704e734de9cece7406fcec69e87LA
Praeterea, I Pet. III dicitur quod homines salvos facit Baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Sed pueri neque conscientiam habent bonam vel malam, cum non habeant usum rationis, neque etiam convenienter ipsi interrogantur cum non intelligant. Ergo non debent pueri baptizari.Ссылаются нормы: Q68A9Obiectio3, assert-h3804e7803765d8cb1e6e730807c5132c0857d81fff9d30d7fafc750082a3445e, assert-h44e5bb223f4c6798bfa9965949ad7af36ed643e7eff41daaa1b0a038ba387cad
section/68-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2b89f44d47acebc0d0d863b4c4c79dca77e04f7388dbc1aa63a4689c2e186300LA
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. V, si unius delicto mors regnavit per unum, scilicet per Adam, multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum, Iesum Christum. Pueri autem ex peccato Adae peccatum originale contrahunt, quod patet ex hoc quod sunt mortalitati subiecti, quae per peccatum primi hominis in omnes pertransiit, ut ibidem apostolus dicit. Unde multo magis pueri possunt per Christum gratiam suscipere, ut regnent in vita aeterna. Ipse autem dominus dicit, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Unde necessarium fuit pueros baptizare, ut, sicut per Adam damnationem incurrerunt nascendo, ita per Christum salutem consequantur renascendo. Fuit etiam conveniens pueros baptizari ut a pueritia nutriti in his quae sunt Christianae vitae, firmius in ea perseverent, iuxta illud Prov. XXII, adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et hanc rationem assignat Dionysius, ult. cap. Eccl. Hier.Ссылаются нормы: Q68A9Respondeo, assert-he9615225109d3b2b1369ad66ad5c5ed9ebc9e169caef5787225d4ae47247f0b7
section/68-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5eb94e4bdc7c65b51b934b8c0ae140527b7bf79d2a1ad632d34daabd3c778db7LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, ult. cap. Eccl. Hier., divini nostri duces, scilicet apostoli, probaverunt infantes recipi ad Baptismum.Ссылаются нормы: assert-h1ffa41640eaf34e5d1ee3b229b530e5aa9b00907ddc12e03bcad47f3f8ef5b25
question/68/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b50350932e101c78fd4e35c9e71a57b02fcabac4fc330c12b4b9926a102355d2LA
Deinde considerandum est de suscipientibus Baptismum. Et circa hoc quaeruntur duodecim. Primo, utrum omnes teneantur ad suscipiendum Baptismum. Secundo, utrum aliquis possit salvari sine Baptismo. Tertio, utrum Baptismus sit differendus. Quarto, utrum peccatores sint baptizandi. Quinto, utrum peccatoribus baptizatis sint imponenda opera satisfactoria. Sexto, utrum requiratur confessio peccatorum. Septimo, utrum requiratur intentio ex parte baptizati. Octavo, utrum requiratur fides. Nono, utrum pueri sint baptizandi. Decimo, utrum pueri Iudaeorum sint baptizandi invitis parentibus. Undecimo, utrum aliqui sint baptizandi in maternis uteris existentes. Duodecimo, utrum furiosi et amentes sint baptizandi.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 69
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q69
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4066.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9487c6bdbd8df1d09f8e08e0e9038ce5f06d541a2d4c471df9bbc8242358f37f | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 85
section/69-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9bd05155a500a6f5ef570e665c158df53baabf32537f0599ec2baa4a6d2b71eaLA
Ad primum ergo dicendum quod sacramentum Baptismi est opus Dei, et non hominis. Et ideo non est mortuum in ficto, qui sine caritate baptizatur.Ссылаются нормы: Q69A10Ad1, assert-h2de4d5c7f2396a230398b3d74aa2132d7e79705ffb51e89cdd649500f055ec79
section/69-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:621833b6da1f464d1805b7bbed144bfff93ddd5047b32480fae7b259b67291bdLA
Ad secundum dicendum quod fictio non removetur per Baptismum, sed per poenitentiam, qua remota, Baptismus aufert omnem culpam et reatum omnium peccatorum praecedentium Baptismum, et etiam simul existentium cum Baptismo. Unde Augustinus dicit, in libro de Baptismo, solvitur hesternus dies, et quidquid superest solvitur, et ipsa hora momentumque ante Baptismum et in Baptismo. Deinceps autem continuo reus esse incipit. Et sic ad effectum Baptismi consequendum concurrit Baptismus et poenitentia, sed Baptismus sicut causa per se agens; poenitentia sicut causa per accidens, idest removens prohibens.Ссылаются нормы: Q69A10Ad2, assert-h37418993ed4247740d7d96f43d369e2f39252f8f4d41a40eb55a0a299513bb05
section/69-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:92805e74858eb502fedbc1f8b44df03f09415c7aaef26981848552877e08f1a5LA
Ad tertium dicendum quod effectus Baptismi non est tollere peccata futura, sed praesentia vel praeterita. Et ideo, recedente fictione, peccata sequentia remittuntur quidem, sed per poenitentiam, non per Baptismum. Unde non remittuntur quantum ad totum reatum, sicut peccata praecedentia Baptismum.Ссылаются нормы: Q69A10Ad3, assert-h31b5bebf0aa7fb5df4ca1e715b5a4912c9e7437346737c4ba4455357b9635faa
section/69-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:84c26a673e8bf05e96b5bd1a609c6b97d0d4e135d25f4ef934f94bb1bca04ea4LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod, fictione recedente, Baptismus suum effectum non consequatur. Opus enim mortuum, quod est sine caritate, non potest unquam vivificari. Sed ille qui fictus accedit ad Baptismum, recipit sacramentum sine caritate. Ergo nunquam potest vivificari hoc modo ut gratiam conferat.Ссылаются нормы: Q69A10Obiectio1, assert-h22965ee64b8d5d390779c44a7cc50e05094781069e41df190c4efc719788ad68, assert-ha4481f636eeae9d09fd0bdde037f62d64a74bcc3ce8fc0686752a9f930b3907e
section/69-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:db603696887a890ea77bcbeb515c69657ec5e65529c85ba0a50216e1326dad05LA
Praeterea, fictio videtur esse fortior quam Baptismus, cum impediat eius effectum. Sed fortius non tollitur a debiliori. Ergo peccatum fictionis non potest tolli per Baptismum fictione impeditum. Et sic Baptismus non consequetur suum effectum, qui est remissio omnium peccatorum.Ссылаются нормы: Q69A10Obiectio2, assert-h0112674761ceaf596969207f1ba47f258651428bd1c99d121ec37000887d0a10, assert-h4c037e78c50a3e3e401dabb7898ab731f03f85ee9a3c19072e07754b5b63cba5
section/69-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e20aa95ed1ef9ee8a92afe13848cff56b4f7821fa50e996375f79c37f3da2ae5LA
Praeterea, contingit quod aliquis ficte accedit ad Baptismum, et post Baptismum multa peccata committit. Quae tamen per Baptismum non tollentur, quia Baptismus tollit peccata praeterita, non futura. Ergo Baptismus talis nunquam consequetur suum effectum, qui est remissio omnium peccatorum.Ссылаются нормы: Q69A10Obiectio3, assert-h9b4cd6e5b38e6b64ea034d6531d9682abf6a63ba7cad273a6e894c3b44fec544
section/69-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:84fa24a36611826559d3a1e989f0af9e66bc7a0ba380224a7ecb582d2f3152b6LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Cum autem aliquid generatur, simul cum forma recipit effectum formae, nisi sit aliquid impediens; quo remoto, forma rei generatae perficit suum effectum, sicut simul cum corpus grave generatur, movetur deorsum, nisi sit aliquid prohibens; quo remoto, statim incipit moveri deorsum. Et similiter quando aliquis baptizatur, accipit characterem, quasi formam, et consequitur proprium effectum, qui est gratia remittens omnia peccata. Impeditur autem quandoque per fictionem. Unde oportet quod, ea remota per poenitentiam, Baptismus statim consequatur suum effectum.Ссылаются нормы: Q69A10Respondeo, assert-h12bd5cfbf5a2a0a2877e4cba2d201064da43bfd249699e1411c22c31632ce0be
section/69-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c252cc9f1105be46480dc79182fccd654038bfd961f131777e519f5ed9f936b1LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Baptismo, tunc valere incipit ad salutem Baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit, quae, corde in malitia vel sacrilegio perseverante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri.Ссылаются нормы: assert-h15afa477b4ba29f273b41945a71f276d0d9b149558e7f0c7f72bfe7928a1c827
section/69-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b288a0cf38d9314c05e38f2c212c1823c7085ae33fffa1eeb5f82a1622ab76dcLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. V, peccatum Adae non tantum potest quantum donum Christi, quod in Baptismo percipitur, nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Unde et Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod, generante carne, tantummodo trahitur peccatum originale, regenerante autem spiritu, non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.Ссылаются нормы: Q69A1Ad1, assert-hb12620099c3b86e9de94fd497c7705585b447303ba03de4107046bd22a13b8e6
section/69-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1813a8e7eda88733abf554aeeb2e74861e14d1a014c9547ff332acb9819a5bd3LA
Ad secundum dicendum quod nullius peccati remissio fieri potest nisi per virtutem passionis Christi, unde et apostolus dicit, Heb. IX, quod sine sanguinis effusione non fit remissio. Unde motus voluntatis humanae non sufficeret ad remissionem culpae, nisi adesset fides passionis Christi et propositum participandi ipsam, vel suscipiendo Baptismum, vel subiiciendo se clavibus Ecclesiae. Et ideo, quando aliquis adultus poenitens ad Baptismum accedit, consequitur quidem remissionem omnium peccatorum ex proposito Baptismi, perfectius autem ex reali susceptione Baptismi.Ссылаются нормы: Q69A1Ad2, assert-h864940476dbbc69aa2054a3f873e4281850d8ea26f7dbf4477cd815d01493a4f
section/69-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aa86cfef4dda8576e914ab0e5d23520ffd134d4bddc0ad8f73dce189d2cd4934LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de particularibus medicinis. Baptismus autem operatur in virtute passionis Christi, quae est universalis medicina omnium peccatorum, et per Baptismum omnia peccata solvuntur.Ссылаются нормы: Q69A1Ad3, assert-hd75d46a7477c937b3e6ff7db6998d576ee010eddaf2b8d6e6db1a3924f30ba68
section/69-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0f687f728527421990048a0e5d86829aec045075d8d160e6f79c08f7bb7ed70dLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non tollantur omnia peccata. Baptismus enim est quaedam spiritualis regeneratio, quae contraponitur generationi carnali. Sed per generationem carnalem homo contrahit solum originale peccatum. Ergo per Baptismum solvitur solum originale peccatum.Ссылаются нормы: Q69A1Obiectio1, assert-h7a9297dc3f15c56133ff7fb57a5b3b82c248ff146e0175dedab37b3927265159, assert-hb6ed44d1450f2935a64013ac469d0aa2b3b8b3173e6b68e7d115b0e20c2c5c20
section/69-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9ec68dd4e7c16da8f8cf4114132598d927f21bcecef0368c977ae25c52918178LA
Praeterea, poenitentia est sufficiens causa remissionis actualium peccatorum. Sed ante Baptismum in adultis requiritur poenitentia, secundum illud Act. II, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Ergo Baptismus nihil operatur circa remissionem peccatorum actualium.Ссылаются нормы: Q69A1Obiectio2, assert-h218ecda823750a2391375eb2f2aa232010ae0512abc756539218ad8b2c1584d6, assert-h83d83e94710ca88c7d963514c47dafefc2112eb0d38e88bcf79197f4b010b8b1
section/69-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:37aa1f490d15f3cd92028b9c126df9d1844835f1ee24f59c0877786832831814LA
Praeterea, diversorum morborum diversae sunt medicinae, quia, sicut Hieronymus dicit, non sanat oculum quod sanat calcaneum. Sed peccatum originale, quod per Baptismum tollitur, est aliud genus peccati a peccato actuali. Ergo non omnia peccata remittuntur per Baptismum.Ссылаются нормы: Q69A1Obiectio3, assert-h8b761e98debf81c2a057a4aea6bd978be6156900d4e8057782e6bdd06b7a1925, assert-h9757b9e5acecc5bb469585807860125ed0529bba6cf43a35c6b0a1f45ec19811
section/69-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fce7f8c5d544c078ef1bce3284d6360e15642f6aed7723eac98629951fd0dc3bLA
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et postea concludit, ita et vos existimate mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu domino nostro. Ex quo patet quod per Baptismum homo moritur vetustati peccati, et incipit vivere novitati gratiae. Omne autem peccatum pertinet ad pristinam vetustatem. Unde consequens est quod omne peccatum per Baptismum tollatur.Ссылаются нормы: Q69A1Respondeo, assert-hd1caac11b7e6609e5c2d7ef0ae75680651f398cb1972c41cb3eb3927d5ac7fc5
section/69-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6b9ecd2fc0ced076cdb9f02ab439b6498f1fb41c38064f97d44d8864e828c42eLA
Sed contra est quod dicitur Ezech. XXXVI, effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.Ссылаются нормы: assert-h99f54a895388205b4956d78e4f8a86355f2a27f961e028f4c4d278a55f2eabf8
section/69-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:32338a7ff3a5dfe644916261e5026dc8eaf344382a874c8abb53f576956b0736LA
Ad primum ergo dicendum quod, quia poena passionis Christi communicatur baptizato, inquantum fit membrum Christi, ac si ipse poenam illam sustinuisset, eius peccata remanent ordinata per poenam passionis Christi.Ссылаются нормы: Q69A2Ad1, assert-h684280b2a371e5bbc3e503dff4630f4bc0f40bbf444709a40bf08f4379623e46
section/69-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:044082b09d5b4b81254bf821f130512f7676735365f21e098bc5d5eb0a98448cLA
Ad secundum dicendum quod aqua non solum abluit, sed etiam refrigerat. Et ita suo refrigerio significat subtractionem reatus poenae, sicut sua ablutione significat emundationem a culpa.Ссылаются нормы: Q69A2Ad2, assert-h00e7d98d6aa664792be157a21f4efd971d185f824f1597892a2c1660f6956889
section/69-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1fcb8f4de64fda41384fd3fc60f324c1acc6298783ef76d9f03691ca6a44ad01LA
Ad tertium dicendum quod in poenis quae iudicio humano inferuntur, non solum attenditur qua poena sit homo dignus quoad Deum, sed etiam in quo sit obligatus quoad homines, qui sunt laesi et scandalizati per peccatum alicuius. Et ideo, licet homicida per Baptismum liberetur a reatu poenae quoad Deum, remanet tamen adhuc obligatus quoad homines, quos iustum est aedificari de poena, sicut sunt scandalizati de culpa. Pie tamen talibus princeps posset poenam indulgere.Ссылаются нормы: Q69A2Ad3, assert-h234b6fc03db29a4631aa4002c564c8bc3d92a3217d3936925292a3a4dcc1dc3f
section/69-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:15ddf476c7526c9db94ce57577734169f369e41c0ad738055168ad008738ed8eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non liberetur homo ab omni reatu peccati. Dicit enim apostolus, Rom. XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Sed culpa non ordinatur nisi per poenam, ut Augustinus dicit. Ergo per Baptismum non tollitur reatus poenae praecedentium peccatorum.Ссылаются нормы: Q69A2Obiectio1, assert-h90f2fa4b2b06e596c55053d503a4039ebb9d79f8ce57535c292e390f2bba3618, assert-h988874f212cbc2d50e93965f301608f0e7eeaf594dc8b60c2acf606f632e34e9
section/69-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cd92e8090f3ed9cea3d3eb716c2330373b7537604c895c93c7f927f8fa49ee4cLA
Praeterea, effectus sacramenti aliquam similitudinem habet cum ipso sacramento, quia sacramenta novae legis efficiunt quod figurant, ut supra dictum est. Sed ablutio baptismalis habet quidem aliquam similitudinem cum ablutione maculae, nullam autem similitudinem habere videtur cum subtractione reatus poenae. Non ergo per Baptismum tollitur reatus poenae.Ссылаются нормы: Q69A2Obiectio2, assert-h7a7e203b992ef08be05ec090f50787c44742143ef0f672b96d0c0f8884b5f398, assert-hcba5801ef3b5ce6812b3e83c5372e07567b7ef8aa6f5c6abcf05a661fd1f343a
section/69-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5e927316919227d7a5f60f418db9cea676cb30efbc331feaad0ee329e20ec956LA
Praeterea, sublato reatu poenae, aliquis non remanet dignus poena, et ita iniustum esset eum puniri. Si igitur per Baptismum tollitur reatus poenae, iniustum esset post Baptismum suspendere latronem, qui antea homicidium commisit. Et ita per Baptismum tolleretur rigor humanae disciplinae, quod est inconveniens. Non ergo per Baptismum tollitur reatus poenae.Ссылаются нормы: Q69A2Obiectio3, assert-h1ace5843f317691d9ce78e7ce11cbe5032e58218490309edfbf3ca976ca8755d
section/69-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6dbb64a0d05a97524a0b465802ca7efb6bde87fc33bab6bf0e1567e730f1d043LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, per Baptismum aliquis incorporatur passioni et morti Christi, secundum illud Rom. VI, si mortui sumus cum Christo, credimus quia etiam simul vivemus cum Christo. Ex quo patet quod omni baptizato communicatur passio Christi ad remedium ac si ipse passus et mortuus esset. Passio autem Christi, sicut supra dictum est, est sufficiens satisfactio pro omnibus peccatis omnium hominum. Et ideo ille qui baptizatur liberatur a reatu omnis poenae sibi debitae pro peccatis, ac si ipse sufficienter satisfecisset pro omnibus peccatis suis.Ссылаются нормы: Q69A2Respondeo, assert-h85afaab41ba14253978321b608f97ceae9b253db8bf6c217c2aa12d03df14ada
section/69-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:68d6cc85d4f7e7095fed3dc8a4dcbefbd24574326f67e43d82fcf4940380a609LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, super illud Rom. XI, sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio, gratia, inquit, Dei in Baptismo omnia gratis condonat.Ссылаются нормы: assert-hd959c8a44b4e02b3d4ea4730a611786b5ac824b504754916bf35f75388a2b3e5
section/69-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d2e8e9c85e9bb750e7a9d16993af9ca449d27c078b1bd7b89685e4e6639227b4LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa dicit, Rom. VI, super illud, ut ultra non serviamus peccato, sicut aliquis capiens hostem atrocissimum non statim interficit eum, sed patitur eum cum dedecore et dolore aliquantulum vivere; ita et Christus prius poenam alligavit, in futuro autem perimet.Ссылаются нормы: Q69A3Ad1, assert-hbca311670a5603a482d80a3add6f66fa46fcc3f26b78cc97e87b4ca1fee7464f
section/69-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bd71a802b4328bbe4e2efffb15823fc07397e45fbf3b1619d9d8fb3cd7b6d0e8LA
Ad secundum dicendum quod, sicut ibidem dicit Glossa, duplex est poena peccati, gehennalis et temporalis. Gehennalem prorsus delevit Christus, ut eam non sentiant baptizati et vere poenitentes. Temporalem vero nondum penitus tulit, manet enim fames sitis et mors. Sed regnum et dominium eius deiecit, ut scilicet haec homo non timeat, et tandem in novissimo eam penitus exterminabit.Ссылаются нормы: Q69A3Ad2, assert-h6a97395603bac61373ae292831ade550d461320c924dddf595cf0a088bdae01a
section/69-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:60c61d1849dd55f88bf4525dd65ea51ba780bc0f63301c0557b60f2f65c65cc2LA
Ad tertium dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, peccatum originale hoc modo processit quod primo persona infecit naturam, postmodum vero natura infecit personam. Christus vero converso ordine prius reparat id quod personae est, postmodum simul in omnibus reparabit id quod naturae est. Et ideo culpam originalis peccati, et etiam poenam carentiae visionis divinae, quae respiciunt personam, statim per Baptismum tollit ab homine. Sed poenalitates praesentis vitae, sicut mors, fames, sitis et alia huiusmodi, respiciunt naturam, ex cuius principiis causantur, prout est destituta originali iustitia. Et ideo isti defectus non tollentur nisi in ultima reparatione naturae per resurrectionem gloriosam.Ссылаются нормы: Q69A3Ad3, assert-hca4baf6a083616ed82942a15f7373aec3b45dfbd5800d1ff27bf87c2ce1c5854
section/69-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:41d91c4544c3618baaf1200efb8dbb00a275b0b8f3b01dc40581cf139a878a2fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per Baptismum debeant auferri poenalitates praesentis vitae. Ut enim apostolus dicit, Rom. V, donum Christi potentius est quam peccatum Adae. Sed per peccatum Adae, ut ibidem apostolus dicit, mors in hunc mundum intravit, et per consequens omnes aliae poenalitates praesentis vitae. Ergo multo magis per donum Christi, quod in Baptismo percipitur, homo a poenalitatibus praesentis vitae debet liberari.Ссылаются нормы: Q69A3Obiectio1, assert-h9628889282b97c1beeb5e608049d75a211fe28c04e2a96121f7331d7b25a9447, assert-hbc12eb08893317fffff01287ba224dd1e86f8b08a018cc611168c5f903df2942
section/69-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ef305c1bb6f70c5368202713c218fc75e65d3493229939756fe619f65da86f8eLA
Praeterea, Baptismus aufert et culpam originalem et actualem, sicut supra dictum est. Sic autem aufert actualem culpam quod liberat ab omni reatu poenae consequentis actualem culpam. Ergo etiam liberat a poenalitatibus praesentis vitae, quae sunt poena originalis peccati.Ссылаются нормы: Q69A3Obiectio2, assert-hd7ca9d04563fd3d7ac98fd74cec75218e9c3c01b0a6699c1f6f4410c1dce7e30
section/69-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ed1f6accefa7991f052619fd1817c2c1d0497807757f9995a286e3a52f787f8fLA
Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed causa harum poenalitatum est peccatum originale, quod tollitur per Baptismum. Ergo non debent huiusmodi poenalitates remanere.Ссылаются нормы: Q69A3Obiectio3, assert-h4ef69541680c973361b0d2b82da89d8ef31d0820f1c2ea3589ced4dfd4cc1520, assert-h78120e4ed497749a5aa0e7ac0f9d965fac76f3c1b8e4090a0bc0def80047d22b
section/69-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3bde04e734c0e904cc0a9c76c5ccaba99a2cfdf26a52f37d054aec82718f24ecLA
Respondeo dicendum quod Baptismus habet virtutem auferendi poenalitates praesentis vitae, non tamen eas aufert in praesenti vita, sed eius virtute auferentur a iustis in resurrectione, quando mortale hoc induet immortalitatem, ut dicitur I Cor. XV. Et hoc rationabiliter. Primo quidem, quia per Baptismum homo incorporatur Christo et efficitur membrum eius, ut supra dictum est. Et ideo conveniens est ut id agatur in membro incorporato quod est actum in capite. Christus autem a principio suae conceptionis fuit plenus gratia et veritate, habuit tamen corpus passibile, quod per passionem et mortem est ad vitam gloriosam resuscitatum. Unde et Christianus in Baptismo gratiam consequitur quantum ad animam, habet tamen corpus passibile, in quo pro Christo possit pati; sed tandem resuscitabitur ad impassibilem vitam. Unde apostolus dicit, Rom. VIII, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum eius in nobis. Et infra eodem, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. Secundo, hoc est conveniens propter spirituale exercitium, ut videlicet contra concupiscentiam et alias passibilitates pugnans homo victoriae coronam acciperet. Unde super illud Rom. VI, ut destruatur corpus peccati, dicit Glossa, si post Baptismum vixerit homo in carne, habet concupiscentiam cum qua pugnet, eamque, adiuvante Deo, superet. In cuius figura dicitur Iudic. III, hae sunt gentes quas dominus dereliquit ut erudiret in eis Israelem, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi. Tertio, hoc fuit conveniens ne homines ad Baptismum accederent propter impassibilitatem praesentis vitae, et non propter gloriam vitae aeternae. Unde et apostolus dicit, I Cor. XV, si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus.Ссылаются нормы: Q69A3Respondeo, assert-ha47b5cfb13d0edb0105789e76be954ed81ee21bb437775756e8cc66b810f58dd
section/69-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5223ea64f6842635541b33328b34d9abcb7fbca46d084efcb3371291b3755442LA
Sed contra est quod, super illud Rom. VI, destruatur corpus peccati, dicit Glossa, per Baptismum id agitur ut vetus homo crucifigatur et corpus peccati destruatur, non ita ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo quae inerat nato. Ergo pari ratione nec aliae poenalitates per Baptismum tolluntur.Ссылаются нормы: assert-h47ddd122d6e36adaf88b9642ed87e68b5e5e2b37fa15b1c9da0a65fb24a6b869
section/69-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c77a42d62e7a3dc481366dd5dce52bc51cf7d6dcb5b652893e1b07715aeef08aLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut aqua Baptismi per suam ablutionem significat emundationem culpae, et per suum refrigerium significat liberationem a poena, ita per naturalem claritatem significat splendorem gratiae et virtutum.Ссылаются нормы: Q69A4Ad1, assert-h9d78ebf077782d1f716d9d4c8b46a47418204bbb538eeda0587aecbe6e1613a9
section/69-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:47f094469292a1fc39539de740b849157b3b7d25715ad5cbad28426673ae4b37LA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, remissionem peccatorum aliquis consequitur ante Baptismum secundum quod habet Baptismum in voto, vel explicite vel implicite et tamen, cum realiter suscipit Baptismum, fit plenior remissio, quantum ad liberationem a tota poena. Ita etiam ante Baptismum Cornelius et alii similes consequuntur gratiam et virtutes per fidem Christi et desiderium Baptismi, implicite vel explicite, postmodum tamen in Baptismo maiorem copiam gratiae et virtutum consequuntur. Unde super illud Psalmi, super aquam refectionis educavit me, dicit Glossa, per augmentum virtutis et bonae operationis educavit in Baptismo.Ссылаются нормы: Q69A4Ad2, assert-hecbf8cdc2222bff383b41d20db20ff5794f3fa06a8d2fb715630caa1eb5ca962
section/69-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:29d041ba996fe895fbc054a443e5001a2f84b4c0f2c03b1229d8f3743faa8e90LA
Ad tertium dicendum quod difficultas ad bonum et pronitas ad malum inveniuntur in baptizatis, non propter defectum habitus virtutum, sed propter concupiscentiam, quae non tollitur in Baptismo. Sicut tamen per Baptismum diminuitur concupiscentia, ut non dominetur, ita etiam diminuitur utrumque istorum, ne homo ab his superetur.Ссылаются нормы: Q69A4Ad3, assert-hf63157b47dec0b7fa3e9430bad3559dda098088c1a6092b5d45efd7bc12f3bae
section/69-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fc1f304d01b6c73709777f4c4171e067fb116289a1998e1e0d04b71338b5f45aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non conferantur homini gratia et virtutes. Quia, sicut supra dictum est, sacramenta novae legis efficiunt quod figurant. Sed per ablutionem Baptismi significatur emundatio animae a culpa, non autem informatio animae per gratiam et virtutes. Videtur igitur quod per Baptismum non conferantur homini gratia et virtutes.Ссылаются нормы: Q69A4Obiectio1, assert-hbc34633384b615fdfa1d6ecf88f6bcb5a9b5cc6e9fc6a76f9c3b07da9fb413c7, assert-hdd7ead8459eb14f7be300656558c3b7c27a3d6d92d39ad57e1761baf78d9c79e
section/69-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:037a0048accffc5ff003fd45a7a544f4f82896c981bbb99c2e629bbcd3c871e9LA
Praeterea, illud quod iam aliquis adeptus est, non indiget iterum suscipere. Sed aliqui accedunt ad Baptismum iam habentes gratiam et virtutes; sicut Act. X legitur, vir quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus et timens Deum; qui tamen postea a Petro baptizatus est. Non ergo per Baptismum conferuntur gratia et virtutes.Ссылаются нормы: Q69A4Obiectio2, assert-h12319aa9b76f878422fdb698f50fc30db689ec2bc0e57852a8933875239e6b4d, assert-h3c3409ec3dfcf14dab98c9b5c4ab95fb885f9de9b2ade432feeaeea7cb8c1553
section/69-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d69b9ed418eedf891cecdfcb903f3ce092c67e41b36fc01a055f6b4bec19e4bfLA
Praeterea, virtus est habitus, ad cuius rationem pertinet quod sit qualitas difficile mobilis, per quam aliquis faciliter et delectabiliter operetur. Sed post Baptismum remanet in hominibus pronitas ad malum, per quod tollitur virtus; et consequitur difficultatem quis ad bonum, quod est actus virtutis. Ergo per Baptismum non consequitur homo gratiam et virtutes.Ссылаются нормы: Q69A4Obiectio3, assert-h863472f798f948a98e3b28f9362e78144aa9087720559b01f67cd45fc5e32dbe, assert-hc00860847dae807f8c9f438fa321fdebfa9eead2bd5aed4bb72e3bd7e242bac3
section/69-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1ef8274d8948d6599094902308f3686aa9c2d5ce8717db99676e2feab0d5b764LA
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, ad hoc Baptismus valet, ut baptizati Christo incorporentur ut membra eius. A capite autem Christo in omnia membra eius gratiae et virtutis plenitudo derivatur, secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius nos omnes accepimus. Unde manifestum est quod per Baptismum aliquis consequitur gratiam et virtutes.Ссылаются нормы: Q69A4Respondeo, assert-h1b804484f1e7a5f639449cd9038f05d7fb943d4fb3ce6de85a3ee4122bb776f5
section/69-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:77aeb6601756ffb6a88d9ae3674a88fde92b5a3a7b81b38c5521f59e914cf34cLA
Sed contra est quod, ad Tit. III, dicit apostolus, salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, idest per Baptismum, et renovationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, idest ad remissionem peccatorum et copiam virtutum, ut Glossa ibidem exponit. Sic ergo in Baptismo datur gratia spiritus sancti et copia virtutum.Ссылаются нормы: assert-h76282112796438806b6e88cd1ec909960ad7b4f69c9e895093baaa6bf802f1d5
section/69-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:da0cab280a508f0cd5b029f7da8b9d596a68881235a6b68c6aa2216f1f1472f8LA
Ad primum ergo dicendum quod adulti prius credentes in Christum sunt ei incorporati mentaliter. Sed postmodum, cum baptizantur, incorporantur ei quodammodo corporaliter, scilicet per visibile sacramentum, sine cuius proposito nec mentaliter incorporari potuissent.Ссылаются нормы: Q69A5Ad1, assert-hb42304c256c7f2a0ff649c773b394f22da82a1d4e599edaf8cde013a6bcc0f3a
section/69-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4dc3c91733137d52d08853fee3f9e26f5b70ccba5223ef7f6b4041544ce7f11fLA
Ad secundum dicendum quod doctor illuminat exterius per ministerium catechizando, sed Deus illuminat interius baptizatos, praeparans corda eorum ad recipiendam doctrinam veritatis, secundum illud Ioan. VI, scriptum est in prophetis, erunt omnes docibiles Dei.Ссылаются нормы: Q69A5Ad2, assert-h6bc1fed57d23af85c000a736ede18689a07705d6fc07465a35a2da6f62b81813
section/69-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:af19b9621eeeb2e0f742adaf62544f09897d8d989a897d5152feb20427ee7275LA
Ad tertium dicendum quod effectus Baptismi ponitur fecunditas qua aliquis producit bona opera, non autem fecunditas qua aliquis generat alios in Christo, sicut apostolus dicit, I Cor. IV, in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui.Ссылаются нормы: Q69A5Ad3, assert-h9c886ab64a1725712543c97a4cec9340bdb6dd3f766617ad0725721c11e2ce42
section/69-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:db464625fbee1ffbe603a7ab2b3b51047ad3d92e21ba49b9ad0cc2f3e0b4443bLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter attribuantur Baptismo pro effectibus quidam actus virtutum, scilicet, incorporatio ad Christum, illuminatio, fecundatio. Non enim Baptismus datur adulto nisi fideli, secundum illud Marc. ult., qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed per fidem aliquis incorporatur Christo, secundum illud Ephes. III, habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ergo nullus baptizatur nisi iam Christo incorporatus. Non ergo est effectus Baptismi incorporari Christo.Ссылаются нормы: Q69A5Obiectio1, assert-h85d18349ed4f2f3ac90b5225f279604fa4a038b1968985c8dbb3db04b74513fe, assert-hc284243f1d883c2159d5e93ea8748d47b1ff7c1ab262455db4ac37b0a1345e4d, assert-hd0da8dc63ec049b879ba85f9b98b2dc0d6a2f58cfd358ce2032bf8860c9949c8
section/69-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:34aed4b76f3523cc69e6bcfb5295875359e91c2df62a3a86bff8466bcbeb49ceLA
Praeterea, illuminatio fit per doctrinam, secundum illud Ephes. III mihi omnium minimo data est gratia haec, illuminare omnes, et cetera. Sed doctrina praecedit Baptismum in catechismo. Non ergo est effectus Baptismi.Ссылаются нормы: Q69A5Obiectio2, assert-hbce3950086b5fb2d99df4c4d104501914ee874db0ed807f0fb97fdaeb57bf2d3, assert-he061f2ab836447cb6e7f7c060a0040ab3a44bf0c90fcf37e86dcfff9a759f6ed
section/69-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d835fce54d555a2832ec88792153dbd0dacb280756528c80d346fecf5458089bLA
Praeterea, fecunditas pertinet ad generationem activam. Sed per Baptismum aliquis regeneratur spiritualiter. Ergo fecunditas non est effectus Baptismi.Ссылаются нормы: Q69A5Obiectio3, assert-h83331d7ad4e19ab2e6a39cf5b4940d9b78d4c66f868e2b750e1bab33742eb127, assert-he3fe31c05ecb7477fbfd526077165aa75ead715bceb7bbdf9468c4614dc50850
section/69-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ea7173b4190c8ebe1f624aa0f9ee56d98654d343d0d4a8c892306e949ed208a6LA
Respondeo dicendum quod per Baptismum aliquis regeneratur in spiritualem vitam, quae est propria fidelium Christi, sicut apostolus dicit, Galat. II, quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Vita autem non est nisi membrorum capiti unitorum, a quo sensum et motum suscipiunt. Et ideo necesse est quod per Baptismum aliquis incorporetur Christo quasi membrum ipsius. Sicut autem a capite naturali derivatur ad membra sensus et motus, ita a capite spirituali, quod est Christus, derivatur ad membra eius sensus spiritualis, qui consistit in cognitione veritatis, et motus spiritualis, qui est per gratiae instinctum. Unde Ioan. I dicitur, vidimus eum plenum gratiae et veritatis, et de plenitudine eius omnes accepimus. Et ideo consequens est quod baptizati illuminentur a Christo circa cognitionem veritatis, et fecundentur ab eo fecunditate bonorum operum per gratiae infusionem.Ссылаются нормы: Q69A5Respondeo, assert-hc924bdb233e18681b0fddefab40b8bfa4d81b180b59d98b69b254ebd02e3f3da
section/69-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:eec159482840c175a89e0e52ccc0241d9e18374d57150f7b8797e28808b6efd7LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod ad hoc valet Baptismus ut baptizati Christo incorporentur. Dionysius etiam, II cap. Eccl. Hier., illuminationem attribuit Baptismo. Et super illud Psalmi, super aquam refectionis educavit, dicit Glossa quod anima peccatorum, ariditate sterilis, fecundatur per Baptismum.Ссылаются нормы: assert-h0650ca8af605bf55780ba6aa5ff0e7ca89bd4eac5aa43c6cc37d5945b1291cd7
section/69-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f1d5611440bdc16c173aba81a120cc6899bb9caf4b8c87902f971d1809859ffaLA
Ad primum ergo dicendum quod fides et caritas consistunt in voluntate hominum, ita tamen quod habitus harum et aliarum virtutum requirunt potentiam voluntatis, quae est in pueris; sed actus virtutum requirunt actum voluntatis, qui non est in pueris. Et hoc modo Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod parvulum, etsi nondum illa fides quae in credentium voluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum, quod scilicet causat habitum fidei, fidelem facit.Ссылаются нормы: Q69A6Ad1, assert-h396b9ed741713485c3d30d4abad25355ca63ba8a6a490cea679be5aee7a1b1e3
section/69-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b4c269008f6974c734f2143e65404a4f0d63d39a47461d1df1a2a7a88a5ff816LA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de caritate, nemo ex aqua et spiritu sancto renascitur nisi volens. Quod non de parvulis, sed de adultis intelligendum est. Et similiter de adultis intelligendum est quod homo a Christo sine ipso non iustificatur. Quod autem parvuli baptizandi, prout viribus possunt, reluctantur, non eis imputatur, quia in tantum nesciunt quid faciunt, ut nec facere videantur, ut Augustinus dicit, in libro de praesentia Dei ad Dardanum.Ссылаются нормы: Q69A6Ad2, assert-hc4e273075c288ae8c5f00040ed71a1005ebbad59843bc3cf360027b7788a8431
section/69-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b57b9579a0ecc036e9b8e973ff3ff1c63cc27464b94b62b468a6cc8f16e397bdLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, parvulis mater Ecclesia aliorum pedes accommodat ut veniant, aliorum cor ut credant, aliorum linguam ut fateantur. Et ita pueri credunt, non per actum proprium, sed per fidem Ecclesiae, quae eis communicatur. Et huius fidei virtute conferuntur eis gratia et virtutes.Ссылаются нормы: Q69A6Ad3, assert-h17d5d01c2f4035849a92e823dc43d25ba07322bb5f9115375b0585b4af5964b1
section/69-6/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8206f1f76e4f502a87c7a66dbcf307e4a109dd7a90c6c464d2870cf6270048e5LA
Ad quartum dicendum quod carnalis intentio deferentium pueros ad Baptismum nihil eis nocet, sicut nec culpa unius nocet alteri, nisi consentiat. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Bonifacium, non illud te moveat quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed hoc eos putant remedio corporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur.Ссылаются нормы: Q69A6Ad4, assert-hc98612f9004fbfd384992ba2ddf1421fd64ae8cada6fe6d07b98cf2bd3fcc8b1
section/69-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0e4be4851cded4b2d6d34bc596207f7ef3fb2d96514b48a59b1ea40c022fec05LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod pueri in Baptismo non consequantur gratiam et virtutes. Gratia enim et virtutes non habentur sine fide et caritate. Sed fides, ut Augustinus dicit, consistit in credentium voluntate, et similiter etiam caritas consistit in diligentium voluntate, cuius usum pueri non habent, et sic non habent fidem et caritatem. Ergo pueri in Baptismo non recipiunt gratiam et virtutes.Ссылаются нормы: Q69A6Obiectio1, assert-h81854794dcb693d33429e98fdd961bd0698750aeea7d4835115c89a5ec2258f2, assert-hbd1d73e17311b3ec1ba76302f0fffb041f5dcecd3d261938912ce15b19d12f61
section/69-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0f128e19b2d261fb225e9719563edef72cb49c20aa5552e6f07065f6fec81d97LA
Praeterea, super illud Ioan. XIV, maiora horum faciet, dicit Augustinus quod ut ex impio iustus fiat, in illo, sed non sine illo Christus operatur. Sed puer, cum non habeat usum liberi arbitrii, non cooperatur Christo ad suam iustificationem, immo quandoque pro posse renititur. Ergo non iustificatur per gratiam et virtutes.Ссылаются нормы: Q69A6Obiectio2, assert-h50625d002e4398895e5415016fa365f89ceacdd451b30633379e4020592ed0eb, assert-h8c1c3ce185e350aaeb5be58be4588c6fb7c478d8ed0e4cd35f7d6dfa136bd75f
section/69-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bf7876f1e53407f72acae5fb221b96141b88b953be29f03843a6f3998f5c6ee9LA
Praeterea, Rom. IV dicitur, ei qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, reputabitur fides eius ad iustitiam, secundum propositum gratiae Dei. Sed puer non est credens in eum qui iustificat impium. Ergo non consequitur gratiam iustificantem neque virtutes.Ссылаются нормы: Q69A6Obiectio3, assert-hc778760b6ed586ffd401a40ec5afef9bd0796aa588d71d9581f28cc4b0c65f43, assert-hd96760f1ca3a6c95e7ac1caf32d1d5a5687bdc8aa66a0e8f37ccc2237d2ae97f
section/69-6/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4112cb34aee68ce756fe49e6098bd39c8ea6a5012d7a865e059667c177849e70LA
Praeterea, quod ex carnali intentione agitur, non videtur habere spiritualem effectum. Sed quandoque pueri ad Baptismum deferuntur carnali intentione, ut scilicet corporaliter sanentur. Non ergo consequuntur spiritualem effectum gratiae et virtutum.Ссылаются нормы: Q69A6Obiectio4, assert-h3c34ca1ff0c07784d8a6bbbb8314ed682ccf4cacfd67c9f61899cdbf42786b45, assert-hccc6a513ccdd6afcfe4b39ecdabba64a99a1ab0ead3a2b9fabb46e44b0b63093
section/69-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:328185279f1d399cf1b04112eac5c6fb005910a995decc6185a2f1216039eaa7LA
Respondeo dicendum quod quidam antiqui posuerunt quod pueris in Baptismo non dantur gratia et virtutes, sed imprimitur eis character Christi, cuius virtute, cum ad perfectam aetatem venerint, consequuntur gratiam et virtutes. Sed hoc patet esse falsum dupliciter. Primo quidem, quia pueri, sicut et adulti, in Baptismo efficiuntur membra Christi. Unde necesse est quod a capite recipiant influxum gratiae et virtutis. Secundo, quia secundum hoc pueri decedentes post Baptismum non pervenirent ad vitam aeternam, quia, ut dicitur Rom. VI, gratia Dei est vita aeterna. Et ita nihil profuisset eis ad salutem baptizatos fuisse. Causa autem erroris fuit quia nescierunt distinguere inter habitum et actum. Et sic, videntes pueros inhabiles ad actus virtutum, crediderunt eos post Baptismum nullatenus virtutem habere. Sed ista impotentia operandi non accidit pueris ex defectu habituum, sed ex impedimento corporali, sicut etiam dormientes, quamvis habeant habitus virtutum, impediuntur tamen ab actibus propter somnum.Ссылаются нормы: Q69A6Respondeo, assert-hef40bedc070f15210cba3827ce9eef600847b596335890bafab4d31bbee2454f
section/69-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:fd5de431709895baa0c2d6feea47ba5e8a6c2c6728fbcf239870a43c8c1a62cbLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., parvuli renascendo moriuntur illi peccato quod nascendo contraxerunt, et per hoc ad illos etiam pertinet quod dicitur, consepulti sumus cum illo per Baptismum in mortem, (subditur autem) ut, quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam patris ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sed novitas vitae est per gratiam et virtutes. Ergo pueri consequuntur in Baptismo gratiam et virtutes.Ссылаются нормы: assert-heb1016ba223d9fecebf2424bc8933266c2ee49f465bfc1b5328e3670e7966c7a
section/69-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ccbdd9647199e3d70a642c74ddd0e6b0cfd66b0eb073aa1ac028ac9cbf84ff03LA
Ad primum ergo dicendum quod Baptismus intantum aperit baptizato ianuam regni caelestis, inquantum incorporat eum passioni Christi, virtutem eius homini applicando.Ссылаются нормы: Q69A7Ad1, assert-h6c57ab892004170c115c8579a9458e6d73277c5cadb98ec7a93d0aefc63c3600
section/69-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a85708439aa9433e631e3db0b532b1abb4e59fa9f0dd03373522ade9de6d9c5dLA
Ad secundum dicendum quod, quando passio Christi nondum erat realiter perfecta sed solum in fide credentium, Baptismus proportionaliter causabat ianuae apertionem, non quidem in re, sed in spe. Baptizati enim tunc decedentes ex certa spe introitum regni caelestis expectabant.Ссылаются нормы: Q69A7Ad2, assert-h1132788ff58c37457fa47ea547c4859fe588006be63a1ed81b43733ffb0de0ee
section/69-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f7cd2c69d9b54bb82e9e94971d3bf2c4fc8b214483e182e313332634d53753dbLA
Ad tertium dicendum quod baptizatus non est obnoxius morti et poenalitatibus vitae praesentis propter reatum personae, sed propter statum naturae. Et ideo propter hoc non impeditur ab introitu regni caelestis, quando anima separatur a corpore per mortem, quasi iam persoluto eo quod naturae debebatur.Ссылаются нормы: Q69A7Ad3, assert-h5776d7a605670ea2eeea5c17539523e66eae22b1e6ba407b1ff728e3c8b436ff
section/69-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f7dd0fd81ae2c59a2a1bc2a9e273fab4b22912459f2dd9d3bd15ee11bd7c0c28LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod effectus Baptismi non sit apertio ianuae regni caelestis. Illud enim quod est apertum, non indiget apertione. Sed ianua regni caelestis est aperta per passionem Christi, unde Apoc. IV dicitur, post haec vidi ostium magnum apertum in caelo. Non est ergo effectus Baptismi apertio ianuae regni caelestis.Ссылаются нормы: Q69A7Obiectio1, assert-h93344d8217e83760e4fc3fe6c56b061cdd9d9c8250fc60df702932a67d4919a1, assert-hfb5a10f265144dd2a9b227825b6a41d890afd0a0ca5622377d3d460b3dc75f42
section/69-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c4c07594d310ba9d20bc961c5f842e925dd2999cb0dc59180a82a2b2e44c5ba2LA
Praeterea, Baptismus omni tempore ex quo institutus fuit, habet suum effectum. Sed quidam baptizati sunt Baptismo Christi ante eius passionem, ut habetur Ioan. III, quibus, si tunc decessissent, introitus regni caelestis non patebat, in quod nullus ante Christum introivit, secundum illud Mich. II, ascendit pandens iter ante eos. Non est ergo effectus Baptismi apertio ianuae regni caelestis.Ссылаются нормы: Q69A7Obiectio2, assert-h758b5138cfdb3d2a8cab3b84a51b168bff621cff3aee7b9032dd7c4cc8820457, assert-h8be5758099c1fcdeec530234d1afec65d3ccfe4f85fb38939c1d812b6aa6bc50
section/69-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4d71cd04cd8d2cf889b63f3e3aa95b0f97c78cfa19502457d7a1c08d29339c53LA
Praeterea, baptizati adhuc sunt obnoxii morti et aliis poenalitatibus vitae praesentis, ut supra dictum est. Sed nulli est apertus aditus regni caelestis quandiu est obnoxius poenae, sicut patet de illis qui sunt in Purgatorio. Non ergo est effectus Baptismi apertio ianuae regni caelestis.Ссылаются нормы: Q69A7Obiectio3, assert-h1fb12c654c328170a68d7b85ff6f2540e045995c64910ef2e84c8791746ad6a2, assert-h590d28c5fa11571ac1bddaa461ef372461d25e1d75c3459bd03268bf3127ac65
section/69-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:827640f3173106d9378b0a01c59488e13d6cf04238eaf84711a8bfe84cda65e6LA
Respondeo dicendum quod aperire ianuam regni caelestis est amovere impedimentum quo aliquis impeditur regnum caeleste intrare. Hoc autem impedimentum est culpa et reatus poenae. Ostensum est autem supra quod per Baptismum totaliter omnis culpa et etiam omnis reatus poenae tollitur. Unde consequens est quod effectus Baptismi sit apertio regni caelestis.Ссылаются нормы: Q69A7Respondeo, assert-h40a7f1b79dbbd97e8d78e08f25286bc3f67c8a03ee150cb973476371a3f75f86
section/69-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e21fae0d08b0b5383a360b7c638e112fd0af1e3e2e5f72769d41262e763ec2f4LA
Sed contra est quod super illud Luc. III, apertum est caelum, dicit Glossa Bedae, virtus hic Baptismatis ostenditur, de quo quisque cum egreditur, ei regni caelestis ianua aperitur.Ссылаются нормы: assert-h5c8ec30552cc8b4b4c8bc10439e94c4c50471e800d0b15cb6f1ea09d9ed10164
section/69-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b09195a8f85858b74c4c8f9ded328baada92828b1c2b951d8854abd34cc9993fLA
Ad primum ergo dicendum quod minima gratia baptismalis sufficiens est ad delendum cuncta peccata. Unde hoc non est propter maiorem efficaciam Baptismi quod in quibusdam plura, in quibusdam pauciora peccata solvit, sed propter conditionem subiecti, quia in quolibet solvit quodcumque invenerit.Ссылаются нормы: Q69A8Ad1, assert-h6444274e706b620fe46ca18a148f31bbad12502479d714b47add91c5682422ff
section/69-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:097436186c2d70f0bebf86824018929ff6844a874bfc2dc0b5fc4dc09aa123ffLA
Ad secundum dicendum quod hoc quod in baptizatis maior vel minor gratia apparet, potest dupliciter contingere. Uno modo, quia unus in Baptismo percipit maiorem gratiam quam alius propter maiorem devotionem, ut dictum est. Alio modo quia, etiam si aequalem gratiam percipiant, non aequaliter ea utuntur, sed unus studiosius in ea proficit, alius per negligentiam gratiae Dei deest.Ссылаются нормы: Q69A8Ad2, assert-h7e05f511a8664063d12bf840c81d38228c6f629558b6cc8f652cf00a851ccec1
section/69-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:60a2a4c111d12525a846083b20e7049d5861500044e54ff18f3e92793871806eLA
Ad tertium dicendum quod diversa capacitas in hominibus non est ex diversitate mentis, quae per Baptismum renovatur, cum omnes homines, eiusdem speciei existentes, in forma conveniant, sed ex diversa dispositione corporum. Secus autem est in Angelis, qui differunt specie. Et ideo Angelis dantur dona gratuita secundum diversam capacitatem naturalium, non autem hominibus.Ссылаются нормы: Q69A8Ad3, assert-h9292a6080bb60b723acf1d16956e084e0a6fecd312974fa9b933ac5efe8713ab
section/69-8/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bf24c2b2adb1ed503c8a5c461d72bd162573b196bac33af9e5d57f7ba3e7adf7LA
Ad quartum dicendum quod sanitas corporalis non est per se effectus Baptismi, sed est quoddam miraculosum opus providentiae divinae.Ссылаются нормы: Q69A8Ad4, assert-h194318be3165ea489353bd2d01baadb482c3b4d15958a275141decd1c0375b23
section/69-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bdbe224894ebab264a5a98855d5b9a47998760178e9a63e03bb0807f228c2e71LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Baptismus non habeat in omnibus aequalem effectum. Effectus enim Baptismi est remotio culpae. Sed in quibusdam plura peccata tollit quam in aliis, nam in pueris tollit solum peccatum originale; in adultis autem etiam actualia, in quibusdam plura, in quibusdam vero pauciora. Non ergo aequalem effectum habet Baptismus in omnibus.Ссылаются нормы: Q69A8Obiectio1, assert-hb667941aee9cf87cb995dcb16729a4045567781be453bdc92cce4071c21ad933, assert-hbb08ec9415ca29df73015ab5cc6c72e34382ac3b7d75303fa41300b223334ff1
section/69-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:057107ac2f947c6dfb0ef8c2750d2f7fb4214378a938a38f9999b887a8b7f147LA
Praeterea, per Baptismum conferuntur homini gratia et virtutes. Sed quidam post Baptismum videntur habere maiorem gratiam et perfectiorem virtutem quam alii baptizati. Non ergo Baptismus habet aequalem effectum in omnibus.Ссылаются нормы: Q69A8Obiectio2, assert-h9adf50880b6d6d814a1f17baaa077eb2d5f3cb68dacc3aa973cdd50bf7e0ff21, assert-he664625af55a25ead450ca6e58ac0c29c82e012dd80d4092a39558014e6f01a1
section/69-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5fd8fbbc2bad8e7f44824d56ac6c2c914cd1a1c23a205b01b96e224933d7ac70LA
Praeterea, natura perficitur per gratiam sicut materia per formam. Sed forma recipitur in materia secundum eius capacitatem. Cum ergo in quibusdam baptizatis, etiam pueris, sit maior capacitas naturalium quam in aliis, videtur quod quidam maiorem gratiam consequantur quam alii.Ссылаются нормы: Q69A8Obiectio3, assert-h18a266645c6588c300457a7df1d81ed2e21aa1f9ab6a09b59c9f608143d03295, assert-h621bf451a9c9f4de7f356ea2ec170eefc14f63ee0e186ffb9124be8809434f99
section/69-8/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:28c0c59cf2bf8f6a9358b2a240dd4f78198c3967e903c6b4749e11b29db02563LA
Praeterea, quidam in Baptismo consequuntur non solum spiritualem salutem, sed etiam corporalem, sicut patet de Constantino, qui in Baptismo mundatus est a lepra. Non autem omnes infirmi corporalem salutem consequuntur in Baptismo. Ergo non habet aequalem effectum in omnibus.Ссылаются нормы: Q69A8Obiectio4, assert-hdb834c126cf9b0bfc3fde9ccec071dd6e179a589b97532da4536920d5a184aea
section/69-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0f6587510f8d26fc5d046bbf806c7cd8b2316279b7a01d9c1ee7c9bf59873eb3LA
Respondeo dicendum quod duplex est effectus Baptismi, unus per se, et alius per accidens. Per se quidem effectus Baptismi est id ad quod Baptismus est institutus, scilicet ad generandum homines in spiritualem vitam. Unde, quia omnes pueri aequaliter se habent ad Baptismum, quia non in fide propria, sed in fide Ecclesiae baptizantur, omnes aequalem effectum percipiunt in Baptismo. Adulti vero, qui per propriam fidem ad Baptismum accedunt, non aequaliter se habent ad Baptismum, quidam enim cum maiori, quidam cum minori devotione ad Baptismum accedunt. Et ideo quidam plus, quidam minus de gratia novitatis accipiunt, sicut etiam ab eodem igne accipit plus caloris qui plus ei appropinquat, licet ignis, quantum est de se, aequaliter ad omnes suum calorem effundat. Effectus autem Baptismi per accidens est ad quem Baptismus non est ordinatus, sed divina virtus hoc in Baptismo miraculose operatur, sicut super illud Rom. VI, ut ultra non serviamus peccato, dicit Glossa, non hoc praestatur in Baptismo, nisi forte miraculo ineffabili creatoris, ut lex peccati, quae est in membris, prorsus extinguatur. Et tales effectus non aequaliter suscipiuntur ab omnibus baptizatis, etiam si cum aequali devotione accedant, sed dispensantur huiusmodi effectus secundum ordinem providentiae divinae.Ссылаются нормы: Q69A8Respondeo, assert-hefc1b66c2fda0b8f670b06c7d45166af8bfa6852d690485191816abc5d98fd23
section/69-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4b679dc59f62020e524ff246d96e099a34c0b83df74f5809ab2d9a9925d7caeaLA
Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum Baptisma. Uniformis autem causae est uniformis effectus. Ergo Baptismus habet aequalem effectum in omnibus.Ссылаются нормы: assert-h4ca59256c34381d2a06befc0fef5ee930005197fe2226340107a7a4574eb0874
section/69-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9976dbb3b04403efa173c1d891f49f0b9230b7c36c0d0293adba496e6b74d171LA
Ad primum ergo dicendum quod baptizari in Christo potest intelligi dupliciter. Uno modo, in Christo, idest, in Christi conformitate. Et sic quicumque baptizantur in Christo conformati ei per fidem et caritatem, induunt Christum per gratiam. Alio modo dicuntur aliqui baptizari in Christo, inquantum accipiunt Christi sacramentum. Et sic omnes induunt Christum per configurationem characteris, non autem per conformitatem gratiae.Ссылаются нормы: Q69A9Ad1, assert-hce9da4911c2fffeb5881f98566de0bffb54e1e81adf11d16a1edefe3d86efdce
section/69-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:99426f7102b73694d5552c3c0951bdefad91e46426fa56210929cfb429517ffbLA
Ad secundum dicendum quod, quando Deus voluntatem hominis de malo in bonum mutat, tunc homo non accedit fictus. Sed non semper hoc Deus facit. Nec ad hoc sacramentum ordinatur, ut de ficto fiat aliquis non fictus, sed ut non fictus aliquis accedens iustificetur.Ссылаются нормы: Q69A9Ad2, assert-he8dead953425e42ca082bebd761cf6df8e173b4ccd4b390335c35c64fa634ac4
section/69-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9267fad521af2d4e7cd8398e977c888d434bf66a8553c501401fc5db0283f1a0LA
Ad tertium dicendum quod fictus dicitur aliquis ex eo quod demonstrat se aliquid velle quod non vult. Quicumque autem accedit ad Baptismum, ex hoc ipso ostendit se rectam fidem Christi habere, et hoc sacramentum venerari, et velle se Ecclesiae conformare, et velle a peccato recedere. Unde cuicumque peccato vult homo inhaerere, si ad Baptismum accedit, fictus accedit, quod est indevote accedere. Sed hoc intelligendum est de peccato mortali, quod gratiae contrariatur, non autem de peccato veniali. Unde fictio hic quodammodo includit omne peccatum.Ссылаются нормы: Q69A9Ad3, assert-h54d66e4fdb58d5ec4ea52bc3b4882861c6bdbe3686a69051a30dd70f89c5419c
section/69-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:755939fed5ea58eb7a7446897355b3f1c8f6630753ad9da0dd9a97a4a9caf80cLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod fictio non impediat effectum Baptismi. Dicit enim apostolus, Galat. III, quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Sed omnes qui Baptismum Christi suscipiunt, baptizantur in Christo. Ergo omnes induunt Christum. Quod est percipere Baptismi effectum. Et ita fictio non impedit Baptismi effectum.Ссылаются нормы: Q69A9Obiectio1, assert-hac2e4a1b425d8e42e33db814ec55fc136048dcf183c75966b056b5c77a9319e3, assert-hdf2b5bca5d7ebf2aa142458e0fbd3c2b4f0017ff427067dbdf17ff96573edf79
section/69-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:99a3f8d73003cb12be47dd7a5e56a034fee5011a463bed3f369419543e5e24fbLA
Praeterea, in Baptismo operatur virtus divina, quae potest voluntatem hominis mutare in bonum. Sed effectus causae agentis non potest impediri per id quod ab illa causa potest auferri. Ergo fictio non potest impedire Baptismi effectum.Ссылаются нормы: Q69A9Obiectio2, assert-h505128fb4f2c7cc032af56eb0a1f0c879b63e4d7c550be09ee4a16bda23632f2, assert-hfd8ad9fc6acfdec4dbb30c0862e249412f1aa0f9c18aa304c4d4ffbabc086df0
section/69-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d72695a274a5ff80f2fecf926fc3672ada8c5f715fbd3e8d7d61d4181b155813LA
Praeterea, Baptismi effectus est gratia, cui peccatum opponitur. Sed multa sunt alia peccata graviora quam fictio, de quibus non dicitur quod effectum Baptismi impediant. Ergo neque fictio impedit effectum Baptismi.Ссылаются нормы: Q69A9Obiectio3, assert-ha2f80c3314f3dbaf56583dad4a5b13a01dba191c537fccf0edc2c6838f9a97da, assert-hfb86d6ccffc1a41597b5256ed7e995b7c0db3ef75f0c0d2d885cf373e7da733a
section/69-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d0e00d9d02dae42483f4c428d21dfbefe0c7ec0cf88613815f8ecd045cf62982LA
Respondeo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, Deus non cogit hominem ad iustitiam. Et ideo ad hoc quod aliquis iustificetur per Baptismum, requiritur quod voluntas hominis amplectatur et Baptismum et Baptismi effectum. Dicitur autem aliquis fictus per hoc quod voluntas eius contradicit vel Baptismo, vel eius effectui. Nam secundum Augustinum, quatuor modis dicitur aliquis fictus, uno modo, ille qui non credit, cum tamen Baptismus sit fidei sacramentum; alio modo, per hoc quod contemnit ipsum sacramentum; tertio modo, per hoc quod aliter celebrat sacramentum, non servans ritum Ecclesiae; quarto, per hoc quod aliquis indevote accedit. Unde manifestum est quod fictio impedit effectum Baptismi.Ссылаются нормы: Q69A9Respondeo, assert-h4f0f437da74707bafc039d451f31da2556e5c16677f5ba913e7c59c17002abfd
section/69-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:10ba833d62d272a0f37635ea67e57c0c8579be35154056bdce86b7acb2c3df24LA
Sed contra est quod dicitur Sap. I, spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Sed effectus Baptismi est a spiritu sancto. Ergo fictio impedit effectum Baptismi.Ссылаются нормы: assert-h19a0c001f254f7c9739e1cf7bcdac0f92a5f3eb91ca5ffe277b9f0b4a7389e89
question/69/prooemium · paragraph
la · official · sha256:16628081d1df67c467138a7c945179939d05297af29b1e87b8b74938ed816426LA
Deinde considerandum est de effectibus Baptismi. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum per Baptismum auferantur omnia peccata. Secundo, utrum per Baptismum liberetur homo ab omni poena. Tertio, utrum Baptismus auferat poenalitatem huius vitae. Quarto, utrum per Baptismum conferantur homini gratiae et virtutes quinto, de effectibus virtutum qui per Baptismum conferuntur. Sexto, utrum etiam parvuli in Baptismo gratias et virtutes accipiant. Septimo, utrum per Baptismum aperiatur baptizatis ianua regni caelestis. Octavo, utrum Baptismus aequalem effectum habeat in omnibus baptizatis. Nono, utrum fictio impediat effectum Baptismi. Decimo, utrum, recedente fictione, Baptismus obtineat suum effectum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 70
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q70
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4066.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:7b6224787692065c0906a28d3e3884666907df32d61c6a41a90211d6e9cbb071 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 39
section/70-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad71d585900a61026c1209b727fbbfe20b66cbf7199fe27d9e28a3601db12c90LA
Ad primum ergo dicendum quod circumcisio habebat similitudinem cum Baptismo quantum ad spiritualem effectum Baptismi. Nam sicut per circumcisionem auferebatur quaedam carnalis pellicula, ita per Baptismum homo exspoliatur a carnali conversatione.Ссылаются нормы: Q70A1Ad1, assert-ha30adc15dd9eb9b14291ad5161c62dac5b1ecd4f02299bad6011150f79ad1833
section/70-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a972875ddbf4a602500bb75cfb7e66d029db65313b84ba5f5b06156a923ddfc4LA
Ad secundum dicendum quod protectio columnae nubis, et transitus maris rubri, fuerunt quidem figurae nostri Baptismi, quo renascimur ex aqua, significata per mare rubrum, et spiritu sancto, significato per columnam nubis, non tamen per haec fiebat aliqua professio fidei, sicut per circumcisionem. Et ideo praedicta duo erant tantum figurae, et non sacramenta. Circumcisio autem erat sacramentum, et praeparatorium ad Baptismum, minus tamen expresse figurans Baptismum, quantum ad exteriora, quam praedicta. Et ideo apostolus potius fecit mentionem de praedictis quam de circumcisione.Ссылаются нормы: Q70A1Ad2, assert-h40e93eee89b41dec33a8416f1e13594d102a2064ec4e8b60e387114d543ae284
section/70-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:57f7bb4adf5f352659ebab0acc3dbe3464de5f915eb24848d5720dc1c1a09f3cLA
Ad tertium dicendum quod Baptismus Ioannis fuit praeparatorius ad Baptismum Christi quantum ad exercitium actus. Sed circumcisio quantum ad professionem fidei, quae requiritur in Baptismo, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q70A1Ad3, assert-haab51e70eb1c8a51ba014e24999da6301fd97259b1c698b1261eeaacd2325539
section/70-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7edc4ff7df74fe0f573ee866cf29e6d51389896bb2825d340ef8f476e9b99fbeLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod circumcisio non fuerit praeparatoria et figurativa Baptismi. Omnis enim figura habet aliquam similitudinem cum suo figurato. Sed circumcisio nullam habet similitudinem cum Baptismo. Ergo videtur quod non fuerit praeparativa et figurativa Baptismi.Ссылаются нормы: Q70A1Obiectio1, assert-h14fb38a4a200b1484d1dedbf9702d5f2c89d436a52f525dfb7e31423621bec58, assert-h4be8dd6238682edc85f80499418e2bfbc926072ec97eeb4d51eb0a7ae5deaf82
section/70-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5aa95a305e4f1ac7a44b1d9586a27a7c1ee1eb8e343e1bf9e457ad73950ce7feLA
Praeterea, apostolus dicit, I Cor. X, de antiquis patribus loquens, quod omnes in nube et in mari baptizati sunt, non autem dicit quod in circumcisione baptizati sint. Ergo protectio columnae nubis, et transitus maris rubri, magis fuerunt praeparatoria ad Baptismum et figurativa ipsius quam circumcisio.Ссылаются нормы: Q70A1Obiectio2, assert-h1b8ed604fc927c680f40db54278400778f7f174e7cf065cafcb952a05f2d0f6e
section/70-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:74051cb722020754403fadf7052c1e84fb56a7b714f002a72ad106662e622de5LA
Praeterea, supra dictum est quod Baptismus Ioannis fuit praeparatorius ad Baptismum Christi. Si ergo circumcisio fuit praeparatoria et figurativa Baptismi Christi, videtur quod Baptismus Ioannis fuit superfluus. Quod est inconveniens. Non ergo circumcisio fuit praeparatoria et figurativa Baptismi.Ссылаются нормы: Q70A1Obiectio3, assert-hddf910ce7ab99fcc2621265d4a6ee8b83340af86fcb6d6f04f5fa66a13d5804d
section/70-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f890ec7b6de528de7ea41608a318d710850c6a239a4d36108d8216c9b901cff4LA
Respondeo dicendum quod Baptismus dicitur sacramentum fidei, inquantum scilicet in Baptismo fit quaedam fidei professio, et per Baptismum aggregatur homo congregationi fidelium. Eadem autem est fides nostra et antiquorum patrum, secundum illud apostoli, II Cor. IV, habentes eundem spiritum fidei credimus. Circumcisio autem erat quaedam protestatio fidei, unde et per circumcisionem antiqui congregabantur collegio fidelium. Unde manifestum est quod circumcisio fuerit praeparatoria ad Baptismum et praefigurativa ipsius, secundum quod antiquis patribus omnia in figura futuri contingebant, ut dicitur I Cor. X, sicut et fides eorum erat de futuro.Ссылаются нормы: Q70A1Respondeo, assert-h1cc1f1a2c76b57b122a238ffbd30b9113ebf2c0e307acfdf29ba085eae428e7b
section/70-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9b5e58106dc3b4d0418a24b3ec192cdea6cf21bae31f4cda422a3f4991cba549LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Coloss. II, circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed circumcisione Iesu Christi, consepulti ei in Baptismo.Ссылаются нормы: assert-hf15c3333c9907fd29ebf9b682658a9b5b6571dae11b1d5af27745cbc9235ee9f
section/70-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8b536fae2277c14fa1446724d4c45b3e020a11f3b52aa5261049d30c652534b8LA
Ad primum ergo dicendum quod immediate post peccatum primi parentis, propter doctrinam ipsius Adae, qui plene instructus fuerat de divinis, adhuc fides et ratio naturalis vigebat in homine in tantum quod non oportebat determinari hominibus aliqua signa fidei et salutis, sed unusquisque pro suo libitu fidem suam profitentibus signis protestabatur. Sed circa tempus Abrahae diminuta erat fides, plurimis ad idololatriam declinantibus. Obscurata etiam erat ratio naturalis per augmentum carnalis concupiscentiae usque ad peccata contra naturam. Et ideo convenienter tunc, et non ante, fuit instituta circumcisio, ad profitendum fidem et minuendum carnalem concupiscentiam.Ссылаются нормы: Q70A2Ad1, assert-hcad37abaca5111746bf8b1df8faed30542223146dfb60fe0d3f10d5db253af1d
section/70-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8d71c87d36cd102f4cb65f36e08863ed5b0041956a9eadb71315af5eb2512ecfLA
Ad secundum dicendum quod legalis observantia tradi non debuit nisi populo iam congregato, quia lex ordinatur ad bonum publicum, ut in secunda parte dictum est. Populus autem fidelium congregandus erat aliquo signo sensibili, quod est necessarium ad hoc quod homines in quacumque religione adunentur, sicut Augustinus dicit, contra Faustum. Et ideo oportuit prius institui circumcisionem quam lex daretur. Illi autem patres qui fuerunt ante legem, familias suas instruxerunt de rebus divinis per modum paternae admonitionis. Unde et dominus dicit de Abraham, scio quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam domini.Ссылаются нормы: Q70A2Ad2, assert-hc58d30fa3e0ff0acf49bbc870954d1c028a2b47533d0cc1a803acfa87c70cf32
section/70-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:53b7fe336bd2f85d7f39d18e01b0e2e4162de302b2e68a991f7666f1922068b2LA
Ad tertium dicendum quod Baptismus in se continet perfectionem salutis, ad quam Deus omnes homines vocat, secundum illud I Tim. II qui vult omnes homines salvos fieri. Et ideo Baptismus omnibus populis proponitur. Circumcisio autem non continebat perfectionem salutis, sed significabat ipsam ut fiendam per Christum, qui erat ex Iudaeorum populo nasciturus. Et ideo illi soli populo data est circumcisio.Ссылаются нормы: Q70A2Ad3, assert-hdf7c7eef88d407d4bc24498286c77f706ea439beee3645177dfcaf92a944e4f9
section/70-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:34c514f34b7b47a0b1cc2bf74f445807433b4e7809591fb5b467c3b657a3941aLA
Ad quartum dicendum quod circumcisionis institutio est ut signum fidei Abrahae, qui credidit se patrem futurum Christi sibi repromissi, et ideo convenienter solis maribus competebat. Peccatum etiam originale, contra quod specialiter circumcisio ordinabatur, a patre trahitur, non a matre, ut in secunda parte dictum est. Sed Baptismus continet virtutem Christi, qui est universalis salutis causa omnium, et remissio omnium peccatorum.Ссылаются нормы: Q70A2Ad4, assert-h06ae2a507b3fd0eddfd74c15b24fe4b75af7cd4442c386a1f35361af98b7af5a
section/70-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8dbcd92df7bc91eeb60282cfc99a3df6f04b0395cfde869e25f3254ebdb7d5f4LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumcisio fuerit inconvenienter instituta. Sicut enim dictum est, in circumcisione fiebat quaedam professio fidei. Sed a peccato primi hominis nullus unquam salvari potuit nisi per fidem passionis Christi, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Ergo statim post peccatum primi hominis circumcisio institui debuit, et non tempore Abrahae.Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio1, assert-h4de239e9f51a2c8494aed6b97bef8fcc0580106e8854a704621527752b8fef2f, assert-hd247b5667c04f3f4609bb61a5a8ffcaff59d2ef5010d338961ee5cd21a9bc9c0
section/70-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cc3f825501cdd52628c322afd5483b7051657b3ad8301e2d9eda1f295df5e473LA
Praeterea, in circumcisione profitebatur homo observantiam veteris legis, sicut in Baptismo profitetur observantiam novae legis, unde apostolus dicit, Galat. V, testificor omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. Sed legalis observantia non est tradita tempore Abrahae, sed magis tempore Moysi. Ergo inconvenienter instituta est circumcisio tempore Abrahae.Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio2, assert-h2a4d1c245d33fd01edabdd3eed8460576234e99bd9276e23df12840b7daf0107, assert-h2cee94f8cacb530d29ce067dd61ea9cef7dfd6466f2f96e55d3ab56eb30de3ca
section/70-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8ba4d0038c40d5bc92326be0192c2c1a4beb05634f4c05b037623afb8689dc7dLA
Praeterea, circumcisio fuit figurativa et praeparativa Baptismi. Sed Baptismus exhibetur omnibus populis, secundum illud Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos. Ergo circumcisio non debuit institui ut observanda tantum ab uno populo Iudaeorum, sed ab omnibus populis.Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio3, assert-h7ebfc94960c7079097367a88fcf26c30545252bfaf16f8d2285a15ac0cb40191, assert-hf9f2bafbc5c7023f7ed15f72fdb8701d7911657016a1427de1cee0c69443aee3
section/70-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b71c84e1a975c31710bbaf123c051e9bcc0cf94b835a4ffc7458b840ab848f0cLA
Praeterea, carnalis circumcisio debet respondere spirituali sicut figura figurato. Sed spiritualis circumcisio, quae fit per Christum, indifferenter convenit utrique sexui, quia in Christo Iesu non est masculus neque femina, ut dicitur Coloss. III. Ergo inconvenienter est circumcisio instituta, quae competit solum maribus.Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio4, assert-h762dd33414cbebf1e104ce21b998848a34506a9d18c56086adb994d6f9f2cf42, assert-h9631a79f1b5c76e45896d6cc75efec56b5a85bbf5bf76ae73f2edcdcdd8dd0a0
section/70-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b2980051c6ed88de2852a13bcf678af6b868162fe82ed8f2849f77f36c67c3b2LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumcisio erat praeparatoria ad Baptismum inquantum erat quaedam professio fidei Christi, quam et nos in Baptismo profitemur. Inter antiquos autem patres, primus Abraham promissionem accepit de Christo nascituro, cum dictum est ei, Gen. XXII, in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae. Et ipse etiam primus se a societate infidelium segregavit, secundum mandatum domini dicentis sibi, egredere de terra tua et de cognatione tua. Et ideo convenienter circumcisio fuit instituta in Abraham.Ссылаются нормы: Q70A2Respondeo, assert-h65f7546d51167320b79a355b7a07f49ca729889835efeb3532e762755f4d529c
section/70-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2b0d20ec417ddf938fd5a8db6501aa9d82d376a56e7c689e9216fd34d9cfd560LA
Sed contra est quod, sicut legitur Gen. XVII, circumcisio est instituta a Deo, cuius perfecta sunt opera.Ссылаются нормы: assert-hce9a73f6cf34cc108202f2207fd7160c09c15b371b687829eb9050108ab83385
section/70-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7a45e6accf9602413c5ee0ac9783fad7bc1555d2fe96db8f5f35fd7e8f0b1620LA
Ad primum ergo dicendum quod circumcisio convenienter fiebat in membro generationis. Primo quidem, quia erat signum fidei qua Abraham credidit Christum ex suo semine nasciturum. Secundo, quia erat in remedium peccati originalis, quod per actum generationis traducitur. Tertio, quia ordinabatur ad diminutionem carnalis concupiscentiae, quae praecipue in membris illis viget, propter abundantiam delectationis venereorum.Ссылаются нормы: Q70A3Ad1, assert-h7db0c206cc7e5287a5ee23b2712ffe92fe3dea938506b96e2d856816accc462b
section/70-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:45035654f75dc575d3c964f628ec662ada4b60721ed0a9ead7558cee121f70f0LA
Ad secundum dicendum quod cultellus lapideus non erat de necessitate circumcisionis. Unde non invenitur tale instrumentum praecepto divino determinatum; neque communiter tali instrumento Iudaei utebantur ad circumcidendum; sed neque modo utuntur. Leguntur tamen aliquae circumcisiones famosae cultello lapideo factae, sicut legitur Exod. IV, quod tulit Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; et Iosue V dicitur, fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. Per quod figurabatur circumcisionem spiritualem esse faciendam per Christum, de quo dicitur, I Cor. X, petra autem erat Christus.Ссылаются нормы: Q70A3Ad2, assert-hb60b37c2cfec12ac358868db30c411c8a129f44cccdd120ec22aef12e20a5f98
section/70-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:04806fff19699fd58dfd4746f82443ad726e9a38974d305fed5e2ab6a8f4ae0dLA
Ad tertium dicendum quod octavus dies determinatus erat circumcisioni, tum propter mysterium, quia in octava aetate, quae est aetas resurgentium, quasi in octavo die, perficietur per Christum spiritualis circumcisio, quando auferet ab electis non solum culpam, sed etiam omnem poenalitatem. Tum etiam propter teneritudinem infantis ante octavum diem. Unde etiam de aliis animalibus Levit. XXII praecipitur, bos, ovis et capra, cum generata fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae, die autem octavo et deinceps offerri poterunt domino. Erat autem octavus dies de necessitate praecepti, ita scilicet quod octavum diem praetermittentes peccabant, etiam si esset sabbatum; secundum illud Ioan. VII, circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi. Non tamen erat de necessitate sacramenti, quia, si aliqui essent omittentes octavum diem, postea poterant circumcidi. Quidam etiam dicunt quod, propter periculum imminentis mortis, poterat octavus dies praeveniri. Sed hoc nec ex auctoritate Scripturae, nec ex consuetudine Iudaeorum haberi potest. Unde melius est dicendum, sicut etiam Hugo de sancto Victore dicit, quod octavus dies nulla necessitate praeveniebatur. Unde super illud Prov. IV, unigenitus eram coram matre mea, dicit Glossa quod alius Bersabee parvulus non computabatur, quia, ante octavum diem mortuus, nominatus non fuit; et per consequens nec circumcisus.Ссылаются нормы: Q70A3Ad3, assert-h0c8bbfc0653e10274dc6a3274b067a11f9ebac613204f0dc53bfb7d56b138844
section/70-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ef1949dcda113d5047c67567c8a3bcb65e66363b59abc11151063ac1bbfea638LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ritus circumcisionis non fuerit conveniens. Circumcisio enim, ut dictum est, fidei quaedam professio est. Sed fides in vi apprehensiva existit, cuius operationes maxime apparent in capite. Ergo magis debuit signum circumcisionis dari in capite quam in membro generationis.Ссылаются нормы: Q70A3Obiectio1, assert-h973bd0fb5005dcae8d67a17217e5a73462637902a79e316990d00f2e0e660f45, assert-he9d4a7ed156a304afa645ddc7712b3cc81c29e964e10e4355613369b9c6e4a93
section/70-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a2333a11f63ddfa8cb3c806a99463f899a9952aa2afd4a6f0263c02b86cb714fLA
Praeterea, ad usum sacramentorum sumimus ea quorum est communior usus, sicut aqua ad abluendum, et panem ad reficiendum. Sed ad incidendum communius utimur cultello ferreo quam petrino. Ergo circumcisio non debuit fieri cultello petrino.Ссылаются нормы: Q70A3Obiectio2, assert-h727063ab7a0d031841c1cbadcb4f9f8843d72fff496a6003ab498d7380f9bc91, assert-hb26b7f4c959ab7d9762ecba8deed326f8e4f88529d07665be10f6cd031b5e816
section/70-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0944a42d517d13a7c1634ef6ffb82d20bd63458aa3f777da3af88750eee5b6baLA
Praeterea, sicut Baptismus instituitur in remedium originalis peccati, ita et circumcisio, sicut Beda dicit. Sed nunc Baptismus non differtur usque ad octavum diem, ne pueris periculum damnationis immineat propter originale peccatum, si non baptizati decedant. Quandoque etiam tardatur Baptismus post octavum diem. Ergo etiam circumcisioni non debuit determinari octavus dies, sed debebat quandoque praeveniri, sicut etiam quandoque tardabatur.Ссылаются нормы: Q70A3Obiectio3, assert-h13653384bc3f8e7a3de7f95bf4cab9c246a899b072298220eb5866b6218b9b00, assert-hd0c120b5bd2a537561b52543408e311ed433fe67bbb4d02cad00f2c1db2348bd
section/70-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c9002cc0cd21921566fa05f4ec82d8c6e7bbc6a7fc48456b1288e24060e76184LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumcisio quoddam signum fidei est institutum a Deo, cuius sapientiae non est numerus. Determinare autem convenientia signa est sapientiae opus. Et ideo concedendum est quod ritus circumcisionis fuit conveniens.Ссылаются нормы: Q70A3Respondeo, assert-h583d55e3e31822927901ab8b7edb0906961e58bc78673a56d7f7e544063ab5ec
section/70-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5c603f1299b8bd302f7f212ea062ef2e95b6c82c67171a5ff9c76826118d6226LA
Sed contra est quod Rom. IV, super illud, et signum accepit circumcisionis, determinatur in Glossa praedictus circumcisionis ritus.Ссылаются нормы: assert-hfb247034efa5c1250495daf4d76c1caf291a3eb1e877e66c83940b88c0b2434c
section/70-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bab19c27f1dc8d87c6ae99bddc5c49572d8ebd4180e1dea30bc95149c4e79e68LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procederet si ex circumcisione esset iustitia aliter quam per fidem passionis Christi.Ссылаются нормы: Q70A4Ad1, assert-hc8283c45fb001734260e0538b845286b0662054e69f9ff5fdd7c33ffd1b6bfe4
section/70-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c3a6b4d90336f7c2953552552f8e794f86c9c2e3417c427db0b40934210d2aefLA
Ad secundum dicendum quod, sicut ante institutionem circumcisionis fides Christi futuri iustificabat tam pueros quam adultos, ita et circumcisione data. Sed antea non requirebatur aliquod signum protestativum huius fidei, quia nondum homines fideles seorsum ab infidelibus coeperant adunari ad cultum unius Dei. Probabile tamen est quod parentes fideles pro parvulis natis, et maxime in periculo existentibus, aliquas preces Deo funderent, vel aliquam benedictionem eis adhiberent, quod erat quoddam signaculum fidei, sicut adulti pro seipsis preces et sacrificia offerebant.Ссылаются нормы: Q70A4Ad2, assert-h17f943c9c3f4cbfc46881e70382b115dcbf21362e2a3e191a43c083952ddfdc0
section/70-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0013979ddd003c0595ae9693753d12375b23e865ffaa2ac72fa3a04bddb0408eLA
Ad tertium dicendum quod populus in deserto praetermittens mandatum circumcisionis excusabatur, tum quia nesciebant quando castra movebantur; tum quia, ut Damascenus dicit, non necesse erat eos aliquod signum distinctionis habere quando seorsum ab aliis populis habitabant. Et tamen, ut Augustinus dicit, inobedientiam incurrebant qui ex contemptu praetermittebant. Videtur tamen quod nulli incircumcisi mortui fuerint in deserto, quia in Psalmo dicitur, non erat in tribubus eorum infirmus, sed illi soli videntur mortui in deserto qui fuerant in Aegypto circumcisi. Si tamen aliqui ibi incircumcisi mortui sunt, eadem ratio est de his et de his qui moriebantur ante circumcisionis institutionem. Quod etiam intelligendum est de pueris qui moriebantur ante octavum diem tempore legis.Ссылаются нормы: Q70A4Ad3, assert-h496c5a80bde66764934e588c026dd607fcf8195bef68ce365310147268d87c49
section/70-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6844d7a008d54585c08948543c0f1b1e6432d3ec13056505415bdd20125caf78LA
Ad quartum dicendum quod in circumcisione auferebatur originale peccatum ex parte personae, remanebat tamen impedimentum intrandi in regnum caelorum ex parte totius naturae, quod fuit sublatum per passionem Christi. Et ideo etiam Baptismus ante passionem Christi non introducebat in regnum. Sed circumcisio, si haberet locum post passionem Christi, introduceret in regnum.Ссылаются нормы: Q70A4Ad4, assert-ha0965bfa98d1758adbe93867ddee18eafcc8a1c3a49445add40c8ab1bb5054c9
section/70-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5f93e60882bfcab65565f7d6c26be0e655c4a86215b2caec17ce2c89d1a90fd7LA
Ad quintum dicendum quod adulti, quando circumcidebantur, consequebantur remissionem non solum originalis, sed etiam actualium peccatorum, non tamen ita quod liberarentur ab omni reatu poenae, sicut in Baptismo, in quo confertur copiosior gratia.Ссылаются нормы: Q70A4Ad5, assert-h083bfa3943ed4618c0c7db2f837bbc8549478605369d144487690fc49ea92154
section/70-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 5
la · official · sha256:52194c953dc97ea090ee46bccd668b85f35544259347326502503f85e2ef4f70LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod circumcisio non conferebat gratiam iustificantem. Dicit enim apostolus, Galat. II, si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est, idest sine causa. Sed circumcisio erat quaedam obligatio legis implendae, secundum illud Galat. V, testificor omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. Ergo, si ex circumcisione est iustitia, Christus gratis, idest sine causa, mortuus est. Sed hoc est inconveniens. Non ergo ex circumcisione erat gratia iustificans a peccato.Ссылаются нормы: Q70A4Obiectio1, assert-h401cae0005cb20c0594a8a90fa66e2ab831742e076ea124a5b19059e3989beec, assert-h48aeff304bf59afb681532b3d6400a18a130aa052ab56f328792b2ead18d2dee, assert-h95ba1182c2af8c9d4f4f623edde0afdeff1217a6d51e7a34864aa5e7790c2598, assert-hee2e682c018e4b22844d0763eda13e2f95ffc26e8ca59eb99f8ade7ed5fd4f2d
section/70-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c16bc1e981e003df1d96c692baed0548ea90440661e1915b6dd462f71a64e799LA
Praeterea, ante institutionem circumcisionis sola fides ad iustificationem sufficiebat, dicit enim Gregorius, in Moral., quod apud nos valet aqua Baptismatis, hoc egit apud veteres pro parvulis sola fides. Sed virtus fidei non est imminuta propter mandatum circumcisionis. Ergo sola fides parvulos iustificabat, et non circumcisio.Ссылаются нормы: Q70A4Obiectio2, assert-h7cc41fb61a9b5e98e111f2bc45d85ed19335892356ef50502ea8faff5a7e3375, assert-hf4cf24a365b8166489ec0c8396db7b56e6cef539d4f144d46496e56281df666e
section/70-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2fe00fa6acc340ee297dcb1162812086bc8307b7e9b59439154e774db68a824eLA
Praeterea, Iosue V legitur quod populus qui natus est in deserto per quadraginta annos, incircumcisus fuit. Si ergo per circumcisionem auferebatur peccatum originale, videtur quod omnes qui in deserto mortui sunt, tam parvuli quam adulti, fuerint damnati. Et eadem obiectio est de pueris qui moriebantur ante octavum diem circumcisionis, qui praeveniri non debebat, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q70A4Obiectio3, assert-hb6378f2c2e9e203a8296f4e4bbcd2dffc298b7b48f7a97b0c6dbaaa74b144ce6
section/70-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:660115e78ff61ce0e0b1c60b86a7fab200a15f794fedab29cb343c5bea778e80LA
Praeterea, nihil impedit introitum regni caelestis nisi peccatum. Sed circumcisi ante passionem impediebantur ab introitu regni caelestis. Non ergo per circumcisionem homines iustificabantur a peccato.Ссылаются нормы: Q70A4Obiectio4, assert-h6892cffbec0553534cfe1b1ad4e9401d568f0e41c429a367afc629aac52d0311, assert-haf549161a78f285ff89de44c7137c6a747f5990d8f8dea6b0d8ac4bc6d004d57
section/70-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7416c9fe11b7e65a449c0abbf3055d3b3e4ab353cf10e7d1a4d09064861b12f7LA
Praeterea, peccatum originale non dimittitur sine actuali, quia impium est a Deo dimidiam sperare veniam, ut Augustinus dicit. Sed nunquam legitur quod per circumcisionem remitteretur actuale peccatum. Ergo neque etiam originale per eam dimittebatur.Ссылаются нормы: Q70A4Obiectio5, assert-h7f9ca1103fb42eb26b16d96923acb15eeb9d50154b587dade8bed3b3e01dd63f, assert-he07915b75aabd0796425d8999e1da22ff39193f5b76a6f71ef471c1d3045c2d3
section/70-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:57640d9f2ecacca835077635275d6a21ac10422cc7ca7f466bbbd7ccbdcdf9ddLA
Respondeo dicendum quod ab omnibus communiter ponitur quod in circumcisione originale peccatum remittebatur. Quidam tamen dicebant quod non conferebatur gratia, sed solum remittebatur peccatum. Quod Magister ponit in I dist. IV Sent., et Rom. IV in Glossa. Sed hoc non potest esse, quia culpa non remittitur nisi per gratiam, secundum illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius, et cetera. Et ideo alii dixerunt quod per circumcisionem conferebatur gratia quantum ad effectus remissionis culpae, sed non quantum ad effectus positivos, ne dicere cogerentur quod gratia in circumcisione collata sufficiebat ad implendum mandata legis, et ita superfluus fuit adventus Christi. Sed etiam haec positio stare non potest. Primo quidem, quia per circumcisionem dabatur pueris facultas suo tempore perveniendi ad gloriam, quae est ultimus effectus positivus gratiae. Secundo, quia priores sunt naturaliter, secundum ordinem causae formalis, effectus positivi quam privativi, licet secundum ordinem causae materialis sit e converso, forma enim non excludit privationem nisi informando subiectum. Et ideo alii dixerunt quod in circumcisione conferebatur gratia etiam quantum ad aliquem effectum positivum, qui est facere dignum vita aeterna, sed non quantum ad omnes effectus, quia non sufficiebat reprimere concupiscentiam fomitis, nec etiam ad implendum mandata legis. Quod etiam aliquando mihi visum est. Sed diligenter consideranti apparet quod non est verum. Quia minima gratia potest resistere cuilibet concupiscentiae, et vitare omne peccatum mortale, quod committitur in transgressione mandatorum legis, minima enim caritas plus diligit Deum quam cupiditas millia auri et argenti. Et ideo dicendum quod in circumcisione conferebatur gratia quantum ad omnes gratiae effectus, aliter tamen quam in Baptismo. Nam in Baptismo confertur gratia ex virtute ipsius Baptismi, quam habet inquantum est instrumentum passionis Christi iam perfectae. Circumcisio autem conferebat gratiam inquantum erat signum fidei passionis Christi futurae, ita scilicet quod homo qui accipiebat circumcisionem, profitebatur se suscipere talem fidem; vel adultus pro se, vel alius pro parvulis. Unde et apostolus dicit, Rom. IV, quod Abraham accepit signum circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quia scilicet iustitia ex fide erat significata, non ex circumcisione significante. Et quia Baptismus operatur instrumentaliter in virtute passionis Christi, non autem circumcisio, ideo Baptismus imprimit characterem incorporantem hominem Christo, et copiosiorem gratiam confert quam circumcisio, maior enim est effectus rei iam praesentis quam spei.Ссылаются нормы: Q70A4Respondeo, assert-h61358a4461a32a7f27d7b52a33ae1a650bc535b1d6304ff3a8d2d83fe66b1bc1
section/70-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2c86b598d76853e92bb4322d56e0b359b65e37f84036dd65a55faf1af0cef905LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, ad Valerium contra Iulianum, ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat signaculum iustitiae fidei, ad sanctificationem purgationis valebat parvulis originalis veterisque peccati, sicut etiam Baptismus ex illo coepit valere tempore ad innovationem hominis, ex quo institutus est.Ссылаются нормы: assert-h501f46d807f3047b3c077054b61668748a8f3315e40d58f1af4b7f92cadcf22d
question/70/prooemium · paragraph
la · official · sha256:6d15c357fa45881a997fbca2b3a4e2c6f2f56b7f095a115992d633df8ad3f527LA
Deinde considerandum est de praeparatoriis ab Baptismum. Et primo quidem, de praeparatorio quod praecessit Baptismum, scilicet de circumcisione; secundo, de praeparatoriis quae currunt simul cum Baptismo, scilicet de catechismo et exorcismo. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum circumcisio fuerit praeparatoria et figurativa Baptismi. Secundo, de institutione ipsius. Tertio, de ritu eius. Quarto, de effectu ipsius.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 71
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q71
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4066.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fd36828de25c28f4690d8960bed703a4c4908436f15842f3d8eb561b35ac6a5b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 35
section/71-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab7600c349b5886e64c968dd9845fc862286698b00c144118d9aadb6cf184c8eLA
Ad primum ergo dicendum quod vita gratiae, in qua regeneratur aliquis, praesupponit vitam naturae rationalis, in qua potest homo particeps esse doctrinae.Ссылаются нормы: Q71A1Ad1, assert-h8ebff30d4f28020acdc2b650ee27270ea8bc52271f92a02fce50f0b55bc4faa3
section/71-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:68b5bd44ef509ac141c7c50484c8ef26f4f7c4ecf346e604f420c21e8c7c2032LA
Ad secundum dicendum quod, sicut mater Ecclesia, ut supra dictum est, accommodat pueris baptizandis aliorum pedes ut veniant, et aliorum cor ut credant, ita etiam accommodat eis aliorum aures ut audiant, et intellectum ut per alios instruantur. Et ideo eadem ratione sunt catechizandi qua sunt baptizandi.Ссылаются нормы: Q71A1Ad2, assert-h2fd0df0c043804705aab0fb06d547eb871a95620ad5e0e0baaa12bb2d4b06e64
section/71-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5fd38c1c499338e6468097c18dff8e65e0815cc28e6c5293cbe4224eb203d779LA
Ad tertium dicendum quod ille qui pro puero baptizato respondet, credo, non praedicit puerum crediturum cum ad legitimos annos pervenerit, alioquin diceret, credet, sed profitetur fidem Ecclesiae in persona pueri, cui communicatur, cuius sacramentum ei attribuitur, et ad quam obligatur per alium. Non est enim inconveniens quod aliquis obligetur per alium in his quae sunt de necessitate salutis. Similiter etiam patrinus pro puero respondens promittit se operam daturum ad hoc quod puer credat. Quod tamen non sufficeret in adultis usum rationis habentibus.Ссылаются нормы: Q71A1Ad3, assert-h68a5edf59d6e9c0b925e85c73b320c89ff16452e9f26f452f870572e3b48bee9
section/71-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:db357c818c561376e48543c3c074e30404c1a83316825d378320c81565432fbfLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod catechismus non debeat praecedere Baptismum. Per Baptismum enim regenerantur homines ad vitam spiritualem. Sed prius accipit homo vitam quam doctrinam. Non ergo prius debet homo catechizari, idest doceri, quam baptizari.Ссылаются нормы: Q71A1Obiectio1, assert-h0859ad98f55a9eae1888694b7f662767dca5adaae7088e4032fea2e84ead0a73, assert-ha19c2f5cd42b6e1ee897d3395c377ef2e139ca18efdc1cbe5664d7023253afdb
section/71-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:92cbe5d487b493e83f2cf484a9cbdb28f4cc2ab46deaf85572faab36dd0c32d0LA
Praeterea, Baptismus exhibetur non solum adultis, sed etiam pueris, qui non sunt doctrinae perceptibiles, eo quod non habent usum rationis. Ergo ridiculum est eos catechizari.Ссылаются нормы: Q71A1Obiectio2, assert-h7380d6fded0ed59e421b14f6c0cf21a3f9ab807da85ffb25f4371b6ac9aeb838
section/71-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e5286e615492a6a8a211dc4993a47ed3263a78620d7e3364acbbf2f7aae87f1dLA
Praeterea, in catechismo confitetur catechizatus suam fidem. Confiteri autem fidem suam non potest puer, neque per seipsum, neque etiam aliquis alius pro eo, tum quia nullus potest alium ad aliquid obligare; tum quia non potest aliquis scire utrum puer, cum ad legitimam aetatem pervenerit, assentiat fidei. Non ergo debet catechismus praecedere Baptismum.Ссылаются нормы: Q71A1Obiectio3, assert-h31a00ce9723e35b31536d0eb7710459fad95511d07438ca19714fd17bcbde59f
section/71-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3da20a66ca09a5774bf991e19e59f35c08adf218b22365564c02fdb84969fd0aLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Baptismus est fidei sacramentum, cum sit quaedam professio fidei Christianae. Ad hoc autem quod aliquis fidem accipiat, requiritur quod de fide instruatur, secundum illud Rom. X, quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Et ideo ante Baptismum convenienter praecedit catechismus. Unde et dominus, praeceptum baptizandi discipulis tradens, praemittit doctrinam Baptismo, dicens, euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, et cetera.Ссылаются нормы: Q71A1Respondeo, assert-hbe9d69e761e1937ff8e668f42fe9d55d1329698882d6f56b991901d202c952d1
section/71-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e7eac3152471c6cf0dee7ba61a04ae5ecc866600e861410feb4eea2e93518c09LA
Sed contra est quod Rabanus, de institutione clericorum, dicit, ante Baptismum, catechizandi debet hominem praevenire officium, ut fidei primum catechumenus accipiat rudimentum.Ссылаются нормы: assert-heeb2e4cd5994bd82889e14eb60299373f047658be1e1941e2f2860fee85ce347
section/71-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aac323cbb7292b8ebc91a292e249c1580ba57018b1d84b1436f5470f6db94c06LA
Ad primum ergo dicendum quod energumeni dicuntur quasi interius laborantes extrinseca operatione Diaboli. Et quamvis non omnes accedentes ad Baptismum corporaliter ab eo vexentur, omnes tamen non baptizati potestati Daemonum subiiciuntur, saltem propter reatum originalis peccati.Ссылаются нормы: Q71A2Ad1, assert-h6da3d1e86c377521bd2df1c5744cf0cba52921207c050da5aba3ea112041ab62
section/71-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d34ef8e3f7b1a3021cafe8c14e90a2d97eeda1241c0a1149ec4b1e21f83a065cLA
Ad secundum dicendum quod in Baptismo per ablutionem excluditur potestas Daemonis ab homine quantum ad hoc quod impedit eum a perceptione gloriae. Sed exorcismi excludunt potestatem Daemonis inquantum impedit hominem a perceptione sacramenti.Ссылаются нормы: Q71A2Ad2, assert-h36697926bd607860e40ccdedf8727c2ff9f5849ae6c0bc477a3d2ce844c7748c
section/71-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aaad64a99733fd6d9c68d8e954adc5dad6c01c1521acbb8f1ba2f5be9495eb97LA
Ad tertium dicendum quod aqua benedicta datur contra impugnationes Daemonum quae sunt ab exteriori. Sed exorcismus ordinatur contra impugnationes Daemonum quae sunt ab interiori, unde, energumeni dicuntur, quasi interius laborantes, illi qui exorcizantur. Vel dicendum quod, sicut remedium contra peccatum secundo datur poenitentia, quia Baptismus non iteratur; ita in remedium contra impugnationes Daemonum secundo datur aqua benedicta, quia exorcismi baptismales non iterantur.Ссылаются нормы: Q71A2Ad3, assert-h94790f6b2b5a8f3cfc14c555cc5afea3e7b99f6316731f0dd369f0cea713502a
section/71-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9989e1baefa6d43b3056da7eb70322042d1437212e33b8e991dea51503dbc8d3LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod exorcismus non debeat praecedere Baptismum. Exorcismus enim est contra energumenos, idest arreptitios, ordinatus. Sed non omnes sunt tales. Ergo exorcismus non debet praecedere Baptismum.Ссылаются нормы: Q71A2Obiectio1, assert-h01bb9bb2005dac351c048628bc67253f7d9765a55a8b9a24d5e6de0eb2e546b6, assert-h40cb31dbdad39f396725dd5125c577797737f7cbbf26917d53038a9f63aad79a
section/71-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9959ffe3f27b4a15f9bc5102b40cddc972640b8a76f46565df0e37cd5884cea3LA
Praeterea, quandiu homo subiacet peccato, Diabolus in eo potestatem habet, ut dicitur Ioan. VIII, qui facit peccatum, servus est peccati. Sed peccatum tollitur per Baptismum. Non ergo ante Baptismum sunt homines exorcizandi.Ссылаются нормы: Q71A2Obiectio2, assert-h5acc062c0cf85f2526089ae002b6a5284e1b0654280b227094d65c7d9131d625, assert-hd1498d9f0d9318b5552156d6c7ef9d21eecf398deb18fe427629067bb702d753
section/71-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:23c58f5701abaab8e8c5f5ce375cb9d61d9873ca3ab5e13e0c5d61e5014730d2LA
Praeterea, ad arcendum Daemonum potestatem est introducta aqua benedicta. Non ergo ad hoc oportebat aliud remedium adhiberi per exorcismos.Ссылаются нормы: Q71A2Obiectio3, assert-hada58a7885c9102045a375dd51c12f236309e01028ee981a1f4d75c1b5538c63
section/71-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:235d759d879ea47b265dc4ec6fafa270477560d3a405e8921462f55843040eb6LA
Respondeo dicendum quod quicumque opus aliquod sapienter facere proponit, prius removet impedimenta sui operis, unde dicitur Ierem. IV, novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Diabolus autem hostis est humanae salutis, quae homini per Baptismum acquiritur; et habet potestatem aliquam in homine ex hoc ipso quod subditur originali peccato, vel etiam actuali. Unde etiam convenienter ante Baptismum expelluntur Daemones per exorcismos, ne salutem hominis impediant. Quam quidem expulsionem significat exsufflatio. Benedictio autem, cum manus impositione, praecludit expulso viam ne redire possit. Sal autem in os missum, et narium et aurium sputo linitio, significat receptionem doctrinae fidei quantum ad aures, et approbationem quantum ad nares, et confessionem quantum ad os. Olei vero inunctio significat aptitudinem hominis ad pugnandum contra Daemones.Ссылаются нормы: Q71A2Respondeo, assert-h2510ff377b9a034a8f0094250c05aa0dc6c90eb691a83d1dc099ba22c0a89687
section/71-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:745d1188ed83fa5c42706b5680334d02095de7117c4af8e423b9350981e6fc9aLA
Sed contra est quod Caelestinus Papa dicit, sive parvuli sive iuvenes ad regenerationis veniant sacramentum, non prius fontem vitae adeant quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus immundus ab eis abiiciatur.Ссылаются нормы: assert-h96b2864deefeee9331d2a0cb7149ac30159db48bb65ecf6e088e687ff7d88ff4
section/71-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6f7256a6aad3171447a96114c69f6e90d6acc0e5bcfd6558d973e32075ee70a4LA
Ad primum ergo dicendum quod per ea quae aguntur in exorcismo non tollitur culpa, propter quam homo punitur post mortem, sed solum tolluntur impedimenta recipiendi remissionem culpae per sacramentum. Unde post mortem exorcismus non valet sine Baptismo. Praepositinus autem dicit quod pueri exorcizati, si moriantur ante Baptismum, minores tenebras patientur. Sed hoc non videtur verum, quia tenebrae illae sunt carentia divinae visionis, quae non recipit magis et minus.Ссылаются нормы: Q71A3Ad1, assert-h4b7db98386741860f432daa56809e28cd08dd89b7d1a3b3b9a8f5865e2e2998b
section/71-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5096f742f37db181a55b33f10281d55bbae5f156d521bd2d20dbf8a4423c1f9bLA
Ad secundum dicendum quod de ratione sacramenti est quod perficiat principalem effectum, qui est gratia remittens culpam, vel supplens aliquem hominis defectum. Quod quidem non fit per ea quae aguntur in exorcismo, sed solum huiusmodi impedimenta tolluntur. Et ideo non sunt sacramenta, sed sacramentalia quaedam.Ссылаются нормы: Q71A3Ad2, assert-hb63280de5010e723ec75913c2dc3f71e1e341da86ed2cc1ca92fdd282a28d10c
section/71-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eaa353dabf7a1c61c2bb042535afec0bfeeba89642d6bc3bd810044b9ec5fe28LA
Ad tertium dicendum quod dispositio sufficiens ad suscipiendam gratiam baptismalem est fides et intentio, vel propria eius qui baptizatur, si sit adultus, vel Ecclesiae, si sit parvulus. Ea vero quae aguntur in exorcismo, ordinantur ad removendum impedimenta. Et ideo sine eis potest aliquis consequi effectum Baptismi. Non tamen sunt huiusmodi praetermittenda, nisi in necessitatis articulo. Et tunc, cessante periculo, debent suppleri, ut servetur uniformitas in Baptismo. Nec frustra supplentur post Baptismum, quia, sicut impeditur effectus Baptismi antequam percipiatur, ita potest impediri postquam fuerit perceptus.Ссылаются нормы: Q71A3Ad3, assert-h173bae13d89da89f1badb88ad6f5c3a6879677ae1f94016cbeffc997bc09ed23
section/71-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0aae254c436fdf23c85d7a06888f1e4b69677e5cd2c49f534776fc222747c3a0LA
Ad quartum dicendum quod eorum quae aguntur post Baptismum circa baptizatum, aliquid est quod non solum significat, sed efficit, puta inunctio quae fit in vertice, quae operatur conservationem gratiae baptismalis. Aliquid autem est quod nihil efficit, sed solum significat, sicut quod datur eis vestis candida, ad significandam novitatem vitae.Ссылаются нормы: Q71A3Ad4, assert-hc8d517ec06e30734eb9c3f39e185a9c6cbe6d85e99a12f621ad3071768b7dcd8
section/71-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:365d8abc44896df5c2e974d203573f8fe57dd3c47d4b19a9b4a1dab9ede1cf2fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ea quae aguntur in exorcismo non efficiant aliquid, sed solum significent. Si enim puer post exorcismos moriatur ante Baptismum, salutem non consequitur. Sed ad hoc ordinatur effectus eorum quae in sacramentis aguntur, ut homo consequatur salutem, unde et Marc. ult. dicitur, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ergo ea quae aguntur in exorcismo nihil efficiunt, sed solum significant.Ссылаются нормы: Q71A3Obiectio1, assert-h89755269dc467a577c817e8641c9b2ace4689631b5d0812684abdf096fbe86d3, assert-h9d06a3bdb52c05ed71f4c11ae4ddf002ab9fd86ef97905219e196b541184857d
section/71-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:842a80dbc6eeb24f1b1dbe1bd47bb977e03bbf29f3c256800c20ce86ef326c6eLA
Praeterea, hoc solum requiritur ad sacramentum novae legis ut sit signum et causa, sicut supra dictum est. Si ergo ea quae aguntur in exorcismo aliquid efficiant, videtur quod singula sint quaedam sacramenta.Ссылаются нормы: Q71A3Obiectio2, assert-h71a14dfd96a4a4381ebf9f04a071c451a47e78d59d740d3b4b72cda72a1f2328
section/71-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a36d67624a29919295e5daae85561908b378c6bb3a7ecfceee0f6cf532bf0180LA
Praeterea, sicut exorcismus ordinatur ad Baptismum, ita, si aliquid in exorcismo efficitur, ordinatur ad effectum Baptismi. Sed dispositio ex necessitate praecedit formam perfectam, quia forma non recipitur nisi in materia disposita. Sequeretur ergo quod nullus posset consequi effectum Baptismi nisi prius exorcizatus, quod patet esse falsum. Non ergo ea quae aguntur in exorcismis aliquem effectum habent.Ссылаются нормы: Q71A3Obiectio3, assert-h99ef9b10894f4cbaa7dfa98f9c21ca1d0e2a2e69a9fe772d4bca5c390b5efe47, assert-he4216c540a2361efa8b21be61782174533773725339a4f2be6c484aad7383b14
section/71-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:db6061fc73b2b184476ddbe2b727be1c866934ed2715d6122b4d8857a376cddfLA
Praeterea, sicut quaedam aguntur in exorcismo ante Baptismum, ita etiam quaedam aguntur post Baptismum, sicut quod sacerdos baptizatum ungit in vertice. Sed ea quae post Baptismum aguntur non videntur aliquid efficere, quia secundum hoc, effectus Baptismi esset imperfectus. Ergo nec ea quae ante Baptismum aguntur in exorcismo.Ссылаются нормы: Q71A3Obiectio4, assert-h50d1d5a72918cc6fd439ccb619d60366faca3c78e42356f89bf3df0475e02135, assert-hbea8108839a3975143cb9f770c3b1acf164d0d1da98ca614c53ea82a0a8fe7f1
section/71-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:54b372852cfe8ab3462a6f88a1b71df911da294114cb0c0f56000ed71d25f8d8LA
Respondeo dicendum quod quidam dicunt ea quae in exorcismo aguntur nihil efficere, sed solum significare. Sed hoc patet esse falsum, per hoc quod Ecclesia in exorcismis imperativis verbis utitur ad expellendum Daemonis potestatem, puta cum dicit, ergo, maledicte Diabole, exi ab eo, et cetera. Et ideo dicendum est quod aliquem effectum habent, differenter tamen ab ipso Baptismo. Nam per Baptismum datur homini gratia ad plenam remissionem culparum. Per ea vero quae in exorcismo aguntur, excluditur duplex impedimentum gratiae salutaris percipiendae. Quorum unum est impedimentum extrinsecum, prout Daemones salutem hominis impedire conantur. Et hoc impedimentum excluditur per exsufflationes, quibus potestas Daemonis repellitur, ut patet ex inducta auctoritate Augustini, quantum scilicet ad hoc quod non praestet impedimentum sacramento suscipiendo. Manet tamen potestas Daemonis in homine quantum ad maculam peccati et reatum poenae, quousque peccatum per Baptismum tollatur. Et secundum hoc Cyprianus dicit, scias Diaboli nequitiam posse remanere usque ad aquam salutarem, in Baptismo autem omnem nequitiam amittere. Aliud autem impedimentum est intrinsecum, prout scilicet homo ex infectione originalis peccati habet sensus praeclusos ad percipienda salutis mysteria. Unde Rabanus, de institutione clericorum, dicit quod per salivam typicam et sacerdotis tactum sapientia et virtus divina salutem catechumenis operatur, ut aperiantur eis nares ad recipiendum odorem notitiae Dei, ut aperiantur aures ad audiendum mandata Dei, ut aperiantur illis sensus in intimo corde ad respondendum.Ссылаются нормы: Q71A3Respondeo, assert-hdb047cac853649461cc25cdd31bd54bd8887b0f8e70756016aa6904bb3227d94
section/71-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3bd5a9fa719d6085bf546d0eeb0359ca80940bdc2d0525af2e620831f1fc99d2LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de symbolo, parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis Diaboli potestas inimica, quae decepit hominem. Nihil autem agitur frustra per Ecclesiam. Ergo per huiusmodi exsufflationes hoc agitur ut Daemonum potestas expellatur.Ссылаются нормы: assert-h2ad07fbfc5ae4f0a7cd165a566551916ac869e89ac260257f5a2041376ab3782
section/71-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:95c2e6174275ecc904c48cfa3ab7053d3f4557c80f33f7863fe8f135b9e96506LA
Ad primum ergo dicendum quod super immundos ministri habent operationem ministerialem et quasi instrumentalem, sed sacerdos principalem.Ссылаются нормы: Q71A4Ad1, assert-h2b9d4fa132ee1833b352baa9d761e2b1185d258cb7bc599d1c4ee069f6f34bc2
section/71-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a726d19cc23d7b5cec481998d8aa19ba07f7e9d18e35ddbfeb9cce75d9b12eecLA
Ad secundum dicendum quod lectores et exorcistae habent officium catechizandi et exorcizandi, non quidem principaliter, sed sicut in his sacerdoti ministrantes.Ссылаются нормы: Q71A4Ad2, assert-h377c0dc497df91f8ed6f85e9400a25a9968a130c254682e75a965be8b508a36f
section/71-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ff2500e288f241cdb92ccd7be0e2962ca83f4a1dcf26487a6bdf0714734e1468LA
Ad tertium dicendum quod multiplex est instructio. Una conversiva ad fidem. Quam Dionysius attribuit episcopo, in II cap. Eccl. Hier., et potest competere cuilibet praedicatori, vel etiam cuilibet fideli. Secunda est instructio qua quis eruditur de fidei rudimentis, et qualiter se debeat habere in susceptione sacramentorum. Et haec pertinet secundario quidem ad ministros, principaliter autem ad sacerdotes. Tertia est instructio de conversatione Christianae vitae. Et haec pertinet ad patrinos. Quarta est instructio de profundis mysteriis fidei, et perfectione Christianae vitae. Et haec ex officio pertinet ad episcopos.Ссылаются нормы: Q71A4Ad3, assert-h1366516325bd140a5c08889baf1e040c79650ffce9fc6377fa7831c614d00631
section/71-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b8d627c6d656eb4057820177f9854e4a20419c47c569dfd3caff61e1fbb812faLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit sacerdotis catechizare et exorcizare baptizandum. Ad officium enim ministrorum pertinet habere operationem super immundos, ut Dionysius, V cap. Eccl. Hier., dicit. Sed catechumeni, qui instruuntur in catechismo, et energumeni, qui purgantur in exorcismo, computantur inter immundos, ut Dionysius ibidem dicit. Ergo catechizare et exorcizare non pertinet ad officium sacerdotis, sed potius ministrorum.Ссылаются нормы: Q71A4Obiectio1, assert-hc525b616ba1c620ff5bfb568142d268e3b4dd5dfd35e410ea61f86a3ba2decae, assert-hdd233b7036814040e660a8a4c10f2c8e9b37d17fc53bad12e315900e8f057d36
section/71-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:df438afa8f2b36466b3a60f0a80031e8a01ad8796b6c3e63bcf5afa87b28e790LA
Praeterea, catechumeni instruuntur de fide per sacram Scripturam, quae in Ecclesia per ministros recitatur, sicut enim per lectores in Ecclesia legitur vetus testamentum, ita etiam per diacones et subdiacones legitur novum. Et sic ad ministros pertinet catechizare. Similiter etiam et exorcizare, ut videtur, ad ministros pertinet. Dicit enim Isidorus, in quadam epistola, ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcismo imponere. Non ergo pertinet ad officium sacerdotis catechizare et exorcizare.Ссылаются нормы: Q71A4Obiectio2, assert-h5a558b22bfe6b13450bd2b5f9d8b4aa16bf7596b9f1111e48f275e68664b4b80
section/71-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:be97497d0cab7e6c30f5d966f694f53672c8696d8dc061da19730647a723f22aLA
Praeterea, catechizare idem est quod docere, et hoc idem est quod perficere. Quod ad officium episcoporum pertinet, ut dicit Dionysius, V cap. Eccl. Hier. Non ergo pertinet ad officium sacerdotis.Ссылаются нормы: Q71A4Obiectio3, assert-hf04636d3b9e0a93a4870ce51cda08fbccc2ae7a1aa60ffe4191f75d4c2ab738f
section/71-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2e6fa7c06f227c8134404b74316fd6828d6c54530418a8dff1afa6294a5f674cLA
Respondeo dicendum quod minister comparatur ad sacerdotem sicut secundarium et instrumentale agens ad principale, ut indicat ipsum nomen ministri. Agens autem secundarium non agit sine principali agente in operando. Quanto autem operatio est potior, tanto principale agens indiget potioribus instrumentis. Potior autem est operatio sacerdotis inquantum confert ipsum sacramentum, quam in praeparatoriis ad sacramentum. Et ideo supremi ministri, qui dicuntur diacones, cooperantur sacerdoti in ipsa collatione sacramentorum, dicit enim Isidorus quod ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in Baptismo scilicet, in chrismate, patena et calice. Inferiores autem ministri cooperantur sacerdoti in his quae sunt praeparatoria ad sacramenta, sicut lectores in catechismo, exorcistae in exorcismo.Ссылаются нормы: Q71A4Respondeo, assert-hd65106e1ce263a7832bb657b70cbcef0f2c25d9fe5d7ced3e7d82a5d21cb0870
section/71-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f8abfa3d5e8e46e3f792a11df992ba18ebd25029241377117440fc9b44d685c6LA
Sed contra est quod Nicolaus Papa dicit, catechismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscuiusque Ecclesiae fieri possunt. Gregorius etiam, super Ezech., dicit, sacerdotes, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, quid aliud faciunt nisi quod Daemonia eiiciuntur.Ссылаются нормы: assert-hf0887d5b113ef4e4351d6fe6015e87ac9fcebeecdebbd39f5c4be06f5f5c99a1
question/71/prooemium · paragraph
la · official · sha256:3472f0ef84aa4f590f236c7f63b1aa16f4876188a2b0ab7dde6149d5a16c6b80LA
Deinde considerandum est de praeparatoriis quae simul currunt cum Baptismo. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum catechismus debeat praecedere Baptismum. Secundo, utrum Baptismum debeat praecedere exorcismus. Tertio, utrum ea quae aguntur in catechismo et exorcismo aliquid efficiant, vel solum significent. Quarto, utrum baptizandi debeant catechizari vel exorcizari per sacerdotes.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 72
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q72
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4072.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:6669a530c1ebfba85d7874e5ef60fe7387790827793eb7ca8d85233a1fdc2db3 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 103
section/72-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:205821ba65691e9f3f130d734b1f30311047c945c8d15b80d18b2bd0081fe1d5LA
Ad primum ergo dicendum quod, licet ille qui confirmatur sit adultus corporaliter, nondum tamen est adultus spiritualiter.Ссылаются нормы: Q72A10Ad1, assert-h780d1fb67544d0c2b8f184a86cf0ef13c0db1b6268f14f50b883c16d42ac459b
section/72-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:90a1ab7d8165ed00cf108edec78c8096561e0ba42e700554eeed0169ef83d02eLA
Ad secundum dicendum quod, licet baptizatus sit effectus membrum Ecclesiae, nondum tamen est adscriptus militiae Christianae. Et ideo episcopo, tanquam duci exercitus, per alium exhibetur iam militiae Christianae adscriptum. Non enim debet alium ad confirmationem tenere qui nondum est confirmatus.Ссылаются нормы: Q72A10Ad2, assert-h8891de6c2d74bfc40dccb834163d9375662922ed17e1aedb9242721809b6f69a
section/72-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c16347b2093b0712770da1be91faf79b88689a594acdab1000c3da69ee5c8f56LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur Coloss. III, in Christo Iesu non est masculus neque femina. Et ideo non differt utrum masculus vel femina teneat aliquem in confirmatione.Ссылаются нормы: Q72A10Ad3, assert-h3775908a27fefbe36fb490a49e0fec146b8b67dcd1eaed68b0253ed6fcd61202
section/72-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c7bd95f078c272077c33cbfed14f58ddda9f1f9587457d753bf8bbbf852dd0aeLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod ille qui confirmatur non debet ab alio teneri ad confirmationem. Hoc enim sacramentum non solum pueris, sed etiam adultis exhibetur. Adulti autem per seipsos stare possunt. Ergo ridiculum est quod ab alio teneantur.Ссылаются нормы: Q72A10Obiectio1, assert-hbc0a0f9d3c73cd7f75f3f4f5d94e93babfad9a7e7ad7c9190a81b7291a7702a0
section/72-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:216d6223906fed1a3cef69382ddf4a3369869330801fa3dfb69e832d6f1e7324LA
Praeterea, ille qui iam est de Ecclesia, liberum habet accessum ad Ecclesiae principem, qui est episcopus. Sed hoc sacramentum, sicut dictum est, non exhibetur nisi baptizato, qui iam est membrum Ecclesiae. Ergo videtur quod non debeat per alium exhiberi episcopo ad hoc sacramentum recipiendum.Ссылаются нормы: Q72A10Obiectio2, assert-h5772e735777fec3ae115ac65f964ccac2ac96ad1d370c5bc39ac8597b6c6c579, assert-h61c56fb6ffb69226141f5ed87cd830c84707c35431b510e71bdd9d0306d58e97
section/72-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c8cdda6df2a73c14ce720222879d19a4296943d9ce76dbcf240717e67a23b242LA
Praeterea, hoc sacramentum datur ad robur spirituale. Quod magis viget in viris quam in mulieribus, secundum illud Prov. ult., mulierem fortem quis inveniet? Ergo ad minus mulier non debet tenere virum ad confirmationem.Ссылаются нормы: Q72A10Obiectio3, assert-h48bc85e5d0e12ebd1d041d6608c39bdaf14e94daca8c3b3828f3fcabace702b1
section/72-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f83d466aa3e19b58353a7bb356ae56461473e2c328ec7bafd271b2613262409aLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, hoc sacramentum exhibetur homini ad robur pugnae spiritualis. Sicut autem aliquis de novo natus indiget instructore in his quae pertinent ad conversationem vitae, secundum illud Heb. XII, patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et obtemperabamus eis; ita illi qui assumuntur ad pugnam, indigent eruditoribus a quibus instruantur de his quae pertinent ad modum certaminis; et ideo in bellis materialibus constituuntur duces et centuriones, per quos alii gubernentur. Et propter hoc etiam ille qui accipit hoc sacramentum, ab alio tenetur, quasi per alium in pugna erudiendus. Similiter etiam, quia per hoc sacramentum confertur homini perfectio spiritualis aetatis, sicut dictum est; ideo ille qui ad hoc sacramentum accedit, sustentatur, quasi adhuc spiritualiter imbecillis et puer.Ссылаются нормы: Q72A10Respondeo, assert-he279badc82430724ab3f9f596b7e70b70a7771a32a89a30decc23d30fb3b6b64
section/72-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:49ec9c6cbe3a93b156893fcc747db7a40e46c955152c93a13034a81902752af1LA
Sed contra est quod Innocentius Papa dicit, et habetur in decretis, XXX, qu. IV, si quis ex coniugio filium aut filiam alterius de sacro fonte susceperit, aut ad chrisma tenuerit, et cetera. Ergo, sicut requiritur quod aliquis baptizatum de sacro fonte levet, ita debet aliquis teneri ad sacramentum confirmationis accipiendum.Ссылаются нормы: assert-h354219e1550de18c2d88c6e7585f73b952ab238a1b26c725c27905fd773a3cb6
section/72-11/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad43c261f4475f5c23f8a7732a88f9947d0a778d0614866448f7aade2e9016beLA
Ad primum ergo dicendum quod Papa in Ecclesia habet plenitudinem potestatis, ex qua potest quaedam quae sunt superiorum ordinum, committere inferioribus quibusdam, sicut presbyteris concedit conferre minores ordines, quod pertinet ad potestatem episcopalem. Et ex hac plenitudine potestatis concessit beatus Gregorius Papa quod simplices sacerdotes conferrent hoc sacramentum, quandiu scandalum tolleretur.Ссылаются нормы: Q72A11Ad1, assert-h33b54ce04532ced8a5206827c5257e699016cf8e7c4d9b878e2d4439379c5b86
section/72-11/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eac109906ad5627701559481bad8cbc4bb1c2330781ae663277030517db1c188LA
Ad secundum dicendum quod sacramentum Baptismi est efficacius quam hoc sacramentum quantum ad remotionem mali, eo quod est spiritualis generatio, quae est mutatio de non esse in esse. Hoc autem sacramentum est efficacius ad proficiendum in bono, quia est quoddam spirituale augmentum de esse imperfecto ad esse perfectum. Et ideo hoc sacramentum digniori ministro committitur.Ссылаются нормы: Q72A11Ad2, assert-ha8d0564cf0f5bdbe9415391eae145bac26f7e8c19bf46f62f80587947d854160
section/72-11/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f95d2b78dbd07caac8b6e4214c5d3aada6d2e738b3f01bee559a1db28afe1eabLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Rabanus dicit, in libro de Institut. Cleric., signatur baptizatus chrismate in summitate capitis per sacerdotem, per pontificem vero in fronte, ut priori unctione significetur super ipsum spiritus sancti descensio ad habitationem Deo consecrandam, in secunda quoque ut eiusdem spiritus sancti septiformis gratia, cum omni plenitudine sanctitatis et scientiae et virtutis, venire in hominem declaretur. Non ergo propter digniorem partem, sed propter potiorem effectum, haec unctio episcopis reservatur.Ссылаются нормы: Q72A11Ad3, assert-h0e767bdd0de933b24010cb27b289af80a22d1772a35d1ba65e4e6a54ea002a1d
section/72-11/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b5456ffb6704c980655969ec06460d4469a56d6cd706a9c3c134d4be67957be0LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod non solus episcopus hoc sacramentum conferre possit. Gregorius enim, scribens Ianuario episcopo, dicit, pervenit ad nos quosdam scandalizatos fuisse quod presbyteros chrismate tangere eos qui baptizati sunt, prohibuimus. Et nos quidem secundum veterem usum nostrae Ecclesiae fecimus, sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus. Sed illud quod pertinet ad necessitatem sacramentorum, non est propter vitandum scandalum immutandum. Ergo videtur quod non sit de necessitate huius sacramenti quod ab episcopo conferatur.Ссылаются нормы: Q72A11Obiectio1, assert-h61a05187184d453a9a5ee3e3efedc59c150894afbcdd602387f4c435c52ee561, assert-hc813643e76c4012c0715542164fb2a50e91952f73390ba80d84385813450d914
section/72-11/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cf29786350739fa7037db6ceae62111e429b22ba8ad638660b2396bd6da2e570LA
Praeterea, sacramentum Baptismi videtur esse maioris efficaciae quam sacramentum confirmationis, quia per Baptismum fit plena remissio peccatorum et quantum ad culpam et quantum ad poenam, quod non fit in hoc sacramento. Sed simplex sacerdos ex suo officio potest tradere sacramentum Baptismi, et in necessitate quilibet, etiam non ordinatus, potest baptizare. Ergo non est de necessitate huius sacramenti quod ab episcopo conferatur.Ссылаются нормы: Q72A11Obiectio2, assert-h18f6322629e0c868cf7857f401ee00b8181daaf5d0d54734738d8f3317151000, assert-h954a08e3530d347c8cb00f5b74616dc2a2f687088fa4e08aa873906f2bf3c5b4
section/72-11/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:40de61f715fc7adcf0a5f035e70736db642bf840747abb48e7b281775707dcc2LA
Praeterea, summitas capitis, ubi secundum medicos est locus rationis (scilicet particularis, quae dicitur virtus cogitativa), est nobilior fronte, ubi est locus imaginativae virtutis. Sed simplex sacerdos potest baptizatos chrismate ungere in vertice. Ergo multo magis potest eos chrismate signare in fronte, quod pertinet ad hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q72A11Obiectio3, assert-ha5d7d2a6cb9b56c1b7f8ab8b95b8a5d901562e02b006c23bea118bb5a1bf24af, assert-hceb4f38b97d83998d7d29c42b770b100de3045d2b4c3fb8d1f0c5ef43eeb6606
section/72-11/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:56e03963068e6837c6fdbf14183526726a5aabda77506c099e342203a9a9a572LA
Respondeo dicendum quod in quolibet opere ultima consummatio supremae arti aut virtuti reservatur, sicut praeparatio materiae pertinet ad inferiores artifices, superior autem dat formam, supremus autem est ad quem pertinet usus, qui est finis artificiatorum; et epistola quae a notario scribitur, a domino signatur. Fideles autem Christi sunt quoddam divinum opus, secundum illud I Cor. III, Dei aedificatio estis, sunt etiam quasi quaedam epistola spiritu Dei scripta, sicut dicitur II Cor. III. Hoc autem confirmationis sacramentum est quasi ultima consummatio sacramenti Baptismi, ita scilicet quod per Baptismum aedificatur homo in domum spiritualem, et conscribitur quasi quaedam spiritualis epistola; sed per sacramentum confirmationis, quasi domus aedificata, dedicatur in templum spiritus sancti; et quasi epistola conscripta, signatur signo crucis. Et ideo collatio huius sacramenti episcopis reservatur, qui obtinent summam potestatem in Ecclesia, sicut in primitiva Ecclesia per impositionem manus apostolorum, quorum vicem gerunt episcopi, plenitudo spiritus sancti dabatur, ut habetur Act. VIII. Unde Urbanus Papa dicit, omnes fideles per manus impositionem episcoporum spiritum sanctum post Baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inveniantur.Ссылаются нормы: Q72A11Respondeo, assert-hf1721c764b5472afc988b46d3679e92c550a7ddae68f55c8b013d9c33cb01d7a
section/72-11/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d6c25249580c92e5d07a1cfe7042a9b3af7a9f8357441f6a28b1bffa746b93b6LA
Sed contra est quod Eusebius Papa dicit, manus impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse, nec ab aliis quam qui eorum locum tenent, unquam perfici potest, aut fieri debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta. Est igitur de necessitate huius sacramenti, quod dicitur sacramentum manus impositionis, quod ab episcopo tradatur.Ссылаются нормы: assert-ha5c5c461d779a17c8f647b942c8f94e36bfd8dc94e8a5ce68f5a997ea872c58b
section/72-12/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1372adb784092cb43edcf62f20f749fe6e0e4c4a49bce5151ca793b0e7dcffb9LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Melchiades Papa dicit, ita coniuncta sunt haec duo sacramenta, scilicet Baptismi et confirmationis, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non possit. Et ideo eadem tempora sunt praefixa Baptismo solemniter celebrando et huic sacramento. Sed quia hoc sacramentum a solis episcopis datur, qui non sunt semper praesentes ubi presbyteri baptizant, oportuit, quantum ad communem usum, sacramentum confirmationis etiam in alia tempora differri.Ссылаются нормы: Q72A12Ad1, assert-h9962cf536ac405a81b3fe750d4252555b9b7e58556f8a7635e4257790eaca8ae
section/72-12/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9a4873d6aeb60a4661ca5f2773864e795664d9bb7976761840a2532b8ab23906LA
Ad secundum dicendum quod ab illa prohibitione excipiuntur infirmi et morte periclitantes, sicut in statuto Meldensis Concilii legitur. Et ideo, propter multitudinem fidelium, et propter pericula imminentia, sustinetur ut hoc sacramentum, quod non nisi ab episcopis dari potest, etiam a non ieiunis detur vel accipiatur, quia unus episcopus, praecipue in magna dioecesi, non sufficeret ad omnes confirmandos, si ei tempus arctaretur. Ubi tamen congrue observari potest, convenientius est ut a ieiunis detur et accipiatur.Ссылаются нормы: Q72A12Ad2, assert-hd3c782817964ccdb38567aea4c4ad39f01c90e015db3edd87a4e80ca3bfd9b60
section/72-12/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3f2c7482a6a7d1fa4dfb5f6926fb1e0e67c6bdc7d00559cf2d264e4b73d44ae5LA
Ad tertium dicendum quod, sicut ex Concilio Martini Papae habetur, omni tempore licebat chrisma conficere. Sed quia solemnis Baptismus, ad quem requiritur usus chrismatis, in vigilia Paschae celebratur, congrue ordinatum est ut per biduum ante ab episcopo chrisma benedicatur, ut possit per dioecesim destinari. Dies etiam ille satis congruit ad materias sacramentorum benedicendas, in quo fuit Eucharistiae sacramentum institutum, ad quod omnia alia sacramenta quodammodo ordinantur, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q72A12Ad3, assert-h34ed432bcd048fd56279b264c0152f0325f67647a1810b7e6fdef8ba77849ba7
section/72-12/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9d83aedfdd890844c26f1bb92416a56c9c7ba970e75fc94d985759ed9f83414bLA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod ritus huius sacramenti non sit conveniens. Sacramentum enim Baptismi est maioris necessitatis quam hoc sacramentum, ut supra dictum est. Sed Baptismo deputantur certa tempora, scilicet Pascha et Pentecoste. Ergo etiam huic sacramento aliquod certum tempus debet praefigi.Ссылаются нормы: Q72A12Obiectio1, assert-h2273aaeae14db1abed6466c7244938fce8929b36cfc0e87d6434a85b82ae0978, assert-h5340ca0c651c8a32348cc3d0c0c70c023ff383785c46f55b6d88b9e906dfd5db
section/72-12/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9c13c8a6456e53b44429988cb613009c2442712055f5ab0411d60f747f7bc7b6LA
Praeterea, sicut hoc sacramentum requirit devotionem et dantis et recipientis, ita etiam et sacramentum Baptismi. Sed in sacramento Baptismi non requiritur quod a ieiunis sumatur vel conferatur. Ergo videtur inconvenienter statutum in Aurelianensi Concilio, ut ieiuni ad confirmationem veniant; et in Concilio Meldensi ut episcopi non nisi ieiuni per impositionem manus spiritum sanctum tradant.Ссылаются нормы: Q72A12Obiectio2, assert-h3b7611e4d8eec47deba111649091e9557a5ff410c0bb36731ae603dacddf895d, assert-hedd4d44233a03d82dc63e0a4f65fb2b7f19a096238ef17bfd5b110db3f2f7675
section/72-12/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9aa27eecbf5bb202180e98c1d6707da7f81bb9440a7a595641df7660f61aec30LA
Praeterea, chrisma est quoddam signum plenitudinis spiritus sancti, ut supra dictum est. Sed plenitudo spiritus sancti data est fidelibus Christi in die Pentecostes, ut habetur Act. II. Magis ergo deberet chrisma confici et benedici in festo Pentecostes quam in cena domini.Ссылаются нормы: Q72A12Obiectio3, assert-h11496fad26ae6fb89712c1d1a319676c1cb040e99d7355619e0d2dc71b60c16e, assert-h9fa14e101fa4ba424ae6542071aae31f7a78aaf4dd4a11af2ba17733ff9df6de
section/72-12/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:146d5ea2200196a28c0aaaded1c0dbe29e365d25630ef9158f4d900497dfea0aLA
Respondeo dicendum quod dominus, Matth. XVIII, fidelibus suis promisit dicens, ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et ideo firmiter tenendum est quod ordinationes Ecclesiae dirigantur secundum sapientiam Christi. Et propter hoc certum esse debet ritus quos Ecclesia observat in hoc et in aliis sacramentis, esse convenientes.Ссылаются нормы: Q72A12Respondeo, assert-h2651db49858140b85dbfb053bab1b0a86b4b29cdb5e7977d93483719277c18f5
section/72-12/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:be6d2f34cb9bb7a0219dbeab7c8bd2dca17132ad2b010eddd5464805582390c7LA
Sed contra est usus Ecclesiae, quae a spiritu sancto gubernatur.Ссылаются нормы: assert-h5971b7ae900b26d97a5df586715b389338377e14f9b54c82933a2b8dfde87df1
section/72-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f746ea89015bd91ccf2ae143f34851a55ef01591c0f6f39ad49166e7d7271414LA
Ad primum ergo dicendum quod circa institutionem huius sacramenti est triplex opinio. Quidam enim dixerunt quod hoc sacramentum non fuit institutum nec a Christo nec ab apostolis, sed postea processu temporis in quodam Concilio. Alii vero dixerunt quod fuit institutum ab apostolis. Sed hoc non potest esse, quia instituere novum sacramentum pertinet ad potestatem excellentiae, quae competit soli Christo. Et ideo dicendum quod Christus instituit hoc sacramentum, non exhibendo, sed promittendo, secundum illud Ioan. XVI, nisi ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos, si autem abiero, mittam eum ad vos. Et hoc ideo quia in hoc sacramento datur plenitudo spiritus sancti, quae non erat danda ante Christi resurrectionem et ascensionem, secundum illud Ioan. VII, nondum erat spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.Ссылаются нормы: Q72A1Ad1, assert-hbe4224969cd3d6fa194205db84918e1cde127c78f7f4d729b9163f31cb680ce8
section/72-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:219d4a5a6c5501cd521c5c3ada76e9bedce8d821472b313e096dd360673b15d4LA
Ad secundum dicendum quod confirmatio est sacramentum plenitudinis gratiae, et ideo non potuit habere aliquid respondens in veteri lege, quia nihil ad perfectum adduxit lex, ut dicitur Heb. VII.Ссылаются нормы: Q72A1Ad2, assert-h55ef98035133920b82bf23e16887a79f16d14f6f884f8e9c270d54d124d12683
section/72-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1fa5bd0ee5cb3c4724281c765ec51c93d177261926ba12eeb0e9bd8aa1dadbf8LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, omnia sacramenta sunt aliqualiter necessaria ad salutem, sed quaedam sine quibus non est salus, quaedam vero sicut quae operantur ad perfectionem salutis. Et hoc modo confirmatio est de necessitate salutis, quamvis sine ea possit esse salus, dummodo non praetermittatur ex contemptu sacramenti.Ссылаются нормы: Q72A1Ad3, assert-h74cfe8a3dafc92dc6d90acac877d3ac975bd0249b450184c89cbb63e84bd7814
section/72-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0803621c9f9e6ca60f493c3d09e244c31f189823ff4a25510aefeb6d8b8d5398LA
Ad quartum dicendum quod illi qui confirmationem accipiunt, quae est sacramentum plenitudinis gratiae, Christo conformantur inquantum ipse a primo instanti suae conceptionis fuit plenus gratiae et veritatis, ut dicitur Ioan. I. Quae quidem plenitudo declarata est in Baptismo, quando spiritus sanctus descendit corporali specie super eum. Unde et Luc. IV dicitur quod Iesus plenus spiritu sancto regressus est a Iordane. Non autem conveniebat dignitati Christi, qui est sacramentorum auctor, ut a sacramento plenitudinem gratiae acciperet.Ссылаются нормы: Q72A1Ad4, assert-h96747772dd03d12d5da10d8ce56b6af5a02f8a59932c0992208c62f4146d96ac
section/72-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7bf8014e64bb266a87967e2dbe0b9cf3cfbcdb6656ee62b5e3707bbed8cb83beLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod confirmatio non sit sacramentum. Sacramenta enim ex divina institutione efficaciam habent, sicut supra dictum est. Sed confirmatio non legitur a Christo instituta. Ergo non est sacramentum.Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio1, assert-h8eb197ece6c8dbe85c3b5a89f94ea7e208f140aae01bf5d3846bac47847a4696, assert-hfb87e68eafbf157f997da364bad2cc8252c2f213e71d93971d4727865abc43dc
section/72-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a8894a22bec3a283961810ba9b7974921c58af6259d3627147ad6a0f9e549f84LA
Praeterea, sacramenta novae legis in veteri praefigurata fuerunt, ut apostolus dicit, I Cor. X, quod omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eandem spiritualem escam manducaverunt, et omnes eundem potum spiritualem biberunt. Sed confirmatio non fuit praefigurata in veteri testamento. Ergo non est sacramentum.Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio2, assert-h73f1805c8d2e9f9a33b136330d7e9b42a95ef8ad11728ab3f91aa22318d059e8, assert-hea4afbbe332e5ab6c5b55ff3db4f8ef17bfae242bf9c3658870dec736091cb29
section/72-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1d10ec1940fb8ecd15d916bb6cccbd14931dbb808c1b1ddaeea4c5537457664aLA
Praeterea, sacramenta ordinantur ad hominum salutem. Sed sine confirmatione potest esse salus, nam pueri baptizati sine confirmatione decedentes salvantur. Ergo confirmatio non est sacramentum.Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio3, assert-h3f1ce3c2a1bc8064c628853bb9e59c42f3649453775a3a64df16362a8d85a462, assert-h9c204d807c584e4ed367e3ad7513dc1ea710c0a9ad0c26823306abf494c7c176
section/72-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:17dfacb1c4ed3c0ca9f645367065c7230084b0cc94dae24cc73f7a01d73a50c1LA
Praeterea, per omnia sacramenta Ecclesiae homo Christo conformatur, qui est sacramentorum auctor. Sed per confirmationem homo Christo conformari non potest, qui non legitur esse confirmatus.Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio4, assert-h14df3afc145b8db9cee8be5b50a786e59bcbf077082b275f31252cbe1705fe7d, assert-hd07f594b11537ef88eb8126c3540f152b5bb5b2bcfad2e80f7052db186fac3b1
section/72-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a15c7cbd78a7c2b1f59c5a00342ce9a7606cfe51e4c623c478d71ab1a9686263LA
Respondeo dicendum quod sacramenta novae legis ordinantur ad speciales gratiae effectus, et ideo, ubi occurrit aliquis specialis effectus gratiae, ibi ordinatur speciale sacramentum. Quia vero sensibilia et corporalia gerunt spiritualium et intelligibilium similitudinem, ex his quae in vita corporali aguntur, percipere possumus quid in spirituali vita speciale existat. Manifestum est autem quod in vita corporali specialis quaedam perfectio est quod homo ad perfectam aetatem perveniat, et perfectas actiones hominis agere possit, unde et apostolus dicit, I Cor. XIII, cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Et inde etiam est quod, praeter motum generationis, quo aliquis accipit vitam corporalem, est motus augmenti, quo aliquis perducitur ad perfectam aetatem. Sic igitur et vitam spiritualem homo accipit per Baptismum, qui est spiritualis regeneratio. In confirmatione autem homo accipit quasi quandam aetatem perfectam spiritualis vitae. Unde Melchiades Papa dicit, spiritus sanctus, qui super aquas Baptismi salutifero descendit lapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam. In Baptismo regeneramur ad vitam, post Baptismum roboramur. Et ideo manifestum est quod confirmatio est speciale sacramentum.Ссылаются нормы: Q72A1Respondeo, assert-h7cbf69f0f91c82d9224ed3e9ab094a17df05dc674e3ff5100febbba98ac28d0f
section/72-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4063ad0a3ba1d3bb4e4cc2b079238b11de978948b9a49f00abf0b023ff8638fdLA
Sed contra est quod Melchiades Papa scribit Hispaniarum episcopis, de his super quibus rogastis nos vos informari, idest, utrum maius sit sacramentum manus impositio episcoporum an Baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum.Ссылаются нормы: assert-hb3c6dbc5d271bfcc12e58b038dcb0f2c524927f11653349e2943d314b2fe204c
section/72-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2313c9efa8f905880d967ced4c4ee023f0f703390bb5d12b81bc0f6cd8049717LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus ex potestate quam habet in sacramentis, contulit apostolis rem huius sacramenti, idest plenitudinem spiritus sancti, sine sacramento, eo quod ipsi primitias spiritus sancti acceperunt, sicut dicitur Rom. VIII. Nihilominus tamen aliquid conforme materiae huius sacramenti exhibitum fuit apostolis sensibiliter in collatione spiritus sancti. Quod enim spiritus sanctus sensibiliter super eos descendit in specie ignis, ad eandem significationem refertur ad quam refertur oleum, nisi quod ignis habet vim activam, oleum autem vim passivam, inquantum est materia et fomentum ignis. Et hoc satis competebat, nam per apostolos gratia spiritus sancti erat ad alios derivanda. Super apostolos etiam spiritus sanctus descendit in figura linguae. Quod ad idem refertur significandum quod significat balsamum, nisi quod lingua per locutionem est communicativa ad alterum, balsamum vero per odorem; quia scilicet apostoli replebantur spiritu sancto ut fidei doctores, alii vero fideles ut operatores eorum quae pertinent ad aedificationem fidelium. Similiter etiam ad impositionem manus apostolorum, et etiam ad eorum praedicationem, descendebat plenitudo spiritus sancti super fideles sub visibilibus signis, sicut a principio descenderat super apostolos, unde Petrus dicit, Act. XI, cum coepissem loqui, cecidit spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. Et ideo non erat necessaria sensibilis materia sacramentalis, ubi sensibilia signa miraculose exhibebantur divinitus. Utebantur tamen apostoli communiter chrismate in exhibitione sacramenti, quando huiusmodi visibilia signa non exhibebantur. Dicit enim Dionysius, IV cap. Eccl. Hier., est quaedam perfectiva operatio, quam duces nostri, idest apostoli, chrismatis hostiam nominant.Ссылаются нормы: Q72A2Ad1, assert-h38f2753587672bd56ff7531334a2556e34d58ed63679c2544b39bedd42868685
section/72-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:77708a04367608428dba795ecd2bdde3ac4855af87962042121721a1eaef1da2LA
Ad secundum dicendum quod Baptismus datur ad spiritualem vitam simpliciter consequendam, et ideo competit illi sacramento materia simplex. Sed hoc sacramentum datur ad plenitudinem consequendam spiritus sancti, cuius est multiformis operatio, secundum illud Sap. VII, est autem in illa spiritus sanctus, unicus, multiplex, et I Cor. XII dicitur, divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. Et ideo convenienter huius sacramenti est materia composita.Ссылаются нормы: Q72A2Ad2, assert-h965ff20664a42388f7376dda3881734f8e60538f9b15623f119d3c9bf441575e
section/72-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2bb1d9db052f1ecffd947171486369902923fa1b4268d14075b092201a4e3b90LA
Ad tertium dicendum quod proprietates olei quibus significatur spiritus sanctus, magis inveniuntur in oleo olivarum quam in quocumque alio oleo. Unde et ipsa oliva, semper frondibus virens, virorem et misericordiam spiritus sancti significat. Hoc etiam oleum proprie dicitur oleum, et maxime habetur in usu ubi haberi potest. Quilibet autem alius liquor ex similitudine huius oleum nominatur, nec est in usu communi, nisi in supplementum apud eos quibus deest oleum olivarum. Et ideo hoc oleum solum assumitur in usum huius et quorundam aliorum sacramentorum.Ссылаются нормы: Q72A2Ad3, assert-h2ad7ce7fbb99c14547f8483408f1439642184462d92beeb292cdad6572806d3e
section/72-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:06b1ecc3949408fd67a66ad6930fe52df86cd52d721d92e2b841872394c5bc2bLA
Ad quartum dicendum quod Baptismus est sacramentum absolutae necessitatis, et ideo eius materia debet ubique inveniri. Sufficit autem quod materia huius sacramenti, quod non est tantae necessitatis, possit de facili ad omnia loca terrarum deferri.Ссылаются нормы: Q72A2Ad4, assert-h55ac278db304cd43176b8c0ad7efb5c030a9887a72bdef35b5dde1caf99ab4be
section/72-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:724e9585aedfe86c690d09ca347bbb1ebdd49aac1a79d05d0fb67e50100f72f3LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod chrisma non sit conveniens materia huius sacramenti. Hoc enim sacramentum, ut dictum est, institutum est a Christo promittente discipulis spiritum sanctum. Sed ipse misit eis spiritum sanctum absque chrismatis unctione. Ipsi etiam apostoli hoc sacramentum conferebant per solam manus impositionem, absque chrismate, dicitur enim Act. VIII quod apostoli imponebant manus super baptizatos, et accipiebant spiritum sanctum. Ergo chrisma non est materia huius sacramenti, quia materia est de necessitate sacramenti.Ссылаются нормы: Q72A2Obiectio1, assert-h56e71d694ae95fe4b4bbe4c4c2ca2c576ef48b1447e97ea8d3fec9d7e12e5706, assert-h8d2072fb82f55310871bc1e4ca925bac9bf9262ab4cf2a50f4d64faaff0d8332
section/72-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7615f96fa4fe1ce4f544ee9ea54a198c4a949ce6e7e68f59b5444f4cde325f1dLA
Praeterea, confirmatio quodammodo perficit sacramentum Baptismi, sicut supra dictum est, et ita debet ei conformari sicut perfectio perfectibili. Sed in Baptismo est materia simplex elementum, scilicet aqua. Ergo huius sacramenti non est conveniens materia chrisma, quod conficitur ex oleo et balsamo.Ссылаются нормы: Q72A2Obiectio2, assert-h3b1cb51acd38158e52dc93f8f4a16836e8f48f4aec71dbdcff67135b9aecad89, assert-ha7a709bbf758897fae0d345a387d660b931b2624b4469b313d9351532a987bcf
section/72-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:62f7c3b4b8d5701bb23ee57760cb7c5cfe592ff9f4097f03bd2038e0bfdd19fdLA
Praeterea, oleum assumitur in materia huius sacramenti ad inungendum. Sed quolibet oleo potest fieri inunctio, puta oleo quod fit ex nucibus, et ex quibuscumque aliis rebus. Non ergo solum oleum olivarum debet assumi ad huiusmodi sacramentum.Ссылаются нормы: Q72A2Obiectio3, assert-h079b36cb24e2a3fb72b27ef2799c9d9e6cf729c56770d689b1c09728da1cfe6d, assert-he1d3fe4b81eda8d7190224a80207b3a046ccad138fcced694a01e319c5f65215
section/72-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3b4b493eb51a526a312c7a0c2990efefdce275d5b123892366aea25a16a62333LA
Praeterea, supra dictum est quod aqua assumitur ut materia ad baptizandum quia ubique de facili invenitur. Sed oleum olivarum non ubique invenitur, et multo minus balsamum. Non ergo chrisma, quod ex his conficitur, est conveniens materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q72A2Obiectio4, assert-ha0c20c5c2ee940b8a7a354f062ca39bf9eb4b3b645f4544cb8bd2c986f31f3a4, assert-hd965dbb86f57cc19db3561c11979de490c9b98974334d18ee6b663759ae1ebab
section/72-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a3f544560a826cede305f37b4f196723e9350a02bc17a193e56c2e8e0bff4955LA
Respondeo dicendum quod chrisma est conveniens materia huius sacramenti. Sicut enim dictum est, in hoc sacramento datur plenitudo spiritus sancti ad robur spirituale, quod competit perfectae aetati. Homo autem, cum ad perfectam aetatem pervenerit, incipit iam communicare actiones suas ad alios, antea vero quasi singulariter sibi ipsi vivit. Gratia vero spiritus sancti in oleo designatur, unde Christus dicitur esse, unctus oleo laetitiae, propter plenitudinem spiritus sancti quam habuit. Et ideo oleum competit materiae huius sacramenti. Admiscetur autem balsamum propter fragrantiam odoris, quae redundat ad alios, unde et apostolus dicit, II Cor. II, Christi bonus odor sumus, et cetera. Et licet multa alia sint odorifera, tamen praecipue accipitur balsamum, propter hoc quod habet praecipuum odorem, et quia etiam incorruptionem praestat, unde Eccli. XXIV dicitur, quasi balsamum non mixtum odor meus.Ссылаются нормы: Q72A2Respondeo, assert-h60fb8a8639ca589cc460d6489c9718a7acb32b157bbaf66f5b4bbbe12fc39d50
section/72-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e6da35f17cac1fbb65b6239eb575ab10891e65222fbc182d8f3616927549764aLA
Sed contra est quod Gregorius dicit, in registro, presbyteri baptizatos infantes signare in frontibus sacro chrismate non praesumant. Ergo chrisma est materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: assert-h8dc6f267bb1865f66eb1e80146b20251e61f624b53ca7768f640d2cf33f13a04
section/72-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0a5657790717c6c5c273ef7f1bb7e49e412dd68313700de7e077487acc2a4daLA
Ad primum ergo patet responsio ex dictis.Ссылаются нормы: Q72A3Ad1, assert-hf5875e0b67d118befd46ab3643eedf5d787463cd846b88c7fa5985e134489090
section/72-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c50a45b28eb1a8d96245da44e1bf2b6249b614b778b53096e5d5f9836e569757LA
Ad secundum dicendum quod utraque consecratio chrismatis non refertur ad idem. Sicut enim instrumentum virtutem instrumentalem acquirit dupliciter, scilicet quando accipit formam instrumenti, et quando movetur a principali agente ita etiam materia sacramenti duplici sanctificatione indiget, per quarum unam fit propria materia sacramenti, per aliam vero applicatur ad effectum.Ссылаются нормы: Q72A3Ad2, assert-hc165f9248e524b73510c383e7af08e2f956446eb7e20972c7615ff71c0ea36cf
section/72-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:90cbb17ec1950ece2b4cfc773851a40708f2938e2883bf13fb63e414374d60c7LA
Ad tertium dicendum quod materia corporalis non est capax gratiae quasi gratiae subiectum, sed solum sicut gratiae instrumentum, ut supra dictum est. Et ad hoc materia sacramenti consecratur, vel ab ipso Christo, vel ab episcopo, qui gerit in Ecclesia personam Christi.Ссылаются нормы: Q72A3Ad3, assert-h1b3e9ef64b7d27be346fcfa49b04d0f9a44c2a045a4f13fd89c640cb2155f50a
section/72-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2869b43e72e6c4502e34fd2ef26cbc46b7c58d58af210cceaa6c041175b0049bLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit de necessitate huius sacramenti quod chrisma, quod est materia huius sacramenti, fuerit prius per episcopum consecratum. Baptismus enim, in quo fit plena remissio peccatorum, non est minoris efficaciae quam hoc sacramentum. Sed, licet quaedam sanctificatio adhibeatur aquae baptismali ante Baptismum, non tamen est de necessitate sacramenti, quia in articulo necessitatis praeteriri potest. Ergo nec est de necessitate huius sacramenti quod chrisma fuerit per episcopum consecratum.Ссылаются нормы: Q72A3Obiectio1, assert-h38903e64c86259be05f101df5220b98d2896d1c417c811ff156151aa55da9b41, assert-hfa572072807f417e2cb561da8e12a3a65270ba4d524f2d6cea55d34432b6dbb4
section/72-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:84b9da86837567f8320d133ac88f980743b730ca2ef8a491a10ecf941f7f0889LA
Praeterea, idem non debet bis consecrari. Sed materia sacramenti sanctificatur in ipsa collatione sacramenti per formam verborum qua confertur sacramentum, unde et Augustinus dicit, super Ioan., accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Non ergo debet prius chrisma consecrari quam hoc sacramentum tradatur.Ссылаются нормы: Q72A3Obiectio2, assert-h3ea98af92cde9e0b74a832fba8b3eacdaef002ab9434af986965d089f4c308c0, assert-h9d9655977a509fdbfb0d91bf189c85f4123c88a041513c98ff1c711f8badb8fd
section/72-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4cfd072cdcf27059be4be41eb9811a23b1c843a4a325882704ba761ea41f939cLA
Praeterea, omnis consecratio quae fit in sacramentis, ad consecutionem gratiae ordinatur. Sed materia sensibilis confecta ex oleo et balsamo non est capax gratiae. Ergo non debet ei aliqua consecratio adhiberi.Ссылаются нормы: Q72A3Obiectio3, assert-h51c0853e2c52eba980cdbe8157e0b62bc648c1b6ffe458054934d422bb61b80f, assert-h7f2a2c40e0efa5222efe6d59b47a41ac59864e446c286734a32b9155df0dcde5
section/72-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b568ca3d9698b45a0e56fbb2c32912c075cf09396627f3f862535e0ae550986cLA
Respondeo dicendum quod tota sacramentorum sanctificatio a Christo derivatur, ut supra dictum est. Est autem considerandum quod quibusdam sacramentis habentibus materiam corpoream Christus est usus, scilicet Baptismo et etiam Eucharistia. Et ideo ex ipso usu Christi materiae horum sacramentorum aptitudinem acceperunt ad perfectionem sacramenti. Unde Chrysostomus dicit quod nunquam aquae Baptismi purgare peccata credentium possent, nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent. Et ipse similiter dominus, accipiens panem, benedixit, similiter autem et calicem, ut habetur Matth. XXVI et Luc. XXII. Et propter hoc non est de necessitate horum sacramentorum quod materia prius benedicatur, quia sufficit benedictio Christi. Si qua vero benedictio adhibeatur, pertinet ad solemnitatem sacramenti, non autem ad necessitatem. Unctionibus autem visibilibus Christus non est usus, ne fieret iniuria invisibili unctioni qua est unctus prae consortibus suis. Et ideo tam chrisma quam oleum sanctum et oleum infirmorum prius benedicuntur quam adhibeantur ad usum sacramenti.Ссылаются нормы: Q72A3Respondeo, assert-ha6268d5ce92ed08dba8e794845ad7656d0b933d5a8fe6f6dbc730bd622153e92
section/72-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:8b5b759675def60ee686d440606b8d9113cd521fd203c299a668bfc7d32ad04aLA
Sed contra est quod Innocentius Papa dicit, presbyteris, cum baptizant, ungere baptizatos chrismate liceat, quod ab episcopo fuerat consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Paraclitum; quod quidem fit in hoc sacramento. Ergo ad hoc sacramentum requiritur quod materia huius sacramenti prius per episcopum consecretur.Ссылаются нормы: assert-h02632e6b65ed4293fb550270a8b0a34be7ee9548eef22102b0eab659ead7b0f7
section/72-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9643f1081a29e9f6307005d3d24ea7d2512d8ce8025823077a604cd3c45fee33LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, per ministerium apostolorum quandoque dabatur effectus huius sacramenti, scilicet plenitudo spiritus sancti, quibusdam visibilibus signis miraculose a Deo confectis, qui potest effectum sacramenti sine sacramento conferre. Et tunc non erat necessaria nec materia nec forma huius sacramenti. Quandoque autem tanquam ministri sacramentorum hoc sacramentum praebebant. Et tunc, sicut materia, ita et forma ex mandato Christi utebantur. Multa enim servabant apostoli in sacramentorum collatione quae in Scripturis communiter propositis non sunt tradita. Unde Dionysius dicit, in fine Eccl. Hier., consummativas invocationes, idest verba quibus perficiuntur sacramenta, non est iustum Scripturas interpretantibus, neque mysticum earum, aut in ipsis operatas ex Deo virtutes, ex occulto ad commune adducere, sed nostra sacra traditio sine pompa, idest occulte, edocet eas. Unde et apostolus dicit, loquens de celebratione Eucharistiae, I Cor. XI, cetera cum venero disponam.Ссылаются нормы: Q72A4Ad1, assert-h33348e943923f1f97be5b59d8a6a371a35d42049cc500ce9c8f76a43d0a54958
section/72-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:97fdc1de11783302e64ffe4b5d3e42994ba78295143320a8f2ae521790bcc541LA
Ad secundum dicendum quod sanctitas est salutis causa. Et ideo in idem redit quod dicitur chrismate salutis, et sanctificationis.Ссылаются нормы: Q72A4Ad2, assert-h78ac4e85ea53949a36f1ec94f2f7863a8ff39e7e91946988ca06449a85315a24
section/72-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bbc71efa26099aeb91d9188b102413e9a028c3c47efc6381f4b5ea767550fe00LA
Ad tertium dicendum quod Baptismus est regeneratio in spiritualem vitam, qua homo vivit in seipso. Et ideo non ponitur in forma Baptismi nisi ipse actus ad ipsum hominem pertinens sanctificandum. Sed hoc sacramentum non solum ordinatur ad hoc quod homo sanctificetur in seipso, sed exponitur cuidam pugnae exteriori. Et ideo non solum fit mentio de interiori sanctificatione, cum dicitur, confirmo te chrismate salutis, sed etiam consignatur homo exterius, quasi vexillo crucis, ad pugnam exteriorem spiritualem, quod significatur cum dicitur, consigno te signo crucis. In ipso autem verbo baptizandi, quod ablutionem significat, potest intelligi et materia, quae est aqua abluens, et effectus salutis. Quae non intelliguntur in verbo confirmandi, et ideo oportuit haec ponere. Dictum est autem supra quod hoc quod dicitur, ego, non est de necessitate formae baptismalis, quia intelligitur in verbo primae personae. Apponitur tamen ad exprimendam intentionem. Quod non est ita necessarium in confirmatione, quae non exhibetur nisi ab excellenti ministro, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q72A4Ad3, assert-h85d6f2ac74b64057d0cd39b2208c35544aba5269526c814debd10c0248ff6a17
section/72-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:709b98840cda9ccb540bbca943878420dc92485a9ebcb65ae4d9b1d9c78c9649LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod haec non sit conveniens forma huius sacramenti, consigno te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Usus enim sacramentorum a Christo et ab apostolis derivatur. Sed neque Christus hanc formam instituit, nec apostoli ea usi leguntur. Ergo haec non est conveniens forma huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q72A4Obiectio1, assert-h66d52677a0319c9991dfecb4ab23f06c4f4701d6c8bea0b4d30abe0f0a61443d, assert-h858a4637dbf438e37f35394cae31b884a1c28148a98cd696fd6867754ce40aeb
section/72-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9d4621cc0ac4041e79be09e75716579023f022d6032e25fdf814fb2b40863fdeLA
Praeterea, sicut sacramentum est idem apud omnes, ita et forma debet esse eadem, quia quaelibet res habet unitatem, sicut et esse, a sua forma. Sed hac forma non omnes utuntur, quidam enim dicunt, confirmo te chrismate sanctificationis. Ergo haec non est conveniens forma huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q72A4Obiectio2, assert-h18c13798122c2a968cced43dd6015ddb9e226f87893b31c8ccf026a19f79f1df, assert-hb3e1efb276818126b82be3747d72f488124d6d870273b5e7584d917f5a1c16d0
section/72-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2b72b5c8c42d7094715b62420b8800b9ef6981415eb2c00703ae0334421251fcLA
Praeterea, sacramentum hoc debet conformari Baptismo sicut perfectio perfectibili, ut supra dictum est. Sed in forma Baptismi non fit mentio de consignatione characteris; nec etiam de cruce Christi, cum tamen per Baptismum homo Christo commoriatur, ut apostolus dicit, Rom. VI; nec etiam fit mentio de effectu salutis, cum tamen Baptismus sit de necessitate salutis. In forma etiam Baptismi ponitur unus actus tantum; et exprimitur persona baptizantis, cum dicitur, ego te baptizo; cuius contrarium apparet in forma praedicta. Non ergo est conveniens forma huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q72A4Obiectio3, assert-hb5bfe8de19e9646a11d2726e11dbbd5888790f7adf81d38f6539ab08e3bb5ce5, assert-hd25fbeb24952f8b4b5bc6331113bf73facd84e5ffc900e3ad3112243415d8c5c
section/72-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ae85f10813bb73bee54e990c11c893c28e054428c4fc4053562cf6a35bae1fd9LA
Respondeo dicendum quod praedicta forma est conveniens huic sacramento. Sicut enim forma rei naturalis dat ei speciem, ita forma sacramenti continere debet quidquid pertinet ad speciem sacramenti. Sicut autem ex supra dictis patet, in hoc sacramento datur spiritus sanctus ad robur spiritualis pugnae. Et ideo in hoc sacramento tria sunt necessaria, quae continentur in forma praedicta. Quorum primum est causa conferens plenitudinem roboris spiritualis, quae est sancta Trinitas. Quae exprimitur cum dicitur, in nomine patris et cetera. Secundum est ipsum robur spirituale, quod homini confertur per sacramentum materiae visibilis ad salutem. Quod quidem tangitur cum dicitur, confirmo te chrismate salutis. Tertium est signum quod pugnatori datur, sicut et in pugna corporali, sicut milites signis ducum insigniuntur. Et quantum ad hoc dicitur, consigno te signo crucis, in quo scilicet rex noster triumphavit, ut dicitur Coloss. II.Ссылаются нормы: Q72A4Respondeo, assert-ha0bc3df03683471614275f84eaa893964339adc7dc24dc7649630d397fd413b2
section/72-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d196bdd71556bc6ae3da9bf78431d9c178f49db1e42cb3be92d4a073b9f4a5a5LA
Sed contra est auctoritas Ecclesiae, quae hac forma communiter utitur.Ссылаются нормы: assert-h561177ca9ddb0d92c7ef607ba4095e1afdbe2cabf73d38a5ea8110ab5168ba27
section/72-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:138f7a632f1814c86537a95cb86d3747716122c91dd7bff600457fff89d82315LA
Ad primum ergo dicendum quod pugna spiritualis contra hostes invisibiles omnibus competit. Sed contra hostes visibiles, idest contra persecutores fidei pugnare, nomen Christi confitendo, est confirmatorum, qui iam sunt perducti spiritualiter ad virilem aetatem, secundum quod dicitur I Ioan. II, scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum. Et ideo character confirmationis est signum distinctivum, non infidelium a fidelibus, sed spiritualiter provectorum ab his quibus dicitur, sicut modo geniti infantes.Ссылаются нормы: Q72A5Ad1, assert-hda329819f0833f9ec6a81fac534d5004ab7d6e89bc228b128b81bfb15f8b61c7
section/72-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d20210e365bacc62152129ff0bc184c2bac280104d4a6192bbdf3e6102af625cLA
Ad secundum dicendum quod omnia sacramenta sunt quaedam fidei protestationes. Sicut igitur baptizatus accipit potestatem spiritualem ad protestandum fidem per susceptionem aliorum sacramentorum; ita confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi verbis profitendi, quasi ex officio.Ссылаются нормы: Q72A5Ad2, assert-h627106ca2303bfe8bec4415d707d19db889ee277523b3f106f13578db18559bd
section/72-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b8ffea4d33910c6bb509600ed13c7dc65c61036125208a93d414eda06ea2e8b2LA
Ad tertium dicendum quod sacramenta veteris legis dicuntur iustitia carnis, ut patet Heb. IX, quia scilicet interius nihil efficiebant. Et ideo in circumcisione imprimebatur character solum in corpore, non autem in anima. Sed in confirmatione cum charactere corporali imprimitur simul character spiritualis, eo quod est sacramentum novae legis.Ссылаются нормы: Q72A5Ad3, assert-hc08b8ca94945495cddaa8dd5067638bb7064bad0aa3157138310585b65974aa7
section/72-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:86c3e8fea0a7f8f85fdcba152188a3a1b303cf7bc5d258fd0e51d3a4bdc21f0dLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacramentum confirmationis non imprimat characterem. Character enim importat quoddam signum distinctivum. Sed per sacramentum confirmationis non distinguitur homo ab infidelibus, hoc enim fit per Baptismum, nec etiam ab aliis fidelibus, quia hoc sacramentum ordinatur ad pugnam spiritualem, quae omnibus fidelibus indicitur. Non ergo in hoc sacramento imprimitur aliquis character.Ссылаются нормы: Q72A5Obiectio1, assert-h950031fb4f3a994545dcd3b35dabe3d232642d0a68bb03121ebc828b4d25c5ec, assert-hd01783bc02c69e345100f115215a085782a3f09cfd71568ab1a97f593ada8fed
section/72-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:29ecd03c7724a7b20148b0587ca11c5bf232673da38037fc42b0f0518df52417LA
Praeterea, supra dictum est quod character est quaedam potentia spiritualis. Potentia autem non est nisi activa vel passiva. Potentia autem activa in sacramentis confertur per sacramentum ordinis, potentia autem passiva, sive receptiva, per sacramentum Baptismi. Ergo per sacramentum confirmationis nullus character imprimitur.Ссылаются нормы: Q72A5Obiectio2, assert-h5bb3de5b340d0e2454f81056490f142adb37557cd39503cc329cf3a23b4f5488
section/72-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a0ee0e0bc8fbca95373b748b4eafc068fead7952a6afc2c32b00476d3854aaa6LA
Praeterea, in circumcisione, quae est character corporalis, non imprimitur aliquis spiritualis character. Sed in hoc sacramento imprimitur quidam character corporalis, dum scilicet homo chrismate signatur signo crucis in fronte. Non ergo imprimitur in hoc sacramento character spiritualis.Ссылаются нормы: Q72A5Obiectio3, assert-h5e91366b357a08a44215602fa64cb7a79574863beec08cdc378dfa0c968f125f, assert-h9221c9873f598a3478938f893a541adc5f45f6ea866d9d6043a574c430211e93
section/72-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a0367517bd2dc8389acd57163f7bf4c92dca39501fe9b2ad1e902a2a32446a9eLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, character est quaedam spiritualis potestas ad aliquas sacras actiones ordinata. Dictum est autem supra quod, sicut Baptismus est quaedam spiritualis generatio in vitam Christianam, ita etiam confirmatio est quoddam spirituale augmentum promovens hominem in spiritualem aetatem perfectam. Manifestum est autem ex similitudine corporalis vitae quod alia est actio hominis statim nati, et alia actio competit ei cum ad perfectam aetatem pervenerit. Et ideo per sacramentum confirmationis datur homini potestas spiritualis ad quasdam actiones alias sacras, praeter illas ad quas datur ei potestas in Baptismo. Nam in Baptismo accipit potestatem ad ea agenda quae ad propriam pertinent salutem, prout secundum seipsum vivit, sed in confirmatione accipit potestatem ad agendum ea quae pertinent ad pugnam spiritualem contra hostes fidei. Sicut patet exemplo apostolorum, qui, antequam plenitudinem spiritus sancti acciperent, erant in cenaculo perseverantes in oratione; postmodum autem egressi non verebantur fidem publice fateri, etiam coram inimicis fidei Christianae. Et ideo manifestum est quod in sacramento confirmationis imprimitur character.Ссылаются нормы: Q72A5Respondeo, assert-he94c722fd7451b47c49d81bc7790cbb901cfb295d50350649d15c3818fcaf618
section/72-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:fab8237e89f0dd5f044976dc00bd2008d0bf44c02eda969fa4cd68cfd7a0d106LA
Sed contra, in omni sacramento quod non iteratur, imprimitur character. Sed hoc sacramentum non iteratur, dicit enim Gregorius, de homine qui a pontifice confirmatus fuerit denuo, talis iteratio prohibenda est. Ergo in confirmatione imprimitur character.Ссылаются нормы: assert-h36b53093d9d8c8322dd2860763bcdb645bd05915238067bb69a2d473abc6e9ad
section/72-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f0f86e895cba3a3c1f5471d200c633555095741ff225b7a41e9ac7be00993560LA
Ad primum ergo dicendum quod virtus divina non est alligata sacramentis. Unde potest conferri homini spirituale robur ad confitendum publice fidem Christi absque sacramento confirmationis, sicut etiam potest consequi remissionem peccatorum sine Baptismo. Tamen, sicut nullus consequitur effectum Baptismi sine voto Baptismi, ita nullus consequitur effectum confirmationis sine voto ipsius. Quod potest haberi etiam ante susceptionem Baptismi.Ссылаются нормы: Q72A6Ad1, assert-h477e6b293faf46e641fb41fdaf1fe599c2089ef98be9cb4177ee5f9e81ccfd76
section/72-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dbfa3550b9c79f8c41dd8df3a3638ce50aa71d3f0b8f9fe3bf9e11db4963cadaLA
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ex hoc quod dominus dicit, Ioan. XIII, qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, intelligimus Petrum et alios Christi discipulos fuisse baptizatos, sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur; sive, quod magis credibile est, Baptismo Christi. Neque enim renuit ministerium baptizandi, ut haberet servos per quos ceteros baptizaret.Ссылаются нормы: Q72A6Ad2, assert-h39aebdfbc1461ada2c6b4a6bf443b04cea23959c0c1ee81ee225dcd409a089d2
section/72-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8ed6eb210427d92b03820d5de9f6d6d3c86c6fca44db25fe8c8ddb0bebbaa5a1LA
Ad tertium dicendum quod audientes praedicationem Petri acceperunt effectum confirmationis miraculose, non tamen sacramentum confirmationis. Dictum est autem quod effectus confirmationis potest alicui conferri ante Baptismum, non autem sacramentum confirmationis. Sicut enim effectus confirmationis, qui est robur spirituale, praesupponit effectum Baptismi, qui est iustificatio, ita sacramentum confirmationis praesupponit sacramentum Baptismi.Ссылаются нормы: Q72A6Ad3, assert-h847ef0306275076b6f02d834593d7870d71c2fd31e5b69d47234bbf3b6ad965e
section/72-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a2bea580eb4fa9ab33b41394592c27cd77c0f0620e4a12279c3a2df5a8db38ebLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod character confirmationis non praesupponat ex necessitate characterem baptismalem. Sacramentum enim confirmationis ordinatur ad confitendum publice fidem Christi. Sed multi etiam ante Baptismum sunt fidem Christi publice confessi, sanguinem fundentes pro fide. Ergo character confirmationis non praesupponit characterem baptismalem.Ссылаются нормы: Q72A6Obiectio1, assert-h1464cd03813fa8d2a0afdd92360284edc4dadf6d3d749a70f540132e76c7e3ea, assert-h209fe40f161ae59b77cd70b15441874fa64b649fda582f5f50cb0b8fa642eda2
section/72-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ef3a071330735cf98f46cd7a440ff50ef02c8b646aff3ffa0daa5c260e37b3a4LA
Praeterea, de apostolis non legitur quod fuerint baptizati, praesertim cum dicatur, Ioan. IV, quod ipse Christus non baptizabat, sed discipuli eius. Et tamen postea fuerunt confirmati per adventum spiritus sancti. Ergo similiter alii possunt confirmari antequam baptizentur.Ссылаются нормы: Q72A6Obiectio2, assert-hbc849f60f135a8283c1985ec1ef1dd6f34331f4b152766f68827dc35402b2c1e
section/72-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fc81d84fd8cc052296fcc13f3c35eecd5054460162b55704fb50632c888eca9bLA
Praeterea, Act. X dicitur quod, adhuc loquente Petro, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et audiebant eos loquentes linguis, et postea iussit eos baptizari. Ergo pari ratione possunt alii prius confirmari quam baptizentur.Ссылаются нормы: Q72A6Obiectio3, assert-h4cb3a851300c48d652558f3c904ab71cbd2d3515a0d09193c49fd4e0e37827f0
section/72-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad4e06d3fc7283bd7091b7aa42bfaf43852b9427b39ddc83876ef3cfa4bf4291LA
Respondeo dicendum quod character confirmationis ex necessitate praesupponit characterem baptismalem, ita scilicet quod, si aliquis non baptizatus confirmaretur, nihil reciperet, sed oporteret ipsum iterato confirmari post Baptismum. Cuius ratio est quia sic se habet confirmatio ad Baptismum sicut augmentum ad generationem, ut ex supra dictis patet. Manifestum est autem quod nullus potest promoveri in aetatem perfectam nisi primo fuerit natus. Et similiter, nisi aliquis primo fuerit baptizatus, non potest sacramentum confirmationis accipere.Ссылаются нормы: Q72A6Respondeo, assert-h74641455dffdd7f902b3b3e838b7d142b90e6cefcee9b7954adfb4ed5fdfefa9
section/72-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:766cd99bc852418e008b5223aca8fa1ec3f33f9b7307e28fb6d1543f773d2814LA
Sed contra est quod Rabanus dicit, de Institut. Cleric., novissime a summo sacerdote per impositionem manus Paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per spiritum sanctum ad praedicandum.Ссылаются нормы: assert-h89fb1938c04975a9258d8b2e713254fc9c165bd050dad449c5bf070635bcb0a5
section/72-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9461a16544ca917e9feba84f2bdefe1437233bc2b7a3690317aac427059f0642LA
Ad primum ergo dicendum quod gratiae gratum facientis est remissio culpae, habet tamen et alios effectus, quia sufficit ad hoc quod promoveat hominem per omnes gradus usque in vitam aeternam. Unde et Paulo dictum est, II Cor. XII, sufficit tibi gratia mea, et ipse de se dicit, I Cor. XV, gratia Dei sum id quod sum. Et ideo gratia gratum faciens non solum datur ad remissionem culpae, sed etiam ad augmentum et firmitatem iustitiae. Et sic confertur in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q72A7Ad1, assert-h4a5fd0f91cc0df7c3938c940edbf7a34b15b0e5b2f171fab5fe606083c55fb3e
section/72-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f86fdc576c51bb475722c6e7a7778db1ccf121f4925601c86b80f1be571ff872LA
Ad secundum dicendum quod, sicut ex ipso nomine apparet, hoc sacramentum datur ad confirmandum quod prius invenerit. Et ideo non debet dari his qui non habent gratiam. Et propter hoc, sicut non datur non baptizatis, ita non debet dari adultis peccatoribus, nisi per poenitentiam reparatis. Unde dicitur in Aurelianensi Concilio, ut ieiuni ad confirmationem veniant, ut moneantur confessionem facere prius, ut mundi donum spiritus sancti valeant accipere. Et tunc per hoc sacramentum perficitur poenitentiae effectus, sicut et Baptismi, quia per gratiam collatam in hoc sacramento consequetur poenitens pleniorem remissionem peccati. Et si aliquis adultus in peccato existens cuius conscientiam non habet, vel si etiam non perfecte contritus accedat, per gratiam collatam in hoc sacramento consequetur remissionem peccatorum.Ссылаются нормы: Q72A7Ad2, assert-ha9c5d4d6be6267c4a2d06406f710e9975bd007dc18a894280f10188138a3f598
section/72-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3cecc14d5586e1185748a5a49b94976e24ba87b66a84c843d49d3ccfd22ba65cLA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, gratia sacramentalis addit super gratiam gratum facientem communiter sumptam aliquid effectivum specialis effectus, ad quod ordinatur sacramentum. Si ergo consideretur gratia in hoc sacramento collata quantum ad id quod est commune, sic per hoc sacramentum non confertur aliqua alia gratia quam per Baptismum, sed quae prius inerat, augetur. Si autem consideretur quantum ad illud speciale quod superadditur, sic non est eiusdem speciei cum ipsa.Ссылаются нормы: Q72A7Ad3, assert-h62209ac76f267d85c7f1a7d08fe2c9bacadae55684e8e14f748d95ab541a3fe4
section/72-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2ccf02d039f9848c5222494c12f1a46765c13d07f053f74b28f84b90b161b0e9LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum gratia gratum faciens non conferatur. Gratia enim gratum faciens ordinatur contra culpam. Sed hoc sacramentum, sicut dictum est, non exhibetur nisi baptizatis, qui sunt a culpa mundati. Ergo per hoc sacramentum gratia gratum faciens non confertur.Ссылаются нормы: Q72A7Obiectio1, assert-hb2af296b9267729c46443176cebcf25cffe1956e589044adcdac93cae96923ac, assert-hc01f8a4924bec1939b8703fb5e692e956cf16af3af1e01564e47df3d116d7e6e
section/72-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0988cc30cb60a305fade9ac8b5fcc48909ea818e0904073c8448bda816eacfa1LA
Praeterea, peccatores maxime indigent gratia gratum faciente, per quam solam iustificari possunt. Si ergo per hoc sacramentum gratia gratum faciens confertur, videtur quod deberet dari hominibus in peccato existentibus. Quod tamen non est verum.Ссылаются нормы: Q72A7Obiectio2, assert-h1904f6262faac049b8b33511a9ef15fd99952ca095529b8acb1f68add8c9ed0a
section/72-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d15074770a23b135d2302dd06cb1f16f1cd6e0b23fbbaab4b19321efdb2d2efeLA
Praeterea, gratia gratum faciens specie non differt, cum ad unum effectum ordinetur. Sed duae formae eiusdem speciei non possunt esse in eodem subiecto. Cum ergo gratia gratum faciens conferatur homini per Baptismum, videtur quod per sacramentum confirmationis, quod non exhibetur nisi baptizato, gratia gratum faciens non conferatur.Ссылаются нормы: Q72A7Obiectio3, assert-h3d5365818f4111e06ced68a080ba8062380aacd12e1232521696c51fa7bf8d05, assert-hacb9cf85a041c85b27fe41ef02134c134ed497352e440dd1a647846ebe85c22e
section/72-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0e0aab1b911c70e7a9671ec22d811a39a62409c594bdc8c0578dd257255dfb74LA
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento, sicut dictum est, datur baptizato spiritus sanctus ad robur, sicut apostolis datus est in die Pentecostes, ut legitur Act. II; et sicut dabatur baptizatis per impositionem manus apostolorum, ut dicitur Act. VIII. Ostensum est autem in prima parte quod missio seu datio spiritus sancti non est nisi cum gratia gratum faciente. Unde manifestum est quod gratia gratum faciens confertur in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q72A7Respondeo, assert-h3d093cc713b54e092bf0cf1a33865709c35853dd176cce46f86bb457fde83a9d
section/72-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:bc9b79e988fe9051f251f01baedf69589eb721208628ebc0ed1025a91815eb8eLA
Sed contra est quod Melchiades Papa dicit, spiritus sanctus in fonte Baptismi plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam.Ссылаются нормы: assert-h32c4128afc3e542d4b3303f570994ddb4ff71539192347de6ddf4d0de6678dec
section/72-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5aefb612964f7590d52580acdc631e57b7fc6a571afa4a2f4341a7d6aebe7781LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum datur ad quandam excellentiam, non quidem unius hominis ad alium, sicut sacramentum ordinis, sed hominis ad seipsum, sicut idem, perfectus vir existens, habet excellentiam ad se puerum.Ссылаются нормы: Q72A8Ad1, assert-h036be38ec15f022638cad473cc67675ff69c73f51c61ff1b2b89ce53ba0de8d4
section/72-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cec9f22e41f7fbc1696a6d983231f402032b0aa0e01a7ad7aa399ef7912ce242LA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, corporalis aetas non praeiudicat animae. Unde etiam in puerili aetate homo potest consequi perfectionem spiritualis aetatis, de qua dicitur Sap. IV, senectus venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata. Et inde est quod multi in puerili aetate, propter robur spiritus sancti perceptum, usque ad sanguinem fortiter certaverunt pro Christo.Ссылаются нормы: Q72A8Ad2, assert-hafb21394282e1ddcf15ca64c3b1e22308a21e95a217d7bb8f7fb6de4e595f9e1
section/72-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:616660877efaf368e596cb655023e18c667e9acd53f847ea9332cc1817060578LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, in homilia de Machabaeis, in mundanis agonibus aetatis et formae generisque dignitas requiritur, et ideo servis ac mulieribus, senibus ac pueris, ad eos aditus denegatur. In caelestibus autem omni personae et aetati et sexui indiscreta facultate stadium patet. Et in homilia de militia spirituali dicit, apud Deum femineus etiam militat sexus, multae namque feminae animo virili spiritualem militiam gesserunt. Quaedam enim interioris hominis virtute viros aequaverunt in agonibus martyrum, quaedam etiam fortiores viris exstiterunt. Et ideo mulieribus hoc sacramentum conferendum est.Ссылаются нормы: Q72A8Ad3, assert-h81da5144b6bce0e8ef695c45444b4065e60fa31e6d5368cf0942392c205045e7
section/72-8/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cc7601e9df46c5401cfd4d553580a21bbf7409b1c9c52f1126992990aac1ca8aLA
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, anima, ad quam pertinet spiritualis aetas, immortalis est. Et ideo morituris hoc sacramentum dandum est, ut in resurrectione perfecti appareant, secundum illud Ephes. IV, donec occurramus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Et ideo Hugo de sancto Victore dicit, omnino periculosum esset, si ab hac vita sine confirmatione migrare contingeret, non quia damnaretur, nisi forte per contemptum; sed quia detrimentum perfectionis pateretur. Unde etiam pueri confirmati decedentes maiorem gloriam consequuntur, sicut et hic maiorem obtinent gratiam. Auctoritas autem illa intelligitur quantum ad hoc, quod morituris non est necessarium hoc sacramentum propter periculum pugnae praesentis.Ссылаются нормы: Q72A8Ad4, assert-hce13a3359b3ceb2aaf3873bd2d66b52632a89bdd46d720ff8f9675099bca6586
section/72-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:049a223e64532d387c221f77d442670f47237311b6369e0ea8887fc2978762fcLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non sit omnibus exhibendum. Hoc enim sacramentum ad quandam excellentiam datur, ut dictum est. Sed id quod ad excellentiam pertinet, non competit omnibus. Ergo hoc sacramentum non debet omnibus dari.Ссылаются нормы: Q72A8Obiectio1, assert-h96f9bb0cfbf881ae78b7b98e2e4e46ef10c7a6a12d6528546bea0a2bd49c633a, assert-hbf6780216476438fdb338e9d1dcdd4faab3a56b74505427470fa386e00704c7c
section/72-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b19b16d49032339550664c37469d092a9de1986c1519430dce0d0d6465cd6fb7LA
Praeterea, per hoc sacramentum augetur aliquis spiritualiter in perfectam aetatem. Sed perfecta aetas repugnat aetati puerili. Ergo ad minus pueris dari non debet.Ссылаются нормы: Q72A8Obiectio2, assert-h10593f4cfd926c7d4988a0b7258b5998e23e52444763161e9ceda4c18f7d97e0, assert-h92551aa1a30c7d4e9b3f2611bbc83dd15c3975566fa0eea4953b6de82729b10d
section/72-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:66c6cea1fb055da0d829b4b4ee14d7337128b0ee8b4615296759a1252671fb39LA
Praeterea, sicut Melchiades Papa dicit, post Baptismum confirmamur ad pugnam. Sed pugnare non competit mulieribus, propter fragilitatem sexus. Ergo nec mulieribus hoc sacramentum debet dari.Ссылаются нормы: Q72A8Obiectio3, assert-h0ff70a5aa1a1232719c93fa681af764f3774bf2bfee4bc290704f3b11362f880, assert-h67e49345759644f09e7179d2cbacdb733c2ad4b04fb73549fad67426c1c45c0b
section/72-8/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ccf3b8aac930be4cb7c61002eadea3e7d7e96c7cc4f9130e699a6aadaa851d78LA
Praeterea, Melchiades Papa dicit, quamvis continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen confirmationis beneficia necessaria sunt. Confirmatio armat et instruit ad agones mundi huius et praelia reservandos. Qui autem post Baptismum cum acquisita innocentia immaculatus pervenerit ad mortem, confirmatur morte, quia iam non potest peccare post mortem. Ergo statim morituris non debet hoc sacramentum conferri. Et sic non debet omnibus dari.Ссылаются нормы: Q72A8Obiectio4, assert-hb02fce8ab336bc65aa4f854900ccd710a27b3aa8eccb52e4de4c8c554a5c742f
section/72-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0485f369618de84ef724ddbb866ef30b36796ad51f1febb3eab8843cef19a19aLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, per hoc sacramentum promovetur homo spiritualiter in aetatem perfectam. Hoc autem est de intentione naturae, ut omnis qui corporaliter nascitur, ad perfectam aetatem perveniat, sed hoc quandoque impeditur propter corruptibilitatem corporis, quod morte praevenitur. Multo autem magis de intentione Dei est omnia ad perfectionem perducere, ex cuius imitatione hoc natura participat, unde et Deut. XXXII dicitur, Dei perfecta sunt opera. Anima autem, ad quam pertinet spiritualis nativitas et spiritualis aetatis perfectio, immortalis est, et potest, sicut tempore senectutis spiritualem nativitatem consequi, ita tempore iuventutis et pueritiae consequi perfectam aetatem; quia huiusmodi corporales aetates animae non praeiudicant. Et ideo hoc sacramentum debet omnibus exhiberi.Ссылаются нормы: Q72A8Respondeo, assert-hd8a601bd320d64118c312f33c774cada032d6b27083dd5b412af697ac8af4e7d
section/72-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:da4502fe09c8d730a82ede3985878850e0622977a6f0e9854ea03acfb704c3e7LA
Sed contra est quod dicitur Act. II, quod spiritus sanctus veniens replevit totam domum, per quam significatur Ecclesia, et postea subditur quod repleti sunt omnes spiritu sancto. Sed ad illam plenitudinem consequendam hoc sacramentum datur. Ergo est omnibus qui sunt in Ecclesia exhibendum.Ссылаются нормы: assert-h9a72f36833d61027eee6f124aff5cdab188ae5f4a1e8dd87c3d2c839cf8435b4
section/72-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a9e2d94391dd37fda5ea831192a46cace7bc8cf188eb2d9cd8096d210872177fLA
Ad primum ergo dicendum quod per Baptismum regeneramur ad vitam spiritualem, quae ad totum hominem pertinet. Sed in confirmatione roboramur ad pugnam, cuius signum ferendum est in fronte, quasi in evidenti loco.Ссылаются нормы: Q72A9Ad1, assert-hd5bdcad1966bdc64fdced208517b5ef5704e0852ea5490dc510241fa00e1da79
section/72-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4f6700e70b12254b6a7a7afc6d667d9ac93f06ce1e74db0e88520bcd952c196eLA
Ad secundum dicendum quod principium fortitudinis est in corde, sed signum apparet in fronte, unde dicitur Ezech. III, ecce, dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum. Et ideo sacramentum Eucharistiae, quo homo in seipso confirmatur, pertinet ad cor, secundum illud Psalmi, panis cor hominis confirmet. Sed sacramentum confirmationis requiritur in signum fortitudinis ad alios. Et ideo exhibetur in fronte.Ссылаются нормы: Q72A9Ad2, assert-h2f58a73be7365a884a4e05275c3ec77b6649f9f1d8c2eb2b609e86ae82965268
section/72-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6f3894b1fabc614a1f2b2f77492f2fbf8b250421558fd5b1de5087c7171ecf49LA
Ad tertium dicendum quod hoc sacramentum datur ad libere confitendum, non autem ad confitendum simpliciter, quia hoc fit etiam in Baptismo. Et ideo non debet dari in ore, sed in fronte, ubi apparent signa passionum quibus libera confessio impeditur.Ссылаются нормы: Q72A9Ad3, assert-h80086bcca6d07f55a6a99c183d9c265684b1eb0bc09b9465f9cbe8bbb9b675c0
section/72-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:35679bdf35cb5505b98f1e384d1a1916ed452505188ba858077ad85415ade48eLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non sit conferendum homini in fronte. Hoc enim sacramentum est perfectivum Baptismi, ut supra dictum est. Sed sacramentum Baptismi confertur homini in toto corpore. Ergo hoc sacramentum non debet conferri solum in fronte.Ссылаются нормы: Q72A9Obiectio1, assert-h2d05c719545e208648071bf9a0469ee887c91e344d57875854a7440e5d8669bc, assert-hb8b3279479d4c24d08ae86ae07d2f0af96d91b396258b63054e284be55ff0629
section/72-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7731486952f658cd4f640ca4fd322c0af876afbe78e9fb8e375a3e58e6b43e3dLA
Praeterea, hoc sacramentum datur ad robur spirituale, ut supra dictum est. Sed spirituale robur maxime consistit in corde. Ergo hoc sacramentum magis debet conferri supra cor quam in fronte.Ссылаются нормы: Q72A9Obiectio2, assert-hef73a47b8c4381287d925d484b35e913cecdd7b5a6018de3c7dc1484d9cea40c, assert-hf1c5d48fcb0000ee1fff445282921190141472f744607f8aeb97091315107ef9
section/72-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a71fb92264d92efb0ff5ac1737f662ef632a524b961e27447e0c90485e7f3f95LA
Praeterea, hoc sacramentum datur homini ad hoc quod libere fidem Christi confiteatur. Sed ore fit confessio ad salutem, ut dicitur Rom. X. Ergo hoc sacramentum magis debet conferri circa os quam in fronte.Ссылаются нормы: Q72A9Obiectio3, assert-h51c3f761342792c20e41797e0d58e636cc1c27a780e358d4f29a34872412fea7, assert-hf9dff15e723987b234980b493bdbe0b6f41dd52fd65cc088aca593945f1c46b1
section/72-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:86ff0113ef48cec74da39f752fe15765a53ad7c4de5ee5c84b3cc978314087e5LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in hoc sacramento homo accipit spiritum sanctum ad robur spiritualis pugnae, ut fortiter etiam inter adversarios fidei fidem Christi confiteatur. Unde convenienter signatur chrismate signo crucis in fronte, propter duo. Primo quidem, quia insignitur signo crucis sicut miles signo ducis, quod quidem debet esse evidens et manifestum. Inter omnia autem loca corporis humani maxime manifestus est frons, qui quasi nunquam obtegitur. Et ideo linitur confirmatus chrismate in fronte, ut in manifesto demonstraret se esse Christianum, sicut et apostoli post receptum spiritum sanctum se manifestaverunt, qui prius in cenaculo latebant. Secundo, quia aliquis impeditur a libera confessione nominis Christi propter duo, scilicet propter timorem, et propter verecundiam. Utriusque autem horum signum maxime manifestatur in fronte, propter propinquitatem imaginationis, et propter hoc quod spiritus a corde directe ad frontem ascendunt, unde verecundati erubescunt, timentes autem pallescunt, ut dicitur in IV Ethic. Et ideo in fronte signatur chrismate, ut neque propter timorem neque propter erubescentiam nomen Christi confiteri praetermittat.Ссылаются нормы: Q72A9Respondeo, assert-h74771725e79addf0ef683389b97f340a20a8ddfb29ce34ce3382452d1d6891f0
section/72-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:40711e867e37382a177322b2b05ecb01fa5cbf855213d39ea3d7c0a80edfb7abLA
Sed contra est quod Rabanus dicit, in libro de Institut. Cleric., signatur baptizatus chrismate in summitate capitis per sacerdotem, per pontificem vero in fronte.Ссылаются нормы: assert-h3d0377202a1441a77906b6eca53df7c4f52b6863ff035108a2d233e01ef9c9d6
question/72/prooemium · paragraph
la · official · sha256:4eb16ed75bf58fba250b5134691d173bc68be1d5f8e8f63d6fa1903d1a023cf4LA
Consequenter considerandum est de sacramento confirmationis. Et circa hoc quaeruntur duodecim. Primo, utrum confirmatio sit sacramentum. Secundo, de materia eius. Tertio, utrum sit de necessitate sacramenti quod chrisma fuerit prius per episcopum consecratum. Quarto, de forma ipsius. Quinto, utrum imprimat characterem. Sexto, utrum character confirmationis praesupponat characterem baptismalem. Septimo, utrum conferat gratiam. Octavo, cui competat recipere hoc sacramentum. Nono, in qua parte. Decimo, utrum requiratur aliquis qui teneat confirmandum. Undecimo, utrum hoc sacramentum per solos episcopos detur. Duodecimo, de ritu eius.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 73
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q73
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4073.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:805f5dadecedefb385427a101de72846b3bb18a84546bd0be96b92101302d8bb | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 49
section/73-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:05222fca3be0adfe41ac970a122e3c78ba15f32960fbd019c3fec8bf07f5c973LA
Ad primum ergo dicendum quod duplex est perfectio. Una quae est in ipso homine, ad quam perducitur per augmentum. Et talis perfectio competit confirmationi. Alia autem est perfectio quam homo consequitur ex adiunctione cibi vel indumenti, vel alicuius huiusmodi. Et talis perfectio competit Eucharistiae, quae est spiritualis refectio.Ссылаются нормы: Q73A1Ad1, assert-h9a1948a454db8e80d25d133289bb7592ed6ee99140dd2833bf3a0e1ae5cdc9a3
section/73-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d01cf551b5e4012e8f3fd5ebba2365cb9117bb3e430c21dab5d1cb7fbb96046dLA
Ad secundum dicendum quod aqua Baptismi non causat aliquem spiritualem effectum propter ipsam aquam, sed propter virtutem spiritus sancti in aqua existentem, unde Chrysostomus dicit, super illud Ioan. V, Angelus domini secundum tempus etc., in baptizatis non simpliciter aqua operatur, sed, cum spiritus sancti susceperit gratiam, tunc omnia solvit peccata. Sicut autem se habet virtus spiritus sancti ad aquam Baptismi, ita se habet corpus Christi verum ad species panis et vini. Unde species panis et vini non efficiunt aliquid nisi virtute corporis Christi veri.Ссылаются нормы: Q73A1Ad2, assert-hc1d4b6f67aaa8f2b44ae4c2dbd3d0f783bcdd5678e802ec3d530ea29774da5a4
section/73-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:584a2afb8eb629104e0208fd1a8b6973bb4da693d02f422f2dfac15f3f6a050cLA
Ad tertium dicendum quod sacramentum dicitur ex eo quod continet aliquid sacrum. Potest autem aliquid esse sacrum dupliciter, scilicet absolute, et in ordine ad aliud. Haec est autem differentia inter Eucharistiam et alia sacramenta habentia materiam sensibilem, quod Eucharistia continet aliquid sacrum absolute, scilicet ipsum Christum, aqua vero Baptismi continet aliquid sacrum in ordine ad aliud, scilicet virtutem ad sanctificandum, et eadem ratio est de chrismate et similibus. Et ideo sacramentum Eucharistiae perficitur in ipsa consecratione materiae, alia vero sacramenta perficiuntur in applicatione materiae ad hominem sanctificandum. Et ex hoc etiam consequitur alia differentia. Nam in sacramento Eucharistiae id quod est res et sacramentum, est in ipsa materia; id autem quod est res tantum, est in suscipiente, scilicet gratia quae confertur. In Baptismo autem utrumque est in suscipiente, et character, qui est res et sacramentum; et gratia remissionis peccatorum, quae est res tantum. Et eadem ratio est de aliis sacramentis.Ссылаются нормы: Q73A1Ad3, assert-hb09ff9444f92979aa63086ac363f51bb1ae122f43d65a63aaf6796a8a413fef0
section/73-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7299a2f2121832913ab0fa45a8d50e60862a8f73e6737a420dd6c7cff083cceaLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Eucharistia non sit sacramentum. Ad idem enim non debent ordinari duo sacramenta, quia unumquodque sacramentum efficax est ad suum effectum producendum. Cum ergo ad perfectionem ordinetur confirmatio et Eucharistia, ut Dionysius dicit, IV cap. Eccl. Hier., videtur Eucharistia non esse sacramentum, cum confirmatio sit sacramentum, ut prius habitum est.Ссылаются нормы: Q73A1Obiectio1, assert-hbdbbd1967e45250362cf8a1b7469a333f297bb0b14e1ab40f5cfa86fc6fef66c
section/73-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d99005fa4c97658ea14ba01c8a8524954cc56f65ae6910b2996e49f7d858f1b1LA
Praeterea, in quolibet sacramento novae legis id quod visibiliter subiicitur sensui, efficit invisibilem effectum sacramenti, sicut ablutio aquae causat et characterem baptismalem et ablutionem spiritualem, ut supra dictum est. Sed species panis et vini, quae subiiciuntur sensui in hoc sacramento, non efficiunt neque ipsum corpus Christi verum, quod est res et sacramentum, neque corpus mysticum, quod est res tantum in Eucharistia. Ergo videtur quod Eucharistia non sit sacramentum novae legis.Ссылаются нормы: Q73A1Obiectio2, assert-h072810b30996da6bc8d34d6d96c39086c7d92c530e53620fcbdc265d90025014, assert-h60e7456ff72244e95f0e4764d1548ee93f3ff94147edfe807898413e0372d6a6
section/73-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e58109737a29133bd1de68e463d1b6faffd52e8b8d61251a50638219f659014aLA
Praeterea, sacramenta novae legis habentia materiam in usu materiae perficiuntur, sicut Baptismus in ablutione, et confirmatio in chrismatis consignatione. Si ergo Eucharistia sit sacramentum, perficeretur in usu materiae, non in consecratione ipsius materiae. Quod patet esse falsum, quia forma huius sacramenti sunt verba quae in consecratione materiae dicuntur, ut infra patebit. Ergo Eucharistia non est sacramentum.Ссылаются нормы: Q73A1Obiectio3, assert-h7df11c95df6c1f4e39df73d57cf120ebde3baebf679c2286c1e4b0a58d1170bf
section/73-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c6276fe4d1d9337e1cbf976bf363b71109415d652ff541e8a023228c1743fdf1LA
Respondeo dicendum quod sacramenta Ecclesiae ordinantur ad subveniendum homini in vita spirituali. Vita autem spiritualis vitae corporali conformatur, eo quod corporalia spiritualium similitudinem gerunt. Manifestum est autem quod, sicut ad vitam corporalem requiritur generatio, per quam homo vitam accipit, et augmentum, quo homo perducitur ad perfectionem vitae; ita etiam requiritur alimentum, quo homo conservatur in vita. Et ideo, sicut ad vitam spiritualem oportuit esse Baptismum, qui est spiritualis generatio, et confirmationem, quae est spirituale augmentum; ita oportuit esse sacramentum Eucharistiae, quod est spirituale alimentum.Ссылаются нормы: EucharistSacrament, Q73A1Respondeo, assert-hf97e808775f230ec5a382e29408d4329793555de4efce2b1c53326d8c5673dbd
section/73-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c9a3a7e450d6a875d771cbc50554f45128040703018fcbbb2a5982907f1491cfLA
Sed contra est quod in collecta dicitur, hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam.Ссылаются нормы: assert-ha639a5790e15c9dfcb4a0104927dd153b05e0f8821504f8a48e26b75955376ec
section/73-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:684a26dcc26c6a3f78bcda66096fa2565c30f2e818ca811dfc0de8579a1ad101LA
Ad primum ergo dicendum quod in collecta eadem et pluraliter dicitur primo, purificent nos sacramenta quae sumpsimus; et postea singulariter subditur, hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, ad ostendendum quod hoc sacramentum quodammodo est multa, simpliciter autem unum.Ссылаются нормы: Q73A2Ad1, assert-h138817216a51bdf379ec338ec5a50dffa3aebebbb702a259c5561dc76468a93a
section/73-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:68fb1bb2ef307f5fd96198ed9197ad78ce426fa3d5184dc3d2c6f96bee11bdfcLA
Ad secundum dicendum quod panis et vinum materialiter quidem sunt plura signa, formaliter vero et perfective unum, inquantum ex eis perficitur una refectio.Ссылаются нормы: Q73A2Ad2, assert-h404f0000a91c7762aa1459780f4a20f5307abf30612df324eb6158158da88628
section/73-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:44e4dabc785f277279322a24fefe24eccb82bc83bff6ffb026eea936e78a80dcLA
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod est duplex consecratio huius sacramenti, non potest plus haberi nisi quod hoc sacramentum materialiter est multa, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q73A2Ad3, assert-ha6ce4cabbde52224511a752c629590f784d160b6471502b41b4c4b1606be4156
section/73-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a79168a59eb777345f4904d373d3bb0f9663139a48b22f98c90ed306125f7c14LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Eucharistia non sit unum sacramentum, sed plura. Dicitur enim in collecta, purificent nos, quaesumus, domine, sacramenta quae sumpsimus, quod quidem dicitur propter Eucharistiae sumptionem. Ergo Eucharistia non est unum sacramentum, sed plura.Ссылаются нормы: Q73A2Obiectio1, assert-h596593a38e259cb0f4e9939016e5b293bb8cec34a8d7f75596038f9101d07e72
section/73-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1f0ba6e5f23a9714841d39cb4cb375da3710e223535c39e4565955d573b1adb2LA
Praeterea, impossibile est, multiplicato genere, non multiplicari speciem, sicut quod unus homo sit plura animalia. Sed signum est genus sacramenti, ut supra dictum est. Cum igitur in Eucharistia sint plura signa, scilicet panis et vini, videtur consequens esse quod sint plura sacramenta.Ссылаются нормы: Q73A2Obiectio2, assert-h297c64821f7095b53910b1f85947be9d5adb042eb506d355e8a5a35af55f1647, assert-h3fb68896de1301ca88707eec2afb8b9195a8921b602aa61671055ebb3b976274
section/73-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:576a457f634e23272c07951fbffcc30afa4d69162e2c6e8a50dabf336ee78985LA
Praeterea, hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae, sicut dictum est. Sed in hoc sacramento est duplex materiae consecratio. Ergo est duplex sacramentum.Ссылаются нормы: Q73A2Obiectio3, assert-h66fc3e9f6ca9c09298fd46c9ef80c2e567431cac01eff94eb958022de9df4213, assert-h93540783d538d272ce0b3b38abb56838cb3e541db954336b6ff8cdcbf318fdb4
section/73-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c10ae6178b1315bd60c1c56ffb3155e3c3d55a7d973d60facec13d1505187b27LA
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur V Metaphys., unum dicitur non solum quod est indivisibile vel quod est continuum, sed etiam quod est perfectum, sicut cum dicitur una domus, et unus homo. Est autem unum perfectione ad cuius integritatem concurrunt omnia quae requiruntur ad finem eiusdem, sicut homo integratur ex omnibus membris necessariis operationi animae, et domus ex partibus quae sunt necessariae ad inhabitandum. Et sic hoc sacramentum dicitur unum. Ordinatur enim ad spiritualem refectionem, quae corporali conformatur. Ad corporalem autem refectionem duo requiruntur, scilicet cibus, qui est alimentum siccum; et potus, qui est alimentum humidum. Et ideo etiam ad integritatem huius sacramenti duo concurrunt, scilicet spiritualis cibus et spiritualis potus, secundum illud Ioan. VI, caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Ergo hoc sacramentum multa quidem materialiter est, sed unum formaliter et perfective.Ссылаются нормы: Q73A2Respondeo, assert-h26ee925dc5294ae4ba504943cb5162c51e45d18e36ed988fc7bfa27e1682e40f
section/73-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f8a2818ac4e95a6ade56a658457a3c674a85f0651a4166966a7285a3998a6da0LA
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. X, unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et uno calice participamus. Ex quo patet quod Eucharistia sit sacramentum ecclesiasticae unitatis. Sed sacramentum similitudinem gerit rei cuius est sacramentum. Ergo Eucharistia est unum sacramentum.Ссылаются нормы: assert-h798cf3106bda8159484d18af9088d61cd434ff3f459059c9939b230f9772bb7f
section/73-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:807238c47194edbe64c8c8f08d6bfcb03336044b1dbad94d5a04a23b2a8a8eeaLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, exponens illud verbum Ioannis, hunc cibum et potum, scilicet carnis suae et sanguinis, societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia, in praedestinatis et vocatis et iustificatis et glorificatis sanctis et fidelibus eius. Unde, sicut ipse dicit, in epistola ad Bonifacium, nulli est aliquatenus ambigendum tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque domini participem fieri, quando in Baptismate membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si, antequam panem illum comedat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat.Ссылаются нормы: Q73A3Ad1, assert-h324b59bbca82bdb5149a7722c7e9d26e81b2664904c3f64f44334245d27f1694
section/73-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2da2a58c021ac2a5aa1d59894fe3b1ab7cae1fc79499be40395be8d73aa7e49cLA
Ad secundum dicendum quod haec est differentia inter alimentum corporale et spirituale, quod alimentum corporale convertitur in substantiam eius qui nutritur, et ideo non potest homini valere ad vitae conservationem alimentum corporale nisi realiter sumatur. Sed alimentum spirituale convertit hominem in seipsum, secundum illud quod Augustinus dicit, in libro Confess., quod quasi audivit vocem Christi dicentis, nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Potest autem aliquis in Christum mutari et ei incorporari voto mentis, etiam sine huius sacramenti perceptione. Et ideo non est simile.Ссылаются нормы: Q73A3Ad2, assert-h30f6a78d007c11297bb4d0475956ed42aabce2f6690c5c8c78028681891e5b9d
section/73-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:11dc8733f27dca35b4117e73bdc6fd650b9101f97882d51206255d15ed4a55d1LA
Ad tertium dicendum quod Baptismus est sacramentum mortis et passionis Christi prout homo regeneratur in Christo virtute passionis eius. Sed Eucharistia est sacramentum passionis Christi prout homo perficitur in unione ad Christum passum. Unde, sicut Baptismus dicitur sacramentum fidei, quae est fundamentum spiritualis vitae; ita Eucharistia dicitur sacramentum caritatis, quae est vinculum perfectionis, ut dicitur Coloss. III.Ссылаются нормы: Q73A3Ad3, assert-h17916f70e4ea3d5f127db7a8ee337cc2328b0b1caf089a01c320185f7247e425
section/73-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:11b11fa88b680b68a15b7fac9e5de3fab25c981705c1c5d398d60d4f165b0e35LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum sit de necessitate salutis. Dicit enim dominus, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sed in hoc sacramento manducatur caro Christi et bibitur sanguis eius. Ergo sine hoc sacramento non potest homo habere salutem spiritualis vitae.Ссылаются нормы: Q73A3Obiectio1, assert-h8532966c408f64b57ff196b3558530a5ab8af9cd12875def024eb2b638f839f3, assert-hbd5189cd652e354cc6d4972bbfbbeb58b7e776f5f3a358cadbd3c2dbd13845f4
section/73-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:32b262a637d6c2061a39704ede0d646d746ddaf9e8fc82d0099a4e0ed5add158LA
Praeterea, hoc sacramentum est quoddam spirituale alimentum. Sed alimentum corporale est de necessitate corporalis salutis. Ergo etiam hoc sacramentum est de necessitate salutis spiritualis.Ссылаются нормы: Q73A3Obiectio2, assert-h17935b9c34caa52249c6c33ebc46389634b4a09eef7bed33e762f776ac171abf, assert-h515bef3218eb38742be0ed994a6b8dd7b5113297b628d9eee3f3ab76ab72e4c5
section/73-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:042ca51d907be9bc31652bda11d4ae3bb25b237f9f8de125c68adbc20b9a4f72LA
Praeterea, sicut Baptismus est sacramentum dominicae passionis, sine qua non est salus, ita et Eucharistia, dicit enim apostolus, I Cor. XI, quotiescumque manducaveritis panem hunc et calicem biberitis, mortem domini annuntiabitis, donec veniat. Ergo, sicut Baptismus est de necessitate salutis, ita hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q73A3Obiectio3, assert-h5c82b839169432ec27ded683591a6ad881941ace1416d289fa221b58d3faeda5
section/73-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9f258dcd3019144d95b6cc477c37346d2dbf32f8a0de9add039076815def92a5LA
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento duo est considerare, scilicet ipsum sacramentum, et rem sacramenti. Dictum est autem quod res sacramenti est unitas corporis mystici, sine qua non potest esse salus, nulli enim patet aditus salutis extra Ecclesiam, sicut nec in diluvio absque arca Noe, quae significat Ecclesiam, ut habetur I Petr. III. Dictum est autem supra quod res alicuius sacramenti haberi potest ante perceptionem sacramenti, ex ipso voto sacramenti percipiendi. Unde ante perceptionem huius sacramenti, potest homo habere salutem ex voto percipiendi hoc sacramentum, sicut et ante Baptismum ex voto Baptismi, ut supra dictum est. Tamen est differentia quantum ad duo. Primo quidem, quia Baptismus est principium spiritualis vitae, et ianua sacramentorum. Eucharistia vero est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis, ut supra dictum est, per sanctificationes enim omnium sacramentorum fit praeparatio ad suscipiendam vel consecrandam Eucharistiam. Et ideo perceptio Baptismi est necessaria ad inchoandam spiritualem vitam, perceptio autem Eucharistiae est necessaria ad consummandam ipsam, non ad hoc quod simpliciter habeatur, sed sufficit eam habere in voto, sicut et finis habetur in desiderio et intentione. Alia differentia est, quia per Baptismum ordinatur homo ad Eucharistiam. Et ideo ex hoc ipso quod pueri baptizantur, ordinantur per Ecclesiam ad Eucharistiam. Et sic, sicut ex fide Ecclesiae credunt, sic ex intentione Ecclesiae desiderant Eucharistiam, et per consequens recipiunt rem ipsius. Sed ad Baptismum non ordinantur per aliud praecedens sacramentum. Et ideo, ante susceptionem Baptismi, non habent pueri aliquo modo Baptismum in voto, sed soli adulti. Unde rem sacramenti percipere non possunt sine perceptione sacramenti. Et ideo hoc sacramentum non hoc modo est de necessitate salutis sicut Baptismus.Ссылаются нормы: Q73A3Respondeo, assert-h958880268db093ed5cd56177daa280867a57526afe7f79246969d16613955f32
section/73-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:caaeadeabdfa9a6b9cb50de95ac1f4ac9bc7ef4047aa2920028379e58394cdc9LA
Sed contra est quod scribit Augustinus Bonifacio, contra Pelagianos, nec id cogitetis, parvulos vitam habere non posse, qui sunt expertes corporis et sanguinis Christi.Ссылаются нормы: assert-h747693190f6b8b802685177ba4ad80eba7381f12ae6ef398291902273c563ea6
section/73-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3b1581a9aa8c77f068e4b7eaf31da65f4e4ad9c6beb8e53e613fa79f1811cdd1LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet idem pluribus nominibus nominari secundum diversas proprietates vel effectus.Ссылаются нормы: Q73A4Ad1, assert-hd37e55e8eda1d0fedf8c7d32830ece09dbb29677fafa44c61b366d179229930a
section/73-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:86a8960c997bc2015eba94f30fa1b2782dba7c344104f851ec464c0b269542edLA
Ad secundum dicendum quod id quod est commune omnibus sacramentis, attribuitur antonomastice ei, propter eius excellentiam.Ссылаются нормы: Q73A4Ad2, assert-h071e53f4bb6a9f136b5fdcb3be0813343dd8cf3e0f763d63976fa8fc1bf74f37
section/73-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:04c48fed03f78895a381d3ba26f671a8bb1eaa192d5bd030a20e2a263808a759LA
Ad tertium dicendum quod hoc sacramentum dicitur sacrificium, inquantum repraesentat ipsam passionem Christi. Dicitur autem hostia, inquantum continet ipsum Christum, qui est hostia suavitatis, ut dicitur Ephes. V.Ссылаются нормы: Q73A4Ad3, assert-h8abd33d058b515d7c6544221c9f7d7abf1510fac70cd459956d00fd457cf4cb5
section/73-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d884c1c1fd1504c9973e4b7e4009b06b74aa31e205b485df21d031a508d1c396LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter hoc sacramentum pluribus nominibus nominetur. Nomina enim debent respondere rebus. Sed hoc sacramentum est unum, ut dictum est. Ergo non debet pluribus nominibus nominari.Ссылаются нормы: Q73A4Obiectio1, assert-h0edacfefa9243a6673288151264f3121866faa7a43c39a17585b72c9cf546aaf, assert-h966393a77357e5b7d68fe2744261ffd124aed9aec88c6cc924df4daa1d520982
section/73-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:14a0a0c37288ae8acd9e55efafc051ed91a1cbdb50c1353b466b03a7f5d84f92LA
Praeterea, species non notificatur convenienter per id quod est commune toti generi. Sed Eucharistia est sacramentum novae legis. Omnibus autem sacramentis commune est quod in eis confertur gratia, quod significat nomen Eucharistiae, quod est idem quod bona gratia. Omnia etiam sacramenta remedium nobis afferunt in via praesentis vitae, quod pertinet ad rationem viatici. In omnibus etiam sacramentis fit aliquid sacrum, quod pertinet ad rationem sacrificii. Et per omnia sacramenta sibi invicem fideles communicant, quod significat hoc nomen synaxis in Graeco, vel communio in Latino. Ergo haec nomina non convenienter adaptantur huic sacramento.Ссылаются нормы: Q73A4Obiectio2, assert-h8cfb87943d2433b1ad80508cfc3acbe875abcab88381ef15c93dea5aa9466568, assert-hc9cb122ade131314737a67ac5a663b1fbcc57383f36b32764c7d20a41dcc4620
section/73-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6a69832728f421c76ea191d2d601b2a4beee668fc55404b2309e44a95fb1d200LA
Praeterea, hostia videtur idem esse quod sacrificium. Sicut ergo non proprie dicitur sacrificium, ita nec proprie dicitur hostia.Ссылаются нормы: Q73A4Obiectio3, assert-h7b5fb1e0fbbf6ca8538801354f6dcbabf1452bf2f2c9c6805f48d2c5012a3417
section/73-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6452e082c464ced216e2953b39a1a46d8272088e1822e6ad7d2e29345a3f047dLA
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum habet triplicem significationem. Unam quidem respectu praeteriti, inquantum scilicet est commemorativum dominicae passionis, quae fuit verum sacrificium, ut supra dictum est. Et secundum hoc nominatur sacrificium. Aliam autem significationem habet respectu rei praesentis, scilicet ecclesiasticae unitatis, cui homines congregantur per hoc sacramentum. Et secundum hoc nominatur communio vel synaxis, dicit enim Damascenus, IV libro, quod dicitur communio, quia communicamus per ipsam Christo; et quia participamus eius carne et deitate; et quia communicamus et unimur ad invicem per ipsam. Tertiam significationem habet respectu futuri, inquantum scilicet hoc sacramentum est praefigurativum fruitionis Dei, quae erit in patria. Et secundum hoc dicitur viaticum, quia hoc praebet nobis viam illuc perveniendi. Et secundum hoc etiam dicitur Eucharistia, idest bona gratia, quia gratia Dei est vita aeterna, ut dicitur Rom. VI; vel quia realiter continet Christum, qui est plenus gratia. Dicitur etiam in Graeco metalepsis, idest assumptio, quia, ut Damascenus dicit, per hoc filii deitatem assumimus.Ссылаются нормы: Q73A4Respondeo, assert-hd787ecc02543289470cc70b3d18055437b212a386f083eb1082679b4b2bee35e
section/73-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c6f5b80f46bd660e2485555e3a6089580bf27cd99bf4262278612256ab02d85bLA
Sed contra est quod usus fidelium habet.Ссылаются нормы: assert-h28ea5663f058fd55cfef1feb733c99c076d1b7ed26cdc82a5fc72c3de49607a2
section/73-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:301d9b26c51ae246865a39e8ec89a4b537b6b8ea34d4a98418aebe7a073b730aLA
Ad primum ergo dicendum quod ex eisdem nutrimur ex quibus sumus, non tamen eodem modo nobis advenientibus. Nam ea ex quibus sumus, nobis adveniunt per generationem, eadem autem, inquantum ex eis nutrimur, nobis adveniunt per manducationem. Unde et, sicut per Baptismum regeneramur in Christo, ita per Eucharistiam manducamus Christum.Ссылаются нормы: Q73A5Ad1, assert-h6f888b2a868424909b23b8ad3dbd82aed2e3b3e457ab471d6798010d65204861
section/73-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bf34d5c24003b3074ca8b79e299a70c29d5884d1bb14c256da268ca8ac9a9eb8LA
Ad secundum dicendum quod Eucharistia est sacramentum perfectum dominicae passionis, tanquam continens ipsum Christum passum. Et ideo non potuit institui ante incarnationem, sed tunc habebant locum sacramenta quae erant tantum praefigurativa dominicae passionis.Ссылаются нормы: Q73A5Ad2, assert-h6dbbc7f6138e13cf925c9f4dd15b8ae7bed037b7358aa42219a6457537a161db
section/73-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:151ac81e09e34f37ee0929bbaeb76136a1f9bd341226ab7b9713baed668595feLA
Ad tertium dicendum quod sacramentum illud fuit institutum in cena ut in futurum esset memoriale dominicae passionis, ea perfecta. Unde signanter dicit, haec quotiescumque feceritis, de futuro loquens.Ссылаются нормы: Q73A5Ad3, assert-h247a983384136a7d76f768c90e4b42b5702ee4f45338bcf479a5098bce01d55e
section/73-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e799942eace690ae4a06b23f6c60cdcaa1b525441d6a191d6eaa76efbf97286eLA
Ad quartum dicendum quod institutio respondet ordini intentionis. Sacramentum autem Eucharistiae, quamvis sit posterius Baptismo in perceptione, est tamen prius in intentione. Et ideo debuit prius institui. Vel potest dici quod Baptismus iam erat institutus in ipso Christi Baptismo. Unde et iam aliqui ipso Christi Baptismo erant baptizati, ut legitur Ioan. III.Ссылаются нормы: Q73A5Ad4, assert-h38829af453813edfc237565abcc50dba1aad03b97fc5197259d63bc8fe68f707
section/73-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:b1a34fb5592a9d6430776be47e558d0c55ff99574b98f8f1a08c7e6801d73db5LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens institutio istius sacramenti. Ut enim philosophus dicit, in II de Generat., ex eisdem nutrimur ex quibus sumus. Sed per Baptismum, qui est spiritualis regeneratio, accipimus esse spirituale, ut Dionysius dicit, II cap. Eccles. Hier. Ergo per Baptismum etiam nutrimur. Non ergo fuit necessarium instituere hoc sacramentum quasi spirituale nutrimentum.Ссылаются нормы: Q73A5Obiectio1, assert-h1d51986bc72d34a080427ce770cdfdc1cee911d2708071956e0af8398c13b615, assert-h62615c9d7d1a938a320d9f83c4469562e3ab63d8dfee7ce121ca4de13dab0a8c, assert-h6366eba4a96f5698c43f50a8664d02ae09252220b485205b6582368b0d6284aa
section/73-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ef22e7e9c7c6aaeed37272983a37b4e97d91d3ba891bce1cb4769f54ec941351LA
Praeterea, per hoc sacramentum homines Christo uniuntur sicut membra capiti. Sed Christus est caput omnium hominum, etiam qui fuerunt ab initio mundi, ut supra dictum est. Ergo non debuit institutio huius sacramenti differri usque ad cenam domini.Ссылаются нормы: Q73A5Obiectio2, assert-h15644f7cca897be8e753ac70ce78748c82748e3371ce601da5068064d149ddfb, assert-h30b26f19d4f83064bd1abb03338b8d9db53c0f80122fe18d16327c1d9c6ad41e
section/73-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:22ecf83756fe90a8d3f1cef15d2aa46e1acc2f6a36ec978bc322201895217810LA
Praeterea, hoc sacramentum dicitur esse memoriale dominicae passionis, secundum illud Matth. XXVI, hoc facite in meam commemorationem. Sed memoria est praeteritorum. Ergo hoc sacramentum non debuit institui ante Christi passionem.Ссылаются нормы: Q73A5Obiectio3, assert-h146782e97e1228dc2aa529c11e811985685bcb90209239b1a577d8064a69d8c6, assert-h2d5f4a634dbf9c39aa3f6ec3e3aa5bcd6b58ff980debf2e0ab0698da96baac15
section/73-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:22fed749cec767a21b30da67277387265f952bdbd979f2ba113e688cc1d1646aLA
Praeterea, per Baptismum aliquis ordinatur ad Eucharistiam, quae non nisi baptizatis dari debet. Sed Baptismus institutus fuit post Christi passionem et resurrectionem, ut patet Matth. ult. Ergo inconvenienter hoc sacramentum fuit ante passionem Christi institutum.Ссылаются нормы: Q73A5Obiectio4, assert-he06152c93d3dc9a139840688a687fb5d6f3efab9a701b68d84b70b9af9a983a4, assert-hebb77927d7bff1d848db08927b7f0857f0b7aeece721072bd84b34240f954392
section/73-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:af4a80727c9291bcef6991056d21f8162447cc7bfcd0635de256d0407a9cc1d5LA
Respondeo dicendum quod convenienter hoc sacramentum institutum fuit in cena, in qua scilicet Christus ultimo cum discipulis suis fuit conversatus. Primo quidem, ratione continentiae huius sacramenti. Continetur enim ipse Christus in Eucharistia sicut in sacramento. Et ideo, quando ipse Christus in propria specie a discipulis discessurus erat, in sacramentali specie seipsum eis reliquit, sicut in absentia imperatoris exhibetur veneranda eius imago. Unde Eusebius dicit, quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis et illaturus sideribus, necesse erat ut die cenae sacramentum corporis et sanguinis sui consecraret nobis, ut coleretur iugiter per mysterium quod semel offerebatur in pretium. Secundo, quia sine fide passionis Christi nunquam potuit esse salus, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Et ideo oportuit omni tempore apud homines esse aliquod repraesentativum dominicae passionis. Cuius in veteri quidem testamento praecipuum sacramentum erat agnus paschalis, unde et apostolus dicit, I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus. Successit autem ei in novo testamento Eucharistiae sacramentum, quod est rememorativum praeteritae passionis, sicut et illud fuit praefigurativum futurae. Et ideo conveniens fuit, imminente passione, celebrato priori sacramento, novum sacramentum instituere, ut Leo Papa dicit. Tertio, quia ea quae ultimo dicuntur, maxime ab amicis recedentibus, magis memoriae commendantur, praesertim quia tunc magis inflammatur affectus ad amicos, ea vero ad quae magis afficimur, profundius animo imprimuntur. Quia igitur, ut beatus Alexander Papa dicit, nihil in sacrificiis maius esse potest quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, ideo, ut in maiori veneratione haberetur, dominus in ultimo discessu suo a discipulis hoc sacramentum instituit. Et hoc est quod Augustinus dicit, in libro responsionum ad Ianuarium, salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem discessurus erat.Ссылаются нормы: Q73A5Respondeo, assert-h5997fe12bb8716889d33e51ae7f59698d706495ea251e4152dd6c814d5cbc1fc
section/73-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:582213b3e5f6bbe641baa54e858f0edaa471c0025d1f4845dc860f24a0358273LA
Sed contra est quod hoc sacramentum institutum est a Christo, de quo dicitur Marc. VII, bene omnia fecit.Ссылаются нормы: assert-h822114a82bd5f688af5f065d7ef9d5543d939b45b6eeda4c96339643f9c026da
section/73-6/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Ссылаются нормы: Q73A6Ad1, Q73A6Ad2, Q73A6Ad3, assert-h9ad687313d41280124191b654654be7fe0c3ba27d017580912a0f5c330f4b97d, assert-hb485f4a9da79465d2bea01b591b14574328d78e5adfe72fa35896c5cedd7c854, assert-he9286cec6a6cbade39ab12691449370d5746508e119a8d96a7074bc8817057f3
section/73-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0aa5716de01cadd1e05d07916f99dc31ba773fdf909d006edfd73d32e0fd8c28LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod agnus paschalis non fuerit praecipua figura huius sacramenti. Christus enim dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech, propter hoc quod Melchisedech gessit figuram sacrificii Christi, offerens panem et vinum. Sed expressio similitudinis facit quod unum ab alio denominetur. Ergo videtur quod oblatio Melchisedech fuerit potissima figura huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q73A6Obiectio1, assert-h4e7215858fcb5fb0c9c544ce745eb80b4b01a00db199997bfb6e7f52a9a3e374, assert-hace9e6733167dbfd72b68fc2274f10e8955f8dfd55423b30342b4c72c07868e1
section/73-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1aef9b9316f973ea699b95fe10065dd578b8ac352ce4added89a6ffaf1313dcaLA
Praeterea, transitus maris rubri fuit figura Baptismi, secundum illud I Cor. X, omnes baptizati sunt in nube et in mari. Sed immolatio agni paschalis praecessit transitum maris rubri, quem subsecutum est manna, sicut Eucharistia sequitur Baptismum. Ergo manna est expressior figura huius sacramenti quam agnus paschalis.Ссылаются нормы: Q73A6Obiectio2, assert-h62504a82ee161b7f2fa268b704588922f24e5fcb24a9285ba76a16cdcfff124a, assert-hf5b2a55e028d07323d48c75fdd0b0cec355bf546fb7b125f2623de30ed67794a
section/73-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:41e7396d09b48e6392bf72b313bb59f4bdc0d888821e3915165f9d73999d3e6bLA
Praeterea, potissima virtus huius sacramenti est quod introducit nos in regnum caelorum, sicut quoddam viaticum. Sed hoc maxime figuratum fuit in sacramento expiationis, quando pontifex intrabat semel in anno cum sanguine in sancta sanctorum, sicut apostolus probat, Heb. IX. Ergo videtur quod illud sacrificium fuerit expressior figura huius sacramenti quam agnus paschalis.Ссылаются нормы: Q73A6Obiectio3, assert-h7b6c4955950ac8048d007b7901f00811925ae3d27de2212dcdaa4d97e891f08f, assert-hd979d9d72d1e2c16313fc0da2a2bf010f130f2a8ff516fb619f09964fb7471cb
section/73-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:82cc1a5423aba6f4941bd19c810d3bc98ae4ee1f53cace7fad3ccbc232a2bf2cLA
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento tria considerare possumus, scilicet id quod est sacramentum tantum, scilicet panis et vinum; et id quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi verum; et id quod est res tantum, scilicet effectus huius sacramenti. Quantum igitur ad id quod est sacramentum tantum potissima figura fuit huius sacramenti oblatio Melchisedech, qui obtulit panem et vinum. Quantum autem ad ipsum Christum passum, qui continetur in hoc sacramento, figurae eius fuerunt omnia sacrificia veteris testamenti; et praecipue sacrificium expiationis, quod erat solemnissimum. Quantum autem ad effectum, fuit praecipua eius figura manna, quod habebat in se omnis saporis suavitatem, ut dicitur Sap. XVI, sicut et gratia huius sacramenti quantum ad omnia reficit mentem. Sed agnus paschalis quantum ad haec tria praefigurabat hoc sacramentum. Quantum enim ad primum, quia manducabatur cum panibus azymis, secundum illud Exod. XII, edent carnes et azymos panes. Quantum vero ad secundum, quia immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel quartadecima luna, quod fuit figura passionis Christi, qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum vero ad effectum, quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt filii Israel a devastante Angelo, et educti de Aegyptiaca servitute. Et quantum ad hoc, ponitur figura huius sacramenti praecipua agnus paschalis, quia secundum omnia eam repraesentat.Ссылаются нормы: Q73A6Respondeo, assert-h25dfaf30bef4c9666a0130eec3ea95ca499889d86de6468d7cf5e0853ba86acb
section/73-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:57f69d95665629654e76b0f85c9c35942f954a1e87a4e4aa57631dd1997c1c74LA
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.Ссылаются нормы: assert-h68b45e894bfe87841214214d1cd424106073155107e161cdc17fc73295ac3e73
question/73/prooemium · paragraph
la · official · sha256:752d0b715c62c6a87522ffbd664ee8daad84cdd6435a93973a162eb38ec5f220LA
Consequenter considerandum est de sacramento Eucharistiae. Et primo, de ipso sacramento; secundo, de materia; tertio, de forma; quarto, de effectu; quinto, de recipientibus hoc sacramentum; sexto, de ministro; septimo, de ritu. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum Eucharistia sit sacramentum. Secundo, utrum sit unum vel plura. Tertio, utrum sit de necessitate salutis. Quarto, de nominibus eius. Quinto, de institutione ipsius. Sexto, de figuris eius.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 74
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q74
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4074.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:11329b14947f01158f32ca6ae16b79e0d924f9f725a3dd942e3f76d5b63d3644 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 69
section/74-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f6ca8c6e4fe575a190b7cf8adb6dbc38cf7b65edfad86d84ff7a9f16e7999506LA
Ad primum ergo dicendum quod, licet carnes animalium occisorum expresse repraesentent Christi passionem, tamen minus competunt ad communem usum huius sacramenti, et ad ecclesiasticam unitatem significandam.Ссылаются нормы: Q74A1Ad1, assert-hf6c4f45b05d362cb0adc391ba29170abe2f1cda5ea469e3937afc52ab78804af
section/74-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:88133de60c36263fd5b949bbc4889f250ad3dc6d2180dc0c2ffd4409dba89e5fLA
Ad secundum dicendum quod, licet non in omnibus terris nascatur triticum et vinum, tamen de facili ad omnes terras deferri potest quantum sufficit ad usum huius sacramenti. Nec propter defectum alterius, est unum tantum sine altero consecrandum, quia non esset perfectum sacrificium.Ссылаются нормы: Q74A1Ad2, assert-h58860978050ecf6961ac217379ec18b2dec9840ded934b3da24a452bce0e6fc4
section/74-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:34d8f9308e24bb682de4edc59d4cdb3bd3f3dc19a38cb2d5814b2e667d42ead3LA
Ad tertium dicendum quod vinum in modica quantitate sumptum non potest aegrotanti multum nocere. Et tamen, si nocumentum timeatur, non est necesse quod omnes accipientes corpus Christi, etiam sanguinem accipiant, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q74A1Ad3, assert-h23d428396feae5ed028e556bfa686faba0aa2b263fd6839c853e6f62c3f61659
section/74-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9cc72cc0605f31b8aa34deaeba2fdecf7e92af89d99f9a1da2320a10f31a1babLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod materia huius sacramenti non sit panis et vinum. Hoc enim sacramentum perfectius debet repraesentare passionem Christi quam sacramenta veteris legis. Sed carnes animalium, quae erant materia sacramentorum veteris legis, expressius repraesentant passionem Christi quam panis et vinum. Ergo materia huius sacramenti magis debent esse carnes animalium quam panis et vinum.Ссылаются нормы: Q74A1Obiectio1, assert-h0cce2fe9dd23fce7175942a46c11597ceb05153e9c2e294ef0b1b319f919b616, assert-h1ee2c2d32e239a8f7d884d797f073cfd583a9fad9b0cb7d8afd723ebe54f5277
section/74-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:85f9f8796bfeaa9f42654c8bd7c0d00acf161a3025cf9f118555e417f5580fe4LA
Praeterea, hoc sacramentum est ubique celebrandum. Sed in multis terris non invenitur panis, et in multis non invenitur vinum. Ergo panis et vinum non est conveniens materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A1Obiectio2, assert-hb59a55f93c90cebb431dbd49bbdad4c214c0b82e064313ca2c8e1d7c0697ec38, assert-hc4b454ff5bfb7574d71868c3e6b1a08310d712c6e8e62008c3625ffc0184ed24
section/74-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:29c717198deb2929482a568b46b7fb34bfc3922b888a25c3061ee0c165c6761aLA
Praeterea, hoc sacramentum competit sanis et infirmis. Sed vinum nocet quibusdam infirmis. Ergo videtur quod vinum non debeat esse materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A1Obiectio3, assert-h4ebf7b49f6225d57abbb6cff6a7c16818ba218acd63240105756de5a7d30b17f, assert-h56b96db4350452d4d566642f66df19f8f5d63644aacb5eeb39d455ba1f74fcfb
section/74-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:05eae21efabf26756ace2560f3e78781b88917c640e10eeded89ecc5544df2f8LA
Respondeo dicendum quod circa materiam huius sacramenti aliqui multipliciter erraverunt. Quidam enim, qui dicuntur Artotyritae, ut Augustinus dicit, in libro de haeresibus, offerunt panem et caseum in hoc sacramento, dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus terrae et ovium fuisse celebratas. Alii vero, scilicet Cataphrygae et Pepuziani, de infantis sanguine, quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi Eucharistiam suam conficere perhibentur, miscendo eum farinae, panem inde facientes. Quidam vero, qui dicuntur aquarii, aquam solam, sub specie sobrietatis, in hoc sacramento offerunt. Omnes autem hi errores, et similes, excluduntur per hoc quod Christus hoc sacramentum sub specie panis et vini instituit, sicut patet Matth. XXVI. Unde panis et vinum sunt materia conveniens huius sacramenti. Et hoc rationabiliter. Primo quidem, quantum ad usum huius sacramenti, qui est manducatio. Sicut enim aqua assumitur in sacramento Baptismi ad usum spiritualis ablutionis quia corporalis ablutio communiter fit in aqua, ita panis et vinum, quibus communius homines reficiuntur, assumuntur in hoc sacramento ad usum spiritualis manducationis. Secundo, quantum ad passionem Christi, in qua sanguis a corpore est separatus. Et ideo in hoc sacramento, quod est memoriale dominicae passionis, seorsum sumitur panis ut sacramentum corporis, et vinum ut sacramentum sanguinis. Tertio, quantum ad effectum consideratum in unoquoque sumentium. Quia, ut Ambrosius dicit, super epistolam ad Corinthios, hoc sacramentum valet ad tuitionem corporis et animae, et ideo caro Christi sub specie panis pro salute corporis, sanguis vero sub specie vini pro salute animae offertur, sicut dicitur Levit. XVII, quod animalis anima in sanguine est. Quarto, quantum ad effectum respectu totius Ecclesiae, quae constituitur ex diversis fidelibus, sicut panis conficitur ex diversis granis, et vinum fluit ex diversis uvis, ut dicit Glossa super illud I Cor. X, multi unum corpus sumus, et cetera.Ссылаются нормы: Q74A1Respondeo, assert-h16599bda53a10478532e6862af688f77b4c0f53300a21a0c6647fb6cbb6ca2fc
section/74-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6c9fd0a30c03b9dbf330ac79ec9a014546a06745ab359c7595522ff07aa53d86LA
Sed contra est quod Alexander Papa dicit, in sacramentorum oblationibus panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificium offerantur.Ссылаются нормы: assert-hc8d8a55e89e53de325ed015529b79c44e5af3f30d824084d52cb329a40453fe1
section/74-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e55b890c238b7634f8f6a076d5ae863a7a1a3f260858c7c5bba13ecfe33656ddLA
Ad primum ergo dicendum quod cuiuslibet rei naturalis materia accipit determinatam quantitatem secundum comparationem ad formam determinatam. Sed numerus fidelium, ad quorum usum ordinatur hoc sacramentum, est indeterminatus. Unde non est simile.Ссылаются нормы: Q74A2Ad1, assert-h3448f8cff2b4b2e3a07fb2d09976b0578a5b13d80656219fb4f75d9a8ec8324c
section/74-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4872075dcf7a97ca92633d6c42a4dbf3f2aa12a599cac08b896d8b0f70ad4fb4LA
Ad secundum dicendum quod potestas ministrorum Ecclesiae ad duo ordinatur, primo quidem, ad effectum proprium; secundo, ad finem effectus. Secundum autem non tollit primum. Unde, si sacerdos intendat consecrare corpus Christi propter aliquem malum finem, puta ut irrideat vel veneficia faciat, propter intentionem mali finis peccat, nihilominus tamen, propter potestatem sibi datam, perficit sacramentum.Ссылаются нормы: Q74A2Ad2, assert-hb30713f72dcb7427d317b3303c1133b626c7f29497880e57e9ca347e80e57964
section/74-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3798c1af3ee41efeff04cd3c8310c52f9b1446cff2bd4937a11c0469919de022LA
Ad tertium dicendum quod Baptismi sacramentum perficitur in usu materiae. Et ideo per formam Baptismi non plus de aqua sanctificatur quam quantum venit in usum. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae. Et ideo non est simile.Ссылаются нормы: Q74A2Ad3, assert-h2052d5b8f9b57a0250c697f32821da9c40b2d877ba792531b03de4c52b218b9f
section/74-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:41726b08952ca2c1087fcd5156d62877941a940f6dec94fedf77b29921ff8213LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod requiratur determinata quantitas panis et vini ad materiam huius sacramenti. Effectus enim gratiae non sunt minus ordinati quam effectus naturae. Sed, sicut dicitur in II de anima, omnium natura constantium positus est terminus et ratio magnitudinis et augmenti. Ergo multo magis in hoc sacramento, quod dicitur Eucharistia, idest bona gratia, requiritur determinata quantitas panis et vini.Ссылаются нормы: Q74A2Obiectio1, assert-h3ee78ab32ed72aa3a031a5be960fbe19848a1388ec46d4424d6828ae6fcc8c44, assert-h8654f9e26c345b45753a4b38d3b409c723b687e44e6acbaeabcfe9fa0a478bc5
section/74-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1203dca32eaa391f7afa64a5b295ace1b23008ea1baf32824bb58f4c46754a5dLA
Praeterea, ministris Ecclesiae non est a Christo data potestas ad ea quae pertinent ad irrisionem fidei et sacramentorum eius, secundum illud II Cor. X, secundum potestatem quam dedit mihi Deus in aedificationem, et non in destructionem. Sed hoc esset ad irrisionem sacramenti, si sacerdos vellet consecrare totum panem qui venditur in foro, et totum vinum quod est in cellario. Ergo hoc facere non potest.Ссылаются нормы: Q74A2Obiectio2, assert-h702c68eaec337cc2d96f068ade587f6cbb4a256a39f83c82c3cb84e061ba6b44, assert-h86d863fd4b52b13e1a74f27fa890e900447cea50cdfdce24427e95293df3df72
section/74-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:539acc25455b3e44dc251c32797b6d292e0cab9b102d3bc2799d7e44ced5da38LA
Praeterea, si aliquis baptizetur in mari, non tota aqua maris sanctificatur per formam Baptismi, sed sola illa aqua qua corpus baptizati abluitur. Ergo nec in hoc sacramento superflua quantitas panis consecrari potest.Ссылаются нормы: Q74A2Obiectio3, assert-h98f49cef21bac0db417d2a9ff52c1f1c2e2e7dcc96333302d24eea8e4e4b74c4
section/74-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:088354ab45f9b842a1602172480fc25d18e8d49ca954a37d7b2b93a92ed8645fLA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod sacerdos non posset consecrare immensam quantitatem panis aut vini, puta totum panem qui venditur in foro, aut totum vinum quod est in dolio. Sed hoc non videtur esse verum. Quia in omnibus habentibus materiam, ratio determinationis materiae sumitur ex ordine ad finem, sicut materia serrae est ferrum, ut sit apta sectioni. Finis autem huius sacramenti est usus fidelium. Unde oportet quod quantitas materiae huius sacramenti determinetur per comparationem ad usum fidelium. Non autem potest esse quod determinetur per comparationem ad usum fidelium qui nunc occurrunt, alioquin sacerdos habens paucos parochianos, non posset consecrare multas hostias. Unde relinquitur quod materia huius sacramenti determinetur per comparationem ad usum fidelium absolute. Numerus autem fidelium est indeterminatus. Unde non potest dici quod quantitas materiae huius sacramenti sit determinata.Ссылаются нормы: Q74A2Respondeo, assert-hf9f78a480867018d32cc1f4920625ea471c9d1328ea67ab0f715815b9142345a
section/74-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:08744349514aca4ed4e8fb757404106f8621bd5ffca8973473acbf909b4ed9ccLA
Sed contra est quod multum opponitur pauco, et magnum parvo. Sed nulla est ita parva quantitas panis aut vini quae non possit consecrari. Ergo nulla est ita magna quae consecrari non possit.Ссылаются нормы: assert-h21fa98a5ff8451f98d5493ebad2afbabd5ec5b2ac3816118ed89cd0275c4853b
section/74-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6abf511212e2c03a293d9264e77da19f6644b30fd4b0bf477a0ee0ff39d4c7e5LA
Ad primum ergo dicendum quod panis hordeaceus competit ad significandum duritiem veteris legis. Tum propter duritiem panis. Tum quia etiam, ut Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaestionum, hordei medulla, quae tenacissima palea tegitur, vel ipsam legem significat, quae ita data erat ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur, vel ipsum populum, nondum exspoliatum carnali desiderio, quod tanquam palea cordi eius inhaerebat. Hoc autem sacramentum pertinet ad suave iugum Christi, et ad veritatem iam manifestatam, et ad populum spiritualem. Unde non esset materia conveniens huius sacramenti panis hordeaceus.Ссылаются нормы: Q74A3Ad1, assert-h11e0a0d9fd687bcafc33807245ad1999a2f453d3157aaba26a12c7ffb1a25e6f
section/74-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0cca9121a161f1aa1ef84e7e7677aa43dfc75e98a1e70d03fcfccb8e7122c41LA
Ad secundum dicendum quod generans generat sibi simile in specie, fit tamen aliquando aliqua dissimilitudo generantis ad genitum quantum ad accidentia, vel propter materiam, vel propter debilitatem virtutis generativae. Et ideo, si qua frumenta sunt quae ex semine tritici generari possunt, sicut ex grano seminato in malis terris nascitur siligo, ex tali frumento panis confectus potest esse materia huius sacramenti. Quod tamen non videtur habere locum neque in hordeo, neque in spelta, neque etiam in farre, quod inter omnia est grano tritici similius. Similitudo autem figurae in talibus magis videtur significare propinquitatem quam identitatem speciei, sicut ex similitudine figurae manifestatur quod canis et lupus sunt propinquae speciei, non autem eiusdem. Unde ex talibus frumentis, quae nullo modo possunt ex semine grani generari, non potest confici panis qui sit debita materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A3Ad2, assert-hb5aeee080248a53b1be8ad6fc2d02d4e11ed40fd2423395116cde3aa98814647
section/74-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a6fd0ed9e17135cd2d1e8e1f8cac13b68bf669613ac4dd7783628bea297fa659LA
Ad tertium dicendum quod modica permixtio non solvit speciem, quia id quod est modicum, quodammodo absumitur a plurimo. Et ideo, si sit modica admixtio alterius frumenti ad multo maiorem quantitatem tritici, poterit exinde confici panis qui est materia huius sacramenti. Si vero sit magna permixtio, puta ex aequo vel quasi, talis commixtio speciem mutat. Unde panis inde confectus non erit materia debita huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A3Ad3, assert-h940cf7ec92ece01d2c84c3cc57a52617cb2f31f53dce8d4615896a611a72422e
section/74-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e84257916971eb80a50baddbd4230ae51ab1fb563b62567d55f8a91d0cbaa849LA
Ad quartum dicendum quod aliquando est tanta corruptio panis quod solvitur species panis, sicut cum continuitas solvitur, et sapor et color et alia accidentia mutantur. Unde ex tali materia non potest confici corpus Christi. Aliquando vero non est tanta corruptio quae speciem solvat, sed est aliqua dispositio ad corruptionem, quod declarat aliqualis immutatio saporis. Et ex tali pane potest confici corpus Christi, sed peccat conficiens, propter irreverentiam sacramenti. Et quia amidum est ex tritico corrupto, non videtur quod panis ex eo confectus possit fieri corpus Christi, quamvis quidam contrarium dicant.Ссылаются нормы: Q74A3Ad4, assert-h0da7c8380e8f374fc060d77097172fa6d2258d9482fd631b577fa2548fd1a271
section/74-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a9c60d795dff3fd96215cfa3410c9843cfe179971a00fb9c1159ec2fa9b90619LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non requiratur ad materiam huius sacramenti quod sit panis triticeus. Hoc enim sacramentum est rememorativum dominicae passionis. Sed magis videtur esse consonum dominicae passioni panis hordeaceus, qui est asperior, et de quo etiam turbas pavit in monte, ut dicitur Ioan. VI, quam panis triticeus. Ergo non est propria materia huius sacramenti panis triticeus.Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio1, assert-h2ef42a4993037e62cb0fdfe2c3dbba900b2e05ce3686dbd94fcb4473fd2e2a85, assert-h4c777ea776b5eeb8ca0abcd8a002bfdd99b75ff23121cb227e8c4565b61f8d69
section/74-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3198d3dad41ce48e64d3504bc1a7b9b022b9a0d679198a8136ccd7aad52b8a24LA
Praeterea, figura est signum speciei in rebus naturalibus. Sed quaedam frumenta sunt quae habent similem figuram grano tritici, sicut far et spelta, de qua etiam in quibusdam locis panis conficitur ad usum huius sacramenti. Ergo panis triticeus non est propria materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio2, assert-h325a6258590d23c31925d421ae1638c6d12a2fc2de1c9c8279e0549687cad3e6, assert-hb3e38f451e441fd743a17f6a9648f1b927f8865567b999824cc6cd69ceb8602a
section/74-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c465d265600b9a14574279dec35e6be3118c8d20142aca547cc091c1b2f419b9LA
Praeterea, permixtio speciem solvit. Sed vix invenitur farina triticea quae alterius frumenti permixtionem non habeat, nisi forte electis granis studiose fiat. Non ergo videtur quod panis triticeus sit propria materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio3, assert-h0e50d286803ac40f8c64270feb14eb49588a2241984a3d6c663c58d722911f3e, assert-hc77da11de571a9c8a40703aea5cba170e932cfee6518a16a66cdbf649641d023
section/74-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f16020927b07b7b091194bea8670c52d133606f7ee55f0b4a397820bc235b848LA
Praeterea, illud quod est corruptum, videtur esse alterius speciei. Sed aliqui conficiunt ex pane corrupto, qui iam non videtur esse panis triticeus. Ergo videtur quod talis panis non sit propria materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio4, assert-h7a8ddf1edf5e65ba1384dc1ba43983210a993acb10fa2ae3b84c26e6836b8a34, assert-hae0b7c142dd3ee3d52b89ae30709d1faf82f2e973d7c3bbc006103828b24a359
section/74-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c16e86d3a7ca89bfdf6216155b5e5254081e22de076082ec975c09ab78f144a6LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad usum sacramentorum assumitur talis materia quae communius apud homines in talem usum venit. Inter alios autem panes communius homines utuntur pane triticeo, nam alii panes videntur esse introducti in huius panis defectum. Et ideo Christus creditur in huius panis specie hoc sacramentum instituisse. Qui etiam panis confortat hominem, et ita convenientius significat effectum huius sacramenti. Et ideo propria materia huius sacramenti est panis triticeus.Ссылаются нормы: Q74A3Respondeo, assert-h88c21d5bfa8b8d9adfac9e6e7f3427bfefe59e115e22ec725eafa159ad967697
section/74-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3ed16d08846a23114db7b00a54832628cf63559daa21a379935400255f4c87fbLA
Sed contra est quod in hoc sacramento continetur Christus, qui se grano frumenti comparat, Ioan. XII, dicens, nisi granum frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Ergo panis frumentinus, sive triticeus, est materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: assert-haab2a0e0b0b11b006e37ef9cbd642752e666461041d4ec519217ca6f45bd7281
section/74-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3953e092ac94badf2e76ce12d051e8c5e2ddebb54a0430135adee6b114f04cf2LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut legitur Exod. XII, solemnitas paschalis incipiebat a vesperis quartaedecimae lunae. Et tunc Christus, post immolationem agni paschalis, hoc sacramentum instituit. Unde hic dies a Ioanne dicitur praecedere sequentem diem Paschae, et a tribus aliis Evangelistis dicitur prima dies azymorum, quando fermentatum in domibus Iudaeorum non inveniebatur, ut dictum est. Et de hoc supra notatum est plenius in tractatu dominicae passionis.Ссылаются нормы: Q74A4Ad1, assert-h0f0c75d6b2d525a60fcf4b546f5d65f4ab8be75a9f5f1cf8dcea9b192cbd831b
section/74-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c2067f4b26f584725c7a2030c0a16924aaddcb2a12a59975eeb0019e0b429982LA
Ad secundum dicendum quod conficientes ex azymo non intendunt caeremonias legis servare, sed conformare se institutioni Christi. Et ideo non iudaizant. Alioquin et celebrantes in pane fermentato iudaizarent, quia Iudaei panes primitiarum fermentatos offerebant.Ссылаются нормы: Q74A4Ad2, assert-hd6001ba5ca17cf11377e2a9d3dd320da1a62aab2ac74e15bcb62e3a6bcee42ee
section/74-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bbbff8c4d59a0576971192370daf24fac454af3e144c90dd5d97a8d587c1f983LA
Ad tertium dicendum quod fermentum significat caritatem propter aliquem effectum, quia scilicet panem facit sapidiorem et maiorem. Sed corruptionem significat ex ipsa ratione suae speciei.Ссылаются нормы: Q74A4Ad3, assert-h342c9eeecb388fd402897d2688479bd68f957e7829f9062226ef7554bfea415d
section/74-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bb280810cd83e7fce029d4b40df0159f71e1c2ce0f52444b7893a6e73ad8f603LA
Ad quartum dicendum quod, quia fermentum habet aliquid corruptionis, et ex pane corrupto non potest confici hoc sacramentum, ut dictum est; ideo magis attenditur circa panem differentia azymi et fermentati quam circa aquam Baptismi differentia calidi et frigidi. Posset enim tanta esse corruptio fermenti quod ex eo non posset fieri sacramentum.Ссылаются нормы: Q74A4Ad4, assert-hfd8d45cb981ea27e522ae50ac0cf64713f04d9bc009a5362ae6618083653aca2
section/74-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fc53c7fccfd46fe154c5c45303e2ccd7af878bedd4e40360a5b4a1b2bc6e280dLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non debeat confici ex pane azymo. Debemus enim in hoc sacramento imitari institutionem Christi. Sed Christus videtur hoc sacramentum instituisse in pane fermentato, quia, sicut legitur Exod. XII, Iudaei secundum legem incipiebant uti azymis in die Paschae, quod celebratur quartadecima luna; Christus autem instituit hoc sacramentum in cena, quam celebravit ante diem Paschae, ut habetur Ioan. XIII. Ergo et nos debemus hoc sacramentum celebrare in pane fermentato.Ссылаются нормы: Q74A4Obiectio1, assert-h83a04d86a19881df3aac451d72f86f77b767d1b110cd5b587879de66adb03ed6, assert-hab7a239314c60d6378f86344c9db23a7fa4baaac463f9f93a31e41ff09c635a0
section/74-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e14d17da38bbcddafd7b350f9866b005f76d51277f5c0edc61e5e79bb679cb05LA
Praeterea, legalia non sunt observanda tempore gratiae. Sed uti azymis fuit quaedam legalis caeremonia, ut patet Exod. XII. Ergo in hoc sacramento gratiae non debemus azymis uti.Ссылаются нормы: Q74A4Obiectio2, assert-hd3bc2794fddb57eb34cc80e519fbdebc21e16c31beef8b7c8a2d89f484685653, assert-hedf0d9d531bf360169f39c411c1e7c883c307bb6dab69e0ca60092ced034d626
section/74-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:09c85a38c034aac4ec5c392e8ee475abbbc851e2dae57261f6a1d208f6e5e35fLA
Praeterea, sicut supra dictum est, Eucharistia est sacramentum caritatis, sicut Baptismus fidei. Sed fervor caritatis significatur per fermentum, ut patet in Glossa, super illud Matth. XIII, simile est regnum caelorum fermento et cetera. Ergo hoc sacramentum debet confici de pane fermentato.Ссылаются нормы: Q74A4Obiectio3, assert-h9e0936bfd9761340d9fcf9b68c88b2b5e20b5ad39073814c830c053453a0ee16, assert-hd95f9173ea27c0c0a01ba11609b51a3d809ac6328f49a289a989ec20cf1b6b01
section/74-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3d9a010d5faf030678cfd2591db7ff3e08f1140144d9f58184184f346ac7dc9aLA
Praeterea, azymum et fermentatum sunt accidentia panis, non variantia eius speciem. Sed in materia Baptismi nulla discretio adhibetur circa differentiam accidentium aquae, puta si sit salsa vel dulcis, calida vel frigida. Ergo in hoc sacramento aliqua discretio adhiberi non debet utrum panis sit azymus vel fermentatus.Ссылаются нормы: Q74A4Obiectio4, assert-h49746077f4a6213b1cd1da6fc4853358b3e74dda4870b079c18343c61e7871a1, assert-h8f1520ee47519e0729ba2a80ef8583e67c06dad08c64efd2e1514b9d977f4941
section/74-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8976e894adbb55d78760c9c5110d27bd6f33c3398a5700ae9e728a626449debcLA
Respondeo dicendum quod circa materiam huius sacramenti duo possunt considerari, scilicet quid sit necessarium, et quid conveniens. Necessarium quidem est ut sit panis triticeus, sicut dictum est, sine quo non perficitur sacramentum. Non est autem de necessitate sacramenti quod sit azymus vel fermentatus, quia in utroque confici potest. Conveniens autem est ut unusquisque servet ritum suae Ecclesiae in celebratione sacramenti. Super hoc autem sunt diversae Ecclesiarum consuetudines. Dicit enim beatus Gregorius, in registro, Romana Ecclesia offert azymos panes, propterea quod dominus sine ulla commixtione suscepit carnem. Sed ceterae Ecclesiae offerunt fermentatum, pro eo quod verbum patris indutum est carne, sicut et fermentum miscetur farinae. Unde, sicut peccat sacerdos in Ecclesia Latinorum celebrans de pane fermentato, ita peccaret presbyter Graecus in Ecclesia Graecorum celebrans de azymo pane, quasi pervertens Ecclesiae suae ritum. Et tamen consuetudo de pane azymo celebrandi rationabilior est. Primo quidem, propter institutionem Christi, qui hoc sacramentum instituit prima die azymorum, ut habetur Matth. XXVI, et Marc. XIV, et Luc. XXII, qua die nihil fermentatum in domibus Iudaeorum esse debebat, ut habetur Exod. XII. Secundo, quia panis est proprie sacramentum corporis Christi, quod sine corruptione conceptum est, magis quam divinitatis ipsius, ut infra patebit. Tertio, quia hoc magis competit sinceritati fidelium, quae requiritur ad usum huius sacramenti, secundum illud I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Habet tamen haec consuetudo Graecorum aliquam rationem, et propter significationem, quam tangit Gregorius; et in detestationem haeresis Nazaraeorum, qui legalia Evangelio miscebant.Ссылаются нормы: Q74A4Respondeo, assert-hbd59488c1fcdab97f2b2166e168f073239bcd3d237dcedbf9f3fef059519f6bb
section/74-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1e27983881a5c365d98f70cbc7efa8c7aa92cd076b40a728b650262116efdc2dLA
Sed contra est quod extra, de Celebrat. Missar., cap. litteras, punitur sacerdos qui in pane fermentato et scypho ligneo Missarum solemnia celebrare praesumpsit.Ссылаются нормы: assert-h285397b50bbe1657831f922448c40901e031b7e8fb247004591524559db60f93
section/74-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cf711c7b856df35e11a8eddbdacea32ac0a41ae558a806f63950e7d042dbcdd6LA
Ad primum ergo dicendum quod illi liquores non dicuntur proprie vinum, sed secundum similitudinem. Potest autem verum vinum ad terras illas deferri in quibus vites non crescunt, quantum sufficit ad hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q74A5Ad1, assert-h1f4d4e26711edd1aef7b8aa9afc112259fd55af6ea5e1be383414aaabbdf3283
section/74-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c4bf46b127a515c85215cfc15d01df586d3cd96a442fe08e74caaa1870a0da16LA
Ad secundum dicendum quod vinum fit acetum per corruptionem, unde non fit reditus de aceto in vinum, ut dicitur VIII Metaphys. Et ideo, sicut de pane totaliter corrupto non potest confici hoc sacramentum, ita nec de aceto potest confici. Potest tamen confici de vino acescenti, sicut de pane qui est in via ad corruptionem, licet peccet conficiens, ut prius dictum est.Ссылаются нормы: Q74A5Ad2, assert-h4147a7d07682019d02004acf3e4bafc7d510c89c54b93f4051d6f9b06679cc4a
section/74-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4df0e9712d115f6b9581943d7379133923cce30ed8d57d578d0b05a00c9f0af4LA
Ad tertium dicendum quod agresta est in via generationis, et ideo nondum habet speciem vini. Et propter hoc de ea non potest confici hoc sacramentum. Mustum autem iam habet speciem vini, nam eius dulcedo attestatur digestioni, quae est completio a naturali calore, ut dicitur in IV Meteor. Et ideo de musto potest confici hoc sacramentum. Non tamen debent uvae integrae huic sacramento misceri, quia iam esset ibi aliquid praeter vinum. Prohibetur etiam ne mustum statim expressum de uva in calice offeratur, quia hoc est indecens, propter impuritatem musti. Potest tamen in necessitate fieri, dicitur enim ab eodem Iulio Papa, si necesse fuerit, botrus in calicem prematur.Ссылаются нормы: Q74A5Ad3, assert-h5662f54f6c87054f4e21d5769c52fa30a4a93d1ec792f70f8927e653421cd0e9
section/74-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1fbc9bd6aee0546340254fc46e001bbac89af686c369c40991b8d1754b64efa1LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit propria materia huius sacramenti vinum vitis. Sicut enim aqua est materia Baptismi, ita vinum est materia huius sacramenti. Sed in qualibet aqua potest fieri Baptismus. Ergo in quolibet vino, puta malorum granatorum vel mororum aut huiusmodi, potest confici hoc sacramentum, praesertim cum in quibusdam terris vites non crescant.Ссылаются нормы: Q74A5Obiectio1, assert-hc36ff8a3d74665a9575823414fc59048d6c2bd989eec9a9ced6274d7ac33c07f, assert-hcc1f08ad44c881d65c239c8c3a2d62560155d0f2db2e629170b686388a4b498d
section/74-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:738225b5568c91e8363763d361995354b8f148bb468ed0a26978d397f308c759LA
Praeterea, acetum est quaedam species vini quod de vite sumitur, ut Isidorus dicit. Sed de aceto non potest confici hoc sacramentum. Ergo videtur quod vinum vitis non sit propria materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A5Obiectio2, assert-hef7c1a1236ab2a841dcdb269a7b8c25b92effbcece3ec161bbd2485971c2dea8, assert-hf8252ea514816f3bd6a9ce567cb80a7270e3d0aabf9791d5baae6d67b51dea78
section/74-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4af7573e503ce8dc6a18f966abea74eb8a6c8f4c2182565344b301b1f18fc571LA
Praeterea, sicut de vite sumitur vinum depuratum, ita et agresta et mustum. Sed de his non videtur confici posse hoc sacramentum, secundum illud quod in sexta synodo legitur, didicimus quod in quibusdam Ecclesiis sacerdotes sacrificio oblationis coniungunt uvas, et sic simul utrumque populo dispensant. Praecipimus igitur ut nullus sacerdos hoc ulterius faciat. Et Iulius Papa reprehendit quosdam qui expressum vinum in sacramento dominici calicis offerunt. Ergo videtur quod vinum vitis non sit propria materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A5Obiectio3, assert-h740889f895c588a6df8273e879836a2a9053e4289a3bcc862b8f5dfa5e954910, assert-h9ada0763b15c4aeaf0f299934bf3fdb70a284782a6c70707804c859d2fe32425
section/74-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c231bd5fc024099ddd6770ef9ea5552598c5a6f71d12bf755910150653a548e0LA
Respondeo dicendum quod de solo vino vitis potest confici hoc sacramentum. Primo quidem, propter institutionem Christi, qui in vino vitis hoc sacramentum instituit, ut patet ex eo quod ipse dicit, Luc. XXII, circa institutionem huius sacramenti, amodo non bibam de hoc genimine vitis. Secundo quia, sicut dictum est, ad materiam sacramentorum assumitur id quod proprie et communiter habet talem speciem. Proprie autem vinum dicitur quod de vite sumitur, alii autem liquores vinum dicuntur secundum quandam similitudinem ad vinum vitis. Tertio, quia vinum vitis magis competit ad effectum huius sacramenti, qui est spiritualis laetitia, quia scriptum est quod vinum laetificat cor hominis.Ссылаются нормы: Q74A5Respondeo, assert-h8dd45a9f9326234a4665695e67e1eaa343cf86b88355c341c9f17fc36995081b
section/74-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5d1e0c9790cf50ade503016d6646da05fd65e6c695aefc2206c157272381a7a5LA
Sed contra est quod, sicut dominus comparavit se grano frumenti, ita etiam se comparavit viti, dicens, Ioan. XV, ego sum vitis vera. Sed solus panis de frumento est materia huius sacramenti, ut dictum est. Ergo solum vinum de vite est propria materia huius sacramenti.Ссылаются нормы: assert-hb656fe280fa6e94657bdf715ef3b0c549b43e57102ff5e23314256b7af2b67e4
section/74-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b7c41f54375e9be8d936d121bbb9fed845d79b6cbe2e56f5433b873d820697a0LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius dicit ibidem, sicut sacrificium Christi significatum est per oblationem Melchisedech, ita etiam significatum est per aquam quae in eremo fluxit de petra, secundum illud I Cor. X, bibebant autem de spirituali consequente eos petra.Ссылаются нормы: Q74A6Ad1, assert-h44f6734075424e035dc7dcd2aa3b1eb186193b8db5f114f97be3d65d590a49d9
section/74-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:65d93e92cbb1bdfcfcde1b81317ba363a7978beab9587f8e7cb92aa0a65879d7LA
Ad secundum dicendum quod aqua sumitur in Baptismo ad usum ablutionis. In hoc autem sacramento assumitur ad usum refectionis, secundum illud Psalmi, super aquam refectionis educavit me.Ссылаются нормы: Q74A6Ad2, assert-h75a1979bf620006baa0e1c9587bb55a4fb21938d434b290cb161d1f128bee761
section/74-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9bc61bfa5f20b930ec8992c6f85a4d5fbf98f42977a5233385757cd8bbf7a02fLA
Ad tertium dicendum quod panis ex aqua et farina conficitur. Et ideo, cum vino aqua miscetur, neutrum sine aqua existit.Ссылаются нормы: Q74A6Ad3, assert-h2a4408c53f9863ebc0b502d23aed69b7544f46747271deafe1e6d085ab6637c8
section/74-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cfa8e354cedd586496b918cd2bd2aff9fec6a77ac1b1ed67216bd400e57825f8LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aqua non sit vino permiscenda. Sacrificium enim Christi figuratum fuit per oblationem Melchisedech, qui, Gen. XIV, non legitur obtulisse nisi panem et vinum. Ergo videtur quod in hoc sacramento non debeat adiungi aqua.Ссылаются нормы: Q74A6Obiectio1, assert-h3f0219f80a2f2e088d42c7cf5c8d9d8ee8add62bb54e499b3bc34ab20c0291e2
section/74-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:68027bf000b6ed8bd35de2b5891bb93d7b3f9b94376e9cdadd706bed5c19a508LA
Praeterea, diversorum sacramentorum diversae sunt materiae. Sed aqua est materia Baptismi. Ergo non debet ad materiam assumi huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A6Obiectio2, assert-h2805478bab98a61e0d9fc4627db24bb0fd8c3631a2d0b98a59849774afd914a0, assert-hf77f00447c17d031e4b414fa0559d98ca4fdf606e1a707e19927d7d38f02d968
section/74-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2f2adefde6965d3a6ec94e5bad6d26e512295ecbc16471ca333cc753f7e8890cLA
Praeterea, panis et vinum sunt materia huius sacramenti. Sed pani nihil adiungitur. Ergo nec vino debet aliquid adiungi.Ссылаются нормы: Q74A6Obiectio3, assert-h268018ff6b161974561a0e8853d0c7dac3c4aef9c9d7774ea36d277872440ad8, assert-hd35370a263b140887ce816915308edadaada9565e1b93e990a20dc3bd6f9d337
section/74-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9b6c8970666bd35d6ed6bce0ddf6c829ebd536e1101370c18c7c10028efae5b2LA
Respondeo dicendum quod vino quod offertur in hoc sacramento debet aqua misceri. Primo quidem, propter institutionem. Probabiliter enim creditur quod dominus hoc sacramentum instituerit in vino aqua permixto, secundum morem terrae illius, unde et Proverb. IX dicitur, bibite vinum quod miscui vobis. Secundo, quia hoc convenit repraesentationi dominicae passionis. Unde dicit Alexander Papa, non debet in calice domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere Christi in passione sua profluxisse legitur. Tertio, quia hoc convenit ad significandum effectum huius sacramenti, qui est unio populi Christiani ad Christum, quia, ut Iulius Papa dicit, videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo, cum in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur. Quarto, quia hoc competit ad ultimum effectum huius sacramenti, qui est introitus ad vitam aeternam. Unde Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, redundat aqua in calicem, et salit in vitam aeternam.Ссылаются нормы: Q74A6Respondeo, assert-h0e36cf94ebb50f7965969e5c5b00e48768b76edd2171933e6828d96b9ca092cb
section/74-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:93adc7e75f35868bedbc0111a73158eecfac800498377ead48c64c43700ed9a6LA
Sed contra est quod Alexander Papa scribit, in sacramentorum oblationibus quae inter Missarum solemnia domino offeruntur, panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificium offerantur.Ссылаются нормы: assert-h05db248b8b57f27311a0c664978b6281da672afacfda279fe68c5b2371a9a342
section/74-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:be4ac7fed87e5bf4361d2a8564e328842daaae917b13769fc5b6870cf9c88d92LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Cypriani est intelligendum secundum quod dicitur illud esse non posse quod convenienter esse non potest. Et sic similitudo illa attenditur quantum ad illud quod debet fieri, non autem quantum ad necessitatem, nam aqua est de essentia panis, non autem de essentia vini.Ссылаются нормы: Q74A7Ad1, assert-hea6875b2e5eb2f22df94ec73eb7e883874f99db4054376a8c629ad058039f3b0
section/74-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ae7db281524f4e8084dbb89332a0b73a9f5e87017a535e1f93fadacdedf8e023LA
Ad secundum dicendum quod effusio sanguinis directe pertinebat ad ipsam Christi passionem, est enim naturale corpori humano vulnerato quod ex eo profluat sanguis. Sed effusio aquae non fuit de necessitate passionis, sed ad demonstrandum effectum, qui est ablutio a peccatis et refrigerium contra ardorem concupiscentiae. Et ideo aqua non seorsum offertur a vino in hoc sacramento, sicut vinum seorsum offertur a pane, sed aqua offertur vino permixta, ut ostendatur quod vinum per se pertinet ad hoc sacramentum, tanquam de eius necessitate existens, aqua autem secundum quod adiungitur vino.Ссылаются нормы: Q74A7Ad2, assert-h8186c8b188faf497ae8fd362c01f9a26cfad9f6407b025038de3c704962b612d
section/74-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b23ca52ddbaf7a39d2043d7eaba571d69c019cbf4e391df34b3a878a03e9ad37LA
Ad tertium dicendum quod, quia admixtio aquae ad vinum non est de necessitate sacramenti, non refert, quantum ad necessitatem sacramenti, quaecumque aqua misceatur vino, sive naturalis sive artificialis, ut rosacea. Quamvis, quantum ad convenientiam sacramenti, peccet qui aliam aquam miscet nisi naturalem et veram, quia de latere Christi pendentis in cruce vera aqua profluxit, non humor phlegmaticus, ut quidam dixerunt, ad ostendendum quod corpus Christi erat vere compositum ex quatuor elementis; sicut per sanguinem fluentem ostendebatur quod erat compositum ex quatuor humoribus; ut Innocentius III dicit in quadam decretali. Quia vero admixtio aquae ad farinam est de necessitate huius sacramenti, utpote constituens substantiam panis; si farinae admisceretur aqua rosacea, vel quicumque alius liquor quam vera aqua, non posset ex eo confici sacramentum, quia non est vere panis.Ссылаются нормы: Q74A7Ad3, assert-hf743a601a03e7ed32799c32f987d328ba6efdd9e4233277affcd66372bb7f436
section/74-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0bd3cb9939002fc33e4c76b9265bcb98071338a230439892379ed9ad88cb0e2eLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod permixtio aquae sit de necessitate huius sacramenti. Dicit enim Cyprianus, ad Caecilium, sic calix domini non est aqua sola et vinum solum, nisi utrumque misceatur, quomodo nec corpus domini potest esse farina sola, nisi utrumque, scilicet farina et aqua, fuerit adunatum. Sed admixtio aquae ad farinam est de necessitate huius sacramenti ergo, pari ratione, admixtio aquae ad vinum.Ссылаются нормы: Q74A7Obiectio1, assert-ha5ac07838eacbf781e121b5af8018828b36fc31e1aa43bf7d644a187cafa859f, assert-he4319ae56a8a354f8691b7793ac6e2143a457a5fc3bd6b7df9678b09d871c849
section/74-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:af760e5c5a37b4fc5c475499f94f32586a896e594ff49e1b27215003ac382700LA
Praeterea, in passione domini, cuius hoc sacramentum est memoriale, sicut, de latere eius exivit sanguis, ita et aqua. Sed vinum, quod est sacramentum sanguinis, est de necessitate huius sacramenti. Ergo, pari ratione, et aqua.Ссылаются нормы: Q74A7Obiectio2, assert-hafe29ece1cb90b2bca21dccb1bfca4be077fda0940fac421e279cd91bcec3a3f, assert-hed503ec8af759addbf128f9b94d3ee167bb8b74b2e872dccafaaf47ad9dd6a4f
section/74-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:84df8ee44504df6709e3e749217343d458ab87ced5f93722e42b682ef6896650LA
Praeterea, si aqua non esset de necessitate huius sacramenti, non referret quaecumque aqua huic sacramento apponeretur, et ita posset apponi aqua rosacea, vel quaecumque alia huiusmodi aqua. Quod non habet usus Ecclesiae. Aqua ergo est de necessitate huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A7Obiectio3, assert-h0bf353934bfe48393b50aec140c70de97c8769037908694acb31628f8552f474
section/74-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:adb4893cdeb9d902d88790acff71cfcf1a56c5dfa4379c44b9fabf4ac21e36b6LA
Respondeo dicendum quod iudicium de signo sumendum est ex eo quod significatur. Appositio autem aquae ad vinum refertur ad significandum participationem huius sacramenti a fidelibus, quantum ad hoc quod per aquam mixtam vino significatur populus adunatus Christo, ut dictum est. Sed et hoc ipsum quod de latere Christi pendentis in cruce aqua profluxit, ad idem refertur, quia per aquam significabatur ablutio peccatorum, quae fiebat per passionem Christi. Dictum est autem supra quod hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae, usus autem fidelium non est de necessitate sacramenti, sed est aliquid consequens ad sacramentum. Et ideo consequens est quod appositio aquae non sit de necessitate sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A7Respondeo, assert-ha7332695dac8ec5457066457d148f2d08ced810d22d0282ae65983bc91847321
section/74-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:44371f8a08e3b6da78ca63b91ab6b3ecdc6b7a7bbffda1d712b55e1e84a96942LA
Sed contra est quod Cyprianus dicit, si quis de antecessoribus nostris ignoranter vel simpliciter non observavit, ut scilicet aquam vino misceret in sacramento, potest simplicitati eius venia concedi. Quod non esset si aqua esset de necessitate sacramenti, sicut est vinum vel panis. Non ergo aquae admixtio est de necessitate sacramenti.Ссылаются нормы: assert-h2003822b6434e8b10689f23d03a0c3fe6467225fb5e73a53b4f43781fae554fe
section/74-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9b4aeff4e0097a5979b39c0e78453c0505ef1722b5dd61850c549a82fec4ec2eLA
Ad primum ergo dicendum quod sufficit ad significationem huius sacramenti quod sentiatur aqua dum apponitur vino, non autem oportet quod sit sensibilis post mixtionem.Ссылаются нормы: Q74A8Ad1, assert-h694f572d16e56de3563f361cf055a2232d854d4aca5eac72d928358169938f00
section/74-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ceff2e021400c65c6d150e77530c4c208803b7ca6d72be6218661a8d07ac9e64LA
Ad secundum dicendum quod, si aqua omnino non apponeretur, totaliter excluderetur significatio, sed, cum aqua in vinum convertitur, significatur quod populus Christo incorporatur.Ссылаются нормы: Q74A8Ad2, assert-hdcd404a0c2412cebf330b15119394f8da744ad604eedd2be6758ca35625c78d2
section/74-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:458f06812e35cee716e998f00746dcdafe7f6c2419bbd9574c1dfb67c738a750LA
Ad tertium dicendum quod, si aqua apponeretur dolio, non sufficeret ad significationem huius sacramenti, sed oportet aquam vino apponi circa ipsam celebrationem sacramenti.Ссылаются нормы: Q74A8Ad3, assert-h1b66d946fac6bd7f7065a1833c942ae9e90aae86b35898b5384caaa81a3ac81a
section/74-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:26ca83de5b6160523a4675ce9c55429e81a9bb2e0bc1151a8a35a9e2dc8fec8bLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod debeat aqua in magna quantitate apponi. Sicut enim sanguis de latere Christi sensibiliter fluxit, ita et aqua, unde dicitur Ioan. XIX, qui vidit, testimonium perhibuit. Sed aqua non posset sensibiliter esse in hoc sacramento nisi in magna quantitate poneretur. Ergo videtur quod aqua debeat apponi in magna quantitate.Ссылаются нормы: Q74A8Obiectio1, assert-h1766c51934ac487ecc0a4ea3510fed34eae1807d31fd5344aaa6e0af2da97023, assert-h64df59cb0f17f3971cead595eef987c6b06b2fa79c6fe567e2649d9c060b8cb7
section/74-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:3de77ce6edb210d3bfe8a885f45e0ccafb178e82e98094b1dec1cbf56627c9c3LA
Praeterea, parva aqua multo vino admixta corrumpitur. Quod autem corruptum est, non est. Ergo idem est apponere parum de aqua in hoc sacramento, et nihil apponere. Sed non licet nihil apponere. Ergo non licet parum apponere.Ссылаются нормы: Q74A8Obiectio2, assert-h3d495a21c7f5f6bf9dc33d07f65d5d2c653c38c52c860036a9a31fd8681a85ec, assert-h6a4e683ea21d6f933208f6d89b166383d25408a8185b9506ac67d28258a2e466, assert-h8651776a169c4804c3cce03e257f45ef16cb5e8f2c93c9cf507fa241b3d3e578
section/74-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:90d562fc4e67ea682ce122ce19ecd922cb0f63ca5a0f773c6feeaae6bcd583b4LA
Praeterea, si sufficeret parum apponere, per consequens esset sufficiens quod gutta aquae in totum dolium proiiceretur. Sed hoc videtur ridiculum. Ergo non sufficit quod parva quantitas ponatur.Ссылаются нормы: Q74A8Obiectio3, assert-h78c385d1c14948749789a40feb334d24c0f0244bc7e200b84f0430d74b834d1e, assert-hb2d2dfcf3408eb67080a13ee2bc24223d14cfd5fb5ea1b82136c3d3163616879
section/74-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e9d30876df467d4488e14d61a3acb06fb53e8a43005716c53e582362f78535aeLA
Respondeo dicendum quod circa aquam adiunctam vino, ut Innocentius III dicit, in quadam decretali, triplex est opinio. Quidam enim dicunt quod aqua adiuncta vino per se manet, vino converso in sanguinem. Sed haec opinio omnino stare non potest. Quia in sacramento altaris, post consecrationem, nihil est nisi corpus et sanguis Christi, sicut Ambrosius dicit, in libro de officiis, ante benedictionem alia species nominatur, post benedictionem corpus significatur. Alioquin non adoraretur veneratione latriae. Et ideo alii dixerunt quod, sicut vinum convertitur in sanguinem, ita aqua convertitur in aquam quae de latere Christi fluxit. Sed hoc non rationabiliter dici potest. Quia secundum hoc, aqua seorsum consecraretur a vino, sicut vinum a pane. Et ideo, sicut ipse dicit, aliorum opinio probabilior est, qui dicunt aquam converti in vinum, et vinum in sanguinem. Hoc autem fieri non posset nisi adeo modicum apponeretur de aqua quod converteretur in vinum. Et ideo semper tutius est parum de aqua apponere, et praecipue si vinum sit debile, quia, si tanta fieret appositio aquae quod solveretur species vini, non posset perfici sacramentum. Unde Iulius Papa reprehendit quosdam qui pannum lineum musto intinctum per totum annum servant, et in tempore sacrificii aqua partem eius lavant, et sic offerunt.Ссылаются нормы: Q74A8Respondeo, assert-h054d1cb0ed712047186d24c7abaea0c401893d463a7b0bba5b8b9a49185fd905
section/74-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c9ce1f89ef2e6f791c2f2b68fae7abb9ab60f3c9e99f918f5e27b6f9015ebb99LA
Sed contra est quod extra, de Celebrat. Missar., dicitur, perniciosus in tuis partibus inolevit abusus, videlicet quod in maiori quantitate de aqua ponitur in sacrificio quam de vino, cum, secundum rationabilem consuetudinem Ecclesiae generalis, plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum.Ссылаются нормы: assert-ha82b51a3e5810c9d866aaf95dca05d03d8be31adf02d3dc3c0be5d9c7a7c89e5
question/74/prooemium · paragraph
la · official · sha256:cebecd8c2012f0090b917d0dd6c07e22692d7bf915db19c6ac677e0ce2422533LA
Deinde considerandum est de materia huius sacramenti. Et primo, de specie materiae; secundo, de conversione panis et vini in corpus Christi; tertio, de modo existendi corporis Christi in hoc sacramento; quarto, de accidentibus panis et vini quae in hoc sacramento remanent. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum panis et vinum sint materia huius sacramenti. Secundo, utrum ad materiam huius sacramenti requiratur determinata quantitas. Tertio, utrum materia huius sacramenti sit panis triticeus. Quarto, utrum sit panis azymus, vel fermentatus. Quinto, utrum materia huius sacramenti sit vinum de vite. Sexto, utrum sit admiscenda aqua. Septimo, utrum aqua sit de necessitate huius sacramenti. Octavo, de quantitate aquae quae apponitur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 75
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q75
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4074.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9b0c35575cd51e91f26ec1dcb7b97c4533da21481dc4c96e2f7b71c3d1a3a424 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 71
section/75-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7c9a5d41aad6d1f6fb88d1f334af945380a47c36f0512701466f69df6b7d1fa1LA
Ad primum ergo dicendum quod ex hac auctoritate praedicti haeretici occasionem errandi sumpserunt, male verba Augustini intelligentes. Cum enim Augustinus dicit, non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, non intendit excludere veritatem corporis Christi, sed quod non erat manducandum in hac specie in qua ab eis videbatur. Per hoc autem quod subdit, sacramentum vobis aliquod commendavi, spiritualiter intellectum vivificabit vos, non intendit quod corpus Christi sit in hoc sacramento solum secundum mysticam significationem, sed spiritualiter dici, idest, invisibiliter et per virtutem spiritus. Unde, super Ioan., exponens illud quod dicitur, caro non prodest quidquam, dicit, sed, quo modo illi intellexerunt. Carnem quippe sic intellexerunt manducandam, quo modo in cadavere dilaniatur aut in macello venditur, non quo modo spiritu vegetatur. Accedat spiritus ad carnem, et prodest plurimum, nam, si caro nihil prodesset, verbum caro non fieret, ut habitaret in nobis.Ссылаются нормы: Q75A1Ad1, assert-h33bd906e41901a144151ea3d7cc8ccb864323a345f54d256e4ceb52c06197ce0
section/75-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bc31542997e7044732138618fc2bb60b9ead00eb9b1bd672d663d4c1b36539a0LA
Ad secundum dicendum quod verbum illud Augustini, et omnia similia, sunt intelligenda de corpore Christi secundum quod videtur in propria specie, secundum quod etiam ipse dominus dixit, Matth. XXVI, me autem non semper habebitis. Invisibiliter tamen sub speciebus huius sacramenti est ubicumque hoc sacramentum perficitur.Ссылаются нормы: Q75A1Ad2, assert-hc503d83a8d2913051c27e1eeaf7ab89937fa1d7890a4337f5e20a31c84b078f0
section/75-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ca6a602fbd491dc103c3a874d3e54959af43c12953e5666d2c130a257f580654LA
Ad tertium dicendum quod corpus Christi non est eo modo in sacramento sicut corpus in loco, quod suis dimensionibus loco commensuratur, sed quodam speciali modo, qui est proprius huic sacramento. Unde dicimus quod corpus Christi est in diversis altaribus, non sicut in diversis locis, sed sicut in sacramento. Per quod non intelligimus quod Christus sit ibi solum sicut in signo, licet sacramentum sit in genere signi, sed intelligimus corpus Christi esse ibi, sicut dictum est, secundum modum proprium huic sacramento.Ссылаются нормы: Q75A1Ad3, assert-h1fd474fbca2d313a3c7abe1b8b2102dfbdfb783d1f46146450ce880979da8813
section/75-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2a4f6f19463827a8d21d0bca59556c88d9f7d6f392f35977d405faa14793df92LA
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit de praesentia corporis Christi prout est praesens per modum corporis, idest prout est in sua specie visibili, non autem prout spiritualiter, idest invisibiliter, modo et virtute spiritus. Unde Augustinus dicit, super Ioan., si intellexisti spiritualiter verba Christi de carne sua, spiritus et vita tibi sunt, si intellexisti carnaliter, etiam spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt.Ссылаются нормы: Q75A1Ad4, assert-hfebaf03ab00b4f0b131d0d9fb699c828195c1fa6b8db86f88ffc973a05a68e03
section/75-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fc2824bdcfa34e4c68e61350345200418db38fe6344629caf7e34d8a2a545c37LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento non sit corpus Christi secundum veritatem, sed solum secundum figuram, vel sicut in signo. Dicitur enim Ioan. VI quod, cum dominus dixisset, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, etc., multi ex discipulis eius audientes dixerunt, durus est hic sermo, quibus ipse, spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Quasi dicat, secundum expositionem Augustini, super quartum Psalmum, spiritualiter intellige quae locutus sum. Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi. Spiritualiter intellectum vivificabit vos, caro autem non prodest quidquam.Ссылаются нормы: Q75A1Obiectio1, assert-hba0bbae74235d372e3305d4d1ce2a11915141fa0887f46965dde9831824d083a
section/75-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:106b97adf3b7d285aa79982ea9a812bf752c474c829256812553eda10453b4f7LA
Praeterea, dominus dicit, Matth. ult., ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, quod exponens Augustinus dicit, donec saeculum finiatur, sursum est dominus, sed tamen et hic nobiscum est veritas dominus. Corpus enim in quo resurrexit, uno in loco esse oportet, veritas autem eius ubique diffusa est. Non ergo secundum veritatem est corpus Christi in hoc sacramento, sed solum sicut in signo.Ссылаются нормы: Q75A1Obiectio2, assert-hc78f296accb84bb173bddd2f3b42388c98b96c040b5e4e14894f436841db89a1
section/75-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:04541bb8020772d4d966f22302709911ace81f6d8474873599ebf30bbbc1bf02LA
Praeterea, nullum corpus potest esse simul in pluribus locis, cum nec Angelo hoc conveniat, eadem enim ratione posset esse ubique. Sed corpus Christi est verum corpus, et est in caelo. Ergo videtur quod non sit secundum veritatem in sacramento altaris, sed solum sicut in signo.Ссылаются нормы: Q75A1Obiectio3, assert-h264cb85f209c4228011ac7403d9b303d9030ddb0d9650a42d724c4b3fc0623f5, assert-he9762bf947a7d1290d76efd86822b4a6fdf8ec8de22710d0363400bbf6647825
section/75-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0440695c8821b8ebe37c4030c384ba74c49b05a1f415558f17b0edec22d45230LA
Praeterea, sacramenta Ecclesiae ad utilitatem fidelium ordinantur. Sed secundum Gregorium, in quadam homilia, regulus reprehenditur quia quaerebat corporalem Christi praesentiam. Apostoli etiam impediebantur recipere spiritum sanctum propter hoc quod affecti erant ad eius praesentiam corporalem, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. XVI, si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Non ergo Christus secundum praesentiam corporalem est in sacramento altaris.Ссылаются нормы: Q75A1Obiectio4, assert-h88694006cec037b6b11770314770d231b550f19010b4eb529587c3052d096af7, assert-hcdb029008b7afc131ed2dedc260f3a7adc29b7200c13f6d3cda7829c9930fea1
section/75-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5c0d76577e6f4e7ee08c3c953875a5fbce5352524c46a1f937a2fd342279a5f8LA
Respondeo dicendum quod verum corpus Christi et sanguinem esse in hoc sacramento, non sensu deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Luc. XXII, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, dicit Cyrillus, non dubites an hoc verum sit, sed potius suscipe verba salvatoris in fide, cum enim sit veritas, non mentitur. Hoc autem conveniens est, primo quidem, perfectioni novae legis. Sacrificia enim veteris legis illud verum sacrificium passionis Christi continebant solum in figura, secundum illud Heb. X, umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam rerum imaginem. Et ideo oportuit ut aliquid plus haberet sacrificium novae legis a Christo institutum, ut scilicet contineret ipsum passum, non solum in significatione vel figura, sed etiam in rei veritate. Et ideo hoc sacramentum, quod ipsum Christum realiter continet, ut Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hierar., est perfectivum omnium sacramentorum aliorum, in quibus virtus Christi participatur. Secundo, hoc competit caritati Christi, ex qua pro salute nostra corpus verum nostrae naturae assumpsit. Et quia maxime proprium amicitiae est, convivere amicis, ut philosophus dicit, IX Ethic., sui praesentiam corporalem nobis repromittit in praemium, Matth. XXIV, ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Interim tamen nec sua praesentia corporali in hac peregrinatione destituit, sed per veritatem corporis et sanguinis sui nos sibi coniungit in hoc sacramento. Unde ipse dicit, Ioan. VI, qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. Unde hoc sacramentum est maximae caritatis signum, et nostrae spei sublevamentum, ex tam familiari coniunctione Christi ad nos. Tertio, hoc competit perfectioni fidei, quae, sicut est de divinitate Christi, ita est de eius humanitate, secundum illud Ioan. XIV, creditis in Deum, et in me credite. Et quia fides est invisibilium, sicut divinitatem suam nobis exhibet Christus invisibiliter, ita et in hoc sacramento carnem suam nobis exhibet invisibili modo. Quae quidam non attendentes, posuerunt corpus et sanguinem Christi non esse in hoc sacramento nisi sicut in signo. Quod est tanquam haereticum abiiciendum, utpote verbis Christi contrarium. Unde et Berengarius, qui primus inventor huius erroris fuerat, postea coactus est suum errorem revocare, et veritatem fidei confiteri.Ссылаются нормы: Q75A1Respondeo, RealPresence, assert-h2a3e08194c6952dd6b361e4ef0a44cc95ba649bfd27e15e274daef75b812af3e
section/75-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:95507813cb6d028974b228301f99b644f606b5fd7b03f6494ff9b51ea532eda0LA
Sed contra est quod Hilarius dicit, in VIII de Trin., de veritate carnis et sanguinis Christi non est relictus ambigendi locus. Nunc et ipsius domini professione, et fide nostra, caro eius vere est cibus et sanguis eius vere est potus. Et Ambrosius dicit, VI de sacramentis, sicut verus est Dei filius dominus Iesus Christus, ita vera Christi caro est quam accipimus, et verus sanguis eius est potus.Ссылаются нормы: assert-ha6e70742d3920c45fdd522c0b7c4cf1512cf2026cafc5c8d49603c492a008c66
section/75-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c7e5f9e1fe5f8c26dc62a0d6da270dd8f748eab7e1189998c9f7343a110393faLA
Ad primum ergo dicendum quod Deus coniugavit divinitatem suam, idest divinam virtutem, pani et vino, non ut remaneant in hoc sacramento, sed ut faciat inde corpus et sanguinem suum.Ссылаются нормы: Q75A2Ad1, assert-h0c3bc5d48ad3a8c7dd0f21963056dab77816b25641bdb55641e3917e7541706d
section/75-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aa147491c3a2ea2059388d31c579cc4d6da8ab3ee8e354abab2420cd1e89e806LA
Ad secundum dicendum quod in aliis sacramentis non est ipse Christus realiter, sicut in hoc sacramento. Et ideo in sacramentis aliis manet substantia materiae, non autem in isto.Ссылаются нормы: Q75A2Ad2, assert-h522895b78763a573a68cdf442258491a4d85ae13f8745bd51efaf9343fd44285
section/75-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6dc6eebd65e80d0da0bd5c5c221c533cb8d1f45ca8f9e27e63b7e7ed4726ea27LA
Ad tertium dicendum quod species quae remanent in hoc sacramento, ut infra dicetur, sufficiunt ad significationem huius sacramenti, nam per accidentia cognoscitur ratio substantiae.Ссылаются нормы: Q75A2Ad3, assert-h0d120484beabb811229ac31d0b6e2b3dc701bbba8809d11b867f81adbe257776
section/75-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8365e10d4ec4816dd667035306c0ce2576a09151fa46d705ff5adeb9d4e712c9LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento remaneat substantia panis et vini post consecrationem. Dicit enim Damascenus, in libro IV, quia consuetudo est hominibus comedere panem et vinum, coniugavit eis deitatem, et fecit ea corpus et sanguinem suum. Et infra, panis communicationis non panis simplex est, sed unitus deitati. Sed coniugatio est rerum actu existentium. Ergo panis et vinum simul sunt in hoc sacramento cum corpore et sanguine Christi.Ссылаются нормы: Q75A2Obiectio1, assert-h6694fd538c007556cac09b8f227e78e4ba5bcf54b537b9424399d2d371401b02, assert-he6f6ec8f790e73e8da8beb97efdbc4883b6128b3477e8e3b3f2ad574ce84d806
section/75-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e9d15db89c84114c8d2c7d972c7ce069a04c60cf39f3a78cbb81ca8a6b10f2eeLA
Praeterea, inter Ecclesiae sacramenta debet esse conformitas. Sed in aliis sacramentis substantia materiae manet, sicut in Baptismo substantia aquae, et in confirmatione substantia chrismatis. Ergo et in hoc sacramento substantia panis et vini manet.Ссылаются нормы: Q75A2Obiectio2, assert-h09d823b8cd45b2fecae887bda46d4c49c19e37737db125373e35f816517b3c0b, assert-h22490ee64822ed33c2cabcb34e8c67ab49493ebd99c74eff6306769b410ff915
section/75-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8fa70a3e3be66b910974543702519e64f6d44714d54cc7c2c3fee95b1f08932aLA
Praeterea, panis et vinum assumitur in hoc sacramento inquantum significat ecclesiasticam unitatem, prout unus panis fit ex multis granis, et unum vinum ex multis racemis, ut Augustinus dicit, in libro de symbolo. Sed hoc pertinet ad ipsam substantiam panis et vini. Ergo substantia panis et vini remanet in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q75A2Obiectio3, assert-h5a46935f6afef62e372509d6f878fb652154b1a9197e1d3da944e53322b625f5, assert-h5d1e65842529061c844491c495e22084cdd587b471226cbb2f01bcd344acd070
section/75-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bdd2ab75f683e4aa3a2eee257ecd02372cafe4f97b4849181b17420ab10cd5a9LA
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt post consecrationem substantiam panis et vini in hoc sacramento remanere. Sed haec positio stare non potest. Primo quidem, quia per hanc positionem tollitur veritas huius sacramenti, ad quam pertinet ut verum corpus Christi in hoc sacramento existat. Quod quidem ibi non est ante consecrationem. Non autem aliquid potest esse alicubi ubi prius non erat, nisi per loci mutationem, vel per alterius conversionem in ipsum, sicut in domo aliqua de novo incipit esse ignis aut quod illuc defertur, aut quod ibi generatur. Manifestum est autem quod corpus Christi non incipit esse in hoc sacramento per motum localem. Primo quidem, quia sequeretur quod desineret esse in caelo, non enim quod localiter movetur, pervenit de novo ad aliquem locum, nisi deserat priorem. Secundo, quia omne corpus localiter motum pertransit omnia media, quod hic dici non potest. Tertio, quia impossibile est quod unus motus eiusdem corporis localiter moti terminetur simul ad diversa loca, cum tamen in pluribus locis corpus Christi sub hoc sacramento simul esse incipiat. Et propter hoc relinquitur quod non possit aliter corpus Christi incipere esse de novo in hoc sacramento nisi per conversionem substantiae panis in ipsum. Quod autem convertitur in aliquid, facta conversione, non manet. Unde relinquitur quod, salva veritate huius sacramenti, substantia panis post consecrationem remanere non possit. Secundo, quia haec positio contrariatur formae huius sacramenti, in qua dicitur, hoc est corpus meum. Quod non esset verum si substantia panis ibi remaneret, nunquam enim substantia panis est corpus Christi. Sed potius esset dicendum, hic est corpus meum. Tertio, quia contrariaretur venerationi huius sacramenti, si aliqua substantia esset ibi quae non posset adorari adoratione latriae. Quarto, quia contrariaretur ritui Ecclesiae, secundum quem post corporalem cibum non licet sumere corpus Christi, cum tamen post unam hostiam consecratam liceat sumere aliam. Unde haec positio vitanda est tanquam haeretica.Ссылаются нормы: Q75A2Respondeo, assert-h44666c3124bcd441021a4c0c8634dc14d8ccb30de0dbccb10ae686275c75e506
section/75-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:40590fac6ecc80044d67e7896f3bc6e377e5956ea5404dbca4edab7a80156112LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, licet figura panis et vini videatur, nihil tamen aliud quam caro Christi et sanguis post consecrationem credenda sunt.Ссылаются нормы: assert-ha22a969af3c99601af9ad67e190674bcbdb6c2ef32ae2ad48a73285b93be5a74
section/75-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:07ee22bf6e88dfdffd440595e86e5a52f847b22baf20d41f34dcd8a39d7b36b4LA
Ad primum ergo dicendum quod substantia panis vel vini, facta consecratione, neque sub speciebus sacramenti manet, neque alibi. Non tamen sequitur quod annihiletur, convertitur enim in corpus Christi. Sicut non sequitur, si aer ex quo generatus est ignis, non sit ibi vel alibi, quod sit annihilatus.Ссылаются нормы: Q75A3Ad1, assert-h6d5aa927597b23c0dc9b712a28bec7d6219c31c3fba5e8ec67fd7fa530432469
section/75-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:08947699585b40a79f95c3238683f50222a544572628ebad52e8bb60fe148080LA
Ad secundum dicendum quod forma quae est terminus a quo, non convertitur in aliam formam, sed una forma succedit alteri in subiecto, et ideo prima forma non remanet nisi in potentia materiae. Sed hic substantia panis convertitur in corpus Christi, ut supra dictum est. Unde ratio non sequitur.Ссылаются нормы: Q75A3Ad2, assert-h874c3235e792c5dd9afbbb6079e0fc61b99995f0068806155a9ec5cd06743012
section/75-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fb057c7cd00a49d381d6324ba8b591ec5c878ab544541905dad63c49966d5cb5LA
Ad tertium dicendum quod, licet post consecrationem haec sit falsa substantia panis est aliquid; id tamen in quod substantia panis conversa est, est aliquid. Et ideo substantia panis non est annihilata.Ссылаются нормы: Q75A3Ad3, assert-h7503731aa4dfb14d42841fd11fdc15f4fddb7ad0eb172ba7d632a6a9de110fb1
section/75-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:fb20641c74af50738bbdd3e4d7bbcacc98644a1d61a914a7ed30daa87cb4cc12LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod substantia panis, post consecrationem huius sacramenti, annihiletur, aut in pristinam materiam resolvatur. Quod enim est aliquid corporale, oportet alicubi esse. Sed substantia panis, quae est quiddam corporale, non manet in hoc sacramento, ut dictum est, nec etiam est dare aliquem locum ubi sit. Ergo non est aliquid post consecrationem. Igitur aut est annihilata, aut in praeiacentem materiam resoluta.Ссылаются нормы: Q75A3Obiectio1, assert-h26e5496ece86630e516713d13f60138304de386cb422732e68b040705ffb1e79, assert-ha85b516619fcae064ae2a5ae2494179ecefac778d3b7266bb0421c675189fe6e, assert-hed8729307d6f36e4b8223ff3effb752659542ac7942bd3b85a46ac0fdadcaaba
section/75-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b0f2f2c2ebb95dc2b100724991ec013db2d367a5861e2544aaf1af4d3a2d5a59LA
Praeterea, illud quod est terminus a quo in qualibet mutatione, non remanet, nisi forte in potentia materiae, sicut, quando ex aere fit ignis, forma aeris non manet nisi in potentia materiae; et similiter quando ex albo fit nigrum. Sed in hoc sacramento substantia panis et vini se habet sicut terminus a quo corpus autem vel sanguis Christi sicut terminus ad quem, dicit enim Ambrosius, in libro de officiis, ante benedictionem alia species nominatur, post benedictionem corpus significatur. Ergo, facta consecratione, substantia panis vel vini non manet, nisi forte resoluta in suam materiam.Ссылаются нормы: Q75A3Obiectio2, assert-h01e8a13e570c700763e2f4bb41f9e8d2c8872f3523033771522682e032b16436, assert-had4c5c19a1f45047929b2e75cfc454c1f417f706d3e52c8697d67994824a4f9b
section/75-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e7aaa1268edcd3df4873341f77cee398e73e4dea8d8ae9fe879f82f47a4b1123LA
Praeterea, oportet alterum contradictoriorum esse verum. Sed haec est falsa, facta consecratione, substantia panis vel vini est aliquid. Ergo haec est vera, substantia panis vel vini est nihil.Ссылаются нормы: Q75A3Obiectio3, assert-hedcb43537941b4d52347efc11b6ef7cb868f98a30f91a40dde8b13fe3df009db, assert-hf3ffdd57f72f3bd17a91844b05ab19d20e00832ba89c67f709aa3c33655b9ce0
section/75-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a33e66ea774ae4fcec92561ec107009f8ae17e682d64b0316b266d121cc58924LA
Respondeo dicendum quod, quia substantia panis vel vini non manet in hoc sacramento, quidam, impossibile reputantes quod substantia panis vel vini in corpus vel sanguinem Christi convertatur, posuerunt quod per consecrationem substantia panis vel vini vel resolvitur in praeiacentem materiam, vel quod annihiletur. Praeiacens autem materia in quam corpora mixta resolvi possunt, sunt quatuor elementa, non enim potest fieri resolutio in materiam primam, ita quod sine forma existat, quia materia sine forma esse non potest. Cum autem post consecrationem nihil sub speciebus sacramenti remaneat nisi corpus et sanguis, oportebit dicere quod elementa in quae resoluta est substantia panis et vini, inde discedant per motum localem. Quod sensu perciperetur. Similiter etiam substantia panis vel vini manet usque ad ultimum instans consecrationis. In ultimo autem instanti consecrationis iam est ibi substantia vel corporis vel sanguinis Christi, sicut in ultimo instanti generationis iam inest forma. Unde non erit dare aliquod instans in quo sit ibi praeiacens materia. Non enim potest dici quod paulatim substantia panis vel vini resolvatur in praeiacentem materiam, vel successive egrediatur de loco specierum. Quia, si hoc inciperet fieri in ultimo instanti suae consecrationis, simul sub aliqua parte hostiae esset corpus Christi cum substantia panis, quod est contra praedicta. Si vero incipiat fieri ante consecrationem, erit dare aliquod tempus in quo sub aliqua parte hostiae neque erit substantia panis, neque erit corpus Christi, quod est inconveniens. Et hoc ipsimet perpendisse videntur. Unde posuerunt aliud sub disiunctione, scilicet quod annihiletur. Sed nec hoc potest esse. Quia non erit dare aliquem modum quo corpus Christi verum incipiat esse in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae panis in ipsum, quae quidem conversio tollitur, posita vel annihilatione panis, vel resolutione in praeiacentem materiam. Similiter etiam non est dare unde talis resolutio vel annihilatio in hoc sacramento causetur, cum effectus sacramenti significetur per formam; neutrum autem horum significatur per haec verba formae, hoc est corpus meum. Unde patet praedictam positionem esse falsam.Ссылаются нормы: Q75A3Respondeo, assert-h948af68e75c9871686b5103a93dfc03056bb6d6fd2f0d845509a137d877b8e69
section/75-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:796f4b102a27f5d445f7dac3102dd4a758a1009663422a5114e1f147a9998521LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaestionum, Deus non est causa tendendi in non esse. Sed hoc sacramentum divina virtute perficitur. Ergo in hoc sacramento non annihilatur substantia panis aut vini.Ссылаются нормы: assert-h620bc40e8dcd060ffa2e280c0326732d1086556805aa6d4395d01f2da8f1e5f5
section/75-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:49b3e4eb8d71fee00cff369acc3a0bab7632d21eb9eb9ab07359dced730ba3f8LA
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de mutatione formali, quia formae proprium est in materia vel subiecto esse. Non autem habet locum in conversione totius substantiae. Unde, cum haec conversio substantialis importet quendam ordinem substantiarum quarum una convertitur in alteram, est sicut in subiecto in utraque substantia, sicut ordo et numerus.Ссылаются нормы: Q75A4Ad1, assert-hdd6b19d134040e1163c29ebf304d1a87fc8e70e2744ff5ec51dd3b13acd11e8a
section/75-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4d0cf067931b8895292f8ccd1ea0334a32729f549425ebeced17ab95104a63a8LA
Ad secundum dicendum quod etiam illa obiectio procedit de conversione formali, seu mutatione, quia oportet, sicut dictum est, formam esse in materia vel subiecto. Non autem habet locum in conversione totius substantiae, cuius non est accipere aliquod subiectum.Ссылаются нормы: Q75A4Ad2, assert-he3055b3c25b77e9478a89dc00a6cdc41496bdb22872ed009195b8ea2ac62dfea
section/75-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b09f127af88c47b3c0f27e93ca7848ea743b7edf0be6d2f5964b9c504be2230fLA
Ad tertium dicendum quod virtute agentis finiti non potest forma in formam mutari, nec materia in materiam. Sed virtute agentis infiniti, quod habet actionem in totum ens, potest talis conversio fieri, quia utrique formae et utrique materiae est communis natura entis; et id quod entitatis est in una, potest auctor entis convertere ad id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa distinguebatur.Ссылаются нормы: Q75A4Ad3, assert-h13c0849ef3528370542af0dbee279da8e2298d38a72ffcbeb998aa8ae090c272
section/75-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7ed2eb5fb1c4761a85b716d43cf4de45c39d83ddda45c7050ca4189beafe8735LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod panis non possit converti in corpus Christi. Conversio enim quaedam mutatio est. Sed in omni mutatione oportet esse aliquod subiectum, quod prius est in potentia et postea est in actu, ut enim dicitur in III Physic., motus est actus existentis in potentia. Non est autem dare aliquod subiectum substantiae panis et corporis Christi, quia de ratione substantiae est quod non sit in subiecto, ut dicitur in praedicamentis. Non ergo potest esse quod tota substantia panis convertatur in corpus Christi.Ссылаются нормы: Q75A4Obiectio1, assert-hd5020579830cc4958859a4f01ad58ed9cd15555e3deb3d38610568b3b8c508ea, assert-he0a327f60e675ab44a5c0b00605b248a95ca74486c96b471c25d941920ead7e8
section/75-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8c4358aa60624e1f547ea3a5e8d479db6e9b52469d48fb41cc9c064cf239b06bLA
Praeterea, forma illius in quod aliquid convertitur, de novo incipit esse in materia eius quod in ipsum convertitur, sicut, cum aer convertitur in ignem prius non existentem, forma ignis incipit de novo esse in materia aeris; et similiter, cum cibus convertitur in hominem prius non existentem, forma hominis incipit esse de novo in materia cibi. Si ergo panis convertitur in corpus Christi, necesse est quod forma corporis Christi de novo incipiat esse in materia panis, quod est falsum. Non ergo panis convertitur in substantiam corporis Christi.Ссылаются нормы: Q75A4Obiectio2, assert-h25e370ca36682509e437aeecb29ebe1c530af5273fb53ce8da8674fe0067ed8c
section/75-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ad2de2a344bdea4750a843c42d7c7cd03b2d49a32239e5bcfe5006461ac3c87aLA
Praeterea, quae sunt secundum se divisa, nunquam unum eorum fit alterum, sicut albedo nunquam fit nigredo, sed subiectum albedinis fit subiectum nigredinis, ut dicitur in I Physic. Sed, sicut duae formae contrariae sunt secundum se divisae, utpote principia formalis differentiae existentes; ita duae materiae signatae sunt secundum se divisae, utpote existentes principium materialis divisionis. Ergo non potest esse quod haec materia panis fiat haec materia qua individuatur corpus Christi. Et ita non potest esse quod substantia huius panis convertatur in substantiam corporis Christi.Ссылаются нормы: Q75A4Obiectio3, assert-h9a09fd8ea7b9899c349a570989c0d63c326d46261d257c132f2a605f0e40edaa, assert-he7b1ef51a344a30a5344ef3614955121cf5ca826c5d00c8a1b66d4b4d902e591
section/75-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1a4d6517847ca55b81119c5b091a02e089436c5538c5f9109da191392019572LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum in hoc sacramento sit verum corpus Christi, nec incipiat ibi esse de novo per motum localem; cum etiam nec corpus Christi sit ibi sicut in loco, ut ex dictis patet, necesse est dicere quod ibi incipiat esse per conversionem substantiae panis in ipsum. Haec tamen conversio non est similis conversionibus naturalibus, sed est omnino supernaturalis, sola Dei virtute effecta. Unde Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, liquet quod praeter naturae ordinem virgo generavit. Et hoc quod conficimus, corpus ex virgine est. Quid igitur quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse dominus Iesus partus ex virgine? Et super illud Ioan. VI, verba quae ego locutus sum vobis, scilicet de hoc sacramento, spiritus et vita sunt, dicit Chrysostomus, idest, spiritualia sunt, nihil habentia carnale neque consequentiam naturalem, sed eruta sunt ab omni tali necessitate quae in terra, et a legibus quae hic positae sunt. Manifestum est enim quod omne agens agit inquantum est actu. Quodlibet autem agens creatum est determinatum in suo actu, cum sit determinati generis et speciei. Et ideo cuiuslibet agentis creati actio fertur super aliquem determinatum actum. Determinatio autem cuiuslibet rei in esse actuali est per eius formam. Unde nullum agens naturale vel creatum potest agere nisi ad immutationem formae. Et propter hoc omnis conversio quae fit secundum leges naturae, est formalis. Sed Deus est infinitus actus, ut in prima parte habitum est. Unde eius actio se extendit ad totam naturam entis. Non igitur solum potest perficere conversionem formalem, ut scilicet diversae formae sibi in eodem subiecto succedant, sed conversionem totius entis, ut scilicet tota substantia huius convertatur in totam substantiam illius. Et hoc agitur divina virtute in hoc sacramento. Nam tota substantia panis convertitur in totam substantiam corporis Christi, et tota substantia vini in totam substantiam sanguinis Christi. Unde haec conversio non est formalis, sed substantialis. Nec continetur inter species motus naturalis, sed proprio nomine potest dici transubstantiatio.Ссылаются нормы: Q75A4Respondeo, assert-h8818b16732fa1b946d98c0cdba46102e088fd5ff78d61302009e3430eb991a35
section/75-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:daa1317e92f852fbc507f26b20f88be6e05691c05535941dba2c1618515bd19aLA
Sed contra est quod Eusebius Emesenus dicit, novum tibi et impossibile esse non debet quod in Christi substantiam terrena et mortalia convertuntur.Ссылаются нормы: assert-h568c9751721e013bde7c136e64c90b561444672fc67d0366427e38bae428e51f
section/75-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2ec05df65d1f39f2cc649140ce63076659ac452ec85ce058faae7b146f672cc8LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in libro de causis, effectus plus dependet a causa prima quam a causa secunda. Et ideo virtute Dei, qui est causa prima omnium, fieri potest ut remaneant posteriora, sublatis prioribus.Ссылаются нормы: Q75A5Ad1, assert-h6abec963c96da91d8af277d8f9bbfd754911c656a7b2131d019deddf598072a7
section/75-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7927e6ca4ca2de1b17a1a8621ac86a022e78313b6cbdcd9d1d153f4d6854d4ddLA
Ad secundum dicendum quod in hoc sacramento nulla est deceptio, sunt enim secundum rei veritatem accidentia, quae sensibus diiudicantur. Intellectus autem, cuius est proprium obiectum substantia, ut dicitur in III de anima, per fidem a deceptione praeservatur.Ссылаются нормы: Q75A5Ad2, assert-h685b379f8618660328838cb9beec4f52628023caa450f4acc5b225f676ccf5fa
section/75-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bb7bef6200079ebc90d6dc8a10c583b039d62f74cc7d1ba21cf32994dfd702d6LA
Et sic patet responsio ad tertium. Nam fides non est contra sensum, sed est de eo ad quod sensus non attingit.Ссылаются нормы: Q75A5Ad3, assert-h39323ba1676a903fddc18e9e53329e994465cfb1485fdda09da217c890f7074e
section/75-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:02ca1bb292f533528d1c7f49d12972bf3f91876fd1b7b206b3a0c37b10aa2b37LA
Ad quartum dicendum quod haec conversio non proprie habet subiectum, ut dictum est. Sed tamen accidentia, quae remanent, habent aliquam similitudinem subiecti.Ссылаются нормы: Q75A5Ad4, assert-h72007d4614b6433203cb10a6851aa7bad5ee19f6345d8b43e2e1160ca1b23df0
section/75-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:04e074061a2a99840f8269e28bbf9fd185be157a92108b6bdd1a617ecc499562LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento non remaneant accidentia panis et vini. Remoto enim priori, removetur posterius. Sed substantia est naturaliter prior accidente, ut probatur VII Metaphys. Cum ergo, facta consecratione, non remaneat substantia panis in hoc sacramento, videtur quod non possint remanere accidentia eius.Ссылаются нормы: Q75A5Obiectio1, assert-h04a3115f85336511248ea7ec3bf8d611e03971c5772ee18243558124d3c57c7b, assert-h31b757f85a680e5509d735644821272ea78e39732fb94103eae5f0903d63c9f7
section/75-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7fd8c49562803387a944cdccea1a1dcc9b0668b148d2d61be0e22c88a48725bcLA
Praeterea, in sacramento veritatis non debet esse aliqua deceptio. Sed per accidentia iudicamus de substantia. Videtur ergo quod decipiatur humanum iudicium, si, remanentibus accidentibus, substantia panis non remaneat. Non ergo hoc est conveniens huic sacramento.Ссылаются нормы: Q75A5Obiectio2, assert-h9488d754e06cff6221885fdaf5ea76e68302adcf0fdd74ab61afa9ec9cf30667, assert-hdc7c54ae71b4719a30a4de01fe53f0738b825bca00592c5b9a0efc88066d40f4
section/75-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:39a0597ecfdc21280e2a693b5cd78c694d715cbfbd310303e993f22f9d780e80LA
Praeterea, quamvis fides non sit subiecta rationi, non tamen est contra rationem, sed supra ipsam, ut in principio huius operis dictum est. Sed ratio nostra habet ortum a sensu. Ergo fides nostra non debet esse contra sensum, dum sensus noster iudicat esse panem, et fides nostra credit esse substantiam corporis Christi. Non ergo hoc est conveniens huic sacramento, quod accidentia panis subiecta sensibus maneant, et substantia panis non maneat.Ссылаются нормы: Q75A5Obiectio3, assert-h779113023b0de1ae78b9e80752077fad71794d4d98909a05e118742a09f9128f, assert-h8ac3cf92bb72a8c2c1a7687d736bdf8ce254042e4929b05001da73fc2352f81a, assert-hbdc5ccb1b42c4fa68fa26b1846f452ed7b93e82e7ea1af4f9e53eab0ceff3a51
section/75-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6cd3c5416115a22785bc6d305920ce515c88e27d4be1c975e33b5ab4cd807eefLA
Praeterea, illud quod manet, conversione facta, videtur esse subiectum mutationis. Si ergo accidentia panis manent conversione facta, videtur quod ipsa accidentia sint conversionis subiectum. Quod est impossibile, nam accidentis non est accidens. Non ergo in hoc sacramento debent remanere accidentia panis et vini.Ссылаются нормы: Q75A5Obiectio4, assert-hc2b12d2ba3dc98ea5abd8ca97116b9a2c4c54724ccd39d7b89dd0f4318824358
section/75-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9a297a25f2c570e5944bf7883e0efc267f3d22c9466b3a266e22eb5d2d86c6eaLA
Respondeo dicendum quod sensu apparet, facta consecratione, omnia accidentia panis et vini remanere. Quod quidem rationabiliter per divinam providentiam fit. Primo quidem, quia non est consuetum hominibus, sed horribile, carnem hominis comedere et sanguinem bibere, proponitur nobis caro et sanguis Christi sumenda sub speciebus illorum quae frequentius in usum hominis veniunt, scilicet panis et vini. Secundo, ne hoc sacramentum ab infidelibus irrideretur, si sub specie propria dominum nostrum manducemus. Tertio ut, dum invisibiliter corpus et sanguinem domini nostri sumimus, hoc proficiat ad meritum fidei.Ссылаются нормы: Q75A5Respondeo, assert-hd351a604924b3c22d7babc72deed563c0c4165b4a7c038987b8b6fc872448621
section/75-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3804c9204a20996540cc3a6a7c0e96a059ff0d7a3f99876a90ad5ee5b6d6ab2dLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro sententiarum prosperi, nos in specie panis et vini, quam videmus, res invisibiles, idest carnem et sanguinem, honoramus.Ссылаются нормы: assert-h46d6ffb6db54586f9d86e2d69ef13ee14705bc675cb4ef9bd4c279bef1d8ce4d
section/75-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6c0fa206070f61eb5f3e3dd2c49717a799898b0137e51e28099ad8cb63eec4afLA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet arte fieri aliquid cuius forma non est accidens, sed forma substantialis, sicut arte possunt produci ranae et serpentes. Talem enim formam non producit ars virtute propria, sed virtute naturalium principiorum. Et hoc modo producit formam substantialem panis, virtute ignis decoquentis materiam ex farina et aqua confectam.Ссылаются нормы: Q75A6Ad1, assert-h971e251d801b67f209113151fa78a98ff907728e7b5b6776578f3e0cecce33c5
section/75-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c47da4b816e50e0b1e0cd7cf0bf6f29ca950ce48cc25c22fcb814a6614944294LA
Ad secundum dicendum quod anima est forma corporis dans ei totum ordinem esse perfecti, scilicet esse, et esse corporeum, et esse animatum, et sic de aliis. Convertitur igitur forma panis in formam corporis Christi secundum quod dat esse corporeum, non autem secundum quod dat esse animatum tali anima.Ссылаются нормы: Q75A6Ad2, assert-h029213e30b161008c6aa65314b12e51f20018939d0d8757705cea096469931a9
section/75-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c44d757752594c52153a3087f4695ae993ecfb69f2fecda83ae2a60ea81f13e5LA
Ad tertium dicendum quod operationum panis quaedam consequuntur ipsum ratione accidentium, sicut immutare sensum. Et tales operationes inveniuntur in speciebus panis post consecrationem, propter ipsa accidentia, quae remanent. Quaedam autem operationes consequuntur panem vel ratione materiae, sicut quod convertitur in aliquid; vel ratione formae substantialis, sicut est operatio consequens speciem eius, puta quod confirmat cor hominis. Et tales operationes inveniuntur in hoc sacramento, non propter formam vel materiam quae remaneat, sed quia miraculose conferuntur ipsis accidentibus, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q75A6Ad3, assert-h86b7023e8612c62ffec6c8d8cb40d655d20a79dc439d8617594b35b91390468a
section/75-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1ad07ff2194842fac61deea281feacaa9b4789d6f3435810fe408afd37c8bf76LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod, facta consecratione, remaneat in hoc sacramento forma substantialis panis. Dictum est enim quod, facta consecratione, remaneant accidentia. Sed, cum panis sit quiddam artificiale, etiam forma eius est accidens. Ergo remanet, facta consecratione.Ссылаются нормы: Q75A6Obiectio1, assert-hae7a1c3e22e55f8bf690ecd224d673f911957cb85f514e367e1a237c90932eb0, assert-hce229b4ccc080e6d237865efe14bd576bc3d5bdd79bc56d9996dd35f67195cfd
section/75-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:27309f085bc3c11664f944a36ebb65b8e1a5a5bf7ca21b5ef2decc45738ee231LA
Praeterea, forma corporis Christi est anima, dicitur enim in II de anima, quod anima est actus corporis physici potentia vitam habentis. Sed non potest dici quod forma substantialis panis convertatur in animam. Ergo videtur quod remaneat, facta consecratione.Ссылаются нормы: Q75A6Obiectio2, assert-h07e16079eeea792a64ac26522c21fb60efbe63c78d0bf999aebf1ec3e9fbdebe, assert-h130d4daff3e82917915eb138f83ab746c221ba030d15e0244b434c251b42f6d3
section/75-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d3a80f07d0da3e0df5e0ea14eca637e6d9e28c710599f74b2cb9a1233679425cLA
Praeterea, propria operatio rei sequitur formam substantialem eius. Sed illud quod remanet in hoc sacramento, nutrit, et omnem operationem facit quam faceret panis existens. Ergo forma substantialis panis remanet in hoc sacramento, facta consecratione.Ссылаются нормы: Q75A6Obiectio3, assert-h15043c7b7e2c1413bdfc3a21173441c4b695c6329e6e7187ff1f13a580e363ec, assert-h1f9b2a7ce207c1abbf7220d29eb642455e1e6a94edce9737f7258b4b895c6de6
section/75-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:74adced20f3b1ab289d88df891d589e4572578e7c60a1b75e2c93f6fecbc847fLA
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod, facta consecratione, non solum remanent accidentia panis, sed etiam forma substantialis eius. Sed hoc esse non potest. Primo quidem quia, si forma substantialis remaneret, nihil de pane converteretur in corpus Christi nisi sola materia. Et ita sequeretur quod non converteretur in corpus Christi totum, sed in eius materiam. Quod repugnat formae sacramenti, qua dicitur, hoc est corpus meum. Secundo quia, si forma substantialis panis remaneret, aut remaneret in materia, aut a materia separata. Primum autem esse non potest. Quia, si remaneret in materia panis, tunc tota substantia panis remaneret, quod est contra praedicta. In alia autem materia remanere non posset, quia propria forma non est nisi in propria materia. Si autem remaneret a materia separata, iam esset forma intelligibilis actu, et etiam intellectus, nam omnes formae a materia separatae sunt tales. Tertio, esset inconveniens huic sacramento. Nam accidentia panis in hoc sacramento remanent ut sub eis videatur corpus Christi, non autem sub propria specie, sicut supra dictum est. Et ideo dicendum est quod forma substantialis panis non manet.Ссылаются нормы: Q75A6Respondeo, assert-h120bbbf6518a1cec495af30e642790910ebfe8d0cb5ab60e86f4b6b1f7612ccf
section/75-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:75fdd457748c8cf8190cd61eab131aff624fcd5fa4ba4f656db0cceea6510b71LA
Sed contra, forma substantialis panis est de substantia panis. Sed substantia panis convertitur in corpus Christi, sicut dictum est. Ergo forma substantialis panis non manet.Ссылаются нормы: assert-had8604123edce4095b07c24fe2b71b68c4179f37846d91c1209d5727206cbd97
section/75-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e76469f70395dfc8da3efe6b41471a785f4c02c406efb68840e9e2a042d125a5LA
Ad primum ergo dicendum quod quidam non simpliciter concedunt quod inter quaelibet duo instantia sit tempus medium. Dicunt enim quod hoc habet locum in duobus instantibus quae referuntur ad eundem motum, non autem in duobus instantibus quae referuntur ad diversa. Unde inter instans quod mensurat finem quietis, et aliud instans quod mensurat principium motus, non est tempus medium. Sed in hoc decipiuntur. Quia unitas temporis et instantis, vel etiam pluralitas eorum, non accipitur secundum quoscumque motus, sed secundum primum motum caeli, qui est mensura omnis motus et quietis. Et ideo alii hoc concedunt in tempore quod mensurat motum dependentem ex motu caeli. Sunt autem quidam motus ex motu caeli non dependentes, nec ab eo mensurati, sicut in prima parte dictum est de motibus Angelorum. Unde inter duo instantia illis motibus respondentia, non est tempus medium. Sed hoc non habet locum in proposito. Quia, quamvis ista conversio secundum se non habeat ordinem ad motum caeli, consequitur tamen prolationem verborum, quam necesse est motu caeli mensurari. Et ideo necesse est inter quaelibet duo instantia circa istam conversionem signata esse tempus medium. Quidam ergo dicunt quod instans in quo ultimo est panis, et instans in quo primo est corpus Christi, sunt quidem duo per comparationem ad mensurata, sed sunt unum per comparationem ad tempus mensurans, sicut, cum duae lineae se contingunt, sunt duo puncta ex parte duarum linearum, unum autem punctum ex parte loci continentis. Sed hoc non est simile. Quia instans et tempus particularibus motibus non est mensura intrinseca, sicut linea et punctus corporibus, sed solum extrinseca, sicut corporibus locus. Unde alii dicunt quod est idem instans re, sed aliud ratione. Sed secundum hoc sequeretur quod realiter opposita essent simul. Nam diversitas rationis non variat aliquid ex parte rei. Et ideo dicendum est quod haec conversio, sicut dictum est, perficitur per verba Christi, quae a sacerdote proferuntur, ita quod ultimum instans prolationis verborum est primum instans in quo est in sacramento corpus Christi, in toto autem tempore praecedente est ibi substantia panis. Cuius temporis non est accipere aliquod instans proximo praecedens ultimum, quia tempus non componitur ex instantibus consequenter se habentibus, ut probatur in VI Physic. Et ideo est quidem dare instans in quo est corpus Christi, non est autem dare ultimum instans in quo sit substantia panis, sed est dare ultimum tempus. Et idem est in mutationibus naturalibus, ut patet per philosophum, in VIII physicorum.Ссылаются нормы: Q75A7Ad1, assert-hdb0de1b5abf224e76a0d6300a19d8c89b0f5120d84a95b3972d2baea983e0dd5
section/75-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:02d38b5629d119795369016833fc5048c9974282c74b9456fd9dcd0d2955464aLA
Ad secundum dicendum quod in mutationibus instantaneis simul est fieri et factum esse, sicut simul est illuminari et illuminatum esse. Dicitur enim in talibus factum esse secundum quod iam est, fieri autem, secundum quod ante non fuit.Ссылаются нормы: Q75A7Ad2, assert-h716b9163625e9b1d9138476247130fe88c9fe1b9505b308bf971c7cb2f57d529
section/75-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9795ec2494fecc5c370db910e869b44d861cbdd7043ebdb37abac63a1be56133LA
Ad tertium dicendum quod ista conversio, sicut dictum est, fit in ultimo instanti prolationis verborum, tunc enim completur verborum significatio, quae est efficax in sacramentorum formis. Et ideo non sequitur quod ista conversio sit successiva.Ссылаются нормы: Q75A7Ad3, assert-hd94ea1db3058d8f288a0f91b214085259cfb3350250cc3dd61ed0acdba518439
section/75-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:50891a3b5caba71ac70aebd5cfbf1783077acd8e7d519c33eb938b7761d0b32aLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ista conversio non fiat in instanti, sed fiat successive. In hac enim conversione prius est substantia panis, et postea substantia corporis Christi. Non ergo utrumque est in eodem instanti, sed in duobus instantibus. Sed inter quaelibet duo instantia est tempus medium. Ergo oportet quod haec conversio fiat secundum successionem temporis quod est inter ultimum instans quo est ibi panis, et primum instans quo est ibi corpus Christi.Ссылаются нормы: Q75A7Obiectio1, assert-hb518791ccb1e2a0a49a17fc23ce2dd639fc1627f43a21e60a4cf7a62265821eb, assert-hb720f35afc2b5d4b8404ae23933819f822a34b959fdd97f43254e1312b278452, assert-hfeb0988c84f2c8d1f0567153d0354256b61b9b60b603bccb4f96a5e9e1ca2c59
section/75-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5480f5050bf385fd022cd2fe7bd434e421a8b5c2cdff704450b262eedf7e08daLA
Praeterea, in omni conversione est fieri et factum esse. Sed haec duo non sunt simul, quia quod fit, non est; quod autem factum est, iam est. Ergo in hac conversione est prius et posterius. Et ita oportet quod non sit instantanea, sed successiva.Ссылаются нормы: Q75A7Obiectio2, assert-h0ca9b35e1202ecb6e8b5788f416a09e485422ca2e99591609ccbf5da8b8c61e0, assert-h5df79f18ef6b1ee01a18d7c817395db5ef63138723d6e0bb044813e52dec4cac
section/75-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fd25d13f99a6f635ab05c00ea455a8ccbf52548b5a217cd79c6423a879245db5LA
Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de Sacram., quod istud sacramentum Christi sermone conficitur. Sed sermo Christi successive profertur. Ergo haec conversio fit successive.Ссылаются нормы: Q75A7Obiectio3, assert-h1fbef10d3e943ba269f33ef44c2ade788c720e6e8c5bd40d72243d83753251d9, assert-he7ffc21dad6b600a457a09aefdf53ca4b219e5b193bd16975a4c249310b5b8f0
section/75-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7fe98ebb77a5916bfd31ce0b93a19aa5a36c556739a78056ffe496f08a95739bLA
Respondeo dicendum quod aliqua mutatio est instantanea triplici ratione. Uno quidem modo, ex parte formae, quae est terminus mutationis. Si enim sit aliqua forma quae recipiat magis aut minus, successive acquiritur subiecto, sicut sanitas. Et ideo, quia forma substantialis non recipit magis et minus, inde est quod subito fit eius introductio in materia. Alio modo, ex parte subiecti, quod quandoque successive praeparatur ad susceptionem formae, et ideo aqua successive calefit. Quando vero ipsum subiectum est in ultima dispositione ad formam, subito recipit ipsam, sicut diaphanum subito illuminatur. Tertio, ex parte agentis, quod est infinitae virtutis, unde statim potest materiam ad formam disponere. Sicut dicitur Marc. VII, quod, cum Christus dixisset, ephphetha, quod est adaperire, statim apertae sunt aures hominis, et solutum est vinculum linguae eius. Et his tribus rationibus haec conversio est instantanea. Primo quidem, quia substantia corporis Christi, ad quam terminatur ista conversio, non suscipit magis neque minus. Secundo, quia in hac conversione non est aliquod subiectum, quod successive praeparetur. Tertio, quia agitur Dei virtute infinita.Ссылаются нормы: Q75A7Respondeo, assert-h048eb3ba09d1be323051e226678e57d97254bddb4208292efc275e7e48174986
section/75-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2a3f31d9a7c302093554deee0bb05a8e0723862182eb4002584a5c7d52077da6LA
Sed contra est quod haec conversio perficitur virtute infinita, cuius est subito operari.Ссылаются нормы: assert-h80f265e41958b2232bdc8507a104ab425a356b277546df0c906d929c13f77555
section/75-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6fd8338c229185a35eca04600537f2ae05241e6f07b9f2a8c67693e1f2192da6LA
Ad primum ergo dicendum quod illud ex quo aliquid fit, quandoque quidem importat simul subiectum cum uno extremorum transmutationis, sicut cum dicitur, ex albo fit nigrum. Quandoque vero importat solum oppositum, vel extremum, sicut cum dicitur, ex mane fit dies. Et sic non conceditur quod hoc fiat illud, idest quod mane fiat dies. Et ita etiam in proposito, licet proprie dicatur quod ex pane fiat corpus Christi, non tamen proprie dicitur quod panis fiat corpus Christi, nisi secundum quandam similitudinem, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q75A8Ad1, assert-hd73d89ad65522df36fc46aa80134e2b7e9a7b88fb9cd916527c62160caa62b15
section/75-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c2ba7538ee60225bff2502f2761ff96f2d7cabbbbe5be12dcd25c51438213edcLA
Ad secundum dicendum quod illud ex quo fit aliquid, quandoque erit illud, propter subiectum quod importatur. Et ideo, cum huius conversionis non sit aliquod subiectum, non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q75A8Ad2, assert-h63d7946826b35ab204862401a00ac28560aad549dc86142cbfc894df2557b92f
section/75-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:352dd92af8c6e031620ac1a4861cc1d9e9d95dd3b3a951bb4fddad3808495403LA
Ad tertium dicendum quod in hac conversione sunt plura difficilia quam in creatione, in qua hoc solum difficile est, quod aliquid fit ex nihilo, quod tamen pertinet ad proprium modum productionis primae causae, quae nihil aliud praesupponit. Sed in hac conversione non solum est difficile quod hoc totum convertitur in illud totum, ita quod nihil prioris remaneat, quod non pertinet ad communem modum productionis alicuius causae, sed etiam habet hoc difficile, quod accidentia remanent corrupta substantia, et multa alia, de quibus in sequentibus agetur. Tamen verbum conversionis recipitur in hoc sacramento, non autem in creatione, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q75A8Ad3, assert-h9289cb66944ad399e619e911e8d118934ce0d9bade93a479cf93a8642861e23e
section/75-8/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3e8d11851f6000de029bdbe66674020db980991213b98177621a40647a398014LA
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, potentia pertinet ad subiectum, quod non est accipere in hac conversione. Et ideo non conceditur quod panis possit esse corpus Christi, non enim haec conversio fit per potentiam passivam creaturae, sed per solam potentiam activam creatoris.Ссылаются нормы: Q75A8Ad4, assert-h8e0f121f7d2f51651c8c582617fa9e3a448c4f96594027abdd43a364f7758d71
section/75-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9076fb07518ca8ee7dc497fe304e1ff1628715bb717c41608a59c8fb90b9a4acLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, ex pane fit corpus Christi. Omne enim id ex quo fit aliquid, est id quod fit illud, sed non convertitur, dicimus enim quod ex albo fit nigrum, et quod album fit nigrum; et licet dicamus quod homo fiat niger, non tamen dicimus quod ex homine fiat nigrum ut patet in I Physic. Si ergo verum est quod ex pane fiat corpus Christi, verum erit dicere quod panis fiat corpus Christi. Quod videtur esse falsum, quia panis non est subiectum factionis, sed magis est terminus. Ergo non vere dicitur quod ex pane fiat corpus Christi.Ссылаются нормы: Q75A8Obiectio1, assert-h336e0fb3f6b3b6fac1ad33edb4ab96f6cdc6e69ee823c71786085948c8adc2b6
section/75-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3b7c38bec9e7f9687467c20c5ebcdff801febed6935413a8a0d9a9e1bb5e90b9LA
Praeterea, fieri terminatur ad esse, vel ad factum esse. Sed haec nunquam est vera, panis est corpus Christi, vel, panis est factus corpus Christi, vel etiam, panis erit corpus Christi. Ergo videtur quod nec haec sit vera, ex pane fit corpus Christi.Ссылаются нормы: Q75A8Obiectio2, assert-h5984206d29e67b619c34cfafd5c9371802c71f42e53a309e355b92934f297b65, assert-hf1aef1c9950bfeb46b771b0f8521e3bb1cdbb5babe4ba826744725709733d96a
section/75-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:db02175b7d2578615934f49dd00809be7244b4da10390a74c2525e6f8b884eeaLA
Praeterea, omne id ex quo fit aliquid, convertitur in id quod fit ex eo. Sed haec videtur esse falsa, panis convertitur in corpus Christi, quia haec conversio videtur esse miraculosior quam creatio; in qua tamen non dicitur quod non ens convertatur in ens. Ergo videtur quod etiam haec sit falsa, ex pane fit corpus Christi.Ссылаются нормы: Q75A8Obiectio3, assert-h31ef6981de863a7ed5d914b5a94809c29509d87dbeca97cc5e737dc4c779f49c, assert-hf7bf037668460c6984c8a077f559c0fc8776f49e6f1fa999a1af74eed91c21c4
section/75-8/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:783831fbb5283f9ab4b695bd23838963e6bade311b8d3ba772e6304d1d04723bLA
Praeterea, illud ex quo fit aliquid, potest esse illud. Sed haec est falsa, panis potest esse corpus Christi. Ergo etiam haec est falsa, ex pane fit corpus Christi.Ссылаются нормы: Q75A8Obiectio4, assert-h6025229a16203c79065bc94f29d2c6b259717b2f6e7ca859de18baccd2e47532, assert-hf9e3517d3179acdaf2f121794cee97ec7c6b90348c56b384cb214d3cb985cd9b
section/75-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cad15c06825fba704aa9fb99c2244564a432ae0d5f324141412abe3c73c26220LA
Respondeo dicendum quod haec conversio panis in corpus Christi, quantum ad aliquid convenit cum creatione et cum transmutatione naturali, et quantum ad aliquid differt ab utroque. Est enim commune his tribus ordo terminorum, scilicet ut post hoc sit hoc, in creatione enim est esse post non esse, in hoc sacramento corpus Christi post substantiam panis, in transmutatione naturali album post nigrum vel ignis post aerem; et quod praedicti termini non sint simul. Convenit autem conversio de qua nunc loquimur cum creatione, quia in neutra earum est aliquod commune subiectum utrique extremorum. Cuius contrarium apparet in omni transmutatione naturali. Convenit vero haec conversio cum transmutatione naturali in duobus, licet non similiter. Primo quidem, quia in utraque unum extremorum transit in aliud, sicut panis in corpus Christi, et aer in ignem, non autem non ens convertitur in ens. Aliter tamen hoc accidit utrobique. Nam in hoc sacramento tota substantia panis transit in totum corpus Christi, sed in transmutatione naturali materia unius suscipit formam alterius, priori forma deposita. Secundo conveniunt in hoc, quod utrobique remanet aliquid idem, quod non accidit in creatione. Differenter tamen, nam in transmutatione naturali remanet eadem materia vel subiectum; in hoc autem sacramento remanent eadem accidentia. Et ex his accipi potest qualiter differenter in talibus loqui debeamus. Quia enim in nullo praedictorum trium extrema sunt simul ideo in nullo eorum potest unum extremum de alio praedicari per verbum substantivum praesentis temporis, non enim dicimus, non ens est ens, vel, panis est corpus Christi, vel, aer est ignis aut album nigrum. Propter ordinem vero extremorum, possumus uti in omnibus hac praepositione ex, quae ordinem designat. Possumus enim vere et proprie dicere quod ex non ente fit ens, et ex pane corpus Christi, et ex aere ignis vel ex albo nigrum. Quia vero in creatione unum extremorum non transit in alterum, non possumus in creatione uti verbo conversionis, ut dicamus quod non ens convertitur in ens. Quo tamen verbo uti possumus in hoc sacramento, sicut et in transmutatione naturali. Sed quia in hoc sacramento tota substantia in totam mutatur, propter hoc haec conversio proprie transubstantiatio vocatur. Rursus, quia huius conversionis non est accipere aliquod subiectum, ea quae verificantur in conversione naturali ratione subiecti, non sunt concedenda in hac conversione. Et primo quidem, manifestum est quod potentia ad oppositum consequitur subiectum, ratione cuius dicimus quod album potest esse nigrum, vel aer potest esse ignis. Licet haec non sit ita propria sicut prima, nam subiectum albi, in quo est potentia ad nigredinem, est tota substantia albi, non enim albedo est pars eius; subiectum autem formae aeris est pars eius; unde, cum dicitur, aer potest esse ignis, verificatur ratione partis per synecdochen. Sed in hac conversione et similiter in creatione, quia nullum est subiectum, non dicitur quod unum extremum possit esse aliud, sicut quod non ens possit esse ens, vel quod panis possit esse corpus Christi. Et eadem ratione non potest proprie dici quod de non ente fiat ens, vel quod de pane fiat corpus Christi, quia haec praepositio de designat causam consubstantialem; quae quidem consubstantialitas extremorum in transmutationibus naturalibus attenditur penes convenientiam in subiecto. Et simili ratione non conceditur quod panis erit corpus Christi, vel quod fiat corpus Christi, sicut neque conceditur in creatione quod non ens erit ens, vel quod non ens fiat ens, quia hic modus loquendi verificatur in transmutationibus naturalibus ratione subiecti, puta cum dicimus quod album fit nigrum, vel album erit nigrum. Quia tamen in hoc sacramento, facta conversione, aliquid idem manet, scilicet accidentia panis, ut supra dictum est, secundum quandam similitudinem aliquae harum locutionum possunt concedi, scilicet quod panis sit corpus Christi, vel, panis erit corpus Christi, vel, de pane fit corpus Christi; ut nomine panis non intelligatur substantia panis, sed in universali hoc quod sub speciebus panis continetur, sub quibus prius continetur substantia panis, et postea corpus Christi.Ссылаются нормы: Q75A8Respondeo, assert-h51f4507738e2ca7028cc9f45d3374e9725f7a0455eaca26116cbe6a05f0b56eb
section/75-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:75a6d89333ff7147782f69e94d7dc62b7ac6a4d72286912985e45c1eeb0a4da2LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, ubi accedit consecratio, de pane fit corpus Christi.Ссылаются нормы: assert-h1d86d8cf0c543346471ef03ef4c6fbd02b0e3ed0e382b8cdcd475061c90808dc
question/75/prooemium · paragraph
la · official · sha256:1fd97a53f2592832ae5bd9ceee2432d74882d1336a1c230b1d01e635e9fa254dLA
Deinde considerandum est de conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum substantia panis et vini remaneat in hoc sacramento post consecrationem. Secundo, utrum annihiletur. Tertio, utrum convertatur in corpus et sanguinem Christi. Quarto, utrum remaneant ibi accidentia post conversionem. Quinto, utrum remaneat ibi forma substantialis. Sexto, utrum conversio ista fiat subito. Septimo, utrum sit miraculosior omni alia mutatione. Octavo, quibus verbis convenienter exprimi possit.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 76
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q76
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4074.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:562d4291b9d6f1a941754c0977b99eb567117d387be0190384f5920f3f45816c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 65
section/76-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f5d5fe41aa0a13752302e0ad17dc74bfbc0246d2e64db1b488b043dede8210f5LA
Ad primum ergo dicendum quod, quia conversio panis et vini non terminatur ad divinitatem vel animam Christi, consequens est quod divinitas vel anima Christi non sit in hoc sacramento ex vi sacramenti, sed ex reali concomitantia. Quia enim divinitas corpus assumptum nunquam deposuit, ubicumque est corpus Christi, necesse est et eius divinitatem esse. Et ideo in hoc sacramento necesse est esse divinitatem Christi concomitantem eius corpus. Unde in symbolo Ephesino legitur, participes efficimur corporis et sanguinis Christi, non ut communem carnem percipientes, nec viri sanctificati et verbo coniuncti secundum dignitatis unitatem, sed vere vivificatricem, et ipsius verbi propriam factam. Anima vero realiter separata fuit a corpore, ut supra dictum est. Et ideo, si in illo triduo mortis fuisset hoc sacramentum celebratum, non fuisset ibi anima, nec ex vi sacramenti nec ex reali concomitantia. Sed quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, ut dicitur Rom. VI, anima eius semper est realiter corpori unita. Et ideo in hoc sacramento corpus quidem Christi est ex vi sacramenti, anima autem ex reali concomitantia.Ссылаются нормы: Q76A1Ad1, assert-hd3b14c07a93015c40b4242c63dd7600922c9f4d311d1f3b042bb03ec76914001
section/76-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2a1889241659040fbd40118ffb6030a775b1ac3e8477513bef09631e0e70e325LA
Ad secundum dicendum quod ex vi sacramenti sub hoc sacramento continetur, quantum ad species panis, non solum caro, sed totum corpus Christi, idest ossa et nervi et alia huiusmodi. Et hoc apparet ex forma huius sacramenti, in qua non dicitur, haec est caro mea, sed, hoc est corpus meum. Et ideo, cum dominus dixit, Ioan. VI, caro mea vere est cibus, caro ponitur ibi pro toto corpore, quia, secundum consuetudinem humanam, videtur esse magis manducationi accommodata, prout scilicet homines carnibus animalium vescuntur communiter, non ossibus vel aliis huiusmodi.Ссылаются нормы: Q76A1Ad2, assert-hdde3eb13e0ee115b4ac1a97deff46adad309d15ed4bdd2c884eec812b5adbfb5
section/76-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3f575f4c911c05fa4ba9cccb7bf21c8fd827790b3bdbdaa91e9cc5f0d5514d41LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, facta conversione panis in corpus Christi vel vini in sanguinem, accidentia utriusque remanent. Ex quo patet quod dimensiones panis vel vini non convertuntur in dimensiones corporis Christi, sed substantia in substantiam. Et sic substantia corporis Christi vel sanguinis est in hoc sacramento ex vi sacramenti, non autem dimensiones corporis vel sanguinis Christi. Unde patet quod corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae, et non per modum quantitatis. Propria autem totalitas substantiae continetur indifferenter in parva vel magna quantitate, sicut tota natura aeris in magno vel parvo aere, et tota natura hominis in magno vel parvo homine. Unde et tota substantia corporis Christi et sanguinis continetur in hoc sacramento post consecrationem, sicut ante consecrationem continebatur ibi substantia panis et vini.Ссылаются нормы: Q76A1Ad3, assert-ha4d425af055ee63d00b8d96247ce752215b8dff4430f2280f0365af8e7d1c86c
section/76-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6abb10a909295926aa87ebf542c5b6091bc856d673ff115181c8c7c312716844LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non totus Christus contineatur sub hoc sacramento. Christus enim incipit esse in hoc sacramento per conversionem panis et vini. Sed manifestum est quod panis et vinum non possunt converti neque in divinitatem Christi, neque in eius animam. Cum ergo Christus existat ex tribus substantiis, scilicet divinitate, anima et corpore, ut supra habitum; videtur quod Christus totus non sit in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A1Obiectio1, assert-h33a89fa0897847d386d0958f4cb0122c13522caf2cbe7e6f916b5525f8c81929, assert-hd18fc13b531d5dba2c3da8b74ccaee6c9c4fb8a7bb37060781d1022dc8bcfdd0
section/76-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:4744b7ea5c5d25e388dfed54d60f4dbd7c5d18837588ea191075e64200f5b9bdLA
Praeterea, Christus est in hoc sacramento secundum quod competit refectioni fidelium, quae in cibo et potu consistit, sicut supra dictum est. Sed dominus dicit, Ioan. VI, caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Ergo solum caro et sanguis Christi continetur in hoc sacramento. Sunt autem multae aliae partes corporis Christi, puta nervi et ossa et alia huiusmodi. Non ergo totus Christus continetur sub hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A1Obiectio2, assert-h6308d937b36990ee133249c17ab9bf8d419a27e637ea58023b974af964990428, assert-h87e9206ea2562d89224904abba889196beace60b6f676dad728208e7f6e7ac53, assert-he87d7508a2b8d45ac2913618c9d9c0bfefb06ddd207ca5ce53c1dc9c45428af6
section/76-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a15b6351315908d761be2dbb1cb98c3c51875f2c75c44115371caba58472b341LA
Praeterea, corpus maioris quantitatis non potest totum contineri sub minoris quantitatis mensura. Sed mensura panis et vini consecrati est multo minor quam propria mensura corporis Christi. Non potest ergo esse quod totus Christus sit sub hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A1Obiectio3, assert-h31b0fe2cbf564caadcde93ebcae3bc825d43339c5ae1c80befd8e66f00d5fbd1, assert-hb269751904fea87edc8b43fc83f7f9e635518850949e4b61d9db07f35a3a7379
section/76-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:80b485718899b08c1a64b908135eade91fb1222c1fd11ecae0a828fc223ade06LA
Respondeo dicendum quod omnino necesse est confiteri secundum fidem Catholicam quod totus Christus sit in hoc sacramento. Sciendum tamen quod aliquid Christi est in hoc sacramento dupliciter, uno modo, quasi ex vi sacramenti; alio modo, ex naturali concomitantia. Ex vi quidem sacramenti, est sub speciebus huius sacramenti id in quod directe convertitur substantia panis et vini praeexistens, prout significatur per verba formae, quae sunt effectiva in hoc sacramento sicut et in ceteris, puta cum dicitur, hoc est corpus meum, hic est sanguis meus. Ex naturali autem concomitantia est in hoc sacramento illud quod realiter est coniunctum ei in quod praedicta conversio terminatur. Si enim aliqua duo sunt realiter coniuncta, ubicumque est unum realiter, oportet et aliud esse, sola enim operatione animae discernuntur quae realiter sunt coniuncta.Ссылаются нормы: Q76A1Respondeo, assert-hd765fa603959c476aa4a0d1a895c1497b2ab0150b367bc79788fe2c25c3cb0ca
section/76-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5fab3bc182cce8b858775859785576b24125bbc99215e44884a55c739bf2ee6dLA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Offic., in illo sacramento Christus est.Ссылаются нормы: assert-ha502a9ad9039da8c875b603806d3e966354ef70f3eafb5a24fd2b8c7fd67c2ac
section/76-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3779fc4b868335375c77c83a759298587cca7eec7d43d5dd841089c5eb521eb4LA
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis totus Christus sit sub utraque specie, non tamen frustra. Nam primo quidem, hoc valet ad repraesentandam passionem Christi, in qua seorsum sanguis fuit a corpore. Unde et in forma consecrationis sanguinis fit mentio de eius effusione. Secundo, hoc est conveniens usui huius sacramenti, ut seorsum exhibeatur fidelibus corpus Christi in cibum, et sanguis in potum. Tertio, quantum ad effectum, secundum quod supra dictum est quod corpus exhibetur pro salute corporis, sanguis pro salute animae.Ссылаются нормы: Q76A2Ad1, assert-h94830692eb08b362d7b6b7d55046ddf149ac1bccc4dc923401673a49a04761e5
section/76-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:db18a9b61739756a2847fa1beb2312ebcb20d47d780b86c4ac1ce6b466c77495LA
Ad secundum dicendum quod in passione Christi, cuius hoc sacramentum est memoriale, non fuerunt aliae partes corporis ab invicem separatae, sicut sanguis, sed corpus indissolutum permansit, secundum quod legitur Exod. XII, os non comminuetis ex eo. Et ideo in hoc sacramento seorsum consecratur sanguis a corpore, non autem alia pars ab alia.Ссылаются нормы: Q76A2Ad2, assert-h009a23f0a583b5022633c9080ccddf2805ffc3c8a439e1b2f771455e4a61905a
section/76-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:87ee1784d5fcf3b9665795a02482b124ccb149c53c5371f4f481d86e635a7fd6LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, corpus Christi non est sub specie vini ex vi sacramenti, sed ex reali concomitantia. Et ideo per consecrationem vini non fit ibi corpus Christi per se, sed concomitanter.Ссылаются нормы: Q76A2Ad3, assert-hdaa469a7af726a2dade23f11cd79869fad3101d76d48d7b9fe13b6a8ca0aab28
section/76-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:025b481778801d018e79b1a04f05c2fb9f662c118e1d521f4c02b39690e5afd0LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sub utraque specie huius sacramenti totus Christus contineatur. Hoc enim sacramentum ad salutem fidelium ordinatur, non virtute specierum, sed virtute eius quod sub speciebus continetur, quia species erant etiam ante consecrationem, ex qua est virtus huius sacramenti. Si ergo nihil continetur sub una specie quod non contineatur sub alia, et totus Christus continetur sub utraque, videtur quod altera illarum superfluat in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A2Obiectio1, assert-hc7f0b3529c80fa80999e995f484ad9fa205b0064115c1ac662e33acade95cf63
section/76-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1107e1a989ce4e47333662da401d867f13c415acee9ccb5f3d7e20f17f324681LA
Praeterea, dictum est quod sub nomine carnis omnes aliae partes corporis continentur, sicut ossa, nervi et alia huiusmodi. Sed sanguis est una partium humani corporis, sicut patet per Aristotelem, in libro animalium. Si ergo sanguis Christi continetur sub specie panis, sicut continentur ibi aliae partes corporis, non deberet seorsum sanguis consecrari, sicut neque seorsum consecratur alia pars corporis.Ссылаются нормы: Q76A2Obiectio2, assert-h04e51412dd4b656d54a1b601adcadb30987ca6305b68352dbcaec3ab9369bc78, assert-h8f4b0a10c14d08dd99fb9a0e0b61a71af3ae0639900dc08051ab5c2fa7e2a7f4
section/76-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:86c81b52808404796f936f756f20231f0377de08d5225083b4b831ee3dd90040LA
Praeterea, quod iam factum est, iterum fieri non potest. Sed corpus Christi iam incoepit esse in hoc sacramento per consecrationem panis. Ergo non potest esse quod denuo incipiat esse per consecrationem vini. Et ita sub specie vini non continebitur corpus Christi; et per consequens nec totus Christus. Non ergo sub utraque specie totus Christus continetur.Ссылаются нормы: Q76A2Obiectio3, assert-h361814f0921eb3157da7a5f0112b784beacc5d95274a301fd90b13a27e5b4a49, assert-hb5355e3a32e653af49582533864521d72227a1ca592b0408383fa583131949f6, assert-hb908ad02239003f62943dc478134aae1cef42d0a1c1e5a74c994a09c136714c5
section/76-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:09e34694dcbe73b64917d0fb3e3cf854b492b21fb9be6cefbd1606a1e96abd8aLA
Respondeo dicendum certissime ex supra dictis tenendum esse quod sub utraque specie sacramenti totus est Christus, aliter tamen et aliter. Nam sub speciebus panis est quidem corpus Christi ex vi sacramenti, sanguis autem ex reali concomitantia, sicut supra dictum est de anima et divinitate Christi. Sub speciebus vero vini est quidem sanguis Christi ex vi sacramenti, corpus autem Christi ex reali concomitantia, sicut anima et divinitas, eo quod nunc sanguis Christi non est ab eius corpore separatus, sicut fuit tempore passionis et mortis. Unde, si tunc fuisset hoc sacramentum celebratum, sub speciebus panis fuisset corpus Christi sine sanguine, et sub specie vini sanguis sine corpore, sicut erat in rei veritate.Ссылаются нормы: Q76A2Respondeo, assert-h2eead73639fc0da50bea40c06cd2cc26032e19c2816d3dd5a6d4460fc3766fa0
section/76-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:af39cbc9ed484b152909acda7419c9daa5841d29a6ef83d6c2831ebe88ce3214LA
Sed contra est quod, I Cor. XI, super illud, calicem, dicit Glossa quod sub utraque specie, scilicet panis et vini, idem sumitur. Et ita videtur quod sub utraque specie totus Christus sit.Ссылаются нормы: assert-h95fd041512f8b1f4b1c3196b5b06d94e93c3e05f80cbdd92a67b8ba241f4fe77
section/76-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c12decf7a0dca049f616c69992808190fba9940d95eb76c0f142300b9b41d31fLA
Ad primum ergo dicendum quod numerus sequitur divisionem. Et ideo, quandiu quantitas manet indivisa actu, neque substantia alicuius rei est pluries sub dimensionibus propriis, neque corpus Christi sub dimensionibus panis. Et per consequens neque infinities, sed toties in quot partes dividitur.Ссылаются нормы: Q76A3Ad1, assert-he067926fc304c23fa419be5f23ce97c1595e21ec54ec95ba50641d186c8ce1b2
section/76-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1ca8a22c603fdc4d7d1a5ca17cc49ed26fd5d62ef79ea1ba0601b5a35044b4eLA
Ad secundum dicendum quod illa determinata distantia partium in corpore organico fundatur super quantitatem dimensivam ipsius, ipsa autem natura substantiae praecedit etiam quantitatem dimensivam. Et quia conversio substantiae panis directe terminatur ad substantiam corporis Christi, secundum cuius modum proprie et directe est in hoc sacramento corpus Christi, talis distantia partium est quidem in ipso corpore Christi vero, sed non secundum hanc distantiam comparatur ad hoc sacramentum, sed secundum modum suae substantiae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q76A3Ad2, assert-h8dceb26036b7fb8e5ceec38cbe16001559d099812a7d41e203d9c02d3ee7453d
section/76-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a6343d5523e02e3491cc78bcf22e71f590f4deadb87e95df013f705a9170b8b2LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de natura corporis quam habet secundum quantitatem dimensivam. Dictum est autem quod corpus Christi non comparatur ad hoc sacramentum ratione quantitatis dimensivae, sed ratione substantiae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q76A3Ad3, assert-hada670fd9f13340875475b0f88e31e5a74f6e35488f02998effa98d9c970ffa5
section/76-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:77d286b86f7e94cdd04691e4768753efb781377a79e7fc64380c89046e48e35dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit totus Christus sub qualibet parte specierum panis vel vini. Species enim illae dividi possunt in infinitum. Si ergo Christus totus est sub qualibet parte specierum praedictarum, sequeretur quod infinities esset in hoc sacramento. Quod est inconveniens, nam infinitum non solum repugnat naturae, sed etiam gratiae.Ссылаются нормы: Q76A3Obiectio1, assert-ha36ac36b802582ca6cd790c4312194d54399e12b2544005eee5a86b3d3639ef1
section/76-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:952f362b9e91cafd618adee9e364da1bc76318167adef115b7515342353be38aLA
Praeterea, corpus Christi, cum sit organicum, habet partes determinate distantes, est enim de ratione organici corporis determinata distantia singularum partium ad invicem, sicut oculi ab oculo, et oculi ab aure. Sed hoc non posset esse si sub qualibet parte specierum esset totus Christus, oporteret enim quod sub qualibet parte esset quaelibet pars; et ita, ubi esset una pars, esset et alia. Non ergo potest esse quod totus Christus sit sub qualibet parte hostiae vel vini contenti in calice.Ссылаются нормы: Q76A3Obiectio2, assert-h94832ace0234d96c08f1baf28fb04dd651996b481a0715b828ca735b68455504, assert-hf9c337e479a187048d6a509cd19157e646440ffc9c37c85b371d930ecc9261d2
section/76-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:f5d0dd9c109038c2031e00c77582c841cf2aad300c4ee174adddfb1f4675b50eLA
Praeterea, corpus Christi semper veram retinet corporis naturam, nec unquam mutatur in spiritum. Sed de ratione corporis est ut sit quantitas positionem habens, ut patet in praedicamentis. Sed ad rationem huius quantitatis pertinet quod diversae partes in diversis partibus loci existant. Non ergo potest esse, ut videtur, quod totus Christus sit sub qualibet parte specierum.Ссылаются нормы: Q76A3Obiectio3, assert-h5f03d8945bc71089182c77fdb8335e35f681bc61cc629d079b1a8deec34abce4, assert-h7b810f54642b26069d7f9fbc16b2c7f14c0829826cd6c08ca33d0e8fde924e52, assert-hc01691aa201eca695f30d79b5f55d846f087f9134593e93fc3a74707bbfef839
section/76-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4b3f6ec5943e87fac79700215186023c01ce31eca10e9acc3817c18f9e4e2b87LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, quia in hoc sacramento substantia corporis Christi est ex vi sacramenti, quantitas autem dimensiva ex vi realis concomitantiae, corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae, idest, per modum quo substantia est sub dimensionibus, non autem per modum dimensionum, idest, non per illum modum quo quantitas dimensiva alicuius corporis est sub quantitate dimensiva loci. Manifestum est autem quod natura substantiae tota est sub qualibet parte dimensionum sub quibus continetur, sicut sub qualibet parte aeris est tota natura aeris, et sub qualibet parte panis est tota natura panis. Et hoc indifferenter sive dimensiones sint actu divisae, sicut cum aer dividitur vel panis secatur, vel etiam sint actu indivisae, divisibiles vero potentia. Et ideo manifestum est quod Christus totus est sub qualibet parte specierum panis, etiam hostia integra manente, et non solum cum frangitur, sicut quidam dicunt, ponentes exemplum de imagine quae apparet in speculo, quae una apparet in speculo integro, infracto autem speculo apparent singulae in singulis partibus. Quod quidem non est omnino simile. Quia multiplicatio huiusmodi imaginum accidit in speculo fracto propter diversas reflexiones ad diversas partes speculi, hic autem non est nisi una consecratio propter quam corpus Christi est in sacramento.Ссылаются нормы: Q76A3Respondeo, assert-hddb50408e449f5beba48161e5a1ef5bdf9953b366ece20e4e6dc7b1a1cac6a8c
section/76-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e25d0012a36cf08f66694248130af43a84a2e3353a337eea54bb09c95e2a4fafLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quodam sermone, singuli accipiunt Christum dominum, et in singulis portionibus totus est, nec per singulas minuitur, sed integrum se praebet in singulis.Ссылаются нормы: assert-h939a2a1bfd65a075bf237f1cdefea494fd40a136319cebe6da5d3fd6e04e0e9d
section/76-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:54c906f485fd96aee4094f4988aedd20cb8981be640ee158c3c669dc42a4ef0cLA
Ad primum ergo dicendum quod modus existendi cuiuslibet rei determinatur secundum illud quod est ei per se, non autem secundum illud quod est ei per accidens, sicut corpus est in visu secundum quod est album, non autem secundum quod est dulce, licet idem corpus sit album et dulce. Unde et dulcedo est in visu secundum modum albedinis, et non secundum modum dulcedinis. Quia igitur ex vi sacramenti huius est in altari substantia corporis Christi, quantitas autem dimensiva eius est ibi concomitanter et quasi per accidens, ideo quantitas dimensiva corporis Christi est in hoc sacramento, non secundum proprium modum, ut scilicet sit totum in toto et singulae partes in singulis partibus; sed per modum substantiae, cuius natura est tota in toto et tota in qualibet parte.Ссылаются нормы: Q76A4Ad1, assert-h097fce0675c345e07b2ef5c1d297f0e298ce22d119e59b313420b612275cdcf5
section/76-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:62d0f9914342c580eccef6f7c6ddfe8c731d590221f5b7cde917fb99c2de9458LA
Ad secundum dicendum quod duae quantitates dimensivae non possunt naturaliter simul esse in eodem ita quod utraque sit secundum proprium modum quantitatis dimensivae. In hoc autem sacramento quantitas dimensiva panis est secundum proprium modum, scilicet secundum commensurationem quandam, non autem quantitas dimensiva corporis Christi, sed est ibi per modum substantiae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q76A4Ad2, assert-hd8d1da6b318c84bcf7175c3fb558e82f5bd275a2a15e7b5d3bdba74e4685ca6b
section/76-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0ffdbef658e23eea6da2f52d2f8b3175d5b1a57c7d08a3ccf7d3c76ffa216e97LA
Ad tertium dicendum quod quantitas dimensiva corporis Christi non est in hoc sacramento secundum modum commensurationis, qui est proprius quantitati, ad quem pertinet quod maior quantitas extendatur ultra minorem, sed est ibi per modum iam dictum.Ссылаются нормы: Q76A4Ad3, assert-h0a33caf7ef0ec9073f8f01af3edd4f0dd3e3fd58e198000aebd54cdeffbace06
section/76-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6b61d55403a1044d271274954bbf18219a57063354c8e4cb6e90637bed0112c7LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non tota quantitas dimensiva corporis Christi sit in hoc sacramento. Dictum est enim quod totum corpus Christi continetur sub qualibet parte hostiae consecratae. Sed nulla quantitas dimensiva tota continetur in aliquo toto et in qualibet parte eius. Est ergo impossibile quod tota quantitas dimensiva corporis Christi contineatur in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A4Obiectio1, assert-h3121805b412876293ab4502a009da51c66753faf746f4d44f0a1da2c64888270, assert-hb71f57750b81b0b3c969f3c4c7bc721772ae40371528054de235842610d20009
section/76-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:959ade53529fd3c4cc545ca8b639079984df73c58f3e321cc3f4a8f94d2f330aLA
Praeterea, impossibile est duas quantitates dimensivas esse simul, etiam si una sit separata et alia in corpore naturali, ut patet per philosophum, in III Metaphys. Sed in hoc sacramento remanet quantitas dimensiva panis, ut sensu apparet. Non ergo est ibi quantitas dimensiva corporis Christi.Ссылаются нормы: Q76A4Obiectio2, assert-h5f82adc5b3274078d4ea075729f8854eec52fc6fc90fa92b66ba9308bac472c3, assert-h8c03f9f01970407141fba85d214ca8e18ab9dd04fc600ae8fc4508ad9bde599d
section/76-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:93213c82e7dce315fbefe9992f271db73510ba76fa7e44c82a10209fc0438ca6LA
Praeterea, si duae quantitates dimensivae inaequales iuxta se ponantur, maior extenditur ultra minorem. Sed quantitas dimensiva corporis Christi est multo maior quam quantitas dimensiva hostiae eius consecratae, secundum omnem dimensionem. Si ergo in hoc sacramento sit quantitas dimensiva corporis Christi cum quantitate dimensiva hostiae, quantitas dimensiva corporis Christi extendetur ultra quantitatem hostiae. Quae tamen non est sine substantia corporis Christi. Ergo substantia corporis Christi erit in hoc sacramento etiam praeter species panis. Quod est inconveniens, cum substantia corporis Christi non sit in hoc sacramento nisi per consecrationem panis, ut dictum est. Impossibile est ergo quod tota quantitas corporis Christi sit in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A4Obiectio3, assert-h2d11e57657a5c4b03bb16cafeb8a9fafe392c8186461b07fb88878bb6b108daa, assert-hdd4b3c867829c6437ac81787e567d25db810bf38c11a16d80a40de720439eccd
section/76-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4b947801469ac219d6ab48a58f1950c4cca1f5e6b19bfb3ede50e54107b40dc2LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, dupliciter aliquid Christi est in hoc sacramento, uno modo, ex vi sacramenti; alio modo, ex naturali concomitantia. Ex vi quidem sacramenti quantitas dimensiva corporis Christi non est in hoc sacramento. Ex vi enim sacramenti est in hoc sacramento illud in quod directe conversio terminatur. Conversio autem quae fit in hoc sacramento, terminatur directe ad substantiam corporis Christi, non autem ad dimensiones eius. Quod patet ex hoc quod quantitas dimensiva remanet facta consecratione, sola substantia panis transeunte. Quia tamen substantia corporis Christi realiter non denudatur a sua quantitate dimensiva et ab aliis accidentibus, inde est quod, ex vi realis concomitantiae, est in hoc sacramento tota quantitas dimensiva corporis Christi, et omnia alia accidentia eius.Ссылаются нормы: Q76A4Respondeo, assert-h8c0aff57d14af99817faddde033c82b6651d657343ffb0a77e691e9d56392360
section/76-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f525f1d8cf0212517e5244e31c192239d06d3e9446644b3a74f6060968184edbLA
Sed contra est quod quantitas dimensiva corporis alicuius non separatur secundum esse a substantia eius. Sed in hoc sacramento est tota substantia corporis Christi, ut supra habitum est. Ergo tota quantitas dimensiva corporis Christi est in hoc sacramento.Ссылаются нормы: assert-h1f65f92ac0a664c311c8f905afa33d9440d9370f31ea76263d4a1daa02f8d482
section/76-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:44ad102ddc631af187f371733a9ebac1b23dc6256abe977a9dda845a303f4a6fLA
Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi non est in hoc sacramento definitive, quia sic non esset alibi quam in hoc altari ubi conficitur hoc sacramentum; cum tamen sit et in caelo in propria specie, et in multis aliis altaribus sub specie sacramenti. Similiter etiam patet quod non est in hoc sacramento circumscriptive, quia non est ibi secundum commensurationem propriae quantitatis, ut dictum est. Quod autem non est extra superficiem sacramenti, nec est in alia parte altaris, non pertinet ad hoc quod sit ibi definitive vel circumscriptive, sed ad hoc quod incoepit ibi esse per consecrationem et conversionem panis et vini, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q76A5Ad1, assert-h72bdda33f26bf023e79fcb26d364ecb76b84b224647ca2086dd889f3a4cddf39
section/76-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5f233e52e7f2128e3123062de3df05e148b752ef445510ffce5918a130c2b312LA
Ad secundum dicendum quod locus ille in quo est corpus Christi, non est vacuus. Neque tamen proprie est repletus substantia corporis Christi, quae non est ibi localiter, sicut dictum est. Sed est repletus speciebus sacramentorum, quae habent replere locum vel propter naturam dimensionum; vel saltem miraculose, sicut et miraculose subsistunt per modum substantiae.Ссылаются нормы: Q76A5Ad2, assert-hfcea2852875d7aa6be9f6c82ed8f02010b0f21c95159a5808b0fdbe4f95934bf
section/76-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:baef143f862cd12ec5e28ec6974574e57524c9f5da306d707f75186b1130aa08LA
Ad tertium dicendum quod accidentia corporis Christi sunt in hoc sacramento, sicut supra dictum est, secundum realem concomitantiam. Et ideo illa accidentia corporis Christi sunt in hoc sacramento quae sunt ei intrinseca. Esse autem in loco est accidens per comparationem ad extrinsecum continens. Et ideo non oportet quod Christus sit in hoc sacramento sicut in loco.Ссылаются нормы: Q76A5Ad3, assert-he770b86ffc8885e035c0eeef5adf49cade4895af25dd8f586e82ff80e3a26b50
section/76-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:683e978c404dc8fc1767bde07c9c45ae1410d514d9be4be79e0c773ffb1b51ecLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi sit in hoc sacramento sicut in loco. Esse enim in aliquo definitive vel circumscriptive est pars eius quod est esse in loco. Sed corpus Christi videtur esse definitive in hoc sacramento, quia ita est ubi sunt species panis vel vini, quod non est in alio loco altaris. Videtur etiam ibi esse circumscriptive, quia ita continetur superficie hostiae consecratae quod nec excedit nec exceditur. Ergo corpus Christi est in hoc sacramento sicut in loco.Ссылаются нормы: Q76A5Obiectio1, assert-h082ac9d931c210596edc3e979f90ac304739f1eaabb0a68bb31830c041a100b2, assert-h89af5b36ad9595396f123eb33434af2755b99dd57a9e0731dc632457f5127ca1
section/76-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:a30474294b5f35d997463fc71badcd4043c88f92d87cfce802081c4675a9ce83LA
Praeterea, locus specierum panis non est vacuus, natura enim non patitur vacuum. Nec est ibi substantia panis, ut supra habitum est, sed est ibi solum corpus Christi. Ergo corpus Christi replet locum illum. Sed omne quod replet locum aliquem, est in eo localiter. Ergo corpus Christi est in hoc sacramento localiter.Ссылаются нормы: Q76A5Obiectio2, assert-h333ba0a349ec7ca250bcec361fb06bbf8c6d5828333d3abbd63dfdb2ad3e986b, assert-h623306da4744fccba96c1cb551bce713b7cd9db24218b85a30f8d082cd647038, assert-h9b0b0c7b184c071b041df6b9774b6122617ee76fa66aba25c936b5b97b07e9b8
section/76-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6ac0da47f019ec59128c365dd787203c45c572ec148385d5a43cc424109ba3c1LA
Praeterea, in hoc sacramento, sicut dictum est, corpus Christi est cum sua quantitate dimensiva et cum omnibus suis accidentibus. Sed esse in loco est accidens corporis, unde et ubi connumeratur inter novem genera accidentium. Ergo corpus Christi est in hoc sacramento localiter.Ссылаются нормы: Q76A5Obiectio3, assert-ha784d9d750cdbb252b88ee6fc0ecbd66d3061911d71c487d2c724f8426becbcd, assert-hc2709a2bd1e3726f8651625c4dc37bc5649775107421f00ec59168b56b9dfd68
section/76-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4527ab8ff09bf9ee7c118dbca554a03073eb7e371af7b29032f66bb1529a6b6bLA
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, corpus Christi non est in hoc sacramento secundum proprium modum quantitatis dimensivae, sed magis secundum modum substantiae. Omne autem corpus locatum est in loco secundum modum quantitatis dimensivae, inquantum scilicet commensuratur loco secundum suam quantitatem dimensivam. Unde relinquitur quod corpus Christi non est in hoc sacramento sicut in loco, sed per modum substantiae, eo scilicet modo quo substantia continetur a dimensionibus. Succedit enim substantia corporis Christi in hoc sacramento substantiae panis. Unde, sicut substantia panis non erat sub suis dimensionibus localiter, sed per modum substantiae, ita nec substantia corporis Christi. Non tamen substantia corporis Christi est subiectum illarum dimensionum, sicut erat substantia panis. Et ideo panis ratione suarum dimensionum localiter erat ibi, quia comparabatur ad locum mediantibus propriis dimensionibus. Substantia autem corporis Christi comparatur ad locum illum mediantibus dimensionibus alienis, ita quod e converso dimensiones propriae corporis Christi comparantur ad locum illum mediante substantia. Quod est contra rationem corporis locati. Unde nullo modo corpus Christi est in hoc sacramento localiter.Ссылаются нормы: Q76A5Respondeo, assert-h98d8dd752672a9fcb2bd764a72caf8461b285e85a6d82c131d0999555e1c5a90
section/76-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:15f8b5ec43041f99bb7e30827ea88ccb203cc7b759828f17ccdf7eb23dc90cc2LA
Sed contra est quod oportet locum et locatum esse aequalia, ut patet per philosophum, in IV Physic. Sed locus ubi est hoc sacramentum, est multo minor quam corpus Christi. Ergo corpus Christi non est in hoc sacramento sicut in loco.Ссылаются нормы: assert-hd3eaf592927013926f4ca1e80b786ce5e9bbee4b28b429eb431f2143cac78957
section/76-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:88c9d4b3e1de7bdf271efe6a23f99081babba04ab89ad983acf1bae693c511eeLA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de motu per accidens, quo ad motum nostri moventur ea quae in nobis sunt. Aliter tamen ea quae per se possunt esse in loco, sicut corpora, et aliter ea quae per se non possunt esse in loco, sicut formae et spirituales substantiae. Ad quem modum potest reduci quod dicimus Christum moveri per accidens secundum esse quod habet in hoc sacramento, in quo non est sicut in loco.Ссылаются нормы: Q76A6Ad1, assert-h53c93f9527c7ee2f81d8bcbd475f3023778ade6cc988b4373981eef3c079a688
section/76-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9746fe8874d8cdd97ad36fcd5e3ddb5ee442fb8b640a4a1ee2b37fc1a83b7422LA
Ad secundum dicendum quod hac ratione moti videntur fuisse quidam ponentes quod corpus Christi non remanet sub hoc sacramento si in crastinum reservetur. Contra quos Cyrillus dicit, insaniunt quidam dicentes mysticam benedictionem a sanctificatione cessare si quae reliquiae remanserint eius in diem subsequentem. Non enim mutabitur sacrosanctum corpus Christi, sed virtus benedictionis et vivificativa gratia iugis in eo est. Sicut et omnes aliae consecrationes immobiliter manent, permanentibus rebus consecratis, propter quod non iterantur. Veritas autem licet figurae respondeat, tamen figura non potest eam adaequare.Ссылаются нормы: Q76A6Ad2, assert-hcbf2d20b46e839ca02731a3ef1d2cf9c28eec0e626370ec53fcf2e3d90dec91e
section/76-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fc4f4ed0f9c19acb64655ee4c4aa1e044c90fac97d8226a152443493314d93a6LA
Ad tertium dicendum quod corpus Christi remanet in hoc sacramento non solum in crastinum, sed etiam in futurum, quousque species sacramentales manent. Quibus cessantibus, desinit esse corpus Christi sub eis, non quia ab eis dependeat, sed quia tollitur habitudo corporis Christi ad illas species. Per quem modum Deus desinit esse dominus creaturae desinentis.Ссылаются нормы: Q76A6Ad3, assert-hebc2156f96d2c6539f038722ed816c530e9a19446ff2459d9322b832e69d4a9d
section/76-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b1931d63a7255d689871b8205822c55074172f9c9fe66f54705f056e904ce838LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi sit mobiliter in hoc sacramento. Dicit enim philosophus, in II Topic., quod, moventibus nobis, moventur ea quae in nobis sunt. Quod quidem verum est etiam de spirituali substantia animae. Sed Christus est in hoc sacramento, ut supra habitum est. Ergo movetur ad motum ipsius.Ссылаются нормы: Q76A6Obiectio1, assert-hb2808eb75c6fabdafdc94dc5f0991abda0adec6a8313cb797591119c13dd056b, assert-hd5a28ec49ee2adbde448a8b46b664a4e5f03bef09d54ce0208154876f69c403b
section/76-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e9ef231709c9e59ec6265e9b981e47927c032d3a5e9d013838d205787cb2e68cLA
Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed de agno paschali, qui erat figura huius sacramenti, non remanebat quidquam usque mane, sicut praecipitur Exod. XII. Ergo neque etiam, si hoc sacramentum reservetur in crastinum, erit ibi corpus Christi. Et ita non est immobiliter in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A6Obiectio2, assert-h0a5c8b2e678bd6651af79e6066e68ad2fccb56edd514ac70efd70bb22ae10cea, assert-h6cc08399fb415c46bc0fee06580d1c03c37e8b79fcc7aca30feb635754c962ed
section/76-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ef8e88fd42525fedffb7ce2d5237a7f956c936f145da12d66bb0929e927e97c8LA
Praeterea, si corpus Christi remaneat sub hoc sacramento etiam in crastino, pari ratione remanebit et per totum sequens tempus, non enim potest dici quod desinat ibi esse cessantibus speciebus, quia esse corporis Christi non dependet a speciebus illis. Non autem remanet sub hoc sacramento Christus per totum tempus futurum. Videtur ergo quod statim in crastino, vel post modicum tempus, desinat esse sub hoc sacramento. Et ita videtur quod Christus mobiliter sit in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A6Obiectio3, assert-h3c5a5fad4a78b90aa45da9fd032770d2164b618f8be98e3109c367679d3322f2
section/76-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1c328b11b0e284ce044b893ade65c480c399b79ee9a22645676a7459a5632e30LA
Respondeo dicendum quod, cum aliquid est unum subiecto et multiplex secundum esse, nihil prohibet secundum aliquid moveri et secundum aliud immobile permanere, sicut corpori aliud est esse album, et aliud est esse magnum, unde potest moveri secundum albedinem, et permanere immobile secundum magnitudinem. Christo autem non est idem esse secundum se, et esse sub sacramento, quia per hoc ipsum quod dicimus ipsum esse sub sacramento, significatur quaedam habitudo eius ad hoc sacramentum. Secundum igitur hoc esse non movetur Christus per se secundum locum, sed solum per accidens. Quia Christus non est in hoc sacramento sicut in loco, sicut praedictum est, quod autem non est in loco, non movetur per se in loco, sed solum ad motum eius in quo est. Similiter autem neque per se movetur, secundum esse quod habet in hoc sacramento, quacumque alia mutatione, puta quantum ad hoc quod desinat esse sub hoc sacramento. Quia illud quod de se habet esse indeficiens, non potest esse deficiendi principium, sed, alio deficiente, hoc desinit esse in eo; sicut Deus, cuius esse est indeficiens et immortale, desinit esse in aliqua creatura corruptibili per hoc quod creatura corruptibilis desinit esse. Et hoc modo, cum Christus habeat esse indeficiens et incorruptibile, non desinit esse sub sacramento neque per hoc quod ipsum desinat esse, neque etiam per motum localem sui, ut ex dictis patet, sed solum per hoc quod species huius sacramenti desinunt esse. Unde patet quod Christus, per se loquendo, immobiliter est in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A6Respondeo, assert-h51c19fac136bba0f5a9a4e6083c4bd89550c64966e1650b5486e59b87224435e
section/76-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:82ec1a51c1c6161c11790858b5bb0159a947743700bfe2dcac2b7ef9662e546aLA
Sed contra, impossibile est idem esse motum et quietum, quia sic contradictoria verificarentur de eodem. Sed corpus Christi in caelo quietum residet. Non ergo est mobiliter in hoc sacramento.Ссылаются нормы: assert-ha0cdc355896d45079b80a56119cadbd1b6935d6dd6223f56ee1cf9ca23f05b7d
section/76-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:affd17013ef035b53ca1293fd1cb4d693e0c6311c47b865e607d95df31d73c70LA
Ad primum ergo dicendum quod oculus noster corporeus per species sacramentales impeditur a visione corporis Christi sub eis existentis, non solum per modum tegumenti, sicut impedimur videre id quod est velatum quocumque corporali velamine, sed quia corpus Christi non habet habitudinem ad medium quod circumstat hoc sacramentum mediantibus propriis accidentibus sed mediantibus speciebus sacramentalibus.Ссылаются нормы: Q76A7Ad1, assert-h5557f8e8c3aa215349374b1aabc2b41e3aac2e34863b56cb246e0180e1d5f162
section/76-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:20f3cf5d5c68f11daf889b76a78fd76533eef45147fa21a0b389c3301b4692d6LA
Ad secundum dicendum quod oculus corporalis Christi videt seipsum sub sacramento existentem, non tamen potest videre ipsum modum essendi quo est sub sacramento, quod pertinet ad intellectum. Nec tamen est simile de alio oculo glorioso, quia et ipse oculus Christi est sub hoc sacramento; in quo non conformatur ei alius oculus gloriosus.Ссылаются нормы: Q76A7Ad2, assert-h684a89dda8340c0f4303132a2dc9aad4b4b522353f15584f3a1a99e21c202486
section/76-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bad3baf800ca03867728222806223099c10af28456489eeb5e5cdfd05d2071a4LA
Ad tertium dicendum quod Angelus bonus vel malus non potest aliquid videre oculo corporeo, sed solum oculo intellectuali. Unde non est similis ratio, ut ex dictis patet.Ссылаются нормы: Q76A7Ad3, assert-h225305b54bfdfc3af8d32bd20ed98429a57d07d86e9d6dff7c6fbb6256ef5a44
section/76-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7905be463314d132a955afb13eb2f4e2dadfd81cc4b69209d8d1267c33739df9LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi prout est in hoc sacramento, possit videri ab aliquo oculo, saltem glorificato. Oculus enim noster impeditur a visione corporis Christi in hoc sacramento existentis, propter species sacramentales ipsum circumvelantes. Sed oculus glorificatus non potest ab aliquo impediri, quin corpora quaelibet videat prout sunt. Ergo oculus glorificatus potest videre corpus Christi prout est in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A7Obiectio1, assert-h3b1aa038a52f33e8f5e4b8b50cec7f40f4b419c2b5c706bcd88375e9dc1570da, assert-h464c7ef5dfc4f208ce8e3b395a001408931a04cfbc50806cc9fb2ed253f7e1b5
section/76-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:09a2cedb7d50b14a36faf86ee9718de9dd49a7b1f8a00e78d6c387de5ff56fd0LA
Praeterea, corpora gloriosa sanctorum erunt configurata corpori claritatis Christi, ut dicitur Philipp. III. Sed oculus Christi videt seipsum prout est in hoc sacramento. Ergo pari ratione quilibet alius oculus glorificatus potest ipsum videre.Ссылаются нормы: Q76A7Obiectio2, assert-h0426b1d86930dc44283d04d3eb8d4e5f24fb408fd96e9ac455c16bc366b35b48, assert-h318703a02bdb4a859a06b03387545f1baf1ccc1369800f82e70555245b71385d
section/76-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:41345479f23512deaf900ec8bf4e6866e06629f67b908afe607c0eebd8b8a0d9LA
Praeterea, sancti in resurrectione erunt aequales Angelis, ut dicitur Luc. XX. Sed Angeli vident corpus Christi prout est in hoc sacramento, quia etiam Daemones inveniuntur huic sacramento reverentiam exhibere, et ipsum timere. Ergo pari ratione oculus glorificatus potest ipsum videre prout est in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A7Obiectio3, assert-h76fd70c3119e7594f8a38d3d65410f63a17604ebfc4aefe1727bd45c730890f6, assert-hcc8bf9818fd8b6cd77cb646480f152419c0f7722a98afc266f96df9db66b5496
section/76-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fca6d85f5f18bc75ffabafbd1053ade8445d2d585e3e73a0f92e1728a679fa77LA
Respondeo dicendum quod duplex est oculus, scilicet corporalis, proprie dictus; et intellectualis, qui per similitudinem dicitur. A nullo autem oculo corporali corpus Christi potest videri prout est in hoc sacramento. Primo quidem, quia corpus visibile per sua accidentia immutat medium. Accidentia autem corporis Christi sunt in hoc sacramento mediante substantia, ita scilicet quod accidentia corporis Christi non habent immediatam habitudinem neque ad hoc sacramentum, neque ad corpora quae ipsum circumstant. Et ideo non possunt immutare medium, ut sic ab aliquo corporali oculo videri possint. Secundo quia, sicut supra dictum est, corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae. Substantia autem, inquantum huiusmodi, non est visibilis oculo corporali, neque subiacet alicui sensui, neque imaginationi, sed soli intellectui, cuius obiectum est quod quid est, ut dicitur in III de anima. Et ideo, proprie loquendo, corpus Christi, secundum modum essendi quem habet in hoc sacramento, neque sensu neque imaginatione perceptibile est, sed solo intellectu, qui dicitur oculus spiritualis. Percipitur autem diversimode a diversis intellectibus. Quia enim modus essendi quo Christus est in hoc sacramento, est penitus supernaturalis, a supernaturali intellectu, scilicet divino, secundum se visibilis est, et per consequens ab intellectu beato vel Angeli vel hominis, qui secundum participatam claritatem divini intellectus videt ea quae supernaturalia sunt, per visionem divinae essentiae. Ab intellectu autem hominis viatoris non potest conspici nisi per fidem, sicut et cetera supernaturalia. Sed nec etiam intellectus angelicus, secundum sua naturalia, sufficit ad hoc intuendum. Unde Daemones non possunt videre per intellectum Christum in hoc sacramento, nisi per fidem, cui non voluntate assentiunt, sed ad eam signorum evidentia convincuntur, prout dicitur, Iac. II, quod Daemones credunt et contremiscunt.Ссылаются нормы: Q76A7Respondeo, assert-he5cb6fde01b85156332ca7cda0a993560d8f9cf81529312782c99395930cbe34
section/76-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7d499fe5216aa74f1de21cf9d4d470ae4856cbe378a0f2fee412bf49adfa2b27LA
Sed contra, nihil idem existens potest simul ab eodem videri in diversis speciebus. Sed oculus glorificatus semper videt Christum prout est in sua specie, secundum illud Isaiae XXXIII, regem in decore suo videbunt. Ergo videtur quod non videat Christum prout est sub specie huius sacramenti.Ссылаются нормы: assert-h591cee13034e2557724e3e43e82e527bdab07b05e224b3ca4882fbcabbbc2392
section/76-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cd1cf83416a733626ce1d218f1ec19484ab17a749b88b8d253f74366af1bc88fLA
Ad primum ergo dicendum quod, facta tali apparitione, species sacramentales quandoque quidem totaliter manent in seipsis, quandoque autem secundum illud quod est principale in eis, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q76A8Ad1, assert-h54db6d0415cdf0612806a82d1433f758373ffdc565579ed758d630c7a7a3900d
section/76-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:139e5776859c5ee97ea4e8fa52629c4d84d7ce0b8478cc3dd0443534b4703ae0LA
Ad secundum dicendum quod in huiusmodi apparitionibus, sicut dictum est, non videtur propria species Christi, sed species miraculose formata vel in oculis intuentium, vel etiam in ipsis sacramentalibus dimensionibus, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q76A8Ad2, assert-h8af99cfa03daaffe7960e9e4e031ce2e1a405f3cdd41ba5040db2847e50f10d3
section/76-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:85bade0581d15adf675708f3548a6bb5b5d7fa9ea77ff48e5ef33d1dd1aa9ac3LA
Ad tertium dicendum quod dimensiones panis et vini consecrati manent, immutatione circa eas miraculose facta quantum ad alia accidentia, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q76A8Ad3, assert-h399e2de6de5a0c2a7b2a1c2b1f3e1fc2d8be8a2bf7768c2dbf4fa901cee5290b
section/76-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6fdcb0ea8abd0e8857b7b1f9b6fb3d15a190cd9fb329cb2cd84ecbf3c071e6ddLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod, quando in hoc sacramento miraculose apparet vel caro vel puer, quod non sit ibi vere corpus Christi. Corpus enim Christi desinit esse sub hoc sacramento quando desinunt esse species sacramentales, ut dictum est. Sed quando apparet caro vel puer, desinunt esse species sacramentales. Ergo non est ibi vere corpus Christi.Ссылаются нормы: Q76A8Obiectio1, assert-h5fa8968eb0a68fceef0922e36a20d026e56f34f21578c538602a260b7876c65e, assert-hce8d7e555c0c78d7dd596939f960052b4088fae71bbc78914c9cfb75837484c9
section/76-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:87241a6bbe9b96643d2773fb0ac3e78569c68755a27480bcc0a92fdd358c0729LA
Praeterea, ubicumque est corpus Christi, vel est ibi sub specie propria, vel sub specie sacramenti. Sed quando tales apparitiones fiunt, manifestum est quod non est ibi Christus sub specie propria, quia in hoc sacramento totus Christus continetur, qui permanet integer in forma qua ascendit in caelum; cum tamen id quod miraculose apparet in hoc sacramento, quandoque videatur ut quaedam parva caro, quandoque autem ut parvus puer. Manifestum est etiam quod non est ibi sub specie sacramenti, quae est species panis vel vini. Ergo videtur quod corpus Christi nullo modo sit ibi.Ссылаются нормы: Q76A8Obiectio2, assert-h921436b89a86e640f01a2656dcbccd1c7de2847715d3784091fa9b7d0e7e9f82, assert-hebfdd33b16239cf71593da17f26728517b19cdb62c1cf70ab1a1840b8453a183
section/76-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:869a904a31e28ddab86530e4749381e56fc93360abb7dc6e102cd0813ad47328LA
Praeterea, corpus Christi incipit esse in hoc sacramento per consecrationem et conversionem, ut supra dictum est. Sed caro aut sanguis miraculose apparens non sunt consecrata, nec conversa in verum corpus et sanguinem Christi. Non ergo sub his speciebus est corpus vel sanguis Christi.Ссылаются нормы: Q76A8Obiectio3, assert-h9eb1bd091818fe542119d2a88e0bd583593b3fe67a4ce85420079952e4b4e626, assert-hc4316b77929da306d76f7e4b785695807e1ddb630358fccb29f0f1e7977d036f
section/76-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:73771db6377b9b64fdc8a365951fd433770462ea8ff5d42d00ebe0775ac904c1LA
Respondeo dicendum quod dupliciter contingit talis apparitio, qua quandoque in hoc sacramento miraculose videtur caro aut sanguis, aut etiam aliquis puer. Quandoque enim hoc contingit ex parte videntium, quorum oculi immutantur tali immutatione ac si expresse viderent exterius carnem aut sanguinem vel puerum, nulla tamen immutatione facta ex parte sacramenti. Et hoc quidem videtur contingere quando uni videtur sub specie carnis vel pueri, aliis tamen videtur, sicut et prius, sub specie panis; vel quando eidem ad horam videtur sub specie carnis vel pueri, et postmodum sub specie panis. Nec tamen hoc pertinet ad aliquam deceptionem, sicut accidit in magorum praestigiis, quia talis species divinitus formatur in oculo ad aliquam veritatem figurandam, ad hoc scilicet quod manifestetur vere corpus Christi esse sub hoc sacramento; sicut etiam Christus absque deceptione apparuit discipulis euntibus in Emmaus. Dicit enim Augustinus, in libro de quaestionibus Evangelii, quod, cum fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Et quia per hunc modum nulla immutatio fit ex parte sacramenti, manifestum est quod non desinit esse Christus sub hoc sacramento, tali apparitione facta. Quandoque vero contingit talis apparitio non per solam immutationem videntium, sed specie quae videtur realiter exterius existente. Et hoc quidem videtur esse quando sub tali specie ab omnibus videtur; et non ad horam, sed per longum tempus ita permanet. Et in hoc casu quidam dicunt quod est propria species corporis Christi. Nec obstat quod quandoque non videtur ibi totus Christus, sed aliqua pars carnis; vel etiam videtur non in specie iuvenili, sed in effigie puerili, quia in potestate est corporis gloriosi, ut infra dicetur, quod videatur ab oculo non glorificato vel secundum totum vel secundum partem, et in effigie vel propria vel aliena, ut infra dicetur. Sed hoc videtur esse inconveniens. Primo quidem, quia corpus Christi non potest in propria specie videri nisi in uno loco, in quo definitive continetur. Unde, cum videatur in propria specie et adoretur in caelo, sub propria specie non videtur in hoc sacramento. Secundo, quia corpus gloriosum, quod apparet ut vult, post apparitionem cum voluerit disparet, sicut dicitur, Luc. ult., quod dominus ab oculis discipulorum evanuit. Hoc autem quod sub specie carnis in hoc sacramento apparet, diu permanet, quinimmo quandoque legitur esse inclusum, et multorum episcoporum consilio in pixide reservatum; quod nefas est de Christo sentire secundum propriam speciem. Et ideo dicendum quod, manentibus dimensionibus quae prius fuerunt, fit miraculose quaedam immutatio circa alia accidentia, puta figuram et colorem et alia huiusmodi, ut videatur caro vel sanguis, aut etiam puer. Et, sicut prius dictum est, hoc non est deceptio, quia fit in figuram cuiusdam veritatis, scilicet ad ostendendum per hanc miraculosam apparitionem quod in hoc sacramento est vere corpus Christi et sanguis. Et sic patet quod, remanentibus dimensionibus, quae sunt fundamenta aliorum accidentium, ut infra dicetur, remanet vere corpus Christi in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q76A8Respondeo, assert-h3ce87f1dd373403cc29bd1ffbd8d992eb8722859855278db458cb451d76ecbaa
section/76-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4f5786666ecb08efeaf160a858b351785066e7b26d7564c611017f2685b2218fLA
Sed contra est quod, tali apparitione facta, eadem reverentia exhibetur ei quod apparet, quae et prius exhibebatur. Quod quidem non fieret si non vere esset ibi Christus, cui reverentiam latriae exhibemus. Ergo, etiam tali apparitione facta, Christus est sub hoc sacramento.Ссылаются нормы: assert-h9e8123744a328fc522dbdadf327c1d1e07fd6b324e04426176565bae92fd4cce
question/76/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8c0b235b040350d87475e2d604f22794a8df0e7196651ec2dbf9ef5e64b655b8LA
Deinde considerandum est de modo quo Christus existit in hoc sacramento. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum totus Christus sit sub hoc sacramento. Secundo, utrum totus Christus sit sub utraque specie sacramenti. Tertio, utrum totus Christus sit sub qualibet parte specierum. Quarto, utrum dimensiones corporis Christi totae sint in hoc sacramento. Quinto, utrum corpus Christi sit in hoc sacramento localiter. Sexto, utrum corpus Christi moveatur ad motum hostiae vel calicis post consecrationem. Septimo, utrum corpus Christi sub hoc sacramento possit ab aliquo oculo videri. Octavo, utrum verum corpus Christi remaneat in hoc sacramento quando miraculose apparet sub specie pueri vel carnis.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 77
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q77
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4074.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:6ba5c755dff058e6d635e036eeac709dcc83b676c31f000a10a8e21fd9c60491 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 71
section/77-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a84d51f166e75996185d28b1a5295aa289e9dbf258eb7a98b5d5153564cd3631LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse ordinatum secundum communem legem naturae, cuius tamen contrarium est ordinatum secundum speciale privilegium gratiae, ut patet in resuscitatione mortuorum, et in illuminatione caecorum, prout etiam in rebus humanis quaedam aliquibus conceduntur ex speciali privilegio praeter communem legem. Et ita, licet sit secundum communem naturae ordinem quod accidens sit in subiecto, ex speciali tamen ratione, secundum ordinem gratiae, accidentia sunt in hoc sacramento sine subiecto, propter rationes supra inductas.Ссылаются нормы: Q77A1Ad1, assert-he768bbee5e4e66acc38120be0ffac768a6d6a6e9230ca375d6a0afd1b8e24401
section/77-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:07011cdc27d3a08bc2aadfd2c78c384ebeccb997ac05889993cc1549aa5146d8LA
Ad secundum dicendum quod, cum ens non sit genus, hoc ipsum quod est esse, non potest esse essentia vel substantiae vel accidentis. Non ergo definitio substantiae est ens per se sine subiecto, nec definitio accidentis ens in subiecto sed quidditati seu essentiae substantiae competit habere esse non in subiecto; quidditati autem sive essentiae accidentis competit habere esse in subiecto. In hoc autem sacramento non datur accidentibus quod ex vi suae essentiae sint sine subiecto, sed ex divina virtute sustentante. Et ideo non desinunt esse accidentia, quia nec separatur ab eis definitio accidentis, nec competit eis definitio substantiae.Ссылаются нормы: Q77A1Ad2, assert-ha602a8247847f2dc62ea175372601b6d0016067e1ab2ea9b60ceb40796413e07
section/77-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:135865efba2b67b7404fcb433a58985b865c91e2caaa1b009ee0ca9494a5f78fLA
Ad tertium dicendum quod huiusmodi accidentia acquisierunt esse individuum in substantia panis et vini, qua conversa in corpus et sanguinem Christi, remanent virtute divina accidentia in illo esse individuato quod prius habebant. Unde sunt singularia et sensibilia.Ссылаются нормы: Q77A1Ad3, assert-h64fb84c3d4fe0c2fc5d77b174c88eeea6bb0c27e9073a127b8de17da30a4141c
section/77-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7ab4fba237a4869b8d8ecd739101f4f42beff9d6300f8e497d88cd30c14a5f85LA
Ad quartum dicendum quod accidentia huiusmodi, manente substantia panis et vini, non habebant ipsa esse nec alia accidentia, sed substantia eorum habebat huiusmodi esse per ea; sicut nix est alba per albedinem. Sed post consecrationem ipsa accidentia quae remanent, habent esse. Unde sunt composita ex esse et quod est, sicut in prima parte de Angelis dictum est. Et cum hoc, habent compositionem partium quantitativarum.Ссылаются нормы: Q77A1Ad4, assert-he412882de65b73fce49bb490738f31ee13a5844a9edfd5a0a7f5603124ddec93
section/77-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9cb279b1b1c3d832ba309d6cf379a392ce5a87eeb8059d32d46a104404d3fb46LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod accidentia non remaneant in hoc sacramento sine subiecto. Nihil enim inordinatum aut fallax debet esse in hoc sacramento veritatis. Sed accidentia esse sine subiecto est contra rerum ordinem, quem Deus naturae indidit. Videtur etiam ad quandam fallaciam pertinere, cum accidentia sint signa naturae subiecti. Ergo in hoc sacramento non sunt accidentia sine subiecto.Ссылаются нормы: Q77A1Obiectio1, assert-hbad8645b8765c2842dd6183add971745e771214e7f16a36b359de7a8f8267ad4, assert-hd09c24712bb8f7a816bf9626cb1f0d219b8e671be4689958e7350906fea3b115
section/77-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b228657ebd8731ce3a2a59d22dc05f21ac6417fc9c1adc9fa618d5d603628466LA
Praeterea, fieri non potest, etiam miraculose, quod definitio rei ab ea separetur; vel quod uni rei conveniat definitio alterius, puta quod homo, manens homo, sit animal irrationale. Ad hoc enim sequeretur contradictoria esse simul, hoc enim quod significat nomen rei, est definitio, ut dicitur in IV Metaphys. Sed ad definitionem accidentis pertinet quod sit in subiecto, ad definitionem vero substantiae, quod per se subsistat non in subiecto. Non potest ergo miraculose fieri quod in hoc sacramento sint accidentia sine subiecto.Ссылаются нормы: Q77A1Obiectio2, assert-h09543d8b1ceb7d1f113fcb12b2c9e2a631ebb8a637b58e6eda4cee898b03344a, assert-h38e01c32819315c003d238be776638e34305d67bab95598ed75aa5ae2673eeb2
section/77-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f5a1c6f6975af26c61bbca703c4838988df9e9295b7f7e552af4a8175ad077b7LA
Praeterea, accidens individuatur ex subiecto. Si ergo accidentia remanent in hoc sacramento sine subiecto, non erunt individua, sed universalia. Quod patet esse falsum, quia sic non essent sensibilia, sed intelligibilia tantum.Ссылаются нормы: Q77A1Obiectio3, assert-h61e291b8737fe600ec86e7f007a105f63bb55bd807b7b43f3515ac6d52a421a6
section/77-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:096794bd53d44c5bde1fe27b39e3679d639ae4b1d75d60c900aeec055841c677LA
Praeterea, accidentia per consecrationem huius sacramenti non adipiscuntur aliquam compositionem. Sed ante consecrationem non erant composita neque ex materia et forma, neque ex quo est et quod est. Ergo etiam post consecrationem non sunt composita altero horum modorum. Quod est inconveniens, quia sic essent simpliciora quam Angeli; cum tamen haec accidentia sint sensibilia. Non ergo accidentia remanent in hoc sacramento sine subiecto.Ссылаются нормы: Q77A1Obiectio4, assert-h2c7b6689343d392d54cbc7a537cdbace9b11a0fb936480449f9cb8b58ba07060, assert-h8de7460e6fed94784c96e219d8748adb272c259fb03ec4ddea83bddf3594e63b, assert-hb62a788a3867b00af634f532f8d59ec6304767791d3396193cf92a10f5dd8b93
section/77-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2443dde9ff775b1a2482f4ba5b1deca947b947737d4f5ed9047128c1e90ca960LA
Respondeo dicendum quod accidentia panis et vini, quae sensu deprehenduntur in hoc sacramento remanere post consecrationem, non sunt sicut in subiecto in substantia panis et vini, quae non remanet, ut supra habitum est. Neque etiam in forma substantiali, quae non manet; et, si remaneret, subiectum esse non posset, ut patet per Boetium, in libro de Trin. Manifestum est etiam quod huiusmodi accidentia non sunt in substantia corporis et sanguinis Christi sicut in subiecto, quia substantia humani corporis nullo modo potest his accidentibus affici; neque etiam est possibile quod corpus Christi, gloriosum et impassibile existens, alteretur ad suscipiendas huiusmodi qualitates. Dicunt autem quidam quod sunt, sicut in subiecto, in aere circumstante. Sed nec hoc esse potest. Primo quidem, quia aer non est huiusmodi accidentium susceptivus. Secundo, quia huiusmodi accidentia non sunt ubi est aer. Quinimmo ad motum harum specierum aer depellitur. Tertio, quia accidentia non transeunt de subiecto in subiectum, ut scilicet idem accidens numero quod primo fuit in uno subiecto, postmodum fiat in alio. Accidens enim numerum accipit a subiecto. Unde non potest esse quod, idem numero manens, sit quandoque in hoc, quandoque in alio subiecto. Quarto quia, cum aer non spolietur accidentibus propriis, simul haberet accidentia propria et aliena. Nec potest dici quod hoc fiat miraculose virtute consecrationis, quia verba consecrationis hoc non significant; quae tamen non efficiunt nisi significatum. Et ideo relinquitur quod accidentia in hoc sacramento manent sine subiecto. Quod quidem virtute divina fieri potest. Cum enim effectus magis dependeat a causa prima quam a causa secunda, potest Deus, qui est prima causa substantiae et accidentis, per suam infinitam virtutem conservare in esse accidens subtracta substantia, per quam conservabatur in esse sicut per propriam causam, sicut etiam alios effectus naturalium causarum potest producere sine naturalibus causis; sicut corpus humanum formavit in utero virginis sine virili semine.Ссылаются нормы: Q77A1Respondeo, assert-h985528f94b43611f9c89c8a6cd657dd1f904f265ff8a1b3c8fb18f8bdbd2e591
section/77-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:66993f8bc7e2c4111a34a04b4b3c99f7dc6916d1da6884ecc76bc85c93f29013LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, in homilia paschali, quod species sacramentales sunt illarum rerum vocabula quae ante fuerunt, scilicet panis et vini. Et ita, cum non remaneat substantia panis et vini, videtur quod huiusmodi species sint sine subiecto.Ссылаются нормы: assert-hbd192ef40053558d03b0da54302656578555e82c041effc19969ecf6e5422824
section/77-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:545f4cc8f0c96ac02c52b0ee617f49d5fbef70d66237df13e054c207aa1e5b16LA
Ad primum ergo dicendum quod accidens per se non potest esse subiectum alterius accidentis, quia non per se est. Secundum vero quod est in alio, unum accidens dicitur esse subiectum alterius, inquantum unum accidens recipitur in subiecto alio mediante, sicut superficies dicitur esse subiectum coloris. Unde, quando accidenti datur divinitus ut per se sit, potest etiam per se alterius accidentis esse subiectum.Ссылаются нормы: Q77A2Ad1, assert-h1f486849a877153c9c01a49d1dabe7dc59cf33f53bd641bbc26da2f4a2b38f11
section/77-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5cf1d80068e96e04bf10ad5d572660f4bbb99bf20e199e2cf3b7942971a29798LA
Ad secundum dicendum quod alia accidentia, etiam secundum quod erant in substantia panis, individuabantur mediante quantitate dimensiva, sicut dictum est. Et ideo potius quantitas dimensiva est subiectum aliorum accidentium remanentium in hoc sacramento quam e converso.Ссылаются нормы: Q77A2Ad2, assert-h4d80d65eed1c042ddaa7f5b12820d82d3e9cb0c564e07bb751e092ec3409c9a0
section/77-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:05322cc1ea5cbfc6e7f5448cbc2d16feeab1dda024631a2f34352ef22597be80LA
Ad tertium dicendum quod rarum et densum sunt quaedam qualitates consequentes corpora ex hoc quod habent multum vel parum de materia sub dimensionibus, sicut etiam omnia alia accidentia consequuntur ex principiis substantiae. Et sicut, subtracta substantia, divina virtute conservantur alia accidentia; ita, subtracta materia, divina virtute conservantur qualitates materiam consequentes, sicut rarum et densum.Ссылаются нормы: Q77A2Ad3, assert-h2a8f457ba3cecc6cb045dde44390eea95c624319c51011194832030ffb087e13
section/77-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:23744fe8543968fc16e1c19d5c2949b700a612a33df8ca2230916476b0c92f75LA
Ad quartum dicendum quod quantitas mathematica non abstrahit a materia intelligibili, sed a materia sensibili, ut dicitur VII Metaphys. Dicitur autem materia sensibilis ex hoc quod subiicitur sensibilibus qualitatibus. Et ideo manifestum est quod quantitas dimensiva quae remanet in hoc sacramento sine subiecto, non est quantitas mathematica.Ссылаются нормы: Q77A2Ad4, assert-h509fb3b8717ed24ab96879b6fd25370d5389b91034cc487653524ee9be3edcad
section/77-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2615721b82626ad1d002c3ed4a05b91f9f9178ea6e2e5b36b69117903d2294c9LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento quantitas dimensiva panis vel vini non sit aliorum accidentium subiectum. Accidentis enim non est accidens, nulla enim forma potest esse subiectum, cum subiici pertineat ad proprietatem materiae. Sed quantitas dimensiva est quoddam accidens. Ergo quantitas dimensiva non potest esse subiectum aliorum accidentium.Ссылаются нормы: Q77A2Obiectio1, assert-hb0698a2adb3adc41a6b8f5b7abc38cc56039c250d722eb522e2d75e511ce94a1, assert-hbec1693d86658c89e3df5e575535aac464d749c0e9bbb19d287c2c11ccb6e836
section/77-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0167bcf955a0dcfef13b05069e33781a1fc8717856a7f872ecf14be998e195abLA
Praeterea, sicut quantitas individuatur ex substantia, ita etiam et alia accidentia. Si ergo quantitas dimensiva panis aut vini remanet individuata secundum esse prius habitum, in quo conservatur, pari ratione et alia accidentia remanent individuata secundum esse quod prius habebant in substantia. Non ergo sunt in quantitate dimensiva sicut in subiecto, cum omne accidens individuetur per suum subiectum.Ссылаются нормы: Q77A2Obiectio2, assert-h22e1d4b39318f112ab668927f23415745d58cc4fd5c4bf1c33f0d621ad16e932
section/77-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0115e0bea2b408d6a73c1e8ffda0922f56699a4ecabb03b347d6df839b46f26dLA
Praeterea, inter alia accidentia panis et vini quae remanent, deprehenduntur etiam sensu rarum et densum. Quae non possunt esse in quantitate dimensiva praeter materiam existente, quia rarum est quod habet parum de materia sub dimensionibus magnis; densum autem quod habet multum de materia sub dimensionibus parvis, ut dicitur in IV Physic. Ergo videtur quod quantitas dimensiva non possit esse subiectum accidentium quae remanent in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q77A2Obiectio3, assert-h345e0f7271cf4eedbbfe18439eac08f26359a4f6c31fdb4e97e90dd7989ab509
section/77-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:08946f7f277b6840ff84a7232511e7b04a475e2fe983e7afa507e9c34ce22233LA
Praeterea, quantitas a subiecto separata videtur esse quantitas mathematica, quae non est subiectum qualitatum sensibilium. Cum ergo accidentia quae remanent in hoc sacramento sint sensibilia, videtur quod non possint esse in hoc sacramento sicut in subiecto in quantitate panis et vini remanente post consecrationem.Ссылаются нормы: Q77A2Obiectio4, assert-hfd130ef834a6b1f708a7f2c0bd92a627451b0725d2c2c90006797f9b8472d35f
section/77-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0c9c26acc9426be3bdd5fe673725db7f6a1f35eeacdaac6bce8368fb73090efeLA
Respondeo dicendum quod necesse est dicere accidentia alia quae remanent in hoc sacramento, esse sicut in subiecto in quantitate dimensiva panis vel vini remanente. Primo quidem, per hoc quod ad sensum apparet aliquod quantum esse ibi coloratum et aliis accidentibus affectum, nec in talibus sensus decipitur. Secundo, quia prima dispositio materiae est quantitas dimensiva, unde et Plato posuit primas differentias materiae magnum et parvum. Et quia primum subiectum est materia, consequens est quod omnia alia accidentia referantur ad subiectum mediante quantitate dimensiva, sicut et primum subiectum coloris dicitur superficies esse, ratione cuius quidam posuerunt dimensiones esse substantias corporum, ut dicitur in III Metaphys. Et quia, subtracto subiecto, remanent accidentia secundum esse quod prius habebant, consequens est quod omnia accidentia remanent fundata super quantitatem dimensivam. Tertio quia, cum subiectum sit principium individuationis accidentium, oportet id quod ponitur aliquorum accidentium subiectum esse, aliquo modo esse individuationis principium. Est enim de ratione individui quod non possit in pluribus esse. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, quia non est natum in aliquo esse, et hoc modo formae immateriales separatae, per se subsistentes, sunt etiam per seipsas individuae. Alio modo, ex eo quod forma substantialis vel accidentalis est quidem nata in aliquo esse, non tamen in pluribus, sicut haec albedo, quae est in hoc corpore. Quantum igitur ad primum, materia est individuationis principium omnibus formis inhaerentibus, quia, cum huiusmodi formae, quantum est de se, sint natae in aliquo esse sicut in subiecto, ex quo aliqua earum recipitur in materia, quae non est in alio, iam nec ipsa forma sic existens potest in alio esse. Quantum autem ad secundum, dicendum est quod individuationis principium est quantitas dimensiva. Ex hoc enim aliquid est natum esse in uno solo, quod illud est in se indivisum et divisum ab omnibus aliis. Divisio autem accidit substantiae ratione quantitatis, ut dicitur in I Physic. Et ideo ipsa quantitas dimensiva est quoddam individuationis principium huiusmodi formis, inquantum scilicet diversae formae numero sunt in diversis partibus materiae. Unde ipsa quantitas dimensiva secundum se habet quandam individuationem, ita quod possumus imaginari plures lineas eiusdem speciei differentes positione, quae cadit in ratione quantitatis huius; convenit enim dimensioni quod sit quantitas positionem habens. Et ideo potius quantitas dimensiva potest esse subiectum aliorum accidentium quam e converso.Ссылаются нормы: Q77A2Respondeo, assert-ha5363fded52aacff8f6ba3f1eb79588890065d9e7cfec5a820b61da6601a9697
section/77-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:bc3f47cce0053dc9b7bf756cb24d0c6e894b8423ce0af7f0a3e1e2bc08346a86LA
Sed contra est quod qualitates non sunt divisibiles nisi per accidens, scilicet ratione subiecti. Dividuntur autem qualitates remanentes in hoc sacramento per divisionem quantitatis dimensivae, sicut patet ad sensum. Ergo quantitas dimensiva est subiectum accidentium quae remanent in hoc sacramento.Ссылаются нормы: assert-h88a296f30b9356a6c794d56260118d3a9eb55dfee5214c4a4687b6a9637b3a82
section/77-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d97037048ae909c2d5b11a574a6edd714713d5d5d07318b2d44a65e8e84a2a79LA
Ad primum ergo dicendum quod species sacramentales, licet sint formae sine materia existentes, retinent tamen idem esse quod habebant prius in materia. Et ideo secundum suum esse assimilantur formis quae sunt in materia.Ссылаются нормы: Q77A3Ad1, assert-h757bd62b98671b79a000e4168c7f7f8e078f66edf934eb7a13d932d183d1fb0c
section/77-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e8fd7d1a0a418191f48a560df937d1f822c6a089706369469807ec2364f63dffLA
Ad secundum dicendum quod ita actio formae accidentalis dependet ab actione formae substantialis, sicut esse accidentis dependet ab esse substantiae. Et ideo, sicut divina virtute datur speciebus sacramentalibus ut possint esse sine substantia, ita datur eis ut possint agere sine forma substantiali, virtute Dei, a quo sicut a primo agente dependet omnis actio formae et substantialis et accidentalis.Ссылаются нормы: Q77A3Ad2, assert-h7699a603508e6bf47e59412a20df1f20abfed0acf996aa8a6bfd655c8a0d17cd
section/77-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:738220730673a1944de0a7b557ac86e6b1fa04e2683c8af7d8bf2e0d75f577abLA
Ad tertium dicendum quod immutatio quae est ad formam substantialem, non fit a forma substantiali immediate, sed mediantibus qualitatibus activis et passivis, quae agunt in virtute formae substantialis. Haec autem virtus instrumentalis conservatur in speciebus sacramentalibus divina virtute sicut et prius erat. Et ideo possunt agere ad formam substantialem instrumentaliter, per quem modum aliquid potest agere ultra suam speciem, non quasi virtute propria, sed virtute principalis agentis.Ссылаются нормы: Q77A3Ad3, assert-he85d6ff423c58d374280d28cee01a6e5e058e505f1d1e841a52f7566d18f14b7
section/77-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:706da8dfe2d1546eec358e147a6c9de9452b3654f5ff64cb595306785bef4717LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod species quae remanent in hoc sacramento, non possint immutare aliquod extrinsecum. Probatur enim in VII Metaphysic. quod formae quae sunt in materia, fiunt a formis quae sunt in materia, non autem a formis quae sunt sine materia, eo quod simile agit sibi simile. Sed species sacramentales sunt species sine materia, quia remanent sine subiecto, ut ex dictis patet. Non ergo possunt immutare materiam exteriorem, inducendo aliquam formam.Ссылаются нормы: Q77A3Obiectio1, assert-h76bf322e82b463ab42d7a3e7e932e4e19062fc53d3980088125b54a81f5fc8ea, assert-h9a6d5ecf7b7780e80fabb377e899d5d18ce197a56fbbe13f6adc003b8a281df1
section/77-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:98d2a0adf3f3979648c4b3d47085dd860c13e6b1c071ba58897026c3cdca1e42LA
Praeterea, cessante actione primi agentis, necesse est quod cesset actio instrumenti, sicut, quiescente fabro, non movetur martellus. Sed omnes formae accidentales agunt instrumentaliter in virtute formae substantialis tanquam principalis agentis. Cum ergo in hoc sacramento non remaneat forma substantialis panis et vini, sicut supra habitum est, videtur quod formae accidentales remanentes agere non possunt ad immutationem exterioris materiae.Ссылаются нормы: Q77A3Obiectio2, assert-hd4f98f6430b60ad406c6bc28438a413d7291d3629f7b4e796f7c2ef45494cdd0, assert-he551846b0dfef64bca16684d42608c0a8004314c8b6ebccf7d9b44c2564fed3e
section/77-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0484da2e972db88183f43c9e65949ac28ab76c6468bcbc4352fd26d692253d2aLA
Praeterea, nihil agit extra suam speciem, quia effectus non potest esse potior causa. Sed species sacramentales omnes sunt accidentia. Non ergo possunt exteriorem materiam immutare, ad minus ad formam substantialem.Ссылаются нормы: Q77A3Obiectio3, assert-h898d9902264bc7b6affe7a1f3589d19bf6ec0ff6f01836c02d8bcbccc1e3da73, assert-h968b4d842f4454d3807afb8f85f173c3b709bdd365cdee54858d967ea755536d
section/77-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9a2162b78b67e2dc9d847ae7aec00488ee4342d3b602f74ef17059af46f0b089LA
Respondeo dicendum quod, quia unumquodque agit inquantum est ens actu, consequens est quod unumquodque, sicut se habet ad esse, ita se habet ad agere. Quia igitur, secundum praedicta, speciebus sacramentalibus datum est divina virtute ut remaneant in suo esse quod habebant substantia panis et vini existente, consequens est quod etiam remaneant in suo agere. Et ideo omnem actionem quam poterant agere substantia panis et vini existente, possunt etiam agere substantia panis et vini transeunte in corpus et sanguinem Christi. Unde non est dubium quod possunt immutare exteriora corpora.Ссылаются нормы: Q77A3Respondeo, assert-h3e861f6cd2417ca253251cd1cb400c7b053d6c841695bffe150d30a1fde436fc
section/77-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e21eacb3a9009f6ec1735ac3682e237b1b345faffce4a6ade69d2b74fb35ef90LA
Sed contra est quod, si non possent immutare exteriora corpora, non possent sentiri, sentitur enim aliquid per hoc quod immutatur sensus a sensibili, ut dicitur II de anima.Ссылаются нормы: assert-ha0564b04923334614606b557bb5f536fa1f757434b5015c32a5ca2050fe66e1a
section/77-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f5aeb3b869dd04d16724816671d0322c35bc81887d2f16739a2f4b68ec4ef5bLA
Ad primum ergo dicendum quod, quia ad corruptionem per se pertinet quod auferatur esse rei inquantum esse alicuius formae est in materia, consequens est quod per corruptionem separetur forma a materia. Si vero huiusmodi esse non esset in materia, simile tamen ei quod est in materia, posset per corruptionem auferri etiam materia non existente, sicut accidit in hoc sacramento, ut ex dictis patet.Ссылаются нормы: Q77A4Ad1, assert-h75670d2799f8ccb04cbc88b8a366d9eb4baebb1d65b4c3f65eba2929f2b1cd38
section/77-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d84ff5a27ed5f7acc6ef301fb552e43b3a58997687fbda9b4f3e5dc7ff8428d3LA
Ad secundum dicendum quod species sacramentales, licet sint formae non in materia, habent tamen esse quod prius in materia habebant.Ссылаются нормы: Q77A4Ad2, assert-h06f596630810d2a40e443c85dfcea12c7df5f11d57c453055a372a9b9f70a417
section/77-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ca2f76207392c1554d338d2c3d467ff654a465b5b437e1800308fe2dc6482f72LA
Ad tertium dicendum quod corruptio illa specierum non est miraculosa, sed naturalis, praesupponit tamen miraculum quod est factum in consecratione, scilicet quod illae species sacramentales retineant esse sine subiecto quod prius habebant in subiecto; sicut et caecus miraculose illuminatus naturaliter videt.Ссылаются нормы: Q77A4Ad3, assert-h1c25c14be8eaca22637bb8967ed40fc6e179ac471cf9f009a01275131a6ef0d7
section/77-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b05ff04471feb5914c5a0b37b01e38a6dcf8eb26aa88474c4b6b814d6e7415efLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod species sacramentales corrumpi non possunt. Corruptio enim accidit per separationem formae a materia. Sed materia panis non remanet in hoc sacramento, ut ex supra dictis patet. Ergo huiusmodi species non possunt corrumpi.Ссылаются нормы: Q77A4Obiectio1, assert-h2d5f9330dd5a6a488850f389ef6bf69ea3e0b5788ded289620b5eb196c134ae0, assert-h7e0ee0f14f119500e073e9518f982471c514dd1fbaeeb83d775af71ccf0c3fe0
section/77-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c11604c3ced8635bf31fed1c2b096e36829c3bf3366d9131920e4af4e575c934LA
Praeterea, nulla forma corrumpitur nisi per accidens, corrupto subiecto, unde formae per se subsistentes incorruptibiles sunt, sicut patet in substantiis spiritualibus. Sed species sacramentales sunt formae sine subiecto. Ergo corrumpi non possunt.Ссылаются нормы: Q77A4Obiectio2, assert-h740d9f9c8e6818cd5546ea687943ad5f79f6d88ef37a7f74658b849f304b0bf0, assert-hce04dbcc11447f2c5ae9f209213ffbee084b44757223d1f1ba551d54e2f1707f
section/77-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:863997d0e3bd69c942e70e75d14876d18ccd4575aef5e6fa8c5926e1e1f1e8f1LA
Praeterea, si corrumpuntur, aut hoc erit naturaliter, aut miraculose. Sed non naturaliter, quia non est ibi assignare aliquod corruptionis subiectum, quod maneat corruptione terminata. Similiter etiam nec miraculose, quia miracula quae sunt in hoc sacramento, fiunt virtute consecrationis, per quam species sacramentales conservantur; non est autem idem causa conservationis et corruptionis. Ergo nullo modo species sacramentales corrumpi possunt.Ссылаются нормы: Q77A4Obiectio3, assert-h5f4374410349de7b70628315e67626a10a7de35d1658aa705f3f0c9434c565fe, assert-hb21e215c4e67b2bad44f7088837ee57ec000fc20cd6ddaa24d7e4a615b5f8d95
section/77-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:04c46c72a6ae8d1e45b2c09fe843df820bbec492b42b8a9c7008f15f66f95baaLA
Respondeo dicendum quod corruptio est motus ex esse in non esse. Dictum est autem supra quod species sacramentales retinent idem esse quod prius habebant substantia panis et vini existente. Et ideo, sicut esse horum accidentium poterat corrumpi substantia panis et vini existente, ita etiam potest corrumpi illa substantia abeunte. Poterant autem huiusmodi accidentia primo corrumpi dupliciter, uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem, sicut per alterationem qualitatum, et augmentum vel diminutionem quantitatis, non quidem per modum augmenti vel diminutionis, qui invenitur in solis corporibus animatis, qualia non sunt substantia panis et vini, sed per additionem vel divisionem; nam, sicut dicitur in III Metaphys., per divisionem una dimensio corrumpitur et fiunt duae, per additionem autem e converso ex duabus fit una. Et per hunc modum manifeste possunt corrumpi huiusmodi accidentia post consecrationem, quia et ipsa quantitas dimensiva remanens potest divisionem et additionem recipere; et, cum sit subiectum qualitatum sensibilium, sicut dictum est, potest etiam esse subiectum alterationis eorum, puta si alteretur color aut sapor panis aut vini. Alio modo poterant corrumpi per accidens, per corruptionem subiecti. Et hoc modo possunt corrumpi etiam post consecrationem. Quamvis enim subiectum non remaneat, remanet tamen esse quod habebant huiusmodi accidentia in subiecto, quod quidem est proprium et conforme subiecto. Et ideo huiusmodi esse potest corrumpi a contrario agente, sicut corrumpebatur substantia panis vel vini, quae etiam non corrumpebatur nisi praecedente alteratione circa accidentia. Distinguendum tamen est inter utramque praedictarum corruptionum. Quia, cum corpus Christi et sanguis succedant in hoc sacramento substantiae panis et vini, si fiat talis immutatio ex parte accidentium quae non suffecisset ad corruptionem panis et vini, propter talem immutationem non desinit corpus et sanguis Christi esse sub hoc sacramento, sive fiat immutatio ex parte qualitatis, puta cum modicum immutatur color aut sapor vini aut panis; sive ex parte quantitatis, sicut cum dividitur panis aut vinum in tales partes quod adhuc in eis possit salvari natura panis aut vini. Si vero fiat tanta immutatio quod fuisset corrupta substantia panis aut vini, non remanent corpus et sanguis Christi sub hoc sacramento. Et hoc tam ex parte qualitatum, sicut cum ita immutatur color et sapor et aliae qualitates panis aut vini quod nullo modo posset compati natura panis aut vini, sive etiam ex parte quantitatis, puta si pulverizetur panis, vel vinum in minimas partes dividatur, ut iam non remaneant species panis vel vini.Ссылаются нормы: Q77A4Respondeo, assert-h42c5feffe54eeeeac0b09314e6e1bb59b3f813da63f54c848c079eed353cfc0d
section/77-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e3a3e05b3df74d4db99a6987c5af4bc8f6642796a0cd51042d85268a26fa7833LA
Sed contra est quod sensu deprehenditur hostias consecratas putrefieri et corrumpi.Ссылаются нормы: assert-h4affe27536ae22b393b5d4507ad8a8bb9bf1ad9e65c02df0cc7b95e5cefeab85
section/77-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c1fdc4eca7d343c0c998eb3406f77bdb86018ddb77b5101630fd53e974c8afd3LA
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non sit ibi materia ex qua aliquid generetur, quantitas tamen dimensiva supplet vicem materiae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q77A5Ad1, assert-h0f18ef7f5d997894b6e25bc514670a519cf9a471d115e43f14aeff7f92a2d77d
section/77-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:31fc1d96c7f34da54673bf2635d29f2042a6b56eabbfa8b18b74d32b68be83ecLA
Ad secundum dicendum quod illae species sacramentales sunt quidem accidentia, habent tamen actum et vim substantiae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q77A5Ad2, assert-h0bfb456bbcfb5f75c6ff5a5015eb3faf5bff92e9d943bbfc9755375e87015734
section/77-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:77f08cf38ada697da5708aa610b7e93f94d7ad9110be5dd791e2b7baf8bcf99eLA
Ad tertium dicendum quod quantitas dimensiva panis et vini et retinet naturam propriam, et accipit miraculose vim et proprietatem substantiae. Et ideo potest transire in utrumque, idest in substantiam et dimensionem.Ссылаются нормы: Q77A5Ad3, assert-hfaf8ad5c0244ecec8619be0b9e0d846be6f912e6e504f2cbc40d03a066a1c750
section/77-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7e2b8b91dd9df5ba984edf6ad4ba8debfba8a5ef20b24d9b3f30890f16fbcfcaLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ex speciebus sacramentalibus nihil possit generari. Omne enim quod generatur, ex aliqua materia generatur, ex nihilo enim nihil generatur, quamvis ex nihilo fiat aliquid per creationem. Sed speciebus sacramentalibus non subest aliqua materia nisi corporis Christi, quod est incorruptibile. Ergo videtur quod ex speciebus sacramentalibus nihil possit generari.Ссылаются нормы: Q77A5Obiectio1, assert-h84ae53dbfd7bfd25b0877c1cb7b976a752d4cd548e6b1f13ab5044964e799e8c, assert-hc31de1b5f29b2a1f3ae84e4198578d4c3e5c44fe409aae092b7968d8864a00b8
section/77-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c99b7d1c160019e54e0882495bbdaa8989cde40656ad44dbf26933a69d438cffLA
Praeterea, ea quae non sunt unius generis, non possunt ex invicem fieri, non enim ex albedine fit linea. Sed accidens et substantia differunt genere. Cum ergo species sacramentales sint accidentia, videtur quod ex eis non possit aliqua substantia generari.Ссылаются нормы: Q77A5Obiectio2, assert-h7fed566b12aacbba6c2f8be295ba81da1b8e3f93a8aadd7314db0948036a5b8b, assert-hd043ae851a2ae3b2ec2aea863e6d169489480f244f77d515885ee1347f8bc9a1
section/77-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:601e2c69d35c66cfefa1ace3a012345e560e19e5d94719d1e4840cb5c44d1601LA
Praeterea, si ex eis generatur aliqua substantia corporea, non erit sine accidente. Si ergo ex speciebus sacramentalibus generatur aliqua substantia corporea, oportet quod ex accidente generetur substantia et accidens, duo scilicet ex uno, quod est impossibile. Ergo impossibile est quod ex speciebus sacramentalibus aliqua substantia corporea generetur.Ссылаются нормы: Q77A5Obiectio3, assert-h17be81cb434944fc821b29f6078e4c23b3b17a2a82d99f8c2ffee37430088684
section/77-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9e22e0f648eb4dc7e58cb0851d9438a32bf404883b0c8829e3eea01d136ba1aaLA
Respondeo dicendum quod, cum corruptio unius sit generatio alterius, ut dicitur in I de Generat., necesse est quod ex speciebus sacramentalibus aliquid generetur, cum corrumpantur, ut dictum est. Non enim sic corrumpuntur ut omnino dispareant, quasi in nihilum redigantur, sed manifeste aliquid sensibile eis succedit. Quomodo autem ex eis aliquid generari possit, difficile est videre. Manifestum est enim quod ex corpore et sanguine Christi, quae ibi veraciter sunt, non generatur aliquid, cum sint incorruptibilia. Si autem substantia panis aut vini remaneret in hoc sacramento, vel eorum materia, facile esset assignare quod ex eis generatur illud sensibile quod succedit, ut quidam posuerunt. Sed hoc est falsum, ut supra habitum est. Et ideo quidam dixerunt quod ea quae generantur, non fiunt ex speciebus sacramentalibus, sed ex aere circumstante. Quod quidem multipliciter apparet esse impossibile. Primo quidem, quia ex eo generatur aliquid quod prius alteratum et corruptum apparet. Nulla autem alteratio et corruptio prius apparuit in aere circumstante. Unde ex eo vermes aut cineres non generantur. Secundo, quia natura aeris non est talis quod ex eo per tales alterationes talia generentur. Tertio, quia potest contingere in magna quantitate hostias consecratas comburi vel putrefieri, nec esset possibile tantum de corpore terreo ex aere generari, nisi magna et etiam valde sensibili inspissatione aeris facta. Quarto, quia idem potest accidere corporibus solidis circumstantibus, puta ferro aut lapidibus, quae integra remanent post praedictorum generationem. Unde haec positio stare non potest, quia contrariatur ei quod ad sensum apparet. Et ideo alii dixerunt quod redit substantia panis et vini in ipsa corruptione specierum, et sic ex substantia panis et vini redeunte generantur cineres aut vermes aut aliquid huiusmodi. Sed haec positio non videtur esse possibilis. Primo quidem quia, si substantia panis et vini conversa est in corpus et sanguinem, ut supra habitum est, non potest substantia panis vel vini redire nisi corpore aut sanguine Christi iterum converso in substantiam panis et vini, quod est impossibile, sicut, si aer sit conversus in ignem, non potest aer redire nisi iterum ignis convertatur in aerem. Si vero substantia panis aut vini sit annihilata, non potest iterum redire, quia quod in nihilum decidit, non redit idem numero, nisi forte dicatur redire praedicta substantia, quia Deus de novo creat novam substantiam loco primae. Secundo videtur hoc esse impossibile, quia non est dare quando substantia panis redeat. Manifestum est enim ex supra dictis quod, manentibus speciebus panis et vini, manet corpus et sanguis Christi, quae non sunt simul cum substantia panis et vini in hoc sacramento, secundum praehabita. Unde substantia panis et vini non potest redire, speciebus sacramentalibus manentibus. Similiter etiam nec eis cessantibus, quia iam substantia panis et vini esset sine propriis accidentibus, quod est impossibile. Nisi forte dicatur quod in ipso ultimo instanti corruptionis specierum redit, non quidem substantia panis et vini, quia illud idem instans est in quo primo habent esse substantiae generatae ex speciebus, sed materia panis et vini magis quasi de novo creata diceretur quam rediens, proprie loquendo. Et secundum hoc, posset sustineri praedicta positio. Verum, quia non rationabiliter videtur dici quod miraculose aliquid accidit in hoc sacramento nisi ex ipsa consecratione, ex qua non est quod materia creetur vel redeat; melius videtur dicendum quod in ipsa consecratione miraculose datur quantitati dimensivae panis et vini quod sit primum subiectum subsequentium formarum. Hoc autem est proprium materiae. Et ideo ex consequenti datur praedictae quantitati dimensivae omne id quod ad materiam pertinet. Et ideo quidquid posset generari ex materia panis si esset, totum potest generari ex praedicta quantitate dimensiva panis vel vini, non quidem novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti.Ссылаются нормы: Q77A5Respondeo, assert-hb8821fb40e61ca3515a68a488dae2da830881607293ec5e007b9f463ed17c2ff
section/77-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1c6214b8eb6ee058d3614670e6fa94e28952f054f7440168a034026bf7e20144LA
Sed contra est quod ad sensum videri potest ex speciebus sacramentalibus aliquid generari, vel cinerem, si comburantur; vel vermes, si putrefiant; vel pulverem, si conterantur.Ссылаются нормы: assert-hf3b2e8b8407ff5d1ae60bce29309c4e49ecdf24b2262e0491faeb505a42a6e71
section/77-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cf65cf574a5778822040a32688831474d5b5af8eeced8a694e00ad5da8efc8f7LA
Ad primum ergo dicendum quod, facta consecratione, dupliciter potest dici panis in hoc sacramento. Uno modo, ipsae species panis, quae retinent nomen prioris substantiae, ut Gregorius dicit, in homilia paschali. Alio modo, potest dici panis ipsum corpus Christi, quod est panis mysticus de caelo descendens. Ambrosius ergo, cum dicit quod iste panis non transit in corpus, accipit panem secundo modo, quia scilicet corpus Christi non convertitur in corpus hominis, sed reficit mentem eius. Non autem loquitur de pane primo modo dicto.Ссылаются нормы: Q77A6Ad1, assert-h00431b81c85a24813ee2fdbed7cf2f4a72252c9eed4ebdd18de77fd5f9872b23
section/77-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3483a3c5b1521c7951399de8ba304258849074ebef5f494d6c529ad5899523a9LA
Ad secundum dicendum quod species sacramentales, etsi non sint ea ex quibus corpus hominis constat, tamen in ea convertuntur, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q77A6Ad2, assert-h7e8d7694323906b87fe355e74de8e8cf74e6e6f7074c65b2f264f41d48c07e45
section/77-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2e3277c40da1aabf9f3eef415d1c78a5c27fd2ed1306d488e198af4cef5c8f15LA
Ad tertium dicendum quod species sacramentales, quamvis non sint substantia, habent tamen virtutem substantiae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q77A6Ad3, assert-he0676c2757f2b7b66c3a09bfe5c4b050dea9626c058a524e7b7453c1cac8bdfb
section/77-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f9ae38963d99138e1c5a271e3291184534685e49d31389072feec28fe798eda8LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod species sacramentales non possint nutrire. Dicit enim Ambrosius, in libro de sacramentis, non iste panis est qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Sed omne quod nutrit, vadit in corpus. Ergo panis iste non nutrit. Et eadem ratio est de vino.Ссылаются нормы: Q77A6Obiectio1, assert-h6b04f3b7f8d17d16b1964584f0da3a85e6cfaadc835ff76838136bdbd3699862, assert-h926a4be8f6b42ae64565a6f7fbd589972374ac8fe7aaf1fd2cc5016b9c66dade
section/77-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d95cadef7a9c992697a17582f53e07272c854129d21d6289b0c1bc1887126a3aLA
Praeterea, sicut dicitur in libro de Generat., ex eisdem nutrimur ex quibus sumus. Species autem sacramentales sunt accidentia, ex quibus homo non constat, non enim accidens est pars substantiae. Ergo videtur quod species sacramentales nutrire non possunt.Ссылаются нормы: Q77A6Obiectio2, assert-h0e22f5775dae2c4512fadba24978302485856442e7bacc2f9ee56086ecedb484
section/77-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9ffb485f0c84eac1a8585a26c7c2b2e9fd30d6a7b8b588ad74e563f40af80f2fLA
Praeterea, philosophus dicit, in II de anima, quod alimentum nutrit prout est quaedam substantia, auget autem prout est aliquid quantum. Sed species sacramentales non sunt substantia. Ergo non possunt nutrire.Ссылаются нормы: Q77A6Obiectio3, assert-h298c0bc24936134191d8251fd79cddca5cdbd79091f08c6d348062560d795adf, assert-h6aeca7390af5de6660035f4985efe5db68a8b98c6e4ef904d1c020e2076df0e0
section/77-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:056ed9aca9d2d6d0ad98e1f4ae3ca49da79bca76c9a0cc7c2d1983ff8f8f15caLA
Respondeo dicendum quod haec quaestio difficultatem non habet, praecedenti quaestione soluta. Ex hoc enim, ut dicitur in II de anima, cibus nutrit, quod convertitur in substantiam nutriti. Dictum est autem quod species sacramentales possunt converti in substantiam aliquam quae ex eis generatur. Per eandem autem rationem possunt converti in corpus humanum, per quam possunt converti in cineres vel in vermes. Et ideo manifestum est quod nutriunt. Quod autem quidam dicunt, quod non vere nutriunt, quasi in corpus humanum convertantur, sed reficiunt et confortant quadam sensuum immutatione, sicut homo confortatur ex odore cibi et inebriatur ex odore vini, ad sensum patet esse falsum. Talis enim refectio non diu sufficit homini, cuius corpus, propter continuam deperditionem, restauratione indiget. Et tamen homo diu sustentari posset, si hostias et vinum consecratum sumeret in magna quantitate. Similiter etiam non potest stare quod quidam dicunt, quod species sacramentales nutriunt per formam substantialem panis et vini, quae remanet. Tum quia non remanet, ut supra habitum est. Tum quia non est actus formae nutrire, sed magis materiae, quae accipit formam nutriti, recedente forma nutrimenti. Unde dicitur in II de anima, quod nutrimentum in principio est dissimile, in fine autem simile.Ссылаются нормы: Q77A6Respondeo, assert-ha8f38f0c05722052c187e8702dc527eb85b7a4ad695506d94350f3e6a9c0d32b
section/77-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1534069bb5c0bccca9cc5e27b49135dedb02993b454b90339883005d806979cbLA
Sed contra est quod apostolus, I Cor. XI, loquens de hoc sacramento, dicit, alius quidem esurit, alius autem ebrius est, ubi dicit Glossa quod notat illos qui, post celebrationem sacri mysterii et consecrationem panis et vini, suas oblationes vindicabant, et, aliis non communicantes, sibi solis sumebant, ita ut inde etiam inebriarentur. Quod quidem non potest contingere si sacramentales species non nutrirent. Ergo species sacramentales nutriunt.Ссылаются нормы: assert-hb734deb8afcc94d3ff7b3fa4b4e66938391da7b2acadd54493abaf03898ebcb2
section/77-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:599532e681fbd88745e52a0d2880f1e9ad4f3e17ff9f3d80e99e3b49a37a3e1cLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in speciebus sacramentalibus remanet rarum et densum, ut supra dictum est, ita etiam remanet ibi porositas, et per consequens frangibilitas.Ссылаются нормы: Q77A7Ad1, assert-h51a386400f3e00985868b972aefd37cf3c8734907eaf476b154230ec674da559
section/77-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4040417f7da9c6e5b2c759e5104032b194b0b8d478eb2db6b2f71c50ee5a1f58LA
Ad secundum dicendum quod densitatem sequitur duritia. Et ideo, ex quo in speciebus sacramentalibus remanet densitas, consequens est quod remaneat ibi duritia, et per consequens sonabilitas.Ссылаются нормы: Q77A7Ad2, assert-h0fa28b15134ecb1128d9d96ae293366fb8da2753a399ee8a26fe29a630d178d8
section/77-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:014e085359c6ebcff7e496f349ab91b4c490b550e7e0839f444c10de1b666f9aLA
Ad tertium dicendum quod illud quod manducatur in propria specie, ipsummet frangitur et masticatur in sua specie. Corpus autem Christi non manducatur in sua specie, sed in specie sacramentali. Unde super illud Ioannis VI, caro non prodest quidquam, dicit Augustinus, hoc est intelligendum secundum illos qui carnaliter intelligebant carnem quippe sic intellexerunt quo modo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur. Et ideo ipsum corpus Christi non frangitur, nisi secundum speciem sacramentalem. Et hoc modo intelligenda est confessio Berengarii, ut fractio et contritio dentium referatur ad speciem sacramentalem, sub qua vere est corpus Christi.Ссылаются нормы: Q77A7Ad3, assert-h8ce53acb8735380c74a7e343c0dddf34103268d6822f265fb07f199f62d6db73
section/77-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:936da9e0cb624715cc6b6db048dabfa892f542a20128fe19081d5845769f1b41LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod species sacramentales non frangantur in hoc sacramento. Dicit enim philosophus, in IV Meteor., quod corpora dicuntur frangibilia propter determinatam dispositionem pororum. Quod non potest attribui sacramentalibus speciebus. Ergo sacramentales species non possunt frangi.Ссылаются нормы: Q77A7Obiectio1, assert-had9f6eb554e6a72662a2c32deedbb744e8270457e41674dd2ade40613c641190
section/77-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b9cbc81d5b1222bf7f14ecb5c5964cabbbfabff3e423bda32466df2aa8e2a75aLA
Praeterea, fractionem sequitur sonus. Sed species sacramentales non sunt sonabiles, dicit enim philosophus, II de anima, quod sonabile est corpus durum habens superficiem levem. Ergo species sacramentales non franguntur.Ссылаются нормы: Q77A7Obiectio2, assert-h19b682fb3734be2f4c9c2d5f412fa2ee281fee02c6ab65eee02f9013d2ddc8e5, assert-hf205b011de484a0144e7d97cb0e8cd1736b9d266ebde0cada3ac0547c9799bc0
section/77-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5
la · official · sha256:c9c6979ed33c75eb2f9b893d2bb1738fd8c333817dbcbb7477a27feece7067a7LA
Praeterea, eiusdem videtur esse frangi et masticari. Sed verum corpus Christi est quod manducatur, secundum illud Ioan. VI, qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem. Ergo corpus Christi est quod frangitur et masticatur. Unde et in confessione Berengarii dicitur, consentio sanctae Romanae Ecclesiae, et corde et ore profiteor panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem verum corpus et sanguinem Christi esse, et in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi et fidelium dentibus atteri. Non ergo fractio debet attribui sacramentalibus speciebus.Ссылаются нормы: Q77A7Obiectio3, assert-h0afe87f1957511f44c2839192b30ff24cf83da14209ec699dfc30a95d1124afc, assert-h0d40cfa46f5168ba519ba0b91aa10f11a2c21b9f9460981213bd9f77c38730b2, assert-h38d7cf8ff99f6d84bdfd895ac04c702893d4bb64e76d3509d2ac0bdb3af9781b, assert-he9cf0a1b01db4af187ced2832efa39e8f605cb9de3007f4b3d038f49e64e271c
section/77-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a8a70d9f92c5a6a1a1235a37ed7ef0bb9cc123d7926b7e4b8227b3b79e032fd9LA
Respondeo dicendum quod apud antiquos circa hoc multiplex fuit opinio. Quidam enim dixerunt quod non erat in hoc sacramento fractio secundum rei veritatem, sed solum secundum aspectum intuentium. Sed hoc non potest stare. Quia in hoc sacramento veritatis sensus non decipitur circa ea quorum iudicium ad ipsum pertinet, inter quae est fractio, per quam ex uno fiunt multa, quae quidem sunt sensibilia communia, ut patet in libro de anima. Unde alii dixerunt quod erat ibi vera fractio sine substantia existente. Sed hoc etiam sensui contradicit. Apparet enim in hoc sacramento aliquod quantum, prius unum existens, postea in multa partitum, quod quidem oportet esse subiectum fractionis. Non autem potest dici quod ipsum corpus Christi verum frangatur. Primo quidem, quia est incorruptibile et impassibile. Secundo, quia est totum sub qualibet parte, ut supra habitum est, quod est quidem contra rationem eius quod frangitur. Unde relinquitur quod fractio sit sicut in subiecto in quantitate dimensiva panis, sicut et alia accidentia. Et sicut species sacramentales sunt sacramentum corporis Christi veri, ita fractio huiusmodi specierum est sacramentum dominicae passionis, quae fuit in corpore Christi vero.Ссылаются нормы: Q77A7Respondeo, assert-hfb543091d92d198c546d04dee508dc949a71c1fc1c1b4baf7da6679d6ed0e387
section/77-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2a4ac1c41cc1f5179d012d869ec43cdcd27204513b6388f5f00a052499caa484LA
Sed contra est quod fractio fit per divisionem quanti. Sed nullum quantum ibi dividitur nisi species sacramentales, quia neque corpus Christi, quod est incorruptibile; neque substantia panis, quae non manet. Ergo species sacramentales franguntur.Ссылаются нормы: assert-h8a2f83b2e4e325fd7d94ab51a093acde56ec6d18d6872ff971f687e2fa773835
section/77-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9562a185261fd59e81649f2f578e1efcbe5eb628dc0b3ee7c32c99120f66620bLA
Ad primum ergo dicendum quod Innocentius III dicit, in quadam decretali, quod ipsa accidentia vinum appositum videntur afficere, quia, si aqua fuerit apposita, vini saporem assumeret. Contingit igitur accidentia mutare subiectum, sicut et subiectum contingit accidentia permutare. Cedit quippe natura miraculo, et virtus supra consuetudinem operatur. Hoc tamen non est sic intelligendum quasi idem numero accidens quod prius fuit in vino ante consecrationem, postmodum fiat in vino apposito, sed talis permutatio fit per actionem. Nam accidentia vini remanentia retinent actionem substantiae, secundum praedicta, et ita immutando afficiunt liquorem appositum.Ссылаются нормы: Q77A8Ad1, assert-h975d9799f59cef9af8f943d694950173b9cd6d4e9539e1c0ee1b32c2638cec13
section/77-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:65e3474a5a81bc34ce9afd8009f910504d0defc7d8c9dba9675bfdcc4fd2a453LA
Ad secundum dicendum quod liquor appositus vino consecrato nullo modo miscetur substantiae sanguinis Christi. Miscetur tamen speciebus sacramentalibus, ita tamen quod, permixtione facta, corrumpuntur praedictae species, vel in toto vel in parte, secundum modum quo supra dictum est quod ex speciebus illis potest aliquid generari. Et si quidem corrumpantur in toto, nulla iam remanet quaestio, quia iam totum erit uniforme. Si autem corrumpantur in parte, erit quidem una dimensio secundum continuitatem quantitatis, non tamen una secundum modum essendi, quia una pars eius est sine subiecto, alia erit in subiecto; sicut, si aliquod corpus constituatur ex duobus metallis, erit unum corpus secundum rationem quantitatis, non tamen unum secundum speciem naturae.Ссылаются нормы: Q77A8Ad2, assert-ha56f12264cf99460a10ae94936284b16a8b5943d0359fcbb5fc9333bc91cfb67
section/77-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:40bf7a80b4a4eb296307baafcca238115b37d7570fa33a0a692db6f8cf26ac17LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Innocentius III dicit, in decretali praedicta, si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, neque sanguini commiscetur, sed, accidentibus prioris vini commixtum, corpori quod sub eis latet undique circumfunditur, non madidans circumfusum. Quod quidem intelligendum est quando non fit tanta permixtio liquoris extranei quod sanguis Christi desinat esse sub toto. Tunc enim undique dicitur circumfundi, non quia tangat sanguinem Christi secundum eius proprias dimensiones, sed secundum dimensiones sacramentales, sub quibus continetur. Nec est simile de aqua benedicta, quia illa benedictio nullam immutationem facit circa substantiam aquae, sicut facit consecratio vini.Ссылаются нормы: Q77A8Ad3, assert-h79ab6939896d8c6791f1078ba56d2d7858d24d82537d52a8870e1554148b1c4e
section/77-8/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:619555fe1164f51f157a16a0877eb533ff1ad3c27f26bdbef28dbdb74da2144fLA
Ad quartum dicendum quod quidam posuerunt quod, quantumcumque parva fiat extranei liquoris permixtio, substantia sanguinis Christi desinet esse sub toto. Et hoc ratione inducta. Quae tamen non cogit. Quia magnum et parvum diversificant quantitatem dimensivam non quantum ad eius essentiam, sed quantum ad determinationem mensurae. Similiter etiam liquor appositus adeo potest esse parvus quod sua parvitate impeditur ne diffundatur per totum, et non solum dimensionibus, quae, licet sint sine subiecto, tamen obstant alteri liquori sicut et substantia si ibi esset, secundum ea quae praemissa sunt.Ссылаются нормы: Q77A8Ad4, assert-he7572db73970b8f66198e2fd4b6d311a675792559d4a7ad983fdb4dcb34ba6ba
section/77-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:69f85d4a7662debfae8eeab7e8cbf0f66d2b13a21736fd5ecda9232cdb4a7bc8LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod vino consecrato non possit aliquis liquor misceri. Omne enim quod miscetur alicui, recipit qualitatem ipsius. Sed nullus liquor potest recipere qualitatem sacramentalium specierum, quia accidentia illa sunt sine subiecto, ut dictum est. Ergo videtur quod nullus liquor possit permisceri speciebus sacramentalibus vini.Ссылаются нормы: Q77A8Obiectio1, assert-h0f9dbd280e99b92c2479c08e08a144c1bc11589f86dca934b52b3692a5eef37d, assert-h608c90a2223d71044bc9a02b6e1e07c9a83af5d5e91f39c0f5bfd3a866801204
section/77-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ee2ed65cae5f3b46d9f1b17d25f76ee546f8ddf3be3de70af23a893b41798748LA
Praeterea, si aliquis liquor permisceatur illis speciebus, oportet quod ex his fiat aliquod unum. Sed non potest fieri aliquod unum neque ex liquore, qui est substantia, et speciebus sacramentalibus, quae sunt accidentia; neque ex liquore et sanguine Christi, qui, ratione suae incorruptibilitatis, neque additionem recipit neque diminutionem. Ergo nullus liquor potest admisceri vino consecrato.Ссылаются нормы: Q77A8Obiectio2, assert-h42c817e271aba9e64c64ddfddc51e5de1621032fb4cbfd9d9aaf8aeda4511efb, assert-hdcff43c01f61a45fcb89913d26f799d3e6397de64f46c908eb257afb2befb33a
section/77-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:44d582313c46f9587b57678cd2b3827ea3632286496d426d614b2acc14ebc0ddLA
Praeterea, si aliquis liquor admisceatur vino consecrato, videtur quod etiam ipsum efficiatur consecratum, sicut aqua quae admiscetur aquae benedictae, efficitur etiam benedicta. Sed vinum consecratum est vere sanguis Christi. Ergo etiam liquor permixtus esset sanguis Christi. Et ita aliquid fieret sanguis Christi aliter quam per consecrationem, quod est inconveniens. Non ergo vino consecrato potest aliquis liquor permisceri.Ссылаются нормы: Q77A8Obiectio3, assert-h3e686da8e9eefc4814adea998c866d0f12d0b7d7cd766073f35b3be5ca2b8758, assert-h4dff9b5da940fbb7390d42fd9ce643ec30a0eb7daaeecd853fdda0e8662a86bc, assert-hfc9beed17d6341cb1efc3bbc4ad3a1b1247603462d041da9f899455a172eca90
section/77-8/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a2836e6608abe555202175f43e2aad50852b963a10cc474c8e9686f9ce1d7caaLA
Praeterea, si duorum unum totaliter corrumpatur, non erit mixtio, ut dicitur in I de Generat. Sed ad permixtionem cuiuscumque liquoris videtur corrumpi species sacramentalis vini, ita quod sub ea desinat esse sanguis Christi. Tum quia magnum et parvum sunt differentiae quantitatis et diversificant ipsam, sicut album et nigrum colorem. Tum etiam quia liquor permixtus, cum non habeat obstaculum, videtur undique diffundi per totum, et ita desinit ibi esse sanguis Christi, qui non est ibi simul cum alia substantia. Non ergo aliquis liquor potest permisceri vino consecrato.Ссылаются нормы: Q77A8Obiectio4, assert-h32b90942fae1d7676a7e4d55dfa7263ab6f7960581406e1dd52dc093d938553a, assert-h5dc46409bdfc061ad1e958289d912183c9d6c91ed5e19cfc97043dc7545ced66
section/77-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:efcd155314ff84a0795ed2af57e870a311597177488757b8d7b23e4dc985ad92LA
Respondeo dicendum quod istius quaestionis veritas manifesta est ex praemissis. Dictum est enim supra quod species in hoc sacramento permanentes, sicut adipiscuntur virtute consecrationis modum essendi substantiae, ita etiam adipiscuntur modum agendi et patiendi, ut scilicet agere et pati possint quidquid ageret vel pateretur substantia si ibi praesens existeret. Manifestum est autem quod, si esset ibi substantia vini, liquor aliquis posset ei permisceri. Huius tamen permixtionis diversus esset effectus et secundum formam liquoris, et secundum quantitatem. Si enim permisceretur aliquis liquor in tanta quantitate quod posset diffundi per totum vinum, totum fieret permixtum. Quod autem est commixtum ex duobus, neutrum miscibilium est, sed utrumque transit in quoddam tertium ex his compositum. Unde sequeretur quod vinum prius existens non remaneret, si liquor permixtus esset alterius speciei. Si autem esset eiusdem speciei liquor adiunctus, puta si vinum permisceretur vino, remaneret quidem eadem species, sed non remaneret idem numero vinum. Quod declarat diversitas accidentium, puta si unum vinum esset album, et aliud rubeum. Si vero liquor adiunctus esset tam parvae quantitatis quod non posset perfundi per totum, non fieret totum vinum permixtum, sed aliqua pars eius. Quae quidem non remaneret eadem numero, propter permixtionem extraneae materiae. Remaneret tamen eadem specie, non solum si parvus liquor permixtus esset eiusdem speciei, sed etiam si esset alterius speciei, quia gutta aquae multo vino permixta transit in speciem vini, ut dicitur in I de generatione. Manifestum est autem ex praedictis quod corpus et sanguis Christi remanent in hoc sacramento quandiu illae species manent eaedem in numero, consecratur enim hic panis et hoc vinum. Unde si fiat tanta permixtio liquoris cuiuscumque quod pertingat ad totum vinum consecratum et fiat permixtum, et erit aliud numero, et non remanebit ibi sanguis Christi. Si vero fiat tam parva alicuius liquoris adiunctio quod non possit diffundi per totum, sed usque ad aliquam partem specierum, desinet esse sanguis Christi sub illa parte vini consecrati, remanebit tamen sub alia.Ссылаются нормы: Q77A8Respondeo, assert-h3a9758750305e755392dac7fd131f6a7d9796cfc7e184e2fc903bc45c729bc94
section/77-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d0611c17a1829308b8190248765d34d0a16ff15c6242399ee2523b8df720a8b5LA
Sed contra est quod ad sensum patet alium liquorem vino permisceri posse post consecrationem, sicut et ante.Ссылаются нормы: assert-h6647ef84cf19c35277033c667fed0774cce95995788705ba0bad7d946b9aaec2
question/77/prooemium · paragraph
la · official · sha256:1ad10f0db08451e95c4d0ce8091fe1401bcef6dfaa8bf93a3dcab359468532ecLA
Deinde considerandum est de accidentibus remanentibus in hoc sacramento. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum accidentia quae remanent, sint sine subiecto. Secundo, utrum quantitas dimensiva sit subiectum aliorum accidentium. Tertio, utrum huiusmodi accidentia possint immutare aliquod corpus extrinsecum. Quarto, utrum possint corrumpi. Quinto, utrum ex eis possit aliquid generari. Sexto, utrum possint nutrire. Septimo, de fractione panis consecrati. Octavo, utrum vino consecrato possit aliquid admisceri.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 78
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q78
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4078.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:30779f5b137a4b605a228176780a531e4ae71833957d4d70ccfb54fc4b6ad85c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 67
section/78-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b4d0af41d2bd1a15751ce627a44abcf2a781407cbf3e32980705fa931b390611LA
Ad primum ergo dicendum quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam enim dixerunt quod Christus, qui habebat potestatem excellentiae in sacramentis, absque omni forma verborum hoc sacramentum perfecit; et postea verba protulit sub quibus alii postea consecrarent. Quod videntur sonare verba Innocentii III dicentis, sane dici potest quod Christus virtute divina confecit, et postea formam expressit sub qua posteri benedicerent. Sed contra hoc expresse sunt verba Evangelii, in quibus dicitur quod Christus benedixit, quae quidem benedictio aliquibus verbis facta est. Unde praedicta verba Innocentii sunt opinative magis dicta quam determinative. Quidam autem dixerunt quod benedictio illa facta est quibusdam aliis verbis nobis ignotis. Sed nec hoc stare potest. Quia benedictio consecrationis nunc perficitur per recitationem eorum quae tunc acta sunt. Unde, si tunc per haec verba non est facta consecratio, nec modo fieret. Et ideo alii dixerunt quod illa benedictio eisdem etiam verbis facta est quibus modo fit, sed Christus ea bis protulit, primo quidem secreto, ad consecrandum; secundo manifeste, ad instruendum. Sed nec hoc stare potest. Quia sacerdos consecrat proferens haec verba, non ut a Christo in occulta benedictione dicta, sed ut publice prolata. Unde, cum non habeant vim huiusmodi verba nisi ex Christi prolatione, videtur quod etiam Christus manifeste ea proferens consecraverit. Et ideo alii dixerunt quod Evangelistae non semper eundem ordinem in recitando servaverunt quo res sunt gestae, ut patet per Augustinum, in libro de consensu Evangelistarum. Unde intelligendum est ordinem rei gestae sic exprimi posse, accipiens panem, benedixit dicens, hoc est corpus meum, et deinde fregit et dedit discipulis suis. Sed idem sensus potest esse in verbis Evangelii non mutatis. Nam hoc participium dicens concomitantiam quandam importat verborum prolatorum ad ea quae praecedunt. Non autem oportet quod haec concomitantia intelligatur solum respectu verbi ultimi prolati, quasi Christus tunc ista verba protulerit quando dedit discipulis suis, sed potest intelligi concomitantia respectu totius praecedentis, ut sit sensus, dum benediceret et frangeret et daret discipulis suis, haec verba dixit, accipite et cetera.Ссылаются нормы: Q78A1Ad1, assert-he5986941e2443f0a9e17ad10d96429d767b1b114152a4bd2b4c625e20b698233
section/78-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b198c6e4661b70ac2fb039e538ff03dd506edc6a1172a8d289795ce0fc3eb1d7LA
Ad secundum dicendum quod in his verbis, accipite et comedite, intelligitur usus materiae consecratae, qui non est de necessitate huius sacramenti, ut supra habitum est. Et ideo nec haec verba sunt de substantia formae. Quia tamen ad quandam perfectionem sacramenti pertinet materiae consecratae usus, sicut operatio non est prima, sed secunda perfectio rei; ideo per omnia haec verba exprimitur tota perfectio huius sacramenti. Et hoc modo Eusebius intellexit his verbis confici sacramentum, quantum ad primam et secundam perfectionem ipsius.Ссылаются нормы: Q78A1Ad2, assert-h7d21c85e0a6b5799e19433202d1c049d87dcd766e78fab0dd76d41a08e034fd7
section/78-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5a145b3c08efbcdf4e4940b552f60bd3a691d3c1f9293a4868a123e3978588dfLA
Ad tertium dicendum quod in sacramento Baptismi minister aliquem actum exercet circa usum materiae, qui est de essentia sacramenti, quod non est in hoc sacramento. Et ideo non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q78A1Ad3, assert-h0f73afbdc25a7db2df8b0c2774afa4088e4541e09916eb6cc0953bee3ce296cf
section/78-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4cb7b2436229775760ed65853af456d7b054a37f4bc794f1fec4409218461514LA
Ad quartum dicendum quod quidam dixerunt hoc sacramentum perfici non posse praedictis verbis prolatis et aliis praetermissis, praecipue quae sunt in canone Missae. Sed hoc patet esse falsum. Tum ex verbis Ambrosii supra inductis. Tum etiam quia canon Missae non est idem apud omnes, nec secundum omnia tempora, sed diversa sunt a diversis apposita. Unde dicendum est quod, si sacerdos sola verba praedicta proferret cum intentione conficiendi hoc sacramentum, perficeretur hoc sacramentum, quia intentio faceret ut haec verba intelligerentur quasi ex persona Christi prolata, etiam si verbis praecedentibus hoc non recitaretur. Graviter tamen peccaret sacerdos sic conficiens hoc sacramentum, utpote ritum Ecclesiae non servans. Nec est simile de Baptismo, quod est sacramentum necessitatis, defectum autem huius sacramenti potest supplere spiritualis manducatio, ut Augustinus dicit.Ссылаются нормы: Q78A1Ad4, assert-h01d51fe5f720d3fe7a3d0ffae695f9c67aae68af9b5b3fcf17ea28163118b43e
section/78-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:796cb025dca1b3727731b1930c8a4632ee92866d700a6eb0de4fc68db11c9d16LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec non sit forma huius sacramenti, hoc est corpus meum, et, hic est calix sanguinis mei. Illa enim verba videntur pertinere ad formam sacramenti quibus Christus corpus suum et sanguinem consecravit. Sed Christus ante benedixit panem acceptum, et postea dixit, accipite et comedite, hoc est corpus meum, ut habetur Matth. XXVI; et similiter fecit de calice. Ergo praedicta verba non sunt forma huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q78A1Obiectio1, assert-h1a3543ab7c94ae1f483eec70038f7dbfbbaea38684a06cf5fa1f24b02cb5bc5b, assert-h1fe9cc83e9f1599726bf29eee24e028f72567bd16f0cb4b7a061a3501dd8de47
section/78-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1db79bc5f77c08a421e80afc12cc03c20084499b39783e5893d9b3bd5714da35LA
Praeterea, Eusebius Emesenus dicit quod invisibilis sacerdos visibiles creaturas in suum corpus convertit, dicens, accipite et comedite, hoc est corpus meum. Ergo totum hoc videtur pertinere ad formam sacramenti. Et eadem ratio est de verbis pertinentibus ad sanguinem.Ссылаются нормы: Q78A1Obiectio2, assert-h197025158ca3053d33adfd4551397df400d69e4887770286f6802b6caace9348
section/78-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c139c607ff42c70e5b828914129970c9e663767bfe11adc2f95989e799877ab5LA
Praeterea, in forma Baptismi exprimitur persona ministri et actus eius, cum dicitur, ego te baptizo. Sed in praemissis verbis nulla fit mentio de persona ministri, nec de actu eius. Ergo non est conveniens forma sacramenti.Ссылаются нормы: Q78A1Obiectio3, assert-h8a199bc56c8b4159bcd4cd6e7fbfb54d4fd04c5847362e898f1d482f0dbe3ed5, assert-hcc5cfb0819cea20f92a86cc0f51cd62916898caf6d1c23fd87f2a8c12dbbd96c
section/78-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c3b0118444fa28e76c2608994ef8aee24aa6ab3714fd0c8c521897b483d35aa3LA
Praeterea, forma sacramenti sufficit ad perfectionem sacramenti, unde sacramentum Baptismi quandoque perfici potest solis verbis formae prolatis, et omnibus aliis praetermissis. Si ergo praedicta verba sunt forma huius sacramenti, videtur quod aliquando possit hoc sacramentum perfici his solis verbis prolatis, et omnibus aliis praetermissis quae in Missa dicuntur. Quod tamen videtur esse falsum, quia, ubi verba alia praetermitterentur, praedicta verba acciperentur ex persona sacerdotis proferentis, in cuius corpus et sanguinem panis et vinum non convertuntur. Non ergo praedicta verba sunt forma huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q78A1Obiectio4, assert-h5110671625328fff590ba08b3ae2c88f4827bd43ac91758546c2e65bbaad374d
section/78-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f124323f66c90f926cf377b26cad96934e807c43de0525329bdc67d70c9f9c8fLA
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum ab aliis sacramentis differt in duobus. Primo quidem quantum ad hoc, quod hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae, alia vero sacramenta perficiuntur in usu materiae consecratae. Secundo, quia in aliis sacramentis consecratio materiae consistit solum in quadam benedictione, ex qua materia consecrata accipit instrumentaliter quandam spiritualem virtutem, quae per ministrum, qui est instrumentum animatum, potest ad instrumenta inanimata procedere. Sed in hoc sacramento consecratio materiae consistit in quadam miraculosa conversione substantiae, quae a solo Deo perfici potest. Unde minister in hoc sacramento perficiendo non habet alium actum nisi prolationem verborum. Et quia forma debet esse conveniens rei, ideo forma huius sacramenti differt a formis aliorum sacramentorum in duobus. Primo quidem, quia formae aliorum sacramentorum important usum materiae, puta baptizationem vel consignationem, sed forma huius sacramenti importat solam consecrationem materiae, quae in transubstantiatione consistit; puta cum dicitur, hoc est corpus meum, vel, hic est calix sanguinis mei. Secundo, quia formae aliorum sacramentorum proferuntur ex persona ministri, sive per modum exercentis actum, sicut cum dicitur, ego te baptizo, vel, ego te confirmo; sive per modum imperantis, sicut in sacramento ordinis dicitur, accipe potestatem, etc.; sive per modum deprecantis, sicut cum in sacramento extremae unctionis dicitur, per istam unctionem et nostram intercessionem, et cetera. Sed forma huius sacramenti profertur ex persona ipsius Christi loquentis, ut detur intelligi quod minister in perfectione huius sacramenti nihil agit nisi quod profert verba Christi.Ссылаются нормы: Q78A1Respondeo, assert-hb6ae445d6e209650421ae4234147bd7cf484c74f318fd9940bb02710f11504a7
section/78-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:03ebfff7df82ebb1c67799944e73fdddfbd069711c6af44a55deb8a722c1f569LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, consecratio fit verbis et sermonibus domini Iesu. Nam per reliqua omnia quae dicuntur, laus Deo defertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris. Ubi autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus sacerdos utitur, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum.Ссылаются нормы: assert-ha875a61d7430f22338abb3cea05b078e7e4b827b5e5559ea8a4814e6d2acb68c
section/78-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5f4b95e26545474b6a15ab063617f8982e5d5ddfb9acaa8f0945aedbfe6f6ca7LA
Ad primum ergo dicendum quod fieri non est ultimus effectus huius consecrationis, sed factum esse ut dictum est. Et ideo hoc potius exprimi debet in forma.Ссылаются нормы: Q78A2Ad1, assert-h69f533458292d21a9e62ae65662ae7612f848d9871418c8737cb036b2a66c892
section/78-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5feb31664daa637e6e01c6274b296c3ffe840b5ab61a358970f21751e92184bfLA
Ad secundum dicendum quod sermo Dei operatus est in creatione rerum, qui etiam operatur in hac consecratione, aliter tamen et aliter. Nam hic operatur sacramentaliter, idest secundum vim significationis. Et ideo oportet in hoc sermone significari ultimum effectum consecrationis per verbum substantivum indicativi modi et praesentis temporis. Sed in creatione rerum operatus est solum effective, quae quidem efficientia est per imperium suae sapientiae. Et ideo in creatione rerum exprimitur sermo dominicus per verbum imperativi modi, secundum illud Gen. I, fiat lux, et facta est lux.Ссылаются нормы: Q78A2Ad2, assert-h018f38915e5b5ac4019fd8062a4614b0c9e306753dede9a2b720ae184d85f285
section/78-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:13252ac962c7d2fc08ccc73b8cc40b23743a9ef29299e503f77055585f37b461LA
Ad tertium dicendum quod terminus a quo in ipso facto esse conversionis non retinet naturam suae substantiae, sicut terminus ad quem. Et ideo non est simile.Ссылаются нормы: Q78A2Ad3, assert-h68cf88a0aba1611d1cf10db4813f5774315b85f2dc3f0f8261b02a43c4ed86a8
section/78-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1850752ad2705099750b8d3e10b2cee2b3eee7ec91507434bf13454471ba7503LA
Ad quartum dicendum quod per hoc pronomen meum, quod includit demonstrationem primae personae, quae est persona loquentis, sufficienter exprimitur persona Christi, ex cuius persona haec proferuntur, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q78A2Ad4, assert-h363ef0b43df22ad0962ae48e445e428b08543a6502e1f0d2e96ef0af167a2823
section/78-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:847a64ae9e0dd48ae86b00919e7566ad7824be74fddb34fcabfde6a17271a253LA
Ad quintum dicendum quod haec coniunctio enim apponitur in hac forma secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae a beato Petro apostolo derivatam. Et hoc propter continuationem ad verba praecedentia. Et ideo non est de forma, sicut nec praecedentia formam.Ссылаются нормы: Q78A2Ad5, assert-he3c315cfbdaaca1af297e74c8d7d9edb2ee1b93a2a2700b0291d57bcbd287834
section/78-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:83ff4be7560a5e1868bd3423c4d193653a95ab7d21450aae006eb8b3d700ca22LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec non sit conveniens forma consecrationis panis, hoc est corpus meum. Per formam enim sacramenti debet exprimi sacramenti effectus. Sed effectus qui fit in consecratione panis, est conversio substantiae panis in corpus Christi, quae magis exprimitur per hoc verbum fit, quam per hoc verbum est. Ergo in forma consecrationis deberet dici, hoc fit corpus meum.Ссылаются нормы: Q78A2Obiectio1, assert-ha32381f479d38aa2d5950effb94ba772ab8df468cb1cfde32419c90d47094ca9, assert-he41091e5202b024358a5c4fef6ce4e6d76609ea1b926e0e12704216e16419c6e
section/78-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fd88e05790d11652248b9cd8555999192c76e528cc90f64bbf46a0488c75c355LA
Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, sermo Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi? Hic quo facta sunt omnia, jussit dominus et facta sunt caeli et terra. Ergo et forma huius sacramenti convenientior esset per verbum imperativum, ut diceretur, hoc sit corpus meum.Ссылаются нормы: Q78A2Obiectio2, assert-h16ba93dd036d36fbd370288316650cba8b9bed1fc61a99d0dc3378969691aa55
section/78-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3d2761ea63cce47a37aab2c5f5997dcd4a3ae11aea7539fb8bbbf5df2a1fda77LA
Praeterea, per subiectum huius locutionis importatur illud quod convertitur, sicut per praedicatum importatur conversionis terminus. Sed, sicut est determinatum id in quod fit conversio, non enim fit conversio nisi in corpus Christi; ita est determinatum id quod convertitur, non enim convertitur in corpus Christi nisi panis. Ergo, sicut ex parte praedicati ponitur nomen, ita ex parte subiecti debet poni nomen, ut dicatur, hic panis est corpus meum.Ссылаются нормы: Q78A2Obiectio3, assert-h18d471ce22986200197e7e4a98b797bea7756f8c04aa5b372cb8429cdfad0bd3, assert-h94e611b253e18c4a5f81998d706bc15ed91f6fd7ee7114cbef60b20a627eabb1
section/78-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ba03c01444f8b133958236a08cdc7e8c723947bee2f6fe5f5789bfc9cdf180e1LA
Praeterea, sicut id in quod terminatur conversio est determinatae naturae, quia est corpus; ita etiam est determinatae personae. Ergo, ad determinandam personam, debet dici, hoc est corpus Christi.Ссылаются нормы: Q78A2Obiectio4, assert-h364cd603d5031fd4130e914063cedebc138c89d9f893cf447c99ffe9d3814879
section/78-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e53c4ce6642fcf9ccb00a64020374354cff5ca4d503f0c4a095cbd01a99c4aaeLA
Praeterea, in verbis formae non debet poni aliquid quod non sit de substantia eius. Inconvenienter ergo additur in quibusdam libris haec coniunctio enim, quae non est de substantia formae.Ссылаются нормы: Q78A2Obiectio5, assert-h52dad7e282f34b965db165a763c48efa3110c6e958674a8f2ce62923a07682fb
section/78-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2d108edc1fe49008b2cdd25c39eb391e920a40f27b8b1375491da6bb9b01a0ffLA
Respondeo dicendum quod haec est conveniens forma consecrationis panis. Dictum est enim quod haec consecratio consistit in conversione substantiae panis in corpus Christi. Oportet autem formam sacramenti significare id quod in sacramento efficitur. Unde et forma consecrationis panis debet significare ipsam conversionem panis in corpus Christi. In qua tria considerantur, scilicet ipsa conversio, et terminus a quo, et terminus ad quem. Conversio autem potest considerari dupliciter, uno modo, ut in fieri; alio modo, ut in facto esse. Non autem debuit significari conversio in hac forma ut in fieri, sed ut in facto esse. Primo quidem, quia haec conversio non est successiva, ut supra habitum est, sed instantanea, in huiusmodi autem mutationibus fieri non est nisi factum esse. Secundo, quia ita se habent formae sacramentales ad significandum effectum sacramenti, sicut se habent formae artificiales ad repraesentandum effectum artis. Forma autem artificialis est similitudo ultimi effectus in quem fertur intentio artificis, sicut forma artis in mente aedificatoris est forma domus aedificatae principaliter, aedificationis autem per consequens. Unde et in hac forma debet exprimi conversio ut in facto esse, ad quod fertur intentio. Et quia ipsa conversio exprimitur in hac forma ut in facto esse, necesse est quod extrema conversionis significentur ut se habent in facto esse conversionis. Tunc autem terminus in quem habet propriam naturam suae substantiae, sed terminus a quo non manet secundum suam substantiam, sed solum secundum accidentia, quibus sensui subiacet, et ad sensum determinari potest. Unde convenienter terminus conversionis a quo exprimitur per pronomen demonstrativum relatum ad accidentia sensibilia, quae manent. Terminus autem ad quem exprimitur per nomen significans naturam eius in quod fit conversio, quod quidem est totum corpus Christi, et non sola caro eius, ut dictum est. Unde haec forma est convenientissima, hoc est corpus meum.Ссылаются нормы: Q78A2Respondeo, assert-h1cb49340d3ae52e9328f21f7870103796f02836355e1720e77b4de50327e0cdd
section/78-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:15c30bdc66e2a3b079426800e1d7a86a39c15e09f0c092bebb6fd2bd5f9e632dLA
Sed contra est quod dominus hac forma in consecrando est usus, ut patet Matth. XXVI.Ссылаются нормы: assert-h20ce0902936968846b459208fd5235a906fd9ba75a25c326c81f9a1ea5835d5c
section/78-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0c883099d3fcebc738c3c04ccb29248b12ff6f4fc03471d9322f6ba24f72d3cLA
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, hic est calix sanguinis mei, est locutio figurativa, et potest dupliciter intelligi. Uno modo, secundum metonymiam, quia ponitur continens pro contento, ut sit sensus, hic est sanguis meus contentus in calice. De quo fit hic mentio, quia sanguis Christi in hoc sacramento consecratur inquantum est potus fidelium, quod non importatur in ratione sanguinis, et ideo oportuit hic designari per vas huic usui accommodatum. Alio modo potest intelligi secundum metaphoram, prout per calicem similitudinarie intelligitur passio Christi, quae ad similitudinem calicis inebriat, secundum illud Thren. III, replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio, unde et ipse dominus passionem suam calicem nominat, Matth. XXVI, dicens, transeat a me calix iste; ut sit sensus, hic est calix passionis meae. De qua fit mentio in sanguine seorsum a corpore consecrato, quia separatio sanguinis a corpore fuit per passionem.Ссылаются нормы: Q78A3Ad1, assert-he04dbd240e66d0ded252f7fc990999e7c09acbba5d97fffeaf0d25ead688d98e
section/78-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ec4bf7af8603db69412d97a5f3146e16d9f9baa04b483ea2bf3923fb91fc3281LA
Ad secundum dicendum quod quia, ut dictum est, sanguis seorsum consecratus expresse passionem Christi repraesentat, ideo potius in consecratione sanguinis fit mentio de effectu passionis quam in consecratione corporis, quod est passionis subiectum. Quod etiam designatur in hoc quod dominus dicit, quod pro vobis tradetur, quasi dicat, quod pro vobis passioni subiicietur.Ссылаются нормы: Q78A3Ad2, assert-h11d5857c406e20869283ba09d808d3f88237acfeb6d8314227b5d2cac7418d8e
section/78-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4a5122fd4bb19b25040804b6d8853707076ed18aa7f33e89026ea2cf82ad291dLA
Ad tertium dicendum quod testamentum est dispositio hereditatis. Hereditatem autem caelestem Deus disposuit hominibus dandam per virtutem sanguinis Iesu Christi, quia, ut dicitur Heb. IX, ubi est testamentum, mors necesse est intercedat testatoris. Sanguis autem Christi dupliciter est hominibus exhibitus. Primo quidem, in figura, quod pertinet ad vetus testamentum. Et ideo apostolus ibidem concludit, unde nec primum testamentum sine sanguine dedicatum est, quod patet ex hoc quod, sicut dicitur Exod. XXIV, lecto omni mandato legis a Moyse, omnem populum aspersit, dicens, hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Secundo autem est exhibitus in rei veritate, quod pertinet ad novum testamentum. Et hoc est quod apostolus ibidem praemittit, dicens, ideo novi testamenti mediator est Christus, ut, morte intercedente, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis. Dicitur ergo hic sanguis novi testamenti, quia iam non in figura, sed in veritate exhibetur. Unde subditur, qui pro vobis effundetur. Interna autem inspiratio ex sanguinis virtute procedit secundum quod passione Christi iustificamur.Ссылаются нормы: Q78A3Ad3, assert-hea5ff859dd71e5d53135ffb87329e519b3e79be3a00566efbe36919e2b42440a
section/78-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c51f45e0503abb670832ff9bb25515a91f409ef4be865d96bfbecd8df784e53bLA
Ad quartum dicendum quod hoc testamentum est novum ratione exhibitionis. Dicitur autem aeternum, tam ratione aeternae Dei praeordinationis; quam etiam ratione aeternae hereditatis, quae per hoc testamentum disponitur. Ipsa etiam persona Christi, cuius sanguine testamentum disponitur, est aeterna.Ссылаются нормы: Q78A3Ad4, assert-h8a23eea8c495be60116bbb6f662cf60212226a5316dd8b41a2b00bd27e090bda
section/78-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d2ae16c2ed384a1f3336840c39d4b96e5ab57493ad02ee30c6f9efa0c4a4d449LA
Ad quintum dicendum quod mysterium hic ponitur, non quidem ad excludendum rei veritatem, sed ad ostendendum occultationem. Quia et ipse sanguis Christi occulto modo est in hoc sacramento; et ipsa passio Christi occulte fuit figurata in veteri testamento.Ссылаются нормы: Q78A3Ad5, assert-h2813efc646ea87d33f7d55bca1483e9e406fb983c77399992b6560e910bc47f3
section/78-3/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1ce2a9ebff48d9dabfd193f3d82b98f5b0d4ca623dc12cc527bdc1508bea538LA
Ad sextum dicendum quod dicitur sacramentum fidei, quasi fidei obiectum, quia quod sanguis Christi secundum rei veritatem sit in hoc sacramento, sola fide tenetur. Ipsa etiam passio Christi per fidem iustificat. Baptismus autem dicitur sacramentum fidei quia est quaedam fidei protestatio. Hoc autem est sacramentum caritatis quasi figurativum et effectivum.Ссылаются нормы: Q78A3Ad6, assert-hed02752abd6c0af109953da2843bf91553bc5c488b0121ec57a92e5dc775ddd2
section/78-3/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f3975e3990ced6c7f5bb6faafa608c920ee3d1d6bca5d8662ea3bbad615d81b0LA
Ad septimum dicendum quod, sicut dictum est, sanguis seorsum consecratus a corpore expressius repraesentat passionem Christi. Et ideo in consecratione sanguinis fit mentio de passione Christi et fructu ipsius, potius quam in consecratione corporis.Ссылаются нормы: Q78A3Ad7, assert-h104c9457303f1f96057856f7ee015f75c9e8c4056e74366688ae9837607f40ef
section/78-3/reply/8 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a1abbafc3277f9511eac550364d9682fef2c48ef3e60cd3007f5ee3fd181b9fcLA
Ad octavum dicendum quod sanguis passionis Christi non solum habet efficaciam in Iudaeis electis, quibus exhibitus est sanguis veteris testamenti, sed etiam in gentilibus; nec solum in sacerdotibus, qui hoc efficiunt sacramentum, vel aliis qui sumunt, sed etiam in illis pro quibus offertur. Et ideo signanter dicit, pro vobis Iudaeis, et pro multis, scilicet gentilibus, vel, pro vobis manducantibus, et pro multis pro quibus offertur.Ссылаются нормы: Q78A3Ad8, assert-habbf1e73539ae70087840cabc5b25f40ee05f71b534df518a419cc6ff0940de0
section/78-3/reply/9 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1fd05d8361b53c2f7267c45a7e36c638d70bec11d7c92f2bdaa3bd7502716e41LA
Ad nonum dicendum quod Evangelistae non intendebant tradere formas sacramentorum, quas in primitiva Ecclesia oportebat esse occultas, ut dicit Dionysius, in fine ecclesiasticae hierarchiae. Sed intenderunt historiam de Christo texere. Et tamen omnia haec verba fere ex diversis Scripturae locis accipi possunt. Nam quod dicitur, hic est calix, habetur Luc. XXII et I Cor. XI. Matthaei autem XXVI dicitur, hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Quod autem additur, aeterni, et iterum, mysterium fidei, ex traditione domini habetur, quae ad Ecclesiam per apostolos pervenit, secundum illud I Cor. XI, ego accepi a domino quod et tradidi vobis.Ссылаются нормы: Q78A3Ad9, assert-he8061a9b08debfebf9467f1504942e0d39b2dbce559fc25ad469e67ee4f8fbb7
section/78-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cf2f9b028e47b738d9d777c2e6e8f4092e0823937919b4c5a13cc37d338e0142LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haec non sit conveniens forma consecrationis vini, hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sicut enim panis convertitur in corpus Christi ex vi consecrationis, ita et vinum in sanguinem Christi, sicut ex praedictis patet. Sed in forma consecrationis panis ponitur in recto corpus Christi, nec aliquid aliud additur. Inconvenienter ergo in hac forma ponitur sanguis Christi in obliquo, et additur calix in recto, cum dicitur, hic est calix sanguinis mei.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio1, assert-h8eb5e1e673b11dd80faf4676e80e7717a5eaf05404483e1fd28b3c5b1846736d, assert-h9408652fd9ed9eeb0814fdee72d809edda83a68237949a083e306012f55d720f
section/78-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0f89de4726c01bd29b7d87fcacef139198a1429020889fb712ace07777e8eeb3LA
Praeterea, non sunt maioris efficaciae verba quae proferuntur in consecratione panis quam ea quae proferuntur in consecratione vini, cum utraque sint verba Christi. Sed statim dicto, hoc est corpus meum, est perfecta consecratio panis. Ergo statim cum dictum est, hic est calix sanguinis mei, est perfecta consecratio sanguinis. Et ita ea quae consequuntur non videntur esse de substantia formae, praesertim cum pertineant ad proprietates huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio2, assert-h01e978de6b0c1152cadbfe030a86ef0a86da1d352ec45b6dc8d6b55d87639d92, assert-h78f38cc978f44382e7153f896fa491e3a6da796ac05e5d39e3116ddf36f5c3fe
section/78-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:16c7045070306b6a89734a742a5b389f0ac94e888088d1c893279cbfdfc3fbe7LA
Praeterea, testamentum novum pertinere videtur ad internam inspirationem, ut patet ex hoc quod apostolus, ad Heb. VIII, introducit verba quae habentur in Ierem. XXXI, consummabo super domum Israel testamentum novum, dando leges meas in mentibus eorum. Sacramentum autem exterius visibiliter agitur. Inconvenienter ergo in forma sacramenti dicitur, novi testamenti.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio3, assert-h76521df37d074670d1ed3400e994ef5e8850d437c3cd48b9812918efe6f447e6
section/78-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a07be2d9a9dd5e242620aa6909cf205fa8413635d89c07455835f4944ebf566fLA
Praeterea, novum dicitur aliquid ex eo quod est prope principium sui esse. Aeternum autem non habet principium sui esse. Ergo inconvenienter dicitur novi et aeterni, quia videtur contradictionem implicare.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio4, assert-h2c19d979246e923884ef3b204761457a35f14bde092dc27aa0a15f1e2b0d06f8
section/78-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:122f2f60f4dfa2bc9d358a233b47913b9da81358c15467d7a87983c0381f420cLA
Praeterea, occasiones erroris sunt hominibus subtrahendae, secundum illud Isaiae LVII, auferte offendicula de via populi mei. Sed quidam erraverunt aestimantes mystice solum esse corpus et sanguinem Christi in hoc sacramento. Ergo in hac forma inconvenienter ponitur mysterium fidei.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio5, assert-h6b3490b92875f9331ab7a26df4eb5fa2bfd4ca62523d4d38d50cd552300e13b7, assert-h9f8ec179c96ba513d19034e9ef678bb117ba4b2f215ccb433872bac99178e70f
section/78-3/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6374d3645968b55d5135de05c59d0c0914d47fed645861486430df7ab71426f5LA
Praeterea, supra dictum est quod, sicut Baptismus est sacramentum fidei, ita Eucharistia est sacramentum caritatis. Ergo in hac forma magis debuit poni caritas quam fides.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio6, assert-h324f4e5972d9f77ba368bf121c5a63151251d9c8f642b72b77fa7c00d700ad97
section/78-3/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f89debb89080e9d940442421f88eec0b70ad7b353508a000cb56cbd7428bc26LA
Praeterea, totum hoc sacramentum, et quantum ad corpus et quantum ad sanguinem, est memoriale dominicae passionis, secundum illud I Cor. XI, quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem domini annuntiabitis. Non ergo magis debuit in forma consecrationis sanguinis fieri mentio de passione Christi et de eius fructu, quam in forma consecrationis corporis, praesertim cum, Luc. XXII, dominus dixerit, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio7, assert-h24e3dc7df96baaef6f4422090fdb69725d1a06fa3cbcfc529a41b3dfbd28a49d
section/78-3/objection/8 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7bb84e03df4f1b97df17c8cfc556db5f2f45005821b5e93f6ccf7d7a220f0ad3LA
Praeterea, passio Christi, ut supra habitum est, ad sufficientiam profuit omnibus, quantum vero ad efficaciam profuit multis. Debuit ergo dici quod effundetur pro omnibus, aut pro multis, sine hoc quod adderetur pro vobis.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio8, assert-h115bc8177c6fcd017fe7b7227b83296041da12b183c56a6e2b52ab6175cb0668
section/78-3/objection/9 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d70f8409952dda997bff537b915727338dfbafa66529641b14653a9967ce00caLA
Praeterea, verba quibus hoc sacramentum conficitur, efficaciam habent ex institutione Christi. Sed nullus Evangelista recitat Christum haec omnia verba dixisse. Ergo non est conveniens forma consecrationis vini.Ссылаются нормы: Q78A3Obiectio9, assert-hd68cce0ad49c410c6af6071ffd3f7613978df1ac25d5dce3bbe63cf50272dd22, assert-he07f9fcf8cfd58b32d8e3fd9fb3d103ce479ece44862c350bc280c0c429d99c0
section/78-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b507c9100a7b4152525cbfa4596cdd8b30da7b0480d73b21b56bff127c5305f2LA
Respondeo dicendum quod circa hanc formam est duplex opinio. Quidam enim dixerunt quod de substantia formae huius est hoc solum quod dicitur, hic est calix sanguinis mei, non autem ea quae sequuntur. Sed hoc videtur inconveniens, quia ea quae sequuntur, sunt quaedam determinationes praedicati, idest sanguinis Christi; unde pertinent ad integritatem locutionis. Et propter hoc sunt alii qui melius dicunt quod omnia sequentia sunt de substantia formae, usque ad hoc quod postea sequitur, hoc quotiescumque feceritis, quae pertinent ad usum huius sacramenti, unde non sunt de substantia formae. Et inde est quod sacerdos eodem ritu et modo, scilicet tenendo calicem in manibus, omnia haec verba profert. Lucae etiam XXII interponuntur verba sequentia verbis primis, cum dicitur, hic calix novum testamentum est in sanguine meo. Dicendum est ergo quod omnia praedicta verba sunt de substantia formae, sed per prima verba, hic est calix sanguinis mei, significatur ipsa conversio vini in sanguinem, eo modo quo dictum est in forma consecrationis panis; per verba autem sequentia designatur virtus sanguinis effusi in passione, quae operatur in hoc sacramento. Quae quidem ad tria ordinatur. Primo quidem, et principaliter, ad adipiscendam aeternam hereditatem, secundum illud Heb. X, habemus fiduciam in introitu sanctorum per sanguinem eius. Et ad hoc designandum dicitur, novi testamenti et aeterni. Secundo, ad iustitiam gratiae, quae est per fidem, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius, ut sit ipse iustus, et iustificans eum qui ex fide est Iesu Christi. Et quantum ad hoc subditur, mysterium fidei. Tertio autem, ad removendum impedimenta utriusque praedictorum, scilicet peccata, secundum illud Heb. IX, sanguis Christi emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis, idest a peccatis. Et quantum ad hoc subditur, qui pro vobis et pro multis aliis effundetur in remissionem peccatorum.Ссылаются нормы: Q78A3Respondeo, assert-h9239016ac8c73a7a46817965ba1ba6d14505c94ba22e4e5246c73c9f6cb4a070
section/78-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ac63ff91c19733e09f3d09f906a6e25ada425f0c208d18f69195e3e644728560LA
Sed contra est quod Ecclesia, ab apostolis instructa, utitur hac forma in consecratione vini.Ссылаются нормы: assert-h913edade58a4b20e1bca97b3109bd99c405b178f737f222a077e8557daf6608a
section/78-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9088c7553b9eba5c4658ba1e69225c0048a36b359c6593ad4206c860f42125a7LA
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur sola virtute spiritus sancti panem in corpus Christi converti, non excluditur virtus instrumentalis quae est in forma huius sacramenti, sicut, cum dicitur quod solus faber facit cultellum, non excluditur virtus martelli.Ссылаются нормы: Q78A4Ad1, assert-h3484671c7f6df4ae261e8fa828e20eecba7f0da6af233f57b51adb226b179005
section/78-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:77c78ce58b5ca849e28fc2c786bc2c6ea56df908a23fc7b12c1c5e1bb5b4b745LA
Ad secundum dicendum quod opera miraculosa nulla creatura potest facere quasi agens principale, potest tamen ea facere instrumentaliter, sicut ipse tactus manus Christi sanavit leprosum. Et per hunc modum verba eius convertunt panem in corpus Christi. Quod quidem non potuit in conceptione corporis Christi, qua corpus Christi formabatur, ut aliquid a corpore Christi procedens haberet instrumentalem virtutem ad ipsius corporis formationem. In creatione etiam non fuit aliquod extremum in quod instrumentalis actio creaturae posset terminari. Unde non est simile.Ссылаются нормы: Q78A4Ad2, assert-ha4491b08dfe77c12f64107f52e711323adc36dd6ca0634ca025268744dd2559b
section/78-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:66999e6c445b222d0407945667d14cd5e2e12571d0115e3aecb18bfcecc4abe6LA
Ad tertium dicendum quod praedicta verba quibus fit consecratio, sacramentaliter operantur. Unde vis conversiva quae est in formis horum sacramentorum, sequitur significationem, quae in prolatione ultimae dictionis terminatur. Et ideo in ultimo instanti prolationis verborum praedicta verba consequuntur hanc virtutem, in ordine tamen ad praecedentia. Et haec virtus est simplex ratione significati, licet in ipsis verbis exterius prolatis fit quaedam compositio.Ссылаются нормы: Q78A4Ad3, assert-hfd2fd38b1604c55d85c20454f55e2bf686bc300e4e902ad8f984c2e6efa907df
section/78-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:edca84aa9bf250cabc65d8146ae96ccfa6f3b53511acb233898187d31792cac5LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedictis verbis formarum non insit aliqua vis creata effectiva consecrationis. Dicit enim Damascenus, in IV libro, sola virtute spiritus sancti fit conversio panis in corpus Christi. Sed virtus spiritus sancti est virtus increata. Ergo nulla virtute creata horum verborum conficitur sacramentum hoc.Ссылаются нормы: Q78A4Obiectio1, assert-h7bcf2d40f60a49cfeded732cf930bb8716c68685b9d5b323a52882018f0c50ca, assert-h826893bb1f3c68b38ce61293056ce700bc1bf219178f1ff201042c130868229b
section/78-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2090cef1fc16b9e7a37d5be67b08a3292c5942066b3679bcf6d97f6856a9bb2cLA
Praeterea, opera miraculosa non fiunt aliqua virtute creata, sed sola virtute divina, ut in prima parte habitum est. Sed conversio panis et vini in corpus et sanguinem Christi est opus non minus miraculosum quam creatio rerum, vel etiam formatio corporis Christi in utero virginali, quae quidem nulla virtute creata fieri potuerunt. Ergo neque hoc sacramentum consecratur virtute creata aliqua dictorum verborum.Ссылаются нормы: Q78A4Obiectio2, assert-h0cbb12e33625f10d686b2d19e275e99e5eb6bfedafc192e26b7a3b3fc4bc1448, assert-ha8307fcc5b44b3722827e525c21ecae24727fc72843b5384fe72cc9f6d3f5aeb
section/78-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:72f8218ca91f2b74af475d3d25b5808027e937260b6e3c4c2f18205188f59093LA
Praeterea, praedicta verba non sunt simplicia, sed ex multis composita; nec simul, sed successive proferuntur. Conversio autem praedicta, ut supra dictum est, fit in instanti, unde oportet quod fiat per simplicem virtutem. Non ergo fit per virtutem horum verborum.Ссылаются нормы: Q78A4Obiectio3, assert-hc6add0512015765cc67478d96cef8b250e3c6f9331fe91ebbebb6df254a042a8
section/78-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2606cf33c6020b9fe463960934c29e7be85ec90bca7d4d5fcd6a859b41760844LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt nullam virtutem creatam esse nec in praedictis verbis ad transubstantiationem faciendam, nec etiam in aliis sacramentorum formis, vel etiam in ipsis sacramentis ad inducendos sacramentorum effectus. Quod, sicut supra dictum est, et dictis sanctorum repugnat, et derogat dignitati sacramentorum novae legis. Unde, cum hoc sacramentum sit prae ceteris dignius, sicut supra dictum est, consequens est quod in verbis formalibus huius sacramenti sit quaedam virtus creata ad conversionem huius sacramenti faciendam, instrumentalis tamen, sicut et in aliis sacramentis, sicut supra dictum est. Cum enim haec verba ex persona Christi proferantur, ex eius mandato consequuntur virtutem instrumentalem a Christo, sicut et cetera eius facta vel dicta habent instrumentaliter salutiferam virtutem, ut supra habitum est.Ссылаются нормы: Q78A4Respondeo, assert-h1e43d39d935bb8256ff72739a6a874dbaaf6b6227d8c90a1e1bd4e782950e7a2
section/78-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:326be363fa11755b74876749e23be47e97b34ec20009b7ff0cab5527a2a959a4LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, si tanta est vis in sermone domini Iesu ut inciperet esse quod non erat, quanto magis operativus est ut sint quae erant, et in aliud commutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem, iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat.Ссылаются нормы: assert-h10fa181e32abd5d933d18124dca03b4470a8a4b0cf776b1edbddf00197be21b6
section/78-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:54567ad64cbe91bde034bbe908b7a24dd32e2890a95d6d9ead3d6338a71c08a6LA
Ad primum ergo dicendum quod haec dictio hoc demonstrat substantiam, sed absque determinatione propriae naturae, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q78A5Ad1, assert-h6d3dc21eef9114bc49695a23b309e6936d4400a64a6e98ac9d8197cb1590300c
section/78-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c0de8ae07b80df67310c96b7e856a3758558e3300a288cd53179d7f4ae0fc894LA
Ad secundum dicendum quod hoc pronomen hoc non demonstrat ipsa accidentia, sed substantiam sub accidentibus contentam, quae primo fuit panis, et postea est corpus Christi, quod, licet non informetur his accidentibus, tamen sub eis continetur.Ссылаются нормы: Q78A5Ad2, assert-hf2948cabeefdb27d3ab3821a7af2ddd4a0bb001a824e675915c10021ee8ba7b1
section/78-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e6047b9f45557faafbca0297fc20984d163ca1f3eb35470bb3f5a3d963621904LA
Ad tertium dicendum quod significatio huius locutionis praeintelligitur rei significatae ordine naturae, sicut causa naturaliter est prior effectu, non tamen ordine temporis, quia haec causa simul habet secum suum effectum. Et hoc sufficit ad veritatem locutionis.Ссылаются нормы: Q78A5Ad3, assert-hbfc71b6b85d4799c51ca26e95fc937a3db3e30044fa4fd96e5c9e03e0bd2ad2d
section/78-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:12b6f83f654cbe882f038367609b9987061e067f004f7215ced54bb83d220bceLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod praedictae locutiones non sunt verae. Cum enim dicitur, hoc est corpus meum, ly hoc est demonstrativum substantiae. Sed secundum praedicta, quando profertur hoc pronomen hoc, adhuc est substantia panis, quia transubstantiatio fit in ultimo prolationis verborum. Sed haec est falsa, panis est corpus Christi. Ergo etiam haec est falsa, hoc est corpus meum.Ссылаются нормы: Q78A5Obiectio1, assert-h763a0bdbb91fcedf7f5ef4b1aeb1e28cc41e9a2074f4f1690bc1fca7e5b1e91e, assert-hf19b800379e47ac3c7d838edea6ddae10f46a04d0e3da190e5f4579a6e130a37, assert-hf39ffa4074f216f36ff1604cac1914df24b92b3bd1e8cc27a06b57a63adaec6a
section/78-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bd247da47dc3db1992ccb7ab9ad00eb063cf749a9a6bca591cb298ae2343584fLA
Praeterea, hoc pronomen hoc facit demonstrationem ad sensum. Sed species sensibiles quae sunt in hoc sacramento neque sunt ipsum corpus Christi, neque sunt accidentia corporis Christi. Ergo haec locutio non potest esse vera, hoc est corpus meum.Ссылаются нормы: Q78A5Obiectio2, assert-h280387c8724203a86a75b469f5f5f9897764800b6a157337ceca026b6af12068, assert-hbd289157cdca6b5d95581c966e9a3994a5e311c658b58a188a0d952c5dff75db
section/78-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5
la · official · sha256:adf49a4cb3498082d47a679ef7cae456a4a9c5ca45dd19063c9af9237d8d133dLA
Praeterea, haec verba, sicut supra dictum est, sua significatione efficiunt conversionem panis in corpus Christi. Sed causa effectiva praeintelligitur effectui. Ergo significatio horum verborum praeintelligitur conversioni panis in corpus Christi. Sed ante conversionem haec est falsa, hoc est corpus meum. Ergo simpliciter est iudicandum quod sit falsa. Et eadem ratio est de hac locutione, hic est calix sanguinis mei et cetera.Ссылаются нормы: Q78A5Obiectio3, assert-h15051f57f733609dfd6b5c4b5aaa2a7b5ffdfc80fff7ab24f86a53536c408ee6, assert-h311f675dac2100084b784003b8b42c9ac0e7ac98a7050e090ef737e200bb08b0, assert-h4ff8d1f7d77f468eaddb7c38af429e78885bde2730ec697269381f1834b6a3e0, assert-h7d09afcada8b5d49a71099da4636f1e800a4e6716ac5be60293d7e78668b6514
section/78-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c774664e09f55ddef844ea75ae265c32d23c88a18bc4a2df665a5ae63192a8c3LA
Respondeo dicendum quod circa hoc multiplex fuit opinio. Quidam enim dixerunt quod in hac locutione, hoc est corpus meum, haec dictio hoc importat demonstrationem ut conceptam, non ut exercitam, quia tota ista locutio sumitur materialiter, cum recitative proferatur; recitat enim sacerdos Christum dixisse, hoc est corpus meum. Sed hoc stare non potest. Quia secundum hoc, verba non applicarentur ad materiam corporalem praesentem, et ita non perficeretur sacramentum, dicit enim Augustinus, super Ioan., accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Et ex hoc totaliter non evitatur difficultas huius quaestionis, quia eaedem rationes manent circa primam prolationem qua Christus haec verba protulit; quia manifestum est quod non materialiter, sed significative sumebantur. Et ideo dicendum est quod etiam quando proferuntur a sacerdote, significative, et non tantum materialiter accipiuntur. Nec obstat quod sacerdos etiam recitative profert quasi a Christo dicta. Quia propter infinitam virtutem Christi, sicut ex contactu carnis suae vis regenerativa pervenit non solum ad illas aquas quae Christum tetigerunt, sed ad omnes ubique terrarum per omnia futura saecula; ita etiam ex prolatione ipsius Christi haec verba virtutem consecrativam sunt consecuta a quocumque sacerdote dicantur, ac si Christus ea praesentialiter proferret. Et ideo alii dixerunt quod haec dictio hoc in hac locutione facit demonstrationem, non ad sensum, sed ad intellectum, ut sit sensus, hoc est corpus meum, idest, significatum per hoc est corpus meum. Sed nec hoc stare potest. Quia, cum in sacramentis hoc efficiatur quod significatur, non fieret per hanc formam ut corpus Christi sit in hoc sacramento secundum veritatem, sed solum sicut in signo. Quod est haereticum, ut supra dictum est. Et ideo alii dixerunt quod haec dictio hoc facit demonstrationem ad sensum, sed intelligitur haec demonstratio non pro illo instanti locutionis quo profertur haec dictio, sed pro ultimo instanti locutionis, sicut, cum aliquis dicit, nunc taceo, hoc adverbium nunc facit demonstrationem pro instanti immediate sequenti locutionem; est enim sensus, statim dictis his verbis, taceo. Sed nec hoc stare potest. Quia secundum hoc, huius locutionis est sensus, corpus meum est corpus meum. Quod praedicta locutio non facit, quia hoc fuit etiam ante prolationem verborum. Unde neque hoc praedicta locutio significat. Et ideo aliter dicendum est quod, sicut praedictum est, haec locutio habet virtutem factivam conversionis panis in corpus Christi. Et ideo comparatur ad alias locutiones, quae habent solum vim significativam et non factivam, sicut comparatur conceptio intellectus practici, quae est factiva rei, conceptioni intellectus nostri speculativi, quae est accepta a rebus, nam voces sunt signa intellectuum, secundum philosophum. Et ideo, sicut conceptio intellectus practici non praesupponit rem conceptam, sed facit eam, ita veritas huius locutionis non praesupponit rem significatam, sed facit eam, sic enim se habet verbum Dei ad res factas per verbum. Haec autem conversio non fit successive, sed in instanti, sicut dictum est. Et ideo oportet quidem intelligere praedictam locutionem secundum ultimum instans prolationis verborum, non tamen ita quod praesupponatur ex parte subiecti id quod est terminus conversionis, scilicet quod corpus Christi sit corpus Christi; neque etiam illud quod fuit ante conversionem, scilicet panis; sed id quod communiter se habet quantum ad utrumque, scilicet contentum in generali sub istis speciebus. Non enim faciunt haec verba quod corpus Christi sit corpus Christi; neque quod panis sit corpus Christi; sed quod contentum sub his speciebus, quod prius erat panis, sit corpus Christi. Et ideo signanter non dicit dominus, hic panis est corpus meum, quod esset secundum intellectum secundae opinionis; neque, hoc corpus meum est corpus meum, quod esset secundum intellectum tertiae; sed in generali, hoc est corpus meum, nullo nomine apposito ex parte subiecti, sed solo pronomine, quod significat substantiam in communi sine qualitate, idest forma determinata.Ссылаются нормы: Q78A5Respondeo, assert-h1dd25515e5ed118524d82a09cfc4382356e044ae9c1eb3520692bfa7c173e524
section/78-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c56c998e0b8047de5a1250402edbd312b5acd2a96c63f1839ac562ea1daa5090LA
Sed contra est quod haec verba proferuntur ex persona Christi, qui de se dicit, Ioan. XIV, ego sum veritas.Ссылаются нормы: assert-h077d831e6b3ccb1673cc2e44a897b88db717cb6803fdda1c0b1dd760abd3a1d8
section/78-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a2e1cc19022059e4d8cafdf35bcc94e17598d7c638dadbdf6b86aa35c117aaf7LA
Ad primum ergo dicendum quod ex hac ratione videntur fuisse decepti illi qui praedictam positionem posuerunt. Unde intelligendum est quod, facta consecratione panis, est quidem corpus Christi ibi ex vi sacramenti, et sanguis ex reali concomitantia; sed postmodum, post consecrationem vini, fit ibi e converso sanguis Christi ex vi sacramenti, corpus autem Christi ex reali concomitantia; ita quod totus Christus est sub utraque specie, sicut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q78A6Ad1, assert-hff4b332c0d0489c173775f03c8d5b21b491a24183f647fd018653d944eee07ee
section/78-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fd2e8fe9c5e2349cbfe38a9f084ba4228fe89e302ef5a3ff95e73f69a32484dbLA
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum est unum perfectione, sicut supra dictum est, inquantum scilicet constituitur ex duobus, scilicet ex cibo et potu, quorum utrumque per se habet suam perfectionem. Sed tres immersiones Baptismi ordinantur ad unum simplicem effectum. Et ideo non est simile.Ссылаются нормы: Q78A6Ad2, assert-hc5de0e97293ecb52ef41c4cf16865b728239e5ed4e92d32a972034ff0d80301b
section/78-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bcd9b3c57e5db0b32e4edd4ba65fa781aeebb965266f285df22bb7f6174adf26LA
Ad tertium dicendum quod diversa verba quae sunt in forma consecrationis panis, constituunt veritatem unius locutionis, non autem verba diversarum formarum. Et ideo non est simile.Ссылаются нормы: Q78A6Ad3, assert-h860f2b03f2f39e2294ef211ca9fc954a0cef91cc8888be07fad499bfc381bc83
section/78-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0d71583379c0895d5a68c82518922af7a0811a1fb2942b9c52ea38b66fd3c17LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod forma consecrationis panis non consequatur effectum suum quousque perficiatur forma consecrationis vini. Sicut enim per consecrationem panis incipit esse corpus Christi sub hoc sacramento, ita per consecrationem vini incipit esse sanguis. Si ergo verba consecrationis panis haberent effectum suum ante consecrationem vini, sequeretur quod in hoc sacramento inciperet esse corpus Christi exsangue. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: Q78A6Obiectio1, assert-hecfc2cab745bf84fdba4d9da827f2b814823a280e0a57b07312f5c6dadb894f0
section/78-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1940b73b40f36a173843363ce69e63dd6eac7ee04724036873ad83690a2cfb3aLA
Praeterea, unum sacramentum unum habet complementum, unde, licet in Baptismo sint tres immersiones, non tamen prima immersio consequitur suum effectum quousque tertia fuerit terminata. Sed totum hoc sacramentum est unum, ut supra dictum est. Ergo verba quibus consecratur panis, non consequuntur suum effectum sine verbis sacramentalibus quibus consecratur vinum.Ссылаются нормы: Q78A6Obiectio2, assert-h24180d4387dd46bfa05b58f9f772d3087a2e728eda7d87963c2b4e7de1c690d4, assert-h94a7a589970603ec45c785d16a945089e9eef8fd42004b8fe0ce5a13119608ab
section/78-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:447a0824de048feb3f47a1072bdee5707248a129a3871458855d4def4e7fb2caLA
Praeterea, in ipsa forma consecrationis panis sunt plura verba, quorum prima non consequuntur effectum nisi prolato ultimo, sicut dictum est. Ergo, pari ratione, nec verba quibus consecratur corpus Christi habent effectum, nisi prolatis verbis quibus sanguis Christi consecratur.Ссылаются нормы: Q78A6Obiectio3, assert-h5fbf40e4b2905c736119464fb7fbb169a2db1f6a2077a90eea430977f091c3ae
section/78-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a9702496896120f40b0d2b72d380e9b48753faa0940a7c800105fa435eafc25dLA
Respondeo dicendum quod quidam antiqui doctores dixerunt quod hae duae formae, scilicet consecrationis panis et vini, se invicem expectant in agendo, ita scilicet quod prima non perficit suum effectum antequam secunda proferatur. Sed hoc stare non potest. Quia, sicut dictum est, ad veritatem huius locutionis, hoc est corpus meum, requiritur, propter verbum praesentis temporis, quod res significata simul tempore sit cum ipsa significatione locutionis, alioquin, si in futurum expectaretur res significata, apponeretur verbum futuri temporis, non autem verbum praesentis; ita scilicet quod non diceretur, hoc est corpus meum, sed, hoc erit corpus meum. Significatio autem huius locutionis completur statim completa prolatione horum verborum. Et ideo oportet rem significatam statim adesse, quae quidem est effectus huius sacramenti, alioquin locutio non esset vera. Est etiam haec positio contra ritum Ecclesiae, quae statim post prolationem verborum corpus Christi adorat. Unde dicendum est quod prima forma non expectat secundam in agendo, sed statim habet suum effectum.Ссылаются нормы: Q78A6Respondeo, assert-hff3f91dbd1d5443483095aadc851c515613a2f5347015e7af97aba3777b739df
section/78-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0b51de318a22666abc45ed78e7d441855f1f7ac82ceecd732d99e6c66caa1b14LA
Sed contra est quod, statim dictis verbis consecrationis panis, hostia consecrata proponitur populo adoranda. Quod non fieret si non esset ibi corpus Christi, quia hoc ad idololatriam pertineret. Ergo verba consecrationis suum effectum consequuntur antequam proferantur verba consecrationis vini.Ссылаются нормы: assert-hc4efb409ac624448fc7ccbf990f2cbd2d4ab8a352c360a8c311b252421944834
question/78/prooemium · paragraph
la · official · sha256:c00fb61a23a53247cf79481a37730ba6d111df08a712932797f3eabd40ffd712LA
Deinde considerandum est de forma huius sacramenti. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, quae sit forma huius sacramenti. Secundo, utrum sit conveniens forma consecrationis panis. Tertio, utrum sit conveniens forma consecrationis sanguinis. Quarto, de virtute utriusque formae. Quinto, de veritate locutionis. Sexto, de comparatione unius formae ad aliam.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 79
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q79
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4079.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9613eecbf0263333fe016d171135cc8bb4a1b0aa6a10ac01375078c0555b38c5 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 65
section/79-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0d049e13f0e8506f9959f65f7ea3e9d215f34f498b67e8418469cb10860ad982LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum ex seipso virtutem habet gratiam conferendi, nec aliquis habet gratiam ante susceptionem huius sacramenti nisi ex aliquali voto ipsius, vel per seipsum, sicut adulti, vel voto Ecclesiae, sicut parvuli, sicut supra dictum est. Unde ex efficacia virtutis ipsius est quod etiam ex voto ipsius aliquis gratiam consequatur, per quam spiritualiter vivificetur. Restat igitur ut, cum ipsum sacramentum realiter sumitur, gratia augeatur, et vita spiritualis perficiatur. Aliter tamen quam per sacramentum confirmationis, in quo augetur et perficitur gratia ad persistendum contra exteriores impugnationes inimicorum Christi. Per hoc autem sacramentum augetur gratia, et perficitur spiritualis vita, ad hoc quod homo in seipso perfectus existat per coniunctionem ad Deum.Ссылаются нормы: Q79A1Ad1, assert-hea539528a43ace21a6dae44de24b467c37969397c15d8ad614d11104c0291119
section/79-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0f42041194add44f4ae3fe06f4daab63da4f419a5ebcb84e7d13b11af4b197b7LA
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum confert gratiam spiritualiter, cum virtute caritatis. Unde Damascenus comparat hoc sacramentum carboni quem Isaias vidit, Isaiae VI, carbo enim lignum simplex non est, sed unitum igni, ita et panis communionis non simplex panis est, sed unitus divinitati. Sicut autem Gregorius dicit, in homilia Pentecostes, amor Dei non est otiosus, magna enim operatur, si est. Et ideo per hoc sacramentum, quantum est ex sui virtute, non solum habitus gratiae et virtutis confertur, sed etiam excitatur in actum, secundum illud II Cor. V, caritas Christi urget nos. Et inde est quod ex virtute huius sacramenti anima spiritualiter reficitur, per hoc quod anima delectatur, et quodammodo inebriatur dulcedine bonitatis divinae, secundum illud Cant. V, comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi.Ссылаются нормы: Q79A1Ad2, assert-hb8e962ff67384789838f51774455b8b253ddb04e0a568b6286aeaeb667472e3d
section/79-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4d08b3e7964574519d77b08e277898f35b68584cf7fe348b68de25006a572b95LA
Ad tertium dicendum quod, quia sacramenta operantur secundum similitudinem per quam significant, ideo per quandam assimilationem dicitur quod in hoc sacramento corpus offertur pro salute corporis, et sanguis pro salute animae, quamvis utrumque ad salutem utriusque operetur, cum sub utroque totus sit Christus, ut supra dictum est. Et licet corpus non sit immediatum subiectum gratiae, ex anima tamen redundat effectus gratiae ad corpus, dum in praesenti membra nostra exhibemus arma iustitiae Deo, ut habetur Rom. VI; et in futuro corpus nostrum sortietur incorruptionem et gloriam animae.Ссылаются нормы: Q79A1Ad3, assert-hfe7add76f906ba790a9831515ad44a9e7ca5fd4b80c940a60392bdcc3612d187
section/79-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:eee0201c403a1702677b05363ab3285586220a436beb5a033a1fcc78f9e8f5f5LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non conferatur gratia. Hoc enim sacramentum est nutrimentum spirituale. Nutrimentum autem non datur nisi viventi. Cum ergo vita spiritualis sit per gratiam, non competit hoc sacramentum nisi iam habenti gratiam. Non ergo per hoc sacramentum confertur gratia ut primo habeatur. Similiter etiam nec ad hoc quod augeatur, quia augmentum spirituale pertinet ad sacramentum confirmationis, ut dictum est. Non ergo per hoc sacramentum gratia confertur.Ссылаются нормы: Q79A1Obiectio1, assert-h1d42dbd87865748acc6cd595fd7944574f50ef7677df733662ece0dd33761899, assert-h3bc503c489bc73013d10ceb6d6b4d6ff05498de360a3307ec90e78b4bffe48a3
section/79-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4ed99f80fba6c95df8b804a649f5d1be562730ccc1b6a46a0f08cc4fdb82ee8fLA
Praeterea, hoc sacramentum assumitur ut quaedam spiritualis refectio. Sed refectio spiritualis magis videtur pertinere ad usum gratiae quam ad gratiae consecutionem. Ergo videtur quod per hoc sacramentum gratia non conferatur.Ссылаются нормы: Q79A1Obiectio2, assert-h3b24e7889ac01cbe7c6540b78927a7667cc0c90e8b42d428660d6688654ee75a, assert-h6b48dc6d8a56618e1a2f180f42d2b79270391454b68ae0bec65435db7b183fb8
section/79-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:01a93f311f087835348b33d7c112d8147fc4563579066a8e86c6f801f818320bLA
Praeterea, sicut supra dictum est, in hoc sacramento corpus Christi offertur pro salute corporis, sanguis autem pro salute animae. Sed corpus non est subiectum gratiae, sed anima, ut in secunda parte habitum est. Ergo ad minus quantum ad corpus per hoc sacramentum gratia non confertur.Ссылаются нормы: Q79A1Obiectio3, assert-h2aac7d03d59a9e562edbcc04a79f21754a94c914936b98bf24b9f7c25bb415ad, assert-h6e049c7113048cd6125d4ffbeef90c21e59280578ce3f9e16f20438c2601f085
section/79-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5a2da0e28f94611beb5885cb6086a3df21088914f2fb681d17ac75089a3c505eLA
Respondeo dicendum quod effectus huius sacramenti debet considerari, primo quidem et principaliter, ex eo quod in hoc sacramento continetur, quod est Christus. Qui sicut, in mundum visibiliter veniens, contulit mundo vitam gratiae, secundum illud Ioan. I, gratia et veritas per Iesum Christum facta est; ita, in hominem sacramentaliter veniens, vitam gratiae operatur, secundum illud Ioan. VI, qui manducat me, vivit propter me. Unde et Cyrillus dicit, vivificativum Dei verbum, uniens seipsum propriae carni, fecit ipsam vivificativam. Decebat ergo eum nostris quodammodo uniri corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae accipimus in benedictione vivificativa in pane et vino. Secundo consideratur ex eo quod per hoc sacramentum repraesentatur, quod est passio Christi, sicut supra dictum est. Et ideo effectum quem passio Christi fecit in mundo, hoc sacramentum facit in homine. Unde super illud Ioan. XIX, continuo exivit sanguis et aqua, dicit Chrysostomus, quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, cum accesseris ad tremendum calicem, vel ab ipsa bibiturus Christi costa, ita accedas. Unde et ipse dominus dicit, Matth. XXVI, hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Tertio consideratur effectus huius sacramenti ex modo quo traditur hoc sacramentum, quod traditur per modum cibi et potus. Et ideo omnem effectum quem cibus et potus materialis facit quantum ad vitam corporalem, quod scilicet sustentat, auget, reparat et delectat, hoc totum facit hoc sacramentum quantum ad vitam spiritualem. Unde Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, iste panis est vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Et Chrysostomus dicit, supra Ioan., praestat se nobis desiderantibus et palpare et comedere et amplecti. Unde et ipse dominus dicit, Ioan. VI, caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Quarto consideratur effectus huius sacramenti ex speciebus in quibus hoc traditur sacramentum. Unde et Augustinus, ibidem, dicit, dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quae ad unum aliquod rediguntur ex multis, namque aliud, scilicet panis, ex multis granis in unum constat, aliud, scilicet vinum, ex multis racemis confluit. Et ideo ipse alibi dicit, super Ioan., o sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis. Et quia Christus et eius passio est causa gratiae, et spiritualis refectio et caritas sine gratia esse non potest, ex omnibus praemissis manifestum est quod hoc sacramentum gratiam confert.Ссылаются нормы: Q79A1Respondeo, assert-hf8fc816f594d22a2e216ff731fc4e20e7e9d10ead778a3e07696d25ac85aaf78
section/79-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b712d0be99c0c6db698ae434515e3e2d9053ab39e1d390e2a9ddc7c5da4231d4LA
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Sed vita spiritualis est per gratiam. Ergo per hoc sacramentum gratia confertur.Ссылаются нормы: assert-heb5c00627da5dde65acd29f390f3c34ed3396cd849ced7a820eb18f845ae11a9
section/79-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:706913ec2572ec94d1579f8015a2241dbe631ce5081f4249dd576b0da0faa569LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut passio Christi, ex cuius virtute hoc sacramentum operatur, est quidem causa sufficiens gloriae, non tamen ita quod statim per ipsam introducamur in gloriam, sed oportet ut prius simul compatiamur, ut postea simul glorificemur, sicut dicitur Rom. VIII, ita hoc sacramentum non statim nos in gloriam introducit, sed dat nobis virtutem perveniendi ad gloriam. Et ideo viaticum dicitur. In cuius figuram, legitur III Reg. XIX, quod Elias comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.Ссылаются нормы: Q79A2Ad1, assert-hdfba1201233bfd77bb1bbdceb3b1869f837d571719e739f4db33fb02f7571e15
section/79-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0350104af00d8b931abbca6bd6562faf1a721e2d70e456bc005b5090e5fb8ed0LA
Ad secundum dicendum quod, sicut passio Christi non habet suum effectum in his qui se ad eam non habent ut debent, ita et per hoc sacramentum non adipiscuntur gloriam qui indecenter ipsum suscipiunt. Unde Augustinus dicit, super Ioan., exponens illa verba, aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Multi de altari accipiunt, et accipiendo moriuntur. Panem ergo caelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare apportate. Unde non est mirum si illi qui innocentiam non servant, effectum huius sacramenti non consequuntur.Ссылаются нормы: Q79A2Ad2, assert-had8d8d2bcbee6636214c1d1620c0c8ccb9f02d5edf2eaf216082ac89b53fa5be
section/79-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d8b3541592712f699a472cc6e72cc5da3b8cd55fdd1112effb9a2e27ce03b4a3LA
Ad tertium dicendum quod hoc quod Christus sub aliena specie sumitur, pertinet ad rationem sacramenti, quod instrumentaliter agit. Nihil autem prohibet causam instrumentalem producere potiorem effectum, ut ex supra dictis patet.Ссылаются нормы: Q79A2Ad3, assert-h2732f60e19466ca2d78f7a8f59195860e4dfd6bd7e78626562f1859f78a42bc9
section/79-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:03dee61b7a99f867b9d986787af012c5ce4e6366abf8a4ced62a845cc6836b5bLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod effectus huius sacramenti non sit adeptio gloriae. Effectus enim proportionatur suae causae. Sed hoc sacramentum competit viatoribus, unde et viaticum dicitur. Cum igitur viatores nondum sint capaces gloriae, videtur quod hoc sacramentum non causet adeptionem gloriae.Ссылаются нормы: Q79A2Obiectio1, assert-hc9eba20aa6498c408f9f15a0bbe030eb0c94b49c72b390551c084d051866ca08, assert-hf11c0541d99a83fa6efae2578fd28dec855a8c79fb27ff2f3e2d4a7c2134ec78
section/79-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:517d348bb561cdecbedd27550a2ed30e8481de8f92264e665c7de14ac13c5bd4LA
Praeterea, posita causa sufficienti, ponitur effectus. Sed multi accipiunt hoc sacramentum qui nunquam pervenient ad gloriam, ut patet per Augustinum, XXI de Civ. Dei. Non ergo hoc sacramentum est causa adeptionis gloriae.Ссылаются нормы: Q79A2Obiectio2, assert-h003840b493841ee250ce8421055fa41457fc5408c39b3fa85e2f1566e067c542, assert-h634fccc901dfde079776b07055c835f6dc98ea85db8848d9c8e04f80254edaea
section/79-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:afe17d176e19dd8a54f476a607595e170949d8f391e9d37d5e2dfff81fb3e771LA
Praeterea, maius non efficitur a minori, quia nihil agit ultra suam speciem. Sed minus est percipere Christum sub specie aliena, quod fit in hoc sacramento, quam frui eo in specie propria, quod pertinet ad gloriam. Ergo hoc sacramentum non causat adeptionem gloriae.Ссылаются нормы: Q79A2Obiectio3, assert-hac034e5db0decbb4f972bc20db2d66aaac3cc83ba1e894a527b4b35f5a41f817, assert-hfb3659ad6be3af8e5d90011d6fa1f99cbb7c7c32415530934c9d8a4c5ab3b17b
section/79-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cccbcf7c358285f4c2a92313e8906b528dbe68de2453bf71fec25712c45c1420LA
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento potest considerari et id ex quo habet effectum, scilicet ipse Christus contentus, et passio eius repraesentata; et id per quod habet effectum, scilicet usus sacramenti et species eius. Et quantum ad utrumque competit huic sacramento quod causet adeptionem vitae aeternae. Nam ipse Christus per suam passionem aperuit nobis aditum vitae aeternae, secundum illud Heb. IX, novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente, qui vocati sunt accipiant repromissionem aeternae hereditatis. Unde et in forma huius sacramenti dicitur, hic est calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti. Similiter etiam refectio spiritualis cibi, et unitas significata per species panis et vini, habentur quidem in praesenti sed imperfecte, perfecte autem in statu gloriae. Unde Augustinus dicit, super illud Ioan. VI, caro mea vere est cibus, cum cibo et potu id appetant homines ut non esuriant neque sitiant, hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit in societate sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta.Ссылаются нормы: Q79A2Respondeo, assert-h649fd1d5d1cdab8bd8d92132a5e7fe37c956eae7ab821ea12fd6e79c8ed68526
section/79-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:18ba2ae4088bafa78ab3b71620f0ad449ac301d7306e407a96157cf1209a62aaLA
Sed contra est quod dicitur Ioan. VI, si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Sed vita aeterna est vita gloriae. Ergo effectus huius sacramenti est adeptio gloriae.Ссылаются нормы: assert-hfbb192f5f0aabb895531b0f0bdd6fd531d7289a7c36aafcec30d0dc8abc153d2
section/79-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:becf70fbc89bb1b1c4d074985a949e95b3762ca5dc7b09f6670f2335ac83a57bLA
Ad primum ergo dicendum quod petimus quod illud sacramentum nobis sit ablutio scelerum, vel eorum quorum conscientiam non habemus, secundum illud Psalmi, ab occultis meis munda me, domine; vel ut contritio in nobis perficiatur ad scelerum remissionem; vel etiam ut robur nobis detur contra scelera vitanda.Ссылаются нормы: Q79A3Ad1, assert-h53c7185da2d70d0a65b7d16720b34691e4013cf9620533f5aa0c22a143bd2064
section/79-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:26f611cac6df97d254e7646440922a68233160449cc7ac09051786200e07ecd6LA
Ad secundum dicendum quod Baptismus est spiritualis generatio, quae est mutatio de non esse spirituali in esse spirituale; et datur per modum ablutionis. Et ideo, quantum ad utrumque, non inconvenienter accedit ad Baptismum qui habet conscientiam peccati mortalis. Sed per hoc sacramentum homo sumit in se Christum per modum spiritualis nutrimenti, quod non competit mortuo in peccatis. Et ideo non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q79A3Ad2, assert-h9a673b46638d8f63c0783b1ff56e1bcaac722e470ddbf3f9b2697ae0e19c2d21
section/79-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7ddd54585784ca56d4cee5ffe58c3159f9221c7f54958c08be3901c8015acba2LA
Ad tertium dicendum quod gratia est sufficiens causa remissionis peccati mortalis, non tamen actu remittit peccatum mortale nisi cum primo datur peccatori. Sic autem non datur in hoc sacramento. Unde ratio non sequitur.Ссылаются нормы: Q79A3Ad3, assert-h33c849b4054000ae274ee4b74f5d01d9e39b74633fab5f5bcb16f9cf685a670a
section/79-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5bbbde9c5ab00a4c6d3c88a8e3978b3fc782dcd014691906bde5eb0fc1967d92LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod effectus huius sacramenti sit remissio peccati mortalis. Dicitur enim in quadam collecta, sit hoc sacramentum ablutio scelerum. Sed scelera dicuntur peccata mortalia. Ergo per hoc sacramentum peccata mortalia abluuntur.Ссылаются нормы: Q79A3Obiectio1, assert-h27c2d5c54852e3ff9eaf7ca16afe4ea4535273f4313d2e0723ffcfb34d198709, assert-h6909f489219c9ae0e04ebbaafa0039a9e1e99032a67e916d2b0342d741e5880f
section/79-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f29c90ff5cbe28b65d227deb3d66402036f2208804efbcbcbbafec363927d083LA
Praeterea, hoc sacramentum agit in virtute passionis Christi, sicut et Baptismus. Sed per Baptismum dimittuntur peccata mortalia, ut supra dictum est. Ergo et per hoc sacramentum, praesertim cum in forma huius sacramenti dicatur, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.Ссылаются нормы: Q79A3Obiectio2, assert-hd285dc09d8ff269b58f16e2b6548429a73c33b53c5cf153cf629d902b75106a2, assert-hdc6229fecdeb61e87a0d4381da36f9f1cbc403969401a8b4fc5aacf3bdd9c10f
section/79-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:752d32599de8c67081afd3f461961470680e00c10082320090696aa22384e0f9LA
Praeterea, per hoc sacramentum gratia confertur, ut dictum est. Sed per gratiam iustificatur homo a peccatis mortalibus, secundum illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius. Ergo per hoc sacramentum remittuntur peccata mortalia.Ссылаются нормы: Q79A3Obiectio3, assert-h539b98f847ded57648e5f82b9b95087337f4c12ea2002f3b353ccca84ab7c395, assert-hf68547e72b15b480b5fc26c5c1c5402a166695e4a012480e92db649fa7115aed
section/79-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eacd5384a21ea5afb8911baae73ff02a7cbf873c695117e599bc3dae4e53762cLA
Respondeo dicendum quod virtus huius sacramenti potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum se. Et sic hoc sacramentum habet virtutem ad remittendum quaecumque peccata, ex passione Christi, quae est fons et causa remissionis peccatorum alio modo potest considerari per comparationem ad eum qui recipit hoc sacramentum, prout in eo invenitur vel non invenitur impedimentum percipiendi hoc sacramentum. Quicumque autem habet conscientiam peccati mortalis, habet in se impedimentum percipiendi effectum huius sacramenti, eo quod non est conveniens susceptor huius sacramenti, tum quia non vivit spiritualiter, et ita non debet spirituale nutrimentum suscipere, quod non est nisi viventis; tum quia non potest uniri Christo, quod fit per hoc sacramentum, dum est in affectu peccandi mortaliter. Et ideo, ut dicitur in libro de ecclesiasticis Dogmat., si mens in affectu peccandi est, gravatur magis Eucharistiae perceptione quam purificetur. Unde hoc sacramentum in eo qui ipsum percipit cum conscientia peccati mortalis, non operatur remissionem peccati. Potest tamen hoc sacramentum operari remissionem peccati dupliciter. Uno modo, non perceptum actu, sed voto, sicut cum quis primo iustificatur a peccato. Alio modo, etiam perceptum ab eo qui est in peccato mortali, cuius conscientiam et affectum non habet. Forte enim primo non fuit sufficienter contritus, sed, devote et reverenter accedens, consequetur per hoc sacramentum gratiam caritatis, quae contritionem perficiet et remissionem peccati.Ссылаются нормы: Q79A3Respondeo, assert-h5461423c480bce68732741168228c93b6dc94ce3a425ed7a4cb5341240dda939
section/79-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f46ef3ac43798cc061fab00fe275222ba53031ec4c5f68a8fe91000d581c17ceLA
Sed contra est quod dicitur I Cor. XI, qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Dicit autem Glossa ibidem quod ille manducat et bibit indigne qui in crimine est, vel irreverenter tractat, et talis manducat et bibit sibi iudicium, idest damnationem. Ergo ille qui est in peccato mortali, per hoc quod accipit hoc sacramentum, magis accumulat sibi peccatum, quam remissionem sui peccati consequatur.Ссылаются нормы: assert-he043f83343892b2c54ae73f9d27a143f068463be938bb64a1c3f09195c83e5ad
section/79-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:205f41064ffea73b117eaceb9696f1d6acb5d12f8c4b8bb36f31e4652aede3a7LA
Ad primum ergo dicendum quod peccata venialia, etsi non contrarientur caritati quantum ad habitum, contrariantur tamen ei quantum ad fervorem actus, qui excitatur per hoc sacramentum. Ratione cuius peccata venialia tolluntur.Ссылаются нормы: Q79A4Ad1, assert-hc9a3b85ffb438148fc3afed9ebf0d7db0c347b88fb704a8d8adab7120398e67c
section/79-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4fd4c0c1fb96680ec2e3f1d70328f3aa552afd2b4b72711d067ba1fae8aad9b4LA
Ad secundum dicendum quod illud verbum non est intelligendum quin aliqua hora possit homo esse absque omni reatu peccati venialis, sed quia vitam istam sancti non ducunt sine peccatis venialibus.Ссылаются нормы: Q79A4Ad2, assert-he72c8cccff1c43db3d24689cf8e92b51a1260fe65ce903aa95f3ab7e43cb3d7e
section/79-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ce965e696395c7547ac4092fbc7ef7ed57277f16a10ef667ad497a5d3a2c6fffLA
Ad tertium dicendum quod maior est virtus caritatis, cuius est hoc sacramentum, quam venialium peccatorum, nam caritas tollit per suum actum peccata venialia, quae tamen non possunt totaliter impedire actum caritatis. Et eadem ratio est de hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q79A4Ad3, assert-h34e30bd02f5d66c16e2dc70e3ce71b0f544f6da144695c8ae1641a77d70deb91
section/79-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:92a12ac31bbde298dbf8add81e778d910cd54988a794b42ad21197e4197da0eaLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non remittantur peccata venialia. Hoc enim sacramentum, ut Augustinus dicit, super Ioan., est sacramentum caritatis. Sed venialia peccata non contrariantur caritati, ut in secunda parte habitum est. Cum ergo contrarium tollatur per suum contrarium, videtur quod peccata venialia per hoc sacramentum non remittantur.Ссылаются нормы: Q79A4Obiectio1, assert-h5a7741acfc5e2a70707b72020432a98294a9f6cf18805ccd5d9121eab79a913f, assert-hb267e33b62de212c9b683886e7080a9e22d044c997199c32a23919f8f2488534
section/79-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:412aaa1c5419e30d88d10ee1bcf63bf8c43dc18ec7782c3a4ddd2baf4b1f1407LA
Praeterea, si peccata venialia per hoc sacramentum remittantur, qua ratione unum remittitur, et omnia remittentur. Sed non videtur quod omnia remittantur, quia sic frequenter aliquis esset absque omni peccato veniali, quod est contra id quod dicitur I Ioan. I, si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Non ergo per hoc sacramentum remittitur aliquod peccatum veniale.Ссылаются нормы: Q79A4Obiectio2, assert-h0f8fc00b08b5c01e8fdd5e21b068259e2e0023af817ec7bd61014af19a05125f, assert-hdd4b580dcd979c7667c0e8edd9b8a583a295bb8fe4baaa91367b5e51e0797abe
section/79-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:388cc02db5b5e02a2e48e516586e2ee858e5c55d91d4af3aedcae6e167d33485LA
Praeterea, contraria mutuo se expellunt. Sed peccata venialia non prohibent a perceptione huius sacramenti, dicit enim Augustinus, super illud Ioan. VI, si quis ex ipso manducaverit, non morietur in aeternum, innocentiam, inquit, ad altare apportate, peccata, etsi sint quotidiana, non sint mortifera. Ergo neque peccata venialia per hoc sacramentum tolluntur.Ссылаются нормы: Q79A4Obiectio3, assert-hba64cb7434eb65008febcdd32bd0d60f12bd34d3957f3726785e913deb866a74, assert-hbae8e8709d9bf60075f7141c44d3105916631cd566d001166515d47fe6d85cb4
section/79-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad10b1fad330375ec74a2ce491d9b9d2242d864f3e2b8b357a0fc5740f0bf67eLA
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento duo possunt considerari, scilicet ipsum sacramentum, et res sacramenti. Et ex utroque apparet quod hoc sacramentum habet virtutem ad remissionem venialium peccatorum. Nam hoc sacramentum sumitur sub specie cibi nutrientis. Nutrimentum autem cibi necessarium est corpori ad restaurandum id quod quotidie deperditur ex calore naturali. Spiritualiter autem quotidie in nobis aliquid deperditur ex calore concupiscentiae per peccata venialia, quae diminuunt fervorem caritatis, ut in secunda parte habitum est. Et ideo competit huic sacramento ut remittat peccata venialia. Unde et Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, quod iste panis quotidianus sumitur in remedium quotidianae infirmitatis. Res autem huius sacramenti est caritas, non solum quantum ad habitum, sed etiam quantum ad actum, qui excitatur in hoc sacramento, per quod peccata venialia solvuntur. Unde manifestum est quod virtute huius sacramenti remittuntur peccata venialia.Ссылаются нормы: Q79A4Respondeo, assert-haca8f4b0edb44307c23f75c2ac131309508bf293353ebff9d5196273b6d14b8c
section/79-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:12a8e37672e6e3892df6e6dde5b9bce0ee1514b3f3a1b31117221dfa8470f6f7LA
Sed contra est quod Innocentius III dicit, quod hoc sacramentum veniale delet et cavet mortalia.Ссылаются нормы: assert-h5097908721e3abc3d92f5dd0b3ef8f5c610c971f360d208df3ce591ce8030856
section/79-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eeefe6bed4804985ce5b70d7008876e24a280096c30b83621168f4a6d37fbd82LA
Ad primum ergo dicendum quod sacramentum Baptismi directe ordinatur ad remissionem culpae et poenae, non autem Eucharistia, quia Baptismus datur homini quasi commorienti Christo; Eucharistia autem quasi nutriendo et perficiendo per Christum. Unde non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q79A5Ad1, assert-h8c5972a3b5604e0c2ce9d032d6fcbebd7f426efee23e7e1bfc9bfec6db449e15
section/79-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:93851d331cd60e15b3d282ca6943e57d1016a1df80ce927e152dda1730e90438LA
Ad secundum dicendum quod alia sacrificia et oblationes non operabantur remissionem totius poenae, neque quantum ad quantitatem oblati, sicut hoc sacrificium; neque quantum ad devotionem hominis, ex qua contingit quod etiam hic non tollitur tota poena.Ссылаются нормы: Q79A5Ad2, assert-h073c0ac33b85fb941b7a5d764f56f98ac40caa606c3dabeeaeeace9503380bce
section/79-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2c19021851f38fda6769f909a47472cd6a39b1060fc859bd775cb6c320527cddLA
Ad tertium dicendum quod hoc quod tollitur pars poenae et non tota per hoc sacramentum, non contingit ex defectu virtutis Christi, sed ex defectu devotionis humanae.Ссылаются нормы: Q79A5Ad3, assert-hc04d8da0d867a35b720d31cedeabd1aac4f987b7d123defda5a811c4a97e7489
section/79-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:da78d6fc4244ff8e48bacdeab58d1bf25a608acdc40444179cdd451a02a9207aLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum tota poena peccati remittatur. Homo enim per hoc sacramentum suscipit in se effectum passionis Christi, ut dictum est, sicut et per Baptismum. Sed per Baptismum percipit homo remissionem omnis poenae virtute passionis Christi, quae sufficienter satisfecit pro omnibus peccatis, ut ex supra dictis patet. Ergo videtur quod per hoc sacramentum homini remittatur totus reatus poenae.Ссылаются нормы: Q79A5Obiectio1, assert-hbfda7c3e14e355f974903fde10c5ebf31c968e5bd40b4a34fce524c0d355783c, assert-hfcec0ec9697be187a7a78a5b06ecf04df48171409bd9f207837369aca0f798cc
section/79-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:302070100ca541e28dbae7c3e7cf00019f95839954830443dba5e32d9c5e5becLA
Praeterea, Alexander Papa dicit, nihil in sacrificiis maius esse potest quam corpus et sanguis Christi. Sed per sacrificia veteris legis homo satisfaciebat pro peccatis suis, dicitur enim Levit. IV et V, si peccaverit homo, offeret (hoc vel illud) pro peccato suo, et remittetur ei. Ergo multo magis hoc sacramentum valet ad remissionem omnis poenae.Ссылаются нормы: Q79A5Obiectio2, assert-hacd8c66c50d07b1dfdf3cb7e9e5c6b3c9159ae186b6b7630844cafadbd857fbc, assert-hfe25822115f607327d6beacd00c7d819b0ffc9b08f667eca745b214107e0fa62
section/79-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fb924cf9ac24c6b481e54ab782abb4b11857290d92aed35e7c39a9573beebafbLA
Praeterea, constat quod per hoc sacramentum aliquid de reatu poenae dimittitur, unde et in satisfactione quibusdam iniungitur quod pro se faciant Missas celebrare. Sed qua ratione una pars poenae dimittitur, eadem ratione et alia, cum virtus Christi, quae in hoc sacramento continetur, sit infinita. Ergo videtur quod per hoc sacramentum tota poena tollatur.Ссылаются нормы: Q79A5Obiectio3, assert-h74790757fac2a8a3def138b029e6e0e670e0dbf97eb86d54ef658bca7af892d5, assert-hbbaf19919edeec2c4998f6676f082752a129d65556dd425242b8b46d292a4b25
section/79-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:547a80b2f35e0151bf32e62bce465808e44b9542692844b44a79c27c2d8f4861LA
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum simul est et sacrificium et sacramentum, sed rationem sacrificii habet inquantum offertur; rationem autem sacramenti inquantum sumitur. Et ideo effectum sacramenti habet in eo qui sumit, effectum autem sacrificii in eo qui offert, vel in his pro quibus offertur. Si igitur consideretur ut sacramentum, habet dupliciter effectum, uno modo, directe ex vi sacramenti; alio modo, quasi ex quadam concomitantia; sicut et circa continentiam sacramenti dictum est. Ex vi quidem sacramenti, directe habet illum effectum ad quem est institutum. Non est autem institutum ad satisfaciendum, sed ad spiritualiter nutriendum per unionem ad Christum et ad membra eius, sicut et nutrimentum unitur nutrito. Sed quia haec unitas fit per caritatem, ex cuius fervore aliquis consequitur remissionem non solum culpae, sed etiam poenae; inde est quod ex consequenti, per quandam concomitantiam ad principalem effectum, homo consequitur remissionem poenae; non quidem totius, sed secundum modum suae devotionis et fervoris. Inquantum vero est sacrificium, habet vim satisfactivam. Sed in satisfactione magis attenditur affectus offerentis quam quantitas oblationis, unde et dominus dixit, Luc. XXI, de vidua quae obtulit duo aera, quod plus omnibus misit. Quamvis igitur haec oblatio ex sui quantitate sufficiat ad satisfaciendum pro omni poena, tamen fit satisfactoria illis pro quibus offertur, vel etiam offerentibus, secundum quantitatem suae devotionis, et non pro tota poena.Ссылаются нормы: Q79A5Respondeo, assert-h59a6376680377c00412d9374234899e14c40ef8567c166d562b0acfc2b51aef7
section/79-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d1c00eed4509c8c15ed0aad6108bf5ac81e17cf5c70d1b68b4e9932dcb20b311LA
Sed contra est quod, secundum hoc, non esset homini alia poena iniungenda, sicut nec baptizato iniungitur.Ссылаются нормы: assert-h45a75f2d3676b09ed199b4288c1a28ab70ee7e60a195bdff0d1274d115350409
section/79-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:41c4ae66beaf1e0fda0906746656bf5724f774d6598e28761c7d88df76ea057eLA
Ad primum ergo dicendum quod effectus huius sacramenti recipitur in homine secundum hominis conditionem, sicut contingit de qualibet causa activa quod eius effectus recipitur in materia secundum modum materiae. Homo autem in statu viae est huius conditionis quod liberum arbitrium eius potest flecti in bonum et in malum. Unde, licet hoc sacramentum, quantum est de se habeat virtutem praeservativam a peccato, non tamen aufert homini possibilitatem peccandi.Ссылаются нормы: Q79A6Ad1, assert-h8e488dc88bd5bacc470d5fb8ad74de41171a681b2fd2bf70e6bd73f8f22ba2ac
section/79-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cac756518090ce416b6c14a130b0b2cb4c5d769d4c0abaacb9fa274833dfd37bLA
Ad secundum dicendum quod etiam caritas, quantum est de se, praeservat hominem a peccato, secundum illud Rom. XIII, dilectio proximi malum non operatur. Sed ex mutabilitate liberi arbitrii contingit quod aliquis post habitam caritatem peccat, sicut et post susceptionem huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q79A6Ad2, assert-h388a4b284f06129128594612345961db0533024dc16736f6e965c01a700175fb
section/79-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f0132e4b2010182289ca7d85a9373b1f88e53060c555afe9d6ac5ff0abedeecLA
Ad tertium dicendum quod, licet hoc sacramentum non directe ordinetur ad diminutionem fomitis, diminuit tamen fomitem ex quadam consequentia, inquantum auget caritatem, quia, sicut Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaestionum, augmentum caritatis est diminutio cupiditatis. Directe autem confirmat cor hominis in bono. Per quod etiam praeservatur homo a peccato.Ссылаются нормы: Q79A6Ad3, assert-h482b0bd5f9ed46b9650e33e7b641256860725172034efefce3b3313730680987
section/79-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c044b3a2bd7979d75d1acc3623925580ad227ee97b5343eebf8875229132ba01LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non praeservetur homo a peccatis futuris. Multi enim digne sumentes hoc sacramentum postea in peccatum cadent. Quod non accideret si hoc sacramentum praeservaret a peccatis futuris. Non ergo effectus huius sacramenti est a peccatis futuris praeservare.Ссылаются нормы: Q79A6Obiectio1, assert-h1245ab8eb9d2ab1824f69fd3208f98a679bfa2996d088b04d11c9e1d521e1a66
section/79-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8d6fd345c949e02919c0f78827302787cfbf5204ee3bb6bd6ee673f60bd89e41LA
Praeterea, Eucharistia est sacramentum caritatis, ut supra dictum est. Sed caritas non videtur praeservare a peccatis futuris, quia semel habita potest amitti per peccatum, ut in secunda parte habitum est. Ergo videtur quod nec hoc sacramentum praeservet hominem a peccato.Ссылаются нормы: Q79A6Obiectio2, assert-h1839ba285af4cb686961c3d54412850a5f0f472afa172700c5312774780173cb, assert-ha292edfed5d7c418e755165a401348fed1c00560cafa87b37e51127c30691060
section/79-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:95f52d29df794f3b26378c632a4daa550c90ccfb5be2adf4da905cd8e5bd3670LA
Praeterea, origo peccati in nobis est lex peccati, quae est in membris nostris, ut patet per apostolum, Rom. VII. Sed mitigatio fomitis, qui est lex peccati, non ponitur effectus huius sacramenti, sed magis Baptismi. Ergo praeservare a peccatis futuris non est effectus huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q79A6Obiectio3, assert-h38233120b82a5a8f2361664276f981ab7e54c8889c57ee3bd4bcef8edaefff27, assert-h5bd7211bd34873cd6af017c608efba3315e0eaa0542a2f25c8984c6f82f6afe1
section/79-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3bd15a97707ea02d0ffd54741636f87f5b843fa5cb04092b70668bc33a1fc944LA
Respondeo dicendum quod peccatum est quaedam mors spiritualis animae. Unde hoc modo praeservatur aliquis a peccato futuro, quo praeservatur corpus a morte futura. Quod quidem fit dupliciter. Uno modo, inquantum natura hominis interius roboratur contra interiora corruptiva, et sic praeservatur a morte per cibum et medicinam. Alio modo, per hoc quod munitur contra exteriores impugnationes, et sic praeservatur per arma, quibus munitur corpus. Utroque autem modo hoc sacramentum praeservat a peccato. Nam primo quidem, per hoc quod Christo coniungit per gratiam, roborat spiritualem vitam hominis, tanquam spiritualis cibus et spiritualis medicina, secundum illud Psalmi, panis cor hominis confirmat. Et Augustinus dicit, super Ioan., securus accede, panis est, non venenum. Alio modo, inquantum signum est passionis Christi, per quam victi sunt Daemones, repellit enim omnem Daemonum impugnationem. Unde Chrysostomus dicit, super Ioan., ut leones flammam spirantes, sic ab illa mensa discedimus, terribiles effecti Diabolo.Ссылаются нормы: Q79A6Respondeo, assert-hf5351de13983759c8312b573d38b2086e76047096c647be4651088de21af2552
section/79-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3e045c00af52fabfa9a817ca9214f6ac2f355760c75a37bca3d65e3692d95e00LA
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex eo manducaverit, non moriatur. Quod quidem manifestum est non intelligi de morte corporali. Ergo intelligitur quod hoc sacramentum praeservet a morte spirituali, quae est per peccatum.Ссылаются нормы: assert-h8933465211f7c53bc4a8394aba87bf352fb0ce8ab388342c28f8ff8bd8bb95f4
section/79-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:28963e1ceec5ea9a8f666ef49035220fa65729e08b89428772bac4d5b73bbf31LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum prae aliis habet quod est sacrificium. Et ideo non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q79A7Ad1, assert-h9ff0fae24ea1f43d2493f2c53320b0a9a4ee643ff03098ca123f712afdc3d969
section/79-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:892a1856178129aae25736bdb379a2079fcb54d5d22640d590681bfee0eb9a9fLA
Ad secundum dicendum quod, sicut passio Christi prodest quidem omnibus ad remissionem culpae et adeptionem gratiae et gloriae, sed effectum non habet nisi in illis qui passioni Christi coniunguntur per fidem et caritatem; ita etiam hoc sacrificium, quod est memoriale dominicae passionis, non habet effectum nisi in illis qui coniunguntur huic sacramento per fidem et caritatem. Unde et Augustinus dicit, ad renatum, quis offerat corpus Christi nisi pro his qui sunt membra Christi? Unde et in canone Missae non oratur pro his qui sunt extra Ecclesiam. Illis tamen prodest plus vel minus, secundum modum devotionis eorum.Ссылаются нормы: Q79A7Ad2, assert-h47faeadb2515ddda4db8fe44fa3601ddf21f7245a6479d24db50d2691b1b4be4
section/79-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f6495e5b9d4536a014c35348a9841a15be0c8670633e4d40748d2b4bfded8543LA
Ad tertium dicendum quod sumptio pertinet ad rationem sacramenti, sed oblatio pertinet ad rationem sacrificii. Et ideo ex hoc quod aliquis sumit corpus Christi, vel etiam plures, non accrescit aliis aliquod iuvamentum. Similiter etiam neque ex hoc quod sacerdos plures hostias consecrat in una Missa, non multiplicatur effectus huius sacramenti, quia non est nisi unum sacrificium, nihil enim virtutis plus est in multis hostiis consecratis quam in una, cum sub omnibus et sub una non sit nisi totus Christus. Unde nec si aliquis simul in una Missa multas hostias consecratas sumat, participabit maiorem effectum sacramenti. In pluribus vero Missis multiplicatur sacrificii oblatio. Et ideo multiplicatur effectus sacrificii et sacramenti.Ссылаются нормы: Q79A7Ad3, assert-h4ff67fa69f811cb5e957d99927d811a60013d7db072cd5b46b3ac97b2588d6f2
section/79-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:74ade1a08346da53157a29defc5afd159abdbfbc11f9ad90f0c0303fcd5e9ba6LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non prosit nisi sumenti. Hoc enim sacramentum est unius generis cum aliis sacramentis, utpote aliis condivisum. Sed alia sacramenta non prosunt nisi sumentibus, sicut effectum Baptismi non suscipit nisi baptizatus. Ergo nec hoc sacramentum prodest aliis nisi sumenti.Ссылаются нормы: Q79A7Obiectio1, assert-h1ad847eab5eb89d1d9cc6d7d82178310acc4a2e255e49efa0486eedd5e2925c3, assert-hf57bd871b4340c956f8322ae812bb3f29d1e7c0155795760b0f7cd31f7cdada5
section/79-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:47eb572d36a949bf46a64f77a2abbf68964d44a55645034919187f164acdcae3LA
Praeterea, effectus huius sacramenti est adeptio gratiae et gloriae, et remissio culpae, ad minus venialis. Si ergo hoc sacramentum haberet effectum in aliis quam in sumentibus, posset contingere quod aliquis adipisceretur gloriam et gratiam et remissionem culpae absque actione et passione propria, alio offerente vel sumente hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q79A7Obiectio2, assert-hd4c514f3d20238f1d7aed061af359aa2b0d7055ee27fe8cb4ce50f3b54be9b45
section/79-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5c154d325059dad7407883530550b61b25c0d35d8d885701c1d26e7a8c056a09LA
Praeterea, multiplicata causa, multiplicatur effectus. Si ergo hoc sacramentum prodest aliis quam sumentibus, sequeretur quod magis prodesset alicui si sumeret hoc sacramentum in multis hostiis in una Missa consecratis, quod non habet Ecclesiae consuetudo, ut scilicet multi communicent pro alicuius salute. Non ergo videtur quod hoc sacramentum prosit nisi sumenti.Ссылаются нормы: Q79A7Obiectio3, assert-hd3f05b4fe850d0bc1e43dd6e51968903d80e6e12b745526ac30cad55d644fb20
section/79-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a1d454ec32d6aa0e07f998abe38f79b649aac32b04a479dc731f14a2b98e7c27LA
Respondeo dicendum quod, sicut prius dictum est, hoc sacramentum non solum est sacramentum, sed etiam est sacrificium. Inquantum enim in hoc sacramento repraesentatur passio Christi, qua Christus obtulit se hostiam Deo, ut dicitur Ephes. V, habet rationem sacrificii, inquantum vero in hoc sacramento traditur invisibiliter gratia sub visibili specie, habet rationem sacramenti. Sic igitur hoc sacramentum sumentibus quidem prodest per modum sacramenti et per modum sacrificii, quia pro omnibus sumentibus offertur, dicitur enim in canone Missae, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum corpus et sanguinem filii tui sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Sed aliis, qui non sumunt, prodest per modum sacrificii, inquantum pro salute eorum offertur, unde et in canone Missae dicitur, memento, domine, famulorum famularumque tuarum, pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt, hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae. Et utrumque modum dominus exprimit, dicens, Matth. XXVI, qui pro vobis, scilicet sumentibus, et pro multis aliis, effundetur in remissionem peccatorum.Ссылаются нормы: Q79A7Respondeo, assert-h058205fe58adc77b09dc54c41ffd4dae2d82c662a725f7d6aa01c127e9cd5d2e
section/79-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:eb5b9e1155a664cb8eb2537c465d23b0a4501b2204fb7d5ac4bbf92de2b6e77fLA
Sed contra est quod in celebratione huius sacramenti fit pro multis aliis deprecatio. Quod frustra fieret nisi hoc sacramentum aliis prodesset. Ergo hoc sacramentum non solum sumentibus prodest.Ссылаются нормы: assert-h358ce3d1f18bb04e689c37109d2be4b18413930c7663131cad7dabc16f2f3516
section/79-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2c6eb373499b95c661ad280de2a95e65bc72c743dbd0397c5a02a6e8607c5b0fLA
Ad primum ergo dicendum quod ille qui cum actu venialis peccati ad hoc sacramentum accedit, habitualiter quidem manducat spiritualiter, sed non actualiter. Et ideo habitualem effectum huius sacramenti percipit, non autem actualem.Ссылаются нормы: Q79A8Ad1, assert-h0176e568bf7a650e534c024c769176ef966e31327b327ffba55deacbf3aa7208
section/79-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b72c7a68ba10844452e22083ac4d84e07d62299b63c9c76cb5a1a347a9a71eddLA
Ad secundum dicendum quod Baptismus non ita ordinatur ad actualem effectum, idest ad fervorem caritatis, sicut hoc sacramentum. Nam Baptismus est spiritualis regeneratio, per quam acquiritur prima perfectio, quae est habitus vel forma, hoc autem sacramentum est spiritualis manducatio, quae habet actualem delectationem.Ссылаются нормы: Q79A8Ad2, assert-h5d3729991ff433c61d71150082f8b05e6f0b2165cb1eff447177abfbe2fd9459
section/79-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c550e58197f18c3d73ba9cee37a76ac03a0ffc2f1bad70a32265a615694a6b55LA
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit de venialibus praeteritis, quae per hoc sacramentum tolluntur.Ссылаются нормы: Q79A8Ad3, assert-h0a13376c2dc271c8107954b48775569a2b64cff2c78355caeeb9c59a2a27af0e
section/79-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:84c12120cca79fd9d8d5f0739cf810c2109b18fe5b57abf6ce1cc7cc9087b438LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod per veniale peccatum non impediatur effectus huius sacramenti. Dicit enim Augustinus, super illud Ioan. VI, si quis ex ipso manducaverit etc., panem caelestem spiritualiter manducate; innocentiam ad altare portate; peccata, etsi sint quotidiana, non sint mortifera. Ex quo patet quod quotidiana peccata, quae dicuntur venialia, spiritualem manducationem non impediunt. Sed spiritualiter manducantes effectum huius sacramenti percipiunt. Ergo peccata venialia non impediunt effectum huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q79A8Obiectio1, assert-h396b65e8e5dfb36fec016f9fbb5d4e2cc3a789865b0eef4cb769a4e3bbcc778a, assert-hafa28a3f0e0384c298b3fdf250947490a7c8309ab45681f69375eededa323c15
section/79-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d19138b46336e7704a3f13e6e1e1b5d85dc57d61d73d232a0d164cb8bbdfabdeLA
Praeterea, hoc sacramentum non est minoris virtutis quam Baptismus. Sed effectum Baptismi, sicut supra dictum est, impedit sola fictio, ad quam non pertinent peccata venialia, quia, sicut Sap. I dicitur, spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, qui tamen per peccata venialia non fugatur. Ergo neque effectum huius sacramenti impediunt peccata venialia.Ссылаются нормы: Q79A8Obiectio2, assert-h866e5445eb7e95fa4b9a1ef782cd376a991a98dec41f25c0146fccda8489b4c4, assert-he8188648442ee03130f4c95c31293419eaa2da204d13acfc47f6f794eee80bd0
section/79-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:386f96c8891fe4d431e83498527487ff8ffeec940d780342d41adfcc6ada3341LA
Praeterea, nihil quod removetur per actionem alicuius causae, potest impedire eius effectum. Sed peccata venialia tolluntur per hoc sacramentum. Ergo non impediunt eius effectum.Ссылаются нормы: Q79A8Obiectio3, assert-h0a9a7434a7023c54d925c6bb83052c551ada9f8cf895eaca1dfde2a4f5e4b22b, assert-h59e21c6ac3e9809d66b05d8478585959f9423ebb7c5823d712f55a081495434f
section/79-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d110b8fc5c4b53a5f4df10c7ef72060fb01df27134975b60ef42e3567ce66b5eLA
Respondeo dicendum quod peccata venialia dupliciter accipi possunt, uno modo, prout sunt praeterita; alio modo, prout sunt actu exercita. Primo quidem modo, peccata venialia nullo modo impediunt effectum huius sacramenti. Potest enim contingere quod aliquis post multa peccata commissa venialia, devote accedat ad hoc sacramentum, et plenarie huius sacramenti consequetur effectum. Secundo autem modo, peccata venialia non ex toto impediunt effectum huius sacramenti, sed in parte. Dictum est enim quod effectus huius sacramenti non solum est adeptio habitualis gratiae vel caritatis, sed etiam quaedam actualis refectio spiritualis dulcedinis. Quae quidem impeditur si aliquis accedat ad hoc sacramentum mente distracta per peccata venialia. Non autem tollitur augmentum gratiae habitualis vel caritatis.Ссылаются нормы: Q79A8Respondeo, assert-h8cb6d08fd2083f93271d800bd2c914b9459e3ba02d15bd89fc2a4b770fc0d9bf
section/79-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9d49e9f15cfb9780314d6dc1fdad76e23edea1d1ceb568db80cf9df14c597952LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in IV libro, ignis eius quod in nobis est desiderii, assumens eam quae ex carbone, idest hoc sacramento, ignitionem, comburet nostra peccata, et illuminabit nostra corda, ut participatione divini ignis igniamur et deificemur. Sed ignis nostri desiderii vel amoris impeditur per peccata venialia, quae impediunt fervorem caritatis, ut in secunda parte habitum est. Ergo peccata venialia impediunt effectum huius sacramenti.Ссылаются нормы: assert-hcfda0f10dd607388fdf28f5967869215ebcd500de13980efe1560fa4e18bc590
question/79/prooemium · paragraph
la · official · sha256:65febbab67d3805f91081acfe0d89b0a0f3bcbf210394a48c36401bec42693caLA
Deinde considerandum est de effectibus huius sacramenti. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum hoc sacramentum conferat gratiam. Secundo, utrum effectus huius sacramenti sit adeptio gloriae. Tertio, utrum effectus huius sacramenti sit remissio peccati mortalis. Quarto, utrum per hoc sacramentum remittatur peccatum veniale. Quinto, utrum per hoc sacramentum tota poena peccati remittatur. Sexto, utrum hoc sacramentum hominem praeservet a peccatis futuris. Septimo, utrum hoc sacramentum prosit aliis quam sumentibus. Octavo, de impedimentis effectus huius sacramenti.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 80
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q80
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4080.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:58cec237060c90188054e88d14387c3327e087e0b38f61abfbcb4a336667d306 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 115
section/80-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d77884155fde02bd0fc88cc848fe8f1e6be4aea0df30adc5514a424420e84706LA
Ad primum ergo dicendum quod per sacramentum Baptismi configuratur homo morti Christi, in se suscipiens eius characterem, et ideo, sicut Christus semel mortuus est, ita solum semel debet homo baptizari. Sed per hoc sacramentum non recipit homo Christi characterem, sed ipsum Christum, cuius virtus manet in aeternum, unde, ad Heb. X, una oblatione consummavit sanctificatos in sempiternum. Et ideo, quia quotidie homo indiget salutifera Christi virtute, quotidie potest laudabiliter hoc sacramentum percipere. Et quia praecipue Baptismus est spiritualis regeneratio, ideo, sicut homo semel carnaliter nascitur, ita debet semel spiritualiter renasci per Baptismum, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. III, quomodo potest homo nasci cum sit senex? Sed hoc sacramentum est cibus spiritualis, unde, sicut cibus corporalis quotidie sumitur, ita et hoc sacramentum quotidie sumere laudabile est. Unde dominus, Luc. XI, docet petere, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, in cuius expositione Augustinus dicit, in libro de verbis domini, si quotidie acceperis, scilicet hoc sacramentum, quotidie tibi est hodie, tibi Christus quotidie resurgit, hodie enim est quando Christus resurgit.Ссылаются нормы: Q80A10Ad1, assert-h27fcec5a86bd6a65664a55ffca62d1abcc49070b2a570346fd6e755b000bedfd
section/80-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d48fb89b43fb0a3b8e61c4afb3ae89fc61e5cabc4cf13aa4718bd81caeb77e80LA
Ad secundum dicendum quod agnus paschalis praecipue fuit figura huius sacramenti quantum ad passionem Christi, quae repraesentatur per hoc sacramentum. Et ideo semel tantum in anno sumebatur, quia Christus semel mortuus est. Et propter hoc etiam Ecclesia semel in anno celebrat memoriam passionis Christi. Sed in hoc sacramento traditur nobis memoriale passionis Christi per modum cibi, qui quotidie sumitur. Et ideo quantum ad hoc significatur per manna, quod quotidie populo dabatur in deserto.Ссылаются нормы: Q80A10Ad2, assert-ha4ac551d651495dad0727d221a4639087520550513f18c8801766c70b0175c54
section/80-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3dce87f4d27e72da8752e9f1f7a0de113df2521ddf2710968ea3b78dbe85a099LA
Ad tertium dicendum quod reverentia huius sacramenti habet timorem amori coniunctum, unde timor reverentiae ad Deum dicitur timor filialis, ut in secunda parte dictum est. Ex amore enim provocatur desiderium sumendi, ex timore autem consurgit humilitas reverendi. Et ideo utrumque pertinet ad reverentiam huius sacramenti, et quod quotidie sumatur, et quod aliquando abstineatur. Unde Augustinus dicit, si dixerit quispiam non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius affirmat quotidie, faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se Zacchaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens susceperit dominum, alter dixerit, non sum dignus ut intres sub tectum meum, ambo salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo. Amor tamen et spes, ad quae semper Scriptura nos provocat, praeferuntur timori, unde et, cum Petrus dixisset, exi a me, domine, quia peccator homo ego sum, respondit Iesus, noli timere.Ссылаются нормы: Q80A10Ad3, assert-hdd5968e0bb67c821eb49a97a1814bb9d888c1c6f7ad213ccb4a40e0596437bc1
section/80-10/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4a7749cda1079aec6edd9d9a6bd1136bf9d636427d3f692024b49eede0f3632fLA
Ad quartum dicendum quod, quia dominus dicit, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, non est pluries in die communicandum, ut saltem per hoc quod aliquis semel in die communicat, repraesentetur unitas passionis Christi.Ссылаются нормы: Q80A10Ad4, assert-hbe636206f7319536607b6b2df849ee463b7016a36cdeac4a85a740afbf5a28a0
section/80-10/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3dd59ef20455a723f6a1ff3639d5acf43dca0ecc9b05091e4c272140d0b82366LA
Ad quintum dicendum quod, secundum statum diversum Ecclesiae, diversa circa hoc statuta emanarunt. Nam in primitiva Ecclesia, quando magis vigebat devotio fidei Christianae, statutum fuit ut quotidie fideles communicarent. Unde Anacletus Papa dicit, peracta consecratione, omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus, sic enim et apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia. Postmodum vero, diminuto fidei fervore, Fabianus Papa indulsit ut, si non frequentius, saltem ter in anno omnes communicent, scilicet in Pascha, in Pentecoste et in nativitate domini. Soter etiam Papa in cena domini dicit esse communicandum, ut habetur in decretis, de Consecr., dist. II. Postmodum vero, propter iniquitatis abundantiam refrigescente caritate multorum, statuit Innocentius III ut saltem semel in anno, scilicet in Pascha, fideles communicent. Consulitur tamen in libro de ecclesiasticis Dogmat., omnibus diebus dominicis communicandum.Ссылаются нормы: Q80A10Ad5, assert-hb822974612ad0f0f9c878ea5399bb2f30b271384975812492e892f1e3d2ab7bf
section/80-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7eedcc41835025f4c39f653b33e5515f91281c30fb235df7e342533b0847b07dLA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non liceat quotidie hoc sacramentum suscipere. Sicut enim Baptismus repraesentat dominicam passionem, ita et hoc sacramentum. Sed non licet pluries baptizari, sed semel tantum, quia Christus semel tantum pro peccatis nostris mortuus est, ut dicitur I Pet. III. Ergo videtur quod non liceat hoc sacramentum quotidie suscipere.Ссылаются нормы: Q80A10Obiectio1, assert-h31398bda8526fba26735dd11a2c3b1bd41415230021d57e3e3c7e04a6ace6caa, assert-ha5512a587402806394adc70021b7b66492dc3558e8b40787b9f8cbf7d02cfdf3
section/80-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:f36f794877e86dc09eafd82d2909460bdad1c716e0aa153dd9b0c035397e1ea6LA
Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed agnus paschalis, qui fuit figura praecipua huius sacramenti, ut supra dictum est, non manducabatur nisi semel in anno. Sed Ecclesia semel in anno celebrat Christi passionem, cuius hoc sacramentum est memoriale. Ergo videtur quod non licet quotidie sumere hoc sacramentum, sed semel in anno.Ссылаются нормы: Q80A10Obiectio2, assert-h0e67fd7e514d099981271b5bd785b2be1363eac11774dccf16bfda1ef8b19d9f, assert-h4d6d1bc334dd0942d8f773fdafc405f96af4bd6c4f8d44c78f2494b0f698d491, assert-h9ade4e5ec7796668a35c8ae677c9472e910524df0021dc1ee91a86ad26d5852f
section/80-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0aa160e40675ed88b6287fbed5a2edb2188363b2547fbcb20e83462fc557ef11LA
Praeterea, huic sacramento, in quo totus Christus continetur, maxima reverentia debetur. Ad reverentiam autem pertinet quod aliquis ab hoc sacramento abstineat, unde et laudatur centurio, qui dixit, Matth. VIII, domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; et Petrus, qui dixit, Luc. V, exi a me, domine, quia homo peccator ego sum. Ergo non est laudabile quod homo quotidie hoc sacramentum suscipiat.Ссылаются нормы: Q80A10Obiectio3, assert-h85e892708ceff651c23c3e39235b16f6af94b41db0d000083d630a8ba884482d
section/80-10/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:f9e12a7cf730b2c2150008075aaf3bfc96359d0172549c24ecc774b036ebc82fLA
Praeterea, si laudabile esset frequenter hoc sacramentum suscipere quanto frequentius sumeretur, tanto esset laudabilius. Sed maior esset frequentia si homo pluries in die sumeret hoc sacramentum. Ergo esset laudabile quod homo pluries in die communicaret. Quod tamen non habet Ecclesiae consuetudo. Non ergo videtur esse laudabile quod aliquis quotidie hoc sacramentum accipiat.Ссылаются нормы: Q80A10Obiectio4, assert-h0d908edb92bb45e55161517025aa8fbc253de99a0d08c35f4ca4246098d414fe, assert-h5aba2ea5911c73e9fa04ea77ffe917e350c59e1ca4e3eedd4c69cba1f236d873, assert-hbabd10fc77b2bd197d339f6d2c5527f3f381bc545e486752796d023a162e64d7
section/80-10/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c0ae77e44bde3890273a4be97937e2d6f91c936c784cdc15aa97cf6e2e99092dLA
Praeterea, Ecclesia intendit suis statutis fidelium utilitati providere. Sed ex statuto Ecclesiae fideles tenentur solum semel communicare in anno, unde dicitur extra, de Poenit. et Remiss., omnis utriusque sexus fidelis suscipiat reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte, de proprii sacerdotis consilio, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum. Non ergo est laudabile quod quotidie hoc sacramentum sumatur.Ссылаются нормы: Q80A10Obiectio5, assert-h27c479defe97f97d7f294e0ff10afab88fa2fab0c7a261988f4bcce5d2ce349a, assert-he05a5f663f432662508f4eb4f98329b457b5cff0dec1abe62f817224ed343c12
section/80-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:16d6955685336a681299b021285061e576a5495a9620e9dd0769804ee824f515LA
Respondeo dicendum quod circa usum huius sacramenti duo possunt considerari. Unum quidem ex parte ipsius sacramenti, cuius virtus est hominibus salutaris. Et ideo utile est quotidie ipsum suscipere, ut homo quotidie eius fructum percipiat. Unde Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, si quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. Alio modo potest considerari ex parte sumentis, in quo requiritur quod cum magna devotione et reverentia ad hoc sacramentum accedat. Et ideo, si aliquis se quotidie ad hoc paratum inveniat, laudabile est quod quotidie sumat. Unde Augustinus, cum dixisset, accipe quod quotidie tibi prosit, subiungit, sic vive ut quotidie merearis accipere. Sed quia multoties in pluribus hominum multa impedimenta huius devotionis occurrunt, propter corporis indispositionem vel animae, non est utile omnibus hominibus quotidie ad hoc sacramentum accedere, sed quotiescumque se homo ad illud paratum invenerit. Unde in libro de ecclesiasticis Dogmat. dicitur, quotidie Eucharistiae communionem accipere nec laudo nec vitupero.Ссылаются нормы: Q80A10Respondeo, assert-h3fea23c53648b60ec5a453a29b48db12768f526ee455df7f6c7787a228775f21
section/80-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d70fed78e04990867a560d7b70305446a9c7ea4fc3dda9426687bb56b520ed81LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis domini, iste panis quotidianus est, accipe quotidie quod quotidie tibi prosit.Ссылаются нормы: assert-h3a937a876cd00b779ddd6a42adafac7c10009f870002a0a28d819bc42cb5241a
section/80-11/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:de922e80e75b41898b0b0745d281c55cf1917c7211f123fb3d97af840ba5814eLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in pastorali, illa est vera humilitas, cum ad respuendum hoc quod utiliter praecipitur, pertinax non est. Et ideo non potest esse laudabilis humilitas si contra praeceptum Christi et Ecclesiae aliquis a communione abstineat. Neque enim centurioni praeceptum fuit ut Christum in sua domo reciperet.Ссылаются нормы: Q80A11Ad1, assert-hbe68adf73b4fa4276ab858e852dd8c099ba17a0a891f42d2a20100820ab7e01d
section/80-11/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:01f1645fdaf9d3368db5de6dfc90b864f95cb05f1ea766e77bac15639c444ed1LA
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum dicitur non esse necessitatis sicut Baptismus, quantum ad pueros, quibus potest esse salus sine hoc sacramento, non autem sine sacramento Baptismi. Quantum vero ad adultos, utrumque est necessitatis.Ссылаются нормы: Q80A11Ad2, assert-hdcb2ed428efa2b7427d7dda05dce17602cf8b9e914febed6a5e4fd2879088ce3
section/80-11/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b7f2976022592d99e7daef7a0021b91e60f86a2553fdbd4c9cf6e6048d94cc24LA
Ad tertium dicendum quod peccatores magnum detrimentum patiuntur ex hoc quod repelluntur a perceptione huius sacramenti, unde per hoc non sunt melioris conditionis. Et licet in peccatis permanentes non excusentur propter hoc a transgressione praecepti, poenitens tamen, qui, ut Innocentius dicit, secundum consilium sacerdotis abstinet, excusatur.Ссылаются нормы: Q80A11Ad3, assert-hff43df18b7d8afbc2d46d2e5c2ba3b0ef26790e8317c31914bcf4f63cf248326
section/80-11/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7973444d610a0f0bddee14716407d6092b035703c1ac409daa593054b4de6104LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod liceat cessare omnino a communione. Laudatur enim centurio de hoc quod dicit, Matth. VIII domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Cui comparatur ille qui reputat sibi a communione esse abstinendum, ut dictum est. Cum ergo nunquam legatur Christum in eius domum venisse, videtur quod liceat alicui toto tempore vitae suae a communione abstinere.Ссылаются нормы: Q80A11Obiectio1, assert-he65fcce04cd083a044ed7406961ab21c471e1c8f58e46d9653dccb2f6e3663e1
section/80-11/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e98a239bc812cf3e93cbd65793b306b88336dc57b6bcb223573f4c4caf0ae651LA
Praeterea, cuilibet licet abstinere ab his quae non sunt de necessitate salutis. Sed hoc sacramentum non est de necessitate salutis, ut supra dictum est. Ergo licet a susceptione huius sacramenti omnino cessare.Ссылаются нормы: Q80A11Obiectio2, assert-h0c38e17d1d39790cee1fa2034933ebaeb1a3463b8768f84eff477982795c26f7, assert-h86226e34570e8d476f337984e8a5365fef44869f43de95e858c7c253d89e239a
section/80-11/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c4e90425aa865e7eb573f74a86c2c1f3ff0e5ad5f0bc956be8dc7e14bfe62f5eLA
Praeterea, peccatores non tenentur communicare, unde Fabianus Papa, cum dixisset, ter in anno omnes communicent, adiunxit nisi forte quis maioribus criminibus impediatur. Si ergo illi qui non sunt in peccato, tenentur communicare, videtur quod melioris conditionis sint peccatores quam iusti, quod est inconveniens. Ergo videtur quod etiam iustis liceat a communione cessare.Ссылаются нормы: Q80A11Obiectio3, assert-hcdc0447a85ad4c7a9713f0ff73b32bb150274919bb7ebecdb6c0d762fc3dd85e
section/80-11/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6dffb8f920b9693a6097a2c22dd6399917a0e78ddc0537ee1df0cee0849f0042LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est modus percipiendi hoc sacramentum, spiritualis scilicet et sacramentalis. Manifestum est autem quod omnes tenentur saltem spiritualiter manducare, quia hoc est Christo incorporari, ut supra dictum est. Spiritualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi hoc sacramentum, ut supra dictum est. Et ideo sine voto percipiendi hoc sacramentum non potest homini esse salus. Frustra autem esset votum nisi impleretur quando opportunitas adesset. Et ideo manifestum est quod homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solum ex statuto Ecclesiae, sed etiam ex mandato domini, dicentis, Matth. XXVI, hoc facite in meam commemorationem. Ex statuto autem Ecclesiae sunt determinata tempora exequendi Christi praeceptum.Ссылаются нормы: Q80A11Respondeo, assert-hebcc8a772dd461f52bb0b3c4a551371fbca38edb1c5485b7cc77fa3519157636
section/80-11/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:22f6e42eef86b3aec1960d1099bbd0ca95bde9a95001efffc05432242e5a261cLA
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.Ссылаются нормы: assert-hb0401744ce9dbdadab5c3b6f7aeedb8d458b3f1b1daa89db095c25881612e7f8
section/80-12/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:440a768190d2c26f1999a421ddbfeb8999d633e75b1d117c89a40390e80717acLA
Ad primum ergo dicendum quod Gelasius Papa loquitur quantum ad sacerdotes, qui, sicut totum consecrant sacramentum, ita etiam toti communicare debent. Ut enim legitur in Concilio Toletano, quale erit sacrificium, ubi nec ipse sacrificans esse dignoscitur?Ссылаются нормы: Q80A12Ad1, assert-hf8eac0895127dc394cc68523efe46d78291e9bf3664c7e2e93205704669d29d0
section/80-12/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:63ebde829d93a90a4f411be34a6bd0aff3b9984f129269d2e8f65ce7589b5f9dLA
Ad secundum dicendum quod perfectio huius sacramenti non est in usu fidelium, sed in consecratione materiae. Et ideo nihil derogat perfectioni huius sacramenti si populus sumat corpus sine sanguine, dummodo sacerdos consecrans sumat utrumque.Ссылаются нормы: Q80A12Ad2, assert-hbb4b188497a2d23d96e9a00e74bb6021553689c7cd593606687517786e59dfa3
section/80-12/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ec4340afe510ffa7505e6bb455312357475b10f6018e51647065ebdda6d877b3LA
Ad tertium dicendum quod repraesentatio dominicae passionis agitur in ipsa consecratione huius sacramenti, in qua non debet corpus sine sanguine consecrari. Potest autem a populo corpus sine sanguine sumi, nec exinde aliquod sequitur detrimentum. Quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit, et sub utraque specie totus Christus continetur, ut supra habitum est.Ссылаются нормы: Q80A12Ad3, assert-hc269ddfce338678d66156edc73bbc56105e6f6d7da1cd530f4f6f3ac9991dcc0
section/80-12/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:16e430391321ff12526699ce37ff3c65abd9b3f35bd28c2af7fe7194870a2be5LA
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod non liceat sumere corpus domini sine sanguine. Dicit enim Gelasius Papa, et habetur de Consecrat., dist. II, comperimus quod quidam, sumpta tantummodo corporis sacri portione, a calice sacrati cruoris abstinent. Qui procul dubio, quoniam nescio qua superstitione docentur adstringi, aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur. Non ergo licet corpus Christi sumere sine sanguine.Ссылаются нормы: Q80A12Obiectio1, assert-h712e1f0b7c899ac0d72c032e0e410fae6d385fefde87b5a4e25da8906b610e26
section/80-12/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8e0d2ea0760739b07b1b0470de9d056d4a693aaaa70d165ae479f391c152ae55LA
Praeterea, ad perfectionem huius sacramenti concurrit manducatio corporis et potatio sanguinis, ut supra habitum est. Si ergo sumatur corpus sine sanguine, erit sacramentum imperfectum. Quod ad sacrilegium pertinere videtur. Unde ibidem Gelasius subdit, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire.Ссылаются нормы: Q80A12Obiectio2, assert-h32536d3a79f78cc1134a54359bd04b8ae5bb8ba07adb4a67f42a152e7cbb4f4b
section/80-12/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:48be7f04581d3c9adb8a1e57592762eb63700057ce69a808874260637016452eLA
Praeterea, hoc sacramentum celebratur in memoriam dominicae passionis, ut supra habitum est, et sumitur pro animae salute. Sed passio Christi magis exprimitur in sanguine quam in corpore, sanguis etiam pro salute animae offertur, ut supra habitum est. Ergo potius esset abstinendum a sumptione corporis quam a sumptione sanguinis. Non ergo accedentes ad hoc sacramentum debent sumere corpus sine eius sanguine.Ссылаются нормы: Q80A12Obiectio3, assert-h44188d273758769ede8eb100eca1fcfe5275e1e924a12a37906719a084f6da7e, assert-h46aba97e36d55daf5048b1685edf6eee2fb77f09221c4293bc93b43e41736083, assert-hfc7426c56a413b2791a716add42608252b382bca8d1f4abdeaff76e9209524e7
section/80-12/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:377fcb6a138fab769f5320d9eef7087f1945d2ae25196dc28e885cf5aaaa9777LA
Respondeo dicendum quod circa usum huius sacramenti duo possunt considerari, unum ex parte ipsius sacramenti; aliud ex parte sumentium. Ex parte ipsius sacramenti convenit quod utrumque sumatur, scilicet et corpus et sanguis, quia in utroque consistit perfectio sacramenti. Et ideo, quia ad sacerdotem pertinet hoc sacramentum consecrare et perficere, nullo modo debet corpus Christi sumere sine sanguine. Ex parte autem sumentium requiritur summa reverentia, et cautela ne aliquid accidat quod vergat in iniuriam tanti mysterii. Quod praecipue posset accidere in sanguinis sumptione, qui quidem, si incaute sumeretur, de facili posset effundi. Et quia, crescente multitudine populi Christiani, in qua continentur senes et iuvenes et parvuli, quorum quidam non sunt tantae discretionis ut cautelam debitam circa usum huius sacramenti adhiberent, ideo provide in quibusdam Ecclesiis observatur ut populo sanguis sumendus non detur, sed solum a sacerdote sumatur.Ссылаются нормы: Q80A12Respondeo, assert-hf95a73fcc7fca98d00220563f614c88db977a7cda36bf4faede060634c233c15
section/80-12/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:426e12a6d4007c703e8ba8045d82291cb1cd6572336ac2d0078df19024112f7cLA
Sed contra est multarum Ecclesiarum usus, in quibus populo communicanti datur corpus Christi sumendum, non autem sanguis.Ссылаются нормы: assert-hf4a67e905d8a598b0003cc050a6bd0303ee46232adbdca7114d95786f6a5d5db
section/80-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c51d4293b495be62fb2791796fb1821c7c8186ad6f08ceb7ce58fd03623dfee0LA
Ad primum ergo dicendum quod etiam circa Baptismum, et alia huiusmodi sacramenta, similis distinctio adhibetur, nam quidam suscipiunt tantum sacramentum, quidam vero sacramentum et rem sacramenti. Hic tamen differt quia, cum alia sacramenta perficiantur in usu materiae, percipere sacramentum est ipsa perfectio sacramenti, hoc autem sacramentum perficitur in consecratione materiae, et ideo uterque usus est consequens hoc sacramentum. In Baptismo autem, et aliis sacramentis characterem imprimentibus, illi qui accipiunt sacramentum, recipiunt aliquem spiritualem effectum, scilicet characterem, quod non accidit in hoc sacramento. Et ideo magis in hoc sacramento distinguitur usus sacramentalis a spirituali quam in Baptismo.Ссылаются нормы: Q80A1Ad1, assert-h5842141b8c4e36c9974ec62c68172888efe6f24534b91c305b77543f8f7fd377
section/80-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:31707748859a8a1cd2bc3d29fcc98ad3f92f7edb3bd15c0a7d5b6e0bb092849dLA
Ad secundum dicendum quod sacramentalis manducatio quae pertingit ad spiritualem, non dividitur contra spiritualem, sed includitur ab ea. Sed illa sacramentalis manducatio contra spiritualem dividitur quae effectum non consequitur, sicut imperfectum quod non pertingit ad perfectionem speciei, dividitur contra perfectum.Ссылаются нормы: Q80A1Ad2, assert-h8a528d111f0830166c2e5f1267abcfa7f24b76ac0c857c93824ab98d01d97db2
section/80-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:acdac7cb5fb4e15911ace6e4ee41d12bfc6a22bfe29d04b6588fc4394b124ca5LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, effectus sacramenti potest ab aliquo percipi, si sacramentum habeatur in voto, quamvis non habeatur in re. Et ideo, sicut aliqui baptizantur Baptismo flaminis, propter desiderium Baptismi, antequam baptizentur Baptismo aquae; ita etiam aliqui manducant spiritualiter hoc sacramentum antequam sacramentaliter sumant. Sed hoc contingit dupliciter. Uno modo, propter desiderium sumendi ipsum sacramentum, et hoc modo dicuntur baptizari et manducare spiritualiter et non sacramentaliter, illi qui desiderant sumere haec sacramenta iam instituta. Alio modo, propter figuram, sicut dicit apostolus, I Cor. X, quod antiqui patres baptizati sunt in nube et in mari, et quod spiritualem escam manducaverunt et spiritualem potum biberunt. Nec tamen frustra adhibetur sacramentalis manducatio, quia plenius inducit sacramenti effectum ipsa sacramenti susceptio quam solum desiderium, sicut supra circa Baptismum dictum est.Ссылаются нормы: Q80A1Ad3, assert-h5c8503c7d0686f01b3754f3db5e2a1367b10130d7c1ae6370305bfec1a082c26
section/80-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5082a6e53f6d36b06e57ea310af987a432b2108621441295cb4f4b87649e58cbLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant distingui duo modi manducandi corpus Christi, scilicet spiritualiter et sacramentaliter. Sicut enim Baptismus est spiritualis regeneratio, secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto etc., ita etiam hoc sacramentum est cibus spiritualis, unde dominus, loquens de hoc sacramento, dicit, Ioan. VI, verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed circa Baptismum non distinguitur duplex modus sumendi, scilicet sacramentalis et spiritualis. Ergo neque circa hoc sacramentum debet haec distinctio adhiberi.Ссылаются нормы: Q80A1Obiectio1, assert-h686cc2635b697c2524788e8ea947e419b9a81bf38d64ece9d6fad8bf0cb04057, assert-hd967e44a96f46c45f91bdc102b1a3cf480a51f8862da45de9ee4ba9125bfe3eb
section/80-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:170a6672efb4b7dc71111e76b27e8c8158ddb8135c4e4c06e950be0b53086412LA
Praeterea, ea quorum unum est propter alterum, non debent ad invicem dividi, quia unum ab alio speciem trahit. Sed sacramentalis manducatio ordinatur ad spiritualem sicut ad finem. Non ergo debet sacramentalis manducatio contra spiritualem dividi.Ссылаются нормы: Q80A1Obiectio2, assert-h3fd9cc6f2eeba494cbbe10f67c2086354ec6c9172479e7c860c0551251c5c838, assert-h8820342368e570fdc807c46e6082da983195444bc641fac23f9be7df1883d109
section/80-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d27d4e2a063ada4492d63862641d7b335278b123880e6834d691ce897f81fd4eLA
Praeterea, ea quorum unum non potest esse sine altero, non debent contra se dividi. Sed videtur quod nullus possit manducare spiritualiter nisi etiam sacramentaliter manducet, alioquin antiqui patres hoc sacramentum spiritualiter manducassent. Frustra etiam esset sacramentalis manducatio, si sine ea spiritualis esse posset. Non ergo convenienter distinguitur duplex manducatio, scilicet sacramentalis et spiritualis.Ссылаются нормы: Q80A1Obiectio3, assert-ha48e380943ab13a682e4c6519f4d352dc31396db85ae95b10ecf7fc54eff8600, assert-haf4881ef04324c9959df1dad7804818fcb31e633e8b5ad5b64934610fe31b2d3
section/80-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8334375517bc1df271f681d05839f7805f2f8286119ce0a1c27a972f0be61563LA
Respondeo dicendum quod in sumptione huius sacramenti duo sunt consideranda, scilicet ipsum sacramentum, et effectus ipsius, de quorum utroque supra iam dictum est. Perfectus igitur modus sumendi hoc sacramentum est quando aliquis ita hoc sacramentum suscipit quod percipit eius effectum. Contingit autem quandoque, sicut supra dictum est, quod aliquis impeditur a percipiendo effectum huius sacramenti, et talis sumptio huius sacramenti est imperfecta. Sicut igitur perfectum contra imperfectum dividitur, ita sacramentalis manducatio, per quam sumitur solum sacramentum sine effectu ipsius, dividitur contra spiritualem manducationem, per quam aliquis percipit effectum huius sacramenti quo spiritualiter homo Christo coniungitur per fidem et caritatem.Ссылаются нормы: Q80A1Respondeo, assert-h2ea2fab9000ef57041939c5f9d9bc865459751eb3e7a502d86a7f8c9b1d06e66
section/80-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e2479b381040097d54c65c9670df7e52030bcd6640c90cff81c2f903bc66709eLA
Sed contra est quod, super illud I Cor. XI, qui manducat et bibit indigne etc., dicit Glossa, duos dicimus esse modos manducandi, unum sacramentalem, et alium spiritualem.Ссылаются нормы: assert-h8eb390536494bfff6e74b953110dc38c5ba0a295ce048f937a9b7098e2632563
section/80-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a157e76cfca56021a9445ac2a2e659b2df9d213adc2e1f0cf57a9e7e150b5884LA
Ad primum ergo dicendum quod sumptio Christi sub hoc sacramento ordinatur, sicut ad finem, ad fruitionem patriae, qua Angeli eo fruuntur. Et quia ea quae sunt ad finem, derivantur a fine, inde est quod ista manducatio Christi qua eum sumimus sub hoc sacramento, quodammodo derivatur ab illa manducatione qua Angeli fruuntur Christo in patria. Et ideo dicitur homo manducare panem Angelorum, quia primo et principaliter est Angelorum, qui eo fruuntur in propria specie; secundario autem est hominum, qui Christum sub sacramento accipiunt.Ссылаются нормы: Q80A2Ad1, assert-h9f2af1d3f423f173252a0dd15b000c4d19471cd0a966cc848f9b94083d096e56
section/80-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2ba611f6ea105760fbfd46a06772db74fc8a963cc70433a024a2769758c6277dLA
Ad secundum dicendum quod ad societatem corporis mystici pertinent quidem et homines per fidem, Angeli autem per manifestam visionem. Sacramenta autem proportionantur fidei, per quam veritas videtur in speculo et in aenigmate. Et ideo hic, proprie loquendo, non Angelis, sed hominibus proprie convenit manducare spiritualiter hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q80A2Ad2, assert-h67e847a7190221a26ac97b8c4f9c08e31476d99d20c0a7cc1ba0d256e23e630d
section/80-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:66ddc0d3d8a219441756ce58a38e3227387e951f46b8961f2c6fee3a848f2013LA
Ad tertium dicendum quod Christus manet in hominibus secundum praesentem statum per fidem, sed in Angelis beatis est per manifestam visionem. Et ideo non est simile, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q80A2Ad3, assert-hee34ee2b50316904cac87911d5e47712bee2d6fd65ce9aebe2b11de2c523029e
section/80-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:60f34bf4a8711cc6900f19a63ed0886317f7f6da5c1fafc9ad8cc09ee848fda3LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non solius hominis sit hoc sacramentum sumere spiritualiter, sed etiam Angelorum. Quia super illud Psalmi, panem Angelorum manducavit homo, dicit Glossa, idest, corpus Christi, qui est vere cibus Angelorum. Sed hoc non esset si Angeli spiritualiter Christum non manducarent. Ergo Angeli spiritualiter Christum manducant.Ссылаются нормы: Q80A2Obiectio1, assert-h1e2ea764458a6c30c624ba5658829aa35da1fa8d0acd1b9c008addf6edf658a4, assert-h6a04481edadb31604ec2080d603026368cd65044ce3935457ebfa15098511296
section/80-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c441e2d9590c27f6e36b98f7d72b439b35da37d2791830e7edff69ed6dbc5998LA
Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., hunc cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia in praedestinatis. Sed ad istam societatem non solum pertinent homines, sed etiam sancti Angeli. Ergo etiam sancti Angeli spiritualiter manducant.Ссылаются нормы: Q80A2Obiectio2, assert-h3806e27f7cf67edb0b7a2b1a87081337c8f77c19fe2f08283276dd47a7b9cfd8, assert-h54e62b236ad9bff7674e12495234988166f07431fd5f30afd20a33343cffca7e
section/80-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4afd1e7b4058d73181417e5ded0410431ac4aea0a80c537c18f07cc80255321cLA
Praeterea, Augustinus, in libro de verbis domini, dicit, spiritualiter manducandus est Christus, quomodo ipse dicit, qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. Sed hoc convenit non solum hominibus, sed etiam sanctis Angelis, in quibus per caritatem est Christus, et ipsi in eo. Ergo videtur quod spiritualiter manducare non solum sit hominum, sed etiam Angelorum.Ссылаются нормы: Q80A2Obiectio3, assert-h22640a5992290c4a1f0173a4cd55877c4bd8d13def81a9d407fb80e19071d2c1, assert-h9f51829b4bbbfdad0b9f27ecb6b8338ca8a71c5aad575886a21ceb5d371fc57b
section/80-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b4ad0261e3277c56c018177420560b4405b2eec28a330f0ee4f97ee00c14cfc2LA
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento continetur ipse Christus, non quidem in specie propria, sed in specie sacramenti. Dupliciter ergo contingit manducare spiritualiter. Uno modo, ipsum Christum prout in sua specie consistit. Et hoc modo Angeli spiritualiter manducant ipsum Christum, inquantum ei uniuntur fruitione caritatis perfectae et visione manifesta (quem panem expectamus in patria), non per fidem, sicut nos hic ei unimur. Alio modo contingit spiritualiter manducare Christum prout est sub speciebus huius sacramenti, inquantum scilicet aliquis credit in Christum cum desiderio sumendi hoc sacramentum. Et hoc non solum est manducare Christum spiritualiter, sed etiam spiritualiter manducare hoc sacramentum. Quod non competit Angelis. Et ideo Angeli, etsi spiritualiter manducent Christum, non convenit tamen eis spiritualiter manducare hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q80A2Respondeo, assert-h34bcd23853b4e8fa7a9df018957b4ff77b1d410cb419919c610c70b118419def
section/80-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:bf6aa442f69dafe4bcb1036278f5337bf392bcc2feb8d5b5e1f72140a857b63fLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., panem de altari spiritualiter manducate, innocentiam ad altare portate. Sed Angelorum non est accedere ad altare, tanquam aliquid inde sumpturi. Ergo Angelorum non est spiritualiter manducare.Ссылаются нормы: assert-hbc317d1b7030e97ef0294c61a4fe91d002f421c81d192763074caa7edd805ce2
section/80-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9300b54b54381f1be9a7d556f13a32a461607f32325a2a6257072d349f4b9c72LA
Ad primum ergo dicendum quod verba illa, et similia, sunt intelligenda de spirituali manducatione, quae peccatoribus non convenit. Et ideo ex pravo intellectu horum verborum videtur praedictus error processisse, dum nescierunt distinguere inter corporalem et spiritualem manducationem.Ссылаются нормы: Q80A3Ad1, assert-h32401d29319f83c3a0c19bc897945dbee28197a16c14987e17ea79ef759665f6
section/80-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ecdfd0ad012b66d9c1f30adece82a87733d754775b640bade981222a4295f396LA
Ad secundum dicendum quod etiam si infidelis sumat species sacramentales, corpus Christi sub sacramento sumit. Unde manducat Christum sacramentaliter, si ly sacramentaliter determinat verbum ex parte manducati. Si autem ex parte manducantis, tunc, proprie loquendo, non manducat sacramentaliter, quia non utitur eo quod accipit ut sacramento, sed ut simplici cibo. Nisi forte infidelis intenderet recipere id quod Ecclesia confert, licet non haberet fidem veram circa alios articulos, vel circa hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q80A3Ad2, assert-h38a99e81afdf5fcaf75fccec7b79aec93cb0051206d15592c7ea337ae2a45f12
section/80-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ddb8fa2f555f40246d8c7b7aa87743e89d5cc32ecde99bd9d980a0c0fa6e64f3LA
Ad tertium dicendum quod, etiam si mus aut canis hostiam consecratam manducet, substantia corporis Christi non desinet esse sub speciebus quandiu species illae manent, hoc est, quandiu substantia panis maneret, sicut etiam si proiiceretur in lutum. Nec hoc vergit in detrimentum dignitatis Christi, qui voluit a peccatoribus crucifigi absque diminutione suae dignitatis, praesertim cum mus aut canis non tangat ipsum corpus Christi secundum propriam speciem, sed solum secundum species sacramentales. Quidam autem dixerunt quod, statim cum sacramentum tangitur a mure vel cane, desinit ibi esse corpus Christi. Quod etiam derogat veritati sacramenti, sicut supra dictum est. Nec tamen dicendum est quod animal brutum sacramentaliter corpus Christi manducet, quia non est natum uti eo ut sacramento. Unde non sacramentaliter, sed per accidens corpus Christi manducat sicut manducaret ille qui sumeret hostiam consecratam quia nesciens eam esse consecratam. Et quia id quod est per accidens non cadit in divisione alicuius generis, ideo hic modus manducandi corpus Christi non ponitur tertius, praeter sacramentalem et spiritualem.Ссылаются нормы: Q80A3Ad3, assert-h379baa1f6346a82aa5e1ba91d646e96834ed781022bc5b89d912c3ea2f586ac7
section/80-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:697f5d094b0f2ef6fbe95db0ae5670b1821ca8247c51472b7b27377769160414LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullus possit manducare Christum sacramentaliter nisi homo iustus. Dicit enim Augustinus, in libro de remedio poenitentiae ut quid paras dentem et ventrem? Crede, et manducasti. Credere enim in eum, hoc est panem vivum manducare. Sed peccator non credit in eum, quia non habet fidem formatam, ad quam pertinet credere in Deum, ut in secunda parte habitum est. Ergo peccator non potest manducare hoc sacramentum, qui est panis vivus.Ссылаются нормы: Q80A3Obiectio1, assert-h677ec02670fb7162f156174195e46a97b52813e8cfc56a91085187c8c7fa007e, assert-h80109c4809f8ba95bc33c80a5224e3ef74c4b400fa267b2786fa0ec08c2532d3
section/80-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b28f349b011083b1ab59fa6130068e8ea4e8a8004ec1e0bdbab7409992ea5f1fLA
Praeterea, hoc sacramentum dicitur esse maxime sacramentum caritatis, ut supra dictum est. Sed, sicut infideles privantur fide, ita omnes peccatores sunt privati caritate. Infideles autem non videntur sacramentaliter posse sumere hoc sacramentum, cum in forma huius sacramenti dicatur, mysterium fidei. Ergo, pari ratione, nec aliquis peccatorum potest corpus Christi sacramentaliter manducare.Ссылаются нормы: Q80A3Obiectio2, assert-h0dd1fc53580208d1c5ae957f6cf6342b835338a2d3ce4b728cf7ab85110f054e, assert-hc9556159ed0266642545c5df3a90dffd1f3a7c2e4c06cf591de071f8afed1295
section/80-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:beb39ea6faecfc4f9e090631c626c566e058f7305a1facddda17dde07fad54d5LA
Praeterea, peccator magis est abominabilis Deo quam creatura irrationalis, dicitur enim in Psalmo de homine peccatore, homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Sed animal brutum, puta mus aut canis, non potest sumere hoc sacramentum, sicut etiam non potest sumere sacramentum Baptismi. Ergo videtur quod, pari ratione, neque peccatores hoc sacramentum manducent.Ссылаются нормы: Q80A3Obiectio3, assert-hd5c3b3dbfac52214ba5b22f8f69f6cb3703f44192871391a9a414c4bf4b34106, assert-hfdf24678b1936eb7310cb07b2154e342dc2d24370124b27c237df70c92998795
section/80-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:21e70227e357e87a36c13e23b36aecdc95dc3f1180dd69469ed57ea6876a599dLA
Respondeo dicendum quod circa hoc quidam antiqui erraverunt, dicentes quod corpus Christi nec etiam a peccatoribus sacramentaliter sumitur, sed, quam cito labiis peccatoris figitur, tam cito sub speciebus sacramentalibus desinit esse corpus Christi. Sed hoc est erroneum. Derogat enim veritati huius sacramenti, ad quam pertinet, sicut supra dictum est, quod, manentibus speciebus corpus Christi sub eis esse non desinat. Species autem manent quandiu substantia panis maneret si ibi adesset, ut supra dictum est. Manifestum est autem quod substantia panis assumpta a peccatore non statim esse desinit, sed manet quandiu per calorem naturalem digeratur. Unde tandiu corpus Christi sub speciebus sacramentalibus manet a peccatoribus sumptis. Unde dicendum est quod peccator sacramentaliter corpus Christi manducare potest, et non solum iustus.Ссылаются нормы: Q80A3Respondeo, assert-h638aa3de32122b290559104f00ac92c9a424a466f60cfd1858137882dc9db4ab
section/80-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:382b7cb75e2e5461c2d3710db91f41be8529a56c0e6714fd7a21127c6497d263LA
Sed contra est quod super illud Ioan. VI, ut si quis manducaverit non moriatur, dicit Augustinus, multi de altari accipiunt, et accipiendo moriuntur, unde dicit apostolus, iudicium sibi manducat et bibit. Sed non moriuntur sumendo nisi peccatores. Ergo peccatores corpus Christi sacramentaliter manducant, et non solum iusti.Ссылаются нормы: assert-hfc0dd101428231787666489b3e392f85093fbf342e65537b4f15a1621896fe2a
section/80-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e31f80fe73f3dcf9f844244fcd4de826cfd199906a08376e8fb7b9429ed88a08LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus in propria specie apparens non exhibebat se tangendum hominibus in signum spiritualis unionis ad ipsum, sicut exhibetur sumendus in hoc sacramento. Et ideo peccatores eum in propria specie tangentes non incurrebant crimen falsitatis circa divina, sicut peccatores sumentes hoc sacramentum. Et praeterea Christus adhuc gerebat similitudinem carnis peccati, et ideo convenienter se peccatoribus tangendum exhibebat. Sed, remota similitudine carnis peccati per gloriam resurrectionis se tangi prohibuit a muliere, quae defectum fidei circa ipsum patiebatur, secundum illud Ioan. XX, noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum, scilicet in corde tuo, ut Augustinus exponit. Et ideo peccatores, qui defectum fidei patiuntur formatae circa ipsum, repelluntur a contactu huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q80A4Ad1, assert-h57cb09d3c351fb6cec24fe3e6b471fe5fc6b53e45a8e42f2392b029d508ae53e
section/80-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3f69c8044f67f5a211c340e6e585a9638c9787677eb4dea713a7cc6edb511cceLA
Ad secundum dicendum quod non quaelibet medicina competit secundum quemlibet statum. Nam medicina quae datur iam liberatis a febre ad confortationem, noceret si daretur adhuc febricitantibus. Ita etiam Baptismus et poenitentia sunt medicinae purgativae, quae dantur ad tollendam febrem peccati. Hoc autem sacramentum est medicina confortativa, quae non debet dari nisi liberatis a peccato.Ссылаются нормы: Q80A4Ad2, assert-h8c3681cb365416c9968254e25e5d8715c6d40e7a31349008560d780678ee3d61
section/80-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3704f73238b066621604fa0ea3e523827cea0bfcbb2e0bfee94aa606719b954bLA
Ad tertium dicendum quod maxima bona ibi intelligit Augustinus virtutes animae, quibus nullus male utitur quasi principiis mali usus. Utitur tamen eis aliquis male quasi obiectis mali usus, ut patet in his qui de virtutibus superbiunt. Ita et hoc sacramentum, quantum est ex se, non est principium mali usus, sed obiectum. Unde Augustinus dicit, multi indigne accipiunt corpus domini, per quod docemur quam cavendum sit male accipere bonum. Ecce enim, factum est malum dum male accipitur bonum, sicut e contra apostolo factum est bonum cum bene accipitur malum, scilicet cum stimulus Satanae patienter portatur.Ссылаются нормы: Q80A4Ad3, assert-h56495c9f3fb8084c1916ae5d951de7327b545f35db3404392a172f8366472401
section/80-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f3fac2f8b7118589e3697b4a5531efd308d12b95a7d4e448b662cd6360909dbfLA
Ad quartum dicendum quod per visum non accipitur ipsum corpus Christi, sed solum sacramentum eius, quia scilicet non pertingit visus ad substantiam corporis Christi, sed solum ad species sacramentales, ut supra dictum est. Sed ille qui manducat, non solum sumit species sacramentales, sed etiam Christum, qui est sub eis. Et ideo a visione corporis Christi nullus prohibetur qui sit sacramentum Christi consecutus, scilicet Baptismum, nonbaptizati autem non sunt admittendi etiam ad inspectionem huius sacramenti, ut patet per Dionysium, in libro Eccles. Hier. Sed ad manducationem non sunt admittendi nisi soli illi qui non solum sacramentaliter, sed etiam realiter sunt Christo coniuncti.Ссылаются нормы: Q80A4Ad4, assert-h575cd44101f3ec9b45d3bb28c3b6091998c2057e5ffb721cea162560d10ca41c
section/80-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b63faa090a172573d5907668355f5255dbdb93b3b923555f14a80b7c03029b33LA
Ad quintum dicendum quod hoc quod non habet aliquis conscientiam sui peccati, potest contingere dupliciter. Uno modo, per culpam suam, vel quia per ignorantiam iuris, quae non excusat, reputat non esse peccatum quod est peccatum, puta si aliquis fornicator reputaret simplicem fornicationem non esse peccatum mortale; vel quia negligens est in examinatione sui ipsius, contra id quod apostolus dicit, I Cor. XI, probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Et sic nihilominus peccat peccator sumens corpus Christi, licet non habeat conscientiam peccati, quia ipsa ignorantia est ei peccatum. Alio modo potest contingere sine culpa ipsius, puta, cum doluit de peccato, sed non est sufficienter contritus. Et in tali casu non peccat sumendo corpus Christi, quia homo per certitudinem scire non potest utrum sit vere contritus. Sufficit tamen si in se signa contritionis inveniat, puta ut doleat de praeteritis et proponat cavere de futuris. Si vero ignorat hoc quod fecit esse actum peccati propter ignorantiam facti, quae excusat, puta si accessit ad non suam quam credebat esse suam, non est ex hoc dicendus peccator. Similiter etiam, si totaliter est peccatum oblitus, sufficit ad eius deletionem generalis contritio, ut infra dicetur. Unde iam non est dicendus peccator.Ссылаются нормы: Q80A4Ad5, assert-h06ee93cb06cbf8ffce0175ac262f761b4a0e6ce848f880b4383988489e351bf0
section/80-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ab27e7794efe9ddff7f460eb7e6d968b687de773cc9b2306fd568f60e5f47d4cLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccator sumens corpus Christi sacramentaliter non peccet. Non enim est maioris dignitatis Christus sub specie sacramenti quam sub specie propria. Sed peccatores tangentes corpus Christi in substantia propria non peccabant, quin immo veniam peccatorum consequebantur, sicut legitur Luc. VII de muliere peccatrice; et Matth. XIV dicitur, quicumque tetigerunt fimbriam vestimenti eius, salvi facti sunt. Ergo non peccant, sed magis salutem consequuntur, sacramentum corporis Christi sumendo.Ссылаются нормы: Q80A4Obiectio1, assert-h740ddf7803cd97334a494493afda93232a15a6435418bcd3912d72e779210e3d, assert-h97d2bf6fdbc293b7af8b179560e94c452fa8ee9dcc914feb3b22bbac5ee349ca
section/80-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0077a6f940ed4dc737358e1af1a1e20c63655ca7571172d674604bac933f7c70LA
Praeterea, hoc sacramentum, sicut et alia, est quaedam spiritualis medicina. Sed medicina datur infirmis ad salutem, secundum illud Matth. IX, non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Infirmi autem vel male habentes spiritualiter sunt peccatores. Ergo hoc sacramentum sumi potest absque culpa.Ссылаются нормы: Q80A4Obiectio2, assert-h7e345307341133560c33f0cf41220a36319f0036748f98683a4cb293df8cd8d6, assert-hd0a54566c3708e9b5e905487260d83e3ce0df99b76045dc86150c6af57333a65
section/80-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fdb71dbab4273f11524875cbabaf4064cff32a475f1be2f88740a75568442401LA
Praeterea, hoc sacramentum, cum in se Christum contineat, est de maximis bonis. Maxima autem bona sunt, secundum Augustinum, in libro de Lib. Arbit., quibus nullus male potest uti. Nullus autem peccat nisi per abusum alicuius rei. Ergo nullus peccator sumens hoc sacramentum peccat.Ссылаются нормы: Q80A4Obiectio3, assert-ha6a76459a9d9f6d0a0d10b19bce63610f546e803ab524c5ce0b2d208b2889753
section/80-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:96179463a00627e94a8ff581eee176b458ff9c3353b68010aee0b734629ee74fLA
Praeterea, sicut hoc sacramentum sentitur gustu et tactu, ita et visu. Si ergo peccator peccet ex eo quod sumit hoc sacramentum gustu et tactu, videtur quod etiam peccaret videndo. Quod patet esse falsum, cum Ecclesia omnibus hoc sacramentum videndum et adorandum proponat. Ergo peccator non peccat ex hoc quod manducat hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q80A4Obiectio4, assert-h8acb4ce65bd3086b8366db7f20ee076fbec990ab865c430e21cb6d501120aeb3
section/80-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:17783686cca5ad600231e2ce3d368d8adc029bd7afd8a3fb306765c5d18df800LA
Praeterea, contingit quandoque quod aliquis peccator non habet conscientiam sui peccati. Nec tamen talis peccare videtur corpus Christi sumendo, quia, secundum hoc, omnes peccarent qui sumunt, quasi periculo se exponentes; cum apostolus dicit, I Cor. IV, nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Non ergo videtur quod peccatori cedat in culpam si hoc sacramentum sumat.Ссылаются нормы: Q80A4Obiectio5, assert-hc85ad78b8c0f3f9ee5eecee8d21a2dba1c0f12b9dc6ef5dfd734911d9b54b795
section/80-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eb8d312c39b28530417ac42b010ecbc71576272dd62e615cb0a1f72ae3665b02LA
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento, sicut in aliis, id quod est sacramentum est signum eius quod est res sacramenti. Duplex autem est res huius sacramenti, sicut supra dictum est, una quidem quae est significata et contenta, scilicet ipse Christus; alia autem est significata et non contenta, scilicet corpus Christi mysticum, quod est societas sanctorum. Quicumque ergo hoc sacramentum sumit, ex hoc ipso significat se esse Christo unitum et membris eius incorporatum. Quod quidem fit per fidem formatam, quam nullus habet cum peccato mortali. Et ideo manifestum est quod quicumque cum peccato mortali hoc sacramentum sumit, falsitatem in hoc sacramento committit. Et ideo incurrit sacrilegium, tanquam sacramenti violator. Et propter hoc mortaliter peccat.Ссылаются нормы: Q80A4Respondeo, assert-h8c1696c7341347db5e512ae338f3d6aa5c8593a92c7581deeaaaa5f7d0895e46
section/80-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4e48105dde69e06ca7c6fe6afce56a2096796aa1b83eedbdf3fd24eb5213ee32LA
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. XI, qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Dicit autem Glossa ibidem, indigne manducat et bibit qui in crimine est, vel irreverenter tractat. Ergo qui est in peccato mortali, si hoc sacramentum accipiat, damnationem acquirit, mortaliter peccans.Ссылаются нормы: assert-hc7771853007343aaad2dee628d09dd27c7cbbfae3f190eef881afffde67acb2e
section/80-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7032bf929bed108233b9c1da00787ed5d17cb6144970ca0391f2f03d85faf2aaLA
Ad primum ergo dicendum quod peccatum indigne sumentium hoc sacramentum comparatur peccato occidentium Christum secundum similitudinem, quia utrumque committitur contra corpus Christi, non tamen secundum criminis quantitatem. Peccatum enim occidentium Christum fuit multo gravius. Primo quidem, quia illud peccatum fuit contra corpus Christi in sua specie propria, hoc autem est contra corpus Christi in specie sacramenti. Secundo, quia illud peccatum processit ex intentione nocendi Christo, non autem hoc peccatum.Ссылаются нормы: Q80A5Ad1, assert-h2e9345a7741a4f73257f950c219a206ce2faa4a972b186650bb6ea1b3c99ea74
section/80-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7ea205e082fbabdf81a50d39f42b0661d99ee96e9f553ae4b4ac46df3561610bLA
Ad secundum dicendum quod fornicator accipiens corpus Christi comparatur Iudae Christum osculanti, quantum ad similitudinem criminis, quia uterque ex signo caritatis Christum offendit, non tamen quantum ad criminis quantitatem, sicut et prius dictum est. Haec tamen similitudo non minus competit aliis peccatoribus quam fornicatoribus, nam et per alia peccata mortalia agitur contra caritatem Christi, cuius signum est hoc sacramentum; et tanto magis quanto peccata sunt graviora. Secundum quid tamen peccatum fornicationis magis reddit hominem ineptum ad perceptionem huius sacramenti, inquantum scilicet per hoc peccatum spiritus maxime carni subiicitur, et ita impeditur fervor dilectionis, qui requiritur in hoc sacramento. Plus tamen ponderat impedimentum ipsius caritatis quam fervoris eius. Unde etiam peccatum infidelitatis, quod funditus separat hominem ab Ecclesiae unitate, simpliciter loquendo, maxime hominem ineptum reddit ad susceptionem huius sacramenti, quod est sacramentum ecclesiasticae unitatis, ut dictum est. Unde et gravius peccat infidelis accipiens hoc sacramentum quam peccator fidelis; et magis contemnit Christum secundum quod est sub hoc sacramento, praesertim si non credat Christum vere sub hoc sacramento esse, quia, quantum est in se, diminuit sanctitatem huius sacramenti, et virtutem Christi operantis in hoc sacramento, quod est contemnere ipsum sacramentum in seipso. Fidelis autem qui cum conscientia peccati sumit, contemnit hoc sacramentum non in seipso, sed quantum ad usum, indigne accipiens. Unde et apostolus, I Cor. XI, assignans rationem huius peccati, dicit, non diiudicans corpus domini, idest, non discernens ipsum ab aliis cibis, quod maxime facit ille qui non credit Christum esse sub hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q80A5Ad2, assert-h39136464716d77fb37b13e37ff47addb8d596310ff345c8add001ab4f3890957
section/80-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2b614ffe76e87aa4ffdb84a31e8dd58f5f5bac76dd79efc453a880b1aad446acLA
Ad tertium dicendum quod ille qui proiiceret hoc sacramentum in lutum, gravius peccaret quam ille qui cum conscientia peccati mortalis ad hoc sacramentum accedit. Primo quidem, quia ille hoc faceret ex intentione iniuriam inferendi huic sacramento, quod non intendit peccator indigne corpus Christi accipiens. Secundo, quia homo peccator capax est gratiae, unde etiam magis est aptus ad suscipiendum hoc sacramentum quam quaecumque alia irrationalis creatura. Unde maxime inordinate uteretur hoc sacramento qui proiiceret ipsum canibus ad manducandum, vel qui proiiceret in lutum conculcandum.Ссылаются нормы: Q80A5Ad3, assert-hfb48620b7aa00606235ecc1af65bc30b664942c30d29c0882401dde75b8efcd6
section/80-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:22d30c84c541e171ef97953104e85b37c9a56fa695e966960a8813dcfb57d072LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod accedere ad hoc sacramentum cum conscientia peccati sit gravissimum omnium peccatorum. Dicit enim apostolus, I Cor. XI, quicumque manducaverit panem et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini, Glossa ibidem, ac si Christum occiderit, punietur. Sed peccatum Christum occidentium videtur fuisse gravissimum. Ergo et hoc peccatum, quo aliquis cum conscientia peccati ad mensam domini accedit, videtur esse gravissimum.Ссылаются нормы: Q80A5Obiectio1, assert-h258a83b4dc26249412058fd44ea43f40b8c5b713b2709a1a5d5cbcf38065c93b, assert-h3736b56d4beffaca92e6574b797d303e3b5adb27c210cab235eb3b3cd5f4fc0d
section/80-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0afd71b2b6c1942f57274969246f319badb5a86baa52dcc41d02f466869ab763LA
Praeterea, Hieronymus dicit, in quadam epistola, quid tibi cum feminis, qui ad altare cum domino fabularis? Dic, sacerdos, dic, clerice, qualiter cum eisdem labiis filium Dei oscularis quibus osculatus es filiam meretricis. O Iuda, osculo filium hominis tradis. Et sic videtur fornicator ad mensam Christi accedens peccare sicut Iudas peccavit, cuius peccatum fuit gravissimum. Sed multa alia peccata sunt graviora quam peccatum fornicationis, et praecipue peccatum infidelitatis. Ergo cuiuslibet peccatoris ad mensam Christi accedentis peccatum est gravissimum.Ссылаются нормы: Q80A5Obiectio2, assert-hbcbb1d3217e72b4648dc32eef78a6c921b2070f503cf83c25c3ae09acd096331, assert-hc09796023782fb38fde6f31a9b374d84098871d33a0b0c95d4df6b40d641d4a8
section/80-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:58b9f608a56dae3bd2466d12028f31b7174d61d25fc339f9263bee630dd5debeLA
Praeterea, magis est abominabilis Deo immunditia spiritualis quam corporalis. Sed si quis proiiceret corpus Christi in lutum vel sterquilinium, gravissimum reputaretur esse peccatum. Ergo gravius peccat si ipsum sumat cum peccato, quod est immunditia spiritualis. Ergo hoc peccatum est gravissimum.Ссылаются нормы: Q80A5Obiectio3, assert-h05536d15eeb579b4aaa53920138e00b881817fc6957354911142fd5837ac44fc, assert-h79076209daa1e4f58bfbed58b0afcc35776792f921bef3b187868f09dc8ab168, assert-hfb0fa1064edfac96d014243a25b6d6c8615fac609019b4c37c656d4661c0fcd8
section/80-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:06fd07d71e76196a19f8816d466f88aa340c7d2971c96ac3d484d1fadeb9e2c2LA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, dupliciter aliquod peccatum potest dici gravius alio, uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem, secundum rationem suae speciei, quae attenditur ex parte obiecti. Et secundum hoc, quanto id contra quod peccatur est maius, tanto peccatum est gravius. Et quia divinitas Christi est maior humanitate ipsius; et ipsa humanitas est potior quam sacramenta humanitatis, inde est quod gravissima peccata sunt quae committuntur in ipsam divinitatem, sicut est peccatum infidelitatis et blasphemiae. Secundario autem sunt gravia peccata quae committuntur in humanitatem Christi, unde Matth. XII dicitur, qui dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit verbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Tertio autem loco sunt peccata quae committuntur contra sacramenta, quae pertinent ad humanitatem Christi. Et post hoc sunt alia peccata, contra puras creaturas. Per accidens autem unum peccatum est gravius alio ex parte peccantis, puta, peccatum quod est ex ignorantia vel infirmitate, est levius peccato quod est ex contemptu vel ex certa scientia; et eadem ratio est de aliis circumstantiis. Et secundum hoc, illud peccatum in quibusdam potest esse gravius, sicut in his qui ex actuali contemptu cum conscientia peccati ad hoc sacramentum accedunt; in quibusdam vero minus grave, puta in his qui ex quodam timore ne deprehendantur in peccato, cum conscientia peccati ad hoc sacramentum accedunt. Sic igitur patet quod hoc peccatum est multis aliis gravius secundum suam speciem, non tamen omnium gravissimum.Ссылаются нормы: Q80A5Respondeo, assert-h38de1f06203999f4f21fee7b083e49e4489ef1f94df79e41c9259be5c5809eb0
section/80-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e39ba30bfafd5cf8f610c5315d5153e75bf16c0ed0214dcace9b75c32279e85eLA
Sed contra est quod, super illud Ioan. XV, si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, dicit Augustinus hoc esse intelligendum de peccato infidelitatis, quo retinentur cuncta peccata. Et ita videtur hoc peccatum non esse gravissimum, sed magis peccatum infidelitatis.Ссылаются нормы: assert-h926bf58d04f6080ebe63caf4ce10c5cf6db1291484eb9c48764a29a06186bc74
section/80-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4716635b7a276bcb47ec88350161076b05a0923e0a06fb8af6c670a22a767df9LA
Ad primum ergo dicendum quod sancta prohibentur dari canibus, idest peccatoribus manifestis. Sed occulta non possunt publice puniri, sed sunt divino iudicio reservanda.Ссылаются нормы: Q80A6Ad1, assert-h23f684dd24276c5033ec5b2caddb02dcbd57f2b0ecdb78ff1a4c1fd2f5e6031d
section/80-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c4b24c6f4e4d0cc7191cb6f09905d53d516d705c0299c49b47057fdada19de7bLA
Ad secundum dicendum quod, licet peius sit peccatori occulto peccare mortaliter sumendo corpus Christi quam infamari, tamen sacerdoti ministranti corpus Christi peius est peccare mortaliter infamando iniuste peccatorem occultum, quam quod ille mortaliter peccet, quia nullus debet peccatum mortale committere ut alium liberet a peccato. Unde Augustinus dicit, in libro quaestionum super Gen., periculosissime admittitur haec compensatio, ut nos faciamus aliquid mali, ne alius gravius malum faciat. Peccator tamen occultus potius deberet eligere infamari quam indigne ad mensam Christi accedere. Hostia tamen non consecrata nullo modo debet dari loco consecratae, quia sacerdos hoc faciens, quantum est in se, facit idololatrare illos qui credunt hostiam consecratam, sive alios praesentes, sive etiam ipsum sumentem; quia, ut Augustinus dicit, nemo carnem Christi manducet nisi prius adoret. Unde extra, de celebratione Missarum, cap. de homine, dicitur, licet is qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, peccet graviter si se ingerat, tamen gravius videtur offendere qui fraudulenter illud praesumpserit simulare.Ссылаются нормы: Q80A6Ad2, assert-h1b2ecd7c17938e08e51c95b27c8a4616aa92d315d4305231b7905a8046236387
section/80-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5b94b05a195d7252dccdf4fab2d9d44a6b3a1588373f7453ae0bdb6f87547391LA
Ad tertium dicendum quod decreta illa sunt abrogata per contraria documenta Romanorum pontificum. Dicit enim Stephanus Papa, ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri canones non concedunt. Spontanea enim confessione, vel testium approbatione publicata, delicta commissa sunt regimini nostro iudicare, occulta vero et incognita illi sunt relinquenda qui solus novit corda filiorum hominum. Et idem habetur extra, de purgationibus, cap. ex tuarum. In omnibus enim talibus videtur Dei esse tentatio, unde sine peccato fieri non possunt. Et gravius videretur si in hoc sacramento, quod est institutum ad remedium salutis, aliquis incurreret iudicium mortis. Unde nullo modo corpus Christi debet dari alicui suspecto de crimine quasi ad examinationem.Ссылаются нормы: Q80A6Ad3, assert-ha8f12420ddd0d9f3f14d15d9d1916183df8542eb5c39743f925980f22f30ffe6
section/80-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6927e1056af8a9cbfd9c891ee0f87bce416386d4c16fa5981883b2cd478c273cLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sacerdos debeat denegare corpus Christi peccatori petenti. Non est enim faciendum contra Christi praeceptum propter vitandum scandalum, neque propter vitandum infamiam alicuius. Sed dominus praecepit, Matth. VII, nolite sanctum dare canibus. Maxime autem datur sanctum canibus cum hoc sacramentum peccatoribus exhibetur. Ergo neque propter vitandum scandalum, neque propter vitandam infamiam alicuius, debet hoc sacramentum peccatori petenti dari.Ссылаются нормы: Q80A6Obiectio1, assert-h0fbbf3b3cde437486abfa07d83cd0b81d3e66199e2cba599fef7368a8f813506, assert-h27cbdb82a32f959891e4ec4282c7dccef4336d4682d6917e3619d6420645ed92
section/80-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:15723570b06e69b75d4b1accf6eb936122ed94d761bcf8a0b1f7e8b4fe2fe64fLA
Praeterea, de duobus malis est minus malum eligendum. Sed minus malum esse videtur si peccator infametur, vel etiam si ei hostia non consecrata detur, quam si sumens corpus Christi mortaliter peccet. Ergo videtur hoc potius eligendum, quod vel infametur peccator petens corpus Christi, vel etiam detur ei hostia non consecrata.Ссылаются нормы: Q80A6Obiectio2, assert-h822f7c6a838abb5eab8e89bccb2666f7c8ca21db4949aba826d6b21c52cc166c, assert-he433ca9a586c0d609a93f968c61326603f5857ebad9d2283116802d1e84f9dce
section/80-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:28510f0815a44a509c3a54c7e9e0cdf86252280611aa50f2fc1fb7d6a0fe4242LA
Praeterea, corpus Christi interdum datur suspectis de crimine ad eorum manifestationem, legitur enim in decretis, II, qu. IV, saepe contingit ut in monasteriis monachorum furta perpetrentur. Idcirco statuimus ut, quando ipsi fratres de talibus expurgare se debent, Missa ab abbate celebretur vel ab aliquo ex praesentibus fratribus, et sic, expleta Missa, omnes communicent in haec verba, corpus Christi sit tibi hodie ad probationem. Et infra, si episcopo vel presbytero aliquod maleficium fuerit imputatum, in singulis Missa celebrari debet et communicari, et de singulis sibi imputatis innocentem se ostendere. Sed peccatores occultos non oportet manifestari, quia, si frontem verecundiae abiecerint, liberius peccabunt, ut Augustinus dicit, in libro de verbis domini. Ergo peccatoribus occultis non est corpus Christi dandum, etiam si petant.Ссылаются нормы: Q80A6Obiectio3, assert-ha12b8252effbce85c94895a7e2322b00bcd198ade488f17d4adc373716a5f0e4, assert-haaf127d6ae28c162d39376d2224989b51a79d3771f8f2e836075e6b42e9132a6
section/80-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:90f988eeb5c8b7276a6f8b146d8657da3d1773b47b6c3f3668b18725459c0677LA
Respondeo dicendum quod circa peccatores distinguendum est. Quidam enim sunt occulti, quidam vero manifesti; scilicet per evidentiam facti, sicut publici usurarii aut publici raptores; vel etiam per aliquod iudicium ecclesiasticum vel saeculare. Manifestis ergo peccatoribus non debet, etiam petentibus, sacra communio dari. Unde Cyprianus scribit ad quendam, pro dilectione tua consulendum me existimasti quid mihi videatur de histrionibus, et mago illo qui, apud vos constitutus, adhuc in artis suae dedecore perseverat, an talibus sacra communio cum ceteris Christianis debeat dari. Puto nec maiestati divinae, nec evangelicae disciplinae congruere ut pudor et honor Ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur. Si vero non sunt manifesti peccatores sed occulti, non potest eis petentibus sacra communio denegari. Cum enim quilibet Christianus, ex hoc ipso quod est baptizatus, sit admissus ad mensam dominicam, non potest eis ius suum tolli nisi pro aliqua causa manifesta. Unde super illud I Cor. V, si is qui frater inter vos nominatur etc., dicit Glossa Augustini, nos a communione quemquam prohibere non possumus, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo iudicio vel ecclesiastico vel saeculari nominatum atque convictum. Potest tamen sacerdos qui est conscius criminis, occulte monere peccatorem occultum, vel etiam in publico generaliter omnes, ne ad mensam domini accedant antequam poeniteant et Ecclesiae reconcilientur. Nam post poenitentiam et reconciliationem, etiam publicis peccatoribus non est communio deneganda, praecipue in mortis articulo. Unde in Concilio Carthaginensi legitur, scenicis atque histrionibus ceterisque huiusmodi personis, vel apostatis, conversis ad Deum reconciliatio non negetur.Ссылаются нормы: Q80A6Respondeo, assert-h5b7695b385a73af80886bd11546b5b139e2d03f64ce5ae66f8e0dcb99c479cec
section/80-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c2f1f3c569858f9fb17364ec1129efd25ce51623ffe3a075c93f58537ac03354LA
Sed contra est quod, super illud Psalmi, manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae, dicit Augustinus, non prohibeat dispensator pingues terrae, idest peccatores, mensam domini manducare.Ссылаются нормы: assert-h60f05cf8f99f3a8dfbb254444e69d69686ee0236228a9d1bb7e5fa56326b5464
section/80-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8f81a33f7009f66b3582954ade36d3e0ef0993874a6b1999e65c405cb46f6eabLA
Ad primum ergo dicendum quod ex necessitate quidem non impeditur homo a sumptione huius sacramenti nisi propter peccatum mortale, sed ex quadam congruentia potest homo impediri propter alias causas, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q80A7Ad1, assert-h7a18cfa2330fb6a402c7474a4ca8a3973c04d6904a5e2f5db53e7ed014938e00
section/80-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8e690a73bc866170da5d473566b0e734d32984e1e980eac346f403ded294b0f6LA
Ad secundum dicendum quod coitus coniugalis, si sit sine peccato, puta si fiat causa prolis generandae vel causa reddendi debitum, non alia ratione impedit sumptionem sacramenti nisi sicut dictum est de pollutione nocturna quae accidit sine peccato scilicet propter immunditiam corporalem et mentis distractionem. Ratione cuius Hieronymus dicit, super Matth., si panes propositionis ab his qui uxores tetigerant comedi non poterant, quanto magis panis qui de caelo descendit, non potest ab his qui coniugalibus paulo ante haesere amplexibus, violari atque contingi. Non quod nuptias condemnemus, sed quod, eo tempore quo carnes agni manducaturi sumus, vacare a carnalibus operibus debeamus. Sed quia hoc secundum congruitatem, et non secundum necessitatem est intelligendum, Gregorius dicit quod talis est suo iudicio relinquendus. Si vero non amor procreandae sobolis sed voluptas dominatur in opere, ut ibidem Gregorius subdit, tunc prohiberi debet ne accedat ad hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q80A7Ad2, assert-h1c46d66b6a3f9dbf45c00d6d61ddaef99c71158822416430d089ead50525f291
section/80-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:728a48209763a1e5359dbabb32134d1a04a3906c6bf14b2fd991c68855b8a2caLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in epistola supra dicta ad Augustinum Anglorum episcopum, in veteri testamento aliqui polluti dicebantur figuraliter, quod populus novae legis spiritualiter intelligit. Unde huiusmodi corporales immunditiae, si sint perpetuae vel diuturnae, non impediunt sumptionem huius sacramenti salutaris sicut impediebant accessum ad sacramenta figuralia. Si vero cito transeunt, sicut immunditia pollutionis nocturnae, ex quadam congruentia impedit sumptionem huius sacramenti per illum diem quo hoc accidit. Unde et Deut. XXIII dicitur, si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua.Ссылаются нормы: Q80A7Ad3, assert-h3ee6fa80b2163f3f7c588a6712fa25e8be303e824f6bc359868a45924e578d84
section/80-7/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ac65d6d5e05a3b52bee944908b9a3e9037f38f1f635dbb902221842f7fa3607cLA
Ad quartum dicendum quod, licet per contritionem et confessionem auferatur reatus culpae, non tamen aufertur corporalis immunditia et distractio mentis ex pollutione consecuta.Ссылаются нормы: Q80A7Ad4, assert-hdb9a67bee19b6de304f51c0f95b25bbdbb5f84e3478b7f3a235dbde7606d42db
section/80-7/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9c8341b861ccb69309cd8eb6aa7d99efc794d50f0bca587af07073fe33b2936aLA
Ad quintum dicendum quod somnium homicidii non inducit corporalem immunditiam, nec etiam tantam distractionem mentis sicut fornicatio, propter intensionem delectationis. Si tamen somnium homicidii proveniat ex causa quae est peccatum, praesertim mortale, impedit a sumptione huius sacramenti ratione suae causae.Ссылаются нормы: Q80A7Ad5, assert-h251d08158d3d472c68533dad680095c603a42655c80ccdb0953d46b076d870e1
section/80-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:137f6fde826c80d62e52b2de0cc5d6fbb0b5e459b7ff05912b5402e590c9252aLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nocturna pollutio non impediat aliquem a sumptione corporis Christi. Nullus enim impeditur a sumptione corporis Christi nisi propter peccatum. Sed nocturna pollutio accidit sine peccato, dicit enim Augustinus, XII super Gen. ad Litt., ipsa phantasia quae fit in cogitatione sermocinantis, cum expressa fuerit in visione somniantis, ut inter illam et veram coniunctionem corporum non discernatur, continue movetur caro et sequitur quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato fiat quam sine peccato a vigilantibus dicitur quod, ut diceretur, procul dubio cogitatum est. Ergo nocturna pollutio non impedit hominem ab huius sacramenti perceptione.Ссылаются нормы: Q80A7Obiectio1, assert-h428afd4305e94038a133f66f83888c5ff0cdfcf07a7e367ef08caf0d1246aa33, assert-he1aec00c4a06d8e9f1a527d49434724453a6df3e34ff48b7bb12774d471c2eb0
section/80-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7b45cebc06e5046c81665dd5e5a980b30c2ccf3aa9fd3489a9082b0dd4e2be91LA
Praeterea, Gregorius dicit, in epistola ad Augustinum episcopum Anglorum, si quis sua coniuge, non cupidine voluptatis raptus, sed tantum creandorum liberorum gratia utitur, ille profecto, sive de ingressu Ecclesiae seu de sumendo corporis dominici mysterio, suo est iudicio relinquendus, quia prohiberi a nobis non debet accipere qui, in igne positus, nescit ardere. Ex quo patet quod carnalis pollutio etiam vigilantis, si sit sine peccato, non prohibet hominem a sumptione corporis Christi. Multo igitur minus prohibet nocturna pollutio dormientis.Ссылаются нормы: Q80A7Obiectio2, assert-he3a2bb79f50e51aeb52957c70e2e2737d88405719c853374fb3b41d94ffcecea
section/80-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c03c7d5f10f5a558da362809e09ae1d0a099a32550445b505936af9c9e9551c4LA
Praeterea, nocturna pollutio videtur solam immunditiam corporalem habere. Sed aliae immunditiae corporales, quae secundum legem impediebant ab ingressu sanctorum, in nova lege non impediunt a sumptione corporis Christi, sicut de muliere pariente, vel menstruata, vel fluxum sanguinis patiente, scribit beatus Gregorius Augustino Anglorum episcopo. Ergo videtur quod neque etiam nocturna pollutio impediat hominem a sumptione huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q80A7Obiectio3, assert-h26d815fb500baba4e5aedcb492f52a5225cf33860660c8e1e913f5430b0a58e0, assert-h85b5cae5bfa207af28872acc6a5f0d020d0ea77787724c020c2047ec7131a696
section/80-7/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2310fce13b31de358c3d37fbbb2c82fea071612fb8d9e1f93618e0e3051b1533LA
Praeterea, peccatum veniale non impedit hominem a sumptione huius sacramenti, sed nec etiam peccatum mortale post poenitentiam sed, dato quod nocturna pollutio provenerit ex aliquo peccato praecedenti sive crapulae sive turpium cogitationum, plerumque tale peccatum est veniale, et, si aliquando sit mortale, potest contingere quod de mane poenitet et peccatum suum confitetur. Ergo videtur quod non debeat impediri a sumptione huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q80A7Obiectio4, assert-h9b84bc7986247952ef1644a854e3f7a04f9598c450fe49838c00280d050d8109
section/80-7/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:43f89d4a35f3f80b0feb57aafe44ce2614f4ff2b6785360e087dbb7669bee00eLA
Praeterea, gravius peccatum est homicidii quam fornicationis. Sed si aliquis de nocte somniet homicidium perpetrare aut furtum, vel quodcumque aliud peccatum, non propter hoc impeditur a sumptione corporis Christi. Ergo videtur quod multo minus fornicatio somniata, cum pollutione subsequente, impediat a susceptione huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q80A7Obiectio5, assert-h30c61d2387c9075cc4996ad3f20eaf136d3aa6fcd1695f6b7ed823b4f7cfaec7, assert-hc70be7be3fc72f06c11c8da09657ee334d4f20fa709a0053e22b9e467c8eff59
section/80-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1302af49c0fa42bc1b31b4015fa1b6e91b6d4e042065e53473297343eb171c2LA
Respondeo dicendum quod circa pollutionem nocturnam duo possunt considerari, unum quidem ratione cuius ex necessitate impedit hominem a sumptione huius sacramenti; aliud autem ratione cuius non ex necessitate impedit hominem, sed ex quadam congruentia. Ex necessitate quidem impedit hominem ab huius sacramenti perceptione solum mortale peccatum. Et quamvis ipsa nocturna pollutio, secundum se considerata, peccatum mortale esse non possit, nihilominus tamen, ratione suae causae, quandoque habet peccatum mortale annexum. Et ideo consideranda est causa pollutionis nocturnae. Quandoque enim provenit ex causa extrinseca spirituali, scilicet Daemonum illusione, qui, sicut in prima parte habitum est, phantasmata commovere possunt, ex quorum apparitione pollutio interdum subsequitur. Quandoque vero provenit pollutio ex causa intrinseca spirituali, scilicet ex praecedentibus cogitationibus. Aliquando autem ex causa intrinseca corporali, seu ex superfluitate sive debilitate naturae; seu etiam ex superfluitate cibi et potus. Quaelibet autem harum trium causarum potest et sine peccato, et cum peccato veniali vel mortali existere. Et si quidem sit sine peccato, vel cum peccato veniali, non ex necessitate impedit sumptionem huius sacramenti, ita scilicet quod homo sumendo sit reus corporis et sanguinis domini. Si vero sit cum peccato mortali impedit ex necessitate. Illusio enim Daemonum quandoque provenit ex praecedenti negligentia praeparationis ad devotionem, quae potest esse vel mortale vel veniale peccatum. Quandoque vero provenit ex sola nequitia Daemonum volentium impedire hominem a sumptione huius sacramenti. Unde legitur in collationibus patrum quod, cum quidam pollutionem pateretur semper in festis in quibus erat communicandum, seniores, comperto quod nulla causa ab ipso praecesserat, decreverunt quod propter hoc a communione non cessaret, et ita cessavit illusio Daemonum. Similiter etiam praecedentes cogitationes lascivae quandoque possunt esse omnino sine peccato, puta cum aliquis causa lectionis vel disputationis cogitur de talibus cogitare. Et si hoc sit sine concupiscentia et delectatione, non erunt cogitationes immundae, sed honestae, ex quibus tamen pollutio sequi potest, sicut patet ex auctoritate Augustini inducta. Quandoque vero praecedentes cogitationes sunt cum concupiscentia et delectatione et, si adsit consensus, peccatum mortale erit, sin autem, veniale. Similiter etiam et causa corporalis quandoque est sine peccato, puta cum est ex infirmitate naturae, unde et quidam vigilando absque peccato fluxum seminis patiuntur; vel etiam si sit ex superfluitate naturae, sicut enim contingit sanguinem superfluere absque peccato, ita et semen, quod est superfluitas sanguinis, secundum philosophum. Quandoque vero est cum peccato, puta cum provenit ex superfluitate cibi vel potus. Et hoc etiam potest esse peccatum veniale vel mortale, licet frequentius peccatum mortale accidat circa turpes cogitationes, propter facilitatem consensus, quam circa sumptionem cibi et potus. Unde Gregorius, scribens Augustino Anglorum episcopo, dicit cessandum esse a communione quando ex turpibus cogitationibus provenit, non autem quando provenit ex superfluitate cibi et potus, praesertim si necessitas adsit. Sic igitur ex causa pollutionis considerari potest utrum nocturna pollutio ex necessitate impediat sumptionem huius sacramenti. Ex quadam vero congruentia impedit quantum ad duo. Quorum unum semper accidit, scilicet quaedam foeditas corporalis, cum qua, propter reverentiam sacramenti, non decet ad altare accedere, unde et volentes tangere aliquid sacrum manus lavant; nisi forte talis immunditia perpetua sit vel diuturna, sicut est lepra vel fluxus sanguinis vel aliquid huiusmodi. Aliud autem est evagatio mentis, quae sequitur pollutionem nocturnam, praecipue quando cum turpi imaginatione contingit. Hoc tamen impedimentum quod ex congruitate provenit, postponi debet propter aliquam necessitatem, puta, ut Gregorius dicit, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhibere ministerium, pro eo quod sacerdos alius deest, ipsa necessitas compellit.Ссылаются нормы: Q80A7Respondeo, assert-hfc89165aa9096c2cbf2b5aaae9f65404be589eb27a148dec3a0bdb6da9ccc6e7
section/80-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:dc28070848fd70697f9de9b334c7de5a1635f76d6b7159ec687761c3c01daa54LA
Sed contra est quod Levit. XV dicitur, vir a quocumque egreditur semen coitus, immundus erit usque ad vesperam. Sed immundis non patet aditus ad sacramenta. Ergo videtur quod propter pollutionem nocturnam aliquis impeditur a sumptione huius sacramenti, quod est maximum sacramentum.Ссылаются нормы: assert-hc3de59c915ed6fc5582a5fc6ed45a4cacd5b8e5c3ad9933029ca5df18e2347a4
section/80-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a48a14291bebe546b9ea6b15e2db96ea9b49452b660bb7ed84c77b208e50f5a2LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus in eodem libro dicit, neque, quia post cibum dominus dedit, propterea pransi aut cenati fratres ad hoc sacramentum accipiendum convenire debeant, aut mensis suis miscere, sicut faciebant quos apostolus arguit et emendat. Namque salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum. Et ideo non praecepit ut deinceps tali ordine sumeretur, ut apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum.Ссылаются нормы: Q80A8Ad1, assert-h29a4bcc7bf7514b3fda5cbcf2bdf1fe70355aebcbf2602790fae4638b279e025
section/80-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:84780c5abee49e57dfb0eca7a10754281ef880f608530565a40d8a7c97cfd4a4LA
Ad secundum dicendum quod illud verbum in Glossa sic exponitur, si quis esurit, et impatiens non vult expectare alios, manducet domi suos cibos, idest, pane terreno pascatur, nec post Eucharistiam sumat.Ссылаются нормы: Q80A8Ad2, assert-hbe3607ab4a8307d3df27d8eb4929d0ebad400e3800cd12a407cfc31bfb9a7b65
section/80-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:705ad66653d5564ae625b3590b87a1091bf99ff4c24ce7947ce91781a76455deLA
Ad tertium dicendum quod capitulum illud loquitur secundum consuetudinem aliquando apud aliquos observatam, ut, in repraesentationem dominicae cenae, illo die a non ieiunis corpus Christi sumeretur. Sed nunc hoc est abrogatum. Nam, sicut Augustinus in libro praedicto dicit, per universum orbem mos iste servatur, ut scilicet corpus Christi a ieiunis sumatur.Ссылаются нормы: Q80A8Ad3, assert-hfc45f02650f0426b4d7d7bacf140d3cffa132912aa3d0cec4e5b654e54f5fa0a
section/80-8/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:71f632c836647e8d4770595ef33026d66ebb87c76f4ec4a775c9e55fe771c481LA
Ad quartum dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, duplex est ieiunium. Primum est ieiunium naturae, quod importat privationem cuiuscumque praeassumpti per modum cibi vel potus. Et tale ieiunium requiritur ad hoc sacramentum, propter praedicta. Et ideo neque post assumptionem aquae vel alterius cibi aut potus vel etiam medicinae, in quantumcumque parva quantitate, licet accipere hoc sacramentum. Nec refert utrum aliquid huiusmodi nutriat vel non nutriat, aut per se aut cum aliis, dummodo sumatur per modum cibi vel potus. Reliquiae tamen cibi remanentes in ore, si casualiter transglutiantur, non impediunt sumptionem huius sacramenti, quia non traiiciuntur per modum cibi, sed per modum salivae. Et eadem ratio est de reliquiis aquae vel vini quibus os abluitur, dummodo traiiciantur non in magna quantitate, sed permixtae salivae, quod vitari non potest. Aliud autem est ieiunium Ecclesiae, quod instituitur ad carnis macerationem. Et tale ieiunium per praedicta non impeditur, quia praedicta non multum nutriunt, sed magis ad alterandum sumuntur.Ссылаются нормы: Q80A8Ad4, assert-h153acf1d8c9c1e3b3052fe8280f21edeaa383c9d0532389ac410ada814c6b8c7
section/80-8/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0c7ec5d9249114d5cb56ef4a9e6aaea8aa03bbdc930c8249447ec7484adcc1c9LA
Ad quintum dicendum quod, cum dicitur, hoc sacramentum prius quam alii cibi debet mitti in os Christiani, non est intelligendum absolute respectu totius temporis, alioquin qui semel comedisset et bibisset, nunquam postea posset hoc sacramentum accipere. Sed est intelligendum quantum ad eundem diem. Et licet principium diei secundum diversos diversimode sumatur, nam quidam a meridie, quidam ab occasu, quidam a media nocte, quidam ab ortu solis diem incipiunt; Ecclesia tamen, secundum Romanos, diem a media nocte incipit. Et ideo, si post mediam noctem aliquis sumpserit aliquid per modum cibi vel potus, non potest eadem die hoc sumere sacramentum, potest vero si ante mediam noctem. Nec refert utrum post cibum vel potum dormierit, aut etiam digestus sit, quantum ad rationem praecepti. Refert autem quantum ad perturbationem mentis quam patiuntur homines propter insomnietatem vel indigestionem, ex quibus si mens multum perturbetur, homo redditur ineptus ad sumptionem huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q80A8Ad5, assert-h8664785c422a969d29dc86454a57e0d069194e35974b55eef9f788193749a937
section/80-8/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fd75f5a50cd7f45df063f4b4d78280be4c742b3db8ac3ce883629013abadf385LA
Ad sextum dicendum quod maxima devotio requiritur in ipsa sumptione sacramenti, quia tunc percipitur sacramenti effectus. Quae quidem devotio magis impeditur per praecedentia quam per sequentia. Et ideo magis est institutum quod homines ieiunent ante sumptionem huius sacramenti quam post. Debet tamen esse aliqua mora inter sumptionem huius sacramenti et reliquos cibos. Unde et in Missa oratio gratiarum actionis post communionem dicitur; et communicantes etiam suas privatas orationes dicunt. Secundum tamen antiquos canones statutum fuit a Papa Clemente, ut habetur de Consecr., dist. II, si mane dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent ministri qui eam sumpserunt, et si tertia vel quarta acceperint, ieiunent usque ad vesperum. Antiquitus enim rarius Missarum solemnia celebrabantur, et cum maiori praeparatione. Nunc autem, quia oportet frequentius sacra mysteria celebrare, non posset de facili observari. Et ideo per contrariam consuetudinem est abrogatum.Ссылаются нормы: Q80A8Ad6, assert-hbc8c3c1717819554c6fbe66b76b8a475295a21f577d261a313a7ae1d8ab4ee22
section/80-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a287055c899c65ba32e8de618e2d6812cf79d46f0124957b6479b69f0bb41af0LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod cibus vel potus praeassumptus non impediat sumptionem huius sacramenti. Hoc enim sacramentum est a domino institutum in cena. Sed dominus, postquam cenavit, hoc sacramentum discipulis tradidit, sicut patet Luc. XXII et I Cor. XI. Ergo videtur quod etiam post alios cibos assumptos nos debeamus sumere hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q80A8Obiectio1, assert-h2964e2a06e065d8cdebc8bbd667cb616b38a1d7da4724043b96ab0df57b0aa18, assert-h98ea04c00383e5f736ca546dadee109a351147d4edfbdb20855ce6ae3eb8afdb
section/80-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8726992ad1a022df2af1e6989c8b659ffd1121daadce7a021fdfb8943df42bc5LA
Praeterea, I Cor. XI dicitur, cum convenitis ad manducandum, scilicet corpus domini, invicem expectate, si quis autem esurit, domi manducet. Et ita videtur quod, postquam aliquis domi manducavit, possit in Ecclesia corpus Christi manducare.Ссылаются нормы: Q80A8Obiectio2, assert-h8b3de3280168144a094336b2eb977d4ff1e74d3b1cb275d71ddce27686709950
section/80-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fcf61cf5ce2b0017a36e1f31ce9c7a754984fce2447632dd46366d844bebf2d4LA
Praeterea, in Concilio Carthaginensi legitur, et habetur de Consecr., dist. I, sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario quo cena domini celebratur. Ergo saltem illo die potest corpus Christi aliquis post alios cibos sumere.Ссылаются нормы: Q80A8Obiectio3, assert-h4a5ced55ce50d7db9d8afb630d5c4c034db9fa3931c738af2d7b6d2b9a6743d8
section/80-8/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a54f78dddb99d4c8ca29b4dc9dc4517e7b1a12a9fc3e16187385c812bcbcee75LA
Praeterea, sumptio aquae vel medicinae, vel alterius cibi vel potus in minima quantitate, vel etiam reliquiarum cibi in ore remanentium, neque ieiunium Ecclesiae solvit, neque sobrietatem tollit, quae exigitur ad hoc quod aliquis reverenter hoc sacramentum sumat. Ergo per praedicta non impeditur aliquis a sumptione huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q80A8Obiectio4, assert-h2c6e7c32496426bd5552c258d46d863e8d18051b8723e686c8639e240bd0674a
section/80-8/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c9839e179ddd14c35d10f4b7a563fa20514b107ef2547609dc7ac3ea66d2fc19LA
Praeterea, quidam de nocte profunda comedunt aut bibunt, aut forte totam noctem insomnem ducentes, de mane percipiunt sacra mysteria, nondum plene digesti. Minus autem impediretur sobrietas hominis si in mane parum comederet, et postea circa nonam sumeret hoc sacramentum, cum etiam sit quandoque maior distantia temporis. Ergo videtur quod talis cibi praeassumptio non impediat hominem ab hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q80A8Obiectio5, assert-hcf59b0fec079c61d122abf446645907906172002310cf52583edcdeafda41560
section/80-8/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:aec30dea7df3649a77c3382e652125fcd418bde2b2b036a20d1e109c32b8e919LA
Praeterea, non minor reverentia debetur huic sacramento iam sumpto quam ante sumptionem. Sed, sumpto sacramento, licet cibum aut potum sumere. Ergo et ante sumptionem.Ссылаются нормы: Q80A8Obiectio6, assert-h47cb5ad4ad3262d3d4d7c57673c189f0bca0b25636719815451c15ccbed847e1, assert-h7e702751a9d79b6919a3d9ff1ecc0836d098df45733b9296c32deb30e8fefc03
section/80-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:048a7648235389ba0a91e075e551a118bd44943815181cdd407a02f711eec8a1LA
Respondeo dicendum quod aliquid impedit sumptionem huius sacramenti dupliciter. Uno modo, secundum se, sicut peccatum mortale, quod habet repugnantiam ad significatum huius sacramenti, ut supra dictum est. Alio modo, propter prohibitionem Ecclesiae. Et sic impeditur aliquis a sumptione huius sacramenti post cibum vel potum assumptum, triplici ratione. Primo quidem, sicut Augustinus dicit, in honorem huius sacramenti, ut scilicet in os hominis intret nondum aliquo cibo vel potu infectum. Secundo, propter significationem, ut scilicet detur intelligi quod Christus, qui est res huius sacramenti, et caritas eius, debet primo fundari in cordibus nostris; secundum illud Matth. VI, primo quaerite regnum Dei. Tertio, propter periculum vomitus et ebrietatis, quae quandoque contingunt ex hoc quod homines inordinate cibis utuntur, sicut et apostolus dicit, I Cor. XI, alius quidem esurit, alius vero ebrius est. Ab hac tamen generali regula excipiuntur infirmi, qui statim communicandi sunt, etiam post cibum, si de eorum periculo dubitetur ne sine communione decedant, quia necessitas legem non habet. Unde dicitur de Consecr., dist. II, presbyter infirmum statim communicet, ne sine communione moriatur.Ссылаются нормы: Q80A8Respondeo, assert-h612f270d854491b357d7143c416e2cdf35049775188682f2533544a745eb2141
section/80-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:eab3e661d64d003168d688707c16e0b4ad0aff1e0df41ca23552d394efa839afLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro responsionum ad Ianuarium, placuit spiritui sancto ut, in honorem tanti sacramenti, prius in os Christiani dominicum corpus intraret quam ceteri cibi.Ссылаются нормы: assert-h02b9e140c3c01e120cc6f01b2e3ad3e754a1ef1764375203b6ad66cbdfb4567c
section/80-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bac4c8458b522040421182d93fdca041ef403591f100501c327ace17ea2281fcLA
Ad primum ergo dicendum quod carentes usu rationis possunt devotionem ad sacramentum habere, quantum ad aliquos quidem praesentem, quantum ad alios autem praeteritam.Ссылаются нормы: Q80A9Ad1, assert-hd2f7bac445e8df0ea01eaa8c84de6312d0f7c2c72ff8a440482eb49317540c2d
section/80-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6bd3d372431bfc3c772aa752899aa81a67bf8d1fc9a5a792ee27d18a25b2e12eLA
Ad secundum dicendum quod Dionysius loquitur ibi de energumenis nondum baptizatis, in quibus scilicet nondum est vis Daemonis extincta, quae viget in eis per originale peccatum. Sed de baptizatis qui corporaliter ab immundis spiritibus vexantur, est eadem ratio et de aliis amentibus. Unde Cassianus dicit, eis, qui ab immundis vexantur spiritibus, communionem sacrosanctam a senioribus nostris nunquam meminimus interdictam.Ссылаются нормы: Q80A9Ad2, assert-he67969f290bb32ecff81eb5fdede68adc59380578bfd19b6748077f9bef726f3
section/80-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:813364f2bf1d4a9c7463aadafdb0722710f4a0417bbc62a25fefe57ea6a8bf33LA
Ad tertium dicendum quod eadem ratio est de pueris recenter natis et de amentibus qui nunquam habuerunt usum rationis. Unde talibus non sunt sacra mysteria danda, quamvis quidam Graeci contrarium faciant, propter hoc quod Dionysius, II cap. Eccles. Hier., dicit baptizatis esse sacram communionem dandam, non intelligentes quod Dionysius ibi loquitur de Baptismo adultorum. Nec tamen per hoc aliquod detrimentum vitae patiuntur, propter hoc quod dominus dicit, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, quia, sicut Augustinus scribit Bonifacio, tunc unusquisque fidelium corporis et sanguinis domini particeps fit, scilicet spiritualiter, quando in Baptismate membrum corporis Christi efficitur. Sed quando iam pueri incipiunt aliqualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere huius sacramenti, tunc potest eis hoc sacramentum conferri.Ссылаются нормы: Q80A9Ad3, assert-h61187d963dc9506a6fccd47457e82510f9fb5464bb6595208de849129e1828a6
section/80-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:262cfba87563800295d1176ed73e661fa6f9176f966c606ed034a8176f5a32e3LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non habentes usum rationis non debeant hoc sacramentum accipere. Requiritur enim quod aliquis ad hoc sacramentum cum devotione et praecedenti sui examinatione accedat, secundum illud I Cor. XI, probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Sed hoc non potest esse in his qui carent usu rationis. Ergo non debet eis hoc sacramentum dari.Ссылаются нормы: Q80A9Obiectio1, assert-h4f2cefc89908fab478f605ddcaee1eb689759cfd8162df80e5661d72f8759f54, assert-h8b46fb6f940429713fbd8817a52218f8dca0922b280f01503fb4a3161021d8be
section/80-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:323dd4456a33564d402b06f57f0e08a5967995cc707d99a9a155faf3722ad615LA
Praeterea, inter alios qui carent usu rationis, sunt etiam arreptitii, qui energumeni dicuntur. Sed tales etiam ab inspectione huius sacramenti arcentur, secundum Dionysium, in libro Eccles. Hier. Ergo carentibus usu rationis hoc sacramentum dari non debet.Ссылаются нормы: Q80A9Obiectio2, assert-h8fb9c50130c4d3952143c52caa22788ab332f7473b23c8404d9014bda72d39d2, assert-hdc4f2fde116d14abf76066f414b5c7b82effaebcfe73bbeaf4aacbf72687226b
section/80-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a2320644a8ca955d2bd8100031240c0a57bbe860ebc47ad9a8b8398b38e28715LA
Praeterea, inter alios carentes usu rationis maxime pueri videntur esse innocentes. Sed pueris hoc sacramentum non exhibetur. Ergo multo minus aliis carentibus usu rationis.Ссылаются нормы: Q80A9Obiectio3, assert-h3fb32eb75b4ab9ee2e761613c377f1e34dfda8775c05d1ceb93fa7ebaeaf5de1, assert-h788336a9e2a42ea4e597d0df34dba38ae7cf8a9cbde9e72770a37919ec448b6c
section/80-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:109c3cae86c6137a390b762241a5779d2b21568bd14cc84e34a99ec0f1ccf928LA
Respondeo dicendum quod aliqui dicuntur non habere usum rationis dupliciter. Uno modo, quia habent debilem usum rationis, sicut dicitur non videns qui male videt. Et quia tales possunt aliquam devotionem concipere huius sacramenti, non est eis hoc sacramentum denegandum. Alio modo dicuntur aliqui non habere totaliter usum rationis. Aut igitur nunquam habuerunt usum rationis, sed sic a nativitate permanserunt, et sic talibus non est hoc sacramentum exhibendum, quia in eis nullo modo praecessit huius sacramenti devotio. Aut non semper caruerunt usu rationis. Et tunc, si prius, quando erant suae mentis compotes, apparuit in eis huius sacramenti devotio, debet eis in articulo mortis hoc sacramentum exhiberi, nisi forte timeatur periculum vomitus vel exspuitionis. Unde legitur in Concilio Carthaginensi IV, et habetur in decretis, XXVI, qu. VI, is qui in infirmitate poenitentiam petit, si casu, dum ad eum invitatus sacerdos venit, oppressus infirmitate obmutuerit, vel in phrenesim conversus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam, et, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori eius Eucharistia.Ссылаются нормы: Q80A9Respondeo, assert-hd10f0511a10ea11a2e782099ecce9dd7dbfe0a7a4b588197d7057d200776d9b0
section/80-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:feb8dc5e173cde887c80608ef05b99f3edd9472da3ede41fcce38f98781e2be8LA
Sed contra est quod legitur in Concilio Arausico, et habetur in decretis, XXVI, qu. VI, amentibus quaecumque sunt pietatis, sunt conferenda. Et ita est conferendum hoc sacramentum, quod est sacramentum pietatis.Ссылаются нормы: assert-h0011568c4eba4d2dd9b11986dbe93dc29633de9e85656c23184995a5fc44d0ba
question/80/prooemium · paragraph
la · official · sha256:602ff4e346e2333d671cdf04264a47c0f78d16dc6d218134e121597803cb0b7aLA
Deinde considerandum est de usu sive sumptione huius sacramenti. Et primo, in communi; secundo, quomodo Christus est usus hoc sacramento. Circa primum quaeruntur duodecim. Primo, utrum sint duo modi manducandi hoc sacramentum, scilicet sacramentaliter et spiritualiter. Secundo, utrum soli homini conveniat manducare spiritualiter. Tertio, utrum solius hominis iusti sit manducare sacramentaliter. Quarto, utrum peccator manducans sacramentaliter peccet. Quinto, de quantitate huius peccati. Sexto, utrum peccator accedens ad hoc sacramentum sit repellendus. Septimo, utrum nocturna pollutio impediat hominem a sumptione huius sacramenti. Octavo, utrum sit solum a ieiunis sumendum. Nono, utrum sit exhibendum non habentibus usum rationis. Decimo, utrum sit quotidie sumendum. Undecimo, utrum liceat omnino abstinere. Duodecimo, utrum liceat percipere corpus sine sanguine.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 81
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q81
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4080.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:f51d9d2e4a8d3b481f3093414a61f3d6aa0690074d61ca2e512ade56d11742d0 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/81-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d0afb3e83f29a58b4db6960140c62369f385d25254b14e5468139bbbdaa56ce1LA
Ad primum ergo dicendum quod in Evangeliis legitur quod Christus accepit panem et calicem. Non est autem intelligendum quod acceperit solum in manibus, ut quidam dicunt, sed eo modo accepit quo aliis accipiendum tradidit. Unde, cum discipulis dixerit, accipite et comedite, et iterum, accipite et bibite, intelligendum est quod ipse dominus accipiens comederit et biberit. Unde et quidam metrice dixerunt, rex sedet in cena, turba cinctus duodena, se tenet in manibus, se cibat ipse cibus.Ссылаются нормы: Q81A1Ad1, assert-h77007412df2ba1d184c96099d65e2b42d13e4cdd054a676514286ff12259ed30
section/81-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0bd373c404b554be2faa89902b3c92611a64d0a4488bb27de49b8839f78f5c8cLA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus, secundum quod est sub hoc sacramento, comparatur ad locum non secundum proprias dimensiones, sed secundum dimensiones specierum sacramentalium, ita quod in quocumque loco ubi sunt illae species, est ipse Christus. Et quia species illae potuerunt esse in manibus et in ore Christi, ipse totus Christus potuit esse in suis manibus et in suo ore. Non autem potuisset hoc esse secundum quod comparatur ad locum secundum proprias species.Ссылаются нормы: Q81A1Ad2, assert-h6171b619f3897a2a3806d2ba67280999471c245b88631d04190828e45a847541
section/81-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1dc200b2dc58c863c65f6dd4038d81e9714564cc5b0dde9a022e373385df404bLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, effectus huius sacramenti est non solum augmentum habitualis gratiae, sed etiam actualis delectatio spiritualis dulcedinis. Quamvis autem Christo gratia non fuerit augmentata ex susceptione huius sacramenti, habuit tamen quandam spiritualem delectationem in nova institutione huius sacramenti, unde ipse dicebat, Luc. XXII, desiderio desideravi manducare hoc Pascha vobiscum, quod Eusebius exponit de novo mysterio huius novi testamenti quod tradebat discipulis. Et ideo spiritualiter manducavit, et similiter sacramentaliter, inquantum corpus suum sub sacramento sumpsit, quod sacramentum sui corporis intellexit et disposuit. Aliter tamen quam ceteri sacramentaliter et spiritualiter sumant, qui augmentum gratiae suscipiunt, et sacramentalibus signis indigent ad veritatis perceptionem.Ссылаются нормы: Q81A1Ad3, assert-ha603248734b3b7a058982213442fd2d2e6772a5101856662a7b4788846bb154b
section/81-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ab791356a692551bab80272478a6f75af4931d98898723b3c63733651de93122LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non sumpserit corpus suum et sanguinem. Non enim de factis Christi et dictis asseri debet quod auctoritate sacrae Scripturae non traditur. Sed in Evangeliis non habetur quod Christus corpus suum manducaverit aut sanguinem biberit. Non ergo est hoc asserendum.Ссылаются нормы: Q81A1Obiectio1, assert-ha0d99410816e8136dc955b10627d63202d31b4f87fd5109068c2a99e832059b3, assert-hd85ee60b3d3037feb1db2baebb24a5f438a4036bc3ec16500bfb64c05aed51c0
section/81-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7d33395fc25e44e84336a85c6722a284148a1662ed5782c6e587c59103a5e268LA
Praeterea, nihil potest esse in seipso, nisi forte ratione partium, prout scilicet una pars eius est in alia, ut habetur in IV Physic. sed illud quod manducatur et bibitur, est in manducante et bibente. Cum ergo totus Christus sit in utraque specie sacramenti, videtur impossibile fuisse quod ipse sumpserit hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q81A1Obiectio2, assert-h63c849e0c3dcc88ae4e490355a0cf90562c23ffbca52a8f02d82a5f41d279f22
section/81-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7b99a58a5002dde59c0bb43c5e42cdf7611bf81d5a0c934d4b996d9c9399e323LA
Praeterea, duplex est assumptio huius sacramenti, scilicet spiritualis et sacramentalis. Sed spiritualis non competebat Christo, quia nihil a sacramento accepit. Et per consequens nec sacramentalis, quae sine spirituali est imperfecta, ut supra habitum est. Ergo Christus nullo modo hoc sacramentum sumpsit.Ссылаются нормы: Q81A1Obiectio3, assert-h3243fe52579868405a81fb14e12c3231d53e389aa01d7c6ce1393771d7b0b436, assert-h37a22226959f046b20fb70720d0c1facf425d4738962f228477541a39373733b
section/81-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ff840929e2f3f08bbe3616fe5b06cab842538ab62ebe3300c11fb01367030549LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod Christus in cena corpus et sanguinem suum discipulis tradidit, non tamen ipse sumpsit. Sed hoc non videtur convenienter dici. Quia Christus ea quae ab aliis observanda instituit, ipse primitus observavit, unde et ipse prius baptizari voluit quam aliis Baptismum imponeret, secundum illud Act. I, coepit Iesus facere et docere. Unde et ipse primo corpus suum et sanguinem sumpsit, et postea discipulis suis tradidit sumendum. Et hoc est quod, Ruth III, super illud, cumque comedisset et bibisset etc., dicit Glossa, quod Christus comedit et bibit in cena, cum corporis et sanguinis sui sacramentum discipulis tradidit. Unde, quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit eisdem.Ссылаются нормы: Q81A1Respondeo, assert-hb82bb1277de0e3df6fd7993e22ae2689ae5346502a98268df3c2b0d397a2bf3c
section/81-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9f2f6a25faabf405ec231be2c399f93b89505aceef13a0a7a68fbaad00c8fafbLA
Sed contra est quod Hieronymus dicit, ad Heldibiam, dominus Iesus ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur.Ссылаются нормы: assert-hd7e8549d6264d85905bb1975c33546f8233942cb9066802fab2cf17b8ddec04d
section/81-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d6a97f2a7d05af698593a928e88ee537ec74e23701e50eedd8a4a2d77deb92cfLA
Ad primum ergo dicendum quod illa est ratio Hilarii ad ostendendum quod Iudas corpus Christi non sumpsit. Non tamen cogit. Quia Christus loquitur discipulis, a quorum collegio Iudas se separavit, non autem Christus eum exclusit. Et ideo Christus, quantum est in se, etiam cum Iuda vinum in regno Dei bibit, sed hoc convivium ipse Iudas repudiavit.Ссылаются нормы: Q81A2Ad1, assert-hbd9efb8671544b3f75ff50055de08f25cba922b0878ac63c3af61959c157ed54
section/81-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:042071d9e06ac3f68be329898b71f88e3600be6c0ca91c6123efd682389b7ba0LA
Ad secundum dicendum quod Christo nota erat Iudae iniquitas sicut Deo, non autem erat sibi nota per modum quo hominibus innotescit. Et ideo Christus Iudam non repulit a communione, ut daret exemplum tales peccatores occultos non esse ab aliis sacerdotibus repellendos.Ссылаются нормы: Q81A2Ad2, assert-h2a678dce40276ba931ecd256e166d48fde01d5c5d97bfed4056050666448d774
section/81-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ba56a58f9e13eef68ff3fb8ea6d8b565620b35b072dae6dad2aa42714e4c0758LA
Ad tertium dicendum quod sine dubio Iudas sub pane intincto corpus Christi non sumpsit, sed simplicem panem. Significatur autem fortassis, ut Augustinus dicit ibidem, per panis intinctionem fictio Iudae, ut enim inficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquod hic significat tinctio, scilicet dulcedinem bonitatis divinae, quia panis ex intinctione sapidior redditur, eidem bono ingratum non immerito secuta est damnatio. Et propter hanc ingratitudinem id quod est bonum, factum est ei malum, sicut accidit circa sumentes corpus Christi indigne. Et, sicut Augustinus dicit ibidem, intelligendum est quod dominus iam antea distribuerat omnibus discipulis suis sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Iudas erat, sicut Lucas narrat. Ac deinde ad hoc ventum est, ubi, secundum narrationem Ioannis, dominus per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit proditorem.Ссылаются нормы: Q81A2Ad3, assert-he0b6f316f625aae9cafdefd337b2c609fb44865bbefce921974eb0faa8d4def6
section/81-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2a52f490bbebca5047cc924435043c384a190944fbee7a9203fd278ccc4ed759LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus Iudae non dederit corpus suum. Ut enim legitur Matth. XXVI, postquam dominus dederat corpus suum et sanguinem discipulis, dixit eis, non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Ex quo videtur quod illi quibus corpus suum et sanguinem dederat, cum eo essent iterum bibituri. Sed Iudas postea cum ipso non bibit. Ergo non accepit cum aliis discipulis corpus Christi et sanguinem.Ссылаются нормы: Q81A2Obiectio1, assert-h9927dc72150b72575181b15753586bdddcdb38b4e070ab5879adaa8c904d53ce, assert-hb11f8d5b3303d2e0312f3e4ab6c102fa2d1133d4df7040582fb5b0c92e8736ca
section/81-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a217f07eebad9285b80e8a56dec7c73e19c4b28fc936a68bd7efcc7b9906fe85LA
Praeterea, dominus implevit quod praecepit, secundum illud Act. I, coepit Iesus facere et docere. Sed ipse praecepit, Matth. VII, nolite sanctum dare canibus. Cum ergo ipse cognosceret Iudam peccatorem esse, videtur quod ei corpus suum et sanguinem non dederit.Ссылаются нормы: Q81A2Obiectio2, assert-h1017054776a3b886b8e63c2b6522d6c438de6f5eca954c03eda9fd87df330011, assert-hb805cb29c61ec02a021abd02e9cd4c58229afe8d20eef26e892ecf00d1929543
section/81-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9e934560e5bb0b1b8912309e56bf8c2de816bd45ffb7d601a028589c048a959bLA
Praeterea, Christus specialiter legitur Iudae panem intinctum porrexisse, Ioan. XIII. Si ergo corpus suum ei dederit, videtur quod sub buccella ei dederit, praecipue cum legatur ibidem, et post buccellam introivit in eum Satanas; ubi Augustinus dicit, hinc nos docemur quam sit cavendum male accipere bonum. Si enim corripitur qui non diiudicat, idest, non discernit corpus domini a ceteris cibis, quomodo damnabitur qui ad eius mensam, fingens se amicum, accedit inimicus? Sed cum buccella intincta non accepit corpus Christi, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. XIII, cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis, non, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Iudas solus corpus Christi accepit. Ergo videtur quod Iudas corpus Christi non acceperit.Ссылаются нормы: Q81A2Obiectio3, assert-h197754fa91b845300e486a01737a064d770f314e924d048a9ede9a14e88f30bd, assert-hdfdc5edbff8b1017047f0dcf21d6930141846825b0218bb7839897af497920de
section/81-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5784215ef8e293224e7ea5f0786212f008746d449c451342f7849efa897f30f0LA
Respondeo dicendum quod Hilarius posuit, super Matth., quod Christus Iudae corpus suum et sanguinem non dedit. Et hoc quidem conveniens fuisset, considerata malitia Iudae. Sed quia Christus debuit nobis esse exemplum iustitiae, non conveniebat eius magisterio ut Iudam, occultum peccatorem, sine accusatore et evidenti probatione, ab aliorum communione separaret, ne per hoc daretur exemplum praelatis Ecclesiae similia faciendi; et ipse Iudas, inde exasperatus, sumeret occasionem peccandi. Et ideo dicendum est quod Iudas cum aliis discipulis corpus domini et sanguinem suscepit, ut dicit Dionysius in libro Eccles. Hier., et Augustinus, super Ioannem.Ссылаются нормы: Q81A2Respondeo, assert-h99acafc0e5e7f1701d536bb5b1ed4b75ce8be85e9bcf42410fa90249980d20e2
section/81-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b27df9da97a6b40c2e33c3f4b79253d2c7c3b0392dc6299bd4c3b2bac200a94cLA
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, Iudas, particeps existens mysteriorum, conversus non est. Unde fit scelus eius utrinque immanius, tum quia tali proposito imbutus adiit mysteria; tum quia adiens melior factus non fuit, nec metu nec beneficio nec honore.Ссылаются нормы: assert-h170a1328f260fefa6723871833af4c474a36b99c831a2780f502092bc649dd97
section/81-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ac2016333840e1fef40d6ac33a665dbf101b7bd79983068ecde7c07f4caa7fd9LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus dicitur non dedisse in cena corpus suum mortale et passibile, quia non dedit corporali et passibili modo. Crux autem facit carnem Christi aptam manducationi, inquantum hoc sacramentum repraesentat passionem Christi.Ссылаются нормы: Q81A3Ad1, assert-h66ace1ff4caeb05c699502e613a2404642b7ec15ccb582535cec72a30bea8e01
section/81-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1e22da61b71c08bc5d15422b36b1aac00215fe8da4297853d8396a187035d7feLA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet si corpus Christi sicut erat passibile, ita passibili modo fuisset sub sacramento.Ссылаются нормы: Q81A3Ad2, assert-h81ea581e3b447edca58cbc664dcc46868769e7a25c3ec790664d3417e1fb444d
section/81-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c962d38960488cfc3bb531644f377370865481585e90da10b7bc79176b4ef1e4LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, accidentia corporis Christi sunt in hoc sacramento ex reali concomitantia, non autem ex vi sacramenti, ex qua est ibi substantia corporis Christi. Et ideo virtus verborum sacramentalium ad hoc se extendit ut sit sub hoc sacramento corpus, Christi scilicet, quibuscumque accidentibus realiter in eo existentibus.Ссылаются нормы: Q81A3Ad3, assert-h8f2a6903d28864293a89846b87ee44e056379426b3dfe956082bbd43c2123750
section/81-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dd6abe18186185cb8703038f353269ad0f0a1c5b6a12dfde0e967cd64711df85LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus sumpserit et dederit corpus suum discipulis impassibile. Quia super illud Matth. XVII, transfiguratus est ante illos, dicit quaedam Glossa, illud corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis in cena, non mortale et passibile. Et Levit. II, super illud, si oblatio tua fuerit de sartagine, dicit Glossa, crux, super omnia fortis, carnem Christi, quae ante passionem non videbatur esui apta, post aptam fecit. Sed Christus dedit corpus suum ut aptum ad manducandum. Ergo dedit tale quale habuit post passionem, scilicet impassibile et immortale.Ссылаются нормы: Q81A3Obiectio1, assert-h3a4913bbbb002e7ca370e05a3af9edca9caaaf4c96f97e993f1b2780699e466e, assert-h8e7eb234f0b50600e7bd5afe439b9da27f0b69d0b6766b11c76b228177250418
section/81-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:308591c9c8734a65ae4d8e583cdf6d148c4f47b5bb53f49e79c2bf121279b87aLA
Praeterea, omne corpus passibile per contactum et manducationem patitur. Si ergo corpus Christi erat passibile, per contactum et comestionem discipulorum passum fuisset.Ссылаются нормы: Q81A3Obiectio2, assert-h3ea0b241473dc3195b97c01919db9174f3d801bbe95ab6e497091248141450e7
section/81-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f76a3a4ac550c289f3927f34d54c0a45d2d68777759773bb430b061022f31ddeLA
Praeterea, verba sacramentalia non sunt modo maioris virtutis quando proferuntur a sacerdote in persona Christi, quam tunc quando fuerunt prolata ab ipso Christo. Sed nunc virtute verborum sacramentalium in altari consecratur corpus Christi impassibile et immortale. Ergo multo magis tunc.Ссылаются нормы: Q81A3Obiectio3, assert-h51dea90f75dca7300e1acf210e38210c00c1e41cb56ebf071f9259904d41898c, assert-hf35a2646684d91a32de8e91e90207a3623a30f4bede24c140b718ed0c7be7f98
section/81-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0531c1105cef2cce02e936f4680128c09fedaaeb5f59415182fed717da0be0e4LA
Respondeo dicendum quod Hugo de sancto Victore posuit quod Christus ante passionem diversis temporibus quatuor dotes corporis glorificati assumpsit, scilicet subtilitatem in nativitate, quando exivit de clauso utero virginis; agilitatem, quando siccis pedibus super mare ambulavit; claritatem, in transfiguratione; impassibilitatem, in cena, quando corpus suum tradidit discipulis ad manducandum. Et secundum hoc, dedit discipulis suis corpus impassibile et immortale. Sed, quidquid sit de aliis, de quibus supra dictum est quid sentiri debeat, circa impassibilitatem tamen impossibile est esse quod dicitur. Manifestum est enim quod idem verum corpus Christi erat quod a discipulis tunc in propria specie videbatur, et in specie sacramenti sumebatur. Non autem erat impassibile secundum quod in propria specie videbatur, quinimmo erat passioni paratum. Unde nec ipsum corpus quod in specie sacramenti dabatur, impassibile erat. Impassibili tamen modo erat sub specie sacramenti quod in se erat passibile, sicut invisibiliter quod in se erat visibile. Sicut enim visio requirit contactum corporis quod videtur ad circumstans medium visionis, ita passio requirit contactum corporis quod patitur ad ea quae agunt. Corpus autem Christi, secundum quod est sub sacramento, ut supra dictum est, non comparatur ad ea quae circumstant mediantibus propriis dimensionibus, quibus corpora se tangunt, sed mediantibus dimensionibus specierum panis et vini. Et ideo species illae sunt quae patiuntur et videntur, non autem ipsum corpus Christi.Ссылаются нормы: Q81A3Respondeo, assert-h54c7ab7dab68de98f6887042aae683b68891a0874652c45a1ced269c1650f3a7
section/81-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c699920e2d11aec93139283868426b69201986f7669b5d3230532da26993790fLA
Sed contra est quod, sicut Innocentius III dicit, tale corpus tunc dedit discipulis quale habuit. Habuit autem tunc corpus passibile et mortale. Ergo corpus passibile et mortale discipulis dedit.Ссылаются нормы: assert-hbc0051a8e891bc15cb572b03d3a3b4ae59bc69f317baf22f29981e9473f4aa19
section/81-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab6d74956cf70a4b056285a4042c34ecbfddc91a086c4fe98347096777eeef84LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, passio convenit corpori passo per comparationem ad agens extrinsecum. Et ideo Christus, secundum quod est sub sacramento, pati non potest. Potest tamen mori.Ссылаются нормы: Q81A4Ad1, assert-heb7da10d75cd747fe3d2f802bc5c7ca68d25b94106db1b0ddde615be335ce983
section/81-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:99248b00b05308069da1005935a34b75af9a86dad6d5eabb499cf0347c3ac662LA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, sub specie panis est corpus Christi ex vi consecrationis, sanguis autem sub specie vini. Sed nunc quidem, quando realiter sanguis Christi non est separatus ab eius corpore, ex reali concomitantia et sanguis Christi est sub specie panis simul cum corpore, et corpus sub specie vini simul cum sanguine. Sed, si in tempore passionis Christi, quando realiter sanguis fuit separatus a corpore, fuisset hoc sacramentum consecratum, sub specie panis fuisset solum corpus, et sub specie vini fuisset solus sanguis.Ссылаются нормы: Q81A4Ad2, assert-hfdd3307a778c1cfa7b4b8301ede195a13f3339c3c97b0aea6f87bffad3b5b830
section/81-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6147db40de2635a5e8a7e2ec41c0e1d05820ab58c81d9f1dc5c7cc2a0738c04aLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, anima Christi est in hoc sacramento ex reali concomitantia, quia non est sine corpore, non autem ex vi consecrationis. Et ideo, si tunc fuisset hoc sacramentum consecratum vel servatum quando anima erat a corpore realiter separata, non fuisset anima Christi sub hoc sacramento, non propter defectum virtutis verborum sed propter aliam dispositionem rei.Ссылаются нормы: Q81A4Ad3, assert-h08916ed8e578c96280691d5bb5f5e83e4510e192682d09e79dc1829a27ae6a84
section/81-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:57439235729950bd932c6c933d533f02565203f46b089cb9f49ff26c28ac0cfcLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod, si hoc sacramentum tempore mortis Christi fuisset servatum in pyxide, vel ab aliquo apostolorum consecratum, non ibi moreretur. Mors enim Christi accidit per eius passionem. Sed Christus impassibili modo etiam tunc erat in hoc sacramento. Ergo non poterat mori in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q81A4Obiectio1, assert-haff22d13b6ff25fbffe0e23242275fe75b15de92a6da02feb0bdb63586f6366f, assert-hf2b7f2fe6f3bcb6b73a0c1d431c82e3360a11ea1ec9dcd6b03344b03cfabd296
section/81-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7218f7278e99a6d01565ef7b4f38fa16d520308de9e1ae288386fdb9de898e5fLA
Praeterea, in morte Christi separatus fuit sanguis eius a corpore. Sed in hoc sacramento simul est corpus Christi et sanguis. Ergo Christus in hoc sacramento non moreretur.Ссылаются нормы: Q81A4Obiectio2, assert-h82b26a17358fec41049b12090785eba8cf0dd541289c18083a9427421fc2ac96, assert-hd42309acbeee57e9fb1c3e37f4802a10e3d78cf5e8af3a89348911941f6f1b16
section/81-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:746614330d30a8199895c22b65ba20230f48e275099d5c5d5b6b573e8f583f9bLA
Praeterea, mors accidit per separationem animae a corpore. Sed in hoc sacramento continetur tam corpus Christi quam anima. Ergo in hoc sacramento non poterat Christus mori.Ссылаются нормы: Q81A4Obiectio3, assert-h0ce089bc5dc29b57b44107e36f6fd38bdb60827ca081eae8a3f355ec67170ee3, assert-h8e370dfc6fa6d4e6277a8e4063f01163771b79b6531d417abcc16d2599668b45
section/81-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:79fa9ef054dfe4b762e89549428f0d7fcef78a23c043e30888adc2fdf938d510LA
Respondeo dicendum quod corpus Christi idem in substantia est in hoc sacramento et in propria specie, sed non eodem modo, nam in propria specie contingit circumstantia corpora per proprias dimensiones, non autem prout est in hoc sacramento, ut supra dictum est. Et ideo quidquid pertinet ad Christum secundum quod est in se, potest attribui ei et in propria specie et in sacramento existenti, sicut vivere, mori, dolere, animatum vel inanimatum esse, et cetera huiusmodi. Quaecumque vero conveniunt ei per comparationem ad corpora extrinseca, possunt ei attribui in propria specie existenti, non autem prout est in sacramento, sicut irrideri, conspui, crucifigi, flagellari, et cetera huiusmodi. Unde quidam metrice dixerunt, pyxide servato poteris sociare dolorem innatum, sed non illatus convenit illi.Ссылаются нормы: Q81A4Respondeo, assert-hf58d63317a6f17829cd3cb3e5e00261d6eef34e53a66fd4e943d7d766279972c
section/81-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4e64504302b39d0c4812412ef76459ddef92fd582433e220b3537f3a177ff936LA
Sed contra est quod idem Christus qui erat in cruce, fuisset in sacramento. Sed in cruce moriebatur. Ergo et in sacramento conservato moreretur.Ссылаются нормы: assert-hbd9652130b9fabeac0e29dc26a68eec16856e03fd95f7ba8bf2def58ae7b5dcd
question/81/prooemium · paragraph
la · official · sha256:aef29cd7d36a8d075ff6a6bb60750b62dc3c4d5ebc89df00a27357e43f47d8f0LA
Deinde considerandum est de usu huius sacramenti quo Christus usus est in prima sui institutione. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum ipse Christus sumpserit corpus et sanguinem suum. Secundo, utrum Iudae dederit. Tertio, quale corpus sumpserit aut dederit, scilicet passibile vel impassibile. Quarto, quomodo se habuisset Christus sub hoc sacramento si fuisset in triduo mortis reservatum, aut etiam consecratum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 82
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q82
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4082.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:7bdb7767824e1135cfd677401a6a4ad108d0340bf80e86eda514199b483dae0c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 83
section/82-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:651711320067709df277f7f8c54cd173c0334653a6d1b6daf041766a2ccd7c6bLA
Ad primum ergo dicendum quod alia sacramenta perficiuntur in usu fidelium. Et ideo in illis ministrare non tenetur nisi ille qui super fideles suscipit curam. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione Eucharistiae, in qua sacrificium Deo offertur, ad quod sacerdos obligatur ex ordine iam suscepto.Ссылаются нормы: Q82A10Ad1, assert-h6e73aba779cb050ba3c8389bc40a3f4f6f5279a6d73240df7f0def204d9acd11
section/82-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1a07c9b97b1c44b8eb09a5a67b9375eb0ab6716298a9268d0f1723c73cdede65LA
Ad secundum dicendum quod sacerdos peccator, si per sententiam Ecclesiae sit executione ordinis privatus vel simpliciter vel ad tempus, redditus est impotens ad sacrificium offerendum, et ideo obligatio tollitur. Hoc autem cedit sibi in detrimentum spiritualis fructus, magis quam in emolumentum. Si vero non sit privatus potestate celebrandi, non solvitur obligatio. Nec tamen est perplexus, quia potest de peccato poenitere et celebrare.Ссылаются нормы: Q82A10Ad2, assert-h36a00adc0567f925b5ad500e085475f9cd307989055f8a600d18d4ccb856534c
section/82-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c2ec676fec4c3fb1474f5bf423738ab84d2f015c61e7b231333b533ab46f5da7LA
Ad tertium dicendum quod debilitas vel aegritudo superveniens ordini sacerdotali ordinem non tollit, executionem tamen ordinis impedit quantum ad consecrationem Eucharistiae. Quandoque quidem propter impossibilitatem executionis, sicut si privetur oculis aut digitis, aut usu linguae. Quandoque autem propter periculum, sicut patet de eo qui patitur morbum caducum, vel etiam quamcumque alienationem mentis. Quandoque propter abominationem, sicut patet de leproso, qui non debet publice celebrare. Potest tamen dicere Missam occulte, nisi lepra adeo invaluerit quod per corrosionem membrorum eum ad hoc reddiderit impotentem.Ссылаются нормы: Q82A10Ad3, assert-h3e3092888fa104e5419c00cb5c698f7f01431968c7ea2a8eeb2c6c9e3b305e20
section/82-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8286f24691110718145b3bb44dab6563ce0d1aa5e0857c9260f8c1fae22c38b0LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod liceat sacerdoti omnino a consecratione Eucharistiae abstinere. Sicut enim ad officium sacerdotis pertinet Eucharistiam consecrare, ita etiam baptizare et in aliis sacramentis ministrare. Sed sacerdos non tenetur ministrare in aliis sacramentis, nisi propter curam animarum susceptam. Ergo videtur quod nec etiam teneatur Eucharistiam consecrare, si curam non habeat animarum.Ссылаются нормы: Q82A10Obiectio1, assert-h447719513b245243e9c0b49c52ea577ba64d2c92a7e2d2f8d87c8253105990af, assert-haa1cc3833d2c5726fa1a346faf98a1e132827de5db37b089ec2f607fd5c41502
section/82-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3b8b2ee3d81473ebfc961222d3fd460802a1bc3f81bc67b1f461913f2d40b68eLA
Praeterea, nullus tenetur facere quod sibi non licet, alioquin esset perplexus. Sed sacerdoti peccatori, vel etiam excommunicato, non licet Eucharistiam consecrare, ut ex supra dictis patet. Ergo videtur quod tales non teneantur ad celebrandum. Et ita nec alii, alioquin ex sua culpa commodum reportarent.Ссылаются нормы: Q82A10Obiectio2, assert-h57e7e8510ee434f4b65cddcc302a42bb4da08d424145a524ee2209c9d0964c18, assert-ha9912f1e35f6352632e92810805d10d783dae8f97621a5ffcaffb3b55cdbab4f
section/82-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1a30ad68a6365d7308c9e90d4762bbed2d3f95f60b50c5ba1d39023930e149a5LA
Praeterea, dignitas sacerdotalis non perditur per subsequentem infirmitatem, dicit enim Gelasius Papa, et habetur in decretis, dist. LV, praecepta canonum sicut non patiuntur venire ad sacerdotium debiles corpore, ita, si quis in eo fuerit constitutus ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae sinceritatis accepit. Contingit autem quandoque quod ordinati in sacerdotes incurrunt aliquos defectus ex quibus a celebratione impediuntur, sicut est lepra, vel morbus caducus, vel aliquid huiusmodi. Non ergo videtur quod sacerdotes ad celebrandum teneantur.Ссылаются нормы: Q82A10Obiectio3, assert-h1f3584a39be2523bb063e02d6716fd3616d3b683dc3e02ade9f35adc3f97249b
section/82-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b58810799e0f40a6af9f8a520c7de980156a5a9a44f282474c3716b49929d044LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod sacerdos potest omnino licite a consecratione abstinere, nisi teneatur ex cura sibi commissa celebrare pro populo et sacramenta praebere. Sed hoc irrationabiliter dicitur. Quia unusquisque tenetur uti gratia sibi data cum fuerit opportunum, secundum illud II Cor. VI, hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Opportunitas autem sacrificium offerendi non solum attenditur per comparationem ad fideles Christi, quibus oportet sacramenta ministrari, sed principaliter per comparationem ad Deum, cui in consecratione huius sacramenti sacrificium offertur. Unde sacerdoti, etiam si non habeat curam animarum, non licet omnino a celebratione cessare, sed saltem videtur quod celebrare tenetur in praecipuis festis, et maxime in illis diebus in quibus fideles communicare consueverunt. Et hinc est quod II Machab. IV dicitur contra quosdam sacerdotes quod iam non circa altaris officia dediti erant, contempto templo et sacrificiis neglectis.Ссылаются нормы: Q82A10Respondeo, assert-h700f780abbe6fc155e71d753e3355aade364f33bea1976fd2ef20427039f8550
section/82-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d2f88cc0f1178ff9824d3eaca8e31339294afd25646143e908c0f170c6ac7560LA
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in quadam oratione, grave est quod ad mensam tuam mundo corde et manibus innocentibus non venimus, sed gravius est si, dum peccata metuimus, etiam sacrificium non reddamus.Ссылаются нормы: assert-hd87c6a493eeff2ffb6d23623b205b321a0d0102b4b7af9e13e97b2dfde9e31e0
section/82-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:45395beebc18f7517a5720251f4fc13d9093fa2df2737c26382c82dda97d73fcLA
Ad primum ergo dicendum quod virtus sacramentalis in pluribus consistit, et non in uno tantum, sicut virtus Baptismi consistit et in verbis et in aqua. Unde et virtus consecrativa non solum consistit in ipsis verbis, sed etiam in potestate sacerdoti tradita in sua consecratione vel ordinatione, cum ei dicitur ab episcopo, accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia tam pro vivis quam pro mortuis. Nam et virtus instrumentalis in pluribus instrumentis consistit, per quae agit principale agens.Ссылаются нормы: Q82A1Ad1, assert-heb14b7dd5ddaab9953f57812394516c6a264e81ddd5a6667fb2c6aa4f469c6f8
section/82-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f95011312e62510080e803ddbc7f3503c7ecc247cdefc98ad5ee9f377f3ed6baLA
Ad secundum dicendum quod laicus iustus unitus est Christo unione spirituali per fidem et caritatem, non autem per sacramentalem potestatem. Et ideo habet spirituale sacerdotium ad offerendum spirituales hostias, de quibus dicitur in Psalmo, sacrificium Deo spiritus contribulatus, et Rom. XII, exhibeatis corpora vestra hostiam viventem. Unde et I Petri II dicitur, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias.Ссылаются нормы: Q82A1Ad2, assert-hc9b920aabd06e3bf6cf38c85fe840ba292b51ff299898251914c903f3380d0f8
section/82-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5f6ed5382c3b63a9f83feed87954e27f7238c43dc00305152f35b8b5f0d71ccdLA
Ad tertium dicendum quod perceptio huius sacramenti non est tantae necessitatis sicut perceptio Baptismi, ut ex supra dictis patet. Et ideo, licet in necessitatis articulo laicus possit baptizare, non tamen potest hoc sacramentum conficere.Ссылаются нормы: Q82A1Ad3, assert-h6b15b4c753b1859ea5f28161fd41809945775ddec4a1f71839f770c77d5cae6d
section/82-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8fa9386058d5db5a6e666b82223a7fd6a495f542cb45bf8f7887bb29afead440LA
Ad quartum dicendum quod episcopus accipit potestatem ut agat in persona Christi supra corpus eius mysticum, idest super Ecclesiam, quam quidem potestatem non accipit sacerdos in sua consecratione, licet possit eam habere ex episcopi commissione. Et ideo ea quae non pertinent ad dispositionem corporis mystici, non reservantur episcopo, sicut consecratio huius sacramenti. Ad episcopum vero pertinet non solum tradere populo, sed etiam sacerdotibus, ea ex quibus possunt propriis officiis uti. Et quia benedictio chrismatis et olei sancti et olei infirmorum, et aliorum quae consecrantur, puta altaris, Ecclesiae, vestium et vasorum, praestat quandam idoneitatem ad sacramenta perficienda quae pertinent ad officium sacerdotum, ideo tales consecrationes episcopo reservantur, tanquam principi totius ecclesiastici ordinis.Ссылаются нормы: Q82A1Ad4, assert-h0b14bb5ca72393cd13ee464c221687609aa6eeb6f05b78f220e23713e25ae0b7
section/82-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8ba201819511f82c1e0a10f4343be8033d2001d114c6d361ddd762ed96c7edb2LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod consecratio huius sacramenti non proprie sit sacerdotis. Dictum est enim supra quod hoc sacramentum consecratur virtute verborum quae sunt forma huius sacramenti. Sed illa verba non mutantur sive dicantur a sacerdote sive a quocumque alio. Ergo videtur quod non solus sacerdos, sed etiam quilibet alius possit hoc sacramentum consecrare.Ссылаются нормы: Q82A1Obiectio1, assert-h769648c194fc6b07c8bf6891dae93d7ee2c57dd139419b0580e09dab68e67ea1, assert-hb637b678737a5938cfa4b1ccb9f7d1c02dd0df5c52ee4ceab1666e40f483abf4
section/82-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:3d9a255ea9eebb5fa1ab7ed5fa357d722267f01490a81b910a7e78417c268e8fLA
Praeterea, sacerdos hoc sacramentum conficit in persona Christi. Sed laicus sanctus est unitus Christo per caritatem. Ergo videtur quod etiam laicus possit hoc sacramentum conficere. Unde et Chrysostomus dicit, super Matth., quod omnis sanctus est sacerdos.Ссылаются нормы: Q82A1Obiectio2, assert-h8f14862a707ba64e0233f2c952e996c7410e2940d9204b7d3b45ec8bcedebdb6, assert-hbc6f9771ec5812aa619915f81da562a0bc99de80e0ec961c4f7930516b8b3505, assert-he431d0d7183c20e60d2d903e12b25606462f25701ac4d82ec325ca36ee15e43a
section/82-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c0395002e67960ec86d79ec4ea3f0577b93868aee50e385e2dd2b2b794117f45LA
Praeterea, sicut Baptismus ordinatur ad hominum salutem, ita et hoc sacramentum, ut ex supra dictis patet. Sed etiam laicus potest baptizare, ut supra habitum est. Ergo non est proprium sacerdotis conficere hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q82A1Obiectio3, assert-h373382fa748c40faec0a3f1c268b6162812844851b5d191e89f3344db1a30438, assert-h376f3b6c6847ce8c1b0a9b4be058c94174934389468319dcac92e4b181b00974
section/82-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3b654730727e76dd77bd480cfc8f5e53833424c2a5c3c9c3d6f4080f520a09feLA
Praeterea, hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae. Sed alias materias consecrare, scilicet chrisma et oleum sanctum et oleum benedictum, pertinet ad solum episcopum, quarum tamen consecratio non est tantae dignitatis sicut consecratio Eucharistiae, in qua est totus Christus. Ergo non est proprium sacerdotis, sed solius episcopi, hoc sacramentum conficere.Ссылаются нормы: Q82A1Obiectio4, assert-h2fe20098a09736736fb91821322af5c8ba926f3589e8c6eb3249f53a307f7b91, assert-h974832b98a26caa5c608a74d96a1e0e9dba0b0615857b7aecfa309d8a937bd0c
section/82-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2c45b90aa290ea8c4827a4555737a8a8ac93a4d6392a64861b376a065c0f7a47LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, hoc sacramentum tantae est dignitatis quod non conficitur nisi in persona Christi. Quicumque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri per potestatem ab illo concessam. Sicut autem baptizato conceditur a Christo potestas sumendi hoc sacramentum, ita sacerdoti, cum ordinatur, confertur potestas hoc sacramentum consecrandi in persona Christi, per hoc enim ponitur in gradu eorum quibus dictum est a domino, hoc facite in meam commemorationem. Et ideo dicendum est quod proprium est sacerdotum conficere hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q82A1Respondeo, assert-hbcc4a25a8b05b07e1ba3b90f7ef638c851d8d9bfc451221af6fbeacd03a8d76e
section/82-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ffd4d06a1b6622ae4a99c56fc5fda68914954a07e7c5726e828baf0eced63b9aLA
Sed contra est quod Isidorus dicit, in quadam epistola, et habetur in decretis, dist. XXV, ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis domini in altari Dei conficere.Ссылаются нормы: assert-ha3c20075bdd38593db788422c5d1935d92844c3023ae3aec7dcf815a32d293cc
section/82-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ee059c07bd59a61e6568c75f2358542b1acccf12494d643736b7c9bccb5ac400LA
Ad primum ergo dicendum quod Christus non legitur simul baptizasse cum apostolis quando iniunxit eis officium baptizandi. Et ideo non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q82A2Ad1, assert-h1f2a79ce9c5a8414435de3b82f3088c5457c7279f5c68decf9e52c208d32f165
section/82-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c4c5db17ba1a80b3def6e64b493f5269e3e8e7196eeec00ce9fe7a9315061d81LA
Ad secundum dicendum quod, si quilibet sacerdotum operaretur in virtute propria, superfluerent alii celebrantes, uno sufficienter celebrante. Sed quia sacerdos non consecrat nisi in persona Christi, multi autem sunt unum in Christo, ideo non refert utrum per unum vel per multos hoc sacramentum consecraretur, nisi quod oportet ritum Ecclesiae servari.Ссылаются нормы: Q82A2Ad2, assert-h17ad2d0be9a392d95a9b8f4aa8171c3958e310ee0e4ac672c47e9620c9dd904c
section/82-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a5f553d33e6a89db27e69348c60bf4651bb0801ac9ed62731ddc7291754812beLA
Ad tertium dicendum quod Eucharistia est sacramentum unitatis ecclesiasticae, quae attenditur secundum hoc quod multi sunt unum in Christo.Ссылаются нормы: Q82A2Ad3, assert-h6c7f04ea84b646daa71d2ba61ee6ccca8a5c67b53a3189fe949a7cf5a51f7f59
section/82-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2064aef2a723f2111b323578a9c9f933d93ce4e71c0385b843b731b5b929e893LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod plures sacerdotes non possunt unam et eandem hostiam consecrare. Dictum est enim supra quod plures non possunt unum baptizare. Sed non minor vis est sacerdotis consecrantis quam hominis baptizantis. Ergo etiam non possunt simul plures unam hostiam consecrare.Ссылаются нормы: Q82A2Obiectio1, assert-h16a805bee851dd9825f3475af10b41fa2ade2a27f181f8d30f2ea2d833e437c2, assert-h2845d0c5058c0ce4550c190c42980468c6b0570ffbb8760087b9fb1c701f11e2
section/82-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:683ee4f2977a3d1e05c192bc1e4093f356d5fba330f7333a4abe0a350540a1d4LA
Praeterea, quod potest fieri per unum, superflue fit per multos. In sacramentis autem Christi nihil debet esse superfluum. Cum igitur unus sufficiat ad consecrandum, videtur quod plures non possunt unam hostiam consecrare.Ссылаются нормы: Q82A2Obiectio2, assert-ha0a108058847138e87716615b57d3e629395cb315bdf1723b4a83324ed0f567a
section/82-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:62d588fbdc59ad1d9c5bcf7771c1a3b4e8e9a0c05d688e04a40dface01d94ce7LA
Praeterea, sicut Augustinus dicit, super Ioan., hoc sacramentum est sacramentum unitatis. Sed contrarium unitati videtur esse multitudo. Ergo non videtur conveniens esse huic sacramento quod plures sacerdotes eandem hostiam consecrent.Ссылаются нормы: Q82A2Obiectio3, assert-h247500135573662e9e1df8e925281926fa9d0e49b034b4db1ae4ed4d97e80073, assert-hcbf1e430f47b0cbf0bf94a786ce3eb679e81db3de6fb16e5d6881f8346a99b59
section/82-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:83c11b20dee56080ea2acc38973d169b91641e73b1437892cddb87d5d7273057LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacerdos, cum ordinatur, constituitur in gradu eorum qui a domino acceperunt potestatem consecrandi in cena. Et ideo, secundum consuetudinem quarundam Ecclesiarum, sicut apostoli Christo cenanti concenaverunt, ita novi ordinati episcopo ordinanti concelebrant. Nec per hoc iteratur consecratio super eandem hostiam, quia, sicut Innocentius III dicit, omnium intentio debet ferri ad idem instans consecrationis.Ссылаются нормы: Q82A2Respondeo, assert-h585b366ae20a07c662ffc0e1ca01d3e2aae98dab02e47ad94674198d4cc04f89
section/82-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6e292403ee54049207562dbe9a3ea941110f1a8e7fa7798e1118ca8e5812f08bLA
Sed contra est quod, secundum consuetudinem quarundam Ecclesiarum, sacerdotes, cum de novo ordinantur, concelebrant episcopo ordinanti.Ссылаются нормы: assert-h5a8c9f4a0e01406b935f74c370d58b50c3731b0667d06ce082f9a202ab990e98
section/82-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:751f3232dc5e06d929afed9f0c9721b20062312ad9d91fc5e384d8c89aadabe5LA
Ad primum ergo dicendum quod diaconus, quasi propinquus ordini sacerdotali, aliquid participat de eius officio, ut scilicet dispenset sanguinem, non autem corpus, nisi in necessitate, iubente episcopo vel presbytero. Primo quidem, quia sanguis Christi continetur in vase. Unde non oportet quod tangatur a dispensante, sicut tangitur corpus Christi. Secundo, quia sanguis designat redemptionem a Christo in populum derivatam, unde et sanguini admiscetur aqua, quae significat populum. Et quia diaconi sunt inter sacerdotem et populum, magis convenit diaconibus dispensatio sanguinis quam dispensatio corporis.Ссылаются нормы: Q82A3Ad1, assert-h47f5720ea10d5a3f4a479d2fd251e0060eea0ca69c81a741bc0323ec476bc1ac
section/82-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aaf03244b218e587b04dadf9cc42bf1b7e46d92b9fcb9fde0953f356ef6c421dLA
Ad secundum dicendum quod eiusdem est hoc sacramentum dispensare et consecrare, ratione iam dicta.Ссылаются нормы: Q82A3Ad2, assert-h02c0729b9c9e10cf4fc669b50f5050d48daf702fd94961dcfcf0d00622dce85c
section/82-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6323b8808a6bb3a7403d3f0e0c5ea15fe7203960720518c3a4f01996af7d1d05LA
Ad tertium dicendum quod, sicut diaconus in aliquo participat illuminativam virtutem sacerdotis, inquantum dispensat sanguinem; ita sacerdos participat perfectivam dispensationem episcopi, inquantum dispensat hoc sacramentum, quo perficitur homo secundum se per coniunctionem ad Christum. Aliae autem perfectiones, quibus homo perficitur per comparationem ad alios, episcopo reservantur.Ссылаются нормы: Q82A3Ad3, assert-h1c821642a113ed1a854eac36f595bc0f5a797f929555424320d716f0b2e9003b
section/82-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bcbe13459aab616a7198f00306b8e8e062847510956c41df385524ff900f41b7LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non pertineat solum ad sacerdotem dispensatio huius sacramenti. Sanguis enim Christi non minus pertinet ad hoc sacramentum quam corpus. Sed sanguis Christi dispensatur per diacones, unde et beatus Laurentius dixit beato Sixto, experire utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti dominici sanguinis dispensationem. Ergo, pari ratione, dispensatio dominici corporis non pertinet ad solos sacerdotes.Ссылаются нормы: Q82A3Obiectio1, assert-h051659823938f1660f524dba51cc60e6fe626e2a2f9b82666fa745af8868100a, assert-hd804e561f88efb6abcb623cb9b5824db5421f27ae30f2625ba3b36ed08b18093
section/82-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:561d7dea745e5469b3f8124fca88086d2eba51bbf77f49240e479f8994d5b34fLA
Praeterea, sacerdotes constituuntur ministri sacramentorum. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae, non in usu, ad quem pertinet dispensatio. Ergo videtur quod non pertineat ad sacerdotem corpus domini dispensare.Ссылаются нормы: Q82A3Obiectio2, assert-h0360daaec76a3d14383e4133b12adee09fd8de062da69a47e8b3b2c857474b02, assert-hb61a39067092561fdec4b9733bb01f7d75b671441731c77a53466d2d2b6c9320
section/82-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d75ebbef465cdefab2a3409a3ace9792d0d5c7601ffb96ffea54eabec1a7159aLA
Praeterea, Dionysius dicit, in libro Eccles. Hier., quod hoc sacramentum habet perfectivam virtutem, sicut et chrisma. Sed signare chrismate baptizatos non pertinet ad sacerdotem, sed ad episcopum. Ergo etiam dispensare hoc sacramentum pertinet ad episcopum, non ad sacerdotem.Ссылаются нормы: Q82A3Obiectio3, assert-h0836d272c10f91f2d6cb8abf7b7f3d114ec9375ec69b4bb69cd0738d636e9e16, assert-h93756e37dc5ac3bf5a58dc5f7f9d3b25a7fc331bd7c83872af16055f90458799
section/82-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bb7158ea99805573df0a46e70094945af014e401604716185437d099113bc23fLA
Respondeo dicendum quod ad sacerdotem pertinet dispensatio corporis Christi, propter tria. Primo quidem quia, sicut dictum est, ipse consecrat in persona Christi. Ipse autem Christus, sicut consecravit corpus suum in cena, ita et aliis sumendum dedit. Unde, sicut ad sacerdotem pertinet consecratio corporis Christi, ita ad eum pertinet dispensatio. Secundo, quia sacerdos constituitur medius inter Deum et populum. Unde, sicut ad eum pertinet dona populi Deo offerre, ita ad eum pertinet dona sanctificata divinitus populo tradere. Tertio quia, in reverentiam huius sacramenti, a nulla re contingitur nisi consecrata, unde et corporale et calix consecrantur, similiter et manus sacerdotis, ad tangendum hoc sacramentum. Unde nulli alii tangere licet, nisi in necessitate puta si caderet in terram, vel in aliquo alio necessitatis casu.Ссылаются нормы: Q82A3Respondeo, assert-h19337f04db7a86ecf59481f06340a4fa26523d53be3d820d1402f3032fc275c7
section/82-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1aca65be9060ab14b5af3c49323a20430fa6dc2c2abc64be55a5f23910af4dddLA
Sed contra est quod dicitur de Consecr., dist. II, pervenit ad notitiam nostram quod quidam presbyteri laico aut feminae corpus domini tradunt ad deferendum infirmis. Ergo interdicit synodus ne talis praesumptio ulterius fiat, sed presbyter per semetipsum infirmos communicet.Ссылаются нормы: assert-h5bd77b2bd7724cdbec5363e2b87789d95f7ac933e7e94cf0df28b8c5f72d11cf
section/82-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:64cca8bb826ac61f773feaa0ea86a3be8356e7876cd1ac803a40bb9ba9272dffLA
Ad primum ergo dicendum quod consecratio chrismatis, vel cuiuscumque alterius materiae, non est sacrificium, sicut consecratio Eucharistiae. Et ideo non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q82A4Ad1, assert-hc5db1f7af9cb2e16b58cb6f4897b8d72dce4af8d8aac2aa5778370093f906f7f
section/82-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3bb58efebe80c3bec8cb842a93d6930739e2c7ef7ab3261b4d7ca6789325e259LA
Ad secundum dicendum quod sacramentum Baptismi perficitur in ipso usu materiae. Et ideo nullus potest baptizare seipsum, quia in sacramento non potest esse idem agens et patiens. Unde nec in hoc sacramento sacerdos consecrat seipsum, sed panem et vinum, in qua consecratione conficitur hoc sacramentum. Usus autem sacramenti est consequenter se habens ad hoc sacramentum. Et ideo non est simile.Ссылаются нормы: Q82A4Ad2, assert-hc2d329780533675cee20d2c9952d47ba123920f7b6838dc6c6d1f58f9ef5a5c7
section/82-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a596a634b956e375d7d32a2bd9fdfaaa0b68ed98ec96b5cb0c0e646c35fe26e4LA
Ad tertium dicendum quod, si miraculose corpus Christi in altari sub specie carnis appareat, aut sanguis sub specie sanguinis, non est sumendum. Dicit enim Hieronymus, super Levit., de hac quidem hostia quae in Christi commemoratione mirabiliter fit, de illa vero quam Christus in ara crucis obtulit secundum se, nulli edere licet. Nec propter hoc sacerdos transgressor efficitur, quia ea quae miraculose fiunt, legibus non subduntur. Consulendum tamen esset sacerdoti quod iterato corpus et sanguinem domini consecraret et sumeret.Ссылаются нормы: Q82A4Ad3, assert-hc2df3eed7f4313d62497af921ae094d8d84446de803ed54c17a9e3be0ec19a14
section/82-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:173ff2ff785fd4bddc15462fb21069665906d2161156b3ee689d4ca0d8075c27LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacerdos consecrans non teneatur sumere hoc sacramentum. In aliis enim consecrationibus ille qui consecrat materiam, non utitur ea, sicut episcopus consecrans chrisma non linitur eodem. Sed hoc sacramentum consistit in consecratione materiae. Ergo sacerdos perficiens hoc sacramentum non necesse habet uti eodem, sed potest licite a sumptione eius abstinere.Ссылаются нормы: Q82A4Obiectio1, assert-h0a9c10ef4a0a9e95358c659fc0a160aac37dcc7efdf382ab53d12092072331b0, assert-he7b77836046cdd929d3d769f1d025b2d0670d1820af879cfc38040726d3e08cd
section/82-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e6de8bf5e351a944a0e2d14655ceaac267732b6605e098a63ae238d1e2d8f283LA
Praeterea, in aliis sacramentis minister non praebet sacramentum sibi ipsi, nullus enim baptizare seipsum potest, ut supra habitum est. Sed, sicut Baptismus ordinate dispensatur, ita et hoc sacramentum. Ergo sacerdos perficiens hoc sacramentum non debet ipsum sumere a seipso.Ссылаются нормы: Q82A4Obiectio2, assert-h31320e724b57def807ec64fe90bfdf569bdea8cde24925d67e56527b29814a4c, assert-he9e014f5d362e85f4c1749a5aa5647c0710847f668f1b68c57fa81bf91f8a27a
section/82-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6b151c8191de5c3655d2cc7987edee8faec38cfc75a1771b76591f4ee8e3ed1dLA
Praeterea, contingit quandoque quod miraculose corpus Christi in altari apparet sub specie carnis, et sanguis sub specie sanguinis. Quae non sunt apta cibo vel potui, unde, sicut supra dictum est, propter hoc sub alia specie traduntur, ne sint horrori sumentibus. Ergo sacerdos consecrans non semper tenetur sumere hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q82A4Obiectio3, assert-h7f458d7d5566bd4b1617afaad3ae1bb3fdc5b67c0a8f0f187dee569c007373cf
section/82-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:65eaed64e6b376e5fe22e3ae0ac05b44b1c6d37f6b38795be560c3363a33815fLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Eucharistia non solum est sacramentum, sed etiam sacrificium. Quicumque autem sacrificium offert, debet fieri sacrificii particeps. Quia exterius sacrificium quod offert, signum est interioris sacrificii quo quis seipsum offert Deo, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Unde per hoc quod participat sacrificio, ostendit ad se sacrificium interius pertinere. Similiter etiam per hoc quod sacrificium populo dispensat, ostendit se esse dispensatorem divinorum populo. Quorum ipse primo debet esse particeps, sicut Dionysius dicit, in libro Eccles. Hier. Et ideo ipse ante sumere debet quam populo dispenset. Unde in praedicto capite legitur, quale est sacrificium cui nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur? Per hoc autem fit particeps quod de sacrificio sumit, secundum illud apostoli, I Cor. X, nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Et ideo necesse est quod sacerdos, quotiescumque consecrat, sumat hoc sacramentum integre.Ссылаются нормы: Q82A4Respondeo, assert-h0d6165f62c20cd747a6e654bfd2f6c5a7956bbe2031cd7a30dc129d8790f9320
section/82-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:71db15d0aedda9aa5dd540cc038cc245444ff988ab9161d859ccc6c3bdf71e94LA
Sed contra est quod in Concilio Toletano legitur, et habetur de Consecr., dist. II, cap. relatum, modis omnibus tenendum est ut, quotiescumque sacrificans corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi in altario immolat, toties perceptione corporis et sanguinis participem se praebeat.Ссылаются нормы: assert-hd5670993a1428cf81ae090ab61351e6fad7b1e072dcd06558a6cbdcab821fab7
section/82-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:afd5998487e82bd55bd30b7f015d1af9caeeabb256dc7bb2acf5611c5339f587LA
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus per illa verba improbat errorem sacerdotum qui credebant se digne posse Eucharistiam consecrare ex hoc solo quod sunt sacerdotes, etiam si sint peccatores. Quod improbat Hieronymus per hoc quod maculosi ad altare accedere prohibentur. Non tamen removetur quin, si accesserint, sit verum sacrificium quod offerunt.Ссылаются нормы: Q82A5Ad1, assert-h5dab9a7952638d546717c0d6efe474a22f3285c2376431549eb502a100c586b4
section/82-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5c3ceb86967f3632a72e3d9ca80b1d70a848847add3ae0e02fc9e5583e83c3ebLA
Ad secundum dicendum quod ante illa verba Gelasius Papa praemittit, sacrosancta religio, quae Catholicam continet disciplinam, tantam sibi reverentiam vindicat ut ad eam quilibet nisi pura conscientia non audeat pervenire. Ex quo manifeste apparet eius intentionis esse quod peccator sacerdos non debet accedere ad hoc sacramentum. Unde per hoc quod subdit, quomodo caelestis spiritus advocatus adveniet, intelligi oportet quod non advenit ex merito sacerdotis, sed ex virtute Christi, cuius verba profert sacerdos.Ссылаются нормы: Q82A5Ad2, assert-ha6ef4ae11ead01a1585190cdd70ab3412f6d68d56f6f93e95f2c2a5a3eddd940
section/82-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:62d9b012a16187f4fcbaca9e9f91b22993c46f00ae36145029fdabc9bc250ed2LA
Ad tertium dicendum quod, sicut eadem actio, inquantum fit ex prava intentione ministri, potest esse mala, bona autem inquantum fit ex bona intentione domini; ita benedictio sacerdotis peccatoris, inquantum ab ipso indigne fit, est maledictione digna, et quasi infamia seu blasphemia, et non oratio reputatur; inquantum autem profertur ex persona Christi, est sancta et efficax. Unde signanter dicitur, maledicam benedictionibus vestris.Ссылаются нормы: Q82A5Ad3, assert-hf5edb088633869ba4c520d5bf7c0cf7c81e6dff9d0fb49ef80096fc9d7eb7149
section/82-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9562f85e06eea81456b0518bc4772780756696c8a45003c9144fab1a0bbba3deLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod malus sacerdos Eucharistiam consecrare non possit. Dicit enim Hieronymus, super Sophoniam, sacerdotes, qui Eucharistiae serviunt et sanguinem domini dividunt, impie agunt in legem Christi, putantes Eucharistiam precantis facere verba, non vitam; et necessariam esse solemnem orationem, et non sacerdotis merita. De quibus dicitur, sacerdos, in quocumque fuerit macula, non accedat offerre oblationes domino. Sed sacerdos peccator, cum sit maculosus, nec vitam habet nec merita huic convenientia sacramento. Ergo sacerdos peccator non potest consecrare Eucharistiam.Ссылаются нормы: Q82A5Obiectio1, assert-h54a38744cc8b3e1c912c08b8401067121ba9b19c0f07bf47b587a514de67c356, assert-ha5a21eb68813eb0a2fee8d98d3f14c4156acf9074d04fe6d8899b4a169835583
section/82-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:90db07e1b526c486edabd6998d3263ff6c5ff0262d18d3df9c97628bb3feb7edLA
Praeterea, Damascenus dicit, in IV libro, quod panis et vinum, per adventum sancti spiritus, supernaturaliter transit in corpus domini et sanguinem. Sed Gelasius Papa dicit, et habetur in decretis, I, qu. I, cap. sacrosancta, quomodo ad divini mysterii consecrationem caelestis spiritus invocatus adveniet, si sacerdos qui eum adesse deprecatur, criminosis plenus actionibus comprobetur? Ergo per malum sacerdotem non potest Eucharistia consecrari.Ссылаются нормы: Q82A5Obiectio2, assert-h041eaca75deb94b77d0b73916f056da844b99a5a161f51b0ab35f3108f2826e8, assert-h55a9bd4712aefedcc4ec5041aca5a466052bd3cadcfe5c9f7db2d823fafffccd
section/82-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:511307cb78e24e9c7e3b26b56df685d6d6eb169fa8cf70d6243718724752f454LA
Praeterea, hoc sacramentum sacerdotis benedictione consecratur. Sed benedictio sacerdotis peccatoris non est efficax ad consecrationem huius sacramenti, cum scriptum sit, maledicam benedictionibus vestris. Et Dionysius dicit, in epistola ad Demophilum monachum, perfecte cecidit a sacerdotali ordine qui non est illuminatus, et audax quidem mihi videtur talis, sacerdotalibus manum apponens; et audet immundas infamias, non enim dicam orationes, super divina symbola Christiformiter enuntiare.Ссылаются нормы: Q82A5Obiectio3, assert-h8872eda09262f8a1bbb7c707771587a884d943b5a4c5933305a5dc33aff16f75, assert-hdc3d4432768854a1d728792f84a3a4741c62cf0d250b775f176e26c9dfb40b78
section/82-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6d712d8143f26731903b22b0fa23f14f8c821dddd93d35682f487cca5b5700e5LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacerdos consecrat hoc sacramentum non in virtute propria, sed sicut minister Christi, in cuius persona consecrat hoc sacramentum. Non autem ex hoc ipso desinit aliquis esse minister Christi quod est malus, habet enim dominus bonos et malos ministros seu servos. Unde, Matth. XXIV, dominus dicit, quis, putas, est fidelis servus et prudens, etc.; et postea subdit, si autem dixerit malus ille servus in corde suo, et cetera. Et apostolus dicit, I Cor. IV, sic nos existimet homo ut ministros Christi, et tamen postea subdit, nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Erat ergo certus se esse ministrum Christi, non tamen erat certus se esse iustum. Potest ergo aliquis esse minister Christi etiam si iustus non sit. Et hoc ad excellentiam Christi pertinet, cui, sicut vero Deo, serviunt non solum bona, sed etiam mala, quae per ipsius providentiam in eius gloriam ordinantur. Unde manifestum est quod sacerdotes, etiam si non sint iusti, sed peccatores, possunt Eucharistiam consecrare.Ссылаются нормы: Q82A5Respondeo, assert-h15265f374cc63e724233ae85649b92bd58a15e5d10c2ed40e69b1af54787f590
section/82-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:62ec7e8a4febd03bfc980b4d5ff3eaa55800228a3a51c33c471860e18987d01aLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de corpore domini, intra Ecclesiam Catholicam, in mysterio corporis et sanguinis domini, nihil a bono maius, nihil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur creatoris, et in virtute spiritus sancti.Ссылаются нормы: assert-hb151bd3735f1977e5339b5afc162c93cf6cf5c798d23d6f06dca2b3d73508759
section/82-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:02fdbe631530f24acd05f055873cce3cbe1afd78e3e56881acd63add174410d5LA
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur ibi quantum ad sanctitatem divini sacramenti.Ссылаются нормы: Q82A6Ad1, assert-h6a07127b2f5a5e85bc6fd5e834d7a75023d3c3cb857ba8712fc1056222e96c26
section/82-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:632b8ca59a52a3732252ba77b4138a6a9319dd416d2bac206ea29db7c3ac8592LA
Ad secundum dicendum quod in sacramento Baptismi non fiunt solemnes orationes pro omnibus fidelibus, sicut in Missa. Et ideo quantum ad hoc non est simile. Est autem simile quantum ad effectum sacramenti.Ссылаются нормы: Q82A6Ad2, assert-h64f521128448d877742dba08468948bee14f3e5db1163b390bbceee3added5a0
section/82-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1eddf4b4cfd9cceb0e96c8f7e87d243a343d384876f5de73bb01a36f7fdcbdb7LA
Ad tertium dicendum quod propter virtutem spiritus sancti, qui per unitatem caritatis communicat invicem bona membrorum Christi, fit quod bonum privatum quod est in Missa sacerdotis boni, est fructuosum aliis. Malum autem privatum unius hominis non potest alteri nocere, nisi per aliqualem consensum, ut Augustinus dicit, in libro contra Parmenianum.Ссылаются нормы: Q82A6Ad3, assert-h25f84b0ee4f6b579610be4a8eb4eeeae9d1d9c158bee793c258b6ce05aa08a7c
section/82-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:64727e45c3d94d8a01b38bd8f6be2b10ae05c3422268509021eed54b4531f144LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Missa sacerdotis mali non minus valeat quam Missa sacerdotis boni. Dicit enim Gregorius, in registro, heu, in quam magnum laqueum incidunt qui divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata fieri posse credunt, cum unus idemque spiritus sanctus ea mysteria occulte atque invisibiliter operando sanctificet. Sed haec occulta mysteria celebrantur in Missa. Ergo Missa mali sacerdotis non minus valet quam Missa boni.Ссылаются нормы: Q82A6Obiectio1, assert-h629edd4611ae16c0ad4127e3be6086eabdcb1d4e8fb9cf203b50652367c263eb, assert-hee149885b622870e4e52045d78fe60f48b6fba240abfb12ae90e9b27e5b948b0
section/82-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f9366ff2cfa4d696627a9b34b45d8f9f2db4f89f4636c5e480aea4c2a00aa4f5LA
Praeterea, sicut Baptismus traditur a ministro in virtute Christi, qui baptizat, ita et hoc sacramentum, quod in persona Christi consecratur. Sed non melior Baptismus datur a meliori ministro, ut supra habitum est. Ergo neque etiam melior Missa est quae celebratur a meliori sacerdote.Ссылаются нормы: Q82A6Obiectio2, assert-h44739240560a960bc4c91e1f9e878b1463f96be7db3d99d61c9d7ede4aa471e2, assert-hba47ddeee48bc1f52d85eae8841173a4fc7c3f7141605571a3f6055af3c280f8
section/82-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:83e4ae5bbddc9d45aff859f68b95ea09293b25cd09acda5b2aa2683994249ce6LA
Praeterea, sicut merita sacerdotum differunt per bonum et melius, ita etiam differunt per bonum et malum. Si ergo Missa melioris sacerdotis est melior, sequitur quod Missa mali sacerdotis sit mala. Quod est inconveniens, quia malitia ministrorum non potest redundare in Christi mysteria; sicut Augustinus dicit, in libro de Baptismo. Ergo neque Missa melioris sacerdotis est melior.Ссылаются нормы: Q82A6Obiectio3, assert-h7f628fa856a6bb68f354a953542d4ba257dc3bf5bb305398d7ae1dc861d9d2ab
section/82-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a8b9ead713a2be1c3246b72ec443b5e648b9f25a4a30cb205200b9c2873f5d40LA
Respondeo dicendum quod in Missa duo est considerare; scilicet ipsum sacramentum, quod est principale; et orationes quae in Missa fiunt pro vivis et mortuis. Quantum ergo ad sacramentum, non minus valet Missa mali sacerdotis quam boni, quia utrobique idem conficitur sacramentum. Oratio etiam quae fit in Missa, potest considerari dupliciter. Uno modo, inquantum habet efficaciam ex devotione sacerdotis orantis. Et sic non est dubium quod Missa melioris sacerdotis magis est fructuosa. Alio modo, inquantum oratio in Missa profertur a sacerdote in persona totius Ecclesiae, cuius sacerdos est minister. Quod quidem ministerium etiam in peccatoribus manet, sicut supra dictum est de ministerio Christi. Unde quantum ad hoc, est fructuosa non solum oratio sacerdotis peccatoris in Missa, sed etiam omnes aliae eius orationes quas facit in ecclesiasticis officiis, in quibus gerit personam Ecclesiae. Sed orationes eius privatae non sunt fructuosae, secundum illud Proverb. XXVIII, qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.Ссылаются нормы: Q82A6Respondeo, assert-h9cd0a0bdecd049f855fecd531c4982ef467a1ba7a86276a318d778720269e75a
section/82-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:338ec55cf2ef48a6ae9f96503a2ea5cb647f5d23ed30e821c252dd4078cbadbfLA
Sed contra est quod habetur I, qu. I, quanto sacerdotes fuerint digniores, tanto facilius in necessitatibus pro quibus clamant, exaudiuntur.Ссылаются нормы: assert-hbf43d7247a03d716f177e9d5237af98ff083ad14b68df8a81c0b62b468bb78be
section/82-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d898e647d228dbfd9c6e1f91d685a934c1160abf9378e6993594cb4d6d8e0d4eLA
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa et similes intelligendae sunt quantum ad hoc quod non recte extra Ecclesiam sacrificium offertur. Unde extra Ecclesiam non potest esse spirituale sacrificium, quod est verum veritate fructus, licet sit verum veritate sacramenti, sicut etiam supra dictum est quod peccator sumit corpus Christi sacramentaliter, sed non spiritualiter.Ссылаются нормы: Q82A7Ad1, assert-h6ad36e350ac89bbeac28761dde2450044068ad6431a93e073d121d7ed09a3fb1
section/82-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b0a523168b2af65c45e036c0cae58fad75fb9767df1a7e4efb10f91eb4c77a15LA
Ad secundum dicendum quod solus Baptismus permittitur esse ratus haereticis et schismaticis, quia possunt licite baptizare in articulo necessitatis. In nullo autem casu licite possunt Eucharistiam consecrare, vel alia sacramenta conferre.Ссылаются нормы: Q82A7Ad2, assert-h4b87ad07d9b619edf47636f032009e47b40e9936894080aad36d1d43f67dffd9
section/82-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:37fefc58a5cd750dec755b58e48c721a23fc817bf226ed0e0e599bdcebee4e0fLA
Ad tertium dicendum quod sacerdos in Missa in orationibus quidem loquitur in persona Ecclesiae, in cuius unitate consistit. Sed in consecratione sacramenti loquitur in persona Christi, cuius vicem in hoc gerit per ordinis potestatem. Et ideo, si sacerdos ab unitate Ecclesiae praecisus Missam celebret, quia potestatem ordinis non amittit, consecrat verum corpus et sanguinem Christi, sed quia est ab Ecclesiae unitate separatus, orationes eius efficaciam non habent.Ссылаются нормы: Q82A7Ad3, assert-h59e9c56a1ce97befa4106f07501d71d6f822ef897d3575af6f2042ae30e6b899
section/82-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a54570a665ef0e7a6e2c1b73ff853a890f660d40e6eda12f6ef41a97a73532eaLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod haeretici et schismatici et excommunicati consecrare non possunt. Dicit enim Augustinus quod extra Ecclesiam Catholicam non est locus veri sacrificii. Et Leo Papa dicit, et habetur in decretis, I, qu. I, aliter, (scilicet quam in Ecclesia, quae corpus Christi est) nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia. Sed haeretici, schismatici et excommunicati sunt ab Ecclesia separati. Ergo non possunt verum sacrificium conficere.Ссылаются нормы: Q82A7Obiectio1, assert-h3ec5ea8a6e8aec943f2463f43528a3a7d18d6639805c612e5996e56aa05b5254, assert-hb3a34847aae2dc6a9aa75c989af321e723b6bede2500e5839778c209d8d1d058
section/82-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a614dd802e0cdd0d0d99c466c5c04a6b1d0a86a2188d90f1f1e422c83dc091bcLA
Praeterea, sicut legitur ibidem, Innocentius Papa dicit, Arianos, ceterasque huiusmodi pestes, quia laicos eorum sub imagine poenitentiae suscipimus, non videntur clerici eorum cum sacerdotii aut cuiuspiam mysterii suscipiendi dignitate esse, quibus solum Baptisma ratum esse permittimus. Sed non potest aliquis consecrare Eucharistiam nisi sit cum sacerdotii dignitate. Ergo haeretici, et ceteri huiusmodi, non possunt Eucharistiam conficere.Ссылаются нормы: Q82A7Obiectio2, assert-h719a1986d5c69266d16b8a83081625cbad353f52ed5a29804457c1c157117b03, assert-hf45bb2aebb142c21f40dc60cab4a9144950e030a8dd39cf332e83b681549bdd9
section/82-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0719754d5182b3803894c60ac2de798a373b2ed126ab337dd0a3e389e027d2ddLA
Praeterea, ille qui est extra Ecclesiam, non videtur aliquid posse agere in persona totius Ecclesiae. Sed sacerdos consecrans Eucharistiam hoc agit in persona totius Ecclesiae, quod patet ex hoc quod omnes orationes proponit in persona Ecclesiae. Ergo videtur quod illi qui sunt extra Ecclesiam, scilicet haeretici et schismatici et excommunicati, non possunt consecrare Eucharistiam.Ссылаются нормы: Q82A7Obiectio3, assert-hb1f5d678535dc8667cd693aa98a437fca18235698c3fbf9d10d3433bb62cb461, assert-hc97935c447dbfbd950503cb6894cda5fc8cdaa4db606d049cc0126d5942a04cb
section/82-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:32744d2b229fc271d4120821634d90e96b6e4f74a82cf48a12bfceea0fbe8057LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod haeretici, schismatici et excommunicati, quia sunt extra Ecclesiam, non possunt conficere hoc sacramentum. Sed in hoc decipiuntur. Quia, sicut Augustinus dicit, in II contra Parmen., aliud est aliquid omnino non habere, aliud autem non recte habere, et similiter est etiam aliud non dare, et aliud non recte dare. Illi igitur qui, intra Ecclesiam constituti, receperunt potestatem consecrandi in ordinatione sacerdotii, recte quidem habent potestatem, sed non recte ea utuntur, si postmodum per haeresim aut schisma vel excommunicationem ab Ecclesia separentur. Qui autem sic separati ordinantur, nec recte habent potestatem, nec recte utuntur. Quod tamen utrique potestatem habeant, per hoc patet quod, sicut Augustinus ibidem dicit, cum redeunt ad unitatem Ecclesiae, non reordinantur, sed recipiuntur in suis ordinibus. Et quia consecratio Eucharistiae est actus consequens ordinis potestatem, illi qui sunt ab Ecclesia separati per haeresim aut schisma vel excommunicationem, possunt quidem consecrare Eucharistiam, quae ab eis consecrata verum corpus Christi et sanguinem continet, non tamen recte hoc faciunt, sed peccant facientes. Et ideo fructum sacrificii non percipiunt, quod est sacrificium spirituale.Ссылаются нормы: Q82A7Respondeo, assert-ha17088c606d553d11a71fc837ed719ae6d79d11aca020b603c7b9aa759d89455
section/82-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:8f19d980bcf2002527d0bec7e28bd3e77a3033d110e8f24e2551bdeb2f36b1bdLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II contra Parmen., sicut Baptismus in eis, scilicet haereticis, schismaticis et excommunicatis, ita ordinatio mansit integra. Sed ex vi ordinationis sacerdos potest consecrare Eucharistiam. Ergo haeretici, schismatici et excommunicati, cum in eis maneat ordinatio integra, videtur quod possint consecrare Eucharistiam.Ссылаются нормы: assert-hf3c93df6fc5f1afaa1484dc4a8d1699b09983328a4c48cbe86e8ba5a15c16e11
section/82-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:efb30f7da70e193bdae4884ccb7fa61ac1d4b58353c96e22ffbff45eb61c790fLA
Ad primum ergo dicendum quod canon ille non loquitur assertive, sed inquisitive, sicut ex circumstantia litterae haberi potest.Ссылаются нормы: Q82A8Ad1, assert-h918aa407a989bccf13570f0f1b1837da94f78a0dd1197ce09f20f1df282fc09b
section/82-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d7fc65cc9c0a17f5bdea6f83b7cd92ed78f8c4f3f72926f93353c08214b3944fLA
Ad secundum dicendum quod episcopus non dat potestatem sacerdotalis ordinis propria virtute, sed instrumentaliter, sicut minister Dei, cuius effectus per hominem tolli non potest, secundum illud Matth. XIX, quos Deus coniunxit, homo non separet. Et ideo episcopus non potest hanc potestatem auferre, sicut nec ille qui baptizat potest auferre characterem baptismalem.Ссылаются нормы: Q82A8Ad2, assert-hbb3b5ecb35624a0c8a16a61704df40284006d5b9a46fd24139cfda87089f70fd
section/82-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5cd817be8e51bda0ded1fe1cfdf14c71f92af222c76d209a46cbace5bc637e05LA
Ad tertium dicendum quod excommunicatio est medicinalis. Et ideo excommunicatis non aufertur executio sacerdotalis potestatis quasi in perpetuum, sed ad correctionem, usque ad tempus. Degradatis autem aufertur executio quasi in perpetuum condemnatis.Ссылаются нормы: Q82A8Ad3, assert-h5f884286f7e5d94b8674fd05d05a927569692d2b25d86a4eaf3509461a0ffc89
section/82-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b74452114b42080762a845796063a503a58553163ec54bc2f4408cce80d14a10LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod sacerdos degradatus non possit hoc sacramentum conficere. Nullus enim conficit hoc sacramentum nisi per potestatem consecrandi quam habet. Sed degradatus non habet potestatem consecrandi, licet habeat potestatem baptizandi, ut dicit canon. Ergo videtur quod presbyter degradatus non possit Eucharistiam consecrare.Ссылаются нормы: Q82A8Obiectio1, assert-hc519dd8c04b2ce281caa3bed0ce34c8413c9670a5ac18245aa466bfb87e7b7d6, assert-hcd9f43e755d706e97a61d19d1520ac4196c799eb37245bad6f796911d01f2e3d
section/82-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:eb86a2efe938981c72f0882efc12514fadc9f587f4afeb674a0408556ca5b924LA
Praeterea, ille qui aliquid dat, potest etiam auferre. Sed episcopus dat presbytero potestatem consecrandi ordinando ipsum. Ergo etiam potest ei auferre degradando ipsum.Ссылаются нормы: Q82A8Obiectio2, assert-h8e6f683df679848d43ec5468539c2e69051e70b52ad00430bc7340af367121b4, assert-hadd316091b5ca64432a2d3c06a5d095b0d0e56ee066388a5bc363ebf7d50025a
section/82-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:af3a88b5ac9d20f71b0941160c4f0d5d04cd4b2c0b27284125483a786edc1029LA
Praeterea, sacerdos per degradationem aut amittit potestatem consecrandi, aut solam executionem. Sed non solam executionem, quia sic non plus amitteret degradatus quam excommunicatus, qui executione caret. Ergo videtur quod amittit potestatem consecrandi. Et ita videtur quod non possit conficere hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q82A8Obiectio3, assert-h83bbf47a70f25993a4501a4ee745ea5ac01baa7dc3346df9e747c2cdb228adf3, assert-h9ceab3c797837d7514a11567299f48e96f203997b3bcbfcb2d9601511fb14dca
section/82-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d8522f6d6fe7a28430fec653ccc61bcda68248b8bab0e0f024978fa3609dae38LA
Respondeo dicendum quod potestas consecrandi Eucharistiam pertinet ad characterem sacerdotalis ordinis. Character autem quilibet, quia cum quadam consecratione datur, indelebilis est, ut supra dictum est, sicut et quarumcumque rerum consecrationes perpetuae sunt, nec amitti nec reiterari possunt. Unde manifestum est quod potestas consecrandi non amittitur per degradationem. Dicit enim Augustinus, in II contra Parmen., utrumque, scilicet Baptismus et ordo, sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur, et illud cum baptizatur, et illud cum ordinatur. Ideo non licet a Catholicis utrumque iterari. Et sic patet quod sacerdos degradatus potest conficere hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q82A8Respondeo, assert-hbc17c3629baafe9f40991600e9e9eabbf8e9d1882c0fbfaa1b9c6839160cde2b
section/82-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7f6faa01aef9c4597aa468935cda8067234a539544bb9c6d1134765e8dd8081cLA
Sed contra est quod Augustinus, in II contra Parmen., probat quod apostatae a fide non carent Baptismate, per hoc quod per poenitentiam redeuntibus non restituitur, et ideo non posse amitti iudicatur. Sed similiter degradatus, si reconcilietur, non est iterum ordinandus. Ergo non amisit potestatem consecrandi. Et ita sacerdos degradatus potest conficere hoc sacramentum.Ссылаются нормы: assert-h1bd914d69525f71e2238566d795b83fd37566c4910db69e0ccfda2af3ead0b32
section/82-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:15967298d88773453f83f2e5f938c8126ad03d303a2fa9d45de9dcbfecd984c9LA
Ad primum ergo dicendum quod in hoc quod refugimus audire talium sacerdotum Missam aut ab eis communionem recipere, non refugimus Dei sacramenta, sed potius ea veneramur, unde hostia a talibus sacerdotibus consecrata est adoranda, et, si reservetur, licite potest sumi a sacerdote legitimo. Sed refugimus culpam indigne ministrantium.Ссылаются нормы: Q82A9Ad1, assert-h12261200c93cecf6340a1f0d759751d057a9d54ab405002fca5c25acaed53842
section/82-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6a0b24bae3c386e472a04564ad26af0455a43c820ae4ad01c5a9b754049319b8LA
Ad secundum dicendum quod unitas corporis mystici est fructus corporis veri percepti. Illi autem qui indigne percipiunt vel ministrant, privantur fructu, ut supra dictum est. Et ideo non est sumendum ex eorum dispensatione sacramentum ab eis qui sunt in unitate Ecclesiae.Ссылаются нормы: Q82A9Ad2, assert-hb164dd27169078b50de3ef2a8c8ce65aa5a5a2e5800a1ccf9bfb6549309f7283
section/82-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:040cd5c766290f45e47f8b28a01ef1e80e321242970d6c1fee43c7f8e4d915d5LA
Ad tertium dicendum quod, licet fornicatio non sit gravior ceteris peccatis, tamen ad eam sunt homines proniores, propter carnis concupiscentiam. Et ideo specialiter hoc peccatum a sacerdotibus prohibitum est ab Ecclesia, ne aliquis audiat Missam concubinarii sacerdotis. Sed hoc intelligendum est de notorio, vel per sententiam quae fertur in convictum, vel confessionem in iure factam, vel quando non potest peccatum aliqua tergiversatione celari.Ссылаются нормы: Q82A9Ad3, assert-hd81ca65ee49bcc710d0187c59305079b3514c24439a40dca08ff38ebb953c510
section/82-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cbc7cd5c18b44034d0f515be6f0082574025c95183cf6f65392bd68e49eb7063LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit communionem recipere a sacerdotibus haereticis vel excommunicatis, vel etiam peccatoribus, et ab eis Missam audire. Sicut enim Augustinus, contra Petilianum, dicit, neque in homine bono neque in homine malo aliquis Dei fugiat sacramenta. Sed sacerdotes, quamvis sint peccatores et haeretici vel excommunicati, verum conficiunt sacramentum. Ergo videtur quod non sit vitandum ab eis communionem accipere vel eorum Missam audire.Ссылаются нормы: Q82A9Obiectio1, assert-h1adec6a70b51bf1502bd3fc1f1b135fc681a8df1971a4714ef820562200d3b2d, assert-h3097d195b863df410b8eee9f4b3c9bc9e9560658212bf5c77b7a50a250a4a0f5
section/82-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:01d1625293ea86464a29fb89d1c494dd849653f89396a9506d497f625ff54409LA
Praeterea, corpus Christi verum figurativum est corporis mystici, sicut supra dictum est. Sed a praedictis sacerdotibus verum corpus Christi consecratur. Ergo videtur quod illi qui sunt de corpore mystico, possint eorum sacrificiis communicare.Ссылаются нормы: Q82A9Obiectio2, assert-h7d2ff88ad4f3398cfd79a8de148dd98ed1a2611037f834c01479c2ace10254ef, assert-hbdd89e51107cbeffa7a2260349ab6c1b207db04e5da56c17d499f0d9f1d4dbe3
section/82-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2ddecfbb307faf3f1bf654ea0eba88ac5f742e510c98247de830047539d4cf0bLA
Praeterea, multa peccata sunt graviora quam fornicatio. Sed non est prohibitum audire Missas sacerdotum aliter peccantium. Ergo etiam non debet esse prohibitum audire Missas sacerdotum fornicariorum.Ссылаются нормы: Q82A9Obiectio3, assert-h6ebc5ddb6f83790e11c6764bdb80cdbd967a1e340a6da10a31596d636e3425ae, assert-ha1e834e29f823c9cf13b99599962aa11def9b3ebbb3adadb1db3d8c9c60bd414
section/82-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:244a6140e8d2195aa4b52fbc068646acbf0a7bc57a8e01020e4bdf0a3dcc68c3LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacerdotes, si sint haeretici vel schismatici vel excommunicati, vel etiam peccatores, quamvis habeant potestatem consecrandi Eucharistiam, non tamen ea recte utuntur, sed peccant utentes. Quicumque autem communicat alicui in peccato, ipse particeps peccati efficitur, unde et in secunda canonica Ioannis legitur quod qui dixerit ei, ave, scilicet haeretico, communicat operibus illius malignis. Et ideo non licet a praedictis communionem accipere aut eorum Missam audire. Differt tamen inter praedictas sectas. Nam haeretici et schismatici et excommunicati sunt per sententiam Ecclesiae executione consecrandi privati. Et ideo peccat quicumque eorum Missam audit vel ab eis accipit sacramenta. Sed non omnes peccatores sunt per sententiam Ecclesiae executione huius potestatis privati. Et sic, quamvis sint suspensi quantum est ex sententia divina, non tamen quantum ad alios ex sententia Ecclesiae. Et ideo, usque ad sententiam Ecclesiae, licet ab eis communionem accipere et eorum Missam audire. Unde super illud I Cor. V, cum huiusmodi nec cibum sumere, dicit Glossa Augustini, hoc dicendo, noluit hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei, secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, vel accusatum et convictum.Ссылаются нормы: Q82A9Respondeo, assert-h7a0ecadb93c8859e22dc214785981757a381287c95bed3c18fb6d885693c77ec
section/82-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:88a91159d13856de1b6e5a1a823d91dd060d34d8bb52250baf4218b2fcf54020LA
Sed contra est quod canon dicit, XXXII dist., nullus audiat Missam sacerdotis quem indubitanter concubinam novit habere. Et Gregorius dicit, in III Dialog., quod pater perfidus Arianum episcopum misit ad filium, ut ex eius manu sacrilegae consecrationis communionem acciperet, sed vir Deo devotus Ariano episcopo venienti exprobravit ut debuit.Ссылаются нормы: assert-h5781e384ae2f9c038681aa6db4e96d5dd916f10e5d5ab32163c3683f8354f294
question/82/prooemium · paragraph
la · official · sha256:24bb4d5877be97750e8d812ca45c3953b159bb1633cef7c46d61dab1a924c8b0LA
Deinde considerandum est de ministro huius sacramenti. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum consecrare hoc sacramentum sit proprium sacerdotis. Secundo, utrum plures sacerdotes simul possent eandem hostiam consecrare. Tertio, utrum dispensatio huius sacramenti pertineat ad solum sacerdotem. Quarto, utrum liceat sacerdoti consecranti a communione abstinere. Quinto, utrum liceat sacerdoti omnino a celebratione abstinere. Sexto, utrum sacerdos peccator possit conficere hoc sacramentum. Septimo, utrum Missa mali sacerdotis minus valeat quam boni. Octavo, utrum haeretici, schismatici vel excommunicati possint conficere hoc sacramentum. Nono, utrum degradati. Decimo, utrum peccent a talibus communionem recipientes.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 83
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q83
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4083.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ebe06e0b20ea9b44478378cc90583ac5773e9c97a68799572e109fabcc36f47b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 101
section/83-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0849a607598d47fe9cece3c8547db871b88bc096133bee9159fbbb9b9c9cdaccLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius ibidem dicit, una est hostia, quam scilicet Christus obtulit et nos offerimus, et non multae, quia semel oblatus est Christus, hoc autem sacrificium exemplum est illius. Sicut enim quod ubique offertur unum est corpus et non multa corpora, ita et unum sacrificium.Ссылаются нормы: Q83A1Ad1, assert-h8fa3426cf40750150185d0356424208fe71c30715b783b2284c59b3e4ffc0c27
section/83-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fe98a647c7d5e216131b87a1997fa8bed4f2b1c29c0143fcd32b378aa726b8bbLA
Ad secundum dicendum quod, sicut celebratio huius sacramenti est imago repraesentativa passionis Christi, ita altare est repraesentativum crucis ipsius, in qua Christus in propria specie immolatus est.Ссылаются нормы: Q83A1Ad2, assert-hbe8f4ec9bfef196c0685ab6d4570c394a4cc2babf2fe38f912557e027589de78
section/83-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1b89d2877415719b2bb78645c383109470326fa00316653d7d7719df9761df21LA
Ad tertium dicendum quod, per eandem rationem, etiam sacerdos gerit imaginem Christi, in cuius persona et virtute verba pronuntiat ad consecrandum, ut ex supra dictis patet. Et ita quodammodo idem est sacerdos et hostia.Ссылаются нормы: Q83A1Ad3, assert-h5083144998fd7fb5616e6534f588333799356bb4c871d15e3db0bf286ecc3a8d
section/83-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bcf1e268f4e714e29bc9c16969d8268e4720de793f05d0f547c1a73f6f8076d7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in celebratione huius sacramenti Christus non immoletur. Dicitur enim Hebr. X, quod Christus una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Sed illa oblatio fuit eius immolatio. Ergo Christus non immolatur in celebratione huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q83A1Obiectio1, assert-h040e71f6e83287d921f7fe621f97e9505853235b1a2f0bdbfbc39f465238bef0, assert-hee124b5d204add6a64501e21068b19a0b29c88c73e8958644081729be957fa5e
section/83-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:838bb5c0b45b925a85e6ecec161d90232365f05feab2477c8242c7345104446cLA
Praeterea, immolatio Christi facta est in cruce, in qua tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, ut dicitur Ephes. V. Sed in celebratione huius mysterii Christus non crucifigitur. Ergo nec immolatur.Ссылаются нормы: Q83A1Obiectio2, assert-h3652d37e10ade45c73d546424bea06ada1d40d2092fc87a3861cf8cf0b9add29, assert-hfdc9d3fc0d330600eb8dc7687e90377dffde5de58cfcd062967484dfb0dde7ca
section/83-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0b70f023cf0a0fe4f30d3c76292695e90e0396f5ec7901c8d7783360bd09accaLA
Praeterea, sicut Augustinus dicit, IV de Trin., in immolatione Christi idem est sacerdos et hostia. Sed in celebratione huius sacramenti non est idem sacerdos et hostia. Ergo celebratio huius sacramenti non est Christi immolatio.Ссылаются нормы: Q83A1Obiectio3, assert-h0c85991719ff35255b737d591a167c883f63d3977e0216c4e1d7ecc95233db89, assert-h5bd49ee69dc4aea7e4778a767b040e164bd5519f36bb0650c92dfec398164bac
section/83-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:62431e3bd9e3a08f1b1d24d4b709713438c7bb89f001ba1f1406848e723da2f2LA
Respondeo dicendum quod duplici ratione celebratio huius sacramenti dicitur Christi immolatio. Primo quidem quia, sicut Augustinus dicit, ad Simplicianum, solent imagines earum rerum nominibus appellari quarum imagines sunt, sicut cum, intuentes tabulam aut parietem pictum, dicimus, ille Cicero est, ille Sallustius. Celebratio autem huius sacramenti, sicut supra dictum est, imago est quaedam repraesentativa passionis Christi, quae est vera immolatio. Unde Ambrosius dicit, super epistolam ad Heb., in Christo semel oblata est hostia ad salutem sempiternam potens. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus ad recordationem mortis eius? Alio modo, quantum ad effectum passionis, quia scilicet per hoc sacramentum participes efficimur fructus dominicae passionis. Unde et in quadam dominicali oratione secreta dicitur, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Quantum igitur ad primum modum, poterat Christus dici immolari etiam in figuris veteris testamenti, unde et in Apoc. XIII dicitur, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae agni, qui occisus est ab origine mundi. Sed quantum ad modum secundum, proprium est huic sacramento quod in eius celebratione Christus immoletur.Ссылаются нормы: Q83A1Respondeo, assert-h297525c31999723dd8e22f3357387bef2c58f66c078e0697ebaf76e051de0646
section/83-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:23ac642d1c2d95c0972d7a540fa8a112337eac7a3adcda37ce573950855a1d0fLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro sententiarum prosperi, semel immolatus est in semetipso Christus, et tamen quotidie immolatur in sacramento.Ссылаются нормы: assert-heb516671f3cfeb86604b404a837de40bb6a2bb846080a3154236fb52fd886916
section/83-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:88113281e92143c9ddfcfb842a19a4cbf059d83d918be454c398a8769c85f4b3LA
Ad primum ergo dicendum quod in hoc sacramento recolitur passio Christi secundum quod eius effectus ad fideles derivatur. Sed tempore passionis recolitur passio Christi solum secundum quod in ipso capite nostro fuit perfecta. Quod quidem factum est semel, quotidie autem fructum dominicae passionis fideles percipiunt. Et ideo sola commemoratio fit semel in anno, hoc autem quotidie, et propter fructum et propter iugem memoriam.Ссылаются нормы: Q83A2Ad1, assert-he0d9b99744462cc679c66e0d7ee2a5f924e2c4775d23d76b8b8dc66450c96b46
section/83-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3194e1a2b64974d2aa7c04e79980c26fff6c62ac5aacb045aac2e927bac544e3LA
Ad secundum dicendum quod, veniente veritate, cessat figura. Hoc autem sacramentum est figura quaedam et exemplum passionis dominicae, sicut dictum est. Et ideo in die quo ipsa passio domini recolitur prout realiter gesta est, non celebratur consecratio huius sacramenti. Ne tamen Ecclesia eo etiam die sit sine fructu passionis per hoc sacramentum nobis exhibito, corpus Christi consecratum in die praecedenti reservatur sumendum in illa die. Non autem sanguis, propter periculum, et quia sanguis specialius est imago dominicae passionis, ut supra dictum est. Nec etiam verum est, quod quidam dicunt, quod per immissionem particulae corporis in vinum, convertatur vinum in sanguinem. Hoc enim aliter fieri non potest quam per consecrationem factam sub debita forma verborum. In die autem nativitatis plures Missae celebrantur, propter triplicem Christi nativitatem. Quarum una est aeterna, quae, quantum ad nos, est occulta. Et ideo una Missa cantatur in nocte, in cuius introitu dicitur, dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te. Alia autem est temporalis, sed spiritualis, qua scilicet Christus oritur tanquam Lucifer in cordibus nostris, ut dicitur II Pet. I. Et propter hoc cantatur Missa in aurora, in cuius introitu dicitur, lux fulgebit super nos. Tertia est Christi nativitas temporalis et corporalis, secundum quam visibilis nobis processit ex utero virginali carne indutus. Et ob hoc cantatur tertia Missa in plena luce, in cuius introitu dicitur, puer natus est nobis. Licet e converso posset dici quod nativitas aeterna, secundum se, est in plena luce, et ob hoc in Evangelio tertiae Missae fit mentio de nativitate aeterna. Secundum autem nativitatem corporalem, ad litteram, natus est de nocte, in signum quod veniebat ad tenebras infirmitatis nostrae, unde et in Missa nocturna dicitur Evangelium de corporali Christi nativitate. Sicut etiam et in aliis diebus in quibus occurrunt plura Christi beneficia vel recolenda vel expetenda, plures Missae celebrantur in die, puta una pro festo, et alia pro ieiunio vel pro mortuis.Ссылаются нормы: Q83A2Ad2, assert-ha61e0f6ed02804a914124b0f9612f484d8fa7f1bf9062618008de9f3337c4c34
section/83-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:596ec2e6151220c46141c9a3b00fb2debdda1c556d344ab787c4eaa20fb02c2aLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus voluit ultimo hoc sacramentum discipulis tradere, ut fortius eorum cordibus imprimeretur. Et ideo post cenam et in fine diei hoc sacramentum consecravit et discipulis tradidit. A nobis autem celebratur hora dominicae passionis, scilicet vel in diebus festis in tertia, quando crucifixus est linguis Iudaeorum, ut dicitur Marc. XV, et quando spiritus sanctus descendit super discipulos; vel diebus profestis in sexta, quando crucifixus est manibus militum, ut habetur Ioan. XIX; vel diebus ieiuniorum in nona, quando voce magna clamans emisit spiritum, ut dicitur Matth. XXVII. Potest tamen tardari, maxime quando sunt ordines faciendi, et praecipue in sabbato sancto; tum propter prolixitatem officii; tum etiam quia ordines pertinent ad diem dominicum, ut habetur in decretis, dist. LXXV, cap. quod a patribus. Possunt tamen etiam Missae celebrari in prima parte diei propter aliquam necessitatem, ut habetur de Consecr., dist. I, cap. necesse est et cetera.Ссылаются нормы: Q83A2Ad3, assert-h69ac009b327130ff8f76612714ad5ccf1f42cca7a954d2196ea7c8dd8c39b4df
section/83-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:636a7726efcbd58c98fedb04876f51926ad8fbc1ac3efd69b7b3a4d823bf1abeLA
Ad quartum dicendum quod regulariter Missa debet celebrari in die, et non in nocte, quia ipse Christus est praesens in hoc sacramento, qui dicit, Ioan. IX, me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Venit nox, quando nemo potest operari. Quandiu in mundo sum, lux sum mundi. Ita tamen quod principium diei sumatur non a media nocte; nec etiam ab ortu solis, idest quando substantia solis apparet super terram; sed quando incipit apparere aurora. Tunc enim quodammodo dicitur sol ortus, inquantum claritas radiorum eius apparet. Unde et Marc. XVI dicitur quod mulieres venerunt ad monumentum orto iam sole; cum tamen venerint, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, ut dicitur Ioan. XX; sic enim hanc contrarietatem solvit Augustinus, in libro de consensu Evangelistarum. Specialiter tamen in nocte natalis Missa celebratur, propter hoc quod dominus nocte natus est, ut habetur de Consecr., dist. I, cap. nocte et cetera. Et similiter etiam in sabbato sancto circa noctis principium, propter hoc quod dominus nocte surrexit, idest, cum adhuc tenebrae essent, ante manifestum solis ortum.Ссылаются нормы: Q83A2Ad4, assert-h96dae6d9a3bfc8fb6b9ddc6b931257ca99b6f7262b381ba174d9c53434363766
section/83-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bb15c267a6484358b50247dbd18132098caf5ec6328aa1cdd8214adffc8d7e27LA
Ad quintum dicendum quod, sicut habetur de Consecr., dist. I, ex decreto Alexandri Papae, sufficit sacerdoti in die unam Missam celebrare, quia Christus semel passus est et totum mundum redemit; et valde felix est qui unam digne celebrare potest. Quidam tamen pro defunctis unam faciunt et alteram diei, si necesse est. Qui vero pro pecunia aut adulationibus saecularium uno die praesumunt plures celebrare Missas, non aestimo evadere damnationem. Et extra, de Celebr., dicit Innocentius III quod, excepto die nativitatis dominicae, nisi causa necessitatis suaderet, sufficit sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare.Ссылаются нормы: Q83A2Ad5, assert-hb954b76d4e2770feace376cac5dae55e6c73e43a78363419c838ce9fce3cdf80
section/83-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:9dab4c45f112c27b4a2048300a83a3f2131fa0c9abcc7afbe60997c2ad7b457fLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter sit determinatum tempus celebrationis huius mysterii. Hoc enim sacramentum est repraesentativum dominicae passionis, ut dictum est. Sed commemoratio dominicae passionis fit in Ecclesia semel in anno, dicit enim Augustinus, super Psalmos, quoties Pascha celebratur, nunquid toties Christus occiditur? Sed tamen anniversaria recordatio repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tanquam videamus dominum in cruce praesentem. Ergo hoc sacramentum non debet celebrari nisi semel in anno.Ссылаются нормы: Q83A2Obiectio1, assert-h9396d5f403552e822aafaba0d431543026313581b000d13345f9370c094fa1c5, assert-hc199bbda328471d6f5ed6f755849956d1cb451d91e53aa62f37f30621e1dd923, assert-hd67620da63f85f6322cb2a26ed60114ce61eb615838f6efc0cc9aed0adaf68a6
section/83-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:feb7209e37b425fbb1d135c894513ce1b60a440cf8e59468f843ab42a8fa65cdLA
Praeterea, passio Christi commemoratur in Ecclesia sexta feria ante Pascha, non autem in festo natalis. Cum ergo hoc sacramentum sit commemorativum dominicae passionis, videtur inconveniens quod in die natalis ter celebratur hoc sacramentum, in parasceve autem totaliter intermittitur.Ссылаются нормы: Q83A2Obiectio2, assert-h8d5fe9e37b455b69c6e4e5a250ab78b351bec89380af8b5701f9703e2964a658
section/83-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:23207c2843c562f8c5b2127d01e2832724fbacffa8c16ae34c53e600421394f9LA
Praeterea, in celebratione huius sacramenti Ecclesia debet imitari institutionem Christi. Sed Christus consecravit hoc sacramentum hora serotina. Ergo videtur quod tali hora debeat hoc sacramentum celebrari.Ссылаются нормы: Q83A2Obiectio3, assert-h523f6f618233f2de013c143ec89d3c388cbbf5a0ca44fad659d2dc29b500430d, assert-h81aac21bbe28cade9a5d13b46efacf271896843e43933a0f1d8cdbea63283757
section/83-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6dec93705e9a03ae57cfeab2ecb1b256d6596bdf1c5b8ff043ba4f34d225a425LA
Praeterea, sicut habetur de Consecr., dist. I, Leo Papa scribit Dioscoro Alexandrino episcopo, quod in prima parte diei Missas celebrare licet. Sed dies incipit a media nocte, ut supra dictum est. Ergo videtur quod etiam post mediam noctem liceat celebrare.Ссылаются нормы: Q83A2Obiectio4, assert-h46618bc1b24578cbaf3d81a0bc82c7469b1a763d8377f8b331f62c59a69c3f15, assert-hb3e86d27db1ff614775d5fa9da2babf147a8c4c82f7f71d10ba88f7e925d13b4
section/83-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2ad296f01ec292b94ea85c43919f0b91539ae224ddc91c18288e0e2800c9c012LA
Praeterea, in quadam dominicali oratione secreta dicitur, concede nobis, domine, quaesumus, haec frequentare mysteria. Sed maior erit frequentia si etiam pluribus horis in die sacerdos celebret. Ergo videtur quod non debeat prohiberi sacerdos pluries celebrare in die.Ссылаются нормы: Q83A2Obiectio5, assert-h85ccf7b04ac1b7e5f4ca59307efccc6721461471e14754510a36ffceadea4b08, assert-hc8b4da5b3a23fe7b82121845afaa70511e0ae51a82973d2dcd887ca0bc91a59a
section/83-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eb9d78608451604d46522690d4748a344a9928293d0c4e6590d07c27fe8f4860LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in celebratione huius mysterii attenditur et repraesentatio dominicae passionis, et participatio fructus eius. Et secundum utrumque oportuit determinare tempus aptum celebrationi huius sacramenti. Quia enim fructu dominicae passionis quotidie indigemus propter quotidianos defectus, quotidie in Ecclesia regulariter hoc sacramentum offertur. Unde et dominus nos petere docet, Luc. XI, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quod exponens Augustinus, in libro de verbis domini, dicit, si quotidianus est panis, cur post annum illum sumas, quemadmodum Graeci in oriente facere consueverunt? Accipe quotidie quod quotidie tibi prosit. Quia vero dominica passio celebrata est a tertia hora usque ad nonam, ideo regulariter in illa parte diei solemniter celebratur in Ecclesia hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q83A2Respondeo, assert-he24fa498d746d5a6e2457ee9240459c61561741d9b0892178ac4d1cb9c563864
section/83-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9ec9c6085c13c6de30c6f51cba61925fc7df03f9080efeeb04b8ef5cb23bdecfLA
Sed in contrarium est consuetudo quam servat Ecclesia secundum canonum statuta.Ссылаются нормы: assert-hddcf4c4ae516c18acfc030a75234ba39f5a58787f0213f0f2360ab3c0b0caa5f
section/83-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f39f44c90a143fa895aff3ca31a3e5cb0df14ccd3835252b335e668154fb7c26LA
Ad primum ergo dicendum quod regulariter hoc sacramentum celebrari debet in domo, per quam significatur Ecclesia, secundum illud I Tim. III, scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi. Extra Ecclesiam enim locus non est veri sacrificii, ut Augustinus dicit. Et quia Ecclesia non erat concludenda sub finibus gentis Iudaicae, sed erat in universo mundo fundanda, ideo passio Christi non est celebrata infra civitatem Iudaeorum, sed sub divo, ut sic totus mundus haberet se ad passionem Christi ut domus. Et tamen, ut dicitur de Consecr., dist. I, cap. concedimus, in itinere positis, si Ecclesia defuerit, sub divo vel sub tentorio, si tabula consecrata ceteraque sacra mysteria ad id officium pertinentia ibi affuerint, Missarum solennia celebrari concedimus.Ссылаются нормы: Q83A3Ad1, assert-hdd868f09916a4acf4e968f79bb5fae6280dc2815050c996bad26a9e18239ca74
section/83-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dd795376db53962df6f3073c223e22a34795e24d946e3d63be80e40c4a51f274LA
Ad secundum dicendum quod, quia domus in qua hoc sacramentum celebratur, Ecclesiam significat, sicut et Ecclesia nominatur, convenienter consecratur, tum ad repraesentandum sanctificationem quam Ecclesia consecuta est per passionem Christi; tum etiam ad significandum sanctitatem quae requiritur in his qui hoc sacramentum suscipere debent. Per altare autem significatur ipse Christus, de quo dicit apostolus, Heb. ult., per ipsum offeramus hostiam laudis Deo. Unde et consecratio altaris significat sanctitatem Christi, de qua dicitur Luc. I, quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei. Unde de Consecr., dist. I, dicitur, altaria placuit non solum unctione chrismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari. Et ideo regulariter non licet celebrare hoc sacramentum nisi in domibus consecratis. Unde sic habetur de Consecr., dist. I, nullus presbyter Missam celebrare praesumat nisi in sacratis ab episcopo locis. Propter quod etiam, quia Pagani non sunt de Ecclesia nec alii infideles, ideo eadem distinctione legitur, Ecclesiam in qua cadavera mortuorum infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet, sed, si apta videtur ad consecrandum, inde evulsis corporibus, et rasis parietibus vel tignis eius loci, reaedificetur. Sed si haec consecrata prius fuerit, Missas in ea celebrare licet, tamen si fideles fuerunt qui in ea sepulti sunt. Propter necessitatem tamen potest hoc sacramentum peragi in domibus non consecratis, vel violatis, sed tamen de consensu episcopi. Unde in eadem distinctione legitur, Missarum solennia non ubicumque, sed in locis ab episcopo consecratis, vel ubi ipse permiserit, celebranda censemus. Non tamen sine altari portatili consecrato, unde in eadem distinctione legitur, concedimus, si Ecclesiae fuerint incensae vel combustae, in capellis, cum tabula consecrata, Missas celebrare. Quia enim sanctitas Christi fons est totius sanctitatis ecclesiasticae, ideo in necessitate sufficit ad peragendum hoc sacramentum altare sanctificatum. Propter quod etiam Ecclesia nunquam sine altari consecratur, tamen sine Ecclesia quandoque consecratur altare, cum reliquiis sanctorum, quorum vita abscondita est cum Christo in Deo. Unde in eadem distinctione legitur, placuit ut altaria in quibus nullum corpus aut reliquiae martyris conditae comprobantur, ab episcopis qui eisdem locis praesunt, si fieri potest, evertantur.Ссылаются нормы: Q83A3Ad2, assert-heb157592d4187a129f82c8e553650e52301ef27abe2c0934f7f20bdfe55868d9
section/83-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:784ca973e987437fff8d4525c37104eb67a719a7d70d76a11584cfef3e3eb985LA
Ad tertium dicendum quod Ecclesia et altare et alia huiusmodi inanimata consecrantur, non quia sint gratiae susceptiva, sed quia ex consecratione adipiscuntur quandam spiritualem virtutem per quam apta redduntur divino cultui, ut scilicet homines devotionem quandam exinde percipiant, ut sint paratiores ad divina, nisi hoc propter irreverentiam impediatur. Unde et in II Machab. III dicitur, vere Dei virtus quaedam est in loco, nam ipse qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est loci illius. Et inde est quod huiusmodi ante consecrationem emundantur et exorcizantur, ut exinde virtus inimici pellatur. Et eadem ratione Ecclesiae quae sanguinis effusione aut cuiuscumque semine pollutae fuerint, reconciliantur, quia per peccatum ibi commissum apparet ibi aliqua operatio inimici. Propter quod etiam in eadem distinctione legitur, Ecclesias Arianorum ubicumque inveneritis, Catholicas Ecclesias divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate. Unde et quidam probabiliter dicunt quod per ingressum Ecclesiae consecratae homo consequitur remissionem peccatorum venialium, sicut et per aspersionem aquae benedictae, inducentes quod in Psalmo dicitur, benedixisti, domine, terram tuam, remisisti iniquitatem plebis tuae. Et ideo, propter virtutem quam ex consecratione acquirit, consecratio Ecclesiae non iteratur. Unde in eadem distinctione, ex Concilio Nicaeno, legitur, Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut cuiusquam semine pollutae fuerint, quia, sicut infans a qualicumque sacerdote in nomine patris et filii et spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari, ita nec locus Deo dedicatus est iterum consecrandus, nisi propter causas quas superius nominavimus; si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerunt qui consecraverunt. Alioquin, qui sunt extra Ecclesiam, consecrare non possunt. Sed, sicut in eadem distinctione legitur, Ecclesiae vel altaria quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur. Propter hoc etiam quod aliquam spiritualem virtutem adipiscuntur per consecrationem, in eadem distinctione legitur statutum, ligna Ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus iungi, nisi ad aliam Ecclesiam, vel igni comburenda, vel ad profectum in monasterio fratribus, in laicorum autem opera non debent admitti. Et ibidem legitur, altaris palla, cathedra, candelabrum et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur, cineres quoque eorum in baptisterio inferantur, aut in pariete aut in fossis pavimentorum iactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur.Ссылаются нормы: Q83A3Ad3, assert-hdbf3c213459210c69a2506631fa45719c7032b2d26e6f170c1cffa061954fff4
section/83-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c34a4373b8b4756e158f6a152568dbe4bfe63f0eecdd201db5d8d71b066810f6LA
Ad quartum dicendum quod, quia consecratio altaris repraesentat sanctitatem Christi, consecratio vero domus sanctitatem totius Ecclesiae, ideo convenientius recolitur cum solemnitate consecratio Ecclesiae vel altaris. Propter quod etiam octo diebus solemnitas dedicationis agitur, ad significandam beatam resurrectionem Christi et membrorum Ecclesiae. Nec est opus solius hominis consecratio Ecclesiae et altaris, cum habeat spiritualem virtutem. Unde de Consecr., distinctione eadem, dicitur, solemnitates Ecclesiarum dedicationum per singulos annos solemniter sunt celebrandae. Quod autem octo diebus encaenia sint celebranda, III libro regum, perlecta dedicatione templi, reperies, scilicet VIII.Ссылаются нормы: Q83A3Ad4, assert-hef5f507caecdca10e2026f796a79f38f49b672ef42773441e41e1c130e97c673
section/83-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cebeee6486759589ea229e95e6e754f0870a156391d4294d192975a6e255789fLA
Ad quintum dicendum quod, sicut legitur de Consecr., dist. I, altaria, si non sint lapidea, chrismatis unctione non consecrentur. Quod quidem competit et significationi huius sacramenti, tum quia altare significat Christum, dicitur autem I Cor. X, petra autem erat Christus; tum etiam quia corpus Christi in sepulcro lapideo fuit reconditum. Competit etiam quoad usum sacramenti, lapis enim et solidus est, et de facili potest inveniri ubique. Quod non erat necessarium in veteri lege, ubi fiebat in uno loco altare. Quod autem mandatur altare fieri de terra vel de lapidibus insectis, fuit ad idololatriam removendam.Ссылаются нормы: Q83A3Ad5, assert-h06dac659fbab26e5ae6d1b5a0373d00f0b8bc3866a3f8f8968865c64090cd28f
section/83-3/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e2564242b76576ec866654626daf671e6dc516cb64fec9e02550fc595c5a5364LA
Ad sextum dicendum quod, sicut in distinctione eadem dicitur, cap. vasa, quondam sacerdotes non aureis, sed ligneis calicibus utebantur; Zephyrinus autem Papa patenis vitreis Missas celebrari instituit; deinde Urbanus omnia fecit argentea. Postmodum autem statutum est ut calix domini, cum patena, sive ex auro sive ex argento fiat, vel saltem stanneus calix habeatur. De aere autem aut ex aurichalco non fiat, quia hoc vini virtute aeruginem, pariter et vomitum provocat. Nullus autem in ligneo seu vitreo calice cantare praesumat Missam, quia scilicet lignum porosum est, et sanguis consecratus in eo remaneret; vitrum autem fragile est, et posset fractionis periculum imminere. Et eadem ratio est de lapide. Et ideo, propter reverentiam sacramenti, statutum est ut ex praedictis materiis calix fiat.Ссылаются нормы: Q83A3Ad6, assert-hf5c6c59ada8a5768f6ddc493a164f3f25999135ab6b4be262c90d2fb5d5a0830
section/83-3/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c71f0f71aed17c0f97853dd9bafaeecbc1983f6ed57d37afdd8fbd5e00fe245fLA
Ad septimum dicendum quod, ubi potuit sine periculo fieri, Ecclesia statuit circa hoc sacramentum id quod expressius repraesentat passionem Christi. Non autem erat tantum periculum circa corpus, quod ponitur in corporali, sicut circa sanguinem, qui continetur in calice. Et ideo, licet calix non fiat de petra, corporale tamen fit de panno lineo, quo corpus Christi fuit involutum. Unde in epistola Silvestri Papae, in eadem distinctione, legitur, consulto omnium constituimus ut sacrificium altaris non in serico panno, aut intincto quisquam celebrare praesumat Missam, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, sicut corpus Christi in sindone linea munda sepultum fuit. Competit etiam pannus lineus, propter sui munditiam, ad significandum conscientiae puritatem; et, propter multiplicem laborem quo talis pannus praeparatur, ad significandam passionem Christi.Ссылаются нормы: Q83A3Ad7, assert-h5e298cd55f3d50fa861446baa4813e667d1b10e6d121955a474c5102e4796875
section/83-3/reply/8 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c750ae764c17460bf93d96d080f31cf649989ce7c100837feddc00caa8947e6dLA
Ad octavum dicendum quod dispensatio sacramentorum pertinet ad ministros Ecclesiae, sed consecratio eorum est ab ipso Deo. Et ideo ministri Ecclesiae non habent aliquid statuere circa formam consecrationis, sed circa usum sacramenti et modum celebrandi. Et ideo, si sacerdos verba consecrationis proferat super materia debita cum intentione consecrandi, absque omnibus praedictis, scilicet domo et altari, calice et corporali consecratis, et ceteris huiusmodi per Ecclesiam institutis, consecrat quidem in rei veritate corpus Christi, peccat tamen graviter, ritum Ecclesiae non servans.Ссылаются нормы: Q83A3Ad8, assert-h60b1fba2cfd5a723a03f4f89458f7de3051c4b3552aa64b09cea53de54509987
section/83-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:32677e050f8cbcadc7bcdfba215b48e5ea1601b4105e1fba746a381c9f5ae377LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non oporteat hoc sacramentum celebrare in domo et vasis sacris. Hoc enim sacramentum est repraesentativum dominicae passionis. Sed Christus non est passus in domo, sed extra portam civitatis, secundum illud Heb. ult., Iesus, ut per suum sanguinem sanctificaret populum, extra portam passus est. Ergo videtur quod hoc sacramentum non debeat celebrari in domo, sed magis sub divo.Ссылаются нормы: Q83A3Obiectio1, assert-h9e9547ceced17f8241158589f9097067b133261f8fab43523d67e6bece6d3b76, assert-hc0b25828bd1d41ac53dc0831f78f335b16937058aea11152a72d1bec0d195f04
section/83-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c255ccc2d0e0695daf03882962da30af9cab0a501b88286814c0c43fc73376d6LA
Praeterea, in celebratione huius sacramenti debet Ecclesia imitari morem Christi et apostolorum. Sed domus in qua Christus primo hoc sacramentum confecit, non fuit consecrata, sed fuit quoddam commune cenaculum a quodam patrefamilias praeparatum, ut habetur Luc. XXII. Legitur etiam Act. II quod apostoli erant perdurantes unanimiter in templo; et frangentes circa domos panem, sumebant cum exultatione. Ergo nec modo oportet domos esse consecratas in quibus hoc sacramentum celebratur.Ссылаются нормы: Q83A3Obiectio2, assert-h2fcead14375fcfed3b6af855f70550917a8870102d6106b261f01e1223847fc4, assert-h4531bfe7c4305daf59ee478a1e2c0868fac744bca637ddcf9d9ce016ae719c05
section/83-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:53dd068f53859f1d8e5a4c7e612d2b1193c4c31039f35f7ff5c0e34fbad236ffLA
Praeterea, nihil fieri frustra in Ecclesia debet, quae spiritu sancto gubernatur. Sed frustra videtur adhiberi consecratio Ecclesiae vel altari, et huiusmodi rebus inanimatis, quae non sunt susceptiva gratiae vel spiritualis virtutis. Inconvenienter igitur huiusmodi consecrationes in Ecclesia fiunt.Ссылаются нормы: Q83A3Obiectio3, assert-h26553f85364190f0b9b6f706ebc4fb22c40bd8a02eb0e131f983fe381007abd6, assert-ha13cba5dc99d118c5d319146b2cb682b5b58fea16ed32bc6cb63e1106862ec0c
section/83-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:897c58663c61e0610fe791ad2058faf41df93e6d6eb93a09a644a3e11e6afdd7LA
Praeterea, solum divina opera debent recoli cum quadam solemnitate, secundum illud Psalmi, in operibus manuum tuarum exultabo. Sed Ecclesia vel altare opere humano consecratur, sicut et calix et ministri et alia huiusmodi. Sed horum consecrationes non recoluntur celebriter in Ecclesia. Ergo neque consecratio Ecclesiae vel altaris cum solemnitate recoli debet.Ссылаются нормы: Q83A3Obiectio4, assert-h963a433bbba811a2b5d2eaf7c28b87f1de9f689a47bb8c12d0872fea9277f1b4, assert-hcbec6db791421657c5568e7b14846e4f55e159dfc82b0794905287627d0152e3, assert-hecbb7b429d284944b2ac540ba6f3d40fb19b865253d4eb982425929ce9f50159
section/83-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:302383d5bbd41d9849d5ba05d247bcc04853a8e75cba7cce6cd1743e41e521bcLA
Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed in veteri testamento, quod gerebat figuram novi, non fiebat altare de lapidibus sectis, dicitur enim Exod. XX, altare de terra facietis mihi. Quod si altare lapideum feceritis mihi, non aedificabitis illud de sectis lapidibus. Exodi etiam XXVII mandatur fieri altare de lignis settim, vestitis aere; vel etiam auro, ut habetur Exod. XXV. Ergo videtur inconvenienter observari in Ecclesia quod altare fiat solum de lapidibus.Ссылаются нормы: Q83A3Obiectio5, assert-h701dc05212c15cd84f5169fe442ac075bd3fad3fe9349b7de4801a523d3a61e6, assert-h81e8836b756165b6feb159aeb45603faac6ebfb9fd246092d368c323ef5ed489
section/83-3/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d83076d42e27508c3d2ee33eb7c1085b83e2c448b0f1a156a2766354c909f250LA
Praeterea, calix cum patena repraesentat sepulcrum Christi. Quod fuit excisum in petra, ut in Evangeliis habetur. Ergo calix debet de petra fieri, et non solum de argento vel auro, vel etiam de stanno.Ссылаются нормы: Q83A3Obiectio6, assert-h9aa076c321f707d07555ec2e315b201d614f0ab7a36b4ed124d11dafb7bb19f7
section/83-3/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f0fcc62099b964ef50dc93e01bdd842f03cf0f88d0282977b10867e143e34bb0LA
Praeterea, sicut aurum pretiosius est inter materias vasorum, ita panni serici pretiosiores sunt inter alios pannos. Ergo, sicut calix fit de auro, ita pallae altaris debent fieri de serico, et non solum de panno lineo.Ссылаются нормы: Q83A3Obiectio7, assert-hca87daece2ca6af83eb1bb5a5119f23e8f08ccde2a0087139cb63edbe54ddbb3
section/83-3/objection/8 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:9b58206a401035be4e1b2ae5aaa43ed397090833ace2732d946fa7c8c52b201cLA
Praeterea, dispensatio sacramentorum et ordinatio eorum ad ministros Ecclesiae pertinet, sicut dispensatio rerum temporalium subiacet ordinationi principum saecularium, unde apostolus dicit, I Cor. IV, sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Sed si circa dispensationem rerum temporalium aliquid fieret contra statuta principum, habetur irritum. Ergo, si haec quae dicta sunt, convenienter sunt statuta per praelatos Ecclesiae, videtur quod sine his confici non possit. Et sic videtur sequi quod verba Christi non sint sufficientia ad hoc sacramentum conficiendum, quod est inconveniens. Non ergo videtur conveniens fuisse quod haec circa celebrationem sacramenti statuerentur.Ссылаются нормы: Q83A3Obiectio8, assert-h5dfbf5705783fffbb511255916dc73c1787d3f728977742f0ba8fb90f77e51f9, assert-h6fab2981aacea6d6c5ab816b9c220e81851496506f9fc4a7f5f26af0385f68fb, assert-h7db6d02ef9dd9d81313d1888ade2c42844b961519c86d399de742885e9485d52
section/83-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:da5da7964cb6031e1ce7eb457882e7e5c36ab6323992639ad48fed7935c0885eLA
Respondeo dicendum quod in his quae circumstant hoc sacramentum, duo considerantur, quorum unum pertinet ad repraesentationem eorum quae circa dominicam passionem sunt acta; aliud autem pertinet ad reverentiam huius sacramenti, in quo Christus secundum veritatem continetur, et non solum sicut in figura. Unde et consecrationes adhibentur his rebus quae veniunt in usum huius sacramenti, tum propter reverentiam sacramenti; tum ad repraesentandum effectum sanctitatis qui ex passione Christi provenit, secundum illud Heb. ult., Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, et cetera.Ссылаются нормы: Q83A3Respondeo, assert-h81093b3376b5d2f3d5395ab5f553c3e1793d0112f0a82cbbfb71eb2cb2a1c8d5
section/83-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0e9d360267e0b443c95e753b29fc5e3efef1f0657fde2f459fde34651c5af5efLA
Sed contra est quod ea quae per Ecclesiam statuuntur, ab ipso Christo ordinantur, qui dicit, Matth. XVIII, ubicumque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.Ссылаются нормы: assert-h23c0bdd6b94981e5240d93d3203d9402a03c8a593a29ab5e326d0ecbae34eaa8
section/83-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ee66047c978289576b525e786be90704631c7d71a25886a64059f11c65a642e8LA
Ad primum ergo dicendum quod consecratio solis verbis Christi conficitur. Alia vero necesse fuit addere ad praeparationem populi sumentis, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q83A4Ad1, assert-h6e370070e2243a8892d78c63ee2fb7bb024923f226649a4244ae09285538ea6e
section/83-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:11410218d0ab899bb66cdcc8918351d54a831738189976d3e0d8b23e426fec0fLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur Ioan. ult., multa sunt a domino facta vel dicta quae Evangelistae non scripserunt. Inter quae fuit hoc quod dominus oculos levavit in caelum in cena, quod tamen Ecclesia ex traditione apostolorum habuit. Rationabile enim videtur ut qui in suscitatione Lazari, ut habetur Ioan. XI, et in oratione quam pro discipulis fecit, Ioan. XVII, oculos levavit ad patrem, in huius sacramenti institutione multo magis hoc fecerit, tanquam in re potiori. Quod autem dicitur manducate, et non comedite, non differt quantum ad sensum. Nec multum refert quid dicatur, praesertim cum verba illa non sint de forma, ut supra dictum est. Quod autem additur omnes, intelligitur in verbis Evangelii, licet non exprimatur, quia ipse dixerat, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis vitam in vobis.Ссылаются нормы: Q83A4Ad2, assert-h21cad54bc4fec1f4deaf7ce3c2b0df363d03779ee22c517c1ff87d29175403dc
section/83-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:98961f8b5fcb4defaf7b57a1733915ba1223750a6e8a72de380d96d2333bffbbLA
Ad tertium dicendum quod Eucharistia est sacramentum totius ecclesiasticae unitatis. Et ideo specialiter in hoc sacramento, magis quam in aliis, debet fieri mentio de omnibus quae pertinent ad salutem totius Ecclesiae.Ссылаются нормы: Q83A4Ad3, assert-h24de733804c35e8609871b8f6f469c2e3cf6b6943c61179e67da1abff290be3b
section/83-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bd6b7bcf0a0a570488465574cf43d69a03b4fbc9f6fb0fb3b8943cc35e825736LA
Ad quartum dicendum quod duplex est instructio. Una, quae fit noviter imbuendis, scilicet catechumenis. Et talis instructio fit circa Baptismum. Alia autem est instructio in qua instruitur fidelis populus, qui communicat huic mysterio. Et talis instructio fit in hoc sacramento. Et tamen ab hac instructione non repelluntur etiam catechumeni et infideles. Unde dicitur de Consecr., dist. I, episcopus nullum prohibeat Ecclesiam ingredi et audire verbum Dei, sive gentilem sive haereticum sive Iudaeum, usque ad Missam catechumenorum, in qua scilicet continetur instructio fidei.Ссылаются нормы: Q83A4Ad4, assert-hb28b5cf5fa6d76e8dc581ecb3308bdb91d5c24932a67dec335ec7f2bfdf2e26d
section/83-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4cf5233bcf4d02ac0dac0106869a5cfbcde8c14467b058877fa2b6c2586b5082LA
Ad quintum dicendum quod in hoc sacramento maior devotio requiritur quam in aliis sacramentis, propter hoc quod in hoc sacramento totus Christus continetur. Et etiam communior, quia in hoc sacramento requiritur devotio totius populi, pro quo sacrificium offertur, et non solum percipientium sacramentum, sicut in aliis sacramentis. Et ideo, sicut Cyprianus dicit, sacerdos, praefatione praemissa, parat fratrum mentes, dicendo, sursum corda, ut, dum respondet plebs, habemus ad dominum, admoneatur nihil aliud se cogitare quam Deum.Ссылаются нормы: Q83A4Ad5, assert-hbbea783c85179627d2635eeede03b8f33d35a4f8d4f20d1a43a95e767f4799db
section/83-4/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d3cb362e9fa242fb58db0f4ea58c0452c55b7a77f796b40eb3bed7615e4d511fLA
Ad sextum dicendum quod in hoc sacramento, sicut dictum est, tanguntur ea quae pertinent ad totam Ecclesiam. Et ideo quaedam dicuntur a choro, quae pertinent ad populum. Quorum quaedam chorus totaliter prosequitur, quae scilicet toti populo inspirantur. Quaedam vero populus prosequitur, sacerdote inchoante, qui personam Dei gerit, in signum quod talia pervenerunt ad populum ex revelatione divina, sicut fides et gloria caelestis. Et ideo sacerdos inchoat symbolum fidei et gloria in excelsis Deo. Quaedam vero dicuntur per ministros, sicut doctrina novi et veteris testamenti, in signum quod per ministros a Deo missos est haec doctrina populis nuntiata. Quaedam vero sacerdos solus prosequitur, quae scilicet ad proprium officium sacerdotis pertinent, ut scilicet dona et preces offerat pro populo, sicut dicitur Heb. V. In his tamen quaedam dicit publice, quae scilicet pertinent et ad sacerdotem et ad populum, sicut sunt orationes communes. Quaedam vero pertinent ad solum sacerdotem, sicut oblatio et consecratio. Et ideo quae circa haec sunt dicenda occulte a sacerdote dicuntur. In utrisque tamen excitat attentionem populi, dicendo, dominus vobiscum; et expectat assensum dicentium, amen. Et ideo in his quae secreto dicuntur, publice praemittit, dominus vobiscum, et subiungit, per omnia saecula saeculorum. Vel secrete aliqua sacerdos dicit in signum quod, circa Christi passionem, discipuli non nisi occulte Christum confitebantur.Ссылаются нормы: Q83A4Ad6, assert-h2dd12fe8117614d7b7ee3819beb5fa638e422ef890f07b31e92cb0d7f7de2b51
section/83-4/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2af97b3f4d117e74751e3a33c65faec0b48d483931020588736188e5b81069cdLA
Ad septimum dicendum quod efficacia verborum sacramentalium impediri potest per intentionem sacerdotis. Nec tamen est inconveniens quod a Deo petamus id quod certissime scimus ipsum facturum, sicut Christus, Ioan. XVII, petiit suam clarificationem. Non tamen ibi videtur sacerdos orare ut consecratio impleatur, sed ut nobis fiat fructuosa, unde signanter dicit, ut nobis corpus et sanguis fiat. Et hoc significant verba quae praemittit dicens, hanc oblationem facere digneris benedictam, secundum Augustinum, idest, per quam benedicimur, scilicet per gratiam; adscriptam, idest, per quam in caelo adscribimur; ratam, idest, per quam visceribus Christi censeamur; rationabilem, idest, per quam a bestiali sensu exuamur; acceptabilem, idest, ut, qui nobis ipsis displicemus, per hanc acceptabiles eius unico filio simus.Ссылаются нормы: Q83A4Ad7, assert-h4867246bb37799d2174aaa64cbf65e90f635822ae2ec8cc641933260c7f143d7
section/83-4/reply/8 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f30817bb1a73f4f45c6c53a8ccd1e0f4ef243982350077da7a33333629ff8dc2LA
Ad octavum dicendum quod, licet hoc sacrificium ex seipso praeferatur omnibus antiquis sacrificiis, tamen sacrificia antiquorum fuerunt Deo acceptissima ex eorum devotione. Petit ergo sacerdos ut hoc sacrificium acceptetur Deo ex devotione offerentium, sicut illa accepta fuerunt Deo.Ссылаются нормы: Q83A4Ad8, assert-h28bc2aa695147504cb548474fb32889c01d8b624c698856cc92700e3dbe56a3b
section/83-4/reply/9 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e3f43916526f84b130952508a1878611360f4e530ea2d8e8db384b600943e22dLA
Ad nonum dicendum quod sacerdos non petit quod species sacramentales deferantur in caelum; neque corpus Christi verum, quod ibi esse non desinit. Sed petit hoc pro corpore mystico, quod scilicet in hoc sacramento significatur, ut scilicet orationes et populi et sacerdotis Angelus assistens divinis mysteriis Deo repraesentet; secundum illud Apoc. VIII, ascendit fumus incensorum de oblationibus sanctorum de manu Angeli. Sublime autem altare Dei dicitur vel ipsa Ecclesia triumphans, in quam transferri petimus, vel ipse Deus, cuius participationem petimus; de hoc enim altari dicitur Exod. XX, non ascendes ad altare meum per gradus, idest, in Trinitate gradus non facies. Vel per Angelum intelligitur ipse Christus, qui est magni consilii Angelus, qui corpus suum mysticum Deo patri coniungit et Ecclesiae triumphanti. Et propter hoc etiam Missa nominatur. Quia per Angelum sacerdos preces ad Deum mittit, sicut populus per sacerdotem. Vel quia Christus est hostia nobis missa. Unde et in fine Missae diaconus in festis diebus populum licentiat, dicens, ite, Missa est, scilicet hostia ad Deum per Angelum, ut scilicet sit Deo accepta.Ссылаются нормы: Q83A4Ad9, assert-h5b67dca65151a8b05ffb2d410772c1208f507b54d6c3ceb7575f3a1e33266675
section/83-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eef08363462b3eeeca674367d1066ea8e3115952d8fd68e06f2304aa05d0f2fbLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ordinentur ea quae circa hoc sacramentum dicuntur. Hoc enim sacramentum verbis Christi consecratur, ut Ambrosius dicit, in libro de sacramentis. Non ergo debent aliqua alia in hoc sacramento dici quam verba Christi.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio1, assert-ha18147fe103353541bcb0bb997bb2fc691424a01b61e5b38d37278cc84d483a9
section/83-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a483c8c16a8e83bdeebfbad23a8d3e8d11814578da882028196c9f158e062a63LA
Praeterea, verba et facta Christi nobis per Evangelium innotescunt. Sed quaedam dicuntur circa consecrationem huius sacramenti quae in Evangeliis non ponuntur. Non enim legitur in Evangelio quod Christus in institutione huius sacramenti oculos ad caelum levaverit; similiter etiam in Evangeliis dicitur, accipite et comedite, nec ponitur omnes, cum in celebratione huius sacramenti dicatur, elevatis oculis in caelum, et iterum, accipite et manducate ex hoc omnes. Inconvenienter ergo huiusmodi verba dicuntur in celebratione huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio2, assert-h5049cab12484cc40704c6e2de8e69d342bd3ff6d0f6954dce43280d76569d0a9, assert-hd294bcbf14a944dc03f1c562d09c87c3e9bab2f2c711071afe06cf23ce5f7464
section/83-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:feb820016e3368b464f704b5aa35cff7d27517ac714bf4c38fc69e835bc6ddcaLA
Praeterea, omnia alia sacramenta ordinantur ad salutem omnium fidelium. Sed in celebratione aliorum sacramentorum non fit communis oratio pro salute omnium fidelium et defunctorum. Ergo inconvenienter fit in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio3, assert-ha64cda419dfe24981220bfa980a2a5a6b314402821c1021baef55ce8b27db25f, assert-he51ff240dd80492d0dfa626f5bc8495e777a54a95373eb9d67b851c95d6f77b8
section/83-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f7308cb3f060103efe3c4f1a2d8e8fffbf2522509ba3b928e3b64d64db3e4d58LA
Praeterea, Baptismus dicitur specialiter fidei sacramentum. Ea ergo quae pertinent ad instructionem fidei, magis debent circa Baptismum tradi quam circa hoc sacramentum, sicut doctrina apostolica et evangelica.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio4, assert-h31a6014c7a7d5fefc783eb33ed5b107b9d561574dbd423705d0392b82fc2ebf2
section/83-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:70981332c982355883ff1c290b9745749307b2ef76dd0006bc7ba80eb040039cLA
Praeterea, in omni sacramento exigitur devotio fidelium. Non ergo magis in hoc sacramento quam in aliis deberet devotio fidelium excitari per laudes divinas et per admonitiones, puta cum dicitur, sursum corda.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio5, assert-h5319d027627c2f37c2de0ff4d6f3aeff0b61bb1bdb057475b2057f5eb0415bb5
section/83-4/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aeeb25b679d2880614eafea7a9f481de1d18d146f472037391ab261abd010fd7LA
Praeterea, minister huius sacramenti est sacerdos, ut dictum est. Omnia ergo quae in hoc sacramento dicuntur, a sacerdote dici deberent, et non quaedam a ministris, quaedam a choro.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio6, assert-h6f23daa982d6853c5cddbd9e7d9671e795eafe45941a8c696242df0154e38252
section/83-4/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d606fabeeb8de17932316a19cd5d7124bc0c20ca87419bcabd943378f718ce19LA
Praeterea, hoc sacramentum per certitudinem operatur virtus divina. Superflue igitur sacerdos petit huius sacramenti perfectionem, cum dicit, quam oblationem tu, Deus, in omnibus, et cetera.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio7, assert-h67bd8290c55dddd78125783e0fecee2dc2c3109d7af6591b30f8e992a39cd76e
section/83-4/objection/8 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f63d71d3ae7703c07cb3da4bd6aab0d5fee89daa1d9202cab33f12e3e5359121LA
Praeterea, sacrificium novae legis multo est excellentius quam sacrificium antiquorum patrum. Inconvenienter ergo sacerdos petit quod hoc sacrificium habeatur sicut sacrificium Abel, Abrahae et Melchisedech.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio8, assert-ha7d196726d6ea90e0dbe286c61ca4d042777a1a894b5b71b3a10a428b970d078
section/83-4/objection/9 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:22fa019e4a94c55e3cd3aa479f3e60266927e0d042f47252d9b319970eb765c7LA
Praeterea, corpus Christi, sicut non incoepit esse in hoc sacramento per loci mutationem, ut supra dictum est, ita etiam nec esse desinit. Inconvenienter ergo sacerdos petit, iube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum.Ссылаются нормы: Q83A4Obiectio9, assert-hbbcd21830e26ab759b8ab226389cdb5ff2c0753568b024b9cbcdbd6f2417eadd
section/83-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eba8bd56b878255e39d4413220237836b0fddc31bfe2da89230e03bf2c96c802LA
Respondeo dicendum quod, quia in hoc sacramento totum mysterium nostrae salutis comprehenditur, ideo prae ceteris sacramentis cum maiori solemnitate agitur. Et quia scriptum est Eccle. IV, custodi pedem tuum ingrediens domum domini, et Eccli. XVIII, ante orationem praepara animam tuam, ideo ante celebrationem huius mysterii, primo quidem praemittitur praeparatio quaedam ad digne agenda ea quae sequuntur. Cuius praeparationis prima pars est laus divina, quae fit in introitu, secundum illud Psalmi, sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Et sumitur hoc, ut pluries, de Psalmis, vel saltem cum Psalmo cantatur, quia, ut Dionysius dicit, in III cap. Eccles. Hier., Psalmi comprehendunt per modum laudis quidquid in sacra Scriptura continetur. Secunda pars continet commemorationem praesentis miseriae, dum misericordia petitur, dicendo kyrie eleison ter pro persona patris; ter pro persona filii, cum dicitur Christe eleison; et ter pro persona spiritus sancti, cum subditur kyrie eleison; contra triplicem miseriam ignorantiae, culpae et poenae; vel ad significandum quod omnes personae sunt in se invicem. Tertia autem pars commemorat caelestem gloriam, ad quam tendimus post praesentem miseriam, dicendo, gloria in excelsis Deo. Quae cantatur in festis, in quibus commemoratur caelestis gloria, intermittitur autem in officiis luctuosis, quae ad commemorationem miseriae pertinent. Quarta autem pars continet orationem, quam sacerdos pro populo facit, ut digni habeantur tantis mysteriis. Secundo autem praemittitur instructio fidelis populi, quia hoc sacramentum est mysterium fidei, ut supra habitum est. Quae quidem instructio dispositive quidem fit per doctrinam prophetarum et apostolorum, quae in Ecclesia legitur per lectores et subdiacones. Post quam lectionem, cantatur a choro graduale, quod significat profectum vitae; et alleluia, quod significat spiritualem exultationem; vel tractus, in officiis luctuosis, qui significat spiritualem gemitum. Haec enim consequi debent in populo ex praedicta doctrina. Perfecte autem populus instruitur per doctrinam Christi in Evangelio contentam, quae a summis ministris legitur, scilicet a diaconibus. Et quia Christo credimus tanquam divinae veritati, secundum illud Ioan. VIII, si veritatem dico vobis, quare vos non creditis mihi?, Lecto Evangelio, symbolum fidei cantatur, in quo populus ostendit se per fidem doctrinae Christi assentire. Cantatur autem hoc symbolum in festis de quibus fit aliqua mentio in hoc symbolo, sicut in festis Christi et beatae virginis, et apostolorum, qui hanc fidem fundaverunt, et in aliis huiusmodi. Sic igitur populo praeparato et instructo, acceditur ad celebrationem mysterii. Quod quidem et offertur ut sacrificium, et consecratur et sumitur ut sacramentum, primo enim peragitur oblatio; secundo, consecratio materiae oblatae; tertio, perceptio eiusdem. Circa oblationem vero duo aguntur, scilicet laus populi, in cantu offertorii, per quod significatur laetitia offerentium; et oratio sacerdotis, qui petit ut oblatio populi sit Deo accepta. Unde, I Paralip., dixit David, ego in simplicitate cordis mei obtuli universa haec, et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria, et postea orat, dicens, domine Deus, custodi hanc voluntatem. Deinde, circa consecrationem, quae supernaturali virtute agitur, primo excitatur populus ad devotionem in praefatione, unde et monetur sursum corda habere ad dominum. Et ideo, finita praefatione, populus cum devotione laudat divinitatem Christi cum Angelis, dicens, sanctus, sanctus, sanctus; et humanitatem cum pueris, dicens, benedictus qui venit. Deinde sacerdos secreto commemorat, primo quidem, illos pro quibus hoc sacrificium offertur, scilicet pro universali Ecclesia, et pro his qui in sublimitate sunt constituti, I Tim. II; et specialiter quosdam qui offerunt vel pro quibus offertur. Secundo, commemorat sanctos, quorum patrocinia implorat pro praedictis, cum dicit, communicantes et memoriam venerantes, et cetera. Tertio, petitionem concludit, cum dicit, hanc igitur oblationem etc. ut fiat oblatio pro quibus offertur salutaris. Deinde accedit ad ipsam consecrationem. In qua primo petit consecrationis effectum, cum dicit, quam oblationem tu Deus. Secundo, consecrationem peragit per verba salvatoris, cum dicit, qui pridie, et cetera. Tertio, excusat praesumptionem per obedientiam ad mandatum Christi, cum dicit, unde et memores. Quarto, petit hoc sacrificium peractum esse Deo acceptum, cum dicit, supra quae propitio, et cetera. Quinto, petit huius sacrificii et sacramenti effectum, primo quidem, quantum ad ipsos sumentes, cum dicit, supplices te rogamus; secundo, quantum ad mortuos, qui iam sumere non possunt, cum dicit, memento etiam, domine, etc.; tertio, specialiter quantum ad ipsos sacerdotes offerentes, cum dicit, nobis quoque peccatoribus et cetera. Deinde agitur de perceptione sacramenti. Et primo quidem, praeparatur populus ad percipiendum. Primo quidem, per orationem communem totius populi, quae est oratio dominica, in qua petimus panem nostrum quotidianum nobis dari; et etiam privatam, quam specialiter sacerdos pro populo offert, cum dicit, libera nos, quaesumus, domine. Secundo, praeparatur populus per pacem, quae datur dicendo, agnus Dei, est enim hoc sacramentum unitatis et pacis, ut supra dictum est. In Missis autem defunctorum, in quibus hoc sacrificium offertur non pro pace praesenti, sed pro requie mortuorum, pax intermittitur. Deinde sequitur perceptio sacramenti, primo percipiente sacerdote, et postmodum aliis dante; quia, ut dicit Dionysius, III cap. Eccles. Hier., qui aliis divina tradit, primo debet ipse particeps esse. Ultimo autem tota Missae celebratio in gratiarum actione terminatur, populo exultante pro sumptione mysterii, quod significat cantus post communionem; et sacerdote per orationem gratias offerente, sicut et Christus, celebrata cena cum discipulis, hymnum dixit, ut dicitur Matth. XXVI.Ссылаются нормы: Q83A4Respondeo, assert-h076dbc2fe876accc334597712ca8f075df0c1c9e2530d82e6ed8a68adabdeaca
section/83-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0bc29c74530ed91d482f22de89721ee676d0c4de9cc5358ca49baf054429182eLA
Sed contra est quod dicitur de Consecr., dist. I, Iacobus frater domini secundum carnem, et Basilius Caesariensis episcopus, ediderunt Missae celebrationem. Ex quorum auctoritate patet convenienter singula circa hoc dici.Ссылаются нормы: assert-h48907f6863f6b5e522ece3c413579498eff2be74330c6fdfb2f93a7e17e69c96
section/83-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ef26f9accdaf51475ed6a4615603b639e1fe4a014e74bba9517b4c4980939d91LA
Ad primum ergo dicendum quod ablutio manuum fit in celebratione Missae propter reverentiam huius sacramenti. Et hoc dupliciter. Primo quidem, quia aliqua pretiosa tractare non consuevimus nisi manibus ablutis. Unde indecens videtur quod ad tantum sacramentum aliquis accedat manibus, etiam corporaliter, inquinatis. Secundo, propter significationem. Quia, ut Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hier., extremitatum ablutio significat emundationem etiam a minimis peccatis, secundum illud Ioan. XIII, qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Et talis emundatio requiritur ab eo qui accedit ad hoc sacramentum. Quod etiam significatur per confessionem quae fit ante introitum Missae. Et hoc idem significabat ablutio sacerdotum in veteri lege, ut ibidem Dionysius dicit. Nec tamen Ecclesia hoc servat tanquam caeremoniale veteris legis praeceptum, sed quasi ab Ecclesia institutum, sicut quiddam secundum se conveniens. Et ideo non eodem modo observatur sicut tunc. Praetermittitur enim pedum ablutio, et servatur ablutio manuum, quae potest fieri magis in promptu, et quae sufficit ad significandam perfectam munditiam. Cum enim manus sit organum organorum, ut dicitur in III de anima, omnia opera attribuuntur manibus. Unde et in Psalmo dicitur, lavabo inter innocentes manus meas.Ссылаются нормы: Q83A5Ad1, assert-hcf471f6c5d52e1127bba02e549e99b24e1e25fd55770cefa5dd9bdc1e86200da
section/83-5/reply/10 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:db889d86d709bb6c3ba67a5957ebf1ed4bafe977c420005bf824f890772a8ec4LA
Ad decimum dicendum quod vinum, ratione suae humiditatis, est ablutivum. Et ideo sumitur post perceptionem huius sacramenti, ad abluendum os, ne aliquae reliquiae remaneant, quod pertinet ad reverentiam sacramenti. Unde extra, de Celebrat. Miss., cap. ex parte, sacerdos vino os perfundere debet postquam totum percepit sacramentum, nisi cum eodem die Missam aliam debuerit celebrare, ne, si forte vinum perfusionis acciperet, celebrationem aliam impediret. Et eadem ratione perfundit vino digitos quibus corpus Christi tetigerat.Ссылаются нормы: Q83A5Ad10, assert-hde33ca1a8c41172557bafdea8ed235c22e731a0d50b5b46adbdc51e42257ce89
section/83-5/reply/11 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4deb23ab111c6654a5024bd03b130578fbbcc42fbdeb2c5e407ddf09cfdd500fLA
Ad undecimum dicendum quod veritas quantum ad aliquid debet respondere figurae, quia scilicet non debet pars hostiae consecratae de qua sacerdos et ministri, vel etiam populus communicat, in crastinum reservari. Unde, ut habetur de Consecr., dist. II, Clemens Papa statuit, tanta holocausta in altario offerantur, quanta populo sufficere debeant. Quod si remanserint, in crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur. Quia tamen hoc sacramentum quotidie sumendum est, non autem agnus paschalis quotidie sumebatur; ideo oportet alias hostias consecratas pro infirmis conservare. Unde in eadem distinctione legitur, presbyter Eucharistiam semper habeat paratam, ut, quando quis infirmatus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.Ссылаются нормы: Q83A5Ad11, assert-h5e800fe414c3bede949f41d955404dd34cf4012ac6171d20f7cff8c1ff0c90b0
section/83-5/reply/12 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bdf784889cd794eaeaffe3b74212f3f189e268d6dcfb3593fc076c32e1937a53LA
Ad duodecimum dicendum quod in solemni celebratione Missae plures debent adesse. Unde Soter Papa dicit, ut habetur de Consecr., dist. I, hoc quoque statutum est, ut nullus presbyterorum Missarum solemnia celebrare praesumat, nisi, duobus praesentibus sibique respondentibus, ipse tertius habeatur, quia, cum pluraliter ab eo dicitur, dominus vobiscum, et illud in secretis, orate pro me, apertissime convenit ut ipsi respondeatur salutationi. Unde et, ad maiorem solemnitatem, ibidem statutum legitur quod episcopus cum pluribus Missarum solemnia peragat. In Missis tamen privatis sufficit unum habere ministrum, qui gerit personam totius populi Catholici, ex cuius persona sacerdoti pluraliter respondet.Ссылаются нормы: Q83A5Ad12, assert-h341a41b633593033cccc9050edc9117d423b7db28be03067144d2be224a06930
section/83-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1e9e8e1b133b0dd05068e49218933102812ea67f3c10a570c33ffe25854ff2ddLA
Ad secundum dicendum quod thurificatione non utimur quasi caeremoniali praecepto legis, sed sicut Ecclesiae statuto. Unde non eodem modo utimur sicut in veteri lege erat statutum. Pertinet autem ad duo. Primo quidem, ad reverentiam huius sacramenti, ut scilicet per bonum odorem depellatur si quid corporaliter pravi odoris in loco fuerit, quod posset provocare horrorem. Secundo, pertinet ad repraesentandum effectum gratiae, qua, sicut bono odore, Christus plenus fuit, secundum illud Gen. XXVII, ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni; et a Christo derivatur ad fideles officio ministrorum, secundum illud II Cor. II, odorem notitiae suae spargit per nos in omni loco. Et ideo, undique thurificato altari, per quod Christus designatur, thurificantur omnes per ordinem.Ссылаются нормы: Q83A5Ad2, assert-h13c11e18f252fd7b7f511b5d3f4ad07843f8ea75b694b1cc02704652fc322ae7
section/83-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0c2e408dda46347b9180839c09e4a6d3d7ba6782be61f65577d72b085ccfb135LA
Ad tertium dicendum quod sacerdos in celebratione Missae utitur crucesignatione ad exprimendam passionem Christi, quae ad crucem est terminata. Est autem passio Christi quibusdam quasi gradibus peracta. Nam primo fuit Christi traditio, quae facta est a Deo, a Iuda, et a Iudaeis. Quod significat trina crucesignatio super illa verba, haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. Secundo fuit Christi venditio. Est autem venditus sacerdotibus, Scribis et Pharisaeis. Ad quod significandum fit iterum trina crucesignatio super illa verba, benedictam, adscriptam, ratam. Vel ad ostendendum pretium venditionis, scilicet triginta denarios. Additur autem et duplex super illa verba, ut nobis corpus et sanguis, etc., ad designandam personam Iudae venditoris et Christi venditi. Tertio autem fuit praesignatio passionis Christi facta in cena. Ad quod designandum, fiunt tertio duae cruces, una in consecratione corporis, alia in consecratione sanguinis, ubi utrobique dicitur benedixit. Quarto autem fuit ipsa passio Christi. Unde, ad repraesentandum quinque plagas, fit quarto quintuplex crucesignatio super illa verba, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae. Quinto, repraesentatur extensio corporis, et effusio sanguinis, et fructus passionis, per trinam crucesignationem quae fit super illis verbis, corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione et cetera. Sexto, repraesentatur triplex oratio quam fecit in cruce, unam pro persecutoribus, cum dixit, pater, ignosce illis; secundam pro liberatione a morte, cum dixit, Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Tertia pertinet ad adeptionem gloriae, cum dixit, pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et ad hoc significandum, fit trina crucesignatio super illa verba, sanctificas, vivificas, benedicis, et cetera. Septimo, repraesentantur tres horae quibus pependit in cruce, scilicet a sexta hora usque ad nonam. Et ad hoc significandum, fit iterum trina crucesignatio ad illa verba, per ipsum, et cum ipso, et in ipso. Octavo autem, repraesentatur separatio animae a corpore, per duas cruces subsequentes extra calicem factas. Nono autem, repraesentatur resurrectio tertia die facta, per tres cruces quae fiunt ad illa verba, pax domini sit semper vobiscum. Potest autem brevius dici quod consecratio huius sacramenti, et acceptio sacrificii, et fructus eius, procedit ex virtute crucis Christi. Et ideo, ubicumque fit mentio de aliquo horum, sacerdos crucesignatione utitur.Ссылаются нормы: Q83A5Ad3, assert-hef7485c82503b0a9a98603ee6998aa588e0c91c0696518dcae9410ea2ae26821
section/83-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8540e2c3dd89873b62083d1414fc7f9050bfb52c7f3b22a276361d30da535d91LA
Ad quartum dicendum quod sacerdos post consecrationem non utitur crucesignatione ad benedicendum et consecrandum, sed solum ad commemorandum virtutem crucis et modum passionis Christi, ut ex dictis patet.Ссылаются нормы: Q83A5Ad4, assert-hd9ea6ae8cb8cdb333b2596adb1fe966b9a8516d147f21f0e022b0e90b32164ad
section/83-5/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f065e8c02cd4e56a0e138de87d49ba264f080bcc71b3a4370d75c22a1d4753bcLA
Ad quintum dicendum quod ea quae sacerdos in Missa facit, non sunt ridiculosae gesticulationes, fiunt enim ad aliquid repraesentandum. Quod enim sacerdos brachia extendit post consecrationem, significat extensionem brachiorum Christi in cruce. Levat etiam manus orando, ad designandum quod oratio eius pro populo dirigitur ad Deum, secundum illud Thren. III, levemus corda nostra cum manibus ad Deum in caelum. Et Exod. XVII dicitur quod, cum levaret Moyses manus, vincebat Israel. Quod autem manus interdum iungit, et inclinat se, suppliciter et humiliter orans, designat humilitatem et obedientiam Christi, ex qua passus est. Digitos autem iungit post consecrationem, scilicet pollicem cum indice, quibus corpus Christi consecratum tetigerat, ut, si qua particula digitis adhaeserat, non dispergatur. Quod pertinet ad reverentiam sacramenti.Ссылаются нормы: Q83A5Ad5, assert-h0e50ed96fea4aef7e04404d0198ca87b0467f7b4f7dd9e12bba7511f809762be
section/83-5/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2a9ad6b09768c427169cc093fec41299a2e32bd851d42361aa4af9e70e6b5c0aLA
Ad sextum dicendum quod quinquies se sacerdos vertit ad populum, ad designandum quod dominus die resurrectionis quinquies se manifestavit, ut supra dictum est in tractatu de resurrectione Christi. Salutat autem septies populum, scilicet quinque vicibus quando se convertit ad populum, et bis quando se non convertit, scilicet ante praefationem cum dicit, dominus vobiscum, et cum dicit, pax domini sit semper vobiscum, ad designandum septiformem gratiam spiritus sancti. Episcopus autem celebrans in festis in prima salutatione dicit, pax vobis, quod post resurrectionem dixit dominus, cuius personam repraesentat episcopus praecipue.Ссылаются нормы: Q83A5Ad6, assert-h94270d0558a9d67c7650a11995549b16096bdbde63a5eeb409594f4ea40cd220
section/83-5/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5d986249a579dba050eccbff0735da9c3bddc858b123dc126a6ad7f75b307417LA
Ad septimum dicendum quod fractio hostiae tria significat, primo quidem, ipsam divisionem corporis Christi, quae facta est in passione; secundo, distinctionem corporis mystici secundum diversos status; tertio, distributionem gratiarum procedentium ex passione Christi, ut Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hier. Unde talis fractio non inducit divisionem Christi.Ссылаются нормы: Q83A5Ad7, assert-he484cf67b9f3067092c7fa31e7ef34c5ba9b4efe8af150c580dd90b3e385779b
section/83-5/reply/8 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1c3aa2cb32afe428dc80876c8dbadbdb4ba42ab07b3b578fd2a77fd4ad8133b8LA
Ad octavum dicendum quod, sicut Sergius Papa dicit, et habetur in decretis, de Consecr., dist. II, triforme est corpus domini. Pars oblata in calicem Missa corpus Christi quod iam resurrexit, demonstrat, scilicet ipsum Christum, et beatam virginem, vel si qui alii sancti cum corporibus sunt in gloria. Pars comesta ambulans adhuc super terram, quia scilicet viventes in terra sacramento uniuntur; et passionibus conteruntur, sicut panis comestus atteritur dentibus. Pars in altari usque ad finem Missae remanens est corpus Christi in sepulcro remanens, quia usque in finem saeculi corpora sanctorum in sepulcris erunt, quorum tamen animae sunt vel in Purgatorio vel in caelo. Hic tamen ritus non servatur modo, ut scilicet una pars servetur usque in finem Missae. Manet tamen eadem significatio partium. Quam quidam metrice expresserunt, dicentes, hostia dividitur in partes, tincta beatos plene, sicca notat vivos, servata sepultos. Quidam tamen dicunt quod pars in calicem Missa significat eos qui vivunt in hoc mundo; pars autem extra calicem servata significat plene beatos quantum ad animam et corpus; pars autem comesta significat ceteros.Ссылаются нормы: Q83A5Ad8, assert-h1c88f71fc2adcdda2eb7cc816de35d6daad93e4b27956833465e839650be1830
section/83-5/reply/9 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2777c1fe90a4fa61408bf73ddcdd55e926426b1de880fbe2d14cbb5e05aba157LA
Ad nonum dicendum quod per calicem duo possunt significari. Uno modo, ipsa passio, quae repraesentatur in hoc sacramento. Et secundum hoc, per partem in calicem missam significantur illi qui adhuc sunt participes passionum Christi. Alio modo, potest significari fruitio beata, quae etiam in hoc sacramento praefiguratur. Et ideo illi quorum corpora iam sunt in plena beatitudine, significantur per partem in calicem missam. Et est notandum quod pars in calicem missa non debet populo dari in supplementum communionis, quia panem intinctum non porrexit Christus nisi Iudae proditori.Ссылаются нормы: Q83A5Ad9, assert-hf352e5bae52b8ca9c93e9d0b49fba6b25672ff4df8679fd021b656c609894f3d
section/83-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b9d0910090fc452b0f654f4785cba6c2323fd37634b9534837017ab329a2b436LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ea quae in celebratione huius sacramenti aguntur, non sunt convenientia. Hoc enim sacramentum ad novum testamentum pertinet, ut ex forma ipsius apparet. In novo autem testamento non sunt observandae caeremoniae veteris testamenti. Ad quas pertinebat quod sacerdos et ministri aqua lavabantur quando accedebant ad offerendum, legitur enim Exod. XXX, lavabunt Aaron et filii eius manus suas ac pedes quando ingressuri sunt ad altare. Non est ergo conveniens quod sacerdos lavet manus suas inter Missarum solemnia.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio1, assert-h308fd634e84166a99f7e813bff48731bf4e329e2712c9959230fcb411f128774
section/83-5/objection/10 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:488b69d2c2e6b07ccf612c341d11ac521fa4f295f77f53b251efe064eefc5fd5LA
Praeterea, sicut corpus Christi proponitur in hoc sacramento ut cibus, ita et sanguis Christi ut potus. Sed sumptioni corporis Christi non adiungitur in celebratione Missae alius corporalis cibus. Inconvenienter igitur sacerdos, post sumptionem sanguinis Christi, vinum non consecratum sumit.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio10, assert-h03cad8cdf24547c901529952a4f478347198f153c67004d6c763794140d1c117, assert-h06a6d2e18d46b1bdafa7874eb3125788a5e01fbb00c6b9d3d8d77f0450d9b439
section/83-5/objection/11 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4f9532c0862bd81a5b516995b78b47cb387a1b3df25a79a3ac7a67fa6a567cbeLA
Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed de agno paschali, qui fuit figura huius sacramenti, mandatur quod non remaneret ex eo quidquam usque mane. Inconvenienter ergo hostiae consecratae reservantur, et non statim sumuntur.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio11, assert-h936a1fe128bbbbd9ec0ee3b93dd9307bacfa7a13f224fbb56d6f2025bff64096, assert-hb4ad319520ecf0d17fc5cace6c9306fad13be88c46aacb6d4a1aa744a3a20437
section/83-5/objection/12 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:896ae10fbc00289a67643b93d15ab5ef63b30f331ac68b9af870348560424d65LA
Praeterea, sacerdos pluraliter loquitur audientibus, puta cum dicit, dominus vobiscum, et, gratias agamus. Sed inconveniens videtur pluraliter loqui uni soli, et maxime minori. Ergo inconveniens videtur quod sacerdos, uno tantum ministro praesente, celebret Missam. Sic igitur videtur quod inconvenienter aliqua agantur in celebratione huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio12, assert-h4562e1113a6f988cdb353805b48fb255ed48d59d7461072296c532863f5ac6ea, assert-h614b5e31e5ae3711e56bb5160e7ac5e652d75356d197f42ef20d601488e35f56
section/83-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f2f5c2c7d47b3bc02f38b9c275fa0c1aa7a91b4e01421461b04888d9b54fed7aLA
Praeterea, ibidem dominus mandavit quod sacerdos adoleret incensum suave fragrans super altare quod erat ante propitiatorium. Quod etiam pertinebat ad caeremoniam veteris testamenti. Inconvenienter ergo sacerdos in Missa thurificatione utitur.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio2, assert-h7b45ad7a0de8b1d2a7c5ea57212ac79276024c9a207d660fe175f09378c0b6d7
section/83-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c367f63467a19e8a4555f4d176d9779bd0ac0b7ed1e63792ca603a0f8478f48aLA
Praeterea, ea quae in sacramentis Ecclesiae aguntur, non sunt iteranda. Inconvenienter ergo sacerdos iterat crucesignationes super hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio3, assert-hd082235e0d694d4f3f0c310f36f2288655319a51d7c0e236baa7a50f0a81da24
section/83-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:39561b202146f8f4aa4c1bb49f262f5378e530446aeff5965b14fa497631e7efLA
Praeterea, apostolus dicit, Heb. VII, sine ulla contradictione, quod minus est a maiori benedicitur. Sed Christus, qui est in hoc sacramento post consecrationem, est multo maior sacerdote. Inconvenienter igitur sacerdos post consecrationem benedicit hoc sacramentum cruce signando.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio4, assert-h1693bf94da91e8148951f2f4ca2e42fcb0168558fa48fbe06ded5718dafdfe1e, assert-hbd8c7c337a4751033706200aa379cf6f460b95766c99f95f1558218d019e7776
section/83-5/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:597303131155ebe72a0ebd62b87e2adef95136c666f1e9d26f028fe81a4e0940LA
Praeterea, in sacramento Ecclesiae nihil debet fieri quod ridiculosum videatur. Videtur autem ridiculosum gesticulationes facere, ad quas pertinere videtur quod sacerdos quandoque brachia extendit, manus iungit, digitos complicat, et seipsum incurvat. Ergo hoc non debet fieri in hoc sacramento.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio5, assert-hcbc3811d5d2872a6cbe777bd72bb543a9d16ef676f31364e59bd812eeccf87e9
section/83-5/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:825a8516356a3dd7f592d7d500bd02ab8d775aab6130607d6210898073ade839LA
Praeterea, ridiculosum etiam videtur quod sacerdos multoties se ad populum vertit, multoties etiam populum salutat. Non ergo debent haec fieri in celebratione huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio6, assert-hb1485b61f1cad43eb12388ce2afaa12cb9763063a14748988135704c9e7864e7
section/83-5/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:68a4a8f6dba14f650f036ba44f2e91ef6c041bbbad3bd60db21f24c32588965fLA
Praeterea, apostolus, I Cor. I, pro inconvenienti habet quod Christus sit divisus. Sed post consecrationem Christus est in hoc sacramento. Inconvenienter igitur hostia frangitur a sacerdote.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio7, assert-h0b62171cc6d0611b2b9ad3d31a3c104bf63c81fdb0e4acc563ef207d1f750c27, assert-hcdeb6237ce7fb34ecccf9c4d76c82d9a365ef4e2b5996ea8adbb07b39e02c3dc
section/83-5/objection/8 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d1e4f097995807420bf0871bfbd9b9fbcec02e56f07bcef1c92025a792a53e70LA
Praeterea, ea quae in hoc sacramento aguntur, passionem Christi repraesentant. Sed in passione Christi corpus fuit divisum in locis quinque vulnerum. Ergo corpus Christi in quinque partes frangi debet, magis quam in tres.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio8, assert-h6d4ed854e73f1e2596a41720d393dc0c3276dcaeafffda80b8f8f4cfc80fefc7, assert-hbef2decf1d3f37cd8307bb655e224fdef34104eab24db71bf764e4119724141f
section/83-5/objection/9 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:571f2e23c00b0902b48e63dd2a3e1cdbbc394a727accb32fe4abacf95b50ad4fLA
Praeterea, totum corpus Christi in hoc sacramento seorsum consecratur a sanguine. Inconvenienter igitur una pars eius sanguini miscetur.Ссылаются нормы: Q83A5Obiectio9, assert-h149c77d38320cb8276c53a68efefaba28cd8c7e1cbbe5b4078cdb4bb94a271c3
section/83-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:233515506bdc8ea45378fc4a0a0cb7ade6af4f25658f6a96d2340360aa7c39c7LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in sacramentis aliquid dupliciter significatur, scilicet verbis et factis, ad hoc quod sit perfectior significatio. Significantur autem verbis in celebratione huius sacramenti quaedam pertinentia ad passionem Christi, quae repraesentatur in hoc sacramento; vel etiam ad corpus mysticum, quod significatur in hoc sacramento; et quaedam pertinentia ad usum sacramenti, qui debet esse cum devotione et reverentia. Et ideo in celebratione huius mysterii quaedam aguntur ad repraesentandum passionem Christi; vel etiam dispositionem corporis mystici; et quaedam aguntur pertinentia ad devotionem et reverentiam usus huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q83A5Respondeo, assert-h0f2df3c756753dc7733aad94542e17b21392df24d3290c31a7291e0f9f03c41e
section/83-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b86369acc9431ec93a07a5a682a5c1258e0c7728c6033f9e57b3560c2d6b2b53LA
Sed in contrarium est Ecclesiae consuetudo, quae errare non potest, utpote spiritu sancto instructa.Ссылаются нормы: assert-ha5cc05631d57f8eedcec6d67e12f2b188da78450f72b38dbbef538c2620a5815
section/83-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2d7f68948eeb279f1b6f8b2b0ad89487e3f78b574bc8e84870c7938001b2f7b7LA
Ad primum ergo dicendum quod, si sacerdos morte aut infirmitate gravi occupetur ante consecrationem corporis et sanguinis domini, non oportet ut per alium suppleatur. Si vero post incoeptam consecrationem hoc acciderit, puta consecrato corpore ante consecrationem sanguinis, vel etiam consecrato utroque, debet Missae celebritas per alium expleri. Unde, ut habetur in decretis, VII, qu. I, cap. nihil, in Toletano Concilio legitur, censuimus convenire ut, cum a sacerdotibus Missarum tempore sacra mysteria consecrantur, si aegritudinis accidit cuiuslibet eventus quo coeptum nequeat expleri mysterium, sit liberum episcopo vel presbytero alteri consecrationem exequi incoepti officii. Non enim aliud competit ad supplementum initiatis mysteriis quam aut incipientis aut subsequentis benedictione sint completa sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt nisi perfecto ordine compleantur. Cum enim omnes simus unum in Christo, nihil contrarium diversitas personarum format, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat. Nec tamen quod naturae languoris causa consulitur, in praesumptionis perniciem convertatur. Nullus, absque patenti proventu molestiae, minister vel sacerdos, cum coeperit, imperfecta officia praesumat omnino relinquere. Si quis hoc temerarie praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.Ссылаются нормы: Q83A6Ad1, assert-hd99f10b0ebfead6120a5322cb02d079a2af4a980a89b08e3e468300e7a75ab20
section/83-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:93f3d19f004369897f86e18a35d03eb96be998f201ddeb22906f43637f78cc75LA
Ad secundum dicendum quod, ubi difficultas occurrit, semper est accipiendum illud quod habet minus de periculo. Maxime autem periculosum circa hoc sacramentum est quod est contra perfectionem ipsius sacramenti, quia hoc est immane sacrilegium. Minus autem est illud quod pertinet ad qualitatem sumentis. Et ideo, si sacerdos, post consecrationem incoeptam, recordetur aliquid comedisse vel bibisse, nihilominus debet perficere sacrificium et sumere sacramentum. Similiter, si recordetur se peccatum aliquod commisisse, debet poenitere cum proposito confitendi et satisfaciendi, et sic non indigne, sed fructuose sumere sacramentum. Et eadem ratio est si se meminerit excommunicationi cuicumque subiacere. Debet enim assumere propositum absolutionem petendi, et sic per invisibilem pontificem, Iesum Christum, absolutionem consequitur quantum ad hunc actum, quod peragat divina mysteria. Si vero ante consecrationem alicuius praedictorum sit memor, tutius reputarem, maxime in casu manducationis et excommunicationis, quod Missam incoeptam desereret, nisi grave scandalum timeretur.Ссылаются нормы: Q83A6Ad2, assert-h26567060284ddeab9b68d15669faeba50a97affdc2732c745ff1490dbb4dabb9
section/83-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:79e39745ee0fa6416558644a356d19944e4ed3fcba8078a3729426b35463eef9LA
Ad tertium dicendum quod, si musca vel aranea in calicem ante consecrationem ceciderit, aut etiam venenum deprehenderit esse immissum, debet effundi, et, abluto calice, denuo aliud vinum poni consecrandum. Si vero aliquid horum post consecrationem acciderit, debet animal caute capi, et diligenter lavari, et comburi, et ablutio, simul cum cineribus, in sacrarium mitti. Si vero venenum ibi adesse deprehenderit immissum, nullo modo debet sumere nec alii dare ne calix vitae vertatur in mortem, sed debet diligenter in aliquo vasculo ad hoc apto cum reliquiis conservari. Et, ne sacramentum remaneat imperfectum, debet vinum apponere in calice, et denuo resumere a consecratione sanguinis, et sacrificium perficere.Ссылаются нормы: Q83A6Ad3, assert-h89938ef89b6fb3e19d56b6ac990972e7c0d57302ae5d0adbd6926649159d10a2
section/83-6/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:edef0def9f15244bce458f4fd0e046f8763491da21cb995baee345bd00c00494LA
Ad quartum dicendum quod, si sacerdos, ante consecrationem sanguinis et post consecrationem corporis, percipiat aut vinum aut aquam non esse in calice, debet statim apponere et consecrare. Si vero hoc post consecrationis verba perceperit, quod aqua desit, debet nihilominus procedere, quia appositio aquae, ut supra dictum est, non est de necessitate sacramenti. Debet tamen puniri ille ex cuius negligentia hoc contingit. Nullo autem modo debet aqua vino iam consecrato misceri, quia sequeretur corruptio sacramenti pro aliqua parte, ut supra dictum est. Si vero percipiat post verba consecrationis quod vinum non fuerit positum in calice, si quidem hoc percipiat ante sumptionem corporis, debet, deposita aqua si ibi fuerit, imponere vinum cum aqua, et resumere a verbis consecrationis sanguinis. Si vero hoc perceperit post sumptionem corporis, debet apponere aliam hostiam iterum simul consecrandam cum sanguine. Quod ideo dico quia, si diceret sola verba consecrationis sanguinis, non servaretur debitus ordo consecrandi, et, sicut dicitur in praedicto capitulo Toletani Concilii, perfecta videri non possunt sacrificia nisi perfecto ordine compleantur. Si vero inciperet a consecratione sanguinis et repeteret omnia verba consequentia, non competerent nisi adesset hostia consecrata, cum in verbis illis occurrant quaedam dicenda et fienda non solum circa sanguinem, sed etiam circa corpus. Et debet in fine sumere hostiam iterum consecratam et sanguinem, non obstante etiam si prius sumpserit aquam quae erat in calice, quia praeceptum de perfectione sacramenti maioris est ponderis quam praeceptum quod hoc sacramentum a ieiunis sumatur, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q83A6Ad4, assert-hd96241a4de2219bec7764e2a4949cb5c1b9d0ee7abb092adb17b9a6391b4871e
section/83-6/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:90e1de8aac1c31b35fc66fada5fce421ebcfce4e4d2a4c21b725bf28fcf6d3a3LA
Ad quintum dicendum quod, licet sacerdos non recolat se dixisse aliqua eorum quae dicere debuit, non tamen debet ex hoc mente perturbari. Non enim qui multa dicit, recolit omnium quae dixit, nisi forte in dicendo aliquid apprehenderit sub ratione iam dicti sic enim aliquid efficitur memorabile. Unde, si aliquis attente cogitet illud quod dicit, non tamen cogitet se dicere illud, non multum recolit postea se dixisse. Sic enim fit aliquid obiectum memoria, inquantum accipitur sub ratione praeteriti, sicut dicitur in libro de memoria. Si tamen sacerdoti probabiliter constet se aliqua omisisse, si quidem non sunt de necessitate sacramenti, non aestimo quod propter hoc debeat resumere immutando ordinem sacrificii, sed debet ulterius procedere. Si vero certificetur se omisisse aliquid eorum quae sunt de necessitate sacramenti, scilicet formam consecrationis, cum forma sit de necessitate sacramenti sicut et materia, idem videtur faciendum quod dictum est in defectu materiae, ut scilicet resumatur a forma consecrationis, et cetera per ordinem reiterentur, ne mutetur ordo sacrificii.Ссылаются нормы: Q83A6Ad5, assert-h4d476af60b190392dec9d121d5aa511e78ce17f7cede40f9fef19d415d13a3eb
section/83-6/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:be0b7ac204a3c5cc6bba981881ad081c0bdf8c01e3538898a93357c03633e76aLA
Ad sextum dicendum quod fractio hostiae consecratae, et quod pars una sola mittatur in calicem, respicit corpus mysticum, sicut et admixtio aquae significat populum. Et ideo horum praetermissio non facit imperfectionem sacrificii, ut propter hoc sit necesse aliquid reiterare circa celebrationem huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q83A6Ad6, assert-h98d7caeed0fc1cfb8f53a51e30c06ad2cf0582cf1c51d8e56cedc6d8ff5828bd
section/83-6/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dc14f12f1a5922e3c1ccc6fe661d62482d4db6a7e813e00df7d66f250981a2c7LA
Ad septimum dicendum quod, sicut legitur de Consecr., dist. II, ex decreto pii Papae, si per negligentiam aliquid stillaverit de sanguine in tabula quae terrae adhaeret, lingua lambetur et tabula radetur. Si vero non fuerit tabula, terra radetur, et igni comburetur, et cinis intra altare condetur. Et sacerdos quadraginta dies poeniteat. Si autem super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam. Et tribus diebus poeniteat. Si super linteum altaris, et ad aliud stilla pervenerit, quatuor diebus poeniteat. Si usque ad tertium, novem diebus poeniteat. Si usque ad quartum, viginti diebus poeniteat. Et linteamina quae stilla tetigit, tribus vicibus lavet minister, calice subtus posito, et aqua ablutionis sumatur et iuxta altare recondatur. Posset etiam sumi in potu a ministro, nisi propter abominationem dimitteretur. Quidam autem ulterius partem illam linteaminum incidunt et comburunt, et cinerem in altario vel sacrario reponunt. Subditur autem ibidem, ex poenitentiali Bedae presbyteri, si quis per ebrietatem vel voracitatem Eucharistiam evomuerit, quadraginta diebus poeniteat; clerici vel monachi, seu diaconi vel presbyteri, sexaginta diebus; episcopus nonaginta. Si autem infirmitatis causa evomuerit, septem diebus poeniteat. Et in eadem distinctione legitur, ex Concilio Aurelianensi, qui non bene custodierit sacrificium, et mus vel aliquod aliud animal in Ecclesia comederit, quadraginta diebus poeniteat. Qui autem perdiderit illud in Ecclesia, aut pars eius ceciderit et non inventa fuerit, triginta diebus poeniteat. Et eadem poenitentia videtur dignus sacerdos per cuius negligentiam hostiae consecratae putrefiunt. Praedictis autem diebus debet poenitens ieiunare et a communione cessare. Pensatis tamen conditionibus negotii et personae, potest minui vel addi ad poenitentiam praedictam. Hoc tamen observandum est, quod, ubicumque species integrae inveniuntur, sunt reverenter observandae, vel etiam sumendae, quia, manentibus speciebus, manet ibi corpus Christi, ut supra dictum est. Ea vero in quibus inveniuntur, comburenda sunt si commode fieri potest, cinere in sacrario recondito, sicut de rasura tabulae dictum est.Ссылаются нормы: Q83A6Ad7, assert-hc01231a5a5debc848ac803b4a03c32ab178d9d623ff053105de9277071d997ef
section/83-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f8ccd6ddaa2cf2de8e733fc6ed648b5932be8713a7402cf07e6cda2f72d2d666LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non possit sufficienter occurri defectibus qui circa celebrationem huius sacramenti occurrunt, statuta Ecclesiae observando. Contingit enim quandoque quod sacerdos, ante consecrationem vel post, moritur vel alienatur, vel aliqua alia infirmitate praepeditur ne sacramentum sumere possit et Missam perficere. Ergo videtur quod non possit impleri statutum Ecclesiae quo praecipitur quod sacerdos consecrans suo sacrificio communicet.Ссылаются нормы: Q83A6Obiectio1, assert-he45538ae63d7b0254685e05fc4399b489a1ec5d225a3dd0e6d2ad1240f6cfad6
section/83-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6abd98e77b6cfe0454b16fa627c1eaabc6d60e3fc102019724f237dbeac5301cLA
Praeterea, contingit quandoque quod sacerdos, ante consecrationem vel post, recolit se aliquid comedisse vel bibisse, vel alicui mortali peccato subiacere, vel etiam excommunicationi, cuius prius memoriam non habebat. Necesse est ergo quod ille qui est in tali articulo constitutus, peccet mortaliter contra statutum Ecclesiae faciens, sive sumat sive non sumat.Ссылаются нормы: Q83A6Obiectio2, assert-hd581014ac97dfcf332c9fa2c8553dffd8845d3c52d2aea9577ec5c26ee2bc955
section/83-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fca4b9e1a2c39d92ff42b2f7933f4c346f4e591bff9e6f2faf21531aca13d723LA
Praeterea, contingit quandoque quod in calicem musca aut aranea vel aliquod animal venenosum cadit post consecrationem; vel etiam cognoscit sacerdos calici venenum esse immissum ab aliquo malevolo causa occidendi ipsum. In quo casu, si sumat, videtur peccare mortaliter, se occidendo vel Deum tentando. Similiter, si non sumat, peccat, contra statutum Ecclesiae faciens. Ergo videtur esse perplexus et subiectus necessitati peccandi. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: Q83A6Obiectio3, assert-h78470c9fb5a605471ad3a543be3e0ce530e2879340cc0571b4c25db534e1a60f
section/83-6/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:37bab79e5c8ce7aeef64440459324de0aa9e6838ca7ae74b1a32273fbc6439c1LA
Praeterea, contingit quod per negligentiam ministri aut aqua non ponitur in calice, aut etiam nec vinum, et hoc sacerdos advertit. Ergo in hoc etiam casu videtur esse perplexus, sive sumat corpus sine sanguine, quasi imperfectum faciens sacrificium; sive non sumens nec corpus nec sanguinem.Ссылаются нормы: Q83A6Obiectio4, assert-h43bf124b3a8348876a0e63c163129616f8fd9f2e62cc9a7f6b735f03fb7325bf
section/83-6/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:64a3a25d5ca929d8f7cd74570f88e1c4ad771e8818699570b5126bed5d4122dbLA
Praeterea, contingit quod sacerdos non recolit se dixisse verba consecrationis, vel etiam alia quae in consecratione huius sacramenti dicuntur. Videtur ergo peccare in hoc casu, sive reiteret verba super eandem materiam, quae forte iam dixerat; sive utatur pane et vino non consecratis quasi consecratis.Ссылаются нормы: Q83A6Obiectio5, assert-h67156b09796d4ab8b553f5d1af35ad6bac18a86cb8287331f4b5f3081d06c5a7
section/83-6/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e1351d73a9dc45170d19e7288c1f381d6489bfbfb2b084b93aa9a719f51f317eLA
Praeterea, contingit quandoque, propter frigus, quod sacerdoti dilabitur hostia in calicem, sive ante fractionem sive post. In hoc ergo casu non poterit sacerdos implere ritum Ecclesiae vel de ipsa fractione, vel etiam de hoc quod sola tertia pars mittatur in calicem.Ссылаются нормы: Q83A6Obiectio6, assert-h2f60e1eb670c32051817a0b7ef9e8b13a015bfe0e1914e4a6735aa2bf031dcf5
section/83-6/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c58936168310efea41e5f09ed2ae983e19a47762405e530eba0d787a9276f1d8LA
Praeterea, contingit quandoque quod per negligentiam sacerdotis sanguis Christi effunditur; vel etiam quod sacerdos sacramentum sumptum vomit; aut quod etiam hostiae consecratae tandiu conserventur quod putrefiant; vel etiam quod a muribus corrodantur; vel etiam qualitercumque perdantur. In quibus casibus non videtur posse huic sacramento debita reverentia exhiberi secundum Ecclesiae statuta. Non videtur ergo quod his defectibus seu periculis occurri possit, salvis Ecclesiae statutis.Ссылаются нормы: Q83A6Obiectio7, assert-h8e56bfe4a6c3c12902da1f9d51d603290231e371b9ae48afd30864688bc33dbf
section/83-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:29833bf0672747bfc2c971d1901a4acebdd4e439ba45eedc0501c971b0bac844LA
Respondeo dicendum quod periculis seu defectibus circa hoc sacramentum evenientibus dupliciter potest occurri. Uno modo, praeveniendo, ne scilicet periculum accidat. Alio modo, subsequendo, ut scilicet id quod accidit emendetur, vel adhibendo remedium, vel saltem per poenitentiam eius qui negligenter egit circa hoc sacramentum.Ссылаются нормы: Q83A6Respondeo, assert-hdc9d0e0494d5da50cdc5fddfe407c19eaf68d628f75eb7710b222f378c3997f7
section/83-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3b08f3a39e21ba9059895e7ee5351cbdac8a54699f542117667161b4d1997027LA
Sed contra est quod, sicut Deus, sic Ecclesia non praecipit aliquid impossibile.Ссылаются нормы: assert-h81517c23e7adceb5626f9c9db3b13ab14b3fefeded9eb8779fa8b0b59152914e
question/83/prooemium · paragraph
la · official · sha256:3dd2218fb327a6e717c493185b1defd3beefff717d7c2b707533be46a520b629LA
Deinde considerandum est de ritu huius sacramenti. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum in celebratione huius mysterii Christus immoletur. Secundo, de tempore celebrationis. Tertio, de loco, et aliis quae pertinent ad apparatum huius celebrationis. Quarto, de his quae in celebratione huius mysterii dicuntur. Quinto, de his quae circa celebrationem huius mysterii fiunt. Sexto, de defectibus qui circa celebrationem huius sacramenti occurrunt.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 84
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q84
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4084.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:c92f0474d9b483cb54642be7c9c860db751437c2739031727e439b0e6267a5e6 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 93
section/84-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ec5a0a0ac6b1ba21c1672afc20f3d3e670a1c9fa1e2c542bb49b67b48d6f2bd8LA
Ad primum ergo dicendum quod, quia apud Iudaeos erant secundum legem quaedam lavacra instituta, quibus pluries se ab immunditiis purgabant, credebant aliqui Iudaeorum quod etiam per lavacrum Baptismi aliquis pluries purificari possit. Ad quod excludendum, apostolus scribit Hebraeis quod impossibile est eos qui semel sunt illuminati, scilicet per Baptismum, rursum renovari ad poenitentiam, scilicet per Baptismum, qui est lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, ut dicitur ad Tit. III. Et rationem assignat ex hoc quod per Baptismum homo Christo commoritur, unde sequitur, rursum crucifigentes in semetipsis filium Dei.Ссылаются нормы: Q84A10Ad1, assert-hdcaa16af0473bf983595e8e4da81aa94644c9e5d2b34891bf95f176a18443619
section/84-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:277f9e7fa4ca2a40a11b4a61d85b40c836f5fe578d46ddb855f2c1282438a2f6LA
Ad secundum dicendum quod Ambrosius loquitur de poenitentia solemni, quae in Ecclesia non iteratur, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q84A10Ad2, assert-h379bcbb4e2bc5390714f76e4b295776c40807d63d9ab5a67234a3c86822e2533
section/84-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4431439fb35b4d97eb659aacfa9a0ce356560f1a275868ca712b0cb6a7ffc2feLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de poenitentia, multos caecos in diverso tempore dominus illuminavit, et multos debiles confortavit, ostendens in diversis illis eadem saepe peccata dimitti, ut quem prius sanavit leprosum, alio tempore illuminat caecum. Ideo enim tot sanavit caecos, claudos et aridos, ne desperet saepe peccator. Ideo non scribitur aliquem nisi semel sanasse, ut quisque timeat se iungi peccato. Medicum se vocat, et non sanis, sed male habentibus opportunum, sed qualis hic medicus qui malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum centies curare. Qui ceteris minor esset, si alii possibilia ignoraret.Ссылаются нормы: Q84A10Ad3, assert-h7a197ca4f2b4f026c0d0875284ab7293b43948dfa76946810cee01f602ef39d0
section/84-10/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d16c3893b048c4a333ae2544366f433e483d26e77b983000fd8dc56f1b4a3abcLA
Ad quartum dicendum quod poenitere est anteacta peccata deflere et flenda non committere simul dum flet, vel actu vel proposito. Ille enim est irrisor et non poenitens qui, simul dum poenitet, agit quod poenitet, proponit enim iterum se facturum quod gessit, vel etiam actualiter peccat eodem vel alio genere peccati. Quod autem aliquis postea peccat, vel actu vel proposito, non excludit quin prima poenitentia vera fuerit. Nunquam enim veritas prioris actus excluditur per actum contrarium subsequentem, sicut enim vere cucurrit qui postea sedet, ita vere poenituit qui postea peccat.Ссылаются нормы: Q84A10Ad4, assert-h2b60bc9287487e5c58bff8e7e2b99afba0fa60056fb50cad70cb7c7592fd6bc3
section/84-10/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1b2bbaf912009a9bb5eded0078f034ab669b822a7e2d23898adae31edac86873LA
Ad quintum dicendum quod Baptismus habet virtutem ex passione Christi sicut quaedam spiritualis regeneratio, cum spirituali morte praecedentis vitae. Statutum est autem hominibus semel mori, et semel nasci. Et ideo semel tantum debet homo baptizari. Sed poenitentia habet virtutem ex passione Christi sicut spiritualis medicatio, quae frequenter iterari potest.Ссылаются нормы: Q84A10Ad5, assert-h74dfd2f2091d7d8ea0c7f0c8acd27421b6a75bf2332a3b0834ccb8d710e56993
section/84-10/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a90389b5ab937f99e0470be22142bd8521026cbd8c9beed8d66411fc30ac4fdbLA
Ad sextum dicendum quod Augustinus, in libro de poenitentia, dicit quod constat Deo multum displicere peccata, qui semper praesto est ea destruere, ne solvatur quod creavit, ne corrumpatur quod amavit, scilicet per desperationem.Ссылаются нормы: Q84A10Ad6, assert-h5cc44c796a099dc7db0182d9bec5c344b719489d1c0361830a8e335ef55c4dcb
section/84-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:76bc21174c6e4a6e0278edee1d193737535344d0fb185f9559df9c4c5d450b81LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacramentum poenitentiae non debeat iterari. Dicit enim apostolus, Heb. VI, impossibile est eos qui semel illuminati sunt, et gustaverunt donum caeleste, et participes facti sunt spiritus sancti, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam. Sed quicumque poenituerunt, sunt illuminati, et acceperunt donum spiritus sancti. Ergo quicumque peccat post poenitentiam, non potest iterato poenitere.Ссылаются нормы: Q84A10Obiectio1, assert-hdf9760835cad110d8c38e516031e93c27dadf16fe0f2f37b2b86c8ceff5dfa66, assert-hf0b25b068b34a18d6a9c7b53c1e7852333bfb610c22d28196cf6adbda7e0cdcf
section/84-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a904d46d93700bac3bba7c008777fee074a5f235e915470e259086b6349bb67cLA
Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de poenitentia, reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant. Qui luxuriantur in Christo. Nam, si vere poenitentiam agerent, iterandam postea non putarent, quia, sicut unum est Baptisma, ita una poenitentia. Sed Baptismus non iteratur. Ergo nec poenitentia.Ссылаются нормы: Q84A10Obiectio2, assert-h0a7a573dcfbc5fbb9b867396b37d19465253b2c801ca5c43df2bfe90494465ab, assert-h94edc0d0521099f20b5b8a19d1da06f4c73950123095ffe19845a09494068895
section/84-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7248b60fb34a6170d9f2d1f5cb63a51babdfedfca5ddf0df945155928f02a131LA
Praeterea, miracula quibus dominus infirmitates corporales sanavit, significant sanationes spiritualium infirmitatum, quibus scilicet homines liberantur a peccatis. Sed non legitur quod dominus aliquem caecum bis illuminaverit, vel aliquem leprosum bis mundaverit, aut aliquem mortuum bis suscitaverit. Ergo videtur quod nec alicui peccatori bis per poenitentiam veniam largiatur.Ссылаются нормы: Q84A10Obiectio3, assert-h152d6da40db013e62f4d5c81ef18b92e034d6b81597088b79cc8e66241b2854e, assert-hb80ce97bfd301dbb3bc7357513a23e29a2b33f5ebb9b373b20e14f53bed513bd
section/84-10/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7b3bcbc3db1bb43ded9e1e23383da5efad67cc9188530d25032626d8b08897ccLA
Praeterea, Gregorius dicit, in homilia Quadragesimae, poenitentia est anteacta peccata deflere, et flenda iterum non committere. Et Isidorus dicit, in libro de summo bono, irrisor est, et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet. Si ergo aliquis vere poeniteat, iterum non peccabit. Ergo non potest quod poenitentia iteretur.Ссылаются нормы: Q84A10Obiectio4, assert-hbb2083ce6e82e0ecd0cfeec30e7351e1727191ca9b21b0bfc038a07a1f456965
section/84-10/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b78b1e6ba2ea10fa044772103420bfef9345a9a89c2840e4125b7a859c0198e0LA
Praeterea, sicut Baptismus habet efficaciam ex passione Christi, ita et poenitentia. Sed Baptismus non iteratur, propter unitatem passionis et mortis Christi. Ergo pari ratione et poenitentia non iteratur.Ссылаются нормы: Q84A10Obiectio5, assert-h0a5b83bb8463ced99287e9a197db19a17a967ff95cffd60cfa483f5b058dcce3, assert-hf05c162c95b1d7e33c133b9b7f953206a23a373c6bd41e582046526ecf80a29f
section/84-10/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:45eb45177ba9ecff26346474ed6f1237075acd818c46aae816aeed0623336d7eLA
Praeterea, Gregorius dicit, facilitas veniae incentivum praebet delinquendi. Si ergo Deus frequenter veniam praebet per poenitentiam, videtur quod ipse incentivum praebeat hominibus delinquendi, et sic videtur delectari in peccatis. Quod eius bonitati non congruit. Non ergo potest poenitentia iterari.Ссылаются нормы: Q84A10Obiectio6, assert-hc035ca1472eb6270335a3131bb106af2f2798b0d5b6c963bea423d6dd761d09b
section/84-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5067b989ef800e3094777ff56b8caa5816cd1d82d6f2cffede25009d5a618ddfLA
Respondeo dicendum quod circa poenitentiam erraverunt quidam dicentes non posse hominem per poenitentiam secundo consequi veniam peccatorum. Quorum quidam, scilicet Novatiani, hoc in tantum extenderunt quod dixerunt post primam poenitentiam quae agitur in Baptismo, peccantes non posse per poenitentiam iterato restitui. Alii vero fuerunt haeretici, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia, qui post Baptismum dicebant quidem esse utilem poenitentiam, non tamen pluries, sed semel tantum. Videntur autem huiusmodi errores ex duobus processisse. Primo quidem, ex eo quod errabant circa rationem verae poenitentiae. Cum enim ad veram poenitentiam caritas requiratur, sine qua non delentur peccata, credebant quod caritas semel habita non possit amitti, et per consequens quod poenitentia, si sit vera, nunquam per peccatum tollatur, ut sit necesse eam iterari. Sed hoc improbatum est in secunda parte, ubi ostensum est quod caritas semel habita, propter libertatem arbitrii, potest amitti; et per consequens post veram poenitentiam potest aliquis peccare mortaliter. Secundo, ex eo quod errabant circa aestimationem gravitatis peccati. Putabant enim adeo grave esse peccatum quod aliquis committit post veniam impetratam, quod non sit possibile ipsum remitti. In quo quidem errabant et ex parte peccati, quod, etiam post remissionem consecutam, potest esse et gravius et levius etiam quam fuerit ipsum primum peccatum remissum, et multo magis contra infinitatem divinae misericordiae, quae est super omnem numerum et magnitudinem peccatorum, secundum illud Psalmi, miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Unde reprobatur verbum Caini dicentis, Genes. IV, maior est iniquitas mea quam ut veniam merear. Et ideo misericordia Dei peccantibus per poenitentiam veniam praebet absque ullo termino. Unde dicitur II Paralip. ult., immensa et investigabilis misericordia promissionis tuae super malitias hominum. Unde manifestum est quod poenitentia est pluries iterabilis.Ссылаются нормы: Q84A10Respondeo, assert-he6e756ad8db8224c612cfe0e20c7a395ecdd980e6c24f2e621a629e4b06390f6
section/84-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9a4dc958386a9f3bb58b5b534cbd2517fd7585c764969acfb9bd7766f72751d6LA
Sed contra est quod homo inducitur ad misericordiam exemplo divinae misericordiae, secundum illud Luc. VI, estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Sed dominus hanc misericordiam discipulis imponit, ut saepius remittant fratribus contra se peccantibus, unde, sicut dicitur Matth. XVIII, Petro quaerenti, quoties peccaverit in me frater meus, dimittam ei usque septies? Respondit Iesus, non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies. Ergo etiam Deus saepius per poenitentiam veniam peccantibus praebet, praesertim cum doceat nos petere, dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.Ссылаются нормы: assert-ha708bfcfd3896d48ac21cb02bbcaebafca8a945da28a6af876ca0d39d9b0ff2d
section/84-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2ed1a334126be580e4e41b3c537130577bf01ac5610d8facb00cfb0ee02ba198LA
Ad primum ergo dicendum quod nomine corporalium rerum intelliguntur large etiam ipsi exteriores actus sensibiles, qui ita se habent in hoc sacramento sicut aqua in Baptismo vel chrisma in confirmatione. Est autem attendendum quod in illis sacramentis in quibus confertur excellens gratia, quae superabundat omnem facultatem humani actus, adhibetur aliqua corporalis materia exterius; sicut in Baptismo, ubi fit plena remissio peccatorum et quantum ad culpam et quantum ad poenam; et in confirmatione, ubi datur spiritus sancti plenitudo; et in extrema unctione, ubi confertur perfecta sanitas spiritualis; quae provenit ex virtute Christi quasi ex quodam extrinseco principio. Unde si qui actus humani sunt in talibus sacramentis, non sunt de essentia materiae sacramentorum, sed dispositive se habent ad sacramenta. In illis autem sacramentis quae habent effectum correspondentem humanis actibus, ipsi actus humani sensibiles sunt loco materiae, ut accidit in poenitentia et matrimonio. Sicut etiam in medicinis corporalibus quaedam sunt res exterius adhibitae, sicut emplastra et electuaria; quaedam vero sunt actus sanandorum, puta exercitationes quaedam.Ссылаются нормы: Q84A1Ad1, assert-hd445ed7e37ddca904c54874914f4b175cf6883b3706cd2b514c07c3e9eafcef2
section/84-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eef9b48705ab80f6da8777b25a90f648bf48c6398f4604c620963c22584c195dLA
Ad secundum dicendum quod in sacramentis quae habent corporalem materiam, oportet quod illa materia adhibeatur a ministro Ecclesiae, qui gerit personam Christi, in signum quod excellentia virtutis in sacramento operantis est a Christo. In sacramento autem poenitentiae, sicut dictum est, sunt actus humani pro materia, qui proveniunt ex inspiratione interna. Unde materia non adhibetur a ministro, sed a Deo interius operante, sed complementum sacramenti exhibet minister, dum poenitentem absolvit.Ссылаются нормы: Q84A1Ad2, assert-h6300d55c808e4f574c3248a04d4bf337ad93aca3ff42436fca84c19961e14d21
section/84-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:765d3252120001fbe8ed00aef38eb78b616dea90c7b1d6da03e878b2e79221e5LA
Ad tertium dicendum quod etiam in poenitentia est aliquid quod est sacramentum tantum, scilicet actus exercitus tam per peccatorem poenitentem, quam etiam per sacerdotem absolventem. Res autem et sacramentum est poenitentia interior peccatoris. Res autem tantum et non sacramentum est remissio peccati. Quorum primum totum simul sumptum est causa secundi; primum autem et secundum sunt causa tertii.Ссылаются нормы: Q84A1Ad3, assert-he7ddf08dd94efd7f227130b86d2b2c6f89f148984277a51131711dcc160f9775
section/84-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8e9dbf095ed8bf59eef857ec7241276a65cdec8b49cdcffad9ab7f070a01dfa7LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit sacramentum. Gregorius enim dicit, et habetur in decretis, I, qu. I, sacramenta sunt Baptisma, chrisma, corpus et sanguis Christi, quae ob id sacramenta dicuntur quia sub tegumento corporalium rerum divina virtus secretius operatur salutem. Sed hoc non contingit in poenitentia, quia non adhibentur aliquae res corporales sub quibus divina virtus operetur salutem. Ergo poenitentia non est sacramentum.Ссылаются нормы: Q84A1Obiectio1, assert-h56a8ce62d87defeba173b0e13b0a78bee532445274d0991176202be31a64e0f2, assert-h63abe99028e81e957b27b96beca83946ef55d124c158d553ace7cd401eb2ad11
section/84-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:416cfbfe9d3b30383c87e7a9de08374a44939f730c34e34d52b167c172ca7ebfLA
Praeterea, sacramenta Ecclesiae a ministris Christi exhibentur, secundum illud I Cor. IV, sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Sed poenitentia non exhibetur a ministris Christi, sed interius a Deo hominibus inspiratur, secundum illud Ierem. XXXI, postquam convertisti me, egi poenitentiam. Ergo videtur quod poenitentia non sit sacramentum.Ссылаются нормы: Q84A1Obiectio2, assert-h304450e20df15f5326269a1022a253742d24ce845d939fc47c8b5eec327f4c23, assert-hfb826fffd0bd24f0d121df9495e71c48a9a3ce21a32d74704f70064f52889fa9
section/84-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9943585d22369973e6cf520ca5eccfc1b60bb3194d6a7d83109250e72a4ad901LA
Praeterea, in sacramentis de quibus supra diximus, est aliquid quod est sacramentum tantum, aliquid quod est res et sacramentum, aliquid vero quod est res tantum, ut ex praemissis patet. Sed hoc non invenitur in poenitentia. Ergo poenitentia non est sacramentum.Ссылаются нормы: Q84A1Obiectio3, assert-h46273aac0d930eeb06710c04d1c038c342ed9b62bb3616b10f9ef960c49181dd, assert-hc5593c2a53da7a8eb62235f1d4eadd6b44894efbfe0d8d5c8ceced6c749250d5
section/84-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f9b4157c424ece65f6959de98b779cee07efdd0c992cf46d07a9ba0ff00a6163LA
Respondeo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in capite supra dicto, sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significative accipiamus quod sancte accipiendum est. Manifestum est autem quod in poenitentia ita res gesta fit quod aliquid sanctum significatur, tam ex parte peccatoris poenitentis, quam ex parte sacerdotis absolventis, nam peccator poenitens per ea quae agit et dicit, significat cor suum a peccato recessisse; similiter etiam sacerdos per ea quae agit et dicit circa poenitentem, significat opus Dei remittentis peccatum. Unde manifestum est quod poenitentia quae in Ecclesia agitur, est sacramentum.Ссылаются нормы: PenanceSacrament, Q84A1Respondeo, assert-he8f426ec838299e4d849525f150530acf19219bfbaa3c2eedd1dfd7568230604
section/84-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:65d0b5d810f1445798b70ef34b2a47a175f42de20fdf4dc359fb10044e17158eLA
Sed contra est quod, sicut Baptismus adhibetur ad purificandum a peccato, ita et poenitentia, unde et Petrus dixit Simoni, Act. VIII, poenitentiam age ab hac nequitia tua. Sed Baptismus est sacramentum, ut supra dictum est. Ergo pari ratione et poenitentia.Ссылаются нормы: assert-he21f1fe19cca859578de3f7d7472c5dae0aed3edb9968f9dd394ed60ac090760
section/84-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b391ff3075938c887a66ed8e5ce5fffee214e6a56efa7c3b845a2726c5b621c2LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de proxima materia sacramenti.Ссылаются нормы: Q84A2Ad1, assert-hd633438b27ce3814032b3a3f5201e28f9388c3c95e8d4342827df32d06eee513
section/84-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:822285763789fa0dd57e092c01d141cb558c8cae89fc0f47c2609723dda4e44fLA
Ad secundum dicendum quod vetus et mortalis vita est obiectum poenitentiae, non ratione poenae, sed ratione culpae annexae.Ссылаются нормы: Q84A2Ad2, assert-h75258f63de4d4e7f91910f6a36c8709faac21a45853155f8d115351acd07e08a
section/84-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:84820a70c04244a0eb4f4a6d2ec343d73a18abd2f63f706e14adeb004c5b271eLA
Ad tertium dicendum quod poenitentia quodammodo est de quolibet peccatorum genere, non tamen eodem modo. Nam de peccato actuali mortali est poenitentia proprie et principaliter, proprie quidem, quia proprie dicimur poenitere de his quae nostra voluntate commisimus; principaliter autem, quia ad deletionem peccati mortalis hoc sacramentum est institutum. De peccatis autem venialibus est quaedam poenitentia proprie, inquantum sunt nostra voluntate facta, non tamen contra haec principaliter est hoc sacramentum institutum. De peccato vero originali poenitentia nec principaliter est, quia contra ipsum non ordinatur hoc sacramentum, sed magis Baptismus, nec etiam proprie, quia peccatum originale non est nostra voluntate peractum; nisi forte inquantum voluntas Adae reputatur nostra, secundum modum loquendi quo apostolus dicit, Rom. V, in quo omnes peccaverunt. Inquantum tamen accipitur poenitentia large pro quacumque detestatione rei praeteritae, potest dici poenitentia de peccato originali, sicut loquitur Augustinus in libro de poenitentia.Ссылаются нормы: Q84A2Ad3, assert-hbf6ed2049844dfa634fdac3db3a4cae06bda524f776887202a1a3a4061d5ba0a
section/84-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a8dc76c43a86e20d1a9a60a4b3871c7ee9d554c9bbea64311ed12a36246e59aeLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccata non sint propria materia huius sacramenti. Materia enim in aliis sacramentis per aliqua verba sanctificatur, et sanctificata effectum sacramenti operatur. Peccata autem non possunt sanctificari, eo quod contrariantur effectui sacramenti, qui est gratia remittens peccata. Ergo peccata non sunt materia propria huius sacramenti.Ссылаются нормы: Q84A2Obiectio1, assert-ha1b46262625d0334d26cd8473f3cd910abdaee030f4ba606a0c248adf2c797ee
section/84-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:efb5dc364aa064526c86441abe480115fad38d613a8c554cc8faefa80b663009LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de poenitentia, nullus potest inchoare novam vitam nisi eum veteris vitae poeniteat. Sed ad vetustatem vitae pertinent non solum peccata, sed etiam poenalitates praesentis vitae. Non ergo peccata sunt propria materia poenitentiae.Ссылаются нормы: Q84A2Obiectio2, assert-hbf92a66a4ff98e5a38ce1306d9d386aca0131f45b185628c2bb937e68d1b1e0d, assert-hf129cbe556421c4bab41ac2a716c004f25bbd5681be530d76996387d8cf97d04
section/84-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e52ffaa8e003b88c5cb709413c880ddcafe20e519e4e4d2b8dd47ac27639913bLA
Praeterea, peccatorum quoddam est originale, quoddam mortale, quoddam veniale. Sed poenitentiae sacramentum non ordinatur contra originale peccatum, quod tollitur per Baptismum; neque etiam contra veniale, quod tollitur per tunsionem pectoris, et aquam benedictam, et alia huiusmodi. Ergo peccata non sunt propria materia poenitentiae.Ссылаются нормы: Q84A2Obiectio3, assert-h07e2f25d13974adfff01a785d35d77508f59ac7e5c92f76e98209d25f55a438e, assert-h6a314a6e16a2efa5f86216b0464098f03c756e0cdf8810bfef258194040a2e9b
section/84-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0e16207671de5919fa351ccc89187ff1a49b5b89d3f5c11add2904a9072d0ad2LA
Respondeo dicendum quod duplex est materia, scilicet proxima et remota, sicut statuae proxima materia est metallum, remota vero aqua. Dictum est autem quod proxima materia huius sacramenti sunt actus poenitentis, cuius materia sunt peccata, de quibus dolet, et quae confitetur, et pro quibus satisfacit. Unde relinquitur quod remota materia poenitentiae sunt peccata, non attentanda, sed detestanda et destruenda.Ссылаются нормы: Q84A2Respondeo, assert-hdabd8a20bc107bf2455c644289abcbf675ca1ac20eeb394c7e3a2b300596118f
section/84-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7445e240854dca4826372448f8f32a7536573730e149ccae77e9ed15ee6fd87bLA
Sed contra est quod apostolus dicit, II Cor. XII, non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia quam gesserunt.Ссылаются нормы: assert-h2b56388cf0cb39c5d6c143187cf5b0141e38771d5fd835ea77bce5baf1ea3a82
section/84-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f254da975c6b6d514a0459a48a2931dd4e4ad9df6e8ab0493611c7fddf364909LA
Ad primum ergo dicendum quod ista forma sumitur ex ipsis verbis Christi quibus Petro dixit, quodcumque solveris super terram, et cetera. Et tali forma utitur Ecclesia in sacramentali absolutione. Huiusmodi autem absolutiones in publico factae non sunt sacramentales, sed sunt orationes quaedam ordinatae ad remissionem venialium peccatorum. Unde in sacramentali absolutione non sufficeret dicere, misereatur tui omnipotens Deus, vel, absolutionem et remissionem tribuat tibi Deus, quia per haec verba sacerdos absolutionem non significat fieri, sed petit ut fiat. Praemittitur tamen etiam in sacramentali absolutione talis oratio, ne impediatur effectus sacramenti ex parte poenitentis, cuius actus materialiter se habent in hoc sacramento, non autem in Baptismo vel in confirmatione.Ссылаются нормы: Q84A3Ad1, assert-h73298dbe18ade234132c5176efea981ccbb297c78997eeb859f5fc2a425b9037
section/84-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:91940db947542889e34cd5e5a4f3ce2c82ded1903d907257cc03f7fbfa09b0c9LA
Ad secundum dicendum quod verbum Leonis Papae est intelligendum quantum ad deprecationem quae praemittitur absolutioni. Non autem removet quin sacerdotes absolvant.Ссылаются нормы: Q84A3Ad2, assert-h4ffacb4636c630e4e9194c72b3ecde7b8e9fa39c1056c6b6192f6e89feaadcb5
section/84-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4df445b5e2f705b378b9e1efe450b0a4da5a3bfdec0ae0f4cd9b7707f187a7edLA
Ad tertium dicendum quod solus Deus per auctoritatem et a peccato absolvit et peccata remittit. Sacerdotes autem utrumque faciunt per ministerium, inquantum scilicet verba sacerdotis in hoc sacramento instrumentaliter operantur, sicut etiam in aliis sacramentis; nam virtus divina est quae interius operatur in omnibus sacramentalibus signis, sive sint res sive sint verba, sicut ex supra dictis patet. Unde et dominus utrumque expressit, nam Matth. XVI dixit Petro, quodcumque solveris super terram, etc.; et Ioan. XX dixit discipulis, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ideo tamen sacerdos potius dicit, ego te absolvo, quam, ego tibi peccata remitto, quia hoc magis congruit verbis quae dominus dixit virtutem clavium ostendens, per quas sacerdotes absolvunt. Quia tamen sacerdos sicut minister absolvit, convenienter apponitur aliquid quod pertineat ad primam auctoritatem Dei, scilicet ut dicatur, ego te absolvo in nomine patris et filii et spiritus sancti, vel, per virtutem passionis Christi, vel, auctoritate Dei, sicut Dionysius exponit, XIII cap. Caelest. Hier. Quia tamen hoc non est determinatum ex verbis Christi, sicut in Baptismo, talis appositio relinquitur arbitrio sacerdotis.Ссылаются нормы: Q84A3Ad3, assert-h90c154cb2af346aa3f5561f26247ef23eead5c2ade0ca4032a0f6482053a2acc
section/84-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fd362bd034ae3c3cff12d90608884a5a7e39a59503594de861f2648af0e8ffa8LA
Ad quartum dicendum quod apostolis non est data potestas ut ipsi sanarent infirmos, sed ut ad eorum orationem infirmi sanarentur. Est autem eis collata potestas operandi instrumentaliter, sive ministerialiter, in sacramentis. Et ideo magis possunt in formis sacramentalibus exprimere actum suum quam in sanationibus infirmitatum. In quibus tamen non semper utebantur modo deprecativo, sed quandoque etiam modo indicativo et imperativo, sicut Act. III legitur quod Petrus dixit claudo, quod habeo, hoc tibi do. In nomine Iesu Christi, surge et ambula.Ссылаются нормы: Q84A3Ad4, assert-h12e5c285c226a27bf735aac8d2c9888594cb8fa4e68fa9d04e622e5669af7bcd
section/84-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6c2b266e2570732b92ff6f8902debea0eec2f177c2a36108e2042ff4fd7f939eLA
Ad quintum dicendum quod ista expositio, ego te absolvo, idest, absolutum ostendo, quantum ad aliquid quidem vera est, non tamen est perfecta. Sacramenta enim novae legis non solum significant, sed etiam faciunt quod significant. Unde sicut sacerdos, baptizando aliquem, ostendit hominem interius ablutum per verba et facta, non solum significative, sed etiam effective; ita etiam cum dicit, ego te absolvo, ostendit hominem absolutum non solum significative, sed etiam effective. Nec tamen loquitur quasi de re incerta. Quia sicut alia sacramenta novae legis habent de se certum effectum ex virtute passionis Christi, licet possit impediri ex parte recipientis, ita etiam est et in hoc sacramento. Unde Augustinus dicit, in libro de Adult. Coniug., non est turpis nec difficilis post patrata et purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum. Unde nec sacerdos indiget speciali revelatione sibi facta, sed sufficit generalis revelatio fidei, per quam remittuntur peccata. Unde revelatio fidei dicitur Petro facta fuisse. Esset autem perfectior expositio, ego te absolvo, idest, sacramentum absolutionis tibi impendo.Ссылаются нормы: Q84A3Ad5, assert-he5f668839a92f9ee7602ee810949b3d2fd3e14a10f3a7df222536c4d5a0cdab6
section/84-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c5a10a61f8d9ac409b0ebaceb72316dd9618df71f225f74412bfb4fe8b17f82fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haec non sit forma huius sacramenti, ego te absolvo. Formae enim sacramentorum ex institutione Christi et usu Ecclesiae habentur. Sed Christus non legitur hanc formam instituisse. Neque etiam in communi usu habetur, quinimmo in quibusdam absolutionibus quae in Ecclesia publice fiunt, sicut in prima et completorio et in cena domini, absolvens non utitur oratione indicativa, ut dicat, ego vos absolvo, sed oratione deprecativa, cum dicit, misereatur vestri omnipotens Deus, vel, absolutionem tribuat vobis omnipotens Deus. Ergo haec non est forma huius sacramenti, ego te absolvo.Ссылаются нормы: Q84A3Obiectio1, assert-h4aa81c0d8159f24a97fdacfdf3ea9af1ebd2b268d836f8ab67509af840fb1071, assert-hb9af98f30891a93b5120084ece034f6e105115075e3c289fa0c4d56d357832d3
section/84-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:99656dc8bf3ca534d87a870c452fb2fdedd17f1aff1a70b9a29821d3dd1db4c8LA
Praeterea, Leo Papa dicit, indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequit obtineri. Loquitur autem de indulgentia Dei quae praestatur poenitentibus. Ergo forma huius sacramenti debet esse per modum deprecationis.Ссылаются нормы: Q84A3Obiectio2, assert-h686b7007a1518be75816bc7e5c6ebd2c6fa4f55a459284eb4e81a8147c05d505
section/84-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:116fea531c106328be0ac8e6de2d02a757abf5e6f9e9fc04bbb0638f1a7e62c1LA
Praeterea, idem est absolvere a peccato quod peccatum remittere. Sed solus Deus peccatum remittit, qui etiam solus interius a peccato mundat, ut Augustinus dicit, super Ioan. Ergo videtur quod solus Deus a peccato absolvat. Non ergo debet dicere sacerdos, ego te absolvo, sicut non dicit, ego tibi peccata remitto.Ссылаются нормы: Q84A3Obiectio3, assert-h6a0bbb39323b76fbe2458c62a5daee751efd8a2ef265aa6c93a26873c0cd7b0b, assert-hc57dda3567105cdf1a3ca64add9217f5f8196afbce74fb5a4d195a6d09fb6f65, assert-hd9eeeac0329a4ca6e33dc1b6bd38356c02bced8e11a182f5f59a0cdff7943d91
section/84-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:834cff8965b1c920fb2541f2f64511441c683cbebac82167a123ced85ea26d36LA
Praeterea, sicut dominus dedit potestatem discipulis absolvendi a peccatis, ita etiam dedit eis potestatem curandi infirmitates, scilicet ut Daemonia eiicerent et ut languores curarent, ut habetur Matth. X et Luc. IX. Sed sanando infirmos apostoli non utebantur his verbis, ego te sano, sed, sanet te dominus Iesus Christus. Ergo videtur quod sacerdotes, habentes potestatem apostolis a Christo traditam, non debeant uti hac forma verborum, ego te absolvo, sed, absolutionem praebeat tibi Christus.Ссылаются нормы: Q84A3Obiectio4, assert-h4f90f302194dba068e2d1b62f5ffad5b8385709a59d970c181ef3096fc42de5b, assert-hba7b2515b50b34b2d35906af58e8be845a29997e4f9dc67e28d7d91591558582
section/84-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:74cf5e0b0dcba955bac9cf83340ce2c6ef4119fc61895f0c7dec23b47e970d97LA
Praeterea, quidam hac forma utentes sic eam exponunt, ego te absolvo, idest, absolutum ostendo. Sed neque hoc sacerdos facere potest, nisi ei divinitus reveletur. Unde, ut legitur Matth. XVI, antequam Petro diceretur, quodcumque solveris super terram, erit etc., dictum est ei, beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui in caelis est. Ergo videtur quod sacerdos cui non est facta revelatio, praesumptuose dicat, ego te absolvo, etiam si exponatur, idest, absolutum ostendo.Ссылаются нормы: Q84A3Obiectio5, assert-h477f09ca63cadf2b4979c93b59d84ce3cea18afaabe2e5c83718582bd81ee018, assert-h96d2166d00bedecdb512ce52f2344a16d08060f9d73c8adceab9a8d35dab2a56, assert-he5da9b9e909972c8f52ba2bba793d1f9236f91aa3ac0e228e9d114898cfbe926
section/84-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b20f699a3d03fb172258d2f8f8b70a0c76a082ed03df8c13d4e6cbdb78e030f2LA
Respondeo dicendum quod in qualibet re perfectio attribuitur formae. Dictum est autem supra quod hoc sacramentum perficitur per ea quae sunt ex parte sacerdotis. Unde oportet quod ea quae sunt ex parte poenitentis, sive sint verba sive facta, sint quaedam materia huius sacramenti, ea vero quae sunt ex parte sacerdotis, se habent per modum formae. Cum autem sacramenta novae legis efficiant quod figurant, ut supra dictum est; oportet quod forma sacramenti significet id quod in sacramento agitur, proportionaliter materiae sacramenti. Unde forma Baptismi est, ego te baptizo, et forma confirmationis, consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis, eo quod huiusmodi sacramenta perficiuntur in usu materiae. In sacramento autem Eucharistiae, quod consistit in ipsa consecratione materiae, exprimitur veritas consecrationis, cum dicitur, hoc est corpus meum. Hoc autem sacramentum, scilicet poenitentiae, non consistit in consecratione alicuius materiae, nec in usu alicuius materiae sanctificatae, sed magis in remotione cuiusdam materiae, scilicet peccati, prout peccata dicuntur esse materia poenitentiae, ut ex supra dictis patet. Talis autem remotio significatur a sacerdote cum dicitur, ego te absolvo, nam peccata sunt quaedam vincula, secundum illud Proverb. V, iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringitur. Unde patet quod haec est convenientissima forma huius sacramenti, ego te absolvo.Ссылаются нормы: Q84A3Respondeo, assert-h6e77f7b78bf77d2fb5798030a17bae94facde3fdeaa4748c1638e84f3b1aba95
section/84-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:04d93b0b4cdd4057660fd9873c0d751805c16aa9591926e2eef8bcd04267c64aLA
Sed contra est quod, sicut dominus dixit discipulis, Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, ita dixit Petro, Matth. XVI, quodcumque solveris. Sed sacerdos, auctoritate illorum verborum Christi fretus, dicit, ego te baptizo. Ergo, eadem auctoritate, dicere debet in hoc sacramento, ego te absolvo.Ссылаются нормы: assert-h9e94c1fc07516d12dc8f2b5a63f58a3a1376367d19805e961deb3c5c5afacca1
section/84-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:beaa34b67fa7c4fa9afaa8404310e537cdfc022cc5dca273328ebacb1410a5aaLA
Ad primum ergo dicendum quod illa manus impositio non est sacramentalis, sed ordinatur ad miracula facienda, ut scilicet per contactum manus hominis sanctificati etiam corporalis infirmitas tollatur. Sicut etiam legitur de domino, Marci VI, quod infirmos impositis manibus curavit; et Matth. VIII legitur quod per contactum leprosum mundavit.Ссылаются нормы: Q84A4Ad1, assert-hbf71a35336620fa41d60065974b8c4f14a18dc73b6b23104427af608bb87c174
section/84-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c5cd44c6377e085ac8b39d325c167f22725abe6a6cf7b832593c23276c47d6ebLA
Ad secundum dicendum quod non quaelibet acceptio spiritus sancti requirit manus impositionem, quia etiam in Baptismo accipit homo spiritum sanctum, nec tamen fit ibi manus impositio. Sed acceptio spiritus sancti cum plenitudine requirit manus impositionem, quod pertinet ad confirmationem.Ссылаются нормы: Q84A4Ad2, assert-h973bf55202a7709331c95ad9895dba31fc385c0f462e183d846b7d4a45a1500c
section/84-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:56a9abe3862d5ed13d8f445b881bf97e97d924e7f82e58fcdda22c64356cf951LA
Ad tertium dicendum quod in sacramentis quae perficiuntur in usu materiae, minister habet aliquem corporalem actum exercere circa eum qui suscipit sacramentum, sicut in Baptismo et confirmatione et extrema unctione. Sed hoc sacramentum non consistit in usu alicuius materiae exterius appositae, sed loco materiae se habent ea quae sunt ex parte poenitentis. Unde, sicut in Eucharistia sacerdos sola prolatione verborum super materiam perficit sacramentum, ita etiam sola verba sacerdotis absolventis super poenitentem perficiunt absolutionis sacramentum. Et si aliquis actus corporalis esset ex parte sacerdotis, non minus competeret crucesignatio, quae adhibetur in Eucharistia, quam manus impositio, in signum quod per sanguinem crucis Christi remittuntur peccata. Et tamen non est de necessitate sacramenti, sicut nec de necessitate Eucharistiae.Ссылаются нормы: Q84A4Ad3, assert-h62c1a2d0c2fbb5e070c5a92d87bb79d88b56db9258cf7d94865364828ebb090f
section/84-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d566d06b2631c054ce2d193b8912e09ee050fc28f256a8e96b42eb309893aef2LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod impositio manuum sacerdotis requiratur ad hoc sacramentum. Dicitur enim Marc. ult., super aegros manus imponent, et bene habebunt. Aegri autem spiritualiter sunt peccatores, qui recipiunt bonam habitudinem per hoc sacramentum. Ergo in hoc sacramento est manus impositio facienda.Ссылаются нормы: Q84A4Obiectio1, assert-h0e3ceeccd071d2cae6234dc91e173e2ca338ac550ae5bc8c804d44b5fcb2159a
section/84-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:efdd26bc58c5a08d659ac2aedb34009c9565dc83d0a69ac1b99ebab44fb46633LA
Praeterea, in sacramento poenitentiae recuperat homo spiritum sanctum amissum, unde ex persona poenitentis dicitur in Psalmo, redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Sed spiritus sanctus datur per impositionem manuum, legitur enim Act. VIII, quod apostoli imponebant manus super illos, et accipiebant spiritum sanctum; et Matth. XIX dicitur quod oblati sunt domino parvuli ut eis manus imponeret. Ergo in hoc sacramento est manus impositio facienda.Ссылаются нормы: Q84A4Obiectio2, assert-ha4b0ecd54d8cea3fd8be9b623147d8b6f4dc2cbca23c987c0928ca86c093dbc9, assert-heafd872c150847a735d72690d5e40649beebc7ec6279a6ed6f13fd0f62e45cec
section/84-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:84f59882c5ba4f5533ebc750f13212fb0a160d20928ada8618b7f10a0a02e967LA
Praeterea, verba sacerdotis in hoc sacramento non sunt maioris efficaciae quam in aliis sacramentis. Sed in aliis sacramentis non sufficiunt verba ministri, nisi aliquem actum exerceret, sicut in Baptismo, simul cum hoc quod dicit sacerdos, ego te baptizo, requiritur corporalis ablutio. Ergo etiam, simul cum hoc quod dicit sacerdos, ego te absolvo, oportet quod aliquem actum exerceat circa poenitentem, imponendo ei manus.Ссылаются нормы: Q84A4Obiectio3, assert-h011209a3c3bfd1ca9182023197c901948418da4304018d090ad1dde51e2840e7, assert-h07b4b41ed67082987693c9869853bac8536ef9946d147b77a38f80f9c98a13f9
section/84-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:15809082a238e0ea72fb42fbb13420b341a5f770e64952a7cca962647e49be86LA
Respondeo dicendum quod impositio manuum in sacramentis Ecclesiae fit ad designandum aliquem copiosum effectum gratiae, quo illi quibus manus imponitur, quodammodo continuantur per quandam similitudinem ministris, in quibus copia esse debet. Et ideo manus impositio fit in sacramento confirmationis, in quo confertur plenitudo spiritus sancti; et in sacramento ordinis, in quo confertur quaedam excellentia potestatis in divinis ministeriis; unde et II Tim. I dicitur, resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum. Sacramentum autem poenitentiae non ordinatur ad consequendum aliquam excellentiam gratiae, sed ad remissionem peccatorum. Et ideo ad hoc sacramentum non requiritur impositio, sicut etiam nec ad Baptismum, in quo tamen fit plenior remissio peccatorum.Ссылаются нормы: Q84A4Respondeo, assert-he7125f547eb7a54f863cf8523d56f8a0d1cdc5e0d117c499d5c34e11c9351af8
section/84-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3f0de107fcc83647d98d14cfdafee9e5581ab3c8c82ab3612fb323cf77cf7e50LA
Sed contra est quod dominus dixit Petro, quodcumque solveris super terram, erit etc., nullam mentionem de manus impositione faciens. Neque etiam cum omnibus apostolis simul dixit, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Non ergo ad hoc sacramentum requiritur impositio manuum.Ссылаются нормы: assert-h5958a1b34850ef53182e62518f549732b75184208cccd0ce0a7ff13408907f03
section/84-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ee361685a2ff38bbe7d8c49ffa1e927466c4c5605a78b23fa759ea18f68be4f7LA
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa videtur intelligenda de eo cui adest bona voluntas sine interpolatione quae fit per peccatum, tales autem non habent tristitiae causam. Sed ex quo bona voluntas tollitur per peccatum, non potest restitui sine tristitia, qua quis dolet de peccato praeterito, quod pertinet ad poenitentiam.Ссылаются нормы: Q84A5Ad1, assert-hdcc5e70ad2194e625ec92d42f22409d945926de5812cf7feab01a94f422a701e
section/84-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:32e44c90adf46573d2ca618db9f6972ed68e3d87927f695edc1f1f3148c1c786LA
Ad secundum dicendum quod ex quo aliquis peccatum incurrit, caritas et fides et misericordia non liberant hominem a peccato sine poenitentia. Requirit enim caritas quod homo doleat de offensa in amicum commissa, et quod amico homo reconciliari studeat. Requirit etiam ipsa fides ut per virtutem passionis Christi, quae in sacramentis Ecclesiae operatur, quaerat iustificari a peccatis. Requirit etiam ipsa misericordia ordinata ut homo subveniat poenitendo suae miseriae, quam per peccatum incurrit, secundum illud Proverb. XIV, miseros facit populos peccatum, unde et Eccli. XXX dicitur, miserere animae tuae placens Deo.Ссылаются нормы: Q84A5Ad2, assert-h962c781b99c158266ffa813648695e67512a076389b528c57d2b6b2ffce1eb58
section/84-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:962d396c8c9b59cdc7ec218862140c656c7a02c1f5018c83726927d709076db2LA
Ad tertium dicendum quod ad potestatem excellentiae, quam solus Christus habuit, ut supra dictum est, pertinuit quod Christus effectum sacramenti poenitentiae, qui est remissio peccatorum, contulit mulieri adulterae sine poenitentiae sacramento, licet non sine interiori poenitentia, quam ipse in ea per gratiam est operatus.Ссылаются нормы: Q84A5Ad3, assert-h4628b31be8cfe43c5676be5b39a6db636c29ad0aedc59e34e6a8d2bd92698d18
section/84-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6ec2d81ac68be44ddde39f1878c94ed1dde929ba151f5d432cf5ddb68286a218LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non sit de necessitate salutis. Quia super illud Psalmi, qui seminant in lacrimis etc., dicit Glossa, noli esse tristis, si adsit tibi bona voluntas, unde metitur pax. Sed tristitia est de ratione poenitentiae, secundum illud II Cor. VII, quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Ergo bona voluntas, sine poenitentia, sufficit ad salutem.Ссылаются нормы: Q84A5Obiectio1, assert-h5e2c1682547a6f36fd7c7206a2942ff4c5e2a0f2e21f7183034a1769437916a8, assert-ha65b927388371a16bdf5d28623563a5bd425bf15a861536b49f46d47f853133e
section/84-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f0ef2e16445525d8d501693b9719828c674ee9f86dca5d05d399150a2886e09bLA
Praeterea, Proverb. X dicitur, universa delicta operit caritas; et infra, XV, per misericordiam et fidem purgantur peccata. Sed hoc sacramentum non est nisi ad purgandum peccata. Ergo, habendo caritatem et fidem et misericordiam, potest quisque salutem consequi, etiam sine poenitentiae sacramento.Ссылаются нормы: Q84A5Obiectio2, assert-h5e41d12e50ab4419c9b9102e03e09442df607c25926035ea71b55561e68a509a, assert-he67b8218d93bc2f87183b5c799af8bc95aec55778b8c27ba60b7c4442866d670
section/84-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bde1e8c8d54a99f82819e9a47a7c5faa06dce360aa14670a58d607bd10a2c5aeLA
Praeterea, sacramenta Ecclesiae initium habent ab institutione Christi. Sed, sicut legitur Ioan. VIII, Christus mulierem adulteram absolvit absque poenitentia. Ergo videtur quod poenitentia non sit de necessitate salutis.Ссылаются нормы: Q84A5Obiectio3, assert-h0a3cd28f66a5c59ce5f9b3b57067c582976bbabf285668e924ee884a86a6c2d5, assert-hda490799fa61e8c6585d6236601d449e5f71130f158c89f0b76b46c8b60e3894
section/84-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:42b002528591ae358d258a1b2c5941f08a50d492dd43f88b7e2a8a1a2544845dLA
Respondeo dicendum quod aliquid est necessarium ad salutem dupliciter, uno modo, absolute; alio modo, ex suppositione. Absolute quidem necessarium est illud sine quo nullus salutem consequi potest, sicut gratia Christi, et sacramentum Baptismi, per quod aliquis in Christo renascitur. Ex suppositione autem est necessarium sacramentum poenitentiae, quod quidem necessarium non est omnibus, sed peccato subiacentibus; dicitur enim in II Paralip. ult., et tu, domine iustorum, non posuisti poenitentiam iustis, Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt. Peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem, ut dicitur Iac. I. Et ideo necessarium est ad salutem peccatoris quod peccatum removeatur ab eo. Quod quidem fieri non potest sine poenitentiae sacramento, in quo operatur virtus passionis Christi per absolutionem sacerdotis simul cum opere poenitentis, qui cooperatur gratiae ad destructionem peccati, sicut enim dicit Augustinus, super Ioan., qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Unde patet quod sacramentum poenitentiae est necessarium ad salutem post peccatum, sicut medicatio corporalis postquam homo in morbum periculosum inciderit.Ссылаются нормы: Q84A5Respondeo, assert-hae0c3bde656138eeaede69ea6466f793c9e53078d71e7ae0a8351c7e383da616
section/84-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f1e65755ea9b60701f92f01260820b9789a52cd0b64bf10b613d9452a8151f19LA
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. XIII, si poenitentiam non egeritis, omnes simul peribitis.Ссылаются нормы: assert-hae2b25c7b9a3c80e543385228cb4e2ede6ea14e73a665d2f4e33e25d82b84949
section/84-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c41b8b67b452563196213d7e3fe5263616a220f045c5e75bdc98fbf53c7e9117LA
Ad primum ergo dicendum quod abscondere peccata contingit dupliciter. Uno modo, dum ipsa peccata fiunt. Est autem peius peccare publice quam occulte, tum quia peccator publicus videtur ex contemptu maiori peccare; tum etiam quia peccat cum scandalo aliorum. Et ideo est quoddam remedium in peccatis quod aliquis in occulto peccet. Et secundum hoc dicit Glossa quod secunda tabula post naufragium est peccata abscondere, non quod per hoc tollatur peccatum, sicut per poenitentiam; sed quia per hoc peccatum fit minus. Alio modo, aliquis abscondit peccatum prius factum per negligentiam confessionis. Et hoc contrariatur poenitentiae. Et sic abscondere peccatum non est secunda tabula, sed magis contrarium tabulae, dicitur enim Proverb. XXVIII, qui abscondit scelera sua, non dirigetur.Ссылаются нормы: Q84A6Ad1, assert-h1e532494222a66ecd66b7d5c50403444fcb076e3104de826f005fb9ae7f59d27
section/84-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d26aa00510620cdda016dedae12a584dc6ede897a09746f4c4027b8b0871ff97LA
Ad secundum dicendum quod poenitentia non potest dici fundamentum spiritualis aedificii simpliciter, idest in prima aedificatione, sed est fundamentum in secunda reaedificatione, quae fit post destructionem peccati; nam primo redeuntibus ad Deum occurrit poenitentia. Apostolus tamen ibi loquitur de fundamento spiritualis doctrinae. Poenitentia autem quae Baptismum praecedit, non est poenitentiae sacramentum.Ссылаются нормы: Q84A6Ad2, assert-hd4d722b53ef13b8c1a7b3a6ca5b525b9bbd6246f1194a179edc369502dae5763
section/84-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6fd8d3cd2b20ee6ce85fdcba7ac4324926f2275994533e8262611adc94d33364LA
Ad tertium dicendum quod tria praecedentia sacramenta pertinent ad navem integram, idest ad statum integritatis, respectu cuius poenitentia dicitur secunda tabula.Ссылаются нормы: Q84A6Ad3, assert-h2a2761813dea837418acb0b54ef15a5aa645cbdebd962dcf729e678927d44deb
section/84-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9d7de318f118f194283fdcc139bdd0273b2a6228a66be969b9fd2406df6dc6b4LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit secunda tabula post naufragium. Quia super illud Isaiae III, peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, dicit Glossa, secunda tabula post naufragium est peccata abscondere. Poenitentia autem non abscondit peccata, sed magis ea revelat. Ergo poenitentia non est secunda tabula.Ссылаются нормы: Q84A6Obiectio1, assert-h5e20840dbd82cff56a709205a94df8e0a48b86eaaaf468dde642be020e994285
section/84-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:95e848e9e7774e925d849a702df628dfa954ae38f01f01554572825040ef6552LA
Praeterea, fundamentum in aedificio non tenet secundum, sed primum locum. Poenitentia autem in spirituali aedificio est fundamentum, secundum illud Heb. VI, non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis. Unde et praecedit ipsum Baptismum, secundum illud Act. II, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Ergo poenitentia non debet dici secunda tabula.Ссылаются нормы: Q84A6Obiectio2, assert-h62c0c7a37109b09e5348609ea3b225c22ed1c32560bd4ff335ac32e56ca03b3a, assert-hf65895d7ca77e0305ca1423fd2aa0d2ebc9df51b736bc4485d10bc2d5ca7cc8c
section/84-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c0a5495c3f3ca11eef8fc37b4af3dbf472dfafc10d844007cac65b28ddaeffddLA
Praeterea, omnia sacramenta sunt quaedam tabulae, idest remedia contra peccatum. Sed poenitentia non tenet secundum locum inter sacramenta, sed magis quartum, ut ex supra dictis patet. Ergo poenitentia non debet dici secunda tabula post naufragium.Ссылаются нормы: Q84A6Obiectio3, assert-ha0d51da38f870629a4514e2e5ed8b7a7fd28c49b5185bf6e67f5e01dbb2751a9, assert-he5e20746f93b7cefc757134693aff776a402093841e849ddd4e477e61ac48f6a
section/84-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1d2a92ef2f994c9ba5f0364e4c97267b5e14703a27f8cdf72e31b2b7d788f253LA
Respondeo dicendum quod id quod est per se, naturaliter prius est eo quod est per accidens, sicut et substantia prior est accidente. Sacramenta autem quaedam per se ordinantur ad salutem hominis, sicut Baptismus, qui est spiritualis generatio, et confirmatio, quae est spirituale augmentum, et Eucharistia, quae est spirituale nutrimentum. Poenitentia autem ordinatur ad salutem hominis quasi per accidens, supposito quodam, scilicet ex suppositione peccati. Nisi enim homo peccaret actualiter, poenitentia non indigeret, indigeret tamen Baptismo et confirmatione et Eucharistia, sicut et in vita corporali non indigeret homo medicatione nisi infirmaretur, indiget autem homo per se ad vitam generatione, augmento et nutrimento. Et ideo poenitentia tenet secundum locum respectu status integritatis, qui confertur et conservatur per sacramenta praedicta. Unde metaphorice dicitur secunda tabula post naufragium. Nam primum remedium mare transeuntibus est ut conserventur in navi integra, secundum autem remedium est, post navim fractam, ut aliquis tabulae adhaereat. Ita etiam primum remedium in mari huius vitae est quod homo integritatem servet, secundum autem remedium est, si per peccatum integritatem perdiderit, quod per poenitentiam redeat.Ссылаются нормы: Q84A6Respondeo, assert-h2fdfb0f76161f08c8685571f86a1c517b3863552ac97f748fff7724fad88260e
section/84-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e5d185be3c2a353f2602da68d5b72ebdfa1bd4bc625acfb567542764f3928f9aLA
Sed contra est quod Hieronymus dicit quod secunda tabula post naufragium est poenitentia.Ссылаются нормы: assert-hcf4996aa92e6c55b4d8b98aad20c5305ec82cee8d5fb118a172d530e42143325
section/84-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4c0960f595585c56bab7651db74a386b1850429f10b075923dee65b7955284fbLA
Ad primum ergo dicendum quod de iure naturali est quod aliquis poeniteat de malis quae fecit, quantum ad hoc quod doleat se fecisse, et doloris remedium quaerat per aliquem modum, et quod etiam aliqua signa doloris ostendat, sicut Ninivitae fecerunt, ut legitur Ionae III. In quibus tamen aliquid fuit adiunctum fidei quam ceperant ex praedicatione Ionae, ut scilicet hoc agerent sub spe veniae consequendae a Deo, secundum illud quod legitur ibi, quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? Sed, sicut alia quae sunt de iure naturali determinationem acceperunt ex institutione legis divinae, ut in secunda parte dictum est, ita etiam et poenitentia.Ссылаются нормы: Q84A7Ad1, assert-h8542ccdb263689796acf53332da14a376d052c9f2ac8c5bad472a84931abe197
section/84-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8dcda5d98bc9e871df969b6ff1667dcf33df4ffa94ee9dde526ba0b4ff91065dLA
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt iuris naturalis diversimode determinationem accipiunt in veteri et nova lege, secundum quod congruit imperfectioni veteris legis et perfectioni novae. Unde et poenitentia in veteri lege aliquam determinationem habuit. Quantum quidem ad dolorem, ut esset magis in corde quam in exterioribus signis, secundum illud Ioel II, scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Quantum autem ad remedium doloris quaerendum, ut aliquo modo ministris Dei peccata sua confiterentur, ad minus in generali, unde dominus, Levit. V, dicit, anima quae peccaverit per ignorantiam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, iuxta mensuram aestimationemque peccati, qui orabit pro eo quod nesciens fecerit, et dimittetur ei; in hoc enim ipso quod oblationem faciebat aliquis pro peccato suo, quodammodo peccatum suum sacerdoti confitebatur; et secundum hoc dicitur Proverb. XXVIII, qui abscondit scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Nondum autem instituta erat potestas clavium, quae a passione Christi derivatur. Et per consequens nondum erat institutum quod aliquis doleret de peccato cum proposito subiiciendi se per confessionem et satisfactionem clavibus Ecclesiae, sub spe consequendae veniae virtute passionis Christi.Ссылаются нормы: Q84A7Ad2, assert-hd7a5424fa86273b7b4b7d710b34b9a9a942039f9913618351c315572000901ad
section/84-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:677ae7a3679f18bf87254d61986606d1381ebe7750c73d0936321ef9293c057fLA
Ad tertium dicendum quod, si quis recte consideret ea quae dominus dixit de necessitate Baptismi, Ioan. III, tempore praecesserunt ea quae dixit, Matth. IV, de necessitate poenitentiae. Nam id quod dixit Nicodemo de Baptismo, fuit ante incarcerationem Ioannis, de quo postea subditur quod baptizabat, illud vero quod de poenitentia dixit, Matth. IV, fuit post incarcerationem Ioannis. Si tamen prius ad poenitentiam induxisset quam ad Baptismum, hoc ideo esset quia ante Baptismum etiam requiritur quaedam poenitentia, sicut et Petrus dixit, Act. II, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum.Ссылаются нормы: Q84A7Ad3, assert-h311f003717e1e2e21eff72c953800ccb2875eb1a8d6dc6fb1d10ed9f2e6f0447
section/84-7/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e3d5d149ccbf1d36051fa84dab66d4caa6d508e4ad1c1e38f98ff17881fdeb1fLA
Ad quartum dicendum quod Christus non est usus Baptismo quem ipse instituit, sed est baptizatus Baptismo Ioannis, ut supra dictum est. Sed nec active usus est suo ministerio, quia ipse non baptizabat communiter, sed discipuli eius, ut dicitur Ioan. IV; quamvis credendum videtur quod discipulos baptizaverit, ut Augustinus dicit, ad Seleucianum. Usus autem huius sacramenti, ab eo instituti, nullo modo competebat, neque quantum ad hoc quod ipse poeniteret, in quo peccatum non fuit; neque quantum ad hoc quod hoc sacramentum aliis praeberet, quia, ad ostendendum misericordiam et virtutem suam, effectum huius sacramenti sine sacramento praebebat, ut supra dictum est. Sacramentum autem Eucharistiae et ipse sumpsit, et aliis dedit. Tum ad commendandam excellentiam huius sacramenti. Tum quia hoc sacramentum est memoriale suae passionis, inquantum Christus est sacerdos et hostia.Ссылаются нормы: Q84A7Ad4, assert-hbbd73dd1c90904b5013220aa496b74abaaa6a607f391a05cb7993c8dbb4c0109
section/84-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b699691250293a2fe63deee9cd62d312e4c56275f0bd98fa1bf08b869692aef5LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non fuerit convenienter institutum in nova lege. Ea enim quae sunt de iure naturali, institutione non indigent. Sed poenitere de malis quae quis gessit, est de iure naturali, non enim potest aliquis bonum diligere quin de contrario doleat. Ergo non est poenitentia convenienter instituta in nova lege.Ссылаются нормы: Q84A7Obiectio1, assert-h084df5f8ef53a8f4417a12e223d9f9e3d4c33dedfc7b9214f05914d1a3c0e6f2, assert-h3757ab25fab7f0682d6bc20dbf189fe41d7d8450239240a9ffac52158680f53a
section/84-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:52e2486b73405227e25c20d91591f3e0735fd9e96f4796dec321abf7397a241cLA
Praeterea, illud quod fuit in veteri lege, instituendum non fuit. Sed etiam in veteri lege fuit poenitentia, unde et dominus conqueritur, Ierem. VIII, dicens, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, quid feci? Ergo poenitentia non debuit institui in nova lege.Ссылаются нормы: Q84A7Obiectio2, assert-h3d983c443d14da393b9e22ee418c435a917b6171e1bf58f43d7cd77b90cf8a5a, assert-h7db1b6ea1f83240a789c138440bc7a14c92638bf3f30955ec4a371fc008929a4
section/84-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6576c434c49c743a51bec5e096d04aec2274759f067361c94ed04b0ce5dd7c40LA
Praeterea, poenitentia consequenter se habet ad Baptismum, cum sit secunda tabula, ut supra dictum est. Sed poenitentia videtur a domino instituta ante Baptismum, nam in principio praedicationis suae legitur dominus dixisse, Matth. IV, poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Ergo hoc sacramentum non fuit convenienter institutum in nova lege.Ссылаются нормы: Q84A7Obiectio3, assert-h873024c60c5c51422abbc45c63d66f7996ece874d6d50bd79eb9d3a9466bdad8, assert-h8c90a31bd292745069bd4bc5c2df9fb717ea9d9e2bb0d0b1d3bd8c40035543c2
section/84-7/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:aca1f6ae7bc9577ece915187df5460d241ba21fc1fc5913d98d868e1144de4e6LA
Praeterea, sacramenta novae legis institutionem habent a Christo, ex cuius virtute operantur, ut supra dictum est. Sed Christus non videtur instituisse hoc sacramentum, cum ipse non sit usus eo, sicut aliis sacramentis quae ipse instituit. Ergo hoc sacramentum non fuit convenienter institutum in nova lege.Ссылаются нормы: Q84A7Obiectio4, assert-h0589deb3a88acaac8196fd6e8560fc12c2ab5111ffffc034b6c8bdbb17aefe79, assert-h1ec02177f5a915d963be5f4b1f1207b7c68e1676ae884708bd8469cbe99af9f6
section/84-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3e18c8fdf72ff947b80a57e1190e7343490bab0ece753cc3d615c9a1bdc0e4ffLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in hoc sacramento actus poenitentis se habet sicut materia; id autem quod est ex parte sacerdotis, qui operatur ut minister Christi, se habet ut formale et completivum sacramenti. Materia vero, etiam in aliis sacramentis, praeexistit a natura, ut aqua, vel ab aliqua arte, ut panis, sed quod talis materia ad sacramentum assumatur, indiget institutione hoc determinante. Sed forma sacramenti, et virtus ipsius, totaliter est ex institutione Christi, ex cuius passione procedit virtus sacramentorum. Sic igitur materia praeexistit a natura, ex naturali enim ratione homo movetur ad poenitendum de malis quae fecit, sed quod hoc vel illo modo homo poenitentiam agat, est ex institutione divina. Unde et dominus, in principio praedicationis suae, indixit hominibus ut non solum poeniterent, sed etiam poenitentiam agerent, significans determinatos modos actuum qui requiruntur ad hoc sacramentum. Sed id quod pertinet ad officium ministrorum, determinavit Matth. XVI, ubi dixit Petro, tibi dabo claves regni caelorum, et cetera. Efficaciam autem huius sacramenti, et originem virtutis eius, manifestavit post resurrectionem, Luc. ult., ubi dixit quod oportebat praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, praemisso de passione et resurrectione, virtute enim nominis Iesu Christi patientis et resurgentis hoc sacramentum efficaciam habet ad remissionem peccatorum. Et sic patet convenienter hoc sacramentum in nova lege fuisse institutum.Ссылаются нормы: Q84A7Respondeo, assert-h91fe697e5dd7d1733e0c85bd7b027e202be37309b36aa19bf87e4d63a6a00bfd
section/84-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b33c431c09c0110be4506772a3c52dc1d757eb18e1012d177914a80837ca6a59LA
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. ult., oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.Ссылаются нормы: assert-h37d070c5486282312007e9ab9eb13d6cbc50523bab95bf3691b1373472e15c21
section/84-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:929dc27e09d4af5b2f3cdb4c1e51517e4645985792294665de5f2960a716d743LA
Ad primum ergo dicendum quod vera poenitentia non solum removet peccata praeterita, sed etiam praeservat eum a peccatis futuris. Quamvis igitur homo in primo instanti verae poenitentiae remissionem consequatur praeteritorum peccatorum, oportet tamen in homine perseverare poenitentiam, ne iterum incidat in peccatum.Ссылаются нормы: Q84A8Ad1, assert-hd53d2ed07b4d3dc11f5599f01015d6af88c1834223e2d98592325eb12b254b82
section/84-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0f761e11a09c36b2f5053bd1e775aa4bd2eef535bad807e742d19d828fbbc33LA
Ad secundum dicendum quod agere poenitentiam interiorem simul et exteriorem pertinet ad statum incipientium, qui scilicet de novo redeunt a peccato. Sed poenitentia interior habet locum etiam in proficientibus et perfectis, secundum illud Psalmi, ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum. Unde et ipse Paulus dicebat, I Cor. XV, non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.Ссылаются нормы: Q84A8Ad2, assert-he9faed29dd2d38ca26c1c152873ed62d2fd29afaf3622932640db68400bbdc97
section/84-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7d381adb602d6ad0f6d02bca7f67fb1a52856a475427f6f7ab98027d1bc5d59aLA
Ad tertium dicendum quod illa tempora praefiguntur poenitentibus quantum ad actionem exterioris poenitentiae.Ссылаются нормы: Q84A8Ad3, assert-hb5fe9a439ef16620c5070fbe1df4eece8ce2717c65a63874e7fa54797c23c808
section/84-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cbe561fa114d0835c7ceba040be59e3e01ab7953df40c82fb2a4973cb6f168a3LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non debeat durare usque ad finem vitae. Poenitentia enim ordinatur ad deletionem peccati. Sed poenitens statim consequitur remissionem peccatorum, secundum illud Ezech. XVIII, si poenitentiam egerit impius ab omnibus peccatis suis quae operatus est, vita vivet et non morietur. Ergo non oportet ulterius poenitentiam protendi.Ссылаются нормы: Q84A8Obiectio1, assert-h0df3b4a1a3b7db7c49c48c0e6ebc79944962442d527ab80f62703010b8b2d739, assert-h89f0f42d67c91192adb05387da40c8f174a812af85fc460ff1bffea8cfb0290f
section/84-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b9beffee9cbaf2dd969ced26fab02df79af9253543cec6bb0b2d7a1860aaf28aLA
Praeterea, agere poenitentiam pertinet ad statum incipientium. Sed homo de hoc statu debet procedere ad statum proficientium, et ulterius ad statum perfectorum. Ergo non debet homo poenitentiam agere usque ad finem vitae.Ссылаются нормы: Q84A8Obiectio2, assert-h2d66260049e0b19cbd523c8bf5aba1cd9fd710be0d532d18a2e76c450e1c7ec7, assert-h6cb98b9c72d65524f43e8a6610dd8ab91e4504c137961fb8a3c5cc1cd4a27491
section/84-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e4e9afac613ab8b8ce5cdd4e2701c694c52614c88415b503dabfe016ed6252c4LA
Praeterea, sicut in aliis sacramentis homo debet conservare statuta Ecclesiae, ita et in hoc sacramento. Sed secundum canones determinata sunt tempora poenitendi, ut scilicet ille qui hoc vel illud peccatum commiserit, tot annis poeniteat. Ergo videtur quod non sit poenitentia extendenda usque ad finem vitae.Ссылаются нормы: Q84A8Obiectio3, assert-h3dae626c66028c647e6102b32b33b4a1e149cc124308a7ad4af8618dd40dd83b, assert-h93014f6a1bbc051e37658e27362a00d21c9092f9e00e6409ba50c603775232fd
section/84-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:417959d2fa06feb3ab61ffcaa491e48fd5dfc7418fadc2fb099ff906b4e946c3LA
Respondeo dicendum quod duplex est poenitentia, scilicet interior, et exterior. Interior quidem poenitentia est qua quis dolet de peccato commisso. Et talis poenitentia debet durare usque ad finem vitae. Semper enim debet homini displicere quod peccavit, si enim ei placeret peccasse, iam ex hoc ipso peccatum incurreret, et fructus veniae perderet. Displicentia autem dolorem causat in eo qui est susceptivus doloris, qualis est homo in hac vita. Post hanc vitam autem sancti non sunt susceptivi doloris. Unde displicebunt eis peccata praeterita sine omni tristitia, secundum illud Isaiae LXV, oblivioni traditae sunt angustiae priores. Poenitentia vero exterior est qua quis exteriora signa doloris ostendit, et verbotenus confitetur peccata sua sacerdoti absolventi, et iuxta eius arbitrium satisfacit. Et talis poenitentia non oportet quod duret usque ad finem vitae, sed usque ad determinatum tempus, secundum mensuram peccati.Ссылаются нормы: Q84A8Respondeo, assert-h389802ddb7d94abfe0d4ac4b7c9bd5d99385669078954110ad654ddf33b2c05b
section/84-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2b0bb48518c7024ef37638b3a6d2a6e748ef5a8abe1ab1bff43743dc3f44028bLA
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de poenitentia, quid restat nobis nisi dolere in vita? Ubi enim dolor finitur, deficit poenitentia. Si vero poenitentia finitur, quid derelinquitur de venia?Ссылаются нормы: assert-h75300ab3565518bf6e2a541e3681277d73b241f7e547ac68749146172a1ec932
section/84-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6af8d4f931859efe93896623a4b2695e036ae7123a806b3eba3a8e22cefcf18eLA
Ad primum ergo dicendum quod ploratus et lacrimae ad actum exterioris poenitentiae pertinent, qui non solum non debet esse continuus, sed nec etiam oportet quod duret usque ad finem vitae, ut dictum est. Unde et signanter ibi subditur quod est merces operi tuo. Est autem merces operis poenitentis plena remissio peccati et quantum ad culpam et quantum ad poenam, post cuius consecutionem non est necesse quod homo ulterius exteriorem poenitentiam agat. Per hoc tamen non excluditur continuitas poenitentiae qualis dicta est.Ссылаются нормы: Q84A9Ad1, assert-h4d59770155f37d1eefce7f8a981cef33a612098271f94923476dd0adc385f100
section/84-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:daabc29bd03b4955f44363ae088cada71b7456c522fa122d71c63fbc136b40cfLA
Ad secundum dicendum quod de dolore et gaudio dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum quod sunt passiones appetitus sensitivi. Et sic nullo modo possunt esse simul, eo quod sunt omnino contrariae, vel ex parte obiecti, puta cum sunt de eodem; vel saltem ex parte motus cordis, nam gaudium est cum dilatatione cordis, tristitia vero cum constrictione. Et hoc modo loquitur philosophus in IX Ethicorum. Alio modo loqui possumus de gaudio et tristitia secundum quod consistunt in simplici actu voluntatis, cui aliquid placet vel displicet. Et secundum hoc, non possunt habere contrarietatem nisi ex parte obiecti, puta cum sunt de eodem et secundum idem. Et sic non possunt simul esse gaudium et tristitia, quia non potest simul idem secundum idem placere et displicere. Si vero gaudium et tristitia sic accepta non sint de eodem et secundum idem, sed vel de diversis vel de eodem secundum diversa, sic non est contrarietas gaudii et tristitiae. Unde nihil prohibet hominem simul gaudere et tristari, puta, si videamus iustum affligi, simul placet nobis eius iustitia, et displicet afflictio. Et hoc modo potest alicui displicere quod peccavit, et placere quod hoc ei displicet cum spe veniae, ita quod ipsa tristitia sit materia gaudii. Unde et Augustinus dicit, in libro de poenitentia, semper doleat poenitens, et de dolore gaudeat. Si tamen tristitia nullo modo compateretur sibi gaudium, per hoc non tolleretur habitualis continuitas poenitentiae, sed actualis.Ссылаются нормы: Q84A9Ad2, assert-h9c057c0e7d94f23c822c1e73c4a7daf09d5d0033333235e936323c4c9bd5a325
section/84-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:59b8484a3e5feb898dbe629546c631dad1ddda6259c938f006894c9f224e471fLA
Ad tertium dicendum quod, secundum philosophum, in II Ethic., ad virtutem pertinet tenere medium in passionibus. Tristitia autem quae in appetitu poenitentis sensitivo consequitur ex displicentia voluntatis, passio quaedam est. Unde moderanda est secundum virtutem, et eius superfluitas est vitiosa, quia inducit in desperationem. Quod significat apostolus ibidem dicens, ne maiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Et sic consolatio de qua ibi apostolus loquitur, est moderativa tristitiae, non autem totaliter ablativa.Ссылаются нормы: Q84A9Ad3, assert-h0b5d159f19de87a266be1b5af01c9253c35095582cf3a99a88408e6a240c6fdb
section/84-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d331d57240db6710ae98478766e8dd7ae07275b495a62fbdd24a66a6ca6a840cLA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non possit esse continua. Dicitur enim Ierem. XXXI, quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis. Sed hoc esse non posset si poenitentia continuaretur, quae consistit in ploratu et lacrimis. Ergo poenitentia non potest continuari.Ссылаются нормы: Q84A9Obiectio1, assert-h193b6ce248b43546477bfbd48462075cabbdd212329c172e05f8646e4c147959, assert-hda7cc1329e8bb77fa49f8dd50265a5a45b4f900554564239987846e72f0ca8a7
section/84-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 5
la · official · sha256:55c80f4efe34350ab164911311bd24324a9f04bb9ee09565fcb5fe7a730f1bf6LA
Praeterea, de quolibet bono opere debet homo gaudere, secundum illud Psalmi, servite domino in laetitia. Sed agere poenitentiam est bonum opus. Ergo de hoc ipso debet homo gaudere. Sed non potest homo simul tristari et gaudere, ut patet per philosophum, IX Ethic. Ergo non potest esse quod poenitens simul tristetur de peccatis praeteritis, quod pertinet ad rationem poenitentiae.Ссылаются нормы: Q84A9Obiectio2, assert-h19f5eaa31c40d72129d645d34ce405964fbbb24bc8df95bffd9eba0cbef2e94d, assert-h77ceb59eedca64af7f1c2ffdb7680f4dd0d05ba34720a8c1607208a84c415d68, assert-h83a530babd369c5727027a0100822e050510206ce95cf4af5dc98623e0c61036, assert-hf25e9fd6bd324f2319d27df62a4769cd6c4f6c6d51fe3b7eba9bc22f92bbd288
section/84-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:430d806e4d8f145d5a366dc64a85b120672792ab83fcaf3792954ad1bfa53db3LA
Praeterea, II ad Cor. II, apostolus dicit, consolemini, scilicet poenitentem, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui est huiusmodi. Sed consolatio depellit tristitiam, quae pertinet ad rationem poenitentiae. Ergo poenitentia non debet esse continua.Ссылаются нормы: Q84A9Obiectio3, assert-h0b7f8f651db81814f1388da07e0353d243501ba8bb05cb73dc8433519e712d6f, assert-hfdb889a9d2f34df69cf2d67334a3a886863ff41931c5bb468124fb9bf75328af
section/84-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5c8d145823f5f6457b7e6812e89c726cc042d87452a9a01de710da7adbeadaeeLA
Respondeo dicendum quod poenitere dicitur dupliciter, scilicet secundum actum, et secundum habitum. Actu quidem impossibile est quod homo continue poeniteat, quia necesse est quod actus poenitentis, sive interior sive exterior, interpoletur, ad minus somno et aliis quae ad necessitatem corporis pertinent. Alio modo dicitur poenitere secundum habitum. Et sic oportet quod homo continue poeniteat, et quantum ad hoc quod homo nunquam aliquid contrarium faciat poenitentiae, per quod habitualis dispositio poenitentis tollatur; et quantum ad hoc quod debet in proposito gerere quod semper sibi peccata praeterita displiceant.Ссылаются нормы: Q84A9Respondeo, assert-h9ddbf47832be57a1f76c46d7a32915bed386d1b9da812262ee04a2b37cb3a4fe
section/84-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4ba1246c4fc4e2988db3ad0c5aef57de1baba0ae285b5ba1ddaf2a5bf27f49d3LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, dolor in poenitentia continue custodiatur.Ссылаются нормы: assert-h2f79b88dbd84629a9bf1ba2cd784bde3d8bb9fa8d6bed9156299039ea912e9ea
question/84/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8ccbb028722db2818d00fd82ecbf4153d9578a45783b86755c5c1e6a6c9aad53LA
Consequenter considerandum est de sacramento poenitentiae. Circa quod primo considerandum est de ipsa poenitentia; secundo, de effectu ipsius; tertio, de partibus eius; quarto, de suscipientibus hoc sacramentum; quinto, de potestate ministrorum; sexto, de solemni ritu huius sacramenti. Circa primum duo sunt consideranda, primo, de poenitentia secundum quod est sacramentum; secundo, de poenitentia secundum quod est virtus. Circa primum quaeruntur decem. Primo, utrum poenitentia sit sacramentum. Secundo, de propria materia eius. Tertio, de forma ipsius. Quarto, utrum impositio manus requiratur ad hoc sacramentum. Quinto, utrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis. Sexto, de ordine eius ad alia sacramenta. Septimo, de institutione eius. Octavo, de duratione ipsius. Nono, de continuitate eius. Decimo, utrum possit iterari.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 85
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q85
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4084.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:70c3d675bb8e7ca433142d9cf11a640baf729eccde332cdd7f31b0a1b7aae510 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 53
section/85-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:356dff790469b3d07a1ebcbccfa47114df0ad25f4a836484f289e4105b595c91LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, in sacramento poenitentiae materialiter se habent actus humani, quod non contingit in Baptismo vel confirmatione. Et ideo, cum virtus sit principium alicuius actus, potius poenitentia est virtus, vel cum virtute, quam Baptismus vel confirmatio.Ссылаются нормы: Q85A1Ad1, assert-hbd60f040018f3138cfcee7ea609a54745dee4f5d4f0759ec49d272fe18d9c4da
section/85-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:39b06f5d23c227bb2affbb88cc4a38545b504ffe74d760e004f677cedfc4e3d0LA
Ad secundum dicendum quod poenitentia, secundum quod est passio, non est virtus, ut dictum est. Sic autem habet corporalem transmutationem adiunctam. Est autem virtus secundum quod habet ex parte voluntatis electionem rectam. Quod tamen magis potest dici de poenitentia quam de verecundia. Nam verecundia respicit turpe factum ut praesens, poenitentia vero respicit turpe factum ut praeteritum. Est autem contra perfectionem virtutis quod aliquis in praesenti habeat turpe factum, de quo oporteat eum verecundari. Non autem est contra perfectionem virtutis quod aliquis prius commiserit turpia facta, de quibus oporteat eum poenitere, cum ex vitioso fiat aliquis virtuosus.Ссылаются нормы: Q85A1Ad2, assert-h62cc16e0440bfefa85406867999f2b3bb43213c9e1719cf76cec2b148dd62f0d
section/85-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3fa0f09cfb0419426be65068a6e88c7ec761692534e4e3ede7c8b17aa5f33248LA
Ad tertium dicendum quod dolere de eo quod prius factum est cum hac intentione conandi ad hoc quod factum non fuerit, esset stultum. Hoc autem non intendit poenitens, sed dolor eius est displicentia seu reprobatio facti praeteriti cum intentione removendi sequelam ipsius, scilicet offensam Dei et reatum poenae. Et hoc non est stultum.Ссылаются нормы: Q85A1Ad3, assert-h649c1c3d73240445542899bb14009040b2d12b0674284f48ce3d446e277f8d93
section/85-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8d17ad89fad9439652f114426a3ffbfb591c211e470a5829c83c292e04a9de8aLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit virtus. Poenitentia enim est quoddam sacramentum aliis sacramentis connumeratum, ut ex supra dictis patet. Sed nullum aliud sacramentorum est virtus. Ergo neque poenitentia est virtus.Ссылаются нормы: Q85A1Obiectio1, assert-h7af3a013af6314a3e0eb72d2400c86c82b7fa38d4411b4084fc288cd7a36a47f, assert-hb402dadffc1c67e1460fca95faf5c7b5ad2dcf50c2aa7f8cf784dff6601317f9
section/85-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ae365ecc847f6b85af22895b321e33761bf44960b7a5172c21a90c5d811ebd2dLA
Praeterea, secundum philosophum, in IV Ethic., verecundia non est virtus, tum quia est passio habens corporalem immutationem; tum etiam quia non est dispositio perfecti, cum sit de turpi acto, quod non habet locum in homine virtuoso. Sed similiter poenitentia est quaedam passio habens corporalem immutationem, scilicet ploratum, sicut Gregorius dicit quod poenitere est peccata praeterita plangere. Est etiam de turpibus factis, scilicet de peccatis, quae non habent locum in homine virtuoso. Ergo poenitentia non est virtus.Ссылаются нормы: Q85A1Obiectio2, assert-h0aad503f05d5728fe688027a47dc561430d12681ea0bfdd435a7d3a4f16ed97a, assert-h9d56374247af488acfd593bed2bf89db33169107e0d995396a7cd37356f45c3b
section/85-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f9a2dc1665ebfa328319bd1cd1ae92f6197796dc12816cc280f7b0dc29c8d9baLA
Praeterea, secundum philosophum, in IV Ethic., nullus est stultus eorum qui sunt secundum virtutem. Sed stultum videtur dolere de commisso praeterito, quod non potest non esse, quod tamen pertinet ad poenitentiam. Ergo poenitentia non est virtus.Ссылаются нормы: Q85A1Obiectio3, assert-h237bf173c4a3740ebbb65bbefe637af4ab98065d9c1936d4f58a3fc60ff03307, assert-hbe230c1509d27aa6ca07e6b5b367a96b3b4ac43c683c36fdbe3fa94c9b1b8261
section/85-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3980c31dd15934ca9587ae2530df390c7cbe5afe1595f4786d47c15a6afd6333LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, poenitere est de aliquo a se prius facto dolere. Dictum est autem supra quod dolor vel tristitia dupliciter dicitur. Uno modo, secundum quod est passio quaedam appetitus sensitivi. Et quantum ad hoc, poenitentia non est virtus, sed passio alio modo, secundum quod consistit in voluntate. Et hoc modo est cum quadam electione. Quae quidem si sit recta, necesse est quod sit actus virtutis, dicitur enim in II Ethic. quod virtus est habitus electivus secundum rationem rectam. Pertinet autem ad rationem rectam quod aliquis doleat de quo dolendum est. Quod quidem observatur in poenitentia de qua nunc loquimur, nam poenitens assumit moderatum dolorem de peccatis praeteritis, cum intentione removendi ea. Unde manifestum est quod poenitentia de qua nunc loquimur, vel est virtus, vel actus virtutis.Ссылаются нормы: Q85A1Respondeo, assert-had9cee501fef826ca7d6c0a9bdc86a2bf896ba446d26491d5e3a75fa7aabf298
section/85-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d34a5271f2b8667ff43b856f507f3943081ca48d6bd4d48d3b4d0a2b4783cbf9LA
Sed contra est quod praecepta legis dantur de actibus virtutum, quia legislator intendit cives facere virtuosos, ut dicitur in II Ethic. Sed praeceptum divinae legis est de poenitentia, secundum illud Matth. III, poenitentiam agite, et cetera. Ergo poenitentia est virtus.Ссылаются нормы: assert-h277d7bc4b32d77d08137f09809f4c71b989620ae50f4cb4098249342c61e4d51
section/85-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b510859f08b064a5d5e60b00239e0f51ae834e1948fcce5fb2ec4e1d242b9083LA
Ad primum ergo dicendum quod a caritate derivatur aliquis actus dupliciter. Uno modo, sicut ab ea elicitus. Et talis actus virtuosus non requirit aliam virtutem praeter caritatem, sicut diligere bonum et gaudere de eo, et tristari de opposito. Alio modo aliquis actus a caritate procedit quasi a caritate imperatus. Et sic, quia ipsa imperat omnibus virtutibus, utpote ordinans eas ad finem suum, actus a caritate procedens potest etiam ad aliam virtutem specialem pertinere. Si ergo in actu poenitentis consideretur sola displicentia peccati praeteriti, hoc immediate ad caritatem pertinet, sicut et gaudere de bonis praeteritis. Sed intentio operandi ad deletionem peccati praeteriti requirit specialem virtutem sub caritate.Ссылаются нормы: Q85A2Ad1, assert-h66401a8d2362420b16b2a912f6f6ce931d32be10b99d254332a257ce4514faa6
section/85-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:52431ee607deb8bc78c144cf87385eee504e65a2748882c558c22ac7a13ec95fLA
Ad secundum dicendum quod poenitentia habet quidem realiter generalem materiam, inquantum respicit omnia peccata, sed tamen sub ratione speciali, inquantum sunt emendabilia per actum hominis cooperantis Deo ad suam iustificationem.Ссылаются нормы: Q85A2Ad2, assert-h6be0d8cc6e824295b98b4d23e035c99eecd491f1a27e6496b4bdcca856ba91d8
section/85-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f113b1ad17ba9a98c18f106e7502139108553eed209f8df084db3dbce99f4b3aLA
Ad tertium dicendum quod quaelibet virtus specialis expellit habitum vitii oppositi, sicut albedo expellit nigredinem ab eodem subiecto. Sed poenitentia expellit omne peccatum effective, inquantum operatur ad destructionem peccati, prout est remissibile ex divina gratia homine cooperante. Unde non sequitur quod sit virtus generalis.Ссылаются нормы: Q85A2Ad3, assert-h0ead23505e0cfeaa4dd64ccef82211911c29b5afb68755a903ae62e4bd9a6f8d
section/85-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dd6fd3d5e8dfbbf748c58ca137c7781c5fa45ace4b3f91970d214263fe5cc93eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit specialis virtus. Eiusdem enim rationis videtur esse gaudere de bonis prius actis, et dolere de malis perpetratis. Sed gaudium de bono prius facto non est specialis virtus, sed est quidam affectus laudabilis ex caritate proveniens, ut patet per Augustinum, XIV de Civ. Dei, unde et apostolus, I Cor. XIII, dicit quod caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Ergo pari ratione poenitentia, quae est dolor de peccatis praeteritis, non est specialis virtus, sed est quidam affectus ex caritate proveniens.Ссылаются нормы: Q85A2Obiectio1, assert-hd1bff53fd79196b82f5eeeea0983e9f58defd7bd1e122781e68a0041c73d714c, assert-hebd98c3ec27f401f6ad0a263f80c27eeae686bba7e0b7063f43849203ffd0f91
section/85-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6e5ee6e4ace125972be6bffa54e4f332166489fa08ffe685870ca7480df9925aLA
Praeterea, quaelibet virtus specialis habet materiam specialem, quia habitus distinguuntur per actus, et actus per obiecta. Sed poenitentia non habet materiam specialem, sunt enim eius materia peccata praeterita circa quamcumque materiam. Ergo poenitentia non est specialis virtus.Ссылаются нормы: Q85A2Obiectio2, assert-h6dc315843b61f0fa1c9c07475eae2b95ed5ac6396a01febe2b5da3db4e9f06eb, assert-hd317bfd360b3b9823eb211a50f2f970c41c36ae88dd1912da76f4cbf8fa52f58
section/85-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:53ba1623849b042c9b9ba5db29e491b8736620b58512759e0d930d877a5a3c27LA
Praeterea, nihil expellitur nisi a suo contrario. Sed poenitentia expellit omnia peccata. Ergo contrariatur omnibus peccatis. Non est ergo specialis virtus.Ссылаются нормы: Q85A2Obiectio3, assert-hdc2d0408198181a4212ce891011b05c5c5014f3fa780fc61754e9449ccaf78fe, assert-he9abf153158ed670c61d5db48d97187a3aed96883e1daa7da61d7281caa9718d
section/85-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1015034d15335e1caba8622e0eabedd93490587a772a76a9a38fd4641224d67LA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, species habituum distinguuntur secundum species actuum, et ideo ubi occurrit specialis actus laudabilis, ibi necesse est ponere specialem habitum virtutis. Manifestum est autem quod in poenitentia invenitur specialis ratio actus laudabilis, scilicet operari ad destructionem peccati praeteriti inquantum est Dei offensa, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis. Unde necesse est ponere quod poenitentia sit specialis virtus.Ссылаются нормы: Q85A2Respondeo, assert-hd465ff577ab49c13e1011086216288dec96391b7f7768c78985406b91afe7633
section/85-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c9c0fa164b9110df2deef1771b57bf17fb71faf9e8187756a7989bcbbda4c069LA
Sed contra est quod de ea datur speciale legis praeceptum, ut supra habitum est.Ссылаются нормы: assert-h42ab2ba20052cb0ecc4b9bb843a3e405d16881ad60832d69c08ab54ad3116c71
section/85-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:37f0602b5dededef32735ba0c7211782a3499a07384aa992d7879bf92ec5e2f7LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in V Ethic. dicitur, iustitia est ad alterum. Ille autem ad quem est iustitia, non dicitur esse materia iustitiae, sed magis res quae distribuuntur vel commutantur. Unde et materia poenitentiae non est Deus, sed actus humani quibus Deus offenditur vel placatur, sed Deus se habet sicut ille ad quem est iustitia. Ex quo patet quod poenitentia non est virtus theologica, quia non habet Deum pro materia vel pro obiecto.Ссылаются нормы: Q85A3Ad1, assert-h63bf9e8f2d30705670640d58011cfda0ae29f1acf9264f867f24803cd03bfb0b
section/85-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:705a0ee11eab57425c06067e6b497e7f5ca022544afbd56c8583baf340f5d7b2LA
Ad secundum dicendum quod medium iustitiae est aequalitas quae constituitur inter illos inter quos est iustitia, ut dicitur in V Ethic. In quibusdam autem non potest perfecta aequalitas constitui, propter alterius excellentiam, sicut inter filium et patrem, inter hominem et Deum, ut philosophus dicit, in VIII Ethic. Unde in talibus ille qui est deficiens, debet facere quidquid potest, nec tamen hoc erit sufficiens, sed solum secundum acceptationem superioris. Et hoc significatur per excessum qui attribuitur poenitentiae.Ссылаются нормы: Q85A3Ad2, assert-h032f1f252ca375e57978fb1cb5829809ac8d56d16e14ad507f9a2cd45b087b89
section/85-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:85255784b96257214ad405090ac2040652336737c3248df5e2552b18a2a73840LA
Ad tertium dicendum quod, sicut est commutatio quaedam in beneficiis, cum scilicet aliquis pro beneficio recepto gratiam rependit, ita etiam est commutatio in offensis, cum aliquis pro offensa in alterum commissa vel invitus punitur, quod pertinet ad vindicativam iustitiam; vel voluntarie recompensat emendam, quod pertinet ad poenitentiam, quae respicit personam peccatoris sicut iustitia vindicativa personam iudicis. Unde manifestum est quod utraque sub iustitia commutativa continetur.Ссылаются нормы: Q85A3Ad3, assert-hec6098eaeda367365f2cb5cb5edd0cebd8815ae1375644f6fe856cd2fd29027b
section/85-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f013c39a8eab41ccfe38e9becb32cb12021f2460a8f30d8606d3c5247b558d2eLA
Ad quartum dicendum quod poenitentia, licet directe sit species iustitiae, comprehendit tamen quodammodo ea quae pertinent ad omnes virtutes. Inquantum enim est iustitia quaedam hominis ad Deum, oportet quod participet ea quae sunt virtutum theologicarum, quae habent Deum pro obiecto. Unde poenitentia est cum fide passionis Christi, per quam iustificamur a peccatis; et cum spe veniae; et cum odio vitiorum, quod pertinet ad caritatem inquantum vero est virtus moralis, participat aliquid prudentiae, quae est directiva omnium virtutum moralium. Sed ex ipsa ratione iustitiae non solum habet id quod iustitiae est, sed etiam ea quae sunt temperantiae et fortitudinis, inquantum scilicet ea quae delectationem causant ad temperantiam pertinentem, vel terrorem incutiunt, quem fortitudo moderatur, in commutationem iustitiae veniunt. Et secundum hoc ad iustitiam pertinet et abstinere a delectabilibus, quod pertinet ad temperantiam; et sustinere dura, quod pertinet ad fortitudinem.Ссылаются нормы: Q85A3Ad4, assert-hf6cec1a1f74feecc0b631d86bcfbf4c0b613bb82071282702ba29a8eede9d184
section/85-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b5a57e42c38477ccd1d61df04a0785a58dd98aaa6198427415aa42ad9e723023LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtus poenitentiae non sit species iustitiae. Iustitia enim non est virtus theologica sed moralis, ut in secunda parte patet. Poenitentia autem videtur virtus esse theologica, quia habet Deum pro obiecto, satisfacit enim Deo, cui etiam reconciliat peccatorem. Ergo videtur quod poenitentia non sit pars iustitiae.Ссылаются нормы: Q85A3Obiectio1, assert-he56553c0876c6261702cdc297c405a532d73bf8bc924eed73b5e3d26607e40b2
section/85-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dd6182c059cae8622084fa8c343db0ef1746a9acf9cd297fed3c8b468223cabeLA
Praeterea, iustitia, cum sit virtus moralis, consistit in medio. Sed poenitentia non consistit in medio, sed in quodam excessu, secundum illud Ierem. VI, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Ergo poenitentia non est species iustitiae.Ссылаются нормы: Q85A3Obiectio2, assert-h7898003d28efc6497f94684a319b1c85f87e82c72edf5fb398c0c29ee02edde4, assert-hef4556effa9ae313b25219be351402f01dfd6a58b0f35bafa0c24cac34f656e9
section/85-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9d936fe4ed85863a379789f941e86871c2d46f951448ef2147ef232bb5f25ebfLA
Praeterea, duae sunt species iustitiae, ut dicitur in V Ethic., scilicet distributiva et commutativa. Sed sub neutra videtur poenitentia contineri. Ergo videtur quod poenitentia non sit species iustitiae.Ссылаются нормы: Q85A3Obiectio3, assert-h2eaa52c7ed70f85c2da7ca72cf4e1ff272c82470b4d237202fc9d173b4fd95a8, assert-hec4660d24fd43302359a43dd708a9740e0f67e69602c3b9379e999fc80684d86
section/85-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2d07abd714662e8d7ddbff9cb728f923e67cb9ad714a23ca1089e81d5e4b969fLA
Praeterea, super illud Luc. VI, beati qui nunc fletis, dicit Glossa, ecce prudentia, per quam ostenditur quam haec terrena sint misera, et quam beata caelestia. Sed flere est actus poenitentiae. Ergo poenitentia magis est prudentiae quam iustitiae.Ссылаются нормы: Q85A3Obiectio4, assert-h8cddb7fdd8b8e5cc411967566bec4a700cceacdb88ba53d18cf20fbf14211bce, assert-hd93e00f3ce060e2d97c86af369e558163298fc3216e0be13c974279f28f0cfac
section/85-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:26a480d1732cffa8ab9a9a49323a2217ab4342464cfd49242e88d29a6b88a0edLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, poenitentia non habet quod sit virtus specialis ex hoc solo quod dolet de malo perpetrato, ad hoc enim sufficeret caritas, sed ex eo quod poenitens dolet de peccato commisso inquantum est offensa Dei, cum emendationis proposito. Emendatio autem offensae contra aliquem commissae fit non per solam cessationem offensae, sed exigitur ulterius quaedam recompensatio, quae habet locum in offensis in alterum commissis sicut et retributio, nisi quod recompensatio est ex parte eius qui offendit, ut puta cum satisfactione; retributio autem est ex parte eius in quem fuit offensa commissa. Utrumque autem ad materiam iustitiae pertinet, quia utrumque est commutatio quaedam. Unde manifestum est quod poenitentia, secundum quod est virtus, est pars iustitiae. Sciendum tamen quod, secundum philosophum, in V Ethic., dupliciter dicitur iustum, scilicet simpliciter, et secundum quid. Simpliciter quidem iustum est inter aequales, eo quod iustitia est aequalitas quaedam. Quod ipse vocat iustum politicum vel civile, eo quod omnes cives aequales sunt, quantum ad hoc quod immediate sunt sub principe, sicut liberi existentes. Iustum autem secundum quid dicitur quod est inter illos quorum unus est sub potestate alterius, sicut servus sub domino, filius sub patre, uxor sub viro. Et tale iustum consideratur in poenitentia. Unde poenitens recurrit ad Deum, cum emendationis proposito, sicut servus ad dominum, secundum illud Psalmi, sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; et sicut filius ad patrem, secundum illud Luc. XV, pater, peccavi in caelum et coram te; et sicut uxor ad virum, secundum illud Ierem. III, fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit dominus.Ссылаются нормы: Q85A3Respondeo, assert-ha7530aa566fdff83ae7a2f3311276eb81d95ed7fddc84cf9e27b62733bca38c4
section/85-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b027270be798d9c6c697900880b6b2e0314504f74ab4302f06e39c520491aa51LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, poenitentia est quaedam dolentis vindicta, semper puniens in se quod dolet se commisisse. Sed facere vindictam pertinet ad iustitiam, unde Tullius, in sua rhetorica, ponit vindicativam unam speciem iustitiae. Ergo videtur quod poenitentia sit species iustitiae.Ссылаются нормы: assert-h21caf60a1dfa189971cca7ac4d40eb30948e54b58beb77917baac11f5341a748
section/85-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e074af0c4f6e4b16207e61a425b5b978f0f5398d8be50e7a3b50323af8f8c09bLA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de poenitentia secundum quod est passio.Ссылаются нормы: Q85A4Ad1, assert-hf795adabc28496bf0d905388b655e46081c31f25a3094687ec94072cac29bc19
section/85-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f05273defa69b4a23f40249ea1d8ca4c8460ca1c0f9892891a638f120ff8c69LA
Ad secundum dicendum quod vindictam expetere ex passione de alio pertinet ad irascibilem. Sed appetere vel facere vindictam ex ratione de se vel de alio, pertinet ad voluntatem.Ссылаются нормы: Q85A4Ad2, assert-hc46c25b242bcba2640662d7b70c5f2de6ee9076df166b92e784892ea66199892
section/85-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2c5bdf8b92e471074b88187fa587f2f6ae267abd355e6d3f7ec499f614b14f6bLA
Ad tertium dicendum quod memoria est vis apprehensiva praeteriti. Poenitentia autem non pertinet ad vim apprehensivam, sed ad appetitivam, quae praesupponit actum apprehensivae. Unde poenitentia non est in memoria, sed supponit eam.Ссылаются нормы: Q85A4Ad3, assert-h4dada183e7013559b6d7316768d40d98358be12d5e282096330986bf9298a8e4
section/85-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7199ad495d7ba7b94297a7bfd770feca5bdfd3323efdce1fed9e227487a30b17LA
Ad quartum dicendum quod voluntas, sicut in prima parte habitum est, movet omnes alias potentias animae. Et ideo non est inconveniens si poenitentia, in voluntate existens, aliquid in singulis potentiis animae operatur.Ссылаются нормы: Q85A4Ad4, assert-h8a2e52a8eada5cd9ac8bd5e38551de45a7b4ff8faa1b265b8e708f6d05f08815
section/85-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3b57573d7d032e06338a5f910e919f9f167ca7bc7e43b48a37fc2ded7953d961LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod subiectum poenitentiae non sit proprie voluntas. Poenitentia enim est tristitiae species. Sed tristitia est in concupiscibili, sicut et gaudium. Ergo poenitentia est in concupiscibili.Ссылаются нормы: Q85A4Obiectio1, assert-ha8c1e3b339f879d6d170a77a88fce03b35d293dbbb20bd96cbadf794a9c99582, assert-hceffe842c5a20fdc1a55569762b69f71239bd33068c2cdd9c2eb8325418c9626
section/85-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5e8e056121e9b03c96310ba366b0c32935c8b8455cf5a43ba35691967bd2e50bLA
Praeterea, poenitentia est vindicta quaedam, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia. Sed vindicta videtur ad irascibilem pertinere, quia ira est appetitus vindictae. Ergo videtur quod poenitentia sit in irascibili.Ссылаются нормы: Q85A4Obiectio2, assert-h2e8feacab0095551206a2dc4880ea0e4d4eed027aed77a7f588f5b9ef83f8427, assert-h7b2aeeaf7b69c2fb9323e1081288832c1d33b2c57d18ffee35099f80bdb21efa
section/85-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:792aebc31e01471c0a97971f1b90895aeb64738def600fca1fb1df7dc2dd18c8LA
Praeterea, praeteritum est proprium obiectum memoriae, secundum philosophum, in libro de memoria. Sed poenitentia est de praeterito, ut dictum est. Ergo poenitentia est in memoria sicuti in subiecto.Ссылаются нормы: Q85A4Obiectio3, assert-h098351bb1af61952233707a9d1acc6443b699b7ad6951d4c26ed688efa42583f, assert-h21de78c74b8784de42e20a66d70c51c110f6fb4cc6fc83bfd8bb2cf1a9ee32fe
section/85-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a53f9caf7ea52db2bb6a57ec2732ff63a237d549069bd6bef75cd5dbfb410795LA
Praeterea, nihil agit ubi non est. Sed poenitentia excludit peccata ab omnibus viribus animae. Ergo poenitentia est in qualibet vi animae, et non in voluntate tantum.Ссылаются нормы: Q85A4Obiectio4, assert-h56dd7f9a2318fe13d0442c34112e9207f423f9eb7e40f84e5c4bda60c6cbdb85, assert-hd93334be742a53f866e876e0cf5f4792705b3f1b8faea44b094507a9e1dc7ebc
section/85-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e1ee1b3435d5f893915582572a9342a0d9540cef893ab4637cd44631350bfcb4LA
Respondeo dicendum quod de poenitentia dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum quod est passio quaedam. Et sic, cum sit species tristitiae, est in concupiscibili sicut in subiecto. Alio modo, secundum quod est virtus. Et sic, sicut dictum est, est species iustitiae. Iustitia autem, ut in secunda parte dictum est, habet pro subiecto appetitum rationis, qui est voluntas. Unde manifestum est quod poenitentia, secundum quod est virtus, est in voluntate sicut in subiecto. Et proprius eius actus est propositum emendandi Deo quod contra eum commissum est.Ссылаются нормы: Q85A4Respondeo, assert-h648a0e761d5381426532e893b41580f63ea5898a1e48fb9f075bf982ca0b353c
section/85-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:08e49fe002545a8ffc60d02aad312150d815e9e16886469b43b079a7978b7e0dLA
Sed contra, poenitentia est sacrificium quoddam, secundum illud Psalmi, sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sed offerre sacrificium est actus voluntatis, secundum illud Psalmi, voluntarie sacrificabo tibi. Ergo poenitentia est in voluntate.Ссылаются нормы: assert-hfa68075231a29f380ec3b0dea04373d4775aa42cdc5762ec15c4f3bf315863e6
section/85-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e619d05bea197fc909f7aa29901bbc09a6835e6a65808e94869c4c6dafb0add1LA
Ad primum ergo dicendum quod peccatum prius incipit homini displicere, maxime peccatori, propter supplicia, quae respicit timor servilis, quam propter Dei offensam vel peccati turpitudinem, quod pertinet ad caritatem.Ссылаются нормы: Q85A5Ad1, assert-h3a38d5e53e36962cccc3bee85ff2ed3a50353c30ddadb4fa4fd7fce407e709ae
section/85-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ce912c6848b4f566d50d028d9451486eb4e12021fb9d6e434a9d3c27faba1bb0LA
Ad secundum dicendum quod in regno caelorum appropinquante intelligitur adventus regis non solum praemiantis, sed etiam punientis. Unde et, Matth. III, Ioannes Baptista dicebat, progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?Ссылаются нормы: Q85A5Ad2, assert-ha55b1fa83c573f17790c22dd96a3afb04d4935a31a003e1050e5b995b99aacd9
section/85-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b46c16e265ba483584cf39d76a0d7cab911a6420f8923994a92b6303701eda41LA
Ad tertium dicendum quod etiam ipse motus timoris procedit ex actu Dei convertentis cor, unde dicitur Deuteron. V, quis det eos talem habere mentem ut timeant me? Et ideo per hoc quod poenitentia a timore procedit, non excluditur quin procedat ex actu Dei convertentis cor.Ссылаются нормы: Q85A5Ad3, assert-he34def157c5377bfe0da4a54d85cf28f3a0925990965069459bd67c9e30a7032
section/85-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:808e93ce2dfec43bd34d07133fdc69c5955aec101e3c1bd8d667e443f0fff3ecLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod principium poenitentiae non sit ex timore. Poenitentia enim incipit in displicentia peccatorum. Sed hoc pertinet ad caritatem, ut supra dictum est. Ergo poenitentia magis oritur ex amore quam ex timore.Ссылаются нормы: Q85A5Obiectio1, assert-h275ae8ceba8c73c2f00cb2b263dad7035b469c59b3313196d195d1b9abc0ed60, assert-hf41ca0ed04dded1099b5d49d8959699bf921a6769c2f9af88c91d6aaef7d7efa
section/85-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5aa2d3a1e4210c7e80a51e18c09feb6c14a90c80bb6589d7429bc60dfdfcf365LA
Praeterea, ad poenitentiam homines provocantur per expectationem regni caelestis, secundum illud Matth. IV, poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Sed regnum caelorum est obiectum spei. Ergo poenitentia magis procedit ex spe quam ex timore.Ссылаются нормы: Q85A5Obiectio2, assert-h1aea2df790ee0344c02c1d1d5341727674774a7c8ddbadfcb1e69de962ae1077, assert-h59a12a678e7b7c3a2e439ee7930c381be601e42478e3fcc61645dcee3c4bf1b3
section/85-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c71891d9186b898d2c080c63d213450af28bf234ab23ee9e74b77df2a0c71b2dLA
Praeterea, timor est interior actus hominis. Poenitentia autem non videtur esse ex opere hominis, sed ex opere Dei, secundum illud Ierem. XXXI, postquam convertisti me, egi poenitentiam. Ergo poenitentia non procedit ex timore.Ссылаются нормы: Q85A5Obiectio3, assert-hc85a432c0cecd5f92ce4b5ead05d8af7ace92e530f5a3ff6e8873af85ce0bd1f
section/85-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0422c0d5ce7e1685c3454a561d968e01adc91fe0b3a857d8ca37fa997a9bdca5LA
Respondeo dicendum quod de poenitentia loqui possumus dupliciter. Uno modo, quantum ad habitum. Et sic immediate a Deo infunditur, sine nobis principaliter operantibus, non tamen sine nobis dispositive cooperantibus per aliquos actus. Alio modo possumus loqui de poenitentia quantum ad actus quibus Deo operanti in poenitentia cooperamur. Quorum actuum primum principium est Dei operatio convertentis cor, secundum illud Thren. ult., converte nos, domine, ad te, et convertemur. Secundus actus est motus fidei. Tertius actus est motus timoris servilis, quo quis timore suppliciorum a peccatis retrahitur. Quartus actus est motus spei, quo quis, sub spe veniae consequendae, assumit propositum emendandi. Quintus actus est motus caritatis, quo alicui peccatum displicet secundum seipsum, et non iam propter supplicia. Sextus actus est motus timoris filialis, quo, propter reverentiam Dei, aliquis emendam Deo voluntarius offert. Sic igitur patet quod actus poenitentiae a timore servili procedit sicut a primo motu affectus ad hoc ordinante, a timore autem filiali sicut ab immediato et proximo principio.Ссылаются нормы: Q85A5Respondeo, assert-h85b7ad9c4567f4ca126bdcbd66790f13ffdff69670175ebb210576bce15ece7c
section/85-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a578895a73e8bf7970c49d4567ac4fd5fd5ef6a03c62da185c2db73a6ad983aaLA
Sed contra est quod Isaiae XXVI dicitur, sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus, scilicet per poenitentiam, et postea subditur, secundum aliam litteram, a timore tuo, domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis, idest poenitentiae salutaris, ut per praemissa patet. Ergo poenitentia procedit ex timore.Ссылаются нормы: assert-hf5198e16d0f6b50f7cb61f2d5ee8a181a4014c8029112e5c36cd21ce1a9e804d
section/85-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4e3288a79c08e2f2d802b5deacd36ac6420331c9792ff3ffb086765da3f8a608LA
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur quantum ad hoc quod actus poenitentiae primus est tempore inter actus aliarum virtutum.Ссылаются нормы: Q85A6Ad1, assert-ha9bd1aa8fa65e4ceca3bbad1672678e709eedf4e1f492d2b1103a95ac1a2376d
section/85-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3aa91a408f0d3c072617690a115add45512ae48367108cde5e0e23240a2c362bLA
Ad secundum dicendum quod in motibus successivis recedere a termino est prius tempore quam pervenire ad terminum; et prius natura quantum est ex parte subiecti, sive secundum ordinem causae materialis. Sed secundum ordinem causae agentis et finalis, prius est pervenire ad terminum, hoc enim est quod primo agens intendit. Et hic ordo praecipue attenditur in actibus animae, ut dicitur in II physicorum.Ссылаются нормы: Q85A6Ad2, assert-h93ed49607ffae6603db0438b2fe1ede40bc8f92b8030749699296b197e1e7704
section/85-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dff8fa940d8f39d7d82aad63295e79b5c1b6b5582de553395c182b939a88871dLA
Ad tertium dicendum quod poenitentia aperit aditum virtutibus expellendo peccatum per virtutem fidei et caritatis, quae sunt naturaliter priores. Ita tamen aperit eis aditum quod ipsae simul intrant cum ipsa, nam in iustificatione impii simul cum motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum, est remissio culpae et infusio gratiae, cum qua simul infunduntur omnes virtutes, ut in secunda parte habitum est.Ссылаются нормы: Q85A6Ad3, assert-h0ce648ae2678529cb7a1cd20b4470c78de67bc1ad1b847d40ba6c7d5c68cd8aa
section/85-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b3c1789d57251f8cd22bdf35854c3b5ea957350b672f468deb72c211270c69b8LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod poenitentia sit prima virtutum. Quia super illud Matth. III, poenitentiam agite, dicit Glossa, prima virtus est per poenitentiam punire veterem hominem et vitia odire.Ссылаются нормы: Q85A6Obiectio1, assert-hfa90f172fe73ae58dcd56f887f3f792be19193d4d801a0351bb1cddd56e9d65f
section/85-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4ed82dd2cc717a6cbed8a675d0b0376a2201d569fa5826fa5d302b937e19d7c3LA
Praeterea, recedere a termino prius esse videtur quam accedere ad terminum. Sed omnes aliae virtutes pertinere videntur ad accessum ad terminum, quia per omnes homo ordinatur ad bonum agendum. Poenitentia autem videtur ordinari ad recessum a malo. Ergo poenitentia videtur prior esse omnibus aliis virtutibus.Ссылаются нормы: Q85A6Obiectio2, assert-h3970e19070e8500e1e200414c5e812c4880a6274ea3f1b9712e25bced9a10e39, assert-hcb64f18e9a34374c516c74af5d804fbf2f1562c34912c9b17ed05eaf19a13986
section/85-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:205067f4f8b60363dfe40461bb908d24dc4c0faed1ec9dc5c490f8bee7ca1f94LA
Praeterea, ante poenitentiam est peccatum in anima. Sed simul cum peccato nulla virtus animae inest. Ergo nulla virtus est ante poenitentiam, sed ipsa videtur esse prima, quae aliis aditum aperit excludendo peccatum.Ссылаются нормы: Q85A6Obiectio3, assert-h1dcf836d6b6e6422391958396b6709010757829f0a677a6625d99b9cd7aef9b2, assert-hf226995fb57142d8c6d4680cdf9d404a7f3c4d409e5de0d52462573e112488e8
section/85-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1760510fb649ad64217eccab95a0634a989f972316de14ef59afa7153450e768LA
Respondeo dicendum quod in virtutibus non attenditur ordo temporis quantum ad habitus, quia, cum virtutes sint connexae, ut in secunda parte habitum est, omnes simul incipiunt esse in anima. Sed dicitur una earum esse prior altera ordine naturae, qui consideratur ex ordine actuum, secundum scilicet quod actus unius virtutis praesupponit actum alterius virtutis. Secundum hoc ergo dicendum est quod actus quidam laudabiles etiam tempore praecedere possunt actum et habitum poenitentiae, sicut actus fidei et spei informium, et actus timoris servilis. Actus autem et habitus caritatis simul sunt tempore cum actu et habitu poenitentiae, et cum habitibus aliarum virtutum, nam, sicut in secunda parte habitum est, in iustificatione impii simul est motus liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei per caritatem formatus, et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus poenitentiae. Horum tamen duorum actuum primus naturaliter praecedit secundum, nam actus poenitentiae virtutis est contra peccatum ex amore Dei, unde primus actus est ratio et causa secundi. Sic igitur poenitentia non est simpliciter prima virtutum, nec ordine temporis nec ordine naturae, quia ordine naturae simpliciter praecedunt ipsam virtutes theologicae. Sed quantum ad aliquid est prima inter ceteras virtutes ordine temporis, quantum ad actum eius qui primus occurrit in iustificatione impii. Sed ordine naturae videntur esse aliae virtutes priores, sicut quod est per se prius est eo quod est per accidens, nam aliae virtutes per se videntur esse necessariae ad bonum hominis, poenitentia autem supposito quodam, scilicet peccato praeexistenti; sicut etiam dictum est circa ordinem sacramenti poenitentiae ad alia sacramenta praedicta.Ссылаются нормы: Q85A6Respondeo, assert-h9b05752057b99f6f521ae7ad4601d4eadac46fdecf275bbb749f44de6ada907b
section/85-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2fe1360c7938a50b6435ae6045368f14c62625bee9566a986929c3a3ac6a67a7LA
Sed contra est quod poenitentia procedit ex fide, spe et caritate, sicut iam dictum est. Non ergo poenitentia est prima virtutum.Ссылаются нормы: assert-h1d2e7bdb0c12d5d0f41127c2d2490d7682fac557c85dbeb122ecd019c67f1384
question/85/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8e23a0b6e35715172c64b5bd1f00960def2b8213f9255ad5d0c10db343230f08LA
Deinde considerandum est de poenitentia secundum quod est virtus. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum poenitentia sit virtus. Secundo, utrum sit virtus specialis. Tertio, sub qua specie virtutis contineatur. Quarto, de subiecto eius. Quinto, de causa ipsius. Sexto, de ordine eius ad alias virtutes.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 86
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q86
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4084.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:f43a13adc6571ae74a82e496b193b0fbf415c96ab6704d76e71869b9eb5c2fdd | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 54
section/86-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dc655e887bc150b676ff07613b5a25bec146b08026927c8ed271e9438fc2389eLA
Ad primum ergo dicendum quod Esau non vere poenituit. Quod patet ex hoc quod dixit, venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum. Similiter etiam nec Antiochus vere poenituit. Dolebat enim de culpa praeterita non propter offensam Dei, sed propter infirmitatem corporalem quam patiebatur.Ссылаются нормы: Q86A1Ad1, assert-hd4e2aebddac6c4839213c70726a3c743a497f8bf07903ed766d3604aa3e61f26
section/86-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4db89f6f5ba5b4057d0c796f566a089fa9f06cc6b6ef42d79c0b3b8804e4b7bfLA
Ad secundum dicendum quod illud verbum Augustini sic est intelligendum, tanta est labes illius peccati ut deprecandi humilitatem subire non possit, scilicet, de facili, secundum quod dicitur ille non posse sanari qui non potest de facili sanari. Potest tamen hoc fieri per virtutem divinae gratiae, quae etiam interdum in profundum maris convertit, ut dicitur in Psalmo.Ссылаются нормы: Q86A1Ad2, assert-h848c55bb77b2d8db48a09c079ddffc3f041401a0d93ef50cfb2e031148d12c6b
section/86-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:830fbbf870761f18fd9008c2cb4170f47a4d4ecd7c396e5804ff3f4326ed9f6fLA
Ad tertium dicendum quod illud verbum vel blasphemia contra spiritum sanctum est finalis impoenitentia, ut Augustinus dicit, in libro de verbis domini, quae penitus irremissibilis est, quia post finem huius vitae non est remissio peccatorum. Vel, si intelligatur per blasphemiam spiritus sancti peccatum quod fit ex certa malitia, vel etiam ipsa blasphemia spiritus sancti, dicitur non remitti, scilicet de facili, quia tale non habet in se causam excusationis; vel quia pro tali peccato punitur aliquis et in hoc saeculo et in futuro; ut in secunda parte expositum est.Ссылаются нормы: Q86A1Ad3, assert-h3cc9a214105063a0e00b5c90930de9d3b5706d04cecab41d0a407f4c4805b9de
section/86-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a46439dd542a3e8a7874f0ea5be9009bc1ececaab357a19b77d23031545b8578LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam non removeantur omnia peccata. Dicit enim apostolus, Heb. XII, quod Esau non invenit locum poenitentiae, quamvis cum lacrimis inquisisset eam, Glossa, idest, non invenit locum veniae et benedictionis per poenitentiam. Et II Machab. IX dicitur de Antiocho, orabat scelestus ille dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus. Non ergo videtur quod per poenitentiam omnia peccata tollantur.Ссылаются нормы: Q86A1Obiectio1, assert-h44b09237fa909e32452b4ffc68c6540978fe96bfa76eb9d4bb94e1958c2b0e96
section/86-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6cdf245533bf8bcff4e2da9e513b82a6af9cc126c6f049eaae7ed252ece6ed66LA
Praeterea, dicit Augustinus, in libro de sermone Dom. in monte, quod tanta est labes illius peccati (scilicet, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi, oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam invidiae facibus agitatur), ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia agnoscere et annuntiare cogatur. Non ergo omne peccatum potest per poenitentiam tolli.Ссылаются нормы: Q86A1Obiectio2, assert-h1ee0f3bf114322e9494d180f3b11d509c168d73ab2d369bbfbdb4c2497e9cc7e
section/86-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:98deb26ee50bade143a184ab4f05a85e36a138790a2baea247afe8e0fdc7fa3aLA
Praeterea, dominus dicit, Matth. XII, qui dixerit contra spiritum sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Non ergo omne peccatum remitti potest per poenitentiam.Ссылаются нормы: Q86A1Obiectio3, assert-h97c824a60563b937f762f75083291fc0a3c585c755012fbc3f726c902180e6ec
section/86-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:543635c2ba5a3355ee9c14e00a697fdb11c64d46d29db8430f21cc8dfd83f9feLA
Respondeo dicendum quod hoc quod aliquod peccatum per poenitentiam tolli non possit, posset contingere dupliciter, uno modo, quia aliquis de peccato poenitere non posset; alio modo, quia poenitentia non posset delere peccatum. Et primo quidem modo, non possunt deleri peccata Daemonum, et etiam hominum damnatorum, quia affectus eorum sunt in malo confirmati, ita quod non potest eis displicere peccatum inquantum est culpa, sed solum displicet eis inquantum est poena quam patiuntur; ratione cuius aliquam poenitentiam, sed infructuosam habent, secundum illud Sap. V, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes. Unde talis poenitentia non est cum spe veniae, sed cum desperatione. Tale autem non potest esse peccatum aliquod hominis viatoris, cuius liberum arbitrium flexibile est ad bonum et ad malum. Unde dicere quod aliquod peccatum sit in hac vita de quo aliquis poenitere non possit, est erroneum. Primo quidem, quia per hoc tolleretur libertas arbitrii. Secundo, quia derogaretur virtuti gratiae, per quam moveri potest cor cuiuscumque peccatoris ad poenitendum, secundum illud Proverb. XXI cor regis in manu Dei, et quocumque voluerit vertet illud. Quod autem secundo modo non possit per veram poenitentiam aliquod peccatum remitti, est etiam erroneum. Primo quidem, quia repugnat divinae misericordiae, de qua dicitur, Ioel II, quod benignus et misericors est, et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. Vinceretur quodammodo enim Deus ab homine, si homo peccatum vellet deleri, quod Deus delere non vellet. Secundo, quia hoc derogaret virtuti passionis Christi, per quam poenitentia operatur, sicut et cetera sacramenta, cum scriptum sit, I Ioan. II, ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non solum nostris, sed etiam totius mundi. Unde simpliciter dicendum est quod omne peccatum in hac vita per poenitentiam deleri potest.Ссылаются нормы: Q86A1Respondeo, assert-h627d0269200f172d1a45f84efe713100e45f6d9d9aaa0e50f3c49baef3758ab6
section/86-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b724e24f137e3d50d6362dbbb6765c455691b0e67abe6cc0f93560491c813cf3LA
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, omnium iniquitatum eius quas operatus est, non recordabor amplius.Ссылаются нормы: assert-hf3ad37589c448512bdd839ad5e66275fc47606d44565139e056c3a22a3558217
section/86-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8094eaef1595c4afc9beb5ad3a774fe49c8f48bd4c610aed869329ba7f558d63LA
Ad primum ergo dicendum quod in pueris non est nisi peccatum originale, quod non consistit in actuali deordinatione voluntatis, sed in quadam habituali deordinatione naturae, ut in secunda parte habitum est. Et ideo remittitur eis peccatum cum habituali immutatione per infusionem gratiae et virtutum, non autem cum actuali. Sed adulto in quo sunt actualia peccata, quae consistunt in deordinatione actuali voluntatis, non remittuntur peccata, etiam in Baptismo, sine actuali immutatione voluntatis, quod fit per poenitentiam.Ссылаются нормы: Q86A2Ad1, assert-ha14adc8d14d2f1900377c4075dd6ae4288a34d7548e7ee2cd1ee4e64f922f7bf
section/86-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8e4c5d10491d605ef999d667237f12f6b795878b27c30088f80b35bff9e1cd82LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de poenitentia secundum quod est sacramentum.Ссылаются нормы: Q86A2Ad2, assert-hc1f3d0b1e05a48d9cfd26a8233f63bce4eea14089a40a0d16c8b6b9190dda351
section/86-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d3b5dc86e1a43afadc8e5b1f356818a543ecf57ac02c13e6a12e687aaccb7100LA
Ad tertium dicendum quod misericordia Dei est maioris virtutis quam misericordia hominis in hoc, quod immutat voluntatem hominis ad poenitendum, quod misericordia hominis facere non potest.Ссылаются нормы: Q86A2Ad3, assert-he2f76832d3379b9034f4437fd1f88433931d3262163006ef01b42f4dcabaf036
section/86-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:29b80fd4f37b34c3392d3179827b5ccf92ce24b5956d342e2fcaef4f666d9c8dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sine poenitentia peccatum remitti possit. Non enim est minor virtus Dei circa adultos quam circa pueros. Sed pueris peccata dimittit sine poenitentia. Ergo etiam et adultis.Ссылаются нормы: Q86A2Obiectio1, assert-ha9df6b117544765e93c726abd23c43c2fddcc79590187c8dd457cfaf4957731d, assert-hf50e1cfa9a46cdec35217dfb1c42783ae255f189e91b965b34ee138c990ea419
section/86-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d88d6b7224a9aa2f3c2d67a21b1f6da4fda129e523e346a04967519da8b6ebd7LA
Praeterea, Deus virtutem suam sacramentis non alligavit. Sed poenitentia est quoddam sacramentum. Ergo virtute divina possunt peccata sine poenitentia dimitti.Ссылаются нормы: Q86A2Obiectio2, assert-heed3e78f0ad226ec0c270e6d743737bafb6ea42f731c480ef96f99abc773a2e1, assert-hfbd245850f9159e58dda68cacdda7a523810677fbc3fe8c405ca8d4ea0bd3f6b
section/86-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1a67d5e72459db2ec56fedf4811a296efb5f6fe7701c3204c35acd6156a24957LA
Praeterea, maior est misericordia Dei quam misericordia hominis. Sed homo interdum remittit offensam suam homini etiam non poenitenti, unde et ipse dominus mandat, Matth. V, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Ergo multo magis Deus dimittit offensam suam hominibus non poenitentibus.Ссылаются нормы: Q86A2Obiectio3, assert-h4ec31adf6bcdbb55691fbc162bcde1f8a8b0f5135b1e72ed8346033894bccc25, assert-h4efde585ada1fb55520ba2115587d3c4bf228daf56ca54cee3ef1e63fe3d0184
section/86-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:764bc2d306089bfe3ea43d548bc3a9114e35cbff69ff6cb2899dded3304365afLA
Respondeo dicendum quod impossibile est peccatum actuale mortale sine poenitentia remitti, loquendo de poenitentia quae est virtus. Cum enim peccatum sit Dei offensa, eo modo Deus peccatum remittit quo remittit offensam in se commissam. Offensa autem directe opponitur gratiae, ex hoc enim dicitur aliquis alteri esse offensus, quod repellit eum a gratia sua. Sicut autem habitum est in secunda parte, hoc interest inter gratiam Dei et gratiam hominis, quod gratia hominis non causat, sed praesupponit bonitatem, veram vel apparentem, in homine grato, sed gratia Dei causat bonitatem in homine grato, eo quod bona voluntas Dei, quae in nomine gratiae intelligitur, est causa boni creati. Unde potest contingere quod homo remittat offensam qua offensus est alicui, absque aliqua immutatione voluntatis eius, non autem potest contingere quod Deus remittat offensam alicui absque immutatione voluntatis eius. Offensa autem peccati mortalis procedit ex hoc quod voluntas hominis est aversa a Deo per conversionem ad aliquod bonum commutabile. Unde requiritur ad remissionem divinae offensae quod voluntas hominis sic immutetur quod convertatur ad Deum, cum detestatione praedictae conversionis et proposito emendae. Quod pertinet ad rationem poenitentiae secundum quod est virtus. Et ideo impossibile est quod peccatum alicui remittatur sine poenitentia secundum quod est virtus. Sacramentum autem poenitentiae, sicut supra dictum est, perficitur per officium sacerdotis ligantis et solventis. Sine quo potest Deus peccatum remittere, sicut remisit Christus mulieri adulterae, ut legitur Ioan. VIII, et peccatrici, ut legitur Luc. VII. Quibus tamen non remisit peccata sine virtute poenitentiae; nam, sicut Gregorius dicit, in homilia, per gratiam traxit intus, scilicet ad poenitentiam, quam per misericordiam suscepit foris.Ссылаются нормы: Q86A2Respondeo, assert-h90e2571c7d5c10ccf9469c079f9e8c8482b4a655524fe0c61cf1ff04da195728
section/86-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:da940abeb93e63dc44503a778bbadbb7cbe8035ea9a21e3c23c060f87140f58dLA
Sed contra est quod dominus dicit, Ierem. XVIII, si poenitentiam egerit gens illa a malo quod fecit, agam et ego poenitentiam a malo quod cogitavi ut facerem ei. Et sic e converso videtur quod, si homo poenitentiam non agat, quod Deus ei non remittat offensam.Ссылаются нормы: assert-hb4c3dc9ecd7a11401bfc1f75dc650438c0aa59667ae4710621bb0639ae6eb568
section/86-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cd6f8e6dbe7cf452939f627fca820013c0975a0bdc1a2d726d95e523dd6fd108LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Gregorii non est intelligendum quantum ad remissionem culpae, sed quantum ad cessationem ab actu, quia interdum ille qui plura peccata consuevit committere, deserit unum, non tamen aliud. Quod quidem fit auxilio divino, quod tamen non pertingit usque ad remissionem culpae.Ссылаются нормы: Q86A3Ad1, assert-h3a66404e1fbf1d8f0b10f49f5b045646774dac514bc19a91371499108f5249b1
section/86-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fd205d14940c1a4f7a0bb0235ee892f9701128d3301efa1f2ffe503d8d480e68LA
Ad secundum dicendum quod in verbo illo Ambrosii fides non potest accipi qua creditur in Christum, quia, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. XV, si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, scilicet infidelitatis, hoc enim est peccatum quo tenentur cuncta peccata. Sed accipitur fides pro conscientia, quia interdum per poenas quas quis patienter sustinet, consequitur remissionem peccati cuius conscientiam non habet.Ссылаются нормы: Q86A3Ad2, assert-h0a82f0f9427361f7906537cb9a615d41be4b35dc68e4bc4f04a1f24e564cd937
section/86-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7195a411f9bea6b16e6da3a8baf4697486dc8df03b5b75e970254d2992d213d6LA
Ad tertium dicendum quod peccata, quamvis non sint connexa quantum ad conversionem ad bonum commutabile, sunt tamen connexa quantum ad aversionem a bono incommutabili, in qua conveniunt omnia peccata mortalia. Et ex hac parte habent rationem offensae, quam oportet per poenitentiam tolli.Ссылаются нормы: Q86A3Ad3, assert-h08a19739ef78e3a6de0642f1ad1383bebb63f1ad1d3f955f3a115ff2ecea889c
section/86-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5728ca3bc97097a526a0b6c4d7b62c202f07dc8c9a0560bcaa1f2fc56f66c44dLA
Ad quartum dicendum quod debitum exterioris rei, puta pecuniae, non contrariatur amicitiae, ex qua debitum remittitur. Et ideo potest unum dimitti sine alio. Sed debitum culpae contrariatur amicitiae. Et ideo una culpa vel offensa non remittitur sine altera. Ridiculum etiam videretur quod aliquis ab homine veniam peteret de una offensa et non de alia.Ссылаются нормы: Q86A3Ad4, assert-ha66cb5bf83ac0c0601cca7e9f78031f4a75f4fbd1311db60dda33ed70aaada77
section/86-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6c82e6649a0b26b77813723fbcb4390453f754efbfff6d40db9c63efc1b04a33LA
Ad quintum dicendum quod dilectio qua Deus diligit hominis naturam, non ordinatur ad bonum gloriae, a qua impeditur homo per quodlibet mortale peccatum. Sed dilectio gratiae, per quam fit remissio peccati mortalis, ordinat hominem ad vitam aeternam, secundum illud Rom. VI, gratia Dei vita aeterna. Unde non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q86A3Ad5, assert-hd770585ffee4dee2a4bdaa4e5314d8731c2da56e235f77429a63b7b6414a5b28
section/86-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9de56d1b8c64df32c64fdcb34526c108646a2083a8b8490afd3d98da2bd1cf0cLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod possit per poenitentiam unum peccatum sine alio remitti. Dicitur enim Amos IV, plui super unam civitatem, et super alteram non plui, pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. Quod exponens Gregorius, super Ezech., dicit, cum ille qui proximum odit ab aliis vitiis se corrigit, una et eadem civitas ex parte compluitur, et ex parte arida manet, quia sunt qui, cum quaedam vitia resecant, in aliis graviter perdurant. Ergo potest unum peccatum per poenitentiam remitti sine alio.Ссылаются нормы: Q86A3Obiectio1, assert-h6e62507d60762e689060e61176fe72fe813af2af2b026aca8dc36318605822f0
section/86-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:97f1c674b2c0deea392a542735ca64b25b4d54ae8f9b28b0b55c9aeca66b9a38LA
Praeterea, Ambrosius dicit, super beati immaculati, prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus, secunda per punitionem, ubi, et si fides desit, poena satisfacit et relevat. Potest ergo aliquis relevari ab aliquo peccato manente peccato infidelitatis.Ссылаются нормы: Q86A3Obiectio2, assert-hc048f73d3f21d2830a4db9900762a44739bacfcc48e26e2edbed90cb95f9e6cf
section/86-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:08a4d3f8c058057c38c00659f14bb7a349b5ccac985fb2e082c499a68648abc2LA
Praeterea, eorum quae non necesse est esse simul, unum potest auferri sine alio. Sed peccata, ut in secunda parte habitum est, non sunt connexa, et ita unum eorum potest esse sine alio. Ergo unum eorum potest remitti sine alio per poenitentiam.Ссылаются нормы: Q86A3Obiectio3, assert-h7b10eba6d98f5652f036796cf5e03d702dfbea37fa0c93a76c54e34d2a3427f3, assert-hf02adb2098b2e2d5d561ce4e7a1800e59075175bcf7537c891c6afec885c43d7
section/86-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:131e300ffcb626c76ad7ea6914505c68897ea9d70b2183b85ce6ec1f7f07bddbLA
Praeterea, peccata sunt debita quae nobis relaxari petimus cum dicimus in oratione dominica, dimitte nobis debita nostra. Sed homo quandoque dimittit debitum unum sine alio. Ergo etiam Deus per poenitentiam dimittit unum peccatum sine alio.Ссылаются нормы: Q86A3Obiectio4, assert-h2353468c854a333ffe43ca0cc7317eee079385b63bca5e7212e3cfd26719a391, assert-h35d05c909567d73ed77df11d1bf45f9b9b9cea2a93ee86ce43e5ab314537f0f7
section/86-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:95c837e6fb0e5f6996ac7a36aedfbb2696ac2022ed30c01535ad75a58665ce5bLA
Praeterea, per dilectionem Dei relaxantur hominibus peccata, secundum illud Ierem. XXXI, in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Sed nihil prohibet quin Deus diligat hominem quantum ad unum, et sit ei offensus quantum ad aliud, sicut peccatorem diligit quantum ad naturam, odit autem quantum ad culpam. Ergo videtur possibile quod Deus per poenitentiam remittat unum peccatum sine alio.Ссылаются нормы: Q86A3Obiectio5, assert-h518bb8e9cc78841c906d8b28f1958bc1cae59fd634732d1b17357896bde7a083, assert-hacc5ec068038bd5f01573ba2609cb65dfaeb60d02fcc6d09767ecb66539a3e15
section/86-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1a234543005fad50702e6962e57329bef5382d20ae619d6b045b35d84d37e32fLA
Respondeo dicendum quod impossibile est per poenitentiam unum peccatum sine alio remitti. Primo quidem, quia peccatum remittitur inquantum tollitur Dei offensa per gratiam, unde in secunda parte habitum est quod nullum peccatum potest remitti sine gratia. Omne autem peccatum mortale contrariatur gratiae, et excludit eam. Unde impossibile est quod unum peccatum sine alio remittatur. Secundo quia, sicut ostensum est, peccatum mortale non potest sine vera poenitentia remitti, ad quam pertinet deserere peccatum inquantum est contra Deum. Quod quidem est commune omnibus peccatis mortalibus. Ubi autem eadem ratio est et idem effectus. Unde non potest esse vere poenitens qui de uno peccato poenitet et non de alio. Si enim displiceret ei illud peccatum quia est contra Deum super omnia dilectum, quod requiritur ad rationem verae poenitentiae, sequeretur quod de omnibus peccatis poeniteret. Unde sequitur quod impossibile sit unum peccatum remitti sine alio. Tertio, quia hoc esset contra perfectionem misericordiae Dei, cuius perfecta sunt opera, ut dicitur Deut. XXXII. Unde cuius miseretur, totaliter miseretur. Et hoc est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, quaedam impietas infidelitatis est ab illo qui iustus et iustitia est, dimidiam sperare veniam.Ссылаются нормы: Q86A3Respondeo, assert-hfaf3177a283eca1dae21f700443c56293882d13b2099954ccbccc3ec27c882f5
section/86-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d928026157cb42224b65461b3f72720d46077d705a8d507ba4cc449cf463c30bLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, sunt plures quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quaedam in quibus delectentur, non animadvertentes dominum simul mutum et surdum a Daemonio liberasse, per hoc docens nos nunquam nisi de omnibus sanari.Ссылаются нормы: assert-h8f62443942710429dccb0f7c783a83ae8b96b7bd0fd78f61b6220924ccf49c48
section/86-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a4d66325fb7f8a62b4b0a57ac3d5d43c38b69947877147e04298a7723ed32c47LA
Ad primum ergo dicendum quod culpa mortalis utrumque habet, et aversionem a Deo et conversionem ad bonum creatum, sed, sicut in secunda parte habitum est, aversio a Deo est ibi sicut formale, conversio autem ad bonum creatum est ibi sicut materiale. Remoto autem formali cuiuscumque rei, tollitur species, sicut, remoto rationali, tollitur species humana. Et ideo ex hoc ipso dicitur culpa mortalis remitti, quod per gratiam tollitur aversio mentis a Deo, simul cum reatu poenae aeternae. Remanet tamen id quod est materiale, scilicet inordinata conversio ad bonum creatum. Pro qua debetur reatus poenae temporalis.Ссылаются нормы: Q86A4Ad1, assert-hc3cad851a78af2b0724ebb07a1f3c05374b9cb54467a7b1ac90d5307bba0138d
section/86-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5e828f6fc2422410bb7fa63d369fbca3f612c02abec7ce584075d28b34a8d272LA
Ad secundum dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, ad gratiam pertinet operari in homine iustificando a peccato, et cooperari homini ad recte operandum. Remissio igitur culpae et reatus poenae aeternae pertinet ad gratiam operantem, sed remissio reatus poenae temporalis pertinet ad gratiam cooperantem, inquantum scilicet homo, cum auxilio divinae gratiae, patienter poenas tolerando, absolvitur etiam a reatu poenae temporalis. Sicut igitur prius est effectus gratiae operantis quam cooperantis, ita etiam prius est remissio culpae et poenae aeternae quam plena absolutio a poena temporali, utrumque enim est a gratia, sed primum a gratia sola, secundum ex gratia et ex libero arbitrio.Ссылаются нормы: Q86A4Ad2, assert-h094f1e00dc630a846b26f31fbcb68a390902fe50bde195eecbfa2a0f7b6635c8
section/86-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c48e106f4df1cd4d0c649a9dd8187f155e69bfa20e348d2cba9bbe7570af783bLA
Ad tertium dicendum est quod passio Christi de se sufficiens est ad tollendum omnem reatum poenae non solum aeternae, sed etiam temporalis, et secundum modum quo homo participat virtutem passionis Christi, percipit etiam absolutionem a reatu poenae. In Baptismo autem homo participat totaliter virtutem passionis Christi, utpote per aquam et spiritum Christo commortuus peccato et in eo regeneratus ad novam vitam. Et ideo in Baptismo homo consequitur remissionem reatus totius poenae. In poenitentia vero consequitur virtutem passionis Christi secundum modum propriorum actuum, qui sunt materia poenitentiae, sicut aqua Baptismi, ut supra dictum est. Et ideo non statim per primum actum poenitentiae, quo remittitur culpa, solvitur reatus totius poenae, sed completis omnibus poenitentiae actibus.Ссылаются нормы: Q86A4Ad3, assert-h2dd7ef3ae0b28ddf7764e8932abdbfc6582eedfffa51d2edd2a6238c1707eaee
section/86-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:35818bb02c2f97165bfd958400f012459e1705aa345dd6cd998bf385c4ba2592LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod, remissa culpa per poenitentiam, non remaneat reatus poenae. Remota enim causa, removetur effectus. Sed culpa est causa reatus poenae, ideo enim est aliquis dignus poena quia culpam commisit. Ergo, remissa culpa, non potest remanere reatus poenae.Ссылаются нормы: Q86A4Obiectio1, assert-h1fd95af4871e64f244bec3eec99dfeb915d54aab1aa94bcb87a42299172b88f8, assert-h9117d2f2d3d92261e259e5d132dc883067cccfa8afcf26d5228140bb34a2af73
section/86-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d09e159b0be3e4e2f0776e2d319ea8ccd90777ba4349f5fbe03908d4ffa570cbLA
Praeterea, sicut apostolus dicit, Rom. V, donum Christi est efficacius quam peccatum. Sed peccando homo simul incurrit culpam et poenae reatum. Ergo multo magis per donum gratiae simul remittitur culpa et tollitur poenae reatus.Ссылаются нормы: Q86A4Obiectio2, assert-ha1f88a34565c81b95bc9540d8a0ded4543f5150431b7818297a209b6619b0862, assert-hab326448242384812187fabaa5d2a058a5e3701997caaa6487acfd777dcb80df
section/86-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:39387672c855e66c56c2534534676422e18db4170d2d5c4b4ad7e76dfd174c10LA
Praeterea, remissio peccatorum fit in poenitentia per virtutem passionis Christi, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, propter remissionem praecedentium delictorum. Sed passio Christi sufficienter est satisfactoria pro omnibus peccatis, ut supra habitum est. Non ergo post remissionem culpae remanet aliquis reatus poenae.Ссылаются нормы: Q86A4Obiectio3, assert-h33b56392375aea5cade59cbdcf5adfaea71baf87d094fd0e0fe87977aad6d7f3, assert-ha7851bfcf88b239d267f67d377d78c2d5edcb4c37cac102daaf148896101dcf9
section/86-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2ba31f5ef9d3a08c24d5d2161a123282a736ef66657d3e71c2868907b221248cLA
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, in peccato mortali sunt duo, scilicet aversio ab incommutabili bono, et conversio ad commutabile bonum inordinata. Ex parte igitur aversionis ab incommutabili bono, consequitur peccatum mortale reatus poenae aeternae, ut qui contra aeternum bonum peccavit, in aeternum puniatur. Ex parte etiam conversionis ad bonum commutabile, inquantum est inordinata, consequitur peccatum mortale reatus alicuius poenae, quia inordinatio culpae non reducitur ad ordinem iustitiae nisi per poenam; iustum est enim ut qui voluntati suae plus indulsit quam debuit, contra voluntatem suam aliquid patiatur, sic enim erit aequalitas; unde et Apoc. XVIII dicitur, quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia tamen conversio ad bonum commutabile finita est, non habet ex hac parte peccatum mortale quod debeatur ei poena aeterna. Unde, si sit inordinata conversio ad bonum commutabile sine aversione a Deo, sicut est in peccatis venialibus, non debetur peccato poena aeterna, sed temporalis. Quando igitur per gratiam remittitur culpa, tollitur aversio animae a Deo, inquantum per gratiam anima Deo coniungitur. Unde et per consequens simul tollitur reatus poenae aeternae. Potest tamen remanere reatus alicuius poenae temporalis.Ссылаются нормы: Q86A4Respondeo, assert-h937e89dad4a51efebe7ddab610fbcd5c586193ae344622cf7286e7dc204fbe93
section/86-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d62cb9fa1e8fedde213cecc56be4968a722ae6df5c0f4a0f143ff6f673f92debLA
Sed contra est quod, II Reg. XII, dicitur quod, cum David poenitens dixisset ad Nathan, peccavi domino, dixit Nathan ad illum, dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris. Veruntamen filius qui natus est tibi, morte morietur, quod fuit in poenam praecedentis peccati, ut ibidem dicitur. Ergo, remissa culpa, remanet reatus alicuius poenae.Ссылаются нормы: assert-hab895325d6e69e8d8e156bceffa7e8e958a2d258c2db603dde34b60c0ebbacc1
section/86-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cc9e2f19c710be43dbeab10d4fe260e255695fd945e702747164cc9e5fa961e1LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus totum hominem perfecte curat, sed quandoque subito, sicut socrum Petri statim restituit perfectae sanitati, ita ut surgens ministraret ei, ut legitur Luc. IV; quandoque autem successive, sicut dictum est de caeco illuminato, Marci VIII. Et ita etiam spiritualiter quandoque tanta commotione convertit cor hominis ut subito perfecte consequatur sanitatem spiritualem, non solum remissa culpa, sed sublatis omnibus peccati reliquiis, ut patet de Magdalena, Luc. VII. Quandoque autem prius remittit culpam per gratiam operantem, et postea per gratiam cooperantem successive tollit peccati reliquias.Ссылаются нормы: Q86A5Ad1, assert-hf3c7950e9fe777c306d09ab961754905a76102f07f3f5d8727fde452a0189ce0
section/86-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:68658462b708e02cdb7c3d859137cb01e46d1b2773b4c20c150f6c2c1c42920eLA
Ad secundum dicendum quod peccatum etiam quandoque statim inducit debilem dispositionem, utpote per unum actum causatam, quandoque autem fortiorem, causatam per multos actus.Ссылаются нормы: Q86A5Ad2, assert-h799c3e7b7b424046c928a36ec556efe7c227f52bd5adcb9f4598f8e89f2fc169
section/86-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:907d918a70dd4f90ad9a7ff46cdda965d1cf8a95bba18471debbaa774dee748fLA
Ad tertium dicendum quod uno actu humano non tolluntur omnes reliquiae peccati, quia, ut dicitur in praedicamentis, pravus, ad meliores exercitationes deductus, ad modicum aliquid proficiet, ut melior sit, multiplicato autem exercitio, ad hoc pervenit ut sit bonus virtute acquisita. Hoc autem multo efficacius facit divina gratia, sive uno sive pluribus actibus.Ссылаются нормы: Q86A5Ad3, assert-h1a5fcca6fd8ad53e252ce3991bcae3b2263beea0ddbe4f24916a64bacddf44b0
section/86-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0d59b0e34e2cbe7eda0b0ee550120b92b87e71844d3344893c228b55009bfe71LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod, remissa culpa mortali, tollantur omnes reliquiae peccati. Dicit enim Augustinus, in libro de poenitentia, nunquam dominus aliquem sanavit quem omnino non liberavit, totum enim hominem sanavit in sabbato, quia corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione. Sed reliquiae peccati pertinent ad infirmitatem peccati. Ergo non videtur possibile quod, remissa culpa, remaneant reliquiae peccati.Ссылаются нормы: Q86A5Obiectio1, assert-h56d359ef0d935fd52176fb59d5b557e1fc7ad8f84bd7c781a2e6f640196cb359, assert-hfa379d5f63dddea1de83bc34157ee8c3bc83bfb80e98474d2caff3756fe5ccae
section/86-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0e530a4486ea81ea2e9d5beb2b8d741d5ceeafc4f8baef9089591588e34bb3c8LA
Praeterea, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom., bonum est efficacius quam malum, quia malum non agit nisi in virtute boni. Sed homo peccando simul totam infectionem peccati contrahit. Ergo multo magis poenitendo liberatur etiam ab omnibus peccati reliquiis.Ссылаются нормы: Q86A5Obiectio2, assert-h34390efa3464cdaa2e083c5efd05ce741de494d4cabe3cfe71df432c5d3b2e1e, assert-h43dbfc3b82f1331159c34cd739e8dce5834f993c0ac719b811872fe63aaa93a2
section/86-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ea1f5053035e062f006e62cbfeff3393e484b446ca21fe9a2f785a5e12e33bffLA
Praeterea, opus Dei est efficacius quam opus hominis. Sed per exercitium humanorum operum ad bonum tolluntur reliquiae peccati contrarii. Ergo multo magis tolluntur per remissionem culpae, quae est opus Dei.Ссылаются нормы: Q86A5Obiectio3, assert-h2feb74b49391576efb7815ab3299405722f07474a0f867ea608cd14de58db9e8, assert-hd06875569aa47e68b432cb9078e34720a96077adc7de28e350a9ce3e75cd9b81
section/86-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3172cb54ec2ae343d422d69acf17eee195a2e0535f66be6688b725df953a3bd5LA
Respondeo dicendum quod peccatum mortale ex parte conversionis inordinatae ad bonum commutabile quandam dispositionem causat in anima; vel etiam habitum, si actus frequenter iteretur. Sicut autem dictum est, culpa mortalis peccati remittitur inquantum tollitur per gratiam aversio mentis a Deo. Sublato autem eo quod est ex parte aversionis, nihilominus remanere potest id quod est ex parte conversionis inordinatae, cum hanc contingat esse sine illa, sicut prius dictum est. Et ideo nihil prohibet quin remissa culpa, remaneant dispositiones ex praecedentibus actibus causatae, quae dicuntur peccati reliquiae. Remanent tamen debilitatae et diminutae, ita quod homini non dominentur. Et hoc magis per modum dispositionum quam per modum habituum, sicut etiam remanet fomes post Baptismum.Ссылаются нормы: Q86A5Respondeo, assert-hc8f31426d98c0a26d2a7f6bf4490c8fcf6f04bb73e81c255cbaba17b51207af5
section/86-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:273bd4bb24d9ca7f05af0d8df8f638da9cbdc697532e83480ef593db613c377eLA
Sed contra est quod Marci VIII legitur quod caecus illuminatus a domino, primo restitutus est ad imperfectum visum, unde ait, video homines velut arbores ambulare; deinde restitutus est perfecte, ita ut videret clare omnia. Illuminatio autem caeci significat liberationem peccatoris. Post primam ergo remissionem culpae, qua peccator restituitur ad visum spiritualem, adhuc remanent in eo reliquiae aliquae peccati praeteriti.Ссылаются нормы: assert-hb89fee8a1341dd77110f354303b0825717641f22dc3c885f42e8ad8cc62ff8e2
section/86-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a6747931226d1631b37f74554144e2a98ca5269d1f4724dc1742340b65dddf43LA
Ad primum ergo dicendum quod effectus gratiae operantis est iustificatio impii, ut in secunda parte dictum est. In qua, ut ibidem dictum est, non solum est gratiae infusio et remissio culpae, sed etiam motus liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei formatae, et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus poenitentiae. Hi tamen actus humani sunt ibi ut effectus gratiae operantis simul producti cum remissione culpae. Unde remissio culpae non fit sine actu poenitentiae virtutis, licet sit effectus gratiae operantis.Ссылаются нормы: Q86A6Ad1, assert-hd415436f6612f461f9768e646ebed4218539f812820ea356a131fe538522147c
section/86-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8edfce01e4ecb66788c3be7cdccbdb0a11068a0d697dfbe2bd352cca14bd03ddLA
Ad secundum dicendum quod in iustificatione impii non solum est actus poenitentiae, sed etiam actus fidei, ut dictum est. Et ideo remissio culpae non ponitur effectus solum poenitentiae virtutis, sed principalius fidei et caritatis.Ссылаются нормы: Q86A6Ad2, assert-h9182ccc13adb12889035fa299533a1511fd00c888756486766b6e70dae894116
section/86-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bdc03c4384b480ae7204b66f0479cc1d93d3934ec4fb1bbc968a57b156417255LA
Ad tertium dicendum quod ad passionem Christi ordinatur actus poenitentiae virtutis et per fidem et per ordinem ad claves Ecclesiae. Et ideo utroque modo causat remissionem culpae virtute passionis Christi.Ссылаются нормы: Q86A6Ad3, assert-hd8b1f1617cd25491a4c2261418a3be421ce83053f705d36948aa21e33c2a2fac
section/86-6/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:33500c6f579489c84e122d66aea8a359b8fb7865bc39d6d960dc0808e3ee4f2aLA
Ad id autem quod in contrarium obiicitur, dicendum est quod actus poenitentiae virtutis habet quod sine eo non possit fieri remissio culpae, inquantum est inseparabilis effectus gratiae, per quam principaliter culpa remittitur, quae etiam operatur in omnibus sacramentis. Et ideo per hoc non potest concludi nisi quod gratia est principalior causa remissionis culpae quam poenitentiae sacramentum. Sciendum tamen quod etiam in veteri lege et in lege naturae erat aliqualiter sacramentum poenitentiae, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q86A6Ad4Supplement, assert-h97d5b676b55eaa847745854c6ddab8352fbfac3be441151b03871ff3f23023a2
section/86-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:230850028b4e40a0229587936d330e8af1098c1f896f337a2b8eedf18497c0c2LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod remissio culpae non sit effectus poenitentiae secundum quod est virtus. Dicitur enim poenitentia virtus secundum quod est principium humani actus. Sed humani actus non operantur ad remissionem culpae, quae est effectus gratiae operantis. Ergo remissio culpae non est effectus poenitentiae secundum quod est virtus.Ссылаются нормы: Q86A6Obiectio1, assert-h61dabf8501fef49f78215b42446c50bdb8a5426a053b6afff0bba7629da5c8c8, assert-he7245db9e2ce5d3a495cc355d5d06114e0a63e68145a006f576436fd5b661fd2
section/86-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fa4f1b159e3d148c7a9b255d8e1d679bd535a53581da0b60e2c1555eb23a9c9aLA
Praeterea, quaedam aliae virtutes sunt excellentiores poenitentia. Sed remissio culpae non dicitur effectus alicuius alterius virtutis. Ergo etiam non est effectus poenitentiae secundum quod est virtus.Ссылаются нормы: Q86A6Obiectio2, assert-hbdd017dd4ab6b2c55f607ec3f551a1e50783124bafe739dae5567996f101d4e3, assert-hf594fbe5523b28b906c49569dc1e5d2fefcce9dc4d5f50a5fda587be5c089f22
section/86-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e39b0e6063735d9f6e5c1e5f1ce3a3d69537096c6492b2f699dbadd0eddd364bLA
Praeterea, remissio culpae non est nisi ex virtute passionis Christi, secundum illud Heb. IX, sine sanguinis effusione non fit remissio. Sed poenitentia inquantum est sacramentum, operatur in virtute passionis Christi, sicut et cetera sacramenta, ut ex supra dictis patet. Ergo remissio culpae non est effectus poenitentiae inquantum est virtus, sed inquantum est sacramentum.Ссылаются нормы: Q86A6Obiectio3, assert-h2dce99968c0a8a55cde3ccafe081a548cd7b03dbecf2a1f809c946a7581fde7f, assert-h7bd61f50b4e8903ef731dc3cb3405e3a29e6345c263020203a12e717871e99ff
section/86-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:006d531ba4484535dc3a7268abf49ab92c1a3ce0d27bb65cb2cf4214dffbec05LA
Respondeo dicendum quod poenitentia est virtus secundum quod est principium quorundam actuum humanorum. Actus autem humani qui sunt ex parte peccatoris, materialiter se habent in sacramento poenitentiae. Omne autem sacramentum producit effectum suum non solum virtute formae, sed etiam virtute materiae, ex utroque enim est unum sacramentum, ut supra habitum est. Unde, sicut remissio culpae fit in Baptismo non solum virtute formae, ex qua et ipsa aqua virtutem recipit; ita etiam remissio culpae est effectus poenitentiae, principalius quidem ex virtute clavium, quam habent ministri, ex quorum parte accipitur id quod est formale in hoc sacramento, ut supra dictum est; secundario autem ex vi actuum poenitentis pertinentium ad virtutem poenitentiae, tamen prout hi actus aliqualiter ordinantur ad claves Ecclesiae. Et sic patet quod remissio culpae est effectus poenitentiae secundum quod est virtus, principalius tamen secundum quod est sacramentum.Ссылаются нормы: Q86A6Respondeo, assert-h02570fef1b6cbe75c7b908bd0602ae60b16e405eea9aab1acd07d7f165dad51a
section/86-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:80c58f92aaa52090ca001dabf4f0d921a9091a48ce95e3f969c8f097e6bf8fdfLA
Sed contra, illud est proprie causa alicuius sine quo esse non potest, omnis enim effectus dependet a sua causa. Sed remissio culpae potest esse a Deo sine poenitentiae sacramento, non autem sine poenitentia secundum quod est virtus, ut supra dictum est. Unde et ante sacramenta novae legis poenitentibus Deus peccata remittebat. Ergo remissio culpae est effectus poenitentiae secundum quod est virtus.Ссылаются нормы: assert-h7d2730af47e50a09f0e8361e04f8955d87ab2ddfd62f12bfa1c8370d4cc3cd21
question/86/prooemium · paragraph
la · official · sha256:3a05eb8234b6436a512c27fefe0c9def516353b65acb5c24813737056056246aLA
Deinde considerandum est de effectu poenitentiae. Et primo, quantum ad remissionem peccatorum mortalium; secundo, quantum ad remissionem peccatorum venialium; tertio, quantum ad reditum peccatorum dimissorum; quarto, quantum ad restitutionem virtutum. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum peccata mortalia per poenitentiam auferantur. Secundo, utrum possint sine poenitentia tolli. Tertio, utrum possit remitti unum sine alio. Quarto, utrum poenitentia auferat culpam remanente reatu. Quinto, utrum remaneant reliquiae peccatorum. Sexto, utrum auferre peccatum sit effectus poenitentiae inquantum est virtus, vel inquantum est sacramentum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 87
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q87
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4084.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9bab7ce84cd9aeb8aecfafb57a02da1d2af37238259a699ca3ea9851da339f06 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/87-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:145faaeb258562006487cb5043626f5989cdfc16e5889ee426a5be6a3b4dbf5fLA
Ad primum ergo dicendum quod homo in gratia constitutus potest vitare omnia peccata mortalia et singula; potest etiam vitare singula peccata venialia, sed non omnia; ut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Et ideo poenitentia de peccatis mortalibus requirit quod homo proponat abstinere ab omnibus et singulis peccatis mortalibus. Sed ad poenitentiam peccatorum venialium requiritur quod proponat abstinere a singulis, non tamen ab omnibus, quia hoc infirmitas huius vitae non patitur. Debet tamen habere propositum se praeparandi ad peccata venialia minuenda, alioquin esset ei periculum deficiendi, cum desereret appetitum proficiendi, seu tollendi impedimenta spiritualis profectus, quae sunt peccata venialia.Ссылаются нормы: Q87A1Ad1, assert-hc1f0c81b5fd85a5c5b3204da63f1de8eb34624f7d006ab56725dc839d942000a
section/87-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:75090aed9084d9c1ea79ac2b8c1dae1046b9e9eb658251bc18abc6acad80b1e0LA
Ad secundum dicendum quod passio pro Christo suscepta, sicut supra dictum est, obtinet vim Baptismi. Et ideo purgat ab omni culpa et mortali et veniali, nisi actualiter voluntatem peccato invenerit inhaerentem.Ссылаются нормы: Q87A1Ad2, assert-h7fe09c06a88e53b80c3307b002dab1ee9c56facebfaf8208ef99f2284be2501d
section/87-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:85df37abcc4122b00a6848e385aea4b8b53cf372da89394b49d1004cbcd3bbdaLA
Ad tertium dicendum quod fervor caritatis virtualiter implicat displicentiam venialium peccatorum, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q87A1Ad3, assert-ha769b61da0c8c0e044163416160dacc24213941b345b37a85208bf6ed2eb75b6
section/87-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d7e8bba27c232d19ab21f9e3ff2220cffdaf123e31d46a8fdfa91f0bec4b9c2dLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod veniale peccatum possit remitti sine poenitentia. Pertinet enim, ut supra dictum est, ad rationem verae poenitentiae quod non solum homo doleat de peccato praeterito, sed etiam proponat cavere de futuro. Sed sine tali proposito peccata venialia dimittuntur, cum certum sit homini quod sine peccatis venialibus praesentem vitam ducere non possit. Ergo peccata venialia possunt remitti sine poenitentia.Ссылаются нормы: Q87A1Obiectio1, assert-hc727972b8bdc4cf397d35434c80f8b1f037eb2f45dd0dc635d6c34470da1eeb9, assert-hfc89c89de2b3b732a8dc201ca1d2bba8419e658427ad40731c282fadb0b64bd0
section/87-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:76846fcc4c357a8fbff66d3b338a3f525730d3e900462ccddcbc965f322190abLA
Praeterea, poenitentia non est sine actuali displicentia peccatorum. Sed peccata venialia possunt dimitti sine displicentia eorum, sicut patet in eo qui dormiens occideretur propter Christum; statim enim evolaret, quod non contingit manentibus peccatis venialibus. Ergo peccata venialia possunt remitti sine poenitentia.Ссылаются нормы: Q87A1Obiectio2, assert-h154e14390ce71331414a824f9061160ce27f8f60c02e0e481f6cc8c1ba73e299, assert-hd4c08b3af81d5f83776f48bce1a9c360803d25f8f85a192094c8a0dc2db2c41c
section/87-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dc1902ecc83ce25bce18f8a7930a9c68f8970aaea24da77db8460bc00f98c8b3LA
Praeterea, peccata venialia opponuntur fervori caritatis, ut in secunda parte dictum est. Sed unum oppositorum tollitur per aliud. Ergo per fervorem caritatis, quem contingit esse sine actuali displicentia peccati venialis, fit remissio peccatorum venialium.Ссылаются нормы: Q87A1Obiectio3, assert-h50a0a3d12122390be201b3139138465a110596f0893e640b11a8be9f8b15c826, assert-haab9d65d69e3fb5f662817a39e042571e139398d98cc7f599d9db4859bee556f
section/87-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:beb2fa8b5ac861576500ad8d4bce8c10e4cb166b1e2c955a0e40fcf4f048e627LA
Respondeo dicendum quod remissio culpae, sicut dictum est, fit per coniunctionem ad Deum, a quo aliqualiter separat culpa. Sed haec separatio perfecte quidem fit per peccatum mortale, imperfecte autem per peccatum veniale, nam per peccatum mortale mens omnino a Deo avertitur, utpote contra caritatem agens; per peccatum autem veniale retardatur affectus hominis ne prompte in Deum feratur. Et ideo utrumque peccatum per poenitentiam quidem remittitur, quia per utrumque deordinatur voluntas hominis per immoderatam conversionem ad bonum creatum, sicut enim peccatum mortale remitti non potest quandiu voluntas peccato adhaeret, ita etiam nec peccatum veniale, quia, manente causa, manet effectus. Exigitur autem ad remissionem peccati mortalis perfectior poenitentia, ut scilicet homo actualiter peccatum mortale commissum detestetur quantum in ipso est, ut scilicet diligentiam adhibeat ad rememorandum singula peccata mortalia, ut singula detestetur. Sed hoc non requiritur ad remissionem venialium peccatorum. Non tamen sufficit habitualis displicentia, quae habetur per habitum caritatis vel poenitentiae virtutis, quia sic caritas non compateretur peccatum veniale, quod patet esse falsum. Unde sequitur quod requiratur quaedam virtualis displicentia, puta cum aliquis fertur hoc modo secundum affectum in Deum et res divinas ut quidquid ei occurrat quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se hoc commisisse, etiam si actu de illo non cogitaret. Quod tamen non sufficit ad remissionem peccati mortalis, nisi quantum ad peccata oblita post diligentem inquisitionem.Ссылаются нормы: Q87A1Respondeo, assert-hb719421301c74001ef06ba8b43fb03b169079178a38b06effdb943ed9089d829
section/87-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6c2320e51c0cc3f0c64f37b62a0b5027fa1f18b70353c9e150ef240a12684c57LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, quod est quaedam poenitentia quae quotidie agitur in Ecclesia pro peccatis venialibus. Quae frustra esset si sine poenitentia peccata venialia possunt dimitti.Ссылаются нормы: assert-h32da3434f1a385a69b8cac2ae01d2ad8e1f8d8c2b4a371717278590bcd93a9d8
section/87-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5c565b370a247872a909e1a6c7214c0c453e3aae915b9a5cca20f49dcb46d43bLA
Ad primum ergo dicendum quod etiam remissio peccatorum venialium est effectus gratiae, per actum scilicet quem de novo elicit, non autem per aliquid habituale de novo animae infusum.Ссылаются нормы: Q87A2Ad1, assert-hd4bcee6872c2aea9d90307b34a535fac33e1899f0252fbaa68c4a27ac11857a3
section/87-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:82169d46fa7231648d272bb6853202717e0ce15106def3894c881df4753998b9LA
Ad secundum dicendum quod veniale peccatum nunquam remittitur sine aliquali actu poenitentiae virtutis, explicito scilicet vel implicito, ut supra dictum est. Potest tamen remitti veniale peccatum sine poenitentiae sacramento, quod in absolutione sacerdotis formaliter perficitur, ut supra dictum est. Et ideo non sequitur quod ad remissionem venialis requiratur gratiae infusio, quae licet sit in quolibet sacramento, non tamen in quolibet actu virtutis.Ссылаются нормы: Q87A2Ad2, assert-hd211cdd4c44d392cd4808580cbcef2d9462745bc0a8058fa2a3d246738e04529
section/87-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:01cee3bbba8550ae70fa4e52cba39fe0be23e4691699dd302701b0da890cb484LA
Ad tertium dicendum quod, sicut in corpore contingit esse maculam dupliciter, uno modo per privationem eius quod requiritur ad decorem, puta debiti coloris aut debitae proportionis membrorum, alio modo per superinductionem alicuius impedientis decorem, puta luti aut pulveris; ita etiam in anima inducitur macula uno modo per privationem decoris gratiae per peccatum mortale, alio modo per inclinationem inordinatam affectus ad aliquid temporale; et hoc fit per peccatum veniale. Et ideo ad tollendam maculam mortalis peccati requiritur infusio gratiae, sed ad tollendam maculam peccati venialis, requiritur aliquis actus procedens a gratia per quem removeatur inordinata adhaesio ad rem temporalem.Ссылаются нормы: Q87A2Ad3, assert-h00d3410a405bce7c4924641844ace8516f0ee0241ffbdddec4d576de229a8315
section/87-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7cba06ba69fdb5bda6dec8923043c479f26d1e93831db0663eefcb2f11f54815LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad remissionem venialium peccatorum requiratur gratiae infusio. Effectus enim non est sine propria causa. Sed propria causa remissionis peccatorum est gratia, non enim ex meritis propriis hominis peccata propria remittuntur; unde dicitur Ephes. II, Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cuius gratia salvati estis. Ergo peccata venialia non remittuntur sine gratiae infusione.Ссылаются нормы: Q87A2Obiectio1, assert-ha0037021b5b13a2ff6bbea45bdcb0dd879e7ab41c2a035cf3dcc86a6554a7c84, assert-hb39e62594081f98770cd09cd7d8ea747dde07c37e45b9817e6d4a322f3ed0ba5
section/87-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e7e7c470b9ff7a25897a7aa3a367387189a2b05499cc22de066ec5d9a118d03dLA
Praeterea, peccata venialia non remittuntur sine poenitentia. Sed in poenitentia infunditur gratia, sicut et in aliis sacramentis novae legis. Ergo peccata venialia non remittuntur sine gratiae infusione.Ссылаются нормы: Q87A2Obiectio2, assert-h2504b9db98808a25a07791e65ff7c997e3d60e7802ed41feeb287411554cad8c, assert-h55bb31bc235c1ad062b96952a475abddeb3dae662d279482828649879c5750b4
section/87-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:84470578d1779726d9cebcf1c75015b8db0baec36195b58fb9b77bba160679baLA
Praeterea, peccatum veniale maculam quandam animae infert. Sed macula non aufertur nisi per gratiam, quae est spiritualis animae decor. Ergo videtur quod peccata venialia non remittantur sine gratiae infusione.Ссылаются нормы: Q87A2Obiectio3, assert-h4b11bdb9dbb39f66b9d583ec910c4694bd6df5f8e06bb4e1458ffa888de646f8, assert-hdd0edb933292ead79a6398241a62d1cfedd5ec68e06269fdc6b3f272d3a66c67
section/87-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1e6fa608e57f1fb73e8f03b221ecad2f336886d852e02251c2fd6cef7c854f14LA
Respondeo dicendum quod unumquodque tollitur per suum oppositum. Peccatum autem veniale non contrariatur habituali gratiae vel caritati, sed retardat actum eius, inquantum nimis haeret homo bono creato, licet non contra Deum, ut in secunda parte habitum est. Et ideo ad hoc quod peccatum tollatur, non requiritur aliqua habitualis gratia, sed sufficit aliquis motus gratiae vel caritatis ad eius remissionem. Quia tamen in habentibus usum liberi arbitrii, in quibus solum possunt esse peccata venialia, non contingit esse infusionem gratiae sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum; ideo, quandocumque de novo gratia infunditur, peccata venialia remittuntur.Ссылаются нормы: Q87A2Respondeo, assert-h48b3af11307ddaa4b6df514266239c85e8cdd22f56f6f235b04a7ae38e72415b
section/87-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4d3f884a2ce9d11360476ae2c3e4fb5406a12255e62524445bbd7472da1e53f2LA
Sed contra est quod peccatum veniale adveniens non tollit gratiam, neque etiam diminuit eam, ut in secunda parte habitum est. Ergo, pari ratione, ad hoc quod peccatum veniale remittatur, non requiritur novae gratiae infusio.Ссылаются нормы: assert-hbc9e38850b297454038c71c197488f1491e324eced053c254958b33d4cffa871
section/87-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aaac08b17c859f25597ad8ca256f6200b0aa2ff4eb9ce0de7b602667472a997cLA
Ad primum ergo dicendum quod omnia ista causant remissionem peccatorum venialium inquantum inclinant animam ad motum poenitentiae, qui est detestatio peccatorum, vel implicite vel explicite.Ссылаются нормы: Q87A3Ad1, assert-hedca29acb656c4c11c12a94eb3ff8de340f5b762bf41187e696f37e093182a13
section/87-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:405b46df9f3b78edba9257c208425a005307e6ef1d2b3461f151e065fb9fd47aLA
Ad secundum dicendum quod omnia ista, quantum est de se, operantur ad remissionem omnium venialium peccatorum. Potest tamen impediri remissio quantum ad aliqua peccata venialia, quibus mens actualiter inhaeret, sicut etiam per fictionem impeditur aliquando effectus Baptismi.Ссылаются нормы: Q87A3Ad2, assert-h98ccf86fc9c46cd1ff7ff189726278f7c8c1bbb86066f6b88da93ae123c04c30
section/87-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1ba180dacb1a6a4bb6c51cd768738ea1894608af95b65ef09086630d29ea48c6LA
Ad tertium dicendum quod per praedicta tolluntur quidem peccata venialia quantum ad culpam, tum virtute alicuius sanctificationis, tum etiam virtute caritatis, cuius motus per praedicta excitatur. Non autem per quodlibet praedictorum semper tollitur totus reatus poenae, quia sic qui esset omnino immunis a peccato mortali, aspersus aqua benedicta statim evolaret. Sed reatus poenae remittitur per praedicta secundum motum fervoris in Deum, qui per praedicta excitatur quandoque magis, quandoque minus.Ссылаются нормы: Q87A3Ad3, assert-h7493c540a7a05290e20c06c631ea09a59cd91baaa5a5fd04d5f4b9ba5e77e185
section/87-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a998b41bb5af0f7bf91a1ad0eb57103ffeb5fc214099157629ce97ceb52f3e1dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccata venialia non remittantur per aspersionem aquae benedictae, et episcopalem benedictionem, et alia huiusmodi. Peccata enim venialia non remittuntur sine poenitentia, ut dictum est. Sed poenitentia per se sufficit ad remissionem venialium peccatorum. Ergo ista nihil operantur ad huiusmodi remissionem.Ссылаются нормы: Q87A3Obiectio1, assert-h20b5e111cbd07aa84d352fddb6bd5a53cce7ea7d9bd0b41d710943e9ef2e06fb, assert-hb7b850b9b5528cd7670fd7f4f24b7a5feeed0b62291371f394cf5ea8d21856c0
section/87-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:db161c58729783f257552e5aaa1b805b9f45a5e1d9b98e6c65c8bb1fdc846c15LA
Praeterea, quodlibet istorum relationem habet ad unum peccatum veniale, et ad omnia. Si ergo per aliquod istorum remittitur peccatum veniale, sequetur quod pari ratione remittantur omnia. Et ita per unam tunsionem pectoris, vel per unam aspersionem aquae benedictae, redderetur homo immunis ab omnibus peccatis venialibus. Quod videtur inconveniens.Ссылаются нормы: Q87A3Obiectio2, assert-h73ec35903b8f27d6a81083d13322b3354b9fc5fd5770557e66a59382bc5ca5b3
section/87-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:83d962ee6b094e84972ae34a6e09b219ad5e5f60b45e548057edbbef15ed0effLA
Praeterea, peccata venialia inducunt reatum alicuius poenae, licet temporalis, dicitur enim, I Cor. III, de eo qui superaedificat lignum, faenum et stipulam, quod salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sed huiusmodi per quae dicitur peccatum veniale remitti, vel nullam vel minimam poenam in se habent. Ergo non sufficiunt ad plenam remissionem venialium peccatorum.Ссылаются нормы: Q87A3Obiectio3, assert-h9788e06f1d26d92742875dc41f644be6263659d59589e69dedaba5f213b5a579, assert-heb06a6744b98308f306aa81d5217723d6439d922d98ce17ce76efd718af6b56d
section/87-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4238150a0fcbb25204df452d16d9b57c8b751872590f908a58dc3a25f199895eLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad remissionem venialis peccati non requiritur novae gratiae infusio, sed sufficit aliquis actus procedens ex gratia quo homo detestetur peccatum vel explicite, vel saltem implicite, sicut cum aliquis ferventer movetur in Deum. Et ideo triplici ratione aliqua causant remissionem venialium peccatorum. Uno modo, inquantum in eis infunditur gratia, quia per infusionem gratiae tolluntur peccata venialia, ut supra dictum est. Et hoc modo per Eucharistiam et extremam unctionem, et universaliter per omnia sacramenta novae legis, in quibus confertur gratia, peccata venialia remittuntur. Secundo, inquantum sunt cum aliquo motu detestationis peccatorum. Et hoc modo confessio generalis, tunsio pectoris, et oratio dominica operantur ad remissionem venialium peccatorum, nam in oratione dominica petimus, dimitte nobis debita nostra. Tertio, inquantum sunt cum aliquo motu reverentiae in Deum et ad res divinas. Et hoc modo benedictio episcopalis, aspersio aquae benedictae, quaelibet sacramentalis unctio, oratio in Ecclesia dedicata, et si qua alia sunt huiusmodi, operantur ad remissionem peccatorum.Ссылаются нормы: Q87A3Respondeo, assert-h2fb1ae216ba75a1fc4eff877b58e945d7c1fd0729471e677d82d317554d2e874
section/87-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3edc121b99c69c51eb298dc85d9fad97f68eb53c991a3c9a19a3f1b605a28b2eLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, quod pro levibus peccatis pectora nostra tundimus, et dicimus, dimitte nobis debita nostra. Et ita videtur quod tunsio pectoris et oratio dominica causent remissionem peccatorum. Et eadem ratio videtur esse de aliis.Ссылаются нормы: assert-h2cd2e8ea969e455cc45e35e9372d34d7dd00826c3854b2b850c1a209d8dc326b
section/87-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e822ed8f6d747c8ac53e260dcaa76890cb52f43af7cc2dd1bcc60fcb7d82df13LA
Ad primum ergo dicendum quod venialia ibi dicuntur irregularitates sive immunditiae quas contrahebant secundum legem.Ссылаются нормы: Q87A4Ad1, assert-h17a3bbcd956bcccb8a7037f6d1d45804dd9cbbbdad8da5703590c9f4dcbd5f94
section/87-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2a1e86eb8875c83307e63bd5247bc3231cabf277ad7c4d2f28bd92f0333f0ebcLA
Ad secundum dicendum quod, licet ad remissionem peccati venialis non requiratur nova infusio habitualis gratiae, requiritur tamen aliquis gratiae actus. Qui non potest esse in eo qui subiacet peccato mortali.Ссылаются нормы: Q87A4Ad2, assert-hd1f6c970204165ffa6ad76736313efd93fa3531f9593e7a9313ea0f30d54a817
section/87-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2f31c8e5f86fd4be7335deb3bde5ad688a7d1be4270f6bb244c1f20cd5774b6fLA
Ad tertium dicendum quod peccatum veniale non excludit omnem actum gratiae, per quem possunt omnia peccata venialia dimitti. Sed peccatum mortale excludit totaliter habitum gratiae, sine quo nullum peccatum mortale vel veniale remittitur. Et ideo non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q87A4Ad3, assert-h2553a658ede667316b29c216fe0c2013945aff19a23e7a2f992e96347f174523
section/87-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cd6906a314c06e5053a62dd4461fcebd3fcce65c7e3f5e79efed6781d092a3b0LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod veniale peccatum possit remitti sine mortali. Quia super illud Ioan. VIII, qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, dicit quaedam Glossa quod omnes illi erant in peccato mortali, venialia enim eis dimittebantur per caeremonias. Ergo veniale peccatum potest remitti sine mortali.Ссылаются нормы: Q87A4Obiectio1, assert-h869c0b17373f2a661659fe845ce433bccc8d5389ca15a850c43468d35450b610
section/87-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5741bf06c043ab1cc43f83ddb6022f3f1bd71924b8c621d924806bfaa68ec866LA
Praeterea, ad remissionem peccati venialis non requiritur gratiae infusio. Requiritur autem ad remissionem mortalis. Ergo veniale peccatum potest remitti sine mortali.Ссылаются нормы: Q87A4Obiectio2, assert-h95a7ac1df8b986f57cb0eff8791015da028793ad64f0051dcbad1844033e5f4d
section/87-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:14424c2d30cdd191c63b38a92678998a8d5c8e722c090d90d8d76274d79c14d7LA
Praeterea, plus distat veniale peccatum a mortali quam ab alio veniali. Sed unum veniale potest dimitti sine alio, ut dictum est. Ergo veniale potest dimitti sine mortali.Ссылаются нормы: Q87A4Obiectio3, assert-h23463fbff0576933c3796f9c066c6df369e2a481af152c915f36c35a498ce198, assert-hd6917ec076edf90ab4369c834f56a03fb3060c749f8689e6e91e37682b7ca06a
section/87-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad0edd2c32f515a5f08b47bdf2b9941e9de72981b029d6440a1a85e86ef7ae7dLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, remissio culpae cuiuscumque nunquam fit nisi per virtutem gratiae, quia, ut apostolus dicit, Rom. IV, ad gratiam Dei pertinet quod Deus alicui non imputat peccatum, quod Glossa ibi exponit de veniali. Ille autem qui est in peccato mortali, caret gratia Dei. Unde nullum peccatum veniale sibi remittitur.Ссылаются нормы: Q87A4Respondeo, assert-h879cdd6ded962937433bb27770f7978207e30a7295b1c5dcc2a4354153bf4036
section/87-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:35751bf887cae1b12971944b8776876fa4ede7219c6ba8635c301659a5abf927LA
Sed contra est quod dicitur Matth. V, non exibis inde, scilicet de carcere, in quem introducitur homo pro peccato mortali, donec reddas novissimum quadrantem, per quem significatur veniale peccatum. Ergo veniale peccatum non remittitur sine mortali.Ссылаются нормы: assert-h1781cca79125a11d7c9b46e439afa5a135252f9adef57653eb03c58194e8e717
question/87/prooemium · paragraph
la · official · sha256:5237428cf19d64522776369f8bcf586ac867a8bb42f196aa15dd15fe07b349a1LA
Deinde considerandum est de remissione venialium peccatorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum sine poenitentia peccatum veniale possit dimitti. Secundo, utrum possit dimitti sine gratiae infusione. Tertio, utrum peccata venialia remittantur per aspersionem aquae benedictae, et tunsionem pectoris, et orationem dominicam, et alia huiusmodi. Quarto, utrum veniale possit dimitti sine mortali.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 88
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q88
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4084.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:90f39821b4ad882506ff9d8308e5467b9d8a32fe06f875521dff69fc22e70dd0 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 34
section/88-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2bc264f0f7fee85ea4519849a88e5d6fba6e1d245070b5d1484e497a3c217643LA
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum Augustini videtur esse intelligendum de reditu peccatorum quantum ad reatum poenae aeternae in se consideratum, quia scilicet post poenitentiam peccans incurrit reatum poenae aeternae sicut et prius; non tamen omnino propter eandem rationem. Unde Augustinus, in libro de responsionibus prosperi, cum dixisset quod non in id quod remissum est recidit, nec pro originali peccato damnabitur, subdit, qui tamen ea morte afficitur quae ei propter peccata dimissa debebatur, quia scilicet incurrit mortem aeternam, quam meruerat per peccata praeterita.Ссылаются нормы: Q88A1Ad1, assert-h180c749cdfeb0fe9db6eb2615a077f12063af4f8f25fcef69495019c2c66c28a
section/88-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:11af0b03c83e46264c58c135c2ddec53efd8892796112ceddab27a4f28c007b0LA
Ad secundum dicendum quod in illis verbis non intendit Beda dicere quod culpa prius dimissa hominem opprimat per reditum praeteriti reatus, sed per iterationem actus.Ссылаются нормы: Q88A1Ad2, assert-h8a82aa10f8368f2150e79af93c6d7c2968686e2b4ea776852a4a69747a2ba8cd
section/88-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:55e21f0e41023400abe19dfa7d3f60424c66055aaf22a0e68473148db430acc5LA
Ad tertium dicendum quod per sequens peccatum iustitiae priores oblivioni traduntur inquantum erant meritoriae vitae aeternae, non tamen inquantum erant impeditivae peccati. Unde, si aliquis peccet mortaliter postquam restituit debitum, non efficitur reus quasi debitum non reddidisset. Et multo minus traditur oblivioni poenitentia prius acta quantum ad remissionem culpae, cum remissio culpae magis sit opus Dei quam hominis.Ссылаются нормы: Q88A1Ad3, assert-h93e28644a35d6f4a4ad7c5e013b30ad1b49e2b87027eeb3b88c6ad572ef22b6a
section/88-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:096e6d464711c41e1eb554eec3ff581a7dd1cfeda7813ede96a03e95a5e38f4dLA
Ad quartum dicendum quod gratia simpliciter tollit maculam et reatum poenae aeternae, tegit autem actus peccati praeteritos, ne scilicet propter eos Deus hominem gratia privet et reum habeat poenae aeternae. Et quod gratia semel facit, perpetuo manet.Ссылаются нормы: Q88A1Ad4, assert-h1e61c60ae654f1951e744b94dd91df7fa9becdc3a19e60b24f80ecdabf0102f5
section/88-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:27560b8a2a29459f1066ea0843c8fdef64aea07ed92c13cb9cccd8f8b463244aLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccata dimissa redeant per sequens peccatum. Dicit enim Augustinus, in libro I de Baptismo, redire dimissa peccata ubi fraterna caritas non est, apertissime dominus in Evangelio docet in illo servo a quo dimissum debitum dominus petiit eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. Sed fraterna caritas tollitur per quodlibet peccatum mortale. Ergo per quodlibet sequens mortale peccatum redeunt peccata prius per poenitentiam dimissa.Ссылаются нормы: Q88A1Obiectio1, assert-h2c41f6758bfe477350ff04363a84887168ee69ccf0510fd3a9b18818f8c28473, assert-hec9b7549ed97446ed6520c951dc1d6b4e6b57942b2dde159a0874b3e3c127fd3
section/88-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9a5ee74abac75da35783561996e159095377f027744138ba79a5ce7cea7b8f9eLA
Praeterea, super illud Luc. XI, revertar in domum meam unde exivi, dicit Beda, timendus est ille versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis extinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat. Hoc autem non esset nisi rediret. Ergo culpa per poenitentiam dimissa redit.Ссылаются нормы: Q88A1Obiectio2, assert-hff0fc1f0db46b78da3ff886ec08ab5cf29f60c5532f22d8b0d0146785df159d4
section/88-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:618a814cbcd5b03c883d272d015defaeacb9ad04d0fb37aa3f98fc0b17e8b80fLA
Praeterea, Ezech. XVIII dominus dicit, si averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur amplius. Sed inter alias iustitias quas fecit, etiam praecedens poenitentia concurrit, cum supra dictum sit poenitentiam esse partem iustitiae. Ergo, postquam poenitens peccat, non imputatur ei praecedens poenitentia, per quam consecutus est veniam peccatorum. Redeunt ergo illa peccata.Ссылаются нормы: Q88A1Obiectio3, assert-h9566890f3f5a645fb2d1d428a21b7181d5f50558c90ce9a773720ced677ba9f7, assert-hc3ba55420bd23c0caf0f789045811905a53a1427cdd78b12a8f8e2ae508ffdf3
section/88-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fb2b36615dfea7cefcb2dbd33d992222e928ae757d1be9576e620fbb2494d08eLA
Praeterea, peccata praeterita per gratiam teguntur, ut patet per apostolum, Rom. IV, inducentem illud Psalmi, beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Sed per peccatum mortale sequens gratia tollitur. Ergo peccata quae fuerant prius commissa, remanent detecta. Et ita videtur quod redeant.Ссылаются нормы: Q88A1Obiectio4, assert-ha0545df9348d10a44feb6acb4a023da2adefed8b3bad72b997e181f8b7ae20a8, assert-hdf5b5beedf7197cdae88d240915ca322048a3e65efa7b22116571fb885955817
section/88-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ce15fb4db0cf243cb95bce3174572369106302f7c2555dd3b1ef49ce11d9b16bLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in peccato mortali sunt duo, scilicet aversio a Deo, et conversio ad bonum creatum. Quidquid autem est aversionis in peccato mortali secundum se consideratum, est commune omnibus peccatis mortalibus, quia per quodlibet peccatum mortale homo avertitur a Deo. Unde et per consequens macula, quae est per privationem gratiae, et reatus poenae aeternae, communia sunt omnibus peccatis mortalibus. Et secundum hoc intelligitur id quod dicitur Iac. II, qui offendit in uno, factus est omnium reus. Sed ex parte conversionis, peccata mortalia sunt diversa, et interdum contraria. Unde manifestum est quod ex parte conversionis peccatum mortale sequens non facit redire peccata mortalia prius abolita. Alioquin sequeretur quod homo per peccatum prodigalitatis reduceretur in habitum vel dispositionem avaritiae prius abolitae et sic contrarium esset causa sui contrarii, quod est impossibile. Sed considerando in peccatis mortalibus id quod est ex parte aversionis absolute, per peccatum mortale sequens homo privatur gratia et fit reus poenae aeternae, sicut et prius erat. Verum, quia aversio in peccato mortali ex conversione quodammodo diversitatem induit per comparationem ad diversas conversiones sicut ad diversas causas, ita quod sit alia aversio et alia macula et alius reatus prout consurgit ex alio actu peccati mortalis, hoc ergo in quaestionem vertitur, utrum macula et reatus poenae aeternae, secundum quod causabantur ex actibus peccatorum prius dimissorum, redeant per peccatum mortale sequens. Quibusdam igitur visum est quod simpliciter hoc modo redeant. Sed hoc non potest esse. Quia opus Dei per opus hominis irritari non potest. Remissio autem priorum peccatorum est opus divinae misericordiae. Unde non potest irritari per sequens peccatum hominis, secundum illud Rom. III, nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Et ideo alii, ponentes peccata redire, dixerunt quod Deus non remittit peccata poenitenti postmodum peccaturo secundum praescientiam, sed solum secundum praesentem iustitiam. Praescit enim eum pro his peccatis aeternaliter puniendum, et tamen per gratiam facit eum praesentialiter iustum. Sed nec hoc stare potest. Quia, si causa absolute ponatur, et effectus ponitur absolute. Si ergo absolute non fieret peccatorum remissio, sed cum quadam conditione in futurum dependente, per gratiam et gratiae sacramenta, sequeretur quod gratia et gratiae sacramenta non essent sufficiens causa remissionis peccatorum. Quod est erroneum, utpote derogans gratiae Dei. Et ideo nullo modo potest esse quod macula et reatus praecedentium peccatorum redeant secundum quod ex talibus actibus causabantur. Contingit autem quod sequens actus peccati virtualiter continet reatum prioris peccati, inquantum scilicet aliquis secundo peccans ex hoc ipso videtur gravius peccare quam prius peccaverat; secundum illud Rom. II, secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, ex hoc solo scilicet quod contemnitur Dei bonitas, quae ad poenitentiam expectat; multo autem magis contemnitur Dei bonitas si, post remissionem prioris peccati, secundo peccatum iteretur; quanto maius est beneficium peccatum remittere quam sustinere peccatorem. Sic igitur per peccatum sequens poenitentiam redit quodammodo reatus peccatorum prius dimissorum, non inquantum causabatur ex illis peccatis prius dimissis, sed inquantum causatur ex peccato ultimo perpetrato, quod aggravatur ex peccatis prioribus. Et hoc non est peccata dimissa redire simpliciter, sed secundum quid, inquantum scilicet virtualiter in peccato sequenti continentur.Ссылаются нормы: Q88A1Respondeo, assert-h48100e80a1ba16ce6dc49d5bb5214897c5d7ae9fa9149ea6728f8cebd8ffaa4b
section/88-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4d34a2d6e80d8b157430d5e62402e65e7aa3581821c42bcc740b0436b01539e2LA
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. XI, sine poenitentia sunt dona Dei, et vocatio. Sed peccata poenitentis sunt remissa per donum Dei. Ergo per peccatum sequens non redeunt dimissa peccata, quasi Deus de dono remissionis poeniteat.Ссылаются нормы: assert-hd5690046cf020fbab3f48be25a0d90aff22b5e028e62525fb85b5ce0663f8d43
section/88-1/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:3b8d005d9cfa6ac688cd391c6f9ec39a4632f094877e30d5810b01d73eb1e5d4LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro responsionum prosperi, qui recedit a Christo et alienatus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem vadit? Sed non in id quod dimissum est recidit, nec pro originali peccato damnabitur.section/88-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:92a4e859e9b42f5c961ce977de4c8fb389279a36532a4608e9f8930db4c1d371LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc non dicitur specialiter de istis peccatis quia sint ceteris graviora, sed quia directius opponuntur beneficio remissionis peccatorum.Ссылаются нормы: Q88A2Ad1, assert-h2611277369ec5004ccb62cd0fd9de97ab3d37d4ad3e59cafea51b490ae350171
section/88-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:27ad57201faaf8e378b8dc255fcc06f093019ccc1bcc97c8ae030f832edf0f1cLA
Ad secundum dicendum quod etiam peccata venialia et peccatum originale redeunt modo praedicto, sicut et peccata mortalia, inquantum contemnitur Dei beneficium quo haec peccata sunt remissa. Non tamen per peccatum veniale aliquis incurrit ingratitudinem, quia homo, peccando venialiter, non facit contra Deum, sed praeter ipsum. Et ideo per peccata venialia nullo modo peccata dimissa redeunt.Ссылаются нормы: Q88A2Ad2, assert-ha21dc0cc328ec3cc23f7d6023bbe8db31824494624dddf11dc497544f9056527
section/88-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e015bc248d8d19f8ad4eedf375b242de0252abbd07fc250d0ca789c89b63be23LA
Ad tertium dicendum quod beneficium aliquod habet pensari dupliciter. Uno modo, ex quantitate ipsius beneficii. Et secundum hoc, innocentia est maius Dei beneficium quam poenitentia, quae dicitur secunda tabula post naufragium. Alio modo potest pensari beneficium ex parte recipientis, qui minus est dignus, et sic magis sibi fit gratia. Unde et ipse magis est ingratus si contemnat. Et hoc modo beneficium remissionis culpae est maius, inquantum praestatur totaliter indigno. Et ideo ex hoc sequitur maior ingratitudo.Ссылаются нормы: Q88A2Ad3, assert-h775470009d177b1354fb519947e27ca02c8c397a36ec26ea65881bbadbd3346e
section/88-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e15e0c5a435d18902bd73a86fbaddf9007867c7fbc85318eb0d2315ae0dbb156LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccata dimissa non redeant per ingratitudinem quae specialiter est secundum quatuor genera peccatorum, scilicet secundum odium fraternum, apostasiam a fide, contemptum confessionis, et dolorem de poenitentia habita, secundum quod quidam metrice dixerunt, fratres odit, apostata fit, spernitque fateri, poenituisse piget, pristina culpa redit. Tanto enim est maior ingratitudo quanto gravius est peccatum quod quis contra Deum committit post beneficium remissionis peccatorum. Sed quaedam alia peccata sunt his graviora, sicut blasphemia contra Deum, et peccatum in spiritum sanctum. Ergo videtur quod peccata dimissa non redeant magis secundum ingratitudinem commissam secundum haec peccata, quam secundum alia.Ссылаются нормы: Q88A2Obiectio1, assert-hce8e2120a02de72f2e93fbc3e46870237dd065883f8d0fc9b3d4db0cf60d792d, assert-he19f3b264e085b6c8a60398574bada0048f2099c487831cb19be353e2173fef3
section/88-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2048e240dca414e9283e30d8c18d1ade9e18cf592c57194764f72532b66fb45cLA
Praeterea, Rabanus dicit, nequam servum tradidit Deus tortoribus quoadusque redderet universum debitum, quia non solum peccata quae post Baptismum homo egit reputabuntur ei ad poenam, sed originalia, quae ei sunt dimissa in Baptismo. Sed etiam inter debita peccata venialia computantur, pro quibus dicimus, dimitte nobis debita nostra. Ergo ipsa etiam redeunt per ingratitudinem. Et pari ratione videtur quod per peccata venialia redeant peccata prius dimissa, et non solum per praedicta peccata.Ссылаются нормы: Q88A2Obiectio2, assert-h7bc215ef8175d0321e12ec88b8f904a458682f5fc602890538ccdf19c7325bdb, assert-ha5e71ba3d5d33cd75bd4034875ef5ba6441fd470ab186b54ba0c09ff839e533b
section/88-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:511dc3dcefb2d37d303ac4e9a9807641de573c85e0c401332e2b1d8da5731bdaLA
Praeterea, tanto est maior ingratitudo quanto post maius beneficium acceptum aliquis peccat. Sed beneficium Dei est etiam ipsa innocentia, qua peccatum vitamus, dicit enim Augustinus, in II Confess., gratiae tuae deputo quaecumque peccata non feci. Maius autem donum est innocentia quam etiam remissio omnium peccatorum. Ergo non minus est ingratus Deo qui primo peccat post innocentiam, quam qui peccat post poenitentiam. Et ita videtur quod per ingratitudinem quae fit secundum peccata praedicta, non maxime redeant peccata dimissa.Ссылаются нормы: Q88A2Obiectio3, assert-h84497a81bb5033d64b8217ad55f4aaa4e5c87b637c88d37f2e12aedfc09d5cc0, assert-h968bf830c6809c6ad0b56de004e156081c08b53cab083ffd0f29267fd65299db
section/88-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:28353dd78f8d4db60417182ebe6ec1cfe6c233c06a133a283a6f52d4c67a04dcLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccata dimissa per poenitentiam redire dicuntur inquantum reatus eorum, ratione ingratitudinis, virtualiter continetur in peccato sequenti. Ingratitudo autem potest committi dupliciter. Uno modo, ex eo quod aliquid fit contra beneficium. Et hoc modo per omne peccatum mortale quo Deum offendit, redditur homo ingratus Deo, qui peccata remisit. Et sic per quodlibet peccatum mortale sequens redeunt peccata prius dimissa, ratione ingratitudinis. Alio modo committitur ingratitudo non solum faciendo contra ipsum beneficium, sed etiam faciendo contra formam beneficii praestiti. Quae quidem forma, si attendatur ex parte benefactoris, est remissio debitorum. Unde contra hanc formam facit qui fratri petenti veniam non remittit, sed odium tenet. Si autem attendatur ex parte poenitentis, qui recipit hoc beneficium, invenitur duplex motus liberi arbitrii. Quorum primus est motus liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei formatae, et contra hoc facit homo apostatando a fide, secundus autem, motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus poenitentiae. Ad quam primo pertinet, ut supra dictum est, quod homo detestetur peccata praeterita, et contra hoc facit ille qui dolet se poenituisse. Secundo pertinet ad actum poenitentiae ut poenitens proponat se subiicere clavibus Ecclesiae per confessionem, secundum illud Psalmi, dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam domino, et ut remisisti impietatem peccati mei. Et contra hoc facit ille qui contemnit confiteri, secundum quod proposuerat. Et ideo dicitur quod specialiter ingratitudo horum peccatorum facit redire peccata prius dimissa.Ссылаются нормы: Q88A2Respondeo, assert-hbc5250116f8708552985af89d5fdcd0ef4a15dfdfffb7c7fa051c4e20de7a8af
section/88-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:afabae559e6b1a97154b3f35a03d33cc172aa48387412264e44a311af0dcb57bLA
Sed contra est quod Gregorius dicit, XVIII Moral., ex dictis evangelicis constat quia, si quod in nos delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus exigetur quod nobis iam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Et ita propter odium fraternum specialiter peccata dimissa redeunt per ingratitudinem. Et eadem ratio videtur de aliis.Ссылаются нормы: assert-hc7e33e75c58ce1da92d7dcba10c1d72d6fbf8ec61adc7051fc89a8dc3eab09cf
section/88-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d6bd568bc7cd1e3cd901d6731ebe44be360743d6cd8537757bb7909f8663e23fLA
Ad primum ergo dicendum quod beneficium remissionis culpae recipit quantitatem absolutam secundum quantitatem peccatorum dimissorum. Sed peccatum ingratitudinis non recipit quantitatem absolutam secundum quantitatem beneficii, sed secundum quantitatem contemptus vel offensae, ut dictum est. Et ideo ratio non sequitur.Ссылаются нормы: Q88A3Ad1, assert-hb55747c2b3a855ba33cf59275ecb19fb9ab8a40ecc0377a901b3329e8642d22c
section/88-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6bedfec7817d7760957e6e653259a9713a0c49b25eb33588c4d2fee1fec9a80dLA
Ad secundum dicendum quod servus manumissus non reducitur in pristinam servitutem pro qualicumque ingratitudine, sed pro aliqua gravi.Ссылаются нормы: Q88A3Ad2, assert-h0d28156fa4b267b35c9af50a708cd1a5006e7d56a24b29c9af8f8e36d5690d9a
section/88-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:af1e7517e2f441e7110731677fab93c0585f0f2f4f274d577e29c578e12180edLA
Ad tertium dicendum quod illi cui peccata dimissa replicantur propter subsequentem ingratitudinem, redit universum debitum, inquantum quantitas peccatorum praecedentium proportionaliter invenitur in ingratitudine subsequenti, non autem absolute, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q88A3Ad3, assert-h8dcece5807c9decc99598e7d7c5e728e4bab62ec0a86f621d5becb56f4a97938
section/88-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fcd241fa9ffeb24385428caa5a68470edad67904c04cac99fdcd36081432a9dcLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per ingratitudinem peccati sequentis consurgat tantus reatus quantus fuerat peccatorum prius dimissorum. Quia secundum magnitudinem peccati est magnitudo beneficii quo peccatum remittitur; et per consequens magnitudo ingratitudinis qua hoc beneficium contemnitur. Sed secundum quantitatem ingratitudinis est quantitas reatus consequentis. Ergo tantus reatus surgit ex ingratitudine sequentis peccati quantus fuit reatus omnium praecedentium peccatorum.Ссылаются нормы: Q88A3Obiectio1, assert-h03b839bed6901ea4cf67db9dbfc7b751d99ec3a57f5b0228a4d20db305f46910, assert-h52cae9b48538fdc1179bf66f8ef70de16f9ba6522dc468ef503332861033089b
section/88-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2996a31e7aae75bc049dcf578bb92d1b665ba92dbe14f19e1d2f240a3ca2a231LA
Praeterea, magis peccat qui offendit Deum quam qui offendit hominem. Sed servus manumissus ab aliquo domino reducitur in eandem servitutem a qua prius fuerat liberatus, vel etiam in graviorem. Ergo multo magis ille qui contra Deum peccat post liberationem a peccato, reducitur in tantum reatum poenae quantum primo habuerat.Ссылаются нормы: Q88A3Obiectio2, assert-h091d5cc07e2190ef5f96139dac5d7908937d544866da43fcd4aa4f03b883e5d3, assert-h77e6e1d7bde77b7100909e26b546f912aaa0a4353ff9485b7cf07a11a58ddd26
section/88-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5e38d502dc304e4f788764813b67678d61529daab27ab93e353f5ec3c601c1d0LA
Praeterea, Matth. XVIII dicitur quod iratus dominus tradidit eum, cui replicantur peccata dimissa propter ingratitudinem, tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sed hoc non esset nisi consurgeret ex ingratitudine tantus reatus quantus fuit omnium praeteritorum peccatorum. Ergo aequalis reatus per ingratitudinem redit.Ссылаются нормы: Q88A3Obiectio3, assert-h5cd15a2f2bab060f8d8d40fe8f25d730f8b2c738dd8d7ad3cd6ba2e6f9b2a3c8, assert-he8c715683d26b88e2dd3911abfd3adf68693d8453bafabf685bac6fcc940b0ca
section/88-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:50dcc324781dd4da4fa40d218c95384b922c281b2031ebd3a00b67cc76b58c83LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod ex peccato sequenti, propter ingratitudinem, consurgit tantus reatus quantus fuit reatus omnium peccatorum prius dimissorum, supra reatum proprium huius peccati. Sed hoc non est necesse. Quia supra dictum est quod reatus praecedentium peccatorum non redit per peccatum sequens inquantum sequebatur ex actibus praecedentium peccatorum, sed inquantum consequitur actum sequentis peccati. Et ita oportet quod quantitas reatus redeuntis sit secundum gravitatem peccati subsequentis. Potest autem contingere quod gravitas peccati subsequentis adaequat gravitatem omnium praecedentium peccatorum, sed hoc non semper est necesse, sive loquamur de gravitate eius quam habet ex sua specie, cum quandoque peccatum sequens sit simplex fornicatio, peccata vero praeterita fuerunt homicidia vel adulteria seu sacrilegia; sive etiam loquamur de gravitate quam habet ex ingratitudine annexa. Non enim oportet quod quantitas ingratitudinis sit absolute aequalis quantitati beneficii suscepti, cuius quantitas attenditur secundum quantitatem peccatorum prius dimissorum. Contingit enim quod contra idem beneficium unus est multum ingratus, vel secundum intensionem contemptus beneficii, vel secundum gravitatem culpae contra benefactorem commissae; alius autem parum, vel quia minus contemnit, vel quia minus contra benefactorem agit. Sed proportionaliter quantitas ingratitudinis adaequatur quantitati beneficii, supposito enim aequali contemptu beneficii, vel offensa benefactoris, tanto erit gravior ingratitudo quanto beneficium fuit maius. Unde manifestum est quod non est necesse quod propter ingratitudinem semper per peccatum sequens redeat tantus reatus quantus fuit praecedentium peccatorum, sed necesse est quod proportionaliter, quanto peccata prius dimissa fuerunt plura et maiora, tanto redeat maior reatus per qualecumque sequens peccatum mortale.Ссылаются нормы: Q88A3Respondeo, assert-h3c40562be5f98c1c71ca435cf702e68b551c8dcada6d4921b03c1965b8548cc1
section/88-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cc0f9895f1d6bc9c1ba14bf6806bb6ac6fc3d1106d99e4b9761442fb57a8ce99LA
Sed contra est quod dicitur Deuteron. XXV, pro mensura peccati erit et plagarum modus. Ex quo patet quod ex parvo peccato non consurgit magnus reatus. Sed quandoque mortale peccatum sequens est multo minus quolibet peccatorum prius dimissorum. Non ergo ex peccato sequenti redit tantus reatus quantus fuit peccatorum prius dimissorum.Ссылаются нормы: assert-haca7156ee4208acb96cd2494dc14f7cc9d8f13532af1f741c3a6be0ec50fce25
section/88-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 6
la · official · sha256:d55fe3db90d9dcdb3c2a44d96308cbabcd9bbb12d3565a9d75b11a312411e639LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae rationes concludunt quod ingratitudo secundum se sit quaedam species peccati. Ultima autem ratio concludit quod ingratitudo secundum quod invenitur in omni peccato, non sit speciale peccatum.Ссылаются нормы: Q88A4Ad1, Q88A4Ad2, Q88A4Ad3, assert-h26072ab43a87a8178f41871590b0288ffc77a5743cecf6b5fa7727a72799b09f, assert-hc562c38ddaf9dcfc2b151d4380f2242711e516555cba443ec593436a67461b26, assert-hf8fa4085f16691131a1e54c64ae0bebf6cd2c012da5083f87f5a5f2d0e6ea3ef
section/88-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9b31884da16613756de2a66dbe2cee9970508bfbcf2dad3450addbea979696e2LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo ratione cuius sequens peccatum facit redire peccata prius dimissa, sit speciale peccatum. Retributio enim gratiarum pertinet ad contrapassum, quod requiritur in iustitia, ut patet per philosophum, in V Ethic. Sed iustitia est specialis virtus. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.Ссылаются нормы: Q88A4Obiectio1, assert-h320f607d23276589708292f852bee96b87909bd991b511fecd6cb93f91bfa4eb, assert-ha4dedd89976b8ffe4b53cb8cabb2567fb736f7bd717a16596163d4f0cc21b8ef
section/88-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7e8485695a51f34c46dfb4c87e3adb2ecd54fdb8ec66a6e851137b8e38f72bffLA
Praeterea, Tullius, in II Rhetoric., ponit quod gratia est specialis virtus. Sed ingratitudo opponitur gratiae. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.Ссылаются нормы: Q88A4Obiectio2, assert-h0c9e2c88b682688f9b5f2e704400c705eddda43bed2020e95ddf8feeebaa23e4, assert-h29dd70c3344de72de84c041892744ef66aa92dcf43e060b6c11c2a123566a445
section/88-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:32c218ca84d471173d765ee9f0fb73a5d1db6b94d2ba86f5306616b27f7f05feLA
Praeterea, specialis effectus a speciali causa procedit. Sed ingratitudo habet specialem effectum, scilicet quod facit aliqualiter redire peccata prius dimissa. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.Ссылаются нормы: Q88A4Obiectio3, assert-ha0e56860200154560f4109c6d87328dc13eb801b57c4110018e5cad784421b0c, assert-ha3082a27ee2a1e8105c92a04dfddb2b36c1acf0074b8b177841d871cf3e51525
section/88-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2206b7e424e10c026f8697b36f5c0b52b0dcaf2e40cd92e3d0b945e5aeb3d624LA
Respondeo dicendum quod ingratitudo peccantis quandoque est speciale peccatum; quandoque non, sed est circumstantia generaliter consequens omne peccatum mortale quod contra Deum committitur. Peccatum enim speciem recipit ex intentione peccantis, unde, ut philosophus dicit, in V Ethic., ille qui moechatur ut furetur, magis est fur quam moechus. Si igitur aliquis peccator in contemptum Dei et suscepti beneficii aliquod peccatum committit, illud peccatum trahitur ad speciem ingratitudinis, et haec ingratitudo peccantis est speciale peccatum. Si vero aliquis intendens aliquod peccatum committere, puta homicidium aut adulterium, non retrahatur ab hoc propter hoc quod pertinet ad Dei contemptum, ingratitudo non erit speciale peccatum, sed traheretur ad speciem alterius peccati sicut circumstantia quaedam. Ut autem Augustinus dicit, in libro de natura et gratia, non omne peccatum est ex contemptu, et tamen in omni peccato Deus contemnitur in suis praeceptis. Unde manifestum est quod ingratitudo peccantis quandoque est speciale peccatum, sed non semper.Ссылаются нормы: Q88A4Respondeo, assert-hcf9aa1fec1aa057c21abed74c3122d8b15b5a8ad3072a83048a89f64abdad163
section/88-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2b0c5a997c592b2155d7f30314fca6fd55799f8302b24020376c15d0a06211bbLA
Sed contra est. Id quod sequitur omnia peccata, non est speciale peccatum. Sed per quodcumque peccatum mortale aliquis efficitur Deo ingratus, ut ex praemissis patet. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.Ссылаются нормы: assert-hd3534eea1ccc5acbbe1ca66c9611dba2d623300f6988bb5283c70ef46da85c54
question/88/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b3257824e737035c6b0e2339b7da3c752f67bc55362ad2ae90d07b4979475bd5LA
Deinde considerandum est de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum peccata per poenitentiam dimissa redeant simpliciter per sequens peccatum. Secundo, utrum aliquo modo per ingratitudinem redeant specialius secundum quaedam peccata. Tertio, utrum redeant in aequali reatu. Quarto, utrum illa ingratitudo per quam redeunt, sit speciale peccatum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 89
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q89
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4084.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:970b18e4f2a07ccffef0fbfeed7a20168de5beafd450b441c36f8ee71680df2c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 50
section/89-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:567b1daa0a989f55be91f25298797bb74d7268a9b555a11e6465dcdf86ab030cLA
Ad primum ergo dicendum quod eodem modo poenitentia restituit virtutes per quem modum est causa gratiae, ut iam dictum est. Est autem causa gratiae inquantum est sacramentum, nam inquantum est virtus, est magis gratiae effectus. Et ideo non oportet quod poenitentia, secundum quod est virtus, sit causa omnium aliarum virtutum, sed quod habitus poenitentiae simul cum habitibus aliarum virtutum per sacramentum causetur.Ссылаются нормы: Q89A1Ad1, assert-hdd4cfca035ee729c08477280f3a05a6fe7c667955f948d328c7333e63551702c
section/89-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1d23134a5123365dc5b99ac961153181b56e960a35d1da786809354270b77c6eLA
Ad secundum dicendum quod in sacramento poenitentiae actus humani se habent materialiter, sed formalis vis huius sacramenti dependet ex virtute clavium. Et ideo virtus clavium effective causat gratiam et virtutes, instrumentaliter tamen. Sed actus primus poenitentis se habet ut ultima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet contritio, alii vero sequentes actus poenitentiae procedunt iam ex gratia et virtutibus.Ссылаются нормы: Q89A1Ad2, assert-h3e1b1e42680b60ecdf80606f32fc8759a98d1da6581f9a64e578ebcd7d2341ea
section/89-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b846d0bfc76a315a7bb22763dc0268d4f4518f6a06bd1bdd5530d8afc6192cbdLA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, quandoque post primum actum poenitentiae, qui est contritio, remanent quaedam reliquiae peccatorum, scilicet dispositiones ex prioribus actibus peccatorum causatae, ex quibus praestatur difficultas quaedam poenitenti ad operandum opera virtutum, sed quantum est ex ipsa inclinatione caritatis et aliarum virtutum, poenitens opera virtutum delectabiliter et sine difficultate operatur; sicut si virtuosus per accidens difficultatem pateretur in executione actus virtutis propter somnum aut aliquam corporis dispositionem.Ссылаются нормы: Q89A1Ad3, assert-h587b3709804d4e4310bdc39785999cbf35696c290fb3ef1b7e0a7ea8ec7a0177
section/89-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e661ffa83a1b49800ad80fc253b8d0f2dbd5a45ba75a249551e91e6f9b4771e6LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam virtutes non restituantur. Non enim possent virtutes amissae per poenitentiam restitui nisi poenitentia virtutes causaret. Sed poenitentia, cum sit virtus, non potest esse causa omnium virtutum, praesertim cum quaedam virtutes sint naturaliter priores poenitentia, ut supra dictum est. Ergo per poenitentiam non restituuntur.Ссылаются нормы: Q89A1Obiectio1, assert-h4bb8d4e8b9accf753007dbf688ceb829fd05fd4979646e0156df523569b67ad2, assert-hcd5493a60350f936d71489be727d2fee04c9e9d479f7f2e0044adf713a8b66bc
section/89-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:349b1ef483481fed7cd7defdedcad8b752305b44eef35e3b34579eece67c714fLA
Praeterea, poenitentia in quibusdam actibus poenitentis consistit. Sed virtutes gratuitae non causantur ex actibus nostris, dicit enim Augustinus, in libro de Lib. Arbit., quod virtutes Deus in nobis sine nobis operatur. Ergo videtur quod per poenitentiam non restituantur virtutes.Ссылаются нормы: Q89A1Obiectio2, assert-h15ca0b6c47516c746eea80069953742e968cc7584fc71f1c6123f816d50e81e4, assert-h4cc216e3878b4cad00aef663a99bf8a639889cd8d251c781012a8b7c94a93587
section/89-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:180861ca4a88b972a1161304fd1200aab0060c6dd85158df3f1d91ffdd42b6d7LA
Praeterea, habens virtutem sine difficultate et delectabiliter actus virtutum operatur, unde philosophus dicit, in I Ethic., quod non est iustus qui non gaudet iusta operatione. Sed multi poenitentes adhuc difficultatem patiuntur in operando actus virtutum. Non ergo per poenitentiam restituuntur virtutes.Ссылаются нормы: Q89A1Obiectio3, assert-hbcb5ff1a9a9c38c2a672eca0d5cd139b258a90ddaacb5595f2b3d50e2b8f530c, assert-hef6e6e8cad2c6cddcf612fbbfbea60dd5a3faa02ba66034222ee05d7aa1742c4
section/89-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:81286276fc1436b441b5259b26b1512e3b6735a8d7d6f208b00c3c27c6df9d4eLA
Respondeo dicendum quod per poenitentiam, sicut dictum est supra, remittuntur peccata. Remissio autem peccatorum non potest esse nisi per infusionem gratiae. Unde relinquitur quod per poenitentiam gratia homini infundatur. Ex gratia autem consequuntur omnes virtutes gratuitae, sicut ex essentia animae fluunt omnes potentiae, ut in secunda parte habitum est. Unde relinquitur quod per poenitentiam omnes virtutes restituantur.Ссылаются нормы: Q89A1Respondeo, assert-ha4469ea601b521de694325a2890d6d6c145411be7da9079727331ea5af46a0bf
section/89-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6049a9ce6bf6702fcb099412ecbb69d024e7e227eda2078d991304af681b649bLA
Sed contra est quod, Luc. XV, pater mandavit quod filius poenitens indueretur stola prima, quae, secundum Ambrosium, est amictus sapientiae, quam simul consequuntur omnes virtutes, secundum illud Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et virtutem, quibus in vita nihil est utilius hominibus. Ergo per poenitentiam omnes virtutes restituuntur.Ссылаются нормы: assert-h61569c67df0b001450f828af0b396f034836f78f002898252c0636200046764d
section/89-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f9a911afc446fd1895947cdbb6da306b8c410835d593bf1c63b3d9027287af0LA
Ad primum ergo dicendum quod non omnibus diligentibus Deum cooperatur in bonum hoc ipsum quod per peccatum a Dei amore cadunt, quod patet in his qui cadunt et nunquam resurgunt, vel qui resurgunt iterum casuri, sed in his qui secundum propositum vocati sunt sancti, scilicet praedestinatis, qui, quotiescumque cadunt, finaliter tamen resurgunt. Cedit igitur eis in bonum hoc quod cadunt, non quia semper in maiori gratia resurgant, sed quia resurgunt in permanentiori gratia, non quidem ex parte ipsius gratiae, quia, quanto gratia est maior, tanto de se est permanentior; sed ex parte hominis, qui tanto stabilius in gratia permanet quanto est cautior et humilior. Unde et Glossa ibidem subdit quod ideo proficit eis in bonum quod cadunt, quia humiliores redeunt, et quia doctiores fiunt.Ссылаются нормы: Q89A2Ad1, assert-h80216e3ae3c4b6b0ac7079027d321acc07294d469b7eb037f30e452700cadb53
section/89-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2ae74be544cd5fbc627c67bb36c8b8beda91c867d694d58e3202dcfd29a171c7LA
Ad secundum dicendum quod poenitentia, quantum est de se, habet virtutem reparandi omnes defectus ad perfectum, et etiam promovendi in ulteriorem statum, sed hoc quandoque impeditur ex parte hominis, qui remissius movetur in Deum et in detestationem peccati. Sicut etiam in Baptismo aliqui adulti consequuntur maiorem vel minorem gratiam, secundum quod diversimode se disponunt.Ссылаются нормы: Q89A2Ad2, assert-h2cb0aff9080bc1f4e1d44286747700893939eb4dc34dda793b3eb29abfe2cf07
section/89-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7147ef34da69611bb96db8150541733df3f68bcea09d965fbda418f41e1fb948LA
Ad tertium dicendum quod illa assimilatio utriusque gratiae ad lucem vespertinam et matutinam fit propter similitudinem ordinis, quia post lucem vespertinam sequuntur tenebrae noctis, post lucem autem matutinam sequitur lux diei, non autem propter maiorem vel minorem similitudinem quantitatis. Illud etiam verbum apostoli intelligitur de gratia, quae exsuperat omnem abundantiam humanorum peccatorum. Non autem hoc est verum in omnibus, quod quanto abundantius peccavit, tanto abundantiorem gratiam consequatur, pensata quantitate habitualis gratiae. Est tamen superabundans gratia quantum ad ipsam gratiae rationem, quia magis gratis beneficium remissionis magis peccatori confertur. Quamvis quandoque abundanter peccantes abundanter dolent, et sic abundantiorem habitum gratiae et virtutum consequuntur, sicut patet in Magdalena.Ссылаются нормы: Q89A2Ad3, assert-h4c8b0d5155af3f2f69c8d2805dd09386166956e9a950bc4dc230065fd6a7e309
section/89-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:022d772d4fec0618c9f81f2578a180b495a975bf6a5a2e4fc83af113c24440a9LA
Ad id vero quod in contrarium obiicitur, dicendum quod una et eadem gratia maior est proficiens quam incipiens, sed in diversis hoc non est necesse. Unus enim incipit a maiori gratia quam alius habeat in statu profectus, sicut Gregorius dicit, in II Dialog., praesentes et secuturi omnes cognoscant, Benedictus puer a quanta perfectione conversionis gratiam incoepisset.Ссылаются нормы: Q89A2Ad4Supplement, assert-h7254feb5a8dec5150f16c902a62dcd7fdddbbba36ccd515de34e16a427ed7b08
section/89-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d7119cc192df5f786c739e71a73c1599690f8af85d6613ace34d7eb66afc95f9LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod post poenitentiam resurgat homo in aequali virtute. Dicit enim apostolus, Rom. VIII, diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, ubi dicit Glossa Augustini quod hoc adeo verum est ut, si qui horum devient et exorbitent, hoc ipsum Deus faciat eis in bonum proficere. Sed hoc non esset si homo resurgeret in minori virtute.Ссылаются нормы: Q89A2Obiectio1, assert-h9c9430467cb84f865ee362942f658774a82483b8f3ed2bd80a24f90070d09885, assert-hd38a98894c2e99134adfe715eb7fe0f28744692627a30cf7731c701372051e4f
section/89-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:19552b821763761d69d2e342879d26213872bcb513349afe3a4417d95316cdd5LA
Praeterea, Ambrosius dicit quod poenitentia optima res est, quae omnes defectus revocat ad perfectum. Sed hoc non esset nisi virtutes in aequali quantitate recuperarentur. Ergo per poenitentiam semper recuperatur aequalis virtus.Ссылаются нормы: Q89A2Obiectio2, assert-h63ce2616463fc49f5b6b1800a849bb5d4d247ea800338e1a29b8afc6b52f9123, assert-he9cd550a87344346f2cb97c48b16fce1c76dea030f89268b54b0db742b2bfe8e
section/89-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9d7f9cdf813b9d080129821b813942282b2dcf8eb7a045f521f0cb8dec966578LA
Praeterea, super illud Genes. I, factum est vespere et mane dies unus, dicit Glossa, vespertina lux est a qua quis cecidit, matutina in qua resurgit. Sed lux matutina est maior quam vespertina. Ergo aliquis resurgit in maiori gratia vel caritate quam prius habuerat. Quod etiam videtur per id quod apostolus dicit, Rom. V, ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.Ссылаются нормы: Q89A2Obiectio3, assert-h1f60f8c5e2e51eb04645e138a7abdec2a3f91e20545f1d0c37a713bef5e6dd08, assert-h312cd01dcc01ed98539a37923e717c8aefdd96252a0a522603c14741aa01d36c
section/89-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1c57cbdf8cad613a46f099dc295aff0269566a7478463a5151bf711a5f81c2dLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, motus liberi arbitrii qui est in iustificatione impii, est ultima dispositio ad gratiam, unde in eodem instanti est gratiae infusio cum praedicto motu liberi arbitrii, ut in secunda parte habitum est. In quo quidem motu comprehenditur actus poenitentiae, ut supra dictum est. Manifestum est autem quod formae quae possunt recipere magis et minus, intenduntur et remittuntur secundum diversam dispositionem subiecti, ut in secunda parte habitum est. Et inde est quod, secundum quod motus liberi arbitrii in poenitentia est intensior vel remissior, secundum hoc poenitens consequitur maiorem vel minorem gratiam. Contingit autem intensionem motus poenitentis quandoque proportionatam esse maiori gratiae quam illa a qua cecidit per peccatum; quandoque vero aequali; quandoque vero minori. Et ideo poenitens quandoque resurgit in maiori gratia quam prius habuerat; quandoque autem in aequali; quandoque etiam in minori. Et eadem ratio est de virtutibus, quae ex gratia consequuntur.Ссылаются нормы: Q89A2Respondeo, assert-h16bcb66032b44ce862a595debeacbd6147041675a54f27bbdadea7783a94b50f
section/89-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1f891ead0f36f511bc29d71dc4b1503bab092a0707eec0429d92a730107c20d8LA
Sed contra, caritas proficiens vel perfecta maior est quam caritas incipiens. Sed quandoque aliquis cadit a caritate proficiente, resurgit autem in caritate incipiente. Ergo semper resurgit homo in minori etiam virtute.Ссылаются нормы: assert-hb0f7f3f89a63f8b87702992b085263c87e23870ee056850b2a9871de736f759c
section/89-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e086ec43a02fbcc0cfc9164cea71d4ae38d7e7647f977a5a980996944260cd80LA
Ad primum ergo dicendum quod eadem ratio est de recuperatione virginitatis et de recuperatione innocentiae, quae pertinet ad secundariam dignitatem quoad Deum.Ссылаются нормы: Q89A3Ad1, assert-h232c267a2ca2e39f515f7f1b58520482c8bf63e57a395262f47fa92e0d6c81bf
section/89-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ecb9a0bd7f8c348c1ae6299195b22fb2e918f54d8dff4d5375e0b95c2d132f10LA
Ad secundum dicendum quod Hieronymus in verbis illis non dicit esse impossibile, sed dicit esse difficile hominem recuperare post peccatum pristinum gradum, quia hoc non conceditur nisi perfecte poenitenti, ut dictum est. Ad statuta autem canonum qui hoc prohibere videntur, respondet Augustinus, Bonifacio scribens, ut constitueretur in Ecclesia ne quisquam post alicuius criminis poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claves datas Ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Et postea subdit, nam et sanctus David de criminibus egit poenitentiam, et tamen in honore suo perstitit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique dominum negasse poenituit, et tamen apostolus permansit. Sed non ideo putanda est supervacua posteriorum diligentia, qui, ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, experti, ut credo, aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias.Ссылаются нормы: Q89A3Ad2, assert-he9af563a37dd7f90ca09c56f37358c0c0dbe7f8a34c19a4b8b159ad22df7badd
section/89-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:86905108a82654523c009a58c579bffb37910633e425e1aa0576fc265ae0fa41LA
Ad tertium dicendum quod illud statutum intelligitur de illis qui publicam poenitentiam agunt, qui postmodum non possunt ad maiorem provehi gradum. Nam et Petrus post negationem pastor ovium Christi constitutus est, ut patet Ioan. ult. Ubi dicit Chrysostomus quod Petrus post negationem et poenitentiam ostendit se habere maiorem fiduciam ad Christum. Qui enim in cena non audebat interrogare, sed Ioanni interrogationem commisit, huic postea et praepositura fratrum credita est, et non solum non committit alteri interrogare quae ad ipsum pertinent, sed de reliquo ipse pro Ioanne magistrum interrogat.Ссылаются нормы: Q89A3Ad3, assert-h5732bd7ba668272cd4e9c24235221dccdfcc9bb6d79dd06165b899046b4041af
section/89-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d48d30c3a595653c631ab234e8742d2e5225bc23b5ada587b42fb5855044e52cLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam non restituatur homo in pristinam dignitatem. Quia super illud Amos V, virgo Israel cecidit, dicit Glossa, non negat ut resurgat, sed ut resurgere virgo possit, quia semel oberrans ovis, etsi reportetur in humeris pastoris, non habet tantam gloriam quantam quae nunquam erravit. Ergo per poenitentiam non recuperat homo pristinam dignitatem.Ссылаются нормы: Q89A3Obiectio1, assert-hdba910e4adbce1ffc59fa6055c433059a97e3ca9c6202fab4a6dcb3ac6cd100e
section/89-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:754cadec90bc7ef6c7726c612686f4ba9d0cf5359ca89c76f21bb543ddb830c8LA
Praeterea, Hieronymus dicit, quicumque dignitatem divini gradus non custodiunt, contenti fiant animam salvare, reverti enim in pristinum gradum difficile est. Et Innocentius Papa dicit quod apud Nicaeam constituti canones poenitentes etiam ab infimis clericorum officiis excludunt. Non ergo per poenitentiam homo recuperat pristinam dignitatem.Ссылаются нормы: Q89A3Obiectio2, assert-hd75116e181ae9aa14d2f1823e029221ec734b39265ac37f22fc1bb8ae05880b5
section/89-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ee24ce72c1f0f4d9d8f3f8ee20a419709d942af831e6d21dc8434285eb617beeLA
Praeterea, ante peccatum potest aliquis ad maiorem gradum ascendere. Non autem hoc post peccatum conceditur poenitenti, dicitur enim Ezech. XLIV, Levitae qui recesserunt a me, nunquam appropinquabunt mihi, ut sacerdotio fungantur. Et, sicut habetur in decretis, dist. l, in Hilerdensi Concilio legitur, hi qui sancto altario deserviunt, si subito flenda debilitate carnis corruerint, et, domino respiciente, poenituerint, officiorum suorum loca recipiant, nec possint ad altiora officia ulterius promoveri. Non ergo poenitentia restituit hominem in pristinam dignitatem.Ссылаются нормы: Q89A3Obiectio3, assert-h52e2a25463face1de54baec59660fe4878bd364550fdb28979e4c93e8db10040
section/89-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f18542e3831b3e216fb6b5e89e35805719060423baefc4a6de076ee27471fa7LA
Respondeo dicendum quod homo per peccatum duplicem dignitatem amittit, unam quantum ad Deum, aliam vero quantum ad Ecclesiam. Quantum autem ad Deum, amittit duplicem dignitatem. Unam principalem, qua scilicet computatus erat inter filios Dei per gratiam. Et hanc dignitatem recuperat per poenitentiam. Quod significatur Luc. XV de filio prodigo, cui pater poenitenti iussit restitui stolam primam et anulum et calceamenta. Aliam vero dignitatem amittit secundariam, scilicet innocentiam, de qua, sicut ibidem legitur, gloriabatur filius senior, dicens, ecce, tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi. Et hanc dignitatem poenitens recuperare non potest. Recuperat tamen quandoque aliquid maius. Quia, ut Gregorius dicit, in homilia de centum ovibus, qui errasse a Deo se considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant. Maius ergo gaudium de eis fit in caelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit et nunquam aliquid fortiter fecit. Dignitatem autem ecclesiasticam homo per peccatum perdit, qui indignum se reddit ad ea quae competunt dignitati ecclesiasticae exercenda. Quam quidem recuperare prohibentur, uno modo, quia non poenitent. Unde Isidorus ad Misianum episcopum scribit, sicut in eadem distinctione legitur, cap. domino, illos ad pristinos gradus canones redire praecipiunt quos poenitentiae praecessit satisfactio, vel condigna peccatorum confessio. At contra hi qui a vitio corruptionis non emendantur, nec gradum honoris, nec gratiam recipiunt communionis. Secundo, quia poenitentiam negligenter agunt. Unde in eadem distinctione, cap. si quis diaconus, dicitur, cum in aliquibus nec compunctio humilitatis, nec instantia orandi appareat, nec ieiuniis vel lectionibus eos vacare videamus, possumus agnoscere, si ad pristinos honores redirent, cum quanta negligentia permanerent. Tertio, si commisit aliquod peccatum habens irregularitatem aliquam admixtam. Unde in eadem distinctione, ex Concilio Martini Papae, dicitur, si quis viduam, vel ab alio relictam duxerit, non admittatur ad clerum. Quod si irrepserit, deiiciatur. Similiter si homicidii aut facto aut praecepto aut consilio aut defensione, post Baptismum, conscius fuerit. Sed hoc non est ratione peccati, sed ratione irregularitatis. Quarto, propter scandalum. Unde in eadem distinctione legitur, cap. de his vero, Rabanus dicit, hi qui deprehensi vel capti fuerint publice in periurio, furto aut fornicatione, et ceteris criminibus, secundum canonum sacrorum instituta a proprio gradu decidant, quia scandalum est populo Dei tales personas superpositas habere. Qui autem de praedictis peccatis absconse a se commissis sacerdoti confitentur, si se per ieiunia et eleemosynas vigiliasque et sacras orationes purgaverint, his etiam, gradu proprio servato, spes veniae de misericordia Dei promittenda est. Et hoc etiam dicitur extra, de qualitate Ordinand., cap. quaesitum, si crimina ordine iudiciario comprobata, vel alias notoria non fuerint, praeter reos homicidii, post poenitentiam in susceptis vel iam suscipiendis ordinibus impedire non possunt.Ссылаются нормы: Q89A3Respondeo, assert-h093d9a4eb6158b93577f72538ee98f1836dad7ecebed69646d65320527a693ad
section/89-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7279219c4fec865a2ea1f37512b0d2edaee4f1db5b67a9072d8b34ceae8809fbLA
Sed contra est quod, sicut in eadem distinctione legitur, Gregorius, scribens Secundino, dixit, post dignam satisfactionem, credimus hominem posse redire ad suum honorem. Et in Concilio Agathensi legitur, contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur, ita ut, cum eos poenitentia correxerit, gradum suum dignitatemque recipiant.Ссылаются нормы: assert-hfcd589607706170bf53a1ce9d7bebdab2c4c19d7b1f42574a84375e37e5c1d13
section/89-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3cc081d5e3943947d5ce259058348ea0589926d5f1a84ddabaa3f15eccd1fc47LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut opera peccatorum transeunt actu et manent reatu, ita opera in caritate facta, postquam transeunt actu, manent merito in Dei acceptatione. Et secundum hoc mortificantur, inquantum impeditur homo ne consequatur suam mercedem.Ссылаются нормы: Q89A4Ad1, assert-h41aaead6987192d90474a8a364ef60e85a4b3766eda052e06ddcd6ccf1ccb7c8
section/89-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:847b785fb105669cf41a5a25969219f6e33b2c9e6b30690f2e57e817883cb285LA
Ad secundum dicendum quod sine iniustitia potest subtrahi merces merenti quando ipse reddiderit se indignum mercede per culpam sequentem. Nam et ea quae homo iam accepit, quandoque iuste propter culpam perdit.Ссылаются нормы: Q89A4Ad2, assert-he99277e4efb57c5fd8da4d38af21e2296633832e987d01ac74796d692fd13356
section/89-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8245d153c490b9c39056e28459f8f6130e87020f53c153dd2956dd2ef10f6a8cLA
Ad tertium dicendum quod non est propter fortitudinem operum peccati quod mortificantur opera prius in caritate facta, sed est propter libertatem voluntatis, quae potest a bono in malum deflecti.Ссылаются нормы: Q89A4Ad3, assert-ha786bd1e3341431e48d238847e890d56c2ff2a25185f847186a67871c81d1202
section/89-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:93c39fd478b39b8e41ed71696481fca9ed40601b41e4f063028cde40dd99efdeLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod opera virtutum in caritate facta mortificari non possunt. Quod enim non est, immutari non potest. Sed mortificatio est quaedam mutatio de vita in mortem. Cum ergo opera virtutum, postquam facta sunt, iam non sint, videtur quod ulterius mortificari non possunt.Ссылаются нормы: Q89A4Obiectio1, assert-h52fdc5150b7f59ffc41e39722f8d11d93a61adad9e53d68818bb3c9ad1b08878, assert-hcda588a2c33ce9fa518bf791938c876751f1c55c8efcfdc3bfca0a0a9941647f
section/89-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:09202e95280f9bea3f4104babdd528af67729dfef233c6570947c15bc5cd4151LA
Praeterea, per opera virtutis in caritate facta homo meretur vitam aeternam. Sed subtrahere mercedem merenti est iniustitia, quae non cadit in Deum. Ergo non potest esse quod opera virtutum in caritate facta per peccatum sequens mortificentur.Ссылаются нормы: Q89A4Obiectio2, assert-h253bf3583bd5097e77a6840eb48be598fc7e60b8584a300fab172a990d5ccaea, assert-he7346e20d113ad352ec6c88ba5b0f47f1dacb7322d87c9aad133976717e7388c
section/89-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ff5ba7ae60149a38ffc39fbc13221ea37132397b078c37c6a0c2648f9bf145b4LA
Praeterea, fortius non corrumpitur a debiliori. Sed opera caritatis sunt fortiora quibuslibet peccatis, quia, ut dicitur Proverb. X, universa delicta operit caritas. Ergo videtur quod opera in caritate facta per sequens mortale peccatum mortificari non possunt.Ссылаются нормы: Q89A4Obiectio3, assert-h2d55d17869c968b7836c6cb6f1865a73de4b7ce94f385bf2a73657e567203706, assert-he976b97c72ec45d60bcd1557515f9ea922200ef63549fbbdfb3ce62adac75ac3
section/89-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b7d0cff7efc40b0885b94f576be3e332b81b5eed6cdf2423081738fad35785a7LA
Respondeo dicendum quod res viva per mortem perdit operationem vitae, unde per quandam similitudinem dicuntur res mortificari quando impediuntur a proprio suo effectu vel operatione. Effectus autem operum virtuosorum quae in caritate fiunt, est perducere ad vitam aeternam. Quod quidem impeditur per peccatum mortale sequens, quod gratiam tollit. Et secundum hoc, opera in caritate facta dicuntur mortificari per sequens peccatum mortale.Ссылаются нормы: Q89A4Respondeo, assert-h162ddcd0159322fad5f25983e58ea7f70bce33095f367716d8d8933ac925d16f
section/89-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:43eaaaa9f374e7834b95dcf90380bc6382663adff2b05ba4ded8affa96475771LA
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, si averterit se iustus a iustitia sua, omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur.Ссылаются нормы: assert-h28f0eda071da1b6c0d9b83e111b067090541d870f32b56d050c205f113e831b4
section/89-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:db224ec52acbbd357610792329317499da3a64e5598964e18cdbdd11f9d15d86LA
Ad primum ergo dicendum quod opera peccati per poenitentiam abolentur secundum se, ita scilicet quod ex eis ulterius, Deo indulgente, nec macula nec reatus inducitur. Sed opera ex caritate facta non abolentur a Deo, in cuius acceptatione remanent, sed impedimentum accipiunt ex parte hominis operantis. Et ideo, remoto impedimento quod est ex parte hominis, Deus implet ex parte sua illud quod opera merebantur.Ссылаются нормы: Q89A5Ad1, assert-hcbeb0da8fdb326868acc48e0e5a128434cc75f1c832c031e687bddadf3880e4f
section/89-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5ecce969494f379210930acf5c608a8b505398591c9cbbd14e02636fe67fc9c5LA
Ad secundum dicendum quod opera in caritate facta non mortificantur secundum se, sicut dictum est, sed solum per impedimentum superveniens ex parte operantis. Animalia autem moriuntur secundum se, inquantum privantur principio vitae. Et ideo non est simile.Ссылаются нормы: Q89A5Ad2, assert-h05f3f3cd46ada51f261da908b47aa139564d0de8e12043a7edcf76899aad66d8
section/89-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4b5ec98a15e7af26e0ad2d43288cca0a47ce048a3f02ea95463f6f2f31b1b18cLA
Ad tertium dicendum quod ille qui per poenitentiam resurgit in minori caritate, consequetur quidem praemium essentiale secundum quantitatem caritatis in qua invenitur, habebit tamen gaudium maius de operibus in prima caritate factis quam de operibus quae in secunda fecit. Quod pertinet ad praemium accidentale.Ссылаются нормы: Q89A5Ad3, assert-h12abf48d25377b53a92686c9e0687be7e8b49a1ef38010c91572e9bcb94ec84b
section/89-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b4c8bd17015afeba04a4b85b8eb68921959a078a1d8a0c07d3e3f6f3f9daab11LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod opera mortificata per peccatum per poenitentiam non reviviscant. Sicut enim per poenitentiam subsequentem remittuntur peccata praeterita, ita etiam per peccatum sequens mortificantur opera prius in caritate facta. Sed peccata dimissa per poenitentiam non redeunt, ut supra dictum est. Ergo videtur quod etiam opera mortificata per caritatem non reviviscant.Ссылаются нормы: Q89A5Obiectio1, assert-h19169f212c30f7826aef9995ff5be033ed50441ee649060af0bba17cd5a126ca, assert-h6a8589316f14c9f27e0082a409bf7249b50c602eb885a250f0be58d75c270348
section/89-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:034451b92125807c03800f6907dc527fc5bf820391d7981ffe893dc34018f0e3LA
Praeterea, opera dicuntur mortificari ad similitudinem animalium quae moriuntur, ut dictum est. Sed animal mortuum non potest iterum vivificari. Ergo nec opera mortificata possunt iterum per poenitentiam reviviscere.Ссылаются нормы: Q89A5Obiectio2, assert-h6de9ae3eaf522f0a9f8c4086c09c34f6458141a48aeb7332e048637b5ce29336, assert-hb761b391094b3a8e94d473c3824f59d6af65553c16a0d90f933acc0c40ab8424
section/89-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b61e1b33190606d53bbd7afc4a326968bacc91c46c671d5569a705f37f25a273LA
Praeterea, opera in caritate facta merentur gloriam secundum quantitatem gratiae vel caritatis. Sed quandoque per poenitentiam homo resurgit in minori gratia vel caritate. Ergo non consequetur gloriam secundum merita priorum operum. Et ita videtur quod opera mortificata per peccatum non reviviscant.Ссылаются нормы: Q89A5Obiectio3, assert-h85bb29b6eaa02435146eb568f0000d1c1765a5648c64f7341029e0ada376d1bd, assert-hcc030cbcd93cca010973bdcbab15c66947f1b4bacb763547242a46a8f9e6159c
section/89-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b2360cb375bcf0df4654be17a34854b108af1a6ca0a6279d18a9679dedc02902LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod opera meritoria per peccatum sequens mortificata non reviviscunt per poenitentiam sequentem, considerantes quod opera illa non remanent, ut iterum vivificari possent. Sed hoc impedire non potest quin vivificentur. Non enim habent vim perducendi in vitam aeternam, quod pertinet ad eorum vitam, solum secundum quod actu existunt, sed etiam postquam actu esse desinunt secundum quod remanent in acceptatione divina. Sic autem remanent, quantum est de se, etiam postquam per peccatum mortificantur, quia semper Deus illa opera, prout facta fuerunt, acceptabit, et sancti de eis gaudebunt, secundum illud Apoc. III, tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Sed quod isti qui ea fecit non sint efficacia ad ducendum ad vitam aeternam, provenit ex impedimento peccati supervenientis, per quod ipse redditur indignus vita aeterna. Hoc autem impedimentum tollitur per poenitentiam, inquantum per eam remittuntur peccata. Unde restat quod opera prius mortificata per poenitentiam recuperant efficaciam perducendi eum qui fecit ea in vitam aeternam, quod est ea reviviscere. Et ita patet quod opera mortificata per poenitentiam reviviscunt.Ссылаются нормы: Q89A5Respondeo, assert-h24fb6fdd54284c2001778106e94bf2f5e29eb106a10e1ab58307217bc77529a4
section/89-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ada822c6859797dbaeb7fda9ec8fb883aebc0c2edb86dacbdde84d359ed1efbcLA
Sed contra est quod, super illud Ioel II, reddam vobis annos quos comedit locusta, dicit Glossa, non patiar perire ubertatem quam cum perturbatione animi amisistis. Sed illa ubertas est meritum bonorum operum, quod fuit perditum per peccatum. Ergo per poenitentiam reviviscunt opera meritoria prius facta.Ссылаются нормы: assert-h81d3957b459fe4f2f8092fe87dde812ec0816fce247fcd27a11144f295462c32
section/89-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dcaecbd6842857380669ac88daaa1d1161fed5c8ecb754ee8ba869fe595a9c5eLA
Ad primum ergo dicendum quod in rebus naturalibus tam mortua quam mortificata carent principio vitae. Sed opera dicuntur mortificata non ex parte principii a quo processerunt, sed ex parte impedimenti extrinseci. Mortua autem dicuntur ex parte principii. Et ideo non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q89A6Ad1, assert-h1b4353980557a494f392499e168064050e178a68cdfaa56fbaf7ebeade2ecdaf
section/89-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d99f1a99a3476c93e56b31a96f415851bf43e3e21908c44f87dfce578483d46aLA
Ad secundum dicendum quod opera de genere bonorum sine caritate facta dicuntur mortua propter defectum caritatis et gratiae sicut principii. Hoc autem non praestatur eis per poenitentiam subsequentem, ut ex tali principio procedant. Unde ratio non sequitur.Ссылаются нормы: Q89A6Ad2, assert-h19c06a024a91879b5a15d06890f322e67f7f5d0c6653d1514798be711f2b3ff8
section/89-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:abfed0926bf9e28540416d789e2c2ba5d1042ffec95dfe84ab05213e732ff3f1LA
Ad tertium dicendum quod Deus recordatur bonorum quae quis facit in statu peccati, non ut remuneret ea in vita aeterna, quod debetur solis operibus vivis, idest ex caritate factis, sed remunerat temporali remuneratione. Sicut Gregorius dicit, in homilia de divite et Lazaro, quod, nisi dives ille aliquod bonum egisset et in praesenti saeculo remunerationem accepisset, nequaquam ei Abraham diceret, recepisti bona in vita tua. Vel hoc etiam potest referri ad hoc quod patietur tolerabilius iudicium. Unde dicit Augustinus, in libro de patientia, non possumus dicere schismatico melius fuisse ei ut, Christum negando, nihil eorum pateretur quae passus est confitendo, ut illud quod ait apostolus, si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest, intelligatur ad regnum caelorum obtinendum, non ad extremi iudicii supplicium tolerabilius subeundum.Ссылаются нормы: Q89A6Ad3, assert-he6110e2dabf32fde69bf75472a3e9faf8a825e19addd576bf21f75a3bb135636
section/89-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7e6b364f723f29cf6e4cbc83eb86d6c6f9ad89befbe8714f4a7037da5cdf4848LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam subsequentem etiam opera mortua, quae scilicet non sunt in caritate facta, vivificentur. Difficilius enim videtur quod ad vitam perveniat illud quod fuit mortificatum, quod nunquam fit secundum naturam, quam illud quod nunquam fuit vivum, vivificetur, quia ex non vivis secundum naturam viva aliqua generantur. Sed opera mortificata per poenitentiam vivificantur, ut dictum est. Ergo multo magis opera mortua vivificantur.Ссылаются нормы: Q89A6Obiectio1, assert-hc06fc824bef204130d57df52eb9dad15312ff45c9b83cbe2b3821e0feaca25fc, assert-hcf7540dd7d0a0e43f287cac7468400f2347588c3d63be5ae2e7be204799a6d70
section/89-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:65242b905a79051581b8154f686419bf5f4fa31f53836731442e173d49ce3507LA
Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed causa quare opera de genere bonorum sine caritate facta non fuerunt viva, fuit defectus caritatis et gratiae. Sed iste defectus tollitur per poenitentiam. Ergo per poenitentiam opera mortua vivificantur.Ссылаются нормы: Q89A6Obiectio2, assert-h032689a97e6e6a57ee69431a5fb276f508749d43df0867cea431081eb1e432c0, assert-h325e5fa818bf4726a544cb0d42f80a3336b51871288cf66fdc046bfdbc15e4c7, assert-h63b70d3a776df90d5248580f4e787e8afbf7bcd54fd4b825443bc075847e3fcc
section/89-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:56f8b8578610ca6faad16ae38ddf3d0734a08f5ddafab86a86340e98bfb51056LA
Praeterea, Hieronymus dicit, si quando videris inter multa opera peccatorum facere quemquam aliqua quae iusta sunt, non est tam iniustus Deus ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum. Sed hoc videtur maxime quando mala praeterita per poenitentiam tolluntur. Ergo videtur quod post poenitentiam Deus remuneret priora bona in statu peccati facta, quod est ea vivificari.Ссылаются нормы: Q89A6Obiectio3, assert-h1080b08d9b725cf5ad76e38202964c1cfd8f4fe81c1da24c29e03e34e9c7c983, assert-h8b0221abf3e1099cb55e7ef4060fcb89b78c3dd671973d3591972394b0a87041
section/89-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2742685ffccabee0d9f1df6be649feb0127a95c315b7643178332365598be852LA
Respondeo dicendum quod opus aliquod dicitur mortuum dupliciter. Uno modo, effective, quia scilicet est causa mortis. Et secundum hoc, opera peccati dicuntur opera mortua, secundum illud Heb. IX, sanguis Christi emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis. Haec igitur opera mortua non vivificantur per poenitentiam, sed magis abolentur, secundum illud Heb. VI, non rursus iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis. Alio modo dicuntur opera mortua privative, scilicet quia carent vita spirituali, quae est ex caritate, per quam anima Deo coniungitur, ex quo vivit sicut corpus per animam. Et per hunc modum etiam fides quae est sine caritate, dicitur mortua, secundum illud Iac. II, fides sine operibus mortua est. Et per hunc etiam modum omnia opera quae sunt bona ex genere, si sine caritate fiant, dicuntur mortua, inquantum scilicet non procedunt ex principio vitae; sicut si dicamus sonum citharae vocem mortuam dare. Sic igitur differentia mortis et vitae in operibus est secundum comparationem ad principium a quo procedunt. Opera autem non possunt iterum a principio procedere, quia transeunt, et iterum eadem numero assumi non possunt. Unde impossibile est quod opera mortua iterum fiant viva per poenitentiam.Ссылаются нормы: Q89A6Respondeo, assert-h4656557189b65961270b5b5185944d561117c6e219f686fdfedc446108360c87
section/89-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0ccf0cdd161347066f19d19cbdb12e4fc53e1df9d5f20da29f1e23e76477794eLA
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. XIII, si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Hoc autem non esset si saltem per poenitentiam subsequentem vivificarentur. Non ergo poenitentia vivificat opera prius mortua.Ссылаются нормы: assert-hbbe84c8809e4fb70ef84c9b92c8725fa0b9546b7bb425b16970585ac119dac7c
question/89/prooemium · paragraph
la · official · sha256:fde8567e189b22ebc26b4dbfe31c74d0e5e7b904e83e6444018ef109e6a45238LA
Deinde considerandum est de recuperatione virtutum per poenitentiam. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum per poenitentiam restituantur virtutes. Secundo, utrum restituantur in aequali quantitate. Tertio, utrum restituatur poenitenti aequalis dignitas. Quarto, utrum opera virtutum per peccatum mortificentur. Quinto, utrum opera mortificata per peccatum per poenitentiam reviviscant. Sexto, utrum opera mortua, idest absque caritate facta, per poenitentiam vivificentur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, III q. 90
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-iii-sacramentis#LEONINA_CT_Q90
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth4084.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:c67a7bfed0ef451a2ad5bd4a65bb2d104d286df29e66ff8cb6d6db9080bc1b70 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 36
section/90-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bb677aeb1143211e97af8b4031dd895fee9a2f3e235f6a738536b6027943e605LA
Ad primum ergo dicendum quod quodlibet sacramentum habet simplicitatem ratione virtutis divinae, quae in eo operatur. Sed virtus divina, propter sui magnitudinem, operari potest et per unum et per multa, ratione quorum alicui sacramento possunt partes assignari.Ссылаются нормы: Q90A1Ad1, assert-h210282878735b8014b4f157b603a2395ba82fdde7d10517a3fa9b0b69d288189
section/90-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:326354b06d0257bb0d941f3045431deaa380964317a89074e93f674a646eee39LA
Ad secundum dicendum quod poenitentiae secundum quod est virtus, non assignantur partes, actus enim humani, qui multiplicantur in poenitentia, non comparantur ad habitum virtutis sicut partes, sed sicut effectus. Unde relinquitur quod partes assignentur poenitentiae inquantum est sacramentum, ad quod actus humani comparantur ut materia. In aliis autem sacramentis materia non sunt actus humani, sed aliqua res exterior, una quidem simplex, ut aqua vel oleum; sive composita, ut chrisma. Et ideo aliis sacramentis non assignantur partes.Ссылаются нормы: Q90A1Ad2, assert-he30ed00e518351d3a31ef6e1d82c7b45326d6e0feeb07cb53c720eae39fff83c
section/90-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:933524c1cb1588a27eac89b586c45981c343658a71b25ea9642f998fe6d85527LA
Ad tertium dicendum quod peccata sunt materia remota poenitentiae, inquantum scilicet sunt ut materia vel obiectum humanorum actuum, qui sunt propria materia poenitentiae prout est sacramentum.Ссылаются нормы: Q90A1Ad3, assert-h46565a05d65163d8490edd7090a1a00dd50e4aff000cdc62087a7c1d9318c853
section/90-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:76b0b143a91d02a0c1107d696d18aef4001269e4ac85c1b421834cb7200a08d4LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentiae non debent partes assignari. Sacramenta enim sunt in quibus divina virtus secretius operatur salutem. Sed virtus divina est una et simplex. Non ergo poenitentiae, cum sit sacramentum, debent partes assignari.Ссылаются нормы: Q90A1Obiectio1, assert-hb57d02f4be820654580277892767e0458c2286c0027ea6e80d926f25f0925eec, assert-hd200af3ff67590c5ba9ddbbc0345a5c26ed3e37059fcc8044a7dd3025fd99e7d
section/90-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:934ed270b28e40887ec3800d090123a1638ed6a63ca240e624ecf1ebd1929972LA
Praeterea, poenitentia est virtus, et est sacramentum. Sed ei inquantum est virtus, non assignantur partes, cum virtus sit habitus quidam, qui est simplex qualitas mentis. Similiter etiam ei poenitentiae inquantum est sacramentum, non videtur quod partes sint assignandae, quia Baptismo et aliis sacramentis non assignantur partes. Ergo poenitentiae nullae debent partes assignari.Ссылаются нормы: Q90A1Obiectio2, assert-hb3fc8cec5c5e1d915e9b5f19b75eaac76e86460f7cf6db2a3d3fa758625b8ec3, assert-hefed1125e6d65040ee581ac04b6ce1a37a3028fbaa14226fe7c60a363fef81a4
section/90-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:40a79d4d9d59256ff3d857b460131f3e0ed0a0f0ded90414ea53440665cad882LA
Praeterea, poenitentiae materia est peccatum, ut supra dictum est. Sed peccato non assignantur partes. Ergo etiam nec poenitentiae sunt partes assignandae.Ссылаются нормы: Q90A1Obiectio3, assert-h40c08b0d41ef693341a6da9eb11e64eb96477e594983310b824578c0446a1b42, assert-h4725654b67a18952e1b0b497d919c00646ecfa7f9ca7f788915900f773f8c1ca
section/90-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:263a9f7047c8e0f43b991e37cbeab8f782289022331d2e21a62ff4feaa0c167fLA
Respondeo dicendum quod partes rei sunt in quas materialiter totum dividitur, habent enim se partes ad totum sicut materia ad formam; unde in II Physic. partes ponuntur in genere causae materialis, totum autem in genere causae formalis. Ubicumque igitur ex parte materiae invenitur aliqua pluralitas, ibi est invenire partium rationem. Dictum est autem supra quod in sacramento poenitentiae actus humani se habent per modum materiae. Et ideo, cum plures actus humani requirantur ad perfectionem poenitentiae, scilicet contritio, confessio et satisfactio, ut infra patebit, consequens est quod sacramentum poenitentiae habeat partes.Ссылаются нормы: Q90A1Respondeo, assert-h2321460e29e61f809d70fd9bdc3ef0e0672742471bd127aca3c505b3c05b780d
section/90-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:143f21b5499da97cfcde0e450293d8cde4fc0fd186fe9963fbdb797ff3fc27d2LA
Sed contra est quod partes sunt ex quibus perfectio alicuius integratur. Sed poenitentiae perfectio integratur ex pluribus, scilicet ex contritione, confessione et satisfactione. Ergo poenitentia habet partes.Ссылаются нормы: assert-h4bb8f73129d560617bf8bfb12b984ddc4ea70c8f189e52f40f2d91c0c4263b77
section/90-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8a3d890d999e97a25cec43f5b2958102a22f3b4255469eb411357d0c2cbde995LA
Ad primum ergo dicendum quod contritio secundum essentiam quidem est in corde, et pertinet ad interiorem poenitentiam, virtualiter autem pertinet ad poenitentiam exteriorem, inquantum scilicet implicat propositum confitendi et satisfaciendi.Ссылаются нормы: Q90A2Ad1, assert-h41b82f0a0e13dcead95cf0b235217926c978d4e10c79537cd783eb4223dead54
section/90-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3e7cead75375cba8cab453e436294f013bb594c577617478db55d508848bcbc6LA
Ad secundum dicendum quod satisfactio confert gratiam prout est in proposito, et auget eam prout est in executione, sicut Baptismus in adultis, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q90A2Ad2, assert-ha0c6179d4cd3102f2bfee015a8a4ae6a94eaa169ba34e9ad05ab36d94704bd0c
section/90-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2c56aa7cbc4cc485e9905dfb7977754590e7b83f91f6238a5f2c63669785e96cLA
Ad tertium dicendum quod satisfactio est pars poenitentiae sacramenti; fructus autem poenitentiae virtutis.Ссылаются нормы: Q90A2Ad3, assert-hcfa4ed71c2fed8e1e74f8b00732c232e8504be6effc5882996341c63e1ee90e5
section/90-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fb6af8af7d84bd962ec2848d0899ab52036e7acc6fc07bae237b4469ac45fd46LA
Ad quartum dicendum quod plura requiruntur ad bonum, quod procedit ex integra causa, quam ad malum, quod procedit ex singularibus defectibus, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Et ideo, licet peccatum perficiatur in consensu cordis, ad perfectionem tamen poenitentiae requiritur et contritio cordis, et confessio oris, et satisfactio operis.Ссылаются нормы: Q90A2Ad4, assert-h7f9cadc245c6e0da8615fcbd8281d2fb89813ab9a82baf5fa72580df0071ff59
section/90-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:280faf52495a477622d57ade1f48954a17773957910a43aa0846d08834ff2815LA
Ad contrarium patet solutio per ea quae dicta sunt.Ссылаются нормы: Q90A2Ad5Supplement, assert-hb71f4c34050208c61ba7efdc2588c01ffdaf58a80f9e62e85732cc253f93e16e
section/90-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:480e6492e87baafb2b461b32697790f7b2ea67cd956d33d2e1a19c17287235d3LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur partes poenitentiae contritio, confessio et satisfactio. Contritio enim est in corde, et sic pertinet ad interiorem poenitentiam. Confessio autem est in ore, et satisfactio in opere, et sic duo ultima pertinent ad poenitentiam exteriorem. Poenitentia autem interior non est sacramentum, sed sola poenitentia exterior, quae sensui subiacet. Non ergo convenienter assignantur hae partes sacramento poenitentiae.Ссылаются нормы: Q90A2Obiectio1, assert-h198d3535998288e8c9208bba852f4fbebd6d29ec9632552008cbf752ad93245e
section/90-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:124e9317397fed5e447c37786b0898104aad62c72fea87009d2930712aceb6dcLA
Praeterea, in sacramento novae legis confertur gratia, ut supra habitum est. Sed in satisfactione non confertur aliqua gratia. Ergo satisfactio non est pars sacramenti.Ссылаются нормы: Q90A2Obiectio2, assert-ha66f4576b8d9519209cef53a2b51ac9a29bae8618896410983a59767634a41ae, assert-hbfd545c849926d289129125b3aea2bf6db14244ea200d3440e3d2ada28ac49b9
section/90-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:93c7e3fd591e0ca122b8cfe71c101f051444325ef1c82349352427631acbea9bLA
Praeterea, non est idem fructus rei et pars. Sed satisfactio est fructus poenitentiae, secundum illud Luc. III, facite vobis dignos fructus poenitentiae. Ergo non est pars poenitentiae.Ссылаются нормы: Q90A2Obiectio3, assert-h1e58011e672007d37dc46d03dbd7f4ab8533aa7d852048b92e06a0b7af5e15e6, assert-h3116f5335df14a45dcc6507802ed1e67a511b6bd7baf8765a109cfdfc5309cae
section/90-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:8daa3ae7639e31a4ef16f6d7fd72f2d2e5535abbbdadd1b150bbf7d69af9eae0LA
Praeterea, poenitentia ordinatur contra peccatum. Sed peccatum potest perfici solum in corde per consensum, ut in secunda parte habitum est. Ergo et poenitentia. Non ergo debent poenitentiae partes poni confessio oris et satisfactio operis.Ссылаются нормы: Q90A2Obiectio4, assert-h725fac27b9fda225d9eb60752e652e5fb05e356d5b554c7d899ca47d3c24348d, assert-h93b85378f6343caa1a8fae6cebb1073741368e485f7dccee7b07fcd480cb8c20, assert-h9f21aded43a050bdb8334a3a3f7fa007bd35d83d8d75f4e49ec3a81669c7c43c
section/90-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:157b8cc9aacf8d896e54abe6b86e6d9ba994d9ebfb3d402b0c637853b571c46eLA
Respondeo dicendum quod duplex est pars, ut dicitur in V Metaphys. scilicet pars essentiae, et pars quantitatis. Partes quidem essentiae sunt, naturaliter quidem, forma et materia, logice autem, genus et differentia. Hoc autem modo quodlibet sacramentum distinguitur in materiam et formam sicut in partes essentiae, unde et supra dictum est quod sacramenta consistunt in rebus et verbis. Sed quia quantitas se tenet ex parte materiae, partes quantitatis sunt partes materiae. Et hoc modo sacramento poenitentiae specialiter assignantur partes, ut supra dictum est, quantum ad actus poenitentis, qui sunt materia huius sacramenti. Dictum est autem supra quod alio modo fit recompensatio offensae in poenitentia, et in vindicativa iustitia. Nam in vindicativa iustitia fit recompensatio secundum arbitrium iudicis, non secundum voluntatem offendentis vel offensi, sed in poenitentia fit recompensatio offensae secundum voluntatem peccantis, et secundum arbitrium Dei, in quem peccatur; quia hic non quaeritur sola reintegratio aequalitatis iustitiae, sicut in iustitia vindicativa, sed magis reconciliatio amicitiae, quod fit dum offendens recompensat secundum voluntatem eius quem offendit. Sic igitur requiritur ex parte poenitentis, primo quidem, voluntas recompensandi, quod fit per contritionem; secundo, quod se subiiciat arbitrio sacerdotis loco Dei, quod fit in confessione; tertio, quod recompenset secundum arbitrium ministri Dei, quod fit in satisfactione. Et ideo contritio, confessio et satisfactio ponuntur partes poenitentiae.Ссылаются нормы: Q90A2Respondeo, assert-heaa26ff45a13880b15db2b1951e744b2c1148182064dc1cbe391230b44c3591f
section/90-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:321664c933625baf27e95f6dee3f4b9d4a6f743f4ec70b8fb647440a0f3cb9fcLA
Sed contra, videtur quod debeant poni plures partes poenitentiae. Pars enim hominis ponitur non solum corpus, quasi materia, sed etiam anima, quae est forma. Sed tria praedicta, cum sint actus poenitentis, se habent sicut materia, absolutio autem sacerdotis se habet per modum formae. Ergo absolutio sacerdotis debet poni quarta pars poenitentiae.Ссылаются нормы: assert-h1b23bff7dc704e8a73b4728d58f8e9a089fb05de09a8c69b07e6f8489caa49f3
section/90-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ac0c55d03002c9f14436d9177c165b2a85a33bf616f8e0afa8578eeeed8674b1LA
Ad primum ergo dicendum quod peccatum, quia rationem mali habet, potest in uno tantum perfici, ut dictum est. Et ideo peccatum quod in solo corde perficitur, est una species peccati. Alia vero species est peccatum quod perficitur in corde et ore. Tertia vero species est peccatum quod perficitur in corde et opere. Et huius peccati partes quasi integrales sunt quod est in corde, et quod est in ore, et quod est in opere. Et ideo poenitentiae, quae in his tribus perficitur, haec tria sunt partes integrales.Ссылаются нормы: Q90A3Ad1, assert-h624dd268a81fbb0f199e53afbc2c3c2124a5349800c1aee2076e6f060087a00d
section/90-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bee7345af98280a1eb29b7d52b27cdc24595d8b1dc640ebe157fc82070377d4bLA
Ad secundum dicendum quod una pars integralis potest continere totum, licet non secundum essentiam, fundamentum enim quodammodo virtute continet totum aedificium. Et hoc modo contritio continet virtute totam poenitentiam.Ссылаются нормы: Q90A3Ad2, assert-hcdf38f663827d8265769ae4f93218760b71d18dc69b6823424f6b670290de580
section/90-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:09fd35e70a1087ed1d4baaff3e22aaf3a8b69d0fc0281ba2af30aedde091bd16LA
Ad tertium dicendum quod omnes partes integrales habent ordinem quendam ad invicem. Sed quaedam habent ordinem tantum in situ, sive consequenter se habeant, sicut partes exercitus; sive se tangant, sicut partes acervi; sive etiam colligentur, sicut partes domus; sive etiam continuentur, sicut partes lineae. Quaedam vero habent insuper ordinem virtutis, sicut partes animalis, quarum prima virtute est cor, et aliae quodam ordine virtutis dependent ab invicem. Tertio modo ordinantur ordine temporis, sicut partes temporis et motus. Partes igitur poenitentiae habent ad invicem ordinem virtutis et temporis, quia sunt actus; non autem ordinem situs, quia non habent positionem.Ссылаются нормы: Q90A3Ad3, assert-h321c0afe5465fd31eaee2d0d9592e7ceff803aa9e8dc8fbb927179b70a1680d9
section/90-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ef439a3c45376a4711cbfb29ff81c11acb0ae88f11f36ff1407c60e31002b13cLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praedicta tria non sint partes integrales poenitentiae. Poenitentia enim, ut dictum est, contra peccatum ordinatur. Sed peccatum cordis, oris et operis sunt partes subiectivae peccati, et non partes integrales, quia peccatum de quolibet horum praedicatur. Ergo etiam in poenitentia contritio cordis et confessio oris et satisfactio operis non sunt partes integrales.Ссылаются нормы: Q90A3Obiectio1, assert-h7979970d19b89b163bfe0afe44bd771d3a88b85b7bab9fd1782b06e0fca8702a, assert-hb7c9f3d5b48f940bdd36e45707cc802b917db8b4c23b296105fb43fbc462dbe8
section/90-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e4de3fcd80c72f5adc2fe2e5b04d43817b6b926e068824afa215bff43e26ed57LA
Praeterea, nulla pars integralis in se continet aliam sibi condivisam. Sed contritio continet in se confessionem et satisfactionem in proposito. Ergo non sunt partes integrales.Ссылаются нормы: Q90A3Obiectio2, assert-h00562d0f39e1c975dce8953b971d352dcafbd96a50d19c170d1607cce3e551e6, assert-he1bb11c1594532809588618f85cf08ca4b26afb137fcb975200754e9c4819a42
section/90-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b92379361ea58259977154ddbdac8404ee0e462bf1276d121bf9b13dfbd95476LA
Praeterea, ex partibus integralibus simul et aequaliter constituitur totum, sicut linea ex suis partibus. Sed hoc non contingit hic. Ergo praedicta non sunt partes integrales poenitentiae.Ссылаются нормы: Q90A3Obiectio3, assert-h1398d06b13f406607aa7fb3fca2aefffa396d977c1f44fe53d6aee0f0ed1da7b, assert-h81e56e8218253cb7399e8c2ef6b5e07f7e450af3e8b91e28dd3c26457a87df96
section/90-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4ecec063ba0a6743d95230446cf2632ba3b6c5b9c4d58fde231c2906f20e21e4LA
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt haec tria esse partes subiectivas poenitentiae. Sed hoc non potest esse. Quia partibus subiectivis singulis adest tota virtus totius, et simul, et aequaliter, sicut tota virtus animalis, inquantum est animal, salvatur in qualibet specie animalis, quae simul et aequaliter dividunt animal. Sed hoc non est in proposito. Et ideo alii dixerunt quod sunt partes potentiales. Sed nec hoc iterum esse potest. Quia singulis partibus potentialibus adest totum secundum totam essentiam, sicut tota essentia animae adest cuilibet eius potentiae. Sed hoc non est in proposito. Unde relinquitur quod praedicta tria sint partes integrales poenitentiae, ad quarum rationem exigitur ut totum non adsit singulis partibus neque secundum totam virtutem eius, neque secundum totam essentiam, sed omnibus simul.Ссылаются нормы: Q90A3Respondeo, assert-hda47ef674df4616a78a888f24d6f8b4d83a86de5cdeef13357c8017e0d09d567
section/90-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cae19b259061a5d44e1d98163bb0961fedd0308d31615fdc4f7cbd7e33830968LA
Sed contra, illae dicuntur partes integrales ex quibus integratur perfectio totius. Sed ex tribus praedictis integratur perfectio poenitentiae. Ergo sunt partes integrales poenitentiae.Ссылаются нормы: assert-h6cab1c4a8a3259feed9556c8d43e318fb9c4cd01f3e6ca4587d0d103511ada46
section/90-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b917f21917d0a0f452fff9cb05cb065e43e2b9450dbfeca3294e9b6b00bf5a2eLA
Ad primum ergo dicendum quod poenitentia quae est ante Baptismum, non est sacramentum, sed est actus virtutis disponens ad sacramentum Baptismi.Ссылаются нормы: Q90A4Ad1, assert-h362699723320fccb92db25fad8294a11165ebc6323394ea0f19784077958193b
section/90-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:61633791741258ad4a1be1886631ec1ff616291647dc61cf6c160b644315c1f8LA
Ad secundum dicendum quod poenitentia quae delet peccata mortalia delet etiam venialia, sed non convertitur. Et ideo hae duae poenitentiae se habent sicut perfectum et imperfectum.Ссылаются нормы: Q90A4Ad2, assert-hb4c94978730a574c99dc5d08826ded0a3f86642d773fc120ca641aa4c22c6046
section/90-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad9da1c02eed38c31fb8f2fd5f0d44579389c44fdd4b16ba1690103c83ed48d6LA
Ad tertium dicendum quod ante Baptismum non sunt peccata venialia sine mortalibus. Et quia veniale sine mortali dimitti non potest, ut supra dictum est; ideo ante Baptismum non distinguitur poenitentia mortalium et venialium.Ссылаются нормы: Q90A4Ad3, assert-h5800eab913897e69e9b828360a7adb880b19e066f21ec85b1349d6b595df3244
section/90-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ee418cbe04c4522e716e1856161a6ece4595f6df7deabdf78735e6652a0c8cb3LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dividatur poenitentia in poenitentiam ante Baptismum, et poenitentiam mortalium, et poenitentiam venialium. Poenitentia enim est secunda tabula post naufragium, ut supra dictum est, Baptismus autem prima. Illud ergo quod est ante Baptismum, non debet poni species poenitentiae.Ссылаются нормы: Q90A4Obiectio1, assert-h10829082dab4361bed7da2a9d116ed7f991f2ab720854043b00d75ff46d34532
section/90-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c63aa4017eb4897feaa07d250c81d5ac40cf7bd9e06076bcbf625d8d267f8043LA
Praeterea, quod potest destruere maius, potest etiam destruere minus. Sed mortale est maius peccatum quam veniale. Illa vero poenitentia quae est de mortalibus, eadem etiam est de venialibus. Non ergo debent poni diversae species poenitentiae.Ссылаются нормы: Q90A4Obiectio2, assert-h289be115c7eccefa119dcc286ab7c403f8b64dc0ce4b6d11009e43775438a39e, assert-hbbb95f4f4e7a052d611eaa10d5b0e2d1d4332d604dbaac4eafaac8085730b355
section/90-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9bb46f8d48e12d788097821edf2c68f064da2372376308427233463b8acd2ab5LA
Praeterea, sicut post Baptismum peccatur venialiter et mortaliter, ita etiam ante Baptismum. Si ergo post Baptismum distinguitur poenitentia venialium et mortalium, pari ratione debet distingui ante Baptismum. Non ergo convenienter distinguitur poenitentia per has species.Ссылаются нормы: Q90A4Obiectio3, assert-h1cff402e64b76f6b60c9f19f9f2cf0524553d66a792ba9fc36cf3e2affd08b34
section/90-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f8b49187ded24066fcbab90e71910f814cd69b58e41f7b2ccb9192567155a928LA
Respondeo dicendum quod haec divisio est poenitentiae secundum quod est virtus. Est autem considerandum quod quaelibet virtus operatur secundum congruentiam temporis, sicut et secundum alias debitas circumstantias. Unde et virtus poenitentiae actum suum habet in hoc tempore secundum quod convenit novae legi pertinet autem ad poenitentiam ut detestetur peccata praeterita, cum proposito immutandi vitam in melius, quod est quasi poenitentiae finis. Et quia moralia recipiunt speciem secundum finem, ut in secunda parte habitum est; consequens est quod diversae species poenitentiae accipiantur secundum diversas immutationes quas poenitens intendit. Est autem triplex immutatio a poenitente intenta. Prima quidem per regenerationem in novam vitam. Et haec pertinet ad poenitentiam quae est ante Baptismum. Secunda autem immutatio est per reformationem vitae praeteritae iam corruptae. Et haec pertinet ad poenitentiam mortalium post Baptismum. Tertia autem immutatio est in perfectiorem operationem vitae. Et haec pertinet ad poenitentiam venialium, quae remittuntur per aliquem ferventem actum caritatis, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q90A4Respondeo, assert-h11ffaa4d429fa62cc5a76ce8ad39806f892a65da3458a89f1bccec030b3aef0b
section/90-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c3e3d597f4a8938c9ac6a920772876d82d825405030b7a3a13a786b166adf63aLA
Sed contra est quod Augustinus, in libro de poenitentia, ponit praedictas tres species poenitentiae.Ссылаются нормы: assert-h1221e478550606f953f29db74ecffdf1fb0c64549f0dda37470d2d47adc2344f
question/90/prooemium · paragraph
la · official · sha256:6b1646958f62a8f9c63b34be1c05d03a00e25d34feba276fcaa398b5a0100642LA
Deinde considerandum est de partibus poenitentiae. Et primo, in generali; secundo, in speciali de singulis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum poenitentia habeat partes. Secundo, de numero partium. Tertio, quales partes sint. Quarto, de divisione eius in partes subiectivas.Хэш рядом с текстом — sha256 его точных байтов. Он и есть проверка того, что показанный текст совпадает с закреплённым в пакете: расхождение роняет статику оракула.