Источник / закреплённая редакция

Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I-II, quaestiones 1-5

Источник пакета la.aquinas.summa.i_ii_fine · Summa theologiae I-II, qq. 1-5

work
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-fine#SUMMA_THEOLOGIAE_I_II_1_5
номер
Summa theologiae I-II, qq. 1-5
вид
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-fine#doctrine

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 1

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-fine#LEONINA_CT_Q1
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth2001.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:ad817e353505c39d954d32a396edffc67f001e0a63919f46c54760a0ecdc3c5b2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 63

section/1-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2673a9e24772004913de092a8e9646e275e624bd7a3210265d67b6d79635ce29LA

Ad primum ergo dicendum quod finis, etsi sit postremus in executione, est tamen primus in intentione agentis. Et hoc modo habet rationem causae.

Ссылаются нормы: Q1A1Ad1, assert-hd40f92ea2b39b4107fc6a9e351349bacb80c2c05121fb855097fef739b72fbb9

section/1-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1cb678571f99361f1110d2ae1bea8b614e30a79f4c2bee94896832fdf7c329c7LA

Ad secundum dicendum quod, si qua actio humana sit ultimus finis, oportet eam esse voluntariam, alias non esset humana, ut dictum est. Actio autem aliqua dupliciter dicitur voluntaria, uno modo, quia imperatur a voluntate, sicut ambulare vel loqui; alio modo, quia elicitur a voluntate, sicut ipsum velle. Impossibile autem est quod ipse actus a voluntate elicitus sit ultimus finis. Nam obiectum voluntatis est finis, sicut obiectum visus est color, unde sicut impossibile est quod primum visibile sit ipsum videre, quia omne videre est alicuius obiecti visibilis; ita impossibile est quod primum appetibile, quod est finis, sit ipsum velle. Unde relinquitur quod, si qua actio humana sit ultimus finis, quod ipsa sit imperata a voluntate. Et ita ibi aliqua actio hominis, ad minus ipsum velle, est propter finem. Quidquid ergo homo faciat, verum est dicere quod homo agit propter finem, etiam agendo actionem quae est ultimus finis.

Ссылаются нормы: Q1A1Ad2, assert-hd67a44460ed446f0a3da4009dcb5be1a7f012fb345efb3e566042a65d9358f42

section/1-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:44c07f487be6fe9213d907ab7647fb3b0388514ecf07a92c172bd2aac6c03d59LA

Ad tertium dicendum quod huiusmodi actiones non sunt proprie humanae, quia non procedunt ex deliberatione rationis, quae est proprium principium humanorum actuum. Et ideo habent quidem finem imaginatum, non autem per rationem praestitutum.

Ссылаются нормы: Q1A1Ad3, assert-ha559d4de1120f1e5fe52d2aa0f3166da575ace8290807bdbb20906d3898ee715

section/1-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:d02a5434705b28fc3a9358c894daf68e9575f0276ef585c0afa92d0f8634f708LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod homini non conveniat agere propter finem. Causa enim naturaliter prior est. Sed finis habet rationem ultimi, ut ipsum nomen sonat. Ergo finis non habet rationem causae. Sed propter illud agit homo, quod est causa actionis, cum haec praepositio propter designet habitudinem causae. Ergo homini non convenit agere propter finem.

Ссылаются нормы: Q1A1Obiectio1, assert-h35059f26b39c2c8be2f134464e6193a5cc823b24e545a3d5720da47c6469a2be, assert-h577422620ebbe54499e1c7bffa9e6c4df279d4d7fa9eec85edfd0945e163440b, assert-h6abd6abe77e862f39c0929bbc9d3d6b90187ad34bd87ecde06f5996037b317a4, assert-hd5c212c41c41a2cbf62323d5cb53ce70edf9ffb33c7f5b62f18867b868e769dd

section/1-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:cf524a8fe1e2e667ae5c02d4f7aaca4df3c43490c31f5a9dd849628f47093d77LA

Praeterea, illud quod est ultimus finis, non est propter finem. Sed in quibusdam actiones sunt ultimus finis; ut patet per philosophum in I Ethic. Ergo non omnia homo agit propter finem.

Ссылаются нормы: Q1A1Obiectio2, assert-h43cdb047fb2e7ce22fb11174859ad9dbfe9602490dec0c0e6d9dc640a04e4a37, assert-h70e0a17de8d8c2301ca1913a5e9d95dee83a108b71d61b2c2783a087f55ba1cb

section/1-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:32affa0e6b8325c2ef73d3e8e5b5330e9f8493d34c015a1bf28a3bab28783959LA

Praeterea, tunc videtur homo agere propter finem, quando deliberat. Sed multa homo agit absque deliberatione, de quibus etiam quandoque nihil cogitat; sicut cum aliquis movet pedem vel manum aliis intentus, vel fricat barbam. Non ergo homo omnia agit propter finem.

Ссылаются нормы: Q1A1Obiectio3, assert-hdc28063c4b242287414185481e17be22b4562fa037a1015c46a9061ba9fa55d2, assert-hf7bdde5d85841bbebf0bd63ef72d2e0e4a262c4e1f549372a7f1f3f340e1426b

section/1-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d9a3fc70714450709a4ed9646dc93d05e157cf0de19846891c9f3ab55d41567bLA

Respondeo dicendum quod actionum quae ab homine aguntur, illae solae proprie dicuntur humanae, quae sunt propriae hominis inquantum est homo. Differt autem homo ab aliis irrationalibus creaturis in hoc, quod est suorum actuum dominus. Unde illae solae actiones vocantur proprie humanae, quarum homo est dominus. Est autem homo dominus suorum actuum per rationem et voluntatem, unde et liberum arbitrium esse dicitur facultas voluntatis et rationis. Illae ergo actiones proprie humanae dicuntur, quae ex voluntate deliberata procedunt. Si quae autem aliae actiones homini conveniant, possunt dici quidem hominis actiones; sed non proprie humanae, cum non sint hominis inquantum est homo. Manifestum est autem quod omnes actiones quae procedunt ab aliqua potentia, causantur ab ea secundum rationem sui obiecti. Obiectum autem voluntatis est finis et bonum. Unde oportet quod omnes actiones humanae propter finem sint.

Ссылаются нормы: ManActsForEnd, Q1A1Respondeo, assert-h613f7a099ef1f5e1d52e2d9c662fee419f7e71027cd1523c46d83d18a71d23c7

section/1-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:a650570398190edff7c5648005b9b43d7b47b92dcfb5258ac23379fd0d9372efLA

Sed contra, omnia quae sunt in aliquo genere, derivantur a principio illius generis. Sed finis est principium in operabilibus ab homine; ut patet per philosophum in II Physic. Ergo homini convenit omnia agere propter finem.

Ссылаются нормы: assert-hecf9505e21789fe416583ac18462176684493fbea9898252c56c3193c6f34e8e

section/1-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8b978f7e3c192440cbb328bab641e4f603ee12ae6af6b48399fb3282d7960d06LA

Ad primum ergo dicendum quod homo, quando per seipsum agit propter finem, cognoscit finem, sed quando ab alio agitur vel ducitur, puta cum agit ad imperium alterius, vel cum movetur altero impellente, non est necessarium quod cognoscat finem. Et ita est in creaturis irrationalibus.

Ссылаются нормы: Q1A2Ad1, assert-h9e0f9c66847af5ee3b7850d29e25b7da2918ac08114a3a116130b652811a5bb5

section/1-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:eb11cca22989bb592fa3d4e6cb626327da7a6fc39e8ac4fb6d60e789220d6b19LA

Ad secundum dicendum quod ordinare in finem est eius quod seipsum agit in finem. Eius vero quod ab alio in finem agitur, est ordinari in finem. Quod potest esse irrationalis naturae, sed ab aliquo rationem habente.

Ссылаются нормы: Q1A2Ad2, assert-h8442b0aa9a49201f1b6107d4da2b7c1a56d54dc44f6b14166b4393b19b8318c3

section/1-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0eefc390671050ac32afc3a664ada0a1e8e2797bae0f5b653ef34aa9b1060f94LA

Ad tertium dicendum quod obiectum voluntatis est finis et bonum in universali. Unde non potest esse voluntas in his quae carent ratione et intellectu, cum non possint apprehendere universale, sed est in eis appetitus naturalis vel sensitivus, determinatus ad aliquod bonum particulare. Manifestum autem est quod particulares causae moventur a causa universali, sicut rector civitatis, qui intendit bonum commune, movet suo imperio omnia particularia officia civitatis. Et ideo necesse est quod omnia quae carent ratione, moveantur in fines particulares ab aliqua voluntate rationali, quae se extendit in bonum universale, scilicet a voluntate divina.

Ссылаются нормы: Q1A2Ad3, assert-h88240fe1377a78444e4f86372492fd31c04c8dbdf7d3613cc9a74361c38c53f5

section/1-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:24cd2d1a53d481d7c075cc6a043a648e76ab86ef9991553396b713ecb2b287fcLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod agere propter finem sit proprium rationalis naturae. Homo enim, cuius est agere propter finem, nunquam agit propter finem ignotum. Sed multa sunt quae non cognoscunt finem, vel quia omnino carent cognitione, sicut creaturae insensibiles; vel quia non apprehendunt rationem finis, sicut bruta animalia. Videtur ergo proprium esse rationalis naturae agere propter finem.

Ссылаются нормы: Q1A2Obiectio1, assert-h20c11593358ddd7f668747234b38d615a0d1335c7f91f534824c3e33239ff779, assert-hdd6513a8837c6138f085876dc86786fe7ba199c943f0eca3fe7c1b3696bddc0b

section/1-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e2ceee517e7cd22d711d81f6c14d25e35d7ecc169f0834ea16b7d48f51d53df3LA

Praeterea, agere propter finem est ordinare suam actionem ad finem. Sed hoc est rationis opus. Ergo non convenit his quae ratione carent.

Ссылаются нормы: Q1A2Obiectio2, assert-hb3c466d6be64bb12e29e3c6cbc22c06848c67856bb4956a045c0f7f2aaa6dd58, assert-he8a173d6930f5604ba6394e1594be9d910135b97c1c084a27b9f3d5c08c7a324

section/1-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:2d1650ab9f5d0d2abf88c94d147b8b036899000264eb20446ed56419a4879ccfLA

Praeterea, bonum et finis est obiectum voluntatis. Sed voluntas in ratione est, ut dicitur in III de anima. Ergo agere propter finem non est nisi rationalis naturae.

Ссылаются нормы: Q1A2Obiectio3, assert-h060a6408c400a73b1d77d723eeeb1ef1d5f936ca29e7926c5a27ca9d91e01bd2, assert-h6289fe3b288d4e096ad059e6703e27b849dc276a254cf6b98aff87664b3f33bd

section/1-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d8763bef8c2397e76a5da80b5c420cff4bd1395827af50e397c13c6f874cf58LA

Respondeo dicendum quod omnia agentia necesse est agere propter finem. Causarum enim ad invicem ordinatarum, si prima subtrahatur, necesse est alias subtrahi. Prima autem inter omnes causas est causa finalis. Cuius ratio est, quia materia non consequitur formam nisi secundum quod movetur ab agente, nihil enim reducit se de potentia in actum. Agens autem non movet nisi ex intentione finis. Si enim agens non esset determinatum ad aliquem effectum, non magis ageret hoc quam illud, ad hoc ergo quod determinatum effectum producat, necesse est quod determinetur ad aliquid certum, quod habet rationem finis. Haec autem determinatio, sicut in rationali natura fit per rationalem appetitum, qui dicitur voluntas; ita in aliis fit per inclinationem naturalem, quae dicitur appetitus naturalis. Tamen considerandum est quod aliquid sua actione vel motu tendit ad finem dupliciter, uno modo, sicut seipsum ad finem movens, ut homo; alio modo, sicut ab alio motum ad finem, sicut sagitta tendit ad determinatum finem ex hoc quod movetur a sagittante, qui suam actionem dirigit in finem. Illa ergo quae rationem habent, seipsa movent ad finem, quia habent dominium suorum actuum per liberum arbitrium, quod est facultas voluntatis et rationis. Illa vero quae ratione carent, tendunt in finem per naturalem inclinationem, quasi ab alio mota, non autem a seipsis, cum non cognoscant rationem finis, et ideo nihil in finem ordinare possunt, sed solum in finem ab alio ordinantur. Nam tota irrationalis natura comparatur ad Deum sicut instrumentum ad agens principale, ut supra habitum est. Et ideo proprium est naturae rationalis ut tendat in finem quasi se agens vel ducens ad finem, naturae vero irrationalis, quasi ab alio acta vel ducta, sive in finem apprehensum, sicut bruta animalia, sive in finem non apprehensum, sicut ea quae omnino cognitione carent.

Ссылаются нормы: Q1A2Respondeo, assert-h630e8fb6c517731b9b2883310f3d400bfec871ac02653acbb3d5c963cbfa55fb

section/1-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:0d76d2639cbf8f4d93a2a8e36fd4a15476129776385b5911c24156d832c0f726LA

Sed contra est quod philosophus probat in II Physic., quod non solum intellectus, sed etiam natura agit propter finem.

Ссылаются нормы: assert-h0b09061967a9af353d427d062414afbcd69e7a2c953b8a84f55772f2e2986042

section/1-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b48d0f8d9f079681b597c8cd87adc076e0db53c9eb8fdba55c3192674294186eLA

Ad primum ergo dicendum quod finis non est omnino aliquid extrinsecum ab actu, quia comparatur ad actum ut principium vel terminus; et hoc ipsum est de ratione actus, ut scilicet sit ab aliquo, quantum ad actionem, et ut sit ad aliquid, quantum ad passionem.

Ссылаются нормы: Q1A3Ad1, assert-h6b966c76587585840e205e1a1279583a9e243bf90dbc6c42dcfa29d77d6ec23f

section/1-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7cdb659954b9ee2b3a3a14a74c240cf740fcacf33a64a58733a146bb8898a6b4LA

Ad secundum dicendum quod finis secundum quod est prior in intentione, ut dictum est, secundum hoc pertinet ad voluntatem. Et hoc modo dat speciem actui humano sive morali.

Ссылаются нормы: Q1A3Ad2, assert-h7e3604159375806a10c1dfe608f8220852df7b3f322445e87446d4ca29f95b37

section/1-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6c80a27bc1f37d360773d3f71decf7cc00da2e56f03514824d389ebab18f2740LA

Ad tertium dicendum quod idem actus numero, secundum quod semel egreditur ab agente, non ordinatur nisi ad unum finem proximum, a quo habet speciem, sed potest ordinari ad plures fines remotos, quorum unus est finis alterius. Possibile tamen est quod unus actus secundum speciem naturae, ordinetur ad diversos fines voluntatis, sicut hoc ipsum quod est occidere hominem, quod est idem secundum speciem naturae, potest ordinari sicut in finem ad conservationem iustitiae, et ad satisfaciendum irae. Et ex hoc erunt diversi actus secundum speciem moris, quia uno modo erit actus virtutis, alio modo erit actus vitii. Non enim motus recipit speciem ab eo quod est terminus per accidens, sed solum ab eo quod est terminus per se. Fines autem morales accidunt rei naturali; et e converso ratio naturalis finis accidit morali. Et ideo nihil prohibet actus qui sunt iidem secundum speciem naturae, esse diversos secundum speciem moris, et e converso.

Ссылаются нормы: Q1A3Ad3, assert-hc281baa71dfd3fce571b7e2712b2793fbec16f67e986b52b7b83125a80ac02c8

section/1-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c25dd9b5d5cdb656068da9b659086450120b6c03564d2da362e292f6642af731LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus humani non recipiant speciem a fine. Finis enim est causa extrinseca. Sed unumquodque habet speciem ab aliquo principio intrinseco. Ergo actus humani non recipiunt speciem a fine.

Ссылаются нормы: Q1A3Obiectio1, assert-h1dd66f1325cde708855b2a87b296e8ae9f2177416eedbb7e98e8c2f496e69926, assert-hc59435ecd8a17b914f66b6987e125eb9db86231429708c91c4dfaf7edf1f460e

section/1-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:80a561976b922ab54b2f4e794ac437f94acab101c9d71bad2c53f30654d9126cLA

Praeterea, illud quod dat speciem, oportet esse prius. Sed finis est posterior in esse. Ergo actus humanus non habet speciem a fine.

Ссылаются нормы: Q1A3Obiectio2, assert-h09951e6f75d79e42d728b8daead2581a69450f6a02e4922085a57032654beb43, assert-h9e6529c328ecaa9c23ce2a78d860c6662d25a62715003ddd4799f020b9f3b4d7

section/1-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e2c0102cba6f483a3d9c719ac852a2f296108808f30729eff61508eaa6c08e0cLA

Praeterea, idem non potest esse nisi in una specie. Sed eundem numero actum contingit ordinari ad diversos fines. Ergo finis non dat speciem actibus humanis.

Ссылаются нормы: Q1A3Obiectio3, assert-h39f724f8d956f6c2d63a8ea9bfb8601538e62c30bf6e856bc3789edd0df3e330, assert-h631973e195a8378d855018ff20d6ac025b0bd99dc1df6c74bb6060f674b117c0

section/1-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4b6877027a62bc47818997940bd0d11a4b58502942516b3dea68317db3da15a2LA

Respondeo dicendum quod unumquodque sortitur speciem secundum actum, et non secundum potentiam, unde ea quae sunt composita ex materia et forma, constituuntur in suis speciebus per proprias formas. Et hoc etiam considerandum est in motibus propriis. Cum enim motus quodammodo distinguatur per actionem et passionem, utrumque horum ab actu speciem sortitur, actio quidem ab actu qui est principium agendi; passio vero ab actu qui est terminus motus. Unde calefactio actio nihil aliud est quam motio quaedam a calore procedens, calefactio vero passio nihil aliud est quam motus ad calorem, definitio autem manifestat rationem speciei. Et utroque modo actus humani, sive considerentur per modum actionum, sive per modum passionum, a fine speciem sortiuntur. Utroque enim modo possunt considerari actus humani, eo quod homo movet seipsum, et movetur a seipso. Dictum est autem supra quod actus dicuntur humani, inquantum procedunt a voluntate deliberata. Obiectum autem voluntatis est bonum et finis. Et ideo manifestum est quod principium humanorum actuum, inquantum sunt humani, est finis. Et similiter est terminus eorundem, nam id ad quod terminatur actus humanus, est id quod voluntas intendit tanquam finem; sicut in agentibus naturalibus forma generati est conformis formae generantis. Et quia, ut Ambrosius dicit, super Lucam, mores proprie dicuntur humani, actus morales proprie speciem sortiuntur ex fine, nam idem sunt actus morales et actus humani.

Ссылаются нормы: Q1A3Respondeo, assert-h691fe8239cb75a8d76849accfcfa7ad1927b4077de206bfb108d7a232d3cb61f

section/1-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:61b5d805fd7e1687534bbbf08091bd73d70ba1dbb469173cd0547e94904427f6LA

Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de moribus Ecclesiae et Manichaeorum, secundum quod finis est culpabilis vel laudabilis, secundum hoc sunt opera nostra culpabilia vel laudabilia.

Ссылаются нормы: assert-h72bb0514f055b09ec9599d19fda3df2334ab06c11c8b978a6e476dd9111a8be0

section/1-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f9bfc83a0e610be4fa389d69c8a0610d6d1ef61c5f297e3a857bd9412e390114LA

Ad primum ergo dicendum quod de ratione boni est quod aliquid ab ipso effluat, non tamen quod ipsum ab alio procedat. Et ideo, cum bonum habeat rationem finis, et primum bonum sit ultimus finis, ratio ista non probat quod non sit ultimus finis; sed quod a fine primo supposito procedatur in infinitum inferius versus ea quae sunt ad finem. Et hoc quidem competeret, si consideraretur sola virtus primi boni, quae est infinita. Sed quia primum bonum habet diffusionem secundum intellectum, cuius est secundum aliquam certam formam profluere in causata; aliquis certus modus adhibetur bonorum effluxui a primo bono, a quo omnia alia bona participant virtutem diffusivam. Et ideo diffusio bonorum non procedit in infinitum, sed, sicut dicitur Sap. XI, Deus omnia disposuit in numero, pondere et mensura.

Ссылаются нормы: Q1A4Ad1, assert-h5335c3032e3dfd8bd0cf8b3af3604887bf5b16cfc1078b37e6f7fd6e66654e68

section/1-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a8509e3692f51230b0dde4e0c511d86d65c00dfde3bfba7f370ba5c2025f90b0LA

Ad secundum dicendum quod in his quae sunt per se, ratio incipit a principiis naturaliter notis, et ad aliquem terminum progreditur. Unde philosophus probat, in I Poster., quod in demonstrationibus non est processus in infinitum, quia in demonstrationibus attenditur ordo aliquorum per se ad invicem connexorum, et non per accidens. In his autem quae per accidens connectuntur, nihil prohibet rationem in infinitum procedere. Accidit autem quantitati aut numero praeexistenti, inquantum huiusmodi, quod ei addatur quantitas aut unitas. Unde in huiusmodi nihil prohibet rationem procedere in infinitum.

Ссылаются нормы: Q1A4Ad2, assert-h1169f862e0b6e3614e304bae899aa161402105b7ecdb42227e48769600e6d122

section/1-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d3436876c8163a5093c17880c89b9e66f8be178ff546fbc31cce030d74b9f7bcLA

Ad tertium dicendum quod illa multiplicatio actuum voluntatis reflexae supra seipsam, per accidens se habet ad ordinem finium. Quod patet ex hoc, quod circa unum et eundem finem indifferenter semel vel pluries supra seipsam voluntas reflectitur.

Ссылаются нормы: Q1A4Ad3, assert-h17e679e36b8022e02580a65d0de584a2c2e0f1f67b5338aa75efb1857c71b58e

section/1-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:566b0b472b7ffa617a6dbdb202e2c8ce0bc57d65fc6a3d3c67520f5efeb2c20aLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit aliquis ultimus finis humanae vitae, sed procedatur in finibus in infinitum. Bonum enim, secundum suam rationem, est diffusivum sui; ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Si ergo quod procedit ex bono, ipsum etiam est bonum, oportet quod illud bonum diffundat aliud bonum, et sic processus boni est in infinitum. Sed bonum habet rationem finis. Ergo in finibus est processus in infinitum.

Ссылаются нормы: Q1A4Obiectio1, assert-ha2aaea07ebd11992e4aa155d08059b6f7658854e6fefde0da80c2aa200579b08, assert-hdf3a32e92746afd3a2ed50992a7b5e2cf93fd2fca8c3a596df96bf014c35dcb8

section/1-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:2bca02873ad02ef6afc0cf4a480c773e55a87f859dbe077ffc37ee04f50369dfLA

Praeterea, ea quae sunt rationis, in infinitum multiplicari possunt, unde et mathematicae quantitates in infinitum augentur. Species etiam numerorum propter hoc sunt infinitae, quia, dato quolibet numero, ratio alium maiorem excogitare potest. Sed desiderium finis sequitur apprehensionem rationis. Ergo videtur quod etiam in finibus procedatur in infinitum.

Ссылаются нормы: Q1A4Obiectio2, assert-hbbaa1dfc0bfc8fb8377efa9df6176ef1cef632a7e4d72b6ca16ebf5525764709, assert-hbf7cbac7c1e1d5d54b5f6b699c804962eb2b0d1cc9246456fcb54e73ee79b425

section/1-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9aee22c00b296df97a66933cc2398141192e1e097dfed845f1e9d505634277c9LA

Praeterea, bonum et finis est obiectum voluntatis. Sed voluntas infinities potest reflecti supra seipsam, possum enim velle aliquid, et velle me velle illud, et sic in infinitum. Ergo in finibus humanae voluntatis proceditur in infinitum, et non est aliquis ultimus finis humanae voluntatis.

Ссылаются нормы: Q1A4Obiectio3, assert-h434b9ffc5c4d5212278c283c5ae6ddc5237033f1a771938015fe558c4c81f09f, assert-h5c0b5b42ea992784806a4b754553ed15c8bbc3fdf24f92ea84c4017a6791c003

section/1-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d9ff32f9bf0a50588eb65ca28e22db71c52e1714f0bb3f95723b470a62f122d2LA

Respondeo dicendum quod, per se loquendo, impossibile est in finibus procedere in infinitum, ex quacumque parte. In omnibus enim quae per se habent ordinem ad invicem, oportet quod, remoto primo, removeantur ea quae sunt ad primum. Unde philosophus probat, in VIII Physic., quod non est possibile in causis moventibus procedere in infinitum, quia iam non esset primum movens, quo subtracto alia movere non possunt, cum non moveant nisi per hoc quod moventur a primo movente. In finibus autem invenitur duplex ordo, scilicet ordo intentionis, et ordo executionis, et in utroque ordine oportet esse aliquid primum. Id enim quod est primum in ordine intentionis est quasi principium movens appetitum, unde, subtracto principio, appetitus a nullo moveretur. Id autem quod est principium in executione, est unde incipit operatio, unde, isto principio subtracto, nullus inciperet aliquid operari. Principium autem intentionis est ultimus finis, principium autem executionis est primum eorum quae sunt ad finem. Sic ergo ex neutra parte possibile est in infinitum procedere, quia si non esset ultimus finis, nihil appeteretur, nec aliqua actio terminaretur, nec etiam quiesceret intentio agentis; si autem non esset primum in his quae sunt ad finem, nullus inciperet aliquid operari, nec terminaretur consilium, sed in infinitum procederet. Ea vero quae non habent ordinem per se, sed per accidens sibi invicem coniunguntur, nihil prohibet infinitatem habere, causae enim per accidens indeterminatae sunt. Et hoc etiam modo contingit esse infinitatem per accidens in finibus, et in his quae sunt ad finem.

Ссылаются нормы: Q1A4Respondeo, assert-h1ede2179a3cde1be19222c8d1eeb477f76511fedea687549f9d29421c56bb7f3

section/1-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:381a695192451a3c6d2f3588ce8db1702efbc914647a6de38e457db9fe4512c5LA

Sed contra est quod philosophus dicit, II Metaphys., quod qui infinitum faciunt, auferunt naturam boni. Sed bonum est quod habet rationem finis. Ergo contra rationem finis est quod procedatur in infinitum. Necesse est ergo ponere unum ultimum finem.

Ссылаются нормы: assert-h48c71710c63bde091dd87ddd4fa7b42a0e29ade96ea280651e78406028253315

section/1-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:971e6d8ffb7ec6d273ecb994a1abbfdb260fb352dea9e8bb8e29b64748c8f0a3LA

Ad primum ergo dicendum quod omnia illa plura accipiebantur in ratione unius boni perfecti ex his constituti, ab his qui in eis ultimum finem ponebant.

Ссылаются нормы: Q1A5Ad1, assert-hac7065fee28ddf91eeca6b3ed557acfe450f9c05a56cc57daec2bae05d26708b

section/1-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:39a998ca410d8066ee74e3a8282ce239190094718fd88e393ddf2a32216906b0LA

Ad secundum dicendum quod, etsi plura accipi possint quae ad invicem oppositionem non habeant, tamen bono perfecto opponitur quod sit aliquid de perfectione rei extra ipsum.

Ссылаются нормы: Q1A5Ad2, assert-he8609c768e8b1427bfab95da6ed0d2408900a0559604c5afd0f8ab1399342197

section/1-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0b1a8bc7797678d6ce8dc80aadb84bd57f8dea2bb1959ffa035a70731fac7e01LA

Ad tertium dicendum quod potestas voluntatis non habet ut faciat opposita esse simul. Quod contingeret, si tenderet in plura disparata sicut in ultimos fines, ut ex dictis patet.

Ссылаются нормы: Q1A5Ad3, assert-hb05ec82acad8067d1efc1fb291dfd07db8d75506de097d37ad236a74e2b68a25

section/1-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:edae594343207a8696db5e140704f03d1f6750eb1b5b2ce7149153f44e10c3cdLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod possibile sit voluntatem unius hominis in plura ferri simul, sicut in ultimos fines. Dicit enim Augustinus, XIX de Civ. Dei, quod quidam ultimum hominis finem posuerunt in quatuor, scilicet in voluptate, in quiete, in primis naturae, et in virtute. Haec autem manifeste sunt plura. Ergo unus homo potest constituere ultimum finem suae voluntatis in multis.

Ссылаются нормы: Q1A5Obiectio1, assert-h7f51ee389cadc8b18a830e2cd17bb6c4fd06016c83f5b14f83f7f4261070a8a4

section/1-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4de236ea88f6be330d3ab1588ab016723089d8f736f41b3eb0832c9009ac92a6LA

Praeterea, ea quae non opponuntur ad invicem, se invicem non excludunt. Sed multa inveniuntur in rebus quae sibi invicem non opponuntur. Ergo si unum ponatur ultimus finis voluntatis, non propter hoc alia excluduntur.

Ссылаются нормы: Q1A5Obiectio2, assert-h8affae22da53b893154c4762fbabb8e52378f50c291b5a61004185de958b64ff, assert-hbff755f69c927fbd67b7641cb010b0891a28af814876cd7a7b56916a36393d14

section/1-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:49385af3b0f2ba173c3429f7b33d154b7eae02818ebb028083cae2cda2a2fca9LA

Praeterea, voluntas per hoc quod constituit ultimum finem in aliquo, suam liberam potentiam non amittit. Sed antequam constitueret ultimum finem suum in illo, puta in voluptate, poterat constituere finem suum ultimum in alio, puta in divitiis. Ergo etiam postquam constituit aliquis ultimum finem suae voluntatis in voluptate, potest simul constituere ultimum finem in divitiis. Ergo possibile est voluntatem unius hominis simul ferri in diversa, sicut in ultimos fines.

Ссылаются нормы: Q1A5Obiectio3, assert-h01df38b6eeefcef041697dd0a3d4f6f35a4111738878ed2f629b898838f93927, assert-h3c1b4ffb1ee68333afecf05a2e6a0a7407f3d5e3eabab66f69eeb69d6be2cc3c, assert-h4a086ed6417ec739fbbaca3aac3a667fc9be2c32f2b198911c0304eae2f7bf52

section/1-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ad64b954f39e7c8622b3586a91dcccf3fd73bf3058314869d8d29aef099202f2LA

Respondeo dicendum quod impossibile est quod voluntas unius hominis simul se habeat ad diversa, sicut ad ultimos fines. Cuius ratio potest triplex assignari. Prima est quia, cum unumquodque appetat suam perfectionem, illud appetit aliquis ut ultimum finem, quod appetit, ut bonum perfectum et completivum sui ipsius. Unde Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, finem boni nunc dicimus, non quod consumatur ut non sit, sed quod perficiatur ut plenum sit. Oportet igitur quod ultimus finis ita impleat totum hominis appetitum, quod nihil extra ipsum appetendum relinquatur. Quod esse non potest, si aliquid extraneum ad ipsius perfectionem requiratur. Unde non potest esse quod in duo sic tendat appetitus, ac si utrumque sit bonum perfectum ipsius. Secunda ratio est quia, sicut in processu rationis principium est id quod naturaliter cognoscitur, ita in processu rationalis appetitus, qui est voluntas, oportet esse principium id quod naturaliter desideratur. Hoc autem oportet esse unum, quia natura non tendit nisi ad unum. Principium autem in processu rationalis appetitus est ultimus finis. Unde oportet id in quod tendit voluntas sub ratione ultimi finis, esse unum. Tertia ratio est quia, cum actiones voluntarie ex fine speciem sortiantur, sicut supra habitum est, oportet quod a fine ultimo, qui est communis, sortiantur rationem generis, sicut et naturalia ponuntur in genere secundum formalem rationem communem. Cum igitur omnia appetibilia voluntatis, inquantum huiusmodi, sint unius generis, oportet ultimum finem esse unum. Et praecipue quia in quolibet genere est unum primum principium, ultimus autem finis habet rationem primi principii, ut dictum est. Sicut autem se habet ultimus finis hominis simpliciter ad totum humanum genus, ita se habet ultimus finis huius hominis ad hunc hominem. Unde oportet quod, sicut omnium hominum est naturaliter unus finis ultimus, ita huius hominis voluntas in uno ultimo fine statuatur.

Ссылаются нормы: Q1A5Respondeo, assert-h5ce084d4ed7c976177a5725ed18c4bdbc7cccaac8c22e8d7f825bd6b10d89881

section/1-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:bd174578095cd6647c4f7808e84b333a6eee9a1d428d12d3b76f4d035fe807e7LA

Sed contra, illud in quo quiescit aliquis sicut in ultimo fine, hominis affectui dominatur, quia ex eo totius vitae suae regulas accipit. Unde de gulosis dicitur Philipp. III, quorum Deus venter est, quia scilicet constituunt ultimum finem in deliciis ventris. Sed sicut dicitur Matth. VI, nemo potest duobus dominis servire, ad invicem scilicet non ordinatis. Ergo impossibile est esse plures ultimos fines unius hominis ad invicem non ordinatos.

Ссылаются нормы: assert-hfefcbab5a81d00f6b99b80c98e951d33526a63d186f110eefdc2198fc18c7a1a

section/1-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:87bfcdcff01606774d5bdb3fcd4cbaa35e5da67e31a57a850cd3c2e83e3f531aLA

Ad primum ergo dicendum quod actiones ludicrae non ordinantur ad aliquem finem extrinsecum; sed tamen ordinantur ad bonum ipsius ludentis, prout sunt delectantes vel requiem praestantes. Bonum autem consummatum hominis est ultimus finis eius.

Ссылаются нормы: Q1A6Ad1, assert-h1a2d43633f891bb6f83c238cf0975bac975f4b681d90078f1ce6b15b10621ec9

section/1-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:022d3342706f6e0efbe3f3170dc7568afd2b31dd323f966e8e178704d38defd2LA

Et similiter dicendum ad secundum, de scientia speculativa; quae appetitur ut bonum quoddam speculantis, quod comprehenditur sub bono completo et perfecto, quod est ultimus finis.

Ссылаются нормы: Q1A6Ad2, assert-h12fddb8bea33641d7e9c1e5106a8c81501f06077aa66409d8c577a1a6d592223

section/1-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:410096b6f66955c9f5a02434121da71ef938b580f54d1f15c35c992c50efb695LA

Ad tertium dicendum quod non oportet ut semper aliquis cogitet de ultimo fine, quandocumque aliquid appetit vel operatur, sed virtus primae intentionis, quae est respectu ultimi finis, manet in quolibet appetitu cuiuscumque rei, etiam si de ultimo fine actu non cogitetur. Sicut non oportet quod qui vadit per viam, in quolibet passu cogitet de fine.

Ссылаются нормы: Q1A6Ad3, assert-ha34aae385d0950f8b58a1ca8941baceb9f00ebc81e645c344c74b52eff5c70d8

section/1-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:00cafdd5098d9996dcac54831e78f4c6c7cea3841dddc72393a376c6276ee76aLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non omnia quaecumque homo vult, propter ultimum finem velit. Ea enim quae ad finem ultimum ordinantur, seriosa dicuntur, quasi utilia. Sed iocosa a seriis distinguuntur. Ergo ea quae homo iocose agit, non ordinat in ultimum finem.

Ссылаются нормы: Q1A6Obiectio1, assert-h32e46c308cef15b06a22a0af47f3fd171b255baa5d764c0a1e8c01931677fc46, assert-h46346c19a15b8fae45d94399799c546ce2a9a2c14b1e372760b94be47e0bcc4a

section/1-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:278ce097c4a1568a37168b9d23d1b367ee75ccace6d9c0c23923b469d4a0c637LA

Praeterea, philosophus dicit, in principio Metaphys., quod scientiae speculativae propter seipsas quaeruntur. Nec tamen potest dici quod quaelibet earum sit ultimus finis. Ergo non omnia quae homo appetit, appetit propter ultimum finem.

Ссылаются нормы: Q1A6Obiectio2, assert-hf2b1a4983de95efdbc760e9e76fe8cd4d88f80e98a901ee13bde40aa35b06e0e

section/1-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4da1409e33452e63513f058e07f3118761e9ceef261dd1cca8b153f6c015820dLA

Praeterea, quicumque ordinat aliquid in finem aliquem, cogitat de illo fine. Sed non semper homo cogitat de ultimo fine in omni eo quod appetit aut facit. Non ergo omnia homo appetit aut facit propter ultimum finem.

Ссылаются нормы: Q1A6Obiectio3, assert-h75a53ce63eb3e6801c0de2d96b3ed9fc235dfe234cb72aa7c64bbed7ed54e52d, assert-hba2d0199feccd05b38ee9564340124ca146b31d233b8916641e285cb2f14de77

section/1-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d810196ddf3cfc8ff8738398b856303ea9acb9044b27731f0d5c6a199fa9e529LA

Respondeo dicendum quod necesse est quod omnia quae homo appetit, appetat propter ultimum finem. Et hoc apparet duplici ratione. Primo quidem, quia quidquid homo appetit, appetit sub ratione boni. Quod quidem si non appetitur ut bonum perfectum, quod est ultimus finis, necesse est ut appetatur ut tendens in bonum perfectum, quia semper inchoatio alicuius ordinatur ad consummationem ipsius; sicut patet tam in his quae fiunt a natura, quam in his quae fiunt ab arte. Et ideo omnis inchoatio perfectionis ordinatur in perfectionem consummatam, quae est per ultimum finem. Secundo, quia ultimus finis hoc modo se habet in movendo appetitum, sicut se habet in aliis motionibus primum movens. Manifestum est autem quod causae secundae moventes non movent nisi secundum quod moventur a primo movente. Unde secunda appetibilia non movent appetitum nisi in ordine ad primum appetibile, quod est ultimus finis.

Ссылаются нормы: Q1A6Respondeo, assert-hc2a63d845935e47dab106c07b0961835c0ecac2c2d926ebe4c1841be8482a470

section/1-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:b66e740f03a276bdbaa00dcae12b0feda2004fa8eb15c77439d9ad3f9d49f379LA

Sed contra est quod dicit Augustinus, XIX de Civ. Dei, illud est finis boni nostri, propter quod amantur cetera, illud autem propter seipsum.

Ссылаются нормы: assert-h5dbafe944ce477d532a264b2dea067fb4676eee9877f04e73cf44e0c91d8c3f7

section/1-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8ce380f398cabd2eeb4d11d03f9171b17e067a9fedf92ca743ac4f37661d8f40LA

Ad primum ergo dicendum quod illi qui peccant, avertuntur ab eo in quo vere invenitur ratio ultimi finis, non autem ab ipsa ultimi finis intentione, quam quaerunt falso in aliis rebus.

Ссылаются нормы: Q1A7Ad1, assert-hf29a4116022a6a8bf3b20504f92b29d1ad2ba732e1b0494ee974139aa04737cd

section/1-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:94bed61604a97d2859155e29d5f1e9138d6d32f85b2ccf724b827e31400549f6LA

Ad secundum dicendum quod diversa studia vivendi contingunt in hominibus propter diversas res in quibus quaeritur ratio summi boni.

Ссылаются нормы: Q1A7Ad2, assert-h2f8770f6f0d368ae82780aba64d5e2348671ff11d3aa7badbd04042dfc9be833

section/1-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6a2575fb21b5fd3e41a748b1017fff9c00f832ef1527e99e5710cfa809294717LA

Ad tertium dicendum quod, etsi actiones sint singularium, tamen primum principium agendi in eis est natura, quae tendit ad unum, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q1A7Ad3, assert-habcaa9e55f71e590e006a533bdfbcd93275f71340f221a286d6a3d58c77efe0c

section/1-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:22d8ded750d952836a6099c467176f547fea7331ef6ee01bb74cc9b351fde735LA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non omnium hominum sit unus finis ultimus. Maxime enim videtur hominis ultimus finis esse incommutabile bonum. Sed quidam avertuntur ab incommutabili bono, peccando. Non ergo omnium hominum est unus ultimus finis.

Ссылаются нормы: Q1A7Obiectio1, assert-h0392ef45a3f57a462ebcbb7ded1a556def1bf90e0725df405a00dede0952e6a3, assert-h291f36427000d7a6e71f98a9221b749b98aab9c5fcdfe66c8eab7b1dea8964ae

section/1-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e31260db586543915cb5b6f2e81e2003abdfd44d6180c89ff221aec129300af9LA

Praeterea, secundum ultimum finem tota vita hominis regulatur. Si igitur esset unus ultimus finis omnium hominum, sequeretur quod in hominibus non essent diversa studia vivendi. Quod patet esse falsum.

Ссылаются нормы: Q1A7Obiectio2, assert-h5e641111767e9559e17207c3369ffa9dbd9f35a19ea6de458daf5d724c4c229d

section/1-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:74f0f7726f71a07e3332c91d8da76f72fb742a324fe6261a0bae2ee8b129b9f1LA

Praeterea, finis est actionis terminus. Actiones autem sunt singularium. Homines autem, etsi conveniant in natura speciei, tamen differunt secundum ea quae ad individua pertinent. Non ergo omnium hominum est unus ultimus finis.

Ссылаются нормы: Q1A7Obiectio3, assert-h245c2656fba0a4f9ec676e25bf9523104b45975ae0a040c3ee6c16c521456108

section/1-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8d1d7bbcdf7634660f43595522883daecadea8831e64dabd129c11ca50fd15daLA

Respondeo dicendum quod de ultimo fine possumus loqui dupliciter, uno modo, secundum rationem ultimi finis; alio modo, secundum id in quo finis ultimi ratio invenitur. Quantum igitur ad rationem ultimi finis, omnes conveniunt in appetitu finis ultimi, quia omnes appetunt suam perfectionem adimpleri, quae est ratio ultimi finis, ut dictum est. Sed quantum ad id in quo ista ratio invenitur, non omnes homines conveniunt in ultimo fine, nam quidam appetunt divitias tanquam consummatum bonum, quidam autem voluptatem, quidam vero quodcumque aliud. Sicut et omni gustui delectabile est dulce, sed quibusdam maxime delectabilis est dulcedo vini, quibusdam dulcedo mellis, aut alicuius talium. Illud tamen dulce oportet esse simpliciter melius delectabile, in quo maxime delectatur qui habet optimum gustum. Et similiter illud bonum oportet esse completissimum, quod tanquam ultimum finem appetit habens affectum bene dispositum.

Ссылаются нормы: Q1A7Respondeo, assert-h0bb4931b44c20be3da204044d9b2f7f915138361a0eff6bd565f6f90746a07d5

section/1-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c7db42ff3440a1b5bc940c0c64436fc07d795403ad77706c25312ae033a99243LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, XIII de Trin., quod omnes homines conveniunt in appetendo ultimum finem, qui est beatitudo.

Ссылаются нормы: assert-hb40ab72b40a43cddc36eba4f5715550be01fe0b6179ef8c3e8e996c5c05ccf44

section/1-8/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 6

la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Ссылаются нормы: Q1A8Ad1, Q1A8Ad2, Q1A8Ad3, assert-h5f9a93205f9c8843f3935387974a8260b598acc1f68110d4fb2b5262ec96048f, assert-h8a3453b164982c9cd954c0dad6fe69a9b21f20eb6027435c27009caf124a88c2, assert-hcadd40cc4841610d099e8c73ab9b8c23c6f903246366002e7f83e45437c98fc0

section/1-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a89d4c026dfecd0985071edbaac6d7d2fb6908d92f705cba860cf9a85bd54b3cLA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod in ultimo fine hominis etiam omnia alia conveniant. Finis enim respondet principio. Sed illud quod est principium hominum, scilicet Deus, est etiam principium omnium aliorum. Ergo in ultimo fine hominis omnia alia communicant.

Ссылаются нормы: Q1A8Obiectio1, assert-h2515172eaeae51b2ab1a1bbbb08ce8d0f288ef6ede2bb109833095230acf5674, assert-h282e8731a793c4b4e959b84cf270e6def755ca5d581c7f93db4def9642862430

section/1-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:5647484e0895dd5a0610ea4c450ddcb48821d88689febfb962646ddd9df7f8b5LA

Praeterea, Dionysius dicit, in libro de Div. Nom., quod Deus convertit omnia ad seipsum, tanquam ad ultimum finem. Sed ipse est etiam ultimus finis hominis, quia solo ipso fruendum est, ut Augustinus dicit. Ergo in fine ultimo hominis etiam alia conveniunt.

Ссылаются нормы: Q1A8Obiectio2, assert-haf7d4ce38ca91f5f436f70992900641bbe85ef81999e368d2ac57ba857d5f230, assert-hb7b155f8373b0d975d32c6a3ec4fdf12af4500f7f429fa000f3e867508f60434

section/1-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:43c9f157cb4b15f1903090ca102c790b296e43373b9fe9520928c97035c7ed2eLA

Praeterea, finis ultimus hominis est obiectum voluntatis. Sed obiectum voluntatis est bonum universale, quod est finis omnium. Ergo necesse est quod in ultimo fine hominis omnia conveniant.

Ссылаются нормы: Q1A8Obiectio3, assert-h09e698ac8cd99a21dafa9f858e2acea17b907b0ae57310d47324a0b7696a7328, assert-h8891d561c1d807886f015b4faff7827a4df9570f12ea93f9058928060dac86b3

section/1-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7240b6faeeb78db12918805e5939ce2e6376350899ed4a4558b3ffcc32cb3c38LA

Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit in II Physic. et in V Metaphys., finis dupliciter dicitur, scilicet cuius, et quo, idest ipsa res in qua ratio boni invenitur, et usus sive adeptio illius rei. Sicut si dicamus quod motus corporis gravis finis est vel locus inferior ut res, vel hoc quod est esse in loco inferiori, ut usus, et finis avari est vel pecunia ut res, vel possessio pecuniae ut usus. Si ergo loquamur de ultimo fine hominis quantum ad ipsam rem quae est finis, sic in ultimo fine hominis omnia alia conveniunt, quia Deus est ultimus finis hominis et omnium aliarum rerum. Si autem loquamur de ultimo fine hominis quantum ad consecutionem finis, sic in hoc fine hominis non communicant creaturae irrationales. Nam homo et aliae rationales creaturae consequuntur ultimum finem cognoscendo et amando Deum, quod non competit aliis creaturis, quae adipiscuntur ultimum finem inquantum participant aliquam similitudinem Dei, secundum quod sunt, vel vivunt, vel etiam cognoscunt.

Ссылаются нормы: HappinessIsLastEnd, Q1A8Respondeo, assert-h6d84dde96b317739135e17fd1d04b42ec493f0178742c2d9710ed0437c46e076

section/1-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:8f9f2c48ba35c041bbdda14bd33b879aab123196221f28d0fd45c4aa9802e8b4LA

Sed contra est quod ultimus finis hominum est beatitudo; quam omnes appetunt, ut Augustinus dicit. Sed non cadit in animalia rationis expertia ut beata sint, sicut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest. Non ergo in ultimo fine hominis alia conveniunt.

Ссылаются нормы: assert-h19c7ad22726c3f150aabf993806ce7e7e14134fc7ffa6737f6144bbb5281458a

question/1/prooemium · paragraph

la · official · sha256:cccbb20a69a720b5af50a400ead8d9961fec577761e3dd0055dbce1b7ebe16a6LA

Ubi primo considerandum occurrit de ultimo fine humanae vitae; et deinde de his per quae homo ad hunc finem pervenire potest, vel ab eo deviare, ex fine enim oportet accipere rationes eorum quae ordinantur ad finem. Et quia ultimus finis humanae vitae ponitur esse beatitudo, oportet primo considerare de ultimo fine in communi; deinde de beatitudine. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum hominis sit agere propter finem. Secundo, utrum hoc sit proprium rationalis naturae. Tertio, utrum actus hominis recipiant speciem a fine. Quarto, utrum sit aliquis ultimus finis humanae vitae. Quinto, utrum unius hominis possint esse plures ultimi fines. Sexto, utrum homo ordinet omnia in ultimum finem. Septimo, utrum idem sit finis ultimus omnium hominum. Octavo, utrum in illo ultimo fine omnes aliae creaturae conveniant.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 2

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-fine#LEONINA_CT_Q2
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth2001.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:7a9e20f6c027726679db8b5a26d8e9a3ceaba1c0bddaa183dbfd0862c854c65d2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 65

section/2-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cad2774a931c7f6eadd2976a1e0984b28476c34de978bb32f7768d0ade0c3eaaLA

Ad primum ergo dicendum quod omnia corporalia obediunt pecuniae, quantum ad multitudinem stultorum, qui sola corporalia bona cognoscunt, quae pecunia acquiri possunt. Iudicium autem de bonis humanis non debet sumi a stultis, sed a sapientibus, sicut et iudicium de saporibus ab his qui habent gustum bene dispositum.

Ссылаются нормы: Q2A1Ad1, assert-h5be98cd08037e935ce9b553998252098300a61f73c3feb56909df70f63552ce2

section/2-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:053822816c66cd39a524d2f0716a6e65d68df97ab9232dcf4a2a8c22d0fab2faLA

Ad secundum dicendum quod pecunia possunt haberi omnia venalia, non autem spiritualia, quae vendi non possunt. Unde dicitur Proverb. XVII, quid prodest stulto divitias habere, cum sapientiam emere non possit?

Ссылаются нормы: Q2A1Ad2, assert-hd3af3c66d983bfd4d6331cd582a397e68d20aa97cfa4d5bbfabd9ef5b3397b4f

section/2-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:aa59442033970ab0e175de2a2e4e56b5553d2902c80214e80eef8008902b263aLA

Ad tertium dicendum quod appetitus naturalium divitiarum non est infinitus, quia secundum certam mensuram naturae sufficiunt. Sed appetitus divitiarum artificialium est infinitus, quia deservit concupiscentiae inordinatae, quae non modificatur, ut patet per philosophum in I Polit. Aliter tamen est infinitum desiderium divitiarum, et desiderium summi boni. Nam summum bonum quanto perfectius possidetur, tanto ipsummet magis amatur, et alia contemnuntur, quia quanto magis habetur, magis cognoscitur. Et ideo dicitur Eccli. XXIV, qui edunt me, adhuc esurient. Sed in appetitu divitiarum, et quorumcumque temporalium bonorum, est e converso, nam quando iam habentur, ipsa contemnuntur, et alia appetuntur; secundum quod significatur Ioan. IV, cum dominus dicit, qui bibit ex hac aqua, per quam temporalia significantur, sitiet iterum. Et hoc ideo, quia eorum insufficientia magis cognoscitur cum habentur. Et ideo hoc ipsum ostendit eorum imperfectionem, et quod in eis summum bonum non consistit.

Ссылаются нормы: Q2A1Ad3, assert-hbd224f5e007779b2d7258a4d9cf40ef515993ea79bb2cdd4db5cef1cf4b4e075

section/2-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0d9ce3b81c32236d224204e5e8054462b8fe896f3f27cf846dc9cabe4d1e1ff3LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis in divitiis consistat. Cum enim beatitudo sit ultimus finis hominis, in eo consistit quod maxime in hominis affectu dominatur. Huiusmodi autem sunt divitiae, dicitur enim Eccle. X, pecuniae obediunt omnia. Ergo in divitiis beatitudo hominis consistit.

Ссылаются нормы: Q2A1Obiectio1, assert-hcb389fa98a37316cb739650e28fb11f674d25f4c8d4f0c5ff0d056a63579ea8b

section/2-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fdf876500c3cfd333b2721b7fd7489ef372519e634538c2a8403272addc8182cLA

Praeterea, secundum Boetium, in III de Consol., beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed in pecuniis omnia possideri videntur, quia, ut philosophus dicit in V Ethic., ad hoc nummus est inventus, ut sit quasi fideiussor habendi pro eo quodcumque homo voluerit. Ergo in divitiis beatitudo consistit.

Ссылаются нормы: Q2A1Obiectio2, assert-h5e59d8891ae9375eded8351e706a9cbfbde0825c67da0753c818d0a00d3e4e46, assert-he7a56c812e7065cba23c87920618c62b6c99694122c162e968e208bbf3d3e7b8

section/2-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d842818c09115ec8470f3ab92c0a7b6aaf96f6b4f1f4a66179f992c21e17adffLA

Praeterea, desiderium summi boni, cum nunquam deficiat, videtur esse infinitum. Sed hoc maxime in divitiis invenitur, quia avarus non implebitur pecunia, ut dicitur Eccle. V. Ergo in divitiis beatitudo consistit.

Ссылаются нормы: Q2A1Obiectio3, assert-h947247a34697f52efee6cd2c0c1744f526a27ac586bd261fbd7e4c73a8ad9492, assert-hc51483a809dfcf75fc9c4c456491e41b8bcf8140fd24b3c874fe724a8112d8bb

section/2-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:858eafc2aa245cfff14e2a64870723450cae223b099ee23378782edebb2ad982LA

Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis in divitiis consistere. Sunt enim duplices divitiae, ut philosophus dicit in I Polit., scilicet naturales, et artificiales. Naturales quidem divitiae sunt, quibus homini subvenitur ad defectus naturales tollendos, sicut cibus, potus, vestimenta, vehicula et habitacula, et alia huiusmodi. Divitiae autem artificiales sunt, quibus secundum se natura non iuvatur, ut denarii; sed ars humana eos adinvenit propter facilitatem commutationis, ut sint quasi mensura quaedam rerum venalium. Manifestum est autem quod in divitiis naturalibus beatitudo hominis esse non potest. Quaeruntur enim huiusmodi divitiae propter aliud, scilicet ad sustentandam naturam hominis, et ideo non possunt esse ultimus finis hominis, sed magis ordinantur ad hominem sicut ad finem. Unde in ordine naturae omnia huiusmodi sunt infra hominem, et propter hominem facta; secundum illud Psalmi VIII, omnia subiecisti sub pedibus eius. Divitiae autem artificiales non quaeruntur nisi propter naturales, non enim quaererentur, nisi quia per eas emuntur res ad usum vitae necessariae. Unde multo minus habent rationem ultimi finis. Impossibile est igitur beatitudinem, quae est ultimus finis hominis, in divitiis esse.

Ссылаются нормы: HappinessNotInWealth, Q2A1Respondeo, assert-h11d30f7e3369d27ff6dbaaaba3b65118866b260c390a381cc45ac3f6efbc209a

section/2-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c11f07e4b8a9e65fabc49e337a3870ba65ac09efcb1384e0ea7e694c81e82c6fLA

Sed contra, bonum hominis in retinendo beatitudinem magis consistit quam in emittendo ipsam. Sed sicut Boetius in II de Consol. dicit, divitiae effundendo, magis quam coacervando, melius nitent, siquidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. Ergo in divitiis beatitudo non consistit.

Ссылаются нормы: assert-h32ff50ad24a61579fdcf76753688bbcb96a4b5cfc69ae8f8ef6319b0d7d33222

section/2-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d94d753cbc5ede2f4021f704abce0c0791fc69ec63b848164b936070836fcc0dLA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit, honor non est praemium virtutis propter quod virtuosi operantur, sed accipiunt honorem ab hominibus loco praemii, quasi a non habentibus aliquid maius ad dandum. Verum autem praemium virtutis est ipsa beatitudo, propter quam virtuosi operantur. Si autem propter honorem operarentur, iam non esset virtus, sed magis ambitio.

Ссылаются нормы: Q2A2Ad1, assert-h84068eaf73ee8263c7c02c3bf2cf429cf92618d144634cdc696aad7628a6ee6c

section/2-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:326da53f0d8be3225793b694aadf2f349b70e29863d962384cdb014f1ff7575bLA

Ad secundum dicendum quod honor debetur Deo et excellentissimis, in signum vel testimonium excellentiae praeexistentis, non quod ipse honor faciat eos excellentes.

Ссылаются нормы: Q2A2Ad2, assert-h4ac46add1048e044d867136176f96bf5fb0ee27e5d0b1033e908df65d652d94a

section/2-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4f9d4be14c5ae274a0bd2129c827c3b37801268701f1de637f222d66e7da0fc6LA

Ad tertium dicendum quod ex naturali desiderio beatitudinis, quam consequitur honor, ut dictum est, contingit quod homines maxime honorem desiderant. Unde quaerunt homines maxime honorari a sapientibus, quorum iudicio credunt se esse excellentes vel felices.

Ссылаются нормы: Q2A2Ad3, assert-h240c3eeef25c9fff1ccd6781acb104ee83a748472e5615ef9ddffe5e2e45c321

section/2-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0d16b934122c8711ee19ace37347994e789c7d4778490cb925a473ace1b1cb25LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis in honoribus consistat. Beatitudo enim, sive felicitas, est praemium virtutis, ut philosophus dicit in I Ethic. Sed honor maxime videtur esse id quod est virtutis praemium, ut philosophus dicit in IV Ethic. Ergo in honore maxime consistit beatitudo.

Ссылаются нормы: Q2A2Obiectio1, assert-h2568823dc53d38cd3ecff3086c08e42b0b7ee45df74cabfa2e667bf0bda10704, assert-hf3215ad523c55570b3fef40434357b504d29d924fda7d31eb85836e7997fcc24

section/2-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:66c62c558db3189ca6a186394d3fc90f08513631e3477428e2851275c43b13b2LA

Praeterea, illud quod convenit Deo et excellentissimis, maxime videtur esse beatitudo, quae est bonum perfectum. Sed huiusmodi est honor, ut philosophus dicit in IV Ethic. Et etiam I Tim. I, dicit apostolus, soli Deo honor et gloria. Ergo in honore consistit beatitudo.

Ссылаются нормы: Q2A2Obiectio2, assert-h7d7174ea0a64cbb908f669cba06ce6986e5706bc91e5a74540eb3f7324b1a7ea, assert-h943a4279cfec4890139ca57fc8344286f11911a8b32b607d2f804c646b9746b0

section/2-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9850c8588eae6fe76c1d46c029110f03d0ea1ef434b54d4c8a6922a5f22ccdeaLA

Praeterea, illud quod est maxime desideratum ab hominibus, est beatitudo. Sed nihil videtur esse magis desiderabile ab hominibus quam honor, quia homines patiuntur iacturam in omnibus aliis rebus ne patiantur aliquod detrimentum sui honoris. Ergo in honore beatitudo consistit.

Ссылаются нормы: Q2A2Obiectio3, assert-h323aa2aca315a10639445def578a730414ff5144f48882d8d9a7730d7b27e0eb, assert-h48fcbd924b496ba9f4fe3b0ad25bef017bc8fb9d3e33b5b9f79ac20db6a5600c

section/2-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fe39ba090b1aae49fff5cf11a198f2c50ad10bd816c5c60f8c9e466ec749ccdeLA

Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem consistere in honore. Honor enim exhibetur alicui propter aliquam eius excellentiam; et ita est signum et testimonium quoddam illius excellentiae quae est in honorato. Excellentia autem hominis maxime attenditur secundum beatitudinem, quae est hominis bonum perfectum; et secundum partes eius, idest secundum illa bona quibus aliquid beatitudinis participatur. Et ideo honor potest quidem consequi beatitudinem, sed principaliter in eo beatitudo consistere non potest.

Ссылаются нормы: Q2A2Respondeo, assert-ha5f6e469a6e4c61510564fe545c328d83522c16b40b765f250471309b3e6dbb4

section/2-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:41502141f63961e7c23500962d1a5a250fc0dbce3f20dd2bdc98cf260e720ed5LA

Sed contra, beatitudo est in beato. Honor autem non est in eo qui honoratur, sed magis in honorante, qui reverentiam exhibet honorato, ut philosophus dicit in I Ethic. Ergo in honore beatitudo non consistit.

Ссылаются нормы: assert-hd6e45cb420845c9ed1150a15d89ffef4889044532ac9dd5abfc748c70023e7ac

section/2-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:aab89580d22e75a6e762651ff73e39e5e1237b2b0ca733c3d66f4ba94c7f1e67LA

Ad primum ergo dicendum quod apostolus non loquitur ibi de gloria quae est ab hominibus, sed de gloria quae est a Deo coram Angelis eius. Unde dicitur Marc. VIII, filius hominis confitebitur eum in gloria patris sui, coram Angelis eius.

Ссылаются нормы: Q2A3Ad1, assert-hfd72674e02d3c35c4b2878c045fa31e0462e4d6ce57cc51a0bc6ab681e2f75f4

section/2-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b7a725a02d30fb0b1f9a7852bd0903d081c032f58398b26051559fe447acda43LA

Ad secundum dicendum quod bonum alicuius hominis quod per famam vel gloriam est in cognitione multorum, si cognitio quidem vera sit, oportet quod derivetur a bono existente in ipso homine, et sic praesupponit beatitudinem perfectam vel inchoatam. Si autem cognitio falsa sit, non concordat rei, et sic bonum non invenitur in eo cuius fama celebris habetur. Unde patet quod fama nullo modo potest facere hominem beatum.

Ссылаются нормы: Q2A3Ad2, assert-he19aaf8d905a70d59527ad028cc921d132f0bad46f589d008f151e945cc79387

section/2-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:359b7fe62e8c5fb3777c824c3aacfa7f93add625aee1d5098fd3e94a0e70fea5LA

Ad tertium dicendum quod fama non habet stabilitatem, immo falso rumore de facili perditur. Et si stabilis aliquando perseveret, hoc est per accidens. Sed beatitudo habet per se stabilitatem, et semper.

Ссылаются нормы: Q2A3Ad3, assert-h0c053afa1bd32511efafd539d1823b9acc323b8b1f48a5583262b901b131c7de

section/2-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:311ca1ec682bab13e702188650f05cad1875f0d5b039f34cb2b9d631d2da553bLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis consistat in gloria. In eo enim videtur beatitudo consistere, quod redditur sanctis pro tribulationibus quas in mundo patiuntur. Huiusmodi autem est gloria, dicit enim apostolus, Rom. VIII, non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Ergo beatitudo consistit in gloria.

Ссылаются нормы: Q2A3Obiectio1, assert-h03185a4526decf4b3a5564d5068c6aaeb18176990df20550f7096e535c4b64a8

section/2-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8f00ff61de38d872b4ce0d18d262772e90e396d0720c8139af081aba4b52810bLA

Praeterea, bonum est diffusivum sui, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Sed per gloriam bonum hominis maxime diffunditur in notitiam aliorum, quia gloria, ut Ambrosius dicit, nihil aliud est quam clara cum laude notitia. Ergo beatitudo hominis consistit in gloria.

Ссылаются нормы: Q2A3Obiectio2, assert-h363c5b8badc807b1d5e41cab3c79cdc0a632b34df283395bfc79db635888ad2c, assert-h91d330468f3b0a5abc03f6780c33c2fca1b717eb03886cccaec3bbf0db750d87

section/2-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:597d60cb2af5c8320a7eb390eb60a75b5d5b9a1b4dada19ac2c865865d821164LA

Praeterea, beatitudo est stabilissimum bonorum. Hoc autem videtur esse fama vel gloria, quia per hanc quodammodo homines aeternitatem sortiuntur. Unde Boetius dicit, in libro de Consol., vos immortalitatem vobis propagare videmini, cum futuri famam temporis cogitatis. Ergo beatitudo hominis consistit in fama seu gloria.

Ссылаются нормы: Q2A3Obiectio3, assert-h4dcbe4a01dd39fbcb73cd779f35c9e435de5d2404e784c8a1f27ba40d23a597c, assert-hbb95db543daaf06df1efaf2510e88516949828b736c5a306edc5068a60c4e1a5

section/2-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:58d1283c3195bac8968745af458c284d41e6bdd008df8df7a7efec351bfa7f3aLA

Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis in fama seu gloria humana consistere. Nam gloria nihil aliud est quam clara notitia cum laude, ut Ambrosius dicit. Res autem cognita aliter comparatur ad cognitionem humanam, et aliter ad cognitionem divinam, humana enim cognitio a rebus cognitis causatur, sed divina cognitio est causa rerum cognitarum. Unde perfectio humani boni, quae beatitudo dicitur, non potest causari a notitia humana, sed magis notitia humana de beatitudine alicuius procedit et quodammodo causatur ab ipsa humana beatitudine, vel inchoata vel perfecta. Et ideo in fama vel in gloria non potest consistere hominis beatitudo. Sed bonum hominis dependet, sicut ex causa, ex cognitione Dei. Et ideo ex gloria quae est apud Deum, dependet beatitudo hominis sicut ex causa sua, secundum illud Psalmi XC, eripiam eum, et glorificabo eum, longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Est etiam aliud considerandum, quod humana notitia saepe fallitur, et praecipue in singularibus contingentibus, cuiusmodi sunt actus humani. Et ideo frequenter humana gloria fallax est. Sed quia Deus falli non potest, eius gloria semper vera est. Propter quod dicitur, II ad Cor. X, ille probatus est, quem Deus commendat.

Ссылаются нормы: Q2A3Respondeo, assert-h39281ba54e3aa96049c3f2632c2ad6b75eca6c89324b446d58c8f532cb814c7a

section/2-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:31672289a0b20b6c1a1cdd0ee01bd56f23735d6be26116b88cc70dcb7ea2425bLA

Sed contra, beatitudo est verum hominis bonum. Sed famam seu gloriam contingit esse falsam, ut enim dicit Boetius, in libro III de Consol., plures magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt. Quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Non ergo beatitudo hominis consistit in fama seu gloria.

Ссылаются нормы: assert-h2c892eb51abb9461ee568450324b81d3e5da43b603f49b11ab0267cee44e3072

section/2-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:593083cb32f88ac16cb4c63e6d148b7abb62bf9912f9fe8ddb8c096051d72c34LA

Ad primum ergo dicendum quod divina potestas est sua bonitas, unde uti sua potestate non potest nisi bene. Sed hoc in hominibus non invenitur. Unde non sufficit ad beatitudinem hominis quod assimiletur Deo quantum ad potestatem, nisi etiam assimiletur ei quantum ad bonitatem.

Ссылаются нормы: Q2A4Ad1, assert-hcec73aab07e9338237622996166881e27ec8ab05061572b31af971672628af19

section/2-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a798efe576000e55ec672417c514eec1f0b9f233a865e083a21f8071f83d8529LA

Ad secundum dicendum quod, sicut optimum est quod aliquis utatur bene potestate in regimine multorum, ita pessimum est si male utatur. Et ita potestas se habet et ad bonum et ad malum.

Ссылаются нормы: Q2A4Ad2, assert-h75d7e5764b149731e4fb3af151537d75e9cb37bca881be3e62faa3d9483e9c94

section/2-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c69b21d946b3e7b438477b41fa1814f3496dc40007735468927f6a0c4e1505dbLA

Ad tertium dicendum quod servitus est impedimentum boni usus potestatis, et ideo naturaliter homines eam fugiunt, et non quasi in potestate hominis sit summum bonum.

Ссылаются нормы: Q2A4Ad3, assert-hf50ce4487557aa45798032f5e8fa8aedb32b142b20189bedd08d4178c75551db

section/2-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:05000fbacf54a0d93e35f1957b04b132e25807c2f9df011a6f456bca95388636LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat in potestate. Omnia enim appetunt assimilari Deo, tanquam ultimo fini et primo principio. Sed homines qui in potestatibus sunt, propter similitudinem potestatis, maxime videntur esse Deo conformes, unde et in Scriptura dii vocantur, ut patet Exod. XXII, diis non detrahes. Ergo in potestate beatitudo consistit.

Ссылаются нормы: Q2A4Obiectio1, assert-h679ff237cc14006a3e6920712db7319877f63e968d8f58702641e156db6370e0, assert-he323e4e380705bdd76c49df1ed1dba7b5a670e020e5f0d0a0469cd9fcf1e7266

section/2-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b7f74a0d91aafa7d7742afd6f1f22b9da2684dd5c3c05d501852c2b2e6518278LA

Praeterea, beatitudo est bonum perfectum. Sed perfectissimum est quod homo etiam alios regere possit, quod convenit his qui in potestatibus sunt constituti. Ergo beatitudo consistit in potestate.

Ссылаются нормы: Q2A4Obiectio2, assert-h0ace4ac4368ac62947bec9a5d7670b808de608e72c9ad8c00cb5430eb8b615db, assert-hee30cef8c7925e5b9cb0f3ce539d72342955d0a631199cce99ae8d7d67a8f119

section/2-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8d28e3702ad803023c78db999e8d3b805d93f8a2bdfef27f7937c23608a63e5dLA

Praeterea, beatitudo, cum sit maxime appetibilis, opponitur ei quod maxime est fugiendum. Sed homines maxime fugiunt servitutem, cui contraponitur potestas. Ergo in potestate beatitudo consistit.

Ссылаются нормы: Q2A4Obiectio3, assert-h2e6b4299ee321f3f2abd77f65b79e91726c3f4b788f3bdac91c00d50789c1801, assert-habf682fffb481c1c29db0b75ad1269442c2da291c14565f79f79017d415b2db5

section/2-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:905279e219f783b3b5178e0d152575fc17301ee5e368ad96ed0655bf87452263LA

Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem in potestate consistere, propter duo. Primo quidem, quia potestas habet rationem principii, ut patet in V Metaphys. Beatitudo autem habet rationem ultimi finis. Secundo, quia potestas se habet ad bonum et ad malum. Beatitudo autem est proprium et perfectum hominis bonum. Unde magis posset consistere beatitudo aliqua in bono usu potestatis, qui est per virtutem, quam in ipsa potestate. Possunt autem quatuor generales rationes induci ad ostendendum quod in nullo praemissorum exteriorum bonorum beatitudo consistat. Quarum prima est quia, cum beatitudo sit summum hominis bonum, non compatitur secum aliquod malum. Omnia autem praedicta possunt inveniri et in bonis et in malis. Secunda ratio est quia, cum de ratione beatitudinis sit quod sit per se sufficiens, ut patet in I Ethic., necesse est quod, beatitudine adepta, nullum bonum homini necessarium desit. Adeptis autem singulis praemissorum, possunt adhuc multa bona homini necessaria deesse, puta sapientia, sanitas corporis, et huiusmodi. Tertia, quia, cum beatitudo sit bonum perfectum, ex beatitudine non potest aliquod malum alicui provenire. Quod non convenit praemissis, dicitur enim Eccle. V, quod divitiae interdum conservantur in malum domini sui; et simile patet in aliis tribus. Quarta ratio est quia ad beatitudinem homo ordinatur per principia interiora, cum ad ipsam naturaliter ordinetur. Praemissa autem quatuor bona magis sunt a causis exterioribus, et ut plurimum a fortuna, unde et bona fortunae dicuntur. Unde patet quod in praemissis nullo modo beatitudo consistit.

Ссылаются нормы: Q2A4Respondeo, assert-hc1eedd6f77549d768d1bb158ec1f7c9f6038946948de9e84583b1c5392235450

section/2-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:adca10812e706201f26882a64cccc571653f259da4c5b60ad6549637913730b7LA

Sed contra, beatitudo est perfectum bonum. Sed potestas est maxime imperfecta. Ut enim dicit Boetius, III de Consol., potestas humana sollicitudinum morsus expellere, formidinum aculeos vitare nequit. Et postea, potentem censes cui satellites latus ambiunt qui quos terret, ipse plus metuit? Non igitur beatitudo consistit in potestate.

Ссылаются нормы: assert-h0606406caa643067d7b1dbd605d90afa8c53d602683170289edd316f7b7937a8

section/2-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7a7a94f36c3c4a3cc60ffdd725c0e57d20edf339a38ed535d531bc6facb905b1LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut corpus ordinatur ad animam sicut ad finem, ita bona exteriora ad ipsum corpus. Et ideo rationabiliter bonum corporis praefertur bonis exterioribus, quae per censum significantur, sicut et bonum animae praefertur omnibus bonis corporis.

Ссылаются нормы: Q2A5Ad1, assert-h7db28a71bcf40037f0efc7e58fbc17a2c339ed749f4cc72ebd8af687d02bae96

section/2-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d2a887df6721355d75d481bd141ae4673e777579ce010309c601ac16951ee7e2LA

Ad secundum dicendum quod esse simpliciter acceptum, secundum quod includit in se omnem perfectionem essendi, praeeminet vitae et omnibus subsequentibus, sic enim ipsum esse praehabet in se omnia subsequentia. Et hoc modo Dionysius loquitur. Sed si consideretur ipsum esse prout participatur in hac re vel in illa, quae non capiunt totam perfectionem essendi, sed habent esse imperfectum, sicut est esse cuiuslibet creaturae; sic manifestum est quod ipsum esse cum perfectione superaddita est eminentius. Unde et Dionysius ibidem dicit quod viventia sunt meliora existentibus, et intelligentia viventibus.

Ссылаются нормы: Q2A5Ad2, assert-ha57d3cf19d8b465f7f6c5a5ef5ad70af887a1bac9f3fc6cc6c8ce9c80da36235

section/2-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4e43bca6e4b3091472831fcc7efacc19345f30371396d9882f81f1929296d443LA

Ad tertium dicendum quod, quia finis respondet principio, ex illa ratione probatur quod ultimus finis est primum principium essendi, in quo est omnis essendi perfectio, cuius similitudinem appetunt, secundum suam proportionem, quaedam quidem secundum esse tantum, quaedam secundum esse vivens, quaedam secundum esse vivens et intelligens et beatum. Et hoc paucorum est.

Ссылаются нормы: Q2A5Ad3, assert-hde5a190b82b6c8473a5f5e29a60e31775c8141e4d6ec786bc55adc5e41777610

section/2-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4d8bba8335a10455f58b8ee309e7c8f30bc89aa83ee8d9d23b239368fa0aaaafLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis consistat in bonis corporis. Dicitur enim Eccli. XXX, non est census supra censum salutis corporis. Sed in eo quod est optimum, consistit beatitudo. Ergo consistit in corporis salute.

Ссылаются нормы: Q2A5Obiectio1, assert-h327812854860b8512aacbc22c1ffe983a46b82d09a3505a6e84c8755741de4c4, assert-h4455ed60f96c683fc0882ae5661b52782347a3229991aebd205524d375b35614

section/2-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d828e4d0870fb8374138dfd4f3856aec2f2d9e82f5130cceff3bc0d280d78714LA

Praeterea, Dionysius dicit, V cap. de Div. Nom., quod esse est melius quam vivere, et vivere melius quam alia quae consequuntur. Sed ad esse et vivere hominis requiritur salus corporis. Cum ergo beatitudo sit summum bonum hominis, videtur quod salus corporis maxime pertineat ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q2A5Obiectio2, assert-hb121576d00dfaf1db1c6941a85c6507ec9689cd798d8ddac2fcbe71a52d8d706, assert-hc5e169de77c8a6d754757d8435fc5b8295c3f71eec3ab7c26744400091a59ebf

section/2-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:4950203c46cbaec723755ecba74f07125b58630fb1bf34d02a56aaafd60a4d3bLA

Praeterea, quanto aliquid est communius, tanto ab altiori principio dependet quia quanto causa est superior, tanto eius virtus ad plura se extendit. Sed sicut causalitas causae efficientis consideratur secundum influentiam, ita causalitas finis attenditur secundum appetitum. Ergo sicut prima causa efficiens est quae in omnia influit, ita ultimus finis est quod ab omnibus desideratur. Sed ipsum esse est quod maxime desideratur ab omnibus. Ergo in his quae pertinent ad esse hominis, sicut est salus corporis, maxime consistit eius beatitudo.

Ссылаются нормы: Q2A5Obiectio3, assert-h0f6326982ae704484da00ec3fd370412190306c4ce732f8205f1c14b32dc04f1, assert-h30201e6f65b1c66d6ed22ffb02fba443455226c6648a191adc31ffbb554337ea, assert-h492570c45b1f7479a65e9e83e3af6bf77196d562988969b6aad1f790f9657995, assert-h9c4471e03f3b43e6b87f673a4f15e6a28912abb5db646fdfe404622c00a9ee6f

section/2-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dd6ecb6eb89d190790231cda65eddf3117e64b76f1fb0c9f0507b3c1d4b4ca61LA

Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis in bonis corporis consistere, propter duo. Primo quidem, quia impossibile est quod illius rei quae ordinatur ad aliud sicut ad finem, ultimus finis sit eiusdem conservatio in esse. Unde gubernator non intendit, sicut ultimum finem, conservationem navis sibi commissae; eo quod navis ad aliud ordinatur sicut ad finem, scilicet ad navigandum. Sicut autem navis committitur gubernatori ad dirigendum, ita homo est suae voluntati et rationi commissus; secundum illud quod dicitur Eccli. XV, Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Manifestum est autem quod homo ordinatur ad aliquid sicut ad finem, non enim homo est summum bonum. Unde impossibile est quod ultimus finis rationis et voluntatis humanae sit conservatio humani esse. Secundo quia, dato quod finis rationis et voluntatis humanae esset conservatio humani esse, non tamen posset dici quod finis hominis esset aliquod corporis bonum. Esse enim hominis consistit in anima et corpore, et quamvis esse corporis dependeat ab anima, esse tamen humanae animae non dependet a corpore, ut supra ostensum est; ipsumque corpus est propter animam, sicut materia propter formam, et instrumenta propter motorem, ut per ea suas actiones exerceat. Unde omnia bona corporis ordinantur ad bona animae, sicut ad finem. Unde impossibile est quod in bonis corporis beatitudo consistat, quae est ultimus hominis finis.

Ссылаются нормы: Q2A5Respondeo, assert-h599912378a1c59847a9784613a5cb658c661a3d79775c20bd7baecc3aba61025

section/2-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:46063d147dfabb06b78383107e0fe297918b55cedf6ce89a543b051124be73e2LA

Sed contra, secundum beatitudinem homo excellit omnia alia animalia. Sed secundum bona corporis, a multis animalibus superatur, sicut ab elephante in diuturnitate vitae, a leone in fortitudine, a cervo in cursu. Ergo beatitudo hominis non consistit in bonis corporis.

Ссылаются нормы: assert-h3b829355c3896b106f6dc88c09833f21912f9a33c30e4af74479b875dbc40b76

section/2-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bde0dfb710d21202ddf2d55ab3d5b45d0a36b85764526101efcf5a04fab13b8bLA

Ad primum ergo dicendum quod eiusdem rationis est quod appetatur bonum, et quod appetatur delectatio, quae nihil est aliud quam quietatio appetitus in bono, sicut ex eadem virtute naturae est quod grave feratur deorsum, et quod ibi quiescat. Unde sicut bonum propter seipsum appetitur, ita et delectatio propter se, et non propter aliud appetitur, si ly propter dicat causam finalem. Si vero dicat causam formalem, vel potius motivam, sic delectatio est appetibilis propter aliud, idest propter bonum, quod est delectationis obiectum, et per consequens est principium eius, et dat ei formam, ex hoc enim delectatio habet quod appetatur, quia est quies in bono desiderato.

Ссылаются нормы: Q2A6Ad1, assert-h625cd9f4104ccc7dfe2977220c1161ab0841d931fd73a0b3dfce4fa3b0fc29a9

section/2-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:56fb0bc09760687e669df3e6c94881e63ee3a84f9df4461f782ea29cc96d8096LA

Ad secundum dicendum quod vehemens appetitus delectationis sensibilis contingit ex hoc quod operationes sensuum, quia sunt principia nostrae cognitionis, sunt magis perceptibiles. Unde etiam a pluribus delectationes sensibiles appetuntur.

Ссылаются нормы: Q2A6Ad2, assert-hb839cd5a4dc79e49d0fe2397fbbad4070931c2d1219d338e03cfbdec09bba9c4

section/2-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:98c4f345c1e10e3e005f0f18a9eea8ef96b4b7ef155f3aeb6a0f69707088292cLA

Ad tertium dicendum quod eo modo omnes appetunt delectationem, sicut et appetunt bonum, et tamen delectationem appetunt ratione boni, et non e converso, ut dictum est. Unde non sequitur quod delectatio sit maximum et per se bonum, sed quod unaquaeque delectatio consequatur aliquod bonum, et quod aliqua delectatio consequatur id quod est per se et maximum bonum.

Ссылаются нормы: Q2A6Ad3, assert-h198749e1982d77e533f663511ecd0351844ed53b550bfcc7dae0838658fb2b35

section/2-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e63b08b95010db31653ce44342919e637eee567a13c15a1f7c91e084dfbc5c9aLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis in voluptate consistat. Beatitudo enim, cum sit ultimus finis, non appetitur propter aliud, sed alia propter ipsam. Sed hoc maxime convenit delectationi, ridiculum est enim ab aliquo quaerere propter quid velit delectari, ut dicitur in X Ethic. Ergo beatitudo maxime in voluptate et delectatione consistit.

Ссылаются нормы: Q2A6Obiectio1, assert-h115e6b76fc9c0b809195f0e7f1aba42c16df8c836f46187cc55bd4b1eeccbc96, assert-h96874eaac50222524d5eddc3dd35f35e5115b2132c91012a41425af750370298

section/2-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5ad642314457a22a3062799a909308faf987616c8b04ab2e503c2c2e27a70cebLA

Praeterea, causa prima vehementius imprimit quam secunda, ut dicitur in libro de causis. Influentia autem finis attenditur secundum eius appetitum. Illud ergo videtur habere rationem finis ultimi, quod maxime movet appetitum. Hoc autem est voluptas, cuius signum est quod delectatio intantum absorbet hominis voluntatem et rationem, quod alia bona contemnere facit. Ergo videtur quod ultimus finis hominis, qui est beatitudo, maxime in voluptate consistat.

Ссылаются нормы: Q2A6Obiectio2, assert-hd1deedef681148caef095cc365926a62e7bddae479609de41c07b40f20a95399

section/2-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:beeb285421db7325c626bacea140dfdecff0ff9cc0c73b77ae6c0d0d13e4e696LA

Praeterea, cum appetitus sit boni, illud quod omnia appetunt, videtur esse optimum. Sed delectationem omnia appetunt, et sapientes et insipientes, et etiam ratione carentia. Ergo delectatio est optimum. Consistit ergo in voluptate beatitudo, quae est summum bonum.

Ссылаются нормы: Q2A6Obiectio3, assert-ha5325843955b6c20cac1b341ae16c03dd4c18d77783c0a057f1a5b76b4191bcc, assert-hece2914fa871a4b4f4b429570f8f060589b56351766694ffa45c14bd626b8a49

section/2-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0e24c2eb0ae3bb5b9d1fd1217e732f1b3d1e08060360d4956ad2c11cc2632d7bLA

Respondeo dicendum quod, quia delectationes corporales pluribus notae sunt, assumpserunt sibi nomen voluptatum, ut dicitur VII Ethic., cum tamen sint aliae delectationes potiores. In quibus tamen beatitudo principaliter non consistit. Quia in unaquaque re aliud est quod pertinet ad essentiam eius, aliud est proprium accidens ipsius, sicut in homine aliud est quod est animal rationale mortale, aliud quod est risibile. Est igitur considerandum quod omnis delectatio est quoddam proprium accidens quod consequitur beatitudinem, vel aliquam beatitudinis partem, ex hoc enim aliquis delectatur quod habet bonum aliquod sibi conveniens, vel in re, vel in spe, vel saltem in memoria. Bonum autem conveniens, si quidem sit perfectum, est ipsa hominis beatitudo si autem sit imperfectum est quaedam beatitudinis participatio, vel propinqua, vel remota, vel saltem apparens. Unde manifestum est quod nec ipsa delectatio quae consequitur bonum perfectum, est ipsa essentia beatitudinis; sed quoddam consequens ad ipsam sicut per se accidens. Voluptas autem corporalis non potest etiam modo praedicto sequi bonum perfectum. Nam sequitur bonum quod apprehendit sensus, qui est virtus animae corpore utens. Bonum autem quod pertinet ad corpus, quod apprehenditur secundum sensum, non potest esse perfectum hominis bonum. Cum enim anima rationalis excedat proportionem materiae corporalis, pars animae quae est ab organo corporeo absoluta, quandam habet infinitatem respectu ipsius corporis et partium animae corpori concretarum, sicut immaterialia sunt quodammodo infinita respectu materialium, eo quod forma per materiam quodammodo contrahitur et finitur, unde forma a materia absoluta est quodammodo infinita. Et ideo sensus, qui est vis corporalis, cognoscit singulare, quod est determinatum per materiam, intellectus vero, qui est vis a materia absoluta, cognoscit universale, quod est abstractum a materia, et continet sub se infinita singularia. Unde patet quod bonum conveniens corpori, quod per apprehensionem sensus delectationem corporalem causat, non est perfectum bonum hominis, sed est minimum quiddam in comparatione ad bonum animae. Unde Sap. VII, dicitur quod omne aurum, in comparatione sapientiae, arena est exigua. Sic igitur neque voluptas corporalis est ipsa beatitudo, nec est per se accidens beatitudinis.

Ссылаются нормы: Q2A6Respondeo, assert-h2325ca0e6bd4078cee7f3ca4e9c3a6199031f2839b23d04db8e5e8d3ed24b7c4

section/2-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:cf0a1604940b8345a1e8c402ece742ae1b26365e57519ad5ea113e625e732348LA

Sed contra est quod Boetius dicit, in III de Consol., tristes exitus esse voluptatum, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelliget. Quae si beatos efficere possent, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur.

Ссылаются нормы: assert-h91ca7675c7ac58d870bbdee174f45e5cd846fa336e0f39cf5970f31ce4f85553

section/2-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:512a96b3c5aae4930f256ff136a30dc605ebd7873608849123da54652a590dbdLA

Ad primum ergo dicendum quod, secundum quod sub illa divisione comprehenduntur omnia bona quae homini sunt appetibilia, sic bonum animae dicitur non solum potentia aut habitus aut actus, sed etiam obiectum, quod est extrinsecum. Et hoc modo nihil prohibet dicere id in quo beatitudo consistit, esse quoddam bonum animae.

Ссылаются нормы: Q2A7Ad1, assert-h042c069f3dc5a4d1bebbf2a000dcba04f355fbc14f56d33b1627e760744f5429

section/2-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6d33d0e1258de34f8e50cc2fad136f5cda7478a9a2b8987caf6f5a4ef6e93610LA

Ad secundum dicendum, quantum ad propositum pertinet, quod beatitudo maxime amatur tanquam bonum concupitum, amicus autem amatur tanquam id cui concupiscitur bonum; et sic etiam homo amat seipsum. Unde non est eadem ratio amoris utrobique. Utrum autem amore amicitiae aliquid homo supra se amet, erit locus considerandi cum de caritate agetur.

Ссылаются нормы: Q2A7Ad2, assert-hbffd299ff76d5b6daa400aa42a543632d70c4cacd22bed2e08177870ef99fc47

section/2-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6a9c0d03e7cb4c62ab29349aaa64a9f4f18d99b0d834e805e11d4495665a6661LA

Ad tertium dicendum quod beatitudo ipsa, cum sit perfectio animae, est quoddam animae bonum inhaerens, sed id in quo beatitudo consistit, quod scilicet beatum facit, est aliquid extra animam, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q2A7Ad3, assert-hbf3e74f35daae18453dcce0496345f3b0e89599888579e4995c3592bef56767c

section/2-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:381cbada0112184c52e45e1ef15753917dd98c862df98d67c385140eb67209fcLA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat in aliquo bono animae. Beatitudo enim est quoddam hominis bonum. Hoc autem per tria dividitur, quae sunt bona exteriora, bona corporis, et bona animae. Sed beatitudo non consistit in bonis exterioribus, neque in bonis corporis, sicut supra ostensum est. Ergo consistit in bonis animae.

Ссылаются нормы: Q2A7Obiectio1, assert-h6d684b86fabd53ec45b2ec01a03d9222fffc66de7c9890a623f6e64c237adea5, assert-hc3b710ed96eb45d943d4b8be65bc5f84f738cda59ef17ad39b55fd05c13f0308

section/2-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 7

la · official · sha256:800b57ca46325634ba6e7efd4db3f6ebeaa8b8fd04ccf3a842eaadcba7eb2a7aLA

Praeterea, illud cui appetimus aliquod bonum, magis amamus quam bonum quod ei appetimus, sicut magis amamus amicum cui appetimus pecuniam, quam pecuniam. Sed unusquisque quodcumque bonum sibi appetit. Ergo seipsum amat magis quam omnia alia bona. Sed beatitudo est quod maxime amatur, quod patet ex hoc quod propter ipsam omnia alia amantur et desiderantur. Ergo beatitudo consistit in aliquo bono ipsius hominis. Sed non in bonis corporis. Ergo in bonis animae.

Ссылаются нормы: Q2A7Obiectio2, assert-h020ddc3ff8769aa4543aa1d37e33d2788af67614e90b6e35c8820fa6d616cc38, assert-h2fcccb7a956f3908f4c310529adc4b3aa55bad3b13a70ef96e47a1198100cfcb, assert-h35fb36e700c035ddb854b0ad49dc0fabf52c61fc6b6fc665f3be5a73f8b805be, assert-hd2b4140151d46b0a5028c846dfdb4e782abef5528c1f4e4147341f214a6c90f7, assert-hd39f8d1acabbcd4f6a14082040d1a461a7e2d182389e6dc91a4f7c73117d8d63, assert-hf5f31196e194d2cb640bf6ee8a6dcd3b6118bfcb552d505772c825f6b682e5a6

section/2-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:506e3898f8d189f319aea68e22421783c077aca08fd5b33add87c94c08899b16LA

Praeterea, perfectio est aliquid eius quod perficitur. Sed beatitudo est quaedam perfectio hominis. Ergo beatitudo est aliquid hominis. Sed non est aliquid corporis, ut ostensum est. Ergo beatitudo est aliquid animae. Et ita consistit in bonis animae.

Ссылаются нормы: Q2A7Obiectio3, assert-h1fe2a63fb2745d93e8836298c5397522297ebf7ed88c277220888bad4725babb, assert-hc0a8c152a71a196f86e2a205d4985291d1c4910735fa12bff54bbae94215d3c8, assert-hdf984605a56295068efc45a5e280d8315ab6675d1736aef0c289c52628018fd0, assert-he9ce19d79c5cd2b4e4223268a6be87e257ad63e53702819dc293750394154c6b

section/2-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0879276734b21def21b5718dc0353afddfeee9fd17e27fbe91989fdf7758d3f1LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, finis dupliciter dicitur, scilicet ipsa res quam adipisci desideramus; et usus, seu adeptio aut possessio illius rei. Si ergo loquamur de ultimo fine hominis quantum ad ipsam rem quam appetimus sicut ultimum finem, impossibile est quod ultimus finis hominis sit ipsa anima, vel aliquid eius. Ipsa enim anima, in se considerata, est ut in potentia existens, fit enim de potentia sciente actu sciens, et de potentia virtuosa actu virtuosa. Cum autem potentia sit propter actum, sicut propter complementum, impossibile est quod id quod est secundum se in potentia existens, habeat rationem ultimi finis. Unde impossibile est quod ipsa anima sit ultimus finis sui ipsius. Similiter etiam neque aliquid eius, sive sit potentia, sive habitus, sive actus. Bonum enim quod est ultimus finis, est bonum perfectum complens appetitum. Appetitus autem humanus, qui est voluntas, est boni universalis. Quodlibet bonum autem inhaerens ipsi animae, est bonum participatum, et per consequens particulatum. Unde impossibile est quod aliquod eorum sit ultimus finis hominis. Sed si loquamur de ultimo fine hominis quantum ad ipsam adeptionem vel possessionem, seu quemcumque usum ipsius rei quae appetitur ut finis, sic ad ultimum finem pertinet aliquid hominis ex parte animae, quia homo per animam beatitudinem consequitur. Res ergo ipsa quae appetitur ut finis, est id in quo beatitudo consistit, et quod beatum facit, sed huius rei adeptio vocatur beatitudo. Unde dicendum est quod beatitudo est aliquid animae; sed id in quo consistit beatitudo, est aliquid extra animam.

Ссылаются нормы: Q2A7Respondeo, assert-habae5bf3e04c6b4d6d1c68284012d5ecda8bc08e439f85ec69f5ca38e1334363

section/2-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:262d96ec790035834b873fc1efab54a1a6deeee65454237c7f4ee517ba979a8fLA

Sed contra, sicut Augustinus dicit in libro de Doctr. Christ., id in quo constituitur beata vita, propter se diligendum est. Sed homo non est propter seipsum diligendus, sed quidquid est in homine, est diligendum propter Deum. Ergo in nullo bono animae beatitudo consistit.

Ссылаются нормы: assert-he979901ffeec807f444e2df609fdd1338ec09582854a0b46a649c4d745d9e1ce

section/2-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:920e400076296aecf15914b7be94ea81d0f2287f171c9fb807616168a7dac493LA

Ad primum ergo dicendum quod superius hominis attingit quidem infimum angelicae naturae per quandam similitudinem; non tamen ibi sistit sicut in ultimo fine, sed procedit usque ad ipsum universalem fontem boni, qui est universale obiectum beatitudinis omnium beatorum, tanquam infinitum et perfectum bonum existens.

Ссылаются нормы: Q2A8Ad1, assert-h56af95a6758780bf672a5db8bce6682005aea75a7595c961fc5ef81c0d78ad73

section/2-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5c5fb33f67d468f0d62c39a46bfb469c780da1afbf530f398bc7cbf7d75c52c4LA

Ad secundum dicendum quod, si totum aliquod non sit ultimus finis, sed ordinetur ad finem ulteriorem, ultimus finis partis non est ipsum totum, sed aliquid aliud. Universitas autem creaturarum, ad quam comparatur homo ut pars ad totum, non est ultimus finis, sed ordinatur in Deum sicut in ultimum finem. Unde bonum universi non est ultimus finis hominis, sed ipse Deus.

Ссылаются нормы: Q2A8Ad2, assert-he4fd9d43f9cfd031172b91753495d04d7ff8876c2b941a0752d6f3a525650bf2

section/2-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e4026539b5137ae854f0fde1b54f9ebb119023b83cb3b07db3ad3717888d2a71LA

Ad tertium dicendum quod bonum creatum non est minus quam bonum cuius homo est capax ut rei intrinsecae et inhaerentis, est tamen minus quam bonum cuius est capax ut obiecti, quod est infinitum. Bonum autem quod participatur ab Angelo, et a toto universo, est bonum finitum et contractum.

Ссылаются нормы: Q2A8Ad3, assert-hec3499bbfa055cf3afe3075302f3185ed4324768af9af1a162763b10e5affe55

section/2-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:683bbbafa09631114ea079a55a8919c0a6dccc79854135e85a23d819b529e7b6LA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis consistat in aliquo bono creato. Dicit enim Dionysius, VII cap. de Div. Nom., quod divina sapientia coniungit fines primorum principiis secundorum, ex quo potest accipi quod summum inferioris naturae sit attingere infimum naturae superioris. Sed summum hominis bonum est beatitudo. Cum ergo Angelus naturae ordine sit supra hominem, ut in primo habitum est; videtur quod beatitudo hominis consistat in hoc quod aliquo modo attingit ad Angelum.

Ссылаются нормы: Q2A8Obiectio1, assert-h44735d76764e434554aa0f04784ffe674ead3107d5281465d0c83bdee31f6b69, assert-had5e810354969260c1610b603968dc4c827c1b1f17bbc93748113899d40af03e

section/2-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1e77089529953ea3e1f56d2695797dfcadb82c1188039d1b79f218744cc2e948LA

Praeterea, ultimus finis cuiuslibet rei est in suo perfecto, unde pars est propter totum, sicut propter finem. Sed tota universitas creaturarum, quae dicitur maior mundus, comparatur ad hominem, qui in VIII Physic. dicitur minor mundus, sicut perfectum ad imperfectum. Ergo beatitudo hominis consistit in tota universitate creaturarum.

Ссылаются нормы: Q2A8Obiectio2, assert-h9139c2b481fcaae1ae9cf5d777943d69ee766f1a3893cbcc30e3e6da5ea5f050, assert-h91bfa4d335563df9d40a4275eb8396744a6fb6d2b8d8e15976117e88648580cb

section/2-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:30c85b6a4ef44b56588c4534d16759d763969bf7269ebf79a03e25a703241e93LA

Praeterea, per hoc homo efficitur beatus, quod eius naturale desiderium quietat. Sed naturale desiderium hominis non extenditur ad maius bonum quam quod ipse capere potest. Cum ergo homo non sit capax boni quod excedit limites totius creaturae, videtur quod per aliquod bonum creatum homo beatus fieri possit. Et ita beatitudo hominis in aliquo bono creato consistit.

Ссылаются нормы: Q2A8Obiectio3, assert-h8c835950c355b609755b6ac7b5c2548a406ac8a09aea5f2b4f71adb6f9788397, assert-ha1f487c7544f20dd815abf3a8c2507739e39a680cfc6588ec48719d2a315c5b0

section/2-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a5366510585d86af3e7dd276366dc0441df2ae479af4a849cbfb12ac58b9e73cLA

Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis esse in aliquo bono creato. Beatitudo enim est bonum perfectum, quod totaliter quietat appetitum, alioquin non esset ultimus finis, si adhuc restaret aliquid appetendum. Obiectum autem voluntatis, quae est appetitus humanus, est universale bonum; sicut obiectum intellectus est universale verum. Ex quo patet quod nihil potest quietare voluntatem hominis, nisi bonum universale. Quod non invenitur in aliquo creato, sed solum in Deo, quia omnis creatura habet bonitatem participatam. Unde solus Deus voluntatem hominis implere potest; secundum quod dicitur in Psalmo CII, qui replet in bonis desiderium tuum. In solo igitur Deo beatitudo hominis consistit.

Ссылаются нормы: Q2A8Respondeo, assert-h7e2a2201cd6d8335065d57a6e4e83561df1f7fc94fecafeeca7638cce2bc70a9

section/2-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:28651a4f38154ea447a4f83137e93079a812c0faf2c371d746e733b9b26b5535LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est; de quo dicitur, beatus populus cuius dominus Deus eius.

Ссылаются нормы: assert-h74a15e8a1d890ac2df11f931a2e61c639ef7bd98f04d27d765b6807031e60f98

question/2/prooemium · paragraph

la · official · sha256:f44ddde3f88c1ef8c04b1f94eed3dffb5275a2fded1441fafd365176b25306efLA

Deinde considerandum est de beatitudine, nam beatitudo nominat adeptionem ultimi finis. Primo quidem, in quibus sit; secundo, quid sit; tertio, qualiter eam consequi possimus. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum beatitudo consistat in divitiis. Secundo, utrum in honoribus. Tertio, utrum in fama, sive in gloria. Quarto, utrum in potestate. Quinto, utrum in aliquo corporis bono. Sexto, utrum in voluptate. Septimo, utrum in aliquo bono animae. Octavo, utrum in aliquo bono creato.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 3

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-fine#LEONINA_CT_Q3
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth2001.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:8a3a0389aedc9840d5313f5887d90adce75b84b7312842826b8e2365dd411c9d2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 72

section/3-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5815cd1de065c3e9ae51f932db58ccbebd4ae4cf6c21d5bcbc95dc17447fdfa0LA

Ad primum ergo dicendum quod Deus est beatitudo per essentiam suam, non enim per adeptionem aut participationem alicuius alterius beatus est, sed per essentiam suam. Homines autem sunt beati, sicut ibidem dicit Boetius, per participationem; sicut et dii per participationem dicuntur. Ipsa autem participatio beatitudinis secundum quam homo dicitur beatus, aliquid creatum est.

Ссылаются нормы: Q3A1Ad1, assert-hbd699b4084be7faf8ae57d9c6fba18fe36c15b1e31fa107f2a66620a6c35f8ad

section/3-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:247a2eee06efc304af63d82aa4f34b82d27a8c87f29f448ce83e3285c945d8c2LA

Ad secundum dicendum quod beatitudo dicitur esse summum hominis bonum, quia est adeptio vel fruitio summi boni.

Ссылаются нормы: Q3A1Ad2, assert-hd2b805bf0c52551b03bfbbbd83f31b884766ea6a5493f28cb82246a9430e02a7

section/3-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a33981d189c48ae8ac50b42b0876312958ad092cabf7415195c3dbdc73bfde86LA

Ad tertium dicendum quod beatitudo dicitur ultimus finis, per modum quo adeptio finis dicitur finis.

Ссылаются нормы: Q3A1Ad3, assert-ha0d8c36269cb39473fac84644a9ee96fff7c62a6dd5284fe0e02900232ecd9cc

section/3-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d63449cc32ef547556ee4595c845099548050b2ab140bea4465194749926d4b7LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudo sit aliquid increatum. Dicit enim Boetius, in III de Consol., Deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.

Ссылаются нормы: Q3A1Obiectio1, assert-h36c909dc58b7b39106a8c33c1390540d9507c2433e9c1950ab4a9a8d67f74d12

section/3-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:06ffdb3fa1c1b8182c0d5db9c42c972eb767d0c41b9d3c100d0031bde56afb86LA

Praeterea, beatitudo est summum bonum. Sed esse summum bonum convenit Deo. Cum ergo non sint plura summa bona, videtur quod beatitudo sit idem quod Deus.

Ссылаются нормы: Q3A1Obiectio2, assert-h3b08bbc371d27c194f1c52684c5b9e394b56f32840c3d4c9d303bd73fdf7a333, assert-h5471a4b24da34d02ec59073baa59e3ff8185c4c1399f567d7b11f4f3975d45c6

section/3-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d4835772528cfb036623b6d0f79120172d17e546f4b5fdde6cca309c4bd4a06dLA

Praeterea, beatitudo est ultimus finis, in quem naturaliter humana voluntas tendit. Sed in nullum aliud voluntas tanquam in finem tendere debet nisi in Deum; quo solo fruendum est, ut Augustinus dicit. Ergo beatitudo est idem quod Deus.

Ссылаются нормы: Q3A1Obiectio3, assert-h69e96d033ffdbb4f5e96dad0da7997f2c7127e0cc5f7dc1d5f42cdeeb73c21ae, assert-hd1e5dca1d81b870af8f72fc4bc72ae4258ed711906a32ebd2b34265676fd35a5

section/3-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a5a19c386b08d7b8370480d21737fc13c4815664c31744aa37016a6a0541730cLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, finis dicitur dupliciter. Uno modo, ipsa res quam cupimus adipisci, sicut avaro est finis pecunia. Alio modo, ipsa adeptio vel possessio, seu usus aut fruitio eius rei quae desideratur, sicut si dicatur quod possessio pecuniae est finis avari, et frui re voluptuosa est finis intemperati. Primo ergo modo, ultimus hominis finis est bonum increatum, scilicet Deus, qui solus sua infinita bonitate potest voluntatem hominis perfecte implere. Secundo autem modo, ultimus finis hominis est aliquid creatum in ipso existens, quod nihil est aliud quam adeptio vel fruitio finis ultimi. Ultimus autem finis vocatur beatitudo. Si ergo beatitudo hominis consideretur quantum ad causam vel obiectum, sic est aliquid increatum, si autem consideretur quantum ad ipsam essentiam beatitudinis, sic est aliquid creatum.

Ссылаются нормы: Q3A1Respondeo, assert-haeb99d4e4d577fc680e7ceb1d00e0facf850b9ad81feb8f4079fa68840413215

section/3-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:94d680bafabd9ce14f6d74313a46c7bb2de209b3dfd89579331f44647c52c5c5LA

Sed contra, nullum factum est increatum. Sed beatitudo hominis est aliquid factum, quia secundum Augustinum, I de Doctr. Christ., illis rebus fruendum est, quae nos beatos faciunt. Ergo beatitudo non est aliquid increatum.

Ссылаются нормы: assert-h0a91d611bae7b01d575c5eb00ef50a757351a30d17642ecdc2bc702547b3eb2c

section/3-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:67c8a832acae764c0db6ecae2326603dcb2bf8d19525f6248181ba369b01f351LA

Ad primum ergo dicendum quod vita dicitur dupliciter. Uno modo, ipsum esse viventis. Et sic beatitudo non est vita, ostensum est enim quod esse unius hominis, qualecumque sit, non est hominis beatitudo; solius enim Dei beatitudo est suum esse. Alio modo dicitur vita ipsa operatio viventis, secundum quam principium vitae in actum reducitur, et sic nominamus vitam activam, vel contemplativam, vel voluptuosam. Et hoc modo vita aeterna dicitur ultimus finis. Quod patet per hoc quod dicitur Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant te, Deum verum unum.

Ссылаются нормы: Q3A2Ad1, assert-h57947a9907e81ea8725633350af2007b62bb9a2911e85f18cba1ebf7b4aa3f31

section/3-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4fa3b076b868dbce5ee15b0c150801f0f90ce62d1d01332cace0ea02eef98dceLA

Ad secundum dicendum quod Boetius, definiendo beatitudinem, consideravit ipsam communem beatitudinis rationem. Est enim communis ratio beatitudinis quod sit bonum commune perfectum; et hoc significavit cum dixit quod est status omnium bonorum aggregatione perfectus, per quod nihil aliud significatur nisi quod beatus est in statu boni perfecti. Sed Aristoteles expressit ipsam essentiam beatitudinis, ostendens per quid homo sit in huiusmodi statu, quia per operationem quandam. Et ideo in I Ethic. ipse etiam ostendit quod beatitudo est bonum perfectum.

Ссылаются нормы: Q3A2Ad2, assert-h0747acc863d76053b137b851a4412d16e16dd0251097d5525e4e44fc62f61ffa

section/3-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:042518a725e53223150304fc3b88bbdcf3370d1f5df6a77781f02336ed28e606LA

Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in IX Metaphys., duplex est actio. Una quae procedit ab operante in exteriorem materiam, sicut urere et secare. Et talis operatio non potest esse beatitudo, nam talis operatio non est actio et perfectio agentis, sed magis patientis, ut ibidem dicitur. Alia est actio manens in ipso agente, ut sentire, intelligere et velle, et huiusmodi actio est perfectio et actus agentis. Et talis operatio potest esse beatitudo.

Ссылаются нормы: Q3A2Ad3, assert-h5ff601ab35f2b16e6b48b9e360e5be712ed8ff93ec83a755e897ec4f0067a397

section/3-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bee6495f35faec9dc5414ea4b34df689e5871649cf49e51bedde28eeaba2d534LA

Ad quartum dicendum quod, cum beatitudo dicat quandam ultimam perfectionem, secundum quod diversae res beatitudinis capaces ad diversos gradus perfectionis pertingere possunt, secundum hoc necesse est quod diversimode beatitudo dicatur. Nam in Deo est beatitudo per essentiam, quia ipsum esse eius est operatio eius, qua non fruitur alio, sed seipso. In Angelis autem beatis est ultima perfectio secundum aliquam operationem, qua coniunguntur bono increato, et haec operatio in eis est unica et sempiterna. In hominibus autem, secundum statum praesentis vitae, est ultima perfectio secundum operationem qua homo coniungitur Deo, sed haec operatio nec continua potest esse, et per consequens nec unica est, quia operatio intercisione multiplicatur. Et propter hoc in statu praesentis vitae, perfecta beatitudo ab homine haberi non potest. Unde philosophus, in I Ethic., ponens beatitudinem hominis in hac vita, dicit eam imperfectam, post multa concludens, beatos autem dicimus ut homines. Sed promittitur nobis a Deo beatitudo perfecta, quando erimus sicut Angeli in caelo, sicut dicitur Matth. XXII. Quantum ergo ad illam beatitudinem perfectam, cessat obiectio, quia una et continua et sempiterna operatione in illo beatitudinis statu mens hominis Deo coniungetur. Sed in praesenti vita, quantum deficimus ab unitate et continuitate talis operationis, tantum deficimus a beatitudinis perfectione. Est tamen aliqua participatio beatitudinis, et tanto maior, quanto operatio potest esse magis continua et una. Et ideo in activa vita, quae circa multa occupatur, est minus de ratione beatitudinis quam in vita contemplativa, quae versatur circa unum, idest circa veritatis contemplationem. Et si aliquando homo actu non operetur huiusmodi operationem, tamen quia in promptu habet eam semper operari; et quia etiam ipsam cessationem, puta somni vel occupationis alicuius naturalis, ad operationem praedictam ordinat; quasi videtur operatio continua esse.

Ссылаются нормы: Q3A2Ad4, assert-h6e42fb35978e5775aacde9cb486837fe99b631ad5097f8724a9d10250d5929b0

section/3-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:0a5577fd72562428a79ad340114165f709bd47373e9714dfa836dc1d4e7637a8LA

Et per hoc patet solutio ad quintum, et ad sextum.

Ссылаются нормы: Q3A2Ad5, Q3A2Ad6, assert-h9961e482187a7899029f161bd2df12d5dbf1287e8ad8af5701dda84b5a62e5d9, assert-ha7ec64dcf53c3a977f76030a0a59fbc73f36cc17bec15b9ac1362b3ab6d5e63a

section/3-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:dd40c518fce257f00668b7b10e2e467fbb6e45549b6a4dc6732dbde46198b4fcLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatitudo non sit operatio. Dicit enim apostolus, Rom. VI, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Sed vita non est operatio, sed ipsum esse viventium. Ergo ultimus finis, qui est beatitudo, non est operatio.

Ссылаются нормы: Q3A2Obiectio1, assert-h9148fafd88d66f8905ed21c1fb9f6875dd1b388dabaaa151d63b54bb014562fa, assert-h9c88cf00634fa85d023128f4c14947743172cd63ef3b0d11254fdf63b79e5ec5

section/3-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f0873ff16252ec65f56c98d7b6d37dd2edb5af668c4736120185b952d26ba249LA

Praeterea, Boetius dicit, in III de Consol., quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed status non nominat operationem. Ergo beatitudo non est operatio.

Ссылаются нормы: Q3A2Obiectio2, assert-hce47a27ab7b08d0016e9280743cb6a5bc93800625936921d53bebeaacacb932c, assert-hcf05bf2de483a122e63a93f02d1c939bb8efeb8d9cce51b5d90682272337484b

section/3-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9e4f5de6c8bda584e714f98beb317304f856515f07b24803b417e32ae42ddd89LA

Praeterea, beatitudo significat aliquid in beato existens, cum sit ultima perfectio hominis. Sed operatio non significat ut aliquid existens in operante, sed magis ut ab ipso procedens. Ergo beatitudo non est operatio.

Ссылаются нормы: Q3A2Obiectio3, assert-hdb21aba3d27c5d0ce9cfccfe9c3f4d78f6cf2b67ff3624ec84c53da849f3f5de, assert-he7b1e9d00a2a8d490b997c0d2ada76f4b4d61c97609c3be916ab4905f99bf649

section/3-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cdfcdd9d8eb2c59cbbd43770a2fb1aaec96d32aaef5ed6c45601789b70c0cb96LA

Praeterea, beatitudo permanet in beato. Operatio autem non permanet, sed transit. Ergo beatitudo non est operatio.

Ссылаются нормы: Q3A2Obiectio4, assert-hc119989fde978023ff60d5b40f2bf3aea893cc9e6dcf56ded874cd4255279dfa

section/3-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d263305d315ec0444e303a4ddeae05fc017f3e2dc8f7658deed3ea2c7efd36b6LA

Praeterea, unius hominis est una beatitudo. Operationes autem sunt multae. Ergo beatitudo non est operatio.

Ссылаются нормы: Q3A2Obiectio5, assert-h4bfa0953b99b7ba2bb4d39841032da524f998b259f083df742b9d5ab6fd83004

section/3-2/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0b2d53fc882f5e4c2db2d44a6bd8faf57d86c6e77391e57935065ed2544bb8d2LA

Praeterea, beatitudo inest beato absque interruptione. Sed operatio humana frequenter interrumpitur puta somno, vel aliqua alia occupatione, vel quiete. Ergo beatitudo non est operatio.

Ссылаются нормы: Q3A2Obiectio6, assert-h1f95c55c209fad4b5a2d3605ba3a79eaf491773ea4346c794f64f5119a104b68, assert-hfec50bceb35619679e47218ea7b07fceb8a0204b216c854c5306e1d61967f78e

section/3-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:71c811391f4acb20a865020374b9eca53a451f278405a06689a650a124b92735LA

Respondeo dicendum quod, secundum quod beatitudo hominis est aliquid creatum in ipso existens necesse est dicere quod beatitudo hominis sit operatio. Est enim beatitudo ultima hominis perfectio. Unumquodque autem intantum perfectum est, inquantum est actu, nam potentia sine actu imperfecta est. Oportet ergo beatitudinem in ultimo actu hominis consistere. Manifestum est autem quod operatio est ultimus actus operantis; unde et actus secundus a philosopho nominatur, in II de anima, nam habens formam potest esse in potentia operans, sicut sciens est in potentia considerans. Et inde est quod in aliis quoque rebus res unaquaeque dicitur esse propter suam operationem, ut dicitur in II de caelo. Necesse est ergo beatitudinem hominis operationem esse.

Ссылаются нормы: Q3A2Respondeo, assert-h59e791d8d06321dfc2147856f1a703ace3091b04912ff4c4b5ef0b01f7d9c863

section/3-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:00fd27a3aab82a3ee26e91e43834b75623b593a8d5fadc277c35b745118b1f57LA

Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., quod felicitas est operatio secundum virtutem perfectam.

Ссылаются нормы: assert-h99869024b845b08401f5df3fa0ab27d7e5069a03ce5dbe60fb7737d08061bc02

section/3-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a0ca7faa51acac12b19f5823b0106ca5c16ae871174e289fbe973624996a2527LA

Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa probat quod operatio sensus requiritur antecedenter ad beatitudinem imperfectam, qualis in hac vita haberi potest.

Ссылаются нормы: Q3A3Ad1, assert-he49f4f97d833897796c72a1b05e346cd8e1c1cef5cd5446b141994478f640ddd

section/3-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f3bf7d5ba5cf8face995d251d14af2bb732c8b5e6910d1d1628182282a08cd18LA

Ad secundum dicendum quod beatitudo perfecta, qualem Angeli habent, habet congregationem omnium bonorum per coniunctionem ad universalem fontem totius boni; non quod indigeat singulis particularibus bonis. Sed in hac beatitudine imperfecta, requiritur congregatio bonorum sufficientium ad perfectissimam operationem huius vitae.

Ссылаются нормы: Q3A3Ad2, assert-he6ad0c795dceebaa71c0fa2ab6b4947672aab27cc062e023e55d76ff45a23b64

section/3-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cc180acefaf302ad670fa0b33406c8096e944d856f48009a7d626b15dae0473eLA

Ad tertium dicendum quod in perfecta beatitudine perficitur totus homo, sed in inferiori parte per redundantiam a superiori. In beatitudine autem imperfecta praesentis vitae, e converso a perfectione inferioris partis proceditur ad perfectionem superioris.

Ссылаются нормы: Q3A3Ad3, assert-h4e8d00a80fc9cb14e6d5623bf7a611b8aafb41e83b50c54decab087d294deb70

section/3-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1aae4a9ae84b9acb7a3c88c646ed2df24b43a22c5cab943d230fd6d95ced296aLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat etiam in operatione sensus. Nulla enim operatio invenitur in homine nobilior operatione sensitiva, nisi intellectiva. Sed operatio intellectiva dependet in nobis ab operatione sensitiva, quia non possumus intelligere sine phantasmate, ut dicitur in III de anima. Ergo beatitudo consistit etiam in operatione sensitiva.

Ссылаются нормы: Q3A3Obiectio1, assert-h0715da733067dc02ef60bd561c68f2f918d483d70755aec3ab8eb50219696b0c, assert-h455badd86956c9f89444d89cf9570ad76df28dd17978f6437a4f74b364dde716

section/3-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9d803844bac8f27c28b6dc669026526c4b548509f0b17868d1f0c3dad9f32308LA

Praeterea, Boetius dicit, in III de Consol., quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed quaedam bona sunt sensibilia, quae attingimus per sensus operationem. Ergo videtur quod operatio sensus requiratur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q3A3Obiectio2, assert-h9ba322a0566db8b330c4cb865091f6422f5c7a7a6f48b72d3a009376e4c1f052, assert-hd1c1025a3c80125cc38825c70e8b9eac858c2083686443afa2ffc5529d01156a

section/3-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:cc5f55dc75a32ca248edcab7f3fbbbe9485a75600f659205bb2e8273c883cb3cLA

Praeterea, beatitudo est bonum perfectum, ut probatur in I Ethic., quod non esset, nisi homo perficeretur per ipsam secundum omnes partes suas. Sed per operationes sensitivas quaedam partes animae perficiuntur. Ergo operatio sensitiva requiritur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q3A3Obiectio3, assert-h7e9e354626016e79cc1df00876ffdde4b055a18acf4a442236b3fc2e34ba51c9, assert-hd204593b75b103bf9d9c172dee7bba7844f693158d4db3d3b385ffe1477f1251

section/3-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:835190238cda4b6c250a1f5112532b524397d6aaf3db1a2e49318b8500c88737LA

Respondeo dicendum quod ad beatitudinem potest aliquid pertinere tripliciter, uno modo, essentialiter; alio modo, antecedenter; tertio modo, consequenter. Essentialiter quidem non potest pertinere operatio sensus ad beatitudinem. Nam beatitudo hominis consistit essentialiter in coniunctione ipsius ad bonum increatum, quod est ultimus finis, ut supra ostensum est, cui homo coniungi non potest per sensus operationem. Similiter etiam quia, sicut ostensum est, in corporalibus bonis beatitudo hominis non consistit, quae tamen sola per operationem sensus attingimus. Possunt autem operationes sensus pertinere ad beatitudinem antecedenter et consequenter. Antecedenter quidem, secundum beatitudinem imperfectam, qualis in praesenti vita haberi potest, nam operatio intellectus praeexigit operationem sensus. Consequenter autem, in illa perfecta beatitudine quae expectatur in caelo, quia post resurrectionem, ex ipsa beatitudine animae, ut Augustinus dicit in epistola ad Dioscorum, fiet quaedam refluentia in corpus et in sensus corporeos, ut in suis operationibus perficiantur; ut infra magis patebit, cum de resurrectione agetur. Non autem tunc operatio qua mens humana Deo coniungetur, a sensu dependebit.

Ссылаются нормы: Q3A3Respondeo, assert-h41b146a75cf55584155b6291ad32be59a404d34726da649cbf5ce5fea8c16abf

section/3-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:e82dd716b072184d1e20a3bc3cd174f1a81e5b6ef19591bd1fb47c4d99262465LA

Sed contra, in operatione sensitiva communicant nobiscum bruta animalia. Non autem in beatitudine. Ergo beatitudo non consistit in operatione sensitiva.

Ссылаются нормы: assert-h9233900b3832b7f009d39dc7774100e97a9dfac63dbc65dc7087afbd6291f934

section/3-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5e6f4961941613f8c93971a0dab86392bbd5011d8976437bcc16cd962d5c1417LA

Ad primum ergo dicendum quod pax pertinet ad ultimum hominis finem, non quasi essentialiter sit ipsa beatitudo; sed quia antecedenter et consequenter se habet ad ipsam. Antecedenter quidem, inquantum iam sunt remota omnia perturbantia, et impedientia ab ultimo fine. Consequenter vero, inquantum iam homo, adepto ultimo fine, remanet pacatus, suo desiderio quietato.

Ссылаются нормы: Q3A4Ad1, assert-h592a6d756fb2f3765b610f0ea39d340edb66a0a84e00a7155aa4058798560657

section/3-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d0f79e45165bd94c33269b42eba35420f5404638c12a7d455393aea3e6248b9LA

Ad secundum dicendum quod primum obiectum voluntatis non est actus eius sicut nec primum obiectum visus est visio, sed visibile. Unde ex hoc ipso quod beatitudo pertinet ad voluntatem tanquam primum obiectum eius, sequitur quod non pertineat ad ipsam tanquam actus ipsius.

Ссылаются нормы: Q3A4Ad2, assert-habebe48bbdc2e96edb5e18ab819cf53e6872fae2569dfb37f3386839b5cf7226

section/3-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:40775f7f569418af15f165b8e04bd2b9dcfa0dd1f1e509903deb0fe9558691daLA

Ad tertium dicendum quod finem primo apprehendit intellectus quam voluntas, tamen motus ad finem incipit in voluntate. Et ideo voluntati debetur id quod ultimo consequitur consecutionem finis, scilicet delectatio vel fruitio.

Ссылаются нормы: Q3A4Ad3, assert-hecdee34479442a70d2f0b1e7233eb48e85e7f23ab5acd9f72dfa0bb272163608

section/3-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2d55b5176c27df53782e591f62a834fe42a86e7da9aebb748de97c2689812173LA

Ad quartum dicendum quod dilectio praeeminet cognitioni in movendo, sed cognitio praevia est dilectioni in attingendo, non enim diligitur nisi cognitum, ut dicit Augustinus in X de Trin. Et ideo intelligibilem finem primo attingimus per actionem intellectus; sicut et finem sensibilem primo attingimus per actionem sensus.

Ссылаются нормы: Q3A4Ad4, assert-h3d89b69ed7833c6a1c56814080ffcf163d1cf18c3242c4059c3e4e725e97aabf

section/3-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f3d29b6ba0c72956737ea44e83b79fe29047b62e88a2383d7e9f443558f7f30dLA

Ad quintum dicendum quod ille qui habet omnia quae vult, ex hoc est beatus, quod habet ea quae vult, quod quidem est per aliud quam per actum voluntatis. Sed nihil male velle requiritur ad beatitudinem sicut quaedam debita dispositio ad ipsam. Voluntas autem bona ponitur in numero bonorum quae beatum faciunt, prout est inclinatio quaedam in ipsa, sicut motus reducitur ad genus sui termini, ut alteratio ad qualitatem.

Ссылаются нормы: Q3A4Ad5, assert-h71f14506f033f7e07132d733f1c92605cee526ca96b86b9991672b04fb74a800

section/3-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:15a2e6a5b59bd6444f073b5bb894e4755dab36ccb780ffed17729a82200d01f9LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat in actu voluntatis. Dicit enim Augustinus, XIX de Civ. Dei, quod beatitudo hominis in pace consistit, unde in Psalmo CXLVII, qui posuit fines tuos pacem. Sed pax ad voluntatem pertinet. Ergo beatitudo hominis in voluntate consistit.

Ссылаются нормы: Q3A4Obiectio1, assert-h18e0dd5cbba80b9b396f1bb413a2c97e2f72705168a8bb69c4bb2365c5911892, assert-hbf7469272f29022bff7ec3d0ecfd5623473cb1bac15d5940c8b815b506b23979

section/3-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a6c2261a21cf80327066264f00d1a8488f7a14c6cbe2893011141ec6fd5ae0bdLA

Praeterea, beatitudo est summum bonum. Sed bonum est obiectum voluntatis. Ergo beatitudo in operatione voluntatis consistit.

Ссылаются нормы: Q3A4Obiectio2, assert-h2c8ee5e52372b870ecd862de0dfcb892ea4619ceaa2bfe5d048fa7864cc6d931, assert-hb78f19ce89428d637856d304b1b7c7524b9d5b342bacf435151a68f4abf6636b

section/3-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7886372175a1b359efa5d514036782fd2a71ef6f4b1f7b4468dce9137a3c39b8LA

Praeterea, primo moventi respondet ultimus finis, sicut ultimus finis totius exercitus est victoria, quae est finis ducis, qui omnes movet. Sed primum movens ad operandum est voluntas, quia movet alias vires, ut infra dicetur. Ergo beatitudo ad voluntatem pertinet.

Ссылаются нормы: Q3A4Obiectio3, assert-hb1070a67aef265d3ab15c8c08e3950688c9c8342eb2a4d4d6e6c0f6362db9132, assert-hc25f72acaba5b2e1b1d5539730dc8470bc5711935ae0397ea3be05582c28b47a

section/3-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8e1676666a5264b05843fad7d877f5ce3e8ed3a6b79e4809f76b993aad34d217LA

Praeterea, si beatitudo est aliqua operatio, oportet quod sit nobilissima operatio hominis. Sed nobilior operatio est dilectio Dei, quae est actus voluntatis, quam cognitio, quae est operatio intellectus, ut patet per apostolum, I ad Cor. XIII. Ergo videtur quod beatitudo consistat in actu voluntatis.

Ссылаются нормы: Q3A4Obiectio4, assert-h8f4c99c35035e07b1f852f93102b108a39dd1c3b7efc413ce13d024d7db8513a, assert-hbd458f7da6e3aad58be7322093d4d81d5a49788a5070a0c7642d2e39669be4bd

section/3-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:81903337118880c69ed5cd09bfc2703b4273484097d2bc09110b46013435129bLA

Praeterea, Augustinus dicit, in XIII de Trin., quod beatus est qui habet omnia quae vult, et nihil vult male. Et post pauca subdit, propinquat beato qui bene vult quodcumque vult, bona enim beatum faciunt, quorum bonorum iam habet aliquid, ipsam scilicet bonam voluntatem. Ergo beatitudo in actu voluntatis consistit.

Ссылаются нормы: Q3A4Obiectio5, assert-h7255a08bb552794133ea6a2fce7fbc6bf6ab6cdf144e2c6ecc862523190ee55b

section/3-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:365a10760121fcfc3573146892640af00707634790943e0edd741dc4ba844551LA

Respondeo dicendum quod ad beatitudinem, sicut supra dictum est, duo requiruntur, unum quod est essentia beatitudinis; aliud quod est quasi per se accidens eius, scilicet delectatio ei adiuncta. Dico ergo quod, quantum ad id quod est essentialiter ipsa beatitudo, impossibile est quod consistat in actu voluntatis. Manifestum est enim ex praemissis quod beatitudo est consecutio finis ultimi. Consecutio autem finis non consistit in ipso actu voluntatis. Voluntas enim fertur in finem et absentem, cum ipsum desiderat; et praesentem, cum in ipso requiescens delectatur. Manifestum est autem quod ipsum desiderium finis non est consecutio finis, sed est motus ad finem. Delectatio autem advenit voluntati ex hoc quod finis est praesens, non autem e converso ex hoc aliquid fit praesens, quia voluntas delectatur in ipso. Oportet igitur aliquid aliud esse quam actum voluntatis, per quod fit ipse finis praesens volenti. Et hoc manifeste apparet circa fines sensibiles. Si enim consequi pecuniam esset per actum voluntatis, statim a principio cupidus consecutus esset pecuniam, quando vult eam habere. Sed a principio quidem est absens ei; consequitur autem ipsam per hoc quod manu ipsam apprehendit, vel aliquo huiusmodi; et tunc iam delectatur in pecunia habita. Sic igitur et circa intelligibilem finem contingit. Nam a principio volumus consequi finem intelligibilem; consequimur autem ipsum per hoc quod fit praesens nobis per actum intellectus; et tunc voluntas delectata conquiescit in fine iam adepto. Sic igitur essentia beatitudinis in actu intellectus consistit, sed ad voluntatem pertinet delectatio beatitudinem consequens; secundum quod Augustinus dicit, X Confess., quod beatitudo est gaudium de veritate; quia scilicet ipsum gaudium est consummatio beatitudinis.

Ссылаются нормы: Q3A4Respondeo, assert-hb74d15b8082f32e0610b3872326e6a339eb63c92588cc40ed76772e597bddbe0

section/3-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:5756fb8a7dcf836c18529ac04914be64458e6cdfd91a366e2de5cfbc116e21cfLA

Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant te, Deum verum unum. Vita autem aeterna est ultimus finis, ut dictum est. Ergo beatitudo hominis in cognitione Dei consistit, quae est actus intellectus.

Ссылаются нормы: assert-hb363aa06ec23d82ba2a4bc28535d0526ab9722c79533df62ae9a7c65722f0684

section/3-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2e0f08527d99762efeda6376fe6dcf96e5a9d20b6eb285291a289aed32eff0d0LA

Ad primum ergo dicendum quod similitudo praedicta intellectus practici ad Deum, est secundum proportionalitatem; quia scilicet se habet ad suum cognitum, sicut Deus ad suum. Sed assimilatio intellectus speculativi ad Deum, est secundum unionem vel informationem; quae est multo maior assimilatio. Et tamen dici potest quod, respectu principalis cogniti, quod est sua essentia, non habet Deus practicam cognitionem, sed speculativam tantum.

Ссылаются нормы: Q3A5Ad1, assert-h4ecaf640508582c64edf900d2d8bb31a8f6a50dcaf27a93941184f43e48dd770

section/3-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5b963c347338eab756c09d20e2ca15b537579fd0d5ab047c52a36ddfd071f434LA

Ad secundum dicendum quod intellectus practicus ordinatur ad bonum quod est extra ipsum, sed intellectus speculativus habet bonum in seipso, scilicet contemplationem veritatis. Et si illud bonum sit perfectum, ex eo totus homo perficitur et fit bonus, quod quidem intellectus practicus non habet sed ad illud ordinat.

Ссылаются нормы: Q3A5Ad2, assert-hc3049d79baf3cc37f3c868aab9103d684b0ac607921b7277f5a92b25c559a91f

section/3-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:43917b9d56417aa370353c8c4366b44fd680858eda39425d5f45e8f33c39a09aLA

Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet, si ipsemet homo esset ultimus finis suus, tunc enim consideratio et ordinatio actuum et passionum eius esset eius beatitudo. Sed quia ultimus hominis finis est aliquod bonum extrinsecum, scilicet Deus, ad quem per operationem intellectus speculativi attingimus; ideo magis beatitudo hominis in operatione intellectus speculativi consistit, quam in operatione intellectus practici.

Ссылаются нормы: Q3A5Ad3, assert-h8f378d4ab9e1bf5e2502c4a666141fdb5ec172dc22f1908a88079136743bba72

section/3-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9280081dea2b3969c8fba7f4b375805efc46551fafecdfb4dafb5710cabc27b2LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat in operatione intellectus practici. Finis enim ultimus cuiuslibet creaturae consistit in assimilatione ad Deum. Sed homo magis assimilatur Deo per intellectum practicum, qui est causa rerum intellectarum, quam per intellectum speculativum, cuius scientia accipitur a rebus. Ergo beatitudo hominis magis consistit in operatione intellectus practici quam speculativi.

Ссылаются нормы: Q3A5Obiectio1, assert-h8f7fc3bb9ccf3c5d24d4beee38aeb488fde580720e60f63ac0022a81844f87b9, assert-hefa37c088191207f48f87273790d138c306c8fba42cc6931abc2c38a2f0f2bb1

section/3-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:115a656ca84281e460263e9b82c40a970bdb9adb671a039cf9b60b7b04558315LA

Praeterea, beatitudo est perfectum hominis bonum. Sed intellectus practicus magis ordinatur ad bonum quam speculativus, qui ordinatur ad verum. Unde et secundum perfectionem practici intellectus, dicimur boni, non autem secundum perfectionem speculativi intellectus, sed secundum eam dicimur scientes vel intelligentes. Ergo beatitudo hominis magis consistit in actu intellectus practici quam speculativi.

Ссылаются нормы: Q3A5Obiectio2, assert-h630e8529807745472b40d628f544d237161cfc9ba00504311eaf7f0ef98f5771, assert-h79a963361ad2fe8168e6e24dfc7eb48ffe63b2951d0a48ada54ecf1593484050, assert-hbbd42a0cc369333503850920ceac1ed8e0cd8c28042e473983c78ede427d2706

section/3-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:93948391c0bac2ae3373cf039b4b542b14547fd18d482fbb92917aae8fdc75c3LA

Praeterea, beatitudo est quoddam bonum ipsius hominis. Sed speculativus intellectus occupatur magis circa ea quae sunt extra hominem, practicus autem intellectus occupatur circa ea quae sunt ipsius hominis, scilicet circa operationes et passiones eius. Ergo beatitudo hominis magis consistit in operatione intellectus practici quam intellectus speculativi.

Ссылаются нормы: Q3A5Obiectio3, assert-h1929f5f8e16245e3f3c907baf2dd3a9952dbea6da1b7d47d44f76b6d2c1eb623, assert-hdde8ad4d7965e0fdb738b8da8dbcb368469eb022bcdd6a5d9da38c0b06efa8b3

section/3-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:53a1828a860a13862d90ae0f52b151d88fedae174142cf7ac218c74e2d6e5cb2LA

Respondeo dicendum quod beatitudo magis consistit in operatione speculativi intellectus quam practici. Quod patet ex tribus. Primo quidem, ex hoc quod, si beatitudo hominis est operatio, oportet quod sit optima operatio hominis. Optima autem operatio hominis est quae est optimae potentiae respectu optimi obiecti. Optima autem potentia est intellectus, cuius optimum obiectum est bonum divinum, quod quidem non est obiectum practici intellectus, sed speculativi. Unde in tali operatione, scilicet in contemplatione divinorum, maxime consistit beatitudo. Et quia unusquisque videtur esse id quod est optimum in eo, ut dicitur in IX et X Ethic., ideo talis operatio est maxime propria homini, et maxime delectabilis. Secundo apparet idem ex hoc quod contemplatio maxime quaeritur propter seipsam. Actus autem intellectus practici non quaeritur propter seipsum, sed propter actionem. Ipsae etiam actiones ordinantur ad aliquem finem. Unde manifestum est quod ultimus finis non potest consistere in vita activa, quae pertinet ad intellectum practicum. Tertio idem apparet ex hoc quod in vita contemplativa homo communicat cum superioribus, scilicet cum Deo et Angelis, quibus per beatitudinem assimilatur. Sed in his quae pertinent ad vitam activam, etiam alia animalia cum homine aliqualiter communicant, licet imperfectae. Et ideo ultima et perfecta beatitudo, quae expectatur in futura vita, tota consistit in contemplatione. Beatitudo autem imperfecta, qualis hic haberi potest, primo quidem et principaliter consistit in contemplatione, secundario vero in operatione practici intellectus ordinantis actiones et passiones humanas, ut dicitur in X Ethic.

Ссылаются нормы: Q3A5Respondeo, assert-h314e8066a2f126d618a622dcc74ff06d8c130df99ba962084b078757c43017f3

section/3-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:bc4ce17fee3d3e1cb5decc86ec3aa2a07627096be735e1ab98495453b44a0e9eLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., quod contemplatio promittitur nobis, actionum omnium finis, atque aeterna perfectio gaudiorum.

Ссылаются нормы: assert-hfc196e6b9a4883f4c4579d1d2e3176a3b89fa4ea03f0a0e57821478275ccb50d

section/3-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ac8e8eed65cd795dae72f18409b1462aff8d11e097082a42fe7325c04b5ebdf8LA

Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur in libro Ethicorum de felicitate imperfecta, qualiter in hac vita haberi potest, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q3A6Ad1, assert-hae3c76b2c7389fcd9dc23aac5a429c416bec03686865c56e45913caa0cf5b2d2

section/3-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bb8068669627f013f341ae14653e3a2205dd26a1a04af5ee8315f18ef876b3efLA

Ad secundum dicendum quod naturaliter desideratur non solum perfecta beatitudo, sed etiam qualiscumque similitudo vel participatio ipsius.

Ссылаются нормы: Q3A6Ad2, assert-he4785c92eae1e96f2c0d6b3fa1ea363ac91f40c8b7c4860b959442124c2fed02

section/3-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c08d46c3bbd221539e701e7e39222e20c6954796cdbe021bf906ee73e0c135c9LA

Ad tertium dicendum quod per considerationem scientiarum speculativarum reducitur intellectus noster aliquo modo in actum, non autem in ultimum et completum.

Ссылаются нормы: Q3A6Ad3, assert-h351c6451d0598b26f757c75a48ff7193a979aa8b9e840c6f83c6dac20c131c67

section/3-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:65484dc9f0d2859865ee2915d85025760ff6d8f8423befbb678e05b8e800c9f6LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis consistat in consideratione speculativarum scientiarum. Philosophus enim dicit, in libro Ethic., quod felicitas est operatio secundum perfectam virtutem. Et distinguens virtutes, non ponit speculativas nisi tres, scientiam, sapientiam et intellectum; quae omnes pertinent ad considerationem scientiarum speculativarum. Ergo ultima hominis beatitudo in consideratione scientiarum speculativarum consistit.

Ссылаются нормы: Q3A6Obiectio1, assert-h04723ff8bb6f1512098e4c5be0327c384246ff9c24c8fb6e3e8197f2d3065693

section/3-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a9cf54f24ae70e20e9e84c71135fbae95e25d08e92f72bcf9944de6144afe735LA

Praeterea, illud videtur esse ultima hominis beatitudo, quod naturaliter desideratur ab omnibus propter seipsum. Sed huiusmodi est consideratio speculativarum scientiarum, quia, ut dicitur in I Metaphys., omnes homines natura scire desiderant; et post pauca subditur quod speculativae scientiae propter seipsas quaeruntur. Ergo in consideratione scientiarum speculativarum consistit beatitudo.

Ссылаются нормы: Q3A6Obiectio2, assert-h731900cd71e6e07b1fdcc50bfe990b22e41573fd9096cca3f6ceb3fcad3ff8bb, assert-hb7db81445e95bac56af6074453362bd3abc7707ee6007dbea8bfaee4a99a61b4

section/3-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5642b7005dfb96e40a31da88e183417d143aa5fe719de6f4ba75f0e76f652a7bLA

Praeterea, beatitudo est ultima hominis perfectio. Unumquodque autem perficitur secundum quod reducitur de potentia in actum. Intellectus autem humanus reducitur in actum per considerationem scientiarum speculativarum. Ergo videtur quod in huiusmodi consideratione ultima hominis beatitudo consistat.

Ссылаются нормы: Q3A6Obiectio3, assert-hf74847d5ed020109cfe65f860c491f1eda9931a5dd0f62aa2a384ff53c421c6b

section/3-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9529db84101f8a9bf5fa64b066ef0efd1ee1e12ca755ee99db036d1bdbd4e6efLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est hominis beatitudo, una perfecta, et alia imperfecta. Oportet autem intelligere perfectam beatitudinem, quae attingit ad veram beatitudinis rationem, beatitudinem autem imperfectam, quae non attingit, sed participat quandam particularem beatitudinis similitudinem. Sicut perfecta prudentia invenitur in homine, apud quem est ratio rerum agibilium, imperfecta autem prudentia est in quibusdam animalibus brutis, in quibus sunt quidam particulares instinctus ad quaedam opera similia operibus prudentiae. Perfecta igitur beatitudo in consideratione scientiarum speculativarum essentialiter consistere non potest. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod consideratio speculativae scientiae non se extendit ultra virtutem principiorum illius scientiae, quia in principiis scientiae virtualiter tota scientia continetur. Prima autem principia scientiarum speculativarum sunt per sensum accepta; ut patet per philosophum in principio Metaphys., et in fine Poster. Unde tota consideratio scientiarum speculativarum non potest ultra extendi quam sensibilium cognitio ducere potest. In cognitione autem sensibilium non potest consistere ultima hominis beatitudo, quae est ultima eius perfectio. Non enim aliquid perficitur ab aliquo inferiori, nisi secundum quod in inferiori est aliqua participatio superioris. Manifestum est autem quod forma lapidis, vel cuiuslibet rei sensibilis, est inferior homine. Unde per formam lapidis non perficitur intellectus inquantum est talis forma, sed inquantum in ea participatur aliqua similitudo alicuius quod est supra intellectum humanum, scilicet lumen intelligibile, vel aliquid huiusmodi. Omne autem quod est per aliud, reducitur ad id quod est per se. Unde oportet quod ultima perfectio hominis sit per cognitionem alicuius rei quae sit supra intellectum humanum. Ostensum est autem quod per sensibilia non potest deveniri in cognitionem substantiarum separatarum, quae sunt supra intellectum humanum. Unde relinquitur quod ultima hominis beatitudo non possit esse in consideratione speculativarum scientiarum. Sed sicut in formis sensibilibus participatur aliqua similitudo superiorum substantiarum, ita consideratio scientiarum speculativarum est quaedam participatio verae et perfectae beatitudinis.

Ссылаются нормы: Q3A6Respondeo, assert-h6336428545bc2b571078ae4cd0d9336ac978774f914075fc70fb9b2ddaf2518a

section/3-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:0e6bc7c2b45a59febd0dcf767657057ed828bfa3471f64a31f9711c37d8a2c9bLA

Sed contra est quod dicitur Ierem. IX, non glorietur sapiens in sapientia sua; et loquitur de sapientia speculativarum scientiarum. Non ergo consistit in harum consideratione ultima hominis beatitudo.

Ссылаются нормы: assert-h7cf0d80153dce05c97958774f063eea126cf981e5c596352263e14414d3d0c3d

section/3-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d24f1a1e9b201ded4551f7668ddf67b4988c0fcfef9a29b64dd3f8636d750117LA

Ad primum ergo dicendum quod festis Angelorum intererimus non solum contemplantes Angelos, sed simul cum ipsis, Deum.

Ссылаются нормы: Q3A7Ad1, assert-h6ea744244a99557ef7937d4e3b8ac49cb18c4baa8ef53c5fbed96f422d2a1d58

section/3-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e62c7fca98c2abb156e3c2a1ef06be3198864dbe05522f89202d01d5e285d4ceLA

Ad secundum dicendum quod, secundum illos qui ponunt animas humanas esse ab Angelis creatas, satis conveniens videtur quod beatitudo hominis sit in contemplatione Angelorum, quasi in coniunctione ad suum principium. Sed hoc est erroneum, ut in primo dictum est. Unde ultima perfectio intellectus humani est per coniunctionem ad Deum, qui est primum principium et creationis animae et illuminationis eius. Angelus autem illuminat tanquam minister, ut in primo habitum est. Unde suo ministerio adiuvat hominem ut ad beatitudinem perveniat, non autem est humanae beatitudinis obiectum.

Ссылаются нормы: Q3A7Ad2, assert-h5a58570ab694cc1e17989fc829107fb564af8264d9803f83b4e52793b122741b

section/3-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8eda5a38ba7f489bfde5f78b23f2cc4e0ddd8716c33c0994df609f2d1e5b7cccLA

Ad tertium dicendum quod attingi superiorem naturam ab inferiori contingit dupliciter. Uno modo, secundum gradum potentiae participantis, et sic ultima perfectio hominis erit in hoc quod homo attinget ad contemplandum sicut Angeli contemplantur. Alio modo, sicut obiectum attingitur a potentia, et hoc modo ultima perfectio cuiuslibet potentiae est ut attingat ad id in quo plene invenitur ratio sui obiecti.

Ссылаются нормы: Q3A7Ad3, assert-hb44ca3698a0b6155e55c1e9795223de19c92e9a5748cb3a625a2db5dfbbdc62f

section/3-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c6d3f8bf248a6a82870a2bb03c92ffbcaeec7b132b1bed3bf9b6b46d2e2b1526LA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis consistat in cognitione substantiarum separatarum, idest Angelorum. Dicit enim Gregorius, in quadam homilia, nihil prodest interesse festis hominum, si non contingat interesse festis Angelorum; per quod finalem beatitudinem designat. Sed festis Angelorum interesse possumus per eorum contemplationem. Ergo videtur quod in contemplatione Angelorum ultima hominis beatitudo consistat.

Ссылаются нормы: Q3A7Obiectio1, assert-h8b533f9b2ba933771bed361736254bb359c0c3632da36acfc036fdccd1f45bf6, assert-ha44b74590250a23c0fc3256824c108d9d14f2c7b5eaee92a76ae073148505654

section/3-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:360f360b85533acfc4fd87442d534ee34ca5d31e8247f9d1d67dd739f6867fe5LA

Praeterea, ultima perfectio uniuscuiusque rei est ut coniungatur suo principio, unde et circulus dicitur esse figura perfecta, quia habet idem principium et finem. Sed principium cognitionis humanae est ab ipsis Angelis, per quos homines illuminantur, ut dicit Dionysius, IV cap. Cael. Hier. Ergo perfectio humani intellectus est in contemplatione Angelorum.

Ссылаются нормы: Q3A7Obiectio2, assert-h6b4401419b66c99c446a69338435f0956e499efae00620defed3aeab9d61d427, assert-hc5054276856f9fd188b3e5f2023f6fa6819e688fce7e0a6c9e8a8062d5a6eb76

section/3-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ca8fbe66a603e94aff66087613f43ac57d73d62b55b389f44092c7df1f19a7b2LA

Praeterea, unaquaeque natura perfecta est, quando coniungitur superiori naturae, sicut ultima perfectio corporis est ut coniungatur naturae spirituali. Sed supra intellectum humanum, ordine naturae, sunt Angeli. Ergo ultima perfectio intellectus humani est ut coniungatur per contemplationem ipsis Angelis.

Ссылаются нормы: Q3A7Obiectio3, assert-h608644067927af5e201c373a456b5c0fc0c1fa7fd6170cb4123ebbdb79b77a9f, assert-hd5540d2d645838aaeb927017ffa7f220105b593702fa7d9456de80e1507506f2

section/3-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8e59b9053bb535f135c165fcb2718234687afc6e7eb7537596a0432ce8fc7edeLA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, perfecta hominis beatitudo non consistit in eo quod est perfectio intellectus secundum alicuius participationem, sed in eo quod est per essentiam tale. Manifestum est autem quod unumquodque intantum est perfectio alicuius potentiae, inquantum ad ipsum pertinet ratio proprii obiecti illius potentiae. Proprium autem obiectum intellectus est verum. Quidquid ergo habet veritatem participatam, contemplatum non facit intellectum perfectum ultima perfectione. Cum autem eadem sit dispositio rerum in esse sicut in veritate, ut dicitur in II Metaphys.; quaecumque sunt entia per participationem, sunt vera per participationem. Angeli autem habent esse participatum, quia solius Dei suum esse est sua essentia, ut in primo ostensum est. Unde relinquitur quod solus Deus sit veritas per essentiam, et quod eius contemplatio faciat perfecte beatum. Aliqualem autem beatitudinem imperfectam nihil prohibet attendi in contemplatione Angelorum; et etiam altiorem quam in consideratione scientiarum speculativarum.

Ссылаются нормы: Q3A7Respondeo, assert-h6712a0d3d79f5c72e0df78ca9c6b58cd735710a2312a7eade85e27e42a4e7e46

section/3-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:32f60dd8276c5f32cfdf94d27201dfe072c6d9d1356004e0035415b7b6cd474aLA

Sed contra est quod dicitur Ierem. IX, in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Ergo ultima hominis gloria, vel beatitudo, non consistit nisi in cognitione Dei.

Ссылаются нормы: assert-hf4018f1c263bce7f8e286537d276864e60299a22633349350d0b8fc8daf965c8

section/3-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:67726ca8660838a9723e5715fc2d86462941367bbb41e911143cee338f917e55LA

Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de cognitione eorum qui sunt in via, tendentes ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q3A8Ad1, assert-hd61573a7f59653135022335a67ebd82ec56101335c9b728ba7a81f8667c00ecb

section/3-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fa74014e20c5714dcafff665f40ca29e7c120a44c2efe46d4ac0004ab164e820LA

Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, finis potest accipi dupliciter. Uno modo, quantum ad rem ipsam quae desideratur, et hoc modo idem est finis superioris et inferioris naturae, immo omnium rerum, ut supra dictum est. Alio modo, quantum ad consecutionem huius rei, et sic diversus est finis superioris et inferioris naturae, secundum diversam habitudinem ad rem talem. Sic igitur altior est beatitudo Dei suam essentiam intellectu comprehendentis, quam hominis vel Angeli videntis, et non comprehendentis.

Ссылаются нормы: Q3A8Ad2, assert-hc7be74974b40be2356ce65029fe4174ba6aa14981a585f6aba1e12fc3c8b472a

section/3-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6f6a59ad9a8ebd7b389e9fdd18717e759ff3d32009f40fe03e9492c5e0048d37LA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis non sit in visione ipsius divinae essentiae. Dicit enim Dionysius, in I cap. Myst. Theol., quod per id quod est supremum intellectus, homo Deo coniungitur sicut omnino ignoto. Sed id quod videtur per essentiam, non est omnino ignotum. Ergo ultima intellectus perfectio, seu beatitudo, non consistit in hoc quod Deus per essentiam videtur.

Ссылаются нормы: Q3A8Obiectio1, assert-h70d4baddd3a85481ecd008c0fdd7bf92ded2b41a7233621eae9f82f988507dc6, assert-hda41de0afd63a2db4d80383c0c090f7c879ac6e89de60402bfccb48a73680921

section/3-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:cfacb94b84b6c8bbd2a75e4de2ab7787f5deb2b960e45baba37501f710aca140LA

Praeterea, altioris naturae altior est perfectio. Sed haec est perfectio divini intellectus propria, ut suam essentiam videat. Ergo ultima perfectio intellectus humani ad hoc non pertingit, sed infra subsistit.

Ссылаются нормы: Q3A8Obiectio2, assert-h014f6dfdf039eda135521eee5e138a49b5d1f637394228b7b3fe1f3780a59ae6, assert-h1659bff35c70233ebaf16ca6bfd4f094d197a4018df3f718b248c93939a0777f

section/3-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:687a0563909accd75dce7480179e17e1423e79017631575dc78646bdc57d941fLA

Respondeo dicendum quod ultima et perfecta beatitudo non potest esse nisi in visione divinae essentiae. Ad cuius evidentiam, duo consideranda sunt. Primo quidem, quod homo non est perfecte beatus, quandiu restat sibi aliquid desiderandum et quaerendum. Secundum est, quod uniuscuiusque potentiae perfectio attenditur secundum rationem sui obiecti. Obiectum autem intellectus est quod quid est, idest essentia rei, ut dicitur in III de anima. Unde intantum procedit perfectio intellectus, inquantum cognoscit essentiam alicuius rei. Si ergo intellectus aliquis cognoscat essentiam alicuius effectus, per quam non possit cognosci essentia causae, ut scilicet sciatur de causa quid est; non dicitur intellectus attingere ad causam simpliciter, quamvis per effectum cognoscere possit de causa an sit. Et ideo remanet naturaliter homini desiderium, cum cognoscit effectum, et scit eum habere causam, ut etiam sciat de causa quid est. Et illud desiderium est admirationis, et causat inquisitionem, ut dicitur in principio Metaphys. Puta si aliquis cognoscens eclipsim solis, considerat quod ex aliqua causa procedit, de qua, quia nescit quid sit, admiratur, et admirando inquirit. Nec ista inquisitio quiescit quousque perveniat ad cognoscendum essentiam causae. Si igitur intellectus humanus, cognoscens essentiam alicuius effectus creati, non cognoscat de Deo nisi an est; nondum perfectio eius attingit simpliciter ad causam primam, sed remanet ei adhuc naturale desiderium inquirendi causam. Unde nondum est perfecte beatus. Ad perfectam igitur beatitudinem requiritur quod intellectus pertingat ad ipsam essentiam primae causae. Et sic perfectionem suam habebit per unionem ad Deum sicut ad obiectum, in quo solo beatitudo hominis consistit, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: PerfectHappinessIsVision, Q3A8Respondeo, assert-hbfda4339510cefe1a6cd95e81244e0f97124e4018174e96fa95b5311883e57a6

section/3-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:4216cd8e86aa0c1ede417a49a66be771f1c91573d63e31e87ff2e7fda5ee9d43LA

Sed contra est quod dicitur I Ioan. III, cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti ipse est.

Ссылаются нормы: assert-hd551e1a4124ed39db99258de846fec980523165c51e7d6d57fd5ecd91bbaa54e

question/3/prooemium · paragraph

la · official · sha256:2503939bcb14f8275fafb4a0822aeb0c8d2f973f56c6e861b309bb3477838bf4LA

Deinde considerandum est quid sit beatitudo; et quae requirantur ad ipsam. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum beatitudo sit aliquid increatum. Secundo, si est aliquid creatum, utrum sit operatio. Tertio, utrum sit operatio sensitivae partis, an intellectivae tantum. Quarto, si est operatio intellectivae partis, utrum sit operatio intellectus, an voluntatis. Quinto, si est operatio intellectus, utrum sit operatio intellectus speculativi, aut practici. Sexto, si est operatio intellectus speculativi, utrum consistat in speculatione scientiarum speculativarum. Septimo, utrum consistat in speculatione substantiarum separatarum, scilicet Angelorum. Octavo, utrum in sola speculatione Dei qua per essentiam videtur.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 4

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-fine#LEONINA_CT_Q4
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth2001.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:a2d07b6fe54df1a82a85fff43a11384c1d49d3c468a17d1efbaedcee4b28d36b2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 71

section/4-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:55be7ba8ba5afc10f90aae37b120e61eaac9539f99200faff0d5f58c56b8264dLA

Ad primum ergo dicendum quod ex hoc ipso quod merces alicui redditur, voluntas merentis requiescit, quod est delectari. Unde in ipsa ratione mercedis redditae delectatio includitur.

Ссылаются нормы: Q4A1Ad1, assert-hd06dba3e7d5b778e0a4111af9648a715c2f2ef34681b30f515f40d6115250d4f

section/4-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:06db42cef19b2213c2569c3b340aac6c9c9cb35f3eddee7831e39db6064a5363LA

Ad secundum dicendum quod ex ipsa visione Dei causatur delectatio. Unde ille qui Deum videt, delectatione indigere non potest.

Ссылаются нормы: Q4A1Ad2, assert-h3036e1972aa7cfa568c49ea1357d2a1d6835073849c3b12e7f93551d74a922d0

section/4-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:40c077031bf8983b0f82a341a6047061e1a66be4abf6f13582bec9094005aa99LA

Ad tertium dicendum quod delectatio concomitans operationem intellectus, non impedit ipsam, sed magis eam confortat, ut dicitur, in X Ethic., ea enim quae delectabiliter facimus, attentius et perseverantius operamur. Delectatio autem extranea impedit operationem, quandoque quidem ex intentionis distractione; quia, sicut dictum est, ad ea in quibus delectamur, magis intenti sumus; et dum uni vehementer intendimus, necesse est quod ab alio intentio retrahatur. Quandoque autem etiam ex contrarietate, sicut delectatio sensus contraria rationi, impedit aestimationem prudentiae magis quam aestimationem speculativi intellectus.

Ссылаются нормы: Q4A1Ad3, assert-h2a6e5fd6be566a8fe773bdf347301f48a1824d3c498a3b1718824ba82c5db1e7

section/4-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ac76e1d2aa045acc75155347d4e3cd0d834e59b236f8522667127efb769c61d9LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod delectatio non requiratur ad beatitudinem. Dicit enim Augustinus, in I de Trin., quod visio est tota merces fidei. Sed id quod est praemium vel merces virtutis, est beatitudo, ut patet per philosophum in I Ethic. Ergo nihil aliud requiritur ad beatitudinem nisi sola visio.

Ссылаются нормы: Q4A1Obiectio1, assert-h12aeee9948ba34862429fe9fbf19a54f2792061084ce3754e9994a9e7d1f5ecc, assert-he287740e860cab96ddd1c3589ecb4a1d9642573fc96fb087f08e09a5dfa3023c

section/4-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bc453b4995cd31fb9293575414c602b8e41979e0adb42a4125104a4b3968411dLA

Praeterea, beatitudo est per se sufficientissimum bonum, ut philosophus dicit I Ethic. Quod autem eget aliquo alio, non est per se sufficiens. Cum igitur essentia beatitudinis in visione Dei consistat, ut ostensum est; videtur quod ad beatitudinem non requiratur delectatio.

Ссылаются нормы: Q4A1Obiectio2, assert-hd8ff48dfa4920a5183b9d906300045a4b671d732edc76b93ec1c18b0fbb4042e

section/4-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4c25a205f2b9eb126bd19870a5e69a07d83fd2a30b07218eae4b8bdf35d23493LA

Praeterea, operationem felicitatis seu beatitudinis oportet esse non impeditam, ut dicitur in VII Ethic. Sed delectatio impedit actionem intellectus corrumpit enim aestimationem prudentiae, ut dicitur in VI Ethic. Ergo delectatio non requiritur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q4A1Obiectio3, assert-h2c050b384bc28602189ca8fd56dae9e412b8de13e1632e7d6baa1da2d425fd8b, assert-h5378d5ef30f2a88cfa68e0bafbf66a9a03efa282a5b7bdb39fe365b6d400331f

section/4-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c069acef0bfca9a6c9a595ecb48149a05637dd2d9284229ca7854bd4fe6b7734LA

Respondeo dicendum quod quadrupliciter aliquid requiritur ad aliud. Uno modo, sicut praeambulum vel praeparatorium ad ipsum, sicut disciplina requiritur ad scientiam. Alio modo, sicut perficiens aliquid, sicut anima requiritur ad vitam corporis. Tertio modo, sicut coadiuvans extrinsecum, sicut amici requiruntur ad aliquid agendum. Quarto modo, sicut aliquid concomitans, ut si dicamus quod calor requiritur ad ignem. Et hoc modo delectatio requiritur ad beatitudinem. Delectatio enim causatur ex hoc quod appetitus requiescit in bono adepto. Unde, cum beatitudo nihil aliud sit quam adeptio summi boni, non potest esse beatitudo sine delectatione concomitante.

Ссылаются нормы: DelightRequired, Q4A1Respondeo, assert-he27cb3613fd1dbb2bf17c14c46dec66b591b464c769121c764c8157b029f7d57

section/4-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:243b2ed5d17394986e3f76ab10f69670460e9a73081ffbbc86c2870fc6a0db4aLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, X Confess., quod beatitudo est gaudium de veritate.

Ссылаются нормы: assert-h3e8978003e8f2381ed42599bd35f2e4f77e7c9749cd2fe35961fe4e36ce3242b

section/4-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a015b46d0dcd476cc85765245712fc31d882de4955716896d4af40b5db4188e5LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit, delectatio perficit operationem sicut decor iuventutem, qui est ad iuventutem consequens. Unde delectatio est quaedam perfectio concomitans visionem; non sicut perfectio faciens visionem esse in sua specie perfectam.

Ссылаются нормы: Q4A2Ad1, assert-h13a67b536b6e4402a28a478bec7bdc61eacc7d37ec4c4da032a6014ea7d2edf5

section/4-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8e71024f68356a92bc2e3cf52c17d051180e620872374a0359937017ff815a34LA

Ad secundum dicendum quod apprehensio sensitiva non attingit ad communem rationem boni, sed ad aliquod bonum particulare quod est delectabile. Et ideo secundum appetitum sensitivum, qui est in animalibus, operationes quaeruntur propter delectationem. Sed intellectus apprehendit universalem rationem boni, ad cuius consecutionem sequitur delectatio. Unde principalius intendit bonum quam delectationem. Et inde est quod divinus intellectus, qui est institutor naturae, delectationes apposuit propter operationes. Non est autem aliquid aestimandum simpliciter secundum ordinem sensitivi appetitus, sed magis secundum ordinem appetitus intellectivi.

Ссылаются нормы: Q4A2Ad2, assert-h479818536f12bb0eb10f9e3e6f56b38a35f80f70ce24eaff33d77ca5143074fa

section/4-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2288eb3c63a6217146a2724e40933846404d80a28ef41329b0a6364ac3c81961LA

Ad tertium dicendum quod caritas non quaerit bonum dilectum propter delectationem, sed hoc est ei consequens, ut delectetur in bono adepto quod amat. Et sic delectatio non respondet ei ut finis, sed magis visio, per quam primo finis fit ei praesens.

Ссылаются нормы: Q4A2Ad3, assert-h9c4b75cc1b5947d976f87072c409586fc2ae48d019d8a7d15c669e5c05dedab6

section/4-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:10d6b1b83243cff4c243754e6ff40d6eff6d48fb88306e439125b579f8593a84LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod delectatio sit principalius in beatitudine quam visio. Delectatio enim, ut dicitur in X Ethic., est perfectio operationis. Sed perfectio est potior perfectibili. Ergo delectatio est potior operatione intellectus, quae est visio.

Ссылаются нормы: Q4A2Obiectio1, assert-h71abdc0b9643d29e11f24e75d15533d17500f08f4a099a817711bd287d372598, assert-h837861c80fcf4353a68e4cd86507dcf7a405c41c3e6271ab01cffa416eb0edff

section/4-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:248849e4b136f55a22c92b86059621b7c827d10951d7dcd2d404f5b49a2047ddLA

Praeterea, illud propter quod aliquid est appetibile, est potius. Sed operationes appetuntur propter delectationem ipsarum, unde et natura operationibus necessariis ad conservationem individui et speciei, delectationem apposuit, ut huiusmodi operationes ab animalibus non negligantur. Ergo delectatio est potior in beatitudine quam operatio intellectus, quae est visio.

Ссылаются нормы: Q4A2Obiectio2, assert-hdeb7e60514352264e2c23995cd6c0353f275aea1e396f2b6b9837f0ba40a8b05, assert-hf17eeeb04b05a4f6a1a56fdec0ffaa9dd4d7a669c6930a3ec9879f875beab2a4

section/4-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9225fbdd464b030f5d6a4f19874f56d30e86be02ea82978302e62a3d2785126bLA

Praeterea, visio respondet fidei, delectatio autem, sive fruitio, caritati. Sed caritas est maior fide, ut dicit apostolus I ad Cor. XIII. Ergo delectatio, sive fruitio, est potior visione.

Ссылаются нормы: Q4A2Obiectio3, assert-h18c5f591b5161656f64db0e76995d2cc6fdeffccd474a15cb24a667c945bc2ce, assert-h531511c58ebc4b18f5a9355c1896f929917d3a49f1094320c4bea9e541ce19e2

section/4-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:87b685809f3728d6706447f29870630a4024768834688f1b265d6b07b78d92b4LA

Respondeo dicendum quod istam quaestionem movet philosophus in X Ethic., et eam insolutam dimittit. Sed si quis diligenter consideret, ex necessitate oportet quod operatio intellectus, quae est visio, sit potior delectatione. Delectatio enim consistit in quadam quietatione voluntatis. Quod autem voluntas in aliquo quietetur, non est nisi propter bonitatem eius in quo quietatur. Si ergo voluntas quietatur in aliqua operatione, ex bonitate operationis procedit quietatio voluntatis. Nec voluntas quaerit bonum propter quietationem, sic enim ipse actus voluntatis esset finis, quod est contra praemissa. Sed ideo quaerit quod quietetur in operatione, quia operatio est bonum eius. Unde manifestum est quod principalius bonum est ipsa operatio in qua quietatur voluntas, quam quietatio voluntatis in ipso.

Ссылаются нормы: Q4A2Respondeo, assert-h575d64730057ef42ec0d00891f58c8a5bdb493fa917e0d2a49ca84f38bc36a4a

section/4-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:54ef03e13d0022656b0388f5c51e5e6d64522a239d617b5f62d7297070666174LA

Sed contra, causa est potior effectu. Sed visio est causa delectationis. Ergo visio est potior quam delectatio.

Ссылаются нормы: assert-h4372b036f1325e9cb9b0863cbf3953060f0806741ac90e801f5f38b95aaa3cec

section/4-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2aed4d5f43d0f0b03980edc64b7a737aa770c9258570e549bbb50915540fede2LA

Ad primum ergo dicendum quod comprehensio dicitur dupliciter. Uno modo, inclusio comprehensi in comprehendente, et sic omne quod comprehenditur a finito, est finitum. Unde hoc modo Deus non potest comprehendi ab aliquo intellectu creato. Alio modo comprehensio nihil aliud nominat quam tentionem alicuius rei iam praesentialiter habitae, sicut aliquis consequens aliquem, dicitur eum comprehendere quando tenet eum. Et hoc modo comprehensio requiritur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q4A3Ad1, assert-h91f58769c9c7865c7f4260d0e400dc390715227deff42d95b4c0d6f97c0c547a

section/4-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:903874a952aa53f66858d2da0af4cf759c59ce2ef3bebc131bb6cb3805441fefLA

Ad secundum dicendum quod, sicut ad voluntatem pertinet spes et amor, quia eiusdem est amare aliquid et tendere in illud non habitum; ita etiam ad voluntatem pertinet et comprehensio et delectatio, quia eiusdem est habere aliquid et quiescere in illo.

Ссылаются нормы: Q4A3Ad2, assert-h5c612502124411094e70a8aa6af3ebc6a08dadc64ded7d956d58957c963f85c7

section/4-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d10a0ca03bc715e65b76067192095897364f873f0337cc695bdb7865808a442LA

Ad tertium dicendum quod comprehensio non est aliqua operatio praeter visionem, sed est quaedam habitudo ad finem iam habitum. Unde etiam ipsa visio, vel res visa secundum quod praesentialiter adest, est obiectum comprehensionis.

Ссылаются нормы: Q4A3Ad3, assert-hcef20a5f5849d1a21250af80a0e5f14fe4674d9001aa9961cd4adf3c17c51d00

section/4-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e6c03dc37801934b00dbed69fbe6091a6b67355334dc2b0566f79484389ea895LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ad beatitudinem non requiratur comprehensio. Dicit enim Augustinus, ad Paulinam de videndo Deum, attingere mente Deum magna est beatitudo, comprehendere autem est impossibile. Ergo sine comprehensione est beatitudo.

Ссылаются нормы: Q4A3Obiectio1, assert-h14049942421ed4232bcd12d08745ce2f09f1a4adf385cbbcda66263dad5d5fea

section/4-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:858ce4b784f49c32a034376865bbfbb9f97e1a15efb67dc58f17c5e04c6682a2LA

Praeterea, beatitudo est perfectio hominis secundum intellectivam partem, in qua non sunt aliae potentiae quam intellectus et voluntas, ut in primo dictum est. Sed intellectus sufficienter perficitur per visionem Dei, voluntas autem per delectationem in ipso. Ergo non requiritur comprehensio tanquam aliquod tertium.

Ссылаются нормы: Q4A3Obiectio2, assert-h4584447887bf8b093abdcc66d65938aad834f652ea7e7887f574b9e6ab9a418b, assert-h6a2676c310c05a77f31a01be1a32946714561e2b4d3ab4ff4d9b412baf62bb82

section/4-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:de59bf98e8f4882df2ccac18963c9f6279475ac1113894a0992146b60947e984LA

Praeterea, beatitudo in operatione consistit. Operationes autem determinantur secundum obiecta. Obiecta autem generalia sunt duo, verum et bonum, verum correspondet visioni, et bonum correspondet delectationi. Ergo non requiritur comprehensio quasi aliquod tertium.

Ссылаются нормы: Q4A3Obiectio3, assert-h882629bb1c834ed8c6ebd3cfda4cd7cc03ea78804d11fd1fed5a889af32eb16f

section/4-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1a2ec292037f8e8d62936facda5799792df092863ad1532bcd4be8369c6586cdLA

Respondeo dicendum quod, cum beatitudo consistat in consecutione ultimi finis, ea quae requiruntur ad beatitudinem sunt consideranda ex ipso ordine hominis ad finem. Ad finem autem intelligibilem ordinatur homo partim quidem per intellectum, partim autem per voluntatem. Per intellectum quidem, inquantum in intellectu praeexistit aliqua cognitio finis imperfecta. Per voluntatem autem, primo quidem per amorem, qui est primus motus voluntatis in aliquid, secundo autem, per realem habitudinem amantis ad amatum, quae quidem potest esse triplex. Quandoque enim amatum est praesens amanti, et tunc iam non quaeritur. Quandoque autem non est praesens, sed impossibile est ipsum adipisci, et tunc etiam non quaeritur. Quandoque autem possibile est ipsum adipisci, sed est elevatum supra facultatem adipiscentis, ita ut statim haberi non possit, et haec est habitudo sperantis ad speratum, quae sola habitudo facit finis inquisitionem. Et istis tribus respondent aliqua in ipsa beatitudine. Nam perfecta cognitio finis respondet imperfectae; praesentia vero ipsius finis respondet habitudini spei; sed delectatio in fine iam praesenti consequitur dilectionem, ut supra dictum est. Et ideo necesse est ad beatitudinem ista tria concurrere, scilicet visionem, quae est cognitio perfecta intelligibilis finis; comprehensionem, quae importat praesentiam finis; delectationem, vel fruitionem, quae importat quietationem rei amantis in amato.

Ссылаются нормы: Q4A3Respondeo, assert-h0736a47440851270a301b2e5419f70ae16cec325c52166f9a1031355f7e8095c

section/4-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d6b1892464f98661450205bae4b8d1bbc10ab30aaf73fe9f2e6a17d82d0277aeLA

Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. IX, sic currite ut comprehendatis. Sed spiritualis cursus terminatur ad beatitudinem, unde ipse dicit, II ad Tim. ult., bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona iustitiae. Ergo comprehensio requiritur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: assert-h75d9053c26ee9f06bce4023986214be6ded6cec1cac2799483c7fc530cd6616f

section/4-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f1303a1f67c1f6932e2d1c9ef0d8d9ea20d1db0afdcfba17fcc2f859b3145749LA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de cognitione veri quod non est ipsa essentia bonitatis.

Ссылаются нормы: Q4A4Ad1, assert-h758f41775d8974e15d3d6e1f1b05925c7ed25aa4a4c8e4a9c4b233dde69168df

section/4-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:25859b99651584a7b5acc98a0253fd18ed6c78d9c1979a38ab48d5c9f7215ef1LA

Ad secundum dicendum quod omnis actus voluntatis praeceditur ab aliquo actu intellectus, aliquis tamen actus voluntatis est prior quam aliquis actus intellectus. Voluntas enim tendit in finalem actum intellectus, qui est beatitudo. Et ideo recta inclinatio voluntatis praeexigitur ad beatitudinem, sicut rectus motus sagittae ad percussionem signi.

Ссылаются нормы: Q4A4Ad2, assert-ha13398b4fc91b63311559166aee1ea8d85276ebb4e487b13a78f0b406100e3f3

section/4-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:20efaa03d9a54d18f6d78d19f600f8ac791ff7e921f5e56531f7e6458392af7dLA

Ad tertium dicendum quod non omne quod ordinatur ad finem, cessat adveniente fine, sed id tantum quod se habet in ratione imperfectionis, ut motus. Unde instrumenta motus non sunt necessaria postquam pervenitur ad finem, sed debitus ordo ad finem est necessarius.

Ссылаются нормы: Q4A4Ad3, assert-h6d5af10a79e7913e8f1fafef1ba890123d98c55156521ef88d674859abdec8d0

section/4-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a78d2de38922e18e67fe8e835d608dde1f44eb59921c263d63204fa75f6bbb75LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod rectitudo voluntatis non requiratur ad beatitudinem. Beatitudo enim essentialiter consistit in operatione intellectus, ut dictum est. Sed ad perfectam intellectus operationem non requiritur rectitudo voluntatis, per quam homines mundi dicuntur, dicit enim Augustinus, in libro Retract., non approbo quod in oratione dixi, Deus qui non nisi mundos verum scire voluisti. Responderi enim potest multos etiam non mundos multa scire vera. Ergo rectitudo voluntatis non requiritur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q4A4Obiectio1, assert-hd40e174fefb0327741d36b2d4892059e41c513b44ca72187c15e2e1081f2e123, assert-hd55c8868116cd077087347d3e564327142ad197f841c2717ed58e9bd17dd9996

section/4-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bd275f24d3c3efc529905a98a623ad43f5c3c00dc239316d9710ff6c5630aea1LA

Praeterea, prius non dependet a posteriori. Sed operatio intellectus est prior quam operatio voluntatis. Ergo beatitudo, quae est perfecta operatio intellectus, non dependet a rectitudine voluntatis.

Ссылаются нормы: Q4A4Obiectio2, assert-h3091ff14ae3d265fb5f38243b0a50cd7c30e099eaa89792a8c175c0748deed4f, assert-h384b76e79129cb7cddf0c3f87e5d7d92835eb72f727c3c3a3fed5ea1ae0c229f

section/4-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:536bb18dc1435b848e04d1f12d05a61c6de4d48d28ff552ce35147d78b9d9748LA

Praeterea, quod ordinatur ad aliquid tanquam ad finem, non est necessarium adepto iam fine, sicut navis postquam pervenitur ad portum. Sed rectitudo voluntatis, quae est per virtutem, ordinatur ad beatitudinem tanquam ad finem. Ergo, adepta beatitudine, non est necessaria rectitudo voluntatis.

Ссылаются нормы: Q4A4Obiectio3, assert-h23b49649ef9be22319a4a75116bcad397b7b2f0c7326292193cda0639c4a451a, assert-h2d2a981545fd547a09b6031de74402b34ca75a0a75b0a63f5c1fa793c95c9a2d

section/4-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:24092601d07bda14403e210435952c0fa3872cc826dda8c130a3247727a4dfa8LA

Respondeo dicendum quod rectitudo voluntatis requiritur ad beatitudinem et antecedenter et concomitanter. Antecedenter quidem, quia rectitudo voluntatis est per debitum ordinem ad finem ultimum. Finis autem comparatur ad id quod ordinatur ad finem, sicut forma ad materiam. Unde sicut materia non potest consequi formam, nisi sit debito modo disposita ad ipsam, ita nihil consequitur finem, nisi sit debito modo ordinatum ad ipsum. Et ideo nullus potest ad beatitudinem pervenire, nisi habeat rectitudinem voluntatis. Concomitanter autem, quia, sicut dictum est, beatitudo ultima consistit in visione divinae essentiae, quae est ipsa essentia bonitatis. Et ita voluntas videntis Dei essentiam, ex necessitate amat quidquid amat, sub ordine ad Deum; sicut voluntas non videntis Dei essentiam, ex necessitate amat quidquid amat, sub communi ratione boni quam novit. Et hoc ipsum est quod facit voluntatem rectam. Unde manifestum est quod beatitudo non potest esse sine recta voluntate.

Ссылаются нормы: Q4A4Respondeo, assert-h39d69da7b743a5f370f48776a9a659657993d5ea75e221cc1eb9357ebd006f22

section/4-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:cdd59fdb71dba67904c105cc6d81f7d955e41898e6171a67115cd0f38677301cLA

Sed contra est quod dicitur Matth. V, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Heb. XII, pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.

Ссылаются нормы: assert-hae565858fc4a8cae5629a5dc671d6ff0a0744fe2c424e68445b683a2bd3d119c

section/4-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ed5b100294ac901fbff5d3c0fe883c348278f920add0f7a3df67937fa342fc67LA

Ad primum ergo dicendum quod beatitudo est perfectio animae ex parte intellectus, secundum quem anima transcendit corporis organa, non autem secundum quod est forma naturalis corporis. Et ideo illa naturae perfectio manet secundum quam ei beatitudo debetur, licet non maneat illa naturae perfectio secundum quam est corporis forma.

Ссылаются нормы: Q4A5Ad1, assert-h94f7479f7a674923c74a949336b199a0b305cf54565f2317075fb47316401099

section/4-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:38c66c8078b2b15af74a071d5d3339585100cea40d7cfdb0ae3a00927d10cd73LA

Ad secundum dicendum quod anima aliter se habet ad esse quam aliae partes. Nam esse totius non est alicuius suarum partium, unde vel pars omnino desinit esse, destructo toto, sicut partes animalis destructo animali; vel, si remanent, habent aliud esse in actu, sicut pars lineae habet aliud esse quam tota linea. Sed animae humanae remanet esse compositi post corporis destructionem, et hoc ideo, quia idem est esse formae et materia, et hoc est esse compositi. Anima autem subsistit in suo esse, ut in primo ostensum est. Unde relinquitur quod post separationem a corpore perfectum esse habeat, unde et perfectam operationem habere potest; licet non habeat perfectam naturam speciei.

Ссылаются нормы: Q4A5Ad2, assert-h57c00ed9551ef2505dc652ec52b5f660feb7301bffc40abf8857497f55d5edea

section/4-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4e61ca361a095115a3f76ef30618d1990fdeffce1af7e84f48431adf5a6c62f3LA

Ad tertium dicendum quod beatitudo est hominis secundum intellectum, et ideo, remanente intellectu, potest inesse ei beatitudo. Sicut dentes Aethiopis possunt esse albi, etiam post evulsionem, secundum quos Aethiops dicitur albus.

Ссылаются нормы: Q4A5Ad3, assert-hdee1382ecaed4eb306dddc6f646edaddbe9c17eacb17cca2b2776b0898fc7d8c

section/4-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d41992001f379016face09599c7b4fa45c6d4d00db9e96f595c604b7bdf50516LA

Ad quartum dicendum quod dupliciter aliquid impeditur ab alio. Uno modo, per modum contrarietatis, sicut frigus impedit actionem caloris, et tale impedimentum operationis repugnat felicitati. Alio modo, per modum cuiusdam defectus, quia scilicet res impedita non habet quidquid ad omnimodam sui perfectionem requiritur, et tale impedimentum operationis non repugnat felicitati, sed omnimodae perfectioni ipsius. Et sic separatio a corpore dicitur animam retardare, ne tota intentione tendat in visionem divinae essentiae. Appetit enim anima sic frui Deo, quod etiam ipsa fruitio derivetur ad corpus per redundantiam, sicut est possibile. Et ideo quandiu ipsa fruitur Deo sine corpore, appetitus eius sic quiescit in eo quod habet, quod tamen adhuc ad participationem eius vellet suum corpus pertingere.

Ссылаются нормы: Q4A5Ad4, assert-h6c14fe553879ba1235d3e99406267b6b1317b7e6d5235d1c1ee6b462df08b893

section/4-5/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0dda3cd2bda861698502c8f72b5f3589f008e5a707948a6bc3e7e3a2d610b616LA

Ad quintum dicendum quod desiderium animae separatae totaliter quiescit ex parte appetibilis, quia scilicet habet id quod suo appetitui sufficit. Sed non totaliter requiescit ex parte appetentis, quia illud bonum non possidet secundum omnem modum quo possidere vellet. Et ideo, corpore resumpto, beatitudo crescit non intensive, sed extensive.

Ссылаются нормы: Q4A5Ad5, assert-h3842d34f140d684702062bb40270deacf707b0b959f58cab6e1e6ebf07147e4b

section/4-5/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:51c7444de9c593b2d7ee3293269a543163374e0d3d710ece4cb5a6ae281bb8ecLA

Ad sextum dicendum quod id quod ibidem dicitur, quod spiritus defunctorum non sic vident Deum sicut Angeli, non est intelligendum secundum inaequalitatem quantitatis, quia etiam modo aliquae animae beatorum sunt assumptae ad superiores ordines Angelorum, clarius videntes Deum quam inferiores Angeli. Sed intelligitur secundum inaequalitatem proportionis, quia Angeli, etiam infimi, habent omnem perfectionem beatitudinis quam sunt habituri, non autem animae separatae sanctorum.

Ссылаются нормы: Q4A5Ad6, assert-hd3f4b059fb060823dc44f35625023614d363986fa4c431ad9d690261feda34ae

section/4-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:88ee02c1d6ea4be1439ae32d0bbc5a1631d12b4c056f3ffff6c14dd6cc8a7f0fLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ad beatitudinem requiratur corpus. Perfectio enim virtutis et gratiae praesupponit perfectionem naturae. Sed beatitudo est perfectio virtutis et gratiae. Anima autem sine corpore non habet perfectionem naturae, cum sit pars naturaliter humanae naturae, omnis autem pars est imperfecta a suo toto separata. Ergo anima sine corpore non potest esse beata.

Ссылаются нормы: Q4A5Obiectio1, assert-hcc5089cc4e6c4eb7722038a1a36785fec92961afa234fa41e09730607df967f7, assert-hf2760b602846103c8dd49b37216726dc12dbac416e6bb975b8820a70abce16e3

section/4-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:25edc8079d647cb5ad1db4504be70ec8796596f4f3851f7d9a79248ae7ec8148LA

Praeterea, beatitudo est operatio quaedam perfecta, ut supra dictum est. Sed operatio perfecta sequitur esse perfectum, quia nihil operatur nisi secundum quod est ens in actu. Cum ergo anima non habeat esse perfectum quando est a corpore separata, sicut nec aliqua pars quando separata est a toto; videtur quod anima sine corpore non possit esse beata.

Ссылаются нормы: Q4A5Obiectio2, assert-h42774913fb99ee3bb911f2d77f1ce06ab85a04aaefba31e0c56c2e9f9e8ca9f9, assert-h5e212f9d98069e96935f6f4bc30cb5d6dbc5b54ec056826fd35e158681f317d4

section/4-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:86de663bab4bbca3b23ab0d25b97b36823374348eed3f551ea412d832539c5f6LA

Praeterea, beatitudo est perfectio hominis. Sed anima sine corpore non est homo. Ergo beatitudo non potest esse in anima sine corpore.

Ссылаются нормы: Q4A5Obiectio3, assert-h09e70183821799638441151c2e8e9998053ff1b5f002e9c42544941724eeada5, assert-hc84bff6042ff57dd7af2667cacb5f5fdb127eee013666f3648087871d05d356f

section/4-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:2e316f135c930482c2283015fcbff4d35c3660a1089fa578143c684ce67834dbLA

Praeterea, secundum philosophum, in VII Ethic., felicitatis operatio, in qua consistit beatitudo, est non impedita. Sed operatio animae separatae est impedita, quia, ut dicit Augustinus XII super Gen. ad Litt., inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi, quo appetitu retardatur quodammodo ne tota intentione pergat in illud summum caelum, idest in visionem essentiae divinae. Ergo anima sine corpore non potest esse beata.

Ссылаются нормы: Q4A5Obiectio4, assert-h817071238c2a84bad80e8cfc9c518ae298cdec4cbeb9eabacce1173951f6a65e, assert-ha41aa02ccba5e36003a899e84026020dbf7dc3fc1146f86a0f3dbb2e4a796dbb

section/4-5/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:971b832f5c68b8d9f0dff3d15fcb1df297101c222ff0651719dbcab869303c6bLA

Praeterea, beatitudo est sufficiens bonum, et quietat desiderium. Sed hoc non convenit animae separatae, quia adhuc appetit corporis unionem, ut Augustinus dicit. Ergo anima separata a corpore non est beata.

Ссылаются нормы: Q4A5Obiectio5, assert-h3f8900a0eddadbe7ed1dac280f47ae0c073a0979b571430a42ea50c2bbb13f38, assert-h79782143f704730d093d60ec5fd2a167e10d4a9a91c14a7cb9cfad23bbdfbff2

section/4-5/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:651b78e27f3840aab66b5dc7d11dca0ff95eaadf000a40824ea62a866e878368LA

Praeterea, homo in beatitudine est Angelis aequalis. Sed anima sine corpore non aequatur Angelis, ut Augustinus dicit. Ergo non est beata.

Ссылаются нормы: Q4A5Obiectio6, assert-h5aca2a5eea03463e65b0e7a55e15b78a1119abbf43d57312a71f4510dde7b306, assert-ha5efaffac11ee9cd6cc95e0237b732f706b30db583b59451ecb0f25261506a10

section/4-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0311fc96f9427262048390a048ef5d4c9e2ae396a1ac1d5772feab4c75a4d138LA

Respondeo dicendum quod duplex est beatitudo, una imperfecta, quae habetur in hac vita; et alia perfecta, quae in Dei visione consistit. Manifestum est autem quod ad beatitudinem huius vitae, de necessitate requiritur corpus. Est enim beatitudo huius vitae operatio intellectus, vel speculativi vel practici. Operatio autem intellectus in hac vita non potest esse sine phantasmate, quod non est nisi in organo corporeo, ut in primo habitum est. Et sic beatitudo quae in hac vita haberi potest, dependet quodammodo ex corpore. Sed circa beatitudinem perfectam, quae in Dei visione consistit, aliqui posuerunt quod non potest animae advenire sine corpore existenti; dicentes quod animae sanctorum a corporibus separatae, ad illam beatitudinem non perveniunt usque ad diem iudicii, quando corpora resument. Quod quidem apparet esse falsum et auctoritate, et ratione. Auctoritate quidem, quia apostolus dicit, II ad Cor. V, quandiu sumus in corpore, peregrinamur a domino; et quae sit ratio peregrinationis ostendit, subdens, per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Ex quo apparet quod quandiu aliquis ambulat per fidem et non per speciem, carens visione divinae essentiae, nondum est Deo praesens. Animae autem sanctorum a corporibus separatae, sunt Deo praesentes, unde subditur, audemus autem, et bonam voluntatem habemus peregrinari a corpore, et praesentes esse ad dominum. Unde manifestum est quod animae sanctorum separatae a corporibus, ambulant per speciem, Dei essentiam videntes, in quo est vera beatitudo. Hoc etiam per rationem apparet. Nam intellectus ad suam operationem non indiget corpore nisi propter phantasmata, in quibus veritatem intelligibilem contuetur, ut in primo dictum est. Manifestum est autem quod divina essentia per phantasmata videri non potest, ut in primo ostensum est. Unde, cum in visione divinae essentiae perfecta hominis beatitudo consistat, non dependet beatitudo perfecta hominis a corpore. Unde sine corpore potest anima esse beata. Sed sciendum quod ad perfectionem alicuius rei dupliciter aliquid pertinet. Uno modo, ad constituendam essentiam rei, sicut anima requiritur ad perfectionem hominis. Alio modo requiritur ad perfectionem rei quod pertinet ad bene esse eius, sicut pulchritudo corporis, et velocitas ingenii pertinet ad perfectionem hominis. Quamvis ergo corpus primo modo ad perfectionem beatitudinis humanae non pertineat, pertinet tamen secundo modo. Cum enim operatio dependeat ex natura rei, quando anima perfectior erit in sua natura, tanto perfectius habebit suam propriam operationem, in qua felicitas consistit. Unde Augustinus, in XII super Gen. ad Litt., cum quaesivisset, utrum spiritibus defunctorum sine corporibus possit summa illa beatitudo praeberi, respondet quod non sic possunt videre incommutabilem substantiam, ut sancti Angeli vident; sive alia latentiore causa, sive ideo quia est in eis naturalis quidam appetitus corpus administrandi.

Ссылаются нормы: Q4A5Respondeo, assert-hcb0d70fc6d887100896f54c11990ab366861a89fd776005ebbcb876500d6a350

section/4-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c646ad5c7d6c6716b156597821eca1fe3412d792c8e379f1c3207460e460485fLA

Sed contra est quod dicitur Apoc. XIV, beati mortui qui in domino moriuntur.

Ссылаются нормы: assert-h290112c1e5c663368746dc4960ce81e338b4f856418dbfac23d160749a83d074

section/4-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8c52e19f44388eb60d77775708f9477b89eda62049bfceae09aab2f22a6cd382LA

Ad primum ergo dicendum quod in corporali bono non consistit beatitudo sicut in obiecto beatitudinis, sed corporale bonum potest facere ad aliquem beatitudinis decorem vel perfectionem.

Ссылаются нормы: Q4A6Ad1, assert-h6b247c22ccb32584131805929790a7014cbebdfb8cdaa6b33ea3eda058f5e70d

section/4-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:91227eb16306b319fa6cb5304870598eaabec522b07964d6b2de96471689e695LA

Ad secundum dicendum quod, etsi corpus nihil conferat ad illam operationem intellectus qua Dei essentia videtur, tamen posset ab hac impedire. Et ideo requiritur perfectio corporis, ut non impediat elevationem mentis.

Ссылаются нормы: Q4A6Ad2, assert-h692b56aebcb599fcb8920f16dd068cbd2dab4042f1501411c675876bf1ddd767

section/4-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:60bff055c97bcedfdc25484a5259d1b869281bee3a4735b1c6891d3152ec900cLA

Ad tertium dicendum quod ad perfectam operationem intellectus requiritur quidem abstractio ab hoc corruptibili corpore, quod aggravat animam, non autem a corpore spirituali, quod erit totaliter spiritui subiectum, de quo in tertia parte huius operis dicetur.

Ссылаются нормы: Q4A6Ad3, assert-h956a3e50d3fcfc6e1e8e2c20b79396a26e90b779edfd120e45c2c11baa1ee1c7

section/4-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:2f12a4e7faf80cc89ec1eafa1c00bd41c714dd6902c534d397d4a2d061147e4fLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod perfectio corporis non requiratur ad beatitudinem hominis perfectam. Perfectio enim corporis est quoddam corporale bonum. Sed supra ostensum est quod beatitudo non consistit in corporalibus bonis. Ergo ad beatitudinem hominis non requiritur aliqua perfecta dispositio corporis.

Ссылаются нормы: Q4A6Obiectio1, assert-h20897912dbcb1d16cf4ee75b1a83e75feb264fa79d55991547dbb5dbe18e8cf1, assert-h8259d058246f13f7bb3910cde822acaf17f3caca742551e7982462dc7c80f25d

section/4-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e4f8d088a5c00b0447a7475c4b5553f15b11ebc92c5b70de7fd2566d8dcdacd6LA

Praeterea, beatitudo hominis consistit in visione divinae essentiae, ut ostensum est. Sed ad hanc operationem nihil exhibet corpus, ut dictum est. Ergo nulla dispositio corporis requiritur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q4A6Obiectio2, assert-h7834adaafc224af8b6302c3659244602cd730432e7222fbe66f116ce96fb9274, assert-ha27dc58e6e4d71cb39ca414332bae83b91f896c2ffdeb6573b8bf99870e67aa6

section/4-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4fab87261d65701f8a6a0f82d3039dd387288f0d062e682bc9701a52b15be75bLA

Praeterea, quanto intellectus est magis abstractus a corpore, tanto perfectius intelligit. Sed beatitudo consistit in perfectissima operatione intellectus. Ergo oportet omnibus modis animam esse abstractam a corpore. Nullo ergo modo requiritur aliqua dispositio corporis ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q4A6Obiectio3, assert-h619dad81007ed1de5283a76c10108327f43bc7f65c8b79fe7aa0af6c74519f16, assert-he0553335ca3ec711be818fdd7f00932dc6ab21ea80770bd7de5913db3fd25c80

section/4-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3996d93a68e151918364dc8c2beff20fe887a90806d9db49bec0c638b1a98ea0LA

Respondeo dicendum quod, si loquamur de beatitudine hominis qualis in hac vita potest haberi, manifestum est quod ad eam ex necessitate requiritur bona dispositio corporis. Consistit enim haec beatitudo, secundum philosophum, in operatione virtutis perfectae. Manifestum est autem quod per invaletudinem corporis, in omni operatione virtutis homo impediri potest. Sed si loquamur de beatitudine perfecta, sic quidam posuerunt quod non requiritur ad beatitudinem aliqua corporis dispositio, immo requiritur ad eam ut omnino anima sit a corpore separata. Unde Augustinus, XXII de Civ. Dei, introducit verba Porphyrii dicentis quod ad hoc quod beata sit anima, omne corpus fugiendum est. Sed hoc est inconveniens. Cum enim naturale sit animae corpori uniri, non potest esse quod perfectio animae naturalem eius perfectionem excludat. Et ideo dicendum est quod ad beatitudinem omnibus modis perfectam, requiritur perfecta dispositio corporis et antecedenter et consequenter. Antecedenter quidem, quia, ut Augustinus dicit XII super Gen. ad Litt., si tale sit corpus, cuius sit difficilis et gravis administratio, sicut caro quae corrumpitur et aggravat animam, avertitur mens ab illa visione summi caeli. Unde concludit quod, cum hoc corpus iam non erit animale, sed spirituale, tunc Angelis adaequabitur, et erit ei ad gloriam, quod sarcinae fuit. Consequenter vero, quia ex beatitudine animae fiet redundantia ad corpus, ut et ipsum sua perfectione potiatur. Unde Augustinus dicit, in Epist. ad Dioscorum, tam potenti natura Deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine redundet in inferiorem naturam incorruptionis vigor.

Ссылаются нормы: Q4A6Respondeo, assert-h09a60b3e297eb438693512c4c6846fb5261cbd5cfb597efa9cd78c3fa7469083

section/4-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:09b30d82d6e6b79290eee49f1577ef322f253a992b8e9c119cff0ac1ffc25b65LA

Sed contra, praemium virtutis est beatitudo, unde dicitur Ioan. XIII, beati eritis, si feceritis ea. Sed sanctis repromittitur pro praemio non solum visio Dei et delectatio, sed etiam corporis bona dispositio, dicitur enim Isaiae ult., videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Ergo bona dispositio corporis requiritur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: assert-h95f53ae80076d3c0048ba5fde8ba6e246d552ad782bbf4d7c5c887935c0e5785

section/4-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fda9984af50072fd948b5ea9ee797c47f3a9749a72a19225c8bd387bef74d0e4LA

Ad primum ergo dicendum quod omnes illae corporales promissiones quae in sacra Scriptura continentur, sunt metaphorice intelligendae, secundum quod in Scripturis solent spiritualia per corporalia designari, ut ex his quae novimus, ad desiderandum incognita consurgamus, sicut Gregorius dicit in quadam homilia. Sicut per cibum et potum intelligitur delectatio beatitudinis; per divitias, sufficientia qua homini sufficiet Deus; per regnum, exaltatio hominis usque ad coniunctionem cum Deo.

Ссылаются нормы: Q4A7Ad1, assert-hf0bce5050e24c31c094023707413719250f215d76c1a7168e9c9a0dc64a96c7b

section/4-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:00fe54cda6245f873347f45d6b105c317e558cf6a773068c0f4f688c502e111aLA

Ad secundum dicendum quod bona ista deservientia animali vitae, non competunt vitae spirituali in qua beatitudo perfecta consistit. Et tamen erit in illa beatitudine omnium bonorum congregatio, quia quidquid boni invenitur in istis, totum habebitur in summo fonte bonorum.

Ссылаются нормы: Q4A7Ad2, assert-h56d1dbb83c6c95b5a24ff0b2275b19d90409af5550ab1bdc0ab1de8c4c40bc7a

section/4-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:56a0c8a05cc897045a43736b40e663354e3be57565863c6e62d4d9a5670abc53LA

Ad tertium dicendum quod, secundum Augustinum in libro de Serm. Dom. in monte, merces sanctorum non dicitur esse in corporeis caelis, sed per caelos intelligitur altitudo spiritualium bonorum. Nihilominus tamen locus corporeus, scilicet caelum Empyreum, aderit beatis, non propter necessitatem beatitudinis, sed secundum quandam congruentiam et decorem.

Ссылаются нормы: Q4A7Ad3, assert-h397b2e881296f9ba055f5a41b03fca22fc795b04c1c15ee74aca1670dbd24ce5

section/4-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:13365d081875ecb0be55297d94adb8e45285850440b63259c2f2407f01282fb4LA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ad beatitudinem requirantur etiam exteriora bona. Quod enim in praemium sanctis promittitur, ad beatitudinem pertinet. Sed sanctis repromittuntur exteriora bona, sicut cibus et potus, divitiae et regnum, dicitur enim Luc. XXII, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo; et Matth. VI, thesaurizate vobis thesauros in caelo; et Matth. XXV, venite, benedicti patris mei, possidete regnum. Ergo ad beatitudinem requiruntur exteriora bona.

Ссылаются нормы: Q4A7Obiectio1, assert-h7c86ffdcb2366ce1937655108f3c93258bc647c689a44c222f4cccae3101c727, assert-hc644984a566476e41ba3ccff3e1721351547fa9ec124df972351899ae25cfce1

section/4-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b7a2836239fcd6d871bfeeb4915e5f423e049c69944260f79d7702d3d30400fdLA

Praeterea, secundum Boetium, in III de Consol., beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed exteriora sunt aliqua hominis bona, licet minima, ut Augustinus dicit. Ergo ipsa etiam requiruntur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q4A7Obiectio2, assert-h02b6aae3d1a290ab717459a556726114d1d1993d4abd21bb6c1ba1e04d6b8aa2, assert-h3e09fff3d5d6f2f7dbe0e7fdee516882b18beb2c9292c5e7f5f806679d1bbb24

section/4-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6b307b1e0d5f3cbcd72fa509cb60ff351b618dd69b4bd36d2209d79e0378931aLA

Praeterea, dominus, Matth. V, dicit, merces vestra multa est in caelis. Sed esse in caelis significat esse in loco. Ergo saltem locus exterior requiritur ad beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q4A7Obiectio3, assert-h847c8d06ba001b7e9cde5521d04bb283a1362c7303abc444b2098b768a54038f, assert-haa1933c08305a5409efa54feb2747a7d1452088d7ce0d5fd46a5c90f17f5669d

section/4-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:33adedbde5e6561c0a8948958041a719208f52cdcb8db48692035671adaa2645LA

Respondeo dicendum quod ad beatitudinem imperfectam, qualis in hac vita potest haberi, requiruntur exteriora bona, non quasi de essentia beatitudinis existentia, sed quasi instrumentaliter deservientia beatitudini, quae consistit in operatione virtutis, ut dicitur in I Ethic. Indiget enim homo in hac vita necessariis corporis tam ad operationem virtutis contemplativae quam etiam ad operationem virtutis activae, ad quam etiam plura alia requiruntur, quibus exerceat opera activae virtutis. Sed ad beatitudinem perfectam, quae in visione Dei consistit, nullo modo huiusmodi bona requiruntur. Cuius ratio est quia omnia huiusmodi bona exteriora vel requiruntur ad sustentationem animalis corporis; vel requiruntur ad aliquas operationes quas per animale corpus exercemus, quae humanae vitae conveniunt. Illa autem perfecta beatitudo quae in visione Dei consistit, vel erit in anima sine corpore; vel erit in anima corpori unita non iam animali, sed spirituali. Et ideo nullo modo huiusmodi exteriora bona requiruntur ad illam beatitudinem, cum ordinentur ad vitam animalem. Et quia in hac vita magis accedit ad similitudinem illius perfectae beatitudinis felicitas contemplativa quam activa, utpote etiam Deo similior, ut ex dictis patet; ideo minus indiget huiusmodi bonis corporis, ut dicitur in X Ethic.

Ссылаются нормы: Q4A7Respondeo, assert-hd747f38de9723c4d4992f7bb33ad9c5bd0f8651f95e87f9a8b04c87b17a3806b

section/4-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d99b53d96dd19f5e7c609780c144f6e183827874043744aa1a53f090a6a87301LA

Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXXII, quid enim mihi est in caelo? Et a te quid volui super terram? Quasi dicat, nihil aliud volo nisi hoc quod sequitur, mihi adhaerere Deo bonum est. Ergo nihil aliud exterius ad beatitudinem requiritur.

Ссылаются нормы: assert-h521b32cb9dc15b7b31ca495dcf548a2f8341f8c756603a1e3c986f8191e93df5

section/4-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:61284c8264d978712745564a0cc3a6d495c3669decca59cb842a01df9e58f860LA

Ad primum ergo dicendum quod gloria quae est essentialis beatitudini, est quam habet homo non apud hominem, sed apud Deum.

Ссылаются нормы: Q4A8Ad1, assert-hcd934a35b1bc82da257cb7706822f3c3fc5c53e19a7c4eccc078b7471b653eda

section/4-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7ad3145d47fd76116de173b47b9489d1cbe5661ba2858a60e02482201742b1b7LA

Ad secundum dicendum quod verbum illud intelligitur, quando in eo bono quod habetur, non est plena sufficientia. Quod in proposito dici non potest, quia omnis boni sufficientiam habet homo in Deo.

Ссылаются нормы: Q4A8Ad2, assert-hc53976be68aa9a12b25b3c95b1da140abeb31ed6aa0c85bb0c44458293e02137

section/4-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d3507071dc3e03027d3600912ed4573b397c6e26b34f0f47e95b5d364eb9758LA

Ad tertium dicendum quod perfectio caritatis est essentialis beatitudini quantum ad dilectionem Dei, non autem quantum ad dilectionem proximi. Unde si esset una sola anima fruens Deo, beata esset, non habens proximum quem diligeret. Sed supposito proximo, sequitur dilectio eius ex perfecta dilectione Dei. Unde quasi concomitanter se habet amicitia ad beatitudinem perfectam.

Ссылаются нормы: Q4A8Ad3, assert-h84ff4ab5d7945a875c375ea183402f367cdee599bc95bf9fcb6a4f01bd388157

section/4-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:344e784868892bef1833399a1c0a1eae338bad5aa2a1f71bfee19a010338feebLA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod amici sint necessarii ad beatitudinem. Futura enim beatitudo in Scripturis frequenter nomine gloriae designatur. Sed gloria consistit in hoc quod bonum hominis ad notitiam multorum deducitur. Ergo ad beatitudinem requiritur societas amicorum.

Ссылаются нормы: Q4A8Obiectio1, assert-h4fc3408666c6754fb6e573a5f1588df5aae3a9e611b3fc1c06a4e60d7a1c4cc3, assert-h63a04f5e2bff9928ae730e69d8969156340fa3a54300af4dcad859f4cd4b4bb7

section/4-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:11a73648849e11e4d6fbeaf335349a176cb0f92a1f3cf44b1d4472701023479bLA

Praeterea, Boetius dicit quod nullius boni sine consortio iucunda est possessio. Sed ad beatitudinem requiritur delectatio. Ergo etiam requiritur societas amicorum.

Ссылаются нормы: Q4A8Obiectio2, assert-h885d155586e5811a5f8926218b908da28bc72786e4b765a18312a3945d5f49de, assert-hcbd3b37072967bfcf0cd3ef162406f42b206fb8404b87881686245843edb97fe

section/4-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bbd54916ebde8924654805c4055e6b49532cb2099b0e4a45fbf752067449e75bLA

Praeterea, caritas in beatitudine perficitur. Sed caritas se extendit ad dilectionem Dei et proximi. Ergo videtur quod ad beatitudinem requiratur societas amicorum.

Ссылаются нормы: Q4A8Obiectio3, assert-h970a284151f23832c1e56d4e9b75e308c45b27465e17f70be72a2e8c9a17b2aa, assert-hbab3ba3d6105816a060cbbfbc0dce382ceeae74f11d428f97cec0d896006d711

section/4-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e0e359e4a9937d11e843d0a575a3904b3864f709d5a0eefed5c807e932a2a662LA

Respondeo dicendum quod, si loquamur de felicitate praesentis vitae, sicut philosophus dicit in IX Ethic., felix indiget amicis, non quidem propter utilitatem, cum sit sibi sufficiens; nec propter delectationem, quia habet in seipso delectationem perfectam in operatione virtutis; sed propter bonam operationem, ut scilicet eis benefaciat, et ut eos inspiciens benefacere delectetur, et ut etiam ab eis in benefaciendo adiuvetur. Indiget enim homo ad bene operandum auxilio amicorum, tam in operibus vitae activae, quam in operibus vitae contemplativae. Sed si loquamur de perfecta beatitudine quae erit in patria, non requiritur societas amicorum de necessitate ad beatitudinem, quia homo habet totam plenitudinem suae perfectionis in Deo. Sed ad bene esse beatitudinis facit societas amicorum. Unde Augustinus dicit, VIII super Gen. ad Litt., quod creatura spiritualis, ad hoc quod beata sit, non nisi intrinsecus adiuvatur aeternitate, veritate, caritate creatoris. Extrinsecus vero, si adiuvari dicenda est, fortasse hoc solo adiuvatur, quod invicem vident, et de sua societate gaudent in Deo.

Ссылаются нормы: Q4A8Respondeo, assert-h6eebf5b6f86745b1a0a19cbe49f323d35e5032702355271abd6567ee1bfb720e

section/4-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:151bc6b3f503acbb9941ac8bfa263fa0e293782f4b30e4eed2352fa3ac0ca9ccLA

Sed contra est quod dicitur Sap. VII, venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, scilicet cum divina sapientia, quae consistit in contemplatione Dei. Et sic ad beatitudinem nihil aliud requiritur.

Ссылаются нормы: assert-h4d1665501ab54d0257c5df6f43fe58021899b793409033acdfdb7b6d4517581f

question/4/prooemium · paragraph

la · official · sha256:2b2a066081f9c21d46fb07cd3b4586816507226dcf6ae8bc7b8be4ea1df137beLA

Deinde, considerandum est de his quae exiguntur ad beatitudinem. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum delectatio requiratur ad beatitudinem. Secundo, quid sit principalius in beatitudine, utrum delectatio vel visio. Tertio, utrum requiratur comprehensio. Quarto, utrum requiratur rectitudo voluntatis. Quinto, utrum ad beatitudinem hominis requiratur corpus. Sexto, utrum perfectio corporis. Septimo, utrum aliqua exteriora bona. Octavo, utrum requiratur societas amicorum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 5

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-fine#LEONINA_CT_Q5
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth2001.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:478e9d124155756482cec56f1d193f3f2e8095046e069772a67a7e459f921b022026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 65

section/5-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cc44ff7549cf1832f5cd3ad0099625d5d71954543a192cd2303ae2ba0360d958LA

Ad primum ergo dicendum quod aliter excedit natura rationalis sensitivam, et aliter intellectualis rationalem. Natura enim rationalis excedit sensitivam quantum ad cognitionis obiectum, quia sensus nullo modo potest cognoscere universale, cuius ratio est cognoscitiva. Sed intellectualis natura excedit rationalem quantum ad modum cognoscendi eandem intelligibilem veritatem, nam intellectualis natura statim apprehendit veritatem, ad quam rationalis natura per inquisitionem rationis pertingit, ut patet ex his quae in primo dicta sunt. Et ideo ad id quod intellectus apprehendit, ratio per quendam motum pertingit. Unde rationalis natura consequi potest beatitudinem, quae est perfectio intellectualis naturae, tamen alio modo quam Angeli. Nam Angeli consecuti sunt eam statim post principium suae conditionis, homines autem per tempus ad ipsam perveniunt. Sed natura sensitiva ad hunc finem nullo modo pertingere potest.

Ссылаются нормы: Q5A1Ad1, assert-h9adaa7857db003806bf68ed09c050efba9d3255d0bc01868533ca4322a6547c1

section/5-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8130e9c373e5ec34c15e8a1314c9a1f7923ad5b162159d770cbc65b069661317LA

Ad secundum dicendum quod homini, secundum statum praesentis vitae, est connaturalis modus cognoscendi veritatem intelligibilem per phantasmata. Sed post huius vitae statum, habet alium modum connaturalem, ut in primo dictum est.

Ссылаются нормы: Q5A1Ad2, assert-hf2a1e9234de673df4237c97e2bf10b0f57d16374538b8e7cae53151eef113646

section/5-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e328c769fa8b33d8fc646943de67f1f16c5d3d4bd81aaa411b7eb881f70a0c0bLA

Ad tertium dicendum quod homo non potest transcendere Angelos gradu naturae, ut scilicet naturaliter sit eis superior. Potest tamen eos transcendere per operationem intellectus, dum intelligit aliquid super Angelos esse, quod homines beatificat; quod cum perfecte consequetur, perfecte beatus erit.

Ссылаются нормы: Q5A1Ad3, assert-hfc310b843be02eba8abf4bf79e8138b7d479250a6c826c981a20550133e3df6b

section/5-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:926d5c913615d5c3643adff4df4333da60f001a7f1c2fad53b357bdfad60eae6LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo beatitudinem adipisci non possit. Sicut enim natura rationalis est supra sensibilem ita natura intellectualis est supra rationalem ut patet per Dionysium in libro de Div. Nom., in multis locis. Sed bruta animalia, quae habent naturam sensibilem tantum, non possunt pervenire ad finem rationalis naturae. Ergo nec homo, qui est rationalis naturae, potest pervenire ad finem intellectualis naturae, qui est beatitudo.

Ссылаются нормы: Q5A1Obiectio1, assert-h48aea42c484697824096b1d9c1910415f53f8551f8fd79667e7cb27244599cdc, assert-ha2a1a89bdbc600a150057147c58da83d8b08ffa3bbde8f82d9227a8300e5e819

section/5-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4e9916663a4747e712cd7116a246a27c31797fd015c4bcdb133e20dbe7bf11e9LA

Praeterea, beatitudo vera consistit in visione Dei, qui est veritas pura. Sed homini est connaturale ut veritatem intueatur in rebus materialibus, unde species intelligibiles in phantasmatibus intelligit, ut dicitur in III de anima. Ergo non potest ad beatitudinem pervenire.

Ссылаются нормы: Q5A1Obiectio2, assert-h59026fb63e8fbd58654b70b0fda2f673dfa63216d35795a6db8d154e95e5399c, assert-hcc7657465f45b9a4c6dc0de56799e695ca3b311e0c22a276c06b99c079a01b49

section/5-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:aea8b8120b6eb8c360bae20350d859423e4f42704ceb1eec5d0f72142e6c7c5aLA

Praeterea, beatitudo consistit in adeptione summi boni. Sed aliquis non potest pervenire ad summum, nisi transcendat media. Cum igitur inter Deum et naturam humanam media sit natura angelica, quam homo transcendere non potest; videtur quod non possit beatitudinem adipisci.

Ссылаются нормы: Q5A1Obiectio3, assert-h3416e2cab41526fc94f22fd7e021668ce3174f795279a5b4eb9e425828e54655, assert-h48161b67240af18ecd972b8866776788488aa81189ec2b04a1185339d0f06a7a

section/5-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8db235ad9b62c2bd85be28acf85f76da50e2d359573574fed1d7afc597d4e7d8LA

Respondeo dicendum quod beatitudo nominat adeptionem perfecti boni. Quicumque ergo est capax perfecti boni, potest ad beatitudinem pervenire. Quod autem homo perfecti boni sit capax, ex hoc apparet, quia et eius intellectus apprehendere potest universale et perfectum bonum, et eius voluntas appetere illud. Et ideo homo potest beatitudinem adipisci. Apparet etiam idem ex hoc quod homo est capax visionis divinae essentiae, sicut in primo habitum est; in qua quidem visione perfectam hominis beatitudinem consistere diximus.

Ссылаются нормы: ManCanAttainHappiness, Q5A1Respondeo, assert-h5f31276f7e941e3995b2f9501a1b9fd392dfbca9029d6d088dfd60895172b967

section/5-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:68b5a6691e79a6020f1a950eeb5c893b438c9c072af56c5a52fdef0daaa17338LA

Sed contra est quod dicitur in Psalmo XCIII, beatus homo quem tu erudieris, domine.

Ссылаются нормы: assert-h9f9d85f18e57e2830662bf1ff43fe44a2379879621a318fcc929cdcdfca872dc

section/5-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ee43b87f5ce5ec8338dc500042a31be5bdcb79b26643e92e84baceddd35f6394LA

Ad primum ergo dicendum quod unitas denarii significat unitatem beatitudinis ex parte obiecti. Sed diversitas mansionum significat diversitatem beatitudinis secundum diversum gradum fruitionis.

Ссылаются нормы: Q5A2Ad1, assert-hc2fb44beee04cc1bc0e276a63c00b7747065937f20e350be3db40f8cd053c79b

section/5-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a6eb382e56f68103072fcb5c323506b289d192de224632c17310289d9cc002caLA

Ad secundum dicendum quod beatitudo dicitur esse summum bonum, inquantum est summi boni perfecta possessio sive fruitio.

Ссылаются нормы: Q5A2Ad2, assert-hf14c2e6ba71ed297734d270d18bbf024776e9b609be228cfc6e0eb03e6491ee4

section/5-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9db1a6bd2b219036130c220cfeecb68400eb0d47b9f3535d9683b027145e6a1cLA

Ad tertium dicendum quod nulli beato deest aliquod bonum desiderandum, cum habeat ipsum bonum infinitum, quod est bonum omnis boni, ut Augustinus dicit. Sed dicitur aliquis alio beatior, ex diversa eiusdem boni participatione. Additio autem aliorum bonorum non auget beatitudinem, unde Augustinus dicit, in V Confess., qui te et alia novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus.

Ссылаются нормы: Q5A2Ad3, assert-had102f385a7ce685451e52978a4c4e26b31454ec25a6f4104cd4688fcbace088

section/5-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9295e612f90338742d625f4e3cd21e9c924871bad7a26bfea1b7f917162e3131LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unus homo alio non possit esse beatior. Beatitudo enim est praemium virtutis, ut philosophus dicit in I Ethic. Sed pro operibus virtutum omnibus aequalis merces redditur, dicitur enim Matth. XX, quod omnes qui operati sunt in vinea, acceperunt singulos denarios; quia, ut dicit Gregorius, aequalem aeternae vitae retributionem sortiti sunt. Ergo unus non erit alio beatior.

Ссылаются нормы: Q5A2Obiectio1, assert-h762797d1eb1981d7ea79831f69368c31edc9851b8ac7840d4f04e497da0d86e2, assert-h8c5a6479f50a58b69df3e17cd1d7a9c2baeb585f79b6636130ca282911e86497

section/5-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:aa823a31a6651a560721fbf08a6805d58a35d232c2d8909babe98affc1336055LA

Praeterea, beatitudo est summum bonum. Sed summo non potest esse aliquid maius. Ergo beatitudine unius hominis non potest esse alia maior beatitudo.

Ссылаются нормы: Q5A2Obiectio2, assert-h5b676a0933ceca6339da6eff7f89c71e997da1120351b81e04b92997962b9311, assert-h71a2d4141a2b9e8b4120836bc94e4e7b5b05e0085077f99287d1d81a0a29c7b8

section/5-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b750b7fb7e911dd1b60028efdadbab9fce9d131ee4ade36a0536e88272e5b548LA

Praeterea, beatitudo, cum sit perfectum et sufficiens bonum, desiderium hominis quietat. Sed non quietatur desiderium, si aliquod bonum deest quod suppleri possit. Si autem nihil deest quod suppleri possit, non poterit esse aliquid aliud maius bonum. Ergo vel homo non est beatus, vel, si est beatus, non potest alia maior beatitudo esse.

Ссылаются нормы: Q5A2Obiectio3, assert-h7ba6191b66728e2a9dc6a25945152aa16b73b4c603d042c5f15e491a0b44787a, assert-h7fe0573f9a6bfc4288d961d8eaa56093b0721dbaa35c3cfd9a5bb8dc92e29d61

section/5-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c551f24d96bb43332f3a10a6a8cbda6f71896ab60c48dafb7356630ff6197582LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in ratione beatitudinis duo includuntur, scilicet ipse finis ultimus, qui est summum bonum; et adeptio vel fruitio ipsius boni. Quantum igitur ad ipsum bonum quod est beatitudinis obiectum et causa, non potest esse una beatitudo alia maior, quia non est nisi unum summum bonum, scilicet Deus, cuius fruitione homines sunt beati. Sed quantum ad adeptionem huiusmodi boni vel fruitionem, potest aliquis alio esse beatior, quia quanto magis hoc bono fruitur, tanto beatior est. Contingit autem aliquem perfectius frui Deo quam alium, ex eo quod est melius dispositus vel ordinatus ad eius fruitionem. Et secundum hoc potest aliquis alio beatior esse.

Ссылаются нормы: Q5A2Respondeo, assert-h2247f66ca0db8109bd617376946670d72d59bb2364e4849289b9f2854fd8bf91

section/5-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:f03d6ff1e53a58d795ea4496abe05091d290089ffb35cb1ce6994206a60a81a2LA

Sed contra est quod dicitur Ioan. XIV, in domo patris mei mansiones multae sunt; per quas, ut Augustinus dicit, diversae meritorum dignitates intelliguntur in vita aeterna. Dignitas autem vitae aeternae, quae pro merito datur, est ipsa beatitudo. Ergo sunt diversi gradus beatitudinis, et non omnium est aequalis beatitudo.

Ссылаются нормы: assert-hb8a817008cc16494d892b6b3fa2ecd47cf72707fe6d4329052c7e578a085da48

section/5-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f80f514d3065c50e91852f463022f99529ba28833b114b7b241c0a5012d23d54LA

Ad primum ergo dicendum quod beati dicuntur aliqui in hac vita, vel propter spem beatitudinis adipiscendae in futura vita, secundum illud Rom. VIII, spe salvi facti sumus, vel propter aliquam participationem beatitudinis, secundum aliqualem summi boni fruitionem.

Ссылаются нормы: Q5A3Ad1, assert-h797d5083a674da077f15d4691e91a257a603a566786b1db8a8434c590bc2294a

section/5-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b524e0e0e9c0742f142dd5ece5926a0dd87a7d9c7b8d0c2bdb85ec0726174816LA

Ad secundum dicendum quod participatio beatitudinis potest esse imperfecta dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius obiecti beatitudinis, quod quidem secundum sui essentiam non videtur. Et talis imperfectio tollit rationem verae beatitudinis. Alio modo potest esse imperfecta ex parte ipsius participantis, qui quidem ad ipsum obiectum beatitudinis secundum seipsum attingit, scilicet Deum, sed imperfecte, per respectum ad modum quo Deus seipso fruitur. Et talis imperfectio non tollit veram rationem beatitudinis, quia, cum beatitudo sit operatio quaedam, ut supra dictum est, vera ratio beatitudinis, consideratur ex obiecto, quod dat speciem actui, non autem ex subiecto.

Ссылаются нормы: Q5A3Ad2, assert-hb0ce6462cce863bda0bbc230d3e5b41a075168a9f6d5ecebb72fb5b142d511af

section/5-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6f50ae7d7cd5d47ce2d0aa4f81a2bc273c3dd2a7a6a89f34a11474446e912f4bLA

Ad tertium dicendum quod homines reputant in hac vita esse aliquam beatitudinem, propter aliquam similitudinem verae beatitudinis. Et sic non ex toto in sua aestimatione deficiunt.

Ссылаются нормы: Q5A3Ad3, assert-h3d3d4d12edc06b5a1c59ba48da0236426e3dff1847e03f4c57503b295eab718c

section/5-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:eb69b283e8f30cd3bf13a9fffd286fc8cb1ba8d78ab614bb2ba1a0ddef417807LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beatitudo possit in hac vita haberi. Dicitur enim in Psalmo CXVIII, beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini. Hoc autem in hac vita contingit. Ergo aliquis in hac vita potest esse beatus.

Ссылаются нормы: Q5A3Obiectio1, assert-hc888c68cbd1aeda3a72645c65479e74ca718d4e72563728936f6f6c32e71d9a9

section/5-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:db9b205da2460955471e7236d97137064536309490e7ca628d2549bb82d6120bLA

Praeterea, imperfecta participatio summi boni non adimit rationem beatitudinis, alioquin unus non esset alio beatior. Sed in hac vita homines possunt participare summum bonum, cognoscendo et amando Deum, licet imperfecte. Ergo homo in hac vita potest esse beatus.

Ссылаются нормы: Q5A3Obiectio2, assert-hce570fd62b6eda6951833f2648924881aacc16c7ebd798b96d013441a71f0d2a, assert-hd9c3907598dcbb1b10cba370cb590f3300285971514a8b3e53d98c9b47a523e4

section/5-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bfec0c481de419d80dd7d65e198bdfaa5c8c067666622b870cc3c5977ecfca00LA

Praeterea, quod a pluribus dicitur, non potest totaliter falsum esse, videtur enim esse naturale quod in pluribus est; natura autem non totaliter deficit. Sed plures ponunt beatitudinem in hac vita, ut patet per illud Psalmi CXLIII, beatum dixerunt populum cui haec sunt, scilicet praesentis vitae bona. Ergo aliquis in hac vita potest esse beatus.

Ссылаются нормы: Q5A3Obiectio3, assert-h051d9d9b839546d8a4bbcc0d4256c93b7d2a1e54e71d89c7ae6945a4574fc873, assert-h5f868a515bbf86ff4d2f1b822dd3e76003943734c68032266c2f21686da37bda

section/5-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3bc17105f8ba92179bc5e407c1dbc084bae757926fabb44580618eca13be4531LA

Respondeo dicendum quod aliqualis beatitudinis participatio in hac vita haberi potest, perfecta autem et vera beatitudo non potest haberi in hac vita. Et hoc quidem considerari potest dupliciter. Primo quidem, ex ipsa communi beatitudinis ratione. Nam beatitudo, cum sit perfectum et sufficiens bonum, omne malum excludit, et omne desiderium implet. In hac autem vita non potest omne malum excludi. Multis enim malis praesens vita subiacet, quae vitari non possunt, et ignorantiae ex parte intellectus, et inordinatae affectioni ex parte appetitus, et multiplicibus poenalitatibus ex parte corporis; ut Augustinus diligenter prosequitur XIX de Civ. Dei. Similiter etiam desiderium boni in hac vita satiari non potest. Naturaliter enim homo desiderat permanentiam eius boni quod habet. Bona autem praesentis vitae transitoria sunt, cum et ipsa vita transeat, quam naturaliter desideramus, et eam perpetuo permanere vellemus, quia naturaliter homo refugit mortem. Unde impossibile est quod in hac vita vera beatitudo habeatur. Secundo, si consideretur id in quo specialiter beatitudo consistit, scilicet visio divinae essentiae, quae non potest homini provenire in hac vita, ut in primo ostensum est. Ex quibus manifeste apparet quod non potest aliquis in hac vita veram et perfectam beatitudinem adipisci.

Ссылаются нормы: Q5A3Respondeo, assert-h814c20d2d8b7b0f0aece0eadd09ecc2763b24a5690486e3543b10792060e2aad

section/5-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:270ef3279118e3cc2ffd6c908669892d817848ca2c8324231efa4fe9c95eff6cLA

Sed contra est quod dicitur Iob XIV, homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Sed beatitudo excludit miseriam. Ergo homo in hac vita non potest esse beatus.

Ссылаются нормы: assert-h70d0d8c933d4de76df81abc81ec225af5d571be85671a9b123da37b121bde4d8

section/5-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9387e5515aceb137fb9eb5ccdc2689f71ee3404fe4023af28aa43aa804213506LA

Ad primum ergo dicendum quod beatitudo est perfectio consummata, quae omnem defectum excludit a beato. Et ideo absque mutabilitate advenit eam habenti, faciente hoc virtute divina, quae hominem sublevat in participationem aeternitatis transcendentis omnem mutationem.

Ссылаются нормы: Q5A4Ad1, assert-h5f817c5492cec0d3fbd0b84b70dd39aa1cbec9478652bb575a1bd74d327865ad

section/5-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ee47a2544df2640848f059044470d0a208c655105f4a675d43bffafd221bff4cLA

Ad secundum dicendum quod voluntas ad opposita se habet in his quae ad finem ordinantur, sed ad ultimum finem naturali necessitate ordinatur. Quod patet ex hoc, quod homo non potest non velle esse beatus.

Ссылаются нормы: Q5A4Ad2, assert-h02f7ac22f8f1e5be9d0b59dce38af3ef522ddee82fb0df1cae4edcebfad56015

section/5-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:700a6f172914faa4d3d7121568d07bb2f7714714dc00c36786a354645101d24dLA

Ad tertium dicendum quod beatitudo habet principium ex conditione participantis, sed caret fine, propter conditionem boni cuius participatio facit beatum. Unde ab alio est initium beatitudinis; et ab alio est quod caret fine.

Ссылаются нормы: Q5A4Ad3, assert-h2a62b15052808bfc84b0a99f49544f4db86c77cbfb686fee5fd12fdc0e546cf4

section/5-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:620ca8815b43aab6abc66f2912e9682826fefaaa8bce5d9305da85ee84409032LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudo possit amitti. Beatitudo enim est perfectio quaedam. Sed omnis perfectio inest perfectibili secundum modum ipsius. Cum igitur homo secundum suam naturam sit mutabilis, videtur quod beatitudo mutabiliter ab homine participetur. Et ita videtur quod homo beatitudinem possit amittere.

Ссылаются нормы: Q5A4Obiectio1, assert-h13fac60862d423132b013797b5148d414b9470337bde942eeb63934e198f5264, assert-hbf64fa2c3b3bdeed7cc44c4d5a80344875a4a45ecdda97f6ecf3ea9af819e2fe

section/5-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:aaa11177b6b55a7e22eb95d1745e3a80e67d31e9598f6a6c71f0a94b5e1cc79cLA

Praeterea, beatitudo consistit in actione intellectus, qui subiacet voluntati. Sed voluntas se habet ad opposita. Ergo videtur quod possit desistere ab operatione qua homo beatificatur, et ita homo desinet esse beatus.

Ссылаются нормы: Q5A4Obiectio2, assert-h489452c9a8c524a930975e73d0ef933e7d2a3937538c29d856e9fadd3001b547, assert-h4f8ba368b1083b8cfc35d07ebc1511c8206d5e1bcd147c79b717653c3680ef1b

section/5-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d6142ee21f8bf1ad6a31c392665bf11cf19dfbb43e4a55f2b3e4e7dd7a3446caLA

Praeterea, principio respondet finis. Sed beatitudo hominis habet principium, quia homo non semper fuit beatus. Ergo videtur quod habeat finem.

Ссылаются нормы: Q5A4Obiectio3, assert-had2ebef8969717da9862f8156ffc2cfe2c923965b227a39b27f4eaaa3f3f3e04, assert-hb08b570c232e9f85f174f6f41de9e255b1128f63685caf65f0f595bc00a5afe0

section/5-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:166e5165ca59ad6914eb493e557e8729ed61163d3500f94eab448ad26f0e06efLA

Respondeo dicendum quod, si loquamur de beatitudine imperfecta, qualis in hac vita potest haberi, sic potest amitti. Et hoc patet in felicitate contemplativa, quae amittitur vel per oblivionem, puta cum corrumpitur scientia ex aliqua aegritudine; vel etiam per aliquas occupationes, quibus totaliter abstrahitur aliquis a contemplatione. Patet etiam idem in felicitate activa, voluntas enim hominis transmutari potest, ut in vitium degeneret a virtute, in cuius actu principaliter consistit felicitas. Si autem virtus remaneat integra, exteriores transmutationes possunt quidem beatitudinem talem perturbare, inquantum impediunt multas operationes virtutum, non tamen possunt eam totaliter auferre, quia adhuc remanet operatio virtutis, dum ipsas adversitates homo laudabiliter sustinet. Et quia beatitudo huius vitae amitti potest, quod videtur esse contra rationem beatitudinis; ideo philosophus dicit, in I Ethic., aliquos esse in hac vita beatos, non simpliciter, sed sicut homines quorum natura mutationi subiecta est. Si vero loquamur de beatitudine perfecta quae expectatur post hanc vitam, sciendum est quod Origenes posuit, quorundam Platonicorum errorem sequens, quod post ultimam beatitudinem homo potest fieri miser. Sed hoc manifeste apparet esse falsum dupliciter. Primo quidem, ex ipsa communi ratione beatitudinis. Cum enim ipsa beatitudo sit perfectum bonum et sufficiens, oportet quod desiderium hominis quietet, et omne malum excludat. Naturaliter autem homo desiderat retinere bonum quod habet, et quod eius retinendi securitatem obtineat, alioquin necesse est quod timore amittendi, vel dolore de certitudine amissionis, affligatur. Requiritur igitur ad veram beatitudinem quod homo certam habeat opinionem bonum quod habet, nunquam se amissurum. Quae quidem opinio si vera sit, consequens est quod beatitudinem nunquam amittet. Si autem falsa sit, hoc ipsum est quoddam malum, falsam opinionem habere, nam falsum est malum intellectus, sicut verum est bonum ipsius, ut dicitur in VI Ethic. Non igitur iam vere erit beatus, si aliquod malum ei inest. Secundo idem apparet, si consideretur ratio beatitudinis in speciali. Ostensum est enim supra quod perfecta beatitudo hominis in visione divinae essentiae consistit. Est autem impossibile quod aliquis videns divinam essentiam, velit eam non videre. Quia omne bonum habitum quo quis carere vult, aut est insufficiens, et quaeritur aliquid sufficientius loco eius, aut habet aliquod incommodum annexum, propter quod in fastidium venit. Visio autem divinae essentiae replet animam omnibus bonis, cum coniungat fonti totius bonitatis, unde dicitur in Psalmo XVI, satiabor cum apparuerit gloria tua; et Sap. VII, dicitur, venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, scilicet cum contemplatione sapientiae. Similiter etiam non habet aliquod incommodum adiunctum, quia de contemplatione sapientiae dicitur, Sap. VIII, non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus eius. Sic ergo patet quod propria voluntate beatus non potest beatitudinem deserere. Similiter etiam non potest eam perdere, Deo subtrahente. Quia, cum subtractio beatitudinis sit quaedam poena, non potest talis subtractio a Deo, iusto iudice, provenire, nisi pro aliqua culpa, in quam cadere non potest qui Dei essentiam videt, cum ad hanc visionem ex necessitate sequatur rectitudo voluntatis, ut supra ostensum est. Similiter etiam nec aliquod aliud agens potest eam subtrahere. Quia mens Deo coniuncta super omnia alia elevatur; et sic ab huiusmodi coniunctione nullum aliud agens potest ipsam excludere. Unde inconveniens videtur quod per quasdam alternationes temporum transeat homo de beatitudine ad miseriam, et e converso, quia huiusmodi temporales alternationes esse non possunt, nisi circa ea quae subiacent tempori et motui.

Ссылаются нормы: Q5A4Respondeo, assert-hd2e45a7044cd6cc980903d576101cca328e91a09d744d3dff12bf20875a961ea

section/5-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d46c9dbeecc317dc603c5d4d0a91e767934b88cc301371b33d6aa1d7dcb5f4fdLA

Sed contra est quod dicitur Matth. XXV, de iustis, quod ibunt in vitam aeternam; quae, ut dictum est, est beatitudo sanctorum. Quod autem est aeternum, non deficit. Ergo beatitudo non potest amitti.

Ссылаются нормы: assert-he18c1e9da2a78218411bf49696d7a26d2eb2f44d908af3644c2fa386c74c065f

section/5-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:57931afbf1612d337afebc58c78db36e3046b8844c5baecd50593ca75f35b9dcLA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut natura non deficit homini in necessariis, quamvis non dederit sibi arma et tegumenta sicut aliis animalibus quia dedit ei rationem et manus, quibus possit haec sibi conquirere; ita nec deficit homini in necessariis, quamvis non daret sibi aliquod principium quo posset beatitudinem consequi; hoc enim erat impossibile. Sed dedit ei liberum arbitrium, quo possit converti ad Deum, qui eum faceret beatum. Quae enim per amicos possumus, per nos aliqualiter possumus, ut dicitur in III Ethic.

Ссылаются нормы: Q5A5Ad1, assert-h1eb396a8242ae9b5e16295db560242d3304aa49a2368b6ac4a053575fb6809ca

section/5-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1937e8127136cb4478065fbfc7301cebb10d812985ce02f34c64e545d712c8d2LA

Ad secundum dicendum quod nobilioris conditionis est natura quae potest consequi perfectum bonum, licet indigeat exteriori auxilio ad hoc consequendum, quam natura quae non potest consequi perfectum bonum, sed consequitur quoddam bonum imperfectum, licet ad consecutionem eius non indigeat exteriori auxilio, ut philosophus dicit in II de caelo. Sicut melius est dispositus ad sanitatem qui potest consequi perfectam sanitatem, licet hoc sit per auxilium medicinae; quam qui solum potest consequi quandam imperfectam sanitatem, sine medicinae auxilio. Et ideo creatura rationalis, quae potest consequi perfectum beatitudinis bonum, indigens ad hoc divino auxilio, est perfectior quam creatura irrationalis, quae huiusmodi boni non est capax, sed quoddam imperfectum bonum consequitur virtute suae naturae.

Ссылаются нормы: Q5A5Ad2, assert-h447c49bb0370d1d3e7b14013ad166f20ab9efda4fa6aa3cc5bbe74db174eea31

section/5-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:76a773b3b93764083787fe8303044374f496b3c20581b340496047c8460cb37eLA

Ad tertium dicendum quod, quando imperfectum et perfectum sunt eiusdem speciei, ab eadem virtute causari possunt. Non autem hoc est necesse, si sunt alterius speciei, non enim quidquid potest causare dispositionem materiae, potest ultimam perfectionem conferre. Imperfecta autem operatio, quae subiacet naturali hominis potestati, non est eiusdem speciei cum operatione illa perfecta quae est hominis beatitudo, cum operationis species dependeat ex obiecto. Unde ratio non sequitur.

Ссылаются нормы: Q5A5Ad3, assert-h408dd8447d800b5ff6f8df7dae0d5f76841161fc893c991428e0b33b511e68cd

section/5-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:14c7c9f62a122483bf5a9103fbd59dccb0dc2142ae62688aaca196fc65f9972aLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo per sua naturalia possit beatitudinem consequi. Natura enim non deficit in necessariis. Sed nihil est homini tam necessarium quam id per quod finem ultimum consequitur. Ergo hoc naturae humanae non deest. Potest igitur homo per sua naturalia beatitudinem consequi.

Ссылаются нормы: Q5A5Obiectio1, assert-h139f9d0096100a833d5dbc65dcb3daff0547c5c58e98df5c7e877f0c13688439, assert-h6c3beb07a9f32ca9373a43ac71d4e43d21d5adf03d2d8aabfbfe17ccb0eaeb26

section/5-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:149e8b7ab491a72eaeab0a7e71b9a0a36f0f51bf8f29b4e0f08150e5f47a336cLA

Praeterea, homo, cum sit nobilior irrationalibus creaturis, videtur esse sufficientior. Sed irrationales creaturae per sua naturalia possunt consequi suos fines. Ergo multo magis homo per sua naturalia potest beatitudinem consequi.

Ссылаются нормы: Q5A5Obiectio2, assert-h43c4a1bb462568e0a579d8e29b4c22603d0d2fec460b30b080e82a2906b1fcd0, assert-h995e551e4c7a9bae2e0c3888eec7250b0c8162d9ac56ba4721a6dd49dcebc0e8

section/5-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f0e1873408c759a128a5f1c5f4d590b8966539bc19e4b931a45545dda5587d53LA

Praeterea, beatitudo est operatio perfecta, secundum philosophum. Eiusdem autem est incipere rem, et perficere ipsam. Cum igitur operatio imperfecta, quae est quasi principium in operationibus humanis, subdatur naturali hominis potestati, qua suorum actuum est dominus; videtur quod per naturalem potentiam possit pertingere ad operationem perfectam, quae est beatitudo.

Ссылаются нормы: Q5A5Obiectio3, assert-h350720c854b95d46fcbe36a1fae63ed173ee620ef559d5de7ff5619d95c50423

section/5-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8a59bbf009caa127ff6054517436c8d339b126421188696e9182b2e07488ee42LA

Respondeo dicendum quod beatitudo imperfecta quae in hac vita haberi potest, potest ab homine acquiri per sua naturalia, eo modo quo et virtus, in cuius operatione consistit, de quo infra dicetur. Sed beatitudo hominis perfecta, sicut supra dictum est, consistit in visione divinae essentiae. Videre autem Deum per essentiam est supra naturam non solum hominis, sed etiam omnis creaturae, ut in primo ostensum est. Naturalis enim cognitio cuiuslibet creaturae est secundum modum substantiae eius, sicut de intelligentia dicitur in libro de causis, quod cognoscit ea quae sunt supra se, et ea quae sunt infra se, secundum modum substantiae suae. Omnis autem cognitio quae est secundum modum substantiae creatae, deficit a visione divinae essentiae, quae in infinitum excedit omnem substantiam creatam. Unde nec homo, nec aliqua creatura, potest consequi beatitudinem ultimam per sua naturalia.

Ссылаются нормы: Q5A5Respondeo, assert-hcf959efec6fd0af82ca5d4d53ba25c597f631f4c2351792456c64ac403ab96db

section/5-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:afbc5407b4076ed12eb395aca5bd8f86de1759e4606fe824ba2aa5a311528ebbLA

Sed contra, homo est principium naturaliter actuum suorum per intellectum et voluntatem. Sed ultima beatitudo sanctis praeparata, excedit intellectum hominis et voluntatem, dicit enim apostolus, I ad Cor. II, oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Ergo homo per sua naturalia non potest beatitudinem consequi.

Ссылаются нормы: assert-had274ab93a7a43288b2829a6afba1e4f5f1732812f8b451c6346f2d4b8093d2d

section/5-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e747d2435e04ba56754996066c491371ee770988573d11dfb04d8bbf2757a095LA

Ad primum ergo dicendum quod plerumque contingit in potentiis activis ordinatis, quod perducere ad ultimum finem pertinet ad supremam potentiam, inferiores vero potentiae coadiuvant ad consecutionem illius ultimi finis disponendo, sicut ad artem gubernativam, quae praeest navifactivae, pertinet usus navis, propter quem navis ipsa fit. Sic igitur et in ordine universi, homo quidem adiuvatur ab Angelis ad consequendum ultimum finem, secundum aliqua praecedentia, quibus disponitur ad eius consecutionem, sed ipsum ultimum finem consequitur per ipsum primum agentem, qui est Deus.

Ссылаются нормы: Q5A6Ad1, assert-h34c87ceb323513fca1d9d02547bfc442709ac53e84bff760a8ece8b49270e5e9

section/5-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dd09e214f4b8affaaa363a799a57d9134c7a750968b7a16fa6c531d424352becLA

Ad secundum dicendum quod, quando aliqua forma actu existit in aliquo secundum esse perfectum et naturale, potest esse principium actionis in alterum; sicut calidum per calorem calefacit. Sed si forma existit in aliquo imperfecte, et non secundum esse naturale, non potest esse principium communicationis sui ad alterum, sicut intentio coloris quae est in pupilla, non potest facere album; neque etiam omnia quae sunt illuminata aut calefacta, possunt alia calefacere et illuminare; sic enim illuminatio at calefactio essent usque ad infinitum. Lumen autem gloriae, per quod Deus videtur, in Deo quidem est perfecte secundum esse naturale, in qualibet autem creatura est imperfecte, et secundum esse similitudinarium vel participatum. Unde nulla creatura beata potest communicare suam beatitudinem alteri.

Ссылаются нормы: Q5A6Ad2, assert-hc98e619cd7fc8b3fb608e71c64eb8d2c3d94223eb024c4e65a67629e815e599c

section/5-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2ddef12f9382711281aab96da5d274eabd7d062471ca90bc464a1767fde30051LA

Ad tertium dicendum quod Angelus beatus illuminat intellectum hominis, vel etiam inferioris Angeli, quantum ad aliquas rationes divinorum operum non autem quantum ad visionem divinae essentiae, ut in primo dictum est. Ad eam enim videndam, omnes immediate illuminantur a Deo.

Ссылаются нормы: Q5A6Ad3, assert-hb829983745fa66c31faf10be23ea678fa19f8ab69bd037cc1ef4f52130e8f838

section/5-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c15f071085e15de5cc61a14a1d8251fb2bb99979e060e24abfff9ef3f3086e37LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo possit fieri beatus per actionem alicuius superioris creaturae, scilicet Angeli. Cum enim duplex ordo inveniatur in rebus, unus partium universi ad invicem, alius totius universi ad bonum quod est extra universum; primus ordo ordinatur ad secundum sicut ad finem, ut dicitur XII Metaphys.; sicut ordo partium exercitus ad invicem est propter ordinem totius exercitus ad ducem. Sed ordo partium universi ad invicem attenditur secundum quod superiores creaturae agunt in inferiores, ut in primo dictum est, beatitudo autem consistit in ordine hominis ad bonum quod est extra universum, quod est Deus. Ergo per actionem superioris creaturae, scilicet Angeli, in hominem, homo beatus efficitur.

Ссылаются нормы: Q5A6Obiectio1, assert-h10cb4b90a353f653e5274df00348e6e179b4109f31ab788469983829a44694b8, assert-ha3b91fb589f2eeb1942b03858544cd8360b02af9061356c4ddc2521d9a0ec100

section/5-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7a585e47f5958697444b0c62e20dc59cb773da625fde0de0c0530b8d2d2e655cLA

Praeterea, quod est in potentia tale, potest reduci in actum per id quod est actu tale, sicut quod est potentia calidum, fit actu calidum per id quod est actu calidum. Sed homo est in potentia beatus. Ergo potest fieri actu beatus per Angelum, qui est actu beatus.

Ссылаются нормы: Q5A6Obiectio2, assert-h2defc96d01a8037eb999e77bd38c7eb12e8e5ba036b2e36331fd74d0e0c85046, assert-hb6b8ae03ddff8054312bd1acc4917ca98d9fabce1b52ee6b30aec4a89a0601f2

section/5-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:87dc908eb1be849bb7c8bae0feff69f5ad483a25287684e155c2c1442bacb051LA

Praeterea, beatitudo consistit in operatione intellectus, ut supra dictum est. Sed Angelus potest illuminare intellectum hominis, ut in primo habitum est. Ergo Angelus potest facere hominem beatum.

Ссылаются нормы: Q5A6Obiectio3, assert-h1e4285f0bc3f2cfad68725ddb844214a7f5be5380a86a30bf4c5e828391ec2e0, assert-h3c0ef8eebf262db6013cee8d042a2976818e9481d1f3ea1dc6662af06078ca61

section/5-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bb8faf83d3ad3c612bbd750e3fddd4e9ddc15bdf97c5712ced16b34a0ed39254LA

Respondeo dicendum quod, cum omnis creatura naturae legibus sit subiecta, utpote habens limitatam virtutem et actionem; illud quod excedit naturam creatam, non potest fieri virtute alicuius creaturae. Et ideo si quid fieri oporteat quod sit supra naturam, hoc fit immediate a Deo; sicut suscitatio mortui, illuminatio caeci, et cetera huiusmodi. Ostensum est autem quod beatitudo est quoddam bonum excedens naturam creatam. Unde impossibile est quod per actionem alicuius creaturae conferatur, sed homo beatus fit solo Deo agente, si loquamur de beatitudine perfecta. Si vero loquamur de beatitudine imperfecta, sic eadem ratio est de ipsa et de virtute, in cuius actu consistit.

Ссылаются нормы: Q5A6Respondeo, assert-hf5267f6836f8616f47bf1223d2c6670e5739c44f91c7be768f2bb2f4859c0402

section/5-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:81d374a8c3353a8b64beacd70be161a9386a20ea8fc181867fc2c32c6aa51726LA

Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXXXIII, gratiam et gloriam dabit dominus.

Ссылаются нормы: assert-he2f76b088d8330a4b2264a795d67750d3fdcdedd6ed9dff518b8b0d3a92c50c2

section/5-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8223173e47688a7d07728db6b437d4c99effd3b8dcb104ac3a2005bbc90419c4LA

Ad primum ergo dicendum quod operatio hominis non praeexigitur ad consecutionem beatitudinis propter insufficientiam divinae virtutis beatificantis, sed ut servetur ordo in rebus.

Ссылаются нормы: Q5A7Ad1, assert-h56c776c7de462acb254e4dd33d1eb6185d39778a77f48c61f429da5e0825c9be

section/5-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e4ddc5ee11d1841c51b1d91dca23ba5c9587b9c8c9c66ac4f5a35e056dd0a453LA

Ad secundum dicendum quod primas creaturas statim Deus perfectas produxit, absque aliqua dispositione vel operatione creaturae praecedente, quia sic instituit prima individua specierum, ut per ea natura propagaretur ad posteros. Et similiter, quia per Christum, qui est Deus et homo, beatitudo erat ad alios derivanda, secundum illud apostoli ad Heb. II, qui multos filios in gloriam adduxerat; statim a principio suae conceptionis, absque aliqua operatione meritoria praecedente, anima eius fuit beata. Sed hoc est singulare in ipso, nam pueris baptizatis subvenit meritum Christi ad beatitudinem consequendam, licet desint eis merita propria, eo quod per Baptismum sunt Christi membra effecti.

Ссылаются нормы: Q5A7Ad2, assert-hc36b45b80669e20159f8c8b05595bbd83c13b4e27aa7e1f4202c32b4101c4edf

section/5-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d39e871cf32473dc155138ff20ea53aab53e6ad80d92f417925754d22ea637aLA

Ad tertium dicendum quod apostolus loquitur de beatitudine spei, quae habetur per gratiam iustificantem, quae quidem non datur propter opera praecedentia. Non enim habet rationem termini motus, ut beatitudo, sed magis est principium motus quo ad beatitudinem tenditur.

Ссылаются нормы: Q5A7Ad3, assert-h1ca65b07b06bb1ba10d66d1183d43cde5d13b20898c685c6ca7328cca97ccc0a

section/5-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fc6161321aaa802c7237aa9217c01205d4394f6d7eae2a2776d1b44e11a86400LA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non requirantur aliqua opera hominis ad hoc ut beatitudinem consequatur a Deo. Deus enim, cum sit agens infinitae virtutis, non praeexigit in agendo materiam, aut dispositionem materiae, sed statim potest totum producere. Sed opera hominis, cum non requirantur ad beatitudinem eius sicut causa efficiens, ut dictum est, non possunt requiri ad eam nisi sicut dispositiones. Ergo Deus, qui dispositiones non praeexigit in agendo, beatitudinem sine praecedentibus operibus confert.

Ссылаются нормы: Q5A7Obiectio1, assert-h0392b21c801e771a29f7d466ef13e66f75ad75c6c6e46017fa48ca37c20768b5, assert-h3827e0bb67de4cd539a6750db7ee0102b43d23ae5bc4f148f4c600f5cc7fad27

section/5-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:91464615d83596c146a6714ab2c0784dff7859098f224932b825d1745919312eLA

Praeterea, sicut Deus est auctor beatitudinis immediate, ita et naturam immediate instituit. Sed in prima institutione naturae, produxit creaturas nulla dispositione praecedente vel actione creaturae; sed statim fecit unumquodque perfectum in sua specie. Ergo videtur quod beatitudinem conferat homini sine aliquibus operationibus praecedentibus.

Ссылаются нормы: Q5A7Obiectio2, assert-hb91e5dd280f6e0612517d3c9a9b234a14d799f942371726de735c0198ebfd8cf, assert-he527e83f3dfb2ecfa391594ce4f403a2e13a917cbfbe8dc5f4e3aa2d04bd3c4a

section/5-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7627d2483e0029567fea927de52ccf29fb09cf173325d2cba00708968cc536baLA

Praeterea, apostolus dicit, Rom. IV, beatitudinem hominis esse cui Deus confert iustitiam sine operibus. Non ergo requiruntur aliqua opera hominis ad beatitudinem consequendam.

Ссылаются нормы: Q5A7Obiectio3, assert-h67cb79dea92cd127b0c5004aebea756c24f225c95aff785c8c7908971c38b3b0

section/5-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c3eea5bcc342b113fe97b3b1acae56b8a0d17fbe594156df3779cd1c676f083fLA

Respondeo dicendum quod rectitudo voluntatis, ut supra dictum est, requiritur ad beatitudinem, cum nihil aliud sit quam debitus ordo voluntatis ad ultimum finem; quae ita exigitur ad consecutionem ultimi finis, sicut debita dispositio materiae ad consecutionem formae. Sed ex hoc non ostenditur quod aliqua operatio hominis debeat praecedere eius beatitudinem, posset enim Deus simul facere voluntatem recte tendentem in finem, et finem consequentem; sicut quandoque simul materiam disponit, et inducit formam. Sed ordo divinae sapientiae exigit ne hoc fiat, ut enim dicitur in II de caelo, eorum quae nata sunt habere bonum perfectum, aliquid habet ipsum sine motu, aliquid uno motu, aliquid pluribus. Habere autem perfectum bonum sine motu, convenit ei quod naturaliter habet illud. Habere autem beatitudinem naturaliter est solius Dei. Unde solius Dei proprium est quod ad beatitudinem non moveatur per aliquam operationem praecedentem. Cum autem beatitudo excedat omnem naturam creatam, nulla pura creatura convenienter beatitudinem consequitur absque motu operationis, per quam tendit in ipsam. Sed Angelus, qui est superior ordine naturae quam homo, consecutus est eam, ex ordine divinae sapientiae, uno motu operationis meritoriae, ut in primo expositum est. Homines autem consequuntur ipsam multis motibus operationum, qui merita dicuntur. Unde etiam, secundum philosophum, beatitudo est praemium virtuosarum operationum.

Ссылаются нормы: Q5A7Respondeo, assert-ha1be14719551415273bb992b1b4dbc3267ac639b5961a344f6acd4dd2a03c423

section/5-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:5cda6e78610837fae543442c5fb544e6345d35f7fb459e27274527b918c1dbfaLA

Sed contra est quod dicitur Ioan. XIII, si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. Ergo per actionem ad beatitudinem pervenitur.

Ссылаются нормы: assert-hd3ecc3dc089f0d4caa71a040e610729fd79b110b81bba0b85f1284bbdc4a29aa

section/5-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8964342f63ab4ecfde919f8188eaf459f89f13bb7fdb9c63f0f2691223ba6972LA

Unde patet responsio ad primum.

Ссылаются нормы: Q5A8Ad1, assert-h707db51085e4dd9a5e29dd8610f4c646a21ba006008658f09071e8e84a5ac323

section/5-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:11c4bcc8738a81c937b4ba722b2405e1d97ac2a7ff2913e7a9bf50e51247b2f5LA

Ad secundum dicendum quod, cum voluntas sequatur apprehensionem intellectus seu rationis, sicut contingit quod aliquid est idem secundum rem, quod tamen est diversum secundum rationis considerationem; ita contingit quod aliquid est idem secundum rem, et tamen uno modo appetitur, alio modo non appetitur. Beatitudo ergo potest considerari sub ratione finalis boni et perfecti, quae est communis ratio beatitudinis, et sic naturaliter et ex necessitate voluntas in illud tendit, ut dictum est. Potest etiam considerari secundum alias speciales considerationes, vel ex parte ipsius operationis, vel ex parte potentiae operativae, vel ex parte obiecti, et sic non ex necessitate voluntas tendit in ipsam.

Ссылаются нормы: Q5A8Ad2, assert-h88a93cfdccf9bd7f4503879414ff2f327c60fcef39bc77116f1e27be15edf42c

section/5-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3a06ebbbd576c55e722d0a545a5d54665b03b0577d38c7f4c9cedcaefd2cff80LA

Ad tertium dicendum quod ista definitio beatitudinis quam quidam posuerunt, beatus est qui habet omnia quae vult, vel, cui omnia optata succedunt, quodam modo intellecta, est bona et sufficiens; alio vero modo, est imperfecta. Si enim intelligatur simpliciter de omnibus quae vult homo naturali appetitu, sic verum est quod qui habet omnia quae vult, est beatus, nihil enim satiat naturalem hominis appetitum, nisi bonum perfectum, quod est beatitudo. Si vero intelligatur de his quae homo vult secundum apprehensionem rationis, sic habere quaedam quae homo vult, non pertinet ad beatitudinem, sed magis ad miseriam inquantum huiusmodi habita impediunt hominem ne habeat quaecumque naturaliter vult, sicut etiam ratio accipit ut vera interdum quae impediunt a cognitione veritatis. Et secundum hanc considerationem, Augustinus addidit ad perfectionem beatitudinis, quod nihil mali velit. Quamvis primum posset sufficere, si recte intelligeretur, scilicet quod beatus est qui habet omnia quae vult.

Ссылаются нормы: Q5A8Ad3, assert-ha99bf86a92135217214693e84015651c545eb8d674d99c3bc85d7d93d5e8d721

section/5-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:589439041b8017521c824b44a3c5bc565a6df5d08b0949b9b92fff9d50cf5929LA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non omnes appetant beatitudinem. Nullus enim potest appetere quod ignorat, cum bonum apprehensum sit obiectum appetitus, ut dicitur in III de anima. Sed multi nesciunt quid sit beatitudo, quod, sicut Augustinus dicit in XIII de Trin., patet ex hoc, quod quidam posuerunt beatitudinem in voluptate corporis, quidam in virtute animi, quidam in aliis rebus. Non ergo omnes beatitudinem appetunt.

Ссылаются нормы: Q5A8Obiectio1, assert-hb769c70a629f39bab85e8ffa666c29969d00c46929fba2c3d86ca8dc66e4c8f8, assert-hd933ff5e119a38dc1cc30507f1e22e20d6d05bfd8035276f10d3424c45027f26

section/5-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ea5bb628e8113ba6e85d413af010f7fad4813694696871b0416ed3462dee251aLA

Praeterea, essentia beatitudinis est visio essentiae divinae, ut dictum est. Sed aliqui opinantur hoc esse impossibile, quod Deus per essentiam ab homine videatur, unde hoc non appetunt. Ergo non omnes homines appetunt beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q5A8Obiectio2, assert-h1bb2849874f23c3e0a10d68c6a2b63decf7935d6132c3fdabe8fb058abda6957, assert-he958e5dac7043e0915106c55c2c83e177b692e8724422efa8c4b0b8e9f8033be

section/5-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4fc758259c8b84cd17fcd4e9762c3a0103dca11d45f4cda557256dd9d40f09ebLA

Praeterea, Augustinus dicit, in XIII de Trin. quod beatus est qui habet omnia quae vult, et nihil male vult. Sed non omnes hoc volunt, quidam enim male aliqua volunt, et tamen volunt illa se velle. Non ergo omnes volunt beatitudinem.

Ссылаются нормы: Q5A8Obiectio3, assert-h45f166ed4d578b86ff0d132a10f632c4f5db084060713e4d7006e511de4e1173, assert-h7cff5ea9792ccd12bdee7dd3082441e87fd1ff8adcec7de8ab275da82be7a4fc

section/5-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7734af9e9aa22b168991b142cc694b05cdb361cc9420d1a93d221d9627701333LA

Respondeo dicendum quod beatitudo dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum communem rationem beatitudinis. Et sic necesse est quod omnis homo beatitudinem velit. Ratio autem beatitudinis communis est ut sit bonum perfectum, sicut dictum est. Cum autem bonum sit obiectum voluntatis, perfectum bonum est alicuius, quod totaliter eius voluntati satisfacit. Unde appetere beatitudinem nihil aliud est quam appetere ut voluntas satietur. Quod quilibet vult. Alio modo possumus loqui de beatitudine secundum specialem rationem, quantum ad id in quo beatitudo consistit. Et sic non omnes cognoscunt beatitudinem, quia nesciunt cui rei communis ratio beatitudinis conveniat. Et per consequens, quantum ad hoc, non omnes eam volunt.

Ссылаются нормы: Q5A8Respondeo, assert-hd9fd02a4774110c52f2eb6045844b6759fbb27cca4f4d264e06d07c2120ac2d4

section/5-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:ec1660bc2e5118e6de69d4e2ff43e6fe098061f3b70251b1e7ec1ffa7bffceceLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, XIII de Trin., si minus dixisset, omnes beati esse vultis, miseri esse non vultis, dixisset aliquid quod nullus in sua non cognosceret voluntate. Quilibet ergo vult esse beatus.

Ссылаются нормы: assert-hc542cdf63459704e3d25399362627214bedea7b0fde120b19f2ec71500932468

question/5/prooemium · paragraph

la · official · sha256:ca7573355b40d42c76418ffc8abfbd904b0ed58ac73eae6a3757d177f462f7f8LA

Deinde considerandum est de ipsa adeptione beatitudinis. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum homo possit consequi beatitudinem. Secundo, utrum unus homo possit esse alio beatior. Tertio, utrum aliquis possit esse in hac vita beatus. Quarto, utrum beatitudo habita possit amitti. Quinto, utrum, homo per sua naturalia possit acquirere beatitudinem. Sexto, utrum homo consequatur beatitudinem per actionem alicuius superioris creaturae. Septimo, utrum requirantur opera hominis aliqua ad hoc quod homo beatitudinem consequatur a Deo. Octavo, utrum omnis homo appetat beatitudinem.

Хэш рядом с текстом — sha256 его точных байтов. Он и есть проверка того, что показанный текст совпадает с закреплённым в пакете: расхождение роняет статику оракула.