Источник / закреплённая редакция
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I-II, quaestiones 6-21
Источник пакета la.aquinas.summa.i_ii_actibus · Summa theologiae I-II, qq. 6-21
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#SUMMA_THEOLOGIAE_I_II_6_21
- номер
- Summa theologiae I-II, qq. 6-21
- вид
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 10
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q10
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2006.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ee5a66390321a8c87c515dce6b92aae59bdd76c01e38c4c8a554eb4c02626dc1 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/10-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b2779cb0492db5c523e22a88d1ed9e2a3f0f756b19b7b9a57b13de23c83aa5b8LA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas dividitur contra naturam, sicut una causa contra aliam, quaedam enim fiunt naturaliter, et quaedam fiunt voluntarie. Est autem alius modus causandi proprius voluntati, quae est domina sui actus, praeter modum qui convenit naturae, quae est determinata ad unum. Sed quia voluntas in aliqua natura fundatur, necesse est quod motus proprius naturae, quantum ad aliquid, participetur in voluntate, sicut quod est prioris causae, participatur a posteriori. Est enim prius in unaquaque re ipsum esse, quod est per naturam, quam velle, quod est per voluntatem. Et inde est quod voluntas naturaliter aliquid vult.Ссылаются нормы: Q10A1Ad1, assert-ha8f4e963a634196d4ca568d864c60c1caaa4ef1ad3a645e8d748aad544064c43
section/10-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1b9ea54de986147a6d8148801b1cce6fdecc196468fce4bf934d781a5ab748f8LA
Ad secundum dicendum quod in rebus naturalibus id quod est naturale quasi consequens formam tantum, semper actu inest, sicut calidum igni. Quod autem est naturale sicut consequens materiam, non semper actu inest, sed quandoque secundum potentiam tantum. Nam forma est actus, materia vero potentia. Motus autem est actus existentis in potentia. Et ideo illa quae pertinent ad motum, vel quae consequuntur motum, in rebus naturalibus, non semper insunt, sicut ignis non semper movetur sursum, sed quando est extra locum suum. Et similiter non oportet quod voluntas, quae de potentia in actum reducitur dum aliquid vult, semper actu velit, sed solum quando est in aliqua dispositione determinata. Voluntas autem Dei, quae est actus purus, semper est in actu volendi.Ссылаются нормы: Q10A1Ad2, assert-h44c47b36a4a1ec09075ffbbfd599a9bb716663cfddc672050b554263151094c3
section/10-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7611c682b3733ceee181f6bdea93de72cedeeee422a17b8f319417d7dda489e5LA
Ad tertium dicendum quod naturae semper respondet unum, proportionatum tamen naturae. Naturae enim in genere, respondet aliquid unum in genere; et naturae in specie acceptae, respondet unum in specie; naturae autem individuatae respondet aliquid unum individuale. Cum igitur voluntas sit quaedam vis immaterialis sicut et intellectus, respondet sibi naturaliter aliquod unum commune, scilicet bonum, sicut etiam intellectui aliquod unum commune, scilicet verum, vel ens, vel quod quid est. Sub bono autem communi multa particularia bona continentur, ad quorum nullum voluntas determinatur.Ссылаются нормы: Q10A1Ad3, assert-hc1c1448e69114d66b4259c2e028773cf58237cd5991160b3dff57ea4f92720b4
section/10-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e8da07f4c585eb85e4e6f25560f552df7eb17fc5b9941f58d67397b87302fc31LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveatur ad aliquid naturaliter. Agens enim naturale dividitur contra agens voluntarium, ut patet in principio II Physic. Non ergo voluntas ad aliquid naturaliter movetur.Ссылаются нормы: Q10A1Obiectio1, assert-h1dd45609048afd3681e489b39c1b3a74fd796c57a47201108ee3789448f9fbc6
section/10-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e416eeb63dbfb8c7ef6ef9585b10fba4a214dbc0f08ed5c362a337cb6c37b465LA
Praeterea, id quod est naturale, inest alicui semper; sicut igni esse calidum. Sed nullus motus inest voluntati semper. Ergo nullus motus est naturalis voluntati.Ссылаются нормы: Q10A1Obiectio2, assert-h0af89ec39c59fc3157dbda1f631160468312f7e201126469b5ce31ec57f42297, assert-h19fc9ed19de812048697e65c7965e42aee787ded9a7e339d446b5b41121d26b3
section/10-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:81c4b6046a66afd389dcc39788f5c6848fa08533def2203a72c8c860298a55a5LA
Praeterea, natura est determinata ad unum. Sed voluntas se habet ad opposita. Ergo voluntas nihil naturaliter vult.Ссылаются нормы: Q10A1Obiectio3, assert-hb793c0c2fde4e2e9c2423a4cc2485fdcff8ae4fb33cfb3a62b0622c156f93b1a, assert-hd2b6dd0a16247227c3088e4a9f71e62b50eb2584865adf1508fb332a64e97e3f
section/10-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ef0c02d9a6e29da0f7349238b0ac6979263248b68a599b170ca2244e842d4463LA
Respondeo dicendum quod, sicut Boetius dicit in libro de duabus naturis, et philosophus in V Metaphys., natura dicitur multipliciter. Quandoque enim dicitur principium intrinsecum in rebus mobilibus. Et talis natura est vel materia, vel forma materialis, ut patet ex II Physic. Alio modo dicitur natura quaelibet substantia, vel etiam quodlibet ens. Et secundum hoc, illud dicitur esse naturale rei, quod convenit ei secundum suam substantiam. Et hoc est quod per se inest rei. In omnibus autem, ea quae non per se insunt, reducuntur in aliquid quod per se inest, sicut in principium. Et ideo necesse est quod, hoc modo accipiendo naturam, semper principium in his quae conveniunt rei, sit naturale. Et hoc manifeste apparet in intellectu, nam principia intellectualis cognitionis sunt naturaliter nota. Similiter etiam principium motuum voluntariorum oportet esse aliquid naturaliter volitum. Hoc autem est bonum in communi, in quod voluntas naturaliter tendit, sicut etiam quaelibet potentia in suum obiectum, et etiam ipse finis ultimus, qui hoc modo se habet in appetibilibus, sicut prima principia demonstrationum in intelligibilibus, et universaliter omnia illa quae conveniunt volenti secundum suam naturam. Non enim per voluntatem appetimus solum ea quae pertinent ad potentiam voluntatis; sed etiam ea quae pertinent ad singulas potentias, et ad totum hominem. Unde naturaliter homo vult non solum obiectum voluntatis, sed etiam alia quae conveniunt aliis potentiis, ut cognitionem veri, quae convenit intellectui; et esse et vivere et alia huiusmodi, quae respiciunt consistentiam naturalem; quae omnia comprehenduntur sub obiecto voluntatis, sicut quadam particularia bona.Ссылаются нормы: Q10A1Respondeo, assert-h117d60c842725409abb2c9b9adcbc6251c5e09f0c8584b5f8886516590cb83fc
section/10-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d26fdbfc15eb06b795c2a5e97df29cbcc7f8c99b53317f5439b622a83d432fd9LA
Sed contra est quod motus voluntatis sequitur actum intellectus. Sed intellectus aliqua intelligit naturaliter. Ergo et voluntas aliqua vult naturaliter.Ссылаются нормы: assert-h53b50f601ad67d2749bb561aac584a3754887f56e7ffcd35d867d98a1e8a92e5
section/10-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5ef0044a1154b8135609716c6b03d60863d1bb1e860af3c37e26e51431828810LA
Ad primum ergo dicendum quod sufficiens motivum alicuius potentiae non est nisi obiectum quod totaliter habet rationem motivi. Si autem in aliquo deficiat, non ex necessitate movebit, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q10A2Ad1, assert-h4ebb55f145d0c98b3383fb97f65e3d8811a20c825ae5c922ea124af1a3369592
section/10-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3e36ce2acc10617129328301f3a40a27fac200c765aa514091e68acb4a0d4d2dLA
Ad secundum dicendum quod intellectus ex necessitate movetur a tali obiecto quod est semper et ex necessitate verum, non autem ab eo quod potest esse verum et falsum, scilicet a contingenti, sicut et de bono dictum est.Ссылаются нормы: Q10A2Ad2, assert-hce37ffbe859c309df63d2fec9f95a38870ee766292cf4d87a7462ae0ea228a86
section/10-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f497d7283d14f9244b9403352c14be8bdb4dac09e8a85495c5b7fa0741533f54LA
Ad tertium dicendum quod finis ultimus ex necessitate movet voluntatem, quia est bonum perfectum. Et similiter illa quae ordinantur ad hunc finem, sine quibus finis haberi non potest, sicut esse et vivere et huiusmodi. Alia vero, sine quibus finis haberi potest, non ex necessitate vult qui vult finem, sicut conclusiones sine quibus principia possunt esse vera, non ex necessitate credit qui credit principia.Ссылаются нормы: Q10A2Ad3, assert-h4ee0dc8b454ee118ae437dcb94bb7dae2f785b6b3c820c62443eaf2aa19c68df
section/10-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e3ff44f690166c1cc73195583474f5b9ce4d77b5827db71038e74efbebd2426fLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas de necessitate moveatur a suo obiecto. Obiectum enim voluntatis comparatur ad ipsam sicut motivum ad mobile, ut patet in III de anima. Sed motivum, si sit sufficiens, ex necessitate movet mobile. Ergo voluntas ex necessitate potest moveri a suo obiecto.Ссылаются нормы: Q10A2Obiectio1, assert-hb819e5711fa51839a077669cdca6a3028d6e9d00cc58b53189b7f41c9f3546da, assert-hdfb1dcbd17e74483f0b468f54f65589adf7896897940a60106bd50a9b63d0469
section/10-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:27ebc01a1197977b081d77109cfcc41e6bbf173b8516f5e8113de48eb50fdbf3LA
Praeterea, sicut voluntas est vis immaterialis, ita et intellectus, et utraque potentia ad obiectum universale ordinatur, ut dictum est. Sed intellectus ex necessitate movetur a suo obiecto. Ergo et voluntas a suo.Ссылаются нормы: Q10A2Obiectio2, assert-h31bc4e1372232d5ca043532b16a9216af069da39358359d2fbef09c212e7e215, assert-h58aebf6793bcd81e2e44a28481395e8db8a88ff02fa4f131ed8cca9c53ee38d0
section/10-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a5837bf7f70cb76e4b5c7dfc81000cc111e90cfb998a8c0374ae56be073047e2LA
Praeterea, omne quod quis vult, aut est finis, aut aliquid ordinatum ad finem. Sed finem aliquis ex necessitate vult, ut videtur, quia est sicut principium in speculativis, cui ex necessitate assentimus. Finis autem est ratio volendi ea quae sunt ad finem, et sic videtur quod etiam ea quae sunt ad finem, ex necessitate velimus. Voluntas ergo ex necessitate movetur a suo obiecto.Ссылаются нормы: Q10A2Obiectio3, assert-h4558ac1e64ba5e35f4ca9e90bdd9f268620e017cc31ffee7e35a20f787fd0256, assert-h4872c1f9255c27ced1f15317fb85de11a2b7427364b748526d42eb97adb15ebd
section/10-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7a1c44dba2d98579cd021047d814dca04261a14d3e676763fc4e5071eb6be0baLA
Respondeo dicendum quod voluntas movetur dupliciter, uno modo, quantum ad exercitium actus; alio modo, quantum ad specificationem actus, quae est ex obiecto. Primo ergo modo, voluntas a nullo obiecto ex necessitate movetur, potest enim aliquis de quocumque obiecto non cogitare, et per consequens neque actu velle illud. Sed quantum ad secundum motionis modum, voluntas ab aliquo obiecto ex necessitate movetur, ab aliquo autem non. In motu enim cuiuslibet potentiae a suo obiecto, consideranda est ratio per quam obiectum movet potentiam. Visibile enim movet visum sub ratione coloris actu visibilis. Unde si color proponatur visui, ex necessitate movet visum, nisi aliquis visum avertat, quod pertinet ad exercitium actus. Si autem proponeretur aliquid visui quod non omnibus modis esset color in actu, sed secundum aliquid esset tale, secundum autem aliquid non tale, non ex necessitate visus tale obiectum videret, posset enim intendere in ipsum ex ea parte qua non est coloratum in actu, et sic ipsum non videret. Sicut autem coloratum in actu est obiectum visus, ita bonum est obiectum voluntatis. Unde si proponatur aliquod obiectum voluntati quod sit universaliter bonum et secundum omnem considerationem, ex necessitate voluntas in illud tendet, si aliquid velit, non enim poterit velle oppositum. Si autem proponatur sibi aliquod obiectum quod non secundum quamlibet considerationem sit bonum, non ex necessitate voluntas feretur in illud. Et quia defectus cuiuscumque boni habet rationem non boni, ideo illud solum bonum quod est perfectum et cui nihil deficit, est tale bonum quod voluntas non potest non velle, quod est beatitudo. Alia autem quaelibet particularia bona, inquantum deficiunt ab aliquo bono, possunt accipi ut non bona, et secundum hanc considerationem, possunt repudiari vel approbari a voluntate, quae potest in idem ferri secundum diversas considerationes.Ссылаются нормы: Q10A2Respondeo, assert-hd4e5fcdb09cb81bf7d8813ed42947669bccfd8c668303c91781dd933c53b36ea
section/10-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:596a829386d0a5416b5e211daba3eb99500ebd8d321517a03f095ae1d6621475LA
Sed contra est quod potentiae rationales, secundum philosophum, sunt ad opposita. Sed voluntas est potentia rationalis, est enim in ratione, ut dicitur in III de anima. Ergo voluntas se habet ad opposita. Non ergo ex necessitate movetur ad alterum oppositorum.Ссылаются нормы: assert-h08d0c692708a12315a59b3a02a1f62986984530f3827bee37c02f7edb5ca6992
section/10-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d7e7be7f801ccbfac67eab9bff53cfc8f77755b83dbb2bf4bea28cef284657d8LA
Ad primum ergo dicendum quod, etsi voluntas non possit facere quin motus concupiscentiae insurgat, de quo apostolus dicit Rom. VII, quod odi malum, illud facio, idest concupisco; tamen potest voluntas non velle concupiscere, aut concupiscentiae non consentire. Et sic non ex necessitate sequitur concupiscentiae motum.Ссылаются нормы: Q10A3Ad1, assert-h9ffd7c1ebdb7c52ff47485c57725b8026c2a4eab552c16c3a612a9786497baef
section/10-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:94aee972e93ee5e1c14adb77f752b9dd114370f899297a822a63c8ec49f4fccaLA
Ad secundum dicendum quod, cum in homine duae sint naturae, intellectualis scilicet et sensitiva, quandoque quidem est homo aliqualis uniformiter secundum totam animam, quia scilicet vel pars sensitiva totaliter subiicitur rationi, sicut contingit in virtuosis; vel e converso ratio totaliter absorbetur a passione sicut accidit in amentibus. Sed aliquando, etsi ratio obnubiletur a passione, remanet tamen aliquid rationis liberum. Et secundum hoc potest aliquis vel totaliter passionem repellere; vel saltem se tenere ne passionem sequatur. In tali enim dispositione, quia homo secundum diversas partes animae diversimode disponitur, aliud ei videtur secundum rationem, et aliud secundum passionem.Ссылаются нормы: Q10A3Ad2, assert-h52e59fdbd9e25e10029dd42e18e831b96e0ba9fbd5d3d9bac50597054114a8be
section/10-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:30debb1832fa7313aa7c14fb84b388bfe76455980a0782af01d3303fcc7fd2ceLA
Ad tertium dicendum quod voluntas non solum movetur a bono universali apprehenso per rationem, sed etiam a bono apprehenso per sensum. Et ideo potest moveri ad aliquod particulare bonum absque passione appetitus sensitivi. Multa enim volumus et operamur absque passione, per solam electionem, ut maxime patet in his in quibus ratio renititur passioni.Ссылаются нормы: Q10A3Ad3, assert-h53e55b37bc7716e5b30a45c9145bf006d6d6f5ffbed3113ca1a262714e15bdd7
section/10-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a77e9733b55dc0bf4a397445ae9929c7c3794418a01dfb7e643fe0252d4a3021LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntas ex necessitate moveatur a passione appetitus inferioris. Dicit enim apostolus, Rom. VII, non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio, quod dicitur propter concupiscentiam, quae est passio quaedam. Ergo voluntas ex necessitate movetur a passione.Ссылаются нормы: Q10A3Obiectio1, assert-h6bc0671a2bef4f1397ad5f2cdd7981263200eb19aeeab5184ed7ced53e006d7a
section/10-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:373c722b84e3b608743ad020089c2564f1f948fd68c51ab5225c665edec4b50bLA
Praeterea, sicut dicitur in III Ethic., qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. Sed non est in potestate voluntatis quod statim passionem abiiciat. Ergo non est in potestate voluntatis quod non velit illud ad quod passio se inclinat.Ссылаются нормы: Q10A3Obiectio2, assert-h248b773b484138ea519227f61146943321b2abc824114dc4b18fce9b8372ac2d, assert-ha7df37b209639a6c6278db98ea86c9d1d9e5f5195616e7fd4ac34202eb6abaaf
section/10-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:6b9a193cda14e3afc5d716c0c29b19a600b1aaba172b348ec483af050119301dLA
Praeterea, causa universalis non applicatur ad effectum particularem nisi mediante causa particulari, unde et ratio universalis non movet nisi mediante aestimatione particulari, ut dicitur in III de anima. Sed sicut se habet ratio universalis ad aestimationem particularem, ita se habet voluntas ad appetitum sensitivum. Ergo ad aliquod particulare volendum non movetur voluntas nisi mediante appetitu sensitivo. Ergo si appetitus sensitivus sit per aliquam passionem ad aliquid dispositus, voluntas non poterit in contrarium moveri.Ссылаются нормы: Q10A3Obiectio3, assert-h3df9e02a54ad78318e180965b3c3b4a93a8540786254278adbc704b2fc515fa2, assert-h704a03b60b82802e42829e7cb805cf427420119168d2ea386c05127729b828b1, assert-h740e63b08d63e5471baf71072218fbe493ec1053f7df0d05b576810c3c7e5916
section/10-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eb81fdccf6f2dc008cb92b9a1004d254c8ffd9294314e555b49e7e8034e918e4LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, passio appetitus sensitivi movet voluntatem ex ea parte qua voluntas movetur ab obiecto, inquantum scilicet homo aliqualiter dispositus per passionem, iudicat aliquid esse conveniens et bonum quod extra passionem existens non iudicaret. Huiusmodi autem immutatio hominis per passionem duobus modis contingit. Uno modo, sic quod totaliter ratio ligatur, ita quod homo usum rationis non habet, sicut contingit in his qui propter vehementem iram vel concupiscentiam furiosi vel amentes fiunt, sicut et propter aliquam aliam perturbationem corporalem; huiusmodi enim passiones non sine corporali transmutatione accidunt. Et de talibus eadem est ratio sicut et de animalibus brutis, quae ex necessitate sequuntur impetum passionis, in his enim non est aliquis rationis motus, et per consequens nec voluntatis. Aliquando autem ratio non totaliter absorbetur a passione, sed remanet quantum ad aliquid iudicium rationis liberum. Et secundum hoc remanet aliquid de motu voluntatis. Inquantum ergo ratio manet libera et passioni non subiecta, intantum voluntatis motus qui manet, non ex necessitate tendit ad hoc ad quod passio inclinat. Et sic aut motus voluntatis non est in homine, sed sola passio dominatur, aut, si motus voluntatis sit, non ex necessitate sequitur passionem.Ссылаются нормы: Q10A3Respondeo, assert-he0d1167247576911a0a23b08fae936bfe2d1d2c6efd4101ce003d7d2d2470eac
section/10-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3e5f6f36739851b6d02a0de46aeda054f299f6023236fe317cc441ed179760e0LA
Sed contra est quod dicitur Gen. IV, subter te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius. Non ergo voluntas hominis ex necessitate movetur ab appetitu inferiori.Ссылаются нормы: assert-h3db58ef2c54d487dfb18376f2d0c3d2650324ad81a393757c7af43152c0b7962
section/10-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c23138f8421abf89172756a1667b5e038b5cdfaa82e947bea82e76e4cbc5a82fLA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas divina non solum se extendit ut aliquid fiat per rem quam movet, sed ut etiam eo modo fiat quo congruit naturae ipsius. Et ideo magis repugnaret divinae motioni, si voluntas ex necessitate moveretur, quod suae naturae non competit; quam si moveretur libere, prout competit suae naturae.Ссылаются нормы: Q10A4Ad1, assert-h9421a939a15a9e82f9fad713edbbb0f4092fb27a051391c62ab0741c7eeb5a5c
section/10-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c559a405a5a81b810ae820583244da31b1b313407598b00a1c238f052ef3b217LA
Ad secundum dicendum quod naturale est unicuique quod Deus operatur in ipso ut sit ei naturale, sic enim unicuique convenit aliquid, secundum quod Deus vult quod ei conveniat. Non autem vult quod quidquid operatur in rebus, sit eis naturale, puta quod mortui resurgant. Sed hoc vult unicuique esse naturale, quod potestati divinae subdatur.Ссылаются нормы: Q10A4Ad2, assert-h653f0c66b5e20f604f940a304241b8be771c9c072159b899c0a97a473e3b7841
section/10-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f01312d741026aaae21af589cecd320cc1e65fa769a1c7ce9d8e2e1147c7f82eLA
Ad tertium dicendum quod, si Deus movet voluntatem ad aliquid, incompossibile est huic positioni quod voluntas ad illud non moveatur. Non tamen est impossibile simpliciter. Unde non sequitur quod voluntas a Deo ex necessitate moveatur.Ссылаются нормы: Q10A4Ad3, assert-h154d2dfdcfd89e593addfd4b14a05eedb7c8e5a2c53230d7ff8bf4985e201c21
section/10-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:81e64c68a44435d04c01f879d6823d3966ca732d41479948027a1cc9913427b3LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntas ex necessitate moveatur a Deo. Omne enim agens cui resisti non potest, ex necessitate movet. Sed Deo, cum sit infinitae virtutis, resisti non potest, unde dicitur Rom. IX, voluntati eius quis resistit? Ergo Deus ex necessitate movet voluntatem.Ссылаются нормы: Q10A4Obiectio1, assert-hc505f747cb5c29949ba6214ee2c9b4260fdcc9114e8cecd8ac43129bc9154a75, assert-he916025dc03d907285788a07797babed7e61a6384f24bf44b610371170dd7c3e
section/10-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3a75c36900c283604f256dc69a11643b395534260b521c059bbc72a08c097035LA
Praeterea, voluntas ex necessitate movetur in illa quae naturaliter vult, ut dictum est. Sed hoc est unicuique rei naturale, quod Deus in ea operatur, ut Augustinus dicit, XXVI contra Faustum. Ergo voluntas ex necessitate vult omne illud ad quod a Deo movetur.Ссылаются нормы: Q10A4Obiectio2, assert-h5238f4baae6240ffd7d2c66387436fc20666addcfecac277726163390333f26e, assert-h7c892c54ceab2cc71f1aa10baa0b2bb70a82ee36c6bf18db285e4214576e4c90
section/10-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8c8aa0f692b78ed3eb9e6c95510b37a618bb1ada302a0e256b0942a4f81a758dLA
Praeterea, possibile est quo posito non sequitur impossibile. Sequitur autem impossibile, si ponatur quod voluntas non velit hoc ad quod Deus eam movet, quia secundum hoc, operatio Dei esset inefficax. Non ergo est possibile voluntatem non velle hoc ad quod Deus eam movet. Ergo necesse est eam hoc velle.Ссылаются нормы: Q10A4Obiectio3, assert-h3934dd86923b3896fbdd07505bc58b9b98c69ea9f568e510dd4d28f6ef5d7987, assert-h580141fd997eacba0dcc92bedc5239821f92943d7bce3b6659c9002b3ab843c8
section/10-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:56e5eeb13c5028d35bebfc1eb3ae17a343b2000dc87ea3765bf49d549ad250f2LA
Respondeo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., ad providentiam divinam non pertinet naturam rerum corrumpere, sed servare. Unde omnia movet secundum eorum conditionem, ita quod ex causis necessariis per motionem divinam consequuntur effectus ex necessitate; ex causis autem contingentibus sequuntur effectus contingenter. Quia igitur voluntas est activum principium non determinatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa, sic Deus ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus eius contingens et non necessarius, nisi in his ad quae naturaliter movetur.Ссылаются нормы: Q10A4Respondeo, assert-h7e43445c525b8c9ad38fea265a7555c3f7ad00ea811c533439977557b3d0de1d
section/10-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2c9dcac3d9b8a1d7c1fce249c4659bf95898841d53038d78b3a5c0c43658cd63LA
Sed contra est quod dicitur Eccli. XV, Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Non ergo ex necessitate movet voluntatem eius.Ссылаются нормы: assert-h16418115881de0c5a594c3d2a17e8f0ecdad338b22c9857aa21ab18c20ab51d4
question/10/prooemium · paragraph
la · official · sha256:ed4b2da38a33ec4ad7088f889a48a4468ef07bf9c96e83f5b908e7a16724c106LA
Deinde considerandum est de modo quo voluntas movetur. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum voluntas ad aliquid naturaliter moveatur. Secundo, utrum de necessitate moveatur a suo obiecto. Tertio, utrum de necessitate moveatur ab appetitu inferiori. Quarto, utrum de necessitate moveatur ab exteriori motivo quod est Deus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 11
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q11
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2006.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5b7a27d3d202ea570076b6a66ee9c3111da53497067bb894a8a49db305e13bed | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 34
section/11-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:24f76accea549f07dd46fd2db6fccc41a1ce926e7cdf85375352bacced6b0167LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet unum et idem, secundum diversas rationes, ad diversas potentias pertinere. Ipsa igitur visio Dei, inquantum est visio, est actus intellectus, inquantum autem est bonum et finis, est voluntatis obiectum. Et hoc modo est eius fruitio. Et sic hunc finem intellectus consequitur tanquam potentia agens, voluntas autem tanquam potentia movens ad finem, et fruens fine iam adepto.Ссылаются нормы: Q11A1Ad1, assert-h1fb44ffd0124a28507ec91c5b15e27f7f3495824b9745ca3e23a63e3ef9455da
section/11-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:febab0d5de483dffef660bb4f64061233626bf973e4e4bff9c3cefabea79a4dfLA
Ad secundum dicendum quod perfectio et finis cuiuslibet alterius potentiae, continetur sub obiecto appetitivae, sicut proprium sub communi, ut dictum est supra. Unde perfectio et finis cuiuslibet potentiae, inquantum est quoddam bonum, pertinet ad appetitivam. Propter quod appetitiva potentia movet alias ad suos fines; et ipsa consequitur finem, quando quaelibet aliarum pertingit ad finem.Ссылаются нормы: Q11A1Ad2, assert-h8d2af757b819432d55c6fbe0e87c099f072109b2305049421f1eb900a6816008
section/11-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:33bc00b899dbe7cef178633d1c2106d38b9c628d5085b2d78a9f03b968700beeLA
Ad tertium dicendum quod in delectatione duo sunt, scilicet perceptio convenientis, quae pertinet ad apprehensivam potentiam; et complacentia eius quod offertur ut conveniens. Et hoc pertinet ad appetitivam potentiam, in qua ratio delectationis completur.Ссылаются нормы: Q11A1Ad3, assert-hf901b59d0f5ed696222777044cc129d396618de2fb539e45d0e722e0308241ea
section/11-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f14eed64408513f2f2de672dc08201c57f555ad2a3157751f69968c7ed2b04e3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod frui non sit solum appetitivae potentiae. Frui enim nihil aliud esse videtur quam fructum capere. Sed fructum humanae vitae, qui est beatitudo, capit intellectus, in cuius actu beatitudo consistit, ut supra ostensum est. Ergo frui non est appetitivae potentiae, sed intellectus.Ссылаются нормы: Q11A1Obiectio1, assert-h3500785b3cff80578404b96a89bed700f48ced51a7c86d7684dc2364fbc63b9a, assert-h787c0ad1fce95d920694b03d8cd5017990bab31e9a0f77179bf045e5706f5f41
section/11-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9fc9b8714fd996562e0f6ff6c90dd0c94b6f8fb694631dd8d1306683cb7bd5e9LA
Praeterea, quaelibet potentia habet proprium finem, qui est eius perfectio, sicut visus finis est cognoscere visibile, auditus percipere sonos, et sic de aliis. Sed finis rei est fructus eius. Ergo frui est potentiae cuiuslibet, et non solum appetitivae.Ссылаются нормы: Q11A1Obiectio2, assert-ha55c78725eef16110fc7ae32fee514d241f70f922924671c44e6c9ad71ef5f21, assert-hf30337d862c6764553266af434d106e7ba7deb08c1e4e9006a70843711fe63d2
section/11-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:22240be5951ab90ff5b38b5e1c7bb8dfa0d0630cfbe4ae1df248f5aee9180572LA
Praeterea, fruitio delectationem quandam importat. Sed delectatio sensibilis pertinet ad sensum, qui delectatur in suo obiecto, et eadem ratione, delectatio intellectualis ad intellectum. Ergo fruitio pertinet ad apprehensivam potentiam, et non ad appetitivam.Ссылаются нормы: Q11A1Obiectio3, assert-h40dc3cb54d684fa7b4fdce455a4534c4679fef10f889785db3f556f556f20e98, assert-hef464c2969bf00448291bbe27376e841aa3bc70f4078c2c36215c3afbaecd317
section/11-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6e03d126331bd9e7a4f801f290e598a2077959577d7d1a702c847a259fd73bdfLA
Respondeo dicendum quod fruitio et fructus ad idem pertinere videntur, et unum ex altero derivari. Quid autem a quo, nihil ad propositum refert; nisi quod hoc probabile videtur, quod id quod magis est manifestum, prius etiam fuerit nominatum. Sunt autem nobis primo manifesta quae sunt sensibilia magis. Unde a sensibilibus fructibus nomen fruitionis derivatum videtur. Fructus autem sensibilis est id quod ultimum ex arbore expectatur, et cum quadam suavitate percipitur. Unde fruitio pertinere videtur ad amorem vel delectationem quam aliquis habet de ultimo expectato, quod est finis. Finis autem et bonum est obiectum appetitivae potentiae. Unde manifestum est quod fruitio est actus appetitivae potentiae.Ссылаются нормы: Q11A1Respondeo, assert-h3db5c7d61846e0d9c103a78cddf1cd9f923f762fc2fe1e49b0499d0b7946133b
section/11-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f79eaa85b844caa7290fb0b42e6ef0e01c10dddb5865d867bd2764d7bc43b6cdLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, I de Doctr. Christ., et in X de Trin., frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam. Sed amor pertinet ad appetitivam potentiam. Ergo et frui est actus appetitivae potentiae.Ссылаются нормы: assert-h2c2777b0cfe39ac4abe1ffc2acbabfa94e375134b111dfe7aaafd374cf6a4a29
section/11-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:678d4efd1490f264c6be7995439eea127698861a2fec0d1ea705a520c59ddfc1LA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de fruitione perfecta.Ссылаются нормы: Q11A2Ad1, assert-heb94d6c7e049c46c9665c4479c044d1664a5ac16d4e0d204fde40e386714830b
section/11-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5601c505f86435a73b0707a27cea69eda39269408eabba3ebd30556e55427a8aLA
Ad secundum dicendum quod non oportet quod fruitio sit ultimi finis simpliciter, sed eius quod habetur ab unoquoque pro ultimo fine.Ссылаются нормы: Q11A2Ad2, assert-hfb10912d8e9e2f70c5640ddd0e43cf5907d04c6dbb417dba158a792e01579f9b
section/11-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e31241bebf45729252b88654ae7f3b9b2b7a068b41e5753db362c9f2f3137cfcLA
Ad tertium dicendum quod appetitus sensitivus consequitur aliquam cognitionem, non autem appetitus naturalis, praecipue prout est in his quae cognitione carent.Ссылаются нормы: Q11A2Ad3, assert-hb1b523404c37b0e4d652a57a074d55fc835cc43ccf9495d7c513b65f9544cda1
section/11-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fe545de9dd2ac3264553e51aae4b2a3f483745117702c70fc263fa9f99d33528LA
Ad quartum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de fruitione imperfecta. Quod ex ipso modo loquendi apparet, dicit enim quod frui non adeo absurde existimantur et bestiae, scilicet sicut uti absurdissime dicerentur.Ссылаются нормы: Q11A2Ad4Supplement, assert-hf383e6215d0e180e0e2142f42a7b7023c83812ad65e913370e9ba5a3df41de8e
section/11-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f6a8c85f54c93e2b9208c7f1128268363bc6c790cd7e7cc150b89f7f5647fb1dLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod frui solummodo sit hominum. Dicit enim Augustinus, in I de Doct. Christ., quod nos homines sumus qui fruimur et utimur. Non ergo alia animalia frui possunt.Ссылаются нормы: Q11A2Obiectio1, assert-h55f999c66d2ebcb355ee30b939461923541a6666b43375a4e9ea8b34ab5c5685
section/11-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:82124e868325c3e8aa5d457eae7499e10260a6457a6d6ce57b54512570821dedLA
Praeterea, frui est ultimi finis. Sed ad ultimum finem non possunt pertingere bruta animalia. Ergo eorum non est frui.Ссылаются нормы: Q11A2Obiectio2, assert-h3f78bc06f3832eee971b9fab71a805c648e1312e255e38f77c811aae7dd75c67, assert-he87c60d1520cbb782d3df5bd6042a3697dcf028440260fe803e4c1c8e73ea332
section/11-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c6944ae7f71ad6288373091341d97f824aa28b66a2265959d9ac9a78b9e26f1bLA
Praeterea, sicut appetitus sensitivus est sub intellectivo, ita appetitus naturalis est sub sensitivo. Si igitur frui pertinet ad appetitum sensitivum, videtur quod pari ratione possit ad naturalem pertinere. Quod patet esse falsum, quia eius non est delectari. Ergo appetitus sensitivi non est frui. Et ita non convenit brutis animalibus.Ссылаются нормы: Q11A2Obiectio3, assert-h71603ad775e4fbad064bbb16c93fca2f3a6a94f8a26c544c25645de645e497a2
section/11-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:953bb9e3385c5b090ae637c8bde0d96badbab5355f2c99907b602febfc4b1b45LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis habetur, frui non est actus potentiae pervenientis ad finem sicut exequentis, sed potentiae imperantis executionem, dictum est enim quod est appetitivae potentiae. In rebus autem cognitione carentibus invenitur quidem potentia pertingens ad finem per modum exequentis, sicut qua grave tendit deorsum et leve sursum. Sed potentia ad quam pertineat finis per modum imperantis, non invenitur in eis; sed in aliqua superiori natura, quae sic movet totam naturam per imperium, sicut in habentibus cognitionem appetitus movet alias potentias ad suos actus. Unde manifestum est quod in his quae cognitione carent, quamvis pertingant ad finem, non invenitur fruitio finis; sed solum in his quae cognitionem habent. Sed cognitio finis est duplex, perfecta, et imperfecta. Perfecta quidem, qua non solum cognoscitur id quod est finis et bonum, sed universalis ratio finis et boni, et talis cognitio est solius rationalis naturae. Imperfecta autem cognitio est qua cognoscitur particulariter finis et bonum, et talis cognitio est in brutis animalibus. Quorum etiam virtutes appetitivae non sunt imperantes libere; sed secundum naturalem instinctum ad ea quae apprehenduntur, moventur. Unde rationali naturae convenit fruitio secundum rationem perfectam, brutis autem animalibus secundum rationem imperfectam, aliis autem creaturis nullo modo.Ссылаются нормы: Q11A2Respondeo, assert-h044a0ff7d8e26519b9d4167e2e46ad2cbc91ceab1ec67381c82677fc1beebce5
section/11-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:8af102d9898ac38fe32798f5ec291ae82cfbf329e9f0ed1204a4f7e43f24bc44LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., frui quidem cibo et qualibet corporali voluptate, non absurde existimantur et bestiae.Ссылаются нормы: assert-hda6956379b113d3176ddc45314f93283732f4a22bd9cea6c9d419301c784fcc2
section/11-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3ce36c99451983e0a73d62b2e550e58fdd1f62eff72d83f9b80e4df7bacbf645LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I de Doctr. Christ., si dixisset te fruar, et non addidisset in domino, videretur finem dilectionis in eo posuisse. Sed quia illud addidit, in domino se posuisse finem, atque eo se frui significavit. Ut sic fratre se frui dixerit non tanquam termino, sed tanquam medio.Ссылаются нормы: Q11A3Ad1, assert-h0e5231d80e828bae408e23f5b0c69d05f9350d7e729620458984d85e99cc7408
section/11-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b0790132068d08e6bf330dbe06561bd08a2104dbb59a4bdc8263602189d2d24fLA
Ad secundum dicendum quod fructus aliter comparatur ad arborem producentem, et aliter ad hominem fruentem. Ad arborem quidem producentem comparatur ut effectus ad causam, ad fruentem autem, sicut ultimum expectatum et delectans. Dicuntur igitur ea quae enumerat ibi apostolus, fructus, quia sunt effectus quidam spiritus sancti in nobis, unde et fructus spiritus dicuntur, non autem ita quod eis fruamur tanquam ultimo fine. Vel aliter dicendum quod dicuntur fructus, secundum Ambrosium, quia propter se petenda sunt, non quidem ita quod ad beatitudinem non referantur; sed quia in seipsis habent unde nobis placere debeant.Ссылаются нормы: Q11A3Ad2, assert-h5d3c2493e738b568acbf9073e4abd5ae99728623f355847ad61b77fbe3622b9e
section/11-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7f5c91eb19a61c6e054bb13a641b7b4bb7ce58484c2a9eab92c90e6773b90438LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est finis dicitur dupliciter, uno modo, ipsa res; alio modo, adeptio rei. Quae quidem non sunt duo fines, sed unus finis, in se consideratus, et alteri applicatus. Deus igitur est ultimus finis sicut res quae ultimo quaeritur, fruitio autem sicut adeptio huius ultimi finis. Sicut igitur non est alius finis Deus, et fruitio Dei; ita eadem ratio fruitionis est qua fruimur Deo, et qua fruimur divina fruitione. Et eadem ratio est de beatitudine creata, quae in fruitione consistit.Ссылаются нормы: Q11A3Ad3, assert-ha21cf0580ee74e38e4adbf9d6363b33a33267aa7df7e673b629a4561074c1ff7
section/11-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:71adee25d6936b2c708c90bef65b80a9822f3718d20f1c9d26323586a02f75d0LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fruitio non sit tantum ultimi finis. Dicit enim apostolus, ad Philem., ita, frater, ego te fruar in domino. Sed manifestum est quod Paulus non posuerat ultimum suum finem in homine. Ergo frui non tantum est ultimi finis.Ссылаются нормы: Q11A3Obiectio1, assert-h4548b1634080489437f357bc683a3e8f5ebbbcc543f5b03fa1f3baabb63c1058, assert-hb7ba92d83a4f1fd1a8dfc7c01654086fb081116fdd6beb47da177a5bac05fcf3
section/11-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c746ca23b1feaf2937380ef22a3b8e8801c04da0258c18f6e0de40bd7e339c88LA
Praeterea, fructus est quo aliquis fruitur. Sed apostolus dicit, ad Galat. V, fructus spiritus est caritas, gaudium, pax, et cetera huiusmodi; quae non habent rationem ultimi finis. Non ergo fruitio est tantum ultimi finis.Ссылаются нормы: Q11A3Obiectio2, assert-h3fa6ed3615647555163535dbb8285b0b20631bfdea4997972f5481c7b8cafcfc, assert-h8e145f08a86727e078d4229b85d6e896bb126342e1f67f06efc015760580850f
section/11-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5
la · official · sha256:4b37b0a6b8483ea287471b4957ab7a84308421b4f141ea7365561460b77e4636LA
Praeterea, actus voluntatis supra seipsos reflectuntur, volo enim me velle, et amo me amare. Sed frui est actus voluntatis, voluntas enim est per quam fruimur, ut Augustinus dicit X de Trin. Ergo aliquis fruitur sua fruitione. Sed fruitio non est ultimus finis hominis, sed solum bonum increatum, quod est Deus. Non ergo fruitio est solum ultimi finis.Ссылаются нормы: Q11A3Obiectio3, assert-h01a5cad906f7a3f916928af9a94ed340b4963bb52ee27c09674b07e0e7bb316c, assert-h022fbcc512166c59522b858cf2d596e2fa62bfe8383d8e43571429c41c1a4b7a, assert-h55a8ae2dced1bc97bd01d1d3d54c60a9912ed582d578dab9ced6570895c4e63f, assert-hc2f535c7e0037cd310f4eeb240165499f2956d6fa82cb01a8189008ff2cece33
section/11-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e137876581a149cd5db98a1c4cdf6a01ee0d8c4ad0c060981a87c0e774bce657LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad rationem fructus duo pertinent, scilicet quod sit ultimum; et quod appetitum quietet quadam dulcedine vel delectatione. Ultimum autem est simpliciter, et secundum quid, simpliciter quidem, quod ad aliud non refertur; sed secundum quid, quod est aliquorum ultimum. Quod ergo est simpliciter ultimum, in quo aliquid delectatur sicut in ultimo fine, hoc proprie dicitur fructus, et eo proprie dicitur aliquis frui. Quod autem in seipso non est delectabile, sed tantum appetitur in ordine ad aliud, sicut potio amara ad sanitatem; nullo modo fructus dici potest. Quod autem in se habet quandam delectationem, ad quam quaedam praecedentia referuntur, potest quidem aliquo modo dici fructus, sed non proprie, et secundum completam rationem fructus, eo dicimur frui. Unde Augustinus, in X de Trin., dicit quod fruimur cognitis in quibus voluntas delectata conquiescit. Non autem quiescit simpliciter nisi in ultimo, quia quandiu aliquid expectatur, motus voluntatis remanet in suspenso, licet iam ad aliquid pervenerit. Sicut in motu locali, licet illud quod est medium in magnitudine, sit principium et finis; non tamen accipitur ut finis in actu, nisi quando in eo quiescitur.Ссылаются нормы: Q11A3Respondeo, assert-h99d13113111d65949e1db8d7d3ff6c448ed81179a7cfdac6abd4f350c4c1dc4a
section/11-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4dd08fd66346c1f8796532b0fb2cc27c4c1b25efa3248c358a9dc4cfc1792674LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, X de Trin., non fruitur si quis id quod in facultatem voluntatis assumit, propter aliud appetit. Sed solum ultimus finis est qui non propter aliud appetitur. Ergo solius ultimi finis est fruitio.Ссылаются нормы: assert-hd8ff0f34cdcda97216218e499ebf47c60f243e00f855dd56905e8026527070da
section/11-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:678d4efd1490f264c6be7995439eea127698861a2fec0d1ea705a520c59ddfc1LA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de fruitione perfecta.Ссылаются нормы: Q11A4Ad1, assert-h918f9776ebf8bb2cff49847cec3d6759e06e92f4a513bcc28fb7138655fc54b4
section/11-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cfb7a7023403009c132dc54849bed0261506d6bf53c6d9b3ab4d5e7cbd6732cfLA
Ad secundum dicendum quod quies voluntatis dupliciter impeditur, uno modo, ex parte obiecti, quia scilicet non est ultimus finis, sed ad aliud ordinatur; alio modo, ex parte appetentis finem qui nondum adipiscitur finem. Obiectum autem est quod dat speciem actui, sed ab agente dependet modus agendi, ut sit perfectus vel imperfectus, secundum conditionem agentis. Et ideo eius quod non est ultimus finis, fruitio est impropria, quasi deficiens a specie fruitionis. Finis autem ultimi non habiti, est fruitio propria quidem, sed imperfecta, propter imperfectum modum habendi ultimum finem.Ссылаются нормы: Q11A4Ad2, assert-h4c49d6672beadfe85aa2dfbd45b61941a91ed7000fc923bc9c7274c3956b47fe
section/11-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d256f8dd8d987d802ae5b44c6f1adcb804e1b0d74ab571a840558d4bc0820267LA
Ad tertium dicendum quod finem accipere vel habere dicitur aliquis, non solum secundum rem, sed etiam secundum intentionem, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q11A4Ad3, assert-hf37246119d5d1a4758627674c26e0332f6ad113a774044043e9025d87ba46f67
section/11-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7a0d5d9023c677b2a908ab9dfb9f47f08a3b6fc021b284584fcfa2551bf440beLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fruitio non sit nisi finis habiti. Dicit enim Augustinus, X de Trin., quod frui est cum gaudio uti, non adhuc spei, sed iam rei. Sed quandiu non habetur, non est gaudium rei, sed spei. Ergo fruitio non est nisi finis habiti.Ссылаются нормы: Q11A4Obiectio1, assert-he6bae68b46f90528ef753a2c58365ebc26f94be1575a791b5cff4a18b13b5df4, assert-hf2ad79a8b451d69994eb3e4ef2d743a37ac89355f1dd4dd8a814b4198069ae1e
section/11-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:958fdf609f14261e1b8e865808b6ba9135d369ad2bf1b0616b9a4bfa36596319LA
Praeterea, sicut dictum est, fruitio non est proprie nisi ultimi finis, quia solus ultimus finis quietat appetitum. Sed appetitus non quietatur nisi in fine iam habito. Ergo fruitio, proprie loquendo, non est nisi finis habiti.Ссылаются нормы: Q11A4Obiectio2, assert-hc37b5f4897b269d96103416bd0c48c21caf5b6a2d87bfdd10abfe848c278111e, assert-hdc7e0ab63f67f43f34e35e776cb174ad507a034d2c21f2d842515f193a2d361c
section/11-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:662b90243f811cca29c9fe02de65cc3e0cc43a9c3ae9eb64fbdb8cc2844ce350LA
Praeterea, frui est capere fructum. Sed non capitur fructus, nisi quando iam finis habetur. Ergo fruitio non est nisi finis habiti.Ссылаются нормы: Q11A4Obiectio3, assert-h20462c1068adc95be81c029081a2c674268da32292eb82a61cc8eeea2b41d049, assert-h71ddef99910acb9981a2d640c8f0f1a1dcf7591faf569e72e459c96224116517
section/11-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:211b7fa55b27d7d198cdbf8dcee58fe3ec867587add7f5dd60269c38efdfcd9dLA
Respondeo dicendum quod frui importat comparationem quandam voluntatis ad ultimum finem, secundum quod voluntas habet aliquid pro ultimo fine. Habetur autem finis dupliciter, uno modo, perfecte; et alio modo, imperfecte. Perfecte quidem, quando habetur non solum in intentione, sed etiam in re, imperfecte autem, quando habetur in intentione tantum. Est ergo perfecta fruitio finis iam habiti realiter. Sed imperfecta est etiam finis non habiti realiter, sed in intentione tantum.Ссылаются нормы: Q11A4Respondeo, assert-h6dfd90515b422a7407a218f20af62caedb25ee2730959b3c1189e3f475b2354e
section/11-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:997d55395eaa5ed65244ac563c201c1d106ccd1ad89640a711f1b9fcb7e4082bLA
Sed contra, frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam, ut Augustinus dicit. Sed hoc potest fieri etiam de re non habita. Ergo frui potest esse etiam finis non habiti.Ссылаются нормы: assert-h7ee85ad04a6990d940d8ee642009008b9fc475661780db3ec1741d20ef4bc7e9
question/11/prooemium · paragraph
la · official · sha256:c6715c5e1838dbcaa4408bb8b2ecccc985e8826623b0e36984e3649c6a2d6f98LA
Deinde considerandum est de fruitione. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum frui sit actus appetitivae potentiae. Secundo, utrum soli rationali creaturae conveniat, an etiam animalibus brutis. Tertio, utrum fruitio sit tantum ultimi finis. Quarto, utrum sit solum finis habiti.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 12
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q12
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2006.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8ed5cc02382c4fa93ce3a5c595b60d02e7efec4b75167e594adaaa9a4cc57f05 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 43
section/12-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2c8ee12d3bfec17883dd355c43b8b3a40773f68e6397d6c76d3f2325ec107683LA
Ad primum ergo dicendum quod intentio nominatur oculus metaphorice, non quia ad cognitionem pertineat; sed quia cognitionem praesupponit, per quam proponitur voluntati finis ad quem movet; sicut oculo praevidemus quo tendere corporaliter debeamus.Ссылаются нормы: Q12A1Ad1, assert-h8399f21b4ff81f7cd5331f788ac0c0132b5962017d8f945892567a37e550d6d0
section/12-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ea9d70f42d2ecb11802d702b90385fabdcdc70a9ee7c5beee323419c0ac8053eLA
Ad secundum dicendum quod intentio dicitur lumen, quia manifesta est intendenti. Unde et opera dicuntur tenebrae, quia homo scit quid intendit, sed nescit quid ex opere sequatur, sicut Augustinus ibidem exponit.Ссылаются нормы: Q12A1Ad2, assert-h3f8206e45dc7a95147cd5e1f7263813620f73338260592c73f35a98d05b2d2f2
section/12-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4f710ee55e28eb18846a21ef65b91de5ac5e6f5eabf2349e92eab7e73ad789cdLA
Ad tertium dicendum quod voluntas quidem non ordinat, sed tamen in aliquid tendit secundum ordinem rationis. Unde hoc nomen intentio nominat actum voluntatis, praesupposita ordinatione rationis ordinantis aliquid in finem.Ссылаются нормы: Q12A1Ad3, assert-h250aba8fba878bd6951085fc02255241685396e2b5aed50d8d43a5732428969c
section/12-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b18e39eab9a8723b76a68c62b8b05f7de15d83a7b892f8b72cb538f6d04839dbLA
Ad quartum dicendum quod intentio est actus voluntatis respectu finis. Sed voluntas respicit finem tripliciter. Uno modo, absolute, et sic dicitur voluntas, prout absolute volumus vel sanitatem, vel si quid aliud est huiusmodi. Alio modo consideratur finis secundum quod in eo quiescitur, et hoc modo fruitio respicit finem. Tertio modo consideratur finis secundum quod est terminus alicuius quod in ipsum ordinatur, et sic intentio respicit finem. Non enim solum ex hoc intendere dicimur sanitatem, quia volumus eam, sed quia volumus ad eam per aliquid aliud pervenire.Ссылаются нормы: Q12A1Ad4, assert-hd372c150f33a9caf1767d141ac6f8899976f9aa4fe06350ec77ece40aacb63c8
section/12-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1399d9ba17545d26642ceacdd638dadc5658284fb909bad428ccba720cda12e5LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod intentio sit actus intellectus, et non voluntatis. Dicitur enim Matth. VI, si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, ubi per oculum significatur intentio, ut dicit Augustinus in libro de Serm. Dom. in Mont. Sed oculus, cum sit instrumentum visus, significat apprehensivam potentiam. Ergo intentio non est actus appetitivae potentiae, sed apprehensivae.Ссылаются нормы: Q12A1Obiectio1, assert-h6654d3c19679ea111deab71afd9a442be8931faed40ee10e572ef45dbedf79dd, assert-h992853f199b886442136ff42a3734acc4b8d3be6e48664795da2b0f3028d0437
section/12-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a3477275e23ad61666c1f2c0aabf804e3cd7a1ab18b49e13d5a5593aeb2f297cLA
Praeterea, ibidem Augustinus dicit quod intentio lumen vocatur a domino, ubi dicit, si lumen quod in te est, tenebrae sunt, et cetera. Sed lumen ad cognitionem pertinet. Ergo et intentio.Ссылаются нормы: Q12A1Obiectio2, assert-h5e9f7b52f84887d2338eb6c5da024a5ee2b5987d1ddd938a3645ce5415f0f9dc, assert-h7e504159f863f07163987443917dd4ba1f3f131a844b73acd6cbdd320e5c23e4
section/12-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:268b66b23561049f6d5018c4b2a329d31d46d5695c056a253fce89d95cbd3091LA
Praeterea, intentio designat ordinationem quandam in finem. Sed ordinare est rationis. Ergo intentio non pertinet ad voluntatem, sed ad rationem.Ссылаются нормы: Q12A1Obiectio3, assert-h614951e191d64893e6be204617b9874bd9ab4a27b12366f631c68e2b87498cfd, assert-h7b622b70927396955042dafdcb95e84f12a6f0c23ede6ec831acea6e86b7c865
section/12-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e40ffbfcf1ba9a861af250d961594f3dd4285a94ce0bcc4dae70f1936abd4ce4LA
Praeterea, actus voluntatis non est nisi vel finis, vel eorum quae sunt ad finem. Sed actus voluntatis respectu finis, vocatur voluntas seu fruitio, respectu autem eorum quae sunt ad finem, est electio, a quibus differt intentio. Ergo intentio non est actus voluntatis.Ссылаются нормы: Q12A1Obiectio4, assert-h27a7103e03c47d0303196293b95c2f4a81138537a0cf6caad9c2a5927b48d4d2, assert-hb6a0ddcee9956f0d7bd75a70480611ab07ca5b6862c72b42800d2c6f4856dc77
section/12-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:36252e8da24605e8b5aa3081238aad79739e414344fe4de3e4678332c055615bLA
Respondeo dicendum quod intentio, sicut ipsum nomen sonat, significat in aliquid tendere. In aliquid autem tendit et actio moventis, et motus mobilis. Sed hoc quod motus mobilis in aliquid tendit, ab actione moventis procedit. Unde intentio primo et principaliter pertinet ad id quod movet ad finem, unde dicimus architectorem, et omnem praecipientem, movere suo imperio alios ad id quod ipse intendit. Voluntas autem movet omnes alias vires animae ad finem, ut supra habitum est. Unde manifestum est quod intentio proprie est actus voluntatis.Ссылаются нормы: Q12A1Respondeo, assert-h817e4c36ef1aa70d4a6728e67e509d4751a550122731adfe889addae246bd51e
section/12-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:70e0e6adc175bf50a8ebfc561241cf8ca3003d3c56799d39a9699f573e6f0510LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XI de Trin., quod voluntatis intentio copulat corpus visum visui, et similiter speciem in memoria existentem ad aciem animi interius cogitantis. Est igitur intentio actus voluntatis.Ссылаются нормы: assert-hc5c3792ff68445ccf632148270d47cc7f29f4e41d34fb109d4158a8a2ddf88c4
section/12-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5c4e0b8e01dee80c6f5eb719165b4f6280969aaa09cf582e1e8a26b7b02eadf5LA
Ad primum ergo dicendum quod intentio cordis dicitur clamor ad Deum, non quod Deus sit obiectum intentionis semper, sed quia est intentionis cognitor. Vel quia, cum oramus, intentionem nostram ad Deum dirigimus, quae quidem intentio vim clamoris habet.Ссылаются нормы: Q12A2Ad1, assert-hf552382a549fea7aa59fbc224d37fc542f73d5c1db5553ee8e2d787bbd9d9366
section/12-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:001832fb464d3301c1ed477e9efbf5c7322ca830ca63b8c7f61564996f4d8d77LA
Ad secundum dicendum quod terminus habet rationem ultimi; sed non semper ultimi respectu totius, sed quandoque respectu alicuius partis.Ссылаются нормы: Q12A2Ad2, assert-h208a7fc2ab50fef90139f8cf5987a552192556f53103a2a8992738bc35c3145d
section/12-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7045883cc2ec5384ccf64a3bf60f3bb416dc2fe72bc74f2d1dd825efc02b3b75LA
Ad tertium dicendum quod fruitio importat quietem in fine, quod pertinet solum ad ultimum finem. Sed intentio importat motum in finem, non autem quietem. Unde non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q12A2Ad3, assert-h057f69fe448afdbdb05a702718770d1d9ea0da548655ba4720f56976558d6c1c
section/12-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2eaaaed1dc5f2f942bc39c2c189f4e84bc150c81555ef876716bd3fd669863d3LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intentio sit tantum ultimi finis. Dicitur enim in libro sententiarum prosperi, clamor ad Deum est intentio cordis. Sed Deus est ultimus finis humani cordis. Ergo intentio semper respicit ultimum finem.Ссылаются нормы: Q12A2Obiectio1, assert-h2f9ded2a595d9459c703bc2541ed735b2c7a8168ac864f3d12520adc87cbc2a2, assert-hdd0e50496d9e8cbb1e1131131104c86d7af16a87ae6fa26271ee1a6dbb23dbcf
section/12-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1ed6fd43020a5091adfaa3101f28380ec68ca2e187ed16bcaad8205ddce87356LA
Praeterea, intentio respicit finem secundum quod est terminus, ut dictum est. Sed terminus habet rationem ultimi. Ergo intentio semper respicit ultimum finem.Ссылаются нормы: Q12A2Obiectio2, assert-h4666d40d88e4bf7b1395d1a24b6c8ac5510902741cbdea6cb859af6f5e32d381, assert-h5a698816fc47859dcafc53cf840606a74968da1fb53be15e21717a3a523d2fa3
section/12-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:376cc14b443e8ecd18f7038ddd682ca0eb842b8a179be380624ab27957841d5bLA
Praeterea, sicut intentio respicit finem, ita et fruitio. Sed fruitio semper est ultimi finis. Ergo et intentio.Ссылаются нормы: Q12A2Obiectio3, assert-h5453621d1681df42f75c8ce5902258f2bdbe8f3d0fc3074d3c911602de0c4d23, assert-hc7cf2ded05f401c5ed69647fd29490baed066914b8d0c1d6b29619c705018e5e
section/12-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c209b842d0b898083c2a61353b74ffe079b8e1d6e1e89d03b68d9b7171918925LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, intentio respicit finem secundum quod est terminus motus voluntatis. In motu autem potest accipi terminus dupliciter, uno modo, ipse terminus ultimus, in quo quiescitur, qui est terminus totius motus; alio modo, aliquod medium, quod est principium unius partis motus, et finis vel terminus alterius. Sicut in motu quo itur de a in c per b, c est terminus ultimus, b autem est terminus, sed non ultimus. Et utriusque potest esse intentio. Unde etsi semper sit finis, non tamen oportet quod semper sit ultimi finis.Ссылаются нормы: Q12A2Respondeo, assert-h892e5bd480b498ea3064407b6cafeb4b97335f07e75015194e9b9a83ec7ffbb5
section/12-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1613e5f79d09a2412385ddf8e64e2f4cbf7e4ba52fc3c5d96de375c97f719aa0LA
Sed contra, ultimus finis humanarum voluntatum est unus, scilicet beatitudo, ut supra dictum est. Si igitur intentio esset tantum ultimi finis, non essent diversae hominum intentiones. Quod patet esse falsum.Ссылаются нормы: assert-h42cbf7b16ca44ac110e3039b5b24523569f3b5fa5ff403681845ae460101b3c2
section/12-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5cdb40707083d6b87c26bea0cbe90b355bd1f4387c6db1c7728936af08b1e60cLA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus intelligit hominem non posse simul Deum et commodum temporale intendere, sicut ultimos fines, quia, ut supra ostensum est, non possunt esse plures fines ultimi unius hominis.Ссылаются нормы: Q12A3Ad1, assert-hbbe5ff73423e20532633578438d241726ead7e52ba3c167a98b3a775d1578592
section/12-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fe3a5b2f957b5b26a33bb9a6b8af0416cbf7ad83fe6b8626c2cc588e00aed641LA
Ad secundum dicendum quod unius motus possunt ex una parte esse plures termini, si unus ad alium ordinetur, sed duo termini ad invicem non ordinati, ex una parte, unius motus esse non possunt. Sed tamen considerandum est quod id quod non est unum secundum rem, potest accipi ut unum secundum rationem. Intentio autem est motus voluntatis in aliquid praeordinatum in ratione, sicut dictum est. Et ideo ea quae sunt plura secundum rem, possunt accipi ut unus terminus intentionis, prout sunt unum secundum rationem, vel quia aliqua duo concurrunt ad integrandum aliquid unum, sicut ad sanitatem concurrunt calor et frigus commensurata; vel quia aliqua duo sub uno communi continentur, quod potest esse intentum. Puta acquisitio vini et vestis continetur sub lucro, sicut sub quodam communi, unde nihil prohibet quin ille qui intendit lucrum, simul haec duo intendat.Ссылаются нормы: Q12A3Ad2, assert-hba40fd8ddddd5e03043d67a8961880850eccb0f341a85e0286d2a4a573c536be
section/12-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7b16ee09cb59a328f498e409f843fd31d5336dc36bb38515d0bff78921daebb5LA
Ad tertium dicendum quod, sicut in primo dictum est, contingit simul plura intelligere, inquantum sunt aliquo modo unum.Ссылаются нормы: Q12A3Ad3, assert-h3df1d47f1b9e287ae50e2dc074959b027925df4d7018cf20f413785a4b6b3635
section/12-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:627c653547638f030f1e6d2997725f7b168fc366be6c7ba3ceaac1a82b6d2175LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non possit aliquis simul plura intendere. Dicit enim Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, quod non potest homo simul intendere Deum et commodum corporale. Ergo pari ratione, neque aliqua alia duo.Ссылаются нормы: Q12A3Obiectio1, assert-h4a56cca604c26af24eb8987ef1fba9c15c9b4f11a27fa427bd7e2884b49520d6
section/12-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:208b41803540e58813ce98777d24f8a492bf83eda282da99e9f3a734781d3e11LA
Praeterea, intentio nominat motum voluntatis ad terminum. Sed unius motus non possunt esse plures termini ex una parte. Ergo voluntas non potest simul multa intendere.Ссылаются нормы: Q12A3Obiectio2, assert-h8364775d4c58f94f43db4af3d3ddcee1039c2ca1a2af3a899947c92493c1ca84, assert-hb753f8d2bc95d189cb2235fb47037d977db0e54a94e2a5cf6fc41e15c016cea7
section/12-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9b16ed8368dd2e18607020f18765474bf92d18c8967f4efce4bf3908d687f1e5LA
Praeterea, intentio praesupponit actum rationis sive intellectus. Sed non contingit simul plura intelligere, secundum philosophum. Ergo etiam neque contingit simul plura intendere.Ссылаются нормы: Q12A3Obiectio3, assert-h742aa598fcfc1c8bc5752b7056b9892578ea8c86eaa6f51cbab7eaba349691c9, assert-h925cb6d1d3735fcc8f643e7848d5c2f96021f4ed4a56283be61fc695f53cd60f
section/12-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7663274fe9580bd4a21bbae42114f31edf323bdc8f8ddf275685a1fded26cd1dLA
Respondeo dicendum quod aliqua duo possunt accipi dupliciter, vel ordinata ad invicem, vel ad invicem non ordinata. Et si quidem ad invicem fuerint ordinata, manifestum est ex praemissis quod homo potest simul multa intendere. Est enim intentio non solum finis ultimi, ut dictum est, sed etiam finis medii. Simul autem intendit aliquis et finem proximum, et ultimum; sicut confectionem medicinae, et sanitatem. Si autem accipiantur duo ad invicem non ordinata, sic etiam simul homo potest plura intendere. Quod patet ex hoc, quod homo unum alteri praeeligit, quia melius est altero, inter alias autem conditiones quibus aliquid est melius altero, una est quod ad plura valet, unde potest aliquid praeeligi alteri, ex hoc quod ad plura valet. Et sic manifeste homo simul plura intendit.Ссылаются нормы: Q12A3Respondeo, assert-h8f46e25e5492735ac2f86b9931e3397987da82b0b54f55df3dc1601792add554
section/12-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b762c0c959a4776a8faa10c39dd779066900264df1ecb72974569819b1f16e27LA
Sed contra, ars imitatur naturam. Sed natura ex uno instrumento intendit duas utilitates, sicut lingua ordinatur et ad gustum et ad locutionem, ut dicitur in II de anima. Ergo, pari ratione ars vel ratio potest simul aliquid unum ad duos fines ordinare. Et ita potest aliquis simul plura intendere.Ссылаются нормы: assert-ha9b4358cd086ad1fb185ef322b59b9b5c6a1619292f42bb9740c06d0d83881af
section/12-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1805353d19cc3101f9c2ca18f92dd5d38ffa82d1b8296909dd1e5a24a80a7029LA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de visione fenestrae, et visione transeuntium per fenestram, secundum quod voluntas in utrumque absolute fertur.Ссылаются нормы: Q12A4Ad1, assert-h753eafc3d2feeb2f960ca0a34ecc67763c9d24fee1b56f24eaf8090b2567cc3a
section/12-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1dbf652297fccf870af28e356339a89253b8bad7a85062a47f4a09d8d920bdfcLA
Ad secundum dicendum quod finis, inquantum est res quaedam, est aliud voluntatis obiectum quam id quod est ad finem. Sed inquantum est ratio volendi id quod est ad finem, est unum et idem obiectum.Ссылаются нормы: Q12A4Ad2, assert-had1bdc4404aa24f0129749f5505d7a0ec36440c42fc220f32f874f520bc7827d
section/12-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:28e4e6b804c3bd2c6aa857d411647c6a99e1548197c9d410c638e019f6dce647LA
Ad tertium dicendum quod motus qui est unus subiecto, potest ratione differre secundum principium et finem, ut ascensio et descensio, sicut dicitur in III Physic. Sic igitur inquantum motus voluntatis fertur in id quod est ad finem, prout ordinatur ad finem, est electio. Motus autem voluntatis qui fertur in finem, secundum quod acquiritur per ea quae sunt ad finem, vocatur intentio. Cuius signum est quod intentio finis esse potest, etiam nondum determinatis his quae sunt ad finem, quorum est electio.Ссылаются нормы: Q12A4Ad3, assert-hce7147404c9ee359ced7176e6583554188bf003f3d16aaa83a28a360e1f159a3
section/12-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fa1f9e7a9d9825cae0999c30829360a26f50da197a5f741e419ba9167dcf7b42LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit unus et idem motus intentio finis, et voluntas eius quod est ad finem. Dicit enim Augustinus, in XI de Trin., quod voluntas videndi fenestram, finem habet fenestrae visionem; et altera est voluntas per fenestram videndi transeuntes. Sed hoc pertinet ad intentionem, quod velim videre transeuntes per fenestram, hoc autem ad voluntatem eius quod est ad finem, quod velim videre fenestram. Ergo alius est motus voluntatis intentio finis, et alius voluntas eius quod est ad finem.Ссылаются нормы: Q12A4Obiectio1, assert-h3697eafd8e4c2c88a4c166bb2e0410bf42ee5125745ddf525ed4a2f2345cea9f, assert-h7f575558474b63ed347d2cf85e600e8566cafc7011d7923674198adedfa45ed2
section/12-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e9972cfbfd58d6cb55ce2d336a27568501e78478194dcae3794fa089ebfe23dbLA
Praeterea, actus distinguuntur secundum obiecta. Sed finis, et id quod est ad finem, sunt diversa obiecta. Ergo alius motus voluntatis est intentio finis, et voluntas eius quod est ad finem.Ссылаются нормы: Q12A4Obiectio2, assert-h6facfa7f2b8f0b5a78db5c9a6f0bc8fe93a941b9d9c9a9e9439421ca018854ed, assert-h95a486a9d58983f870e8df05cdb004d53c5fd86445c7c85f32902050e9f5ece5
section/12-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8e7208ace65b2ddf96378b0f4673908b3c9d8c00a361794745f851b5208eadebLA
Praeterea, voluntas eius quod est ad finem, dicitur electio. Sed non est idem electio et intentio. Ergo non est idem motus intentio finis, cum voluntate eius quod est ad finem.Ссылаются нормы: Q12A4Obiectio3, assert-h43f68ff1fc6af619420c8d079d814b15b79104c41e6cf64764620c8e04d8d26b, assert-hbe4fe1feb3ee95315a15759e5fef32f11ea35003dc00363383642c5ed2985524
section/12-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e36f3acf5f5268d6d49f9d11842c624336e1ec8fa09a939e2b9f44eb77338389LA
Respondeo dicendum quod motus voluntatis in finem et in id quod est ad finem, potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum quod voluntas in utrumque fertur absolute et secundum se. Et sic sunt simpliciter duo motus voluntatis in utrumque. Alio modo potest considerari secundum quod voluntas fertur in id quod est ad finem, propter finem. Et sic unus et idem subiecto motus voluntatis est tendens ad finem, et in id quod est ad finem. Cum enim dico, volo medicinam propter sanitatem, non designo nisi unum motum voluntatis. Cuius ratio est quia finis ratio est volendi ea quae sunt ad finem. Idem autem actus cadit super obiectum, et super rationem obiecti, sicut eadem visio est coloris et luminis, ut supra dictum est. Et est simile de intellectu, quia si absolute principium et conclusionem consideret, diversa est consideratio utriusque; in hoc autem quod conclusioni propter principia assentit, est unus actus intellectus tantum.Ссылаются нормы: Q12A4Respondeo, assert-h3bdf136439f974d6c7caa37751064520b61116494e754067e2458910753f72ad
section/12-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9191edb07adb0d536af48a31667b9669a7a5894063c7be11e8173822f787983eLA
Sed contra, id quod est ad finem, se habet ad finem ut medium ad terminum. Sed idem motus est qui per medium transit ad terminum, in rebus naturalibus. Ergo et in rebus voluntariis idem motus est intentio finis, et voluntas eius quod est ad finem.Ссылаются нормы: assert-h3bf52526fd3802b1e5ddbbfd7087226bb00b99c7d536445816284991f41a910f
section/12-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:20bb809249537376ac70d11f4a79faa60bbc769c507ce0d276ce5321762563cfLA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum quod intendere est eius quod movetur ad finem.Ссылаются нормы: Q12A5Ad1, assert-h3d819acdd2bfea2b1978c6d5527bd1642cb1bd79079db4d8b5ffca17ce82e045
section/12-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:270e1a54576848f2df0fbb3d9f905e8c9c7c4e977d268d3bd68e4e459939bdaeLA
Ad secundum dicendum quod fruitio non importat ordinationem alicuius in aliquid, sicut intentio; sed absolutam quietem in fine.Ссылаются нормы: Q12A5Ad2, assert-h0a1a0c500e376a02fbb1e67471be08c5f385b982035d745a14366836a3310378
section/12-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e887efb29cf82fdb92a77d1afe64c230163ebc710da799999a11d500ae1f9a4eLA
Ad tertium dicendum quod bruta animalia moventur ad finem, non quasi considerantia quod per motum suum possunt consequi finem, quod est proprie intendentis, sed concupiscentia finem naturali instinctu, moventur ad finem quasi ab alio mota, sicut et cetera quae moventur naturaliter.Ссылаются нормы: Q12A5Ad3, assert-hdfd5a04a0dc4394b653bc91aa570b4fb579c6c3319d93dd184c5d0b825b3e855
section/12-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c0bc5069b74b4ae6d503baa852b50498aede3bdd1aabe39cd19a6d3cc41ce052LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod bruta animalia intendant finem. Natura enim in his quae cognitione carent, magis distat a rationali natura, quam natura sensitiva, quae est in animalibus brutis. Sed natura intendit finem etiam in his quae cognitione carent, ut probatur in II Physic. Ergo multo magis bruta animalia intendunt finem.Ссылаются нормы: Q12A5Obiectio1, assert-h59ee35d75b0268aa163df27fbd019a5030878357160ded255633c216a5b9dc06, assert-hce6f740e6f7be740de7afb7573d9a1285a84cba8d7ff727712a6417a9ee3f6c5
section/12-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:49ec5338e466740fc30a61f70077336023a3be9a8f8caaf331a20d9ad041e41bLA
Praeterea, sicut intentio est finis, ita et fruitio. Sed fruitio convenit brutis animalibus, ut dictum est. Ergo et intentio.Ссылаются нормы: Q12A5Obiectio2, assert-h03ee7b165f73b4449271d949c9050332e0650d0b4e8a95156e4a15a0fead7b90, assert-h138fe47196175785f0afaa372fe90a5223087cb14ac178dba80a3b711972f08a
section/12-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1f34517b90b1089f67084500a6efd940437313f38282dc1fe1fed0336eb04c76LA
Praeterea, eius est intendere finem, cuius est agere propter finem, cum intendere nihil sit nisi in aliud tendere. Sed bruta animalia agunt propter finem, movetur enim animal vel ad cibum quaerendum, vel ad aliquid huiusmodi. Ergo bruta animalia intendunt finem.Ссылаются нормы: Q12A5Obiectio3, assert-h274dcff3cdf4bf557d085bee2253708ec40e6a23ff7481146e67120bf3da078c, assert-h91869d5e71ac5437eeb7d657683f56cf4f5773d0da9c2ceb7b16f9ccec320414
section/12-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:51980120330fb29a469062ee2cf99cc1a7a880c252c0a66d106b0c3f375698c2LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, intendere est in aliud tendere; quod quidem est et moventis, et moti. Secundum quidem igitur quod dicitur intendere finem id quod movetur ad finem ab alio, sic natura dicitur intendere finem, quasi mota ad suum finem a Deo, sicut sagitta a sagittante. Et hoc modo etiam bruta animalia intendunt finem, inquantum moventur instinctu naturali ad aliquid. Alio modo intendere finem est moventis, prout scilicet ordinat motum alicuius, vel sui vel alterius, in finem. Quod est rationis tantum. Unde per hunc modum bruta non intendunt finem, quod est proprie et principaliter intendere, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q12A5Respondeo, assert-ha9aa247ba17360f029cb45d8330acc1e7c06c667c0fe5988798520aa121385f0
section/12-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:16aad6670672cf5ef3571cfa154bbec8874557526de8f312dadc73c80a399815LA
Sed contra, intentio finis importat ordinationem alicuius in finem quod est rationis. Cum igitur bruta animalia non habeant rationem, videtur quod non intendant finem.Ссылаются нормы: assert-h3311d721af9321f5da5c09d43d44e400fd43370f78cc6294312086e640fccc9d
question/12/prooemium · paragraph
la · official · sha256:c46f9f683ca772602f861701cf5a65f8f2fa9463a41fc3fc9c6bb477a87b675dLA
Deinde considerandum est de intentione. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum intentio sit actus intellectus, vel voluntatis secundo, utrum sit tantum finis ultimi. Tertio, utrum aliquis possit simul duo intendere. Quarto, utrum intentio finis sit idem actus cum voluntate eius quod est ad finem. Quinto, utrum intentio conveniat brutis animalibus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 13
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q13
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2013.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:c37de9c27b6240dba551be521f6df4da986f29d992fea36f8c8573213ff7677a | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 47
section/13-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:28183bfdcb15eb83fdd55dc7f56ca4bb22d067b548979a5d488cc0b9472e182eLA
Ad primum ergo dicendum quod electio importat collationem quandam praecedentem, non quod essentialiter sit ipsa collatio.Ссылаются нормы: Q13A1Ad1, assert-ha3b5fe24afb222a196d19936dc1dfc87572f0c0102ec281b754757321557c9fd
section/13-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:665c7024de3d90d1fa263e28dc8f22321262bed83998aff66db7bc329e9abc7bLA
Ad secundum dicendum quod conclusio etiam syllogismi qui fit in operabilibus, ad rationem pertinet; et dicitur sententia vel iudicium, quam sequitur electio. Et ob hoc ipsa conclusio pertinere videtur ad electionem, tanquam ad consequens.Ссылаются нормы: Q13A1Ad2, assert-h3a3f321fb41d743d9519844b450c91b11b39f895a0ea8453ce38837283222b49
section/13-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:92226c9007ae509d65b19bce4e16a9ae7923608df30ad9ae4435d19f24a2d427LA
Ad tertium dicendum quod ignorantia dicitur esse electionis, non quod ipsa electio sit scientia, sed quia ignoratur quid sit eligendum.Ссылаются нормы: Q13A1Ad3, assert-h2565cbb288d0fa27b606ce149aa9aaa3307f506f92b9aed0b99aeed1b00c82d7
section/13-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e98d994d1aed32ab0eeb93e75a4afd378b616b6213978ff8fd3aad05a91db772LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod electio non sit actus voluntatis, sed rationis. Electio enim collationem quandam importat, qua unum alteri praefertur. Sed conferre est rationis. Ergo electio est rationis.Ссылаются нормы: Q13A1Obiectio1, assert-h3a85299ef92b1ddd3828af60f2459b1ea8b403b9a5088b5742154cd14310db61, assert-h791df0ae51b03f522cc148a5006a34e9e6eb81b902ef93459b24f378a9b9d0e5
section/13-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d811476dc4e44a777e46cae3705d5d024c832ae6b044524a37fb31b18e5c8e64LA
Praeterea, eiusdem est syllogizare et concludere. Sed syllogizare in operabilibus est rationis. Cum igitur electio sit quasi conclusio in operabilibus, ut dicitur in VII Ethic., videtur quod sit actus rationis.Ссылаются нормы: Q13A1Obiectio2, assert-h0feb84b9274258ac90986e0195012fcdfa6c8f9f63459f541034fa7b0b3dd054, assert-hbcb75239b88097345b20c6ea845c16efd4cf6ed25f5c5bd04f417de132e5dce4
section/13-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:71dcc53fddbf4b0434b41668513b228c69b9184c5cfe94f3109f4ddfa965c2d8LA
Praeterea, ignorantia non pertinet ad voluntatem, sed ad vim cognitivam. Est autem quaedam ignorantia electionis, ut dicitur in III Ethic. Ergo videtur quod electio non pertineat ad voluntatem, sed ad rationem.Ссылаются нормы: Q13A1Obiectio3, assert-heb88b7fe6c54f585b6abe41e890038292e07fbc9173fd63990423f41bb8c4fd1
section/13-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9ed26e338cb285c8eab37719492ad20064b7fbf089629efeacefa4092add33eeLA
Respondeo dicendum quod in nomine electionis importatur aliquid pertinens ad rationem sive intellectum, et aliquid pertinens ad voluntatem, dicit enim philosophus, in VI Ethic., quod electio est appetitivus intellectus, vel appetitus intellectivus. Quandocumque autem duo concurrunt ad aliquid unum constituendum, unum eorum est ut formale respectu alterius. Unde Gregorius Nyssenus dicit quod electio neque est appetitus secundum seipsam, neque consilium solum, sed ex his aliquid compositum. Sicut enim dicimus animal ex anima et corpore compositum esse, neque vero corpus esse secundum seipsum, neque animam solam, sed utrumque; ita et electionem. Est autem considerandum in actibus animae, quod actus qui est essentialiter unius potentiae vel habitus, recipit formam et speciem a superiori potentia vel habitu, secundum quod ordinatur inferius a superiori, si enim aliquis actum fortitudinis exerceat propter Dei amorem, actus quidem ille materialiter est fortitudinis, formaliter vero caritatis. Manifestum est autem quod ratio quodammodo voluntatem praecedit, et ordinat actum eius, inquantum scilicet voluntas in suum obiectum tendit secundum ordinem rationis, eo quod vis apprehensiva appetitivae suum obiectum repraesentat. Sic igitur ille actus quo voluntas tendit in aliquid quod proponitur ut bonum, ex eo quod per rationem est ordinatum ad finem, materialiter quidem est voluntatis, formaliter autem rationis. In huiusmodi autem substantia actus materialiter se habet ad ordinem qui imponitur a superiori potentia. Et ideo electio substantialiter non est actus rationis, sed voluntatis, perficitur enim electio in motu quodam animae ad bonum quod eligitur. Unde manifeste actus est appetitivae potentiae.Ссылаются нормы: Q13A1Respondeo, assert-he53f63e3433cef8c0c7c718bf3d8c52d55d1a0f6c10161cfaca6e08408e7af34
section/13-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:aa4f378666180d4a914d01fa588a89b714b5f8e0303152a42d74b2a107161791LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod electio est desiderium eorum quae sunt in nobis. Desiderium autem est actus voluntatis. Ergo et electio.Ссылаются нормы: assert-h63b1cbc92c419e4dea18d623b596f7688cdb2a958b2c21986d611818446b4ca7
section/13-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e6e6363516f8144285256df3302bc7ee824d8f53444880f3545ddffa1b00253eLA
Ad primum ergo dicendum quod non omnis appetitus alicuius propter finem, vocatur electio, sed cum quadam discretione unius ab altero. Quae locum habere non potest, nisi ubi appetitus potest ferri ad plura.Ссылаются нормы: Q13A2Ad1, assert-hae3e6bb3f20c67ad780f4846165c739d5aed4dd12e891a885de58da5cd79abb3
section/13-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:60a02e4b9b74d829051b141ae14f8a2d4ab864c2467fb3c8b14e9c9cb5db0d9dLA
Ad secundum dicendum quod brutum animal accipit unum prae alio, quia appetitus eius est naturaliter determinatus ad ipsum. Unde statim quando per sensum vel per imaginationem repraesentatur sibi aliquid ad quod naturaliter inclinatur eius appetitus, absque electione in illud solum movetur. Sicut etiam absque electione ignis movetur sursum, et non deorsum.Ссылаются нормы: Q13A2Ad2, assert-h471cd0436ae111d8dbaac1966716bc7ed1a23f69e58c23680c0e5b4bab5cbb46
section/13-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:41a98697d5952e69d00f432e17b3e08f3e67c50b99863d8a4c7e2d4c71322f45LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in III Physic., motus est actus mobilis a movente. Et ideo virtus moventis apparet in motu mobilis. Et propter hoc in omnibus quae moventur a ratione, apparet ordo rationis moventis, licet ipsa rationem non habeant, sic enim sagitta directe tendit ad signum ex motione sagittantis, ac si ipsa rationem haberet dirigentem. Et idem apparet in motibus horologiorum, et omnium ingeniorum humanorum, quae arte fiunt. Sicut autem comparantur artificialia ad artem humanam, ita comparantur omnia naturalia ad artem divinam. Et ideo ordo apparet in his quae moventur secundum naturam, sicut et in his quae moventur per rationem, ut dicitur in II Physic. Et ex hoc contingit quod in operibus brutorum animalium apparent quaedam sagacitates, inquantum habent inclinationem naturalem ad quosdam ordinatissimos processus, utpote a summa arte ordinatos. Et propter hoc etiam quaedam animalia dicuntur prudentia vel sagacia, non quod in eis sit aliqua ratio vel electio. Quod ex hoc apparet, quod omnia quae sunt unius naturae, similiter operantur.Ссылаются нормы: Q13A2Ad3, assert-hf1fbf764304224a67ca966878426535696b9897b4b9e47c0e29ddecc6adbe141
section/13-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4e015d42aed7e89d8c5ccc5fb500f8a8b7d3a4cba59888aa6676df4ac0795bdbLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod electio brutis animalibus conveniat. Electio enim est appetitus aliquorum propter finem, ut dicitur in III Ethic. Sed bruta animalia appetunt aliquid propter finem, agunt enim propter finem, et ex appetitu. Ergo in brutis animalibus est electio.Ссылаются нормы: Q13A2Obiectio1, assert-h77ad94f1ba2d7828b1aab0ae03a76d0a33e20d3fab0af9f08006e4c9e41138a1, assert-hf958a9824fbf321301a3717afb7e79a7648a1ce7720ad5e8abdef1035c10f030
section/13-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4b76ad03ac998f4342233b25069b31de02b752b7ac063f60ed0ce6e3eb8b4cfbLA
Praeterea, ipsum nomen electionis significare videtur quod aliquid prae aliis accipiatur. Sed bruta animalia accipiunt aliquid prae aliis, sicut manifeste apparet quod ovis unam herbam comedit, et aliam refutat. Ergo in brutis animalibus est electio.Ссылаются нормы: Q13A2Obiectio2, assert-h7e05240fbb63897a22bcd96d4bff1a0012d850a4f395acc8f5415f550d7ae02d, assert-hcf8e38556aff40ff5abc358766a6fc45b30fc1dd9d09a53c6c6fa9803baa9698
section/13-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:78a959c41c70d4e21613fc65e9c94a82e9dde58aa9b4a46caef99f73889ecf55LA
Praeterea, ut dicitur in VI Ethic., ad prudentiam pertinet quod aliquis bene eligat ea quae sunt ad finem. Sed prudentia convenit brutis animalibus, unde dicitur in principio Metaphys., quod prudentia sunt sine disciplina quaecumque sonos audire non potentia sunt, ut apes. Et hoc etiam sensui manifestum videtur, apparent enim mirabiles sagacitates in operibus animalium, ut apum et aranearum et canum. Canis enim insequens cervum, si ad trivium venerit, odoratu quidem explorat an cervus per primam vel secundam viam transiverit, quod si invenerit non transisse, iam securus per tertiam viam incedit non explorando, quasi utens syllogismo divisivo, quo concludi posset cervum per illam viam incedere, ex quo non incedit per alias duas, cum non sint plures. Ergo videtur quod electio brutis animalibus conveniat.Ссылаются нормы: Q13A2Obiectio3, assert-h3790c0163669969e90e0d37c89217294857abe297054ab00bfc0e46fbba298eb, assert-haedbd4bc31218b8945b44232e591a0c8fe6349cf42e24be57ddeb399ddd4df38
section/13-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:be19fce6f79ab176abd1ff6037e22b34f8e569859585a00cbe6621a0d6bd23edLA
Respondeo dicendum quod, cum electio sit praeacceptio unius respectu alterius, necesse est quod electio sit respectu plurium quae eligi possunt. Et ideo in his quae sunt penitus determinata ad unum, electio locum non habet. Est autem differentia inter appetitum sensitivum et voluntatem, quia, ut ex praedictis patet, appetitus sensitivus est determinatus ad unum aliquid particulare secundum ordinem naturae; voluntas autem est quidem, secundum naturae ordinem, determinata ad unum commune, quod est bonum, sed indeterminate se habet respectu particularium bonorum. Et ideo proprie voluntatis est eligere, non autem appetitus sensitivi, qui solus est in brutis animalibus. Et propter hoc brutis animalibus electio non convenit.Ссылаются нормы: Q13A2Respondeo, assert-h3485d19c2b50915bc4de51280063eaa0acd703676944b8da02fba55b613245bb
section/13-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5659c31588a94c3d4ede0ee06f0a77c9536d76aa9336b50955573124e20d212fLA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod pueri et irrationalia voluntarie quidem faciunt, non tamen eligentia. Ergo in brutis animalibus non est electio.Ссылаются нормы: assert-h01c9b033aae014f8f51cd827a769d1367b8c230cc8a8c756eb55dfcdd393d8d5
section/13-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1fdc429c18f9986d07c5b51df904ae398b1aea7740d65bb2d42722821e70c371LA
Ad primum ergo dicendum quod fines proprii virtutum ordinantur ad beatitudinem sicut ad ultimum finem. Et hoc modo potest esse eorum electio.Ссылаются нормы: Q13A3Ad1, assert-h46f465142522c78d913fb630146ba62855511a345168773b9fd79c60d3564f51
section/13-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab6e17d28af5d7bc68503e1d2679c77acbd8f848051053e6b04bcdbaa3910193LA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra habitum est, ultimus finis est unus tantum. Unde ubicumque occurrunt plures fines, inter eos potest esse electio, secundum quod ordinantur ad ulteriorem finem.Ссылаются нормы: Q13A3Ad2, assert-h6f38b25a9169e9ed5f275cc678c4812a5d71156c3450f9d2a2e7b2f3991a756a
section/13-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:506066401845d5bfa6f7615b7a4ead1670f41be8c5c888a1942d1487159e19fcLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod electio non sit tantum eorum quae sunt ad finem. Dicit enim philosophus, in VI Ethic., quod electionem rectam facit virtus, quaecumque autem illius gratia nata sunt fieri, non sunt virtutis, sed alterius potentiae. Illud autem cuius gratia fit aliquid, est finis. Ergo electio est finis.Ссылаются нормы: Q13A3Obiectio1, assert-h06cfdf1f682e913647dcf312b143e26cb8c24d296903768916fcb5de450f1d91
section/13-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:104153e1a924b22e14ab50dded0de6c18f227da5241c0f392659f959bb4e02e8LA
Praeterea, electio importat praeacceptionem unius respectu alterius. Sed sicut eorum quae sunt ad finem unum potest praeaccipi alteri, ita etiam et diversorum finium. Ergo electio potest esse finis, sicut et eorum quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q13A3Obiectio2, assert-h891f23926c8099f50a7cb8a47bd57b13d4f79d523f44aaeb72cb65458262650b, assert-hbe47e8c2821391afade8bbe568819042b69018fa4d8d5c244c6ce92b8639443c
section/13-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0f9d7750e734f8fe588a22444171594a0f3942d802cc5343de782a5927ccb22eLA
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, electio consequitur sententiam vel iudicium, quod est sicut conclusio syllogismi operativi. Unde illud cadit sub electione, quod se habet ut conclusio in syllogismo operabilium. Finis autem in operabilibus se habet ut principium, et non ut conclusio, ut philosophus dicit in II Physic. Unde finis, inquantum est huiusmodi, non cadit sub electione. Sed sicut in speculativis nihil prohibet id quod est unius demonstrationis vel scientiae principium, esse conclusionem alterius demonstrationis vel scientiae; primum tamen principium indemonstrabile non potest esse conclusio alicuius demonstrationis vel scientiae; ita etiam contingit id quod est in una operatione ut finis, ordinari ad aliquid ut ad finem. Et hoc modo sub electione cadit. Sicut in operatione medici, sanitas se habet ut finis, unde hoc non cadit sub electione medici, sed hoc supponit tanquam principium. Sed sanitas corporis ordinatur ad bonum animae, unde apud eum qui habet curam de animae salute, potest sub electione cadere esse sanum vel esse infirmum; nam apostolus dicit, II ad Cor. XII, cum enim infirmor, tunc potens sum. Sed ultimus finis nullo modo sub electione cadit.Ссылаются нормы: Q13A3Respondeo, assert-hcaad2d88eac9b837cd85f3c196382a66bd7cf1124d4486acf4644e884cb03791
section/13-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:99c2f0ee5ef2501cfe4fad43e919bda002c9df84127a7665f5936b023faad6afLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod voluntas est finis, electio autem eorum quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: assert-h4579c5a82549cecd6ac51e21e96f7de29fb640ae00d967b2bef81ba01a831e08
section/13-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0ff6fba8783bd7c28c93a0bb18834b678c551a484d050ff5fa5bbf88f8772342LA
Ad primum ergo dicendum quod organa ordinantur ad finem, inquantum homo utitur eis propter finem.Ссылаются нормы: Q13A4Ad1, assert-h18c8e9de324d8f1c8b4cba54236033320e7db6949ae792d162d62088aa4f4dec
section/13-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad9d9e1e2e3c7eacafbeb680c728235467a8af14fb1eb89fa71e84e7400643e9LA
Ad secundum dicendum quod in ipsa contemplatione est aliquis actus intellectus assentientis huic opinioni vel illi. Actio vero exterior est quae contra contemplationem dividitur.Ссылаются нормы: Q13A4Ad2, assert-hdf364bcb704a49743d3a33a3bcd9e588c81a53945686fc5ee4811591a86cbadd
section/13-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c4f45a051fe8fabbe0f37040b9c1476cf4c2f42c7121c88236054cbeae6fc7b3LA
Ad tertium dicendum quod homo qui eligit episcopum vel principem civitatis, eligit nominare ipsum in talem dignitatem. Alioquin, si nulla esset eius actio ad constitutionem episcopi vel principis, non competeret ei electio. Et similiter dicendum est quod quandocumque dicitur aliqua res praeeligi alteri, adiungitur ibi aliqua operatio eligentis.Ссылаются нормы: Q13A4Ad3, assert-he712e49e66df88ed7fd78d6aff64fe955849ecbd553377f54ebe0594699561cb
section/13-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f64a326500670e87006d0fffcf2287fea4537f6e8873938630ca6e6f5007790eLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod electio non sit solum respectu humanorum actuum. Electio enim est eorum quae sunt ad finem. Sed ea quae sunt ad finem non solum sunt actus, sed etiam organa, ut dicitur in II Physic. Ergo electiones non sunt tantum humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q13A4Obiectio1, assert-hc18fe525b45917fd527061f040b62f1d67e25c2f7dafd6cca442181ba0faf338, assert-hf019edc6b8a0408dc296ae839148084720d5f3be761b7bd8adc6f52c3b6df298
section/13-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:73ea17a17f022f584f7beb8535558b6b8447c708986c6bf32e6ddd4fc8aec9cdLA
Praeterea, actio a contemplatione distinguitur. Sed electio etiam in contemplatione locum habet; prout scilicet una opinio alteri praeeligitur. Ergo electio non est solum humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q13A4Obiectio2, assert-h4469f283eba4473d695e0b468d13dc0e027635dc952ba0f0608e06719fefc935, assert-h903e3d80acf90c594ca2f7213a49bc4d0488c82e52ee9651a57676a55bfb2c2c
section/13-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:85dd467dcf4acef5493df0861e00dd565ea3fd6f20cf8b187f5607e5b002bccbLA
Praeterea, eliguntur homines ad aliqua officia, vel saecularia vel ecclesiastica, ab his qui nihil erga eos agunt. Ergo electio non solum est humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q13A4Obiectio3, assert-h677a321b3acd29dc4057b613efe6f45ec1286fed32aa43a64879013fa95acb32
section/13-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:68e759dfda1a605fc054ec958ddea19988e81129bc1faaea490f88007d083131LA
Respondeo dicendum quod, sicut intentio est finis, ita electio est eorum quae sunt ad finem. Finis autem vel est actio, vel res aliqua. Et cum res aliqua fuerit finis, necesse est quod aliqua humana actio interveniat, vel inquantum homo facit rem illam quae est finis, sicut medicus facit sanitatem, quae est finis eius (unde et facere sanitatem dicitur finis medici); vel inquantum homo aliquo modo utitur vel fruitur re quae est finis, sicut avaro est finis pecunia, vel possessio pecuniae. Et eodem modo dicendum est de eo quod est ad finem. Quia necesse est ut id quod est ad finem, vel sit actio; vel res aliqua, interveniente aliqua actione, per quam facit id quod est ad finem, vel utitur eo. Et per hunc modum electio semper est humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q13A4Respondeo, assert-h68fbb8d0fc9fc189ad91ce187ac057b7b5b2e4537027ab32a55fec5e9df1a633
section/13-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:037b0d855006589dd56b813d6a9cb89e85e04aa15999d7c766ae5991c5c25e36LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod nullus eligit nisi ea quae existimat fieri per ipsum.Ссылаются нормы: assert-h04d94e10fa0b4d45d790f19d5783333ea2b1c8f030d950d4150772d4bce1d673
section/13-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6a29f446844fbd0620128341d3fe9c52342ea125018828241875907ab86c721eLA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas media est inter intellectum et exteriorem operationem, nam intellectus proponit voluntati suum obiectum, et ipsa voluntas causat exteriorem actionem. Sic igitur principium motus voluntatis consideratur ex parte intellectus, qui apprehendit aliquid ut bonum in universali, sed terminatio, seu perfectio actus voluntatis attenditur secundum ordinem ad operationem, per quam aliquis tendit ad consecutionem rei; nam motus voluntatis est ab anima ad rem. Et ideo perfectio actus voluntatis attenditur secundum hoc quod est aliquid bonum alicui ad agendum. Hoc autem est possibile. Et ideo voluntas completa non est nisi de possibili, quod est bonum volenti. Sed voluntas incompleta est de impossibili, quae secundum quosdam velleitas dicitur, quia scilicet aliquis vellet illud, si esset possibile. Electio autem nominat actum voluntatis iam determinatum ad id quod est huic agendum. Et ideo nullo modo est nisi possibilium.Ссылаются нормы: Q13A5Ad1, assert-hbf2e91555714f19c9548c6f7029e9d517822e685e20eea5f065002ae5c39a3b2
section/13-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8e377bd3de1476aacfb4369d45814e13466ef9f79533a2fe50113c814593b469LA
Ad secundum dicendum quod, cum obiectum voluntatis sit bonum apprehensum, hoc modo iudicandum est de obiecto voluntatis, secundum quod cadit sub apprehensione. Et ideo sicut quandoque voluntas est alicuius quod apprehenditur ut bonum, et tamen non est vere bonum; ita quandoque est electio eius quod apprehenditur ut possibile eligenti, quod tamen non est ei possibile.Ссылаются нормы: Q13A5Ad2, assert-hedb16ce43e7e71963ed10c48f7599d206110469f15df0b14f48a5ba04ccda0bb
section/13-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:58008a21bd7eefbc4756fd3bd974336c6e85f72ab05d56784cd54c1406a29069LA
Ad tertium dicendum quod hoc ideo dicitur, quia an aliquid sit possibile, subditus non debet suo iudicio definire; sed in unoquoque, iudicio superioris stare.Ссылаются нормы: Q13A5Ad3, assert-hc7dc265a2edb92609832ba795a214204be5a3022cc6130ea7be0f8e6b7252571
section/13-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dd9fb0d3823d24690d959f3285c2fc58926abb2ab08f7ca823af41cb6c8676d6LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod electio non sit solum possibilium. Electio enim est actus voluntatis, ut dictum est. Sed voluntas est impossibilium, ut dicitur in III Ethic. Ergo et electio.Ссылаются нормы: Q13A5Obiectio1, assert-ha1875749bea023dc293934bfa1b594e5ff13f639650a5424f0e6ae90d6217772, assert-hd2d977bb89e067fcff413042eaf0dd06e985168f23a3a2371f3b57f7278edd64
section/13-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a08e805cea2a3414d37b349d614c9edeeb79c4724758977c5cd22a67f5d6114aLA
Praeterea, electio est eorum quae per nos aguntur, sicut dictum est. Nihil ergo refert, quantum ad electionem, utrum eligatur id quod est impossibile simpliciter, vel id quod est impossibile eligenti. Sed frequenter ea quae eligimus, perficere non possumus, et sic sunt impossibilia nobis. Ergo electio est impossibilium.Ссылаются нормы: Q13A5Obiectio2, assert-h206ee4e3d902ad53917923a55e524a7d75a93aad9839084647c03011d9321fa3, assert-h5aa3e1eb8f81fb5a3b864130d04ffb1b39de813392cbef14272f04beb7de5c3a
section/13-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3b490f2bcb9ac103c737a0beaf7407f011a385b3d8c81e070270c352839e0541LA
Praeterea, nihil homo tentat agere nisi eligendo. Sed beatus Benedictus dicit quod, si praelatus aliquid impossibile praeceperit, tentandum est. Ergo electio potest esse impossibilium.Ссылаются нормы: Q13A5Obiectio3, assert-h5698fd02079756946676db6c493e707ab8afcf3512626032d5da47a39d24156a, assert-hea98c052aa41ed623f32cf105a2e0b79cb7a7173aa53786b8e0a90ce012e990e
section/13-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a1f87974625a0793272385ea1b3dbf860ad74246ddca2eb46b1a656f5d8c586bLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, electiones nostrae referuntur semper ad nostras actiones. Ea autem quae per nos aguntur, sunt nobis possibilia. Unde necesse est dicere quod electio non sit nisi possibilium. Similiter etiam ratio eligendi aliquid est ex hoc quod ducit ad finem. Per id autem quod est impossibile, non potest aliquis consequi finem. Cuius signum est quia, cum in consiliando perveniunt homines ad id quod est eis impossibile, discedunt, quasi non valentes ulterius procedere. Apparet etiam hoc manifeste ex processu rationis praecedente. Sic enim se habet id quod est ad finem, de quo electio est, ad finem, sicut conclusio ad principium. Manifestum est autem quod conclusio impossibilis non sequitur ex principio possibili. Unde non potest esse quod finis sit possibilis, nisi id quod est ad finem fuerit possibile. Ad id autem quod est impossibile, nullus movetur. Unde nullus tenderet in finem, nisi per hoc quod apparet id quod est ad finem esse possibile. Unde id quod est impossibile sub electione non cadit.Ссылаются нормы: Q13A5Respondeo, assert-hd9b7b5939d677b82233cccbf7b4c092d10f950eca0edd1177764c8eea9581274
section/13-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5c464d10691216e665e2244917f155f28890edbd8714371a7206c8e10fc01278LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod electio non est impossibilium.Ссылаются нормы: assert-h4d91d0c34a12b7e3ac6a09ad9e4c00411e6144ec7f1dbc171dbf53da5c5060f8
section/13-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bcb809158a8ef3feee887581afaf40168b23f7b44cc71d4fd74623e57bf5697eLA
Ad primum ergo dicendum quod non semper ex principiis ex necessitate procedit conclusio, sed tunc solum quando principia non possunt esse vera si conclusio non sit vera. Et similiter non oportet quod semper ex fine insit homini necessitas ad eligendum ea quae sunt ad finem, quia non omne quod est ad finem, tale est ut sine eo finis haberi non possit; aut, si tale sit, non semper sub tali ratione consideratur.Ссылаются нормы: Q13A6Ad1, assert-h8e932e65cf79aea0fba5236a8576d8a8e5480b883f59f9f5d6bb73246e3de380
section/13-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:93a7752a61c786973ddecbed7b7b4a5f0594bb7618297eb6604ec32f900e0956LA
Ad secundum dicendum quod sententia sive iudicium rationis de rebus agendis est circa contingentia, quae a nobis fieri possunt, in quibus conclusiones non ex necessitate sequuntur ex principiis necessariis absoluta necessitate, sed necessariis solum ex conditione, ut, si currit, movetur.Ссылаются нормы: Q13A6Ad2, assert-hcc4905f864c3cc97f605d3398588d8f4730c07f20eb0d067ba55c2a1650505ec
section/13-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:79e73f9da60820c693144dbe6695db3f6e55e80325b4fcd67e9dd25b9bcb4f3cLA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet, si aliqua duo aequalia proponantur secundum unam considerationem, quin circa alterum consideretur aliqua conditio per quam emineat, et magis flectatur voluntas in ipsum quam in aliud.Ссылаются нормы: Q13A6Ad3, assert-he406bb7c3833b660547d3c1a136328b5505f5f5259d95fd7918436bdd2ac7d0e
section/13-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:751bd6f518f735a20cb60160bcc65cdb192614c0232ab716b4e0db1dbae35a76LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo ex necessitate eligat. Sic enim se habet finis ad eligibilia, ut principia ad ea quae ex principiis consequuntur, ut patet in VII Ethic. Sed ex principiis ex necessitate deducuntur conclusiones. Ergo ex fine de necessitate movetur aliquis ad eligendum.Ссылаются нормы: Q13A6Obiectio1, assert-h1f6ff0956794973fd304f107583ef08f9000e3564a5eee8fc9ab3618c7eb26eb, assert-hccc5d43539257e67803edf0315d392dac36437495550a967f7a50493ecad2482
section/13-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d79ade2b1d0f7460e6e918005ded041c8a26542a3466c665dbb2879b5db4dd48LA
Praeterea, sicut dictum est, electio consequitur iudicium rationis de agendis. Sed ratio ex necessitate iudicat de aliquibus, propter necessitatem praemissarum. Ergo videtur quod etiam electio ex necessitate sequatur.Ссылаются нормы: Q13A6Obiectio2, assert-h887aff9ef1c50fe956a3adffc7a19ff19e787c12098fffd3c7c04bf7ff22b2d3, assert-hff7e8538ced5f047790d72fcca606292cbeca6dbd0a184d17b1edef9e6d16486
section/13-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 6
la · official · sha256:92d1a24958b9b6bea175e63e4d0b2af8c8019a612d6cb10a6e2d1d033a2df676LA
Praeterea, si aliqua duo sunt penitus aequalia, non magis movetur homo ad unum quam ad aliud, sicut famelicus, si habet cibum aequaliter appetibilem in diversis partibus, et secundum aequalem distantiam, non magis movetur ad unum quam ad alterum, ut Plato dixit, assignans rationem quietis terrae in medio, sicut dicitur in II de caelo. Sed multo minus potest eligi quod accipitur ut minus, quam quod accipitur ut aequale. Ergo si proponantur duo vel plura, inter quae unum maius appareat, impossibile est aliquod aliorum eligere. Ergo ex necessitate eligitur illud quod eminentius apparet. Sed omnis electio est de omni eo quod videtur aliquo modo melius. Ergo omnis electio est ex necessitate.Ссылаются нормы: Q13A6Obiectio3, assert-h100fa63db900eae6f47b001b1598152d39c684762147e58b7f7f175b03da3b10, assert-h103cf3909c5b21313ff604d4962bdce40c35bf482b5755c60fbfcbccdaa91aa1, assert-h59df5b1b4837335401fb8b3afa7634728355ee1b144b49cbc1c395fe6c9c0452, assert-h6002b42dc0d6f9801f9dad2e264fd1e978be0593103d0493a409a49b301e8658, assert-h637fb5c02cc66b6ed922af97c780e1c256c4b9733d5f1282160a733279c2ca01
section/13-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:896b283a813982b0360a97bbca1c636697f0dc816642c7c867a07787c3f76508LA
Respondeo dicendum quod homo non ex necessitate eligit. Et hoc ideo, quia quod possibile est non esse, non necesse est esse. Quod autem possibile sit non eligere vel eligere, huius ratio ex duplici hominis potestate accipi potest. Potest enim homo velle et non velle, agere et non agere, potest etiam velle hoc aut illud, et agere hoc aut illud. Cuius ratio ex ipsa virtute rationis accipitur. Quidquid enim ratio potest apprehendere ut bonum, in hoc voluntas tendere potest. Potest autem ratio apprehendere ut bonum non solum hoc quod est velle aut agere; sed hoc etiam quod est non velle et non agere. Et rursum in omnibus particularibus bonis potest considerare rationem boni alicuius, et defectum alicuius boni, quod habet rationem mali, et secundum hoc, potest unumquodque huiusmodi bonorum apprehendere ut eligibile, vel fugibile. Solum autem perfectum bonum, quod est beatitudo, non potest ratio apprehendere sub ratione mali, aut alicuius defectus. Et ideo ex necessitate beatitudinem homo vult, nec potest velle non esse beatus, aut miser. Electio autem, cum non sit de fine, sed de his quae sunt ad finem, ut iam dictum est; non est perfecti boni, quod est beatitudo, sed aliorum particularium bonorum. Et ideo homo non ex necessitate, sed libere eligit.Ссылаются нормы: Q13A6Respondeo, assert-h61fad5e261646d4c70c3cb7fdbbf745e3cf149250784fb0ef33ad1d97772eeab
section/13-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:258782bc4c0affc9836e972921885d6b25f450b0863e74a474e948fad067f0fcLA
Sed contra est quod electio est actus potentiae rationalis; quae se habet ad opposita, secundum philosophum.Ссылаются нормы: assert-hd6ddd2525672298ee5719c4018e9e96fde285fe39f7e620ab27ccc4847ae1b41
question/13/prooemium · paragraph
la · official · sha256:d95d5d73d4f7bb74bce6506b956c8f628191b71d3cec3f6a884a45c6dd4e3beeLA
Consequenter considerandum est de actibus voluntatis qui sunt in comparatione ad ea quae sunt ad finem. Et sunt tres, eligere, consentire, et uti. Electionem autem praecedit consilium. Primo ergo considerandum est de electione; secundo, de consilio; tertio, de consensu; quarto, de usu. Circa electionem quaeruntur sex. Primo, cuius potentiae sit actus, utrum voluntatis vel rationis. Secundo, utrum electio conveniat brutis animalibus. Tertio, utrum electio sit solum eorum quae sunt ad finem, vel etiam quandoque finis. Quarto, utrum electio sit tantum eorum quae per nos aguntur. Quinto, utrum electio sit solum possibilium. Sexto, utrum homo ex necessitate eligat, vel libere.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 14
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q14
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2013.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:3151d12509bc83b4c2563170c1e539eaa287722c032c09dbe51cbadc49f1234c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 49
section/14-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1a9a0bda2b6efa1fc8a2e2b0818fd340568cd0cafb6e1023a03468b50c416e4dLA
Ad primum ergo dicendum quod, quando actus duarum potentiarum ad invicem ordinantur, in utroque est aliquid quod est alterius potentiae, et ideo uterque actus ab utraque potentia denominari potest. Manifestum est autem quod actus rationis dirigentis in his quae sunt ad finem, et actus voluntatis secundum regimen rationis in ea tendentis, ad se invicem ordinantur. Unde et in actu voluntatis, quae est electio, apparet aliquid rationis, scilicet ordo, et in consilio, quod est actus rationis, apparet aliquid voluntatis sicut materia, quia consilium est de his quae homo vult facere; et etiam sicut motivum, quia ex hoc quod homo vult finem, movetur ad consiliandum de his quae sunt ad finem. Et ideo sicut philosophus dicit, in VI Ethic., quod electio est intellectus appetitivus, ut ad electionem utrumque concurrere ostendat; ita Damascenus dicit quod consilium est appetitus inquisitivus, ut consilium aliquo modo pertinere ostendat et ad voluntatem, circa quam et ex qua fit inquisitio, et ad rationem inquirentem.Ссылаются нормы: Q14A1Ad1, assert-h42ecef7c7ad444a7e177497ab10588025b7107f23bd7f64c7d4fe4936b6d34e9
section/14-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6b66dbfb33401e1b4bcec3067871463c78b8004208a1836bdfae41aa7e454f52LA
Ad secundum dicendum quod ea quae dicuntur de Deo, accipienda sunt absque omni defectu qui invenitur in nobis, sicut in nobis scientia est conclusionum per discursum a causis in effectus; sed scientia dicta de Deo, significat certitudinem de omnibus effectibus in prima causa, absque omni discursu. Et similiter consilium attribuitur Deo quantum ad certitudinem sententiae vel iudicii, quae in nobis provenit ex inquisitione consilii. Sed huiusmodi inquisitio in Deo locum non habet, et ideo consilium secundum hoc Deo non attribuitur. Et secundum hoc Damascenus dicit quod Deus non consiliatur, ignorantis enim est consiliari.Ссылаются нормы: Q14A1Ad2, assert-hbb5825fcc1c12b10a61003f6f2f03757f41e3761d2fea08891334c6caabd61a7
section/14-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:60eae6bd53098ee430c665a8e795379700f00c23538852d44028a90ff9f91976LA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet aliqua esse certissima bona secundum sententiam sapientum et spiritualium virorum, quae tamen non sunt certa bona secundum sententiam plurium, vel carnalium hominum. Et ideo de talibus consilia dantur.Ссылаются нормы: Q14A1Ad3, assert-h00615b179fd226565c0a190588ddd3899113a8ab1dc02d2b8c400aea078510ae
section/14-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e44d87200c9a973e90c12578ce0e6a6dd750595be2ae74e0e6a9db47a6206274LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod consilium non sit inquisitio. Dicit enim Damascenus quod consilium est appetitus. Sed ad appetitum non pertinet inquirere. Ergo consilium non est inquisitio.Ссылаются нормы: Q14A1Obiectio1, assert-h3845fbaa8ccb4d2009e4623e3642570228bec42ceb0a06ed0faa9f40ee87d127, assert-hcb9684d4bed11e3572d6b1f4a1bebb4b19f1e1ac2f19f10806b4aa369bcf57a4
section/14-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b297ec9ebfdfc291da0ee5676f84a8602d28f3bce212d1eabd89d5498a6e7c5dLA
Praeterea, inquirere intellectus discurrentis est; et sic Deo non convenit, cuius cognitio non est discursiva, ut in primo habitum est. Sed consilium Deo attribuitur, dicitur enim ad Ephes. I, quod operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Ergo consilium non est inquisitio.Ссылаются нормы: Q14A1Obiectio2, assert-h2f807566f34e9b473d84947c3b215100a2331fbc08564492c5adb40a4ba595dd, assert-hb48e40f8738c8fc736d504475dd950b23399a770b8d44f43c52688b2672836b9
section/14-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:afe80f701977ef163458f9baf1988132103bd771b7644e5b78997545f64f93f3LA
Praeterea, inquisitio est de rebus dubiis. Sed consilium datur de his quae sunt certa bona; secundum illud apostoli, I ad Cor. VII, de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do. Ergo consilium non est inquisitio.Ссылаются нормы: Q14A1Obiectio3, assert-h1c60127736fab402fe035bef397c3b8392f8dc546772bb780d6d7b1a41aa552e, assert-h67c05490c7ff89e89db2ac6fd1626b148c4ab7f8d4954caa53cb91f26a1155f4
section/14-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2ebfc93aaf460b2f341b686898ebdd45f1083d54a571c77eca44ff0504830b78LA
Respondeo dicendum quod electio, sicut dictum est, consequitur iudicium rationis de rebus agendis. In rebus autem agendis multa incertitudo invenitur, quia actiones sunt circa singularia contingentia, quae propter sui variabilitatem incerta sunt. In rebus autem dubiis et incertis ratio non profert iudicium absque inquisitione praecedente. Et ideo necessaria est inquisitio rationis ante iudicium de eligendis, et haec inquisitio consilium vocatur. Propter quod philosophus dicit, in III Ethic., quod electio est appetitus praeconsiliati.Ссылаются нормы: Q14A1Respondeo, assert-h25f6ea0d5be7507a310ee7228d8dcef65cd3d4d871ca9f1127cd6d59d074858e
section/14-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0d4ba180c95adb0edb5a85a4ed3bc8bb360a2e567c6f5ff50aeee892e5a79a8eLA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, omne quidem consilium quaestio est; non autem omnis quaestio consilium.Ссылаются нормы: assert-h180f4fa7072934a3e971d8c5c2f91cd6b7507f06b325acb366ec9b7608236372
section/14-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:51cc04256fa81b4b69d837b0d0e7dbac951344c72896c3f41982d1a1c82284deLA
Ad primum ergo dicendum quod id quod accipitur ut finis, est iam determinatum. Unde quandiu habetur ut dubium, non habetur ut finis. Et ideo si de eo consilium habetur, non erit consilium de fine, sed de eo quod est ad finem.Ссылаются нормы: Q14A2Ad1, assert-heaf5bad558aa6d2e0a3b7da50aceb3078d41095f2d62e2cc758d94b2ee4c6f0d
section/14-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a9327c01c951dc9dbf1a7641914d47451154442fea48a601e0ec2fdf3c822789LA
Ad secundum dicendum quod de operationibus est consilium, inquantum ordinantur ad aliquem finem. Unde si aliqua operatio humana sit finis, de ea, inquantum huiusmodi, non est consilium.Ссылаются нормы: Q14A2Ad2, assert-h9a8be86a4f143817d735293eeacca1dffda023f0b844666b4478db50df4f0bb4
section/14-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2be4f7c79b25e26edbfcebb68bcb8bc089aafd8ed4f478932b9c3e0b1a1f4e17LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consilium non solum sit de his quae sunt ad finem, sed etiam de fine. Quaecumque enim dubitationem habent, de his potest inquiri. Sed circa operabilia humana contingit esse dubitationem de fine, et non solum de his quae sunt ad finem. Cum igitur inquisitio circa operabilia sit consilium, videtur quod consilium possit esse de fine.Ссылаются нормы: Q14A2Obiectio1, assert-h474c01d687357263d80b12ad50627af1c95e0f2718798c9467423bf47898f98f, assert-h4fb88f065b75fa8a01a0f1044d0621cf67463089ded4da95f7f81fd694708541
section/14-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e6fb069c7f5509786f298b96489d6da18c6cb2720bcd8d195ddcecd3052f65a3LA
Praeterea, materia consilii sunt operationes humanae. Sed quaedam operationes humanae sunt fines, ut dicitur in I Ethic. ergo consilium potest esse de fine.Ссылаются нормы: Q14A2Obiectio2, assert-h39b97556b5c06d1f954df29cdf647a95d0a430d92239e3d4aad2ca78734dde52, assert-ha013c53604967a02595fb6269caa7c5a13f0b79565fa6a72417d46088e848942
section/14-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8415fc9dde9f7e0edb845b4f9dc158a5293038bf7f4cf7bdd8c0353d8f607065LA
Respondeo dicendum quod finis in operabilibus habet rationem principii, eo quod rationes eorum quae sunt ad finem, ex fine sumuntur. Principium autem non cadit sub quaestione, sed principia oportet supponere in omni inquisitione. Unde cum consilium sit quaestio, de fine non est consilium, sed solum de his quae sunt ad finem. Tamen contingit id quod est finis respectu quorundam, ordinari ad alium finem, sicut etiam id quod est principium unius demonstrationis, est conclusio alterius. Et ideo id quod accipitur ut finis in una inquisitione, potest accipi ut ad finem in alia inquisitione. Et sic de eo erit consilium.Ссылаются нормы: Q14A2Respondeo, assert-h8649cf97e3aed9123a93defb0c1888bd695c27ce70548e6fc8bd864560208738
section/14-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0004c1cb21dd7fa48ff65aa3d15782c95aaf89735c0af3433d02f6cd8c3232c5LA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod non de fine, sed de his quae sunt ad finem, est consilium.Ссылаются нормы: assert-h624a6c3149b787479e224ab0d9095ca9c444d980c74cdefe52d7950410cda90c
section/14-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0ebd5f1ea20d0427cb3f52a7a2d6c0a332019d4ecc14f03fe424c64f17c03ceLA
Ad primum ergo dicendum quod consilium importat collationem non quamcumque, sed collationem de rebus agendis, ratione iam dicta.Ссылаются нормы: Q14A3Ad1, assert-h3b330582c93cc879286ee30cd19149e7990a03af0bd85412977daaf90ff8600b
section/14-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5dcb634c123df0c4ae8b17fa72875999b227c2a56d15ef738b76480b996355e3LA
Ad secundum dicendum quod id quod est lege positum, quamvis non sit ex operatione quaerentis consilium, tamen est directivum eius ad operandum, quia ista est una ratio aliquid operandi, mandatum legis.Ссылаются нормы: Q14A3Ad2, assert-h75adf7bf7080cdc64cdc9dc14a5029fad4f1699610f7c7db6285636ab1e0e886
section/14-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:860a2fe9c9641b535f07345d4273d9a29706f903b2e1328559d3bcf51302d7c8LA
Ad tertium dicendum quod consilium non solum est de his quae aguntur, sed de his quae ordinantur ad operationes. Et propter hoc consultatio dicitur fieri de futuris eventibus, inquantum homo per futuros eventus cognitos dirigitur ad aliquid faciendum vel vitandum.Ссылаются нормы: Q14A3Ad3, assert-h7a2798a9d31b37342ee460bade826324db82c147798d0d9aad83a7ff87d2ceb0
section/14-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f48b916c62665112cc298e242ce136d2765fb3c2a08cf3af71dc816f6c78b049LA
Ad quartum dicendum quod de aliorum factis consilium quaerimus, inquantum sunt quodammodo unum nobiscum, vel per unionem affectus, sicut amicus sollicitus est de his quae ad amicum spectant, sicut de suis; vel per modum instrumenti, nam agens principale et instrumentale sunt quasi una causa, cum unum agat per alterum; et sic dominus consiliatur de his quae sunt agenda per servum.Ссылаются нормы: Q14A3Ad4, assert-h5ff5d48042f83cf033790188e8f3cbe349157c48ab4a115857b210105ee0704c
section/14-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f3613933d6455a32ba8a7ac5b48e85b98cd208d794bec7ed18d74340f48d90b9LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consilium non sit solum de his quae aguntur a nobis. Consilium enim collationem quandam importat. Sed collatio inter multos potest fieri etiam de rebus immobilibus, quae non fiunt a nobis, puta de naturis rerum. Ergo consilium non solum est de his quae aguntur a nobis.Ссылаются нормы: Q14A3Obiectio1, assert-h9937a88ed5e8dd86373ca107eae953405ff52abbd8b09e84504ddc918290b12c, assert-hbdcd600e2ae8b77f4831aec3f871b9c7a607790734406478440b0cdb6ff71c0e
section/14-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5cea06e80d7991f3f4b7fd5d722b9bc110622641f6dc391ef4b49ce77765864dLA
Praeterea, homines interdum consilium quaerunt de his quae sunt lege statuta, unde et iurisconsulti dicuntur. Et tamen eorum qui quaerunt huiusmodi consilium, non est leges facere. Ergo consilium non solum est de his quae a nobis aguntur.Ссылаются нормы: Q14A3Obiectio2, assert-h68e22cdbe519e28df8576d2adb1882b5104a0d578adb98ac3d68df23d1c93ff8
section/14-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d838799df72cc722b2cd33a4c29756d766df8bd45e5d830c8b7bd276f23a0002LA
Praeterea, dicuntur etiam quidam consultationes facere de futuris eventibus; qui tamen non sunt in potestate nostra. Ergo consilium non solum est de his quae a nobis fiunt.Ссылаются нормы: Q14A3Obiectio3, assert-hb06edb4a71cf4843d44817e45cf93f477502011eae3028fa0491f9293b05bb2c
section/14-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7446456341d20cfd0ff870c4532c8e48884e8a78110fc536eae11405b29d9f5eLA
Praeterea, si consilium esset solum de his quae a nobis fiunt, nullus consiliaretur de his quae sunt per alium agenda. Sed hoc patet esse falsum. Ergo consilium non solum est de his quae a nobis fiunt.Ссылаются нормы: Q14A3Obiectio4, assert-he6d8fa8a5f04a29f29b7ba79636393215cfc2325d9961f4710c19f114bc7e291, assert-hf8c5fdc241750d09d1a01f31e744b8b513690840a0f2ead3a7e0bc4310530759
section/14-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:36741893235f2e9b06736fe93436bfc82ee9d4dc0609762403c2965e326b486cLA
Respondeo dicendum quod consilium proprie importat collationem inter plures habitam. Quod et ipsum nomen designat, dicitur enim consilium quasi Considium, eo quod multi consident ad simul conferendum. Est autem considerandum quod in particularibus contingentibus, ad hoc quod aliquid certum cognoscatur, plures conditiones seu circumstantias considerare oportet, quas ab uno non facile est considerari, sed a pluribus certius percipiuntur, dum quod unus considerat, alii non occurrit, in necessariis autem et universalibus est absolutior et simplicior consideratio, ita quod magis ad huiusmodi considerationem unus per se sufficere potest. Et ideo inquisitio consilii proprie pertinet ad contingentia singularia. Cognitio autem veritatis in talibus non habet aliquid magnum, ut per se sit appetibilis, sicut cognitio universalium et necessariorum, sed appetitur secundum quod est utilis ad operationem, quia actiones sunt circa contingentia singularia. Et ideo dicendum est quod proprie consilium est circa ea quae aguntur a nobis.Ссылаются нормы: Q14A3Respondeo, assert-h2005794080c373d62b90103e8c6c520e162f8532977615595460662bdf165b99
section/14-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:786a9fd41fe8676e3e546dcb67114c9e1d0a62fcffe330d15cb45b8f72f12367LA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, consiliamur de his quae sunt in nobis, et per nos fieri possunt.Ссылаются нормы: assert-h8e4a210c6269c864f52ef487a110855799d7ad15ada66b9f8f2e665afcda9747
section/14-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d513926cf98bc54a19e2bdfeffce85b12eb32a1b6975ef3b1f934f077faf7d03LA
Ad primum ergo dicendum quod electio praesupponit consilium ratione iudicii vel sententiae. Unde quando iudicium vel sententia manifesta est absque inquisitione, non requiritur consilii inquisitio.Ссылаются нормы: Q14A4Ad1, assert-h25557c33689310371f0502b3a241c34a9e120df4b6555feeb1aed03421e65982
section/14-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4bcc4f19e55b640a21ceec89f8f3608ee0b000db6aac4d462c527e01217895f6LA
Ad secundum dicendum quod ratio in rebus manifestis non inquirit, sed statim iudicat. Et ideo non oportet in omnibus quae ratione aguntur, esse inquisitionem consilii.Ссылаются нормы: Q14A4Ad2, assert-h93f143aa0cde9dc787269e58b09f459f33e73a57b40fcbd24c6e8f62ba03477c
section/14-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b34a4e7978c7f034aa92e48f6a8de371f72404657ac86123cdb0b20f96381b71LA
Ad tertium dicendum quod quando aliquid per unum potest fieri, sed diversis modis, potest dubitationem habere, sicut et quando fit per plura, et ideo opus est consilio. Sed quando determinatur non solum res, sed modus, tunc non est opus consilio.Ссылаются нормы: Q14A4Ad3, assert-h25a48d9f322a374f6faaef260dcf1a86dfc9a1cef15a7e83b1ea099b8ddcf323
section/14-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:314b3fa6b092abb28eef8f5a4a9059688b25b479969f5327039d2717fc232a0aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consilium sit de omnibus quae sunt per nos agenda. Electio enim est appetitus praeconsiliati, ut dictum est. Sed electio est de omnibus quae per nos aguntur. Ergo et consilium.Ссылаются нормы: Q14A4Obiectio1, assert-h40fcfbd0a0efbfbd1e3019c34a5b0ef979cf25861845ea3887eef20fe26ce846, assert-h642cb0d1fb11279d098e32bdede9f82513546caaacca2b8e244ccdc7a784135b
section/14-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:119fb066931c7789cbb79fc25638e0d985ef1b2f2a131578996f9e5570418f82LA
Praeterea, consilium importat inquisitionem rationis. Sed in omnibus quae non per impetum passionis agimus, procedimus ex inquisitione rationis. Ergo de omnibus quae aguntur a nobis, est consilium.Ссылаются нормы: Q14A4Obiectio2, assert-hbc8eaa5faf6ee6e784ebd55c1fee470ec8941d1805c0f2fc79c2ece9360bf226, assert-hde38394fd438afa576acd962b3a04e6586b08fdb87068bf30e74099237dab014
section/14-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ef56d56d3143b86b47cea2133e73e00ab535f45f8bbeeb2465abf7f3e04bbd83LA
Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., quod si per plura aliquid fieri potest, consilio inquiritur per quod facillime et optime fiat; si autem per unum, qualiter per illud fiat. Sed omne quod fit, fit per unum vel per multa. Ergo de omnibus quae fiunt a nobis, est consilium.Ссылаются нормы: Q14A4Obiectio3, assert-h55bfb8233838102e9a0614715eb5fb6e77a81b885b7dfd9d3ca59d1f02fdee34, assert-h9f09c33dcd3b865057a868bc24b37fe7be3e4ce3ab9c7eabf838bde69191ae3d
section/14-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ddcc513fcdd20f60525bb9b59c37571993542808828a42e0f9755d9dc8dc9f2cLA
Respondeo dicendum quod consilium est inquisitio quaedam, ut dictum est. De illis autem inquirere solemus, quae in dubium veniunt, unde et ratio inquisitiva, quae dicitur argumentum, est rei dubiae faciens fidem. Quod autem aliquid in operabilibus humanis non sit dubitabile, ex duobus contingit. Uno modo, quia per determinatas vias proceditur ad determinatos fines, sicut contingit in artibus quae habent certas vias operandi; sicut scriptor non consiliatur quomodo debeat trahere litteras, hoc enim determinatum est per artem. Alio modo, quia non multum refert utrum sic vel sic fiat, et ista sunt minima, quae parum adiuvant vel impediunt respectu finis consequendi; quod autem parum est, quasi nihil accipit ratio. Et ideo de duobus non consiliamur, quamvis ordinentur ad finem, ut philosophus dicit, scilicet de rebus parvis; et de his quae sunt determinata qualiter fieri debent, sicut est in operibus artium, praeter quasdam coniecturales, ut Gregorius Nyssenus dicit, ut puta medicinalis, negotiativa, et huiusmodi.Ссылаются нормы: Q14A4Respondeo, assert-hc034f5f2d12d2df63dc281ea3454dbdf4563eaf3cbfac16ee29dc73212340082
section/14-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6fc02bd885bda6f8a5b1f496846c82221db8ac4cd5a5e1e3a81c244cd68a4edaLA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod de his quae secundum disciplinam vel artem sunt operibus, non est consilium.Ссылаются нормы: assert-hf082d625299475ebfab6f3156ff50a8ef33e1a02533e54214b6cfafd67522766
section/14-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a51be86dd698e0c85c2e8909bdd81850cfe017f5c77c08d2eb4a56f003486abdLA
Ad primum ergo dicendum quod consilium est quidem de operationibus. Sed ratio operationum accipitur ex fine, et ideo ordo ratiocinandi de operationibus, est contrarius ordini operandi.Ссылаются нормы: Q14A5Ad1, assert-h6b4bfa756fa8f77366a8b38f400adb5f791e8a3fba59f30412097d4c3efd47fd
section/14-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fa0289f0b3d1a5167ba58a976de4e977aae31ab44f1e3e9aea332fcb4bd884adLA
Ad secundum dicendum quod ratio incipit ab eo quod est prius secundum rationem, non autem semper ab eo quod est prius tempore.Ссылаются нормы: Q14A5Ad2, assert-h66abab1331a7af9836e325ca2c969cb8a9ebefce3113bb61139c866b5f97d414
section/14-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:87cca4caa2e4fb21819f412ddf4ae6bca67152598936987ee075ab1dde34a84eLA
Ad tertium dicendum quod de eo quod est agendum propter finem, non quaereremus scire an sit possibile, si non esset congruum fini. Et ideo prius oportet inquirere an conveniat ad ducendum in finem, quam consideretur an sit possibile.Ссылаются нормы: Q14A5Ad3, assert-h83160a319fe375d8b3da3ea7d529091a1302ba8cadf770bf3556a89f7142874d
section/14-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3feb1386f5783b85e6738d8f7b5a3c77ad0dc039f3e6e5d0687888124e7d7957LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod consilium non procedat modo resolutorio. Consilium enim est de his quae a nobis aguntur. Sed operationes nostrae non procedunt modo resolutorio, sed magis modo compositivo, scilicet de simplicibus ad composita. Ergo consilium non semper procedit modo resolutorio.Ссылаются нормы: Q14A5Obiectio1, assert-h17576fbd4ec22533202a7ffec32ca6bb33557ebe85a2802c79d52da57a961d9b, assert-hb0e11d2227ed41dcb1e21fb2c30403896fb1c56f84b07dd21f19b8f78c39dc6e
section/14-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b880f5e39245a81ab03d470aa92d8391648914e46fb64a8d6f4272485a4ad8a1LA
Praeterea, consilium est inquisitio rationis. Sed ratio a prioribus incipit, et ad posteriora devenit, secundum convenientiorem ordinem cum igitur praeterita sint priora praesentibus, et praesentia priora futuris, in consiliando videtur esse procedendum a praesentibus et praeteritis in futura. Quod non pertinet ad ordinem resolutorium. Ergo in consiliis non servatur ordo resolutorius.Ссылаются нормы: Q14A5Obiectio2, assert-h4c0f74ec70967488bfff8ececc6f58dd315fe2009d4f112c5a43b4a8ad0193ff, assert-he15b59c4b0c4027e47e8d9a0aeb41c45a4a7188060974f5a0da74baadcad4e2b
section/14-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2018c7fb99e7044ba98c85900cf1fd02f93185de21f94266870aba4f268371c9LA
Praeterea, consilium non est nisi de his quae sunt nobis possibilia, ut dicitur in III Ethic. Sed an sit nobis aliquid possibile, perpenditur ex eo quod possumus facere, vel non possumus facere, ut perveniamus in illud. Ergo in inquisitione consilii a praesentibus incipere oportet.Ссылаются нормы: Q14A5Obiectio3, assert-h2e47a13bf081f0e17fd4c6bfe93bb08719e45a5032ac052cc7133f83f005165b, assert-hfd659a4d56aaf142d6251d33af7e3660c1a70bb112fb41a1f1acd41581492263
section/14-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:edee31515526d63fae07b36558748a23d533e9c46bd53ed1121f37fff498860aLA
Respondeo dicendum quod in omni inquisitione oportet incipere ab aliquo principio. Quod quidem si, sicut est prius in cognitione, ita etiam sit prius in esse, non est processus resolutorius, sed magis compositivus, procedere enim a causis in effectus, est processus compositivus, nam causae sunt simpliciores effectibus. Si autem id quod est prius in cognitione, sit posterius in esse, est processus resolutorius, utpote cum de effectibus manifestis iudicamus, resolvendo in causas simplices. Principium autem in inquisitione consilii est finis, qui quidem est prior in intentione, posterior tamen in esse. Et secundum hoc, oportet quod inquisitio consilii sit resolutiva, incipiendo scilicet ab eo quod in futuro intenditur, quousque perveniatur ad id quod statim agendum est.Ссылаются нормы: Q14A5Respondeo, assert-h796509e5fbabc811278d9445bc1d8215f4784d868572a3dd86a01097b67cd407
section/14-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:afd79c6daef73209c16f9f4f17cbb0ae80ffb9cfcb15abecd4400a960d154950LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod ille qui consiliatur, videtur quaerere et resolvere.Ссылаются нормы: assert-h7058756c437bffd1b06e6650e377ea261d2efcfb7f17a743874061fa4d69f641
section/14-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7505004c5ec63b94be1c66ab113355786d162dd4c74800a3fa0dbc5aa75732b8LA
Ad primum ergo dicendum quod singularia non sunt infinita actu, sed in potentia tantum.Ссылаются нормы: Q14A6Ad1, assert-hab82d0a4a3346392a0c6732e3f84373db84f8282503eb3e33cccbb3f2aa2d90b
section/14-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:476e34264492942628d80a418cc761f476b39e1861633acd006e36901e20175eLA
Ad secundum dicendum quod, licet humana actio possit impediri, non tamen semper habet impedimentum paratum. Et ideo non semper oportet consiliari de impedimento tollendo.Ссылаются нормы: Q14A6Ad2, assert-hcb1a1ac2b4cbc6ea4f6bbd0501a82f956a90fec9fc9b408c2993ba60a3cff389
section/14-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:59f51485aea0a314cc46c8baa8977272c0d4113040d01ad58c8df108bf3bad6dLA
Ad tertium dicendum quod in singularibus contingentibus potest aliquid accipi certum, etsi non simpliciter, tamen ut nunc, prout assumitur in operatione. Socratem enim sedere non est necessarium, sed eum sedere, dum sedet, est necessarium. Et hoc per certitudinem accipi potest.Ссылаются нормы: Q14A6Ad3, assert-h87f4c4c4f5436d016a97c4ce1a85d2b5eec349735204b7fe671c5ed2631394a9
section/14-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:80f2342fe79b70d51843fbe9e5b6f46e54e2336b73991335b4b58464537d29beLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inquisitio consilii procedat in infinitum. Consilium enim est inquisitio de particularibus, in quibus est operatio. Sed singularia sunt infinita. Ergo inquisitio consilii est infinita.Ссылаются нормы: Q14A6Obiectio1, assert-hcf0e57c815158f218254a141f1f66335053becbc18e2158b98ce176ab959596f, assert-hec305b1e86e008971e30b7d50e6596796e72636e094047fafab24907443d7f0f
section/14-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4aa959fbe1d99773d0b43bfaee6a7b2f3bd2570ede2422203b2b5ca77d56a60dLA
Praeterea, sub inquisitione consilii cadit considerare non solum quid agendum sit, sed etiam quomodo impedimenta tollantur. Sed quaelibet humana actio potest impediri, et impedimentum tolli potest per aliquam rationem humanam. Ergo in infinitum remanet quaerere de impedimentis tollendis.Ссылаются нормы: Q14A6Obiectio2, assert-h5cd7a88589b4277495c4908e2abc0f398ec784eb9d72cc8a3a2645d3eefbd535, assert-hd2cf7ed6ea751c73b0bf9a2d8bc502e889fb2079a1155bf966cb2fbb077ff708
section/14-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ed21db6bdf7304cda0aba426e789b77b92be804147371499057a48d05bf19ba9LA
Praeterea, inquisitio scientiae demonstrativae non procedit in infinitum, quia est devenire in aliqua principia per se nota, quae omnimodam certitudinem habent. Sed talis certitudo non potest inveniri in singularibus contingentibus, quae sunt variabilia et incerta. Ergo inquisitio consilii procedit in infinitum.Ссылаются нормы: Q14A6Obiectio3, assert-h1c65964e1534f70f785bbcacd5d8b4183c3ea52fb7373e10afcb9a67e3a3a83f, assert-hbca660b4879499d626a11f167520f12cb28512649f59a467a70352ff8eb663de
section/14-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:54068a9f16d88eb3577ab85f42f01ba28ac247398a2684a43978cb90b39e3adaLA
Respondeo dicendum quod inquisitio consilii est finita in actu ex duplici parte, scilicet ex parte principii, et ex parte termini. Accipitur enim in inquisitione consilii duplex principium. Unum proprium, ex ipso genere operabilium, et hoc est finis, de quo non est consilium, sed supponitur in consilio ut principium, ut dictum est. Aliud quasi ex alio genere assumptum sicut et in scientiis demonstrativis una scientia supponit aliqua ab alia, de quibus non inquirit. Huiusmodi autem principia quae in inquisitione consilii supponuntur, sunt quaecumque sunt per sensum accepta, utpote quod hoc sit panis vel ferrum; et quaecumque sunt per aliquam scientiam speculativam vel practicam in universali cognita, sicut quod moechari est a Deo prohibitum, et quod homo non potest vivere nisi nutriatur nutrimento convenienti. Et de istis non inquirit consiliator. Terminus autem inquisitionis est id quod statim est in potestate nostra ut faciamus. Sicut enim finis habet rationem principii, ita id quod agitur propter finem, habet rationem conclusionis. Unde id quod primo agendum occurrit, habet rationem ultimae conclusionis, ad quam inquisitio terminatur. Nihil autem prohibet consilium potentia infinitum esse, secundum quod in infinitum possunt aliqua occurrere consilio inquirenda.Ссылаются нормы: Q14A6Respondeo, assert-h880292c29e183318957f0682da984f94171e931982a2cfe03874bc51d80b8c4d
section/14-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cfeb59153949c374a4bacbbb21e85616987086176650402089aad6692caed8e1LA
Sed contra, nullus movetur ad id ad quod impossibile est quod perveniat, ut dicitur in I de caelo. Sed infinitum impossibile est transire. Si igitur inquisitio consilii sit infinita, nullus consiliari inciperet. Quod patet esse falsum.Ссылаются нормы: assert-hf2c6abf3ed52eecec35596822cd34c17ccb714b370097b91f11e08b0777ec23c
question/14/prooemium · paragraph
la · official · sha256:ceb02293d675f288e1e370ca338fc36c56484e16e5133fd3a0c0f2ed903e4cb8LA
Deinde considerandum est de consilio. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum consilium sit inquisitio. Secundo, utrum consilium sit de fine, vel solum de his quae sunt ad finem. Tertio, utrum consilium sit solum de his quae a nobis aguntur. Quarto, utrum consilium sit de omnibus quae a nobis aguntur. Quinto, utrum consilium procedat ordine resolutorio. Sexto, utrum consilium procedat in infinitum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 15
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q15
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2013.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:94dd5a602d3e75765e11c5ff8658e3d6a0cb351d80976436a1385c38da595adf | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/15-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:67142ca0383a136ebebd43337c82252f07c6cd41e3d3d2487e36b2cb6e41550bLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in III de anima, voluntas in ratione est. Unde cum Augustinus attribuit consensum rationi, accipit rationem secundum quod in ea includitur voluntas.Ссылаются нормы: Q15A1Ad1, assert-h639ba1a5ee7bfe247feef24b1bc23982e5c881f843a37158d36a4a02a965c667
section/15-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e17a055616c111e4fcfe047c862f066cdb1f33e6948823a2b2090360ef7f5f48LA
Ad secundum dicendum, quod sentire proprie dictum ad apprehensivam potentiam pertinet, sed secundum similitudinem cuiusdam experientiae, pertinet ad appetitivam, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q15A1Ad2, assert-h4587f5756f88f9d7c9643173ba9cc12568433e770d4fc26aff423f40f624ee1b
section/15-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d47c7bbbc6d0f77564281c5d48429856584b56a2b2b4b3f228057145674d6fd3LA
Ad tertium dicendum quod assentire est quasi ad aliud sentire, et sic importat quandam distantiam ad id cui assentitur. Sed consentire est simul sentire, et sic importat quandam coniunctionem ad id cui consentitur. Et ideo voluntas, cuius est tendere ad ipsam rem, magis proprie dicitur consentire, intellectus autem, cuius operatio non est secundum motum ad rem, sed potius e converso, ut in primo dictum est, magis proprie dicitur assentire, quamvis unum pro alio poni soleat. Potest etiam dici quod intellectus assentit, inquantum a voluntate movetur.Ссылаются нормы: Q15A1Ad3, assert-hd274afaa382bf7b153d6440feec212d588ac58dbbbb8067518934c0a9ef5124a
section/15-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:efc8bae489b1875be3e9583e804f70db75d7f785ef0689e351b831a653640414LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod consentire pertineat solum ad partem animae apprehensivam. Augustinus enim, XII de Trin., consensum attribuit superiori rationi. Sed ratio nominat apprehensivam virtutem. Ergo consentire pertinet ad apprehensivam virtutem.Ссылаются нормы: Q15A1Obiectio1, assert-h380a0c9c64a0a8035eb770e3262939cbf583740495726f853e7efb24e8e0e504, assert-h5d7c5e6956a94d944716a16d7a04f9691764e84c87ee7c25b456581bef166c8f
section/15-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0cb808752b244bcf5036c0698871c17a4fdd7a7f765c1ebc67e0177fefbd4e2fLA
Praeterea, consentire est simul sentire. Sed sentire est apprehensivae potentiae. Ergo et consentire.Ссылаются нормы: Q15A1Obiectio2, assert-h1b03469ac5cbc5de5a58e83767f81936268fad197c83920204d68df03cf2b82a, assert-hf9d1fc0f3ed55b4e28f0d8fe622b20d24e6aee4ab734fda059cf8b2659d2d3c9
section/15-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:06efe419f7f5a9e62adda24b96c5533220106391bdff5aa50bdeff80134461fbLA
Praeterea, sicut assentire dicit applicationem intellectus ad aliquid, ita et consentire. Sed assentire pertinet ad intellectum, qui est vis apprehensiva. Ergo et consentire ad vim apprehensivam pertinet.Ссылаются нормы: Q15A1Obiectio3, assert-h1e9059b6b324131b53055f6379b9aabe02e111f6aa024f8fb7f7aa376106591a, assert-hfbb96d5b1be679841c0e2ee6da6a2b1ab6b7fd299f2e08e975467eb2ba97bcf6
section/15-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:303c5ff3bda76969736ca5ceab1824ef06563f15cc50de261d0d2ecbc510018dLA
Respondeo dicendum quod consentire importat applicationem sensus ad aliquid. Est autem proprium sensus quod cognoscitivus est rerum praesentium, vis enim imaginativa est apprehensiva similitudinum corporalium, etiam rebus absentibus quarum sunt similitudines; intellectus autem apprehensivus est universalium rationum, quas potest apprehendere indifferenter et praesentibus et absentibus singularibus. Et quia actus appetitivae virtutis est quaedam inclinatio ad rem ipsam, secundum quandam similitudinem ipsa applicatio appetitivae virtutis ad rem, secundum quod ei inhaeret, accipit nomen sensus, quasi experientiam quandam sumens de re cui inhaeret, inquantum complacet sibi in ea. Unde et Sap. I, dicitur, sentite de domino in bonitate. Et secundum hoc, consentire est actus appetitivae virtutis.Ссылаются нормы: Q15A1Respondeo, assert-h5f8b0c071c0b0091e636e191c0a90ca2626283029239c3b505848de3adc14866
section/15-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:05fde6826760b882a3c870c7d76af910279be2b65b2b317b6bdf889a0441579dLA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in II libro, quod si aliquis iudicet, et non diligat, non est sententia, idest consensus. Sed diligere ad appetitivam virtutem pertinet. Ergo et consensus.Ссылаются нормы: assert-h6c811067593875feeab828f738f8767a97c4f658755d696a23a2b1ed19aceeaf
section/15-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:74e09ee8ea4b7501e9f0388344877bb65bc9a19a622a32a50900e3e050296925LA
Ad primum ergo dicendum quod in brutis animalibus invenitur determinatio appetitus ad aliquid passive tantum. Consensus vero importat determinationem appetitus non solum passivam, sed magis activam.Ссылаются нормы: Q15A2Ad1, assert-h141be4fe6d003b08a442454c1c8b1e48cc5efb8bc31d482b80b88ed100d74a4e
section/15-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:14a177e63a39539f03fb5d09571137bbea33ccd03db979fe2dcad681fc9cc4f5LA
Ad secundum dicendum quod, remoto priori, removetur posterius quod proprie ex eo tantum sequitur. Si autem aliquid ex pluribus sequi possit, non propter hoc posterius removetur, uno priorum remoto, sicut si induratio possit fieri et a calido et frigido (nam lateres indurantur ab igne, et aqua congelata induratur ex frigore), non oportet quod, remoto calore, removeatur induratio. Executio autem operis non solum sequitur ex consensu, sed etiam ex impetuoso appetitu, qualis est in brutis animalibus.Ссылаются нормы: Q15A2Ad2, assert-h266f1f32b7e38683ee74eba51188defada843322683df3772b6fbccd52791740
section/15-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eff6850477c20027811e27894370974dfcd66796be092238e9fcabf7b4c66902LA
Ad tertium dicendum quod homines qui ex passione agunt, possunt passionem non sequi. Non autem bruta animalia. Unde non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q15A2Ad3, assert-h5c4237ded876a547bf0bfbd8173ea06221b8b026dba1287e941e4251a0803444
section/15-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7e8c445e8468b5f52b5d8071f92cd1ed3425a5778e54b24830e65d65d7906862LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consensus conveniat brutis animalibus. Consensus enim importat determinationem appetitus ad unum. Sed appetitus brutorum animalium sunt determinati ad unum. Ergo consensus in brutis animalibus invenitur.Ссылаются нормы: Q15A2Obiectio1, assert-h1bbd1e5165d2d7780db850c37721c5c83dc39ac8c5cd0e319fa838b02044fa5b, assert-hb5364dff6e315110099d666b6f00d454f1a903b69cd9ea660d2940151f882758
section/15-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:271099a75ec4bd1db8d68365c8f7f0a0a804642ea14a6ea6879c3e4cf6ec56c1LA
Praeterea, remoto priori, removetur posterius. Sed consensus praecedit operis executionem. Si ergo in brutis non esset consensus, non esset in eis operis executio. Quod patet esse falsum.Ссылаются нормы: Q15A2Obiectio2, assert-h912f7074480fc4dbad30341a64919ab7b8d8e47fb330d90050414fa02f18a91e, assert-hb08a8ab8a152984d33731b8e41ef97a96d7d44fe355b729b26c4aeaf3c1f9edd
section/15-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:81d9b26b0a1117ebd55867277f164f11bf8d5885d587c00349be283fbdcf64e5LA
Praeterea, homines interdum consentire dicuntur in aliquid agendum ex aliqua passione, puta concupiscentia vel ira. Sed bruta animalia ex passione agunt. Ergo in eis est consensus.Ссылаются нормы: Q15A2Obiectio3, assert-h25366f8b5f60614dd782d81b4ed772029e5e4a1ab642ef169a6a1dc56a818957, assert-h567f9954b2996189d02a6333f53d9ee00af66539e9df416b2e95152a784bd357
section/15-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9326e88384a1eef662e7609e2e140fce622f31e95a51bc7e535f01fe147c1252LA
Respondeo dicendum quod consensus, proprie loquendo, non est in brutis animalibus. Cuius ratio est quia consensus importat applicationem appetitivi motus ad aliquid agendum. Eius autem est applicare appetitivum motum ad aliquid agendum, in cuius potestate est appetitivus motus, sicut tangere lapidem convenit quidem baculo, sed applicare baculum ad tactum lapidis, est eius qui habet in potestate movere baculum. Bruta autem animalia non habent in sui potestate appetitivum motum, sed talis motus in eis est ex instinctu naturae. Unde brutum animal appetit quidem, sed non applicat appetitivum motum ad aliquid. Et propter hoc non proprie dicitur consentire, sed solum rationalis natura, quae habet in potestate sua appetitivum motum, et potest ipsum applicare vel non applicare ad hoc vel ad illud.Ссылаются нормы: Q15A2Respondeo, assert-h2d15303ff3068ea7835fcfd4f9d207423ead6d50d51d0dd631f5d234f847cc06
section/15-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:41ca778cf7bc14d98addc923c259d54baeed28e44c7ac26184010f681f3ac96fLA
Sed contra est quod Damascenus dicit quod post iudicium, homo disponit et amat quod ex consilio iudicatum est, quod vocatur sententia, idest consensus. Sed consilium non est in brutis animalibus. Ergo nec consensus.Ссылаются нормы: assert-h1b3d650aae5a375dd1ec47aa3b650225201b2c2c34b9da01669294bdb9673fbd
section/15-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:962a1e01e25aaa66f34661d7d6bdbe4eb9010216fcc348812de3c1808e30ec98LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut conclusiones scimus per principia, horum tamen non est scientia, sed quod maius est, scilicet intellectus; ita consentimus his quae sunt ad finem propter finem, cuius tamen non est consensus, sed quod maius est, scilicet voluntas.Ссылаются нормы: Q15A3Ad1, assert-h0ad7bb01ec2c7aea015b499c8c550edd98b7c95668064ce09c2f6b704c03cc6b
section/15-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e04530d86e76969eab2de9df523f3621529864ca22829adf2c1c733eebab70afLA
Ad secundum dicendum quod intemperatus habet pro fine delectationem operis, propter quam consentit in opus, magis quam ipsam operationem.Ссылаются нормы: Q15A3Ad2, assert-h8f044872db392d9ff0ea889a3c5a98e6fa3082ef07a55350f5b9fffc28aa7295
section/15-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:df540a29e36de525bcdf21c1f8d2a4d9f43e3ce946d99c7722396aeaf8cffe54LA
Ad tertium dicendum quod electio addit supra consensum quandam relationem respectu eius cui aliquid praeeligitur, et ideo post consensum, adhuc remanet electio. Potest enim contingere quod per consilium inveniantur plura ducentia ad finem, quorum dum quodlibet placet, in quodlibet eorum consentitur, sed ex multis quae placent, praeaccipimus unum eligendo. Sed si inveniatur unum solum quod placeat, non differunt re consensus et electio, sed ratione tantum, ut consensus dicatur secundum quod placet ad agendum; electio autem, secundum quod praefertur his quae non placent.Ссылаются нормы: Q15A3Ad3, assert-hbddade7496d162b5488a2dce43f8c86cf4c27757b9c1ec87e023b314752151f1
section/15-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:935ee05d0615acbc881e32c797112da312873c9f414b6a2d4d416fa383454f20LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consensus sit de fine. Quia propter quod unumquodque, illud magis. Sed his quae sunt ad finem consentimus propter finem. Ergo fini consentimus magis.Ссылаются нормы: Q15A3Obiectio1, assert-h6e5860503835adcd7398f25a2833ff1f8cc109593d31b59c15a0217fd7ece259, assert-h882f40ef6484ca775ae836ecbcc57dceeae0a5cec82857d7e8162726a5672de8
section/15-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:91d53423a676369f7a5004ab162c587923e8e72a73d9edbeeebe4d771ce4ef69LA
Praeterea, actio intemperati est finis eius, sicut et actio virtuosi est finis eius. Sed intemperatus consentit in proprium actum. Ergo consensus potest esse de fine.Ссылаются нормы: Q15A3Obiectio2, assert-h4106a2dd7506361f3db38a323284248faca7e8ac2b22a479a699d4348e8b744c, assert-h9119edfc87afa4dae97a12d30593499cb876a75521e9b14c127fd27faebf04bd
section/15-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:89fd8585fb9a83ea09ed90688abcbda9483e0221b0acf751e4c2c6b2eb5664c3LA
Praeterea, appetitus eorum quae sunt ad finem, est electio, ut supra dictum est. Si igitur consensus esset solum de his quae sunt ad finem, in nullo ab electione differre videretur. Quod patet esse falsum per Damascenum, qui dicit quod post dispositionem, quam vocaverat sententiam, fit electio. Non ergo consensus est solum de his quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q15A3Obiectio3, assert-haad34885b466d78fe5bf671398022fd7ce9dfb56c78581999d25dec98493dafd
section/15-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0948f241751ce1e5e3e1431bc6f6248a11fd32c3cf3f89981aa0bed9d90bb51cLA
Respondeo dicendum quod consensus nominat applicationem appetitivi motus ad aliquid praeexistens in potestate applicantis in ordine autem agibilium, primo quidem oportet sumere apprehensionem finis; deinde appetitum finis; deinde consilium de his quae sunt ad finem; deinde appetitum eorum quae sunt ad finem. Appetitus autem in ultimum finem tendit naturaliter, unde et applicatio motus appetitivi in finem apprehensum, non habet rationem consensus, sed simplicis voluntatis. De his autem quae sunt post ultimum finem, inquantum sunt ad finem, sub consilio cadunt, et sic potest esse de eis consensus, inquantum motus appetitivus applicatur ad id quod ex consilio iudicatum est. Motus vero appetitivus in finem, non applicatur consilio, sed magis consilium ipsi, quia consilium praesupponit appetitum finis. Sed appetitus eorum quae sunt ad finem, praesupponit determinationem consilii. Et ideo applicatio appetitivi motus ad determinationem consilii, proprie est consensus. Unde, cum consilium non sit nisi de his quae sunt ad finem, consensus, proprie loquendo, non est nisi de his quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q15A3Respondeo, assert-h97f76490cc42d417b28c5cd5f402535bcf19d9f891ef1f2b297278a9723f4fee
section/15-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2beeeaba1c9b4e0d354d883d6940de46d8a2e74d0823f4b8f21566656d90cac7LA
Sed contra est quod Damascenus ibidem dicit, quod sententia, sive consensus, est quando homo disponit et amat quod ex consilio iudicatum est. Sed consilium non est nisi de his quae sunt ad finem. Ergo nec consensus.Ссылаются нормы: assert-h4912d36104eab68873f232c60563e7a2ac24fd257a6f7b4068c04b3d6d13f16f
section/15-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:26f19daffbcb266a9d9d7f5877b51ea91d3fd33428e7b96d6510addac5b400d1LA
Ad primum ergo dicendum quod consensus in delectationem operis pertinet ad superiorem rationem, sicut et consensus in opus, sed consensus in delectationem cogitationis, pertinet ad rationem inferiorem, sicut ad ipsam pertinet cogitare. Et tamen de hoc ipso quod est cogitare vel non cogitare, inquantum consideratur ut actio quaedam, habet iudicium superior ratio, et similiter de delectatione consequente. Sed inquantum accipitur ut ad actionem aliam ordinatum, sic pertinet ad inferiorem rationem. Quod enim ad aliud ordinatur, ad inferiorem artem vel potentiam pertinet quam finis ad quem ordinatur, unde ars quae est de fine, architectonica, seu principalis, vocatur.Ссылаются нормы: Q15A4Ad1, assert-h79c352ac69d5ee70445858580d0e3c681087d986ce71f58ee94d62a06f80bef8
section/15-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2aea1a009f63bd5d80ab52e085a4cc21c3cbcee5550ec91efecdc7d9b8266a20LA
Ad secundum dicendum quod, quia actiones dicuntur voluntariae ex hoc quod eis consentimus, non oportet quod consensus sit cuiuslibet potentiae, sed voluntatis, a qua dicitur voluntarium; quae est in ratione, sicut dictum est.Ссылаются нормы: Q15A4Ad2, assert-h09536b2642bd189629c5c68b6b0f9109ac40ca7412679a51bc088395ca7cd1bc
section/15-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6bf14d1cdcc3c4a490e4d4a3c0967e0bde8e29afe4410bcf106c80f346af9059LA
Ad tertium dicendum quod ratio superior dicitur consentire, non solum quia secundum rationes aeternas semper moveat ad agendum; sed etiam quia secundum rationes aeternas non dissentit.Ссылаются нормы: Q15A4Ad3, assert-hefc89e774bf1109d39e736e49b43097bb3ca597ab3ec0732af2cad2dd6e05680
section/15-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:56e618f230e848fc95651a8dbfcd7909051507c5e8371f5aeb3c79f0bf0811d3LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consensus ad agendum non semper pertineat ad superiorem rationem. Delectatio enim consequitur operationem, et perficit eam, sicut decor iuventutem, sicut dicitur in X Ethic. Sed consensus in delectationem pertinet ad inferiorem rationem, ut dicit Augustinus in XII de Trin. Ergo consensus in actum non pertinet ad solam superiorem rationem.Ссылаются нормы: Q15A4Obiectio1, assert-hdc161052b4ad171bc147b55abbc5f093c01466b5919fc4b7568568681aa0466f, assert-hee52474774a9772540d906b9e37d3c618380764ccb94618b727bcc885f92a6fb
section/15-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e6372afeccc0cf1e2d8f2d65411f9698ba2b73935e62690b527388a8a3456211LA
Praeterea, actio in quam consentimus, dicitur esse voluntaria. Sed multarum potentiarum est producere actiones voluntarias. Ergo non sola superior ratio consentit in actum.Ссылаются нормы: Q15A4Obiectio2, assert-h15fd28b21aa6a7eb70d176589c18988674712ce833aa57dd153021795de93dfa, assert-h62611297f806b5632a9c20223295b92305b13c84b84a3956e48e44b7b73d41fb
section/15-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8b561f0a5ca37977104375962a28aad0d09c5d84d08ce0d6d647b6cd6432e422LA
Praeterea, superior ratio intendit aeternis inspiciendis ac consulendis, ut Augustinus dicit in XII de Trin. Sed multoties homo consentit in actum non propter rationes aeternas, sed propter aliquas rationes temporales, vel etiam propter aliquas animae passiones. Non ergo consentire in actum pertinet ad solam superiorem rationem.Ссылаются нормы: Q15A4Obiectio3, assert-hab8e9e1414c88fcd4e2af6d4778d4b50f6e8a5eb65243b20748a22cf6860e3f7, assert-hab945783bcc4d44ba5a70ae6397fc444766ffb431a654bbb55c34a1c8eceb6af
section/15-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c4b94ede15aac39327b2c7dcf4d93398755f1d27f2654dc4d9e1b09701b2d4edLA
Respondeo dicendum quod finalis sententia semper pertinet ad eum qui superior est, ad quem pertinet de aliis iudicare, quandiu enim iudicandum restat quod proponitur, nondum datur finalis sententia. Manifestum est autem quod superior ratio est quae habet de omnibus iudicare, quia de sensibilibus per rationem iudicamus; de his vero quae ad rationes humanas pertinent, iudicamus secundum rationes divinas, quae pertinent ad rationem superiorem. Et ideo quandiu incertum est an secundum rationes divinas resistatur vel non, nullum iudicium rationis habet rationem finalis sententiae. Finalis autem sententia de agendis est consensus in actum. Et ideo consensus in actum pertinet ad rationem superiorem, secundum tamen quod in ratione voluntas includitur, sicut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q15A4Respondeo, assert-haf6710eec8cdb47bec7ddd21222694d6a4d0c5b19f11cec4d6be293497ef4f39
section/15-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:00f1ce3b2f778d1349fc764094c7b084f74b64093060fdbbd8d468ef2847b7cbLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII de Trin., non potest peccatum efficaciter perpetrandum mente decerni, nisi illa mentis intentio penes quam summa potestas est membra in opus movendi vel ab opere cohibendi, malae actioni cedat et serviat.Ссылаются нормы: assert-hc73523eef3c75a37e4001e4abeb834e54d1b03b516ec7698127568f9d0d2ed5a
question/15/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f8090095cbd22062abbed9e7fb4273bf9e907c1790e18f9966da9d946defb2b1LA
Deinde considerandum est de consensu. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum consensus sit actus appetitivae, vel apprehensivae virtutis. Secundo, utrum conveniat brutis animalibus. Tertio, utrum sit de fine, vel de his quae sunt ad finem. Quarto, utrum consensus in actum pertineat solum ad superiorem animae partem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 16
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q16
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2013.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:514fe5761bc74fdc14ee1c44fb9eda5742eca04ad8307f24f3e1b46d9cc7947e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 31
section/16-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7ff700684468aa8e52f659e08301064bbad359e76559794c6808713ddb836c0fLA
Ad primum ergo dicendum quod ratio quidem in aliud refert, sed voluntas tendit in id quod est in aliud relatum per rationem. Et secundum hoc dicitur quod uti est referre aliquid in alterum.Ссылаются нормы: Q16A1Ad1, assert-h654e4cbc325b924480c5a42da82477a6e41e290cca3d5334db78f3b287ffc06e
section/16-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:25045f408352b1dd888cc866a7c756d7af49bd4b727ddc598c230ec0b74e3b63LA
Ad secundum dicendum quod Damascenus loquitur de usu, secundum quod pertinet ad executivas potentias.Ссылаются нормы: Q16A1Ad2, assert-hd35c6a43c9a100f40c5ba0e638e7161effa0142e9222f6ccb3c9311b10dfaf35
section/16-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d2d3d33a3d484477563a854ab36be3889283a1453a3f6496e6b122a1edca191eLA
Ad tertium dicendum quod etiam ipsa ratio speculativa applicatur ad opus intelligendi vel iudicandi, a voluntate. Et ideo intellectus speculativus uti dicitur tanquam a voluntate motus, sicut aliae executivae potentiae.Ссылаются нормы: Q16A1Ad3, assert-hc7444ad16bd3ec83dd9b1f41de33575a274e9ae1238fac967eaed72d87dda8bc
section/16-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:41e7f67d5ad784fa1a3242d69cffbd312c9a49b1eb1319bba3dbb00e29d91e12LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod uti non sit actus voluntatis. Dicit enim Augustinus, in I de Doctr. Christ., quod uti est id quod in usum venerit, ad aliud obtinendum referre. Sed referre aliquid ad aliud est rationis, cuius est conferre et ordinare. Ergo uti est actus rationis. Non ergo voluntatis.Ссылаются нормы: Q16A1Obiectio1, assert-h3f0c145281f9cc44483256e7254e13394022e1b23582dfae3ab06c78c1054724, assert-h6ae8cade4262cfc9be1b46b7415ce1ab830e8fb7d3261f103568e7323c396511, assert-hb45bc7f3123edc6af88e7b025f8b9612daa929391f757a2782fd71809f2c0c72
section/16-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:166372513d745d49de9204ad0b4bd786f368127608fbfb4e01cef88746ac9c91LA
Praeterea, Damascenus dicit quod homo impetum facit ad operationem, et dicitur impetus, deinde utitur, et dicitur usus. Sed operatio pertinet ad potentiam executivam. Actus autem voluntatis non sequitur actum executivae potentiae, sed executio est ultimum. Ergo usus non est actus voluntatis.Ссылаются нормы: Q16A1Obiectio2, assert-h3d19582772367b18c82875c4101ca5e60baa1d0d80648455dc4a9299f0058eef, assert-hfd25c64d68a1f9854311b998502bf256672ace3a0375dc24f804c076909189b7
section/16-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c63fc0f2529887f5637ac88e98e47b65dcb750e08016163aaf070f5f83cd0d8cLA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., omnia quae facta sunt, in usum hominis facta sunt, quia omnibus utitur iudicando ratio quae hominibus data est. Sed iudicare de rebus a Deo creatis pertinet ad rationem speculativam; quae omnino separata videtur a voluntate, quae est principium humanorum actuum. Ergo uti non est actus voluntatis.Ссылаются нормы: Q16A1Obiectio3, assert-h5fa48b7ec6722b327333ced81d78488233298fb713e538785987b71299b5e891, assert-h629ae3b81dea90cf057e55f52e3636277f58c0900dceeb351986b1351e0fa9cd
section/16-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:481c7a5986ff714405e856608827d2dfd98cf853f5e8e70e766c1fed5ead120aLA
Respondeo dicendum quod usus rei alicuius importat applicationem rei illius ad aliquam operationem, unde et operatio ad quam applicamus rem aliquam, dicitur usus eius; sicut equitare est usus equi, et percutere est usus baculi. Ad operationem autem applicamus et principia interiora agendi, scilicet ipsas potentias animae vel membra corporis, ut intellectum ad intelligendum, et oculum ad videndum; et etiam res exteriores, sicut baculum ad percutiendum. Sed manifestum est quod res exteriores non applicamus ad aliquam operationem nisi per principia intrinseca, quae sunt potentiae animae, aut habitus potentiarum, aut organa, quae sunt corporis membra. Ostensum est autem supra quod voluntas est quae movet potentias animae ad suos actus; et hoc est applicare eas ad operationem. Unde manifestum est quod uti primo et principaliter est voluntatis, tanquam primi moventis; rationis autem tanquam dirigentis; sed aliarum potentiarum tanquam exequentium, quae comparantur ad voluntatem, a qua applicantur ad agendum, sicut instrumenta ad principale agens. Actio autem proprie non attribuitur instrumento, sed principali agenti, sicut aedificatio aedificatori, non autem instrumentis. Unde manifestum est quod uti proprie est actus voluntatis.Ссылаются нормы: Q16A1Respondeo, assert-h653aff00027d7ffa711827721e654759c5925268827f8859cdc0bb4933ee69ed
section/16-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b17be2b2bbbf83e12f50e71d803a7ff5effe4f8230adbc8241a73283b211b6ffLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in X de Trin., uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis.Ссылаются нормы: assert-hd5c68b0d45f3094bea8876bb8b40724d4c7b46b4e4e748005768901dea258300
section/16-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d5bd946a7f9c253c82269a179fd2726e7cc772c01cb7265ad6e0fb9a5fa49730LA
Ad primum ergo dicendum quod frui importat absolutum motum appetitus in appetibile, sed uti importat motum appetitus ad aliquid in ordine ad alterum. Si ergo comparentur uti et frui quantum ad obiecta, sic frui est nobilius quam uti, quia id quod est absolute appetibile, est melius quam id quod est appetibile solum in ordine ad aliud. Sed si comparentur quantum ad vim apprehensivam praecedentem, maior nobilitas requiritur ex parte usus, quia ordinare aliquid in alterum est rationis; absolute autem aliquid apprehendere potest etiam sensus.Ссылаются нормы: Q16A2Ad1, assert-h9f692e5f8d58d785feeb50c7d05cdcd38ab9779c11f21bcb578d429aba56bd9b
section/16-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:11e1fe5cc55c96904e1081836f1b32b4124a9bd29060fa027f06f7e13fb7de43LA
Ad secundum dicendum quod animalia per sua membra aliquid agunt instinctu naturae, non per hoc quod cognoscant ordinem membrorum ad illas operationes. Unde non dicuntur proprie applicare membra ad agendum, nec uti membris.Ссылаются нормы: Q16A2Ad2, assert-hc6f49428f7420efc134d0b07bc3be02cf045f1d6f1022a3a97ad0baf96c19e80
section/16-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9d334824fbd89b50378d77a6b8f7711ae5de7136dec5d3c8e09bced85ef1fee5LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uti conveniat brutis animalibus. Frui enim est nobilius quam uti, quia, ut Augustinus dicit in X de Trin., utimur eis quae ad aliud referimus, quo fruendum est. Sed frui convenit brutis animalibus, ut supra dictum est. Ergo multo magis convenit eis uti.Ссылаются нормы: Q16A2Obiectio1, assert-h363fe39600215b8af75064080be57b26330f1c8ea67ffda9163500481734e2a5, assert-ha4cd4fbad9a0205f0a51dfab061cc27313dbfe35e6c193ab5ecc1f8566b58653
section/16-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:da53089336f44fc2c8bad5cdb929948361eb62b5712dbba32c8a49ea92d25c02LA
Praeterea, applicare membra ad agendum est uti membris. Sed bruta animalia applicant membra ad aliquid agendum; sicut pedes ad ambulandum, cornua ad percutiendum. Ergo brutis animalibus convenit uti.Ссылаются нормы: Q16A2Obiectio2, assert-h0be4203e350458a08918cae9f339767b1451554083f11a9ec600a7408046ddf9, assert-h577ebd74b1c7eeb29b7529d7e5d5411903d57242fcf61904912d508e3d8762f9
section/16-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:72b3bf3bc3dd370b6a9b78e24d49e3e6d49c95d5228c4551dace56dc22f4bd38LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, uti est applicare aliquod principium actionis ad actionem, sicut consentire est applicare motum appetitivum ad aliquid appetendum, ut dictum est. Applicare autem aliquid ad alterum non est nisi eius quod habet arbitrium super illud, quod non est nisi eius qui scit referre aliquid in alterum, quod ad rationem pertinet. Et ideo solum animal rationale et consentit, et utitur.Ссылаются нормы: Q16A2Respondeo, assert-h36422b001a6c39c6d93bfe6f147c6364ec3109bcbc9575a31fc62c865d8e10a0
section/16-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:99633f7092b5d1070d638d45788a57c7fcb5be4574dca2ed6e9c7c96783060bcLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., uti aliqua re non potest nisi animal quod rationis est particeps.Ссылаются нормы: assert-h2fd4a969e173a8ae6082effc351dbe05e39d2d8bc23c9c7216bb06e67e971d7a
section/16-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9d87cdb5aa011fa918ee8f737fefcd96fd944582817a8fd4f4a5566fa992d790LA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de usu communiter, secundum quod importat ordinem finis ad ipsam finis fruitionem, quam aliquis quaerit de fine.Ссылаются нормы: Q16A3Ad1, assert-h0f0ccc4ed243542d4a263a6e010f5639feaa170554ebe70c9e857259c1de31dd
section/16-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3d126ef3e6998b56c43849287c22615691c0346a45931de210c057d41ad3e8baLA
Ad secundum dicendum quod finis assumitur in facultatem voluntatis, ut voluntas in illo quiescat. Unde ipsa requies in fine, quae fruitio est, dicitur hoc modo usus finis. Sed id quod est ad finem, assumitur in facultatem voluntatis non solum in ordine ad usum eius quod est ad finem, sed in ordine ad aliam rem, in qua voluntas quiescit.Ссылаются нормы: Q16A3Ad2, assert-h841613620c730523f7689049e7b112d2955bf866fe6e0ad5da1e0445807fadd8
section/16-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:627ccc1b89c769b19b35dfdb0e852cb67f25ee33744ad32dffea9bf7577875faLA
Ad tertium dicendum quod usus accipitur in verbis Hilarii pro quiete in ultimo fine, eo modo quo aliquis, communiter loquendo, dicitur uti fine ad obtinendum ipsum, sicut dictum est. Unde Augustinus, in VI de Trin., dicit quod illa dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo usus ab eo appellatur.Ссылаются нормы: Q16A3Ad3, assert-h7ffbc2f1688a61d507bdc55f392ba28e662828d45e322850a6ed5b0cdda4bc4a
section/16-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:21ec5240b4dc817f2ac417f33b9e82b8d1f488234a29534bfe7c3e0fb9f07126LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod usus possit esse etiam ultimi finis. Dicit enim Augustinus, in X de Trin., omnis qui fruitur, utitur. Sed ultimo fine fruitur aliquis. Ergo ultimo fine aliquis utitur.Ссылаются нормы: Q16A3Obiectio1, assert-h037754cfe0018b3b5bd952f62fd88208a3bec8ca19341b3d2c59e7b7ff6f5cd4, assert-h0de56892705562d02151dfc3b61d676999329870523fcd0232621ee4770adf21
section/16-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:35e9fd343b303406844643554ce317b40f6c060300906c9ff3b121c4c3f74574LA
Praeterea, uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis, ut ibidem dicitur. Sed nihil magis assumitur a voluntate quam ultimus finis. Ergo usus potest esse ultimi finis.Ссылаются нормы: Q16A3Obiectio2, assert-h548b0491b8ddca21951b21bcbe45e4d0ae4f8d1380e426973529c997f505a715, assert-h6afb3987a92f24fd7368195e64b15f151d75065c564f09f6bf7b7b626128aaad
section/16-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:df61cdae75f80b2e59c1e2b4f834fc1a75d94140b6a173df6b6a10481417b9d0LA
Praeterea, Hilarius dicit, in II de Trin., quod aeternitas est in patre, species in imagine, idest in filio, usus in munere, idest in spiritu sancto. Sed spiritus sanctus, cum sit Deus, est ultimus finis. Ergo ultimo fine contingit uti.Ссылаются нормы: Q16A3Obiectio3, assert-h281ea6aba9b5132367e38ac2a075323924457e49ecbcb67512219ee2d9d41d1c, assert-h5957f8a517a1429b585ffbc25aa4b5fc91b91f6bd25fc7f6d5d74b9f09afbda1
section/16-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:25254addc8401c08516d1831ec6ed920a5e6616c39e2bfd2cf1b7d4a60f10c8dLA
Respondeo dicendum quod uti, sicut dictum est, importat applicationem alicuius ad aliquid. Quod autem applicatur ad aliud, se habet in ratione eius quod est ad finem. Et ideo uti semper est eius quod est ad finem. Propter quod et ea quae sunt ad finem accommoda, utilia dicuntur; et ipsa utilitas interdum usus nominatur. Sed considerandum est quod ultimus finis dicitur dupliciter, uno modo, simpliciter; et alio modo, quoad aliquem. Cum enim finis, ut supra dictum est, dicatur quandoque quidem res, quandoque autem adeptio rei vel possessio eius, sicut avaro finis est vel pecunia vel possessio pecuniae; manifestum est quod, simpliciter loquendo, ultimus finis est ipsa res, non enim possessio pecuniae est bona, nisi propter bonum pecuniae. Sed quoad hunc, adeptio pecuniae est finis ultimus, non enim quaereret pecuniam avarus, nisi ut haberet eam. Ergo, simpliciter loquendo et proprie, pecunia homo aliquis fruitur, quia in ea ultimum finem constituit, sed inquantum refert eam ad possessionem, dicitur uti ea.Ссылаются нормы: Q16A3Respondeo, assert-he6adf06aae7dea4cdc0acd56e68f4ad475b445d91d72b3f2d371c776e4661149
section/16-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9e9f028f816dd066cbc81e3270088713e88daf7caa89f22df681d89e560f31e0LA
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium quaest., Deo nullus recte utitur, sed fruitur. Sed solus Deus est ultimus finis. Ergo ultimo fine non est utendum.Ссылаются нормы: assert-hfe8784d030d9ca3daf89f94a9e283450e3e3c9941f9452488166b913597773ec
section/16-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:738dc8ea1333ce0c9bad18460cbeeb81cf6e1361ce452cc234dd52dac92cbdbdLA
Ad primum ergo dicendum quod ipsam executionem operis praecedit motio qua voluntas movet ad exequendum, sequitur autem electionem. Et sic, cum usus pertineat ad praedictam motionem voluntatis, medium est inter electionem et executionem.Ссылаются нормы: Q16A4Ad1, assert-he1b6235e58e4d55dcba2176cd24f28be1afe506d7aef311b1f8a952094e19cb3
section/16-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7923dc1cebbe855c52f357fdae949fc431187a49e316596468963141d68e29b6LA
Ad secundum dicendum quod id quod est per essentiam suam relatum, posterius est absoluto, sed id cui attribuuntur relationes, non oportet quod sit posterius. Immo quanto causa est prior, tanto habet relationem ad plures effectus.Ссылаются нормы: Q16A4Ad2, assert-h5afd32d0fb4668bb7ba71796eb170a216604e3a48ee07c949a921047e884854b
section/16-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f0f1db606acf5210e442aa66a0e1bda3c5207e4de6e73b72b92d02080bec6ea5LA
Ad tertium dicendum quod electio praecedit usum, si referantur ad idem. Nihil autem prohibet quod usus unius praecedat electionem alterius. Et quia actus voluntatis reflectuntur supra seipsos, in quolibet actu voluntatis potest accipi et consensus, et electio, et usus, ut si dicatur quod voluntas consentit se eligere, et consentit se consentire, et utitur se ad consentiendum et eligendum. Et semper isti actus ordinati ad id quod est prius, sunt priores.Ссылаются нормы: Q16A4Ad3, assert-h813f2e480e4f8cb4ff332495e14377eb8f59e7be72934ea4ea1f1c8f1035746b
section/16-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d44b68ee9599e153b328eb31bb7c72371bcb00ff75dc55ff20122a38478fcdb2LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod usus praecedat electionem. Post electionem enim nihil sequitur nisi executio. Sed usus, cum pertineat ad voluntatem, praecedit executionem. Ergo praecedit etiam electionem.Ссылаются нормы: Q16A4Obiectio1, assert-h614757119461d4197f4c6c9273e84dfb78eb546688ed47b35ca8a51ee88d5fbf, assert-h7420d136b1c0df212e6684be1fc567889d7c09e707e4ca57b683f5ad60a90d91
section/16-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:9fe33a12c6aa18cab6d152762db0621869314ed229ce5461cb91af1acc9369b6LA
Praeterea, absolutum est ante relatum. Ergo minus relatum est ante magis relatum. Sed electio importat duas relationes, unam eius quod eligitur ad finem, aliam vero ad id cui praeeligitur, usus autem importat solam relationem ad finem. Ergo usus est prior electione.Ссылаются нормы: Q16A4Obiectio2, assert-h220888cff607964c6405966c29b3da1de5019b222b1e067aca29455d3b865530, assert-ha2f5cc0ed0d26af29d98d2c25c25fc557476b97eeb00bc015843666872185060, assert-he0f0b1407e940708e40b2837c2d45fced9b4a51da4f7394bbe0de518d8ad3ae7
section/16-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 7
la · official · sha256:b8291e61aaf2cd4bde819890f70733207d79f1fbdf7af2335a42a8839da346f6LA
Praeterea, voluntas utitur aliis potentiis inquantum movet eas. Sed voluntas movet etiam seipsam ut dictum est. Ergo etiam utitur seipsa, applicando se ad agendum. Sed hoc facit cum consentit. Ergo in ipso consensu est usus. Sed consensus praecedit electionem ut dictum est. Ergo et usus.Ссылаются нормы: Q16A4Obiectio3, assert-h0f12f7f65af0e89930345b6bb4c92da04ecc5ef8a21e8c859192ac3432b03074, assert-h20b7ad0da2d278576a2314d8cdbe7905a21ff1340a7cbf1263be04838d2ee73b, assert-h35a2c4d0cd305bb9f64de4c21cbaa1cef53378fcf9c30f47d53d9e34da65627e, assert-h4d01f28755ab0066fbe0ec04871a9f992bf7b0ebb1fc1cdbe0d9a2820f72d23c, assert-h7b6711a17bf10c5ff9ede253784b67da9930501cefff9327f0354e81c3b4e035, assert-hed55e48733e9c1e788a03a9e643380a581b107ec8f2cff7b6d3c73ff7a6c5cec
section/16-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2ceb4b97ae2db39200fc125aface8aed89454857395f55aa12fab7eb417e7e7eLA
Respondeo dicendum quod voluntas duplicem habitudinem habet ad volitum. Unam quidem, secundum quod volitum est quodammodo in volente, per quandam proportionem vel ordinem ad volitum. Unde et res quae naturaliter sunt proportionatae ad aliquem finem, dicuntur appetere illum naturaliter. Sed sic habere finem, est imperfecte habere ipsum. Omne autem imperfectum tendit in perfectionem. Et ideo tam appetitus naturalis, quam voluntarius, tendit ut habeat ipsum finem realiter, quod est perfecte habere ipsum. Et haec est secunda habitudo voluntatis ad volitum. Volitum autem non solum est finis, sed id quod est ad finem. Ultimum autem quod pertinet ad primam habitudinem voluntatis, respectu eius quod est ad finem, est electio, ibi enim completur proportio voluntatis, ut complete velit id quod est ad finem. Sed usus iam pertinet ad secundam habitudinem voluntatis, qua tendit ad consequendum rem volitam. Unde manifestum est quod usus sequitur electionem, si tamen accipiatur usus, secundum quod voluntas utitur executiva potentia movendo ipsam. Sed quia voluntas etiam quodammodo rationem movet, et utitur ea, potest intelligi usus eius quod est ad finem, secundum quod est in consideratione rationis referentis ipsum in finem. Et hoc modo usus praecedit electionem.Ссылаются нормы: Q16A4Respondeo, assert-h6a03ab1bcbc56d589cbe4ac1e498fd0887432963c92e0470badb1f5ad5f17ed9
section/16-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9c380fea1ccb2fa366edfbec410ddc6bc336f5de45eff7aa7bd6872be3b49640LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod voluntas post electionem impetum facit ad operationem, et postea utitur. Ergo usus sequitur electionem.Ссылаются нормы: assert-ha884852b37d6904b3c82cffb4a77196c9f6adbe09efb732f110337dc872a16da
question/16/prooemium · paragraph
la · official · sha256:fa0dd279bbf287cfdcf98ce53d573bc95d2f6f40f833d5ddd9865dc88fdaf410LA
Deinde considerandum est de usu. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum uti sit actus voluntatis. Secundo, utrum conveniat brutis animalibus. Tertio, utrum sit tantum eorum quae sunt ad finem, vel etiam finis. Quarto, de ordine usus ad electionem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 17
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q17
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2013.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8ac67992b30758e73d9756c21b3c8e95337d518c1889fd95527f21022f501aed | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 73
section/17-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9764f69d54d723d055cc2154df3a69f9254f13c7f1b2a577179d81bf7bb73e0eLA
Ad primum ergo dicendum quod imperare non est movere quocumque modo, sed cum quadam intimatione denuntiativa ad alterum. Quod est rationis.Ссылаются нормы: Q17A1Ad1, assert-h83d3b331f45375fbe315c63f629fce6ecdf1535653f90980dd44437dd2db89d1
section/17-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2459c4ac82d53a5a0bb9c123c76d4c730174afc6a96f92d8503d8b5c864c0d74LA
Ad secundum dicendum quod radix libertatis est voluntas sicut subiectum, sed sicut causa, est ratio. Ex hoc enim voluntas libere potest ad diversa ferri, quia ratio potest habere diversas conceptiones boni. Et ideo philosophi definiunt liberum arbitrium quod est liberum de ratione iudicium, quasi ratio sit causa libertatis.Ссылаются нормы: Q17A1Ad2, assert-h02e15c0f3c3fefa4b429804156e372bcc37bbd2a4ded3274d49a4b3b78d8cf29
section/17-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e62521879a07f5c8d4b39b2caaede81d6f00a17604f3aefb00fd2804ea9d8d07LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod imperium non sit actus rationis absolute, sed cum quadam motione, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q17A1Ad3, assert-h2d4bbca6d715419e9222d28f0f2117487f7e2f8df6dfff5fbf1b550ad1477bb2
section/17-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:839571eb997dbc53570cb6824fabd3973551686be0e7e8beb176e6bdac6f5605LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod imperare non sit actus rationis, sed voluntatis. Imperare enim est movere quoddam, dicit enim Avicenna quod quadruplex est movens, scilicet perficiens, disponens, imperans et consilians. Sed ad voluntatem pertinet movere omnes alias vires animae, ut dictum est supra. Ergo imperare est actus voluntatis.Ссылаются нормы: Q17A1Obiectio1, assert-h2dc5bdeafc098c4dd00608db588a3b77f65c01c1074495550b3cf88afcec75dd, assert-h9bc3c658db9143339a97c9256a1856bc067c85733e3a4bb07d8abf72394fd238
section/17-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c7ea12ff80eb88d3b7fd1ddd7e3000cc5d43ed7a3fe92c04abc1e01a5ef2f335LA
Praeterea, sicut imperari pertinet ad id quod est subiectum, ita imperare pertinere videtur ad id quod est maxime liberum. Sed radix libertatis est maxime in voluntate. Ergo voluntatis est imperare.Ссылаются нормы: Q17A1Obiectio2, assert-ha370dcfe25ea6bf713ce8b260d79323558244eea09fc8410d0802869b9e598c0, assert-ha98eb39020a04b81c7afb810477728c183eae6c0c9a70ad3ed3a205b63d735af
section/17-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a9a6f8a21bff94fee8e1406d4b581427ed7a659ef9d76b97f9045b85f3ab6450LA
Praeterea, ad imperium statim sequitur actus. Sed ad actum rationis non statim sequitur actus, non enim qui iudicat aliquid esse faciendum, statim illud operatur. Ergo imperare non est actus rationis, sed voluntatis.Ссылаются нормы: Q17A1Obiectio3, assert-hc2de91de18fbb9539835e8b2919851d8dcabb4a9958206990d3c619c999e6f4a, assert-hf7f72fc5fe46b164ba957798be2dfd367903d9f300025ba58c4dd80f6840cf6b
section/17-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:02dbe2dad73d7e3b6184ddb0307d04725e32cc4775683fe548cf9c0eac00f5a1LA
Respondeo dicendum quod imperare est actus rationis, praesupposito tamen actu voluntatis. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod, quia actus voluntatis et rationis supra se invicem possunt ferri, prout scilicet ratio ratiocinatur de volendo, et voluntas vult ratiocinari; contingit actum voluntatis praeveniri ab actu rationis, et e converso. Et quia virtus prioris actus remanet in actu sequenti, contingit quandoque quod est aliquis actus voluntatis, secundum quod manet virtute in ipso aliquid de actu rationis, ut dictum est de usu et de electione; et e converso aliquis est actus rationis, secundum quod virtute manet in ipso aliquid de actu voluntatis. Imperare autem est quidem essentialiter actus rationis, imperans enim ordinat eum cui imperat, ad aliquid agendum, intimando vel denuntiando; sic autem ordinare per modum cuiusdam intimationis, est rationis. Sed ratio potest aliquid intimare vel denuntiare dupliciter. Uno modo, absolute, quae quidem intimatio exprimitur per verbum indicativi modi; sicut si aliquis alicui dicat, hoc est tibi faciendum. Aliquando autem ratio intimat aliquid alicui, movendo ipsum ad hoc, et talis intimatio exprimitur per verbum imperativi modi; puta cum alicui dicitur, fac hoc. Primum autem movens in viribus animae ad exercitium actus, est voluntas, ut supra dictum est. Cum ergo secundum movens non moveat nisi in virtute primi moventis, sequitur quod hoc ipsum quod ratio movet imperando, sit ei ex virtute voluntatis. Unde relinquitur quod imperare sit actus rationis, praesupposito actu voluntatis, in cuius virtute ratio movet per imperium ad exercitium actus.Ссылаются нормы: Q17A1Respondeo, assert-h4a6869b0904987799912fcf2195105ef1aee295f6d3f386f858e9c9d4b09d9b2
section/17-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:17cba6dbfb47c4e0569b1307c3ef4e69f0eb00cc451abc13c7d87d46a6ef78feLA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, et etiam philosophus quod appetitivum obedit rationi. Ergo rationis est imperare.Ссылаются нормы: assert-h13dc466b1dfee735179122a10da8b67c0e761aaaa83bd64d5012016789f94338
section/17-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:05935c5b156aab93519f762d6ea655cf3a09278fca9dcd57de58704fb8fd3bfdLA
Ad primum ergo dicendum quod vis appetitiva dicitur imperare motum, inquantum movet rationem imperantem. Sed hoc est solum in hominibus. In brutis autem animalibus virtus appetitiva non est proprie imperativa, nisi imperativum sumatur large pro motivo.Ссылаются нормы: Q17A2Ad1, assert-h1a67206505b440cd73c122da778c434f1e9d954258a41c018d6a08f4ca2f6e22
section/17-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0692cc0c5c4793933054ef446590568f2ae39c67acc0d0f5d5248df6c344eea4LA
Ad secundum dicendum quod in brutis animalibus corpus quidem habet unde obediat, sed anima non habet unde imperet, quia non habet unde ordinet. Et ideo non est ibi ratio imperantis et imperati; sed solum moventis et moti.Ссылаются нормы: Q17A2Ad2, assert-he475f59d2a6fd3614071aa94249a11faa5bc3d760668a78f0d5951aaba04bca9
section/17-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1a9cdf34e9be54c65b0cc205eaba440a65cab81349ea0c22a9c3ef3a0500df29LA
Ad tertium dicendum quod aliter invenitur impetus ad opus in brutis animalibus, et aliter in hominibus. Homines enim faciunt impetum ad opus per ordinationem rationis, unde habet in eis impetus rationem imperii. In brutis autem fit impetus ad opus per instinctum naturae, quia scilicet appetitus eorum statim apprehenso convenienti vel inconvenienti, naturaliter movetur ad prosecutionem vel fugam. Unde ordinantur ab alio ad agendum, non autem ipsa seipsa ordinant ad actionem. Et ideo in eis est impetus, sed non imperium.Ссылаются нормы: Q17A2Ad3, assert-he774d2aa62e4bf46f6d78c2d75f62f8fc0d0236402af7dee4d5f60fdcc9053ea
section/17-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e1a6aac43808248e316bf056ae2e2d9706a95591fe1d8ee1862d8964e321b8acLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod imperare conveniat brutis animalibus. Quia secundum Avicennam, virtus imperans motum est appetitiva, et virtus exequens motum est in musculis et in nervis. Sed utraque virtus est in brutis animalibus. Ergo imperium invenitur in brutis animalibus.Ссылаются нормы: Q17A2Obiectio1, assert-h57bcddf2fcf5ce21d933ee5ef1773db8207084155f99e322936239111952a484, assert-hba4fd1bbd7b4a465a52c0f8a2822fa7ffa5dbd43d80485402991c971c4ce5f15
section/17-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:06e1b384be21865b3b3bcb1335d8d209c5cd6edcaf3b3243d2a9d622d5730e74LA
Praeterea, de ratione servi est quod ei imperetur. Sed corpus comparatur ad animam sicut servus ad dominum, sicut dicit philosophus in I Polit. Ergo corpori imperatur ab anima, etiam in brutis, quae sunt composita ex anima et corpore.Ссылаются нормы: Q17A2Obiectio2, assert-h25822cdf44b3eeebcf7bbe734bb111acea72d85dc0e7f2a2a942b84c536e3aad, assert-h4ca185e81343f45166451a18d3bfb56c4acd661111b685cffc0681ae08070496
section/17-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:60a3e35f26dd0fcb978e02e98c6030349a919089e7938f7a56306e02117d8f74LA
Praeterea, per imperium homo facit impetum ad opus. Sed impetus in opus invenitur in brutis animalibus, ut Damascenus dicit. Ergo in brutis animalibus invenitur imperium.Ссылаются нормы: Q17A2Obiectio3, assert-hc6fdb23210eb5bd1b699a3a3910d3948752f4f332c03d5a7e13a1749bc879bfe, assert-hf1e418eed27705580bcf2187ce303cdb57218c5cb3ae0a2e1db53dae715b8d4e
section/17-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c9d76472bf0fc0387c38bf96714fafaa9a15a8bac4cc6ea6ffe863ad09b85e96LA
Respondeo dicendum quod imperare nihil aliud est quam ordinare aliquem ad aliquid agendum, cum quadam intimativa motione. Ordinare autem est proprius actus rationis. Unde impossibile est quod in brutis animalibus, in quibus non est ratio, sit aliquo modo imperium.Ссылаются нормы: Q17A2Respondeo, assert-h5528491469475a3acc2d9c6d052cd32f55e1eddc72dc2011da9f36d739b93dfb
section/17-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:087e5f71e0b75451cd4b3beb3231763125c116aadb6712eb7f50f047a641dad6LA
Sed contra, imperium est actus rationis, ut dictum est. Sed in brutis non est ratio. Ergo neque imperium.Ссылаются нормы: assert-h24655da62488b17e7cf14156cb442da78a988e728b1185c1db7af74e40bfc605
section/17-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4e4615040f4c664a52d78551c57fec8f76b3904580c9f7d8b587e2ec49c7c829LA
Ad primum ergo dicendum quod non omnis actus voluntatis praecedit hunc actum rationis qui est imperium, sed aliquis praecedit, scilicet electio; et aliquis sequitur, scilicet usus. Quia post determinationem consilii, quae est iudicium rationis, voluntas eligit; et post electionem, ratio imperat ei per quod agendum est quod eligitur; et tunc demum voluntas alicuius incipit uti, exequendo imperium rationis; quandoque quidem voluntas alterius, cum aliquis imperat alteri; quandoque autem voluntas ipsius imperantis, cum aliquis imperat sibi ipsi.Ссылаются нормы: Q17A3Ad1, assert-h0f4a224862197710022af5169c9234d0a8313094aff57eb974eb2dc1970c985e
section/17-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dd6b03726e283c56ccd53360d39b8bf5efdd9dd8b56092f45fe0d1243b473568LA
Ad secundum dicendum quod, sicut actus sunt praevii potentiis, ita obiecta actibus. Obiectum autem usus est id quod est ad finem. Ex hoc ergo quod ipsum imperium est ad finem, magis potest concludi quod imperium sit prius usu, quam quod sit posterius.Ссылаются нормы: Q17A3Ad2, assert-hf5bf7e9d0053cbc6601e39812d4cc1ada45283a6ed6989b9b3d6c4c24bbb42b6
section/17-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ff9427c787a27d8fd36db7271941a0f78edd3d4c23d8c92feb3fdfd5871a1aadLA
Ad tertium dicendum quod, sicut actus voluntatis utentis ratione ad imperandum, praecedit ipsum imperium; ita etiam potest dici quod et istum usum voluntatis praecedit aliquod imperium rationis, eo quod actus harum potentiarum supra seipsos invicem reflectuntur.Ссылаются нормы: Q17A3Ad3, assert-ha14f0cd8d80d7286918309696247a1901d1fec8f70073146490260dd353e5768
section/17-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:37d3e9c82f8e5b959088841181120cb533cf8071726e2d0113374b56a815ec1bLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod usus praecedat imperium. Imperium enim est actus rationis praesupponens actum voluntatis, ut supra dictum est. Sed usus est actus voluntatis, ut supra dictum est. Ergo usus praecedit imperium.Ссылаются нормы: Q17A3Obiectio1, assert-h31e43a9e3d45148213c941502f82af6131b8f9511baec0bf0b4fd96a1aee59ed, assert-hc7c5f353b355feffc0611e6b509941fdc9f4de459bb3ec7b298e7cd5be2b6749
section/17-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:30610be459434736346900d908e3e0501f88e320a2cdf8e8a7c5bbf9e80540ccLA
Praeterea, imperium est aliquid eorum quae ad finem ordinantur. Eorum autem quae sunt ad finem, est usus. Ergo videtur quod usus sit prius quam imperium.Ссылаются нормы: Q17A3Obiectio2, assert-hd27657ed8a105d954efe4f2db79af826f9fd1c04b629ba9edd01e7cba88ed3e9
section/17-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:3948b46298008fa1f89b0fff5c858c1628c12b1be9c1dd81b20d65f95b02cffaLA
Praeterea, omnis actus potentiae motae a voluntate, usus dicitur, quia voluntas utitur aliis potentiis, ut supra dictum est. Sed imperium est actus rationis prout mota est a voluntate, sicut dictum est. Ergo imperium est quidam usus. Commune autem est prius proprio. Ergo usus est prius quam imperium.Ссылаются нормы: Q17A3Obiectio3, assert-h1c4013e5eb4c9a54cd65e12598f3b6dd1705dc8ce874ef2e4edaa73d8003d089, assert-h8d5afb983fabc73c4e09fce5b649bfa7161dacf70cddb6e759419386c326a1e4, assert-ha5802e1af446431dc761f3f39ce0e7afc827efc612fb2c6fffb99a6c422f086e
section/17-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dcff76b7b539eeb5a14ca420525a1e23108426e2ba801adaff742d9d1863a405LA
Respondeo dicendum quod usus eius quod est ad finem, secundum quod est in ratione referente ipsum in finem, praecedit electionem, ut supra dictum est. Unde multo magis praecedit imperium. Sed usus eius quod est ad finem, secundum quod subditur potentiae executivae, sequitur imperium, eo quod usus utentis coniunctus est cum actu eius quo quis utitur; non enim utitur aliquis baculo, antequam aliquo modo per baculum operetur. Imperium autem non est simul cum actu eius cui imperatur, sed naturaliter prius est imperium quam imperio obediatur, et aliquando etiam est prius tempore. Unde manifestum est quod imperium est prius quam usus.Ссылаются нормы: Q17A3Respondeo, assert-he9b1e84811d4c6772cd96f93909905cc9c829f529133662043024d46625ee4fa
section/17-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:699ed41578bd788a4db3bddd187d5a188a27e04d71f45877eae5a4b960b93ad3LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod impetus ad operationem praecedit usum. Sed impetus ad operationem fit per imperium. Ergo imperium praecedit usum.Ссылаются нормы: assert-h4561481141ec4488845b32ab37cbb67d9439b9b47f441ce1d41fd730d254b969
section/17-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:00b623c94fe951f1167be36472f8e6d12ef0b3196aa08b458dd43b5109858d1bLA
Ad primum ergo dicendum quod, si essent potentiae diversae ad invicem non ordinatae, actus earum essent simpliciter diversi. Sed quando una potentia est movens alteram, tunc actus earum sunt quodammodo unus, nam idem est actus moventis et moti, ut dicitur in III Physic.Ссылаются нормы: Q17A4Ad1, assert-hc54e954e85c59669dcad61cc5ad3567d280c2e61e7b40eae5f95e3e3b396db48
section/17-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:53dc0cfd0e7a8d3111f271c3b961df0d40653eec0225442aeccc99b5e22ac71dLA
Ad secundum dicendum quod ex hoc quod imperium et actus imperatus possunt ab invicem separari, habetur quod sunt multa partibus. Nam partes hominis possunt ab invicem separari, quae tamen sunt unum toto.Ссылаются нормы: Q17A4Ad2, assert-h19fa972a0f64cdb442b425b103712dae201040577f2d82c0e268872a5573195f
section/17-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f06318042faafff01b84e8944cc1fe8403026f08ef6a63d5efb1e259da04e70dLA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet in his quae sunt multa partibus et unum toto, unum esse prius alio. Sicut anima quodammodo est prius corpore, et cor est prius aliis membris.Ссылаются нормы: Q17A4Ad3, assert-h026363d43e64ff83f557e6f2e27709a96922cad14eda0bee805093f92603177d
section/17-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:46bd55e885ed4db65f11c602722e31a6ad2fa9cb3fa4f7a7df421c1a78579035LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus imperatus non sit unus actus cum ipso imperio. Diversarum enim potentiarum diversi sunt actus. Sed alterius potentiae est actus imperatus, et alterius ipsum imperium, quia alia est potentia quae imperat, et alia cui imperatur. Ergo non est idem actus imperatus cum imperio.Ссылаются нормы: Q17A4Obiectio1, assert-h67632e4896be736b0c828408993325820a3452500a04f6e8d5d3d2ced4e41357, assert-ha48192848856e0617b819542d7676c4ba67c4085ec20fbb5592725635b7f460b
section/17-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:58b29f45fbfca3d4f140da9c4f25d72ebec7b29e313faef851131f76c20885b6LA
Praeterea, quaecumque possunt ab invicem separari, sunt diversa, nihil enim separatur a seipso. Sed aliquando actus imperatus separatur ab imperio, praecedit enim quandoque imperium, et non sequitur actus imperatus. Ergo alius actus est imperium ab actu imperato.Ссылаются нормы: Q17A4Obiectio2, assert-h57826af615e909e74eac6dd62ecd420268581990df5ef87c280391ac4db7331e, assert-hb8a1b4275db241a5a8e5c11d13fbc6f983dfe042bf8897add84a89aec0cebc2f
section/17-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:200c1bf9454a26de7f38a768d6fede302dacfbb14c67dcf92f9cc4323d80c73bLA
Praeterea, quaecumque se habent secundum prius et posterius, sunt diversa. Sed imperium naturaliter praecedit actum imperatum. Ergo sunt diversa.Ссылаются нормы: Q17A4Obiectio3, assert-h7aa5c91bcc959e67c85362b91159bb19bf6b2e3b7adb33c833e51d89f4e869be, assert-hce44c79add4887e4c1904c7852d7c36b44aa6c4908b79d18808ca6e054cee5c5
section/17-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:42a02da6861b20368ad7a61e2e61cf7cfc30c510944428722111a8d69b10fb27LA
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliqua esse secundum quid multa, et secundum quid unum. Quinimmo omnia multa sunt secundum aliquid unum, ut Dionysius dicit, ult. cap. de Div. Nom. Est tamen differentia attendenda in hoc, quod quaedam sunt simpliciter multa, et secundum quid unum, quaedam vero e converso. Unum autem hoc modo dicitur sicut et ens. Ens autem simpliciter est substantia, sed ens secundum quid est accidens, vel etiam ens rationis. Et ideo quaecumque sunt unum secundum substantiam, sunt unum simpliciter, et multa secundum quid. Sicut totum in genere substantiae, compositum ex suis partibus vel integralibus vel essentialibus, est unum simpliciter, nam totum est ens et substantia simpliciter, partes vero sunt entia et substantiae in toto. Quae vero sunt diversa secundum substantiam, et unum secundum accidens, sunt diversa simpliciter, et unum secundum quid, sicut multi homines sunt unus populus, et multi lapides sunt unus acervus; quae est unitas compositionis, aut ordinis. Similiter etiam multa individua, quae sunt unum genere vel specie, sunt simpliciter multa, et secundum quid unum, nam esse unum genere vel specie, est esse unum secundum rationem. Sicut autem in genere rerum naturalium, aliquod totum componitur ex materia et forma, ut homo ex anima et corpore, qui est unum ens naturale, licet habeat multitudinem partium; ita etiam in actibus humanis, actus inferioris potentiae materialiter se habet ad actum superioris, inquantum inferior potentia agit in virtute superioris moventis ipsam, sic enim et actus moventis primi formaliter se habet ad actum instrumenti. Unde patet quod imperium et actus imperatus sunt unus actus humanus, sicut quoddam totum est unum, sed est secundum partes multa.Ссылаются нормы: Q17A4Respondeo, assert-haa738482247358a979bc38873bdae02eb0f550e41138d27a822bae9368ac17f6
section/17-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2b961b7a4a41b8cde8235306ebe47d27dca897b63a9181315c8b98b4f8f16df0LA
Sed contra est quod philosophus dicit, quod ubi est unum propter alterum, ibi est unum tantum. Sed actus imperatus non est nisi propter imperium. Ergo sunt unum.Ссылаются нормы: assert-h75fdf050ff7be3e324cfbbc192f94e18c67cba43a3cf73668ee594256204e745
section/17-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1fb73aeb3ca97e5446239e50e08b1becd12905f36baeb148bfdc1215db280a0aLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit, animus, quando perfecte imperat sibi ut velit, tunc iam vult, sed quod aliquando imperet et non velit, hoc contingit ex hoc quod non perfecte imperat. Imperfectum autem imperium contingit ex hoc, quod ratio ex diversis partibus movetur ad imperandum vel non imperandum, unde fluctuat inter duo, et non perfecte imperat.Ссылаются нормы: Q17A5Ad1, assert-h18b6fbdb7e8594cff42dcfdcbbf2b5388b17683f39273d783357873988f29d9f
section/17-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:715ab10cfa90e0ef70384da2cc12b4b3bbc5f5b9903a59869b30ab93e675920aLA
Ad secundum dicendum quod, sicut in membris corporalibus quodlibet membrum operatur non sibi soli, sed toti corpori, ut oculus videt toti corpori; ita etiam est in potentiis animae. Nam intellectus intelligit non solum sibi, sed omnibus potentiis; et voluntas vult non solum sibi, sed omnibus potentiis. Et ideo homo imperat sibi ipsi actum voluntatis, inquantum est intelligens et volens.Ссылаются нормы: Q17A5Ad2, assert-h01c99df88ea89e3d81c35834564e65f47059ef35cbfed76882c72eb6b2f5536f
section/17-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:79955782adaad8079900819dc998372ccc92b3ed940a918136e2668e79f2176fLA
Ad tertium dicendum quod, cum imperium sit actus rationis, ille actus imperatur, qui rationi subditur. Primus autem voluntatis actus non est ex rationis ordinatione, sed ex instinctu naturae, aut superioris causae, ut supra dictum est. Et ideo non oportet quod in infinitum procedatur.Ссылаются нормы: Q17A5Ad3, assert-hd9407fe531c061b19dd9e628a6a088b315ffaedaa6e261e9bb8931b755ebbc77
section/17-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:888648723c7d686fc2aa98064a84516182c1e182ff0aa4d1454a9533e333bc79LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod actus voluntatis non sit imperatus. Dicit enim Augustinus, in VIII Confess., imperat animus ut velit animus, nec tamen facit. Velle autem est actus voluntatis. Ergo actus voluntatis non imperatur.Ссылаются нормы: Q17A5Obiectio1, assert-h75138902e5d6bdbfa03797cbbc8f81d2c740e7bc33fe829a13557e76f205079d
section/17-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8e3c208e3302339dea320b756346a324434d7a834fa89b5da7bd3b2373e779baLA
Praeterea, ei convenit imperari, cui convenit imperium intelligere. Sed voluntatis non est intelligere imperium, differt enim voluntas ab intellectu, cuius est intelligere. Ergo actus voluntatis non imperatur.Ссылаются нормы: Q17A5Obiectio2, assert-h251339d28f5fc7ae6fb8c2fa69517ae63932e75ed766b79c331429771edfdec7, assert-h3aaf1a0709dd5425ba0333f9e7282c174f9ac0e5342bb9247d27da778de7cf4a
section/17-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3ebc5d5e733103731f298d551907129c3583cb06e365cef9f1d861cf8f9d15e6LA
Praeterea, si aliquis actus voluntatis imperatur, pari ratione omnes imperantur. Sed si omnes actus voluntatis imperantur, necesse est in infinitum procedere, quia actus voluntatis praecedit actum imperantis rationis, ut dictum est; qui voluntatis actus si iterum imperatur, illud iterum imperium praecedet alius rationis actus, et sic in infinitum. Hoc autem est inconveniens, quod procedatur in infinitum. Non ergo actus voluntatis imperatur.Ссылаются нормы: Q17A5Obiectio3, assert-h9ae9e106a5df2e63d297e982dfa29730d4f70ec7b668a8fd976c31db404c6634, assert-hcee8abf32b472ab4dcbcfb1ab1e50b8e4f4eea1a94ba0912af5516babc6586df
section/17-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6d7d0f8b316e2c180bd7b12a93723f260146ce722a34b4a51c087d299f3b9bf3LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, imperium nihil aliud est quam actus rationis ordinantis, cum quadam motione, aliquid ad agendum. Manifestum est autem quod ratio potest ordinare de actu voluntatis, sicut enim potest iudicare quod bonum sit aliquid velle, ita potest ordinare imperando quod homo velit. Ex quo patet quod actus voluntatis potest esse imperatus.Ссылаются нормы: Q17A5Respondeo, assert-hb5fbcb0ad0243921db57b630a40571118e93c50d9bc7c680547a089d18a58c22
section/17-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d2baec7d26c071aca7db8c5ecfaf3f3f136fa5096bebb9015a1fdc391451bdd9LA
Sed contra, omne quod est in potestate nostra, subiacet imperio nostro. Sed actus voluntatis sunt maxime in potestate nostra, nam omnes actus nostri intantum dicuntur in potestate nostra esse, inquantum voluntarii sunt. Ergo actus voluntatis imperantur a nobis.Ссылаются нормы: assert-h20fbe1a02702681120c7b47b4af49752db014bb6992cdb895e0b847004b11a83
section/17-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c428ac03c296e54266f7dc5ae580b7ffb64d7b8c1a7207e1d7b4e33e28c1c4f0LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio hoc modo imperat sibi ipsi, sicut et voluntas movet seipsam, ut supra dictum est, inquantum scilicet utraque potentia reflectitur supra suum actum, et ex uno in aliud tendit.Ссылаются нормы: Q17A6Ad1, assert-ha9ce02f361a0aa46a93121e59fb757e96c644f5c7a35f0075dc38dd68b70783b
section/17-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:39f9c1750aa2e7a09261f18fb6b973d5f4e3bec8e952b4ad4c81c0029d37bc25LA
Ad secundum dicendum quod, propter diversitatem obiectorum quae actui rationis subduntur, nihil prohibet rationem seipsam participare, sicut in cognitione conclusionum participatur cognitio principiorum.Ссылаются нормы: Q17A6Ad2, assert-h3eb451963b0a8e446896886ac2af66f027565fc665c2ad81d68fc8755f08b5cd
section/17-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:afd2976b535cea5215d2b3c01259de1e1dd791b1f113d79c754d294b33a529ceLA
Ad tertium patet responsio ex dictis.Ссылаются нормы: Q17A6Ad3, assert-h58f64a63dffff46a73d726101cdb8a5707ea3cb6be7d5de5d7b09592c2c5698e
section/17-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e8359b3eec9e50c7052a774488fc37f17658c3fc2c6d91f6fe5f849067d20855LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod actus rationis non possit esse imperatus. Inconveniens enim videtur quod aliquid imperet sibi ipsi. Sed ratio est quae imperat, ut supra dictum est. Ergo rationis actus non imperatur.Ссылаются нормы: Q17A6Obiectio1, assert-h8e00b5420d8194613b5d04bd15bbcbc8d5cbc27dbed30a3f31878c7c1b7346f3, assert-h9762402081b2ece009f222de10f1c232ad9f05f78d6512fc50678bdc0035c0f0
section/17-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3d840b1258d828e009ad242d95e599040950be70c6641306582f8fc4999456a0LA
Praeterea, id quod est per essentiam, diversum est ab eo quod est per participationem. Sed potentia cuius actus imperatur a ratione, est ratio per participationem, ut dicitur in I Ethic. Ergo illius potentiae actus non imperatur, quae est ratio per essentiam.Ссылаются нормы: Q17A6Obiectio2, assert-h5ce77ac0d9e8afd067ca9b6b1c22c18d35272465d0845147f8595d97f0bb68d3, assert-hd37926ec00eb92be0d845a19ab5af5f223edfbf404b5605efba9f59d54822c40
section/17-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:55334b583e01d43ee3cee491b7e4c265ee5b36935c41490c85ad335ce84f4bc1LA
Praeterea, ille actus imperatur, qui est in potestate nostra. Sed cognoscere et iudicare verum, quod est actus rationis, non est semper in potestate nostra. Non ergo actus rationis potest esse imperatus.Ссылаются нормы: Q17A6Obiectio3, assert-h02c0e2a678d81565b79d508384a857e6eab04bed0f62330d028954063e9232e8, assert-h26037afbe74c01d3f21078c9688a89bb4acc7e6c9faa8b79a1ff3093bf890704
section/17-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:09bfc23b1634ff72b90dbd03d3a6832d75634483b34e70d0163acb4d15b968dfLA
Respondeo dicendum quod, quia ratio supra seipsam reflectitur, sicut ordinat de actibus aliarum potentiarum, ita etiam potest ordinare de actu suo. Unde etiam actus suus potest esse imperatus. Sed attendendum est quod actus rationis potest considerari dupliciter. Uno modo, quantum ad exercitium actus. Et sic actus rationis semper imperari potest, sicut cum indicitur alicui quod attendat, et ratione utatur. Alio modo, quantum ad obiectum, respectu cuius, duo actus rationis attenduntur. Primo quidem, ut veritatem circa aliquid apprehendat. Et hoc non est in potestate nostra, hoc enim contingit per virtutem alicuius luminis, vel naturalis vel supernaturalis. Et ideo quantum ad hoc, actus rationis non est in potestate nostra, nec imperari potest. Alius autem actus rationis est, dum his quae apprehendit assentit. Si igitur fuerint talia apprehensa, quibus naturaliter intellectus assentiat, sicut prima principia, assensus talium vel dissensus non est in potestate nostra, sed in ordine naturae, et ideo, proprie loquendo, nec imperio subiacet. Sunt autem quaedam apprehensa, quae non adeo convincunt intellectum, quin possit assentire vel dissentire, vel saltem assensum vel dissensum suspendere, propter aliquam causam, et in talibus assensus ipse vel dissensus in potestate nostra est, et sub imperio cadit.Ссылаются нормы: Q17A6Respondeo, assert-h122d2d1f800ce1ff0bec282428210d40ea72f94ffcea35101182fb95fce51a28
section/17-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:53cc5ade430a4d8b51efe2af41bff46fc03e9c8a7483000f5a0f544e818ee8e9LA
Sed contra, id quod libero arbitrio agimus, nostro imperio agi potest. Sed actus rationis exercentur per liberum arbitrium, dicit enim Damascenus quod libero arbitrio homo exquirit, et scrutatur, et iudicat, et disponit. Ergo actus rationis possunt esse imperati.Ссылаются нормы: assert-h59a67ab9e0ca59905f82343435a5d132d81627127906754d19e51b79a76c1b87
section/17-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8652265b2b66688abd30e2849c7654b5bff60b6b4d05d6581c1d7058dd08a634LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod homo vult non concupiscere, et tamen concupiscit, contingit ex dispositione corporis, per quam impeditur appetitus sensitivus ne totaliter sequatur imperium rationis. Unde et apostolus ibidem subdit, video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Hoc etiam contingit propter subitum motum concupiscentiae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q17A7Ad1, assert-hf459bde3f5fd35d41d5035182396c4ee764c9ef285b06909344ccad73b167d5a
section/17-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2d6eba6986073424723bb6db716a52ab434408d1881d389770908403f0475d61LA
Ad secundum dicendum quod qualitas corporalis dupliciter se habet ad actum appetitus sensitivi. Uno modo, ut praecedens, prout aliquis est aliqualiter dispositus secundum corpus, ad hanc vel illam passionem. Alio modo, ut consequens, sicut cum ex ira aliquis incalescit. Qualitas igitur praecedens non subiacet imperio rationis, quia vel est ex natura, vel ex aliqua praecedenti motione, quae non statim quiescere potest. Sed qualitas consequens sequitur imperium rationis, quia sequitur motum localem cordis, quod diversimode movetur secundum diversos actus sensitivi appetitus.Ссылаются нормы: Q17A7Ad2, assert-ha5b4ce129524e740ef00e9f14a138e196d7ee2dee2e6ddc88bdc8374e71f219b
section/17-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8c87e7560123e493fc795a86303f0d19e99633c14a2537d8c1b0a44c71d1e6e3LA
Ad tertium dicendum quod, quia ad apprehensionem sensus requiritur sensibile exterius, non est in potestate nostra apprehendere aliquid sensu, nisi sensibili praesente; cuius praesentia non semper est in potestate nostra. Tunc enim homo potest uti sensu cum voluerit, nisi sit impedimentum ex parte organi. Apprehensio autem imaginationis subiacet ordinationi rationis, secundum modum virtutis vel debilitatis imaginativae potentiae. Quod enim homo non possit imaginari quae ratio considerat, contingit vel ex hoc quod non sunt imaginabilia, sicut incorporalia; vel propter debilitatem virtutis imaginativae, quae est ex aliqua indispositione organi.Ссылаются нормы: Q17A7Ad3, assert-h899486d2a56b946b27f68c356e0bf950ddb4c30b755de6036bb792aa3f15af50
section/17-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cc20934b82b1c6ec8e2d52879483b2d8ab5f109d680e618e3b1e34cb8a62f0c2LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod actus sensitivi appetitus non sit imperatus. Dicit enim apostolus, Rom. VII, non enim quod volo bonum, hoc ago, et Glossa exponit quod homo vult non concupiscere, et tamen concupiscit. Sed concupiscere est actus appetitus sensitivi. Ergo actus appetitus sensitivi non subditur imperio nostro.Ссылаются нормы: Q17A7Obiectio1, assert-he497e8086cbb7a3f79f2cc0f85d9a02271af264ab2ceac42b86ef66d7d9c0626, assert-he7cb277daa1c1ccc9440db76e4d6fbd28318620db74968b542d7d46202c9d038
section/17-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:98f6febc25bc6ff4c82e0ab117352feeca2aafd6b8cdcf4eabb3a5171b5fb5baLA
Praeterea, materia corporalis soli Deo obedit, quantum ad transmutationem formalem, ut in primo habitum est. Sed actus appetitus sensitivi habet quandam formalem transmutationem corporis, scilicet calorem vel frigus. Ergo actus appetitus sensitivi non subditur imperio humano.Ссылаются нормы: Q17A7Obiectio2, assert-hf17761c167e330158e1083f6f83cb4695249443f20df3d70164047b22323d936, assert-hfbd9d148781b51c427a8a176b01c30195b0d85a672573de740756b4b259f807b
section/17-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e6a6cf0f5f4feacaa61f66e050dba03ab5296275b48cbcfad73a5fb584e45dc1LA
Praeterea, proprium motivum appetitus sensitivi est apprehensum secundum sensum vel imaginationem. Sed non est in potestate nostra semper quod aliquid apprehendamus sensu vel imaginatione. Ergo actus appetitus sensitivi non subiacet imperio nostro.Ссылаются нормы: Q17A7Obiectio3, assert-h7b58e8eb53a3b720402ea6398751c1f6106e939a60231fcd815ed0493e3b8f83, assert-ha533b62cf48d93f5f9a0cf75719c118a8ea066a5973443f35ba0fb3b6600ae73
section/17-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:67381663338f99fed3779e7999337119fc6732f0e4918905a6009582bfc476c7LA
Respondeo dicendum quod secundum hoc aliquis actus imperio nostro subiacet, prout est in potestate nostra, ut supra dictum est. Et ideo ad intelligendum qualiter actus appetitus sensitivi subdatur imperio rationis, oportet considerare qualiter sit in potestate nostra. Est autem sciendum quod appetitus sensitivus in hoc differt ab appetitu intellectivo, qui dicitur voluntas, quod appetitus sensitivus est virtus organi corporalis, non autem voluntas. Omnis autem actus virtutis utentis organo corporali, dependet non solum ex potentia animae, sed etiam ex corporalis organi dispositione, sicut visio ex potentia visiva, et qualitate oculi, per quam iuvatur vel impeditur. Unde et actus appetitus sensitivi non solum dependet ex vi appetitiva, sed etiam ex dispositione corporis. Illud autem quod est ex parte potentiae animae, sequitur apprehensionem. Apprehensio autem imaginationis, cum sit particularis, regulatur ab apprehensione rationis, quae est universalis, sicut virtus activa particularis a virtute activa universali. Et ideo ex ista parte, actus appetitus sensitivi subiacet imperio rationis. Qualitas autem et dispositio corporis non subiacet imperio rationis. Et ideo ex hac parte, impeditur quin motus sensitivi appetitus totaliter subdatur imperio rationis. Contingit etiam quandoque quod motus appetitus sensitivi subito concitatur ad apprehensionem imaginationis vel sensus. Et tunc ille motus est praeter imperium rationis, quamvis potuisset impediri a ratione, si praevidisset. Unde philosophus dicit, in I Polit., quod ratio praeest irascibili et concupiscibili non principatu despotico, qui est domini ad servum; sed principatu politico aut regali, qui est ad liberos, qui non totaliter subduntur imperio.Ссылаются нормы: Q17A7Respondeo, assert-h88b2babd0e23bfc8c08d906333dbb77218748f3bd32eaee6bb2d6a4a702e0e3b
section/17-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c8a00f1014f69a2cc47028facaed6745e502add1b16412bf655be3e6fb2468dbLA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod obediens rationi dividitur in duo, in desiderativum et irascitivum, quae pertinent ad appetitum sensitivum. Ergo actus appetitus sensitivi subiacet imperio rationis.Ссылаются нормы: assert-hfee255702d5264eb234d32d384b85b18531fa4bfacc646c75d0acca538aaaf60
section/17-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:86078aaba1a17b26c854e7d08444fa9a8739486bcaf44501b136a2773d9c3e23LA
Ad primum ergo dicendum quod, quanto aliquis actus est immaterialior, tanto est nobilior, et magis subditus imperio rationis. Unde ex hoc ipso quod vires animae vegetabilis non obediunt rationi, apparet has vires infimas esse.Ссылаются нормы: Q17A8Ad1, assert-h15c41bf9c1902fd047ae3b14c04e701435eb98430ae0c5dbe38a3fa95bc799ad
section/17-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e79c1ba2f6d138f228442545de5892dc7c31f886c6d868a6676b9fe41e20eee8LA
Ad secundum dicendum quod similitudo attenditur quantum ad aliquid, quia scilicet, sicut Deus movet mundum, ita anima movet corpus. Non autem quantum ad omnia, non enim anima creavit corpus ex nihilo, sicut Deus mundum; propter quod totaliter subditur eius imperio.Ссылаются нормы: Q17A8Ad2, assert-hd7da53a1cb60729a3d3ce78e434c9e492ab610c3c7a4dadd6b4c84771271b133
section/17-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ecb76056bcb4b458956015c2ef78d0fb2b9972e68a4cffe1576c763aed1fb998LA
Ad tertium dicendum quod virtus et vitium, laus et vituperium, non debentur ipsis actibus nutritivae vel generativae potentiae, qui sunt digestio et formatio corporis humani; sed actibus sensitivae partis ordinatis ad actus generativae vel nutritivae; puta in concupiscendo delectationem cibi et venereorum, et utendo, secundum quod oportet, vel non secundum quod oportet.Ссылаются нормы: Q17A8Ad3, assert-h2e371ccfc182888a690b543123f789299a3d4296c22e6a77b474d3db1d5bdeb8
section/17-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:be81d6fe2162c46cbb31d5106189d2963520c5c8033ccf0d4a9ec7bbcc6b3e76LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod actus vegetabilis animae imperio rationis subdantur. Vires enim sensitivae nobiliores sunt viribus animae vegetabilis. Sed vires animae sensitivae subduntur imperio rationis. Ergo multo magis vires animae vegetabilis.Ссылаются нормы: Q17A8Obiectio1, assert-h0477df26ee7402c21d428d49ecb5718ca078bb06e877e8029c99c63fac88e9bb, assert-hb9907e1e09f0a339c4e3054e195a68f2668ba2db37c2b1f91cda5db58caba792
section/17-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3c488d31fcb8494f337a0da4abed2feff1dcf0b3cac3d43b0ea6ccd7bd926716LA
Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia sic est anima in corpore, sicut Deus in mundo. Sed Deus sic est in mundo, quod omnia quae sunt in mundo, obediunt eius imperio. Ergo et omnia quae sunt in homine, obediunt imperio rationis, etiam vires vegetabilis animae.Ссылаются нормы: Q17A8Obiectio2, assert-h432b4c01656658d2de9af04a61d9bfa01bc6cce9b2f7f1f7dcef093a7a494dc9, assert-hf71f4f3654f56052ccff17a0cf8282582559c3a67c42e9cf62c093d4bdc51ce6
section/17-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1b2c7073cfafc5953a57efbd4d0b03bf754adca313199eb57942453a5b83e61bLA
Praeterea, laus et vituperium non contingit nisi in actibus qui subduntur imperio rationis. Sed in actibus nutritivae et generativae potentiae, contingit esse laudem et vituperium, et virtutem et vitium, sicut patet in gula et luxuria, et virtutibus oppositis. Ergo actus harum potentiarum subduntur imperio rationis.Ссылаются нормы: Q17A8Obiectio3, assert-h7715c030175f4388ec98a316859e3425e9d3a6e7a3a0e3273e175f87b364ed23, assert-hf574a68c5040324cbd2af99f39833d7c034fa502cd6ab41ceda6510c9bdcd5fa
section/17-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d6085859396ba963725bb25bc3b88804c89cc78a690c1f6c44941b2683484936LA
Respondeo dicendum quod actuum quidam procedunt ex appetitu naturali, quidam autem ex appetitu animali vel intellectuali, omne enim agens aliquo modo appetit finem. Appetitus autem naturalis non consequitur aliquam apprehensionem, sicut sequitur appetitus animalis et intellectualis. Ratio autem imperat per modum apprehensivae virtutis. Et ideo actus illi qui procedunt ab appetitu intellectivo vel animali, possunt a ratione imperari, non autem actus illi qui procedunt ex appetitu naturali. Huiusmodi autem sunt actus vegetabilis animae, unde Gregorius Nyssenus dicit quod vocatur naturale quod generativum et nutritivum. Et propter hoc, actus vegetabilis animae non subduntur imperio rationis.Ссылаются нормы: Q17A8Respondeo, assert-hdef51a436802acd2c0d22e3c7f0c7446c7ec84cb9a39974bfaa5d5b738e20ffd
section/17-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:361071ac0750d6b7f466e3c9913802f00bc6f17b154f8832e6b9ebd9b3f432acLA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod id quod non persuadetur a ratione, est nutritivum et generativum.Ссылаются нормы: assert-h4ec8b2b66583965818fba41c803a43ec8de0bdf7719b3f057511c1232642a44d
section/17-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fa746c472e475d388715d8a16986e956ff75f4c87e10a56c32f8cbc081a150f7LA
Ad primum ergo dicendum quod membra non movent seipsa, sed moventur per potentias animae; quarum quaedam sunt rationi viciniores quam vires animae vegetabilis.Ссылаются нормы: Q17A9Ad1, assert-h47ad7caf8d0a7690699b2ca73296dfc7b0d0a2e5dd4684e3327c47e7f4708b57
section/17-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:064e8e4e954808af7b751f83ed176b1a2ddb957a3cd5f766bda0ca0c3f4dccebLA
Ad secundum dicendum quod in his quae ad intellectum et voluntatem pertinent, primum invenitur id quod est secundum naturam, ex quo alia derivantur, ut a cognitione principiorum naturaliter notorum, cognitio conclusionum; et a voluntate finis naturaliter desiderati, derivatur electio eorum quae sunt ad finem. Ita etiam in corporalibus motibus principium est secundum naturam. Principium autem corporalis motus est a motu cordis. Unde motus cordis est secundum naturam, et non secundum voluntatem, consequitur enim sicut per se accidens vitam, quae est ex unione animae et corporis. Sicut motus gravium et levium consequitur formam substantialem ipsorum, unde et a generante moveri dicuntur, secundum philosophum in VIII Physic. Et propter hoc motus iste vitalis dicitur. Unde Gregorius Nyssenus dicit quod sicut generativum et nutritivum non obedit rationi, ita nec pulsativum, quod est vitale. Pulsativum autem appellat motum cordis, qui manifestatur per venas pulsatiles.Ссылаются нормы: Q17A9Ad2, assert-hfcf0a9040989a5b59664c7e1f39520fb886d6e01824bdb3f4e5d59ff39c0039c
section/17-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6124bb627f06b09df384aea7c0051a02d2f2f26cde581a78ef98a223b259f659LA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit in XIV de Civ. Dei, hoc quod motus genitalium membrorum rationi non obedit, est ex poena peccati, ut scilicet anima suae inobedientiae ad Deum in illo praecipue membro poenam inobedientiae patiatur, per quod peccatum originale ad posteros traducitur. Sed quia per peccatum primi parentis, ut infra dicetur, natura est sibi relicta, subtracto supernaturali dono quod homini divinitus erat collatum; ideo consideranda est ratio naturalis quare motus huiusmodi membrorum specialiter rationi non obedit. Cuius causam assignat Aristoteles in libro de causis motus animalium, dicens involuntarios esse motus cordis et membri pudendi, quia scilicet ex aliqua apprehensione huiusmodi membra commoventur, inquantum scilicet intellectus et phantasia repraesentant aliqua ex quibus consequuntur passiones animae, ad quas consequitur motus horum membrorum. Non tamen moventur secundum iussum rationis aut intellectus, quia scilicet ad motum horum membrorum requiritur aliqua alteratio naturalis, scilicet caliditatis et frigiditatis, quae quidem alteratio non subiacet imperio rationis. Specialiter autem hoc accidit in his duobus membris, quia utrumque istorum membrorum est quasi quoddam animal separatum, inquantum est principium vitae, principium autem est virtute totum. Cor enim principium est sensuum, et ex membro genitali virtus exit seminalis, quae est virtute totum animal. Et ideo habent proprios motus naturaliter, quia principia oportet esse naturalia, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q17A9Ad3, assert-hdb72cbd0a0f0d469e667599663eaa3359db73e4b56ea02adab26da4617cc4d3e
section/17-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:68e0dbc20a6b341ec04ce312d73bb0aacdaaa69b5e56bb6b4d71a357b1a7a321LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod membra corporis non obediant rationi quantum ad actus suos. Constat enim quod membra corporis magis distant a ratione quam vires animae vegetabilis. Sed vires animae vegetabilis non obediunt rationi, ut dictum est. Ergo multo minus membra corporis.Ссылаются нормы: Q17A9Obiectio1, assert-h43c9a298cd925d215bf55db181101825510a9d83e8c07da94cf7fb878e0e39f8, assert-hafc5fda81ea7cbec8ad05d381069ca143e08f583e3c790c305f126c595705dc4
section/17-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5b27687740ec61597ff069134edd8e72bf45b6bd4cc8b847fac7797922a201f4LA
Praeterea, cor est principium motus animalis. Sed motus cordis non subditur imperio rationis, dicit enim Gregorius Nyssenus quod pulsativum non est persuasibile ratione. Ergo motus membrorum corporalium non subiacet imperio rationis.Ссылаются нормы: Q17A9Obiectio2, assert-h0ea3a8e3622881bf170a81df4030730901b1d3fa2bb8b701328e7b7a63aa75c1, assert-h8ad92b50ffe0afe293bc84b498a0c790682813436e593f6d81d71ad495352b11
section/17-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7825722f1d38a5ddfe05b56f6783bac9e199ebf4fdf6e19a1eb6b5825924afd7LA
Praeterea, Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, quod motus membrorum genitalium aliquando importunus est, nullo poscente, aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferveat, friget in corpore. Ergo motus membrorum non obediunt rationi.Ссылаются нормы: Q17A9Obiectio3, assert-he580cfe9aa41b884d9c39915bd3795bfbef35632b462be74a7a28d380c0481c5
section/17-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b7de3cbec9128bb5ca56feff20f17624e6c17a054bd9f66163ccff2715f33ad1LA
Respondeo dicendum quod membra corporis sunt organa quaedam potentiarum animae. Unde eo modo quo potentiae animae se habent ad hoc quod obediant rationi, hoc modo se habent etiam corporis membra. Quia igitur vires sensitivae subduntur imperio rationis, non autem vires naturales; ideo omnes motus membrorum quae moventur a potentiis sensitivis, subduntur imperio rationis; motus autem membrorum qui consequuntur vires naturales, non subduntur imperio rationis.Ссылаются нормы: Q17A9Respondeo, assert-hb48944751734978793db70a2063d40192fd4156a48faf361adb92ecf7855184a
section/17-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:594ba157ea8ee9926262abc0a151fd563a32c077b6b42d5199d53119724a6d60LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, VIII Confess., imperat animus ut moveatur manus, et tanta est facilitas, ut vix a servitio discernatur imperium.Ссылаются нормы: assert-h44b998a068b2e79227ddba19502e6dae3eb2f9205e330ddf99cd3edb7acab62a
question/17/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b187f262b72dfe8d7e7670562b3ee2681794744739985bb4db7f5cac11627f13LA
Deinde considerandum est de actibus imperatis a voluntate. Et circa hoc quaeruntur novem. Primo, utrum imperare sit actus voluntatis, vel rationis. Secundo, utrum imperare pertineat ad bruta animalia. Tertio, de ordine imperii ad usum. Quarto, utrum imperium et actus imperatus sint unus actus, vel diversi. Quinto, utrum actus voluntatis imperetur. Sexto, utrum actus rationis. Septimo, utrum actus appetitus sensitivi. Octavo, utrum actus animae vegetabilis. Nono, utrum actus exteriorum membrorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 18
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q18
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2018.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:83f405c62b2382176e424a9dd13e95f3bda6b186566dbe6aee314eb78904ea8a | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 91
section/18-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:63f19a42ea83ccb6b43d24c0ab0f0fe6e61e8206d23b4b11abdb3d1d0ee3d2baLA
Ad primum ergo dicendum quod circumstantia secundum quod dat speciem actui, consideratur ut quaedam conditio obiecti, sicut dictum est, et quasi quaedam specifica differentia eius.Ссылаются нормы: Q18A10Ad1, assert-hedeca065cf4a78ff782fe1649adb908988595c010e21496e5caaf370c8f5244b
section/18-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:abb6be83099773f2acbcf1692e58d24dba46019d4176f7a92de0c43ea82a5163LA
Ad secundum dicendum quod circumstantia manens in ratione circumstantiae, cum habeat rationem accidentis, non dat speciem, sed inquantum mutatur in principalem conditionem obiecti, secundum hoc dat speciem.Ссылаются нормы: Q18A10Ad2, assert-hed95fd8ee7232b43d0fe49ef6a4159eee3eb7c19d1b27086b77388700e459e1d
section/18-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5a9757adf877bf4c6d7355e68468dccb09fa452094668e7e58eb7298884c107aLA
Ad tertium dicendum quod non omnis circumstantia constituit actum moralem in aliqua specie boni vel mali, cum non quaelibet circumstantia importet aliquam consonantiam vel dissonantiam ad rationem. Unde non oportet, licet sint multae circumstantiae unius actus, quod unus actus sit in pluribus speciebus. Licet etiam non sit inconveniens quod unus actus moralis sit in pluribus speciebus moris etiam disparatis, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q18A10Ad3, assert-hd83dd4679d8b66c734450d984875055811a67f0dbea2486a6140f08b5a398451
section/18-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fcfe6d8e4d5b2f140ed899d649fc4cd6c6404c1c8c365d9d8391fdbf56bb9712LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod circumstantia non possit constituere aliquam speciem boni vel mali actus. Species enim actus est ex obiecto. Sed circumstantiae differunt ab obiecto. Ergo circumstantiae non dant speciem actus.Ссылаются нормы: Q18A10Obiectio1, assert-hb2cfc17327c6cec952a21ab425c5cde70b61a1ad5c1f1cd3ff4a3ef54d5f45f8, assert-hd3e8bc4262743207c12851897fc6fafba2a2a30c24ecb2c8a7470533a2eee9be
section/18-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:05fc7bef46d97ca330668c7f6fc3986a525d2424a73dfddafce8d2c3d7d84a10LA
Praeterea, circumstantiae comparantur ad actum moralem sicut accidentia eius, ut dictum est. Sed accidens non constituit speciem. Ergo circumstantia non constituit aliquam speciem boni vel mali.Ссылаются нормы: Q18A10Obiectio2, assert-h34a78f03861106187d4e9fe628cfaab89226f65809d4c8ea3c4441965a577e32, assert-hf2e0d371b071a1a54a4c32b0576374265c9a0701dfbb29a1785f05c3bbe2a24a
section/18-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0fbe53bddce43a905efd688f8efe88c510fcae5782644d71d2366cf74554bdf8LA
Praeterea, unius rei non sunt plures species. Unius autem actus sunt plures circumstantiae. Ergo circumstantia non constituit actum moralem in aliqua specie boni vel mali.Ссылаются нормы: Q18A10Obiectio3, assert-he3b7beac5bb5ef4104ea810b10ee781d2dc608607275abbe7a13644765a060b1
section/18-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8b79394443aaf6092fe2178cd9f7d51dfc05ca17ad87c7b6aa8a0685c7b47574LA
Respondeo dicendum quod, sicut species rerum naturalium constituuntur ex naturalibus formis, ita species moralium actuum constituuntur ex formis prout sunt a ratione conceptae, sicut ex supradictis patet. Quia vero natura determinata est ad unum, nec potest esse processus naturae in infinitum, necesse est pervenire ad aliquam ultimam formam, ex qua sumatur differentia specifica, post quam alia differentia specifica esse non possit. Et inde est quod in rebus naturalibus, id quod est accidens alicui rei, non potest accipi ut differentia constituens speciem. Sed processus rationis non est determinatus ad aliquid unum, sed quolibet dato, potest ulterius procedere. Et ideo quod in uno actu accipitur ut circumstantia superaddita obiecto quod determinat speciem actus, potest iterum accipi a ratione ordinante ut principalis conditio obiecti determinantis speciem actus. Sicut tollere alienum habet speciem ex ratione alieni, ex hoc enim constituitur in specie furti, et si consideretur super hoc ratio loci vel temporis, se habebit in ratione circumstantiae. Sed quia ratio etiam de loco vel de tempore, et aliis huiusmodi, ordinare potest; contingit conditionem loci circa obiectum accipi ut contrariam ordini rationis; puta quod ratio ordinat non esse iniuriam faciendam loco sacro. Unde tollere aliquid alienum de loco sacro addit specialem repugnantiam ad ordinem rationis. Et ideo locus, qui prius considerabatur ut circumstantia, nunc consideratur ut principalis conditio obiecti rationi repugnans. Et per hunc modum, quandocumque aliqua circumstantia respicit specialem ordinem rationis vel pro vel contra, oportet quod circumstantia det speciem actui morali vel bono vel malo.Ссылаются нормы: Q18A10Respondeo, assert-h2f1e625d46df9d3c0fde80641b78db5965499d6af041fc0e17986852e8bac07f
section/18-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:90b1b821053dad60a3ca53b8df3f047fde1c1323db20b7919a987aff761d6c7bLA
Sed contra, locus est circumstantia quaedam. Sed locus constituit actum moralem in quadam specie mali, furari enim aliquid de loco sacro est sacrilegium. Ergo circumstantia constituit actum moralem in aliqua specie boni vel mali.Ссылаются нормы: assert-h61169fafac73f5da802bf4697e5d23b29c69ced52bf11e5f9568275d21778ad1
section/18-11/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2c4987f6a72b46717ab10b4b6be91f30b0e6adcdd592c96468487b9bd5201adbLA
Ad primum ergo dicendum quod in his quae intenduntur et remittuntur, differentia intensionis et remissionis non diversificat speciem, sicut quod differt in albedine secundum magis et minus, non differt secundum speciem coloris. Et similiter quod facit diversitatem in bono vel malo secundum intensionem et remissionem, non facit differentiam moralis actus secundum speciem.Ссылаются нормы: Q18A11Ad1, assert-h396403018e1562c8d8bcfc71b8de6b0e5bee1f6e0e66a771f80db1556a4b0559
section/18-11/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8ffbb006c3d3d1d701f0132d4c82c5ffbb4345d077614f9129902951047ac5d9LA
Ad secundum dicendum quod circumstantia aggravans peccatum, vel augens bonitatem actus, quandoque non habet bonitatem vel malitiam secundum se, sed per ordinem ad aliam conditionem actus, ut dictum est. Et ideo non dat novam speciem, sed auget bonitatem vel malitiam quae est ex alia conditione actus.Ссылаются нормы: Q18A11Ad2, assert-h903357a6f3b1b8c191ddf984edc16de97cddfe069449c05a91ac487c7a86229a
section/18-11/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6a8ecc728eb38f279b7372847b18c0f61f1aa6e3cdeab4793e3ff53100a0ce4eLA
Ad tertium dicendum quod non quaelibet circumstantia inducit singularem defectum secundum seipsam, sed solum secundum ordinem ad aliquid aliud. Et similiter non semper addit novam perfectionem, nisi per comparationem ad aliquid aliud. Et pro tanto, licet augeat bonitatem vel malitiam, non semper variat speciem boni vel mali.Ссылаются нормы: Q18A11Ad3, assert-h6866d5b922785900540406e50fef58adbe8ab3487670586b1058c4278305917e
section/18-11/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:ff67a587bc402d5fd4c424f85c9fddcaf7bb00f6d0046d551071ffa4f77fbdf7LA
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod omnis circumstantia pertinens ad bonitatem vel malitiam, det speciem actui. Bonum enim et malum sunt differentiae specificae moralium actuum. Quod ergo facit differentiam in bonitate vel malitia moralis actus, facit differre secundum differentiam specificam, quod est differre secundum speciem. Sed id quod addit in bonitate vel malitia actus, facit differre secundum bonitatem et malitiam. Ergo facit differre secundum speciem. Ergo omnis circumstantia addens in bonitate vel malitia actus, constituit speciem.Ссылаются нормы: Q18A11Obiectio1, assert-hbc5fc9e83fd5a904da0c2af1972c7db2d54100fc0a260370d7db328c6f9a0370, assert-he4181f7c5d8b9f539040212e74c493d7e296a0dc9b90b83ccb2b3f1a1e6ed929, assert-heaee93a45ed2eefb2bc72739c5aa906ebc5453f5acb3a8ab5b55debeaaf7a183
section/18-11/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:954a0b4969a1a5589f7a73b992e11b343e0ab0e71d81d01618177ff057013286LA
Praeterea, aut circumstantia adveniens habet in se aliquam rationem bonitatis vel malitiae, aut non. Si non, non potest addere in bonitate vel malitia actus, quia quod non est bonum, non potest facere maius bonum; et quod non est malum, non potest facere maius malum. Si autem habet in se rationem bonitatis vel malitiae, ex hoc ipso habet quandam speciem boni vel mali. Ergo omnis circumstantia augens bonitatem vel malitiam, constituit novam speciem boni vel mali.Ссылаются нормы: Q18A11Obiectio2, assert-h2cb007e2a1e3e082c653a1b0bfa2ba05e76197ac934b95cdc8ee02da85e479af
section/18-11/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:133774cd6a2f712235b4f9af69c3b9a2b91eb4133b19948076e11f20d301c16fLA
Praeterea, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom., malum causatur ex singularibus defectibus. Quaelibet autem circumstantia aggravans malitiam, habet specialem defectum. Ergo quaelibet circumstantia addit novam speciem peccati. Et eadem ratione, quaelibet augens bonitatem, videtur addere novam speciem boni, sicut quaelibet unitas addita numero, facit novam speciem numeri; bonum enim consistit in numero, pondere et mensura.Ссылаются нормы: Q18A11Obiectio3, assert-h308073282f181269f357cc29e7a8902eb147ca79610c39d8b561b2c457570301
section/18-11/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:14898f6d95b21117e73cb745e5287495e189eba0354972ed56fcaa582bcd88daLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumstantia dat speciem boni vel mali actui morali, inquantum respicit specialem ordinem rationis. Contingit autem quandoque quod circumstantia non respicit ordinem rationis in bono vel malo, nisi praesupposita alia circumstantia, a qua actus moralis habet speciem boni vel mali. Sicut tollere aliquid in magna quantitate vel parva, non respicit ordinem rationis in bono vel malo, nisi praesupposita aliqua alia conditione, per quam actus habeat malitiam vel bonitatem, puta hoc quod est esse alienum, quod repugnat rationi. Unde tollere alienum in magna vel parva quantitate, non diversificat speciem peccati. Tamen potest aggravare vel diminuere peccatum. Et similiter est in aliis malis vel bonis. Unde non omnis circumstantia addens in bonitate vel malitia, variat speciem moralis actus.Ссылаются нормы: Q18A11Respondeo, assert-h86f1223b2069c1b622a2c3847d08519f25fd8a412b02a8043c4966a26a394a8f
section/18-11/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b98d2736d6a7914cf12a2bbde3b739184545f24f85ef25f5936a6722ca484305LA
Sed contra, magis et minus non diversificant speciem. Sed magis et minus est circumstantia addens in bonitate vel malitia. Ergo non omnis circumstantia addens in bonitate vel malitia, constituit actum moralem in specie boni vel mali.Ссылаются нормы: assert-h29108ea2a3d9a05cda3504a3a1b2c8dc5b1380b279f41119d581b94e7775a5ba
section/18-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ac4251642102474caa4266fe091ea857c121dec745d6af63f9c8e51c2c3ce457LA
Ad primum ergo dicendum quod malum agit in virtute boni deficientis. Si enim nihil esset ibi de bono, neque esset ens, neque agere posset. Si autem non esset deficiens, non esset malum. Unde et actio causata est quoddam bonum deficiens, quod secundum quid est bonum, simpliciter autem malum.Ссылаются нормы: Q18A1Ad1, assert-h443ca0be2624e6e84708f6770a9172045925f49428d8c6adb78a65df499cc22b
section/18-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5c17d4194620f8fc298d7e8b5ebe392f54a477ca9f9d50251108cb960ddd8fadLA
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse secundum quid in actu, unde agere possit; et secundum aliud privari actu, unde causet deficientem actionem. Sicut homo caecus actu habet virtutem gressivam, per quam ambulare potest, sed inquantum caret visu, qui dirigit in ambulando, patitur defectum in ambulando, dum ambulat cespitando.Ссылаются нормы: Q18A1Ad2, assert-h5023aac067c5825ee205b544450ab9dcf52ff08d05f9f378291aa22238e7d7e0
section/18-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0f568c13476096be9fcf0948be03bdb94b76e407b639ea62931b4bca4ce14707LA
Ad tertium dicendum quod actio mala potest habere aliquem effectum per se, secundum id quod habet de bonitate et entitate. Sicut adulterium est causa generationis humanae, inquantum habet commixtionem maris et feminae, non autem inquantum caret ordine rationis.Ссылаются нормы: Q18A1Ad3, assert-he7c0c2f081c80f25fe07ea755a4ff5cec0091f26313c24d1fb04822dcca51563
section/18-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0248cf1dbbe6039e9e3c958412eceb0b2113b6d195433ad90ebf976021077f32LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnis actio hominis sit bona, et nulla sit mala. Dicit enim Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod malum non agit nisi virtute boni. Sed virtute boni non fit malum. Ergo nulla actio est mala.Ссылаются нормы: Q18A1Obiectio1, assert-h5ffd342619429a386f809f4aea121db366a8220adbdd7095c04a5e691859d615, assert-h9a724d9f7a1aaaf0cd779c278fba403d77d292553ae96243e5a06b909170e9da
section/18-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9c5633fdb3a03aadc50e44ce82a90f8c6c8fbe483f69dc37c560c7f17c9e6694LA
Praeterea, nihil agit nisi secundum quod est actu. Non est autem aliquid malum secundum quod est actu, sed secundum quod potentia privatur actu, inquantum autem potentia perficitur per actum, est bonum, ut dicitur in IX Metaphys. Nihil ergo agit inquantum est malum, sed solum inquantum est bonum. Omnis ergo actio est bona, et nulla mala.Ссылаются нормы: Q18A1Obiectio2, assert-h840e4f3546485e17a869b0496bcb24d05bcb5fe9464444bd7d16ce9b0bcccfcf
section/18-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:85dfc0304e65b98b98727b90257511994668a3d6f58823c2eda3677d3d9453c6LA
Praeterea, malum non potest esse causa nisi per accidens, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Sed omnis actionis est aliquis per se effectus. Nulla ergo actio est mala, sed omnis actio est bona.Ссылаются нормы: Q18A1Obiectio3, assert-hc0496cf9376f2e5e183dcd9868b3ba0307968b2a3e6fc03eb6997f3ccf618fa3, assert-hc9a1183f16f7d8897e299f46f62390a22c10b28c7b7ad959e945c93c19635bed
section/18-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:15b3cc6737b747b17d4336b1a12b6f33cb02e6c104ef772d547fc52579905f8eLA
Respondeo dicendum quod de bono et malo in actionibus oportet loqui sicut de bono et malo in rebus, eo quod unaquaeque res talem actionem producit, qualis est ipsa. In rebus autem unumquodque tantum habet de bono, quantum habet de esse, bonum enim et ens convertuntur, ut in primo dictum est. Solus autem Deus habet totam plenitudinem sui esse secundum aliquid unum et simplex, unaquaeque vero res alia habet plenitudinem essendi sibi convenientem secundum diversa. Unde in aliquibus contingit quod quantum ad aliquid habent esse, et tamen eis aliquid deficit ad plenitudinem essendi eis debitam. Sicut ad plenitudinem esse humani requiritur quod sit quoddam compositum ex anima et corpore, habens omnes potentias et instrumenta cognitionis et motus, unde si aliquid horum deficiat alicui homini deficit ei aliquid de plenitudine sui esse. Quantum igitur habet de esse, tantum habet de bonitate, inquantum vero aliquid ei deficit de plenitudine essendi, intantum deficit a bonitate, et dicitur malum, sicut homo caecus habet de bonitate quod vivit, et malum est ei quod caret visu. Si vero nihil haberet de entitate vel bonitate, neque malum neque bonum dici posset. Sed quia de ratione boni est ipsa plenitudo essendi, si quidem alicui aliquid defuerit de debita essendi plenitudine, non dicetur simpliciter bonum, sed secundum quid, inquantum est ens, poterit tamen dici simpliciter ens et secundum quid non ens, ut in primo dictum est. Sic igitur dicendum est quod omnis actio, inquantum habet aliquid de esse, intantum habet de bonitate, inquantum vero deficit ei aliquid de plenitudine essendi quae debetur actioni humanae, intantum deficit a bonitate, et sic dicitur mala, puta si deficiat ei vel determinata quantitas secundum rationem, vel debitus locus, vel aliquid huiusmodi.Ссылаются нормы: ActsGoodOrEvil, Q18A1Respondeo, assert-hff9b5592270a63d31eef7e911bdb5f48e1d2fe8c8013c287dd08b64c9e0c84cc
section/18-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:026f460ebaa7c2168e895c7f7e9e1751f16af9bf887b6b8f900a9e35537af333LA
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. III, omnis qui male agit, odit lucem. Est ergo aliqua actio hominis mala.Ссылаются нормы: assert-h9b20960c30744b5086e35d775f6e4d23bbf6b8ea955338055686b6fde35e3080
section/18-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:41505f69df1bcf28cb4cc0e007be9d0ee04aaa2ca00b411fce08ec9282b191c3LA
Ad primum ergo dicendum quod, licet res exteriores sint in seipsis bonae, tamen non semper habent debitam proportionem ad hanc vel illam actionem. Et ideo inquantum considerantur ut obiecta talium actionum, non habent rationem boni.Ссылаются нормы: Q18A2Ad1, assert-h544752ed911ce87f8f2710b7db0832cf020e751220014f229198508cd9b12e83
section/18-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:924135632615195a4a4f876766dc9df89c438a3229e29a560a7d3f87e253ec4eLA
Ad secundum dicendum quod obiectum non est materia ex qua, sed materia circa quam, et habet quodammodo rationem formae, inquantum dat speciem.Ссылаются нормы: Q18A2Ad2, assert-hbaee7e29ff2a3afdad4ec6ea7d288fd1e57692f3d44f2e1277b0de2e56ffabee
section/18-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c35da89100a467a8d7d21b490faaf830ad1c0de6522386f44df58d0893c3457dLA
Ad tertium dicendum quod non semper obiectum actionis humanae est obiectum activae potentiae. Nam appetitiva potentia est quodammodo passiva, inquantum movetur ab appetibili, et tamen est principium humanorum actuum. Neque etiam potentiarum activarum obiecta semper habent rationem effectus, sed quando iam sunt transmutata, sicut alimentum transmutatum est effectus nutritivae potentiae, sed alimentum nondum transmutatum comparatur ad potentiam nutritivam sicut materia circa quam operatur. Ex hoc autem quod obiectum est aliquo modo effectus potentiae activae, sequitur quod sit terminus actionis eius, et per consequens quod det ei formam et speciem, motus enim habet speciem a terminis. Et quamvis etiam bonitas actionis non causetur ex bonitate effectus, tamen ex hoc dicitur actio bona, quod bonum effectum inducere potest. Et ita ipsa proportio actionis ad effectum, est ratio bonitatis ipsius.Ссылаются нормы: Q18A2Ad3, assert-hfae461fcc382cfeb323778097eae3ab160038e5f8dae958335117b6187b6ec7c
section/18-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9c38bf0a3b106a247f68a49aa1f0b35c1bf541e307ca8f1c0676ffff4f5a1d3eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actio non habeat bonitatem vel malitiam ex obiecto. Obiectum enim actionis est res. In rebus autem non est malum, sed in usu peccantium, ut Augustinus dicit in libro III de Doct. Christ. Ergo actio humana non habet bonitatem vel malitiam ex obiecto.Ссылаются нормы: Q18A2Obiectio1, assert-hfa1984a70235051393909e60914621b2f7e24acab5f1a81c4c0d6069d1dcb41b
section/18-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1626e0013b167a382510aa0c2c2e2929cc0d3fa0d711098cefdd62f0b239822LA
Praeterea, obiectum comparatur ad actionem ut materia. Bonitas autem rei non est ex materia, sed magis ex forma, quae est actus. Ergo bonum et malum non est in actibus ex obiecto.Ссылаются нормы: Q18A2Obiectio2, assert-h2f53ad38d2f73f804491619e766546d3c711de0a210a50a61764adce94f0ce73
section/18-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5345176c33d04154191fbd4938a0e38f1ac28425b8bec97fcdcc48f044a4bee6LA
Praeterea, obiectum potentiae activae comparatur ad actionem sicut effectus ad causam. Sed bonitas causae non dependet ex effectu, sed magis e converso. Ergo actio humana non habet bonitatem vel malitiam ex obiecto.Ссылаются нормы: Q18A2Obiectio3, assert-h5d879770e63235aacb1b18cc97c8dfb985d6c944b05ec0aefd00ddfcfe0a3cd3, assert-hc862bb315225cb5cb6b6103c68c84c2b3fdb1f2f8d94d316a0f2b38f5451deda
section/18-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:92f89ec0b2d6f982738f14eaf44315b37895a33899c4885519c1a40e0fcba79bLA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonum et malum actionis, sicut et ceterarum rerum, attenditur ex plenitudine essendi vel defectu ipsius. Primum autem quod ad plenitudinem essendi pertinere videtur, est id quod dat rei speciem. Sicut autem res naturalis habet speciem ex sua forma, ita actio habet speciem ex obiecto; sicut et motus ex termino. Et ideo sicut prima bonitas rei naturalis attenditur ex sua forma, quae dat speciem ei, ita et prima bonitas actus moralis attenditur ex obiecto convenienti; unde et a quibusdam vocatur bonum ex genere; puta, uti re sua. Et sicut in rebus naturalibus primum malum est, si res generata non consequitur formam specificam, puta si non generetur homo, sed aliquid loco hominis; ita primum malum in actionibus moralibus est quod est ex obiecto, sicut accipere aliena. Et dicitur malum ex genere, genere pro specie accepto, eo modo loquendi quo dicimus humanum genus totam humanam speciem.Ссылаются нормы: Q18A2Respondeo, assert-hf99a860b7597b0d46ac4602d5d64f272f20965ce34a6eecdc3877926bd4b23c4
section/18-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:01d6fa62d68ec99792186c709878ecff31c04b8c9cf900937c3a3cb06472eb8eLA
Sed contra est quod dicitur Osee IX, facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Fit autem homo Deo abominabilis propter malitiam suae operationis. Ergo malitia operationis est secundum obiecta mala quae homo diligit. Et eadem ratio est de bonitate actionis.Ссылаются нормы: assert-hee8f35654d1290c3834d80b262f7ee98d57b30af5d2697580585250cee238c8e
section/18-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b904f3c2fce52f0694f57ed6d5528daa5ca0fe7163f0e0ba7329f33663a6857cLA
Ad primum ergo dicendum quod circumstantiae sunt extra actionem, inquantum non sunt de essentia actionis, sunt tamen in ipsa actione velut quaedam accidentia eius. Sicut et accidentia quae sunt in substantiis naturalibus, sunt extra essentias earum.Ссылаются нормы: Q18A3Ad1, assert-h55917754fb3cb5cc980c653180ae6c88a61881de25303944265f954aae6fe059
section/18-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cc5003044012d3a0162bebc2664bedc6d9560463f7214f6259c4001ca7951b58LA
Ad secundum dicendum quod non omnia accidentia per accidens se habent ad sua subiecta, sed quaedam sunt per se accidentia; quae in unaquaque arte considerantur. Et per hunc modum considerantur circumstantiae actuum in doctrina morali.Ссылаются нормы: Q18A3Ad2, assert-h7b27a104f8027456480f81c506c66750e93449f4d40e3422d72d65e60c874517
section/18-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1bb702a7f805ce80c932ff6125b9eb0734fafc5d9985118e5a1d64ae5b3e8107LA
Ad tertium dicendum quod, cum bonum convertatur cum ente, sicut ens dicitur secundum substantiam et secundum accidens, ita et bonum attribuitur alicui et secundum esse suum essentiale, et secundum esse accidentale, tam in rebus naturalibus, quam in actionibus moralibus.Ссылаются нормы: Q18A3Ad3, assert-hb4506a47b81df70bac312582b08a2bb07dc836af10328d2ee3154c169ffca3d4
section/18-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7480c887ed2d3a04748155412b09f919c1bf8a347b4c2189e7208a55356db7bdLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actio non sit bona vel mala ex circumstantia. Circumstantiae enim circumstant actum sicut extra ipsum existentes, ut dictum est. Sed bonum et malum sunt in ipsis rebus, ut dicitur in VI Metaphys. Ergo actio non habet bonitatem vel malitiam ex circumstantia.Ссылаются нормы: Q18A3Obiectio1, assert-h2f0a5098977967558638fdb5d161dc499bc9c3289b00af72f155184348ad69e0, assert-h41da7ef51750d5fb926d6c74a9e0fb08161a5f3a90cf8169ede8af9ea4d3b882
section/18-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4358d2872baabbdeebd1b19e4eb74f37ab0796ef0790531d79e5f715961cec70LA
Praeterea, bonitas vel malitia actus maxime consideratur in doctrina morum. Sed circumstantiae, cum sint quaedam accidentia actuum, videntur esse praeter considerationem artis, quia nulla ars considerat id quod est per accidens, ut dicitur in VI Metaphys. Ergo bonitas vel malitia actionis non est ex circumstantia.Ссылаются нормы: Q18A3Obiectio2, assert-h410a14af0d959116e714a5bfaa4375068449dd44b80bf187501edf9c20b2785c, assert-h6bf50fd36924d6bc21ed08c96219586f43f48596fc71a1ffffc0a8a2a3785b17
section/18-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:97bd1a57f17bbf5edb6cf8e37a3fd0e41de46b4c4176ddb3817df3791964bea0LA
Praeterea, id quod convenit alicui secundum suam substantiam, non attribuitur ei per aliquod accidens. Sed bonum et malum convenit actioni secundum suam substantiam, quia actio ex suo genere potest esse bona vel mala, ut dictum est. Ergo non convenit actioni ex circumstantia quod sit bona vel mala.Ссылаются нормы: Q18A3Obiectio3, assert-h32dd68fd70fed0ce6c1f32e0c365b236cc2a02bcc03fe43b9f4342c170c2c3b1, assert-hb1265668802458bef57ee19731628484c12e4954fd7cd9bfb49c33dedfb3bedc
section/18-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bdb75396f0d452b20b33ddf8d13bdcb8069b96d683829ec43151f465478b6c45LA
Respondeo dicendum quod in rebus naturalibus non invenitur tota plenitudo perfectionis quae debetur rei, ex forma substantiali, quae dat speciem; sed multum superadditur ex supervenientibus accidentibus, sicut in homine ex figura, ex colore, et huiusmodi; quorum si aliquod desit ad decentem habitudinem, consequitur malum. Ita etiam est in actione. Nam plenitudo bonitatis eius non tota consistit in sua specie, sed aliquid additur ex his quae adveniunt tanquam accidentia quaedam. Et huiusmodi sunt circumstantiae debitae. Unde si aliquid desit quod requiratur ad debitas circumstantias, erit actio mala.Ссылаются нормы: Q18A3Respondeo, assert-h3ba6f45167de028ad675b5d2d08b4521940215eea6fdfed962f7b564bf3634ef
section/18-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2a017f2e571f92227d7be24a5f9a2c2c32950eddc6502bbde876cfc4183edda2LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in libro Ethic., quod virtuosus operatur secundum quod oportet, et quando oportet, et secundum alias circumstantias. Ergo ex contrario vitiosus, secundum unumquodque vitium, operatur quando non oportet, ubi non oportet, et sic de aliis circumstantiis. Ergo actiones humanae secundum circumstantias sunt bonae vel malae.Ссылаются нормы: assert-hae608e54fa88a7d543e6c41ab95e90798a264e180116252622c25f84db954e5b
section/18-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bc725ce47cedc58ef15a67568d99f31d19fe81ba3be8aeb114d042faaa2fee3eLA
Ad primum ergo dicendum quod bonum ad quod aliquis respiciens operatur, non semper est verum bonum; sed quandoque verum bonum, et quandoque apparens. Et secundum hoc, ex fine sequitur actio mala.Ссылаются нормы: Q18A4Ad1, assert-h86e401b0105c822d8f38b879a5020cc0d60af27a2cfe5492ea018c86e25fd4dd
section/18-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cc9b78710df0abe2e47fb92c18598d099f7fc81bb4a94ed4ca557e72aeec2c66LA
Ad secundum dicendum quod, quamvis finis sit causa extrinseca, tamen debita proportio ad finem et relatio in ipsum, inhaeret actioni.Ссылаются нормы: Q18A4Ad2, assert-h8a32a1b72fad8e772ff4b246124847e46b0fc81548fc352d15eb691d88a78b8f
section/18-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:435e606c2456659a16b20af7b1010cc49396cbcfc2ce059a0aa041867636dff7LA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet actioni habenti unam praedictarum bonitatum, deesse aliam. Et secundum hoc, contingit actionem quae est bona secundum speciem suam vel secundum circumstantias, ordinari ad finem malum, et e converso. Non tamen est actio bona simpliciter, nisi omnes bonitates concurrant, quia quilibet singularis defectus causat malum, bonum autem causatur ex integra causa, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.Ссылаются нормы: Q18A4Ad3, assert-he53e621c2e2f62b14c9e168ef510e1967f7933b98d7f78b439aaa5d10d8f8d64
section/18-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:97285e949aa21b39daa3178d34f63a17ea7fd8c50a622112120c1689172a6b9cLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bonum et malum in actibus humanis non sint ex fine. Dicit enim Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod nihil respiciens ad malum operatur. Si igitur ex fine derivaretur operatio bona vel mala, nulla actio esset mala. Quod patet esse falsum.Ссылаются нормы: Q18A4Obiectio1, assert-hcfa1799e32fedec1aa6602a357c36b8d0c3cb556c878c7e8f6f4404a97395c8e
section/18-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9c285d6fca38525e0833cbd6e4f9afdd6457f858a7d8f05ddf1c96024680a971LA
Praeterea, bonitas actus est aliquid in ipso existens. Finis autem est causa extrinseca. Non ergo secundum finem dicitur actio bona vel mala.Ссылаются нормы: Q18A4Obiectio2, assert-h7d9f4fb7ee1b62f750d4ee7ab150ed109bcc50af28373c3dbba5fb61167f08ac
section/18-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5d4c1dc46c3f83bd7dd1d66c155b0f185a16c929bdd639c6ec6ff2968e0c744fLA
Praeterea, contingit aliquam bonam operationem ad malum finem ordinari, sicut cum aliquis dat eleemosynam propter inanem gloriam, et e converso aliquam malam operationem ordinari ad bonum finem, sicut cum quis furatur ut det pauperi. Non ergo est ex fine actio bona vel mala.Ссылаются нормы: Q18A4Obiectio3, assert-h1ae66d81bcbcb33d75d1b66f7fb7d5b95f964f9ce68235bc2e6f4dfed35aa744
section/18-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:83d50f8f703f33a77ab2e154bd65bf89b469c53d88718e5f9d28699cc3561425LA
Respondeo dicendum quod eadem est dispositio rerum in bonitate, et in esse. Sunt enim quaedam quorum esse ex alio non dependet, et in his sufficit considerare ipsum eorum esse absolute. Quaedam vero sunt quorum esse dependet ab alio, unde oportet quod consideretur per considerationem ad causam a qua dependet. Sicut autem esse rei dependet ab agente et forma, ita bonitas rei dependet a fine. Unde in personis divinis, quae non habent bonitatem dependentem ab alio, non consideratur aliqua ratio bonitatis ex fine. Actiones autem humanae, et alia quorum bonitas dependet ab alio, habent rationem bonitatis ex fine a quo dependent, praeter bonitatem absolutam quae in eis existit. Sic igitur in actione humana bonitas quadruplex considerari potest. Una quidem secundum genus, prout scilicet est actio, quia quantum habet de actione et entitate, tantum habet de bonitate, ut dictum est. Alia vero secundum speciem, quae accipitur secundum obiectum conveniens. Tertia secundum circumstantias, quasi secundum accidentia quaedam. Quarta autem secundum finem, quasi secundum habitudinem ad causam bonitatis.Ссылаются нормы: Q18A4Respondeo, assert-h22f079a68aed5504f423bb589a990519d0d981929f2b3e0a2ced00c1979bc734
section/18-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:40af3c75466c027da825b51f6263714410c6ed7a192681893c5aa5c8423346feLA
Sed contra est quod Boetius dicit, in Topic., quod cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est, et cuius finis malus est, ipsum quoque malum est.Ссылаются нормы: assert-hc6b00c1ac2682dbef2ea4b578d51faf4a0435a3ae584b6ae45b43c2f66a8a761
section/18-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7083521fd9a01dcf87a4e8b845f4a310e1b387760b21464372b06acf4b1710b7LA
Ad primum ergo dicendum quod etiam in rebus naturalibus bonum et malum, quod est secundum naturam et contra naturam, diversificant speciem naturae, corpus enim mortuum et corpus vivum non sunt eiusdem speciei. Et similiter bonum, inquantum est secundum rationem, et malum, inquantum est praeter rationem, diversificant speciem moris.Ссылаются нормы: Q18A5Ad1, assert-h8215adb3dabd331f574f8b5559a7186d4f419258f3074f1fc88eb0baa72ee44c
section/18-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0fff8175cb848c6e82fe75681a2a1c08f9531b8ee166a7e7ffa19bdbc7c47429LA
Ad secundum dicendum quod malum importat privationem non absolutam, sed consequentem talem potentiam. Dicitur enim malus actus secundum suam speciem, non ex eo quod nullum habeat obiectum; sed quia habet obiectum non conveniens rationi, sicut tollere aliena. Unde inquantum obiectum est aliquid positive, potest constituere speciem mali actus.Ссылаются нормы: Q18A5Ad2, assert-h4f13d6d5c72e8280e65cb181811ad3ca86e7644fe1b578845f73eb613d54b0e1
section/18-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6da0096aecf78a06d780943b76936811204070d30cc303a8240e0573ad8972d5LA
Ad tertium dicendum quod actus coniugalis et adulterium, secundum quod comparantur ad rationem, differunt specie, et habent effectus specie differentes, quia unum eorum meretur laudem et praemium, aliud vituperium et poenam. Sed secundum quod comparantur ad potentiam generativam, non differunt specie. Et sic habent unum effectum secundum speciem.Ссылаются нормы: Q18A5Ad3, assert-h5cc9844f95c19c4af0d9318b581676e84db6b54ce22d3058b52260939ce29157
section/18-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:762433333bdea355f51c1061451789bd3604e016e0dfbc57afab0ace22b670abLA
Ad quartum dicendum quod circumstantia quandoque sumitur ut differentia essentialis obiecti, secundum quod ad rationem comparatur, et tunc potest dare speciem actui morali. Et hoc oportet esse, quandocumque circumstantia transmutat actum de bonitate in malitiam, non enim circumstantia faceret actum malum, nisi per hoc quod rationi repugnat.Ссылаются нормы: Q18A5Ad4, assert-he5aa1951556e58698d6798b239800428c6e677159810a69248285e40e94d73e5
section/18-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bd50e4ca488027a7bbe3c12e1018dfef09baca823a6378fea15435632647feddLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod actus morales non differant specie secundum bonum et malum. Bonum enim et malum in actibus invenitur conformiter rebus, ut dictum est. Sed in rebus bonum et malum non diversificant speciem, idem enim specie est homo bonus et malus. Ergo neque etiam bonum et malum in actibus diversificant speciem.Ссылаются нормы: Q18A5Obiectio1, assert-h072585e33873edbe81116969ba10df598eb942e660771714361bb18bafaaa839, assert-hf350aa8c0efb4e3c142f05a2eeb00af8cf79e21e316a51a4db09a818067b6d28
section/18-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b56a4fad8c7fbdb823869467dff93e79d123757452d7819a8314025ad0d87e92LA
Praeterea, malum, cum sit privatio, est quoddam non ens. Sed non ens non potest esse differentia, secundum philosophum, in III Metaphys. Cum ergo differentia constituat speciem, videtur quod aliquis actus, ex hoc quod est malus, non constituatur in aliqua specie. Et ita bonum et malum non diversificant speciem humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q18A5Obiectio2, assert-h8d79948e58d6f20654ee40d00212a0494e645674f2f23e1f637415ba5dacd946, assert-hda1580cd59c1faec8bd39f698d977ce401b70b07f6539133c9dfcdb8039793d7
section/18-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:43306e5f4370bc42e71cb70e10e6ec799720f7cf4c979ef73bb2b444f9420c84LA
Praeterea, diversorum actuum secundum speciem, diversi sunt effectus. Sed idem specie effectus potest consequi ex actu bono et malo, sicut homo generatur ex adulterio, et ex matrimoniali concubitu. Ergo actus bonus et malus non differunt specie.Ссылаются нормы: Q18A5Obiectio3, assert-hb9a54b1230a8fbdf34a3c13dd7d9741cad95ba0b0f771113a3e44a1fb1ee09e9, assert-hcf29d33f3359faed4abfe04a8366aa6257245e9a04df31c402b6fb59f3b1f826
section/18-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2c4327ee0be7edcbbfbbcbf0c88675f24c99ae197469a4006df9c92a9298d8f3LA
Praeterea, bonum et malum dicitur in actibus quandoque secundum circumstantiam, ut dictum est. Sed circumstantia, cum sit accidens, non dat speciem actui. Ergo actus humani non differunt specie propter bonitatem et malitiam.Ссылаются нормы: Q18A5Obiectio4, assert-h98fcf6e5bdb7bc419af73d1ed8f057fdc203d468c0e438925feaaa1192179ca8, assert-hc74cbb3aa7e310bc2cca5004686c93e18a6171258ccd4e98a6c5bd2610ea92fe
section/18-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5534c8dc721ca3e91417ccf0d21d2a0d42153f182fadff50f360984f0d91af34LA
Respondeo dicendum quod omnis actus speciem habet ex suo obiecto, sicut supra dictum est. Unde oportet quod aliqua differentia obiecti faciat diversitatem speciei in actibus. Est autem considerandum quod aliqua differentia obiecti facit differentiam speciei in actibus, secundum quod referuntur ad unum principium activum, quod non facit differentiam in actibus, secundum quod referuntur ad aliud principium activum. Quia nihil quod est per accidens, constituit speciem, sed solum quod est per se, potest autem aliqua differentia obiecti esse per se in comparatione ad unum activum principium, et per accidens in comparatione ad aliud; sicut cognoscere colorem et sonum, per se differunt per comparationem ad sensum, non autem per comparationem ad intellectum. In actibus autem humanis bonum et malum dicitur per comparationem ad rationem, quia, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., bonum hominis est secundum rationem esse, malum autem quod est praeter rationem. Unicuique enim rei est bonum quod convenit ei secundum suam formam; et malum quod est ei praeter ordinem suae formae. Patet ergo quod differentia boni et mali circa obiectum considerata, comparatur per se ad rationem, scilicet secundum quod obiectum est ei conveniens vel non conveniens. Dicuntur autem aliqui actus humani, vel morales, secundum quod sunt a ratione. Unde manifestum est quod bonum et malum diversificant speciem in actibus moralibus, differentiae enim per se diversificant speciem.Ссылаются нормы: Q18A5Respondeo, assert-hfd10671c552b08d587cf6712f0b4fabec312c2d421bfb93956cad8606d1d2947
section/18-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f3fc3fe0ba421326ed36e1be3b2ba94e0564dee4396beb1e85789caba1e5dca5LA
Sed contra, secundum philosophum, in II Ethic., similes habitus similes actus reddunt. Sed habitus bonus et malus differunt specie, ut liberalitas et prodigalitas. Ergo et actus bonus et malus differunt specie.Ссылаются нормы: assert-h3778d27d2220f0dd61da742b9404c3947fd2474497823e1601dd399674360ae6
section/18-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6016f495fd32a2e50976997b4a6cc1155d5121fcae5cc6dd058a42a4a6d66cf5LA
Ad primum ergo dicendum quod etiam finis habet rationem obiecti, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q18A6Ad1, assert-h6cbf5ace06023f0dfbe3fc6b5340325bb871797d124a7ad7e523d1efb6c33c55
section/18-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cdfd692a35f2cb5482eb50b4165b0e012e7ad202a1daec6a74aca71ecf6294a9LA
Ad secundum dicendum quod ordinari ad talem finem, etsi accidat exteriori actui, non tamen accidit actui interiori voluntatis, qui comparatur ad exteriorem sicut formale ad materiale.Ссылаются нормы: Q18A6Ad2, assert-h982e4c3a619321f2a7371263557879f8ecc534aae048d3dd9fec915bb288232c
section/18-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a821674188650c5288804ce97dcf69b0deeb7041afecb964468e62306c90752dLA
Ad tertium dicendum quod quando multi actus specie differentes ordinantur ad unum finem, est quidem diversitas speciei ex parte exteriorum actuum; sed unitas speciei ex parte actus interioris.Ссылаются нормы: Q18A6Ad3, assert-h1ac722f7ecc5fb0f86dc5d293a986173912932d49b83e90688c3efded791505c
section/18-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fb5a76e867492570899cbf7f6c2a480b3ecc75eb096792a58d73f92a64f9e082LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod bonum et malum quod est ex fine, non diversificent speciem in actibus. Actus enim habent speciem ex obiecto. Sed finis est praeter rationem obiecti. Ergo bonum et malum quod est ex fine, non diversificant speciem actus.Ссылаются нормы: Q18A6Obiectio1, assert-h0742556fbb31c7fd7aaa60b4a28373349de824417656778ff63cc611711a143c, assert-h1ef3671e29d46df7e5c243b2913b226e1c2d453772363bddcf567f0322fb5c63
section/18-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d3923375a176c8a4e0fa8b2e371e9a274f5bdd8fe57ec545f6963200dd9b4b2dLA
Praeterea, id quod est per accidens, non constituit speciem, ut dictum est. Sed accidit alicui actui quod ordinetur ad aliquem finem; sicut quod aliquis det eleemosynam propter inanem gloriam. Ergo secundum bonum et malum quod est ex fine, non diversificantur actus secundum speciem.Ссылаются нормы: Q18A6Obiectio2, assert-h9ed3fbd606a772a641bc96cf4f57bd34d4fc89642d17270c309e2dc21defdd74, assert-hf39591d0ca21b0f7aa68e5f6cea7783d2ba51caf05e135f44e93efa182fe0f54
section/18-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d247c82e316eed7b8e16e65432658dd027872d7bd934ae64513222d9695b29a1LA
Praeterea, diversi actus secundum speciem, ad unum finem ordinari possunt, sicut ad finem inanis gloriae ordinari possunt actus diversarum virtutum, et diversorum vitiorum. Non ergo bonum et malum quod accipitur secundum finem, diversificat speciem actuum.Ссылаются нормы: Q18A6Obiectio3, assert-h95bfa78427ac0c82a46215d82e0820f7dc8341524ea7477051de6d840440cc3b
section/18-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a52db1b8726e381422e1a9cf863b9bd32f571508bbf1610196627561064547a7LA
Respondeo dicendum quod aliqui actus dicuntur humani, inquantum sunt voluntarii, sicut supra dictum est. In actu autem voluntario invenitur duplex actus, scilicet actus interior voluntatis, et actus exterior, et uterque horum actuum habet suum obiectum. Finis autem proprie est obiectum interioris actus voluntarii, id autem circa quod est actio exterior, est obiectum eius. Sicut igitur actus exterior accipit speciem ab obiecto circa quod est; ita actus interior voluntatis accipit speciem a fine, sicut a proprio obiecto. Ita autem quod est ex parte voluntatis, se habet ut formale ad id quod est ex parte exterioris actus, quia voluntas utitur membris ad agendum, sicut instrumentis; neque actus exteriores habent rationem moralitatis, nisi inquantum sunt voluntarii. Et ideo actus humani species formaliter consideratur secundum finem, materialiter autem secundum obiectum exterioris actus. Unde philosophus dicit, in V Ethic., quod ille qui furatur ut committat adulterium, est, per se loquendo, magis adulter quam fur.Ссылаются нормы: Q18A6Respondeo, assert-h0d5a54aa32f5ca22cb6c29b0f320405e8e379dc9eba607b0d7eef633fb597561
section/18-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b4e8d43a2402657874a6197cbcbdf2eff8685e357419c3822bb4a000ea511a70LA
Sed contra est quod supra ostensum est, quod actus humani habent speciem a fine. Ergo bonum et malum quod accipitur secundum finem, diversificat speciem actuum.Ссылаются нормы: assert-h1d45f2491bc8c50887ca2f8e3d75f50e059f30980ba0bb78821c34ec42ed9c41
section/18-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9e94065604f6303662c729f770c25134352111e661d45c6656c8552e237662a9LA
Ad primum ergo dicendum quod secundum substantiam suam non potest aliquid esse in duabus speciebus, quarum una sub altera non ordinetur. Sed secundum ea quae rei adveniunt, potest aliquid sub diversis speciebus contineri. Sicut hoc pomum, secundum colorem, continetur sub hac specie, scilicet albi, et secundum odorem, sub specie bene redolentis. Et similiter actus qui secundum substantiam suam est in una specie naturae, secundum conditiones morales supervenientes, ad duas species referri potest, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q18A7Ad1, assert-h107666096f120a1e7685a75ccdd028a5891c56cf8f3a430127abe3755771ca45
section/18-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1ec178a3493ac1b1850ef866e9363a15ee625ff8a8ecab48a43557ec6bf7dbeaLA
Ad secundum dicendum quod finis est postremum in executione; sed est primum in intentione rationis, secundum quam accipiuntur moralium actuum species.Ссылаются нормы: Q18A7Ad2, assert-hd8443df044ed88db5421557dec1c62ec369d3343ee7559297fdee69c96d224de
section/18-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ccc9f16dd19e0557adba529cea8350cd8d1dadef1dfb09377737ecb7597bc83eLA
Ad tertium dicendum quod differentia comparatur ad genus ut forma ad materiam, inquantum facit esse genus in actu. Sed etiam genus consideratur ut formalius specie, secundum quod est absolutius, et minus contractum. Unde et partes definitionis reducuntur ad genus causae formalis, ut dicitur in libro Physic. Et secundum hoc, genus est causa formalis speciei, et tanto erit formalius, quanto communius.Ссылаются нормы: Q18A7Ad3, assert-h6e2b912e40806202a971d04bd6875738cbdb5325fdb149d353fb1b337d341cb6
section/18-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b7e52d8d7bac1876edf91bd27ec39e2adae1d008d1589a6dad63afdb97af2c1dLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod species bonitatis quae est ex fine, contineatur sub specie bonitatis quae est ex obiecto, sicut species sub genere, puta cum aliquis vult furari ut det eleemosynam. Actus enim habet speciem ex obiecto, ut dictum est. Sed impossibile est quod aliquid contineatur in aliqua alia specie, quae sub propria specie non continetur, quia idem non potest esse in diversis speciebus non subalternis. Ergo species quae est ex fine, continetur sub specie quae est ex obiecto.Ссылаются нормы: Q18A7Obiectio1, assert-h0495f29cf2d784b1b4cec6c12ee11d7bf94a2790e4a7698501b449937aab16fa, assert-h877c75bbb638959f4c6590d604295279cb3f2f577ee63dba5ed4e7dfd0d045a1
section/18-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7798233a4a06596a1182813d5f12c4fa53417adfb834172efd90d0eea9bf7772LA
Praeterea, semper ultima differentia constituit speciem specialissimam. Sed differentia quae est ex fine, videtur esse posterior quam differentia quae est ex obiecto, quia finis habet rationem ultimi. Ergo species quae est ex fine, continetur sub specie quae est ex obiecto, sicut species specialissima.Ссылаются нормы: Q18A7Obiectio2, assert-h552da1bcf02f366325dae9e9e4533b3722ee0c024f49967dce00d0c28e2a72c1, assert-h780ed95a7e82ca1659682f676d48145a85f778464b4d8a42b73a4e2e9e87c2d9
section/18-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4becaac42059889631491a60e56742411ad8b2278a1901b226a2f13160e6b165LA
Praeterea, quanto aliqua differentia est magis formalis, tanto magis est specialis, quia differentia comparatur ad genus ut forma ad materiam. Sed species quae est ex fine, est formalior ea quae est ex obiecto, ut dictum est. Ergo species quae est ex fine, continetur sub specie quae est ex obiecto, sicut species specialissima sub genere subalterno.Ссылаются нормы: Q18A7Obiectio3, assert-h0c7c2f5ebc67908842fa86ea00bdc980566ac41d8dbb3e0f3ec30d3ec4209965, assert-hdd72ff75d8b63ceb72f4925e93a8831277402ff3e084bf370057541dfa0f0619
section/18-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:98c059b29a12d647f5de04866705d70d79d3c988930efa0853e67d0e800319aeLA
Respondeo dicendum quod obiectum exterioris actus dupliciter potest se habere ad finem voluntatis, uno modo, sicut per se ordinatum ad ipsum, sicut bene pugnare per se ordinatur ad victoriam; alio modo, per accidens, sicut accipere rem alienam per accidens ordinatur ad dandum eleemosynam. Oportet autem, ut philosophus dicit in VII Metaphys., quod differentiae dividentes aliquod genus, et constituentes speciem illius generis, per se dividant illud. Si autem per accidens, non recte procedit divisio, puta si quis dicat, animalium aliud rationale, aliud irrationale; et animalium irrationalium aliud alatum, aliud non alatum, alatum enim et non alatum non sunt per se determinativa eius quod est irrationale. Oportet autem sic dividere, animalium aliud habens pedes, aliud non habens pedes; et habentium pedes, aliud habet duos, aliud quatuor, aliud multos, haec enim per se determinant priorem differentiam. Sic igitur quando obiectum non est per se ordinatum ad finem, differentia specifica quae est ex obiecto, non est per se determinativa eius quae est ex fine, nec e converso. Unde una istarum specierum non est sub alia, sed tunc actus moralis est sub duabus speciebus quasi disparatis. Unde dicimus quod ille qui furatur ut moechetur, committit duas malitias in uno actu. Si vero obiectum per se ordinetur ad finem, una dictarum differentiarum est per se determinativa alterius. Unde una istarum specierum continebitur sub altera. Considerandum autem restat quae sub qua. Ad cuius evidentiam, primo considerandum est quod quanto aliqua differentia sumitur a forma magis particulari, tanto magis est specifica. Secundo, quod quanto agens est magis universale, tanto ex eo est forma magis universalis. Tertio, quod quanto aliquis finis est posterior, tanto respondet agenti universaliori, sicut victoria, quae est ultimus finis exercitus, est finis intentus a summo duce; ordinatio autem huius aciei vel illius, est finis intentus ab aliquo inferiorum ducum. Et ex istis sequitur quod differentia specifica quae est ex fine, est magis generalis; et differentia quae est ex obiecto per se ad talem finem ordinato, est specifica respectu eius. Voluntas enim, cuius proprium obiectum est finis, est universale motivum respectu omnium potentiarum animae, quarum propria obiecta sunt obiecta particularium actuum.Ссылаются нормы: Q18A7Respondeo, assert-hab4a1c665b9600bdb0bd0dca51955d3f1c2a205493f8aac8d5134752abe11161
section/18-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:673953c75bbec9a51aad53d18e35a0bb5bbbe7659acfca30d3fa7794b9c407b6LA
Sed contra, cuiuslibet generis sunt determinatae differentiae. Sed actus eiusdem speciei ex parte obiecti, potest ad infinitos fines ordinari, puta furtum ad infinita bona vel mala. Ergo species quae est ex fine, non continetur sub specie quae est ex obiecto, sicut sub genere.Ссылаются нормы: assert-h14afe14cb14f16424209fa8dc2ad4c48014c52acfb53ec533205b575ebb467fe
section/18-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e1ac78b07a705a7eb4ee6066dc567915abd32e68458b03030b11f63411bf7f89LA
Ad primum ergo dicendum quod duplex est privatio. Quaedam quae consistit in privatum esse, et haec nihil relinquit, sed totum aufert; ut caecitas totaliter aufert visum, et tenebrae lucem, et mors vitam. Et inter hanc privationem et habitum oppositum, non potest esse aliquod medium circa proprium susceptibile. Est autem alia privatio quae consistit in privari, sicut aegritudo est privatio sanitatis, non quod tota sanitas sit sublata, sed quod est quasi quaedam via ad totalem ablationem sanitatis, quae fit per mortem. Et ideo talis privatio, cum aliquid relinquat, non semper est immediata cum opposito habitu. Et hoc modo malum est privatio boni, ut Simplicius dicit in commento super librum Praedic., quia non totum bonum aufert, sed aliquid relinquit. Unde potest esse aliquod medium inter bonum et malum.Ссылаются нормы: Q18A8Ad1, assert-h96d0d57d420b56f4166a36f3f0b37d9df00b9b27381dca91357e922691f6f4e6
section/18-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:50246517bc997096918a1ac003d6f7ee570af6681d20d180a098986a703bfac3LA
Ad secundum dicendum quod omne obiectum vel finis habet aliquam bonitatem vel malitiam, saltem naturalem, non tamen semper importat bonitatem vel malitiam moralem, quae consideratur per comparationem ad rationem, ut dictum est. Et de hac nunc agitur.Ссылаются нормы: Q18A8Ad2, assert-h401b9f06d922b11a2d520b1e1aed9dec7a0f4eb5b0c73e97862e132497a615fe
section/18-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:31e1706564aac044c1d3baf60159e3fdde909c18be001d5cabbf80681184b0d9LA
Ad tertium dicendum quod non quidquid habet actus, pertinet ad speciem eius. Unde etsi in ratione suae speciei non contineatur quidquid pertinet ad plenitudinem bonitatis ipsius, non propter hoc est ex specie sua malus, nec etiam bonus, sicut homo secundum suam speciem neque virtuosus, neque vitiosus est.Ссылаются нормы: Q18A8Ad3, assert-h577f07e8ad9561b85e669af16db9f7a05ae3274b24a96ab1acd42624b7f54950
section/18-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:892c98371511455995a47bd9c37fd91cd993a8ec43c3b7de5afe2d04a17146f0LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non sit aliquis actus indifferens secundum suam speciem. Malum enim est privatio boni, secundum Augustinum. Sed privatio et habitus sunt opposita immediata, secundum philosophum. Ergo non est aliquis actus qui secundum speciem suam sit indifferens, quasi medium existens inter bonum et malum.Ссылаются нормы: Q18A8Obiectio1, assert-ha807fc3d1fa96165bd672b61494de02e5b2227070771f6b7781327e67f6078d7, assert-he9d7038fac764b8927833375b3abe86eefd72525737782e9abe3a87318f15093
section/18-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:540382689bb9600f590c04304198904ba97da2dae2ec8860a19e86d2a38c8991LA
Praeterea, actus humani habent speciem a fine vel obiecto, ut dictum est. Sed omne obiectum, et omnis finis habet rationem boni vel mali. Ergo omnis actus humanus secundum suam speciem est bonus vel malus. Nullus ergo est indifferens secundum speciem.Ссылаются нормы: Q18A8Obiectio2, assert-h828704816c9044824303133a6b3d678668b03f3c133ff54facafb6aa96a14f8b, assert-hfae2a08d59bca7643858b4ada88d8b83db0d3e947bb02f5acccb39a55c4f1b77
section/18-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:32f4c29b18aa41733bf8cb900ad9d060b37b66fcf88684d99c6306d45b32d387LA
Praeterea, sicut dictum est, actus dicitur bonus, qui habet debitam perfectionem bonitatis; malus, cui aliquid de hoc deficit. Sed necesse est quod omnis actus vel habeat totam plenitudinem suae bonitatis, vel aliquid ei deficiat. Ergo necesse est quod omnis actus secundum speciem suam sit bonus vel malus, et nullus indifferens.Ссылаются нормы: Q18A8Obiectio3, assert-h86ec546727649602c0c7796da9954d29f9547472beec7af58de5b13d0ec00c97, assert-hd7ea0f71e1c34a9d14d9e2101c6d1f55fac31b39f2be710d24ecf473774bf148
section/18-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eeee5d14928020ec63bcf3e91210b1a25037f7452340f5e875e0c29449924b84LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, actus omnis habet speciem ab obiecto; et actus humanus, qui dicitur moralis, habet speciem ab obiecto relato ad principium actuum humanorum, quod est ratio. Unde si obiectum actus includat aliquid quod conveniat ordini rationis, erit actus bonus secundum suam speciem, sicut dare eleemosynam indigenti. Si autem includat aliquid quod repugnet ordini rationis, erit malus actus secundum speciem, sicut furari, quod est tollere aliena. Contingit autem quod obiectum actus non includit aliquid pertinens ad ordinem rationis, sicut levare festucam de terra, ire ad campum, et huiusmodi, et tales actus secundum speciem suam sunt indifferentes.Ссылаются нормы: Q18A8Respondeo, assert-h16d501fedfd5eb1d4c9b5400e88859f03b3e4523cb2611f54c717f1b3d310d1a
section/18-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:000b06bf682c7b242158fe0dd99eb280d8e9d3c32c8c6731f92752fa82f03fa1LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in Mont., quod sunt quaedam facta media, quae possunt bono vel malo animo fieri, de quibus est temerarium iudicare. Sunt ergo aliqui actus secundum speciem suam indifferentes.Ссылаются нормы: assert-h166500df1ca4609dca43a55749ba5e9adb84876c8235ef993c1d6072e1499476
section/18-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:22262509154ecd5c19454e1d7cceb82767b0794d33725979e74bdb8c52cde2b2LA
Ad primum ergo dicendum quod aliquem actum esse indifferentem secundum suam speciem, potest esse multipliciter. Uno modo, sic quod ex sua specie debeatur ei quod sit indifferens. Et sic procedit ratio. Sed tamen isto modo nullus actus ex sua specie est indifferens, non enim est aliquod obiectum humani actus, quod non possit ordinari vel ad bonum vel ad malum, per finem vel circumstantiam. Alio modo potest dici indifferens ex sua specie, quia non habet ex sua specie quod sit bonus vel malus. Unde per aliquid aliud potest fieri bonus vel malus. Sicut homo non habet ex sua specie quod sit albus vel niger, nec tamen habet ex sua specie quod non sit albus aut niger, potest enim albedo vel nigredo supervenire homini aliunde quam a principiis speciei.Ссылаются нормы: Q18A9Ad1, assert-h288daf6c640392a6e353bfc3f0b7504f19d405a53bac7cc15365be97c794b7bc
section/18-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3eff5781b6ee90dcb2c34d50576361eb7d263fe0ab710c7400cf7a1c7a83dd48LA
Ad secundum dicendum quod philosophus dicit illum esse malum proprie, qui est aliis hominibus nocivus. Et secundum hoc, dicit prodigum non esse malum, quia nulli alteri nocet nisi sibi ipsi. Et similiter de omnibus aliis qui non sunt proximis nocivi. Nos autem hic dicimus malum communiter omne quod est rationi rectae repugnans. Et secundum hoc, omnis individualis actus est bonus vel malus, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q18A9Ad2, assert-hfe1fa9c0ad449d50df18544d144e627a708b2ff092f973231e5046074864b03e
section/18-9/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1cf97be3463a1e69b07f7d567a1ee8ca8fd52f4edccf4a9da7a7fd25e80fac84LA
Ad tertium dicendum quod omnis finis a ratione deliberativa intentus, pertinet ad bonum alicuius virtutis, vel ad malum alicuius vitii. Nam hoc ipsum quod aliquis agit ordinate ad sustentationem vel quietem sui corporis, ad bonum virtutis ordinatur in eo qui corpus suum ordinat ad bonum virtutis. Et idem patet in aliis.Ссылаются нормы: Q18A9Ad3, assert-h589ec734d4632a24a8d92fd798623046cfdc354ffdfdf0dfa5c557cfc3dcf538
section/18-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:01b58627864c5f667abbc2834e8cd5c524149717f8a3aaca7ac77120dae144b9LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod aliquis actus secundum individuum sit indifferens. Nulla enim species est quae sub se non contineat vel continere possit aliquod individuum. Sed aliquis actus est indifferens secundum suam speciem, ut dictum est. Ergo aliquis actus individualis potest esse indifferens.Ссылаются нормы: Q18A9Obiectio1, assert-h4152ede34dbb2841b6d981c01d89af8b3b538e64b7a346c67d1c77c2b0de2094, assert-hf368247816b239754ab11f5ef5a5b61f64de47a650faaf1e6f8d6ec3c081c758
section/18-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:df2b57784664504efa73cf71ab80bb8cc6fe4500d5c46c14abcba1c6c293542fLA
Praeterea, ex individualibus actibus causantur habitus conformes ipsis, ut dicitur in II Ethic. Sed aliquis habitus est indifferens. Dicit enim philosophus, in IV Ethic., de quibusdam, sicut de placidis et prodigis, quod non sunt mali, et tamen constat quod non sunt boni, cum recedant a virtute, et sic sunt indifferentes secundum habitum. Ergo aliqui actus individuales sunt indifferentes.Ссылаются нормы: Q18A9Obiectio2, assert-h35612e3bd52a07a6605e2b5b75e907165435ed4fab064f93b922f466955f8bc1, assert-h7a0df2887b4333b91a0d636e09a18988eb7d3a1caeae81bf643d30507ca9ab52
section/18-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0590d9c9fcfda31dbce02d02d4c31378db03c601052951ddfb42974a4a558929LA
Praeterea, bonum morale pertinet ad virtutem, malum autem morale pertinet ad vitium. Sed contingit quandoque quod homo actum qui ex specie sua est indifferens, non ordinat ad aliquem finem vel vitii vel virtutis. Ergo contingit aliquem actum individualem esse indifferentem.Ссылаются нормы: Q18A9Obiectio3, assert-h197ae804cdfa769f5d3121da2aa2a2aeed8504e7e65ed5f72b07ab88b6e3e3cb, assert-haea6bb6e94b04339ce950323a1d8ffcf845a13f02733f707113b5b0c7fa31720
section/18-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:17daa7d2976b354ee2434134e0120e7576e7914b0ecbe2badfd3c8e70c12129cLA
Respondeo dicendum quod contingit quandoque aliquem actum esse indifferentem secundum speciem, qui tamen est bonus vel malus in individuo consideratus. Et hoc ideo, quia actus moralis, sicut dictum est, non solum habet bonitatem ex obiecto, a quo habet speciem; sed etiam ex circumstantiis, quae sunt quasi quaedam accidentia; sicut aliquid convenit individuo hominis secundum accidentia individualia, quod non convenit homini secundum rationem speciei. Et oportet quod quilibet individualis actus habeat aliquam circumstantiam per quam trahatur ad bonum vel malum, ad minus ex parte intentionis finis. Cum enim rationis sit ordinare, actus a ratione deliberativa procedens, si non sit ad debitum finem ordinatus, ex hoc ipso repugnat rationi, et habet rationem mali. Si vero ordinetur ad debitum finem, convenit cum ordine rationis, unde habet rationem boni. Necesse est autem quod vel ordinetur, vel non ordinetur ad debitum finem. Unde necesse est omnem actum hominis a deliberativa ratione procedentem, in individuo consideratum, bonum esse vel malum. Si autem non procedit a ratione deliberativa, sed ex quadam imaginatione, sicut cum aliquis fricat barbam, vel movet manum aut pedem; talis actus non est, proprie loquendo, moralis vel humanus; cum hoc habeat actus a ratione. Et sic erit indifferens, quasi extra genus moralium actuum existens.Ссылаются нормы: Q18A9Respondeo, assert-h22d1912d820933a5ba43e08aa04cdc811e294b3f06e8ffb76fbc0c638b867aa7
section/18-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:51379b3d0e856ce7e2a3aa1b4ae76e83d9beeee8aa4080e649c4b43fb9dfcdb0LA
Sed contra est quod Gregorius dicit in quadam homilia, otiosum verbum est quod utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis aut piae utilitatis, caret. Sed verbum otiosum est malum, quia de eo reddent homines rationem in die iudicii, ut dicitur Matth. XII. Si autem non caret ratione iustae necessitatis aut piae utilitatis, est bonum. Ergo omne verbum aut est bonum aut malum. Pari ergo ratione, et quilibet alius actus vel est bonus vel malus. Nullus ergo individualis actus est indifferens.Ссылаются нормы: assert-hb2640877ea98c76bdf06d3a0e8cf87d20ce4d18a2d72c1216549bb1c80d8a1a2
question/18/prooemium · paragraph
la · official · sha256:e21f388b0a15f1dfff6a00ecf6e118f7f469abf3db2a500c44ed026f2c53ff1eLA
Post hoc considerandum est de bonitate et malitia humanorum actuum. Et primo, quomodo actio humana sit bona vel mala; secundo, de his quae consequuntur ad bonitatem vel malitiam humanorum actuum, puta meritum vel demeritum, peccatum et culpa. Circa primum occurrit triplex consideratio, prima est de bonitate et malitia humanorum actuum in generali; secunda, de bonitate et malitia interiorum actuum; tertia, de bonitate et malitia exteriorum actuum. Circa primum quaeruntur undecim. Primo, utrum omnis actio sit bona, vel aliqua sit mala. Secundo, utrum actio hominis habeat quod sit bona vel mala, ex obiecto. Tertio, utrum hoc habeat ex circumstantia. Quarto, utrum hoc habeat ex fine. Quinto, utrum aliqua actio hominis sit bona vel mala in sua specie. Sexto, utrum actus habeat speciem boni vel mali ex fine. Septimo, utrum species quae est ex fine, contineatur sub specie quae est ex obiecto, sicut sub genere, aut e converso. Octavo, utrum sit aliquis actus indifferens secundum suam speciem. Nono, utrum aliquis actus sit indifferens secundum individuum. Decimo, utrum aliqua circumstantia constituat actum moralem in specie boni vel mali. Undecimo, utrum omnis circumstantia augens bonitatem vel malitiam, constituat actum moralem in specie boni vel mali.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 19
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q19
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2018.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5937dc787774a2314b2ae6996dcb552915fa72098011aaf7df76e1940f8e15d4 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 85
section/19-10/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:45fbde229ea6adcebf1888fc6b7d68ac5524eb051498476d47132fd6c9162b0cLA
Ad primum ergo dicendum quod volitum divinum, secundum rationem communem, quale sit, scire possumus. Scimus enim quod Deus quidquid vult, vult sub ratione boni. Et ideo quicumque vult aliquid sub quacumque ratione boni, habet voluntatem conformem voluntati divinae, quantum ad rationem voliti. Sed in particulari nescimus quid Deus velit. Et quantum ad hoc, non tenemur conformare voluntatem nostram divinae voluntati. In statu tamen gloriae, omnes videbunt in singulis quae volent, ordinem eorum ad id quod Deus circa hoc vult. Et ideo non solum formaliter, sed materialiter in omnibus suam voluntatem Deo conformabunt.Ссылаются нормы: Q19A10Ad1, assert-hb322442461bb0262d6cfd22cccdc98c6d15640c37bbc8e6242ed984aaabf4224
section/19-10/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8b12da335bc0181cb184359c428cc6c80dc6bc47b8d76793af35681d2baf98b8LA
Ad secundum dicendum quod Deus non vult damnationem alicuius sub ratione damnationis, nec mortem alicuius inquantum est mors, quia ipse vult omnes homines salvos fieri, sed vult ista sub ratione iustitiae. Unde sufficit circa talia quod homo velit iustitiam Dei, et ordinem naturae servari.Ссылаются нормы: Q19A10Ad2, assert-h8c1644ce7ac6beb9d9c42cd4b135a693e00a3a5cc0d55e4a77309064d29e43a3
section/19-10/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:242e6129464461a7ca3cc5ed7d18d23a3645c1b91b33e8f0d62c5a150ef502e1LA
Unde patet solutio ad tertium.Ссылаются нормы: Q19A10Ad3, assert-he7519715d29c0ee5b7ae7acb366700cf254c7af1ad1352f48affb54cd677fde9
section/19-10/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1dd71631fe334c1ad59fe7b6bf6507f449323c43ec71a0f384b42bcce461e585LA
Ad primum vero quod in contrarium obiiciebatur, dicendum quod magis vult quod Deus vult, qui conformat voluntatem suam voluntati divinae quantum ad rationem voliti, quam qui conformat quantum ad ipsam rem volitam, quia voluntas principalius fertur in finem, quam in id quod est ad finem.Ссылаются нормы: Q19A10Ad4Supplement, assert-hbe8233ed2d3605da832d6a223ac8fc431e850cbd14971e0e99edb90d90246e99
section/19-10/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:efeb7bd02969df77f6a1132a80dd55b89723b575a9437ede013a63094278f4eeLA
Ad secundum dicendum quod species et forma actus magis attenditur secundum rationem obiecti, quam secundum id quod est materiale in obiecto.Ссылаются нормы: Q19A10Ad5Supplement, assert-hb14bd14758d4c9b4ffef9cdc632942d8bc536d23f6b737e3e6546c4a575cdf08
section/19-10/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b55ea4b3d7e5f0c69ec6cf1433bdde6b27c0e4c35fd20c2784b4828565b8c000LA
Ad tertium dicendum quod non est repugnantia voluntatum, quando aliqui diversa volunt non secundum eandem rationem. Sed si sub una ratione esset aliquid ab uno volitum, quod alius nollet, hoc induceret repugnantiam voluntatum. Quod tamen non est in proposito.Ссылаются нормы: Q19A10Ad6Supplement, assert-hdf0af16774f512834f00b4099c84cbf103ef4474a4604c4483b85ef011349ccc
section/19-10/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8dfdaf08d3d9caccd2d06dcf771d0423ca426e94c74619851afe0d39d1b1c2e7LA
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod voluntas hominis non debeat semper conformari divinae voluntati in volito. Non enim possumus velle quod ignoramus, bonum enim apprehensum est obiectum voluntatis. Sed quid Deus velit, ignoramus in plurimis. Ergo non potest humana voluntas divinae voluntati conformari in volito.Ссылаются нормы: Q19A10Obiectio1, assert-h2d7d8dfa9a503faaa2ccb2c328ea3da6404caa3625e817d1bdd85e2d427bcadf, assert-ha1955e506ef5cfcc09e0c0392781e449e511b95cf784d1b8d20467f461efcfdb
section/19-10/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cfb7eadbce26cc28d0c8222f26897babdaafa14943f941f1d1c36491ba82db8fLA
Praeterea, Deus vult damnare aliquem, quem praescit in mortali peccato moriturum. Si ergo homo teneretur conformare voluntatem suam divinae voluntati in volito, sequeretur quod homo teneretur velle suam damnationem. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: Q19A10Obiectio2, assert-h54a6aae1f850a6af8af486ce2ea1b03fe345041c074b9c43a51d6b07155a0915
section/19-10/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c9e67d0a5562b7a78b74f39e4a6bba45167aba689c66a482c2ee7b3c2a2b2cc1LA
Praeterea, nullus tenetur velle aliquid quod est contra pietatem. Sed si homo vellet illud quod Deus vult, hoc esset quandoque contra pietatem, puta, cum Deus vult mori patrem alicuius, si filius hoc idem vellet, contra pietatem esset. Ergo non tenetur homo conformare voluntatem suam voluntati divinae in volito.Ссылаются нормы: Q19A10Obiectio3, assert-h0f66ef9389c6fe20cf759ec2ba4e9903c3c41675714a7e9326d55b17249fee39, assert-h2ca00bb867b39721501b369019749c4ff9336b56d1c17999de62a524d2281e46
section/19-10/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:39f0244435a43b16a4b88fe649e1cc78bb68667a7d2b2f6ea905669062f750a9LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, voluntas fertur in suum obiectum secundum quod a ratione proponitur. Contingit autem aliquid a ratione considerari diversimode, ita quod sub una ratione est bonum, et secundum aliam rationem non bonum. Et ideo voluntas alicuius, si velit illud esse, secundum quod habet rationem boni, est bona, et voluntas alterius, si velit illud idem non esse, secundum quod habet rationem mali, erit voluntas etiam bona. Sicut iudex habet bonam voluntatem, dum vult occisionem latronis, quia iusta est, voluntas autem alterius, puta uxoris vel filii, qui non vult occidi ipsum, inquantum est secundum naturam mala occisio, est etiam bona. Cum autem voluntas sequatur apprehensionem rationis vel intellectus, secundum quod ratio boni apprehensi fuerit communior, secundum hoc et voluntas fertur in bonum communius. Sicut patet in exemplo proposito, nam iudex habet curam boni communis, quod est iustitia, et ideo vult occisionem latronis, quae habet rationem boni secundum relationem ad statum communem; uxor autem latronis considerare habet bonum privatum familiae, et secundum hoc vult maritum latronem non occidi. Bonum autem totius universi est id quod est apprehensum a Deo, qui est universi factor et gubernator, unde quidquid vult, vult sub ratione boni communis, quod est sua bonitas, quae est bonum totius universi. Apprehensio autem creaturae, secundum suam naturam, est alicuius boni particularis proportionati suae naturae. Contingit autem aliquid esse bonum secundum rationem particularem, quod non est bonum secundum rationem universalem, aut e converso, ut dictum est. Et ideo contingit quod aliqua voluntas est bona volens aliquid secundum rationem particularem consideratum, quod tamen Deus non vult secundum rationem universalem, et e converso. Et inde est etiam quod possunt diversae voluntates diversorum hominum circa opposita esse bonae, prout sub diversis rationibus particularibus volunt hoc esse vel non esse. Non est autem recta voluntas alicuius hominis volentis aliquod bonum particulare, nisi referat illud in bonum commune sicut in finem, cum etiam naturalis appetitus cuiuslibet partis ordinetur in bonum commune totius. Ex fine autem sumitur quasi formalis ratio volendi illud quod ad finem ordinatur. Unde ad hoc quod aliquis recta voluntate velit aliquod particulare bonum, oportet quod illud particulare bonum sit volitum materialiter, bonum autem commune divinum sit volitum formaliter. Voluntas igitur humana tenetur conformari divinae voluntati in volito formaliter, tenetur enim velle bonum divinum et commune, sed non materialiter, ratione iam dicta. Sed tamen quantum ad utrumque, aliquo modo voluntas humana conformatur voluntati divinae. Quia secundum quod conformatur voluntati divinae in communi ratione voliti, conformatur ei in fine ultimo. Secundum autem quod non conformatur ei in volito materialiter, conformatur ei secundum rationem causae efficientis, quia hanc propriam inclinationem consequentem naturam, vel apprehensionem particularem huius rei, habet res a Deo sicut a causa effectiva. Unde consuevit dici quod conformatur, quantum ad hoc, voluntas hominis voluntati divinae, quia vult hoc quod Deus vult eum velle. Est et alius modus conformitatis secundum rationem causae formalis, ut scilicet homo velit aliquid ex caritate, sicut Deus vult. Et ista etiam conformitas reducitur ad conformitatem formalem quae attenditur ex ordine ad ultimum finem, quod est proprium obiectum caritatis.Ссылаются нормы: Q19A10Respondeo, assert-h268094ab681591981a029dfd00e24ccb932b204e1476e93f620e765a97246a44
section/19-10/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6ac49ef90b8b44eb6753918cebc6532ceaf18ad32e284d325f6269af4a09926cLA
Sed contra est quia super illud Psalmi XXXII, rectos decet collaudatio, dicit Glossa, rectum cor habet qui vult quod Deus vult. Sed quilibet tenetur habere rectum cor. Ergo quilibet tenetur velle quod Deus vult.Ссылаются нормы: assert-h4b093b90d164058f08ede4ed0e23956ce41a80029058a04e73efee9342f7c218
section/19-10/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:1c1e9eb59f76b64f3d33a2a529587fbf6bb44f35ec22dabf6ab6aa4393b0da15LA
Praeterea, forma voluntatis est ex obiecto sicut et cuiuslibet actus. Si ergo tenetur homo conformare voluntatem suam voluntati divinae, sequitur quod teneatur conformare in volito.section/19-10/sed-contra · paragraph
la · official · sha256:fc5f6dde515f982bd7b731659b4363e31dc3f0e989f5e993169b0b3e44c860fdLA
Praeterea, repugnantia voluntatum consistit in hoc, quod homines diversa volunt. Sed quicumque habet voluntatem repugnantem divinae voluntati, habet malam voluntatem. Ergo quicumque non conformat voluntatem suam voluntati divinae in volito, habet malam voluntatem.section/19-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5af53cbc830757484cf04efee20e5050e47d59ba9a48a665bedf1b35894cb25aLA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas non semper est veri boni, sed quandoque est apparentis boni, quod quidem habet aliquam rationem boni, non tamen simpliciter convenientis ad appetendum. Et propter hoc actus voluntatis non est bonus semper, sed aliquando malus.Ссылаются нормы: Q19A1Ad1, assert-h9c81826345d0ca93121af659683bd4db30fd79be11451028ca93b06d70e71d0a
section/19-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6269f0fe3bda1636cdb88d2f660f42a7119aa77b11e0421e0199f36ee7dfd2c1LA
Ad secundum dicendum quod, quamvis aliquis actus possit esse ultimus finis hominis secundum aliquem modum, non tamen talis actus est actus voluntatis, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q19A1Ad2, assert-h649a6ddceb58733852fdbf43a3a5fd99ff5c9e6f171f886972dce35794584df6
section/19-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bcee4b2d7f65584fb89b03ee5e56fece71ee23d24e211f85bbf924438d33fb2bLA
Ad tertium dicendum quod bonum per rationem repraesentatur voluntati ut obiectum; et inquantum cadit sub ordine rationis, pertinet ad genus moris, et causat bonitatem moralem in actu voluntatis. Ratio enim principium est humanorum et moralium actuum, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q19A1Ad3, assert-hae94a44e7cfb921ab1ba15db2816a00581017ef6fdd2488c354fc75cbfa80fc1
section/19-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:330735b89b97d7bc4aa4256a5f65e30adad0e8551c4004a00f8f0ca0f4e96d30LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis non dependeat ex obiecto. Voluntas enim non potest esse nisi boni, quia malum est praeter voluntatem, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Si igitur bonitas voluntatis iudicaretur ex obiecto, sequeretur quod omnis voluntas esset bona, et nulla esset mala.Ссылаются нормы: Q19A1Obiectio1, assert-h5f6b428d541a8a48cf4c2f7dfe50612017135c73e36556dee194a67507cc5e76
section/19-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0b1d4155772b0c3f08da86f4b41a9654369377c0b6b0a8a2c5920e16064e81edLA
Praeterea, bonum per prius invenitur in fine, unde bonitas finis, inquantum huiusmodi, non dependet ab aliquo alio. Sed secundum philosophum, in VI Ethic., bona actio est finis, licet factio nunquam sit finis, ordinatur enim semper, sicut ad finem, ad aliquid factum. Ergo bonitas actus voluntatis non dependet ex aliquo obiecto.Ссылаются нормы: Q19A1Obiectio2, assert-h95323240e0e949f76dcca3f9ea553d854ca5865a55849cd885da16ba3aad62e2, assert-hf62eda0fbed6ae65c8ab1584660cd8a659a69210145380ff3b334b7aa460eaaa
section/19-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5335d8f117d76eb0952afc7270e7a3c01a8c209aa4041d61528eb3a082f21fe8LA
Praeterea, unumquodque quale est, tale alterum facit. Sed obiectum voluntatis est bonum bonitate naturae. Non ergo potest praestare voluntati bonitatem moralem. Moralis ergo bonitas voluntatis non dependet ex obiecto.Ссылаются нормы: Q19A1Obiectio3, assert-h5de002100c2f2dcabf8014b5cc423cee0283d28b9ee0aefb4d791bfa45400dbe, assert-h689efaa135b51303c74dbc9b8fffa6676558f78bc10ce504a7cabbe7d8f4f925
section/19-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5572422a089a906aa3dc1668fc5bc976627651ae7b2dff8686691340def49124LA
Respondeo dicendum quod bonum et malum sunt per se differentiae actus voluntatis. Nam bonum et malum per se ad voluntatem pertinent; sicut verum et falsum ad rationem, cuius actus per se distinguitur differentia veri et falsi, prout dicimus opinionem esse veram vel falsam. Unde voluntas bona et mala sunt actus differentes secundum speciem. Differentia autem speciei in actibus est secundum obiecta, ut dictum est. Et ideo bonum et malum in actibus voluntatis proprie attenditur secundum obiecta.Ссылаются нормы: Q19A1Respondeo, WillGoodFromObject, assert-h00a51bb1b7cdd08ff2ef222fac7ca607b313df7b393ea4922ea8937c8fb5341b
section/19-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:89202c6da1e9aa40153dc5664cab4d4610f297c5cf7fedb35a2973d9894d4defLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia est secundum quam aliqui volunt iusta, et eadem ratione, virtus est secundum quam aliqui volunt bona. Sed bona voluntas est quae est secundum virtutem. Ergo bonitas voluntatis est ex hoc quod aliquis vult bonum.Ссылаются нормы: assert-had7accbf31f62b72d1e8332b486dc6b09bc22e6993cd191c03748ae21790953a
section/19-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f06496c0888a7fdb11683effa6a40ed46346774f42afdbc2df38a16e0780ab47LA
Ad primum ergo dicendum quod finis est obiectum voluntatis, non autem aliarum virium. Unde quantum ad actum voluntatis, non differt bonitas quae est ex obiecto, a bonitate quae est ex fine, sicut in actibus aliarum virium, nisi forte per accidens, prout finis dependet ex fine, et voluntas ex voluntate.Ссылаются нормы: Q19A2Ad1, assert-hcd8213e822e26b828772da61876140fdaf004537456ff3c1862e5ba1daca6788
section/19-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2f6ebc58047cd8fc83db53e5b0f1a47d628615983f19b23e3b757b40445dd2faLA
Ad secundum dicendum quod, supposito quod voluntas sit boni, nulla circumstantia potest eam facere malam. Quod ergo dicitur quod aliquis vult aliquod bonum quando non debet vel ubi non debet, potest intelligi dupliciter. Uno modo, ita quod ista circumstantia referatur ad volitum. Et sic voluntas non est boni, quia velle facere aliquid quando non debet fieri, non est velle bonum. Alio modo, ita quod referatur ad actum volendi. Et sic impossibile est quod aliquis velit bonum quando non debet, quia semper homo debet velle bonum, nisi forte per accidens, inquantum aliquis, volendo hoc bonum, impeditur ne tunc velit aliquod bonum debitum. Et tunc non incidit malum ex eo quod aliquis vult illud bonum; sed ex eo quod non vult aliud bonum. Et similiter dicendum est de aliis circumstantiis.Ссылаются нормы: Q19A2Ad2, assert-hb9ae47213c471e154af797d5ab9a223431cc2fef0e62d1a727fad8caf4a5980f
section/19-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9a1c139a51b17ccc0765e60e7dd8577f36c391cc4fc25f1e716368a40653ebb8LA
Ad tertium dicendum quod circumstantiarum ignorantia excusat malitiam voluntatis, secundum quod circumstantiae se tenent ex parte voliti, inquantum scilicet ignorat circumstantias actus quem vult.Ссылаются нормы: Q19A2Ad3, assert-h26ca3384b7296adf5ba907702b1a83cd52abfa9f132d6d4e6d15e6917f9cadd0
section/19-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d90dfbecb1b0789719268c7ff7c9f45ec9bd607d1e805b10c1919fce714bacc0LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis non dependeat solum ex obiecto. Finis enim affinior est voluntati quam alteri potentiae. Sed actus aliarum potentiarum recipiunt bonitatem non solum ex obiecto, sed etiam ex fine, ut ex supradictis patet. Ergo etiam actus voluntatis recipit bonitatem non solum ex obiecto, sed etiam ex fine.Ссылаются нормы: Q19A2Obiectio1, assert-ha7d48f357ae8130ce94a9d3a4df545e488f2d6ca562c37f669ccd6dce67c5602, assert-hee396c052cc468febb33d99e909ffac2c12fabbf4598f2e893304a54e42ec692
section/19-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:025f8470ba5ef82aaac8b803e6f9c0d97d53cfdd83d07f47d0ce10efc132b503LA
Praeterea, bonitas actus non solum est ex obiecto, sed etiam ex circumstantiis, ut supra dictum est. Sed secundum diversitatem circumstantiarum contingit esse diversitatem bonitatis et malitiae in actu voluntatis, puta quod aliquis velit quando debet et ubi debet, et quantum debet, et quomodo debet, vel prout non debet. Ergo bonitas voluntatis non solum dependet ex obiecto, sed etiam ex circumstantiis.Ссылаются нормы: Q19A2Obiectio2, assert-h48743dd76d73e77e6196024977c700574cdff9483ce530ddaa2a015de43c374b, assert-h52dd3cf2aca48fd459a26a3fe6c60bfae5be0613e9f270772030d843b6d15387
section/19-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cb8b0887b627e11420806c196a2556e5739bb8a3ca06011660af8c0425a8a34fLA
Praeterea, ignorantia circumstantiarum excusat malitiam voluntatis, ut supra habitum est. Sed hoc non esset, nisi bonitas et malitia voluntatis a circumstantiis dependeret. Ergo bonitas et malitia voluntatis dependet ex circumstantiis, et non a solo obiecto.Ссылаются нормы: Q19A2Obiectio3, assert-h361c1c3b787bdd088c36b201ce76de43b4a86f4b903c6065b29bd365849f3dd6, assert-h90588b79676d333039ae13c8cde7f58768df81a7a2426efc223e766bbebff36b
section/19-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:90f646dee59ffbd1b394bf080fadf89535dfa7e2a8db76d983bdc557eac54ba3LA
Respondeo dicendum quod in quolibet genere, quanto aliquid est prius, tanto est simplicius et in paucioribus consistens, sicut prima corpora sunt simplicia. Et ideo invenimus quod ea quae sunt prima in quolibet genere, sunt aliquo modo simplicia, et in uno consistunt. Principium autem bonitatis et malitiae humanorum actuum est ex actu voluntatis. Et ideo bonitas et malitia voluntatis secundum aliquid unum attenditur, aliorum vero actuum bonitas et malitia potest secundum diversa attendi. Illud autem unum quod est principium in quolibet genere, non est per accidens, sed per se, quia omne quod est per accidens, reducitur ad id quod est per se, sicut ad principium. Et ideo bonitas voluntatis ex solo uno illo dependet, quod per se facit bonitatem in actu, scilicet ex obiecto, et non ex circumstantiis, quae sunt quaedam accidentia actus.Ссылаются нормы: Q19A2Respondeo, assert-h22220ff5a3a0475ea02a6f2214acb60402fdde63f1ee14e403084d68e585b46a
section/19-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:296f94cb5ff847eadb9092e319930a839fe9c2cc91e5b0c3d24f37063c425866LA
Sed contra, ex circumstantiis, inquantum huiusmodi, actus non habet speciem, ut supra dictum est. Sed bonum et malum sunt specificae differentiae actus voluntatis, ut dictum est. Ergo bonitas et malitia voluntatis non dependet ex circumstantiis, sed ex solo obiecto.Ссылаются нормы: assert-hb6b6d834768f36b122edee570fefcc80600b0aa3b4707262c5b6724da4ec5ecc
section/19-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0e87a87a56c8810a1b859a82287ba68b335f33ac0943cd81029ea4f33f060645LA
Ad primum ergo dicendum quod bonum sub ratione boni, idest appetibilis, per prius pertinet ad voluntatem quam ad rationem. Sed tamen per prius pertinet ad rationem sub ratione veri, quam ad voluntatem sub ratione appetibilis, quia appetitus voluntatis non potest esse de bono, nisi prius a ratione apprehendatur.Ссылаются нормы: Q19A3Ad1, assert-h15549577a5ab1a34d34187f04e61b1aa1ae2ea5c7101b14afcc754d8de8f43e6
section/19-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2bd9279d498347b5ca22b02ea109a3c5bae9e3a04dd20465776fdbb0cb7f4d0aLA
Ad secundum dicendum quod philosophus ibi loquitur de intellectu practico, secundum quod est consiliativus et ratiocinativus eorum quae sunt ad finem, sic enim perficitur per prudentiam. In his autem quae sunt ad finem, rectitudo rationis consistit in conformitate ad appetitum finis debiti. Sed tamen et ipse appetitus finis debiti praesupponit rectam apprehensionem de fine, quae est per rationem.Ссылаются нормы: Q19A3Ad2, assert-h7a57ef7e523e202dd8370c8983d1b20e7cfd84a474365fb5ba866d856ba530a0
section/19-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:07343e8ff2f6ca492eed964a5830808b81fcdfd0e98aee6f08116dea42023489LA
Ad tertium dicendum quod voluntas quodam modo movet rationem; et ratio alio modo movet voluntatem, ex parte scilicet obiecti, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q19A3Ad3, assert-haef02bf4863769ae680c56bdafe155613ded169c6a281644b1ff97eea119d828
section/19-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:495eb88a0e5bd9d1b9de30ae84891239dd75edc019f3fe172509412f6defca70LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis non dependeat a ratione. Prius enim non dependet a posteriori. Sed bonum per prius pertinet ad voluntatem quam ad rationem, ut ex supradictis patet. Ergo bonum voluntatis non dependet a ratione.Ссылаются нормы: Q19A3Obiectio1, assert-h7311f004784105a96ac12d9e80185e715e492a4c8d3587ac656ffffbeff6075b, assert-hf0d9cbd4dd9d691f8db0321291fccc409f36c46383d25ff4653c15c27ba21663
section/19-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ca7f98cdf576823094c42b3253eb13bb1105576309e1818754b498aff786a882LA
Praeterea, philosophus dicit, in VI Ethic., quod bonitas intellectus practici est verum conforme appetitui recto. Appetitus autem rectus est voluntas bona. Ergo bonitas rationis practicae magis dependet a bonitate voluntatis, quam e converso.Ссылаются нормы: Q19A3Obiectio2, assert-he284e835d5bb87649483b3f9205d701f92983da19fd8e7e0cce959604e428e70
section/19-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:23d3fca129af928bdb66c29a7e2bddc29834bb1d0bab5a1c06c637b20818edc5LA
Praeterea, movens non dependet ab eo quod movetur, sed e converso. Voluntas autem movet rationem et alias vires, ut supra dictum est. Ergo bonitas voluntatis non dependet a ratione.Ссылаются нормы: Q19A3Obiectio3, assert-h6042972ca1ebbe81951ac5b72b325c254b85384a4d414f54762c9d2b0b88533d
section/19-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a5d11dc7404d58edc35878bf4ef321336359af36e879d753035774958123b772LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonitas voluntatis proprie ex obiecto dependet. Obiectum autem voluntatis proponitur ei per rationem. Nam bonum intellectum est obiectum voluntatis proportionatum ei; bonum autem sensibile, vel imaginarium, non est proportionatum voluntati, sed appetitui sensitivo, quia voluntas potest tendere in bonum universale, quod ratio apprehendit; appetitus autem sensitivus non tendit nisi in bonum particulare, quod apprehendit vis sensitiva. Et ideo bonitas voluntatis dependet a ratione, eo modo quo dependet ab obiecto.Ссылаются нормы: Q19A3Respondeo, assert-hd19e2df5e2e529aaa26c00d63c310e179a06129755cb87244fa6a47eef75ceb7
section/19-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:70ff5d74f5c701c6515071d9a00e636608bfc5773fee59bcd5dc790ce4eb8497LA
Sed contra est quod Hilarius dicit, in X de Trin., immoderata est omnis susceptarum voluntatum pertinacia, ubi non rationi voluntas subiicitur. Sed bonitas voluntatis consistit in hoc quod non sit immoderata. Ergo bonitas voluntatis dependet ex hoc quod sit subiecta rationi.Ссылаются нормы: assert-ha1ac74a6661b5ed7166c7c99b5696f510b94c1b2fcd7ee099f9933febced4754
section/19-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:afd8e7d7baf573fc863b15343bf42acc31a3bd803ef119aa401f0b5dbf72cc01LA
Ad primum ergo dicendum quod unius rei non sunt plures mensurae proximae, possunt tamen esse plures mensurae, quarum una sub alia ordinetur.Ссылаются нормы: Q19A4Ad1, assert-h34e036a00d98f8b726595a73a15a724cc01c6901a9514f316f5c05dea689834c
section/19-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:285a291dd2ffdf242e2f7f50797a71789e5b5f7e33e176ecea31cf4519f65be3LA
Ad secundum dicendum quod mensura proxima est homogenea mensurato, non autem mensura remota.Ссылаются нормы: Q19A4Ad2, assert-h695cde2451e4b930dc21c6142643b6c3fca55047983ad304eac4c59f944f20e3
section/19-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e9e5bfa1dcc69c0f18432bbf0dca59ea333381efe740833f3056945a1bfeaeefLA
Ad tertium dicendum quod, licet lex aeterna sit nobis ignota secundum quod est in mente divina; innotescit tamen nobis aliqualiter vel per rationem naturalem, quae ab ea derivatur ut propria eius imago; vel per aliqualem revelationem superadditam.Ссылаются нормы: Q19A4Ad3, assert-h1099cb43c5b85073ffca3f311151b6e08de987678a1ea116cfc7cf157e931b63
section/19-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1fabba057db2780ba1ec1d463cfa27f8170f84b321a8b0a3754a6c618b950b78LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis humanae non dependeat a lege aeterna. Unius enim una est regula et mensura. Sed regula humanae voluntatis, ex qua eius bonitas dependet, est ratio recta. Ergo non dependet bonitas voluntatis a lege aeterna.Ссылаются нормы: Q19A4Obiectio1, assert-h4a1f159970ecab71b2d1177365821d50061e9b2f44c59090424ed9806dda93c4, assert-h80460d8b2d2e5cd727ddc1e3285e873732054136c56d9048c43f5293d3766563
section/19-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f729d07f3cf2515e24ba6a2d9df7a185f4e6591fd43fe2e24c244e43a6c5f0f2LA
Praeterea, mensura est homogenea mensurato, ut dicitur X Metaphys. Sed lex aeterna non est homogenea voluntati humanae. Ergo lex aeterna non potest esse mensura voluntatis humanae, ut ab ea bonitas eius dependeat.Ссылаются нормы: Q19A4Obiectio2, assert-h83e18fb5177c4b56587072c4f25de81d0d66e6c9f0f9e57543b85d5297f53604, assert-h92d0e0b1ec7db61f8ecb13983db3765deadf25bde1766a52a7410ae1c226dda6
section/19-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fbcd649ef8d70c637f16cce45c332052a3e0b1cf30dd1cc7dd2165015a69b09aLA
Praeterea, mensura debet esse certissima. Sed lex aeterna est nobis ignota. Ergo non potest esse nostrae voluntatis mensura, ut ab ea bonitas voluntatis nostrae dependeat.Ссылаются нормы: Q19A4Obiectio3, assert-h426f09223a92b2efacbd00dad9e1513f646936c1394f322c7e0b5bfe7ab0bbe3, assert-h579976260cf30f1e499fc66d5ff92ed031094afa31ce7ef9a080070a50e97a6c
section/19-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:319bfddb125d2360a529e21f81e75deb0d64447b34b1697b2d4a9f6f62f9b7adLA
Respondeo dicendum quod in omnibus causis ordinatis, effectus plus dependet a causa prima quam a causa secunda, quia causa secunda non agit nisi in virtute primae causae. Quod autem ratio humana sit regula voluntatis humanae, ex qua eius bonitas mensuretur, habet ex lege aeterna, quae est ratio divina. Unde in Psalmo IV, dicitur, multi dicunt, quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, domine, quasi diceret, lumen rationis quod in nobis est, intantum potest nobis ostendere bona, et nostram voluntatem regulare, inquantum est lumen vultus tui, idest a vultu tuo derivatum. Unde manifestum est quod multo magis dependet bonitas voluntatis humanae a lege aeterna, quam a ratione humana, et ubi deficit humana ratio, oportet ad rationem aeternam recurrere.Ссылаются нормы: Q19A4Respondeo, assert-h37b7d470fe51a3e8050181e6114ebd634da2001e88fa510db71eec69b974ec40
section/19-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3dc81d6882b7f1b288f9f64cae00ff203d508776b2d39b47a9c8bef08554e8ceLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXII libro contra Faustum, quod peccatum est factum, dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Sed malitia voluntatis est radix peccati. Ergo, cum malitia bonitati opponatur, bonitas voluntatis dependet a lege aeterna.Ссылаются нормы: assert-h192d6015a26ded09a33171d95b6516e8c19c5df6d49762804d13befbd084a32d
section/19-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:54adb660dcc544be052f1129d982bce8d59e573a9d4006a260f7a5f1730713c8LA
Ad primum ergo dicendum quod iudicium rationis errantis licet non derivetur a Deo, tamen ratio errans iudicium suum proponit ut verum, et per consequens ut a Deo derivatum, a quo est omnis veritas.Ссылаются нормы: Q19A5Ad1, assert-h2e83961611310b27c24ccb15cdbf9ffb722d291d724377b4449b2e8452f27cee
section/19-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:670a71e1fbfd89c2ce45eab8eaf360ba08e0e6e54786ebbd2310bd982bd9a7e3LA
Ad secundum dicendum quod verbum Augustini habet locum, quando cognoscitur quod inferior potestas praecipit aliquid contra praeceptum superioris potestatis. Sed si aliquis crederet quod praeceptum proconsulis esset praeceptum imperatoris, contemnendo praeceptum proconsulis, contemneret praeceptum imperatoris. Et similiter si aliquis homo cognosceret quod ratio humana dictaret aliquid contra praeceptum Dei, non teneretur rationem sequi, sed tunc ratio non totaliter esset errans. Sed quando ratio errans proponit aliquid ut praeceptum Dei, tunc idem est contemnere dictamen rationis, et Dei praeceptum.Ссылаются нормы: Q19A5Ad2, assert-h89f58747ceb1e830ff0b0a74e16dc114c088178a7d8607e8cc44b8505a093602
section/19-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:48328343ca60113560e09a873975e5308250a8b45c1b879111fc2765f1a60d29LA
Ad tertium dicendum quod ratio, quando apprehendit aliquid ut malum, semper apprehendit illud sub aliqua ratione mali, puta quia contrariatur divino praecepto, vel quia est scandalum, vel propter aliquid huiusmodi. Et tunc ad talem speciem malitiae reducitur talis mala voluntas.Ссылаются нормы: Q19A5Ad3, assert-hdd3df304f52e3867bed3de597358c02af731e8b796dd3994af4f416d45358209
section/19-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:302efafd0a368b8777957745bc5c5f14c3ff806fd5efee4f2b09e1acc3684842LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas discordans a ratione errante, non sit mala. Ratio enim est regula voluntatis humanae, inquantum derivatur a lege aeterna, ut dictum est. Sed ratio errans non derivatur a lege aeterna. Ergo ratio errans non est regula voluntatis humanae. Non est ergo voluntas mala, si discordat a ratione errante.Ссылаются нормы: Q19A5Obiectio1, assert-h7f3f86e9836b0d096661d2f9ab93684cb39cf119e241b29a480e602ae4593d1c, assert-hd0d2cbe62f658034ec580b8715ec70c7a8a35f7d36614c40f6fa021d64e61f78
section/19-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a94d033534c21fd01af5e3d9950a088af502d3cfb9dbcca2b81ca2f3321340b8LA
Praeterea, secundum Augustinum, inferioris potestatis praeceptum non obligat, si contrarietur praecepto potestatis superioris, sicut si proconsul iubeat aliquid quod imperator prohibet. Sed ratio errans quandoque proponit aliquid quod est contra praeceptum superioris, scilicet Dei, cuius est summa potestas. Ergo dictamen rationis errantis non obligat. Non est ergo voluntas mala, si discordet a ratione errante.Ссылаются нормы: Q19A5Obiectio2, assert-h0f90990af1ca2c72687227319ef8adfa1086fc97a3c2e3053584306f7ae88a5e, assert-hd0350db1058589164883883eff2fc7d5a902708c1d8b7f864414c893d449b776
section/19-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8083697b04c75934ab908836c74644760278acb3857e62aa43d2e9aa7751040bLA
Praeterea, omnis voluntas mala reducitur ad aliquam speciem malitiae. Sed voluntas discordans a ratione errante, non potest reduci ad aliquam speciem malitiae, puta, si ratio errans errat in hoc, quod dicat esse fornicandum, voluntas eius qui fornicari non vult, ad nullam malitiam reduci potest. Ergo voluntas discordans a ratione errante, non est mala.Ссылаются нормы: Q19A5Obiectio3, assert-h162590759c72e0abf4e835d6289712844563054128956d101d2f1e0f1b7af78c, assert-h1c9aa1d38dc50eb78549d59e9ae69eaca920f7bd390d90ff82ad1fcbe9bf78ce
section/19-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a7309581e837702e0632c9bf04064ddb24991b3b9f049d3c85895ae022f54bd0LA
Respondeo dicendum quod, cum conscientia sit quodammodo dictamen rationis (est enim quaedam applicatio scientiae ad actum, ut in primo dictum est), idem est quaerere utrum voluntas discordans a ratione errante sit mala, quod quaerere utrum conscientia errans obliget. Circa quod, aliqui distinxerunt tria genera actuum, quidam enim sunt boni ex genere; quidam sunt indifferentes; quidam sunt mali ex genere. Dicunt ergo quod, si ratio vel conscientia dicat aliquid esse faciendum quod sit bonum ex suo genere, non est ibi error. Similiter, si dicat aliquid non esse faciendum quod est malum ex suo genere, eadem enim ratione praecipiuntur bona, qua prohibentur mala. Sed si ratio vel conscientia dicat alicui quod illa quae sunt secundum se mala, homo teneatur facere ex praecepto; vel quod illa quae sunt secundum se bona, sint prohibita; erit ratio vel conscientia errans. Et similiter si ratio vel conscientia dicat alicui quod id quod est secundum se indifferens, ut levare festucam de terra, sit prohibitum vel praeceptum, erit ratio vel conscientia errans. Dicunt ergo quod ratio vel conscientia errans circa indifferentia, sive praecipiendo sive prohibendo, obligat, ita quod voluntas discordans a tali ratione errante, erit mala et peccatum. Sed ratio vel conscientia errans praecipiendo ea quae sunt per se mala, vel prohibendo ea quae sunt per se bona et necessaria ad salutem, non obligat, unde in talibus voluntas discordans a ratione vel conscientia errante, non est mala. Sed hoc irrationabiliter dicitur. In indifferentibus enim, voluntas discordans a ratione vel conscientia errante, est mala aliquo modo propter obiectum, a quo bonitas vel malitia voluntatis dependet, non autem propter obiectum secundum sui naturam; sed secundum quod per accidens a ratione apprehenditur ut malum ad faciendum vel ad vitandum. Et quia obiectum voluntatis est id quod proponitur a ratione, ut dictum est, ex quo aliquid proponitur a ratione ut malum, voluntas, dum in illud fertur, accipit rationem mali. Hoc autem contingit non solum in indifferentibus, sed etiam in per se bonis vel malis. Non solum enim id quod est indifferens, potest accipere rationem boni vel mali per accidens; sed etiam id quod est bonum, potest accipere rationem mali, vel illud quod est malum, rationem boni, propter apprehensionem rationis. Puta, abstinere a fornicatione bonum quoddam est, tamen in hoc bonum non fertur voluntas, nisi secundum quod a ratione proponitur. Si ergo proponatur ut malum a ratione errante, feretur in hoc sub ratione mali. Unde voluntas erit mala, quia vult malum, non quidem id quod est malum per se, sed id quod est malum per accidens, propter apprehensionem rationis. Et similiter credere in Christum est per se bonum, et necessarium ad salutem, sed voluntas non fertur in hoc, nisi secundum quod a ratione proponitur. Unde si a ratione proponatur ut malum, voluntas feretur in hoc ut malum, non quia sit malum secundum se, sed quia est malum per accidens ex apprehensione rationis. Et ideo philosophus dicit, in VII Ethic., quod, per se loquendo, incontinens est qui non sequitur rationem rectam, per accidens autem, qui non sequitur etiam rationem falsam. Unde dicendum est simpliciter quod omnis voluntas discordans a ratione, sive recta sive errante, semper est mala.Ссылаются нормы: Q19A5Respondeo, assert-h84013bf870c4501e5a0600764cd92b0eda055224fc777234d7f73882abcb1d83
section/19-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9ccfc6a6f0fbd21f1d0e325b2e7c4327ffca056acdad2a3bb5492eae4a4b03a8LA
Sed contra, sicut in primo dictum est, conscientia nihil aliud est quam applicatio scientiae ad aliquem actum. Scientia autem in ratione est. Voluntas ergo discordans a ratione errante, est contra conscientiam. Sed omnis talis voluntas est mala, dicitur enim Rom. XIV, omne quod non est ex fide, peccatum est, idest omne quod est contra conscientiam. Ergo voluntas discordans a ratione errante, est mala.Ссылаются нормы: assert-hbc79c45304432740076d5927248842f8feb744aad18bbcaa524c5b8de067d868
section/19-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a89740daab35befd83aa81d376f0ae3e8ef57bdfdd0d878a4a846e232ac63055LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit in IV cap. de Div. Nom., bonum causatur ex integra causa, malum autem ex singularibus defectibus. Et ideo ad hoc quod dicatur malum id in quod fertur voluntas, sufficit sive quod secundum suam naturam sit malum, sive quod apprehendatur ut malum. Sed ad hoc quod sit bonum, requiritur quod utroque modo sit bonum.Ссылаются нормы: Q19A6Ad1, assert-hf7ca7448378e9962db9cca022ddcd223cf83ba3a49b23920c6e5571e7ba64e92
section/19-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c333af05e69b6250ed806d32df55e9a79dc5c21d7f149129143cbde5b083d6fbLA
Ad secundum dicendum quod lex aeterna errare non potest, sed ratio humana potest errare. Et ideo voluntas concordans rationi humanae non semper est recta, nec semper est concordans legis aeternae.Ссылаются нормы: Q19A6Ad2, assert-hbd752e448e3b72c9e4cc5a74915ed7ce8fe3e9530969dfa45b032a91619e2627
section/19-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c65c6f257747bf5a328cbe9152c6985dc0f1fc1011917a07b030bebbb5fda809LA
Ad tertium dicendum quod, sicut in syllogisticis, uno inconvenienti dato, necesse est alia sequi; ita in moralibus, uno inconvenienti posito, ex necessitate alia sequuntur. Sicut, supposito quod aliquis quaerat inanem gloriam, sive propter inanem gloriam faciat quod facere tenetur, sive dimittat, peccabit. Nec tamen est perplexus, quia potest intentionem malam dimittere. Et similiter, supposito errore rationis vel conscientiae qui procedit ex ignorantia non excusante, necesse est quod sequatur malum in voluntate. Nec tamen est homo perplexus, quia potest ab errore recedere, cum ignorantia sit vincibilis et voluntaria.Ссылаются нормы: Q19A6Ad3, assert-he7d2ea1528cf725b8a0837e865399746aa295b282cb54924988a23bd840ab00c
section/19-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cc3947a24f0dae91488079128e76384c04402d4bb46fa2bd17e2cc9982643291LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas concordans rationi erranti, sit bona. Sicut enim voluntas discordans a ratione tendit in id quod ratio iudicat malum; ita voluntas concordans rationi, tendit in id quod ratio iudicat bonum. Sed voluntas discordans a ratione, etiam errante, est mala. Ergo voluntas concordans rationi, etiam erranti, est bona.Ссылаются нормы: Q19A6Obiectio1, assert-h7314b229e01a148861461334daa478d0bc87012fc2997e4340111e6634f67739, assert-hac4985a6d58d522d8005edc7bdf0196e1847428ea786fd892fc900722d4ab6c9
section/19-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:21cc04a8e0438cf9da0686e9d829f9e32d977df55d935f04f7cf70dd4b1937b8LA
Praeterea, voluntas concordans praecepto Dei et legi aeternae, semper est bona. Sed lex aeterna et praeceptum Dei proponitur nobis per apprehensionem rationis, etiam errantis. Ergo voluntas concordans etiam rationi erranti, est bona.Ссылаются нормы: Q19A6Obiectio2, assert-h577fdccfc816061b8bda8bbf621bfdc750d259e1ffda6b85e358f61bcd2b32a8, assert-h9282ac5fdc625932dd733afd031c4efeb42cff9c8b2e709fa69ee67399b3bc1b
section/19-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f8156bc54e01ab5597de9eadf18b0f5c3951d9fdbacaba478594b4e821600a1fLA
Praeterea, voluntas discordans a ratione errante, est mala. Si ergo voluntas concordans rationi erranti sit etiam mala, videtur quod omnis voluntas habentis rationem errantem, sit mala. Et sic talis homo erit perplexus, et ex necessitate peccabit, quod est inconveniens. Ergo voluntas concordans rationi erranti, est bona.Ссылаются нормы: Q19A6Obiectio3, assert-h531024f09f67cc1a5f96715d6e217ee5daec515224c65b04acb074cd1da305e7
section/19-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b5eb5c5455bdba6f3f288bb042d747bb85b0863bc1455793e8e9f21c26fec838LA
Respondeo dicendum quod, sicut praemissa quaestio eadem est cum quaestione qua quaeritur utrum conscientia erronea liget; ita ista quaestio eadem est cum illa qua quaeritur utrum conscientia erronea excuset. Haec autem quaestio dependet ab eo quod supra de ignorantia dictum est. Dictum est enim supra quod ignorantia quandoque causat involuntarium, quandoque autem non. Et quia bonum et malum morale consistit in actu inquantum est voluntarius, ut ex praemissis patet; manifestum est quod illa ignorantia quae causat involuntarium, tollit rationem boni et mali moralis; non autem illa quae involuntarium non causat. Dictum est etiam supra quod ignorantia quae est aliquo modo volita, sive directe sive indirecte, non causat involuntarium. Et dico ignorantiam directe voluntariam, in quam actus voluntatis fertur, indirecte autem, propter negligentiam, ex eo quod aliquis non vult illud scire quod scire tenetur, ut supra dictum est. Si igitur ratio vel conscientia erret errore voluntario, vel directe, vel propter negligentiam, quia est error circa id quod quis scire tenetur; tunc talis error rationis vel conscientiae non excusat quin voluntas concordans rationi vel conscientiae sic erranti, sit mala. Si autem sit error qui causet involuntarium, proveniens ex ignorantia alicuius circumstantiae absque omni negligentia; tunc talis error rationis vel conscientiae excusat, ut voluntas concordans rationi erranti non sit mala. Puta, si ratio errans dicat quod homo teneatur ad uxorem alterius accedere, voluntas concordans huic rationi erranti est mala, eo quod error iste provenit ex ignorantia legis Dei, quam scire tenetur. Si autem ratio erret in hoc, quod credat aliquam mulierem submissam, esse suam uxorem, et, ea petente debitum, velit eam cognoscere; excusatur voluntas eius, ut non sit mala, quia error iste ex ignorantia circumstantiae provenit, quae excusat, et involuntarium causat.Ссылаются нормы: Q19A6Respondeo, assert-h671516de790cbf77c481f6378f21268fa9f4ec573147a77993dfd70c6d3e2c04
section/19-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:df75968cbcf1415070cee83feaa39ccf99edfe5d88987e50c88f9f152ac290b6LA
Sed contra, voluntas occidentium apostolos erat mala. Sed tamen concordabat rationi erranti ipsorum, secundum illud Ioan. XVI, venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Ergo voluntas concordans rationi erranti, potest esse mala.Ссылаются нормы: assert-h6db7cf746fb2a4a4ace84827a76e738291330b14a15bed372af5dd1295ecd2ef
section/19-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:35f2470c2185804ef98e498cf2b31002743569fa6c89ad222d3e5a23414e01f3LA
Ad primum ergo dicendum quod, quando intentio est causa volendi, ordo ad finem accipitur ut quaedam ratio bonitatis in obiecto, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q19A7Ad1, assert-he494bcbb15f7019baa17ac240c59f5d5f4944c370b12a5d4f65343c2f2bea868
section/19-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f90586edfc981f39ae66378d84fa3e863b3c1d979e0cd0f571efa8e400be1fbLA
Ad secundum dicendum quod voluntas non potest dici bona, si sit intentio mala causa volendi. Qui enim vult dare eleemosynam propter inanem gloriam consequendam, vult id quod de se est bonum, sub ratione mali, et ideo, prout est volitum ab ipso, est malum. Unde voluntas eius est mala. Sed si intentio sit consequens, tunc voluntas potuit esse bona, et per intentionem sequentem non depravatur ille actus voluntatis qui praecessit, sed actus voluntatis qui iteratur.Ссылаются нормы: Q19A7Ad2, assert-hc9ac1f1a91398a7ec96401905f6a7b903cfb30addf916155ad242eb58703a3b6
section/19-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f26644b904bb8f74869f09cae0d1724f924968842946744ee22bbef2aad5548bLA
Ad tertium dicendum quod, sicut iam dictum est, malum contingit ex singularibus defectibus, bonum vero ex tota et integra causa. Unde sive voluntas sit eius quod est secundum se malum, etiam sub ratione boni; sive sit boni sub ratione mali; semper voluntas erit mala. Sed ad hoc quod sit voluntas bona, requiritur quod sit boni sub ratione boni; idest quod velit bonum, et propter bonum.Ссылаются нормы: Q19A7Ad3, assert-h847d84217d25ca68b4add3fb7098179d2538efaa11b307702d25efbb28013aed
section/19-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bd6ce462f03398843abb21335af6e913b05a6c0e164f6fbe56d1d695c0e28df8LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis non dependeat ex intentione finis. Dictum est enim supra quod bonitas voluntatis dependet ex solo obiecto. Sed in his quae sunt ad finem, aliud est obiectum voluntatis, et aliud finis intentus. Ergo in talibus bonitas voluntatis non dependet ab intentione finis.Ссылаются нормы: Q19A7Obiectio1, assert-h358e3c61f8a8ffb9accee6b1bfd6827936174ee329317efd7d8768a5148aae28, assert-h3dacd9779a4469ca3598b0022c62cc364c53a2af4cacb5a2bdfbd49b32bb9577
section/19-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c4aff66545e31e078c204a632a177bbfb29e5b363a6779376de2fb6196f98325LA
Praeterea, velle servare mandatum Dei, pertinet ad voluntatem bonam. Sed hoc potest referri ad malum finem, scilicet ad finem inanis gloriae, vel cupiditatis, dum aliquis vult obedire Deo propter temporalia consequenda. Ergo bonitas voluntatis non dependet ab intentione finis.Ссылаются нормы: Q19A7Obiectio2, assert-h45077e1b18367bb5bed3e6d65d72a1314eae90c9cf15949908faa314eab88e90, assert-hb8f6396b64a25ee8e25e086cba4f3d4ed57b8cb1a3911f2753a7fd20abb115d5
section/19-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ee08419f93f4daeadcaab80ad04a3d7676402a420a21415d54ed5e811b59cc31LA
Praeterea, bonum et malum, sicut diversificant voluntatem, ita diversificant finem. Sed malitia voluntatis non dependet a malitia finis intenti, qui enim vult furari ut det eleemosynam, voluntatem malam habet, licet intendat finem bonum. Ergo etiam bonitas voluntatis non dependet a bonitate finis intenti.Ссылаются нормы: Q19A7Obiectio3, assert-h351cfee8de75b7fe85f0988e04c44354e4a53be5fcd2f89e84e76625a4f6492f, assert-h8f1bfaaed8818ab8e672503a3301c58f2989159e7b5fae1ce0b8969d67692e85
section/19-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b6a7bd7951263f6f6cc26e26393e7d1fe0676022a2862ebf0ff70d9605b94d91LA
Respondeo dicendum quod intentio dupliciter se potest habere ad voluntatem, uno modo, ut praecedens; alio modo, ut concomitans. Praecedit quidem causaliter intentio voluntatem, quando aliquid volumus propter intentionem alicuius finis. Et tunc ordo ad finem consideratur ut ratio quaedam bonitatis ipsius voliti, puta cum aliquis vult ieiunare propter Deum, habet enim ieiunium rationem boni ex hoc ipso quod fit propter Deum. Unde, cum bonitas voluntatis dependeat a bonitate voliti, ut supra dictum est, necesse est quod dependeat ex intentione finis. Consequitur autem intentio voluntatem, quando accedit voluntati praeexistenti, puta si aliquis velit aliquid facere, et postea referat illud in Deum. Et tunc primae voluntatis bonitas non dependet ex intentione sequenti, nisi quatenus reiteratur actus voluntatis cum sequenti intentione.Ссылаются нормы: Q19A7Respondeo, assert-h502c80b6217dd3073a72e05c5c9b1ba76288058428bffe23ae7dc0d786ce1bdb
section/19-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:469dc7335d89fdba838e030ee3db1da9cb665a86e02d791d58cd452133e14782LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, IX Confess., quod intentio remuneratur a Deo. Sed ex eo aliquid remuneratur a Deo, quia est bonum. Ergo bonitas voluntatis ex intentione finis dependet.Ссылаются нормы: assert-h76a9721f8eb2428456ed4c7034623e05171bf569949d6e52ab01267754baac35
section/19-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8be10b17c1844b36e1a618e6a2991cf064dc36d4f32ab03196f8888058eea5f8LA
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur quantum ad reputationem Dei, qui praecipue considerat intentionem finis. Unde alia Glossa dicit ibidem quod thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus iudicat opera. Bonitas enim intentionis, ut dictum est, redundat quodammodo in bonitatem voluntatis, quae facit etiam exteriorem actum meritorium apud Deum.Ссылаются нормы: Q19A8Ad1, assert-hb4c143f4f41339c84606efcee306f57b91588a262adb87117b14d94c012129d5
section/19-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b44fbf8abdb149411fa009b40d7d8f2d55db60e6c2ede24d9c5e692de519cedbLA
Ad secundum dicendum quod bonitas intentionis non est tota causa bonae voluntatis. Unde ratio non sequitur.Ссылаются нормы: Q19A8Ad2, assert-h38006a05d22f1dae930fd97f4fc437e1f45f14f535d4ff4ab64a0da3c755594c
section/19-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dc9a795feba6cf915d4886bdc59623f6752e6be6800f954343cf66f11a59e881LA
Ad tertium dicendum quod sola malitia intentionis sufficit ad malitiam voluntatis, et ideo etiam quantum mala est intentio, tantum mala est voluntas. Sed non est eadem ratio de bonitate, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q19A8Ad3, assert-h562d84923d9adbcbc12fff40fa34bbaae7f8533d6f4450f9274dd23b927905aa
section/19-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ee6aa691bc3c49bb353810c4e35769c986b62157285154b646976d629e0101f8LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod quantitas bonitatis in voluntate, dependeat ex quantitate bonitatis in intentione. Quia super illud Matth. XII, bonus homo de thesauro bono cordis sui profert bona, dicit Glossa, tantum boni quis facit, quantum intendit. Sed intentio non solum dat bonitatem actui exteriori, sed etiam voluntati, ut dictum est. Ergo tantum aliquis habet bonam voluntatem, quantum intendit.Ссылаются нормы: Q19A8Obiectio1, assert-h19d3054c783723d1973e6f67848d42c264bc680b350c764e034861609c414b8e, assert-hade6e878a705d621c8a3b247077918e61fefd7992c1827fbb59334b3f19d7b7e
section/19-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:57d5a94172a75b15f37af3b4bb2a64c0c2e871ac76cee161cd4b24c12f6a8878LA
Praeterea, augmentata causa, augmentatur effectus. Sed intentionis bonitas est causa bonae voluntatis. Ergo quantum quis intendit de bono, tantum voluntas est bona.Ссылаются нормы: Q19A8Obiectio2, assert-h35d195aedbd3f767667fadfc00d09427d9538b0943efcfcc28b8dd40a62beb93, assert-haef6dba963b400b4cc6e365492c1f348023647a0dca083e2ad592b435846916e
section/19-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ce0b7dbb957473ec2cc08d36897fd7fe255797b7a073927c072c3871f06e43a1LA
Praeterea, in malis quantum aliquis intendit, tantum peccat, si enim aliquis proiiciens lapidem, intenderet facere homicidium, reus esset homicidii. Ergo, pari ratione, in bonis tantum est bona voluntas, quantum aliquis bonum intendit.Ссылаются нормы: Q19A8Obiectio3, assert-h4846f3008e14ca9cd55672a1c826b2762c448d31f6acf99a057f173f9bc2d2b6
section/19-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6af04d8f8325504ea70849efe9e49f7db089cbaab25f17bce77268c785ae10e1LA
Respondeo dicendum quod circa actum et intentionem finis, duplex quantitas potest considerari, una ex parte obiecti, quia vult maius bonum, vel agit; alia ex intensione actus, quia intense vult vel agit, quod est maius ex parte agentis. Si igitur loquamur de quantitate utriusque quantum ad obiectum, manifestum est quod quantitas actus non sequitur quantitatem intentionis. Quod quidem ex parte actus exterioris, contingere potest dupliciter. Uno modo, quia obiectum quod ordinatur ad finem intentum, non est proportionatum fini illi, sicut si quis daret decem libras, non posset consequi suam intentionem, si intenderet emere rem valentem centum libras. Alio modo, propter impedimenta quae supervenire possunt circa exteriorem actum, quae non est in potestate nostra removere, puta, aliquis intendit ire usque Romam, et occurrunt ei impedimenta, quod non potest hoc facere. Sed ex parte interioris actus voluntatis, non est nisi uno modo, quia interiores actus voluntatis sunt in potestate nostra, non autem exteriores actus. Sed voluntas potest velle aliquod obiectum non proportionatum fini intento, et sic voluntas quae fertur in illud obiectum absolute consideratum, non est tantum bona, quantum est intentio. Sed quia etiam ipsa intentio quodammodo pertinet ad actum voluntatis, inquantum scilicet est ratio eius; propter hoc redundat quantitas bonae intentionis in voluntatem, inquantum scilicet voluntas vult aliquod bonum magnum ut finem, licet illud per quod vult consequi tantum bonum, non sit dignum illo bono. Si vero consideretur quantitas intentionis et actus secundum intensionem utriusque, sic intensio intentionis redundat in actum interiorem et exteriorem voluntatis, quia ipsa intentio quodammodo se habet formaliter ad utrumque, ut ex supra dictis patet. Licet materialiter, intentione existente intensa, possit esse actus interior vel exterior non ita intensus, materialiter loquendo, puta cum aliquis non ita intense vult medicinam sumere, sicut vult sanitatem. Tamen hoc ipsum quod est intense intendere sanitatem, redundat formaliter in hoc quod est intense velle medicinam. Sed tamen hoc est considerandum, quod intensio actus interioris vel exterioris potest referri ad intentionem ut obiectum, puta cum aliquis intendit intense velle, vel aliquid intense operari. Et tamen non propter hoc intense vult vel operatur, quia quantitatem boni intenti non sequitur bonitas actus interioris vel exterioris, ut dictum est. Et inde est quod non quantum aliquis intendit mereri, meretur, quia quantitas meriti consistit in intensione actus, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q19A8Respondeo, assert-ha5b1717fa1f95d4e80894eb4098571d15aa91f1f20980c41e47f4da74a8e5167
section/19-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d85917add36f91baff44236cf541c975445e3b97d91f3fafdac8bc11e64a9910LA
Sed contra, potest esse intentio bona, et voluntas mala. Ergo, pari ratione, potest esse intentio magis bona, et voluntas minus bona.Ссылаются нормы: assert-h78bf9b10bc3bc754602f9bebad4e65ff1e4e461871bf259159bcde6143a786d6
section/19-9/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:38dd5fb63b57a39543c183ef041c88c97e802916eb389b272178681d6e4e43c2LA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas hominis non potest conformari voluntati divinae per aequiparantiam, sed per imitationem. Et similiter conformatur scientia hominis scientiae divinae, inquantum cognoscit verum. Et actio hominis actioni divinae, inquantum est agenti conveniens. Et hoc per imitationem, non autem per aequiparantiam.Ссылаются нормы: Q19A9Ad1, assert-hbd8fb04c6aa9ec920807df8cbc2ca359e8d4ef9740d26b26ec15e8bbdec01a3f
section/19-9/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:df7cf05972296f9577addf1a3273c058e24e1de288bfd5b7e6cf74581b10887fLA
Unde patet solutio ad secundum, et ad tertium argumentum.Ссылаются нормы: Q19A9Ad2, Q19A9Ad3, assert-hc6066eccef914703262371abeb1018d8b2d61698b1e32464e2dee68310a611d6, assert-he28e735f53cb18d63fa57b6693671792b38fefe56f74b0b0b528a15e973726a7
section/19-9/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:04be717f72b476675e82037a5e0650fb2ba80db3beffb797469961b1603dee43LA
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis humanae non dependeat ex conformitate voluntatis divinae. Impossibile est enim voluntatem hominis conformari voluntati divinae, ut patet per id quod dicitur Isaiae LV, sicut exaltantur caeli a terra, ita exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Si ergo ad bonitatem voluntatis requireretur conformitas ad divinam voluntatem, sequeretur quod impossibile esset hominis voluntatem esse bonam. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: Q19A9Obiectio1, assert-h78cbc08ca57d1643393b0172329e303327fb81fd5cea3ce4dc6ca1063f43b4a9
section/19-9/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fc46622e53267cc8868137615fd54935ed46e33aaf45f54511fe701aad7dbeb6LA
Praeterea, sicut voluntas nostra derivatur a voluntate divina, ita scientia nostra derivatur a scientia divina. Sed non requiritur ad scientiam nostram quod sit conformis scientiae divinae, multa enim Deus scit quae nos ignoramus. Ergo non requiritur quod voluntas nostra sit conformis voluntati divinae.Ссылаются нормы: Q19A9Obiectio2, assert-hd8a817022d98de952d4a02894e18086dab6b021939c8a99665ae1d925d2c0def, assert-hfe05936609cc360f8d08f171e5bd140fac2f741aa4119fa829d5f0a3c4801b5f
section/19-9/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2cdd5b57e35c2735518f41d6931879d3de468c7b3208ae0b623cfbd747e363fcLA
Praeterea, voluntas est actionis principium. Sed actio nostra non potest conformari actioni divinae. Ergo nec voluntas voluntati.Ссылаются нормы: Q19A9Obiectio3, assert-h42cd9c04b059367d2cf1de3a1dc57363c3c50e229d9c4bba19c7c073b3905ae0, assert-h666167d7d9ee2b06337826b4b4c1dcad22da4dcfbf6cddc4033bb92ac02e467a
section/19-9/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cad08528e2649b190f76f8e1da5f4b5d3bb73d6457657737391f049ec1796df5LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonitas voluntatis dependet ex intentione finis. Finis autem ultimus voluntatis humanae est summum bonum, quod est Deus, ut supra dictum est. Requiritur ergo ad bonitatem humanae voluntatis, quod ordinetur ad summum bonum, quod est Deus. Hoc autem bonum primo quidem et per se comparatur ad voluntatem divinam ut obiectum proprium eius. Illud autem quod est primum in quolibet genere, est mensura et ratio omnium quae sunt illius generis. Unumquodque autem rectum et bonum est, inquantum attingit ad propriam mensuram. Ergo ad hoc quod voluntas hominis sit bona, requiritur quod conformetur voluntati divinae.Ссылаются нормы: Q19A9Respondeo, assert-h55514f6483041df89dc462a6b50c71bf0bc8ad56b4a87f32e40d805b83d806e4
section/19-9/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c7e47fbd2cd36bef226ce293c1c1c7078c3cd3b146763015432739aa68063391LA
Sed contra est quod dicitur Matth. XXVI, non sicut ego volo, sed sicut tu vis, quod dicit quia rectum vult esse hominem, et ad Deum dirigi, ut Augustinus exponit in Enchirid. Rectitudo autem voluntatis est bonitas eius. Ergo bonitas voluntatis dependet ex conformitate ad voluntatem divinam.Ссылаются нормы: assert-h7b37db60d4577af4eaca0fcd0c5eb1e113bb1b14e359345efa23686379243ce0
question/19/prooemium · paragraph
la · official · sha256:47cf3ac43817d3a2324dda11a6d2ec466cdf4f28c81f354f1da3db138e735ebcLA
Deinde considerandum est de bonitate actus interioris voluntatis. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum bonitas voluntatis dependeat ex obiecto. Secundo, utrum ex solo obiecto dependeat. Tertio, utrum dependeat ex ratione. Quarto, utrum dependeat ex lege aeterna. Quinto, utrum ratio errans obliget. Sexto, utrum voluntas contra legem Dei sequens rationem errantem, sit mala. Septimo, utrum bonitas voluntatis in his quae sunt ad finem, dependeat ex intentione finis. Octavo, utrum quantitas bonitatis vel malitiae in voluntate, sequatur quantitatem boni vel mali in intentione. Nono, utrum bonitas voluntatis dependeat ex conformitate ad voluntatem divinam. Decimo, utrum necesse sit voluntatem humanam conformari divinae voluntati in volito, ad hoc quod sit bona.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 20
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q20
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2018.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9abae1aa10672a9a7a05515ae8c1c9aaf0af8f189ff099e17afd15d601217d1f | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 51
section/20-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:10d7b864d11e77115c58729240bf9ae0b6c98d4ef00c4325073d62b33b53e18eLA
Ad primum ergo dicendum quod actus exterior est obiectum voluntatis, inquantum proponitur voluntati a ratione ut quoddam bonum apprehensum et ordinatum per rationem, et sic est prius quam bonum actus voluntatis. Inquantum vero consistit in executione operis, est effectus voluntatis, et sequitur voluntatem.Ссылаются нормы: Q20A1Ad1, assert-h0091fcc8ccfa57b75b369c2364d078ef787add185c2fa893e906d828cc86dc5f
section/20-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d75047159bdcf8a09267d544db866450ca636b98d03d4de93b57f2c50577e061LA
Ad secundum dicendum quod finis est prior in intentione, sed est posterior in executione.Ссылаются нормы: Q20A1Ad2, assert-h481b3a0193b386c6edc656e66726b044626f9f74dbe6ef0a8a09818001925013
section/20-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:868751d073c3b9d85af7e9f2220be59bd1e6e6c7cdc19f2a07e812afa718ae66LA
Ad tertium dicendum quod forma, secundum quod est recepta in materia, est posterior in via generationis quam materia, licet sit prior natura, sed secundum quod est in causa agente, est omnibus modis prior. Voluntas autem comparatur ad actum exteriorem sicut causa efficiens. Unde bonitas actus voluntatis est forma exterioris actus, sicut in causa agente existens.Ссылаются нормы: Q20A1Ad3, assert-h749e1d3e98ce4621e7716107b1c36cef17a973a92f6e2b18dfa174e5205dd584
section/20-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7eca0174a10db57299a312f07babda44c0516db6d7bc8379dac216dc3d693100LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonum et malum per prius consistat in actu exteriori quam in actu voluntatis. Voluntas enim habet bonitatem ex obiecto, ut supra dictum est. Sed actus exterior est obiectum interioris actus voluntatis, dicimur enim velle furtum, vel velle dare eleemosynam. Ergo malum et bonum per prius est in actu exteriori, quam in actu voluntatis.Ссылаются нормы: Q20A1Obiectio1, assert-h8a1c316ffa87621ef259942c66b512fa8202dbaea090731eab7a67ad2fbaa242, assert-haad96da174176290039d9b6f8694bf2042c17e1ba9a8ede5ee50b57f22cbec91
section/20-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3cb461533969d9383905bd0480d2881e7bd29bdce0b85a671d72d320c2e7071dLA
Praeterea, bonum per prius convenit fini, quia ea quae sunt ad finem, habent rationem boni ex ordine ad finem. Actus autem voluntatis non potest esse finis, ut supra dictum est, actus alicuius alterius potentiae potest esse finis. Ergo per prius consistit bonum in actu potentiae alterius, quam in actu voluntatis.Ссылаются нормы: Q20A1Obiectio2, assert-h7b234dbdad9efdd50bed3a2524532ea5bbac7df64ef65154ae2a64758369920c
section/20-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a877793e4cbf7d96ba81d253ca1a058ceeaa4b5071db638bd0cc35f5f63a1165LA
Praeterea, actus voluntatis formaliter se habet ad actum exteriorem, ut supra dictum est. Sed id quod est formale, est posterius, nam forma advenit materiae. Ergo per prius est bonum et malum in actu exteriori quam in actu voluntatis.Ссылаются нормы: Q20A1Obiectio3, assert-h561ddd0605524e6cd8d0b9695d22058b3fec42c4d2313a3b5c9ebf4d3cf1092a, assert-h8cc74348c729b6838b6d56575f86d15a02a3e4d3bca9d3d2e894847d150bacaa
section/20-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3fbdb5b46caa586cf27600a774583807ed9aa39e7e7a96f2aa2033d05dafd935LA
Respondeo dicendum quod aliqui actus exteriores possunt dici boni vel mali dupliciter. Uno modo, secundum genus suum, et secundum circumstantias in ipsis consideratas, sicut dare eleemosynam, servatis debitis circumstantiis, dicitur esse bonum. Alio modo dicitur aliquid esse bonum vel malum ex ordine ad finem, sicut dare eleemosynam propter inanem gloriam, dicitur esse malum. Cum autem finis sit proprium obiectum voluntatis, manifestum est quod ista ratio boni vel mali quam habet actus exterior ex ordine ad finem, per prius invenitur in actu voluntatis, et ex eo derivatur ad actum exteriorem. Bonitas autem vel malitia quam habet actus exterior secundum se, propter debitam materiam et debitas circumstantias, non derivatur a voluntate, sed magis a ratione. Unde si consideretur bonitas exterioris actus secundum quod est in ordinatione et apprehensione rationis, prior est quam bonitas actus voluntatis, sed si consideretur secundum quod est in executione operis, sequitur bonitatem voluntatis, quae est principium eius.Ссылаются нормы: Q20A1Respondeo, assert-h32650f84fc3678953a76f122e7ea8f666a27e36adbb265a1c204cf064f26cda4
section/20-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a7214e7c3341e72dc11a1c6befd23da422870bd7279899629fc8635f11aaa10aLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro Retract., quod voluntas est qua peccatur, et recte vivitur. Ergo bonum et malum morale per prius consistit in voluntate.Ссылаются нормы: assert-hc4f22b4dacf2e8a011b80693d8ee798aebd75a085d9e03bfdefe993cb4f0efe8
section/20-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cc14f11c2ee9f6aa9ff7c702ff02ae789eaf7dc99d6bf159d66df1f222534accLA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas bona, prout significatur per arborem bonam, est accipienda secundum quod habet bonitatem ex actu volito, et ex fine intento.Ссылаются нормы: Q20A2Ad1, assert-hd0d12895b5d13a2864856b5a010507066375541bf1090e0c03c859d0a886778a
section/20-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fee8b716b08cf1ad9dd6d8c08cd147e1ca88d402bfa4a07b97a0545e5bdfd72fLA
Ad secundum dicendum quod non solum aliquis voluntate peccat, quando vult malum finem; sed etiam quando vult malum actum.Ссылаются нормы: Q20A2Ad2, assert-h89f65815a6859ea80b2b5f11331d80ab3f91b6d64f84c129fcaadf70cc3413be
section/20-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:93bb4e19aaa281679d1d8ff686a2a3322f3aa384bf14782f432378811fb37f41LA
Ad tertium dicendum quod voluntarium dicitur non solum actus interior voluntatis, sed etiam actus exteriores, prout a voluntate procedunt et ratione. Et ideo circa utrosque actus potest esse differentia boni et mali.Ссылаются нормы: Q20A2Ad3, assert-h6c6798794bfa3b1c8ce157d39013ca4d3aeaff683b2de2455b7376aae891df0b
section/20-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2c30f22c4f6b50fdc97337c48f0b82958e3d36c13996afc0a7ddf2b9d4f0ee15LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tota bonitas et malitia actus exterioris dependeat ex voluntate. Dicitur enim Matth. VII, non potest arbor bona malos fructus facere, nec arbor mala facere fructus bonos. Per arborem autem intelligitur voluntas, et per fructum opus, secundum Glossam. Ergo non potest esse quod voluntas interior sit bona, et actus exterior sit malus; aut e converso.Ссылаются нормы: Q20A2Obiectio1, assert-h0c308bd8b0538a5b697828aa266e3b9c693393c5183f5fbb5eacb6164fddb86e
section/20-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9be18704af1b32e3245021f4c6a93a59091ed1ed6a0360dcfdab03fb6aa52fc3LA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro Retract., quod non nisi voluntate peccatur. Si ergo non sit peccatum in voluntate, non erit peccatum in exteriori actu. Et ita tota bonitas vel malitia exterioris actus ex voluntate dependet.Ссылаются нормы: Q20A2Obiectio2, assert-h3d7556e908fa361e9929ab2139b0808a195eed9c11c9bd494f610ec45b1923a6
section/20-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e0a89c87bbbb2884e2da7c72bc1334975d70ed4e39e7e8294da69a0eaee6406cLA
Praeterea, bonum et malum de quo nunc loquimur, sunt differentiae moralis actus. Differentiae autem per se dividunt genus, secundum philosophum, in VII Metaphys. Cum igitur actus sit moralis ex eo quod est voluntarius, videtur quod bonum et malum accipitur in actu solum ex parte voluntatis.Ссылаются нормы: Q20A2Obiectio3, assert-hb26aef6aaed5b6cd73891a41052cb396a4eb53d1d1ca9dbccc861775789d262a
section/20-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cb56e1dacb5faa88a2aa298d8002d82e81b5212e8c88093678db86bc527b7645LA
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, in actu exteriori potest considerari duplex bonitas vel malitia, una secundum debitam materiam et circumstantias; alia secundum ordinem ad finem. Et illa quidem quae est secundum ordinem ad finem, tota dependet ex voluntate. Illa autem quae est ex debita materia vel circumstantiis, dependet ex ratione, et ex hac dependet bonitas voluntatis, secundum quod in ipsam fertur. Est autem considerandum quod, sicut supra dictum est, ad hoc quod aliquid sit malum, sufficit unus singularis defectus, ad hoc autem quod sit simpliciter bonum, non sufficit unum singulare bonum, sed requiritur integritas bonitatis. Si igitur voluntas sit bona et ex obiecto proprio, et ex fine, consequens est actum exteriorem esse bonum. Sed non sufficit ad hoc quod actus exterior sit bonus, bonitas voluntatis quae est ex intentione finis, sed si voluntas sit mala sive ex intentione finis, sive ex actu volito, consequens est actum exteriorem esse malum.Ссылаются нормы: Q20A2Respondeo, assert-h9b2c56e06d229c948262dd8c919b5cb22023c3b82335b627605365eb562affeb
section/20-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0f188bef6462e807e10faee1585976715c953743d1276e4ad5fd5729da7850b5LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quod quaedam sunt quae nullo quasi bono fine, aut bona voluntate, possunt bene fieri.Ссылаются нормы: assert-h21abb18d78d7a08cc3acc05a6c5c64edcc307524c5913fa725b12f12895a7f8b
section/20-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b1065619856226e3da004bd7bb2fe882555db890785196f83814e54f3d342e51LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa probat quod actus interior et exterior sunt diversi secundum genus naturae. Sed tamen ex eis sic diversis constituitur unum in genere moris, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q20A3Ad1, assert-h88140925ce270e35527cd60989b882a470fd9bfa2fc3bf3ec2f574231a90f210
section/20-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:de2fe548547ff91b6c413497dfc24285567f430274ac6f09cd25076b71cff33aLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur in VI Ethic., virtutes morales ordinantur ad ipsos actus virtutum, qui sunt quasi fines; prudentia autem, quae est in ratione, ad ea quae sunt ad finem. Et propter hoc requiruntur diversae virtutes. Sed ratio recta de ipso fine virtutum non habet aliam bonitatem quam bonitatem virtutis, secundum quod bonitas rationis participatur in qualibet virtute.Ссылаются нормы: Q20A3Ad2, assert-hd9cb0ca6ff3f1b1270f9de00cf9af56941dea816bcc9837c091860322140c441
section/20-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b85781b77e8b899b94e530df794dda92821cb1e2bcb61e33c80124133fe83905LA
Ad tertium dicendum quod, quando aliquid ex uno derivatur in alterum sicut ex causa agente univoca, tunc aliud est quod est in utroque, sicut cum calidum calefacit, alius numero est calor calefacientis, et calor calefacti, licet idem specie. Sed quando aliquid derivatur ab uno in alterum secundum analogiam vel proportionem, tunc est tantum unum numero, sicut a sano quod est in corpore animalis, derivatur sanum ad medicinam et urinam; nec alia sanitas est medicinae et urinae, quam sanitas animalis, quam medicina facit, et urina significat. Et hoc modo a bonitate voluntatis derivatur bonitas actus exterioris, et e converso, scilicet secundum ordinem unius ad alterum.Ссылаются нормы: Q20A3Ad3, assert-h389f164ea97e6d54c8280a7159de5b4e85cab2f96edefbeec80cde0ce8fb046a
section/20-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad97d25f99c15c858623d9c5df73e16ded2e66b8b0009629fa55fd429f013713LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non eadem sit bonitas vel malitia actus interioris voluntatis, et exterioris actus. Actus enim interioris principium est vis animae interior apprehensiva vel appetitiva, actus autem exterioris principium est potentia exequens motum. Ubi autem sunt diversa principia actionis, ibi sunt diversi actus. Actus autem est subiectum bonitatis vel malitiae. Non potest autem esse idem accidens in diversis subiectis. Ergo non potest esse eadem bonitas interioris et exterioris actus.Ссылаются нормы: Q20A3Obiectio1, assert-h02a796ff23c23609e8f30268c6714054dec513bda3cf58e1debc17810db0c67b
section/20-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e9a7310babfd5c63e021be2ceda7c345eadd35455c2caf6a9581575fa443dd78LA
Praeterea, virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit, ut dicitur in II Ethic. Sed alia est virtus intellectualis in potentia imperante, et alia virtus moralis in potentia imperata, ut patet ex I Ethic. Ergo alia est bonitas actus interioris, qui est potentiae imperantis, et alia est bonitas actus exterioris, qui est potentiae imperatae.Ссылаются нормы: Q20A3Obiectio2, assert-h2207c6624da0e5669bfc405b51f6704dbb9d3a52e5f7e449758584bf68427f8a, assert-h32042fc9ccf9c1202cbe5048320a04b64f0b64c7edac76f64aa786976f05dce1
section/20-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7fbc7bd11129763c7b3f9124c527a729e46d7908e93cf6d5c6f116349dc697d0LA
Praeterea, causa et effectus idem esse non possunt, nihil enim est causa sui ipsius. Sed bonitas actus interioris est causa bonitatis actus exterioris, aut e converso, ut dictum est. Ergo non potest esse eadem bonitas utriusque.Ссылаются нормы: Q20A3Obiectio3, assert-h34fb3013040cb64fd349287620e0ddefb73a1b051f1ab2e1c57ab5e2b31968f2, assert-h9e136677b3dc22c2e2ef411986ee3486141ab2c455d3e5b41263f13a98048770
section/20-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eb3ffe1edaba989844d58153453d18d4181bd456817ec5a160b6baf4c104c6caLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus interior voluntatis et actus exterior, prout considerantur in genere moris, sunt unus actus. Contingit autem quandoque actum qui est unus subiecto, habere plures rationes bonitatis vel malitiae; et quandoque unam tantum. Sic ergo dicendum quod quandoque est eadem bonitas vel malitia interioris et exterioris actus; quandoque alia et alia. Sicut enim iam dictum est, praedictae duae bonitates vel malitiae, scilicet interioris et exterioris actus, ad invicem ordinantur. Contingit autem in his quae ad aliud ordinantur, quod aliquid est bonum ex hoc solum quod ad aliud ordinatur, sicut potio amara ex hoc solo est bona, quod est sanativa. Unde non est alia bonitas sanitatis et potionis, sed una et eadem. Quandoque vero illud quod ad aliud ordinatur, habet in se aliquam rationem boni, etiam praeter ordinem ad aliud bonum, sicut medicina saporosa habet rationem boni delectabilis, praeter hoc quod est sanativa. Sic ergo dicendum quod, quando actus exterior est bonus vel malus solum ex ordine ad finem, tunc est omnino eadem bonitas vel malitia actus voluntatis, qui per se respicit finem, et actus exterioris, qui respicit finem mediante actu voluntatis. Quando autem actus exterior habet bonitatem vel malitiam secundum se, scilicet secundum materiam vel circumstantias, tunc bonitas exterioris actus est una, et bonitas voluntatis quae est ex fine, est alia, ita tamen quod et bonitas finis ex voluntate redundat in actum exteriorem, et bonitas materiae et circumstantiarum redundat in actum voluntatis, sicut iam dictum est.Ссылаются нормы: Q20A3Respondeo, assert-hfc62ae720c0010e125e253c09f737bcc4ab18f08f0ce6fcf1c16160bfed6dad3
section/20-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3bf0e42a67a1c94474990878fba71f87860da01bce680a4557d14c8f2a33a455LA
Sed contra est quod supra ostensum est quod actus voluntatis se habet ut formale ad actum exteriorem. Ex formali autem et materiali fit unum. Ergo est una bonitas actus interioris et exterioris.Ссылаются нормы: assert-h10a56d5b860c32dc4e54289a7bbf6f5225c4080dbb84103e3cc18a4dedd8d3aa
section/20-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e8f7d6202bd08c234a3f0ce1ed24c6aec62f5ca130512084419558c1269da5a5LA
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus loquitur, quando voluntas hominis est consummata, et non cessatur ab actu nisi propter impotentiam faciendi.Ссылаются нормы: Q20A4Ad1, assert-hecb3b3012d618676004a7129772629290ca4b0986318e954c07b0ab18d9322d8
section/20-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:85f81c76d085516cf6a7f72e7c24931be66e37d5f9a47c885ab3933be05e0e47LA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de bonitate actus exterioris quam habet a voluntate finis. Sed bonitas actus exterioris quam habet ex materia et circumstantiis, est alia a bonitate voluntatis quae est ex fine, non autem alia a bonitate voluntatis quam habet ex ipso actu volito, sed comparatur ad ipsam ut ratio et causa eius, sicut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q20A4Ad2, assert-hb54aebe8986d3a4dcb8a63580c3efa05b5c684f6ff6f9db26ebee5804ec6ad3a
section/20-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cd3bd7972d4ebb47d127e8247e5b2a667a5e573db88eb06db316e768d5d2f4d1LA
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium.Ссылаются нормы: Q20A4Ad3, assert-hffa2ab84c97b40dc87c76705711b7590bee30c076d6738ee296ad00dedb20b6b
section/20-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:bcd38782fb2f5400299b28bb1c558f4d3a265f0d33915444e69b9c2f5b6254a5LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod exterior actus non addat in bonitate vel malitia supra actum interiorem. Dicit enim Chrysostomus, super Matth., voluntas est quae aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo. Opera autem testimonia sunt voluntatis. Non ergo quaerit Deus opera propter se, ut sciat quomodo iudicet; sed propter alios, ut omnes intelligant quia iustus est Deus. Sed malum vel bonum magis est aestimandum secundum iudicium Dei, quam secundum iudicium hominum. Ergo actus exterior nihil addit ad bonitatem vel malitiam super actum interiorem.Ссылаются нормы: Q20A4Obiectio1, assert-h5cca00b94577fe9d54bed2153f6075ac67ae7a315724fc2d90502828314b4371, assert-h964e21c1f6ddcb8102102c47a347a7971a846cbd03df13f05123341d33f7a93a, assert-h98eee14edd700291974043f8c5d773d1e074516ead6abb4a5d41b98ef6fa185e
section/20-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:02bf40f45d62e28bdc7ebc2508a37587589b194610819a0ecbaa5dc1ba29c3ccLA
Praeterea, una et eadem est bonitas interioris et exterioris actus, ut dictum est. Sed augmentum fit per additionem unius ad alterum. Ergo actus exterior non addit in bonitate vel malitia super actum interiorem.Ссылаются нормы: Q20A4Obiectio2, assert-h0bbed86400d84cb35a24b9fd0d9cf6bc6deb11ba56fb945c080695621f0b9661, assert-h9d35c4c3a618c8c0b1490b94244c8e3404ac1969259f8242a7a924fb2280c5be
section/20-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:11706a1a35c5a425c9a739c00c6c306efeae838865fa01217349a2c587686bdaLA
Praeterea, tota bonitas creaturae nihil addit supra bonitatem divinam, quia tota derivatur a bonitate divina. Sed bonitas actus exterioris quandoque tota derivatur ex bonitate actus interioris, quandoque autem e converso, ut dictum est. Non ergo unum eorum addit in bonitate vel malitia super alterum.Ссылаются нормы: Q20A4Obiectio3, assert-h8a6abb634b24c06634bde588af048f33afa4b86ad985d8f3e171090269c19b78, assert-hd92cac216d541fe946ec54f4faa562efcb7e9f7e7ebc9f2a15a805e63f705fb6
section/20-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0f923d66a4a061d08a2d1fb773ce6a883d30e40508195d907a76b01bc540506eLA
Respondeo dicendum quod, si loquamur de bonitate exterioris actus quam habet ex voluntate finis, tunc actus exterior nihil addit ad bonitatem, nisi contingat ipsam voluntatem secundum se fieri meliorem in bonis, vel peiorem in malis. Quod quidem videtur posse contingere tripliciter. Uno modo, secundum numerum. Puta, cum aliquis vult aliquid facere bono fine vel malo, et tunc quidem non facit, postmodum autem vult et facit; duplicatur actus voluntatis, et sic fit duplex bonum vel duplex malum. Alio modo, quantum ad extensionem. Puta, cum aliquis vult facere aliquid bono fine vel malo et propter aliquod impedimentum desistit; alius autem continuat motum voluntatis quousque opere perficiat; manifestum est quod huiusmodi voluntas est diuturnior in bono vel malo, et secundum hoc est peior vel melior. Tertio, secundum intensionem. Sunt enim quidam actus exteriores qui, inquantum sunt delectabiles vel poenosi, nati sunt intendere voluntatem vel remittere. Constat autem quod quanto voluntas intensius tendit in bonum vel malum, tanto est melior vel peior. Si autem loquamur de bonitate actus exterioris quam habet secundum materiam et debitas circumstantias, sic comparatur ad voluntatem ut terminus et finis. Et hoc modo addit ad bonitatem vel malitiam voluntatis, quia omnis inclinatio vel motus perficitur in hoc quod consequitur finem, vel attingit terminum. Unde non est perfecta voluntas, nisi sit talis quae, opportunitate data, operetur. Si vero possibilitas desit, voluntate existente perfecta, ut operaretur si posset; defectus perfectionis quae est ex actu exteriori, est simpliciter involuntarium. Involuntarium autem, sicut non meretur poenam vel praemium in operando bonum aut malum, ita non tollit aliquid de praemio vel de poena, si homo involuntarie simpliciter deficiat ad faciendum bonum vel malum.Ссылаются нормы: Q20A4Respondeo, assert-hf58762a44983ce332b6700ba6917a2fa8c9766be779d6008481a9cad39960bee
section/20-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:25a22b2ac9df3a4387c461bf6a1056b1aff6f514bc0289fb4307e61d00eaa1b3LA
Sed contra, omne agens intendit consequi bonum et vitare malum. Si ergo per actum exteriorem nihil additur de bonitate vel malitia, frustra qui habet bonam voluntatem vel malam, facit opus bonum, aut desistit a malo opere. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: assert-hbbe56e011ee5b2bf020cb86c6d1aa44f9b023b403ab24de4e89758db0557572b
section/20-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a783eb3ce7baab9f2d16682a65c4bcc4e66888517690aab9051dd73cc2eb1f17LA
Ad primum ergo dicendum quod virtus causae existimatur secundum effectus per se, non autem secundum effectus per accidens.Ссылаются нормы: Q20A5Ad1, assert-hc1267cf6283e17e245d821334ed65815dda168f6c61ee6dd792180f2bf56a03b
section/20-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a3832357934f33377a8e1239083db9286940591340c6213c383cd2276b14d0c6LA
Ad secundum dicendum quod bona quae auditores faciunt, consequuntur ex praedicatione doctoris sicut effectus per se. Unde redundant ad praemium praedicatoris, et praecipue quando sunt praeintenta.Ссылаются нормы: Q20A5Ad2, assert-h4acd32d69671e47b412070c67eb8262ac08299b1c4045083a020859001a57d0a
section/20-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:189bf03c27aeedc268f3fcd45ad714a9d8c812784025f67a99da6602b0696bc1LA
Ad tertium dicendum quod eventus ille pro quo illi poena infligenda mandatur, et per se sequitur ex tali causa, et iterum ponitur ut praecogitatus. Et ideo imputatur ad poenam.Ссылаются нормы: Q20A5Ad3, assert-hd67599cdc02d016c77a464ac13353bf2c7c7ed1f4bdce7cfdbef8d44cd566268
section/20-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d3303cf7f7546f9d1a20e432512cf6d17cc80468cc7c1a4c015ad1d360f04c5dLA
Ad quartum dicendum quod ratio illa procederet, si irregularitas sequeretur culpam. Non autem sequitur culpam, sed factum, propter aliquem defectum sacramenti.Ссылаются нормы: Q20A5Ad4, assert-hef21008d89b985e4c9e8a9d92cdb64c61b88ab9505e0506e6071c73b8d1f4411
section/20-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 5
la · official · sha256:132a7e48baeae489d5553f22e98025c17e8ca5224ef7aeabe9ad025e4670edb3LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod eventus sequens addat ad bonitatem vel malitiam actus. Effectus enim virtute praeexistit in causa. Sed eventus consequuntur actus sicut effectus causas. Ergo virtute praeexistunt in actibus. Sed unumquodque secundum suam virtutem iudicatur bonum vel malum, nam virtus est quae bonum facit habentem, ut dicitur in II Ethic. Ergo eventus addunt ad bonitatem vel malitiam actus.Ссылаются нормы: Q20A5Obiectio1, assert-h19d5f5ec0b8c0eee3272eec1618343718daee0af9f7f000df3612fe597fe02ad, assert-h283976a600807c608c3e2cfce626a0849ea6c3c4517e881f89d46745fa3f5c64, assert-h3b831ee332b32c1e6ea3e6fb8867852d001145353f1c5fe2ecb793b78f874b42, assert-h8426abc49e2eb030369f9d9f250a2a8ccf4ba80c5365a1f54fd765d0318fe7a6
section/20-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b06ed58a540659946a1e7632b884222959130b6633f502c6f0900da7179b5ed4LA
Praeterea, bona quae faciunt auditores, sunt effectus quidam consequentes ex praedicatione doctoris. Sed huiusmodi bona redundant ad meritum praedicatoris, ut patet per id quod dicitur Philipp. IV, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea. Ergo eventus sequens addit ad bonitatem vel malitiam actus.Ссылаются нормы: Q20A5Obiectio2, assert-h2f27a44d156e68d0353b888a7e463a08380ff8580aa9209a34d6ca4f0322bbc1, assert-h3bf304675e3156b071c8ab1d8863a03d71df44fbc95df158d3020ee22a52abf3
section/20-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e69794b387a24e751a10bff3824eb68e8079b8e168f536606d5917708158fdfeLA
Praeterea, poena non additur nisi crescente culpa, unde dicitur Deut. XXV, pro mensura peccati, erit et plagarum modus. Sed ex eventu sequente additur ad poenam, dicitur enim Exod. XXI, quod si bos fuerit cornupeta ab heri et nudius tertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem; et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident. Non autem occideretur, si bos non occidisset hominem, etiam non reclusus. Ergo eventus sequens addit ad bonitatem vel malitiam actus.Ссылаются нормы: Q20A5Obiectio3, assert-h0865f2cdf248554e19a3daf720c6a335c533194791311bc6065d495ad2839090, assert-h32b219fb062a4e887ea0670103d30598180bcc2fc515fc1081203a94fdd549ee
section/20-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:71bbfbcbe384ebda684c681587aba90f2c3180942c41987f4dd966c0ce5e6e89LA
Praeterea, si aliquis ingerat causam mortis percutiendo vel sententiam dando, et mors non sequatur, non contrahitur irregularitas. Contraheretur autem si mors sequeretur. Ergo eventus sequens addit ad bonitatem vel malitiam actus.Ссылаются нормы: Q20A5Obiectio4, assert-h764fd9e973741f97a678caf0a5c36c9c9fd4bf6a5fc72c1fccb7c465c9d51ecc
section/20-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:97569bfdb55c4dc69e5daa39412c4b6d5e8321a145c2edb835447ef3e59d48fdLA
Respondeo dicendum quod eventus sequens aut est praecogitatus, aut non. Si est praecogitatus, manifestum est quod addit ad bonitatem vel malitiam. Cum enim aliquis cogitans quod ex opere suo multa mala possunt sequi, nec propter hoc dimittit, ex hoc apparet voluntas eius esse magis inordinata. Si autem eventus sequens non sit praecogitatus, tunc distinguendum est. Quia si per se sequitur ex tali actu, et ut in pluribus, secundum hoc eventus sequens addit ad bonitatem vel malitiam actus, manifestum est enim meliorem actum esse ex suo genere, ex quo possunt plura bona sequi; et peiorem, ex quo nata sunt plura mala sequi. Si vero per accidens, et ut in paucioribus, tunc eventus sequens non addit ad bonitatem vel ad malitiam actus, non enim datur iudicium de re aliqua secundum illud quod est per accidens, sed solum secundum illud quod est per se.Ссылаются нормы: Q20A5Respondeo, assert-hdb41ed7965acddd0c475aa0b5c73f3170b02056075013af920e30bbce18c08bb
section/20-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d883a89ef99fd1a3ce65db11f264d5ebcc440c3be14d26044027c43aa120b99fLA
Sed contra, eventus sequens non facit actum malum qui erat bonus, nec bonum qui erat malus. Puta si aliquis det eleemosynam pauperi, qua ille abutatur ad peccatum, nihil deperit ei qui eleemosynam fecit, et similiter si aliquis patienter ferat iniuriam sibi factam, non propter hoc excusatur ille qui fecit. Ergo eventus sequens non addit ad bonitatem vel malitiam actus.Ссылаются нормы: assert-h554c9469ba6b504a85e5cd56f67c4ae12020169ed9488801d249833eb8b670cf
section/20-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:17215022c3ccdfd0f9843660704bb91ec7ae3699e2827673b0422c0a8a0787a3LA
Ad primum ergo dicendum quod ille motus continuus qui procedit ex diversa intentione, licet sit unus unitate naturae, non est tamen unus unitate moris.Ссылаются нормы: Q20A6Ad1, assert-hafd2ec0a4481271d2367590abd2271e221470a2d5118a5ce8452235f25cb8729
section/20-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:82025c64ea9e161cc8625e229c01124179638f097e361f0127065d6b63a3697eLA
Ad secundum dicendum quod actio et passio pertinent ad genus moris, inquantum habent rationem voluntarii. Et ideo secundum quod diversa voluntate dicuntur voluntaria, secundum hoc sunt duo moraliter, et potest ex una parte inesse bonum, et ex alia malum.Ссылаются нормы: Q20A6Ad2, assert-he83c95b49e3672aa3ed9fca0a3c11a5102db16e61406a449d12be4c7d3f4e93d
section/20-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9634a666a55c00fe61cd4b86f21d7993241b6f8bbc1fa10093d0fb5fbffc103eLA
Ad tertium dicendum quod actus servi, inquantum procedit ex voluntate servi, non est actus domini, sed solum inquantum procedit ex mandato domini. Unde sic non facit ipsum malum mala voluntas servi.Ссылаются нормы: Q20A6Ad3, assert-h525e1ea65deff63eaaca513f251582cb040c36b83b206174abb69dcebf4ef155
section/20-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:70330ce23d7e9890f1800ebfcfd21a166b1cfd2fdba5c42404ce3a124f9bfce6LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod unus actus possit esse bonus et malus. Motus enim est unus qui est continuus, ut dicitur in V Physic. Sed unus motus continuus potest esse bonus et malus, puta si aliquis, continue ad Ecclesiam vadens, primo quidem intendat inanem gloriam, postea intendat Deo servire. Ergo unus actus potest esse bonus et malus.Ссылаются нормы: Q20A6Obiectio1, assert-hbf4dbeec8753e707e6779b42e16073fac32f3091f28c141ec507ff783086d97e, assert-hd04397c0ebcd0d129768585811bbbb3bb323ca84ee37d34a7724b230113b1a51
section/20-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:54a994d30d3a5be5d010d9c655f3b7df1e8a2bc5c8a962eaa00bcf861f8a83d4LA
Praeterea, secundum philosophum, in III Physic., actio et passio sunt unus actus. Sed potest esse passio bona, sicut Christi; et actio mala, sicut Iudaeorum. Ergo unus actus potest esse bonus et malus.Ссылаются нормы: Q20A6Obiectio2, assert-h7e4cae674d19a7e7b082f27d40470d4a139eb5333702de5b4a7915a9987b126b, assert-hf02b5d524d82312172adac194e4c2687ec0f3bf64963529ba29525b220c17e9b
section/20-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8b153d7b62fbfe5aea7b2e9322b54eae52fa8f171ca778cbca78c8a63fec01e8LA
Praeterea, cum servus sit quasi instrumentum domini, actio servi est actio domini, sicut actio instrumenti est actio artificis. Sed potest contingere quod actio servi procedat ex bona voluntate domini, et sic sit bona, et ex mala voluntate servi, et sic sit mala. Ergo idem actus potest esse bonus et malus.Ссылаются нормы: Q20A6Obiectio3, assert-h1652c8dc61122bf1645664d65c077101f894828abde98338008a8de74ea84475, assert-hc0b0a6dba3344dd2e6354a6582d2a80f691af937f79c4244dba5423e650f12c7
section/20-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7c4bb84c27536bc2b090d2974ef9393061d50c6051064737b7ad03ba68378927LA
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse unum, secundum quod est in uno genere; et esse multiplex, secundum quod refertur ad aliud genus. Sicut superficies continua est una, secundum quod consideratur in genere quantitatis, tamen est multiplex, secundum quod refertur ad genus coloris, si partim sit alba, et partim nigra. Et secundum hoc, nihil prohibet aliquem actum esse unum secundum quod refertur ad genus naturae, qui tamen non est unus secundum quod refertur ad genus moris, sicut et e converso, ut dictum est. Ambulatio enim continua est unus actus secundum genus naturae, potest tamen contingere quod sint plures secundum genus moris, si mutetur ambulantis voluntas, quae est principium actuum moralium. Si ergo accipiatur unus actus prout est in genere moris, impossibile est quod sit bonus et malus bonitate et malitia morali. Si tamen sit unus unitate naturae, et non unitate moris, potest esse bonus et malus.Ссылаются нормы: Q20A6Respondeo, assert-he19fccca978e07c1bf132f8fdf2f18a99c943d8910dc1a8e6f3a6b7c258ae915
section/20-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:038872a25218582ae0603df60c76b154e5eb321d883c35de43318ae9a7c17593LA
Sed contra, contraria non possunt esse in eodem. Sed bonum et malum sunt contraria. Ergo unus actus non potest esse bonus et malus.Ссылаются нормы: assert-hb375129a7c7699911f3108f637e9aa73784f4a967e1efcb38081c0d471da30cd
question/20/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8cfc3b40c6aeb0ce57d4aa6e50e5accd1d518669aa0b78192d64b15f8e923bf2LA
Deinde considerandum est de bonitate et malitia quantum ad exteriores actus. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum bonitas et malitia per prius sit in actu voluntatis, vel in actu exteriori secundo, utrum tota bonitas vel malitia actus exterioris dependeat ex bonitate voluntatis. Tertio, utrum sit eadem bonitas et malitia interioris et exterioris actus. Quarto, utrum actus exterior aliquid addat de bonitate vel malitia supra actum interiorem. Quinto, utrum eventus sequens aliquid addat de bonitate vel malitia ad actum exteriorem. Sexto, utrum idem actus exterior possit esse bonus et malus.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 21
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q21
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2018.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:3dd6fd119fc72a8b0653301925202040a78380d9e9681047d82a7aab2485b961 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/21-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d6c22d415e0721b93162e0e18fafeb53afeda6908bb0c3cebfbf8a99ee9510abLA
Ad primum ergo dicendum quod monstra dicuntur esse peccata, inquantum producta sunt ex peccato in actu naturae existente.Ссылаются нормы: Q21A1Ad1, assert-h30f856f8d1e469c2a071c4889f88e3d46b8b903dc0824b722fc4d36a5e72f278
section/21-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e312c8eb838f61a75842b1443119a94dbd9e4eeef7031be36452522a715f8d00LA
Ad secundum dicendum quod duplex est finis, scilicet ultimus, et propinquus. In peccato autem naturae, deficit quidem actus a fine ultimo, qui est perfectio generati; non tamen deficit a quocumque fine proximo; operatur enim natura aliquid formando. Similiter in peccato voluntatis, semper est defectus ab ultimo fine intento, quia nullus actus voluntarius malus est ordinabilis ad beatitudinem, quae est ultimus finis, licet non deficiat ab aliquo fine proximo, quem voluntas intendit et consequitur. Unde etiam cum ipsa intentio huius finis ordinetur ad finem ultimum, in ipsa intentione huiusmodi finis potest inveniri ratio rectitudinis et peccati.Ссылаются нормы: Q21A1Ad2, assert-haf26c8edd92c15ed9b0add414d74994efe50b38ec4c9349a12cd000b810abe09
section/21-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aeff743539622444841961e02e8cbc9ade1c16227be164112344be307e0aeee9LA
Ad tertium dicendum quod unumquodque ordinatur ad finem per actum suum, et ideo ratio peccati, quae consistit in deviatione ab ordine ad finem, proprie consistit in actu. Sed poena respicit personam peccantem, ut in primo dictum est.Ссылаются нормы: Q21A1Ad3, assert-h7d4edccdfc1cec2509e3ea19a0d9200a75dbbec9fe0c19b58c83511789ef8c7b
section/21-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f611e2f3e5ca433ab2fea95cc50800b3ebc82fa8716790c40316564b627ac0e1LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod actus humanus, inquantum est bonus vel malus, non habeat rationem rectitudinis vel peccati. Peccata enim sunt monstra in natura, ut dicitur in II Physic. Monstra autem non sunt actus, sed sunt quaedam res generatae praeter ordinem naturae. Ea autem quae sunt secundum artem et rationem, imitantur ea quae sunt secundum naturam, ut ibidem dicitur. Ergo actus ex hoc quod est inordinatus et malus, non habet rationem peccati.Ссылаются нормы: Q21A1Obiectio1, assert-hbe822e755a1dd38a9507e1e59679637175d202393ba40fccc478ea470c8a7fa2
section/21-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d5e557225e6302e61610414bbe392a085224c5608fb9fd9b3705d4576c73fff0LA
Praeterea, peccatum, ut dicitur in II Physic., accidit in natura et arte, cum non pervenitur ad finem intentum a natura vel arte. Sed bonitas vel malitia actus humani maxime consistit in intentione finis, et eius prosecutione. Ergo videtur quod malitia actus non inducat rationem peccati.Ссылаются нормы: Q21A1Obiectio2, assert-h449c68c30dc73e285c8c41c713cbb0079154ee05161e1197fabd5b48afa630dc, assert-heed8f216454167708ec1a5bd90f5cb4767867b2e29287d759ee613776e55ad2b
section/21-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6652e275a88f1a6b8ad0024dfc53ab886bfc9c91a1be44d09670cd927ce0bff2LA
Praeterea, si malitia actus induceret rationem peccati, sequeretur quod ubicumque esset malum, ibi esset peccatum. Hoc autem est falsum, nam poena, licet habeat rationem mali, non tamen habet rationem peccati. Non ergo ex hoc quod aliquis actus est malus, habet rationem peccati.Ссылаются нормы: Q21A1Obiectio3, assert-h6cbd73b70aa70038a6b8dcf0b42f2b0f0cfeb1e4ebcbc023dac1ca9351a2fadf
section/21-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:130b025b3979dfa29d17b689617ca361ff2e684e20d14500d66a6678e8e5856fLA
Respondeo dicendum quod malum in plus est quam peccatum, sicut et bonum in plus est quam rectum. Quaelibet enim privatio boni in quocumque constituit rationem mali, sed peccatum proprie consistit in actu qui agitur propter finem aliquem, cum non habet debitum ordinem ad finem illum. Debitus autem ordo ad finem secundum aliquam regulam mensuratur. Quae quidem regula in his quae secundum naturam agunt, est ipsa virtus naturae, quae inclinat in talem finem. Quando ergo actus procedit a virtute naturali secundum naturalem inclinationem in finem, tunc servatur rectitudo in actu, quia medium non exit ab extremis, scilicet actus ab ordine activi principii ad finem. Quando autem a rectitudine tali actus aliquis recedit, tunc incidit ratio peccati. In his vero quae aguntur per voluntatem, regula proxima est ratio humana; regula autem suprema est lex aeterna. Quando ergo actus hominis procedit in finem secundum ordinem rationis et legis aeternae, tunc actus est rectus, quando autem ab hac rectitudine obliquatur, tunc dicitur esse peccatum. Manifestum est autem ex praemissis quod omnis actus voluntarius est malus per hoc quod recedit ab ordine rationis et legis aeternae, et omnis actus bonus concordat rationi et legi aeternae. Unde sequitur quod actus humanus ex hoc quod est bonus vel malus, habeat rationem rectitudinis vel peccati.Ссылаются нормы: ActRightOrSinful, Q21A1Respondeo, assert-h006eea933ebf7f168e3851a67e54d81301cbbc18ad954c87545639bb10ee2525
section/21-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:88df53b5670cdb0c8f8c778effb5507ed8a0ebabecfabf7400d8f6cd51116431LA
Sed contra, bonitas actus humani, ut supra ostensum est, principaliter dependet a lege aeterna, et per consequens malitia eius in hoc consistit, quod discordat a lege aeterna. Sed hoc facit rationem peccati, dicit enim Augustinus, XXII contra Faustum, quod peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum aliquid contra legem aeternam. Ergo actus humanus ex hoc quod est malus, habet rationem peccati.Ссылаются нормы: assert-h421ce1655915ce985c888e1eb41ea75f2e3f2462d3c629f5d21013594ce407ca
section/21-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d3bb22782d9f64d7be6d26a01dd9a20bb8388d731b35da99618490235f8a6c20LA
Ad primum ergo dicendum quod actus naturales non sunt in potestate naturalis agentis, cum natura sit determinata ad unum. Et ideo, licet in actibus naturalibus sit peccatum, non tamen est ibi culpa.Ссылаются нормы: Q21A2Ad1, assert-h4a2c42f162e5047f65b0c102c8e1f978964e0a0df45e7ed4ee7d6f22e92be341
section/21-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:83ce46af0794944ee24fd1f53c1db6a586e66a97e925b88292c13f37cd246522LA
Ad secundum dicendum quod ratio aliter se habet in artificialibus et aliter in moralibus. In artificialibus enim ratio ordinatur ad finem particularem, quod est aliquid per rationem excogitatum. In moralibus autem ordinatur ad finem communem totius humanae vitae. Finis autem particularis ordinatur ad finem communem. Cum ergo peccatum sit per deviationem ab ordine ad finem, ut dictum est, in actu artis contingit dupliciter esse peccatum. Uno modo, per deviationem a fine particulari intento ab artifice, et hoc peccatum erit proprium arti; puta si artifex, intendens facere bonum opus, faciat malum, vel intendens facere malum, faciat bonum. Alio modo, per deviationem a fine communi humanae vitae, et hoc modo dicetur peccare, si intendat facere malum opus, et faciat, per quod alius decipiatur. Sed hoc peccatum non est proprium artificis inquantum artifex, sed inquantum homo est. Unde ex primo peccato culpatur artifex inquantum artifex, sed ex secundo culpatur homo inquantum homo. Sed in moralibus, ubi attenditur ordo rationis ad finem communem humanae vitae, semper peccatum et malum attenditur per deviationem ab ordine rationis ad finem communem humanae vitae. Et ideo culpatur ex tali peccato homo et inquantum est homo, et inquantum est moralis. Unde philosophus dicit, in VI Ethic., quod in arte volens peccans est eligibilior; circa prudentiam autem minus, sicut et in virtutibus moralibus, quarum prudentia est directiva.Ссылаются нормы: Q21A2Ad2, assert-h2dd8f27ab0535fd4b9e02d9f8052974ffb029139c93ff2c427c2cfff485964f3
section/21-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:46c70f5422a5aa05a8fd696e119fd0f9301e738be40e95e53ea2542ebf711521LA
Ad tertium dicendum quod illa infirmitas quae est in malis voluntariis, subiacet potestati hominis. Et ideo nec tollit nec diminuit rationem culpae.Ссылаются нормы: Q21A2Ad3, assert-he7ee3651418b2b4e7f19d30e34ac589e1fbad08bc569f0ecc38825a0429178ab
section/21-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4871d4ddc6292d48b171fca47eac64ebce372d43b28dc5d2404b22f824a4ea55LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus humanus, ex hoc quod est bonus vel malus, non habeat rationem laudabilis vel culpabilis. Peccatum enim contingit etiam in his quae aguntur a natura, ut dicitur in II Physic. Sed tamen ea quae sunt naturalia, non sunt laudabilia nec culpabilia, ut dicitur in III Ethic. Ergo actus humanus, ex hoc quod est malus vel peccatum, non habet rationem culpae, et per consequens nec ex hoc quod est bonus, habet rationem laudabilis.Ссылаются нормы: Q21A2Obiectio1, assert-h74cfa6f15bfbb78a876487f4dbad5a285ba5765831a25f8dba1fc893fd11e623, assert-h9316c4a6a5480d0953874a0407ea5992932df72db439623930e925843542d4fe
section/21-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:93241d28296215722bc1457e8fb5ac7cdc7cbc6f1b96a112c001fd267de484daLA
Praeterea, sicut contingit peccatum in actibus moralibus, ita et in actibus artis, quia, ut dicitur in II Physic., peccat grammaticus non recte scribens, et medicus non recte dans potionem. Sed non culpatur artifex ex hoc quod aliquod malum facit, quia ad industriam artificis pertinet quod possit et bonum opus facere et malum, cum voluerit. Ergo videtur quod etiam actus moralis, ex hoc quod est malus, non habeat rationem culpabilis.Ссылаются нормы: Q21A2Obiectio2, assert-h55e2c7b5565984b2cf83ed08481462b846459c6bd4431256b4854c774913faa3, assert-heaf802d025d60683eb849c8aca9dc544212a522d70453bfc78009bf5de23c630
section/21-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7118e12ccaf246868291f1a8058a5335be59acf086a64edc118242698dd65cd4LA
Praeterea, Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom., quod malum est infirmum et impotens. Sed infirmitas vel impotentia vel tollit vel diminuit rationem culpae. Non ergo actus humanus est culpabilis ex hoc quod est malus.Ссылаются нормы: Q21A2Obiectio3, assert-h0684f943e069b2cd001a38b5d32e4d007341fbf876224e7f4d1f869c9212c008, assert-habc1a1a6616c376871aaa7ecaeb6a5023cd39bfe3f2814b28c1609e5881e6a89
section/21-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:50445830bba501ee16bb641c47d5991c69f6f6b5dc04f9b9008bed0d09cbf868LA
Respondeo dicendum quod, sicut malum est in plus quam peccatum, ita peccatum est in plus quam culpa. Ex hoc enim dicitur aliquis actus culpabilis vel laudabilis, quod imputatur agenti, nihil enim est aliud laudari vel culpari, quam imputari alicui malitiam vel bonitatem sui actus. Tunc autem actus imputatur agenti, quando est in potestate ipsius, ita quod habeat dominium sui actus. Hoc autem est in omnibus actibus voluntariis, quia per voluntatem homo dominium sui actus habet, ut ex supradictis patet. Unde relinquitur quod bonum vel malum in solis actibus voluntariis constituit rationem laudis vel culpae; in quibus idem est malum, peccatum et culpa.Ссылаются нормы: Q21A2Respondeo, assert-h02b06be012ffe90f95f9c1a95a40ee0bd4620504fc437616d3b87f2421eb5530
section/21-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1de991d1d334fa0254ad302ffa9b21946a14b1a0abee5a05d90ae0af4bd3d5a0LA
Sed contra est quod philosophus dicit, quod laudabilia sunt virtutum opera; vituperabilia autem, vel culpabilia, opera contraria. Sed actus boni sunt actus virtutis, quia virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit, ut dicitur in II Ethic., unde actus oppositi sunt actus mali. Ergo actus humanus ex hoc quod est bonus vel malus, habet rationem laudabilis vel culpabilis.Ссылаются нормы: assert-h86d2e3c3ee60bfff3843b5fe2503501aa5dd343d6ffab777f5033815364815df
section/21-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:44436102037916fc9754cc58b42df9ae6b48fbd22725f40bc96223851185628dLA
Ad primum ergo dicendum quod quandoque actus hominis boni vel mali, etsi non ordinantur ad bonum vel malum alterius singularis personae, tamen ordinantur ad bonum vel ad malum alterius quod est ipsa communitas.Ссылаются нормы: Q21A3Ad1, assert-hde7801237c506f85ed746e9775860a871c9bf5dd1f12e3cdca41ba7a03a28e57
section/21-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eda2559e3aadbc2812d2d645496a343ac0bd8c774a41b2a4733d21346ac071eeLA
Ad secundum dicendum quod homo, qui habet dominium sui actus, ipse etiam, inquantum est alterius, scilicet communitatis, cuius est pars meretur aliquid vel demeretur, inquantum actus suos bene vel male disponit, sicut etiam si alia sua, de quibus communitati servire debet, bene vel male dispenset.Ссылаются нормы: Q21A3Ad2, assert-he10b9ab10dec04e7d43606212c2d37e423025bdca3c01e1065910a5d991edd0c
section/21-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:932c6289924ad898af9b0b2d31d669f5d78df3f5b9e735fdc32556be5f63b5b5LA
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum bonum vel malum quod aliquis sibi facit per suum actum, redundat in communitatem, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q21A3Ad3, assert-hda0462d2a4082d94e65b49b7b32dffa8a13161fbf998c07305d1615c192178ce
section/21-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0268ce43d94d2f3132f5a722b86bc0540b648e2ad5273408f888bda0f8d0cc87LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus humanus non habeat rationem meriti et demeriti, propter suam bonitatem vel malitiam. Meritum enim et demeritum dicitur per ordinem ad retributionem, quae locum solum habet in his quae ad alterum sunt. Sed non omnes actus humani boni vel mali sunt ad alterum, sed quidam sunt ad seipsum. Ergo non omnis actus humanus bonus vel malus habet rationem meriti vel demeriti.Ссылаются нормы: Q21A3Obiectio1, assert-hddf37af27199dfe53299ab52d2cf264af7511111835b31143052f8f6d06f9ccd, assert-hfc9caf5976a4f20eedd888183e66c288c2d6442db09121c82519bc92914815f7
section/21-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:89a248a6c85448a198a876e7466d81df62bbcd6f7a866a026c24380a66f31cd5LA
Praeterea, nullus meretur poenam vel praemium ex hoc quod disponit ut vult de eo cuius est dominus, sicut si homo destruat rem suam, non punitur, sicut si destrueret rem alterius. Sed homo est dominus suorum actuum. Ergo ex hoc quod bene vel male disponit de suo actu, non meretur poenam vel praemium.Ссылаются нормы: Q21A3Obiectio2, assert-h5a51dc6cf2ae54045ee3115ab2a088481bbfa9188b65d4a6e9fee06f1b5d3eb0, assert-h5f01cfc5da2c89ebc9bee618eb3f59672fcdfcfd5c567a9dac61604ecd470e75
section/21-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c2da5511fa79d3ac0436d24f4441be5c5ef54b8020959ad2268e8939b9d64ba6LA
Praeterea, ex hoc quod aliquis sibi ipsi acquirit bonum, non meretur ut ei bene fiat ab alio, et eadem ratio est de malis. Sed ipse actus bonus est quoddam bonum et perfectio agentis, actus autem inordinatus est quoddam malum ipsius. Non ergo ex hoc quod homo facit malum actum vel bonum, meretur vel demeretur.Ссылаются нормы: Q21A3Obiectio3, assert-h6eee424eb604e7e8673e935aef20459a2e8758b8b03559dd6c39945328d3e848, assert-hfe749a8615268ceb1d9321294be705b29081a32e39559bf8be22f7f18779f65e
section/21-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7fcb2707694a7a82076213d20ad43a60af28b3e81fcbc3f819e766224c608557LA
Respondeo dicendum quod meritum et demeritum dicuntur in ordine ad retributionem quae fit secundum iustitiam. Retributio autem secundum iustitiam fit alicui ex eo quod agit in profectum vel nocumentum alterius. Est autem considerandum quod unusquisque in aliqua societate vivens, est aliquo modo pars et membrum totius societatis. Quicumque ergo agit aliquid in bonum vel malum alicuius in societate existentis, hoc redundat in totam societatem sicut qui laedit manum, per consequens laedit hominem. Cum ergo aliquis agit in bonum vel malum alterius singularis personae, cadit ibi dupliciter ratio meriti vel demeriti. Uno modo, secundum quod debetur ei retributio a singulari persona quam iuvat vel offendit. Alio modo, secundum quod debetur ei retributio a toto collegio. Quando vero aliquis ordinat actum suum directe in bonum vel malum totius collegii, debetur ei retributio primo quidem et principaliter a toto collegio, secundario vero, ab omnibus collegii partibus. Cum vero aliquis agit quod in bonum proprium vel malum vergit, etiam debetur ei retributio, inquantum etiam hoc vergit in commune secundum quod ipse est pars collegii, licet non debeatur ei retributio inquantum est bonum vel malum singularis personae, quae est eadem agenti, nisi forte a seipso secundum quandam similitudinem, prout est iustitia hominis ad seipsum. Sic igitur patet quod actus bonus vel malus habet rationem laudabilis vel culpabilis, secundum quod est in potestate voluntatis; rationem vero rectitudinis et peccati, secundum ordinem ad finem; rationem vero meriti et demeriti, secundum retributionem iustitiae ad alterum.Ссылаются нормы: Q21A3Respondeo, assert-hb6e674b3f27f27d916031e8af600aad4b56f448410cd47488c6857dec6adc6d4
section/21-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:70d3a287b791a24290016ff9404c298698becfb30f597a0beb44126984256eadLA
Sed contra est quod dicitur Isaiae III, dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Vae impio in malum, retributio enim manuum eius fiet ei.Ссылаются нормы: assert-hba9bddbf837ab02e455b398cd05a3f69f1b7ca33df4739df1ccb349cbf0f64a7
section/21-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fa05b2f8482df5e2796497d0f34e24ea5098ab896048896dee24a2089ba17a5fLA
Ad primum ergo dicendum quod per actum hominis Deo secundum se nihil potest accrescere vel deperire, sed tamen homo, quantum in se est, aliquid subtrahit Deo, vel ei exhibet, cum servat vel non servat ordinem quem Deus instituit.Ссылаются нормы: Q21A4Ad1, assert-h724764cc8661fce8bb69d0925ad025e04e3310009bceaa6d2d4a694b18c68791
section/21-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5927a366807975df9d243e343b82e3ffd7059baca5e6307dc559bc906e8e9058LA
Ad secundum dicendum quod homo sic movetur a Deo ut instrumentum, quod tamen non excluditur quin moveat seipsum per liberum arbitrium, ut ex supradictis patet. Et ideo per suum actum meretur vel demeretur apud Deum.Ссылаются нормы: Q21A4Ad2, assert-h438591b875cc0b6508ff2f1321cee54ed0d6d0e718d4fef6d2ef96a28977e805
section/21-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e8d2b0989a78078c09eb0604c40c35ac4078daa776d13d26db5ddd1c63aacce9LA
Ad tertium dicendum quod homo non ordinatur ad communitatem politicam secundum se totum, et secundum omnia sua, et ideo non oportet quod quilibet actus eius sit meritorius vel demeritorius per ordinem ad communitatem politicam. Sed totum quod homo est, et quod potest et habet, ordinandum est ad Deum, et ideo omnis actus hominis bonus vel malus habet rationem meriti vel demeriti apud Deum, quantum est ex ipsa ratione actus.Ссылаются нормы: Q21A4Ad3, assert-h1fa05d94ecf7b75a70242f56e1de1b20623b27d32a34642e1a98f387cf165b03
section/21-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c621d9c7547f40850fa9bd2db93b4b7d81e910851dbc3e129322bc077f8a9dfeLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus hominis bonus vel malus non habeat rationem meriti vel demeriti per comparationem ad Deum. Quia, ut dictum est, meritum et demeritum importat ordinem ad recompensationem profectus vel damni ad alterum illati. Sed actus hominis bonus vel malus non cedit in aliquem profectum vel damnum ipsius Dei, dicitur enim Iob XXXV, si peccaveris quid ei nocebis? Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Ergo actus hominis bonus vel malus non habet rationem meriti vel demeriti apud Deum.Ссылаются нормы: Q21A4Obiectio1, assert-h2062f60054dfb1808d8e3944e26a2fc54c9b9699e8d282bba9837a31cb2db6f6, assert-h5a2f3877e7be2f12ee35967f77a61066e1edc12eedb19e6f14a95050e79c92f2
section/21-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f16ae6fcd499d8b7e32f5a2025950cf54df652344238ca2670672959c88689b5LA
Praeterea, instrumentum nihil meretur vel demeretur apud eum qui utitur instrumento, quia tota actio instrumenti est utentis ipso. Sed homo in agendo est instrumentum divinae virtutis principaliter ipsum moventis, unde dicitur Isaiae X, numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Ubi manifeste hominem agentem comparat instrumento. Ergo homo, bene agendo vel male, nihil meretur vel demeretur apud Deum.Ссылаются нормы: Q21A4Obiectio2, assert-h3f73a196b44679515858a06253afcaaa4a3701720b52983cddc84f2f927bc147, assert-h931327da25ec11b14fd85f06019da66fe5ba67d2a74a1b9e8715d47af81e757f
section/21-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5c31ba79ad539d01c6307e8714d7a0da099d80a891f3e7110bf6a73abc474d60LA
Praeterea, actus humanus habet rationem meriti vel demeriti, inquantum ordinatur ad alterum. Sed non omnes actus humani ordinantur ad Deum. Ergo non omnes actus boni vel mali habent rationem meriti vel demeriti apud Deum.Ссылаются нормы: Q21A4Obiectio3, assert-h15156d8d3b1f3f2152437953c8f33769b9b8593244f25e9b90805ea27f562470, assert-h46c76ff916a7ed685f1b494204606b4c4120bf9db29d52d7ea7678a73d070585
section/21-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3621ee180f3a0e5eae54b8c2b8a986e4f6b8ae32f0631c589a993ae17c3569b2LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, actus alicuius hominis habet rationem meriti vel demeriti, secundum quod ordinatur ad alterum, vel ratione eius, vel ratione communitatis. Utroque autem modo actus nostri boni vel mali habent rationem meriti vel demeriti apud Deum. Ratione quidem ipsius, inquantum est ultimus hominis finis, est autem debitum ut ad finem ultimum omnes actus referantur, ut supra habitum est. Unde qui facit actum malum non referibilem in Deum, non servat honorem Dei, qui ultimo fini debetur. Ex parte vero totius communitatis universi, quia in qualibet communitate ille qui regit communitatem, praecipue habet curam boni communis, unde ad eum pertinet retribuere pro his quae bene vel male fiunt in communitate. Est autem Deus gubernator et rector totius universi, sicut in primo habitum est, et specialiter rationalium creaturarum. Unde manifestum est quod actus humani habent rationem meriti vel demeriti per comparationem ad ipsum, alioquin sequeretur quod Deus non haberet curam de actibus humanis.Ссылаются нормы: Q21A4Respondeo, assert-hc9143091effc1bdc87bbb0e7457b9d0192139f91bc6df1afc0223d0c1ad1dfee
section/21-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0756840b112b1c193e7f37acc78a9194f5fd4d569b3b8f6623b56c79a033f0ffLA
Sed contra est quod dicitur Eccle. ult., cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium, sive bonum sit sive malum. Sed iudicium importat retributionem, respectu cuius meritum et demeritum dicitur. Ergo omnis actus hominis bonus vel malus habet rationem meriti vel demeriti apud Deum.Ссылаются нормы: assert-h0fdb7a1bd018e26061f41b192e7607c0724cac0da2a81f57b1a42b5b08d94c95
question/21/prooemium · paragraph
la · official · sha256:49f296583957b89120968abc9158c53dcdfac7000d2ead1eb9a985f2feb169abLA
Deinde considerandum est de his quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis vel malitiae. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum actus humanus, inquantum est bonus vel malus, habeat rationem rectitudinis vel peccati. Secundo, utrum habeat rationem laudabilis vel culpabilis. Tertio, utrum habeat rationem meriti vel demeriti. Quarto, utrum habeat rationem meriti vel demeriti apud Deum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 6
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q6
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2006.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:891e04d3722600bcd2ed97a28327de1771f70def9b32537a73c321424d90b8ba | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 63
section/6-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6935e0efd4a5eb034c753cbd16763c55ec50dd9df0e45b528a6c886260c4fb2aLA
Ad primum ergo dicendum quod non omne principium est principium primum. Licet ergo de ratione voluntarii sit quod principium eius sit intra, non tamen est contra rationem voluntarii quod principium intrinsecum causetur vel moveatur ab exteriori principio, quia non est de ratione voluntarii quod principium intrinsecum sit principium primum. Sed tamen sciendum quod contingit aliquod principium motus esse primum in genere, quod tamen non est primum simpliciter sicut in genere alterabilium primum alterans est corpus caeleste, quod tamen non est primum movens simpliciter, sed movetur motu locali a superiori movente. Sic igitur principium intrinsecum voluntarii actus, quod est vis cognoscitiva et appetitiva, est primum principium in genere appetitivi motus, quamvis moveatur ab aliquo exteriori secundum alias species motus.Ссылаются нормы: Q6A1Ad1, assert-h2ec5aeb3091654c373caa2ab43f4f3f95029ba7ad95fb30da906534940ef4f70
section/6-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a071d826639e7c8ff99612ee4e3fa8df88b2fed99775fb7dfcc50a1229a59cadLA
Ad secundum dicendum quod motus animalis novus praevenitur quidem ab aliquo exteriori motu quantum ad duo. Uno modo, inquantum per motum exteriorem praesentatur sensui animalis aliquod sensibile, quod apprehensum movet appetitum, sicut leo videns cervum per eius motum appropinquantem, incipit moveri ad ipsum. Alio modo, inquantum per exteriorem motum incipit aliqualiter immutari naturali immutatione corpus animalis, puta per frigus vel calorem; corpore autem immutato per motum exterioris corporis, immutatur etiam per accidens appetitus sensitivus, qui est virtus organi corporei; sicut cum ex aliqua alteratione corporis commovetur appetitus ad concupiscentiam alicuius rei. Sed hoc non est contra rationem voluntarii, ut dictum est huiusmodi enim motiones ab exteriori principio sunt alterius generis.Ссылаются нормы: Q6A1Ad2, assert-he1a702f8bba1f0913fed54e8965a1c3bee36d9637df9afebcbde1217162013d4
section/6-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:604f65df23560a80b76fc2aa63b841273249935726f9f7523d93dfc884e72362LA
Ad tertium dicendum quod Deus movet hominem ad agendum non solum sicut proponens sensui appetibile, vel sicut immutans corpus, sed etiam sicut movens ipsam voluntatem, quia omnis motus tam voluntatis quam naturae, ab eo procedit sicut a primo movente. Et sicut non est contra rationem naturae quod motus naturae sit a Deo sicut a primo movente, inquantum natura est quoddam instrumentum Dei moventis; ita non est contra rationem actus voluntarii quod sit a Deo, inquantum voluntas a Deo movetur. Est tamen communiter de ratione naturalis et voluntarii motus, quod sint a principio intrinseco.Ссылаются нормы: Q6A1Ad3, assert-h5b9b8b6092611d4a9645871c03a7f03ba34aef2746cfd7cf50069a5f22621b75
section/6-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0efbd47267e150f200228ffef0b2126e52ab2bce3ce3c844b154a4a6278e09d0LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in humanis actibus non inveniatur voluntarium. Voluntarium enim est cuius principium est in ipso; ut patet per Gregorium Nyssenum, et Damascenum, et Aristotelem. Sed principium humanorum actuum non est in ipso homine, sed est extra, nam appetitus hominis movetur ad agendum ab appetibili quod est extra quod est sicut movens non motum, ut dicitur in III de anima. Ergo in humanis actibus non invenitur voluntarium.Ссылаются нормы: Q6A1Obiectio1, assert-ha44ece35d6c67ac6ff7c3403b1f92ea08495acc4dd2d3fa031cd2e2552f1184e, assert-he509bbd16f8d5533553eeff8ccd9e367f9b5cea58145c52a3dfa8b546512cb47
section/6-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:693cf40d0cffae87d98c016b1660657ae19b37a2475519bbd9a225afb842f08aLA
Praeterea, philosophus in VIII Physic. probat quod non invenitur in animalibus aliquis motus novus, qui non praeveniatur ab alio motu exteriori. Sed omnes actus hominis sunt novi, nullus enim actus hominis aeternus est. Ergo principium omnium humanorum actuum est ab extra. Non igitur in eis invenitur voluntarium.Ссылаются нормы: Q6A1Obiectio2, assert-h14cdbc36f35dc09970a7b04c591ff66c04174a6dedd7f2799f71eb9d1760db6d, assert-hea1f995c9aed0acd04ca5b8ea90ec8acd8e8751183ff68d2b8b73d37f45f1f68
section/6-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f3da0e9787e564607c71e900bc3d28a2a930e3595be659f3775c7c2a403fd8e0LA
Praeterea, qui voluntarie agit, per se agere potest. Sed hoc homini non convenit, dicitur enim Ioan. XV, sine me nihil potestis facere. Ergo voluntarium in humanis actibus non invenitur.Ссылаются нормы: Q6A1Obiectio3, assert-h90eb5fb92ddc850a05d49d44bdcd8bff25f2fe40cb82ae63fab97fe145ca5bd8, assert-hc0503cac4a68f6c4ba8ca69339c0f6a60d3e53b3bb219488bfc26f72747d21b2
section/6-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d450fad124c440668915ea6dbaf8a804ef5b958fadc751c040eaa9e5947f0480LA
Respondeo dicendum quod oportet in actibus humanis voluntarium esse. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod quorundam actuum seu motuum principium est in agente, seu in eo quod movetur; quorundam autem motuum vel actuum principium est extra. Cum enim lapis movetur sursum, principium huius motionis est extra lapidem, sed cum movetur deorsum, principium huius motionis est in ipso lapide. Eorum autem quae a principio intrinseco moventur, quaedam movent seipsa, quaedam autem non. Cum enim omne agens seu motum agat seu moveatur propter finem, ut supra habitum est; illa perfecte moventur a principio intrinseco, in quibus est aliquod intrinsecum principium non solum ut moveantur, sed ut moveantur in finem. Ad hoc autem quod fiat aliquid propter finem, requiritur cognitio finis aliqualis. Quodcumque igitur sic agit vel movetur a principio intrinseco, quod habet aliquam notitiam finis, habet in seipso principium sui actus non solum ut agat, sed etiam ut agat propter finem. Quod autem nullam notitiam finis habet, etsi in eo sit principium actionis vel motus; non tamen eius quod est agere vel moveri propter finem est principium in ipso, sed in alio, a quo ei imprimitur principium suae motionis in finem. Unde huiusmodi non dicuntur movere seipsa, sed ab aliis moveri. Quae vero habent notitiam finis dicuntur seipsa movere, quia in eis est principium non solum ut agant, sed etiam ut agant propter finem. Et ideo, cum utrumque sit ab intrinseco principio, scilicet quod agunt, et quod propter finem agunt, horum motus et actus dicuntur voluntarii, hoc enim importat nomen voluntarii, quod motus et actus sit a propria inclinatione. Et inde est quod voluntarium dicitur esse, secundum definitionem Aristotelis et Gregorii Nysseni et Damasceni, non solum cuius principium est intra, sed cum additione scientiae. Unde, cum homo maxime cognoscat finem sui operis et moveat seipsum, in eius actibus maxime voluntarium invenitur.Ссылаются нормы: Q6A1Respondeo, SomeActsVoluntary, assert-ha16bc58daa2b7fa64af10c9843d89e64ae424588d3a0cd06b36ae3cbd8db3151
section/6-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:523ef041d5b8c5f0048a4193c9a44392a14eaec121c079643a4e47081743d6b4LA
Sed contra est quod dicit Damascenus, in II libro, quod voluntarium est actus qui est operatio rationalis. Tales autem sunt actus humani. Ergo in actibus humanis invenitur voluntarium.Ссылаются нормы: assert-hd4d3ed59b58770a4dec44adffe6e244ae3435e62acc265928379cdd6010ce666
section/6-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2db152de90c8854f65ce11af21ca1e619a45467d810810714b52d4c117ea70f5LA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas nominat rationalem appetitum, et ideo non potest esse in his quae ratione carent. Voluntarium autem denominative dicitur a voluntate, et potest trahi ad ea in quibus est aliqua participatio voluntatis, secundum aliquam convenientiam ad voluntatem. Et hoc modo voluntarium attribuitur animalibus brutis, inquantum scilicet per cognitionem aliquam moventur in finem.Ссылаются нормы: Q6A2Ad1, assert-h911776239a3d9500780e157be1175267241e64bad4ca0ae622e2dfa412502add
section/6-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:161a61a239d73f26c7efd7cf164bd9a0bafbba01e710e6ec6e23250e600b7136LA
Ad secundum dicendum quod ex hoc contingit quod homo est dominus sui actus, quod habet deliberationem de suis actibus, ex hoc enim quod ratio deliberans se habet ad opposita, voluntas in utrumque potest. Sed secundum hoc voluntarium non est in brutis animalibus, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q6A2Ad2, assert-he6df23dafff96332906d189a630eecfa5b246693754d14220ff7313a5ef531b8
section/6-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:91fa284fa5f68ce365d9832478968865aa122f84adce86a8008241a94bab164cLA
Ad tertium dicendum quod laus et vituperium consequuntur actum voluntarium secundum perfectam voluntarii rationem; qualis non invenitur in brutis.Ссылаются нормы: Q6A2Ad3, assert-hb9ea7cc5685d3b40c6d4a7ccf991c5562a494ccfe3d2ef20432560e9c81ba083
section/6-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:407fd956ba3ef7c82b16d3d5d8a17434fa60ad17273bb0624c94060f8b7b8fbcLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntarium non sit in brutis animalibus. Voluntarium enim a voluntate dicitur. Voluntas autem, cum sit in ratione, ut dicitur in III de anima, non potest esse in brutis animalibus. Ergo neque voluntarium in eis invenitur.Ссылаются нормы: Q6A2Obiectio1, assert-h01f421b268940033afece6023e5dc793ffbc60ed667219a70b33181c4231d5be
section/6-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:23a90c04d04590b3417c4a53dddff26c77a5ab0ddfc9d948e398fea9bed96009LA
Praeterea, secundum hoc quod actus humani sunt voluntarii, homo dicitur esse dominus suorum actuum. Sed bruta animalia non habent dominium sui actus, non enim agunt, sed magis aguntur, ut Damascenus dicit. Ergo in brutis animalibus non est voluntarium.Ссылаются нормы: Q6A2Obiectio2, assert-h3ade5ac829df7e6f5f5f25c1a1f76a26f5d4f299003c9971af5dcbf5c187c1e4, assert-h4836ddc72a40ebfba0a59b19d487ed9238fc28976251dee337d74f32a28b0f26
section/6-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:061bb2f4b9bb5e79d8c5e3c2052ff00da7a489679c015aae0ac7ce9ae6a08dd3LA
Praeterea, Damascenus dicit quod actus voluntarios sequitur laus et vituperium. Sed actibus brutorum animalium non debetur neque laus neque vituperium. Ergo in eis non est voluntarium.Ссылаются нормы: Q6A2Obiectio3, assert-h06794b0d138da8d8a8c7a8698bc44caa54e5bc3391bbfaa500ce83995c89334b, assert-he5f5a3cab876470fc2efda6fb10fc33fd2335700d1d98b9f2ac3e93a06c31131
section/6-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:12c24eab1a611859f0e90e8151679611826acaeda479c2e7bcbd21d91a02f086LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad rationem voluntarii requiritur quod principium actus sit intra, cum aliqua cognitione finis. Est autem duplex cognitio finis, perfecta scilicet, et imperfecta. Perfecta quidem finis cognitio est quando non solum apprehenditur res quae est finis sed etiam cognoscitur ratio finis, et proportio eius quod ordinatur in finem ad ipsum. Et talis cognitio finis competit soli rationali naturae. Imperfecta autem cognitio finis est quae in sola finis apprehensione consistit, sine hoc quod cognoscatur ratio finis, et proportio actus ad finem. Et talis cognitio finis invenitur in brutis animalibus, per sensum et aestimationem naturalem. Perfectam igitur cognitionem finis sequitur voluntarium secundum rationem perfectam, prout scilicet, apprehenso fine, aliquis potest, deliberans de fine et de his quae sunt ad finem, moveri in finem vel non moveri. Imperfectam autem cognitionem finis sequitur voluntarium secundum rationem imperfectam, prout scilicet apprehendens finem non deliberat, sed subito movetur in ipsum. Unde soli rationali naturae competit voluntarium secundum rationem perfectam, sed secundum rationem imperfectam, competit etiam brutis animalibus.Ссылаются нормы: Q6A2Respondeo, assert-hcd0de2d21fa61201b31f602cea28b1fa6c5faab137f9e1e35d2750864e53ebde
section/6-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ee29a41fc19daa36dd628ca47ec84ec24928c6768f1f3450276f9597e7c174abLA
Sed contra est quod dicit philosophus, in III Ethic., quod pueri et bruta animalia communicant voluntario. Et idem dicunt Damascenus et Gregorius Nyssenus.Ссылаются нормы: assert-h7d68316bf64e72ee6d573934eb30fa49420d2f3453fe7e7949facf27dd6ad193
section/6-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:921632692b5f8b92906f0982599ba98983616dec5975ecaade7d471bcb481145LA
Ad primum ergo dicendum quod voluntarium dicitur non solum quod procedit a voluntate directe, sicut ab agente; sed etiam quod est ab ea indirecte, sicut a non agente.Ссылаются нормы: Q6A3Ad1, assert-hcbb00fe8278b809478c9a057cdcd4fed5712bc2c6326065df45277b0f12bea27
section/6-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:151375f5c2a9448e70770764f0e1b786d74a1069845669dab348293314728452LA
Ad secundum dicendum quod non velle dicitur dupliciter. Uno modo, prout sumitur in vi unius dictionis, secundum quod est infinitivum huius verbi nolo. Unde sicut cum dico nolo legere, sensus est, volo non legere; ita hoc quod est non velle legere, significat velle non legere. Et sic non velle causat involuntarium. Alio modo sumitur in vi orationis. Et tunc non affirmatur actus voluntatis. Et huiusmodi non velle non causat involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A3Ad2, assert-h102ca1e76e891bb2aa4f6bb5a2f0adb50b37e76739fbf07c704d07171df4ed1d
section/6-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:da10664aafabc6f8efcd29938389ee62a975693dbd8f02bcc0f6195332466b2cLA
Ad tertium dicendum quod eo modo requiritur ad voluntarium actus cognitionis, sicut et actus voluntatis; ut scilicet sit in potestate alicuius considerare et velle et agere. Et tunc sicut non velle et non agere, cum tempus fuerit, est voluntarium, ita etiam non considerare.Ссылаются нормы: Q6A3Ad3, assert-h0505914e34c31264ed456bab7eac35c9d1364771725ac722b77139b296f68981
section/6-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:17f878a786938f9b77055e93edf93dfa821da6db5a9a2420ca6a6697c9ac9f07LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntarium non possit esse sine actu. Voluntarium enim dicitur quod est a voluntate. Sed nihil potest esse a voluntate nisi per aliquem actum, ad minus ipsius voluntatis. Ergo voluntarium non potest esse sine actu.Ссылаются нормы: Q6A3Obiectio1, assert-hb59ab6acf449e3b0aeeca38af7607448a006803f54476e5c5c5c4641164cbeaf, assert-hd8e1a13f116bbaf17b97f1ee441ec9065fe4a8441791b6ffa9058343a12e92db
section/6-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a59abbfbaa3d51b12dc74b61cfd8bffdb23882b1a4f88fb8b2ace7ebdd6bcd4eLA
Praeterea, sicut per actum voluntatis dicitur aliquis velle, ita cessante actu voluntatis dicitur non velle. Sed non velle involuntarium causat, quod opponitur voluntario. Ergo voluntarium non potest esse, actu voluntatis cessante.Ссылаются нормы: Q6A3Obiectio2, assert-h50e20800b0e9b3a5dadac644dfd5d4f915d88204d4be733cc9d3d7698f859a0d, assert-h849e8b79d58878ce9acc8df98d1259bf0265588744ad697851d12d0f2d4aa490
section/6-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b06ea6ea6c73673aec8cd3708266c3d4a9ec36bb697ff4b13623ea2ddc6c991aLA
Praeterea, de ratione voluntarii est cognitio, ut dictum est. Sed cognitio est per aliquem actum. Ergo voluntarium non potest esse absque aliquo actu.Ссылаются нормы: Q6A3Obiectio3, assert-h128c0a08c61167371c33e06f9d7f38ccbd85644a798ba7e6edbafd897bed9649, assert-h660ae712e9eb32c39467a06dfb69d34fa782c2995d20f9f02fc7d069c37e5c65
section/6-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:406101129ad1bea5802f3596e92c104bb994a4f4598f55c43872124b7af49f7dLA
Respondeo dicendum quod voluntarium dicitur quod est a voluntate. Ab aliquo autem dicitur esse aliquid dupliciter. Uno modo, directe, quod scilicet procedit ab aliquo inquantum est agens, sicut calefactio a calore. Alio modo, indirecte, ex hoc ipso quod non agit, sicut submersio navis dicitur esse a gubernatore, inquantum desistit a gubernando. Sed sciendum quod non semper id quod sequitur ad defectum actionis, reducitur sicut in causam in agens, ex eo quod non agit, sed solum tunc cum potest et debet agere. Si enim gubernator non posset navem dirigere, vel non esset ei commissa gubernatio navis, non imputaretur ei navis submersio, quae per absentiam gubernatoris contingeret. Quia igitur voluntas, volendo et agendo, potest impedire hoc quod est non velle et non agere, et aliquando debet; hoc quod est non velle et non agere, imputatur ei, quasi ab ipsa existens. Et sic voluntarium potest esse absque actu, quandoque quidem absque actu exteriori, cum actu interiori, sicut cum vult non agere; aliquando autem et absque actu interiori, sicut cum non vult.Ссылаются нормы: Q6A3Respondeo, assert-hac7abc02d0b40087ee6e6cca7fae4c03c612657c383660167982795d9456aff0
section/6-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:616e43b57b8c00559720595cd6cbf81eccbeba7273e638a6533405d4080a8f6eLA
Sed contra, illud cuius domini sumus, dicitur esse voluntarium. Sed nos domini sumus eius quod est agere et non agere, velle et non velle. Ergo sicut agere et velle est voluntarium, ita et non agere et non velle.Ссылаются нормы: assert-h45ad6e2ccf2255b0aaa5d417ef6ae0ac16cf8d0ce9eb3f761cc35aa6a2c3c9ad
section/6-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:09eab5ee0f9f3c0f8ef5b10be85d77c394233777c8159e8f283a32b222a685bcLA
Ad primum ergo dicendum quod Deus, qui est potentior quam voluntas humana, potest voluntatem humanam movere; secundum illud Prov. XXI, cor regis in manu Dei est, et quocumque voluerit, vertet illud. Sed si hoc esset per violentiam, iam non esset cum actu voluntatis nec ipsa voluntas moveretur, sed aliquid contra voluntatem.Ссылаются нормы: Q6A4Ad1, assert-ha0a3749a9315c49ca1d360346de2e399c7e128e27cf4fe44e7fc82e8363b21c9
section/6-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:13ab1e8770edc62928d2250ed057bc3cefd30ae2962a927cd6b28f96a7f980aaLA
Ad secundum dicendum quod non semper est motus violentus, quando passivum immutatur a suo activo, sed quando hoc fit contra interiorem inclinationem passivi. Alioquin omnes alterationes et generationes simplicium corporum essent innaturales et violentae. Sunt autem naturales, propter naturalem aptitudinem interiorem materiae vel subiecti ad talem dispositionem. Et similiter quando voluntas movetur ab appetibili secundum propriam inclinationem, non est motus violentus, sed voluntarius.Ссылаются нормы: Q6A4Ad2, assert-h04aeaa6c6a1db18f9f4736a56799ef97efb769cb79f41fb7f49bf91c5a95cc3b
section/6-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d8e5c49a0ba843c08cf77f38f8e4d9973518daa94f03417019187a8f8f512773LA
Ad tertium dicendum quod id in quod voluntas tendit peccando, etsi sit malum et contra rationalem naturam secundum rei veritatem, apprehenditur tamen ut bonum et conveniens naturae, inquantum est conveniens homini secundum aliquam passionem sensus, vel secundum aliquem habitum corruptum.Ссылаются нормы: Q6A4Ad3, assert-h237cbc72fd0071f796786d016c1e52356e140c9539bd6df013e4685288bf4d0c
section/6-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bc375b420324f30fe6c0bf374defc5c3aad2adde55ed9a747e7d7f5fd8f1591dLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntati possit violentia inferri. Unumquodque enim potest cogi a potentiori. Sed aliquid est humana voluntate potentius, scilicet Deus. Ergo saltem ab eo cogi potest.Ссылаются нормы: Q6A4Obiectio1, assert-h677b983d08f4555d8fe7e585d6004be66798096b87dd385ade61b2d1a6978bf1, assert-ha029f456ba053be211ae0b14b53659f260edd4126d69092e8a088c43ade40342
section/6-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dcfd42950e3d38dac46d365480b4108364b5fcedb6c836e2ce90ddcbd7469de6LA
Praeterea, omne passivum cogitur a suo activo, quando immutatur ab eo. Sed voluntas est vis passiva, est enim movens motum, ut dicitur in III de anima. Cum ergo aliquando moveatur a suo activo, videtur quod aliquando cogatur.Ссылаются нормы: Q6A4Obiectio2, assert-h85ee5b4bfd3823101e8bff85d2d6c9126761d321c0d4397320238e2517980533, assert-h8eb8b389700ab461d4ee8f26edef717107ea4fc474ff2cef8db47d4e60979eba
section/6-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:10efa43e4c35dde253fa18a9859d8967b5cad61c786f8eadb171332e8fb0d834LA
Praeterea, motus violentus est qui est contra naturam. Sed motus voluntatis aliquando est contra naturam; ut patet de motu voluntatis ad peccandum, qui est contra naturam, ut Damascenus dicit. Ergo motus voluntatis potest esse coactus.Ссылаются нормы: Q6A4Obiectio3, assert-h1f99a0d7929fd074b7b060266ff55b2b906232363752869e32db0d02e973205f, assert-h932d3f1c15eeb4e0a13ad4e8fcb95208e0010216e3d54ecdc70d049d3d306b13
section/6-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:461e1f9e906594043ce4f96d957994898bf41d6993c9af2b992ea49b38d8fe0fLA
Respondeo dicendum quod duplex est actus voluntatis, unus quidem qui est eius immediate, velut ab ipsa elicitus, scilicet velle; alius autem est actus voluntatis a voluntate imperatus, et mediante alia potentia exercitus, ut ambulare et loqui, qui a voluntate imperantur mediante potentia motiva. Quantum igitur ad actus a voluntate imperatos, voluntas violentiam pati potest, inquantum per violentiam exteriora membra impediri possunt ne imperium voluntatis exequantur. Sed quantum ad ipsum proprium actum voluntatis, non potest ei violentia inferri. Et huius ratio est quia actus voluntatis nihil est aliud quam inclinatio quaedam procedens ab interiori principio cognoscente, sicut appetitus naturalis est quaedam inclinatio ab interiori principio et sine cognitione. Quod autem est coactum vel violentum, est ab exteriori principio. Unde contra rationem ipsius actus voluntatis est quod sit coactus vel violentus, sicut etiam est contra rationem naturalis inclinationis vel motus. Potest enim lapis per violentiam sursum ferri, sed quod iste motus violentus sit ex eius naturali inclinatione, esse non potest. Similiter etiam potest homo per violentiam trahi, sed quod hoc sit ex eius voluntate, repugnat rationi violentiae.Ссылаются нормы: Q6A4Respondeo, assert-hf0aa3c19b22d87dec34e1bc2c9ca5c48819a6fe578845d77c13b3611d40c9645
section/6-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2c14a4ac960b70d035b4b20479850b536d5d59be78a7978725d4e3644b076991LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in V de Civ. Dei, quod si aliquid fit voluntate, non fit ex necessitate. Omne autem coactum fit ex necessitate. Ergo quod fit ex voluntate, non potest esse coactum. Ergo voluntas non potest cogi ad agendum.Ссылаются нормы: assert-h0bc787f1c160b17383bfa1b0ea32b82ddd26bddb6f94e388ae8634a5d95fd24c
section/6-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e4dbc49a8c0ed75216192028ad11449efb824f3009ec8e2c08864014d0db0441LA
Ad primum ergo dicendum quod involuntarium voluntario opponitur. Dictum est autem supra quod voluntarium dicitur non solum actus qui est immediate ipsius voluntatis, sed etiam actus a voluntate imperatus. Quantum igitur ad actum qui est immediate ipsius voluntatis, ut supra dictum est, violentia voluntati inferri non potest, unde talem actum violentia involuntarium facere non potest. Sed quantum ad actum imperatum, voluntas potest pati violentiam. Et quantum ad hunc actum, violentia involuntarium facit.Ссылаются нормы: Q6A5Ad1, assert-h2faebae8c449aa42860ab559a71cb3920325513d0691b78ec73bc6fd0cb5214c
section/6-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6271817cb30351b161f5be18172a0540f9e3beb7f832a098814a3b264f15b4f5LA
Ad secundum dicendum quod, sicut naturale dicitur quod est secundum inclinationem naturae, ita voluntarium dicitur quod est secundum inclinationem voluntatis. Dicitur autem aliquid naturale dupliciter. Uno modo, quia est a natura sicut a principio activo, sicut calefacere est naturale igni. Alio modo, secundum principium passivum, quia scilicet est in natura inclinatio ad recipiendum actionem a principio extrinseco, sicut motus caeli dicitur esse naturalis, propter aptitudinem naturalem caelestis corporis ad talem motum, licet movens sit voluntarium. Et similiter voluntarium potest aliquid dici dupliciter, uno modo, secundum actionem, puta cum aliquis vult aliquid agere; alio modo, secundum passionem, scilicet cum aliquis vult pati ab alio. Unde cum actio infertur ab aliquo exteriori, manente in eo qui patitur voluntate patiendi, non est simpliciter violentum, quia licet ille qui patitur non conferat agendo, confert tamen volendo pati. Unde non potest dici involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A5Ad2, assert-h9e577140ff4777df216f2c571760d7dd9e8b133bafd0a9bbaf2f6040ed07ed63
section/6-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:01e6a6ddcfd342d233c7cc279a4ab816ce2d94ba44cc946d32374be94a987883LA
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit in VIII Physic., motus animalis quo interdum movetur animal contra naturalem inclinationem corporis, etsi non sit naturalis corpori, est tamen quodammodo naturalis animali, cui naturale est quod secundum appetitum moveatur. Et ideo hoc non est violentum simpliciter, sed secundum quid. Et similiter est dicendum cum aliquis inflectit membra contra naturalem dispositionem. Hoc enim est violentum secundum quid, scilicet quantum ad membrum particulare non tamen simpliciter, quantum ad ipsum hominem.Ссылаются нормы: Q6A5Ad3, assert-h47bd42e71a84b19a595d783f68a8b5fe2bf2d1bddd68ed07b17db193c3c0f98a
section/6-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f80fcbad4c1c3dee56c552ccccaeb8ea151b615a34a7156263e91cf9ec8dfaf7LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod violentia non causet involuntarium. Voluntarium enim et involuntarium secundum voluntatem dicuntur. Sed voluntati violentia inferri non potest, ut ostensum est. Ergo violentia involuntarium causare non potest.Ссылаются нормы: Q6A5Obiectio1, assert-h4b93f0c5e40b368712f32a54b62d3449f88a308969f9dfaa3dc3eaede69566fe, assert-hb5580ba717b1552e54734f2939c49d377771c933bc57735ac55ed5994675814f
section/6-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1d967d4d3ec64b07ea051eb866e3a97f33667dedd4ee76aed6fce24808fbc246LA
Praeterea, id quod est involuntarium, est cum tristitia, ut Damascenus et philosophus dicunt. Sed aliquando patitur aliquis violentiam, nec tamen inde tristatur. Ergo violentia non causat involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A5Obiectio2, assert-h8c89caf1b5e65ec3f7cca35df7bd362a98c83b6de78d47f75d76c9d527c05a8b, assert-hcfacca83224ffe2cda05570acdef8589dd0e41e859e9ab7490f7ed7e457a2027
section/6-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ca0d7642b3f82c4a1e8c77d9ff542b3bd09e7b802902a92d2595def736d7217eLA
Praeterea, id quod est a voluntate, non potest esse involuntarium. Sed aliqua violenta sunt a voluntate, sicut cum aliquis cum corpore gravi sursum ascendit; et sicut cum aliquis inflectit membra contra naturalem eorum flexibilitatem. Ergo violentia non causat involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A5Obiectio3, assert-h14ecace9cc780d61f46165831056d8b3d61472af95c3b89c228b9adab9ab8b82, assert-h7526cf4e61115129fab86cb7ad57373b647276ef9dba88d346972c131e67e136
section/6-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dd47045dfb43123ba2c526201f665d1d40fcc385741da7460db1064e5c2123dfLA
Respondeo dicendum quod violentia directe opponitur voluntario, sicut etiam et naturali. Commune est enim voluntario et naturali quod utrumque sit a principio intrinseco, violentum autem est a principio extrinseco. Et propter hoc, sicut in rebus quae cognitione carent, violentia aliquid facit contra naturam; ita in rebus cognoscentibus facit aliquid esse contra voluntatem. Quod autem est contra naturam, dicitur esse innaturale, et similiter quod est contra voluntatem, dicitur esse involuntarium. Unde violentia involuntarium causat.Ссылаются нормы: Q6A5Respondeo, assert-h91faa109c0dc72d2adb72c3700c3633589ea938dc4295f917cc226243f445620
section/6-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1fcb0d85dd857d9aec0a8fde712b95a1485e19eb351f12f329b09a8ccafe570aLA
Sed contra est quod philosophus et Damascenus dicunt, quod aliquid est involuntarium per violentiam.Ссылаются нормы: assert-he2ba0ee7821302db9bc27ea19fac8e7da6cb044f701d36e53243665a9f6df3a3
section/6-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab55a85490720e9b7abd5a48caab51115d33a6af0e40bd621c22c08226a5d896LA
Ad primum ergo dicendum quod ea quae aguntur per metum et per vim, non solum differunt secundum praesens et futurum, sed etiam secundum hoc, quod in eo quod agitur per vim, voluntas non consentit, sed omnino est contra motum voluntatis, sed id quod per metum agitur, fit voluntarium, ideo quia motus voluntatis fertur in id, licet non propter seipsum, sed propter aliud, scilicet ad repellendum malum quod timetur. Sufficit enim ad rationem voluntarii quod sit propter aliud voluntarium, voluntarium enim est non solum quod propter seipsum volumus ut finem, sed etiam quod propter aliud volumus ut propter finem. Patet ergo quod in eo quod per vim agitur, voluntas interior nihil agit, sed in eo quod per metum agitur, voluntas aliquid agit. Et ideo, ut Gregorius Nyssenus dicit, ad excludendum ea quae per metum aguntur, in definitione violenti non solum dicitur quod violentum est cuius principium est extra, sed additur, nihil conferente vim passo, quia ad id quod agitur per metum, voluntas timentis aliquid confert.Ссылаются нормы: Q6A6Ad1, assert-hb766920631eb397153832911da12e1df6bbf238e4f754edaa21e360bf110ea7b
section/6-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:288ce4a782d06692baac79d1e9fec159686158f3f173e0181a2c906f26915038LA
Ad secundum dicendum quod ea quae absolute dicuntur, quolibet addito remanent talia, sicut calidum et album, sed ea quae relative dicuntur, variantur secundum comparationem ad diversa; quod enim est magnum comparatum huic, est parvum comparatum alteri. Voluntarium autem dicitur aliquid non solum propter seipsum, quasi absolute, sed etiam propter aliud, quasi relative. Et ideo nihil prohibet aliquid quod non esset voluntarium alteri comparatum fieri voluntarium per comparationem ad aliud.Ссылаются нормы: Q6A6Ad2, assert-hd5277909eadf9ec34c9afa74c0c4ea3c464c37dca5f63eaf456598ea1575d4ec
section/6-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:93d6753f0f061e086d74a7a0b657b6394d1af19c5f5e6cadd93007171f5006c7LA
Ad tertium dicendum quod illud quod per metum agitur, absque conditione est voluntarium, idest secundum quod actu agitur, sed involuntarium est sub conditione, idest si talis metus non immineret. Unde secundum illam rationem magis potest concludi oppositum.Ссылаются нормы: Q6A6Ad3, assert-h146c675c60b5fc8a65edf4da45d4aad9efb932833abbc9c3541e2a414fffd9d8
section/6-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a5fba640cdd3b88c571e490c8c69e167acdb691eff61f7bf0bdf6ed01dc75dc6LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod metus causet involuntarium simpliciter. Sicut enim violentia est respectu eius quod contrariatur praesentialiter voluntati, ita metus est respectu mali futuri quod repugnat voluntati. Sed violentia causat involuntarium simpliciter. Ergo et metus involuntarium simpliciter causat.Ссылаются нормы: Q6A6Obiectio1, assert-ha810dc2065e01af3377bf5204f4e7f883c9dca123ee18dda0862a3ad9691a115, assert-hb345f5aaf27da14c44f558bfeca2db33f79f33b6bfab7d0d6aef14ad58893ec5
section/6-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:21676268e9e4cc4ab90fe551c4e82e0e118536451ba89d4dc58140046b20e840LA
Praeterea, quod est secundum se tale, quolibet addito remanet tale, sicut quod secundum se est calidum, cuicumque coniungatur, nihilominus est calidum, ipso manente. Sed illud quod per metum agitur, secundum se est involuntarium. Ergo etiam adveniente metu est involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A6Obiectio2, assert-h16e7b73be01fcbe86887860f3c4ace82ee232bd651fd295ac79c86fac39ba9b4, assert-h1a35f25d992a13b99407aeb98e0d856be18da01dfd65bc814fd44c403ee6dd5a
section/6-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1ce2e4b62adf90327b8c045a37351ec40121db06717fe6286f7976f379e5b6fdLA
Praeterea, quod sub conditione est tale, secundum quid est tale; quod autem absque conditione est tale, simpliciter est tale, sicut quod est necessarium ex conditione, est necessarium secundum quid; quod autem est necessarium absolute, est necessarium simpliciter. Sed id quod per metum agitur, est involuntarium absolute, non est autem voluntarium nisi sub conditione, scilicet ut vitetur malum quod timetur. Ergo id quod per metum agitur, est simpliciter involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A6Obiectio3, assert-h0b3b4210932e2e60d35ce9b1f41385cf9765dd37690345be2cec0ba2446adcc4, assert-h48cbfd1fdc0ce906e97284f52d70533f0e386b4cea2b94e390ef78fca5023812
section/6-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3ae554f7fc44bd48e1309b6752856b7f2f58fb35c52b1751983d1918bcb4cfb9LA
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit in III Ethic., et idem dicit Gregorius Nyssenus in libro suo de homine, huiusmodi quae per metum aguntur, mixta sunt ex voluntario et involuntario. Id enim quod per metum agitur, in se consideratum, non est voluntarium, sed fit voluntarium in casu, scilicet ad vitandum malum quod timetur. Sed si quis recte consideret, magis sunt huiusmodi voluntaria quam involuntaria, sunt enim voluntaria simpliciter, involuntaria autem secundum quid. Unumquodque enim simpliciter esse dicitur secundum quod est in actu, secundum autem quod est in sola apprehensione, non est simpliciter, sed secundum quid. Hoc autem quod per metum agitur, secundum hoc est in actu, secundum quod fit, cum enim actus in singularibus sint, singulare autem, inquantum huiusmodi, est hic et nunc; secundum hoc id quod fit est in actu, secundum quod est hic et nunc et sub aliis conditionibus individualibus. Sic autem hoc quod fit per metum, est voluntarium, inquantum scilicet est hic et nunc, prout scilicet in hoc casu est impedimentum maioris mali quod timebatur, sicut proiectio mercium in mare fit voluntarium tempore tempestatis, propter timorem periculi. Unde manifestum est quod simpliciter voluntarium est. Unde et competit ei ratio voluntarii, quia principium eius est intra. Sed quod accipiatur id quod per metum fit, ut extra hunc casum existens, prout repugnat voluntati, hoc non est nisi secundum considerationem tantum. Et ideo est involuntarium secundum quid, idest prout consideratur extra hunc casum existens.Ссылаются нормы: Q6A6Respondeo, assert-h2dd8467f93da580c255b82162c5a50e33841c81b62c624021d5e4194b47aff21
section/6-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d1a95f9213da8183563d136c75a5b8e3b5fdac92e7be3a6715572945a92b1f2dLA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, et etiam philosophus quod huiusmodi quae per metum aguntur, sunt magis voluntaria quam involuntaria.Ссылаются нормы: assert-hb11dbc80852e4ad9c500d77261350e881f3977febaf026440e779483094a7ac3
section/6-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:735438150850f56b101f62ef60478fb3649bc055f3933a0bf5f3c10bf0a89b79LA
Ad primum ergo dicendum quod timor est de malo, concupiscentia autem respicit bonum. Malum autem secundum se contrariatur voluntati, sed bonum est voluntati consonum. Unde magis se habet timor ad causandum involuntarium quam concupiscentia.Ссылаются нормы: Q6A7Ad1, assert-h05bfc713db3d73f1b0c9e28bfe848cd8119015029b1f06f6bc81ee5f2a4a1911
section/6-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9ac15a4e595a1c47d697a0e9377cb94febedc63575f65306ec8cc28339540b2fLA
Ad secundum dicendum quod in eo qui per metum aliquid agit, manet repugnantia voluntatis ad id quod agitur, secundum quod in se consideratur. Sed in eo qui agit aliquid per concupiscentiam, sicut est incontinens, non manet prior voluntas, qua repudiabat illud quod concupiscitur, sed mutatur ad volendum id quod prius repudiabat. Et ideo quod per metum agitur, quodammodo est involuntarium, sed quod per concupiscentiam agitur, nullo modo. Nam incontinens concupiscentiae agit contra id quod prius proponebat, non autem contra id quod nunc vult, sed timidus agit contra id quod etiam nunc secundum se vult.Ссылаются нормы: Q6A7Ad2, assert-h4744d6d3cd80cf740fd8359f7dcca661976dc6a84e94aaac4a95f00a779e70be
section/6-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4b3d2f9190775850e6e4ea1b16706fc73d54822790ffb37df0344733af58a792LA
Ad tertium dicendum quod, si concupiscentia totaliter cognitionem auferret, sicut contingit in illis qui propter concupiscentiam fiunt amentes, sequeretur quod concupiscentia voluntarium tolleret. Nec tamen proprie esset ibi involuntarium, quia in his quae usum rationis non habent, neque voluntarium est neque involuntarium. Sed quandoque in his quae per concupiscentiam aguntur, non totaliter tollitur cognitio, quia non tollitur potestas cognoscendi; sed solum consideratio actualis in particulari agibili. Et tamen hoc ipsum est voluntarium, secundum quod voluntarium dicitur quod est in potestate voluntatis, ut non agere et non velle, similiter autem et non considerare, potest enim voluntas passioni resistere, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q6A7Ad3, assert-h93a81c6f905d90bdc0a1aec388c181fafbde4e49b63334a6633fc9f5227dc9a9
section/6-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:521375a32b0cd4ed8ea9bc7433ed9802199de9fc18cc44be369ff0c8967e69daLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod concupiscentia causet involuntarium. Sicut enim metus est quaedam passio, ita et concupiscentia. Sed metus causat quodammodo involuntarium. Ergo etiam concupiscentia.Ссылаются нормы: Q6A7Obiectio1, assert-h97afeb77411d4523cdf9beaa87a5a311ed19a0cfe1256b7f11cadf917c1bb104, assert-hb6d73e2dcb36bda1727982bc2b54f6421fc1d2c2f579d512f4427d3ba35b3a1c
section/6-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c79b4b9abb9e548ba77aa6c9adb9037bdbf1c662cc1cfb0947f0a13792f6e212LA
Praeterea, sicut per timorem timidus agit contra id quod proponebat, ita incontinens propter concupiscentiam. Sed timor aliquo modo causat involuntarium. Ergo et concupiscentia.Ссылаются нормы: Q6A7Obiectio2, assert-h49323708d4a8e5c14ea8cd8e86551546c277552b0557d7d302b6cbc13af6bd2d, assert-h76c00b15b420257dccb9174e314b4c454156a12ac9785793bdb59f1e2427eee1
section/6-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d1839d9b5da64fdc28cd3ee9e4efe0200c41f24b06f69232e03a98eba062431dLA
Praeterea, ad voluntarium requiritur cognitio. Sed concupiscentia corrumpit cognitionem, dicit enim philosophus, in VI Ethic., quod delectatio, sive concupiscentia delectationis, corrumpit aestimationem prudentiae. Ergo concupiscentia causat involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A7Obiectio3, assert-hbf2a53585402c9984594d6106c720b73a841b809652f009fa6f67e343231a8ae, assert-hec27be778de2d26286a8b266eac07b48ee4ef24b94ba6e5c032e94694e540c89
section/6-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a77ba98bae18ca6b21981f89f6f85ab3e497d6188b2f3f2cf5ba0226dae9e35cLA
Respondeo dicendum quod concupiscentia non causat involuntarium, sed magis facit aliquid voluntarium. Dicitur enim aliquid voluntarium ex eo quod voluntas in id fertur. Per concupiscentiam autem voluntas inclinatur ad volendum id quod concupiscitur. Et ideo concupiscentia magis facit ad hoc quod aliquid sit voluntarium, quam quod sit involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A7Respondeo, assert-h0966d3adcaf95a8e591ca2eed129404a85ef9a8916c5c8639b71ca4182f3435e
section/6-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:866d1c81809d20cf04934cc4bb206b900d1a03bfeb5fc39b16849ddf0dc59381LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, involuntarium est misericordia vel indulgentia dignum, et cum tristitia agitur. Sed neutrum horum competit ei quod per concupiscentiam agitur. Ergo concupiscentia non causat involuntarium.Ссылаются нормы: assert-ha9bd8a6486b6e8c383d37a32c2f00f517e000f15ea4d2e50eb095f641fc37a4b
section/6-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 6
la · official · sha256:32f764990a3dc39260e6a209797b46baeb47b15a8d39cc49a62b25ae634275e6LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam prima ratio procedebat de ignorantia eorum quae quis tenetur scire. Secunda autem, de ignorantia electionis, quae quodammodo est voluntaria, ut dictum est. Tertia vero, de ignorantia quae concomitanter se habet ad voluntatem.Ссылаются нормы: Q6A8Ad1, Q6A8Ad2, Q6A8Ad3, assert-h6fdd7aedf09dc0d52927426bb8b51ad958f643d1b4849ce9a9e1ee70163f0a63, assert-h719237944e9776c477fdf2c43141cb0f4a6f9e5b703602104a8146c4c41655fa, assert-hbbd8f3f32e5d0b831a626f5c7110ab1cd4b118a712bc6621d8f9685df318f0ca
section/6-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c5c89801356b62825f51783ed257ff693fe1ebfb737114d530270ad0dbde7d08LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ignorantia non causet involuntarium. Involuntarium enim veniam meretur, ut Damascenus dicit. Sed interdum quod per ignorantiam agitur, veniam non meretur; secundum illud I ad Cor. XIV, si quis ignorat, ignorabitur. Ergo ignorantia non causat involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A8Obiectio1, assert-h599e9740093949773cd2a09677326a3f68d3a2ae816b822cbceb282ce0c86acb, assert-hf6894ae24b4886dd2b5c4c74704da35ef034f271d4c3edb56852a6aa6ca2ba9e
section/6-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f2e82a9e2e0abb16116378b0709421f2bb865a57d1bbb65a2f8b1538f4dedbaLA
Praeterea, omne peccatum est cum ignorantia; secundum illud Prov. XIV, errant qui operantur malum. Si igitur ignorantia involuntarium causet, sequeretur quod omne peccatum esset involuntarium. Quod est contra Augustinum dicentem quod omne peccatum est voluntarium.Ссылаются нормы: Q6A8Obiectio2, assert-h59cedea8487b75b8d20fd25c1f20dfbb23a0303360e298713895fcb4d1ada942
section/6-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:900fedc7c615918d6f647d181b354530aee5e1bfdeae1b16cb6892a566c8086dLA
Praeterea, involuntarium cum tristitia est, ut Damascenus dicit. Sed quaedam ignoranter aguntur, et sine tristitia, puta si aliquis occidit hostem quem quaerit occidere, putans occidere cervum. Ergo ignorantia non causat involuntarium.Ссылаются нормы: Q6A8Obiectio3, assert-h1c5d73ae0baa231e0a14ea83e8d1722ae9822f428c3f86d5ad75d80b766022da, assert-hb1b226eca369969fa5a8ce72ab79a0f151725a31af0183cba194ee8ceca07a9f
section/6-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9ce3c2818d7a52b26f088c95df5fcb2dcc251b484c2a2ba2d2c4d21c12a406e2LA
Respondeo dicendum quod ignorantia habet causare involuntarium ea ratione qua privat cognitionem, quae praeexigitur ad voluntarium, ut supra dictum est. Non tamen quaelibet ignorantia huiusmodi cognitionem privat. Et ideo sciendum quod ignorantia tripliciter se habet ad actum voluntatis, uno modo, concomitanter; alio modo, consequenter; tertio modo, antecedenter. Concomitanter quidem, quando ignorantia est de eo quod agitur, tamen, etiam si sciretur, nihilominus ageretur. Tunc enim ignorantia non inducit ad volendum ut hoc fiat, sed accidit simul esse aliquid factum et ignoratum, sicut, in exemplo posito, cum aliquis vellet quidem occidere hostem, sed ignorans occidit eum, putans occidere cervum. Et talis ignorantia non facit involuntarium, ut philosophus dicit, quia non causat aliquid quod sit repugnans voluntati, sed facit non voluntarium, quia non potest esse actu volitum quod ignoratum est. Consequenter autem se habet ignorantia ad voluntatem, inquantum ipsa ignorantia est voluntaria. Et hoc contingit dupliciter, secundum duos modos voluntarii supra positos. Uno modo, quia actus voluntatis fertur in ignorantiam, sicut cum aliquis ignorare vult ut excusationem peccati habeat, vel ut non retrahatur a peccando, secundum illud Iob XXI, scientiam viarum tuarum nolumus. Et haec dicitur ignorantia affectata. Alio modo dicitur ignorantia voluntaria eius quod quis potest scire et debet, sic enim non agere et non velle voluntarium dicitur, ut supra dictum est. Hoc igitur modo dicitur ignorantia, sive cum aliquis actu non considerat quod considerare potest et debet, quae est ignorantia malae electionis, vel ex passione vel ex habitu proveniens, sive cum aliquis notitiam quam debet habere, non curat acquirere; et secundum hunc modum, ignorantia universalium iuris, quae quis scire tenetur, voluntaria dicitur, quasi per negligentiam proveniens. Cum autem ipsa ignorantia sit voluntaria aliquo istorum modorum, non potest causare simpliciter involuntarium. Causat tamen secundum quid involuntarium, inquantum praecedit motum voluntatis ad aliquid agendum, qui non esset scientia praesente. Antecedenter autem se habet ad voluntatem ignorantia, quando non est voluntaria, et tamen est causa volendi quod alias homo non vellet. Sicut cum homo ignorat aliquam circumstantiam actus quam non tenebatur scire, et ex hoc aliquid agit, quod non faceret si sciret, puta cum aliquis, diligentia adhibita, nesciens aliquem transire per viam, proiicit sagittam, qua interficit transeuntem. Et talis ignorantia causat involuntarium simpliciter.Ссылаются нормы: Q6A8Respondeo, assert-hbc5c26af8d254d2c2622b5a865052459dec8ac5c4a8c81baa08f31c12509ccd3
section/6-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a2755ec30841ed53c4be2a4c918ce48e419290aabe0cf180d7cba6bda0a6628bLA
Sed contra est quod Damascenus et philosophus dicunt, quod involuntarium quoddam est per ignorantiam.Ссылаются нормы: assert-h69759d70f422798e328bc61933f9b4398af26b7f53ba56540775813ac3e2e9b4
question/6/prooemium · paragraph
la · official · sha256:8464de66345037c1c1f3a950512d95037ad72847631194f24f9400b2da5b49e2LA
Quia igitur ad beatitudinem per actus aliquos necesse est pervenire, oportet consequenter de humanis actibus considerare, ut sciamus quibus actibus perveniatur ad beatitudinem, vel impediatur beatitudinis via. Sed quia operationes et actus circa singularia sunt, ideo omnis operativa scientia in particulari consideratione perficitur. Moralis igitur consideratio quia est humanorum actuum, primo quidem tradenda est in universali secundo vero, in particulari. Circa universalem autem considerationem humanorum actuum, primo quidem considerandum occurrit de ipsis actibus humanis; secundo, de principiis eorum. Humanorum autem actuum quidam sunt hominis proprii; quidam autem sunt homini et aliis animalibus communes. Et quia beatitudo est proprium hominis bonum, propinquius se habent ad beatitudinem actus qui sunt proprie humani, quam actus qui sunt homini aliisque animalibus communes. Primo ergo considerandum est de actibus qui sunt proprii hominis; secundo, de actibus qui sunt homini aliisque animalibus communes, qui dicuntur animae passiones. Circa primum duo consideranda occurrunt, primo, de conditione humanorum actuum; secundo, de distinctione eorum. Cum autem actus humani proprie dicantur qui sunt voluntarii, eo quod voluntas est rationalis appetitus, qui est proprius hominis; oportet considerare de actibus inquantum sunt voluntarii. Primo ergo considerandum est de voluntario et involuntario in communi; secundo, de actibus qui sunt voluntarii quasi ab ipsa voluntate eliciti, ut immediate ipsius voluntatis existentes; tertio, de actibus qui sunt voluntarii quasi a voluntate imperati, qui sunt ipsius voluntatis mediantibus aliis potentiis. Et quia actus voluntarii habent quasdam circumstantias, secundum quas diiudicantur, primo considerandum est de voluntario et involuntario; et consequenter de circumstantiis ipsorum actuum in quibus voluntarium et involuntarium invenitur. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum in humanis actibus inveniatur voluntarium. Secundo, utrum inveniatur in animalibus brutis. Tertio, utrum voluntarium esse possit absque omni actu. Quarto, utrum violentia voluntati possit inferri. Quinto, utrum violentia causet involuntarium. Sexto, utrum metus causet involuntarium. Septimo, utrum concupiscentia involuntarium causet. Octavo, utrum ignorantia.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 7
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q7
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2006.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:230c27e124496c78cda42d2fb3c01f23dc3f31a24ec212465288f616216b1507 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/7-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ff6b0a1719dd29e6b09b545f5e084bf56fa5159a18bc128cd996bb1fdee5fdf6LA
Ad primum ergo dicendum quod oratio quidem dat firmamentum argumentationi, primo ex substantia actus, secundario vero, ex his quae circumstant actum. Sicut primo accusabilis redditur aliquis ex hoc quod homicidium fecit, secundario vero, ex hoc quod dolo fecit, vel propter lucrum, vel in tempore aut loco sacro, aut aliquid aliud huiusmodi. Et ideo signanter dicit quod per circumstantiam oratio argumentationi firmamentum adiungit, quasi secundario.Ссылаются нормы: Q7A1Ad1, assert-h86973b61df4ccebfa28e400275e5ebcc108659d87c20e67baf9a5634d26fcd3b
section/7-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f94033559bf15d1189b76a290c1f998eba3e8c1c2aaef04ff9b61ed2397ea254LA
Ad secundum dicendum quod aliquid dicitur accidens alicuius dupliciter. Uno modo, quia inest ei, sicut album dicitur accidens Socratis. Alio modo quia est simul cum eo in eodem subiecto, sicut dicitur quod album accidit musico, inquantum conveniunt, et quodammodo se contingunt, in uno subiecto. Et per hunc modum dicuntur circumstantiae accidentia actuum.Ссылаются нормы: Q7A1Ad2, assert-hb707db593fe974cc22bb5b80101b9765023a343b26f3c0f0d0638da06d5c0b87
section/7-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eef4990bd16ddf1fff90935034cb05451f9f1b6236d5d236ddc3c929167e8d79LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, accidens dicitur accidenti accidere propter convenientiam in subiecto. Sed hoc contingit dupliciter. Uno modo, secundum quod duo accidentia comparantur ad unum subiectum absque aliquo ordine, sicut album et musicum ad Socratem. Alio modo, cum aliquo ordine, puta quia subiectum recipit unum accidens alio mediante, sicut corpus recipit colorem mediante superficie. Et sic unum accidens dicitur etiam alteri inesse, dicimus enim colorem esse in superficie. Utroque autem modo circumstantiae se habent ad actus. Nam aliquae circumstantiae ordinatae ad actum, pertinent ad agentem non mediante actu, puta locus et conditio personae, aliquae vero mediante ipso actu, sicut modus agendi.Ссылаются нормы: Q7A1Ad3, assert-h323d8e6547179c5fd3d2080fb9e7838c47a0de0a8f2fe572dc58fcc9d4c56955
section/7-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:af0e4c2f08db037bf8aa14061c852a3c4d4b15274d5c86881a0bbc93a59a82caLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod circumstantia non sit accidens actus humani. Dicit enim Tullius, in rhetoricis, quod circumstantia est per quam argumentationi auctoritatem et firmamentum adiungit oratio. Sed oratio dat firmamentum argumentationi praecipue ab his quae sunt de substantia rei, ut definitio, genus, species, et alia huiusmodi; a quibus etiam Tullius oratorem argumentari docet. Ergo circumstantia non est accidens humani actus.Ссылаются нормы: Q7A1Obiectio1, assert-h31c7b5ad6ad34d6a1d492c9eb923f4dcc58361c1b74ed9dd9d188032d9ccc45f, assert-hfa381e871dd8fbeb29a16918adecbaae23008b4487a0172c2a9416a307038b07
section/7-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9817fecc177c204411520b7938d898800efd462e648e1c4021bf1234dda11c8eLA
Praeterea, accidentis proprium est inesse. Quod autem circumstat, non inest, sed magis est extra. Ergo circumstantiae non sunt accidentia humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q7A1Obiectio2, assert-h9908bbd941dc5565416139fe526ca778b77ca183a53bcdf86495c5de9f8346df
section/7-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:71effb96ad4319c8bdfa7f53ec226392447bf0aa21d18102a3499b258a9b9730LA
Praeterea, accidentis non est accidens. Sed ipsi humani actus sunt quaedam accidentia. Non ergo circumstantiae sunt accidentia actuum.Ссылаются нормы: Q7A1Obiectio3, assert-h58d66319968cd1db4aff8fdc633e04a019b81884bca761426a662e10872fab1d, assert-h9f45889435bab17ce6a584f51525a63d8f778b7983caffdfa956316b2b73af20
section/7-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:099e595b2d75df6f740eff584c2569641f5d4469c4f448a8349abc436ce77ee6LA
Respondeo dicendum quod, quia nomina, secundum philosophum, sunt signa intellectuum, necesse est quod secundum processum intellectivae cognitionis, sit etiam nominationis processus. Procedit autem nostra cognitio intellectualis a notioribus ad minus nota. Et ideo apud nos a notioribus nomina transferuntur ad significandum res minus notas. Et inde est quod, sicut dicitur in X Metaphys., ab his quae sunt secundum locum, processit nomen distantiae ad omnia contraria, et similiter nominibus pertinentibus ad motum localem, utimur ad significandum alios motus, eo quod corpora, quae loco circumscribuntur, sunt maxime nobis nota. Et inde est quod nomen circumstantiae ab his quae in loco sunt, derivatur ad actus humanos. Dicitur autem in localibus aliquid circumstare, quod est quidem extrinsecum a re, tamen attingit ipsam, vel appropinquat ei secundum locum. Et ideo quaecumque conditiones sunt extra substantiam actus, et tamen attingunt aliquo modo actum humanum, circumstantiae dicuntur. Quod autem est extra substantiam rei ad rem ipsam pertinens, accidens eius dicitur. Unde circumstantiae actuum humanorum accidentia eorum dicenda sunt.Ссылаются нормы: CircumstancesBelong, Q7A1Respondeo, assert-h1b3b8afdda78be1586acc29f048f42bc9ec8eeed74d479226fd0b33c77295fff
section/7-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4b6254fbf9167f2063ed9733da08aed6060891bc85be884a9c5951bbe46e6b52LA
Sed contra, particulares conditiones cuiuslibet rei singularis dicuntur accidentia individuantia ipsam. Sed philosophus, in III Ethic., circumstantias nominat particularia, idest particulares singulorum actuum conditiones. Ergo circumstantiae sunt accidentia individualia humanorum actuum.Ссылаются нормы: assert-h051f1075f3450c3c5e2fad644ff06b93e1d096c1dd9d0295562ccc5a4b0c824c
section/7-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e1a0a2accafb3bd8de1bb2536a5bda2af8b1357d44fa67a95cf9de3108d60a44LA
Ad primum ergo dicendum quod bonum ordinatum ad finem dicitur utile, quod importat relationem quandam, unde philosophus dicit, in I Ethic., quod in ad aliquid bonum est utile. In his autem quae ad aliquid dicuntur, denominatur aliquid non solum ab eo quod inest, sed etiam ab eo quod extrinsecus adiacet, ut patet in dextro et sinistro, aequali et inaequali, et similibus. Et ideo, cum bonitas actuum sit inquantum sunt utiles ad finem, nihil prohibet eos bonos vel malos dici secundum proportionem ad aliqua quae exterius adiacent.Ссылаются нормы: Q7A2Ad1, assert-h897734203970364e38f8a86c3d771ad90810a48ba23016ccc345d1eec72b0649
section/7-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8d3e149431587e6114120aa2ef91a67e0d5ba477c03579dd5b3e504ad5ecd5deLA
Ad secundum dicendum quod accidentia quae omnino per accidens se habent, relinquuntur ab omni arte, propter eorum incertitudinem et infinitatem. Sed talia accidentia non habent rationem circumstantiae, quia, ut dictum est, sic circumstantiae sunt extra actum, quod tamen actum aliquo modo contingunt, ordinatae ad ipsum. Accidentia autem per se cadunt sub arte.Ссылаются нормы: Q7A2Ad2, assert-hcca4ed6e1e5c9d631bbe7d9b4a034cef0290b045896134ab3ab669a2bbdda2a5
section/7-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:564f64415db4633337f26aecccacffda26515d4fbdbfaabaabc18bc8ffbaf56aLA
Ad tertium dicendum quod consideratio circumstantiarum pertinet ad moralem, et politicum, et ad rhetorem. Ad moralem quidem, prout secundum eas invenitur vel praetermittitur medium virtutis in humanis actibus et passionibus. Ad politicum autem et rhetorem, secundum quod ex circumstantiis actus redduntur laudabiles vel vituperabiles, excusabiles vel accusabiles. Diversimode tamen, nam quod rhetor persuadet, politicus diiudicat. Ad theologum autem, cui omnes aliae artes deserviunt, pertinent omnibus modis praedictis, nam ipse habet considerationem de actibus virtuosis et vitiosis, cum morali; et considerat actus secundum quod merentur poenam vel praemium, cum rhetore et politico.Ссылаются нормы: Q7A2Ad3, assert-h9360e19eb088b11a1bea6effd814e50c490b8f51b8984471068980d515878049
section/7-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:09902cbd1d85ec69c83152861b79fe1c366f7c00ae992220a5e81dae55d65205LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumstantiae humanorum actuum non sint considerandae a theologo. Non enim considerantur a theologo actus humani, nisi secundum quod sunt aliquales, idest boni vel mali. Sed circumstantiae non videntur posse facere actus aliquales, quia nihil qualificatur, formaliter loquendo, ab eo quod est extra ipsum, sed ab eo quod in ipso est. Ergo circumstantiae actuum non sunt a theologo considerandae.Ссылаются нормы: Q7A2Obiectio1, assert-h0194765488ca02fb63fa696c3000d10a4eeb2cc104acae0a719274967919ebe4, assert-h19acd390acf4b04e10a9ffa33dd5728a5dba547b545941ceaa34080ba0ae9a7a
section/7-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1b7da8d9fe9844d2a112611ebfa58fc89e7915f0bed6c661b9629c8e5b5a73bcLA
Praeterea, circumstantiae sunt accidentia actuum. Sed uni infinita accidunt, et ideo, ut dicitur in VI Metaphys., nulla ars vel scientia est circa ens per accidens, nisi sola sophistica. Ergo theologos non habet considerare circumstantias humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q7A2Obiectio2, assert-he74b49541f69374c2e634156c19a0a7949eb92b28802902fdd7c0e898696dcbc, assert-hec60b7f22648dbed3e38b477a328bfa3b03cb642514ff49dbac533878f85c761
section/7-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:da4cac88dc554c5367056347dec2f9fcd0e9c81eda436cc013e33985b9b309baLA
Praeterea, circumstantiarum consideratio pertinet ad rhetorem. Rhetorica autem non est pars theologiae. Ergo consideratio circumstantiarum non pertinet ad theologum.Ссылаются нормы: Q7A2Obiectio3, assert-hb1a51d8b2870658863b02723166926941a9ebc3161be72f77099f4c784aa4a9a
section/7-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7701373b06be6f32333af17096af0bcb21f6aef3f538a3d193be29ea1918edeeLA
Respondeo dicendum quod circumstantiae pertinent ad considerationem theologi triplici ratione. Primo quidem, quia theologus considerat actus humanos secundum quod per eos homo ad beatitudinem ordinatur. Omne autem quod ordinatur ad finem, oportet esse proportionatum fini. Actus autem proportionantur fini secundum commensurationem quandam, quae fit per debitas circumstantias. Unde consideratio circumstantiarum ad theologum pertinet. Secundo, quia theologus considerat actus humanos secundum quod in eis invenitur bonum et malum, et melius et peius, et hoc diversificatur secundum circumstantias, ut infra patebit. Tertio, quia theologus considerat actus humanos secundum quod sunt meritorii vel demeritorii, quod convenit actibus humanis; ad quod requiritur quod sint voluntarii. Actus autem humanus iudicatur voluntarius vel involuntarius, secundum cognitionem vel ignorantiam circumstantiarum, ut dictum est. Et ideo consideratio circumstantiarum pertinet ad theologum.Ссылаются нормы: Q7A2Respondeo, assert-hff98b885dbf7e47c81081a79744ddfab00b34270bb27cf407eafe44a820be9e2
section/7-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3215b3b5c855a3916b21026e9a4b7077d462e58487cd0b047e0c57100810318dLA
Sed contra, ignorantia circumstantiarum causat involuntarium, ut Damascenus et Gregorius Nyssenus dicunt. Sed involuntarium excusat a culpa, cuius consideratio pertinet ad theologum. Ergo et consideratio circumstantiarum ad theologum pertinet.Ссылаются нормы: assert-hbb02529793763da9db9d32dec3dfab051a225ba3b80260a3ad38ef4d10be5403
section/7-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f49552979add078c0fd7c6a532598b2351dde0d1cfecfd66b652474289a6d757LA
Ad primum ergo dicendum quod tempus et locus circumstant actum per modum mensurae, sed alia circumstant actum inquantum attingunt ipsum quocumque alio modo, extra substantiam eius existentia.Ссылаются нормы: Q7A3Ad1, assert-h9737f15bea930cc3fbe4d3f0d74f697afa767e59e98ac0797b07220e00236881
section/7-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f3c23a671a6eea0cba260c6581aae911d085458daf8a63de5d3646ceae393d92LA
Ad secundum dicendum quod iste modus qui est bene vel male, non ponitur circumstantia, sed consequens ad omnes circumstantias. Sed specialis circumstantia ponitur modus qui pertinet ad qualitatem actus, puta quod aliquis ambulet velociter vel tarde, et quod aliquis percutit fortiter vel remisse, et sic de aliis.Ссылаются нормы: Q7A3Ad2, assert-h06bf4df7a056a6ec8bd34d6405f44ad9d0da43e90dd1e7df2d1ca12c01acfdd6
section/7-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f847279589beed96306beb6256c9e7329802062bb35d6b58f951d77330cc9de5LA
Ad tertium dicendum quod illa conditio causae ex qua substantia actus dependet, non dicitur circumstantia; sed aliqua conditio adiuncta. Sicut in obiecto non dicitur circumstantia furti quod sit alienum, hoc enim pertinet ad substantiam furti; sed quod sit magnum vel parvum. Et similiter est de aliis circumstantiis quae accipiuntur ex parte aliarum causarum. Non enim finis qui dat speciem actus, est circumstantia; sed aliquis finis adiunctus. Sicut quod fortis fortiter agat propter bonum fortitudinis, non est circumstantia; sed si fortiter agat propter liberationem civitatis, vel populi Christiani, vel aliquid huiusmodi. Similiter etiam ex parte eius quod est quid, nam quod aliquis perfundens aliquem aqua, abluat ipsum, non est circumstantia ablutionis; sed quod abluendo infrigidet vel calefaciat, et sanet vel noceat, hoc est circumstantia.Ссылаются нормы: Q7A3Ad3, assert-h817fdc60af7ecf31283c8682a61bb7420e9b80626697e9181416e0b3097e28c0
section/7-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:29f60653b64853e323a57b202dcfcf99248601def8e18f22a16f90e132bef757LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter circumstantiae numerentur in III Ethic. Circumstantia enim actus dicitur quod exterius se habet ad actum. Huiusmodi autem sunt tempus et locus. Ergo solae duae sunt circumstantiae, scilicet quando et ubi.Ссылаются нормы: Q7A3Obiectio1, assert-hadd0b587570848246e816f0785bcb08411bf8076815b846779d8cd93b351fb0b
section/7-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5768681d6fcdee010dbb9583e2a10b85d142fcbb697a463477d2608c5fdbe29bLA
Praeterea, ex circumstantiis accipitur quid bene vel male fiat. Sed hoc pertinet ad modum actus. Ergo omnes circumstantiae concluduntur sub una, quae est modus agendi.Ссылаются нормы: Q7A3Obiectio2, assert-h0046690e8c941c144105ffefa67beed2ea522168ed2ce0fdbd45cace059d76b9, assert-h8540c8f0c83d25eafeb3681ea36875a5bdab8472cfe818cf264ac22631055879
section/7-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e20ebc4f99b9287603309e8da8d384496dbec96bfc4dfd592bf36670657cbbb3LA
Praeterea, circumstantiae non sunt de substantia actus. Sed ad substantiam actus pertinere videntur causae ipsius actus. Ergo nulla circumstantia debet sumi ex causa ipsius actus. Sic ergo neque quis, neque propter quid, neque circa quid, sunt circumstantiae, nam quis pertinet ad causam efficientem, propter quid ad finalem, circa quid ad materialem.Ссылаются нормы: Q7A3Obiectio3, assert-h50e76893d2da5afd78ff5b287cb227c1ba29070adcc908de04acd56706c36604, assert-ha6bccedecbbc3e7b96650ee4af15e43210281928f027d0e0814db154254c17ff
section/7-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4a8ba0671dcf5b7f4a1b9a41320a34ac08d23133c93c412ebee12a4979dba587LA
Respondeo dicendum quod Tullius, in sua rhetorica, assignat septem circumstantias, quae hoc versu continentur, quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando. Considerandum est enim in actibus quis fecit, quibus auxiliis vel instrumentis fecerit, quid fecerit, ubi fecerit, cur fecerit, quomodo fecerit, et quando fecerit. Sed Aristoteles, in III Ethic., addit aliam, scilicet circa quid, quae a Tullio comprehenditur sub quid. Et ratio huius annumerationis sic accipi potest. Nam circumstantia dicitur quod, extra substantiam actus existens, aliquo modo attingit ipsum. Contingit autem hoc fieri tripliciter, uno modo, inquantum attingit ipsum actum; alio modo, inquantum attingit causam actus; tertio modo, inquantum attingit effectum. Ipsum autem actum attingit, vel per modum mensurae, sicut tempus et locus; vel per modum qualitatis actus, sicut modus agendi. Ex parte autem effectus, ut cum consideratur quid aliquis fecerit. Ex parte vero causae actus, quantum ad causam finalem, accipitur propter quid; ex parte autem causae materialis, sive obiecti, accipitur circa quid; ex parte vero causae agentis principalis, accipitur quis egerit; ex parte vero causae agentis instrumentalis, accipitur quibus auxiliis.Ссылаются нормы: Q7A3Respondeo, assert-h0d85bfc67446823634fb8df796a1f82a943a32f7fd168cefc72d2633e93972fd
section/7-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f0bc92ff0e7e4bf2b09f20831632b6d4ed949d27ea37a26027ef2ad93e6ecb31LA
Sed contra est auctoritas philosophi in III Ethicorum.Ссылаются нормы: assert-hd3269b09518cf78bad2bd7a112c7310b3eaf24340c4dbc96767fed62e463c507
section/7-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:46339fd6f357847fffd6a47cde9f7210f51c8397db32d5f99a87f7fe1f748401LA
Ad primum ergo dicendum quod per ea in quibus est operatio, philosophus non intelligit tempus et locum, sed ea quae adiunguntur ipsi actui. Unde Gregorius Nyssenus, quasi exponens dictum philosophi, loco eius quod philosophus dixit, in quibus est operatio, dicit quid agitur.Ссылаются нормы: Q7A4Ad1, assert-hb60b452189f1926170c021110ea630c418fc8ab6a3e3632bf2ebfa0c725f9e84
section/7-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2912c2f6423439043c57d496f6c55cc53effa7aa9be916c35e63150f2167a972LA
Ad secundum dicendum quod finis, etsi non sit de substantia actus, est tamen causa actus principalissima, inquantum movet ad agendum. Unde et maxime actus moralis speciem habet ex fine.Ссылаются нормы: Q7A4Ad2, assert-hfa402f44d393700a9601a15d78b16e7d9ce9488746ce9aa026e2535cbecfaee8
section/7-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b347646712cb38da75d5afccbdddfe03c63ecd691fd4202d3be0d42b704c8edaLA
Ad tertium dicendum quod persona agens causa est actus secundum quod movetur a fine; et secundum hoc principaliter ordinatur ad actum. Aliae vero conditiones personae non ita principaliter ordinantur ad actum. Modus etiam non est substantialis forma actus, hoc enim attenditur in actu secundum obiectum et terminum vel finem, sed est quasi quaedam qualitas accidentalis.Ссылаются нормы: Q7A4Ad3, assert-heea27126f24262104463e68be79d847f7d72379d568b4b25b4c557524a09004c
section/7-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:241fbb12b1276d88d92a58000f4ac932c15783aea6f615670b80bd4d15a2fb00LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sint principales circumstantiae propter quid, et ea in quibus est operatio, ut dicitur in III Ethic. Ea enim in quibus est operatio, videntur esse locus et tempus, quae non videntur esse principalia inter circumstantias, cum sint maxime extrinseca ab actu. Ea ergo in quibus est operatio non sunt principalissimae circumstantiarum.Ссылаются нормы: Q7A4Obiectio1, assert-h938328d50976b89cbbe978c157002bb9dddc2a1c99d05e08c976a2a5f4bdf194
section/7-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:927fed6242a72a4d87c5660b2e6a503b3f8a9b7fb1cd3bd704e39077f6b89fa7LA
Praeterea, finis est extrinsecus rei. Non ergo videtur esse principalissima circumstantiarum.Ссылаются нормы: Q7A4Obiectio2, assert-hf9ef01fbedee16301e5c0eb04645298b3f67b0873720d6feaa41667ecf500f34
section/7-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:113dfc574c0ef8bd032fcd01883237a45b8d4332dffd70bba9ac5a6eb73eb6beLA
Praeterea, principalissimum in unoquoque est causa eius et forma ipsius. Sed causa ipsius actus est persona agens; forma autem actus est modus ipsius. Ergo istae duae circumstantiae videntur esse principalissimae.Ссылаются нормы: Q7A4Obiectio3, assert-h5de69bb1d9263dd1cb80be25b11035a944eba182ffef208436c09ccd7f64561a, assert-haa9e27eda439a1adef4adcf3acd14b2ad4068681449cb9616e87433020f3c9ab
section/7-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ae3126d2e635459d3dab18b886cd9eadfb6de4eabf1821a8afc54b65596f6713LA
Respondeo dicendum quod actus proprie dicuntur humani, sicut supra dictum est, prout sunt voluntarii. Voluntatis autem motivum et obiectum est finis. Et ideo principalissima est omnium circumstantiarum illa quae attingit actum ex parte finis, scilicet cuius gratia, secundaria vero, quae attingit ipsam substantiam actus, idest quid fecit. Aliae vero circumstantiae sunt magis vel minus principales, secundum quod magis vel minus ad has appropinquant.Ссылаются нормы: Q7A4Respondeo, assert-h1ad7f4bd6f00b10018e19c488d1cb0fc634abbeeec3c4d8a029616349946d84c
section/7-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d8007447bc0f2067b2fc75f945e3e7b6d9981682b49b820d9e21fa1a77757affLA
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod principalissimae circumstantiae sunt cuius gratia agitur, et quid est quod agitur.Ссылаются нормы: assert-h88219449e9d11981ab4901b6b48a8766ffa64e26effad10658c386a7b96eb92a
question/7/prooemium · paragraph
la · official · sha256:9d1011967c3e2f17d59dfdafedcb66442052f01849cfb561f0c1fa0543fdce14LA
Deinde considerandum est de circumstantiis humanorum actuum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, quid sit circumstantia. Secundo, utrum circumstantiae sint circa humanos actus attendendae a theologo. Tertio, quot sunt circumstantiae. Quarto, quae sunt in eis principaliores.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 8
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q8
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2006.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:ea37467d3ea281efab267abcbf4b443ab14f1bb08d37fd8aede39f54c2c92c6f | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 26
section/8-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:20b0ff753516949518fd40503172691603ad568bc2ce43e1cb46606ddc9b47a4LA
Ad primum ergo dicendum quod eadem potentia est oppositorum, sed non eodem modo se habet ad utrumque. Voluntas igitur se habet et ad bonum et ad malum, sed ad bonum, appetendo ipsum; ad malum vero, fugiendo illud. Ipse ergo actualis appetitus boni vocatur voluntas, secundum quod nominat actum voluntatis, sic enim nunc loquimur de voluntate. Fuga autem mali magis dicitur noluntas. Unde sicut voluntas est boni, ita noluntas est mali.Ссылаются нормы: Q8A1Ad1, assert-h1d4915839501dc1a518dea431c13a907049bba8968b059a11dc9612a40412842
section/8-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bfc6fbf0d4b7ade6a7978da88476d7f7154b10e137dbd81c0532722974861484LA
Ad secundum dicendum quod potentia rationalis non se habet ad quaelibet opposita prosequenda, sed ad ea quae sub suo obiecto convenienti continentur, nam nulla potentia prosequitur nisi suum conveniens obiectum. Obiectum autem voluntatis est bonum. Unde ad illa opposita prosequenda se habet voluntas, quae sub bono comprehenduntur, sicut moveri et quiescere, loqui et tacere, et alia huiusmodi, in utrumque enim horum fertur voluntas sub ratione boni.Ссылаются нормы: Q8A1Ad2, assert-h602dc74fbbea4bc23b927706abb4ccb16720a90a740de1407b78102927f0ffc7
section/8-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8329c1285c9c3ad9cc2d25afcf1f8d87b4c0bc208ed6987c7ad49aa5ac23275cLA
Ad tertium dicendum quod illud quod non est ens in rerum natura, accipitur ut ens in ratione, unde negationes et privationes dicuntur entia rationis. Per quem etiam modum futura, prout apprehenduntur, sunt entia. Inquantum igitur sunt huiusmodi entia, apprehenduntur sub ratione boni, et sic voluntas in ea tendit. Unde philosophus dicit, in V Ethic., quod carere malo habet rationem boni.Ссылаются нормы: Q8A1Ad3, assert-h7b68bc65ca647c2c9adbe09d3fab3cd0885e357117b22e2405c876b2fa8afe85
section/8-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:67fa1b771432a2349f466d99bc8d66c3ef8894c6ed8cda6d965db7309520c776LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non tantum sit boni. Eadem enim est potentia oppositorum, sicut visus albi et nigri. Sed bonum et malum sunt opposita. Ergo voluntas non solum est boni, sed etiam mali.Ссылаются нормы: Q8A1Obiectio1, assert-h4642da36c49e246b4ae5258f99a46562345eee5c8e9558b6e64cb07f0b8e4089, assert-hda012fa52d48ac502c04e7981f1f24121496e5741d0b61425a3b8623ec18a8a9
section/8-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:f7e21ab2cea9686a31fe133f990e1472f8c76bbb815d29218497e2d2f022adb8LA
Praeterea, potentiae rationales se habent ad opposita prosequenda, secundum philosophum. Sed voluntas est potentia rationalis, est enim in ratione, ut dicitur in III de anima. Ergo voluntas se habet ad opposita. Non ergo tantum ad volendum bonum, sed etiam ad volendum malum.Ссылаются нормы: Q8A1Obiectio2, assert-h0960153f99898979bbe916ebf105a0e2a99e24038d9df4eecf0141fef66e008b, assert-hbbe83612260ec234f4a57bcbb67cc443bd1b791f74ae07ab968b94bb2c65e4a5, assert-hbfb6048113e90c92ce5f0c5472f0dc5176ac8ceeae0287b36cc3d0d6a33bc31d
section/8-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e748f3a66ca0a34000a2d765ea4c1e69fd70cf78f27d05582bee4e0dce4eb910LA
Praeterea, bonum et ens convertuntur. Sed voluntas non solum est entium, sed etiam non entium, volumus enim quandoque non ambulare et non loqui. Volumus etiam interdum quaedam futura, quae non sunt entia in actu. Ergo voluntas non tantum est boni.Ссылаются нормы: Q8A1Obiectio3, assert-h79229b9199d3ba8ad24b8eeb7971c0646a7958f3d456a68754bd9df420ed01fc, assert-h7bebd629e46dd6e765e77b93f31afd45646dc0b947c9f2cc36582fa9d2f36610
section/8-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f1654ec1b2296929536de78511e59c4cad7e4e7f7db172c0b8f0a5439cc7a965LA
Respondeo dicendum quod voluntas est appetitus quidam rationalis. Omnis autem appetitus non est nisi boni. Cuius ratio est quia appetitus nihil aliud est quam inclinatio appetentis in aliquid. Nihil autem inclinatur nisi in aliquid simile et conveniens. Cum igitur omnis res, inquantum est ens et substantia, sit quoddam bonum, necesse est ut omnis inclinatio sit in bonum. Et inde est quod philosophus dicit, in I Ethic., quod bonum est quod omnia appetunt. Sed considerandum est quod, cum omnis inclinatio consequatur aliquam formam, appetitus naturalis consequitur formam in natura existentem, appetitus autem sensitivus, vel etiam intellectivus seu rationalis, qui dicitur voluntas, sequitur formam apprehensam. Sicut igitur id in quod tendit appetitus naturalis, est bonum existens in re; ita id in quod tendit appetitus animalis vel voluntarius, est bonum apprehensum. Ad hoc igitur quod voluntas in aliquid tendat, non requiritur quod sit bonum in rei veritate, sed quod apprehendatur in ratione boni. Et propter hoc philosophus dicit, in II Physic., quod finis est bonum, vel apparens bonum.Ссылаются нормы: Q8A1Respondeo, assert-h2d9e299b34b7bf5e41c804c3b4bc2314f71e0f3d07b72481b2ee2be65844d6ee
section/8-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:223015119f7d2004b9de8df27796c03dc679e5bf213895dd3825bdd27e4f3bebLA
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod malum est praeter voluntatem, et quod omnia bonum appetunt.Ссылаются нормы: assert-h649be1c1dfc79f8a8c0001825ff22ee2e421755111cd74679a6dcefcbcac79e1
section/8-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:72d28d3d85e8a8aa9b2ce9a4678897c4313971db7aeda4cc7a21f338c0e510d0LA
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de voluntate, secundum quod proprie nominat simplicem actum voluntatis, non autem secundum quod nominat potentiam.Ссылаются нормы: Q8A2Ad1, assert-hc6532c4b6b6804c5ab199cf2888acffcd27f764a73e81b0b7b1cf67a5eeb26e0
section/8-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3fd4854f773d841b0e156f93751f31a21b14f633b759b7d2892fe75145ab36efLA
Ad secundum dicendum quod ad ea quae sunt diversa genere ex aequo se habentia, ordinantur diversae potentiae, sicut sonus et color sunt diversa genera sensibilium, ad quae ordinantur auditus et visus. Sed utile et honestum non ex aequo se habent, sed sicut quod est secundum se et secundum alterum. Huiusmodi autem semper referuntur ad eandem potentiam, sicut per potentiam visivam sentitur et color, et lux, per quam color videtur.Ссылаются нормы: Q8A2Ad2, assert-h6a10c5706dda36015ae9472c6dcab626f3a28eecb3b40a173fa24340ad01cf15
section/8-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:40b3d7f8f2623faf3d3b222f64a860bbeb99fcf81ff5c1bda6b41726d70b63dbLA
Ad tertium dicendum quod non quidquid diversificat habitum, diversificat potentiam, habitus enim sunt quaedam determinationes potentiarum ad aliquos speciales actus. Et tamen quaelibet ars operativa considerat et finem et id quod est ad finem. Nam ars gubernativa considerat quidem finem, ut quem operatur, id autem quod est ad finem, ut quod imperat. E contra vero navifactiva considerat id quod est ad finem, ut quod operatur, id vero quod est finis, ut ad quod ordinat id quod operatur. Et iterum in unaquaque arte operativa est aliquis finis proprius, et aliquid quod est ad finem, quod proprie ad illam artem pertinet.Ссылаются нормы: Q8A2Ad3, assert-h0ae946aa5b231901097da3bb2859b596e54fbb517890d7cbf828e18d1b161aa0
section/8-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1e40dba1a6dbd61bb83316fb8fe482289176aa7bb7e739ac45b8f6cfb841bdf6LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas non sit eorum quae sunt ad finem, sed tantum finis. Dicit enim philosophus, in III Ethic., quod voluntas est finis, electio autem eorum quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q8A2Obiectio1, assert-h833180d0deabb3f56126a4bfd6b80ed76f6665bb32b21b79d1cea1d4e740a3d8
section/8-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b27f2e95f5f162c0fcc178bdf36341cd87a80962dfadbd0adac2e59f673c4e16LA
Praeterea, ad ea quae sunt diversa genere, diversae potentiae animae ordinantur, ut dicitur in VI Ethic. Sed finis et ea quae sunt ad finem sunt in diverso genere boni, nam finis, qui est bonum honestum vel delectabile, est in genere qualitatis, vel actionis aut passionis; bonum autem quod dicitur utile, quod est ad finem, est in ad aliquid, ut dicitur in I Ethic. Ergo, si voluntas est finis, non erit eorum quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q8A2Obiectio2, assert-h63245acbd32988dd5bbd8ccb863a9538d83fcac571fe13a13473236e1a89103b, assert-h6c9a965417208c369c0e3d31d635e0f3970798d47f2a5da6be8a739eb60dfb9b
section/8-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0a0bdbcf3bc653c55f49a21882addac21c41666c08ad84ffed06d2e40d0c13b7LA
Praeterea, habitus proportionantur potentis, cum sint earum perfectiones. Sed in habitibus qui dicuntur artes operativae, ad aliud pertinet finis, et ad aliud quod est ad finem, sicut ad gubernatorem pertinet usus navis, qui est finis eius; ad navifactivam vero constructio navis, quae est propter finem. Ergo, cum voluntas sit finis, non erit eorum quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q8A2Obiectio3, assert-h06e4f08aa2bba36e6a8a85770dbc2f4381b070c7b719c02c032bf5112e562bf8, assert-h66c7310ffdcf560715b076131553257124de1e3bcad2db3527c65d254ca8da2e
section/8-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:923aebcde9dc989957950122b2cfddddcd00235f80a3202ac214d75cd8f67466LA
Respondeo dicendum quod voluntas quandoque dicitur ipsa potentia qua volumus; quandoque autem ipse voluntatis actus. Si ergo loquamur de voluntate secundum quod nominat potentiam, sic se extendit et ad finem, et ad ea quae sunt ad finem. Ad ea enim se extendit unaquaeque potentia, in quibus inveniri potest quocumque modo ratio sui obiecti, sicut visus se extendit ad omnia quaecumque participant quocumque modo colorem. Ratio autem boni, quod est obiectum potentiae voluntatis, invenitur non solum in fine, sed etiam in his quae sunt ad finem. Si autem loquamur de voluntate secundum quod nominat proprie actum, sic, proprie loquendo, est finis tantum. Omnis enim actus denominatus a potentia, nominat simplicem actum illius potentiae, sicut intelligere nominat simplicem actum intellectus. Simplex autem actus potentiae est in id quod est secundum se obiectum potentiae. Id autem quod est propter se bonum et volitum, est finis. Unde voluntas proprie est ipsius finis. Ea vero quae sunt ad finem, non sunt bona vel volita propter seipsa, sed ex ordine ad finem. Unde voluntas in ea non fertur, nisi quatenus fertur in finem, unde hoc ipsum quod in eis vult, est finis. Sicut et intelligere proprie est eorum quae secundum se cognoscuntur, scilicet principiorum, eorum autem quae cognoscuntur per principia, non dicitur esse intelligentia, nisi inquantum in eis ipsa principia considerantur, sic enim se habet finis in appetibilibus, sicut se habet principium in intelligibilibus, ut dicitur in VII Ethic.Ссылаются нормы: Q8A2Respondeo, assert-h6feee866b5622968bab30fb9b0ba59fb296a2c1f9da34c0b798828d2ce0c4543
section/8-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:182715071e0e97216599170ee19f8f2a16fefbc69e0918914e1e6e5db8258411LA
Sed contra est, quia in rebus naturalibus per eandem potentiam aliquid pertransit media, et pertingit ad terminum. Sed ea quae sunt ad finem, sunt quaedam media per quae pervenitur ad finem sicut ad terminum. Ergo, si voluntas est finis, ipsa etiam est eorum quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: assert-ha84d0d867491158af981128a49fbf13813d4a055c8fb2ad46c41afa1fce88851
section/8-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4b43d9d2f5035ca438cc5b306e60ad84399def382d0c891818017cfef8b224a8LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum quod voluntas fertur in finem, ut est ratio volendi ea quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q8A3Ad1, assert-he5ba09951383a30ae705ab5a0495eaa0dbdfe21f6899c39b029fa2fd68be6935
section/8-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7d5490fe64e4a78601b5be804b587ebd69730f191135017ba9faf5152c54831fLA
Ad secundum dicendum quod quandocumque videtur color, eodem actu videtur lumen, potest tamen videri lumen sine hoc quod videatur color. Et similiter quandocumque quis vult ea quae sunt ad finem, vult eodem actu finem, non tamen e converso.Ссылаются нормы: Q8A3Ad2, assert-h8febfb46393e0adf65b2d6e544379373912119e6e4f87220abb477668df19f0f
section/8-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3d411c770db65101e281f0b118b9e875f77462475f5b33a0e639972fb43db2c5LA
Ad tertium dicendum quod in executione operis, ea quae sunt ad finem se habent ut media, et finis ut terminus. Unde sicut motus naturalis interdum sistit in medio, et non pertingit ad terminum; ita quandoque operatur aliquis id quod est ad finem, et tamen non consequitur finem. Sed in volendo est e converso, nam voluntas per finem devenit ad volendum ea quae sunt ad finem; sicut et intellectus devenit in conclusiones per principia, quae media dicuntur. Unde intellectus aliquando intelligit medium, et ex eo non procedit ad conclusionem. Et similiter voluntas aliquando vult finem, et tamen non procedit ad volendum id quod est ad finem.Ссылаются нормы: Q8A3Ad3, assert-h5aa75e90bbae9d2ab7c4b066fd3939d2d31b0961cb9d0b736f85fe03d8a0c54a
section/8-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c661369492ba920c31118e8f48965f522ec2e445d716dcf6fd2f85a0c21b773dLA
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, patet solutio per ea quae supra dicta sunt. Nam utile et honestum non sunt species boni ex aequo divisae, sed se habent sicut propter se et propter alterum. Unde actus voluntatis in unum potest ferri sine hoc quod feratur in alterum, sed non e converso.Ссылаются нормы: Q8A3Ad4Supplement, assert-h6e39e0098058c6992f5cf06ba626aa9bb4ed350c46e06ddc05e78387fee3fe67
section/8-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:924d2e14cc251cea711076643ab1956aebba4e881a759023f8dba75b361d8946LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod eodem actu voluntas feratur in finem, et in id quod est ad finem. Quia secundum philosophum, ubi est unum propter alterum, ibi est unum tantum. Sed voluntas non vult id quod est ad finem, nisi propter finem. Ergo eodem actu movetur in utrumque.Ссылаются нормы: Q8A3Obiectio1, assert-h80cbb7b95351182b64b1a0beaf027d53b6a8136d88c08be2c31946845dc5b74f, assert-h98970acb0d89c9292bf27dda462d227b49e0d54acff86e148cd01de6e2ec96df
section/8-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f6f281a30bc5cc894c84d2ca5926926a125aeb750044a46077f07e7d42dc9e3fLA
Praeterea, finis est ratio volendi ea quae sunt ad finem, sicut lumen est ratio visionis colorum. Sed eodem actu videtur lumen et color. Ergo idem est motus voluntatis quo vult finem, et ea quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q8A3Obiectio2, assert-h85de7a9762aebf32589646c00384c735b309017672fb3cd0724931bd05032840, assert-hf994421eed8c4b7e3b032cf215a026c0064b47ff24a2d6e5d62b880429c60230
section/8-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:66e2120afef96520c117bde1191f840c35e5f10df94b3f8cb92160aef1080e19LA
Praeterea, idem numero motus naturalis est qui per media tendit ad ultimum. Sed ea quae sunt ad finem, comparantur ad finem sicut media ad ultimum. Ergo idem motus voluntatis est quo voluntas fertur in finem, et in ea quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q8A3Obiectio3, assert-h151d40a5383c4807f1a86c25e096226834eb63bf6f105393af29e84d82ada422, assert-hc630e48624aa84ac57a4586a0331a5404b98c17f69d6c7063c978a1e52838a49
section/8-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5ca0c60408e7345da367700359af3940e84cb5efb1d93ba7d80740c956e4f08cLA
Respondeo dicendum quod, cum finis sit secundum se volitus, id autem quod est ad finem, inquantum huiusmodi, non sit volitum nisi propter finem; manifestum est quod voluntas potest ferri in finem sine hoc quod feratur in ea quae sunt ad finem; sed in ea quae sunt ad finem, inquantum huiusmodi, non potest ferri, nisi feratur in ipsum finem. Sic ergo voluntas in ipsum finem dupliciter fertur, uno modo, absolute secundum se; alio modo, sicut in rationem volendi ea quae sunt ad finem. Manifestum est ergo quod unus et idem motus voluntatis est quo fertur in finem, secundum quod est ratio volendi ea quae sunt ad finem, et in ipsa quae sunt ad finem. Sed alius actus est quod fertur in ipsum finem absolute. Et quandoque praecedit tempore, sicut cum aliquis primo vult sanitatem, et postea, deliberans quomodo possit sanari, vult conducere medicum ut sanetur. Sicut etiam et circa intellectum accidit, nam primo aliquis intelligit ipsa principia secundum se; postmodum autem intelligit ea in ipsis conclusionibus, secundum quod assentit conclusionibus propter principia.Ссылаются нормы: Q8A3Respondeo, assert-h31146ecf5b67b0fdb1471e9df5384180f57b785f1c239f42d0dd97e0a7213c85
section/8-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7e7432225e0d7e38a1d164a4064b950ca3352480595350c2341ea2233b76fa23LA
Sed contra, actus diversificantur secundum obiecta. Sed diversae species boni sunt finis, et id quod est ad finem, quod dicitur utile. Ergo non eodem actu voluntas fertur in utrumque.Ссылаются нормы: assert-hf389166a2c58683270a56b3a9b60ae0ce535e3065980b8ae4fe5d50db516dc47
question/8/prooemium · paragraph
la · official · sha256:fbabac298964b89e74c3a2c89e574244c109029aadd3aeeac8435c9c6cfa6269LA
Deinde considerandum est de ipsis actibus voluntariis in speciali. Et primo, de actibus qui sunt immediate ipsius voluntatis velut ab ipsa voluntate eliciti; secundo de actibus imperatis a voluntate. Voluntas autem movetur et in finem, et in ea quae sunt ad finem. Primo igitur considerandum est de actibus voluntatis quibus movetur in finem; et deinde de actibus eius quibus movetur in ea quae sunt ad finem. Actus autem voluntatis in finem videntur esse tres, scilicet velle, frui et intendere. Primo ergo considerabimus de voluntate; secundo, de fruitione; tertio, de intentione. Circa primum consideranda sunt tria, primo quidem, quorum voluntas sit; secundo, a quo moveatur; tertio, quomodo moveatur. Circa primum quaeruntur tria. Primo, utrum voluntas sit tantum boni. Secundum, utrum sit tantum finis, an etiam eorum quae sunt ad finem. Tertio, si est aliquo modo eorum quae sunt ad finem, utrum uno motu moveatur in finem et in ea quae sunt ad finem.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I-II q. 9
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-ii-actibus#LEONINA_CT_Q9
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth2006.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:feff81e274ba9124978b4a8c44a5160ceef5922e51f7c0f252f4dd95b5ff6d5e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 49
section/9-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1b928af273b6d15f1f7f4f61ce8dd9d6a7ddbca0f336e3b85146483f60a1f0b7LA
Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate non habetur quod intellectus non moveat, sed quod non moveat ex necessitate.Ссылаются нормы: Q9A1Ad1, assert-h55e6a37e467dfbded6cbacf134596812cc6244f02cbe52f2963963216b882191
section/9-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e2b72f8684647e325371ac6b416daf09855d6fd0456f85f8e1c662c27167ae8bLA
Ad secundum dicendum quod, sicut imaginatio formae sine aestimatione convenientis vel nocivi, non movet appetitum sensitivum; ita nec apprehensio veri sine ratione boni et appetibilis. Unde intellectus speculativus non movet, sed intellectus practicus, ut dicitur in III de anima.Ссылаются нормы: Q9A1Ad2, assert-h757150dcd867669f2f6ca454b7f0803c521d27ae2441868ca347da86a44c5edb
section/9-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d6fbf120042e31bf23ac04553b75b758d3e878f2047bdb19be2039f8f64b4c44LA
Ad tertium dicendum quod voluntas movet intellectum quantum ad exercitium actus, quia et ipsum verum, quod est perfectio intellectus, continetur sub universali bono ut quoddam bonum particulare. Sed quantum ad determinationem actus, quae est ex parte obiecti, intellectus movet voluntatem, quia et ipsum bonum apprehenditur secundum quandam specialem rationem comprehensam sub universali ratione veri. Et sic patet quod non est idem movens et motum secundum idem.Ссылаются нормы: Q9A1Ad3, assert-h8499230bea6bdf2c84adbb5d1f725df41b19a1c18019e044127cd7585d2251ec
section/9-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cced088e1704442331564143aa144c50ef4429a49dc0e8603a16109096fa76ffLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveatur ab intellectu. Dicit enim Augustinus, super illud Psalmi, concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, praevolat intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus, scimus bonum, nec delectat agere. Hoc autem non esset, si voluntas ab intellectu moveretur, quia motus mobilis sequitur motionem moventis. Ergo intellectus non movet voluntatem.Ссылаются нормы: Q9A1Obiectio1, assert-h1df4aa882af3713106826efe1c00e6f579207aad992fc43400b31359809aef32
section/9-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:24676e856069204d96585dc64c0fa8af0c4b45679092a3b68af68d6fdcb4b209LA
Praeterea, intellectus se habet ad voluntatem ut demonstrans appetibile, sicut imaginatio demonstrat appetibile appetitui sensitivo. Sed imaginatio demonstrans appetibile non movet appetitum sensitivum, immo quandoque ita nos habemus ad ea quae imaginamur, sicut ad ea quae in pictura nobis ostenduntur, ex quibus non movemur, ut dicitur in libro de anima. Ergo neque etiam intellectus movet voluntatem.Ссылаются нормы: Q9A1Obiectio2, assert-h0c19f29ee3f66bb7169d8975472e21a38d4d3953a083ba343e37dcf11e80de10, assert-h45c3012c69e4101ac540ad0a5eca971be107f8c59ee2b2f49e9d5a8a01938f7c
section/9-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bda47973ee5917481f83ab36d40171d604381ac932d38f747d1c8b71c75a83adLA
Praeterea, idem respectu eiusdem non est movens et motum. Sed voluntas movet intellectum, intelligimus enim quando volumus. Ergo intellectus non movet voluntatem.Ссылаются нормы: Q9A1Obiectio3, assert-h40aa64c36e34aff2ec73e98136ff67dabda0288a54ef0272a3f36184fc797709, assert-h641ca601c4c514a6d98bce00fe010e987613200052ee85e5cbdaf405f302c649
section/9-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:76500fd1cbfbfdcbec7f61ae9de319b54248b5493340bb268ce0ab9043365e19LA
Respondeo dicendum quod intantum aliquid indiget moveri ab aliquo, inquantum est in potentia ad plura, oportet enim ut id quod est in potentia, reducatur in actum per aliquid quod est actu; et hoc est movere. Dupliciter autem aliqua vis animae invenitur esse in potentia ad diversa, uno modo, quantum ad agere et non agere; alio modo, quantum ad agere hoc vel illud. Sicut visus quandoque videt actu, et quandoque non videt; et quandoque videt album, et quandoque videt nigrum. Indiget igitur movente quantum ad duo, scilicet quantum ad exercitium vel usum actus; et quantum ad determinationem actus. Quorum primum est ex parte subiecti, quod quandoque invenitur agens, quandoque non agens, aliud autem est ex parte obiecti, secundum quod specificatur actus. Motio autem ipsius subiecti est ex agente aliquo. Et cum omne agens agat propter finem, ut supra ostensum est, principium huius motionis est ex fine. Et inde est quod ars ad quam pertinet finis, movet suo imperio artem ad quam pertinet id quod est ad finem, sicut gubernatoria ars imperat navifactivae, ut in II Physic. dicitur. Bonum autem in communi, quod habet rationem finis, est obiectum voluntatis. Et ideo ex hac parte voluntas movet alias potentias animae ad suos actus, utimur enim aliis potentiis cum volumus. Nam fines et perfectiones omnium aliarum potentiarum comprehenduntur sub obiecto voluntatis, sicut quaedam particularia bona, semper autem ars vel potentia ad quam pertinet finis universalis, movet ad agendum artem vel potentiam ad quam pertinet finis particularis sub illo universali comprehensus; sicut dux exercitus, qui intendit bonum commune, scilicet ordinem totius exercitus, movet suo imperio aliquem ex tribunis, qui intendit ordinem unius aciei. Sed obiectum movet, determinando actum, ad modum principii formalis, a quo in rebus naturalibus actio specificatur, sicut calefactio a calore. Primum autem principium formale est ens et verum universale, quod est obiectum intellectus. Et ideo isto modo motionis intellectus movet voluntatem, sicut praesentans ei obiectum suum.Ссылаются нормы: Q9A1Respondeo, assert-h93584753d35dc24625d480ce270fb031eab990c1f1a34a0ae00b8f63b490913d
section/9-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:939a8c84341d8801278ca61c96fcd9940e5e93bd21102c511a0b4fb261d1f109LA
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod appetibile intellectum est movens non motum, voluntas autem est movens motum.Ссылаются нормы: assert-h61993b3265ccc94c4df67bccbe19771c3ed56464ecd9c312bc8ee4054c98e722
section/9-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7df66ddd0857a11b699830184ebb969c670b284ee240a9ca278e04fcf09a6dc7LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est simpliciter et secundum se praestantius, quoad aliquid esse debilius. Voluntas igitur simpliciter praestantior est quam appetitus sensitivus, sed quoad istum in quo passio dominatur, inquantum subiacet passioni, praeeminet appetitus sensitivus.Ссылаются нормы: Q9A2Ad1, assert-hce0463d7ebf4738db03aca62bc2b30fd6f53a1f977780991911385ca538898a3
section/9-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9649e795eff069a9accecc3f3f3e5735fb9d9a7cc765a5c5984e52a79e357b24LA
Ad secundum dicendum quod actus et electiones hominum sunt circa singularia. Unde ex hoc ipso quod appetitus sensitivus est virtus particularis, habet magnam virtutem ad hoc quod per ipsum sic disponatur homo, ut ei aliquid videatur sic vel aliter, circa singularia.Ссылаются нормы: Q9A2Ad2, assert-h5959f5e6e7c778a57f1ff37a82dcca2872e97090ee6d8dce4c8b1bed5eb2ee5d
section/9-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:18deaeabf46f5bb8ac00bc68eafcb05eddfb6d95c49a94611458b05189c8bb15LA
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit in I Polit., ratio, in qua est voluntas, movet suo imperio irascibilem et concupiscibilem, non quidem despotico principatu, sicut movetur servus a domino; sed principatu regali seu politico, sicut liberi homines reguntur a gubernante, qui tamen possunt contra movere. Unde et irascibilis et concupiscibilis possunt in contrarium movere ad voluntatem. Et sic nihil prohibet voluntatem aliquando ab eis moveri.Ссылаются нормы: Q9A2Ad3, assert-h7a3652b3044d30d968857d9c638d60eccff9e8906da852f633ad6a5d59b68d6a
section/9-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:635cd76634892da2f4221a965ef1904d04d80be56fbfd2f0fa778340fb942699LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas ab appetitu sensitivo moveri non possit. Movens enim et agens est praestantius patiente, ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt. Sed appetitus sensitivus est inferior voluntate, quae est appetitus intellectivus; sicut sensus est inferior intellectu. Ergo appetitus sensitivus non movet voluntatem.Ссылаются нормы: Q9A2Obiectio1, assert-hcaafb6f2fcc524dd3fc2370ca4b6933f3700d9362d9b253c35106e398920b6a0, assert-hdd355dd0381b1a2d681240661302659bbac39631e123cdac054b2acd2bd73721
section/9-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:58f92bc834b8847ff6cc4a6c2719f5a19a40b50166f7361a1cc56319a2e48bbbLA
Praeterea, nulla virtus particularis potest facere effectum universalem. Sed appetitus sensitivus est virtus particularis, consequitur enim particularem sensus apprehensionem. Ergo non potest causare motum voluntatis, qui est universalis, velut consequens apprehensionem universalem intellectus.Ссылаются нормы: Q9A2Obiectio2, assert-h64d073c10e758ad8b7b5a7e686533ddb079ffa54d6b4c7799fcb6a9cac081f73, assert-he9d40809655ff2c126a73b50dbd05f6e3f136d72ed76930372b5a5c85e838eb6
section/9-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:65747a7da99f64e65f95f3f0723704fa493e449242c831b45121197c0f475980LA
Praeterea, ut probatur in VIII Physic., movens non movetur ab eo quod movet, ut sit motio reciproca. Sed voluntas movet appetitum sensitivum, inquantum appetitus sensitivus obedit rationi. Ergo appetitus sensitivus non movet voluntatem.Ссылаются нормы: Q9A2Obiectio3, assert-h6c61d00dda79390ac4e98e7e911d6fbff30a9ec48c4680623ab7a94abbdf9cea, assert-hff16e4ad8bd2a10f9273335d59e761c2fa42d721b48af418cb5aae4d8b41caf2
section/9-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:83cb49b3b6c2cc67cb3035bc7d54320aea7c439810bdf9561305d44420a0e5b7LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, id quod apprehenditur sub ratione boni et convenientis, movet voluntatem per modum obiecti. Quod autem aliquid videatur bonum et conveniens, ex duobus contingit, scilicet ex conditione eius quod proponitur, et eius cui proponitur. Conveniens enim secundum relationem dicitur, unde ex utroque extremorum dependet. Et inde est quod gustus diversimode dispositus, non eodem modo accipit aliquid ut conveniens et ut non conveniens. Unde, ut philosophus dicit in III Ethic., qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. Manifestum est autem quod secundum passionem appetitus sensitivi, immutatur homo ad aliquam dispositionem. Unde secundum quod homo est in passione aliqua, videtur sibi aliquid conveniens, quod non videtur extra passionem existenti, sicut irato videtur bonum, quod non videtur quieto. Et per hunc modum, ex parte obiecti, appetitus sensitivus movet voluntatem.Ссылаются нормы: Q9A2Respondeo, assert-h9d25489ffffc1e90e1f69569deb8fd7016dc91cb4cc10ce5b494dc8ac53d9e63
section/9-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3a75bab25ced90f715a93226b78d45d6f9a08d4309c6b0b62d548ca7e0555f1fLA
Sed contra est quod dicitur Iac. I, unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Non autem abstraheretur quis a concupiscentia, nisi voluntas eius moveretur ab appetitu sensitivo, in quo est concupiscentia. Ergo appetitus sensitivus movet voluntatem.Ссылаются нормы: assert-h1f0fa10504e7984c765ed9bc849d0e6fb3579165df0a5475af62ac13b2ce8d13
section/9-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4978bdfb3d4ee94da9255e66bd4488c1a0b37060fd5648fa01b5a0b271735c4dLA
Ad primum ergo dicendum quod voluntas non secundum idem movet et movetur. Unde nec secundum idem est in actu et in potentia. Sed inquantum actu vult finem, reducit se de potentia in actum respectu eorum quae sunt ad finem, ut scilicet actu ea velit.Ссылаются нормы: Q9A3Ad1, assert-h43d72bd18ed925abdeae6e1d749c4494c752f4a257b2e36a8bf311ca8a52fc9d
section/9-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9625cda15822e56ea414035c1fb2882f422e2f3b38256f879738b3f00f819a9dLA
Ad secundum dicendum quod potentia voluntatis semper actu est sibi praesens, sed actus voluntatis, quo vult finem aliquem, non semper est in ipsa voluntate. Per hunc autem movet seipsam. Unde non sequitur quod semper seipsam moveat.Ссылаются нормы: Q9A3Ad2, assert-h94aa495a56656c8d42dd429636d6db00b33de271e5c069739475c03438379462
section/9-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a600b1f9a193593c9184f08395d960f9c43c68507d454f15c43f6c929674ca16LA
Ad tertium dicendum quod non eodem modo voluntas movetur ab intellectu, et a seipsa. Sed ab intellectu quidem movetur secundum rationem obiecti, a seipsa vero, quantum ad exercitium actus, secundum rationem finis.Ссылаются нормы: Q9A3Ad3, assert-hb2eba73f7a5aea5cc1de8ebaa1212ba51f24b707f2e25bf51cec2a054b535de3
section/9-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:50177bd1516f7a625acd1cc15ec628491a50aebc16f20de6522ad65d5079f51dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveat seipsam. Omne enim movens, inquantum huiusmodi, est in actu, quod autem movetur, est in potentia, nam motus est actus existentis in potentia, inquantum huiusmodi. Sed non est idem in potentia et in actu respectu eiusdem. Ergo nihil movet seipsum. Neque ergo voluntas seipsam movere potest.Ссылаются нормы: Q9A3Obiectio1, assert-h8a631849d1ba9d6ee35746099ac1f274622785101ce257dca02fdfcd2c5bd2a9, assert-ha949db6c5063b3fd297dea8a20cc38d008ccbe5631df4197995ee954b781ffb8
section/9-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9778438692e16d42584e89844818ee7760abfe2f69fff05a1b934d1540380c09LA
Praeterea, mobile movetur ad praesentiam moventis. Sed voluntas semper sibi est praesens. Si ergo ipsa seipsam moveret, semper moveretur. Quod patet esse falsum.Ссылаются нормы: Q9A3Obiectio2, assert-h2ce9015fc069e79b4eeb61ca35c10c671a5bfdba3199a4eb3beee75ff13fb9d5, assert-h6c16a4a7b6193b70a56b6f42fe4cd4b77dd69c303a7ef17e57453ecdfd4fbd52
section/9-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c259d909ac0dd9cf00449e3e72727ee4d3213010a485130fb2268c426ab6aff7LA
Praeterea, voluntas movetur ab intellectu, ut dictum est. Si igitur voluntas movet seipsam, sequitur quod idem simul moveatur a duobus motoribus immediate, quod videtur inconveniens. Non ergo voluntas movet seipsam.Ссылаются нормы: Q9A3Obiectio3, assert-hbe51186b4b9b29299a7c40e55a657db910667d768a970e4d9745a420e86381d7
section/9-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:00e28a6d897765df48726383f794ac701140342932fb0bc827325f24c0fd4412LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad voluntatem pertinet movere alias potentias ex ratione finis, qui est voluntatis obiectum. Sed sicut dictum est, hoc modo se habet finis in appetibilibus, sicut principium in intelligibilibus. Manifestum est autem quod intellectus per hoc quod cognoscit principium, reducit seipsum de potentia in actum, quantum ad cognitionem conclusionum, et hoc modo movet seipsum. Et similiter voluntas per hoc quod vult finem, movet seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem.Ссылаются нормы: Q9A3Respondeo, assert-he84063334e82a0b4c347ed07dfca02cb6118e194b7fd730b2f160c86b6257b1e
section/9-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1f08ef7597a01a634510bf22ff21e49f1c21e0a8717c9c4e318050909cd89240LA
Sed contra est quia voluntas domina est sui actus, et in ipsa est velle et non velle. Quod non esset, si non haberet in potestate movere seipsam ad volendum. Ergo ipsa movet seipsam.Ссылаются нормы: assert-h0c9f83eddcba42e83e34e6ea38299b0dd52aa0b7908f43fdeb345a57dfe9ad5d
section/9-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cf221050442179554db499f4004184940721bb9b6a02be7f9a95d6c02e23e8d0LA
Ad primum ergo dicendum quod de ratione voluntarii est quod principium eius sit intra, sed non oportet quod hoc principium intrinsecum sit primum principium non motum ab alio. Unde motus voluntarius etsi habeat principium proximum intrinsecum, tamen principium primum est ab extra. Sicut et primum principium motus naturalis est ab extra, quod scilicet movet naturam.Ссылаются нормы: Q9A4Ad1, assert-h3c5477c605feb18dc6da2d5513fed65ef9bb4d489d08c6b247c3b577f1e2618a
section/9-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f94bd1d8fe6856f12452b2a9435b9c00e807428fca844d3aaca3c4c101554059LA
Ad secundum dicendum quod hoc non sufficit ad rationem violenti, quod principium sit extra, sed oportet addere quod nil conferat vim patiens. Quod non contingit, dum voluntas ab exteriori movetur, nam ipsa est quae vult, ab alio tamen mota. Esset autem motus iste violentus, si esset contrarius motui voluntatis. Quod in proposito esse non potest, quia sic idem vellet et non vellet.Ссылаются нормы: Q9A4Ad2, assert-h08ee9cda8d4d96f01e4ef6fd1fcf8bde7dd108d0ff676f95f9db5791c3bef46c
section/9-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cca44815efe9638739cf5ccb08730727206dad71cb1788f937387b8f2257a9fbLA
Ad tertium dicendum quod voluntas quantum ad aliquid sufficienter se movet, et in suo ordine, scilicet sicut agens proximum, sed non potest seipsam movere quantum ad omnia, ut ostensum est. Unde indiget moveri ab alio sicut a primo movente.Ссылаются нормы: Q9A4Ad3, assert-h47781488a340d2e3bb1ece476b4ec1aece064b8213983630fa81071557dc9216
section/9-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:00c59ddc074221468259553a6d0f65de50b5c3e55194135ebf04482771161c8aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveatur ab aliquo exteriori. Motus enim voluntatis est voluntarius. Sed de ratione voluntarii est quod sit a principio intrinseco, sicut et de ratione naturalis. Non ergo motus voluntatis est ab aliquo extrinseco.Ссылаются нормы: Q9A4Obiectio1, assert-h112f624b930ff178c761a21c4fc3f48c9e618a6a7d2fd28235eff939a2f5b399, assert-h4b1d5553d3ceddc16a3831f160489f1b9643da9cd5ffde320f13264d169a2940
section/9-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0e6d0fa5fe954f007b7f67eda834e8daa5ddd3eaaa289a1c8692db3c56676d5fLA
Praeterea, voluntas violentiam pati non potest, ut supra ostensum est. Sed violentum est cuius principium est extra. Ergo voluntas non potest ab aliquo exteriori moveri.Ссылаются нормы: Q9A4Obiectio2, assert-h2c9de9948a0a2140b594f7b908bcdbf94af4b5585f4769211d5980bad9043470, assert-h5c9a8c7c092513cc11eed56490c9779b1762d3663ab3a7ca4015ed52457fd353
section/9-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:101dfe3fcc1d76f5c8dc3c2646a9f290ba9fdcd66f4fc678c49bd1a4b3065cb9LA
Praeterea, quod sufficienter movetur ab uno motore, non indiget moveri ab alio. Sed voluntas sufficienter movet seipsam. Non ergo movetur ab aliquo exteriori.Ссылаются нормы: Q9A4Obiectio3, assert-h5309d1497dcac0c4740302a76a7a6b2c511ed2768fe4ac372dbe0549ba7f50be, assert-hb37ef83b686b0d5316c898ecc3e58df7f45e86282219a9ad695c0a910019d872
section/9-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:410debd5d7f5fe3a93b69909676526944291ea9080f1ca08cd673b1d5049f662LA
Respondeo dicendum quod, secundum quod voluntas movetur ab obiecto, manifestum est quod moveri potest ab aliquo exteriori. Sed eo modo quo movetur quantum ad exercitium actus, adhuc necesse est ponere voluntatem ab aliquo principio exteriori moveri. Omne enim quod quandoque est agens in actu et quandoque in potentia, indiget moveri ab aliquo movente. Manifestum est autem quod voluntas incipit velle aliquid, cum hoc prius non vellet. Necesse est ergo quod ab aliquo moveatur ad volendum. Et quidem, sicut dictum est, ipsa movet seipsam, inquantum per hoc quod vult finem, reducit seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem. Hoc autem non potest facere nisi consilio mediante, cum enim aliquis vult sanari, incipit cogitare quomodo hoc consequi possit, et per talem cogitationem pervenit ad hoc quod potest sanari per medicum, et hoc vult. Sed quia non semper sanitatem actu voluit, necesse est quod inciperet velle sanari, aliquo movente. Et si quidem ipsa moveret seipsam ad volendum, oportuisset quod mediante consilio hoc ageret, ex aliqua voluntate praesupposita. Hoc autem non est procedere in infinitum. Unde necesse est ponere quod in primum motum voluntatis voluntas prodeat ex instinctu alicuius exterioris moventis, ut Aristoteles concludit in quodam capitulo Ethicae Eudemicae.Ссылаются нормы: Q9A4Respondeo, assert-h7f22b59656e354a20e2ca18f77d0973602450f096e4c2604468765772e004a4e
section/9-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d2ae6967fea907a943741017937f925ade0b75c258610a34426790df7ee0ba48LA
Sed contra, voluntas movetur ab obiecto, ut dictum est. Sed obiectum voluntatis potest esse aliqua exterior res sensui proposita. Ergo voluntas potest ab aliquo exteriori moveri.Ссылаются нормы: assert-h7a5a6d5c84a7b444bdef7b9718b1fde27e9913b2fb930e526b0ed7ceb58a14a5
section/9-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1b14332c6ef8c19f4b46bdcd1d10d2004844307e3787f6193d27b33bcb01bbbaLA
Ad primum ergo dicendum quod multiformes motus voluntatis humanae reducuntur in aliquam causam uniformem, quae tamen est intellectu et voluntate superior. Quod non potest dici de aliquo corpore, sed de aliqua superiori substantia immateriali. Unde non oportet quod motus voluntatis in motum caeli reducatur sicut in causam.Ссылаются нормы: Q9A5Ad1, assert-h7e3d525d137a122624cb744e92e0e1315400300b3c51723e6da9e717afb9e401
section/9-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fb47339f452adf4a6e30196ebdf5fd28abe56dc7c2a7e6840439b2a1411ee26fLA
Ad secundum dicendum quod motus corporales humani reducuntur in motum caelestis corporis sicut in causam, inquantum ipsa dispositio organorum congrua ad motum, est aliqualiter ex impressione caelestium corporum; et inquantum etiam appetitus sensitivus commovetur ex impressione caelestium corporum; et ulterius inquantum corpora exteriora moventur secundum motum caelestium corporum, ex quorum occursu voluntas incipit aliquid velle vel non velle, sicut adveniente frigore incipit aliquis velle facere ignem. Sed ista motio voluntatis est ex parte obiecti exterius praesentati, non ex parte interioris instinctus.Ссылаются нормы: Q9A5Ad2, assert-h6ed07c38c7588737aa1afae134b483846e9a7044d1ba59d31de3e82d490d7ade
section/9-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8c3abad367ebcdc80d777335d9822af0b2545e71ac1c965d82db8f6b496555a4LA
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, appetitus sensitivus est actus organi corporalis. Unde nihil prohibet ex impressione corporum caelestium aliquos esse habiles ad irascendum vel concupiscendum, vel aliquam huiusmodi passionem, sicut et ex complexione naturali. Plures autem hominum sequuntur passiones, quibus soli sapientes resistunt. Et ideo ut in pluribus verificantur ea quae praenuntiantur de actibus hominum secundum considerationem caelestium corporum. Sed tamen, ut Ptolomaeus dicit in Centiloquio, sapiens dominatur astris, scilicet quia, resistens passionibus, impedit per voluntatem liberam, et nequaquam motui caelesti subiectam, huiusmodi corporum caelestium effectus. Vel, ut Augustinus dicit II super Gen. ad Litt., fatendum est, quando ab astrologis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. Quod cum ad decipiendum homines fit, spirituum seductorum operatio est.Ссылаются нормы: Q9A5Ad3, assert-h35952ddf92c840fe177fcc804b90bb0e2878322ee50c5bd8f7a1aeedb7d92fd9
section/9-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0c7dbee04b3875158cddb004e4d8211c43820af9756743a85ce64c8b4bdb9258LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas humana a corpore caelesti moveatur. Omnes enim motus varii et multiformes reducuntur, sicut in causam, in motum uniformem, qui est motus caeli ut probatur VIII Physic. Sed motus humani sunt varii et multiformes, incipientes postquam prius non fuerant. Ergo reducuntur in motum caeli sicut in causam, qui est uniformis secundum naturam.Ссылаются нормы: Q9A5Obiectio1, assert-h7bce9349579ccd7f3f286d0c921dff6f30618e3eca092dd510794190f0aa580f, assert-hcfb9f7a4bd6ca8fdfd6bec3efe3ef775094c3acde8792b75d51bfd890f2e9dd4
section/9-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1df735cd2e138b6343fdca69cbfefe8ea0205f8cccbbbd78d2b5ad420758314bLA
Praeterea, secundum Augustinum, in III de Trin., corpora inferiora moventur per corpora superiora. Sed motus humani corporis, qui causantur a voluntate, non possent reduci in motum caeli sicut in causam, nisi etiam voluntas a caelo moveretur. Ergo caelum movet voluntatem humanam.Ссылаются нормы: Q9A5Obiectio2, assert-h75edaba1e24c763c1a479ce3b2be9ddc17be8209ab668b2fb8366026185644c7, assert-hb7d1c9b4e7a539b25d75e70b76936b74881cea28a1682a2a3152f934688660f9
section/9-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fb36dbe77c0a3d28f9743b980e9b7ab0d8c9eaa45507b86835a438a5c2a3c8bdLA
Praeterea, per observationem caelestium corporum astrologi quaedam vera praenuntiant de humanis actibus futuris, qui sunt a voluntate. Quod non esset, si corpora caelestia voluntatem hominis movere non possent. Movetur ergo voluntas humana a caelesti corpore.Ссылаются нормы: Q9A5Obiectio3, assert-h8732114969beeabf3ec44b8cb33b9be2cd6757e1de28962c231c79439f66e27c
section/9-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a895f5730f28d6ae355b66ce96bf11d4834a7792fbd06e1d75b7bf7c6da3254dLA
Respondeo dicendum quod eo modo quo voluntas movetur ab exteriori obiecto, manifestum est quod voluntas potest moveri a corporibus caelestibus, inquantum scilicet corpora exteriora, quae sensui proposita movent voluntatem, et etiam ipsa organa potentiarum sensitivarum, subiacent motibus caelestium corporum. Sed eo modo quo voluntas movetur, quantum ad exercitium actus, ab aliquo exteriori agente, adhuc quidam posuerunt corpora caelestia directe imprimere in voluntatem humanam. Sed hoc est impossibile. Voluntas enim, ut dicitur in III de anima, est in ratione. Ratio autem est potentia animae non alligata organo corporali. Unde relinquitur quod voluntas sit potentia omnino immaterialis et incorporea. Manifestum est autem quod nullum corpus agere potest in rem incorpoream, sed potius e converso, eo quod res incorporeae et immateriales sunt formalioris et universalioris virtutis quam quaecumque res corporales. Unde impossibile est quod corpus caeleste imprimat directe in intellectum aut voluntatem. Et propter hoc Aristoteles, in libro de anima, opinionem dicentium quod talis est voluntas in hominibus, qualem in diem ducit pater deorum virorumque (scilicet Iupiter, per quem totum caelum intelligunt), attribuit eis qui ponebant intellectum non differre a sensu. Omnes enim vires sensitivae, cum sint actus organorum corporalium, per accidens moveri possunt a caelestibus corporibus, motis scilicet corporibus quorum sunt actus. Sed quia dictum est quod appetitus intellectivus quodammodo movetur ab appetitu sensitivo, indirecte redundat motus caelestium corporum in voluntatem, inquantum scilicet per passiones appetitus sensitivi voluntatem moveri contingit.Ссылаются нормы: Q9A5Respondeo, assert-h2d1860d41e350286598080a49f41c7086538a1cfe7d6b25baafc2bcf1fde2059
section/9-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0ecb0033936393873900f428b6eee79d14742ec00256f3637d6fa78caa7d4658LA
Sed contra est quod Damascenus dicit, in II libro, quod corpora caelestia non sunt causae nostrorum actuum. Essent autem, si voluntas, quae est humanorum actuum principium, a corporibus caelestibus moveretur. Non ergo movetur voluntas a corporibus caelestibus.Ссылаются нормы: assert-h51f2282358d1598c197fe47461b12d13a0dd5ef9563e5748bd9f7fa8148ec7fd
section/9-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:79ade00e3cabae8772ab61f97b0606f67f2d246e76927a4b6b724b1f3697915eLA
Ad primum ergo dicendum quod Angelus non sic est supra hominem, quod sit causa voluntatis eius; sicut corpora caelestia sunt causa formarum naturalium, ad quas consequuntur naturales motus corporum naturalium.Ссылаются нормы: Q9A6Ad1, assert-hf95ffbf7918ab35454445de8c7f8ba01397f4a47e432ab6c78e7341c01f80e58
section/9-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:02588f99da91db403e066327f03ad1899cbaf76e72ce5937b1c980b45174cf39LA
Ad secundum dicendum quod intellectus hominis movetur ab Angelo ex parte obiecti, quod sibi proponitur virtute angelici luminis ad cognoscendum. Et sic etiam voluntas ab exteriori creatura potest moveri, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q9A6Ad2, assert-h59fac131660d05f107b1c22454d22392a72df625e0562f6b08f7c2b89d8805dc
section/9-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1e4b2a525cd24f4f239259176667a0d66fcc9cfa7643e4a1f5b63455b7f21b8fLA
Ad tertium dicendum quod Deus movet voluntatem hominis, sicut universalis motor, ad universale obiectum voluntatis, quod est bonum. Et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle. Sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen interdum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est bonum, sicut in his quos movet per gratiam, ut infra dicetur.Ссылаются нормы: Q9A6Ad3, assert-ha8d596005a4e0e144314f062f607ebca1e1cecf29fef66cb80953cbe4d884911
section/9-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ed310a8d9e1cb8d7adb6527ad01990d9cf324564a93269906531ce8b9f3436deLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas non a solo Deo moveatur sicut ab exteriori principio. Inferius enim natum est moveri a suo superiori, sicut corpora inferiora a corporibus caelestibus. Sed voluntas hominis habet aliquid superius post Deum; scilicet Angelum. Ergo voluntas hominis potest moveri, sicut ab exteriori principio, etiam ab Angelo.Ссылаются нормы: Q9A6Obiectio1, assert-h8c109cd4cf101e79af77451a56936350181622145fa426017e6fbd48dbd350a2, assert-h9e30c580b68dbfbd434c7d010e851a344dee6504c7948873cad1760dbf23664e
section/9-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:aba0a36b0e7f69306e3a65f757ad9608c6223900fdb13635fa475c7d3f02b122LA
Praeterea, actus voluntatis sequitur actum intellectus. Sed intellectus hominis reducitur in suum actum non solum a Deo, sed etiam ab Angelo per illuminationes, ut Dionysius dicit. Ergo eadem ratione et voluntas.Ссылаются нормы: Q9A6Obiectio2, assert-ha067930d14050aa1e8d65b0dfbd3f876c753ee75ab5c17d944cebd4ecb924c62, assert-hd578f218569eb5a23736ff412e96a2c416c700296e4036f3a6daee3cfde4d631
section/9-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b502af8299f6eb2a162f557203f5baeb40d45c5bea90d8fe2d722cac8d8b4d6dLA
Praeterea, Deus non est causa nisi bonorum; secundum illud Gen. I, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Si ergo a solo Deo voluntas hominis moveretur, nunquam moveretur ad malum, cum tamen voluntas sit qua peccatur et recte vivitur, ut Augustinus dicit.Ссылаются нормы: Q9A6Obiectio3, assert-h83ab268ea0f5fead43c014516a9e7c4bc7c8b9ec62795d25d28f75488b0d55ae
section/9-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:de7313d8773f4db65664da96e92a32965705fbcf8cc10067c32588d912ba6c0bLA
Respondeo dicendum quod motus voluntatis est ab intrinseco, sicut et motus naturalis. Quamvis autem rem naturalem possit aliquid movere quod non est causa naturae rei motae, tamen motum naturalem causare non potest nisi quod est aliqualiter causa naturae. Movetur enim lapis sursum ab homine, qui naturam lapidis non causat, sed hic motus non est lapidi naturalis, naturalis autem motus eius non causatur nisi ab eo quod causat naturam. Unde dicitur in VIII Physic. quod generans movet secundum locum gravia et levia. Sic ergo hominem, voluntatem habentem, contingit moveri ab aliquo qui non est causa eius, sed quod motus voluntarius eius sit ab aliquo principio extrinseco quod non est causa voluntatis, est impossibile. Voluntatis autem causa nihil aliud esse potest quam Deus. Et hoc patet dupliciter. Primo quidem, ex hoc quod voluntas est potentia animae rationalis, quae a solo Deo causatur per creationem, ut in primo dictum est. Secundo vero ex hoc patet, quod voluntas habet ordinem ad universale bonum. Unde nihil aliud potest esse voluntatis causa, nisi ipse Deus, qui est universale bonum. Omne autem aliud bonum per participationem dicitur, et est quoddam particulare bonum, particularis autem causa non dat inclinationem universalem. Unde nec materia prima, quae est in potentia ad omnes formas, potest causari ab aliquo particulari agente.Ссылаются нормы: Q9A6Respondeo, assert-hdf481a4e2e6ca147a24d3d514a14a266348dc654c6b8de5f87a699c77b05ea64
section/9-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c48f003947bc71dcf5b0799dbe78407b6f7cdcfd9d24a426990eff7a2c5d6de3LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Philipp. II, Deus est qui operatur in nobis velle et perficere.Ссылаются нормы: assert-h6bd338be1d36a5c4b84b33d6739d09c8b5076e7af113699fedbe3e1b6005f028
question/9/prooemium · paragraph
la · official · sha256:ad0de03ddc5b6d957e8a278a4197a764227f6b7fac360845f5cb8418adf0f041LA
Deinde considerandum est de motivo voluntatis. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum voluntas moveatur ab intellectu. Secundo, utrum moveatur ab appetitu sensitivo. Tertio, utrum voluntas moveat seipsam. Quarto, utrum moveatur ab aliquo exteriori principio. Quinto, utrum moveatur a corpore caelesti. Sexto, utrum voluntas moveatur a solo Deo, sicut ab exteriori principio.Хэш рядом с текстом — sha256 его точных байтов. Он и есть проверка того, что показанный текст совпадает с закреплённым в пакете: расхождение роняет статику оракула.