Источник / закреплённая редакция

Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I, quaestiones 27-43

Источник пакета la.aquinas.summa.i_de_trinitate · Summa theologiae I, qq. 27-43

work
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#SUMMA_THEOLOGIAE_I_27_43
номер
Summa theologiae I, qq. 27-43
вид
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#doctrine

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 27

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q27
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1015.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:31ccaa85d9516f08c5e08fee6b31d7123685d9046bbf4283670b7359a950a18f2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 41

section/27-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cc70b6695d70972753e310e574d4ed9d34613ecfda2987dc54138eaaf6d36345LA

Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de processione quae est motus localis, vel quae est secundum actionem tendentem in exteriorem materiam, vel in exteriorem effectum, talis autem processio non est in divinis, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q27A1Ad1, assert-h5eb296162e0b1697b177863f944fc46f2858ae31389d2d3a7b2036a65323e227

section/27-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:75861a9978ed94e4b610d784d0c9bbfbe8c1a28545a7184ffa2397a3aa1da924LA

Ad secundum dicendum quod id quod procedit secundum processionem quae est ad extra, oportet esse diversum ab eo a quo procedit. Sed id quod procedit ad intra processu intelligibili, non oportet esse diversum, imo, quanto perfectius procedit, tanto magis est unum cum eo a quo procedit. Manifestum est enim quod quanto aliquid magis intelligitur, tanto conceptio intellectualis est magis intima intelligenti, et magis unum, nam intellectus secundum hoc quod actu intelligit, secundum hoc fit unum cum intellecto. Unde, cum divinum intelligere sit in fine perfectionis, ut supra dictum est, necesse est quod verbum divinum sit perfecte unum cum eo a quo procedit, absque omni diversitate.

Ссылаются нормы: Q27A1Ad2, assert-h40838f98cbb7c123f3be965488a42542054a6a34934ade425c22a749ade2bf0c

section/27-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:af860f844b5a9a93aa32317f55b26aed5b0349de84d788d872272b7b88d0c700LA

Ad tertium dicendum quod procedere a principio ut extraneum et diversum, repugnat rationi primi principii, sed procedere ut intimum et absque diversitate, per modum intelligibilem, includitur in ratione primi principii. Cum enim dicimus aedificatorem principium domus, in ratione huius principii includitur conceptio suae artis, et includeretur in ratione primi principii, si aedificator esset primum principium. Deus autem, qui est primum principium rerum, comparatur ad res creatas ut artifex ad artificiata.

Ссылаются нормы: Q27A1Ad3, assert-hbcee1d18d8593d5e2ae93e014129d75d4b99173e0b673af8c57f324656432573

section/27-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8ee54f9f84bc51235d87bad4e411f3d5f994b328c4985c93b0c9d8de8ac384e3LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non possit esse aliqua processio. Processio enim significat motum ad extra. Sed in divinis nihil est mobile, neque extraneum. Ergo neque processio.

Ссылаются нормы: Q27A1Obiectio1, assert-ha92060f5c179ca708f3ae31ad98710d27291cf31f4441b89969b77de1e59a423, assert-hb9eb1370a5671d70e5de7612916699b13425c4ebfd53e31e0e7668a882f6246b

section/27-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:99c761551ffe9af15f5c7f7925f4b5d4183523f60b50efe608c6ce2652167556LA

Praeterea, omne procedens est diversum ab eo a quo procedit. Sed in Deo non est aliqua diversitas, sed summa simplicitas. Ergo in Deo non est processio aliqua.

Ссылаются нормы: Q27A1Obiectio2, assert-h1d602566bf13daf2236992f2cfa8f13818fa1cd5e6c53e885d3b93821aeda38b, assert-hf93d91f2d5232f268821c3fa5b4e333101438aed68a42027c05ce224ddcd7296

section/27-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:38fad193c0cf6dbb3eff3f5d3d68b470720bb5a127b2f1663bc476ce80805e29LA

Praeterea, procedere ab alio videtur rationi primi principii repugnare. Sed Deus est primum principium, ut supra ostensum est. Ergo in Deo processio locum non habet.

Ссылаются нормы: Q27A1Obiectio3, assert-h4964efc698fe3c663a66aa05732ee86aa1348f7eb9c1802e8adcab9c630eea0e, assert-hb1b5e5a5866976a5fdd171bcf949a25c644473bbd99e9284f9ed06fe72bd7b7f

section/27-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6a1e9def343da41a9e90c0639d7985ba60b8cd191b81c982761242e69e94f4e8LA

Respondeo dicendum quod divina Scriptura, in rebus divinis, nominibus ad processionem pertinentibus utitur. Hanc autem processionem diversi diversimode acceperunt. Quidam enim acceperunt hanc processionem secundum quod effectus procedit a causa. Et sic accepit Arius, dicens filium procedere a patre sicut primam eius creaturam, et spiritum sanctum procedere a patre et filio sicut creaturam utriusque. Et secundum hoc, neque filius neque spiritus sanctus esset verus Deus. Quod est contra id quod dicitur de filio, I Ioan. ult., ut simus in vero filio eius, hic est verus Deus. Et de spiritu sancto dicitur, I Cor. VI, nescitis quia membra vestra templum sunt spiritus sancti? Templum autem habere solius Dei est. Alii vero hanc processionem acceperunt secundum quod causa dicitur procedere in effectum, inquantum vel movet ipsum, vel similitudinem suam ipsi imprimit. Et sic accepit Sabellius, dicens ipsum Deum patrem filium dici, secundum quod carnem assumpsit ex virgine. Et eundem dicit spiritum sanctum, secundum quod creaturam rationalem sanctificat, et ad vitam movet. Huic autem acceptioni repugnant verba domini de se dicentis, Ioan. V, non potest facere a se filius quidquam; et multa alia, per quae ostenditur quod non est ipse pater qui filius. Si quis autem diligenter consideret, uterque accepit processionem secundum quod est ad aliquid extra, unde neuter posuit processionem in ipso Deo. Sed, cum omnis processio sit secundum aliquam actionem, sicut secundum actionem quae tendit in exteriorem materiam, est aliqua processio ad extra; ita secundum actionem quae manet in ipso agente, attenditur processio quaedam ad intra. Et hoc maxime patet in intellectu, cuius actio, scilicet intelligere, manet in intelligente. Quicumque enim intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectae, ex vi intellectiva proveniens, et ex eius notitia procedens. Quam quidem conceptionem vox significat, et dicitur verbum cordis, significatum verbo vocis. Cum autem Deus sit super omnia, ea quae in Deo dicuntur, non sunt intelligenda secundum modum infimarum creaturarum, quae sunt corpora; sed secundum similitudinem supremarum creaturarum, quae sunt intellectuales substantiae; a quibus etiam similitudo accepta deficit a repraesentatione divinorum. Non ergo accipienda est processio secundum quod est in corporalibus, vel per motum localem, vel per actionem alicuius causae in exteriorem effectum, ut calor a calefaciente in calefactum; sed secundum emanationem intelligibilem, utpote verbi intelligibilis a dicente, quod manet in ipso. Et sic fides Catholica processionem ponit in divinis.

Ссылаются нормы: ProcessionInGod, Q27A1Respondeo, assert-h7ec9066f0e412cce8f706c17a98f53d45ea9969b7d0e23f425ea12d616ffb951

section/27-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:4bdd844a03bc3493e99b31563ff27ae7ca599470d53ad3323cedae30dee4cd3aLA

Sed contra est quod dicit dominus, Ioan. VIII, ego ex Deo processi.

Ссылаются нормы: assert-hf3bfe2dc677a1141e02d86ab27358902d5b3db51f69ac9cc92c96baf947a2f2e

section/27-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:95210175b5e6dc9106f9f904b8d332c3a668fe8cdb9633ec1185fe73a7a05f4aLA

Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de generatione secundum rationem primam, prout importat exitum de potentia in actum. Et sic non invenitur in divinis, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q27A2Ad1, assert-h7bde21e645ebc0f682ad45ead5272effd4f716c52a52ee97ef407e1c8e29378a

section/27-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:37de6fd453d659125d4aa1189e40539d3df844f617eefb0d530b79b047688106LA

Ad secundum dicendum quod intelligere in nobis non est ipsa substantia intellectus, unde verbum quod secundum intelligibilem operationem procedit in nobis, non est eiusdem naturae cum eo a quo procedit. Unde non proprie et complete competit sibi ratio generationis. Sed intelligere divinum est ipsa substantia intelligentis, ut supra ostensum est, unde verbum procedens procedit ut eiusdem naturae subsistens. Et propter hoc proprie dicitur genitum et filius. Unde et his quae pertinent ad generationem viventium, utitur Scriptura ad significandam processionem divinae sapientiae, scilicet conceptione et partu, dicitur enim ex persona divinae sapientiae, Proverb. VIII, nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram; ante colles ego parturiebar. Sed in intellectu nostro utimur nomine conceptionis, secundum quod in verbo nostri intellectus invenitur similitudo rei intellectae, licet non inveniatur naturae identitas.

Ссылаются нормы: Q27A2Ad2, assert-h36a8cd5156c133f681d173bcf5ce7c1f8e4e6ff9ad80a290c7c8be6d68f60a55

section/27-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:27026c3316113f896730821e57948f94a36c240290a054c8e2cb6c52363416a6LA

Ad tertium dicendum quod non omne acceptum est receptum in aliquo subiecto, alioquin non posset dici quod tota substantia rei creatae sit accepta a Deo, cum totius substantiae non sit aliquod subiectum receptivum. Sic igitur id quod est genitum in divinis, accipit esse a generante, non tanquam illud esse sit receptum in aliqua materia vel subiecto (quod repugnat subsistentiae divini esse); sed secundum hoc dicitur esse acceptum, inquantum procedens ab alio habet esse divinum, non quasi aliud ab esse divino existens. In ipsa enim perfectione divini esse continetur et verbum intelligibiliter procedens, et principium verbi; sicut et quaecumque ad eius perfectionem pertinent, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q27A2Ad3, assert-hc6a05bebaf53b8b4f7714e22e3b377266e4a2fc6eb6031583d03246d19c6131e

section/27-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c5a0c82d66d4a39168e93f63035d821e4e72ed69c84e43991502fc0f43f3ef01LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod processio quae est in divinis, non possit dici generatio. Generatio enim est mutatio de non esse in esse, corruptioni opposita; et utriusque subiectum est materia. Sed nihil horum competit divinis. Ergo non potest generatio esse in divinis.

Ссылаются нормы: Q27A2Obiectio1, assert-hd378f3adea5ef71dad2463ca364bbe3a35141d257f4d7a45b074e48a1e1a2ea2, assert-hdf37296e1e67d79f2716ca0e1c3f7e4c61cf85923914b18d9402ef1cdb7cb1da

section/27-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b81f09e0c673006d2237e2bc030f6ca7df8a290a00c5180c3f48480690a63fa8LA

Praeterea, in Deo est processio secundum modum intelligibilem, ut dictum est. Sed in nobis talis processio non dicitur generatio. Ergo neque in Deo.

Ссылаются нормы: Q27A2Obiectio2, assert-h1b8ede972f56239fe6f587f9cc8aae66f8b2a02c08622a10a667a7ef1012bb65, assert-hb3d18f498063278ef9a2a2115730bbbc64a7679c685676c0301624f752f2e786

section/27-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:dc7bea9eef054c798396c90fcb83015991d44056f803c77d8704a3c178507694LA

Praeterea, omne genitum accipit esse a generante. Esse ergo cuiuslibet geniti est esse receptum. Sed nullum esse receptum est per se subsistens. Cum igitur esse divinum sit esse per se subsistens, ut supra probatum est, sequitur quod nullius geniti esse sit esse divinum. Non est ergo generatio in divinis.

Ссылаются нормы: Q27A2Obiectio3, assert-h423b796e2427d9f38256bd6f407d23ae30cfd27f37d0604c4bcc53793e701297, assert-hea54f853f4569fc97367c44162c8a59949135852b47fae5f853304daa8dea318

section/27-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6e6480769822228c2943d3d1f940de282a04196d6b17e884f800cdcd26113eb0LA

Respondeo dicendum quod processio verbi in divinis dicitur generatio. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod nomine generationis dupliciter utimur. Uno modo, communiter ad omnia generabilia et corruptibilia, et sic generatio nihil aliud est quam mutatio de non esse ad esse. Alio modo, proprie in viventibus, et sic generatio significat originem alicuius viventis a principio vivente coniuncto. Et haec proprie dicitur nativitas. Non tamen omne huiusmodi dicitur genitum, sed proprie quod procedit secundum rationem similitudinis. Unde pilus vel capillus non habet rationem geniti et filii, sed solum quod procedit secundum rationem similitudinis, non cuiuscumque, nam vermes qui generantur in animalibus, non habent rationem generationis et filiationis, licet sit similitudo secundum genus, sed requiritur ad rationem talis generationis, quod procedat secundum rationem similitudinis in natura eiusdem speciei, sicut homo procedit ab homine, et equus ab equo. In viventibus autem quae de potentia in actum vitae procedunt, sicut sunt homines et animalia, generatio utramque generationem includit. Si autem sit aliquod vivens cuius vita non exeat de potentia in actum, processio, si qua in tali vivente invenitur, excludit omnino primam rationem generationis; sed potest habere rationem generationis quae est propria viventium. Sic igitur processio verbi in divinis habet rationem generationis. Procedit enim per modum intelligibilis actionis, quae est operatio vitae, et a principio coniuncto, ut supra iam dictum est, et secundum rationem similitudinis, quia conceptio intellectus est similitudo rei intellectae, et in eadem natura existens, quia in Deo idem est intelligere et esse, ut supra ostensum est. Unde processio verbi in divinis dicitur generatio, et ipsum verbum procedens dicitur filius.

Ссылаются нормы: Q27A2Respondeo, assert-h28c2b547d9fe5fc759480e0c9f532c0c7d0b757b6465ab0f1b96368cc4f34e78

section/27-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:22dc41c98bc20c5adb71e1d36d5f013dc31a96937f222e08a2772aae8ea8ddb1LA

Sed contra est quod dicitur in Psalmo II, ego hodie genui te.

Ссылаются нормы: assert-h4b61890e09a8542df16e12342851a643bd889ca403e0774728ecd7fd3de4cca4

section/27-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:02e571d15b3b68a959f17874cbe89db46305fa6323076a17bb6d3c19eea85151LA

Ad primum ergo dicendum quod non est necessarium procedere in divinis processionibus in infinitum. Processio enim quae est ad intra in intellectuali natura, terminatur in processione voluntatis.

Ссылаются нормы: Q27A3Ad1, assert-h720fe52bdca47b7a6d24a6a24da7518fe63feb888fb424988dcf44bca39e25c4

section/27-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ae6d6a90c62dcedf8a58a901625a5df0652958422c26b974bf22c41b2289727eLA

Ad secundum dicendum quod quidquid est in Deo, est Deus, ut supra ostensum est, quod non contingit in aliis rebus. Et ideo per quamlibet processionem quae non est ad extra, communicatur divina natura, non autem aliae naturae.

Ссылаются нормы: Q27A3Ad2, assert-h674be39b920b24fb85b8981e72c7b385d5eaf941fd4ddf8d353326a053cd5c88

section/27-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:eb3dd48948a984e18961f478f9ac2836ddcaad9cb54a67b338dcd82cad5ee70dLA

Ad tertium dicendum quod, licet in Deo non sit aliud voluntas et intellectus, tamen de ratione voluntatis et intellectus est, quod processiones quae sunt secundum actionem utriusque, se habeant secundum quendam ordinem. Non enim est processio amoris nisi in ordine ad processionem verbi, nihil enim potest voluntate amari, nisi sit in intellectu conceptum. Sicut igitur attenditur quidam ordo verbi ad principium a quo procedit, licet in divinis sit eadem substantia intellectus et conceptio intellectus; ita, licet in Deo sit idem voluntas et intellectus, tamen, quia de ratione amoris est quod non procedat nisi a conceptione intellectus, habet ordinis distinctionem processio amoris a processione verbi in divinis.

Ссылаются нормы: Q27A3Ad3, assert-h9fefb90559dfc09cc7a749f4be16b68ab79d26e1652da43d303cf3ca0278d4da

section/27-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2933de44554e859227174f52da91005c3451d702b353c143a5b5ac5738366f26LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit in divinis alia processio a generatione verbi. Eadem enim ratione erit aliqua alia processio ab illa alia processione, et sic procederetur in infinitum, quod est inconveniens. Standum est igitur in primo, ut sit una tantum processio in divinis.

Ссылаются нормы: Q27A3Obiectio1, assert-ha95327c8b8015b7d004ea40a6b804bd5967ba4902ee2ba2ddfa2306cfb22e6e0

section/27-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b9a99fd8e9059032fb68cf0414b6423a9aedcd1d199a8049da1075623e455f66LA

Praeterea, in omni natura invenitur tantum unus modus communicationis illius naturae, et hoc ideo est, quia operationes secundum terminos habent unitatem et diversitatem. Sed processio in divinis non est nisi secundum communicationem divinae naturae. Cum igitur sit una tantum natura divina, ut supra ostensum est, relinquitur quod una sit tantum processio in divinis.

Ссылаются нормы: Q27A3Obiectio2, assert-h7348738e12db7e67ee0bcd35ca240c63c0a25ec8ad7fee5a8d9399f7d65e18dd, assert-hbeafca3ca4fb44a68d38ba16913acbd377d5ea3c4e303e4ccbc03724e24cca26

section/27-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bd72f400a9ba86079dbf3ea3ed6cfe76a7f6223c9f6e53c7d6b8c2432332aabbLA

Praeterea, si sit in divinis alia processio ab intelligibili processione verbi, non erit nisi processio amoris, quae est secundum voluntatis operationem. Sed talis processio non potest esse alia a processione intellectus intelligibili, quia voluntas in Deo non est aliud ab intellectu, ut supra ostensum est. Ergo in Deo non est alia processio praeter processionem verbi.

Ссылаются нормы: Q27A3Obiectio3, assert-h4946ae5da098fa3587357036482972b32e6c53b0b893c778066375a10d9b2c28, assert-hf0314518da137eabc3c6f8cd302731383d6044392b3e831265110152026f7877

section/27-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d3f0443eaa17903a78bcb2814c7fd013dea407e842eb158ec1e0dedfc53fafceLA

Respondeo dicendum quod in divinis sunt duae processiones, scilicet processio verbi, et quaedam alia. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod in divinis non est processio nisi secundum actionem quae non tendit in aliquid extrinsecum, sed manet in ipso agente. Huiusmodi autem actio in intellectuali natura est actio intellectus et actio voluntatis. Processio autem verbi attenditur secundum actionem intelligibilem. Secundum autem operationem voluntatis invenitur in nobis quaedam alia processio, scilicet processio amoris, secundum quam amatum est in amante, sicut per conceptionem verbi res dicta vel intellecta, est in intelligente. Unde et praeter processionem verbi, ponitur alia processio in divinis, quae est processio amoris.

Ссылаются нормы: Q27A3Respondeo, assert-h4225bc97acd93cf156b28192542ea2c82ef9fa955ee38ff20f4b77902d05b86a

section/27-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:32c819b5377d0c2f9d3423bdeb450c1c00dcac425f1cbb5597a4e2702beb8151LA

Sed contra est quod spiritus sanctus procedit a patre, ut dicitur Ioan. XV. Ipse autem est alius a filio, secundum illud Ioan. XIV, rogabo patrem meum, et alium Paracletum dabit vobis. Ergo in divinis est alia processio praeter processionem verbi.

Ссылаются нормы: assert-h060650f22ec13067c19fe5f0d522210fabdc9437a36315aded5d3405b78c839c

section/27-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:08ad4112af5db936ca18b627fea2aa53a4c389273f9b9168b008b2bbaf2bbac3LA

Ad primum ergo dicendum quod quidquid est in divinis, est unum cum divina natura. Unde ex parte huius unitatis non potest accipi propria ratio huius processionis vel illius, secundum quam una distinguatur ab alia, sed oportet quod propria ratio huius vel illius processionis accipiatur secundum ordinem unius processionis ad aliam. Huiusmodi autem ordo attenditur secundum rationem voluntatis et intellectus. Unde secundum horum propriam rationem sortitur in divinis nomen utraque processio, quod imponitur ad propriam rationem rei significandam. Et inde est quod procedens per modum amoris et divinam naturam accipit, et tamen non dicitur natum.

Ссылаются нормы: Q27A4Ad1, assert-h07b87ff0a0780f4d433bdade936fd20da7b4bbd6161809093c05a39b980aace2

section/27-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2a03f04731c4cffad8558f4137b381dd754891f2ab53bf84852c0fd99780b886LA

Ad secundum dicendum quod similitudo aliter pertinet ad verbum, et aliter ad amorem. Nam ad verbum pertinet inquantum ipsum est quaedam similitudo rei intellectae, sicut genitum est similitudo generantis, sed ad amorem pertinet, non quod ipse amor sit similitudo, sed inquantum similitudo est principium amandi. Unde non sequitur quod amor sit genitus, sed quod genitum sit principium amoris.

Ссылаются нормы: Q27A4Ad2, assert-hb52476dc366e1d2d55b3f50edf28ae72e40277b61079e413a8c18d3a8de479e9

section/27-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9868189f67f33c895302250d9f41650d148147354c40d68e6d83cb6a7e65bdf7LA

Ad tertium dicendum quod Deum nominare non possumus nisi ex creaturis, ut dictum est supra. Et quia in creaturis communicatio naturae non est nisi per generationem, processio in divinis non habet proprium vel speciale nomen nisi generationis. Unde processio quae non est generatio, remansit sine speciali nomine. Sed potest nominari spiratio, quia est processio spiritus.

Ссылаются нормы: Q27A4Ad3, assert-hc7b214ec504f25132f799a5b6e44438b109d5a44dab56cdbbfb64976fa54c355

section/27-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4dd4770c93ebc51fd3b0bc0238376f4066683aa29162823d8b6a983d338c2d82LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod processio amoris in divinis sit generatio. Quod enim procedit in similitudine naturae in viventibus, dicitur generatum et nascens. Sed id quod procedit in divinis per modum amoris, procedit in similitudine naturae, alias esset extraneum a natura divina, et sic esset processio ad extra. Ergo quod procedit in divinis per modum amoris, procedit ut genitum et nascens.

Ссылаются нормы: Q27A4Obiectio1, assert-h823558d70aa577fd281f2ea22e6c43979cf3c5bb5a5ff7a93d8fdf1a9f50fd59, assert-hef51bc3c271009e557c3b383ff94cc60da4db332b167daa82c3c5291e522f58b

section/27-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:61e501cae11a1067b36780af671cd50db07115f113e28fd41d8ef3842751c322LA

Praeterea, sicut similitudo est de ratione verbi, ita est etiam de ratione amoris, unde dicitur Eccli. XIII, quod omne animal diligit simile sibi. Si igitur ratione similitudinis verbo procedenti convenit generari et nasci, videtur etiam quod amori procedenti convenit generari.

Ссылаются нормы: Q27A4Obiectio2, assert-h722fc577c20540e2376703bed20c415b466b86aa8f135e31bf91a3de489bbd78

section/27-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0e6240f1733daf07905520b0d05ace4fe1e201adf38c1cceb33f437dfaf550e7LA

Praeterea, non est in genere quod non est in aliqua eius specie. Si igitur in divinis sit quaedam processio amoris, oportet quod, praeter hoc nomen commune, habeat aliquod nomen speciale. Sed non est aliud nomen dare nisi generatio. Ergo videtur quod processio amoris in divinis sit generatio.

Ссылаются нормы: Q27A4Obiectio3, assert-h2ea447859dbeeb387050867de3aff380ba758f490c53485e0abb7e7e7eb07cc3, assert-h7955aaabbfcafca7b2bd292aa3ea0db1738ac3df12ac58ae372e6b772c956b12

section/27-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fe933cb03e9e5f22a54345a7d024c1e03ccc9254cf5303454ba0cd10e0097e53LA

Respondeo dicendum quod processio amoris in divinis non debet dici generatio. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod haec est differentia inter intellectum et voluntatem, quod intellectus fit in actu per hoc quod res intellecta est in intellectu secundum suam similitudinem, voluntas autem fit in actu, non per hoc quod aliqua similitudo voliti sit in voluntate, sed ex hoc quod voluntas habet quandam inclinationem in rem volitam. Processio igitur quae attenditur secundum rationem intellectus, est secundum rationem similitudinis, et intantum potest habere rationem generationis, quia omne generans generat sibi simile. Processio autem quae attenditur secundum rationem voluntatis, non consideratur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem impellentis et moventis in aliquid. Et ideo quod procedit in divinis per modum amoris, non procedit ut genitum vel ut filius, sed magis procedit ut spiritus, quo nomine quaedam vitalis motio et impulsio designatur, prout aliquis ex amore dicitur moveri vel impelli ad aliquid faciendum.

Ссылаются нормы: Q27A4Respondeo, assert-h9ae1a030fb28b55f8378997f2875fc59d3bdb703d03c757e4a21c59c386c6d5c

section/27-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:7d58ac62dd2f8c104311b9780e3e62b3c7fb77f4454366db9a85113bd2a61dc0LA

Sed contra est quia secundum hoc sequeretur quod spiritus sanctus, qui procedit ut amor, procederet ut genitus. Quod est contra illud Athanasii, spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus, sed procedens.

Ссылаются нормы: assert-h3527f849b1a53727557e80d1f690c6d8a01dc48b543cfffcb102c56afa922863

section/27-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f7b5904b26de06dfe97b560aed780851655b209cc628265d3f6c3aa100cabb56LA

Ad primum ergo dicendum quod potentia est principium agendi in aliud, unde secundum potentiam accipitur actio ad extra. Et sic secundum attributum potentiae non accipitur processio divinae personae, sed solum processio creaturarum.

Ссылаются нормы: Q27A5Ad1, assert-h23cde88ebc7bae3273cec03cae48f26ecc84d79830e7346ba5e548899b992a6d

section/27-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:820f9f421d63e94e5f282d12ae9a25fe0d2409bc215ae49bf1662317615c54edLA

Ad secundum dicendum quod bonum, sicut dicit Boetius in libro de Hebd., pertinet ad essentiam et non ad operationem, nisi forte sicut obiectum voluntatis. Unde, cum processiones divinas secundum aliquas actiones necesse sit accipere, secundum bonitatem et huiusmodi alia attributa non accipiuntur aliae processiones nisi verbi et amoris, secundum quod Deus suam essentiam, veritatem et bonitatem intelligit et amat.

Ссылаются нормы: Q27A5Ad2, assert-h944aa0c929f70cf0ad38b3c51fe0c9f31c7359bc7c58ac3bcfc1f53755b77b65

section/27-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8df904af7bf541b3a1182214266d56b5f27495f39eee033512ed04568a71d750LA

Ad tertium dicendum quod, sicut supra habitum est, Deus uno simplici actu omnia intelligit, et similiter omnia vult. Unde in eo non potest esse processio verbi ex verbo, neque amoris ex amore, sed est in eo solum unum verbum perfectum, et unus amor perfectus. Et in hoc eius perfecta fecunditas manifestatur.

Ссылаются нормы: Q27A5Ad3, assert-h88301692afb755221a0fa5778a211d824d37cc0d5649831bf5fdaf205e112b2d

section/27-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ca361d97b78cbe82c4597f74a3bf37e2a88520476b8e757e042b68caba565420LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sint plures processiones in divinis quam duae. Sicut enim scientia et voluntas attribuitur Deo, ita et potentia. Si igitur secundum intellectum et voluntatem accipiuntur in Deo duae processiones, videtur quod tertia sit accipienda secundum potentiam.

Ссылаются нормы: Q27A5Obiectio1, assert-hc55c0fe24952a99533a21705be0f23d180f0d7918540328d7d971e5a92c8c430

section/27-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bccdfc450f26750954ef5bdb3b30e9202ad6ff9da76aebdddac0abb0196e076aLA

Praeterea, bonitas maxime videtur esse principium processionis, cum bonum dicatur diffusivum sui esse. Videtur igitur quod secundum bonitatem aliqua processio in divinis accipi debeat.

Ссылаются нормы: Q27A5Obiectio2, assert-h0866c7ce786229285fd67116eae7ef7218396e0e341758e74d007721c563f821

section/27-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:07540b4a617d32572fd64e00d9a77f0727566301703bc26c18b770ac6b35f02cLA

Praeterea, maior est fecunditatis virtus in Deo quam in nobis. Sed in nobis non est tantum una processio verbi, sed multae, quia ex uno verbo in nobis procedit aliud verbum; et similiter ex uno amore alius amor. Ergo et in Deo sunt plures processiones quam duae.

Ссылаются нормы: Q27A5Obiectio3, assert-ha207874da125e2a7e2e81b813810d0af95e9deabeb62bb7decff00974037f157, assert-hd0f3818c3e3830fb43686a40bc490cf90c69bf48c64ffa284a9809f526a3b8f3

section/27-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2ba3c12d2ba588e954a0671f192a22f6c15de393f5e47528bb3ae6d069a0b64cLA

Respondeo dicendum quod processiones in divinis accipi non possunt nisi secundum actiones quae in agente manent. Huiusmodi autem actiones in natura intellectuali et divina non sunt nisi duae, scilicet intelligere et velle. Nam sentire, quod etiam videtur esse operatio in sentiente, est extra naturam intellectualem, neque totaliter est remotum a genere actionum quae sunt ad extra; nam sentire perficitur per actionem sensibilis in sensum. Relinquitur igitur quod nulla alia processio possit esse in Deo, nisi verbi et amoris.

Ссылаются нормы: Q27A5Respondeo, assert-he0cb627123d047f9afa93d70329acab83bc3eae30172697ea0e9b16ed7af60d1

section/27-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:1019177220e828c93ffed5d8160e84300465a464a478e1a51697d3700709a22bLA

Sed contra est quod in Deo non sunt nisi duo procedentes, scilicet filius et spiritus sanctus. Ergo sunt ibi tantum duae processiones.

Ссылаются нормы: assert-h469a770ca7b17890a1c1746cf3ea75df7875b97f076b0e77d84105cc16083241

question/27/prooemium · paragraph

la · official · sha256:7d3efef3edaea7ade3922ced9ab21eb0adf8fe15d83fa05014d7648918a6f2bdLA

Consideratis autem his quae ad divinae essentiae unitatem pertinent, restat considerare de his quae pertinent ad Trinitatem personarum in divinis. Et quia personae divinae secundum relationes originis distinguuntur, secundum ordinem doctrinae prius considerandum est de origine, sive de processione, secundo, de relationibus originis; tertio, de personis. Circa processionem quaeruntur quinque. Primo, utrum processio sit in divinis. Secundo, utrum aliqua processio in divinis generatio dici possit. Tertio, utrum praeter generationem aliqua alia processio possit esse in divinis. Quarto, utrum illa alia processio possit dici generatio. Quinto, utrum in divinis sint plures processiones quam duae.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 28

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q28
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:6dc450a83546194c5af2fc24a643f89965e574ab0b61154aa52d95cbef3a8c4c2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 38

section/28-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2e88c7fc7de5f2ddf91f62610e84de4dbfd9749377a7f7d82d5a9424bbca3a05LA

Ad primum ergo dicendum quod ad aliquid dicitur omnino non praedicari in Deo, secundum propriam rationem eius quod dicitur ad aliquid; inquantum scilicet propria ratio eius quod ad aliquid dicitur, non accipitur per comparationem ad illud cui inest relatio, sed per respectum ad alterum. Non ergo per hoc excludere voluit quod relatio non esset in Deo, sed quod non praedicaretur per modum inhaerentis secundum propriam relationis rationem, sed magis per modum ad aliud se habentis.

Ссылаются нормы: Q28A1Ad1, assert-hd4c106f1ee4b08d4ab94a963e6b9149dc2ff8b5fbcff04261c0be326543f5ec6

section/28-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a5edb9dc8ce6f64b1aa854bdaf555c44683ed6ee81d9eece17b52574c3517959LA

Ad secundum dicendum quod relatio quae importatur per hoc nomen idem, est relatio rationis tantum, si accipiatur simpliciter idem, quia huiusmodi relatio non potest consistere nisi in quodam ordine quem ratio adinvenit alicuius ad seipsum, secundum aliquas eius duas considerationes. Secus autem est, cum dicuntur aliqua eadem esse, non in numero, sed in natura generis sive speciei. Boetius igitur relationes quae sunt in divinis, assimilat relationi identitatis, non quantum ad omnia, sed quantum ad hoc solum, quod per huiusmodi relationes non diversificatur substantia, sicut nec per relationem identitatis.

Ссылаются нормы: Q28A1Ad2, assert-h8b3af754a404176e92843cdc032dc5f1f36a3fe42860d29e8676521c599e5320

section/28-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ddabb8c50f81c9524ae3ed15d513407838f9005878282983e1284d733ac3a5c9LA

Ad tertium dicendum quod, cum creatura procedat a Deo in diversitate naturae, Deus est extra ordinem totius creaturae, nec ex eius natura est eius habitudo ad creaturas. Non enim producit creaturas ex necessitate suae naturae, sed per intellectum et per voluntatem, ut supra dictum est. Et ideo in Deo non est realis relatio ad creaturas. Sed in creaturis est realis relatio ad Deum, quia creaturae continentur sub ordine divino, et in earum natura est quod dependeant a Deo. Sed processiones divinae sunt in eadem natura. Unde non est similis ratio.

Ссылаются нормы: Q28A1Ad3, assert-h5aef16157b58e3871e97eab5b6078146c7af5378c1fa228759386d8def2aa57d

section/28-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b30d4207fef046863ed321836fc83f968712feef27d1fa6a064c3fa143d499b2LA

Ad quartum dicendum quod relationes quae consequuntur solam operationem intellectus in ipsis rebus intellectis, sunt relationes rationis tantum, quia scilicet eas ratio adinvenit inter duas res intellectas. Sed relationes quae consequuntur operationem intellectus, quae sunt inter verbum intellectualiter procedens et illud a quo procedit, non sunt relationes rationis tantum, sed rei, quia et ipse intellectus et ratio est quaedam res, et comparatur realiter ad id quod procedit intelligibiliter, sicut res corporalis ad id quod procedit corporaliter. Et sic paternitas et filiatio sunt relationes reales in divinis.

Ссылаются нормы: Q28A1Ad4, assert-h983c2436d24c91d25f6d0a5d9d521b4c347ef6b339993ea28c471334011a1808

section/28-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fb3e58fec3dc8ac820124328520c9a20fbc082620effd31a0f0779038a3f810bLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sint aliquae relationes reales. Dicit enim Boetius, in libro de Trin., quod cum quis praedicamenta in divinam vertit praedicationem, cuncta mutantur in substantiam quae praedicari possunt; ad aliquid vero omnino non potest praedicari. Sed quidquid est realiter in Deo, de ipso praedicari potest. Ergo relatio non est realiter in Deo.

Ссылаются нормы: Q28A1Obiectio1, assert-hdbbc5a0ff9c9eff24f6750947c2bab97c8a8f83e27af53f7b234b8832dad915b, assert-he960902c51a2395bc9036a1a2374e5b5a39b9be398d6fccabd42e4fcdd010043

section/28-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ca6bcb0db57223fe565ebcc053610d53d32c01138e21458d35d45f3eb88cfbd1LA

Praeterea, dicit Boetius in eodem libro, quod similis est relatio in Trinitate patris ad filium, et utriusque ad spiritum sanctum, ut eius quod est idem, ad id quod est idem. Sed huiusmodi relatio est rationis tantum, quia omnis relatio realis exigit duo extrema realiter. Ergo relationes quae ponuntur in divinis, non sunt reales relationes, sed rationis tantum.

Ссылаются нормы: Q28A1Obiectio2, assert-h32d4f88ca348fd90fd2a615ab117337971dce285d169d4eb08b27a7370435919, assert-h4db300ddb421eeb5d690c2813e625de1020ea226fb975844f300a7d2e58252e3

section/28-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:efc3fad258e9bb777c99b1566bc43206797a0755cf0fa8dba2a23c8929a4de7eLA

Praeterea, relatio paternitatis est relatio principii. Sed cum dicitur, Deus est principium creaturarum, non importatur aliqua relatio realis, sed rationis tantum. Ergo nec paternitas in divinis est relatio realis. Et eadem ratione nec aliae relationes quae ponuntur ibi.

Ссылаются нормы: Q28A1Obiectio3, assert-h45fbb086959bdda30408b0890bef5b2f6ee99a2c24d3ede88aced629b21fb079, assert-h9b4ad4bf9cafe631b41a70da69d9b4562f481e1ccef0cc278751dee416589c4b

section/28-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:80a17d9b60cd890c89e82a47e9f26d8cd8e70d27db25edab8d915f2e9126b109LA

Praeterea, generatio in divinis est secundum intelligibilis verbi processionem. Sed relationes quae consequuntur operationem intellectus, sunt relationes rationis. Ergo paternitas et filiatio, quae dicuntur in divinis secundum generationem, sunt relationes rationis tantum.

Ссылаются нормы: Q28A1Obiectio4, assert-he9f49bfb1220b16032ea1af1a7452049a6383fc14e150e7c6cd31731e091853b, assert-hfdcad04bbbcb5b282112b90e28741c4dda774007bfce7504fadc43afd9bb3041

section/28-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:118a3e25fd45ff3a9e83c67731a8da9da88fa8c297111450281faa85b6c22ef2LA

Respondeo dicendum quod relationes quaedam sunt in divinis realiter. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod solum in his quae dicuntur ad aliquid, inveniuntur aliqua secundum rationem tantum, et non secundum rem. Quod non est in aliis generibus, quia alia genera, ut quantitas et qualitas, secundum propriam rationem significant aliquid alicui inhaerens. Ea vero quae dicuntur ad aliquid, significant secundum propriam rationem solum respectum ad aliud. Qui quidem respectus aliquando est in ipsa natura rerum; utpote quando aliquae res secundum suam naturam ad invicem ordinatae sunt, et invicem inclinationem habent. Et huiusmodi relationes oportet esse reales. Sicut in corpore gravi est inclinatio et ordo ad locum medium, unde respectus quidam est in ipso gravi respectu loci medii. Et similiter est de aliis huiusmodi. Aliquando vero respectus significatus per ea quae dicuntur ad aliquid, est tantum in ipsa apprehensione rationis conferentis unum alteri, et tunc est relatio rationis tantum; sicut cum comparat ratio hominem animali, ut speciem ad genus. Cum autem aliquid procedit a principio eiusdem naturae, necesse est quod ambo, scilicet procedens et id a quo procedit, in eodem ordine conveniant, et sic oportet quod habeant reales respectus ad invicem. Cum igitur processiones in divinis sint in identitate naturae, ut ostensum est, necesse est quod relationes quae secundum processiones divinas accipiuntur, sint relationes reales.

Ссылаются нормы: Q28A1Respondeo, assert-h71f00da5ee9e18c2e8fa78e722a47891abd08ec10d7d42c5c5d407803ad153c8

section/28-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:527b638647c36718594e9db2af6faa9d7b40c8911b831ef7e57597644739177cLA

Sed contra est quod pater non dicitur nisi a paternitate, et filius a filiatione. Si igitur paternitas et filiatio non sunt in Deo realiter, sequitur quod Deus non sit realiter pater aut filius, sed secundum rationem intelligentiae tantum, quod est haeresis Sabelliana.

Ссылаются нормы: assert-h17ea9200e3d346302811ce579b4479f491ec2d7dd23de579e7ab67be65b8b495

section/28-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3bc79c8379a6cd33071b48d6cd7315c89c8651905baeb73d162eeb5d0d65eabdLA

Ad primum ergo dicendum quod verba illa Augustini non pertinent ad hoc, quod paternitas, vel alia relatio quae est in Deo, secundum esse suum non sit idem quod divina essentia; sed quod non praedicatur secundum modum substantiae, ut existens in eo de quo dicitur, sed ut ad alterum se habens. Et propter hoc dicuntur duo tantum esse praedicamenta in divinis. Quia alia praedicamenta important habitudinem ad id de quo dicuntur, tam secundum suum esse, quam secundum proprii generis rationem, nihil autem quod est in Deo, potest habere habitudinem ad id in quo est, vel de quo dicitur, nisi habitudinem identitatis, propter summam Dei simplicitatem.

Ссылаются нормы: Q28A2Ad1, assert-h18650a2b39aab7342c51b3ce10706f16c998fcaed209b8b1e07e61f497132b77

section/28-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b9586d3e94f97663495d1e083b3ef208039386b2d0c31dfe0c31f58df8d101e3LA

Ad secundum dicendum quod, sicut in rebus creatis, in illo quod dicitur relative, non solum est invenire respectum ad alterum, sed etiam aliquid absolutum, ita et in Deo, sed tamen aliter et aliter. Nam id quod invenitur in creatura praeter id quod continetur sub significatione nominis relativi, est alia res, in Deo autem non est alia res, sed una et eadem, quae non perfecte exprimitur relationis nomine, quasi sub significatione talis nominis comprehensa. Dictum est enim supra, cum de divinis nominibus agebatur, quod plus continetur in perfectione divinae essentiae, quam aliquo nomine significari possit. Unde non sequitur quod in Deo, praeter relationem, sit aliquid aliud secundum rem; sed solum considerata nominum ratione.

Ссылаются нормы: Q28A2Ad2, assert-hbc6cf4b7dd75b2493df94aafe6bf1244fdaada2d3013839d316a690cbd57155d

section/28-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ab4b5b1ea52424d2c9b89ae3331300ebda78534b48eec4b76539e6002af3db6dLA

Ad tertium dicendum quod, si in perfectione divina nihil plus contineretur quam quod significat nomen relativum, sequeretur quod esse eius esset imperfectum, utpote ad aliquid aliud se habens, sicut si non contineretur ibi plus quam quod nomine sapientiae significatur, non esset aliquid subsistens. Sed quia divinae essentiae perfectio est maior quam quod significatione alicuius nominis comprehendi possit, non sequitur, si nomen relativum, vel quodcumque aliud nomen dictum de Deo, non significat aliquid perfectum, quod divina essentia habeat esse imperfectum, quia divina essentia comprehendit in se omnium generum perfectionem, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q28A2Ad3, assert-h1b689cc8dfd573bf051a82fd27ec46c62474a70a1f1ac139e826e86ad05e6a1b

section/28-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:24540dc19bd20c941cf9a8ec6d1d63c7cb264570f2b5f8ea9ffe82d4667c2ed6LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod relatio in Deo non sit idem quod sua essentia. Dicit enim Augustinus, in V de Trin., quod non omne quod dicitur in Deo, dicitur secundum substantiam. Dicitur enim ad aliquid, sicut pater ad filium, sed haec non secundum substantiam dicuntur. Ergo relatio non est divina essentia.

Ссылаются нормы: Q28A2Obiectio1, assert-h1e6149b2a6d05d9273b229f323b97fa9a2ba06d8f6b3d0edaa34682b13a3d454

section/28-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:411c972b6a057502fc60fc8b0d187b8030e8889d79109269b176339d50e68ac8LA

Praeterea, Augustinus dicit, VII de Trin., omnis res quae relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo; sicut homo dominus, et homo servus. Si igitur relationes aliquae sunt in Deo, oportet esse in Deo aliquid aliud praeter relationes. Sed hoc aliud non potest esse nisi essentia. Ergo essentia est aliud a relationibus.

Ссылаются нормы: Q28A2Obiectio2, assert-h1caa349b98a7462d57343d85658753ba618bfb163caddfd1680f971bb20da60f, assert-h78d5fc23a24ff7e75c5951b26887c175af8250ee206e8a64d754ab2800cce6a4

section/28-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d9b04bef9a5ccc99604b8f07c4d2fcce7c1759d88ba57f89feced4438ff9c23aLA

Praeterea, esse relativi est ad aliud se habere, ut dicitur in praedicamentis. Si igitur relatio sit ipsa divina essentia, sequitur quod esse divinae essentiae sit ad aliud se habere, quod repugnat perfectioni divini esse, quod est maxime absolutum et per se subsistens, ut supra ostensum est. Non igitur relatio est ipsa essentia divina.

Ссылаются нормы: Q28A2Obiectio3, assert-h8bb92f6b8e05690525d9415aa04c178ef3ae18d7a74ea6fbf16d9029b5b41cf6

section/28-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dab7367fc9eccde454c398378d4d79111d814924f6374089962111f5c67930d2LA

Respondeo dicendum quod circa hoc dicitur Gilbertus Porretanus errasse, sed errorem suum postmodum in Remensi Concilio revocasse. Dixit enim quod relationes in divinis sunt assistentes, sive extrinsecus affixae. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod in quolibet novem generum accidentis est duo considerare. Quorum unum est esse quod competit unicuique ipsorum secundum quod est accidens. Et hoc communiter in omnibus est inesse subiecto, accidentis enim esse est inesse. Aliud quod potest considerari in unoquoque, est propria ratio uniuscuiusque illorum generum. Et in aliis quidem generibus a relatione, utpote quantitate et qualitate, etiam propria ratio generis accipitur secundum comparationem ad subiectum, nam quantitas dicitur mensura substantiae, qualitas vero dispositio substantiae. Sed ratio propria relationis non accipitur secundum comparationem ad illud in quo est, sed secundum comparationem ad aliquid extra. Si igitur consideremus, etiam in rebus creatis, relationes secundum id quod relationes sunt, sic inveniuntur esse assistentes, non intrinsecus affixae; quasi significantes respectum quodammodo contingentem ipsam rem relatam, prout ab ea tendit in alterum. Si vero consideretur relatio secundum quod est accidens, sic est inhaerens subiecto, et habens esse accidentale in ipso. Sed Gilbertus Porretanus consideravit relationem primo modo tantum. Quidquid autem in rebus creatis habet esse accidentale, secundum quod transfertur in Deum, habet esse substantiale, nihil enim est in Deo ut accidens in subiecto, sed quidquid est in Deo, est eius essentia. Sic igitur ex ea parte qua relatio in rebus creatis habet esse accidentale in subiecto, relatio realiter existens in Deo habet esse essentiae divinae, idem omnino ei existens. In hoc vero quod ad aliquid dicitur, non significatur aliqua habitudo ad essentiam, sed magis ad suum oppositum. Et sic manifestum est quod relatio realiter existens in Deo, est idem essentiae secundum rem; et non differt nisi secundum intelligentiae rationem, prout in relatione importatur respectus ad suum oppositum, qui non importatur in nomine essentiae. Patet ergo quod in Deo non est aliud esse relationis et esse essentiae, sed unum et idem.

Ссылаются нормы: Q28A2Respondeo, assert-hf9655f273541f491742c8d70af7027d28cefe40268c2a3f5af4ca0e3094c8809

section/28-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c09c92e77250429935e6c6177cd89f8ba29cde8f383083aa85f38198aad499c6LA

Sed contra, omnis res quae non est divina essentia, est creatura. Sed relatio realiter competit Deo. Si ergo non est divina essentia, erit creatura, et ita ei non erit adoratio latriae exhibenda, contra quod in praefatione cantatur, ut in personis proprietas, et in maiestate adoretur aequalitas.

Ссылаются нормы: assert-h746675ba1da5e271b2bdd0d28e4327c00c692ec5a65868c585b5ad4d41b55adc

section/28-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:64f179846781c9692f16b9580ca492cd8a16cb0bbc4682e4fb1f334b8713100fLA

Ad primum ergo dicendum quod, secundum philosophum in III Physic., argumentum illud tenet, quod quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem, in his quae sunt idem re et ratione, sicut tunica et indumentum, non autem in his quae differunt ratione. Unde ibidem dicit quod, licet actio sit idem motui, similiter et passio, non tamen sequitur quod actio et passio sint idem, quia in actione importatur respectus ut a quo est motus in mobili, in passione vero ut qui est ab alio. Et similiter, licet paternitas sit idem secundum rem cum essentia divina, et similiter filiatio, tamen haec duo in suis propriis rationibus important oppositos respectus. Unde distinguuntur ab invicem.

Ссылаются нормы: Q28A3Ad1, assert-h8c92caa94159eb1130ea3c6f3f0b7fecf1eddd03323a5035fb2fb92bd098b5b5

section/28-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8a9d29b869eae84ca12dfcdd97164c288bbee58a8a3fdf29dc016276693c8baeLA

Ad secundum dicendum quod potentia et bonitas non important in suis rationibus aliquam oppositionem, unde non est similis ratio.

Ссылаются нормы: Q28A3Ad2, assert-h36e17ceb148c204c0a5b8a03727e2c9749d8af1a0ba187010293fec081b309f9

section/28-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2e1ce4087da8ecee8192ce78bea2785bba33735cda3203b388f5530ffe241266LA

Ad tertium dicendum quod, quamvis relationes, proprie loquendo, non oriantur vel procedant ab invicem, tamen accipiuntur per oppositum secundum processionem alicuius ab alio.

Ссылаются нормы: Q28A3Ad3, assert-h4142790cc9d524da3e021dae2e74b41f2662aa43604bffbcd30affd00056c33d

section/28-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3dfa413441d46e09a5c1ede01fc27dac7c2b6114e47f53ac4371ddeb2b77ebaeLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod relationes quae sunt in Deo, realiter ab invicem non distinguantur. Quaecumque enim uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed omnis relatio in Deo existens est idem secundum rem cum divina essentia. Ergo relationes secundum rem ab invicem non distinguuntur.

Ссылаются нормы: Q28A3Obiectio1, assert-h94b4b7aee490e810b17127ca2176ba2db53d95d8fd652c3cdbcfca1fd0670b71, assert-hd0c4c34ded884b8ea03ab4d0762d8bf3939fd60d52800b1a5a29303340268977

section/28-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:be2bdf17fef6367bf8ca4a8b57b5ccc91ce372f7301978f454a4a40dca917df2LA

Praeterea, sicut paternitas et filiatio secundum nominis rationem distinguuntur ab essentia divina, ita et bonitas et potentia. Sed propter huiusmodi rationis distinctionem non est aliqua realis distinctio bonitatis et potentiae divinae. Ergo neque paternitatis et filiationis.

Ссылаются нормы: Q28A3Obiectio2, assert-hcfe71d47c1b6772b11f84954cc61e81f2f70ed40a43b0043505f29b38bd65322, assert-heb4fd9381bcbdf729f75b7c9da05bc85b57a6a787f12db2f4606ab09129b39f9

section/28-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6bd81721f4a91426907dec9a6df1bfb4317028208986f241f82f75529a5dea8dLA

Praeterea, in divinis non est distinctio realis nisi secundum originem. Sed una relatio non videtur oriri ex alia. Ergo relationes non distinguuntur realiter ab invicem.

Ссылаются нормы: Q28A3Obiectio3, assert-h9e5d58377159bc1f51925f958bc224762060ea30ce8c7c73fc6e265d1dd787bf, assert-hafac098920b3b31c0c803c864886ce4958b984cf124d7934fdce5e82c2691c57

section/28-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0a3369a9b5d45660c398ff88038b0cc379f39e9bdf59f157a30b34e58cd053f5LA

Respondeo dicendum quod ex eo quod aliquid alicui attribuitur, oportet quod attribuantur ei omnia quae sunt de ratione illius, sicut cuicumque attribuitur homo, oportet quod attribuatur ei esse rationale. De ratione autem relationis est respectus unius ad alterum, secundum quem aliquid alteri opponitur relative. Cum igitur in Deo realiter sit relatio, ut dictum est, oportet quod realiter sit ibi oppositio. Relativa autem oppositio in sui ratione includit distinctionem. Unde oportet quod in Deo sit realis distinctio, non quidem secundum rem absolutam, quae est essentia, in qua est summa unitas et simplicitas; sed secundum rem relativam.

Ссылаются нормы: Q28A3Respondeo, assert-h395f261444638381292e2387df82579c287c6ca1aed8f0440034589d643647a5

section/28-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:f0bf175c32c3593194162c6b889435cb9bdc5f79ff36177cd05c165c3a58bac5LA

Sed contra est quod dicit Boetius, in libro de Trin., quod substantia in divinis continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem. Si ergo relationes non distinguuntur ab invicem realiter, non erit in divinis Trinitas realis, sed rationis tantum, quod est Sabelliani erroris.

Ссылаются нормы: assert-haa63515f5754126c678939a1f7e6363141d8128112fbcec3beccc618d604d77f

section/28-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f0a4546dc9a5a39f90263881ac6a1d6a28b5a50acae81f36cb638d94f5b371dfLA

Ad primum ergo dicendum quod in his in quibus differt intellectus et intellectum, volens et volitum, potest esse realis relatio et scientiae ad rem scitam, et volentis ad rem volitam. Sed in Deo est idem omnino intellectus et intellectum, quia intelligendo se intelligit omnia alia, et eadem ratione voluntas et volitum. Unde in Deo huiusmodi relationes non sunt reales, sicut neque relatio eiusdem ad idem. Sed tamen relatio ad verbum est realis, quia verbum intelligitur ut procedens per actionem intelligibilem, non autem ut res intellecta. Cum enim intelligimus lapidem, id quod ex re intellecta concipit intellectus, vocatur verbum.

Ссылаются нормы: Q28A4Ad1, assert-hc9acd90cc6ddb9ad7d6d5d4438421a4ef52bbe70db264083dd23ac952db0bb2a

section/28-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0f0c6111a0966526be0258b7688a0061917f763d434119c8a29b58a8725b8118LA

Ad secundum dicendum quod in nobis relationes intelligibiles in infinitum multiplicantur, quia alio actu intelligit homo lapidem, et alio actu intelligit se intelligere lapidem, et alio etiam intelligit hoc intelligere, et sic in infinitum multiplicantur actus intelligendi, et per consequens relationes intellectae. Sed hoc in Deo non habet locum, quia uno actu tantum omnia intelligit.

Ссылаются нормы: Q28A4Ad2, assert-hf529d19980b92cee2688afad66afb3ac8d42e8ea9a8829de14c1bb9e1dd97a6b

section/28-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cdd6209393ea4d9d333a55279e83fd4e2b914f43e6f06f941e962c325b1ab972LA

Ad tertium dicendum quod respectus ideales sunt ut intellecti a Deo. Unde ex eorum pluralitate non sequitur quod sint plures relationes in Deo, sed quod Deus cognoscat plures relationes.

Ссылаются нормы: Q28A4Ad3, assert-h31cdd6ee864c043fb8b8bf911fc25daff0992ee672f31ff7410e7578e7e7258d

section/28-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:44e4dbd013a86b2d302daefff5dccd2fedb5bed0c28d73907047e84f4835b707LA

Ad quartum dicendum quod aequalitas et similitudo in Deo non sunt relationes reales, sed rationis tantum, ut infra patebit.

Ссылаются нормы: Q28A4Ad4, assert-h9d8c550867400454471861d9a9b7944da377499a3c5000525dbc0481130d6934

section/28-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:89039902dba74dbc689b1d587b8a0a1158097f3287d5e6771e4a524dee29acf7LA

Ad quintum dicendum quod via est eadem ab uno termino ad alterum, et e converso; sed tamen respectus sunt diversi. Unde ex hoc non potest concludi quod eadem sit relatio patris ad filium, et e converso, sed posset hoc concludi de aliquo absoluto, si esset medium inter ea.

Ссылаются нормы: Q28A4Ad5Supplement, assert-h5107b848d8af66ab12da05c2ca42f2366f8bc0d6456d07885640cf25cb20753d

section/28-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ae700975e201ea784f1626a3f3694d0d6b765a6a77c9e712721563ede1c4accdLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sint tantum quatuor relationes reales, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et processio. Est enim considerare in Deo relationes intelligentis ad intellectum, et volentis ad volitum, quae videntur esse relationes reales, neque sub praedictis continentur. Non ergo sunt solum quatuor relationes reales in Deo.

Ссылаются нормы: Q28A4Obiectio1, assert-hab8475f1fef47c6757c36a65239e8f718d94334cdbe5ea1a176b0e7dd364a65f

section/28-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9735edc3c9af8fbab5b278cda1a2945067bd7075f28784137936a6b780654ef2LA

Praeterea, relationes reales accipiuntur in Deo secundum processionem intelligibilem verbi. Sed relationes intelligibiles multiplicantur in infinitum, ut Avicenna dicit. Ergo in Deo sunt infinitae relationes reales.

Ссылаются нормы: Q28A4Obiectio2, assert-h6d5eef26fce58cf7a6e8502eab53b458f793a5c3d3777beba0b3e0cfd8171ab3, assert-h88c7a7cbd7ba1000cde09ec08dc117d1e2f2515b2fc462d72c7bb5f77c876f2f

section/28-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a53ad8c5a6aab7ec24ff731a52d651112ffcfc6127b20115cb4d97f999cacaedLA

Praeterea, ideae sunt in Deo ab aeterno, ut supra dictum est. Non autem distinguuntur ab invicem nisi secundum respectum ad res, ut supra dictum est. Ergo in Deo sunt multo plures relationes aeternae.

Ссылаются нормы: Q28A4Obiectio3, assert-h4b8c5d00c1453ff582943337c968147dc2fc60b45dca7299c0aabb29b0ca2b2f

section/28-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e2281305522b2c9908265338a3b594a8df5f59e3efffb9968efe1bf115193121LA

Praeterea, aequalitas et similitudo et identitas sunt relationes quaedam; et sunt in Deo ab aeterno. Ergo plures relationes sunt ab aeterno in Deo, quam quae dictae sunt.

Ссылаются нормы: Q28A4Obiectio4, assert-h9620126264367c403ed7d91a2e852e2efebd9bb89e6a28a221e8fe36781f084f

section/28-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a8a981307da00df9ed8044a428c13981b0534230b6c8d82e5e63bd551ad9e0edLA

Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in V Metaphys., relatio omnis fundatur vel supra quantitatem, ut duplum et dimidium; vel supra actionem et passionem, ut faciens et factum, pater et filius, dominus et servus, et huiusmodi. Cum autem quantitas non sit in Deo (est enim sine quantitate magnus, ut dicit Augustinus). Relinquitur ergo quod realis relatio in Deo esse non possit, nisi super actionem fundata. Non autem super actiones secundum quas procedit aliquid extrinsecum a Deo, quia relationes Dei ad creaturas non sunt realiter in ipso, ut supra dictum est. Unde relinquitur quod relationes reales in Deo non possunt accipi, nisi secundum actiones secundum quas est processio in Deo, non extra, sed intra. Huiusmodi autem processiones sunt duae tantum, ut supra dictum est, quarum una accipitur secundum actionem intellectus, quae est processio verbi; alia secundum actionem voluntatis, quae est processio amoris. Secundum quamlibet autem processionem oportet duas accipere relationes oppositas, quarum una sit procedentis a principio, et alia ipsius principii. Processio autem verbi dicitur generatio, secundum propriam rationem qua competit rebus viventibus. Relatio autem principii generationis in viventibus perfectis dicitur paternitas, relatio vero procedentis a principio dicitur filiatio. Processio vero amoris non habet nomen proprium, ut supra dictum est, unde neque relationes quae secundum ipsam accipiuntur. Sed vocatur relatio principii huius processionis spiratio; relatio autem procedentis, processio; quamvis haec duo nomina ad ipsas processiones vel origines pertineant, et non ad relationes.

Ссылаются нормы: Q28A4Respondeo, assert-h6333aebaf786b2259948eada1c496c9a09bd31ea06a99d5494608f0395855121

section/28-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:eb09ea002d2b368219866198aa5c167a22cfac6cdf5c0367bcdc1ce44f2c92f3LA

Sed contra, videtur quod sint pauciores. Quia secundum philosophum, in III Physic., eadem via est de Athenis ad Thebas, et de Thebis ad Athenas. Ergo videtur quod pari ratione eadem sit relatio de patre ad filium, quae dicitur paternitas, et de filio ad patrem, quae dicitur filiatio. Et sic non sunt quatuor relationes in Deo.

Ссылаются нормы: assert-h3d25e61ac2bcb57e396d25c95e12c5a2b3815b5479787c3ac01c4aa3633ea73d

question/28/prooemium · paragraph

la · official · sha256:bf26dc6d7861f22e98f399d25ed82f33d903ed900ba5903b819fe1aea354dd3fLA

Deinde considerandum est de relationibus divinis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum in Deo sint aliquae relationes reales. Secundo, utrum illae relationes sint ipsa essentia divina, vel sint extrinsecus affixae. Tertio, utrum possint esse in Deo plures relationes realiter distinctae ab invicem. Quarto, de numero harum relationum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 29

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q29
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:d6513e1d5d7b149eeace5075cdacc048dd5067dd52aaf81e75fe1f8e3c6581402026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 43

section/29-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d7ef82b32acbaa276fa7b5fae32a5f06912224ab32466fa486e1da0b441ec828LA

Ad primum ergo dicendum quod, licet hoc singulare vel illud definiri non possit, tamen id quod pertinet ad communem rationem singularitatis, definiri potest, et sic philosophus definit substantiam primam. Et hoc modo definit Boetius personam.

Ссылаются нормы: Q29A1Ad1, assert-hac6bfbcca5a61ba2e698382a288a56836bebc99f6794fb8470c442ec446e9eb2

section/29-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:84376c05d61912f78a07edb191eb1a281a260650055b0394559a89fa9be56f04LA

Ad secundum dicendum quod, secundum quosdam, substantia in definitione personae ponitur pro substantia prima, quae est hypostasis. Neque tamen superflue additur individua. Quia nomine hypostasis vel substantiae primae, excluditur ratio universalis et partis (non enim dicimus quod homo communis sit hypostasis, neque etiam manus, cum sit pars), sed per hoc quod additur individuum, excluditur a persona ratio assumptibilis; humana enim natura in Christo non est persona, quia est assumpta a digniori, scilicet a verbo Dei. Sed melius dicendum est quod substantia accipitur communiter, prout dividitur per primam et secundam, et per hoc quod additur individua, trahitur ad standum pro substantia prima.

Ссылаются нормы: Q29A1Ad2, assert-h668acf5e0c37aee82ee48e677994b2a59f8dbb5d76563e9a3bba8c156b2db9e2

section/29-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4138692fffecd22980e5b173a0531685d9e99d5048c6478e88729493b2523f79LA

Ad tertium dicendum quod, quia substantiales differentiae non sunt nobis notae, vel etiam nominatae non sunt, oportet interdum uti differentiis accidentalibus loco substantialium, puta si quis diceret, ignis est corpus simplex, calidum et siccum, accidentia enim propria sunt effectus formarum substantialium, et manifestant eas. Et similiter nomina intentionum possunt accipi ad definiendum res, secundum quod accipiuntur pro aliquibus nominibus rerum quae non sunt posita. Et sic hoc nomen individuum ponitur in definitione personae, ad designandum modum subsistendi qui competit substantiis particularibus.

Ссылаются нормы: Q29A1Ad3, assert-hab4ef671300f908507363d712014d7d5bfce78aef2869537a9faa29c21ac917e

section/29-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0ea71d8a4f9564f6d79f8f5efb52ebce5470d66dd6cc2308266b73a64b7656d5LA

Ad quartum dicendum quod, secundum philosophum, in V Metaphys., nomen naturae primo impositum est ad significandam generationem viventium, quae dicitur nativitas. Et quia huiusmodi generatio est a principio intrinseco, extensum est hoc nomen ad significandum principium intrinsecum cuiuscumque motus. Et sic definitur natura in II Physic. Et quia huiusmodi principium est formale vel materiale, communiter tam materia quam forma dicitur natura. Et quia per formam completur essentia uniuscuiusque rei, communiter essentia uniuscuiusque rei, quam significat eius definitio, vocatur natura. Et sic accipitur hic natura. Unde Boetius in eodem libro dicit quod natura est unumquodque informans specifica differentia, specifica enim differentia est quae complet definitionem, et sumitur a propria forma rei. Et ideo convenientius fuit quod in definitione personae, quae est singulare alicuius generis determinati, uteretur nomine naturae, quam essentiae, quae sumitur ab esse, quod est communissimum.

Ссылаются нормы: Q29A1Ad4, assert-hf40fe7d726e7191a60bff339037c12ecead79784f4e5717be7a785d30131c164

section/29-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a9d0960786c56a114a1f474b7c1ae65cf08a360bb6fbb64b6eb0bb190ec53c8aLA

Ad quintum dicendum quod anima est pars humanae speciei, et ideo, licet sit separata, quia tamen retinet naturam unibilitatis, non potest dici substantia individua quae est hypostasis vel substantia prima; sicut nec manus, nec quaecumque alia partium hominis. Et sic non competit ei neque definitio personae, neque nomen.

Ссылаются нормы: Q29A1Ad5, assert-h99923338b9c9926f9f4d3c07f12008fac788d0174f6332058f54dc464a1bd687

section/29-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f87250d5f8232d3cf738dcbb51ca72422bc4120c706479a2f6c53a7e0011df6dLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod incompetens sit definitio personae quam Boetius assignat in libro de duabus naturis, quae talis est, persona est rationalis naturae individua substantia. Nullum enim singulare definitur. Sed persona significat quoddam singulare. Ergo persona inconvenienter definitur.

Ссылаются нормы: Q29A1Obiectio1, assert-h48596de7d10e687c90f9ab557c1c9909d124bc8b1d9c921d8264939a530eb204, assert-h656d5afabfe2fb7129512510d057c8b146e1d30f7ab97677366730679ebe33f2

section/29-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1ba828912f367a741e42f1faa39f28b37424058c16ccc90fca214042448e820dLA

Praeterea, substantia, prout ponitur in definitione personae, aut sumitur pro substantia prima, aut pro substantia secunda. Si pro substantia prima, superflue additur individua, quia substantia prima est substantia individua. Si vero stat pro substantia secunda, falso additur, et est oppositio in adiecto, nam secundae substantiae dicuntur genera vel species. Ergo definitio est male assignata.

Ссылаются нормы: Q29A1Obiectio2, assert-h5f5c950c582d234535015aeabff552d68665c0fd1b5c8a64fd8124612120a8fe

section/29-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bd17a6c128bb6861077414db38c9f58543efceac072c1b54a9928ad983392b1aLA

Praeterea, nomen intentionis non debet poni in definitione rei. Non enim esset bona assignatio, si quis diceret, homo est species animalis, homo enim est nomen rei, et species est nomen intentionis. Cum igitur persona sit nomen rei (significat enim substantiam quandam rationalis naturae), inconvenienter individuum, quod est nomen intentionis, in eius definitione ponitur.

Ссылаются нормы: Q29A1Obiectio3, assert-h2add0a6abcceb994b0160920d482b44a4703c1fe54cf6bf18405aa6beb932769

section/29-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bfa1608717f0397e2883e9f8c3d2d4d9263c9b648e35494e809e8119e755967eLA

Praeterea, natura est principium motus et quietis in eo in quo est per se et non per accidens, ut dicitur in II Physic. Sed persona est in rebus immobilibus, sicut in Deo et in Angelis. Non ergo in definitione personae debuit poni natura, sed magis essentia.

Ссылаются нормы: Q29A1Obiectio4, assert-h43b234d4b30f4e3bbd63bb9c456fc2fe5a94c4bb8c9ae80d8267cdbf5e172c95, assert-h71eb58759cc3f42ee4697126f96bb7bc1c0b1d4c52a6003d73c374cb4bd06fc5

section/29-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:57a6a64e4974c42d01f3338de4e0d9a37754dd90ca07495587d0c99394b8f7caLA

Praeterea, anima separata est rationalis naturae individua substantia. Non autem est persona. Inconvenienter ergo persona sic definitur.

Ссылаются нормы: Q29A1Obiectio5, assert-h0da5f1e7b51e02598b74af41867a1f70339e113495bf3842b153bd3a49fee071

section/29-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7be6e8285d680566faa7de0830adb66872fbb93aee95fdddf27055fece6f87e2LA

Respondeo dicendum quod, licet universale et particulare inveniantur in omnibus generibus, tamen speciali quodam modo individuum invenitur in genere substantiae. Substantia enim individuatur per seipsam, sed accidentia individuantur per subiectum, quod est substantia, dicitur enim haec albedo, inquantum est in hoc subiecto. Unde etiam convenienter individua substantiae habent aliquod speciale nomen prae aliis, dicuntur enim hypostases, vel primae substantiae. Sed adhuc quodam specialiori et perfectiori modo invenitur particulare et individuum in substantiis rationalibus, quae habent dominium sui actus, et non solum aguntur, sicut alia, sed per se agunt, actiones autem in singularibus sunt. Et ideo etiam inter ceteras substantias quoddam speciale nomen habent singularia rationalis naturae. Et hoc nomen est persona. Et ideo in praedicta definitione personae ponitur substantia individua, inquantum significat singulare in genere substantiae, additur autem rationalis naturae, inquantum significat singulare in rationalibus substantiis.

Ссылаются нормы: Q29A1Respondeo, assert-hbb8a08b3badb450068d9661a3a1378a1450d204376f64791d558bbbb10209f5a, assert-hc41dcfe67fd325d8afd55f20c4927075fdbecfdcc0ef9bedaff88eeb5c78c10e

section/29-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e777411a000f008b07d8b007d3f4f45ee23e23bfcbdb867c422f05991fcefbb1LA

Ad primum ergo dicendum quod hypostasis, apud Graecos, ex propria significatione nominis habet quod significet quodcumque individuum substantiae, sed ex usu loquendi habet quod sumatur pro individuo rationalis naturae, ratione suae excellentiae.

Ссылаются нормы: Q29A2Ad1, assert-hc8c752bdf35cc382a61818944709e083d81fc8005f62651689f065702fc39433

section/29-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3c1161d485f497c6864ff9de990e22f61bfddfa550b5548574a4afcc428aaa77LA

Ad secundum dicendum quod, sicut nos dicimus in divinis pluraliter tres personas et tres subsistentias, ita Graeci dicunt tres hypostases. Sed quia nomen substantiae, quod secundum proprietatem significationis respondet hypostasi, aequivocatur apud nos, cum quandoque significet essentiam, quandoque hypostasim; ne possit esse erroris occasio, maluerunt pro hypostasi transferre subsistentiam, quam substantiam.

Ссылаются нормы: Q29A2Ad2, assert-h82776b60fc9035eff6073dbb9fde38c68ad150c9767e751b2f059dfd197effa0

section/29-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f9a361bb157d5a59914edad5d17446a64cfc1590b64a00d743da4d9e6236aac6LA

Ad tertium dicendum quod essentia proprie est id quod significatur per definitionem. Definitio autem complectitur principia speciei, non autem principia individualia. Unde in rebus compositis ex materia et forma, essentia significat non solum formam, nec solum materiam, sed compositum ex materia et forma communi, prout sunt principia speciei. Sed compositum ex hac materia et ex hac forma, habet rationem hypostasis et personae, anima enim et caro et os sunt de ratione hominis, sed haec anima et haec caro et hoc os sunt de ratione huius hominis. Et ideo hypostasis et persona addunt supra rationem essentiae principia individualia; neque sunt idem cum essentia in compositis ex materia et forma, ut supra dictum est, cum de simplicitate divina ageretur.

Ссылаются нормы: Q29A2Ad3, assert-h483b53efd5aaf7a1e9f8e83dee931164fc6d4b988a44da0d7f2803985062e8a4

section/29-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:29a1bfd627dfbe5f8196a1ca3760c04a3d9adf032da9374f50a56dceb1cba589LA

Ad quartum dicendum quod Boetius dicit genera et species subsistere, inquantum individuis aliquibus competit subsistere, ex eo quod sunt sub generibus et speciebus in praedicamento substantiae comprehensis, non quod ipsae species vel genera subsistant, nisi secundum opinionem Platonis, qui posuit species rerum separatim subsistere a singularibus. Substare vero competit eisdem individuis in ordine ad accidentia, quae sunt praeter rationem generum et specierum.

Ссылаются нормы: Q29A2Ad4Supplement, assert-he9350c1d7572a314119bd1dc6832517ca11106c37e8d75f0f8587356fe8b32ff

section/29-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:acdaa067d3a4822e096e7f9e7e95638b2e44cb84b6542a251b85959655a98b06LA

Ad quintum dicendum quod individuum compositum ex materia et forma, habet quod substet accidenti, ex proprietate materiae. Unde et Boetius dicit, in libro de Trin., forma simplex subiectum esse non potest. Sed quod per se subsistat, habet ex proprietate suae formae, quae non advenit rei subsistenti, sed dat esse actuale materiae, ut sic individuum subsistere possit. Propter hoc ergo hypostasim attribuit materiae, et usiosim, sive subsistentiam, formae, quia materia est principium substandi, et forma est principium subsistendi.

Ссылаются нормы: Q29A2Ad5Supplement, assert-h1f92f69b79297a94d38e84de1f663b3542261c35c1dee624abf04b9085ec6864

section/29-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:dd3bede231246d87b7e98e2f0d2353be19b13a99195c43d8c0d72d10888c999eLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod persona sit idem quod hypostasis, subsistentia et essentia. Dicit enim Boetius, in libro de Duab. Natur., quod Graeci naturae rationalis individuam substantiam hypostaseos nomine vocaverunt. Sed hoc etiam, apud nos, significat nomen personae. Ergo persona omnino idem est quod hypostasis.

Ссылаются нормы: Q29A2Obiectio1, assert-h21dcbf73b0c693134e306f2239dd1d4a5253f0fa3c41bb2a15846dc1dee99274, assert-h66b09994b74aec1ca5393a812b97cc49834bb59a10b022894e925f4bbc558f5f

section/29-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e002dc7f8723d97a4a5d7437e913c851a4bbc218deb00e8ba1f93965a2b45a98LA

Praeterea, sicut in divinis dicimus tres personas, ita in divinis dicimus tres subsistentias, quod non esset, nisi persona et subsistentia idem significarent. Ergo idem significant persona et subsistentia.

Ссылаются нормы: Q29A2Obiectio2, assert-h20296aac316037b613a954c576fbb3346a4b8d1742d0db10c0b68caafe794264

section/29-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bbaff0a3c65eb7831d47be6ff421f3d545da85a9de12022d55cf6a68eccc0837LA

Praeterea, Boetius dicit, in commento praedicamentorum, quod usia, quod est idem quod essentia, significat compositum ex materia et forma. Id autem quod est compositum ex materia et forma, est individuum substantiae, quod et hypostasis et persona dicitur. Ergo omnia praedicta nomina idem significare videntur.

Ссылаются нормы: Q29A2Obiectio3, assert-h5c90964b8af8a7aeb2fd3ee4428779e94ece464f6a75518febaef130a15585df

section/29-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ab8d0ce26a6f07f61e24c313aa98ba7a4bbcb5f7227cb802fb016d3ae362903bLA

Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in V Metaphys., substantia dicitur dupliciter. Uno modo dicitur substantia quidditas rei, quam significat definitio, secundum quod dicimus quod definitio significat substantiam rei, quam quidem substantiam Graeci usiam vocant, quod nos essentiam dicere possumus. Alio modo dicitur substantia subiectum vel suppositum quod subsistit in genere substantiae. Et hoc quidem, communiter accipiendo, nominari potest et nomine significante intentionem, et sic dicitur suppositum. Nominatur etiam tribus nominibus significantibus rem, quae quidem sunt res naturae, subsistentia et hypostasis, secundum triplicem considerationem substantiae sic dictae. Secundum enim quod per se existit et non in alio, vocatur subsistentia, illa enim subsistere dicimus, quae non in alio, sed in se existunt. Secundum vero quod supponitur alicui naturae communi, sic dicitur res naturae; sicut hic homo est res naturae humanae. Secundum vero quod supponitur accidentibus, dicitur hypostasis vel substantia. Quod autem haec tria nomina significant communiter in toto genere substantiarum, hoc nomen persona significat in genere rationalium substantiarum.

Ссылаются нормы: Q29A2Respondeo, assert-h7d780b577bd1100485112cd85d97390973787e87809b914d2442c96db2f96246

section/29-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:a6831e5ffab31dbb3b63d6ba7e249143ca8c212f91fbfaa440f5533420b5d5d6LA

Sed contra est quod Boetius dicit, in libro de Duab. Natur., quod genera et species subsistunt tantum; individua vero non modo subsistunt, verum etiam substant. Sed a subsistendo dicuntur subsistentiae, sicut a substando substantiae vel hypostases. Cum igitur esse hypostases vel personas non conveniat generibus vel speciebus, hypostases vel personae non sunt idem quod subsistentiae.

Ссылаются нормы: assert-hac4b8f7932008603b207683c98ea8d2b6d7c5f94263d721f563e596e71dc98fe

section/29-2/sed-contra · paragraph

la · official · sha256:3f628f35bb77af17fbc769e26bdaed6907bd0260b16381e17b29387cbfea2ac2LA

Praeterea, Boetius dicit, in commento praedicamentorum, quod hypostasis dicitur materia, usiosis autem, idest subsistentia, dicitur forma. Sed neque forma neque materia potest dici persona. Ergo persona differt a praedictis.
section/29-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2f5b373d6acec2310d831dc5e176c22525570ac03f8bcf733451b4c72226a1cbLA

Ad primum ergo dicendum quod, licet nomen personae in Scriptura veteris vel novi testamenti non inveniatur dictum de Deo, tamen id quod nomen significat, multipliciter in sacra Scriptura invenitur assertum de Deo; scilicet quod est maxime per se ens, et perfectissime intelligens. Si autem oporteret de Deo dici solum illa, secundum vocem, quae sacra Scriptura de Deo tradit, sequeretur quod nunquam in alia lingua posset aliquis loqui de Deo, nisi in illa in qua primo tradita est Scriptura veteris vel novi testamenti. Ad inveniendum autem nova nomina, antiquam fidem de Deo significantia, coegit necessitas disputandi cum haereticis. Nec haec novitas vitanda est, cum non sit profana, utpote a Scripturarum sensu non discordans, docet autem apostolus profanas vocum novitates vitare, I ad Tim. ult.

Ссылаются нормы: Q29A3Ad1, assert-he0acabe717da823f50096885249c3c2c855e6f0ec90a7d89e4f579a1daa17f6e

section/29-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:882a385b1e63b9b34fa34287171a255c130f192ff258b17acf4ac75c4f0ca8aaLA

Ad secundum dicendum quod, quamvis hoc nomen persona non conveniat Deo quantum ad id a quo impositum est nomen, tamen quantum ad id ad quod significandum imponitur, maxime Deo convenit. Quia enim in comoediis et tragoediis repraesentabantur aliqui homines famosi, impositum est hoc nomen persona ad significandum aliquos dignitatem habentes. Unde consueverunt dici personae in Ecclesiis, quae habent aliquam dignitatem. Propter quod quidam definiunt personam, dicentes quod persona est hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Et quia magnae dignitatis est in rationali natura subsistere, ideo omne individuum rationalis naturae dicitur persona, ut dictum est. Sed dignitas divinae naturae excedit omnem dignitatem, et secundum hoc maxime competit Deo nomen personae.

Ссылаются нормы: Q29A3Ad2, assert-h86520dbedec7b8ff6dfd9a31a49333c5e2378cb062475f038f0b5194d70d4893

section/29-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:989dfab105d5463ff50f0fdd264074664799e9e240bd7f3876d5d001378491aaLA

Ad tertium dicendum quod nomen hypostasis non competit Deo quantum ad id a quo est impositum nomen, cum non substet accidentibus, competit autem ei quantum ad id, quod est impositum ad significandum rem subsistentem. Hieronymus autem dicit sub hoc nomine venenum latere, quia antequam significatio huius nominis esset plene nota apud Latinos, haeretici per hoc nomen simplices decipiebant, ut confiterentur plures essentias, sicut confitentur plures hypostases; propter hoc quod nomen substantiae, cui respondet in Graeco nomen hypostasis, communiter accipitur apud nos pro essentia.

Ссылаются нормы: Q29A3Ad3, assert-h1c86a82950ff253fc3fe80f2555bbdbdd8adc58bee4c8e0b0cbaabd41a17f115

section/29-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ded097e1308baa1f27ef34996aa120f3a39dfc69ae858e06147f73f7145e54ecLA

Ad quartum dicendum quod Deus potest dici rationalis naturae, secundum quod ratio non importat discursum, sed communiter intellectualem naturam. Individuum autem Deo competere non potest quantum ad hoc quod individuationis principium est materia, sed solum secundum quod importat incommunicabilitatem. Substantia vero convenit Deo, secundum quod significat existere per se. Quidam tamen dicunt quod definitio superius a Boetio data, non est definitio personae secundum quod personas in Deo dicimus. Propter quod Ricardus de sancto Victore, corrigere volens hanc definitionem, dixit quod persona, secundum quod de Deo dicitur, est divinae naturae incommunicabilis existentia.

Ссылаются нормы: Q29A3Ad4, assert-h86bf94d45e4a969b673463884c8561e2bea8c474c8ce17bb0cb251ce658c0109

section/29-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:37c61b44446876e7209d99bb70fcbb86cb67b1c6f6e5de261fe0e3cfedff536cLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nomen personae non sit ponendum in divinis. Dicit enim Dionysius, in principio de Div. Nom. universaliter non est audendum aliquid dicere nec cogitare de supersubstantiali occulta divinitate, praeter ea quae divinitus nobis ex sanctis eloquiis sunt expressa. Sed nomen personae non exprimitur nobis in sacra Scriptura novi vel veteris testamenti. Ergo non est nomine personae utendum in divinis.

Ссылаются нормы: Q29A3Obiectio1, assert-h0d5f55533b02bbd406785b6ed6276b869d0af1bd1914e211f16e22169bd83340, assert-hcd18817d55b2d611a37906d90518eb6d48a2af54ce75f28804203c2f44b84c6c

section/29-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b7db97c901039c993070b271ceee4b9d04a7c6a83370064de599e02c22c7a338LA

Praeterea, Boetius dicit, in libro de Duab. Natur., nomen personae videtur traductum ex his personis quae in comoediis tragoediisque homines repraesentabant; persona enim dicta est a personando, quia concavitate ipsa maior necesse est ut volvatur sonus. Graeci vero has personas prosopa vocant, ab eo quod ponantur in facie, atque ante oculos obtegant vultum. Sed hoc non potest competere in divinis, nisi forte secundum metaphoram. Ergo nomen personae non dicitur de Deo nisi metaphorice.

Ссылаются нормы: Q29A3Obiectio2, assert-ha1f408e3af6dc9db01caf07c37dbca80f3b9acf5156950b8aefca21ec8a57033, assert-haafccf871c8667498710e26424e2dba95ef1688d1b94dd7ddfcfc33823fc3dc4

section/29-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d4f3366cb378bff5af6c32477d2a4e2226a200d6c8ac6506e14c23465dc37bfdLA

Praeterea, omnis persona est hypostasis. Sed nomen hypostasis non videtur Deo competere, cum, secundum Boetium, significet id quod subiicitur accidentibus, quae in Deo non sunt. Hieronymus etiam dicit quod in hoc nomine hypostasis, venenum latet sub melle. Ergo hoc nomen persona non est dicendum de Deo.

Ссылаются нормы: Q29A3Obiectio3, assert-h2b099c4b0ef4736897d445e8781cab52d706287e5cc8160fb82dcd7f7b87a0fa, assert-hf1cefea41f48747cdc853a8f1fe0e9c2daaaa5724cea63945240d1ca60a6e847

section/29-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b3f007121065f0d839cfa6e884db5b1ad5e6d6fd1017c9f76494e5b242e91655LA

Praeterea, a quocumque removetur definitio, et definitum. Sed definitio personae supra posita non videtur Deo competere. Tum quia ratio importat discursivam cognitionem, quae non competit Deo, ut supra ostensum est, et sic Deus non potest dici rationalis naturae. Tum etiam quia Deus dici non potest individua substantia, cum principium individuationis sit materia, Deus autem immaterialis est; neque etiam accidentibus substat, ut substantia dici possit. Nomen ergo personae Deo attribui non debet.

Ссылаются нормы: Q29A3Obiectio4, assert-h058e10b83db1a5ca8c2b633df9ada2a9979e81ad0449297ec3ba65f007c3bd6c, assert-h333152b6e90ded2695edf69588dbfa5b6097f9c40f0df7f901db50a43097ea06

section/29-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:11923625534c6b9e610c9261ae36045ace67147950ebab7ad5ec0ea1b082eabeLA

Respondeo dicendum quod persona significat id quod est perfectissimum in tota natura, scilicet subsistens in rationali natura. Unde, cum omne illud quod est perfectionis, Deo sit attribuendum, eo quod eius essentia continet in se omnem perfectionem; conveniens est ut hoc nomen persona de Deo dicatur. Non tamen eodem modo quo dicitur de creaturis, sed excellentiori modo; sicut et alia nomina quae, creaturis a nobis imposita, Deo attribuuntur; sicut supra ostensum est, cum de divinis nominibus ageretur.

Ссылаются нормы: Q29A3Respondeo, assert-hd910470e5c208374cc31baaed462d6ee487ebb5c28d08966d4d0b9634fc4e982

section/29-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:a82f48f3c525a466ec89df7a6d3afcaa9f384f5c2b175eb212f799ef891c6efeLA

Sed contra est quod dicitur in symbolo Athanasii, alia est persona patris, alia filii, alia spiritus sancti.

Ссылаются нормы: assert-h9c4741ec6bf25398595cc87e15e63d98397740912e25a1b096e963f74322abfa

section/29-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d604629acd7fdf4e9e85fec441877200ae203b88d3099030617e7c75003b28c7LA

Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen persona dicitur ad se, non ad alterum, quia significat relationem, non per modum relationis, sed per modum substantiae quae est hypostasis. Et secundum hoc Augustinus dicit quod significat essentiam, prout in Deo essentia est idem cum hypostasi, quia in Deo non differt quod est et quo est.

Ссылаются нормы: Q29A4Ad1, assert-hff022f815fb9cc4e1aea8967405cf00784e3c55b165670c709caa10e717c7ce3

section/29-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d66a79c166ed7f605235c0a8ac51018a9cf7d49108580109b5b17d083bc4d550LA

Ad secundum dicendum quod quid quandoque quaerit de natura quam significat definitio; ut cum quaeritur, quid est homo? Et respondetur, animal rationale mortale. Quandoque vero quaerit suppositum; ut cum quaeritur, quid natat in mari? Et respondetur, piscis. Et sic quaerentibus quid tres? Responsum est, tres personae.

Ссылаются нормы: Q29A4Ad2, assert-hf4980d93c4c9792b6ac05ac9d8c36a558619c0e06f2e4354ee52d3c085946c83

section/29-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f527cad90da24224e2d145a4bffeae298b9704df6648ec6117220f29a664d11eLA

Ad tertium dicendum quod in intellectu substantiae individuae, idest distinctae vel incommunicabilis, intelligitur in divinis relatio, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q29A4Ad3, assert-h1255003ecba923787cebac37e15274a8d24e18128cb58e26a815c5f93c422811

section/29-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:507ff59faa88dc22c896b294081d22585a9a5f2374445848f5a76b62b4036bfcLA

Ad quartum dicendum quod diversa ratio minus communium non facit aequivocationem in magis communi. Licet enim sit alia propria definitio equi et asini, tamen univocantur in nomine animalis, quia communis definitio animalis convenit utrique. Unde non sequitur quod, licet in significatione personae divinae contineatur relatio, non autem in significatione angelicae personae vel humanae, quod nomen personae aequivoce dicatur. Licet nec etiam dicatur univoce, cum nihil univoce de Deo dici possit et de creaturis, ut supra ostensum est.

Ссылаются нормы: Q29A4Ad4, assert-h7aee92ea30529825905b073bbf3e6b86579af2ab6c9c2a512eb209b77bc29567

section/29-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:73c7f14c303d5857d47154604fa0bdf890a184e81f5b14d4130bba7f0dc32b2fLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen persona non significet relationem, sed substantiam, in divinis. Dicit enim Augustinus, in VII de Trin., cum dicimus personam patris, non aliud dicimus quam substantiam patris; ad se quippe dicitur persona, non ad filium.

Ссылаются нормы: Q29A4Obiectio1, assert-h4447fb0694e21f2ff4e855aee933df421dc3e673b957a8d9081d0db4030f2558

section/29-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ec20d3f6e6ba08f7dd1d73284eca534c1260a8e87d48de078694e94e658708cbLA

Praeterea, quid quaerit de essentia. Sed, sicut dicit Augustinus in eodem loco, cum dicitur, tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus; et quaeritur, quid tres? Respondetur, tres personae. Ergo hoc nomen persona significat essentiam.

Ссылаются нормы: Q29A4Obiectio2, assert-h3f91dd87d5bc1d30f6b02ad0b03c761176ecd81915fcfdf786bcad45604099ef, assert-h96e6e903a49a7906360a891eb28a78d4c5d79fea83fad38d038cf1fa9213ba97

section/29-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ce3de3fbaffa1e118f467fc427a9bb25f25618d4efe6b71236b63cbebed50e46LA

Praeterea, secundum philosophum, IV Metaphys., id quod significatur per nomen, est eius definitio. Sed definitio personae est rationalis naturae individua substantia, ut dictum est. Ergo hoc nomen persona significat substantiam.

Ссылаются нормы: Q29A4Obiectio3, assert-h978157e3a103be7e8ad13e7c453ee2a9ecd6e7e4b2483bfbe793edea74487362, assert-hef48ddd90bac38ae1699c4fc1ca96147581dac82c1a6f1fea6dc54e3e61c4c79

section/29-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c1a85a653db9896b1e56d448fb1f4c54c483d0b9c4ceef20e10e442dba74091eLA

Praeterea, persona in hominibus et Angelis non significat relationem, sed aliquid absolutum. Si igitur in Deo significaret relationem, diceretur aequivoce de Deo et hominibus et Angelis.

Ссылаются нормы: Q29A4Obiectio4, assert-he516f2ddc6cc51ab10b6c0250ee210f43d143ade722f1b78d31e7156ab8f09ac

section/29-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e9a76f0558ed0ae047ed8eb0a582b89d329abaf23e9c2e6e3baeeaed04b1e133LA

Respondeo dicendum quod circa significationem huius nominis persona in divinis, difficultatem ingerit quod pluraliter de tribus praedicatur, praeter naturam essentialium nominum; neque etiam ad aliquid dicitur, sicut nomina quae relationem significant. Unde quibusdam visum est quod hoc nomen persona simpliciter, ex virtute vocabuli, essentiam significet in divinis, sicut hoc nomen Deus, et hoc nomen sapiens, sed propter instantiam haereticorum, est accommodatum, ex ordinatione Concilii, ut possit poni pro relativis; et praecipue in plurali, vel cum nomine partitivo, ut cum dicimus tres personas, vel alia est persona patris, alia filii. In singulari vero potest sumi pro absoluto, et pro relativo. Sed haec non videtur sufficiens ratio. Quia si hoc nomen persona, ex vi suae significationis, non habet quod significet nisi essentiam in divinis; ex hoc quod dictum est tres personas, non fuisset haereticorum quietata calumnia, sed maioris calumniae data esset eis occasio. Et ideo alii dixerunt quod hoc nomen persona in divinis significat simul essentiam et relationem. Quorum quidam dixerunt quod significat essentiam in recto, et relationem in obliquo. Quia persona dicitur quasi per se una, unitas autem pertinet ad essentiam. Quod autem dicitur per se, implicat relationem oblique, intelligitur enim pater per se esse, quasi relatione distinctus a filio. Quidam vero dixerunt e converso, quod significat relationem in recto, et essentiam in obliquo, quia in definitione personae, natura ponitur in obliquo. Et isti propinquius ad veritatem accesserunt. Ad evidentiam igitur huius quaestionis, considerandum est quod aliquid est de significatione minus communis, quod tamen non est de significatione magis communis, rationale enim includitur in significatione hominis, quod tamen non est de significatione animalis. Unde aliud est quaerere de significatione animalis, et aliud est quaerere de significatione animalis quod est homo. Similiter aliud est quaerere de significatione huius nominis persona in communi, et aliud de significatione personae divinae. Persona enim in communi significat substantiam individuam rationalis naturae, ut dictum est. Individuum autem est quod est in se indistinctum, ab aliis vero distinctum. Persona igitur, in quacumque natura, significat id quod est distinctum in natura illa sicut in humana natura significat has carnes et haec ossa et hanc animam, quae sunt principia individuantia hominem; quae quidem, licet non sint de significatione personae, sunt tamen de significatione personae humanae. Distinctio autem in divinis non fit nisi per relationes originis, ut dictum est supra. Relatio autem in divinis non est sicut accidens inhaerens subiecto, sed est ipsa divina essentia, unde est subsistens, sicut essentia divina subsistit. Sicut ergo deitas est Deus, ita paternitas divina est Deus pater, qui est persona divina. Persona igitur divina significat relationem ut subsistentem. Et hoc est significare relationem per modum substantiae quae est hypostasis subsistens in natura divina; licet subsistens in natura divina non sit aliud quam natura divina. Et secundum hoc, verum est quod hoc nomen persona significat relationem in recto, et essentiam in obliquo, non tamen relationem inquantum est relatio, sed inquantum significatur per modum hypostasis. Similiter etiam significat essentiam in recto, et relationem in obliquo, inquantum essentia idem est quod hypostasis; hypostasis autem significatur in divinis ut relatione distincta; et sic relatio, per modum relationis significata, cadit in ratione personae in obliquo. Et secundum hoc etiam dici potest, quod haec significatio huius nominis persona non erat percepta ante haereticorum calumniam, unde non erat in usu hoc nomen persona, nisi sicut unum aliorum absolutorum. Sed postmodum accommodatum est hoc nomen persona ad standum pro relativo, ex congruentia suae significationis, ut scilicet hoc quod stat pro relativo, non solum habeat ex usu, ut prima opinio dicebat, sed etiam ex significatione sua.

Ссылаются нормы: Q29A4Respondeo, assert-h082b33026e5270f918758a7b762aa48aec83a000c6eabd968a0da5094db1a7d4

section/29-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:8b4b0f2e1755cc13d439092317749727f7c3dee1fa2252eab5fbd3e11b720782LA

Sed contra est quod dicit Boetius, in libro de Trin., quod omne nomen ad personas pertinens, relationem significat. Sed nullum nomen magis pertinet ad personas, quam hoc nomen persona. Ergo hoc nomen persona relationem significat.

Ссылаются нормы: assert-h55ae5fd5ab6941b5f908fc26037e3d9c054a24f90d6344ccda3f319c92afd714

question/29/prooemium · paragraph

la · official · sha256:0bf6d97482c4fdce22298abeb5c7f3539afd90e5da9fc2c5e6475a37aeb594a4LA

Praemissis autem his quae de processionibus et relationibus praecognoscenda videbantur, necessarium est aggredi de personis. Et primo, secundum considerationem absolutam; et deinde secundum comparativam considerationem. Oportet autem absolute de personis, primo quidem in communi considerare; deinde de singulis personis. Ad communem autem considerationem personarum quatuor pertinere videntur, primo quidem, significatio huius nominis persona; secundo vero, numerus personarum; tertio, ea quae consequuntur numerum personarum, vel ei opponuntur, ut diversitas et solitudo, et huiusmodi; quarto vero, ea quae pertinent ad notitiam personarum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, de definitione personae. Secundo, de comparatione personae ad essentiam, subsistentiam et hypostasim. Tertio, utrum nomen personae competat in divinis. Quarto, quid ibi significet.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 30

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q30
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:5057b955ffaf0974a376d03d1f1d8d1ae608b047c4fd08b7fd66b18f95840d232026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 39

section/30-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a1a885e3d15357bbc41ca687df9be3a498296a1713d3ca66589a0d258d6ab493LA

Ad primum ergo dicendum quod substantia non ponitur in definitione personae secundum quod significat essentiam, sed secundum quod significat suppositum, quod patet ex hoc quod additur individua. Ad significandum autem substantiam sic dictam, habent Graeci nomen hypostasis, unde sicut nos dicimus tres personas, ita ipsi dicunt tres hypostases. Nos autem non consuevimus dicere tres substantias, ne intelligerentur tres essentiae, propter nominis aequivocationem.

Ссылаются нормы: Q30A1Ad1, assert-hdf5e27fcfa1a7e37668772c5b19a73259810fbc1532506b5e0fc6754211553da

section/30-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d302826953e8959ea2f6538443ba93fb41d3cbaa300ad9c6a5788f6467a38573LA

Ad secundum dicendum quod proprietates absolutae in divinis, ut bonitas et sapientia, non opponuntur ad invicem, unde neque realiter distinguuntur. Quamvis ergo eis conveniat subsistere, non tamen sunt plures res subsistentes, quod est esse plures personas. Proprietates autem absolutae in rebus creatis non subsistunt, licet realiter ab invicem distinguantur, ut albedo et dulcedo. Sed proprietates relativae in Deo et subsistunt, et realiter ab invicem distinguuntur, ut supra dictum est. Unde pluralitas talium proprietatum sufficit ad pluralitatem personarum in divinis.

Ссылаются нормы: Q30A1Ad2, assert-h55b6219fb4d5f1ca0133853cf73a4f341b62780d80963c1c6814c1821cd5a858

section/30-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:280e4da130a7484957b6373d55ee533568c9241a11211b0192f3f08ba08d1c1fLA

Ad tertium dicendum quod a Deo, propter summam unitatem et simplicitatem, excluditur omnis pluralitas absolute dictorum; non autem pluralitas relationum. Quia relationes praedicantur de aliquo ut ad alterum; et sic compositionem in ipso de quo dicuntur non important, ut Boetius in eodem libro docet.

Ссылаются нормы: Q30A1Ad3, assert-h25bd93a316ede228a283e72a53fd324567d160f56a86f0d69d6efac2b1463309

section/30-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:14786d4a1f83fc1537b7c702d4cd4967503994fd7db2eb226df642957525eb37LA

Ad quartum dicendum quod numerus est duplex, scilicet numerus simplex vel absolutus, ut duo et tria et quatuor; et numerus qui est in rebus numeratis, ut duo homines et duo equi. Si igitur in divinis accipiatur numerus absolute sive abstracte, nihil prohibet in eo esse totum et partem, et sic non est nisi in acceptione intellectus nostri; non enim numerus absolutus a rebus numeratis est nisi in intellectu. Si autem accipiamus numerum prout est in rebus numeratis, sic in rebus quidem creatis, unum est pars duorum, et duo trium, ut unus homo duorum, et duo trium, sed non est sic in Deo, quia tantus est pater quanta tota Trinitas, ut infra patebit.

Ссылаются нормы: Q30A1Ad4, assert-h5178ed85743b551ba84c23c3e66d9bd1bdaa44d5c87085c33f710a22ce19ed7d

section/30-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d055514d1539194959e94fdc6904877fd8a9d926a56a1c84088891cc9600c330LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit ponere plures personas in divinis. Persona enim est rationalis naturae individua substantia. Si ergo sunt plures personae in divinis, sequitur quod sint plures substantiae, quod videtur haereticum.

Ссылаются нормы: Q30A1Obiectio1, assert-h29431d2509756894a67596929409d4e5f7a837d89138fe65608e3080242b802c

section/30-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1514df81345e7e6c8142ffb8624dd6c83d02a52d4755c7312c37a7519930b026LA

Praeterea, pluralitas proprietatum absolutarum non facit distinctionem personarum, neque in Deo neque in nobis, multo igitur minus pluralitas relationum. Sed in Deo non est alia pluralitas nisi relationum, ut supra dictum est. Ergo non potest dici quod in Deo sint plures personae.

Ссылаются нормы: Q30A1Obiectio2, assert-h51b513a980cb68d6c195ebce9a0a5f7ad0828883bca589b19bf99a24c95c387b, assert-ha4a0b05035baa41a65b61cc0d090db70bd6d73a1f603d59ec949e9eed8fc28ac

section/30-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6b3c2f2afdb7fb64573a22f37181cd8aa4d0aabefc717fc6d7d0c51df189a027LA

Praeterea, Boetius dicit, de Deo loquens, quod hoc vere unum est, in quo nullus est numerus. Sed pluralitas importat numerum. Ergo non sunt plures personae in divinis.

Ссылаются нормы: Q30A1Obiectio3, assert-h5a0d6fd7c50c7368912274c0dd064af0fc889b4b22462f4e38b795036dab5c7e, assert-ha6fc34e27c146af2cad05e1d8f1b46680181d87c823974e5d8a81a984a238793

section/30-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:afe3dab620bcb234b47990de04218362747850451dd09307f7622e0d6bc4ef60LA

Praeterea, ubicumque est numerus, ibi est totum et pars. Si igitur in Deo sit numerus personarum, erit in Deo ponere totum et partem, quod simplicitati divinae repugnat.

Ссылаются нормы: Q30A1Obiectio4, assert-hdb4b3687e3a21b7e1d0edb16d0d3f8aec55188f18f8f7c58a92f6c864de5ac42

section/30-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2a1261b1a1227fb3af369a0c27925202dbbf1fc02f0444c8758973bd8d0dc83aLA

Respondeo dicendum quod plures esse personas in divinis, sequitur ex praemissis. Ostensum est enim supra quod hoc nomen persona significat in divinis relationem, ut rem subsistentem in natura divina. Supra autem habitum est quod sunt plures relationes reales in divinis. Unde sequitur quod sint plures res subsistentes in divina natura. Et hoc est esse plures personas in divinis.

Ссылаются нормы: Q30A1Respondeo, assert-h3686a252a44ddda2d7753c3d72175a07baa98a0858d87b9dfe33ddadd31298ab

section/30-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:fe2066cb364ea29f77c98f1903be56529d35062189c1a370c92e56b3a7efae4dLA

Sed contra est quod dicit Athanasius, alia est persona patris, alia filii, alia spiritus sancti. Ergo pater et filius et spiritus sanctus sunt plures personae.

Ссылаются нормы: assert-hb87b1a2f14fd09f0366c3211aba4a8d7b1d9ce4cd9b92b97d654f9958c23ec4b

section/30-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7271a4af56a90c599d919e6bd801ad5c504be21628a56105342788d4e47d116fLA

Ad primum ergo dicendum quod, licet sint quatuor relationes in divinis, tamen una earum, scilicet spiratio, non separatur a persona patris et filii, sed convenit utrique. Et sic, licet sit relatio, non tamen dicitur proprietas, quia non convenit uni tantum personae, neque est relatio personalis, idest constituens personam. Sed hae tres relationes, paternitas, filiatio et processio, dicuntur proprietates personales, quasi personas constituentes, nam paternitas est persona patris, filiatio persona filii, processio persona spiritus sancti procedentis.

Ссылаются нормы: Q30A2Ad1, assert-h03b3904ea62d971b996917862c1fb47135bab3d23d7f75594c444eaad0444921

section/30-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:65da8e2e3cb7b1ffc97b38c95d442aa0b9dca89aea47267005772f83a0eed4e3LA

Ad secundum dicendum quod id quod procedit per modum intellectus, ut verbum, procedit secundum rationem similitudinis, sicut etiam id quod procedit per modum naturae, et ideo supra dictum est quod processio verbi divini est ipsa generatio per modum naturae. Amor autem, inquantum huiusmodi, non procedit ut similitudo illius a quo procedit (licet in divinis amor sit coessentialis inquantum est divinus), et ideo processio amoris non dicitur generatio in divinis.

Ссылаются нормы: Q30A2Ad2, assert-h54250f9b051ff68843747d7a872e763a59574adedacfd485af58df601b273276

section/30-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5088246d0c6c483ea185d14286a0ce63a51a3a66ace1e04971b5839f41a41914LA

Ad tertium dicendum quod homo, cum sit perfectior aliis animalibus, habet plures operationes intrinsecas quam alia animalia, quia eius perfectio est per modum compositionis. Unde in Angelis, qui sunt perfectiores et simpliciores, sunt pauciores operationes intrinsecae quam in homine, quia in eis non est imaginari, sentire, et huiusmodi. Sed in Deo, secundum rem, non est nisi una operatio, quae est sua essentia. Sed quomodo sunt duae processiones, supra ostensum est.

Ссылаются нормы: Q30A2Ad3, assert-h16170a5116017ce9a924a515df7ad30da6281ef0cdfeccb8b7a1b2fb886c8abb

section/30-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:96e52649a61b05b97233d8d563db795714f3587b04de55ea6aef2cfa0b15c557LA

Ad quartum dicendum quod ratio illa procederet, si spiritus sanctus haberet aliam numero bonitatem a bonitate patris, oporteret enim quod, sicut pater per suam bonitatem producit personam divinam, ita et spiritus sanctus. Sed una et eadem bonitas patris est et spiritus sancti. Neque etiam est distinctio nisi per relationes personarum. Unde bonitas convenit spiritui sancto quasi habita ab alio, patri autem, sicut a quo communicatur alteri. Oppositio autem relationis non permittit ut cum relatione spiritus sancti sit relatio principii respectu divinae personae, quia ipse procedit ab aliis personis quae in divinis esse possunt.

Ссылаются нормы: Q30A2Ad4, assert-h314accb72e32d46d21aaae7c4f94d8c69f37552e1ad8c72c4c549a7cdc2cef18

section/30-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1680f7709e35b1d63193ff8b8b739f9b7c8ac5881fef9fb366762fad132386adLA

Ad quintum dicendum quod numerus determinatus, si accipiatur numerus simplex, qui est tantum in acceptione intellectus, per unum mensuratur. Si vero accipiatur numerus rerum in divinis personis, sic non competit ibi ratio mensurati, quia eadem est magnitudo trium personarum, ut infra patebit; idem autem non mensuratur per idem.

Ссылаются нормы: Q30A2Ad5, assert-hf199b5eb7325f17337efca4cb227dd76a1841c9a31093d38dbae5879d48849c6

section/30-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ae6288ce797a7e585d7db03c24f0d71d60284e2e3d58130d9a7b1444b123a151LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Deo sint plures personae quam tres. Pluralitas enim personarum in divinis est secundum pluralitatem proprietatum relativarum, ut dictum est. Sed quatuor sunt relationes in divinis, ut supra dictum est, scilicet paternitas, filiatio, communis spiratio et processio. Ergo quatuor personae sunt in divinis.

Ссылаются нормы: Q30A2Obiectio1, assert-h5260240184bbf4e158b3a8f0704cc64fcbc079e5e4017b2c733fbc11d7ce381a, assert-h67c5ad0e25cbd1914df721073bb69d449e5be334e0e65b1adf24200523fd564d

section/30-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d146d92a68d365ca83291bee34c332be53c6ea9c3c819df65c4354f5cd758e8dLA

Praeterea, non plus differt natura a voluntate in Deo, quam natura ab intellectu. Sed in divinis est alia persona quae procedit per modum voluntatis, ut amor; et alia quae procedit per modum naturae, ut filius. Ergo est etiam alia quae procedit per modum intellectus, ut verbum; et alia quae procedit per modum naturae, ut filius. Et sic iterum sequitur quod non sunt tantum tres personae in divinis.

Ссылаются нормы: Q30A2Obiectio2, assert-h601fb40ed455c5c083c59ec1a2dcd2bc54ba893803a12eec9fa147b11c411ebc, assert-h7f2027121b35fd6f14f5d29b114fbeab8b667e51d7b80ef7a8aabd60399e61f8

section/30-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:8cc5c9041267ac2dd3c46554c8f7421afae264b2fa17006bf662cf5b409950d0LA

Praeterea, in rebus creatis quod excellentius est, plures habet operationes intrinsecas, sicut homo supra alia animalia habet intelligere et velle. Sed Deus in infinitum excedit omnem creaturam. Ergo non solum est ibi persona procedens per modum voluntatis et per modum intellectus, sed infinitis aliis modis. Ergo sunt infinitae personae in divinis.

Ссылаются нормы: Q30A2Obiectio3, assert-h179aabf0929cc192bd52f1b269f45d26bba3defbaeb2f2ffaa527914ac526c5b, assert-h2c87239d0c65c74895303a2062cfd4702104c08cce5968856939b2b4dccc210a, assert-he97870f52e75d8ce463c131e512dcd60b10f6bb2efea56fca14fec5f08f3e0b3

section/30-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c832903ae65cf39b9e86f70f921398811841f6774845acc181a13e2349e903abLA

Praeterea, ex infinita bonitate patris est, quod infinite seipsum communicet, producendo personam divinam. Sed etiam in spiritu sancto est infinita bonitas. Ergo spiritus sanctus producit divinam personam, et illa aliam, et sic in infinitum.

Ссылаются нормы: Q30A2Obiectio4, assert-hc9c6f4de6360657c751bd532ac481117a3ff38cd5a63471261f3d2ce34f7574c, assert-hf208c7f4ebf0a143a4a75688c85fc16006fcf71c319e58c3bfa80fc6cd3fd73d

section/30-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e5f6407c7f1e8516fa0341bb10013b498769c6271417f6f69e1aa7f5623f6d73LA

Praeterea, omne quod continetur sub determinato numero, est mensuratum, numerus enim mensura quaedam est. Sed personae divinae sunt immensae, ut patet per Athanasium, immensus pater, immensus filius, immensus spiritus sanctus. Non ergo sub numero ternario continentur.

Ссылаются нормы: Q30A2Obiectio5, assert-h16ce8041947455e58324822b8c7a8cab3d2e2386f3a426a81de8ffb1762e0c94, assert-h431d0a5accf09bd16dadddacfe4780eeef5fa9e3cd6d89193707110c38720361

section/30-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:be4c815549c5c81545c55af4d088fef747e2af2db4a9cf676c36d74e7904ab56LA

Respondeo dicendum quod, secundum praemissa, necesse est ponere tantum tres personas in divinis. Ostensum est enim quod plures personae sunt plures relationes subsistentes, ab invicem realiter distinctae. Realis autem distinctio inter relationes divinas non est nisi in ratione oppositionis relativae. Ergo oportet duas relationes oppositas ad duas personas pertinere, si quae autem relationes oppositae non sunt, ad eandem personam necesse est eas pertinere. Paternitas ergo et filiatio, cum sint oppositae relationes, ad duas personas ex necessitate pertinent. Paternitas igitur subsistens est persona patris, et filiatio subsistens est persona filii. Aliae autem duae relationes ad neutram harum oppositionem habent, sed sibi invicem opponuntur. Impossibile est igitur quod ambae uni personae conveniant. Oportet ergo quod vel una earum conveniat utrique dictarum personarum, aut quod una uni, et alia alii. Non autem potest esse quod processio conveniat patri et filio, vel alteri eorum, quia sic sequeretur quod processio intellectus, quae est generatio in divinis, secundum quam accipitur paternitas et filiatio, prodiret ex processione amoris, secundum quam accipitur spiratio et processio, si persona generans et genita procederent a spirante, quod est contra praemissa. Relinquitur ergo quod spiratio conveniat et personae patris et personae filii, utpote nullam habens oppositionem relativam nec ad paternitatem nec ad filiationem. Et per consequens oportet quod conveniat processio alteri personae, quae dicitur persona spiritus sancti, quae per modum amoris procedit, ut supra habitum est. Relinquitur ergo tantum tres personas esse in divinis, scilicet patrem et filium et spiritum sanctum.

Ссылаются нормы: Q30A2Respondeo, assert-h6a40734c9e62cb5730d40bd0299300618ba6d0cc23e9a23c06693868ab41f2ec

section/30-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:8cb9c7cb89f391b845c1185c361d53b3cd9857167ecbf56d19b2f0520be703a1LA

Sed contra est quod dicitur I Ioan. ult., tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus. Quaerentibus autem, quid tres? Respondetur, tres personae, ut Augustinus dicit, in VII de Trin. Sunt igitur tres personae tantum in divinis.

Ссылаются нормы: assert-h8bc3c18b56d10a3d602525235777b20851d0c3e8e75448b4b3c8c16a37289e12

section/30-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f03c33327c20f3c72562273e85f39e8d66c7a2d67e0867f07b221ca02e26e7ddLA

Ad primum ergo dicendum quod unum, cum sit de transcendentibus, est communius quam substantia et quam relatio, et similiter multitudo. Unde potest stare in divinis et pro substantia et pro relatione, secundum quod competit his quibus adiungitur. Et tamen per huiusmodi nomina, supra essentiam vel relationem, additur, ex eorum significatione propria, negatio quaedam divisionis, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q30A3Ad1, assert-hf5023e4564f458289c308ce32f449d23e2ee64155305328b3318b574053ba4d7

section/30-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0b7f49ed14673a8ded67474020979e950b403f852bf2b0a8919bfe76e755e45aLA

Ad secundum dicendum quod multitudo quae ponit aliquid in rebus creatis, est species quantitatis; quae non transumitur in divinam praedicationem; sed tantum multitudo transcendens, quae non addit supra ea de quibus dicitur, nisi indivisionem circa singula. Et talis multitudo dicitur de Deo.

Ссылаются нормы: Q30A3Ad2, assert-h82524a1a366b74fbeddf6e87318fc0876da6018897f0dcee6e501cdc1dbc28f1

section/30-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dca70a1f23504721322a46b004e2c1631317e7e2edd879d4d439661534ed1c2cLA

Ad tertium dicendum quod unum non est remotivum multitudinis, sed divisionis, quae est prior, secundum rationem, quam unum vel multitudo. Multitudo autem non removet unitatem, sed removet divisionem circa unumquodque eorum ex quibus constat multitudo. Et haec supra exposita sunt, cum de divina unitate ageretur. Sciendum tamen est quod auctoritates in oppositum inductae, non probant sufficienter propositum. Licet enim pluralitate excludatur solitudo, et unitate deorum pluralitas, non tamen sequitur quod his nominibus hoc solum significetur. Albedine enim excluditur nigredo, non tamen nomine albedinis significatur sola nigredinis exclusio.

Ссылаются нормы: Q30A3Ad3, assert-hb70528c396cdb048cc65a04e8cf1c7c8c07e4de33a51f19d41e631ae930d4f4c

section/30-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:88047dbc460843d2005adaa1f9a1bb157ec9e1a97b793723c340adb02f273b56LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod termini numerales ponant aliquid in divinis. Unitas enim divina est eius essentia. Sed omnis numerus est unitas repetita. Ergo omnis terminus numeralis in divinis significat essentiam. Ergo ponit aliquid in Deo.

Ссылаются нормы: Q30A3Obiectio1, assert-h666b83595c9ae0b1c338307005b1cf3f39c8e119bf8839331da481cf14b52892, assert-heecc78e0e3a4b09d7c92ec1651217f4fc23df4607ed1c787f52f7f02dc668888, assert-hf1d9d5589a122a2b911a67cab273a9969c83796680b1d63db980b8cf9ed3498a

section/30-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bbfdc2c4f9905dcab9d24af668e2c28f104dd4c76f5e2fda0154d10a94f73dc8LA

Praeterea, quidquid dicitur de Deo et creaturis, eminentius convenit Deo quam creaturis. Sed termini numerales in creaturis aliquid ponunt. Ergo multo magis in Deo.

Ссылаются нормы: Q30A3Obiectio2, assert-h9d0df8e604118ed236f9ef18bbc8b7d243d34c677c4faf9b6f1823b95522989c, assert-heb7db1040054111fc183c1da5aee6475ae61c637f10a77bce6d0065a3df304d8

section/30-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:772a69105644ea1023efdf37115e0fa6c54c5d3f4f0b8757d8782a8ae0dc99bcLA

Praeterea, si termini numerales non ponunt aliquid in divinis, sed inducuntur ad removendum tantum, ut per pluralitatem removeatur unitas, et per unitatem pluralitas; sequitur quod sit circulatio in ratione, confundens intellectum et nihil certificans; quod est inconveniens. Relinquitur ergo quod termini numerales aliquid ponunt in divinis.

Ссылаются нормы: Q30A3Obiectio3, assert-hd1be9100dbd5493e73865120a00a34cf2e0800d05a5c9ef76994b9bfa818d198

section/30-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a13f34275fc699d582c3a208c513354949f115cde2d9258f4d079b9f0e0aac78LA

Respondeo dicendum quod Magister, in sententiis, ponit quod termini numerales non ponunt aliquid in divinis, sed removent tantum. Alii vero dicunt contrarium. Ad evidentiam igitur huius, considerandum est quod omnis pluralitas consequitur aliquam divisionem. Est autem duplex divisio. Una materialis, quae fit secundum divisionem continui, et hanc consequitur numerus qui est species quantitatis. Unde talis numerus non est nisi in rebus materialibus habentibus quantitatem. Alia est divisio formalis, quae fit per oppositas vel diversas formas, et hanc divisionem sequitur multitudo quae non est in aliquo genere, sed est de transcendentibus, secundum quod ens dividitur per unum et multa. Et talem multitudinem solam contingit esse in rebus immaterialibus. Quidam igitur, non considerantes nisi multitudinem quae est species quantitatis discretae, quia videbant quod quantitas discreta non habet locum in divinis, posuerunt quod termini numerales non ponunt aliquid in Deo, sed removent tantum. Alii vero, eandem multitudinem considerantes, dixerunt quod, sicut scientia ponitur in Deo secundum rationem propriam scientiae, non autem secundum rationem sui generis, quia in Deo nulla est qualitas; ita numerus in Deo ponitur secundum propriam rationem numeri, non autem secundum rationem sui generis, quod est quantitas. Nos autem dicimus quod termini numerales, secundum quod veniunt in praedicationem divinam, non sumuntur a numero qui est species quantitatis; quia sic de Deo non dicerentur nisi metaphorice, sicut et aliae proprietates corporalium, sicut latitudo, longitudo, et similia, sed sumuntur a multitudine secundum quod est transcendens. Multitudo autem sic accepta hoc modo se habet ad multa de quibus praedicatur, sicut unum quod convertitur cum ente ad ens. Huiusmodi autem unum, sicut supra dictum est, cum de Dei unitate ageretur, non addit aliquid supra ens nisi negationem divisionis tantum, unum enim significat ens indivisum. Et ideo de quocumque dicatur unum, significatur illa res indivisa, sicut unum dictum de homine, significat naturam vel substantiam hominis non divisam. Et eadem ratione, cum dicuntur res multae, multitudo sic accepta significat res illas cum indivisione circa unamquamque earum. Numerus autem qui est species quantitatis, ponit quoddam accidens additum supra ens, et similiter unum quod est principium numeri. Termini ergo numerales significant in divinis illa de quibus dicuntur, et super hoc nihil addunt nisi negationem, ut dictum est, et quantum ad hoc, veritatem dixit Magister in sententiis. Ut, cum dicimus, essentia est una, unum significat essentiam indivisam, cum dicimus, persona est una, significat personam indivisam, cum dicimus, personae sunt plures, significantur illae personae, et indivisio circa unamquamque earum; quia de ratione multitudinis est, quod ex unitatibus constet.

Ссылаются нормы: Q30A3Respondeo, assert-hf3b2b7fb43c6e8845fb9cbeddbad5607bce23690cfe4488bb645ac7728529263

section/30-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:1a2703f800fb681e1404973252ebd4735a6429d89cc7e3735fea54745f0b055aLA

Sed contra est quod Hilarius dicit, in IV de Trin., sustulit singularitatis ac solitudinis intelligentiam professio consortii, quod est professio pluralitatis. Et Ambrosius dicit, in libro de fide cum unum Deum dicimus, unitas pluralitatem excludit deorum, non quantitatem in Deo ponimus. Ex quibus videtur quod huiusmodi nomina sunt inducta in divinis ad removendum, non ad ponendum aliquid.

Ссылаются нормы: assert-h1c1ec55ecec42db04043fe63c2b0620ebb765e4676904240f64c340ebaa2f7f4

section/30-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:57762732e70a96e49bcbffcd7d71a922f292e050dbaeff015a84b19ef23fa3a4LA

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de communitate rei.

Ссылаются нормы: Q30A4Ad1, assert-h02d034a80e54932f264564a7726241ebb886ce0d7107be4231fe3e87b9c3b37a

section/30-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e35d93634b51f727a31038d5f878bb04cd714c5f8f070620c3f0ebdfe496bb69LA

Ad secundum dicendum quod, licet persona sit incommunicabilis, tamen ipse modus existendi incommunicabiliter, potest esse pluribus communis.

Ссылаются нормы: Q30A4Ad2, assert-h201a26a773824a1a84f5d50ecf6f845ab4aadf90179ae9a9ee3d0b5f4bdbb5e0

section/30-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1cebfb1ced99aa9c1995fc4c970b4b30039605ad2b332b152986fe181890eb5fLA

Ad tertium dicendum quod, licet sit communitas rationis et non rei tamen non sequitur quod in divinis sit universale et particulare, vel genus vel species. Tum quia neque in rebus humanis communitas personae est communitas generis vel speciei. Tum quia personae divinae habent unum esse, genus autem et species, et quodlibet universale, praedicatur de pluribus secundum esse differentibus.

Ссылаются нормы: Q30A4Ad3, assert-hbcd22b2f21d5f8e52095c122bff55e5d5b817a7e94b10607e1f1dfb3b71796ad

section/30-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:703e32de3ec1211af4e6b610f4c7fd6cfb5c8b78f315b25b996fe04b549d6d9bLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen persona non possit esse commune tribus personis. Nihil enim est commune tribus personis nisi essentia. Sed hoc nomen persona non significat essentiam in recto. Ergo non est commune tribus.

Ссылаются нормы: Q30A4Obiectio1, assert-ha0c238ceb14240a93cb63bd0a5e7762978ea9fb28558abc914e428b369bd8438, assert-hb5bf67ec5b76975e5682ea74a3c9a3ad3692e1958b41a6c9bad94dcda59a8e19

section/30-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a7b3eca0d39ca6fe51a61a34848a38ba67aaed3c6c09f73c75b738bd16724a9cLA

Praeterea, commune opponitur incommunicabili. Sed de ratione personae est quod sit incommunicabilis, ut patet ex definitione Ricardi de s. Victore supra posita. Ergo hoc nomen persona non est commune tribus.

Ссылаются нормы: Q30A4Obiectio2, assert-h4c622f9d5d464d8c32e190906e467495cf461603bf85339804d8be812dc6b991, assert-h71991e6f36e137071d7f17a778395a9eabd6a003542baf36832bb195b13941dd

section/30-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:01c2dd94eb46bd3d46527e3f86950ada058890427ae03181015eda17cf3ac441LA

Praeterea, si est commune tribus, aut ista communitas attenditur secundum rem, aut secundum rationem. Sed non secundum rem, quia sic tres personae essent una persona. Nec iterum secundum rationem tantum, quia sic persona esset universale, in divinis autem non est universale et particulare, neque genus neque species, ut supra ostensum est. Non ergo hoc nomen persona est commune tribus.

Ссылаются нормы: Q30A4Obiectio3, assert-h61d56836f11a94052d3e87acb58e361d497cd660ebcd313862a8c8393d429bb4, assert-hb90160bfa0a50094ee5817bc4ad1193d3419f7928a4cd18999cd7ebacfad582c

section/30-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6e161de8d78e14c1975290382ea78a2d3063115b539db99d39d5a0937d3b8de0LA

Respondeo dicendum quod ipse modus loquendi ostendit hoc nomen persona tribus esse commune, cum dicimus tres personas, sicut cum dicimus tres homines, ostendimus hominem esse commune tribus. Manifestum est autem quod non est communitas rei, sicut una essentia communis est tribus, quia sic sequeretur unam esse personam trium, sicut essentia est una. Qualis autem sit communitas, investigantes diversimode locuti sunt. Quidam enim dixerunt quod est communitas negationis; propter hoc, quod in definitione personae ponitur incommunicabile. Quidam autem dixerunt quod est communitas intentionis, eo quod in definitione personae ponitur individuum; sicut si dicatur quod esse speciem est commune equo et bovi. Sed utrumque horum excluditur per hoc, quod hoc nomen persona non est nomen negationis neque intentionis, sed est nomen rei. Et ideo dicendum est quod etiam in rebus humanis hoc nomen persona est commune communitate rationis, non sicut genus vel species, sed sicut individuum vagum. Nomina enim generum vel specierum, ut homo vel animal, sunt imposita ad significandum ipsas naturas communes; non autem intentiones naturarum communium, quae significantur his nominibus genus vel species. Sed individuum vagum, ut aliquis homo, significat naturam communem cum determinato modo existendi qui competit singularibus, ut scilicet sit per se subsistens distinctum ab aliis. Sed in nomine singularis designati, significatur determinatum distinguens, sicut in nomine Socratis haec caro et hoc os. Hoc tamen interest, quod aliquis homo significat naturam, vel individuum ex parte naturae, cum modo existendi qui competit singularibus, hoc autem nomen persona non est impositum ad significandum individuum ex parte naturae, sed ad significandum rem subsistentem in tali natura. Hoc autem est commune secundum rationem omnibus personis divinis, ut unaquaeque earum subsistat in natura divina distincta ab aliis. Et sic hoc nomen persona, secundum rationem, est commune tribus personis divinis.

Ссылаются нормы: Q30A4Respondeo, assert-hcabcde03beea7a2e1c5d7d936114c22ed75e04f91627a0fd5871c72f908c7f22

section/30-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:a8f1f19ca44f1112927a64c45850fe9c5bc49fda06b388c359db3f407ecaae83LA

Sed contra est quod dicit Augustinus, VII de Trin., quod cum quaereretur, quid tres? Responsum est, tres personae; quia commune est eis id quod est persona.

Ссылаются нормы: assert-h4defe169be9152bf0e3fe3cd9aa2680e87f0acf00f467bd7f808d42489f8b538

question/30/prooemium · paragraph

la · official · sha256:51d8936c1bb09fef21ace8981c5d7770ef4ea3ddfe3bef2b51e6125c6c911b6aLA

Deinde quaeritur de pluralitate personarum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum sint plures personae in divinis. Secundo, quot sunt. Tertio, quid significent termini numerales in divinis. Quarto, de communitate huius nominis persona.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 31

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q31
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:2800378ad8230431f398c5eccbc3bed8e587fb0a876b867c3d6fca7198d2bc322026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 41

section/31-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:eb78c7ea9f5a8fe3401b9b63ef56cc8b575267259a63f428b7292a0c9b5b6cfeLA

Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen Trinitas, secundum etymologiam vocabuli, videtur significare unam essentiam trium personarum, secundum quod dicitur Trinitas quasi trium unitas. Sed secundum proprietatem vocabuli, significat magis numerum personarum unius essentiae. Et propter hoc non possumus dicere quod pater sit Trinitas, quia non est tres personae. Non autem significat ipsas relationes personarum, sed magis numerum personarum ad invicem relatarum. Et inde est quod, secundum nomen, ad aliud non refertur.

Ссылаются нормы: Q31A1Ad1, assert-hd1beb6482b4ff34e8af8e5c60319f01093a692748389c13041e0ebd27d838c83

section/31-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e2bf66bcce22965a81b8a9712b2a178b7042e7fac9b6f201959eba6bc81d9e97LA

Ad secundum dicendum quod nomen collectivum duo importat, scilicet pluralitatem suppositorum, et unitatem quandam, scilicet ordinis alicuius, populus enim est multitudo hominum sub aliquo ordine comprehensorum. Quantum ergo ad primum, hoc nomen Trinitas convenit cum nominibus collectivis, sed quantum ad secundum differt, quia in divina Trinitate non solum est unitas ordinis, sed cum hoc est etiam unitas essentiae.

Ссылаются нормы: Q31A1Ad2, assert-heb893145a9ec7907616964f31f421cd98669af989505945d920a37329ca84185

section/31-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d48988210dc80c180b6b2c01aa838408883626e6eea58d4b033ab607884f9511LA

Ad tertium dicendum quod Trinitas absolute dicitur, significat enim numerum ternarium personarum. Sed triplicitas significat proportionem inaequalitatis, est enim species proportionis inaequalis, sicut patet per Boetium in arithmetica. Et ideo non est in Deo triplicitas, sed Trinitas.

Ссылаются нормы: Q31A1Ad3, assert-h87bffe6ab753278d3525b215269658a790ea96b310763660af8523f6629da60f

section/31-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1394df445d5d144af82104b80dc4306880fe84f93ce6d6720e96cf9de86c7d1eLA

Ad quartum dicendum quod in Trinitate divina intelligitur et numerus, et personae numeratae. Cum ergo dicimus Trinitatem in unitate, non ponimus numerum in unitate essentiae, quasi sit ter una, sed personas numeratas ponimus in unitate naturae, sicut supposita alicuius naturae dicuntur esse in natura illa. E converso autem dicimus unitatem in Trinitate, sicut natura dicitur esse in suis suppositis.

Ссылаются нормы: Q31A1Ad4, assert-h482e0fa011a3788f550b1e2827894ec21bf38347885a084641b456334ea9882e

section/31-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:74478de62afbd2a16f0ad8f8761a9ae8fe4da979f16a84fb5e7983930f57e76eLA

Ad quintum dicendum quod, cum dicitur, Trinitas est trina, ratione numeri importati significatur multiplicatio eiusdem numeri in seipsum, cum hoc quod dico trinum, importet distinctionem in suppositis illius de quo dicitur. Et ideo non potest dici quod Trinitas sit trina, quia sequeretur, si Trinitas esset trina, quod tria essent supposita Trinitatis; sicut cum dicitur, Deus est trinus, sequitur quod sunt tria supposita deitatis.

Ссылаются нормы: Q31A1Ad5, assert-hce4443a895b992697d436bfe28b07a913ae089e5a8db4d97317b3029819ca429

section/31-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4284c51d3009dd19dac35942cc1221cbfd9c0d872842bf3dd7e767597d4e2ddfLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit Trinitas in divinis. Omne enim nomen in divinis vel significat substantiam, vel relationem. Sed hoc nomen Trinitas non significat substantiam, praedicaretur enim de singulis personis. Neque significat relationem, quia non dicitur secundum nomen ad aliud. Ergo nomine Trinitatis non est utendum in divinis.

Ссылаются нормы: Q31A1Obiectio1, assert-h497905a06331bdcbacd667778e5ae79cc1ed24e2ec9eb9c43286ad2a97fdabcc, assert-h4a3893c25f36cc036c695df8c8fac04437a50c0c253dd421abc6c89dc26bdd33

section/31-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:caa63f074e0309b49fe4d09e33009961754d2a239c4c482032035cf1886513a5LA

Praeterea, hoc nomen Trinitas videtur esse nomen collectivum, cum significet multitudinem. Tale autem nomen non convenit in divinis, cum unitas importata per nomen collectivum sit minima unitas, in divinis autem est maxima unitas. Ergo hoc nomen Trinitas non convenit in divinis.

Ссылаются нормы: Q31A1Obiectio2, assert-h7817e6180ee849a3c5f951fb58811a15c11ab20b35a9f4c7d3cc402c8107a482

section/31-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c14559543dac3dd51c762a3e900be7f10c7361b343e4ed9cd7bce80845a9bbceLA

Praeterea, omne trinum est triplex. Sed in Deo non est triplicitas, cum triplicitas sit species inaequalitatis. Ergo nec Trinitas.

Ссылаются нормы: Q31A1Obiectio3, assert-haa3693ac3eded42fba3cb5c46df96948331cc1d0a288d6c166cd7c3905e27d99, assert-hb146456a386778f8e2bc3982082c0a6a4bdb310511ee7e43c61da09799028ee4

section/31-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:78f54ca93345de13cfe7448d9dd938c65d54d6f6e8bdda3c963a3f084061e5dfLA

Praeterea, quidquid est in Deo, est in unitate essentiae divinae, quia Deus est sua essentia. Si igitur Trinitas est in Deo, erit in unitate essentiae divinae. Et sic in Deo erunt tres essentiales unitates, quod est haereticum.

Ссылаются нормы: Q31A1Obiectio4, assert-hf2c49862fef5a280122c7a35b495238d5c382bb295478dd01182dbbae0433be0

section/31-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6d27acfd8d298005c3a30465d64354b68443b885053f0dc23108f1543a655151LA

Praeterea, in omnibus quae dicuntur de Deo, concretum praedicatur de abstracto, deitas enim est Deus, et paternitas est pater. Sed Trinitas non potest dici trina, quia sic essent novem res in divinis, quod est erroneum. Ergo nomine Trinitatis non est utendum in divinis.

Ссылаются нормы: Q31A1Obiectio5, assert-h0551135455951b5661c85ce945b4d94e854f77a5d28921124989bdd59ce24e5b, assert-h0d90abcab180dcb4a4adf658dfe707a5044a242ac3162f9bfdfdd528828a4e2d

section/31-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:45c29f7ffc06e82c23b340d30dd17a8982ae1dcd59141d13a387d70fdaf63262LA

Respondeo dicendum quod nomen Trinitatis in divinis significat determinatum numerum personarum. Sicut igitur ponitur pluralitas personarum in divinis, ita utendum est nomine Trinitatis, quia hoc idem quod significat pluralitas indeterminate, significat hoc nomen Trinitas determinate.

Ссылаются нормы: Q31A1Respondeo, assert-h19d465ae3e1287cbe71e5d8027637d06f4dff2ef00850db7695bdcb34820f9d4

section/31-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d09bf5c24cbeba6af81cae650ddb12657f843bb3cdbc318a0bcdcc2d2a8ac0d4LA

Sed contra est quod Athanasius dicit, quod unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.

Ссылаются нормы: assert-hc6f4b007b2b012610989e8305b606bdb8ba3ef97c52ef4edc2f0a15e897c3f98

section/31-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:063aeb88656595bed3d4bb1b4f35c802c6546f819aaf9fdfa52f50c6e7a2cebbLA

Ad primum ergo dicendum quod alius, quia est sicut quoddam particulare nomen, tenet se ex parte suppositi, unde ad eius rationem sufficit distinctio substantiae quae est hypostasis vel persona. Sed diversitas requirit distinctionem substantiae quae est essentia. Et ideo non possumus dicere quod filius sit diversus a patre, licet sit alius.

Ссылаются нормы: Q31A2Ad1, assert-h6f7d59e67f87381435f24b916739e59fb38c77407a632c952700160fb5c7b3ee

section/31-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:63caa4301911d272b7cb580c029a01fc90e14add856f900c4f764a7b7ae9bffaLA

Ad secundum dicendum quod differentia importat distinctionem formae. Est autem tantum una forma in divinis, ut patet per id quod dicitur Philip. II, qui cum in forma Dei esset. Et ideo nomen differentis non proprie competit in divinis, ut patet per auctoritatem inductam. Utitur tamen Damascenus nomine differentiae in divinis personis, secundum quod proprietas relativa significatur per modum formae, unde dicit quod non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum determinatas proprietates. Sed differentia sumitur pro distinctione, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q31A2Ad2, assert-hb27ca38356feb43bed36ccdef364d01606a7fd7f6f1f98a697a3e455737ab219

section/31-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cc65aeaef283fedaba223f37ed6263ac991c1e031b1117e43e1af4099473ca67LA

Ad tertium dicendum quod alienum est quod est extraneum et dissimile. Sed hoc non importatur cum dicitur alius. Et ideo dicimus filium alium a patre, licet non dicamus alienum.

Ссылаются нормы: Q31A2Ad3, assert-hdf99518460c65cefff9eb4119b7dc35b4b9576964ac8e45840cd976f21f807aa

section/31-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:533fb48bd823c49c45eb506565efb5cb829030516b25c0127480418f78e83bd0LA

Ad quartum dicendum quod neutrum genus est informe, masculinum autem est formatum et distinctum, et similiter femininum. Et ideo convenienter per neutrum genus significatur essentia communis, per masculinum autem et femininum, aliquod suppositum determinatum in communi natura. Unde etiam in rebus humanis, si quaeratur, quis est iste? Respondetur, Socrates, quod nomen est suppositi, si autem quaeratur, quid est iste? Respondetur, animal rationale et mortale. Et ideo, quia in divinis distinctio est secundum personas, non autem secundum essentiam, dicimus quod pater est alius a filio, sed non aliud, et e converso dicimus quod sunt unum, sed non unus.

Ссылаются нормы: Q31A2Ad4, assert-hd85abdf65b370337cec9aa6feae8282bb373e3978f395770effce2503bb9e52c

section/31-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:18935d2fad73e270160a4eb28eb35e12a73d69ef8c3e2aff9cdb72e74296ecfbLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius non sit alius a patre. Alius enim est relativum diversitatis substantiae. Si igitur filius est alius a patre, videtur quod sit a patre diversus. Quod est contra Augustinum, VII de Trin., ubi dicit quod, cum dicimus tres personas, non diversitatem intelligere volumus.

Ссылаются нормы: Q31A2Obiectio1, assert-h60d8b393d015c78b7dc957170136ad43d16d3d5228eb2b2bbae2741bfdb2ea35

section/31-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:996c94a88281be6ade09a55fe16ceb24fc982f16b494c5c1e44b07cd3d43c091LA

Praeterea, quicumque sunt alii ab invicem, aliquo modo ab invicem differunt. Si igitur filius est alius a patre, sequitur quod sit differens a patre. Quod est contra Ambrosium, in I de fide, ubi ait, pater et filius deitate unum sunt, nec est ibi substantiae differentia, neque ulla diversitas.

Ссылаются нормы: Q31A2Obiectio2, assert-h407926e348dd947c220ac2409f13cb0851b823fe94df026b58fee9a2a3f3d87b

section/31-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fb7d750884fb89e64d378a7b2d10155a3e071a3986e62f200da63fb7b1b02cb2LA

Praeterea, ab alio alienum dicitur. Sed filius non est alienus a patre, dicit enim Hilarius, in VII de Trin., quod in divinis personis nihil est diversum, nihil alienum, nihil separabile. Ergo filius non est alius a patre.

Ссылаются нормы: Q31A2Obiectio3, assert-h80c434b280e5e2efd8628a1099eb642c640d442acfe60d88a76019b5efeefe47, assert-h8d81e114358073292b2dd8c158901f20a51ec1d18d7c820231e8b9558b40aae5

section/31-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b500a29d871d9758aaffc3b82db08f387f6f24569a31cc6a8ce9cdf615edcfa0LA

Praeterea, alius et aliud idem significant, sed sola generis consignificatione differunt. Si ergo filius est alius a patre, videtur sequi quod filius sit aliud a patre.

Ссылаются нормы: Q31A2Obiectio4, assert-hda18162c77bf63db4de74fd65ad894e7b8863943b6540e5d87405517e64ff096

section/31-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a3e05feae7526eb8b058dca60a9ca7166e77c2accf8eba321998967e339197beLA

Respondeo dicendum quod, quia ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis, ut Hieronymus dicit, ideo cum de Trinitate loquimur, cum cautela et modestia est agendum, quia, ut Augustinus dicit, in I de Trin., nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Oportet autem in his quae de Trinitate loquimur, duos errores oppositos cavere, temperate inter utrumque procedentes, scilicet errorem Arii, qui posuit cum Trinitate personarum Trinitatem substantiarum; et errorem Sabellii, qui posuit cum unitate essentiae unitatem personae. Ad evitandum igitur errorem Arii, vitare debemus in divinis nomen diversitatis et differentiae, ne tollatur unitas essentiae, possumus autem uti nomine distinctionis, propter oppositionem relativam. Unde sicubi in aliqua Scriptura authentica diversitas vel differentia personarum invenitur, sumitur diversitas vel differentia pro distinctione. Ne autem tollatur simplicitas divinae essentiae, vitandum est nomen separationis et divisionis, quae est totius in partes. Ne autem tollatur aequalitas, vitandum est nomen disparitatis. Ne vero tollatur similitudo, vitandum est nomen alieni et discrepantis, dicit enim Ambrosius, in libro de fide, quod in patre et filio non est discrepans, sed una divinitas, et secundum Hilarium, ut dictum est, in divinis nihil est alienum, nihil separabile. Ad vitandum vero errorem Sabellii, vitare debemus singularitatem, ne tollatur communicabilitas essentiae divinae, unde Hilarius dicit, VII de Trin., patrem et filium singularem Deum praedicare, sacrilegum est. Debemus etiam vitare nomen unici, ne tollatur numerus personarum, unde Hilarius in eodem libro dicit quod a Deo excluditur singularis atque unici intelligentia. Dicimus tamen unicum filium, quia non sunt plures filii in divinis. Neque tamen dicimus unicum Deum, quia pluribus deitas est communis vitamus etiam nomen confusi, ne tollatur ordo naturae a personis, unde Ambrosius dicit, I de fide, neque confusum est quod unum est, neque multiplex esse potest quod indifferens est. Vitandum est etiam nomen solitarii, ne tollatur consortium trium personarum, dicit enim Hilarius, in IV de Trin., nobis neque solitarius, neque diversus Deus est confitendus. Hoc autem nomen alius, masculine sumptum, non importat nisi distinctionem suppositi. Unde convenienter dicere possumus quod filius est alius a patre, quia scilicet est aliud suppositum divinae naturae, sicut est alia persona, et alia hypostasis.

Ссылаются нормы: Q31A2Respondeo, assert-h479e4d9dcda22cd7f103d21fb838db3334d3c13c036dd5cfb4c1560777e6090e

section/31-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:14f6e7263bd56eaac6692f8b45cc13d645e1f8575a16611186d516b73badcf89LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, una est enim essentia patris et filii et spiritus sancti, in qua non est aliud pater, aliud filius, aliud spiritus sanctus; quamvis personaliter sit alius pater, alius filius, alius spiritus sanctus.

Ссылаются нормы: assert-hbf414460fa546ac28d46378c6cf060596098c652ce92e4b0e416f8bcc2f9dffc

section/31-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a03fd9854c6254958ffbeabb5ddb5fd54adef57cc8ad9b709e263dc12f541325LA

Ad primum ergo dicendum quod, licet Angeli et animae sanctae semper sint cum Deo, tamen, si non esset pluralitas personarum in divinis, sequeretur, quod Deus esset solus vel solitarius. Non enim tollitur solitudo per associationem alicuius quod est extraneae naturae, dicitur enim aliquis solus esse in horto, quamvis sint ibi multae plantae et animalia. Et similiter diceretur Deus esse solus vel solitarius, Angelis et hominibus cum eo existentibus, si non essent in divinis personae plures. Consociatio igitur Angelorum et animarum non excludit solitudinem absolutam a divinis, et multo minus solitudinem respectivam, per comparationem ad aliquod praedicatum.

Ссылаются нормы: Q31A3Ad1, assert-ha1862cdceeeced4a9ac90aa6b73269cabca825449c33d25fecb3598a521cafdd

section/31-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c60627c56945f91454703851006d005a95bdca61bad96e442588e75bc81b452aLA

Ad secundum dicendum quod haec dictio solus, proprie loquendo, non ponitur ex parte praedicati, quod sumitur formaliter, respicit enim suppositum, inquantum excludit aliud suppositum ab eo cui adiungitur. Sed hoc adverbium tantum, cum sit exclusivum, potest poni ex parte subiecti, et ex parte praedicati, possumus enim dicere, tantum Socrates currit, idest nullus alius; et, Socrates currit tantum, idest nihil aliud facit. Unde non proprie dici potest, pater est solus Deus, vel, Trinitas est solus Deus, nisi forte ex parte praedicati intelligatur aliqua implicatio, ut dicatur, Trinitas est Deus qui est solus Deus. Et secundum hoc etiam posset esse vera ista, pater est Deus qui est solus Deus, si relativum referret praedicatum, et non suppositum. Augustinus autem, cum dicit patrem non esse solum Deum, sed Trinitatem esse solum Deum, loquitur expositive, ac si diceret, cum dicitur, regi saeculorum, invisibili, soli Deo, non est exponendum de persona patris, sed de sola Trinitate.

Ссылаются нормы: Q31A3Ad2, assert-h6e2a6e21a2f2df876be3348b7c040c74400e7881dc77922aba5881c9b6ba1aa8

section/31-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f109423d6fa00a59ad412f54bd015c236a32674b4f47dbbff545aa5971832e61LA

Ad tertium dicendum quod utroque modo potest haec dictio solus adiungi termino essentiali. Haec enim propositio, solus Deus est pater, est duplex. Quia ly pater potest praedicare personam patris, et sic est vera, non enim homo est illa persona. Vel potest praedicare relationem tantum, et sic est falsa, quia relatio paternitatis etiam in aliis invenitur, licet non univoce. Similiter haec est vera, solus Deus creat. Nec tamen sequitur, ergo solus pater, quia, ut sophistae dicunt, dictio exclusiva immobilitat terminum cui adiungitur, ut non possit fieri sub eo descensus pro aliquo suppositorum; non enim sequitur, solus homo est animal rationale mortale, ergo solus Socrates.

Ссылаются нормы: Q31A3Ad3, assert-h9f8c1aa86110de099d36505d6db21223907ce7131490d6b8da1b864a658d9b13

section/31-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:517441aa65d536968b2a4afa4abaaf334d820d0c4cc59ef3c84406e51fef3aabLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dictio exclusiva solus non sit addenda termino essentiali in divinis. Quia secundum philosophum, in II Elench., solus est qui cum alio non est. Sed Deus est cum Angelis et sanctis animabus. Ergo non possumus dicere Deum solum.

Ссылаются нормы: Q31A3Obiectio1, assert-h51ba1bb83d38fb9ef9b1498e1b29139162d5a73a71c901c8f9e890104eb5eaa6, assert-h703149c6780e455136e037b56225a2b76fcba23ef40be954f1550faaa59df5a0

section/31-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:225ec2341938ba494d892185339f4d7bcf13f63bc69fd85966ff32c19bd71116LA

Praeterea, quidquid adiungitur termino essentiali in divinis, potest praedicari de qualibet persona per se, et de omnibus simul, quia enim convenienter dicitur sapiens Deus, possumus dicere, pater est sapiens Deus, et Trinitas est sapiens Deus. Sed Augustinus, in VI de Trin., dicit, consideranda est illa sententia, qua dicitur non esse patrem verum Deum solum. Ergo non potest dici solus Deus.

Ссылаются нормы: Q31A3Obiectio2, assert-h746cf4976df6902ea802e5493639d1ff20af93a9fa7edc41973a8d9296f4e43d, assert-he2b80702fe7c4c70ec1d8684b4791c3e21d8af01294de9d8861e4e342aafec85

section/31-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:54bd8c937b72762229d0955fb5c2ccaa18b17f06964690c549716816c4ddaad0LA

Praeterea, si haec dictio solus adiungitur termino essentiali, aut hoc erit respectu praedicati personalis, aut respectu praedicati essentialis. Sed non respectu praedicati personalis, quia haec est falsa, solus Deus est pater, cum etiam homo sit pater. Neque etiam respectu praedicati essentialis. Quia si haec esset vera, solus Deus creat, videtur sequi quod haec esset vera, solus pater creat, quia quidquid dicitur de Deo, potest dici de patre. Haec autem est falsa, quia etiam filius est creator. Non ergo haec dictio solus potest in divinis adiungi termino essentiali.

Ссылаются нормы: Q31A3Obiectio3, assert-h4f4a791cfd288a5ca6cc10b3a42a24e3a2263b0ef8fbdd08fecdbb3dafa84ace, assert-h51c177fbbd3e0f7b225fee8c68ffca262c1e52d460c2d1898dc42c828a87e58e

section/31-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8447a11315fedb526f58b80dfd7807bdc78f0ac5d6dd4e3fab8476eac2aee73eLA

Respondeo dicendum quod haec dictio solus potest accipi ut categorematica vel syncategorematica. Dicitur autem dictio categorematica, quae absolute ponit rem significatam circa aliquod suppositum; ut albus circa hominem, cum dicitur homo albus. Si ergo sic accipiatur haec dictio solus, nullo modo potest adiungi alicui termino in divinis, quia poneret solitudinem circa terminum cui adiungeretur, et sic sequeretur Deum esse solitarium; quod est contra praedicta. Dictio vero syncategorematica dicitur, quae importat ordinem praedicati ad subiectum, sicut haec dictio omnis, vel nullus. Et similiter haec dictio solus, quia excludit omne aliud suppositum a consortio praedicati. Sicut, cum dicitur, solus Socrates scribit, non datur intelligi quod Socrates sit solitarius; sed quod nullus sit ei consors in scribendo, quamvis cum eo multis existentibus. Et per hunc modum nihil prohibet hanc dictionem solus adiungere alicui essentiali termino in divinis, inquantum excluduntur omnia alia a Deo a consortio praedicati, ut si dicamus, solus Deus est aeternus, quia nihil praeter Deum est aeternum.

Ссылаются нормы: Q31A3Respondeo, assert-hc39f3fef81e98610a9dc427e3c0f3baa549ec3d5c60402638288e7b101d381cb

section/31-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:130950e7215093f41d6d6e3c409fcb87546742a0f723b9cef293ae5093314102LA

Sed contra est quod dicitur I ad Tim. I, regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo.

Ссылаются нормы: assert-hb47a1aa00f3c82c03cadef1b4cf629247c9ca05a30c594eaa97069ce0bfa4a08

section/31-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d59a6a66662add4036447a7737186c799a973f241e8807407ec7a9846b6aaab5LA

Ad primum ergo dicendum quod, cum dicimus, te solum Deum verum, non intelligitur de persona patris, sed de tota Trinitate, ut Augustinus exponit. Vel, si intelligatur de persona patris, non excluduntur aliae personae, propter essentiae unitatem, prout ly solus excludit tantum aliud, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q31A4Ad1, assert-h6a04497c6ec17f56aa9a1d83295e44cf1754dd17691a014540586f907f24055c

section/31-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:04abd2f752427b3c7fb440b02062a3a77396e2d47f1fd3a493fb45f48c65b2e8LA

Et similiter dicendum est ad secundum. Cum enim aliquid essentiale dicitur de patre, non excluditur filius vel spiritus sanctus, propter essentiae unitatem. Tamen sciendum est quod in auctoritate praedicta, haec dictio nemo non idem est quod nullus homo, quod videtur significare vocabulum (non enim posset excipi persona patris), sed sumitur, secundum usum loquendi, distributive pro quacumque rationali natura.

Ссылаются нормы: Q31A4Ad2, assert-hb0acc442dedf3a9bb4f9e0514767eaecd51f8c27c965d26970edf46c1798d44a

section/31-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d79db671eb80e1f0fc20a116db8a3acb36b083dfc6d3a1b6f408dda79f669aa5LA

Ad tertium dicendum quod dictio exclusiva non excludit illa quae sunt de intellectu termini cui adiungitur, si non differunt secundum suppositum, ut pars et universale. Sed filius differt supposito a patre, et ideo non est similis ratio.

Ссылаются нормы: Q31A4Ad3, assert-h20b039cbd337781476fd0674d1f8ff20bb195d6705726a9281fb195a051a7476

section/31-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5abba2398ad61d54eb0f3803a87b1cc2f333b09b999729f78654509818cacab4LA

Ad quartum dicendum quod non dicimus absolute quod solus filius sit altissimus, sed quod solus sit altissimus cum spiritu sancto, in gloria Dei patris.

Ссылаются нормы: Q31A4Ad4, assert-ha93634565c87773b532140b587b0299dc2de4f6a4dd8513cf919a2a13e977201

section/31-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:98e4e89fbf04c76e392d3ddd862ac0e0f87d473621cee507ad2a8c494aecbbdeLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dictio exclusiva possit adiungi termino personali, etiam si praedicatum sit commune. Dicit enim dominus, ad patrem loquens, Ioan. XVII, ut cognoscant te, solum Deum verum. Ergo solus pater est Deus verus.

Ссылаются нормы: Q31A4Obiectio1, assert-h7ac4fb33a2181322d2ed5e92ffe6253a1b14cc1d81e9a65fb6a9581bf01adc9d

section/31-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9db350686159b8c2c88b6bce3dca8fcc6f735b72babc2f7d11fb5091085503f2LA

Praeterea, Matth. XI dicitur, nemo novit filium nisi pater; quod idem significat ac si diceretur, solus pater novit filium. Sed nosse filium est commune. Ergo idem quod prius.

Ссылаются нормы: Q31A4Obiectio2, assert-h07cdc13c73fa34b0ab430ae8d3b1edcc9d4e941d7048896d6b9b5617d4e4067a, assert-h68caea167535cd7c18547fe0a50a830b5ccbd3b910f964ff4a7e35c1a9e5e2e5

section/31-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1e3761bd3e099311f868417f976f9a6074350b7d84fcb865bacab9611c01ecb9LA

Praeterea, dictio exclusiva non excludit illud quod est de intellectu termini cui adiungitur, unde non excludit partem, neque universale, non enim sequitur, solus Socrates est albus, ergo manus eius non est alba; vel, ergo homo non est albus. Sed una persona est in intellectu alterius, sicut pater in intellectu filii, et e converso. Non ergo per hoc quod dicitur, solus pater est Deus, excluditur filius vel spiritus sanctus. Et sic videtur haec locutio esse vera.

Ссылаются нормы: Q31A4Obiectio3, assert-h1400a7768243997248cee0d4dacd98d6f3aa5501aff783a946b26bd53fb9cc5a, assert-h8ada835837dce7ba81e31134fd1c2f35dc1346c87329d409727b9f6e5c5412ae

section/31-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7cab436a62dce123f94f58f4ab3b4a7922a1071262ecdbbe4f510e82b1b2b4afLA

Praeterea, ab Ecclesia cantatur, tu solus altissimus, Iesu Christe.

Ссылаются нормы: Q31A4Obiectio4, assert-h1b95afa15a7d93a1a4409ffe9e3fe7a0b02be388edc56821b67d18d1e95e8e02

section/31-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:28665be49abdabf038acdc13fda82501a65d0754f8431df7ca97ad56294fd0fcLA

Respondeo dicendum quod, cum dicimus, solus pater est Deus, haec propositio potest habere multiplicem intellectum. Si enim solus ponat solitudinem circa patrem, sic est falsa, secundum quod sumitur categorematice. Secundum vero quod sumitur syncategorematice, sic iterum potest intelligi multipliciter. Quia si excludat a forma subiecti, sic est vera, ut sit sensus, solus pater est Deus, idest, ille cum quo nullus alius est pater, est Deus. Et hoc modo exponit Augustinus, in VI de Trin., cum dicit, solum patrem dicimus, non quia separatur a filio vel spiritu sancto; sed hoc dicentes, significamus quod illi simul cum eo non sunt pater. Sed hic sensus non habetur ex consueto modo loquendi, nisi intellecta aliqua implicatione, ut si dicatur, ille qui solus dicitur pater, est Deus. Secundum vero proprium sensum, excludit a consortio praedicati. Et sic haec propositio est falsa, si excludit alium masculine, est autem vera, si excludit aliud neutraliter tantum, quia filius est alius a patre, non tamen aliud; similiter et spiritus sanctus. Sed quia haec dictio solus respicit proprie subiectum, ut dictum est, magis se habet ad excludendum alium quam aliud. Unde non est extendenda talis locutio; sed pie exponenda, sicubi inveniatur in authentica Scriptura.

Ссылаются нормы: Q31A4Respondeo, assert-hfedf1d8bf9cb9ece78cdf544d85591d59f27818bdac9d02ce717c093a14260a7

section/31-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:738a70dd9c30f9c3856da748a48066310385812667881440bcf9309d94acd010LA

Sed contra, haec locutio, solus pater est Deus, habet duas expositivas, scilicet, pater est Deus, et, nullus alius a patre est Deus. Sed haec secunda est falsa, quia filius alius est a patre, qui est Deus. Ergo et haec est falsa, solus pater est Deus. Et sic de similibus.

Ссылаются нормы: assert-h36d1d5d9a4d09efea1a12733eab932e66f20871a5899cbc028c1289185db76c2

question/31/prooemium · paragraph

la · official · sha256:d1b4c46f43f60c5e8fbc91724dd5514861d907261369f21289c844ab54714027LA

Post haec considerandum est de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, de ipso nomine Trinitatis. Secundo, utrum possit dici, filius est alius a patre. Tertio, utrum dictio exclusiva, quae videtur alietatem excludere, possit adiungi nomini essentiali in divinis. Quarto, utrum possit adiungi termino personali.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 32

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q32
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:6a0d66ad20d7d3deebda596799ddcc6b7b0266969ec7045d629d8a559d0319242026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 33

section/32-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:872c46edb08124299b0feb4eccacace5a3109a85ea0f7718e7fe6a3a7ff80e62LA

Ad primum ergo dicendum quod philosophi non cognoverunt mysterium Trinitatis divinarum personarum per propria, quae sunt paternitas, filiatio et processio; secundum illud apostoli, I ad Cor. II, loquimur Dei sapientiam, quam nemo principum huius saeculi cognovit, idest philosophorum, secundum Glossam. Cognoverunt tamen quaedam essentialia attributa quae appropriantur personis, sicut potentia patri, sapientia filio, bonitas spiritui sancto, ut infra patebit. Quod ergo Aristoteles dicit, per hunc numerum adhibuimus nos ipsos etc., non est sic intelligendum, quod ipse poneret ternarium numerum in divinis, sed vult dicere quod antiqui utebantur ternario numero in sacrificiis et orationibus, propter quandam ternarii numeri perfectionem. In libris etiam Platonicorum invenitur in principio erat verum, non secundum quod verbum significat personam genitam in divinis, sed secundum quod per verbum intelligitur ratio idealis, per quam Deus omnia condidit, quae filio appropriatur. Et licet appropriata tribus personis cognoscerent, dicuntur tamen in tertio signo defecisse, idest in cognitione tertiae personae, quia a bonitate, quae spiritui sancto appropriatur, deviaverunt, dum cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, ut dicitur Rom. I. Vel, quia ponebant Platonici unum primum ens, quod etiam dicebant esse patrem totius universitatis rerum, consequenter ponebant aliam substantiam sub eo, quam vocabant mentem vel paternum intellectum, in qua erant rationes omnium rerum, sicut Macrobius recitat super somnium Scipionis, non autem ponebant aliquam substantiam tertiam separatam, quae videretur spiritui sancto respondere. Sic autem nos non ponimus patrem et filium, secundum substantiam differentes, sed hoc fuit error Origenis et Arii. Sequentium in hoc Platonicos. Quod vero Trismegistus dixit, monas monadem genuit, et in se suum reflexit ardorem, non est referendum ad generationem filii vel processionem spiritus sancti, sed ad productionem mundi, nam unus Deus produxit unum mundum propter sui ipsius amorem.

Ссылаются нормы: Q32A1Ad1, assert-h88f11599ab048a1beaaeeb20fcc22ec685f4677f3bb45f2a528053f21c2dab5e

section/32-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e753b0d3b15dee513552eefb528ece1a0f86a5cc7e46bcc15d81297fc62f464aLA

Ad secundum dicendum quod ad aliquam rem dupliciter inducitur ratio. Uno modo, ad probandum sufficienter aliquam radicem, sicut in scientia naturali inducitur ratio sufficiens ad probandum quod motus caeli semper sit uniformis velocitatis. Alio modo inducitur ratio, non quae sufficienter probet radicem, sed quae radici iam positae ostendat congruere consequentes effectus, sicut in astrologia ponitur ratio excentricorum et epicyclorum ex hoc quod, hac positione facta, possunt salvari apparentia sensibilia circa motus caelestes, non tamen ratio haec est sufficienter probans, quia etiam forte alia positione facta salvari possent. Primo ergo modo potest induci ratio ad probandum Deum esse unum, et similia. Sed secundo modo se habet ratio quae inducitur ad manifestationem Trinitatis, quia scilicet, Trinitate posita, congruunt huiusmodi rationes; non tamen ita quod per has rationes sufficienter probetur Trinitas personarum. Et hoc patet per singula. Bonitas enim infinita Dei manifestatur etiam in productione creaturarum, quia infinitae virtutis est ex nihilo producere. Non enim oportet, si infinita bonitate se communicat, quod aliquid infinitum a Deo procedat, sed secundum modum suum recipiat divinam bonitatem. Similiter etiam quod dicitur, quod sine consortio non potest esse iucunda possessio alicuius boni, locum habet quando in una persona non invenitur perfecta bonitas; unde indiget, ad plenam iucunditatis bonitatem, bono alicuius alterius consociati sibi. Similitudo autem intellectus nostri non sufficienter probat aliquid de Deo, propter hoc quod intellectus non univoce invenitur in Deo et in nobis. Et inde est quod Augustinus, super Ioan., dicit quod per fidem venitur ad cognitionem, et non e converso.

Ссылаются нормы: Q32A1Ad2, assert-h0262f10c9cedf6315cc5fc62b844a65cc4faa12c9bd57e2880471f6913aead0c

section/32-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:63da00179278a30e7cb60ad728ecd492214527413ffecf8752cd2ee6134dc0dcLA

Ad tertium dicendum quod cognitio divinarum personarum fuit necessaria nobis dupliciter. Uno modo, ad recte sentiendum de creatione rerum. Per hoc enim quod dicimus Deum omnia fecisse verbo suo, excluditur error ponentium Deum produxisse res ex necessitate naturae. Per hoc autem quod ponimus in eo processionem amoris, ostenditur quod Deus non propter aliquam indigentiam creaturas produxit, neque propter aliquam aliam causam extrinsecam; sed propter amorem suae bonitatis. Unde et Moyses, postquam dixerat, in principio creavit Deus caelum et terram, subdit, dixit Deus, fiat lux, ad manifestationem divini verbi; et postea dixit, vidit Deus lucem, quod esset bona, ad ostendendum approbationem divini amoris; et similiter in aliis operibus. Alio modo, et principalius, ad recte sentiendum de salute generis humani, quae perficitur per filium incarnatum, et per donum spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q32A1Ad3, assert-hb18398763aad6e9dce22476292782e5645870b7a641afbd4315ab5fef5c11ceb

section/32-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8fd14b1b418f626c0e26d30f6c5b322af335103c508cf5c1b5c8025541bed11fLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod Trinitas divinarum personarum possit per naturalem rationem cognosci. Philosophi enim non devenerunt in Dei cognitionem nisi per rationem naturalem, inveniuntur autem a philosophis multa dicta de Trinitate personarum. Dicit enim Aristoteles, in I de caelo et mundo, per hunc numerum, scilicet ternarium, adhibuimus nos ipsos magnificare Deum unum, eminentem proprietatibus eorum quae sunt creata. Augustinus etiam dicit, VII Confes., ibi legi, scilicet in libris Platonicorum, non quidem his verbis, sed hoc idem omnino, multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, et huiusmodi quae ibi sequuntur, in quibus verbis distinctio divinarum personarum traditur. Dicitur etiam in Glossa Rom. I, et Exod. VIII, quod magi Pharaonis defecerunt in tertio signo, idest in notitia tertiae personae, scilicet spiritus sancti, et sic ad minus duas cognoverunt. Trismegistus etiam dixit, monas genuit monadem, et in se suum reflexit ardorem, per quod videtur generatio filii, et spiritus sancti processio intimari. Cognitio ergo divinarum personarum potest per rationem naturalem haberi.

Ссылаются нормы: Q32A1Obiectio1, assert-hc93af43c2c2066deab4c43882c7c826850cf299561051c86a71634d00ed1ed28

section/32-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4714160f5e980389301170d4a5500dd7c3f1b85a304ec39545261970c25b3763LA

Praeterea, Ricardus de sancto Victore dicit, in libro de Trin., credo sine dubio quod ad quamcumque explanationem veritatis, non modo probabilia, imo etiam necessaria argumenta non desint. Unde etiam ad probandum Trinitatem personarum, aliqui induxerunt rationem ex infinitate bonitatis divinae, quae seipsam infinite communicat in processione divinarum personarum. Quidam vero per hoc, quod nullius boni sine consortio potest esse iucunda possessio. Augustinus vero procedit ad manifestandum Trinitatem personarum, ex processione verbi et amoris in mente nostra, quam viam supra secuti sumus. Ergo per rationem naturalem potest cognosci Trinitas personarum.

Ссылаются нормы: Q32A1Obiectio2, assert-h6ddcdbda2943c5055c37627551dd9780d4afc6d0c1205a0bf85ffe569102a795, assert-h90716dc3a47e8e3f4a49ccf557dfb1bb3ca29c8fa27f3b8b46a51d859c3f15f6

section/32-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:2615947da66d6ed8d045059db16d9abaf84a4661b11537ea6f318b8afad6e550LA

Praeterea, superfluum videtur homini tradere quod humana ratione cognosci non potest. Sed non est dicendum quod traditio divina de cognitione Trinitatis sit superflua. Ergo Trinitas personarum ratione humana cognosci potest.

Ссылаются нормы: Q32A1Obiectio3, assert-h1b46ee9d4d25480f05c07ca60a6103082ab1767e10bb2315df654554e9e9060e, assert-h6f23bc2d2b5ab75eb7a76f969968555f0e28478b559a3eb9da6c987c624f28b7

section/32-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:645a4b70f32a3d0e7eba2a6f28125a7389d9f297cc0efd9b5af0db7b1bbddb50LA

Respondeo dicendum quod impossibile est per rationem naturalem ad cognitionem Trinitatis divinarum personarum pervenire. Ostensum est enim supra quod homo per rationem naturalem in cognitionem Dei pervenire non potest nisi ex creaturis. Creaturae autem ducunt in Dei cognitionem, sicut effectus in causam. Hoc igitur solum ratione naturali de Deo cognosci potest, quod competere ei necesse est secundum quod est omnium entium principium, et hoc fundamento usi sumus supra in consideratione Dei. Virtus autem creativa Dei est communis toti Trinitati, unde pertinet ad unitatem essentiae, non ad distinctionem personarum. Per rationem igitur naturalem cognosci possunt de Deo ea quae pertinent ad unitatem essentiae, non autem ea quae pertinent ad distinctionem personarum. Qui autem probare nititur Trinitatem personarum naturali ratione, fidei dupliciter derogat. Primo quidem, quantum ad dignitatem ipsius fidei, quae est ut sit de rebus invisibilibus, quae rationem humanam excedunt. Unde apostolus dicit, ad Heb. XI, quod fides est de non apparentibus. Et apostolus dicit, I Cor. II, sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est. Secundo, quantum ad utilitatem trahendi alios ad fidem. Cum enim aliquis ad probandam fidem inducit rationes quae non sunt cogentes, cedit in irrisionem infidelium, credunt enim quod huiusmodi rationibus innitamur, et propter eas credamus. Quae igitur fidei sunt, non sunt tentanda probare nisi per auctoritates, his qui auctoritates suscipiunt. Apud alios vero, sufficit defendere non esse impossibile quod praedicat fides. Unde Dionysius dicit, II cap. de Div. Nom., si aliquis est qui totaliter eloquiis resistit, longe erit a nostra philosophia; si autem ad veritatem eloquiorum, scilicet sacrorum, respicit, hoc et nos canone utimur.

Ссылаются нормы: Q32A1Respondeo, TrinityKnowableByFaith, assert-h3b718d2f9cb9f1d2c09c21323744dbe1abab89950bb55b4877161c9d1fc3aaa6

section/32-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:582487aa51bf1598075c12e7518dcdf22bdd5550f07c695b445c72f49d44f73fLA

Sed contra est quod Hilarius dicit, in libro II de Trin., non putet homo sua intelligentia generationis sacramentum posse consequi. Ambrosius etiam dicit, impossibile est generationis scire secretum, mens deficit, vox silet. Sed per originem generationis et processionis distinguitur Trinitas in personis divinis, ut ex supra dictis patet. Cum ergo illud homo non possit scire et intelligentia consequi, ad quod ratio necessaria haberi non potest, sequitur quod Trinitas personarum per rationem cognosci non possit.

Ссылаются нормы: assert-h9d7603f252d0d59a5cf9b60b8f96d30d52def5c0ead7661ff3f95a5808fafae5

section/32-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c2246915ba0702e27de2d4db35cd7910d05e03013c465fe495aea616ee3f8ba6LA

Ad primum ergo dicendum quod, licet de notionibus non fiat mentio in sacra Scriptura, fit tamen mentio de personis, in quibus intelliguntur notiones, sicut abstractum in concreto.

Ссылаются нормы: Q32A2Ad1, assert-hfa0daf84d62272ba07e143e1f78655712d6357f8602a6697b8cbdfd63b3dc65e

section/32-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e62d443cf8bd69c5eb210a72d8af0190a4deb12f6f2c45e99afa1a265a22baf5LA

Ad secundum dicendum quod notiones significantur in divinis, non ut res, sed ut rationes quaedam quibus cognoscuntur personae; licet ipsae notiones vel relationes realiter sint in Deo, ut supra dictum est. Et ideo ea quae habent ordinem aliquem ad actum aliquem essentialem vel personalem, non possunt dici de notionibus, quia hoc repugnat modo significandi ipsarum. Unde non possumus dicere quod paternitas generet vel creet, sit sapiens vel intelligens. Essentialia vero quae non habent ordinem ad aliquem actum, sed removent conditiones creaturae a Deo possunt praedicari de notionibus, possumus enim dicere quod paternitas est aeterna vel immensa, vel quodcumque huiusmodi. Et similiter, propter identitatem rei, possunt substantiva personalia et essentialia praedicari de notionibus, possumus enim dicere quod paternitas est Deus, et paternitas est pater.

Ссылаются нормы: Q32A2Ad2, assert-hc35dbb3bf4db9c3b56fe8ca31d74ceadb25663676543ed0ec5e76c882b604a6d

section/32-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8471b4f3a86379e0ae485d7936e96fd9d5c993a3f479e3621d2e99b6ff44d4adLA

Ad tertium dicendum quod, licet personae sint simplices, tamen absque praeiudicio simplicitatis possunt propriae rationes personarum in abstracto significari, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q32A2Ad3, assert-h0bad652698a5b009394290cfd611182c02b72d03a500e45c7c7d1cde37fa9e26

section/32-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:58e1de01246bbd1beef97982fd66c87f23662bb6b7f358f1f2a1081764c824c1LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint ponendae notiones in divinis. Dicit enim Dionysius, in I cap. de Div. Nom., quod non est audendum dicere aliquid de Deo, praeter ea quae nobis ex sacris eloquiis sunt expressa. Sed de notionibus nulla fit mentio in eloquiis sacrae Scripturae. Ergo non sunt ponendae notiones in divinis.

Ссылаются нормы: Q32A2Obiectio1, assert-hb4e3d2ca6ce89b133a914582d4baf80ea82072476541b41bd3e86b7f934bbbf8, assert-hd68bf83e0971c52a1e12626ce845b590db945868dfde60e2bc2922de8ecfb280

section/32-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4e7ed3e60644e0600d15b405e0e92708e5717a7cf52485d4a4da93576d0c06d7LA

Praeterea, quidquid ponitur in divinis, aut pertinet ad unitatem essentiae, aut ad Trinitatem personarum. Sed notiones non pertinent ad unitatem essentiae, nec ad Trinitatem personarum. De notionibus enim neque praedicantur ea quae sunt essentiae, non enim dicimus quod paternitas sit sapiens vel creet, neque etiam ea quae sunt personae; non enim dicimus quod paternitas generet et filiatio generetur. Ergo non sunt ponendae notiones in divinis.

Ссылаются нормы: Q32A2Obiectio2, assert-h1e39981687af128f301b609a4af525b7fece54da60f56179d26754d2db3e1ed8, assert-h6a0da3652f845eccf40a6463249d4f31d838ab96d8ee13cc5f732864e2b9405e

section/32-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:708d5f48c944a18a7bbb5f528337aa36cc4161e0d7949154f881c3dbe26eaf78LA

Praeterea, in simplicibus non sunt ponenda aliqua abstracta, quae sint principia cognoscendi, quia cognoscuntur seipsis. Sed divinae personae sunt simplicissimae. Ergo non sunt ponendae in divinis personis notiones.

Ссылаются нормы: Q32A2Obiectio3, assert-h7aa89f791a2ffc6e9d7299e6d3b127277b0486378b22b5eee08a6d4e4130994e, assert-haf009bb0cc6f05c404f88b8f5f5f0c7047d98f2dd58afee9460ef99eb0768bcc

section/32-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:853a09a0e1e549a799ebe5e49148863b45681aba23f9f9e90b1bd5020e8e5a10LA

Respondeo dicendum quod Praepositivus, attendens simplicitatem personarum, dixit non esse ponendas proprietates et notiones in divinis, et sicubi inveniantur, exponit abstractum pro concreto, sicut enim consuevimus dicere, rogo benignitatem tuam, idest te benignum, ita cum dicitur in divinis paternitas, intelligitur Deus pater. Sed, sicut ostensum est supra, divinae simplicitati non praeiudicat quod in divinis utamur nominibus concretis et abstractis. Quia secundum quod intelligimus, sic nominamus. Intellectus autem noster non potest pertingere ad ipsam simplicitatem divinam, secundum quod in se est consideranda, et ideo secundum modum suum divina apprehendit et nominat, idest secundum quod invenitur in rebus sensibilibus, a quibus cognitionem accipit. In quibus, ad significandum simplices formas, nominibus abstractis utimur, ad significandum vero res subsistentes, utimur nominibus concretis. Unde et divina, sicut supra dictum est, ratione simplicitatis, per nomina abstracta significamus, ratione vero subsistentiae et complementi, per nomina concreta. Oportet autem non solum nomina essentialia in abstracto et in concreto significare, ut cum dicimus deitatem et Deum, vel sapientiam et sapientem; sed etiam personalia, ut dicamus paternitatem et patrem. Ad quod duo praecipue nos cogunt. Primo quidem, haereticorum instantia. Cum enim confiteamur patrem et filium et spiritum sanctum esse unum Deum et tres personas, quaerentibus quo sunt unus Deus, et quo sunt tres personae, sicut respondetur quod sunt essentia vel deitate unum, ita oportuit esse aliqua nomina abstracta, quibus responderi possit personas distingui. Et huiusmodi sunt proprietates vel notiones in abstracto significatae, ut paternitas et filiatio. Et ideo essentia significatur in divinis ut quid, persona vero ut quis, proprietas autem ut quo. Secundo, quia una persona invenitur in divinis referri ad duas personas, scilicet persona patris ad personam filii et personam spiritus sancti. Non autem una relatione, quia sic sequeretur quod etiam filius et spiritus sanctus una et eadem relatione referrentur ad patrem; et sic, cum sola relatio in divinis multiplicet Trinitatem, sequeretur quod filius et spiritus sanctus non essent duae personae. Neque potest dici, ut Praepositivus dicebat, quod sicut Deus uno modo se habet ad creaturas, cum tamen creaturae diversimode se habeant ad ipsum, sic pater una relatione refertur ad filium et ad spiritum sanctum, cum tamen illi duo duabus relationibus referantur ad patrem. Quia cum ratio specifica relativi consistat in hoc quod ad aliud se habet, necesse est dicere quod duae relationes non sunt diversae secundum speciem, si ex opposito una relatio eis correspondeat, oportet enim aliam speciem relationis esse domini et patris, secundum diversitatem filiationis et servitutis. Omnes autem creaturae sub una specie relationis referuntur ad Deum, ut sunt creaturae ipsius, filius autem et spiritus sanctus non secundum relationes unius rationis referuntur ad patrem, unde non est simile. Et iterum, in Deo non requiritur relatio realis ad creaturam, ut supra dictum est, relationes autem rationis in Deo multiplicare non est inconveniens. Sed in patre oportet esse relationem realem qua refertur ad filium et spiritum sanctum, unde secundum duas relationes filii et spiritus sancti quibus referuntur ad patrem, oportet intelligi duas relationes in patre, quibus referatur ad filium et spiritum sanctum. Unde, cum non sit nisi una patris persona, necesse fuit seorsum significari relationes in abstracto, quae dicuntur proprietates et notiones.

Ссылаются нормы: Q32A2Respondeo, assert-ha72c4658414808890d0e6a59f1d5456513c5a633b2884362112391e0bb0bfb05

section/32-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:535001ccf8215602f993d4de1a5bb526b21d1e95d99f108a5e6d710c2a2a96b9LA

Sed contra est quod dicit Ioannes Damascenus, differentiam hypostaseon, idest personarum, in tribus proprietatibus, idest paternali et filiali et processionali, recognoscimus. Sunt ergo ponendae proprietates et notiones in divinis.

Ссылаются нормы: assert-h0d2365e685b56d541e479690b555da027b8e804b9d413f772bbc3c1aee2499c8

section/32-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:92dc55d6754640837e429d53cde90960de8d6865b8e48122035362766f99d0edLA

Ad primum ergo dicendum quod praeter quatuor relationes oportet ponere aliam notionem, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q32A3Ad1, assert-h3ee64558e47c603b21beb98cbe7caaaa4331a59e24c924901efaaf743f1b3295

section/32-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ee30337a433888c33e8e1c14d5d8de1e7ddb0b1cf7132816f4a7282f52cb55bfLA

Ad secundum dicendum quod essentia in divinis significatur ut res quaedam; et similiter personae significantur ut res quaedam sed notiones significantur ut rationes notificantes personas. Et ideo, licet dicatur Deus unus propter unitatem essentiae, et trinus propter Trinitatem personarum; non tamen dicitur quinus propter quinque notiones.

Ссылаются нормы: Q32A3Ad2, assert-he00353ae228118a28efef3778ea003692a6f2ad2fdf6e6d756edd0d97d15dc35

section/32-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:91101ce912036fb7f7eb9218fc38db50af19238cfc7a4a0f4817d01f79eaf995LA

Ad tertium dicendum quod, cum sola oppositio relativa faciat pluralitatem realem in divinis, plures proprietates unius personae, cum non opponantur ad invicem relative, non differunt realiter. Nec tamen de invicem praedicantur, quia significantur ut diversae rationes personarum. Sicut etiam non dicimus quod attributum potentiae sit attributum scientiae, licet dicamus quod scientia sit potentia.

Ссылаются нормы: Q32A3Ad3, assert-h9ac46c4edf3fb5b110b6184ccef6a2e8e58030450b06b75632cb4f8e86f4f0f2

section/32-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7267fd9902a7549ee1c4d90639ff5ed0be6becbf1336c4c96a621c75af30a64aLA

Ad quartum dicendum quod, cum persona importet dignitatem, ut supra dictum est, non potest accipi notio aliqua spiritus sancti ex hoc quod nulla persona est ab ipso. Hoc enim non pertinet ad dignitatem ipsius; sicut pertinet ad auctoritatem patris quod sit a nullo.

Ссылаются нормы: Q32A3Ad4Supplement, assert-hfdf446c210a01a5dc1640a0b9a4283761d7b1ee4ebfdc7cfa06f634e7da01177

section/32-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:17de25c32135556b82fa10861585ab00d01e2816ea7d079baac1ab94f57bd648LA

Ad quintum dicendum quod filius et spiritus sanctus non conveniunt in uno speciali modo existendi a patre; sicut pater et filius conveniunt in uno speciali modo producendi spiritum sanctum. Id autem quod est principium innotescendi, oportet esse aliquid speciale. Et ideo non est simile.

Ссылаются нормы: Q32A3Ad5Supplement, assert-h18a67062fb48351730c04fbb28b6664867ef6adfdaf837fabe93b6ae4cf2c792

section/32-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bac61b6a4bc489e0f1193bb52fcb84d6f1a6675dfb0b9fd2518b48b170359521LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sint quinque notiones. Propriae enim notiones personarum sunt relationes quibus distinguuntur. Sed relationes in divinis non sunt nisi quatuor, ut supra dictum est. Ergo et notiones sunt tantum quatuor.

Ссылаются нормы: Q32A3Obiectio1, assert-h3319c0377fff7496fad68153acbbd8c2acb603928a4bd2015ef5c1cc5c03d2ee, assert-hf60ea1a847f63983060ad5a92f29c9ceb5c682750ea926c56eb393c8a7159a29

section/32-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:551f081ecca819da2ddb989645fcaf533c780ce0657b8509b100cf2900671ba6LA

Praeterea, propter hoc quod in divinis est una essentia, dicitur Deus unus, propter hoc autem quod sunt tres personae, dicitur Deus trinus. Si ergo in divinis sunt quinque notiones, dicetur quinus, quod est inconveniens.

Ссылаются нормы: Q32A3Obiectio2, assert-h9d8218e03af9194c749a16703283867cebdd74ab9319f4200621dedc118d141b

section/32-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:32fc382b8df55921ee38a7f8c7a1fd0b672b06fde35aeb4792f9aad04f699de5LA

Praeterea, si, tribus personis existentibus in divinis, sunt quinque notiones, oportet quod in aliqua personarum sint aliquae notiones duae vel plures; sicut in persona patris ponitur innascibilitas et paternitas et communis spiratio. Aut igitur istae tres notiones differunt re, aut non. Si differunt re, sequitur quod persona patris sit composita ex pluribus rebus. Si autem differunt ratione tantum, sequitur quod una earum possit de alia praedicari, ut dicamus quod, sicut bonitas divina est eius sapientia propter indifferentiam rei, ita communis spiratio sit paternitas, quod non conceditur. Igitur non sunt quinque notiones.

Ссылаются нормы: Q32A3Obiectio3, assert-h9ddc684153ea48cd6dbe5d852c295c55d769fa8a13861e3b7933243289e4499c

section/32-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e94c5ca8df5c41493eb99e9f6b88c57bff74e32c58d88fddf97f733ab28d72c8LA

Respondeo dicendum quod notio dicitur id quod est propria ratio cognoscendi divinam personam. Divinae autem personae multiplicantur secundum originem. Ad originem autem pertinet a quo alius, et qui ab alio, et secundum hos duos modos potest innotescere persona. Igitur persona patris non potest innotescere per hoc quod sit ab alio, sed per hoc quod a nullo est, et sic ex hac parte eius notio est innascibilitas. Sed inquantum aliquis est ab eo, innotescit dupliciter. Quia inquantum filius est ab eo, innotescit notione paternitatis, inquantum autem spiritus sanctus est ab eo, innotescit notione communis spirationis. Filius autem potest innotescere per hoc quod est ab alio nascendo, et sic innotescit per filiationem. Et per hoc quod est alius ab eo, scilicet spiritus sanctus, et per hoc innotescit eodem modo sicut et pater, scilicet communi spiratione. Spiritus sanctus autem innotescere potest per hoc quod est ab alio vel ab aliis, et sic innotescit processione. Non autem per hoc quod alius sit ab eo, quia nulla divina persona procedit ab eo. Sunt igitur quinque notiones in divinis, scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, communis spiratio et processio. Harum autem tantum quatuor sunt relationes, nam innascibilitas non est relatio nisi per reductionem, ut infra dicetur. Quatuor autem tantum proprietates sunt, nam communis spiratio non est proprietas, quia convenit duabus personis. Tres autem sunt notiones personales, idest constituentes personas, scilicet paternitas, filiatio et processio, nam communis spiratio et innascibilitas dicuntur notiones personarum, non autem personales, ut infra magis patebit.

Ссылаются нормы: Q32A3Respondeo, assert-h266380d6061108877dbc2925033b0df5db5687c9b874b21c028a25b10e44e165

section/32-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:2e7dcd138bb7a9a965b37818299cb4c0b7959d064906b8a97a68e98b603da9ffLA

Sed contra, videtur quod sint plures. Quia sicut pater a nullo est, et secundum hoc accipitur notio quae dicitur innascibilitas, ita a spiritu sancto non est alia persona. Et secundum hoc oportebit accipere sextam notionem.

Ссылаются нормы: assert-h5107b2970abb89d714f6dde5886a9cc4c14bdc1673d429359cef1d84e8711a74

section/32-3/sed-contra · paragraph

la · official · sha256:6ef151ded4a78b46d5106561b5a4ef72e80720e7635f98149026ea33e2ead1ecLA

Praeterea, sicut patri et filio commune est quod ab eis procedat spiritus sanctus, ita commune est filio et spiritui sancto quod procedant a patre. Ergo, sicut una notio ponitur communis patri et filio, ita debet poni una notio communis filio et spiritui sancto.
section/32-4/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Ссылаются нормы: Q32A4Ad1, Q32A4Ad2, assert-h041eca5c43ea79dff1959f6f376ca0346460af7a778f03ad20f4281331ee5c87, assert-h9d2ac9de1d1649f47a26551ebfaa2ebb3ffa974a9dcf53ff3a280843ade8cf65

section/32-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:358207ee322f0ee23d33465d725b7b4d0a9618cfca75fd69d807fd0ca1e79dc4LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non liceat contrarie opinari de notionibus. Dicit enim Augustinus, in I de Trin., quod non erratur alicubi periculosius quam in materia Trinitatis, ad quam certum est notiones pertinere. Sed contrariae opiniones non possunt esse absque errore. Ergo contrarie opinari circa notiones non licet.

Ссылаются нормы: Q32A4Obiectio1, assert-hd7989f7f71a0fea9187485b43811dff5fb04945c97ecbace110548a138bd2b51, assert-hdd21ec7dc0737def7b4510008ca52a64dddb3682597b8138a6d389a3afad60b1

section/32-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e81ddd00d84094e70cf2d39eac4ba2159db8defe8ba78cc9e8ab972e376e3e3eLA

Praeterea, per notiones cognoscuntur personae, ut dictum est. Sed circa personas non licet contrarie opinari. Ergo nec circa notiones.

Ссылаются нормы: Q32A4Obiectio2, assert-h433b5db33124d5d89d883d669fd61dc19541fe9ff1aefc119b0cae48a1e38b0d, assert-ha6ed35cd65239ab5f9395e0c9f5b604e5f45cfc6e691b2051691a6ff39081b98

section/32-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:293fa86ea57e600d93943e41be30aae5bde095a3e078e8389143fab2f2fbb024LA

Respondeo dicendum quod ad fidem pertinet aliquid dupliciter. Uno modo, directe; sicut ea quae nobis sunt principaliter divinitus tradita, ut Deum esse trinum et unum, filium Dei esse incarnatum, et huiusmodi. Et circa haec opinari falsum, hoc ipso inducit haeresim, maxime si pertinacia adiungatur. Indirecte vero ad fidem pertinent ea ex quibus consequitur aliquid contrarium fidei; sicut si quis diceret Samuelem non fuisse filium Elcanae; ex hoc enim sequitur Scripturam divinam esse falsam. Circa huiusmodi ergo absque periculo haeresis aliquis falsum potest opinari, antequam consideretur, vel determinatum sit, quod ex hoc sequitur aliquid contrarium fidei, et maxime si non pertinaciter adhaereat. Sed postquam manifestum est, et praecipue si sit per Ecclesiam determinatum, quod ex hoc sequitur aliquid contrarium fidei, in hoc errare non esset absque haeresi. Et propter hoc, multa nunc reputantur haeretica, quae prius non reputabantur, propter hoc quod nunc est magis manifestum quid ex eis sequatur. Sic igitur dicendum est quod circa notiones aliqui absque periculo haeresis contrarie sunt opinati, non intendentes sustinere aliquid contrarium fidei. Sed si quis falsum opinaretur circa notiones, considerans quod ex hoc sequatur aliquid contrarium fidei, in haeresim laberetur.

Ссылаются нормы: Q32A4Respondeo, assert-h30af21fea76ecaa2898a1123f8db49e3e086380646b8e2202917265a4447d192

section/32-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c19db69d358bb9ff6a526e3a0b1a8ef4413feb9a399cdb02da55b6bfcca16742LA

Sed contra, articuli fidei non sunt de notionibus. Ergo circa notiones licet sic vel aliter opinari.

Ссылаются нормы: assert-hc276a33dbd9ecd62910d4b9fe4f92175159399051efc83f438110754bb7fcb4b

question/32/prooemium · paragraph

la · official · sha256:0295e547dd7a55787089ccbe4c9ae79358742c1474093263f9fef3f580258de0LA

Consequenter inquirendum est de cognitione divinarum personarum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum per rationem naturalem possint cognosci divinae personae. Secundo, utrum sint aliquae notiones divinis personis attribuendae. Tertio, de numero notionum. Quarto, utrum liceat diversimode circa notiones opinari.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 33

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q33
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:d414515be64f6d8af3da22a0c5fc6d02c0793a64c67a85398357990b1ded62682026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 39

section/33-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1d7c94aec93acb47a1576a5c8b00dafbf682e9dc1c078b909b851ed9269381e9LA

Ad primum ergo dicendum quod Graeci utuntur in divinis indifferenter nomine causae, sicut et nomine principii, sed Latini doctores non utuntur nomine causae, sed solum nomine principii. Cuius ratio est, quia principium communius est quam causa, sicut causa communius quam elementum, primus enim terminus, vel etiam prima pars rei dicitur principium, sed non causa. Quanto autem aliquod nomen est communius, tanto convenientius assumitur in divinis, ut supra dictum est, quia nomina, quanto magis specialia sunt, tanto magis determinant modum convenientem creaturae. Unde hoc nomen causa videtur importare diversitatem substantiae, et dependentiam alicuius ab altero; quam non importat nomen principii. In omnibus enim causae generibus, semper invenitur distantia inter causam et id cuius est causa, secundum aliquam perfectionem aut virtutem. Sed nomine principii utimur etiam in his quae nullam huiusmodi differentiam habent, sed solum secundum quendam ordinem, sicut cum dicimus punctum esse principium lineae, vel etiam cum dicimus primam partem lineae esse principium lineae.

Ссылаются нормы: Q33A1Ad1, assert-h379aab8660e51978d43d3d57b8a82c8c15235fdcd31c4249d50a763d046a9dd3

section/33-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c6e46befddbae83a134485d149d814c201a583a7f096d3f57d96d9ea4f5c4d00LA

Ad secundum dicendum quod apud Graecos invenitur de filio vel spiritu sancto dici quod principientur. Sed hoc non est in usu doctorum nostrorum. Quia licet attribuamus patri aliquid auctoritatis ratione principii, nihil tamen ad subiectionem vel minorationem quocumque modo pertinens, attribuimus filio vel spiritui sancto, ut vitetur omnis erroris occasio. Secundum quem modum Hilarius dicit, IX de Trin., donantis auctoritate pater maior est; sed minor non est filius, cui unum esse donatur.

Ссылаются нормы: Q33A1Ad2, assert-h45863642b7dc70ab8d15b18de17aef8715e5abf4c5cc291cf3c96f5da2be8648

section/33-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6f75d77d166952d3c54cd5707de769aecca70a264a6481f52a9e279e105cbb34LA

Ad tertium dicendum quod, licet hoc nomen principium, quantum ad id a quo imponitur ad significandum, videatur a prioritate sumptum; non tamen significat prioritatem, sed originem. Non enim idem est quod significat nomen, et a quo nomen imponitur, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q33A1Ad3, assert-h3d536cbbdea883a26616c78cb7f1e447dee2c0e2037f879aac5968eef64f0e1e

section/33-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4d28c572c1c41d2f009857386660aa1b3567815244c73cc09e7e93c5a0204d4eLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater non possit dici principium filii vel spiritus sancti. Principium enim et causa idem sunt, secundum philosophum. Sed non dicimus patrem esse causam filii. Ergo non debet dici quod sit eius principium.

Ссылаются нормы: Q33A1Obiectio1, assert-h0a5f7f9735d444ffa526d1bb9eb5f039864795a54cc2b788852d425a2580b7c8, assert-h5d351a10b40fbae799eae93e1b117ebc75978516a865b0ff0804fa84ffc0d668

section/33-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e309f35a38bcacaf64ad312b38cd5c6ba2c9a2a01791126f70ff8fad5882db2bLA

Praeterea, principium dicitur respectu principiati. Si igitur pater est principium filii, sequitur filium esse principiatum, et per consequens esse creatum. Quod videtur esse erroneum.

Ссылаются нормы: Q33A1Obiectio2, assert-h8d4757f48c28d3423e8c51d75c38736fb55ab50cac287617d557e19db9daf2fa

section/33-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ab441d2d9e9a6ac9703a932059e83cfe169a59574d4dcefae7f039ed7263ec7fLA

Praeterea, nomen principii a prioritate sumitur. Sed in divinis non est prius et posterius, ut Athanasius dicit. Ergo in divinis non debemus uti nomine principii.

Ссылаются нормы: Q33A1Obiectio3, assert-h7dd2de6a4c5008f5cbc78aad096882657fce62f5e12ca8eb50179508249d1e4f, assert-ha0e5673f856f55b3a483b821df28b5684063fefb203bb37e9ed6b46f2863ae75

section/33-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1c7836032e8ac88b27e830f2af62c01fa4096f93291babec3d6fb4e0b88182e9LA

Respondeo dicendum quod hoc nomen principium nihil aliud significat quam id a quo aliquid procedit, omne enim a quo aliquid procedit quocumque modo, dicimus esse principium; et e converso. Cum ergo pater sit a quo procedit alius, sequitur quod pater est principium.

Ссылаются нормы: Q33A1Respondeo, assert-hea47fdda9fbb4ad0ccbd6013c11ee86e826da612c5c6ebf75cbfc542acb349d4

section/33-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:983e15c1fdfbe510289d688cddc726e2797879e221f64aac8834933277bca231LA

Sed contra est quod dicit Augustinus, in IV de Trin., pater est principium totius deitatis.

Ссылаются нормы: assert-h043feeb17abbee14e128699acb3136b53079784015ddb128facb0e442a88808e

section/33-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bc89c4d8f199ca59f17d5b5b7a113249ad58e964d5c9bc3178ee09797dadad00LA

Ad primum ergo dicendum quod apud nos relatio non est subsistens persona, et ideo hoc nomen pater, apud nos, non significat personam, sed relationem personae. Non autem est ita in divinis, ut quidam falso opinati sunt, nam relatio quam significat hoc nomen pater, est subsistens persona. Unde supra dictum est quod hoc nomen persona in divinis significat relationem ut subsistentem in divina natura.

Ссылаются нормы: Q33A2Ad1, assert-h7d9f44818b08ae57887d36bb920a0c04c46c144d3062598df174a94057ba5196

section/33-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c0e7bf47f4b6b9cf902b229fdbb1ae12ab59340c7cd3df4ae6b3ad662aae5210LA

Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in II de anima, denominatio rei maxime debet fieri a perfectione et fine. Generatio autem significat ut in fieri, sed paternitas significat complementum generationis. Et ideo potius est nomen divinae personae pater, quam generans vel genitor.

Ссылаются нормы: Q33A2Ad2, assert-h59d9cd380bbd9f22f881c6688f02e2cfd89d2d79e3b39a82fc022ab07a2b0529

section/33-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b94a25422bf60ce18c9103354b0322d4c72b8b2d1d6a6af0448c0371dc1457e5LA

Ad tertium dicendum quod verbum non est aliquid subsistens in natura humana, unde non proprie potest dici genitum vel filius. Sed verbum divinum est aliquid subsistens in natura divina, unde proprie, et non metaphorice, dicitur filius, et eius principium, pater.

Ссылаются нормы: Q33A2Ad3, assert-h46f33f47197d16ef0e7af85714b7c3300e9a087a2d798872f12c22bdc28122ab

section/33-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d1f430372f54039194d0f23c649494c4a9f25dca5728184b3a581476b1c33062LA

Ad quartum dicendum quod nomen generationis et paternitatis, sicut et alia nomina quae proprie dicuntur in divinis, per prius dicuntur de Deo quam de creaturis, quantum ad rem significatam, licet non quantum ad modum significandi. Unde et apostolus dicit, ad Ephes. III, flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Quod sic apparet. Manifestum est enim quod generatio accipit speciem a termino, qui est forma generati. Et quanto haec fuerit propinquior formae generantis, tanto verior et perfectior est generatio; sicut generatio univoca est perfectior quam non univoca, nam de ratione generantis est, quod generet sibi simile secundum formam. Unde hoc ipsum quod in generatione divina est eadem numero forma generantis et geniti, in rebus autem creatis non est eadem numero, sed specie tantum, ostendit quod generatio, et per consequens paternitas, per prius sit in Deo quam in creaturis. Unde hoc ipsum quod in divinis est distinctio geniti a generante secundum relationem tantum, ad veritatem divinae generationis et paternitatis pertinet.

Ссылаются нормы: Q33A2Ad4, assert-hc7ff19e05140854c41a58b63e75cb944dac708c12dd9a4dbdd512593e3b7a9d5

section/33-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:869b8f485d93d493033397cb75fbd0c56cdd035abe248219907d1e9147239489LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen pater non sit proprie nomen divinae personae. Hoc enim nomen pater significat relationem. Persona autem est substantia individua. Non ergo hoc nomen pater est proprie nomen significativum personae.

Ссылаются нормы: Q33A2Obiectio1, assert-h1d96f65433761c2768358f0fe65206e95461a88a57f16300c1d5e4527d6a9393

section/33-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3451f7aeee5ea34785ba5cf475116c95040dcfd76e0595ff7803b7b7bee329e6LA

Praeterea, generans communius est quam pater, nam omnis pater est generans, sed non e converso. Sed nomen communius magis proprie dicitur in divinis, ut dictum est. Ergo magis proprium nomen est personae divinae generans et genitor, quam pater.

Ссылаются нормы: Q33A2Obiectio2, assert-h0bfdd6835c3a2dd4ebe079730c059cb109ecd8d82d1165572733c3c024925e89, assert-hea91c9f09bf1aebaab8bfa793ae6549d62c523222f3d52f632ee51e47f534b60

section/33-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:81b674ce5b9992e87ff8985cbcdbb56a93cf69710eb5dfb5babe2fb29f74a2d5LA

Praeterea, nihil quod secundum metaphoram dicitur, potest esse nomen proprium alicuius. Sed verbum metaphorice apud nos dicitur genitum vel proles, et per consequens ille cuius est verbum, metaphorice dicitur pater. Non ergo principium verbi in divinis potest proprie dici pater.

Ссылаются нормы: Q33A2Obiectio3, assert-hd0f8e2daea30d3bf633b4148df613dacb50bc5737aeeef490f6b84a234bcc3f4, assert-hd89f3172f055bac318aa47e2aee8515863b996364ed06c6e863017748d4692d2

section/33-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f56932a142238ea6774b95a45a3af4acf6c073621951c76af99d93d5d8305501LA

Praeterea, omne quod proprie dicitur in divinis, per prius dicitur de Deo quam de creaturis. Sed generatio per prius videtur dici de creaturis quam de Deo, verior enim ibi videtur esse generatio, ubi aliquid procedit ab alio distinctum non secundum relationem tantum, sed etiam secundum essentiam. Ergo nomen patris, quod a generatione sumitur, non videtur esse proprium alicuius divinae personae.

Ссылаются нормы: Q33A2Obiectio4, assert-hafd6b4c4a0135954b92a58eb2647ef82429bc12060597e1b7ab17ca1262da382, assert-hd443c5bbe260fcd30917cc7a45189e18c1256d4befc137df2059de276444dbcb

section/33-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c9d30094397a6ab22b7b5e57e662ddbbd81efb89dfaa9abe1002e1255c282795LA

Respondeo dicendum quod nomen proprium cuiuslibet personae significat id per quod illa persona distinguitur ab omnibus aliis. Sicut enim de ratione hominis est anima et corpus, ita de intellectu huius hominis est haec anima et hoc corpus, ut dicitur in VII Metaphys.; his autem hic homo ab omnibus aliis distinguitur. Id autem per quod distinguitur persona patris ab omnibus aliis, est paternitas. Unde proprium nomen personae patris est hoc nomen pater, quod significat paternitatem.

Ссылаются нормы: Q33A2Respondeo, assert-hddf39135d088bb281723327eb914238d5e692f3d40f566a6408f257fd28b3777

section/33-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:fb3a8181983890187f9288c85c0a99e99b71504b31817f52ea7d56b9f82b552aLA

Sed contra est quod dicitur in Psalmo, ipse invocabit me, pater meus es tu.

Ссылаются нормы: assert-h44ee5e134b463f4727bc388bb51902f853cad5e35cfa3fb7d8294ba6295b3518

section/33-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d088538a8ea8b9f9b7ab4fa6cf9db43f989f58eecfae9483d964ae4e0c80c3a7LA

Ad primum ergo dicendum quod communia absolute dicta, secundum ordinem intellectus nostri, sunt priora quam propria, quia includuntur in intellectu propriorum, sed non e converso; in intellectu enim personae patris intelligitur Deus, sed non convertitur. Sed communia quae important respectum ad creaturam, per posterius dicuntur quam propria quae important respectus personales, quia persona procedens in divinis, procedit ut principium productionis creaturarum. Sicut enim verbum conceptum in mente artificis, per prius intelligitur procedere ab artifice quam artificiatum, quod producitur ad similitudinem verbi concepti in mente; ita per prius procedit filius a patre quam creatura, de qua nomen filiationis dicitur secundum quod aliquid participat de similitudine filii; ut patet per illud quod dicitur Rom. VIII, quos praescivit, et praedestinavit fieri conformes imaginis filii eius.

Ссылаются нормы: Q33A3Ad1, assert-h5abb072dd75287777af9226ec12d732ead1a4e9cf2f36a15052b6746cde891cf

section/33-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7780faccfd555659297b21f33fa148e41d8a7180b53bd888d69484f98b5c3a63LA

Ad secundum dicendum quod accipere dicitur esse commune creaturae et filio, non secundum univocationem, sed secundum similitudinem quandam remotam, ratione cuius dicitur primogenitus creaturae. Unde in auctoritate inducta subditur, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, postquam dixerat conformes fieri aliquos imaginis filii Dei. Sed filius Dei naturaliter habet quoddam singulare prae aliis, scilicet habere per naturam id quod accipit; ut idem Basilius dicit. Et secundum hoc dicitur unigenitus, ut patet Ioan. I, unigenitus, qui est in sinu patris, ipse nobis enarravit.

Ссылаются нормы: Q33A3Ad2, assert-he63714458223dcc8c2cfddb35834ac40b5e57c3a81c5ff47a11a1c7f2ee16a3d

section/33-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1055ebb6f9a4c48a8334b442448c56c669b34452bdca4dca5959a35bf54fce50LA

Et per hoc patet solutio ad tertium.

Ссылаются нормы: Q33A3Ad3, assert-h88abef07853fb09fa9576e798eda82a42900a49f3e7aa64db5de154635fa6c0d

section/33-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9371d9364017a03af7b78103b6218918cbef2f0ce0dbf4793e0afc6a79d61c0aLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc nomen pater non dicatur in divinis per prius secundum quod personaliter sumitur. Commune enim, secundum intellectum, est prius proprio. Sed hoc nomen pater, secundum quod personaliter sumitur, est proprium personae patris, secundum vero quod sumitur essentialiter est commune toti Trinitati, nam toti Trinitati dicimus pater noster. Ergo per prius dicitur pater essentialiter sumptum, quam personaliter.

Ссылаются нормы: Q33A3Obiectio1, assert-h717d409fe52c538abb829ce46274b424867d0c103083a2bb6ad27b354313b5c3, assert-ha3d28a434b5eab5f59916cfc4cf27ddf93994c2e02bd2fbf7ee93d51bea984a6

section/33-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:70f8988cbf177754558b6881798bf300024e3c78d9eb85b29c2d81cec12de506LA

Praeterea, in his quae sunt eiusdem rationis, non est praedicatio per prius et posterius. Sed paternitas et filiatio secundum unam rationem videntur dici secundum quod persona divina est pater filii, et secundum quod tota Trinitas est pater noster vel creaturae, cum, secundum Basilium, accipere sit commune creaturae et filio. Ergo non per prius dicitur pater in divinis secundum quod sumitur essentialiter, quam secundum quod sumitur personaliter.

Ссылаются нормы: Q33A3Obiectio2, assert-h3342a972d3f70cf709878cf7787019d9539a39393285cb484c81f4ea2e113053, assert-hff473d14d7c66838a90dad7d58fd7d84423b15bfd628bef9eece27c40f8d90be

section/33-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c59a9f633bd58924845b28d0bf1b0d7ae4b05864c2892e7e24fb2e892dddb328LA

Praeterea, inter ea quae non dicuntur secundum rationem unam, non potest esse comparatio. Sed filius comparatur creaturae in ratione filiationis vel generationis, secundum illud Coloss. I, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae. Ergo non per prius dicitur in divinis paternitas personaliter sumpta, quam essentialiter; sed secundum rationem eandem.

Ссылаются нормы: Q33A3Obiectio3, assert-h28234e540463c495bae03a8bb92b67205471485da2ee7bb1b212b96badb8ab10, assert-h7a4c75cdd8a85e611543803f4fbaebb55cc2e0211d4a2a516328a7624b4e03be

section/33-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:256fa5cedfc8b29765c8c73c336ab646832919d3ed7e73f9cf2081daefc4e41cLA

Respondeo dicendum quod per prius dicitur nomen de illo in quo salvatur tota ratio nominis perfecte, quam de illo in quo salvatur secundum aliquid, de hoc enim dicitur quasi per similitudinem ad id in quo perfecte salvatur, quia omnia imperfecta sumuntur a perfectis. Et inde est quod hoc nomen leo per prius dicitur de animali in quo tota ratio leonis salvatur, quod proprie dicitur leo, quam de aliquo homine in quo invenitur aliquid de ratione leonis, ut puta audacia vel fortitudo, vel aliquid huiusmodi, de hoc enim per similitudinem dicitur. Manifestum est autem ex praemissis quod perfecta ratio paternitatis et filiationis invenitur in Deo patre et Deo filio, quia patris et filii una est natura et gloria. Sed in creatura filiatio invenitur respectu Dei, non secundum perfectam rationem, cum non sit una natura creatoris et creaturae; sed secundum aliqualem similitudinem. Quae quanto perfectior fuerit, tanto propinquius acceditur ad veram filiationis rationem. Dicitur enim Deus alicuius creaturae pater, propter similitudinem vestigii tantum, utpote irrationalium creaturarum; secundum illud Iob XXXVIII, quis est pluviae pater? Aut quis genuit stillas roris? Alicuius vero creaturae, scilicet rationalis, secundum similitudinem imaginis; secundum illud Deut. XXXII, nonne ipse est pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te? Aliquorum vero est pater secundum similitudinem gratiae, qui etiam dicuntur filii adoptivi, secundum quod ordinantur ad haereditatem aeternae gloriae per munus gratiae acceptum; secundum illud Rom. VIII, ipse spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei; si autem filii, et haeredes. Aliquorum vero secundum similitudinem gloriae, prout iam gloriae haereditatem possident; secundum illud Rom. V, gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Sic igitur patet quod per prius paternitas dicitur in divinis secundum quod importatur respectus personae ad personam, quam secundum quod importatur respectus Dei ad creaturam.

Ссылаются нормы: Q33A3Respondeo, assert-h284e1ebf2828b70dbed2d83d983471cc6a521947802018c47230d2bc64a18a04

section/33-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:ea57b0175c22775296f4bbac0b351122e03ffc43a1b8dabb4a41010b0fa017c1LA

Sed contra est quod aeternum prius est temporali. Ab aeterno autem Deus est pater filii, ex tempore autem pater est creaturae. Ergo per prius dicitur paternitas in Deo respectu filii, quam respectu creaturae.

Ссылаются нормы: assert-hf98c9f5c84240aee7a554841daa32ba5da337af069a57d1b985fd96c76d8a0ac

section/33-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c4eb019260dcc2a0eda2cb3a3c72acb195761db1f8932e54a192c0b694d6c786LA

Ad primum ergo dicendum quod quidam dicunt quod innascibilitas, quam significat hoc nomen ingenitus, secundum quod est proprietas patris, non dicitur tantum negative; sed importat vel utrumque simul, scilicet quod pater a nullo est, et quod est principium aliorum; vel importat universalem auctoritatem; vel etiam fontalem plenitudinem. Sed hoc non videtur verum. Quia sic innascibilitas non esset alia proprietas a paternitate et spiratione, sed includeret eas, sicut includitur proprium in communi, nam fontalitas et auctoritas nihil aliud significant in divinis quam principium originis. Et ideo dicendum est, secundum Augustinum, V de Trin., quod ingenitus negationem generationis passivae importat, dicit enim quod tantum valet quod dicitur ingenitus, quantum valet quod dicitur non filius. Nec propter hoc sequitur quod ingenitus non debeat poni propria notio patris, quia prima et simplicia per negationes notificantur; sicut dicimus punctum esse cuius pars non est.

Ссылаются нормы: Q33A4Ad1, assert-hb8ff12fa40fdfd3cd866b061618186bcbb7ae2c1700b71201cc9ab4060314ff2

section/33-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ebeab83281c025fba1685773e25cab80199e274bb7e800882f39b217b5de1f76LA

Ad secundum dicendum quod ingenitum quandoque sumitur negative tantum. Et secundum hoc Hieronymus dicit spiritum sanctum esse ingenitum, idest non genitum. Alio modo potest dici ingenitum aliquo modo privative, non tamen aliquam imperfectionem importat. Multipliciter enim dicitur privatio. Uno modo, quando aliquid non habet quod natum est haberi ab alio, etiamsi ipsum non sit natum habere illud, sicut si lapis dicatur res mortua, quia caret vita, quam quaedam res natae sunt habere. Alio modo dicitur privatio, quando aliquid non habet quod natum est haberi ab aliquo sui generis; sicut si talpa dicatur caeca. Tertio modo, quando ipsum non habet quod natum est habere, et hoc modo privatio imperfectionem importat. Sic autem ingenitum non dicitur privative de patre, sed secundo modo, prout scilicet aliquod suppositum divinae naturae non est genitum, cuius tamen naturae aliquod suppositum est genitum. Sed secundum hanc rationem, etiam de spiritu sancto potest dici ingenitum. Unde ad hoc quod sit proprium soli patri, oportet ulterius in nomine ingeniti intelligere, quod conveniat alicui personae divinae quae sit principium alterius personae; ut sic intelligatur importare negationem in genere principii personaliter dicti in divinis. Vel, ut intelligatur in nomine ingeniti, quod omnino non sit ab alio, et non solum quod non sit ab alio per generationem. Sic enim nec spiritui sancto convenit esse ingenitum, qui est ab alio per processionem ut persona subsistens, nec etiam divinae essentiae, de qua potest dici quod est in filio vel in spiritu sancto ab alio, scilicet a patre.

Ссылаются нормы: Q33A4Ad2, assert-h31df3e3e65de13b07072a61bcff7f3db174d9293e805dd14dbf5f0b5340662a3

section/33-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ab9216928f32ae98100864a841425f43f58869f1304880a83d84873ffb6a4ef4LA

Ad tertium dicendum quod, secundum Damascenum, ingenitum uno modo significat idem quod increatum, et sic secundum substantiam dicitur; per hoc enim differt substantia creata ab increata. Alio modo significat id quod non est genitum. Et sic relative dicitur, eo modo quo negatio reducitur ad genus affirmationis, sicut non homo ad genus substantiae, et non album ad genus qualitatis. Unde, cum genitum in divinis relationem importet, ingenitum etiam ad relationem pertinet. Et sic non sequitur quod pater ingenitus distinguatur a filio genito secundum substantiam; sed solum secundum relationem, inquantum scilicet relatio filii negatur de patre.

Ссылаются нормы: Q33A4Ad3, assert-h21e764e1fd98318d88693b553a2d39d682609a0a3950c46bf7630c29a1d65127

section/33-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ae4fc5201fc7d926936bf4dad87d2e179d5ed9a24d3f7400da5323d61cb7ceefLA

Ad quartum dicendum quod, sicut in quolibet genere oportet ponere unum primum, ita in divina natura oportet ponere unum principium quod non sit ab alio, quod ingenitum dicitur. Ponere igitur duos innascibiles, est ponere duos deos, et duas naturas divinas. Unde Hilarius dicit, in libro de synodis, cum unus Deus sit, duo innascibiles esse non possunt. Et hoc praecipue quia, si essent duo innascibiles, unus eorum non esset ab alio, et sic non distinguerentur oppositione relativa oporteret igitur quod distinguerentur diversitate naturae.

Ссылаются нормы: Q33A4Ad4, assert-he4416beefc63132e1d41aed4bb6bde108417e2ab673b1b4534c02849db94e860

section/33-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c4561fec12e5f2d5dfdfa1a36724bfc26362ccea77d744348cc0faa064394406LA

Ad quintum dicendum quod proprietas patris prout non est ab alio, potius significatur per remotionem nativitatis filii, quam per remotionem processionis spiritus sancti. Tum quia processio spiritus sancti non habet nomen speciale, ut supra dictum est. Tum quia etiam ordine naturae praesupponit generationem filii. Unde, remoto a patre quod non sit genitus, cum tamen sit principium generationis, sequitur consequenter quod non sit procedens processione spiritus sancti, quia spiritus sanctus non est generationis principium, sed a genito procedens.

Ссылаются нормы: Q33A4Ad5, assert-hb9f0b99014f3a4a5541c1259c8eefc0521a1c7b3885ffa6e1b4906470d5de2a0

section/33-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6b96889f658d6e7bd839c477ee1e2dee492d62e9481ab2f52abac34d176d35b1LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod esse ingenitum non sit patri proprium. Omnis enim proprietas ponit aliquid in eo cuius est proprietas. Sed ingenitus nihil ponit in patre, sed removet tantum. Ergo non significat proprietatem patris.

Ссылаются нормы: Q33A4Obiectio1, assert-h680e7cbdcf37e82c5df8a42cd1e4066a16b650b3215a96248fd3bb91aad2f691, assert-h6acf226853b14718832683934d0140ca70fa5bf06717b2fb228506d0a6785323

section/33-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:48bf822818da300ada0086c0c8d1f0564f3a3380c5bfcccaf7d119a4d31f75b2LA

Praeterea, ingenitum aut dicitur privative, aut negative. Si negative, tunc quidquid non est genitum, potest dici ingenitum. Sed spiritus sanctus non est genitus, neque etiam essentia divina. Ergo ingenitum etiam eis convenit, et sic non est proprium patri. Si autem privative sumatur, cum omnis privatio significet imperfectionem in privato, sequitur quod persona patris sit imperfecta. Quod est impossibile.

Ссылаются нормы: Q33A4Obiectio2, assert-h63a456004a6c08903e1d32e0c23ee5f0f5b5b50def9e9770679d5c171d591ea8, assert-he0eca5fe0c423e0a88b00596df6843c07807971127238bea478a84622175eed9

section/33-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:93e77323df00c18e23072beb0ebf33d840fdcd9dcbd3b3bcde1fe68c4ee38ceaLA

Praeterea, ingenitus in divinis non significat relationem, quia non dicitur relative, significat ergo substantiam. Ingenitus igitur et genitus secundum substantiam differunt. Filius autem, qui est genitus, non differt a patre secundum substantiam. Pater ergo non debet dici ingenitus.

Ссылаются нормы: Q33A4Obiectio3, assert-hfb33e1f37107edcbfaf05f56c7b8bc57e9946a6eef11d6666437871fd0f5a97e

section/33-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a8d8ba9504f719de1bf49a87bb5a609721d9b4f01e02dfc60e91eb3f2c33f66cLA

Praeterea, proprium est quod uni soli convenit. Sed cum sint plures ab alio procedentes in divinis, nihil videtur prohibere quin etiam sint plures ab alio non existentes. Non igitur est proprium patri esse ingenitum.

Ссылаются нормы: Q33A4Obiectio4, assert-h7ad9bc09dea216a49b41a12d9cdcd29cdcc1e0f9ba709c26b0aa4120a462b7ba, assert-h867abb35e1caca166385a7ec77bc8cb30e586f4943eea2bf10a602d47355c8e5

section/33-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3a7904b999b73d4d1e0796d42b4f417e2ef220c024899134c6bcd43508d16db9LA

Praeterea, sicut pater est principium personae genitae, ita et personae procedentis. Si ergo propter oppositionem quam habet ad personam genitam, proprium patris ponitur esse quod sit ingenitus; etiam proprium eius debet poni quod sit improcessibilis.

Ссылаются нормы: Q33A4Obiectio5, assert-ha8b84b0ec7d6bd208bfc7c02e1ce73d9e23482d9d9c1a7a5df53be9a2cb8561c

section/33-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e71f567bccef027c8b2ebdaf18685cec1562aef0d68e4e087ae148f24790a65cLA

Respondeo dicendum quod, sicut in creaturis invenitur principium primum et principium secundum, ita in personis divinis, in quibus non est prius et posterius, invenitur principium non de principio, quod est pater, et principium a principio, quod est filius. In rebus autem creatis aliquod principium primum innotescit dupliciter, uno quidem modo, inquantum est principium primum per hoc quod habet relationem ad ea quae ab ipso sunt; alio modo, inquantum est primum principium per hoc quod non est ab alio. Sic igitur et pater innotescit quidem paternitate et communi spiratione, per respectum ad personas ab eo procedentes, inquantum autem est principium non de principio, innotescit per hoc, quod non est ab alio, quod pertinet ad proprietatem innascibilitatis, quam significat hoc nomen ingenitus.

Ссылаются нормы: Q33A4Respondeo, assert-h7c6446ccecceeba1304520e6fa4b32b74fa007fe8a1b55b96fad91203a67a770

section/33-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:124058a0ef3c422d728c72d141de2ebae2be312df2f4c9ae27e3bfc7576b71beLA

Sed contra est quod dicit Hilarius, IV de Trin.: est unus ab uno, scilicet ab ingenito genitus, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis.

Ссылаются нормы: assert-hf501660e7e7aafd76195c7225626debad4d0ff8a58554bd348936276382cb7d2

question/33/prooemium · paragraph

la · official · sha256:db737acbe4f8e62870b43e45e5047c4ea133b5264808cc6550bd78f2f771c188LA

Consequenter considerandum est de personis in speciali. Et primo de persona patris. Circa quam quaeruntur quatuor. Primo, utrum patri competat esse principium. Secundo, utrum persona patris proprie significetur hoc nomine pater. Tertio, utrum per prius dicatur in divinis pater secundum quod sumitur personaliter, quam secundum quod sumitur essentialiter. Quarto, utrum sit proprium patri esse ingenitum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 34

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q34
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:35c8313f3bead5a6028118c46b20b196b148efb0485b57aefc6f8d95743a726c2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 35

section/34-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:057dd2d4be14c3e4b7df0fe7167b7039c734799649ff8257429ec12f5cf9137dLA

Ad primum ergo dicendum quod Ariani, quorum fons Origenes invenitur, posuerunt filium alium a patre esse in diversitate substantiae. Unde conati sunt, cum filius Dei verbum dicitur, astruere non esse proprie dictum; ne, sub ratione verbi procedentis, cogerentur fateri filium Dei non esse extra substantiam patris; nam verbum interius sic a dicente procedit, quod in ipso manet. Sed necesse est, si ponitur verbum Dei metaphorice dictum, quod ponatur verbum Dei proprie dictum. Non enim potest aliquid metaphorice verbum dici, nisi ratione manifestationis, quia vel manifestat sicut verbum, vel est verbo manifestatum. Si autem est manifestatum verbo, oportet ponere verbum quo manifestetur. Si autem dicitur verbum quia exterius manifestat, ea quae exterius manifestant, non dicuntur verba nisi inquantum significant interiorem mentis conceptum, quem aliquis etiam per exteriora signa manifestat. Etsi ergo verbum aliquando dicatur metaphorice in divinis, tamen oportet ponere verbum proprie dictum, quod personaliter dicatur.

Ссылаются нормы: Q34A1Ad1, assert-hffdf82b071fa807d7ccd240204f388e653b606d57c8f7f202cdcc9302d84e5f3

section/34-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:550a0e22de11747e71e26f0f2995a445f679a2db5e4322f430e082381ab74902LA

Ad secundum dicendum quod nihil eorum quae ad intellectum pertinent, personaliter dicitur in divinis, nisi solum verbum, solum enim verbum significat aliquid ab alio emanans. Id enim quod intellectus in concipiendo format, est verbum. Intellectus autem ipse, secundum quod est per speciem intelligibilem in actu, consideratur absolute. Et similiter intelligere, quod ita se habet ad intellectum in actu, sicut esse ad ens in actu, non enim intelligere significat actionem ab intelligente exeuntem, sed in intelligente manentem. Cum ergo dicitur quod verbum est notitia, non accipitur notitia pro actu intellectus cognoscentis, vel pro aliquo eius habitu, sed pro eo quod intellectus concipit cognoscendo. Unde et Augustinus dicit quod verbum est sapientia genita, quod nihil aliud est quam ipsa conceptio sapientis, quae etiam pari modo notitia genita dici potest. Et per eundem modum potest intelligi quod dicere Deo sit cogitando intueri, inquantum scilicet intuitu cogitationis divinae concipitur verbum Dei. Cogitationis tamen nomen Dei verbo proprie non convenit, dicit enim Augustinus, XV de Trin., ita dicitur illud verbum Dei, ut cogitatio non dicatur; ne aliquid esse quasi volubile credatur in Deo, quod nunc accipiat formam ut verbum sit, eamque dimittere possit, atque informiter quodammodo volutari. Cogitatio enim proprie in inquisitione veritatis consistit, quae in Deo locum non habet. Cum vero intellectus iam ad formam veritatis pertingit, non cogitat, sed perfecte veritatem contemplatur. Unde Anselmus improprie accipit cogitationem pro contemplatione.

Ссылаются нормы: Q34A1Ad2, assert-hfe4facf9ba93d31cfd844c0a5a3f5b45a925f4ce36b36e5e4e930d0feb97f9d1

section/34-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ba84d05b0baf04d745b455408d4536b71497653f02e130c481dfe6b703548f55LA

Ad tertium dicendum quod, sicut, proprie loquendo, verbum dicitur personaliter in divinis et non essentialiter, ita et dicere. Unde, sicut verbum non est commune patri et filio et spiritui sancto, ita non est verum quod pater et filius et spiritus sanctus sint unus dicens. Unde Augustinus dicit, VII de Trin., dicens illo coaeterno verbo non singulus intelligitur in divinis. Sed dici convenit cuilibet personae, dicitur enim non solum verbum sed res quae verbo intelligitur vel significatur. Sic ergo uni soli personae in divinis convenit dici eo modo quo dicitur verbum, eo vero modo quo dicitur res in verbo intellecta, cuilibet personae convenit dici. Pater enim, intelligendo se et filium et spiritum sanctum, et omnia alia quae eius scientia continentur, concipit verbum, ut sic tota Trinitas verbo dicatur, et etiam omnis creatura; sicut intellectus hominis verbo quod concipit intelligendo lapidem, lapidem dicit. Anselmus vero improprie accepit dicere pro intelligere. Quae tamen differunt. Nam intelligere importat solam habitudinem intelligentis ad rem intellectam; in qua nulla ratio originis importatur, sed solum informatio quaedam in intellectu nostro, prout intellectus noster fit in actu per formam rei intellectae. In Deo autem importat omnimodam identitatem, quia in Deo est omnino idem intellectus et intellectum, ut supra ostensum est. Sed dicere importat principaliter habitudinem ad verbum conceptum nihil enim est aliud dicere quam proferre verbum. Sed mediante verbo importat habitudinem ad rem intellectam, quae in verbo prolato manifestatur intelligenti. Et sic sola persona quae profert verbum, est dicens in divinis, cum tamen singula personarum sit intelligens et intellecta, et per consequens verbo dicta.

Ссылаются нормы: Q34A1Ad3, assert-hba5462abd09eb3cf3a7048d46c01bbcba34b68f40428645a2c305f6847a07dbf

section/34-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:215f79fbca3ec5fe7ce7096ae6194cc89c4912fad53c8fbc1396bb112326cd0dLA

Ad quartum dicendum quod verbum sumitur ibi figurative, prout significatum vel effectus verbi dicitur verbum. Sic enim creaturae dicuntur facere verbum Dei, inquantum exequuntur effectum aliquem, ad quem ordinantur ex verbo concepto divinae sapientiae, sicut aliquis dicitur facere verbum regis, dum facit opus ad quod ex verbo regis instigatur.

Ссылаются нормы: Q34A1Ad4, assert-h53e31635b12583b61384b3478e4c154b13783ebc4747e7f892848a5f7b87dd39

section/34-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a03ff16b83ec67f9fcd126c9ebe8189049f8ec85066724c377a5570d5fe341abLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod verbum in divinis non sit nomen personale. Nomina enim personalia proprie dicuntur in divinis, ut pater et filius. Sed verbum metaphorice dicitur in divinis, ut Origenes dicit, super Ioannem. Ergo verbum non est personale in divinis.

Ссылаются нормы: Q34A1Obiectio1, assert-h76c376a79f522e16618a2997967acdaed30b004458ca52a896d5aaeeb43aad60, assert-hd69020ac615284b3e0f93e31c771e3f6eef6fc27c242daffabce3b3d2eb9beb2

section/34-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0446277cc91473b51380454c505b9539132d9fd3aef44f1b0838371bce197bb5LA

Praeterea, secundum Augustinum, in libro de Trin., verbum est notitia cum amore. Et secundum Anselmum, in Monol., dicere summo spiritui nihil aliud est quam cogitando intueri. Sed notitia et cogitatio et intuitus in divinis essentialiter dicuntur. Ergo verbum non dicitur personaliter in divinis.

Ссылаются нормы: Q34A1Obiectio2, assert-h66bee061d80795cc47e770efdaa288d6a3290dfc06fbbb9a6922e5ae0d0f5b29, assert-h765fe23d8b2098013029a500e7e6b982cf4df3669211ac3e86a879e2ef8946e4

section/34-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4ebecb0355bdf2b90e3b56d40e441e838f0eb767d82c8daae83cadf3e1c3b8deLA

Praeterea, de ratione verbi est quod dicatur. Sed, secundum Anselmum, sicut pater est intelligens, et filius est intelligens, et spiritus sanctus est intelligens; ita pater est dicens, filius est dicens, et spiritus sanctus est dicens. Et similiter quilibet eorum dicitur. Ergo nomen verbi essentialiter dicitur in divinis, et non personaliter.

Ссылаются нормы: Q34A1Obiectio3, assert-ha4c6ec478102e696cfd5f06b65f19473c57e11fb9fb0d501448c1b6f1525dbe2, assert-hb48ac5ab2faec819132af89f162f6b1ec77d86c53b3c29a23fa866ed8415a87d

section/34-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:234fc3e2e67b6448638092f4332d66ea91f4b417efd33237108ec6d2429dde5bLA

Praeterea, nulla persona divina est facta. Sed verbum Dei est aliquid factum, dicitur enim in Psalmo CXLVIII, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Ergo verbum non est nomen personale in divinis.

Ссылаются нормы: Q34A1Obiectio4, assert-h538017bb5761cf60745fdd4ca338b3ef281a9f4116730cd5d361ad068bb5995c, assert-h93e8b444283ffef288c00d3616f12964de322856f7fccc2444ca9d870671e07f

section/34-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:70642dd4e32e0e0f1df0cec1f09072fb38ca7a16322adbda2e778622c3ad57e8LA

Respondeo dicendum quod nomen verbi in divinis, si proprie sumatur, est nomen personale, et nullo modo essentiale. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod verbum tripliciter quidem in nobis proprie dicitur, quarto autem modo, dicitur improprie sive figurative. Manifestius autem et communius in nobis dicitur verbum quod voce profertur. Quod quidem ab interiori procedit quantum ad duo quae in verbo exteriori inveniuntur, scilicet vox ipsa, et significatio vocis. Vox enim significat intellectus conceptum, secundum philosophum, in libro I Periherm., et iterum vox ex imaginatione procedit, ut in libro de anima dicitur. Vox autem quae non est significativa, verbum dici non potest. Ex hoc ergo dicitur verbum vox exterior, quia significat interiorem mentis conceptum. Sic igitur primo et principaliter interior mentis conceptus verbum dicitur, secundario vero, ipsa vox interioris conceptus significativa, tertio vero, ipsa imaginatio vocis verbum dicitur. Et hos tres modos verbi ponit Damascenus, in I libro, cap. XIII, dicens quod verbum dicitur naturalis intellectus motus, secundum quem movetur et intelligit et cogitat, velut lux et splendor, quantum ad primum, rursus verbum est quod non verbo profertur, sed in corde pronuntiatur, quantum ad tertium, rursus etiam verbum est Angelus, idest nuntius, intelligentiae, quantum ad secundum. Dicitur autem figurative quarto modo verbum, id quod verbo significatur vel efficitur, sicut consuevimus dicere, hoc est verbum quod dixi tibi, vel quod mandavit rex, demonstrato aliquo facto quod verbo significatum est vel simpliciter enuntiantis, vel etiam imperantis. Dicitur autem proprie verbum in Deo, secundum quod verbum significat conceptum intellectus. Unde Augustinus dicit, in XV de Trin., quisquis potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione involvantur, iam potest videre aliquam verbi illius similitudinem, de quo dictum est, in principio erat verbum. Ipse autem conceptus cordis de ratione sua habet quod ab alio procedat, scilicet a notitia concipientis. Unde verbum, secundum quod proprie dicitur in divinis, significat aliquid ab alio procedens, quod pertinet ad rationem nominum personalium in divinis, eo quod personae divinae distinguuntur secundum originem, ut dictum est. Unde oportet quod nomen verbi, secundum quod proprie in divinis accipitur, non sumatur essentialiter, sed personaliter tantum.

Ссылаются нормы: Q34A1Respondeo, assert-hc485bdf7479d60299b9d7bd290c2bde720ebe7003b968bec093dc9bfd2439bff

section/34-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:330964a42e8a3fa3c2edcf8393e02c0e1e620dc7d8e25e96317f175784a2ac98LA

Sed contra est quod dicit Augustinus, in VII de Trin., sicut filius refertur ad patrem, ita et verbum ad id cuius est verbum. Sed filius est nomen personale, quia relative dicitur. Ergo et verbum.

Ссылаются нормы: assert-h6236dd0f3c45639f7c4b0e5d1e9f866b60439f888476b60f7aa171fb31a1f62f

section/34-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:507a5fa7c4fcae36b85593de10fa0562a96b332a394c11c5982cc39bbb1b4d63LA

Ad primum ergo dicendum quod in nobis non est idem esse et intelligere, unde illud quod habet in nobis esse intelligibile, non pertinet ad naturam nostram. Sed esse Dei est ipsum eius intelligere, unde verbum Dei non est aliquod accidens in ipso, vel aliquis effectus eius; sed pertinet ad ipsam naturam eius. Et ideo oportet quod sit aliquid subsistens, quia quidquid est in natura Dei, subsistit. Et ideo Damascenus dicit quod verbum Dei est substantiale, et in hypostasi ens, reliqua vero verba, scilicet nostra, virtutes sunt animae.

Ссылаются нормы: Q34A2Ad1, assert-hc372665f321324d0178b18099dd06ceef1519ae259efc0fa37468f2cf926c48f

section/34-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c50901b1d1545729f448610ce7eaa82817b8b4059305a86136ab46a9eb979860LA

Ad secundum dicendum quod non propter hoc error Valentini est damnatus, quia filium dixit prolatione natum, ut Ariani calumniabantur, sicut Hilarius refert, VI de Trin., sed propter varium modum prolationis quem posuit, sicut patet per Augustinum in libro de haeresibus.

Ссылаются нормы: Q34A2Ad2, assert-h8d71e1c00dc565d52d55a7a9fe1b2ff3fd058d01a37cabdec17702b717ebe6b0

section/34-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:286210a3f8331e043367979116af4a9dd1b871a8bfaea339bb0795bcf227f9f9LA

Ad tertium dicendum quod in nomine verbi eadem proprietas importatur quae in nomine filii, unde dicit Augustinus, eo dicitur verbum, quo filius. Ipsa enim nativitas filii, quae est proprietas personalis eius, diversis nominibus significatur, quae filio attribuuntur ad exprimendum diversimode perfectionem eius. Nam ut ostendatur connaturalis patri, dicitur filius; ut ostendatur coaeternus, dicitur splendor; ut ostendatur omnino similis, dicitur imago; ut ostendatur immaterialiter genitus, dicitur verbum. Non autem potuit unum nomen inveniri, per quod omnia ista designarentur.

Ссылаются нормы: Q34A2Ad3, assert-hcf3f0daa9bb15f0fb380cc4e3aa76a08ee7641df2b596639154df40a7ce72a83

section/34-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8e1f18d4f48e4862f87feea0db344a511e61af3296bbe412f3b3a3e074361facLA

Ad quartum dicendum quod eo modo convenit filio esse intelligentem, quo convenit ei esse Deum, cum intelligere essentialiter dicatur in divinis, ut dictum est. Est autem filius Deus genitus, non autem generans Deus. Unde est quidem intelligens, non ut producens verbum, sed ut verbum procedens; prout scilicet in Deo verbum procedens secundum rem non differt ab intellectu divino, sed relatione sola distinguitur a principio verbi.

Ссылаются нормы: Q34A2Ad4, assert-ha7fa5c218140baf21ad25552674153f8ca43200d2ef7a11e0ef51c134bda574f

section/34-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:66d15a521f12991e5fdebfa35fd9cdf705ad60fecaed2d141c83516cb7af5041LA

Ad quintum dicendum quod, cum de filio dicitur, portans omnia verbo virtutis suae, verbum figurate accipitur pro effectu verbi. Unde Glossa ibi dicit quod verbum sumitur pro imperio; inquantum scilicet ex effectu virtutis verbi est quod res conserventur in esse, sicut ex effectu virtutis verbi est quod res producantur in esse. Quod vero Basilius interpretatur verbum pro spiritu sancto, improprie et figurate locutus est, prout verbum alicuius dici potest omne illud quod est manifestativum eius, ut sic ea ratione dicatur spiritus sanctus verbum filii, quia manifestat filium.

Ссылаются нормы: Q34A2Ad5, assert-h507581317d7b61e9379c22499c968f596d8936661adce20777cabe4fe5fea007

section/34-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1289eaf0d4dd5378c8a881c61311361aac47c40a9ee626de437a2f393ea6d2fcLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod verbum non sit proprium nomen filii. Filius enim est persona subsistens in divinis. Sed verbum non significat rem subsistentem, ut in nobis patet. Ergo verbum non potest esse proprium nomen personae filii.

Ссылаются нормы: Q34A2Obiectio1, assert-h15b26899e95c54e35c354992c3b5842d7a6e63580facad66329d295818377f92, assert-h198761b7abb1fe5317aa8e36350b791ab07522de88f07c83f2eae7a9fa6d303f

section/34-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3516a37ced13a064bf98f685ba0555a117f3f7d7cbb1d5a6196db0767c74b2e6LA

Praeterea, verbum prolatione quadam procedit a dicente. Si ergo filius est proprie verbum, non procedit a patre nisi per modum prolationis. Quod est haeresis Valentini, ut patet per Augustinum, in libro de haeresibus.

Ссылаются нормы: Q34A2Obiectio2, assert-hb69585fde37a75ecb5386391aacb9efbda424898cfd71f06973974670a7650ff

section/34-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:437211a580a6f7e97a89d35c5881e26291af2a704443c7bda4a415acf703a3c6LA

Praeterea, omne nomen proprium alicuius personae significat proprietatem aliquam eius. Si igitur verbum sit proprium nomen filii, significabit aliquam proprietatem eius. Et sic erunt plures proprietates in divinis quam supra enumeratae sunt.

Ссылаются нормы: Q34A2Obiectio3, assert-hbdeea610ccb6e38df7dc98ac6ee9312978fcda73a455545be0d6e91e604ba510

section/34-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:5262f6145ff40ca3f701eb0ad16663ba156b43b819cf0ff84466154a831abe49LA

Praeterea, quicumque intelligit, intelligendo concipit verbum. Sed filius intelligit. Ergo filii est aliquod verbum. Et sic non est proprium filii esse verbum.

Ссылаются нормы: Q34A2Obiectio4, assert-h4c17837998426c87f862cc486ff26e7fe4a445a5016fb83f00779f216ae77ad1, assert-hae7fffa5e1e4ffae7ea3641b2511f37e090d4ef6347cba687ac7624adb8c37ee

section/34-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7efdaafd13b44d88545674aee422fe9c8d33820174f884712fb3b2d0fffbbda2LA

Praeterea, Hebr. I dicitur de filio, portans omnia verbo virtutis suae, ex quo Basilius accipit quod spiritus sanctus sit verbum filii. Non est ergo proprium filii esse verbum.

Ссылаются нормы: Q34A2Obiectio5, assert-h9f40906d532984d9f42a0f77e1c9223bb35bcc2e2650ed96c5137bee5598aec0

section/34-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:582dcd9b0e4312dc4f05e1ac3ad22c07e85a16b07dfa398cfee4076d07beb0edLA

Respondeo dicendum quod verbum proprie dictum in divinis personaliter accipitur, et est proprium nomen personae filii. Significat enim quandam emanationem intellectus, persona autem quae procedit in divinis secundum emanationem intellectus, dicitur filius, et huiusmodi processio dicitur generatio, ut supra ostensum est. Unde relinquitur quod solus filius proprie dicatur verbum in divinis.

Ссылаются нормы: Q34A2Respondeo, assert-h7884297ebc3d4eb8f96634a316edf35dc18cb2639672607263c6a7493b9a802d

section/34-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:b0160c902e1a00aaf636f23e79762b0ff158b03ef631a07c20f4e6c3510a9b95LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., verbum solus filius accipitur.

Ссылаются нормы: assert-h00dc56f7279978f067f3910df9d838d5bbde07b15040892085c6addb2dfec1c1

section/34-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3370d328945d2190cc3024ace01e24fe4431542ac53e82d0b0971b41f359d19fLA

Ad primum ergo dicendum quod in nomine personae includitur etiam natura oblique, nam persona est rationalis naturae individua substantia. In nomine igitur personae divinae, quantum ad relationem personalem, non importatur respectus ad creaturam, sed importatur in eo quod pertinet ad naturam. Nihil tamen prohibet, inquantum includitur in significatione eius essentia, quod importetur respectus ad creaturam, sicut enim proprium est filio quod sit filius, ita proprium est ei quod sit genitus Deus, vel genitus creator. Et per hunc modum importatur relatio ad creaturam in nomine verbi.

Ссылаются нормы: Q34A3Ad1, assert-h63b2db1646fde10c1e095e097580d4e2e548cbce8741f246920ef4571fc78367

section/34-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:11852a88f215bae31458226468bfec430bcb0bf3b964306254b48d57d746d29eLA

Ad secundum dicendum quod, cum relationes consequantur actiones, quaedam nomina important relationem Dei ad creaturam, quae consequitur actionem Dei in exteriorem effectum transeuntem, sicut creare et gubernare, et talia dicuntur de Deo ex tempore. Quaedam vero relationem quae consequitur actionem non transeuntem in exteriorem effectum, sed manentem in agente, ut scire et velle, et talia non dicuntur de Deo ex tempore. Et huiusmodi relatio ad creaturam importatur in nomine verbi. Nec est verum quod nomina importantia relationem Dei ad creaturas, omnia dicantur ex tempore, sed sola illa nomina quae important relationem consequentem actionem Dei in exteriorem effectum transeuntem, ex tempore dicuntur.

Ссылаются нормы: Q34A3Ad2, assert-h49ef96601e04fd07bb76c09b9c297f7c043d8b9eff4146e6cf10813fff1353c4

section/34-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:676dd32ac8196b618f74e455ea705c1918fea30afc070b73d5bfdc187781af54LA

Ad tertium dicendum quod creaturae non cognoscuntur a Deo per scientiam a creaturis acceptam, sed per essentiam suam. Unde non oportet quod a creaturis procedat verbum, licet verbum sit expressivum creaturarum.

Ссылаются нормы: Q34A3Ad3, assert-hdc1097e4fc6337c0c8f500edd51a80cdcfee32d1da1929d93cd25bda4767518d

section/34-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:00d375ff3abb5dd587184b4a229dc2eb9b2d6e160c2229328921ae8e673d3c43LA

Ad quartum dicendum quod nomen ideae principaliter est impositum ad significandum respectum ad creaturam, et ideo pluraliter dicitur in divinis, neque est personale. Sed nomen verbi principaliter impositum est ad significandam relationem ad dicentem, et ex consequenti ad creaturas, inquantum Deus, intelligendo se, intelligit omnem creaturam. Et propter hoc in divinis est unicum tantum verbum, et personaliter dictum.

Ссылаются нормы: Q34A3Ad4, assert-h5373617dd450eb7f5d5ffc601a6a4cabbedd45818f270b82965755253fbc6ae7

section/34-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2f87dad354718926b9621f4714820ae6232481fe1651f15658bfcae6ab626366LA

Ad quintum dicendum quod eo modo quo scientia Dei est non entium, et verbum Dei est non entium, quia non est aliquid minus in verbo Dei quam in scientia Dei, ut Augustinus dicit. Sed tamen verbum est entium ut expressivum et factivum, non entium autem, ut expressivum et manifestativum.

Ссылаются нормы: Q34A3Ad5, assert-h59ba2c51339139853b4b775403e7c6ae9577feed80de985fa107b30a771913df

section/34-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d3746643f44c14cab9c53ae926a6ab1fd1457395653704acf2ad7eb7e6bedd64LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in nomine verbi non importetur respectus ad creaturam. Omne enim nomen connotans effectum in creatura, essentialiter in divinis dicitur. Sed verbum non dicitur essentialiter, sed personaliter, ut dictum est. Ergo verbum non importat respectum ad creaturam.

Ссылаются нормы: Q34A3Obiectio1, assert-h6929746e033875f92c2da8ee8e69a2c1642f82c6ccae89f7197dc757d07c8597, assert-hdede9f36f486caae0f569b1fa64bae5cc1c70737eca519125850661058717098

section/34-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b8d6acbb438ea7fa3b18cb7e9f28d05f20fb4dcd660fa9b848aa1442fc60435dLA

Praeterea, quae important respectum ad creaturas, dicuntur de Deo ex tempore, ut dominus et creator. Sed verbum dicitur de Deo ab aeterno. Ergo non importat respectum ad creaturam.

Ссылаются нормы: Q34A3Obiectio2, assert-h60c04444c8af75a89539942cc198b17c0645f919c6513ac9f071e548c3cd1b61, assert-h7cbc422b641bddf8217377c469f355589205b3355f409e9fa340104476248ee2

section/34-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:efddb443aeb30e92168a2195d06def6b5086c45b1be0a37c07ea901b722aa9faLA

Praeterea, verbum importat respectum ad id a quo procedit. Si ergo importat respectum ad creaturam, sequitur quod procedat a creatura.

Ссылаются нормы: Q34A3Obiectio3, assert-hb03e5630c87159f8f848c4aca91534881e87e1c3bb3624a5adb629e73835006a

section/34-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b675a5e9e73bce1988b3c362057242013ffcfc5308b76b32ba7778d49ba56b2cLA

Praeterea, ideae sunt plures secundum diversos respectus ad creaturas. Si igitur verbum importat respectum ad creaturas, sequitur quod in Deo non sit unum verbum tantum, sed plura.

Ссылаются нормы: Q34A3Obiectio4, assert-he700ab79f32e07a77d4b8b4af15ccd80c83eb1feceefb8b97144640b6cb9546d

section/34-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d6ae7e239475dc351673554c4f18f3ce5e8243fd0ca71ac8eb94f86797d82e20LA

Praeterea, si verbum importat respectum ad creaturam, hoc non est nisi inquantum creaturae cognoscuntur a Deo. Sed Deus non solum cognoscit entia, sed etiam non entia. Ergo in verbo importabitur respectus ad non entia, quod videtur falsum.

Ссылаются нормы: Q34A3Obiectio5, assert-hcfa80dbe8ae0bf49d7a2f4e37c56476c4748db6787c16a6497fb18b50b9680d4, assert-heacca268208bb1bbf0164ed76df99d116ed8019ddfbc0691e0130176fb620ab6

section/34-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0fd1fc404d2639331229385b0ff6b5364c953a5beb9b0404ca55ad86979d2a89LA

Respondeo dicendum quod in verbo importatur respectus ad creaturam. Deus enim, cognoscendo se, cognoscit omnem creaturam. Verbum autem in mente conceptum, est repraesentativum omnis eius quod actu intelligitur. Unde in nobis sunt diversa verba, secundum diversa quae intelligimus. Sed quia Deus uno actu et se et omnia intelligit, unicum verbum eius est expressivum non solum patris, sed etiam creaturarum. Et sicut Dei scientia Dei quidem est cognoscitiva tantum, creaturarum autem cognoscitiva et factiva; ita verbum Dei eius quod in Deo patre est, est expressivum tantum, creaturarum vero est expressivum et operativum. Et propter hoc dicitur in Psalmo XXXII, dixit, et facta sunt; quia in verbo importatur ratio factiva eorum quae Deus facit.

Ссылаются нормы: Q34A3Respondeo, assert-h49923cba431636d481448ba2ccbb91f43446e8c2f13c85fd07d7d37f3abed1d4

section/34-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c47d8a6f6e95eabfe67da895268b5fb9cf6f95a2bfec87b4a66dff37dc81924bLA

Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod in nomine verbi significatur non solum respectus ad patrem, sed etiam ad illa quae per verbum facta sunt operativa potentia.

Ссылаются нормы: assert-h287cefadd9f8770711c454c2188346aeb881f32d58cd4c31c0f6930da5a6e18e

question/34/prooemium · paragraph

la · official · sha256:4cfe051b8a887c43b05d15bd4ea12f9c340794d6e5e0a0c4ace19e8c934b7571LA

Deinde considerandum est de persona filii. Attribuuntur autem tria nomina filio, scilicet filius, verbum et imago. Sed ratio filii ex ratione patris consideratur. Unde restat considerandum de verbo et imagine. Circa verbum quaeruntur tria. Primo, utrum verbum dicatur essentialiter in divinis, vel personaliter. Secundo, utrum sit proprium nomen filii. Tertio, utrum in nomine verbi importetur respectus ad creaturas.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 35

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q35
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:dca1e4fd4c60da7276669e30bed62f9732a8929cdd15a2d2d5e935ccad57c2112026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 17

section/35-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:71c51ff8ee18660b5f626118a15dfad7ea50e08ecc832b8745725e8e9678e706LA

Ad primum ergo dicendum quod imago proprie dicitur quod procedit ad similitudinem alterius. Illud autem ad cuius similitudinem aliquid procedit, proprie dicitur exemplar, improprie vero imago. Sic tamen Augustinus utitur nomine imaginis, cum dicit divinitatem sanctae Trinitatis esse imaginem ad quam factus est homo.

Ссылаются нормы: Q35A1Ad1, assert-habfd3a5e55c98f7195c90c690f29cb6fa2cab1b64ae672282af89770db592e47

section/35-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8766520ed19cd23674c034bdb7dddd1df502794405d3ee85c2fe67917866839bLA

Ad secundum dicendum quod species, prout ponitur ab Hilario in definitione imaginis, importat formam deductam in aliquo ab alio. Hoc enim modo imago dicitur esse species alicuius, sicuti id quod assimilatur alicui, dicitur forma eius, inquantum habet formam illi similem.

Ссылаются нормы: Q35A1Ad2, assert-hb61854590dd61f2c1a976a01d47614ca2c576c845e522a8b32c78876e6fb8b90

section/35-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:51afc9ce5d833a6d6bfae02e3106124b340893bf6acdd051c00a757995f7f440LA

Ad tertium dicendum quod imitatio in divinis personis non significat posterioritatem, sed solam assimilationem.

Ссылаются нормы: Q35A1Ad3, assert-hbb1872dc0980f63e4e818ffa3f6728aec39064fda08413dadcf7d8dbf5caa79a

section/35-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8b18f8ab15d2ed4084f39206170de68c09e4bd6313d587c5749ff58434f95c91LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod imago non dicatur personaliter in divinis. Dicit enim Augustinus, in libro de fide ad Petrum, una est sanctae Trinitatis divinitas et imago, ad quam factus est homo. Igitur imago dicitur essentialiter, et non personaliter.

Ссылаются нормы: Q35A1Obiectio1, assert-h7527ae81ee999bcd41fabc6ed846f64fbfe4e5d616131a7f59ee0565376a2b6f

section/35-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1b2eb87ac5ef0ef4e02d49e48c8312e35c8a1c671f05221de332036c8bc27ed4LA

Praeterea, Hilarius dicit, in libro de Synod., quod imago est eius rei ad quam imaginatur, species indifferens. Sed species, sive forma, in divinis dicitur essentialiter. Ergo et imago.

Ссылаются нормы: Q35A1Obiectio2, assert-h567f408b8cc384f800019498a97ff2fbb836ada66503b2b77154a79b418d9299, assert-hfc34f7d9c3d793084e7bb3acb88d4ce6c37bf3a451d0eba73830ea59479d21eb

section/35-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:2529d2e5dfa929f601da0ab02e2bfae4d7945291d23b3feda9ffc2cd551689ceLA

Praeterea, imago ab imitando dicitur, in quo importatur prius et posterius. Sed in divinis personis nihil est prius et posterius ergo imago non potest esse nomen personale in divinis.

Ссылаются нормы: Q35A1Obiectio3, assert-hc1043fd6e4e0b6d9037bdb4d68b7dfa597a8b8bad3b13fa720c3b3670d39d757, assert-hd071578c2646d0ef9adc1327c858f2696cc1090908b0fce5173a189ccfae3f34

section/35-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:546062950c98e955bcf6143eca19edf75d9464dc9cb636e97030d4c43b907745LA

Respondeo dicendum quod de ratione imaginis est similitudo. Non tamen quaecumque similitudo sufficit ad rationem imaginis; sed similitudo quae est in specie rei, vel saltem in aliquo signo speciei. Signum autem speciei in rebus corporeis maxime videtur esse figura, videmus enim quod diversorum animalium secundum speciem, sunt diversae figurae, non autem diversi colores. Unde, si depingatur color alicuius rei in pariete, non dicitur esse imago, nisi depingatur figura. Sed neque ipsa similitudo speciei sufficit vel figurae; sed requiritur ad rationem imaginis origo, quia, ut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest., unum ovum non est imago alterius, quia non est de illo expressum. Ad hoc ergo quod vere aliquid sit imago, requiritur quod ex alio procedat simile ei in specie, vel saltem in signo speciei. Ea vero quae processionem sive originem important in divinis, sunt personalia. Unde hoc nomen imago est nomen personale.

Ссылаются нормы: Q35A1Respondeo, assert-h54c7f0ce9209acd3ad30f333574e8d12c36a600e832924c1c9dc9bb4fd2bc5fd

section/35-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:73bcb104b743e6fe281d40955178b40f3c791e2fe42ab4c64ffb111ff30e3c19LA

Sed contra est quod dicit Augustinus, quid est absurdius quam imaginem ad se dici? Ergo imago in divinis relative dicitur. Et sic est nomen personale.

Ссылаются нормы: assert-hae369f5360ad7321f38c73b987af7dfa04176242095d703139c657f93bb4fe05

section/35-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0ef13f97a85a89bc98a15762f2861d4ef65efe0a79b50066065dce3aa3d66c93LA

Ad primum ergo dicendum quod Damascenus et alii doctores Graecorum communiter utuntur nomine imaginis pro perfecta similitudine.

Ссылаются нормы: Q35A2Ad1, assert-hf3c9fd2092c893f59f1be0646dc128202f82276edde92922ea99620992a98540

section/35-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d484470e07b232195207885f5f0ba880fc7eff4a06402411a20ca4a7538098b9LA

Ad secundum dicendum quod, licet spiritus sanctus sit similis patri et filio, non tamen sequitur quod sit imago, ratione iam dicta.

Ссылаются нормы: Q35A2Ad2, assert-hedc87a3bb2a9820ea89ea939a627f17e9a22a4b7df6b4cfaec3eb12a07c8b812

section/35-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:243721c9940f7ca278430471e39307cbb07f44941c3ee8a091296da0acfa0e7fLA

Ad tertium dicendum quod imago alicuius dupliciter in aliquo invenitur. Uno modo, in re eiusdem naturae secundum speciem, ut imago regis invenitur in filio suo. Alio modo, in re alterius naturae, sicut imago regis invenitur in denario. Primo autem modo, filius est imago patris, secundo autem modo dicitur homo imago Dei. Et ideo ad designandam in homine imperfectionem imaginis, homo non solum dicitur imago, sed ad imaginem, per quod motus quidam tendentis in perfectionem designatur. Sed de filio Dei non potest dici quod sit ad imaginem, quia est perfecta patris imago.

Ссылаются нормы: Q35A2Ad3, assert-h3ee0f689ad1667c0103a8f39dd3857907ce60ba0cf8847b414d5a963f6cca0d5

section/35-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:457d7b001c5a2ab8772fe780fb14d457b5bae4c475c017326c739ba1b7ac9fafLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nomen imaginis non sit proprium filio. Quia, ut dicit Damascenus, spiritus sanctus est imago filii. Non est ergo proprium filii.

Ссылаются нормы: Q35A2Obiectio1, assert-h8020b4ce25f5d38c030c34940747b9055a9849ae5f0e7298355a557b386fe26e

section/35-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a53350f7e9c0c88398755c00394fad67f85e0aa4fc3942f17dfa057f22accb8aLA

Praeterea, de ratione imaginis est similitudo cum expressione, ut Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest. Sed hoc convenit spiritui sancto, procedit enim ab alio secundum modum similitudinis. Ergo spiritus sanctus est imago. Et ita non est proprium filii quod sit imago.

Ссылаются нормы: Q35A2Obiectio2, assert-h84f1c700ea4b5529cb5e9c281d0eab7cc438b7bb97a09f6297a6784e3c4f48e3, assert-hf9ceececff08b5bd35e2ed9b88842ff040530fc7b0b9a0ecb733eb6499cc9365

section/35-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:86ac3d9292d5d1099cc52d32b74cd8a82e79f74cf4ace07ae423a0e866e6a262LA

Praeterea, homo etiam dicitur imago Dei, secundum illud I ad Cor. XI, vir non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est. Ergo non est proprium filio.

Ссылаются нормы: Q35A2Obiectio3, assert-h423c6740064f192c37351ebc596a2ee94c6d64e8cc11ecb609b1e7fbc7e78123

section/35-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a03480acb3ad2667a50faaf1596b7bc6044f15bc7ce717103ae7e2318ce93813LA

Respondeo dicendum quod doctores Graecorum communiter dicunt spiritum sanctum esse imaginem patris et filii. Sed doctores Latini soli filio attribuunt nomen imaginis, non enim invenitur in canonica Scriptura nisi de filio. Dicitur enim Coloss. I, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus creaturae; et ad Hebr. I, qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius. Huius autem rationem assignant quidam ex hoc, quod filius convenit cum patre non solum in natura, sed etiam in notione principii, spiritus autem sanctus non convenit cum filio nec cum patre in aliqua notione. Sed hoc non videtur sufficere. Quia sicut secundum relationes non attenditur in divinis neque aequalitas neque inaequalitas, ut Augustinus dicit; ita neque similitudo, quae requiritur ad rationem imaginis. Unde alii dicunt quod spiritus sanctus non potest dici imago filii, quia imaginis non est imago. Neque etiam imago patris, quia etiam imago refertur immediate ad id cuius est imago; spiritus sanctus autem refertur ad patrem per filium. Neque etiam est imago patris et filii, quia sic esset una imago duorum, quod videtur impossibile. Unde relinquitur quod spiritus sanctus nullo modo sit imago. Sed hoc nihil est. Quia pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, ut infra dicetur, unde nihil prohibet sic patris et filii, inquantum sunt unum, esse unam imaginem; cum etiam homo totius Trinitatis sit una imago. Et ideo aliter dicendum est quod, sicut spiritus sanctus, quamvis sua processione accipiat naturam patris, sicut et filius, non tamen dicitur natus; ita, licet accipiat speciem similem patris, non dicitur imago. Quia filius procedit ut verbum, de cuius ratione est similitudo speciei ad id a quo procedit; non autem de ratione amoris; quamvis hoc conveniat amori qui est spiritus sanctus, inquantum est amor divinus.

Ссылаются нормы: Q35A2Respondeo, assert-hc6c6c786b9dd97783253e7f710e1ff8e999f31a5e8bc55a5543aa8ce9f5a6c51

section/35-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:e5009314e69abc3bf071a7b7c84d5a9239083df4c7ad414fe3771abb41e99dcbLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod solus filius est imago patris.

Ссылаются нормы: assert-hd93b9a8930311f1d07f1c9b2db872f9f8f8e5f3e9c03c2368bedc17fd710490f

question/35/prooemium · paragraph

la · official · sha256:e960a1d6da203495ecbbf032169feaf2b4d7ee2cb0bcc5da01afdfa95836c113LA

Deinde quaeritur de imagine. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum imago in divinis dicatur personaliter. Secundo, utrum sit proprium filii.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 36

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q36
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:5c1f0e20c16b9bd9d1c1e560046e7636b9260f9cc182f5ba887b9c6e091135e52026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 51

section/36-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a1471fb80ed07c304356ba2e18f62ee62acf037f7af8c05a2f819ccaf41070b7LA

Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dico spiritus sanctus, prout sumitur in virtute duarum dictionum, commune est toti Trinitati. Quia nomine spiritus significatur immaterialitas divinae substantiae, spiritus enim corporeus invisibilis est, et parum habet de materia; unde omnibus substantiis immaterialibus et invisibilibus hoc nomen attribuimus. Per hoc vero quod dicitur sanctus, significatur puritas divinae bonitatis. Si autem accipiatur hoc quod dico spiritus sanctus, in vi unius dictionis, sic ex usu Ecclesiae est accommodatum ad significandam unam trium personarum, scilicet quae procedit per modum amoris, ratione iam dicta.

Ссылаются нормы: Q36A1Ad1, assert-hf71718329971905ac311a52cb951b2ed2c2d9c7041ee8c001dc7ba9b55f0d93e

section/36-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cbca9a7d6fc1d339c2adbfd16ed5441d993a7ecc281e76bdcbd7cc1fe2a88700LA

Ad secundum dicendum quod, licet hoc quod dico spiritus sanctus, relative non dicatur, tamen pro relativo ponitur, inquantum est accommodatum ad significandam personam sola relatione ab aliis distinctam. Potest tamen intelligi etiam in nomine aliqua relatio, si spiritus intelligatur quasi spiratus.

Ссылаются нормы: Q36A1Ad2, assert-h909717f011b7e79bbfe74b03a92bb29beab8a76e97431e1fe41a62e8f8719b00

section/36-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7bc4fe472d77466c291f8acb54b6bbc6d65601e81956a9ded6397603f041b56dLA

Ad tertium dicendum quod in nomine filii intelligitur sola relatio eius qui est a principio, ad principium, sed in nomine patris intelligitur relatio principii; et similiter in nomine spiritus, prout importat quandam vim motivam. Nulli autem creaturae competit esse principium respectu alicuius divinae personae, sed e converso. Et ideo potest dici pater noster, et spiritus noster, non tamen potest dici filius noster.

Ссылаются нормы: Q36A1Ad3, assert-h1d38b05b645daa8a199b6e8fcfaeee121a27f93b1bd8658cd2fd08ebd3cd41c8

section/36-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:aac8b38f95dc95ffae3f2ec9096659d273a3d24f283c95c4018d5dc3c1f6e2e5LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen spiritus sanctus non sit proprium nomen alicuius divinae personae. Nullum enim nomen commune tribus personis, est proprium alicuius personae. Sed hoc nomen spiritus sanctus est commune tribus personis. Ostendit enim Hilarius, VIII de Trin., in spiritu Dei aliquando significari patrem, ut cum dicitur, spiritus domini super me; aliquando significari filium, ut cum dicit filius, in spiritu Dei eiicio Daemonia, naturae suae potestate eiicere se Daemonia demonstrans; aliquando spiritum sanctum, ut ibi, effundam de spiritu meo super omnem carnem. Ergo hoc nomen spiritus sanctus non est proprium alicuius divinae personae.

Ссылаются нормы: Q36A1Obiectio1, assert-h127670e0961d99759b6f0f1c0f07f904213e4cac725b34bdd5e46907e6744551, assert-habdc3e9ff86ac9ae7c680032ca62f868028ed28cc1e893d0b5b18df1c17941c5

section/36-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:07350e72fa9d26ba9b24a845421fdf7a9bf71d2dcec6759a74eabc2c7c1fdd41LA

Praeterea, nomina divinarum personarum ad aliquid dicuntur, ut Boetius dicit, in libro de Trin. Sed hoc nomen spiritus sanctus non dicitur ad aliquid. Ergo hoc nomen non est proprium divinae personae.

Ссылаются нормы: Q36A1Obiectio2, assert-h3fdd2639a41ff8d99ed8a887126ddaaf5373fcb470b8c9a4d7b65a386581b46c, assert-h69dcd21f8f4fcb9ec0e344fe03ac9da1cdda71e535c498cef09c57588215df8a

section/36-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2d518f8dce759b1a002a3b8f6b44e3b25d528a783a2a4136642e2202acbb3cd2LA

Praeterea, quia filius est nomen alicuius divinae personae, non potest dici filius huius vel illius. Dicitur autem spiritus huius vel illius hominis. Ut enim habetur Num. XI, dixit dominus ad Moysen, auferam de spiritu tuo, tradamque eis; et IV Reg. II, requievit spiritus Eliae super Elisaeum. Ergo spiritus sanctus non videtur esse proprium nomen alicuius divinae personae.

Ссылаются нормы: Q36A1Obiectio3, assert-hfde643304ba0270de7aab53446b6fcc5bfc3957b497053f2ef074905e4dba4dc

section/36-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5df2544f9a9f2e5c978e839cac58af00a444523c44f2eb55318c4add5fa9352aLA

Respondeo dicendum quod, cum sint duae processiones in divinis, altera earum, quae est per modum amoris, non habet proprium nomen, ut supra dictum est. Unde et relationes quae secundum huiusmodi processionem accipiuntur, innominatae sunt, ut etiam supra dictum est. Propter quod et nomen personae hoc modo procedentis, eadem ratione, non habet proprium nomen. Sed sicut sunt accommodata aliqua nomina, ex usu loquentium, ad significandum praedictas relationes, cum nominamus eas nomine processionis et spirationis, quae, secundum proprietatem significationis, magis videntur significare actus notionales quam relationes; ita ad significandum divinam personam quae procedit per modum amoris, accommodatum est, ex usu Scripturae, hoc nomen spiritus sanctus. Et huius quidem convenientiae ratio sumi potest ex duobus. Primo quidem, ex ipsa communitate eius quod dicitur spiritus sanctus. Ut enim Augustinus dicit, XV de Trin., quia spiritus sanctus communis est ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter, nam et pater est spiritus, et filius est spiritus; et pater est sanctus, et filius est sanctus. Secundo vero, ex propria significatione. Nam nomen spiritus, in rebus corporeis, impulsionem quandam et motionem significare videtur, nam flatum et ventum spiritum nominamus. Est autem proprium amoris, quod moveat et impellat voluntatem amantis in amatum. Sanctitas vero illis rebus attribuitur, quae in Deum ordinantur. Quia igitur persona divina procedit per modum amoris quo Deus amatur, convenienter spiritus sanctus nominatur.

Ссылаются нормы: Q36A1Respondeo, assert-h9b0485575be52a423da9a60093bf07087d56032ad1a8a171c9adccf0318aab1c

section/36-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:9f3d2012da6e4ba6906683ba4a7c7ebb9dc53d1d1d4d8824ce18e2667dfd51d2LA

Sed contra est quod dicitur I Ioan. ult., tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus. Ut autem Augustinus dicit, VII de Trin., cum quaeritur, quid tres? Dicimus, tres personae. Ergo spiritus sanctus est nomen divinae personae.

Ссылаются нормы: assert-h66278af8ca9bbdb2a9ef40c2a86c1534abab917b066fbfa41e8e63fea714e685

section/36-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2b4c525005a86cdbed91d557ed54a398a864736e348d0bf94b7d5e0d4a3cb5b8LA

Ad primum ergo dicendum quod de Deo dicere non debemus quod in sacra Scriptura non invenitur vel per verba, vel per sensum. Licet autem per verba non inveniatur in sacra Scriptura quod spiritus sanctus procedit a filio, invenitur tamen quantum ad sensum; et praecipue ubi dicit filius, Ioan. XVI, de spiritu sancto loquens, ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Regulariter etiam in sacra Scriptura tenendum est, quod id quod de patre dicitur, oportet de filio intelligi, etiam si dictio exclusiva addatur, nisi solum in illis in quibus pater et filius secundum oppositas relationes distinguuntur. Cum enim dominus, Matth. XI, dicit, nemo novit filium nisi pater, non excluditur quin filius seipsum cognoscat. Sic igitur cum dicitur quod spiritus sanctus a patre procedit, etiam si adderetur quod a solo patre procedit, non excluderetur inde filius, quia quantum ad hoc quod est esse principium spiritus sancti, non opponuntur pater et filius; sed solum quantum ad hoc, quod hic est pater et ille filius.

Ссылаются нормы: Q36A2Ad1, assert-h8d879f13a1b022511333bf55d432fb85b017ed22dad89988d954d09ee36f1292

section/36-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f8110be7e9722490d4003c570fbe7436605bf2aab0965edbca5072c5a850ddefLA

Ad secundum dicendum quod in quolibet Concilio institutum fuit symbolum aliquod, propter errorem aliquem qui in Concilio damnabatur. Unde sequens Concilium non faciebat aliud symbolum quam primum, sed id quod implicite continebatur in primo symbolo, per aliqua addita explanabatur contra haereses insurgentes. Unde in determinatione Chalcedonensis synodi dicitur, quod illi qui fuerunt congregati in Concilio Constantinopolitano, doctrinam de spiritu sancto tradiderunt, non quod minus esset in praecedentibus (qui apud Nicaeam congregati sunt), inferentes; sed intellectum eorum adversus haereticos declarantes. Quia igitur in tempore antiquorum Conciliorum nondum exortus fuerat error dicentium spiritum sanctum non procedere a filio; non fuit necessarium quod hoc explicite poneretur. Sed postea, insurgente errore quorundam, in quodam Concilio in Occidentalibus partibus congregato, expressum fuit auctoritate Romani pontificis; cuius auctoritate etiam antiqua Concilia congregabantur et confirmabantur. Continebatur tamen implicite in hoc ipso quod dicebatur spiritus sanctus a patre procedere.

Ссылаются нормы: Q36A2Ad2, assert-hc71cedbc74d7806fac47d61a6d5b7ae0a8ead50120d4bcecf517f77fde3a26ab

section/36-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a942be261de2cee7537adabd96c0672d442972facd637a9f18277baaf3d06eccLA

Ad tertium dicendum quod spiritum sanctum non procedere a filio, primo fuit a Nestorianis introductum; ut patet in quodam symbolo Nestorianorum damnato in Ephesina synodo. Et hunc errorem secutus fuit Theodoretus Nestorianus, et plures post ipsum; inter quos fuit etiam Damascenus. Unde in hoc eius sententiae non est standum. Quamvis a quibusdam dicatur quod Damascenus, sicut non confitetur spiritum sanctum esse a filio, ita etiam non negat, ex vi illorum verborum.

Ссылаются нормы: Q36A2Ad3, assert-hfc109d2d177c7d6fa421c841d95c10cfa6b51e34889ac7bf72b3e4a49379f4ef

section/36-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e9e527f42461ebd2b0b8e7ef2395af9aac5da752dba236cb9166160ed289c8c1LA

Ad quartum dicendum quod per hoc quod spiritus sanctus dicitur quiescere vel manere in filio, non excluditur quin ab eo procedat, quia et filius in patre manere dicitur, cum tamen a patre procedat. Dicitur etiam spiritus sanctus in filio quiescere, vel sicut amor amantis quiescit in amato; vel quantum ad humanam naturam Christi, propter id quod scriptum est, Ioan. I, super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat.

Ссылаются нормы: Q36A2Ad4, assert-h22da25f3e1da82247057ffbb9a00b775d165610cac64aa5a39ef2eed9e1eb8ab

section/36-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b6e364b471f6ddb62f2b70d83a59c1d8edff623e4eaf3c5bb0f2eb5f9aeae17dLA

Ad quintum dicendum quod verbum in divinis non accipitur secundum similitudinem verbi vocalis, a quo non procedit spiritus, quia sic tantum metaphorice diceretur, sed secundum similitudinem verbi mentalis, a quo amor procedit.

Ссылаются нормы: Q36A2Ad5, assert-h34528454776e5134b80db3a84f509f44486d35423794ab02c17ce1d64e4e5036

section/36-2/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d75dbf8c8173e1a3a3ac2bd0ee28cbc1e5cfe60758ce1c8e8c34363b2e4718abLA

Ad sextum dicendum quod per hoc quod spiritus sanctus perfecte procedit a patre, non solum non superfluum est dicere quod spiritus sanctus procedat a filio; sed omnino necessarium. Quia una virtus est patris et filii; et quidquid est a patre, necesse est esse a filio, nisi proprietati filiationis repugnet. Non enim filius est a seipso, licet sit a patre.

Ссылаются нормы: Q36A2Ad6, assert-h823cf01ea3a5942b42d7fd0e6ee4bd565b2f5466ff7d950cca2af5b557b3ac3d

section/36-2/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:66eccae89b2d9c182be9dc3cf3ef67bb4d3614575280b0cf05a9143254b02eddLA

Ad septimum dicendum quod spiritus sanctus distinguitur personaliter a filio in hoc, quod origo unius distinguitur ab origine alterius. Sed ipsa differentia originis est per hoc, quod filius est solum a patre, spiritus sanctus vero a patre et filio. Non enim aliter processiones distinguerentur, sicut supra ostensum est.

Ссылаются нормы: Q36A2Ad7, assert-ha1f2c82b11047368f96f62422a6bc846449dd7646a85110c1e2d0b0e4a1145b9

section/36-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ddadda9deadc463883c1f1da408dc7cbd7a357118c3b9b6c8bbe742616652033LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus non procedat a filio. Quia secundum Dionysium, non est audendum dicere aliquid de substantiali divinitate, praeter ea quae divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa. Sed in Scriptura sacra non exprimitur quod spiritus sanctus a filio procedat, sed solum quod procedat a patre; ut patet Ioann. XV, spiritum veritatis, qui a patre procedit. Ergo spiritus sanctus non procedit a filio.

Ссылаются нормы: Q36A2Obiectio1, assert-hc0d5b4021a7d1bfbb092c9dd0e000b72e2647b4bf49c4aac51ba3e38911e7585, assert-hc11fd38876724fd83d9d98c3df25f91cd92e4ac7bc357c9a6cb15961fdce5525

section/36-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:05d91d106dfe9e79682630e832aab79b1e1e7825913fec71e39900e2b2f6fc9dLA

Praeterea, in symbolo Constantinopolitanae synodi sic legitur, credimus in spiritum sanctum, dominum et vivificantem, ex patre procedentem, cum patre et filio adorandum et glorificandum. Nullo igitur modo debuit addi in symbolo nostro quod spiritus sanctus procedat a filio, sed videntur esse anathematis rei, qui hoc addiderunt.

Ссылаются нормы: Q36A2Obiectio2, assert-hb88dde05fd1bb0edebad46b2b3b2925a3d2f13fc9ef364dc3d60639ac3b70562

section/36-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:39bbface77262e1086596be2802cb971ad70959731e75bf8e3b69b94719e9d5dLA

Praeterea, Damascenus dicit, spiritum sanctum ex patre dicimus, et spiritum patris nominamus, ex filio autem spiritum sanctum non dicimus, spiritum vero filii nominamus. Ergo spiritus sanctus non procedit a filio.

Ссылаются нормы: Q36A2Obiectio3, assert-h73a76faa88548e58d5b3bd42f3ebca6ba0745a083ed2075b3a95883306e79644

section/36-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:575cc9a8301146f72904617b9bb03fa313c6d9e6d3a1ed2ca6ea85bc3dae116bLA

Praeterea, nihil procedit ab eo in quo quiescit. Sed spiritus sanctus quiescit in filio. Dicitur enim in legenda beati Andreae, pax vobis, et universis qui credunt in unum Deum patrem, et in unum filium eius, unicum dominum nostrum Iesum Christum, et in unum spiritum sanctum, procedentem ex patre, et in filio permanentem. Ergo spiritus sanctus non procedit a filio.

Ссылаются нормы: Q36A2Obiectio4, assert-h2bab3f8bb8183d47b4b4c68e55ecec95c54b84e94399dc8338b402690e4ae8ca, assert-h6c2b375554e2b32a78ec96c4b54522e1fa93af3b1c494a3d65866a349b992d7e

section/36-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6b0c2d0df6f825e853c0aaf66d9e40582ca766de73b065090f0b4a8f78d5211aLA

Praeterea, filius procedit ut verbum. Sed spiritus noster in nobis non videtur procedere a verbo nostro. Ergo nec spiritus sanctus procedit a filio.

Ссылаются нормы: Q36A2Obiectio5, assert-h07ba613c91cb843f9dbb2d925e15e303a113e6afacdd6c63276feaa30b8550b1, assert-h1da9fa42e1110b484a491410fd0c681fe3f032da4430784a94a5d2188f9261f2

section/36-2/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e8d44e8d427199e5507e5e11ed4340122a4183fcb94f4cbf8a9af7867b76cf96LA

Praeterea, spiritus sanctus perfecte procedit a patre. Ergo superfluum est dicere quod procedit a filio.

Ссылаются нормы: Q36A2Obiectio6, assert-hd208cef91fc3808e30904ec4f4834a4f958c420c4947b62c111315497e3f8200

section/36-2/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8346a2adacb3b33d4e66f9b8aa6a9175ad7ea31b923a6a4a9d2e99a6d1af66ebLA

Praeterea, in perpetuis non differt esse et posse, ut dicitur in III Physic.; et multo minus in divinis. Sed spiritus sanctus potest distingui a filio, etiam si ab eo non procedat. Dicit enim Anselmus, in libro de processione spiritus sancti, habent utique a patre esse filius et spiritus sanctus, sed diverso modo, quia alter nascendo, et alter procedendo, ut alii sint per hoc ab invicem. Et postea subdit, nam si per aliud non essent plures filius et spiritus sanctus, per hoc solum essent diversi. Ergo spiritus sanctus distinguitur a filio, ab eo non existens.

Ссылаются нормы: Q36A2Obiectio7, assert-h3a2f511d372eee8ce79f4f95b9922ca22b6a5113a56667e57fe818b994678504, assert-h74d1fb84f16d82701d7d52b02fca3f7a10ebc203697f0b187a724cf1c1f9fc06

section/36-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:12cd559e600ea8e7dda6ba64a58851e1cb2f24f5831cb87f703e0b9db3c51f39LA

Respondeo dicendum quod necesse est dicere spiritum sanctum a filio esse. Si enim non esset ab eo, nullo modo posset ab eo personaliter distingui. Quod ex supra dictis patet. Non enim est possibile dicere quod secundum aliquid absolutum divinae personae ab invicem distinguantur, quia sequeretur quod non esset trium una essentia; quidquid enim in divinis absolute dicitur, ad unitatem essentiae pertinet. Relinquitur ergo quod solum relationibus divinae personae ab invicem distinguantur. Relationes autem personas distinguere non possunt, nisi secundum quod sunt oppositae. Quod ex hoc patet, quia pater habet duas relationes, quarum una refertur ad filium, et alia ad spiritum sanctum; quae tamen, quia non sunt oppositae, non constituunt duas personas, sed ad unam personam patris tantum pertinent. Si ergo in filio et in spiritu sancto non esset invenire nisi duas relationes quibus uterque refertur ad patrem, illae relationes non essent ad invicem oppositae; sicut neque duae relationes quibus pater refertur ad illos. Unde, sicut persona patris est una, ita sequeretur quod persona filii et spiritus sancti esset una, habens duas relationes oppositas duabus relationibus patris. Hoc autem est haereticum, cum tollat fidem Trinitatis. Oportet ergo quod filius et spiritus sanctus ad invicem referantur oppositis relationibus. Non autem possunt esse in divinis aliae relationes oppositae nisi relationes originis, ut supra probatum est. Oppositae autem relationes originis accipiuntur secundum principium, et secundum quod est a principio. Relinquitur ergo quod necesse est dicere vel filium esse a spiritu sancto, quod nullus dicit, vel spiritum sanctum esse a filio, quod nos confitemur. Et huic quidem consonat ratio processionis utriusque. Dictum enim est supra quod filius procedit per modum intellectus, ut verbum; spiritus sanctus autem per modum voluntatis, ut amor. Necesse est autem quod amor a verbo procedat, non enim aliquid amamus, nisi secundum quod conceptione mentis apprehendimus. Unde et secundum hoc manifestum est quod spiritus sanctus procedit a filio. Ipse etiam ordo rerum hoc docet. Nusquam enim hoc invenimus, quod ab uno procedant plura absque ordine, nisi in illis solum quae materialiter differunt; sicut unus faber producit multos cultellos materialiter ab invicem distinctos, nullum ordinem habentes ad invicem. Sed in rebus in quibus non est sola materialis distinctio, semper invenitur in multitudine productorum aliquis ordo. Unde etiam in ordine creaturarum productarum, decor divinae sapientiae manifestatur. Si ergo ab una persona patris procedunt duae personae, scilicet filius et spiritus sanctus, oportet esse aliquem ordinem eorum ad invicem. Nec potest aliquis ordo alius assignari, nisi ordo naturae, quo alius est ex alio. Non est igitur possibile dicere quod filius et spiritus sanctus sic procedant a patre, quod neuter eorum procedat ab alio, nisi quis poneret in eis materialem distinctionem, quod est impossibile. Unde etiam ipsi Graeci processionem spiritus sancti aliquem ordinem habere ad filium intelligunt. Concedunt enim spiritum sanctum esse spiritum filii, et esse a patre per filium. Et quidam eorum dicuntur concedere quod sit a filio, vel profluat ab eo, non tamen quod procedat. Quod videtur vel ex ignorantia, vel ex protervia esse. Quia si quis recte consideret, inveniet processionis verbum inter omnia quae ad originem qualemcumque pertinent, communissimum esse. Utimur enim eo ad designandum qualemcumque originem; sicut quod linea procedit a puncto, radius a sole, rivus a fonte; et similiter in quibuscumque aliis. Unde ex quocumque alio ad originem pertinente, potest concludi quod spiritus sanctus procedit a filio.

Ссылаются нормы: Q36A2Respondeo, assert-hb0579dda83d3b7ae9e8ad565ae1f4f517450214f4922389b0bd012ced0bf5b6b

section/36-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:692dae858c7ac419d1979d3ea33014e587a02365f7b343288efd130fef01718fLA

Sed contra est quod dicit Athanasius, spiritus sanctus a patre et filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

Ссылаются нормы: assert-h765418083a661c81721aea7b1be487003fc76329fec33576d0b56fc22481a80c

section/36-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b7439aedd338c69195f8f76cf2da67b7635344eeef3f10bdaec1fe4bfbc4a9f2LA

Ad primum ergo dicendum quod in qualibet actione est duo considerare, scilicet suppositum agens, et virtutem qua agit; sicut ignis calefacit calore. Si igitur in patre et filio consideretur virtus qua spirant spiritum sanctum, non cadit ibi aliquod medium, quia haec virtus est una et eadem. Si autem considerentur ipsae personae spirantes, sic, cum spiritus sanctus communiter procedat a patre et filio, invenitur spiritus sanctus immediate a patre procedere, inquantum est ab eo; et mediate, inquantum est a filio. Et sic dicitur procedere a patre per filium. Sicut etiam Abel processit immediate ab Adam, inquantum Adam fuit pater eius; et mediate, inquantum Eva fuit mater eius, quae processit ab Adam; licet hoc exemplum materialis processionis ineptum videatur ad significandam immaterialem processionem divinarum personarum.

Ссылаются нормы: Q36A3Ad1, assert-h182e174af364d8e8eb6a947fb259281cb08a778954d9ec4ec3f54de1f12018a4

section/36-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8c2cb6b4670f5d2d895a95fac8c087ab489b75f3ad3b7964dda3e4858557275cLA

Ad secundum dicendum quod, si filius acciperet a patre aliam virtutem numero ad spirandum spiritum sanctum, sequeretur quod esset sicut causa secunda et instrumentalis, et sic magis procederet a patre quam a filio. Sed una et eadem numero virtus spirativa est in patre et filio, et ideo aequaliter procedit ab utroque. Licet aliquando dicatur principaliter vel proprie procedere de patre, propter hoc quod filius habet hanc virtutem a patre.

Ссылаются нормы: Q36A3Ad2, assert-h9ef80b00b928473a67956afa6df09746aec86f3f8e05897d38de7ad7dac6bfc5

section/36-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:65b65b62b0823ce12ba476f406bd3b2983c21f672da459b20db215d3e937e2e5LA

Ad tertium dicendum quod, sicut generatio filii est coaeterna generanti, unde non prius fuit pater quam gigneret filium; ita processio spiritus sancti est coaeterna suo principio. Unde non fuit prius filius genitus, quam spiritus sanctus procederet, sed utrumque aeternum est.

Ссылаются нормы: Q36A3Ad3, assert-hff822c573ce96c7a420cc451bb3e7a7f5d9fa58349fc15fc7c5522a6fb122397

section/36-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:04741e340160788ae7307b860763cadd8857b5ea801f71e375bca51dc35c6959LA

Ad quartum dicendum quod, cum aliquis dicitur per aliquid operari, non semper recipitur conversio, non enim dicimus quod martellus operetur per fabrum. Dicimus autem quod ballivus operatur per regem, quia ballivi est agere, cum sit dominus sui actus. Martelli autem non est agere, sed solum agi, unde non designatur nisi ut instrumentum. Dicitur autem ballivus operari per regem, quamvis haec praepositio per denotet medium, quia, quanto suppositum est prius in agendo, tanto virtus eius est immediatior effectui, quia virtus causae primae coniungit causam secundam suo effectui, unde et prima principia dicuntur immediata in demonstrativis scientiis. Sic igitur, inquantum ballivus est medius secundum ordinem suppositorum agentium, dicitur rex operari per ballivum, secundum ordinem vero virtutum, dicitur ballivus operari per regem, quia virtus regis facit quod actio ballivi consequatur effectum. Ordo autem non attenditur inter patrem et filium quantum ad virtutem; sed solum quantum ad supposita. Et ideo dicitur quod pater spirat per filium, et non e converso.

Ссылаются нормы: Q36A3Ad4, assert-hdb8b7f86772369006275ec84ade37185613abbd6874969e1fccdae8c02ed0d03

section/36-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9be913e67e37ea355a5eaa30acb8b7b1597465656deb8b9ff8e41dcc9247080eLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus non procedat a patre per filium. Quod enim procedit ab aliquo per aliquem, non procedit ab eo immediate. Si igitur spiritus sanctus procedit a patre per filium, non procedit a patre immediate. Quod videtur inconveniens.

Ссылаются нормы: Q36A3Obiectio1, assert-h579a05f87a21ded825c6eef47b17ebc2f95742987a33f92b4032b8e2fc6bb9fe

section/36-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fcac18119038cbf075ebbf3860f04b144d0b9b7f52de6dbc37672c6dc03026d0LA

Praeterea, si spiritus sanctus procedit a patre per filium, non procedit a filio nisi propter patrem. Sed propter quod unumquodque, et illud magis. Ergo magis procedit a patre quam a filio.

Ссылаются нормы: Q36A3Obiectio2, assert-h409d2f4216c7ea8b157c8506c225fc253677baf70ac08372cdd4e293a271309a, assert-ha682d4bb41d6dfaf7fa9de5b295914559ce6285a34e9eb2f82eb4abbfc995821

section/36-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:11dc384eaf8d77242b43f25946a522d7d65692da3237c71c83c510c6a2dce24cLA

Praeterea, filius habet esse per generationem. Si igitur spiritus sanctus est a patre per filium, sequitur quod prius generetur filius, et postea procedat spiritus sanctus. Et sic processio spiritus sancti non est aeterna. Quod est haereticum.

Ссылаются нормы: Q36A3Obiectio3, assert-hb608660fd53149e6fafe8c1f2ee4dfddec814e0183b6308fb8956ebcbd46a10b

section/36-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7b6d74733233510424e174f244210d71a350953af6600528cfb0e48bbf1aff1dLA

Praeterea, cum aliquis dicitur per aliquem operari, potest e converso dici, sicut enim dicimus quod rex operatur per ballivum, ita potest dici quod ballivus operatur per regem. Sed nullo modo dicimus quod filius spiret spiritum sanctum per patrem. Ergo nullo modo potest dici quod pater spiret spiritum sanctum per filium.

Ссылаются нормы: Q36A3Obiectio4, assert-h040b7c1b6f42c8b35cff5f23525b82c89b03b1b316ebb737f50c0be7826c22dd, assert-hff85c422ddd564e2ba1efaf9e49b3c84983785f08a33a72289f28e6c9457226b

section/36-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:17aa9238d9238e10dcae65c97e747ceecc368508181a9048655f03298bd546fbLA

Respondeo dicendum quod in omnibus locutionibus in quibus dicitur aliquis per aliquem operari, haec praepositio per designat in causali aliquam causam seu principium illius actus. Sed cum actio sit media inter faciens et factum, quandoque illud causale cui adiungitur haec praepositio per, est causa actionis secundum quod exit ab agente. Et tunc est causa agenti quod agat; sive sit causa finalis, sive formalis, sive effectiva vel motiva, finalis quidem, ut si dicamus quod artifex operatur per cupiditatem lucri; formalis vero, ut si dicamus quod operatur per artem suam; motiva vero, si dicamus quod operatur per imperium alterius. Quandoque vero dictio causalis cui adiungitur haec praepositio per, est causa actionis secundum quod terminatur ad factum; ut cum dicimus, artifex operatur per martellum. Non enim significatur quod martellus sit causa artifici quod agat, sed quod sit causa artificiato ut ab artifice procedat; et quod hoc ipsum habeat ab artifice. Et hoc est quod quidam dicunt, quod haec praepositio per quandoque notat auctoritatem in recto, ut cum dicitur, rex operatur per ballivum, quandoque autem in obliquo, ut cum dicitur, ballivus operatur per regem. Quia igitur filius habet a patre quod ab eo procedat spiritus sanctus, potest dici quod pater per filium spirat spiritum sanctum; vel quod spiritus sanctus procedat a patre per filium, quod idem est.

Ссылаются нормы: Q36A3Respondeo, assert-h8316ba37d3e32cb88581b87cfec172777239c0b4753764e5a2e430c32fa94f4c

section/36-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:6abedee5fb2cefb081d8decce4d2419f8037ef00b580c34150605591e5e42104LA

Sed contra est quod Hilarius dicit, in libro de Trin., conserva hanc, oro, fidei meae religionem, ut semper obtineam patrem, scilicet te; et filium tuum una tecum adorem; et spiritum sanctum tuum, qui est per unigenitum tuum, promerear.

Ссылаются нормы: assert-h8b89913dc3ac20a91f9794776e8069892254e71d5cb23ce4bf1e2af11c6eaeaf

section/36-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2fa057be2e4fbc22beefd0b7c2815905eb38900168a939408587807111e0f114LA

Ad primum ergo dicendum quod, si attendatur virtus spirativa, spiritus sanctus procedit a patre et filio inquantum sunt unum in virtute spirativa, quae quodammodo significat naturam cum proprietate, ut infra dicetur. Neque est inconveniens unam proprietatem esse in duobus suppositis, quorum est una natura. Si vero considerentur supposita spirationis, sic spiritus sanctus procedit a patre et filio ut sunt plures, procedit enim ab eis ut amor unitivus duorum.

Ссылаются нормы: Q36A4Ad1, assert-hb67d6f43ce656af68a5a148a895c6bdf467f0edbdb2b2992a55699bbf9866be3

section/36-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:61ef02290d459fc7448df8528c940f6392cd41c01b4e93d6b04dad0ed84a5c34LA

Ad secundum dicendum quod, cum dicitur, pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, designatur una proprietas, quae est forma significata per nomen. Non tamen sequitur quod propter plures proprietates possit dici pater plura principia, quia implicaretur pluralitas suppositorum.

Ссылаются нормы: Q36A4Ad2, assert-h61b8fa254771039c568287341ac0e40dcba7302eee58f45a841cafb9adcdd772

section/36-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d78a5b969951bae95f9061d30ec0da83a7f8bb20227a01af756e47b664b4894dLA

Ad tertium dicendum quod secundum relativas proprietates non attenditur in divinis similitudo vel dissimilitudo, sed secundum essentiam. Unde, sicut pater non est similior sibi quam filio, ita nec filius similior patri quam spiritus sanctus.

Ссылаются нормы: Q36A4Ad3, assert-h12c10a067a18c5b0622d2e9e4099da1e870ec9b577e30f2be55ba74472450041

section/36-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:12d0b46d2775aff2b1d2f5d94c993dfb3a96e5b601d6d0ee651a51d6f21255d4LA

Ad quartum dicendum quod haec duo, scilicet, pater et filius sunt unum principium quod est pater, aut, unum principium quod non est pater, non sunt contradictorie opposita. Unde non est necesse alterum eorum dare. Cum enim dicimus, pater et filius sunt unum principium, hoc quod dico principium, non habet determinatam suppositionem, imo confusam pro duabus personis simul. Unde in processu est fallacia figurae dictionis, a confusa suppositione ad determinatam.

Ссылаются нормы: Q36A4Ad4, assert-h9805c3e66e27ab2318ff722de848460c283bf073e43fcc70194409851b9906ef

section/36-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f2ed466601f51ce1015b875cb856a4b39d57628cb9bb8cec9a2d3bca85a852abLA

Ad quintum dicendum quod haec etiam est vera, unum principium spiritus sancti est pater et filius. Quia hoc quod dico principium non supponit pro una persona tantum, sed indistincte pro duabus, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q36A4Ad5, assert-h41d4a950984c3f1fc30db65eecd380b41139ef1d84acd9244a0f5a69e638b0b3

section/36-4/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:678001f1f18b092301dec07c20bdc15306b219970cf51403e623c0622f72a1e9LA

Ad sextum dicendum quod convenienter potest dici quod pater et filius sunt idem principium, secundum quod ly principium supponit confuse et indistincte pro duabus personis simul.

Ссылаются нормы: Q36A4Ad6, assert-ha3f011f537d0aae5306796e64819d647c8a1a6c19a75b513c5a25c1faf63bde4

section/36-4/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1678fb5f62312b9e546667018e922a8e85304fa2b27b5293c88a1282bd2b5600LA

Ad septimum dicendum quod quidam dicunt quod pater et filius, licet sint unum principium spiritus sancti, sunt tamen duo spiratores, propter distinctionem suppositorum, sicut etiam duo spirantes, quia actus referuntur ad supposita. Nec est eadem ratio de hoc nomine creator. Quia spiritus sanctus procedit a patre et filio ut sunt duae personae distinctae, ut dictum est, non autem creatura procedit a tribus personis ut sunt personae distinctae, sed ut sunt unum in essentia. Sed videtur melius dicendum quod, quia spirans adiectivum est, spirator vero substantivum, possumus dicere quod pater et filius sunt duo spirantes, propter pluralitatem suppositorum; non autem duo spiratores, propter unam spirationem. Nam adiectiva nomina habent numerum secundum supposita, substantiva vero a seipsis, secundum formam significatam. Quod vero Hilarius dicit, quod spiritus sanctus est a patre et filio auctoribus, exponendum est quod ponitur substantivum pro adiectivo.

Ссылаются нормы: Q36A4Ad7, assert-h480db6055c5bd9ae4d0f2e9fee064d46448909c970b75831eb42ef4bc7899c7c

section/36-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6585d067490469cabc319e76da460f8e216de8e3a5158e4dcadcc70917e5d028LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod pater et filius non sint unum principium spiritus sancti. Quia spiritus sanctus non videtur a patre et filio procedere inquantum sunt unum, neque in natura, quia spiritus sanctus sic etiam procederet a seipso, qui est unum cum eis in natura; neque etiam inquantum sunt unum in aliqua proprietate, quia una proprietas non potest esse duorum suppositorum, ut videtur. Ergo spiritus sanctus procedit a patre et filio ut sunt plures. Non ergo pater et filius sunt unum principium spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q36A4Obiectio1, assert-h1bdfcfc591e80274506b585e8c43276fb9f3d537ef9870c87007223e3aca07cf, assert-ha634d520f3b69eaf5ca33dbbf15fd5625087b2730808e7c1867ed8abeacb8d4d

section/36-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d498743584d5e2f196f3924c8c5f952b33d5d21fecef9dbbcb11d1c8045caae6LA

Praeterea, cum dicitur, pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, non potest ibi designari unitas personalis, quia sic pater et filius essent una persona. Neque etiam unitas proprietatis, quia si propter unam proprietatem pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, pari ratione, propter duas proprietates pater videtur esse duo principia filii et spiritus sancti; quod est inconveniens. Non ergo pater et filius sunt unum principium spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q36A4Obiectio2, assert-h30ea825248f6a402d46d95343a64bd88e18de69a2d257cacb06a66cb6e1b4c2e

section/36-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:323431275774db9dcf7d741e1d1b20f5dcaae48378e48a366e3f5b67522fff1cLA

Praeterea, filius non magis convenit cum patre quam spiritus sanctus. Sed spiritus sanctus et pater non sunt unum principium respectu alicuius divinae personae. Ergo neque pater et filius.

Ссылаются нормы: Q36A4Obiectio3, assert-he3df5d80c6e4f0195d109bfb965ede9384aee09239714ea2d375c70e9e35fb6f, assert-he5e68b0a64b890eadbc9dbcbd2c9fbb50848b41e592a649ba674f763c8194661

section/36-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6f03e0bd4ae5fee4331c16ee0f34ccdde0c3a1ddd4e71c564d2bc05a4620125aLA

Praeterea, si pater et filius sunt unum principium spiritus sancti aut unum quod est pater; aut unum quod non est pater. Sed neutrum est dare, quia si unum quod est pater, sequitur quod filius sit pater; si unum quod non est pater, sequitur quod pater non est pater. Non ergo dicendum est quod pater et filius sint unum principium spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q36A4Obiectio4, assert-hdc9a6d8295efa2185cabf1ab74ffa1c9bbee1b8a228e6702b5165b0f91517922, assert-hddb351e51db4201e7ee798a36a47a55fd4884d293a14d3ef2bab74d38b699937

section/36-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a804213d6f84d8a3bb988bce5dffe3e8c6c10c85bc5e0c461e13e7fb26dd34c7LA

Praeterea, si pater et filius sunt unum principium spiritus sancti videtur e converso dicendum quod unum principium spiritus sancti sit pater et filius. Sed haec videtur esse falsa, quia hoc quod dico principium, oportet quod supponat vel pro persona patris, vel pro persona filii; et utroque modo est falsa. Ergo etiam haec est falsa, pater et filius sunt unum principium spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q36A4Obiectio5, assert-h273ac03da14651349ee9f6eaa1a2c1d7a3d3250927887b84bc5e630e1ea518ef, assert-hc5e573e6e844aa7de3356c661a21e3cf698e22969bc817a2e563f6ec99762341

section/36-4/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d58148d8583781c752b40f55d041b48e24a0a2947020de3f426108fe38281630LA

Praeterea, unum in substantia facit idem. Si igitur pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, sequitur quod sint idem principium. Sed hoc a multis negatur. Ergo non est concedendum quod pater et filius sint unum principium spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q36A4Obiectio6, assert-h2fdc2fe274c8fa3550c5368043c6bbbd5152fa93ec2984b122c4100c593cc22f, assert-hc7bcfc5f80418ccab39a60de6fa5a3b2aec1f33a7d305a0840b26e2bfb80c274

section/36-4/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:99aae67a049a67649765145f7b5ff317f65ad3a8fca16da22303be8b16bf0d08LA

Praeterea, pater et filius et spiritus sanctus, quia sunt unum principium creaturae, dicuntur esse unus creator. Sed pater et filius non sunt unus spirator, sed duo spiratores, ut a multis dicitur. Quod etiam consonat dictis Hilarii, qui dicit, in II de Trin., quod spiritus sanctus a patre et filio auctoribus confitendus est. Ergo pater et filius non sunt unum principium spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q36A4Obiectio7, assert-h38b4defa4fd7921e6726d81d7cfd8424979d245ee4c929f44071762629eadb92, assert-h8e3e4cc3eee9c2eb57631a42b5d0ef20fbb30288d275fa4c52d1378c4044081b

section/36-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:84901be3e33d56bce810df68812f3e4feb6b9adf209ac5d6392a15b3312997aeLA

Respondeo dicendum quod pater et filius in omnibus unum sunt, in quibus non distinguit inter eos relationis oppositio. Unde, cum in hoc quod est esse principium spiritus sancti, non opponantur relative, sequitur quod pater et filius sunt unum principium spiritus sancti. Quidam tamen dicunt hanc esse impropriam, pater et filius sunt unum principium spiritus sancti. Quia cum hoc nomen principium, singulariter acceptum, non significet personam, sed proprietatem, dicunt quod sumitur adiective, et quia adiectivum non determinatur per adiectivum, non potest convenienter dici quod pater et filius sint unum principium spiritus sancti, nisi unum intelligatur quasi adverbialiter positum, ut sit sensus, sunt unum principium, idest uno modo. Sed simili ratione posset dici pater duo principia filii et spiritus sancti, idest duobus modis. Dicendum est ergo quod, licet hoc nomen principium significet proprietatem, tamen significat eam per modum substantivi, sicut hoc nomen pater vel filius etiam in rebus creatis. Unde numerum accipit a forma significata, sicut et alia substantiva. Sicut igitur pater et filius sunt unus Deus, propter unitatem formae significatae per hoc nomen Deus; ita sunt unum principium spiritus sancti, propter unitatem proprietatis significatae in hoc nomine principium.

Ссылаются нормы: Q36A4Respondeo, assert-hd2be070fff9188184a631e4406f4a947e8d7c01cabd644ee53ba4973b8dc3fff

section/36-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:8e365fe9c9be269bdd5dc88507892cf1d1ba0416b83c2b8839c1bc9d04bc16d2LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in V de Trin., quod pater et filius non sunt duo principia, sed unum principium spiritus sancti.

Ссылаются нормы: assert-h5498113abd4c90a32054b48c948e89f3fbc4867e9cdf8bfad91f1cbedeb32963

question/36/prooemium · paragraph

la · official · sha256:5f59874cd4b59b2775ae0c069420f55ffd93f9489658be828791b6914195a9beLA

Post haec considerandum est de his quae pertinent ad personam spiritus sancti. Qui quidem non solum dicitur spiritus sanctus, sed etiam amor et donum Dei. Circa nomen ergo spiritus sancti quaeruntur quatuor. Primo, utrum hoc nomen spiritus sanctus sit proprium alicuius divinae personae. Secundo, utrum illa persona divina quae spiritus sanctus dicitur, procedat a patre et filio. Tertio, utrum procedat a patre per filium. Quarto, utrum pater et filius sint unum principium spiritus sancti.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 37

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q37
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:d11fecae709aacf6faa62f235b7dbaf75886f3ce952eec111f8a76b7d4d8db802026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 19

section/37-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a3a189fa880869da74b87669cfdfe19433f385d9ec12f1e4f10f03aec1b098d9LA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de caritate, secundum quod essentialiter sumitur in divinis, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q37A1Ad1, assert-h1fc87956148e8932a5d50ccc52df7ca928caccc62826630859b4fc6d93470400

section/37-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:77fbc12d2f834e80c10ead16af9e11cc66bdb9783f68372ec57cd72c969b84c2LA

Ad secundum dicendum quod intelligere et velle et amare, licet significentur per modum actionum transeuntium in obiecta, sunt tamen actiones manentes in agentibus, ut supra dictum est; ita tamen quod in ipso agente important habitudinem quandam ad obiectum. Unde amor, etiam in nobis, est aliquid manens in amante, et verbum cordis manens in dicente; tamen cum habitudine ad rem verbo expressam, vel amatam. Sed in Deo, in quo nullum est accidens, plus habet, quia tam verbum quam amor est subsistens. Cum ergo dicitur quod spiritus sanctus est amor patris in filium, vel in quidquam aliud, non significatur aliquid transiens in alium; sed solum habitudo amoris ad rem amatam; sicut et in verbo importatur habitudo verbi ad rem verbo expressam.

Ссылаются нормы: Q37A1Ad2, assert-h486cbac4fdbae95b644bf9f26bc1c26e9594259107ba0ad79aa363b7ec01a360

section/37-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cdf6504f92fb4fef6a9c8050b8f3c5532456466e4e5ad8a4e3910e0571d35408LA

Ad tertium dicendum quod spiritus sanctus dicitur esse nexus patris et filii, inquantum est amor, quia, cum pater amet unica dilectione se et filium, et e converso, importatur in spiritu sancto, prout est amor, habitudo patris ad filium, et e converso, ut amantis ad amatum. Sed ex hoc ipso quod pater et filius se mutuo amant, oportet quod mutuus amor, qui est spiritus sanctus, ab utroque procedat. Secundum igitur originem, spiritus sanctus non est medius, sed tertia in Trinitate persona. Secundum vero praedictam habitudinem, est medius nexus duorum, ab utroque procedens.

Ссылаются нормы: Q37A1Ad3, assert-h6c5e40034f95ed9c968af586bc295cfbfb702b0cbd478603b50209dbdf302727

section/37-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:20c2aebc552079123b9d8db79b04451998ca257da3d15cfd8147e45de19f2ae0LA

Ad quartum dicendum quod, sicut filio, licet intelligat, non tamen sibi competit producere verbum, quia intelligere convenit ei ut verbo procedenti; ita, licet spiritus sanctus amet, essentialiter accipiendo, non tamen convenit ei quod spiret amorem, quod est diligere notionaliter sumptum; quia sic diligit essentialiter ut amor procedens, non ut a quo procedit amor.

Ссылаются нормы: Q37A1Ad4, assert-hcd3359c7c7423f7ef8214148e39b7449098745f4fb0c4e85ec022935204215e2

section/37-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fe7f71a4fde42e6350b7e1818995e6f9a6f13aab2dd6dad3b439e1428260c6f7LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod amor non sit proprium nomen spiritus sancti. Dicit enim Augustinus, XV de Trin., nescio cur, sicut sapientia dicitur et pater et filius et spiritus sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia, non ita et caritas dicatur pater et filius et spiritus sanctus, et simul omnes una caritas. Sed nullum nomen quod de singulis personis praedicatur et de omnibus in communi singulariter, est nomen proprium alicuius personae. Ergo hoc nomen amor non est proprium spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q37A1Obiectio1, assert-h2b434cd65ac9ce3a9590e78b2b052014d4a4cb97181619732d6233757c9af00f, assert-h5891deeb5fb554c57d9c698be0e0ba15e539b195022fe03fba276b7df3e9902d

section/37-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6de29e4c3678540d22f68977a295e66ce9a448712d149100263aac65362311fcLA

Praeterea, spiritus sanctus est persona subsistens. Sed amor non significatur ut persona subsistens, sed ut actio quaedam ab amante transiens in amatum. Ergo amor non est proprium nomen spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q37A1Obiectio2, assert-h33b98f219e84949f32e71210b7d1682153f177ffdeea648c8fe58f8eb7c3fbb6, assert-he87c4ef8a45a4334def8a21557801aa622703f95016f17e84087b7d8cfe93edf

section/37-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:caf7821abf57a95d2668721b0c66273498d80ffd120c487a43c757deffeba743LA

Praeterea, amor est nexus amantium, quia secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom., est quaedam vis unitiva. Sed nexus est medium inter ea quae connectit, non autem aliquid ab eis procedens. Cum igitur spiritus sanctus procedat a patre et filio, sicut ostensum est, videtur quod non sit amor aut nexus patris et filii.

Ссылаются нормы: Q37A1Obiectio3, assert-h27bf9d1e7e75a8d0d5c7bc1f1de6fdba124475e3a8c5eea4c90e0115be84f314, assert-hde227fc494ed306622b4c23c3d6846f291e28992eb7f211014b2f49c57b1634e

section/37-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c9c0554554d70d1fef82d1841267a2940789297ab962eb7b83e0e1a64caca8a7LA

Praeterea, cuiuslibet amantis est aliquis amor. Sed spiritus sanctus est amans. Ergo eius est aliquis amor. Si igitur spiritus sanctus est amor, erit amor amoris, et spiritus a spiritu. Quod est inconveniens.

Ссылаются нормы: Q37A1Obiectio4, assert-h48b213d98ce5dd47711db206caf1b26f27ab863c615381d1cb81846f870770d3, assert-hbc6732d01495a30e8b6ca12764dca7beff55dd3972635805b53192cfee1650de

section/37-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d8afe7895b3ac18c52ba4619eccdd9a7f4fa85463e7e1054e64d14f2cb81aeceLA

Respondeo dicendum quod nomen amoris in divinis sumi potest et essentialiter et personaliter. Et secundum quod personaliter sumitur, est proprium nomen spiritus sancti; sicut verbum est proprium nomen filii. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod, cum in divinis, ut supra ostensum est, sint duae processiones, una per modum intellectus, quae est processio verbi; alia per modum voluntatis, quae est processio amoris, quia prima est nobis magis nota, ad singula significanda quae in ea considerari possunt, sunt magis propria nomina adinventa; non autem in processione voluntatis. Unde et quibusdam circumlocutionibus utimur ad significandam personam procedentem, et relationes etiam quae accipiuntur secundum hanc processionem, et processionis et spirationis nominibus nominantur, ut supra dictum est, quae tamen sunt magis nomina originis quam relationis, secundum proprietatem vocabuli. Et tamen similiter utramque processionem considerari oportet. Sicut enim ex hoc quod aliquis rem aliquam intelligit, provenit quaedam intellectualis conceptio rei intellectae in intelligente, quae dicitur verbum; ita ex hoc quod aliquis rem aliquam amat, provenit quaedam impressio, ut ita loquar, rei amatae in affectu amantis, secundum quam amatum dicitur esse in amante, sicut et intellectum in intelligente. Ita quod, cum aliquis seipsum intelligit et amat, est in seipso non solum per identitatem rei, sed etiam ut intellectum in intelligente, et amatum in amante. Sed ex parte intellectus, sunt vocabula adinventa ad significandum respectum intelligentis ad rem intellectam, ut patet in hoc quod dico intelligere, et sunt etiam alia vocabula adinventa ad significandum processum intellectualis conceptionis, scilicet ipsum dicere, et verbum. Unde in divinis intelligere solum essentialiter dicitur, quia non importat habitudinem ad verbum procedens, sed verbum personaliter dicitur, quia significat id quod procedit, ipsum vero dicere dicitur notionaliter, quia importat habitudinem principii verbi ad verbum ipsum. Ex parte autem voluntatis, praeter diligere et amare, quae important habitudinem amantis ad rem amatam, non sunt aliqua vocabula imposita, quae importent habitudinem ipsius impressionis vel affectionis rei amatae, quae provenit in amante ex hoc quod amat, ad suum principium, aut e converso. Et ideo, propter vocabulorum inopiam, huiusmodi habitudines significamus vocabulis amoris et dilectionis; sicut si verbum nominaremus intelligentiam conceptam, vel sapientiam genitam. Sic igitur, inquantum in amore vel dilectione non importatur nisi habitudo amantis ad rem amatam, amor et diligere essentialiter dicuntur, sicut intelligentia et intelligere. Inquantum vero his vocabulis utimur ad exprimendam habitudinem eius rei quae procedit per modum amoris, ad suum principium, et e converso; ita quod per amorem intelligatur amor procedens, et per diligere intelligatur spirare amorem procedentem, sic amor est nomen personae, et diligere vel amare est verbum notionale, sicut dicere vel generare.

Ссылаются нормы: Q37A1Respondeo, assert-h021ae60f63792cd98ad9fe3a05749cc2ed879a5705d907e9b74768fa516efa9f

section/37-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:796418225c0a6daef7d00828228269527c858b621688acd23f8597e8e53fa390LA

Sed contra est quod Gregorius dicit, in homilia Pentecostes, ipse spiritus sanctus est amor.

Ссылаются нормы: assert-h434830465a39cb9fffc9b570b80100921319394b1011737bc47019c3d0190800

section/37-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0d0a064f29005c48534ad2765e5c127ec6f7ba832a19cac62d07f4c9faf773b2LA

Ad primum ergo dicendum quod esse sapientem vel intelligentem in divinis non sumitur nisi essentialiter, et ideo non potest dici quod pater sit sapiens vel intelligens filio. Sed diligere sumitur non solum essentialiter, sed etiam notionaliter. Et secundum hoc, possumus dicere quod pater et filius diligunt se spiritu sancto, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q37A2Ad1, assert-hae78d09cb9dddffb0136ebf3f00571bdafdc85544913a1f86f5062aa7c49e2b7

section/37-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3e88ca88efde04920953df7e70f01761e8240b01da7d324aa752d8306d5feb31LA

Ad secundum dicendum quod, quando in intellectu alicuius actionis importatur determinatus effectus, potest denominari principium actionis et ab actione et ab effectu; sicut possumus dicere quod arbor est florens floritione, et floribus. Sed quando in actione non includitur determinatus effectus, tunc non potest principium actionis denominari ab effectu, sed solum ab actione, non enim dicimus quod arbor producit florem flore, sed productione floris. In hoc igitur quod dico spirat vel generat, importatur actus notionalis tantum. Unde non possumus dicere quod pater spiret spiritu sancto, vel generet filio. Possumus autem dicere quod pater dicit verbo, tanquam persona procedente, et dicit dictione, tanquam actu notionali, quia dicere importat determinatam personam procedentem, cum dicere sit producere verbum. Et similiter diligere, prout notionaliter sumitur, est producere amorem. Et ideo potest dici quod pater diligit filium spiritu sancto, tanquam persona procedente, et ipsa dilectione, tanquam actu notionali.

Ссылаются нормы: Q37A2Ad2, assert-h2db8f25b671a2f6797b64b4d6f5d3412a6f511dd1eb50785007a940f876c88c6

section/37-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c8b4ef347d8f21fd02f7156ecc424da999dab3f1481b80aa99d6ac7712951557LA

Ad tertium dicendum quod pater non solum filium, sed etiam se et nos diligit spiritu sancto. Quia, ut dictum est diligere, prout notionaliter sumitur, non solum importat productionem divinae personae, sed etiam personam productam per modum amoris, qui habet habitudinem ad rem dilectam. Unde, sicut pater dicit se et omnem creaturam verbo quod genuit, inquantum verbum genitum sufficienter repraesentat patrem et omnem creaturam; ita diligit se et omnem creaturam spiritu sancto, inquantum spiritus sanctus procedit ut amor bonitatis primae, secundum quam pater amat se et omnem creaturam. Et sic etiam patet quod respectus importatur ad creaturam et in verbo et in amore procedente, quasi secundario; inquantum scilicet veritas et bonitas divina est principium intelligendi et amandi omnem creaturam.

Ссылаются нормы: Q37A2Ad3, assert-hc7f12e981dfb8656dbb783530a9b223b4739206fa12d4a9fa6761da04d589721

section/37-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ddbe83a1ae8d562a19fc42200af47d6f05095423d4fabe06c6dd9280d0c02d2fLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater et filius non diligant se spiritu sancto. Augustinus enim, in VII de Trin., probat quod pater non est sapiens sapientia genita. Sed sicut filius est sapientia genita, ita spiritus sanctus est amor procedens, ut dictum est. Ergo pater et filius non diligunt se amore procedente, qui est spiritus sanctus.

Ссылаются нормы: Q37A2Obiectio1, assert-h14df5b7e95d4ed59acb1372591d331193d5697aa1c1da60621d419dc22cc23e9, assert-h67bf96fb20ef489b104dc5305258cce245abfdfd4b4a931d811246bc75869cb8

section/37-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:359a316fcd32f699508941f4b8c3beef58f8341f1e24c17a150f249548b80054LA

Praeterea, cum dicitur, pater et filius diligunt se spiritu sancto, hoc verbum diligere aut sumitur essentialiter, aut notionaliter. Sed non potest esse vera secundum quod sumitur essentialiter, quia pari ratione posset dici quod pater intelligit filio. Neque etiam secundum quod sumitur notionaliter, quia pari ratione posset dici quod pater et filius spirant spiritu sancto, vel quod pater generat filio. Ergo nullo modo haec est vera, pater et filius diligunt se spiritu sancto.

Ссылаются нормы: Q37A2Obiectio2, assert-ha48f80c2bc617bf62c82c274c8682b97bcfb76fe456b3c773c1e9fe9b51fea20, assert-ha4d032b0a35222d57f7db04e7751c722b4dde9f2cc6c41025054bdad71daa9fc

section/37-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:7494b7ea69c6775d414266baf0655088a9f35f7f3d9714c8ebe18ab3d070081dLA

Praeterea, eodem amore pater diligit filium, et se, et nos. Sed pater non diligit se spiritu sancto. Quia nullus actus notionalis reflectitur super principium actus, non enim potest dici quod pater generat se, vel spirat se. Ergo etiam non potest dici quod diligat se spiritu sancto, secundum quod diligere sumitur notionaliter. Item, amor quo diligit nos, non videtur esse spiritus sanctus, quia importatur respectus ad creaturam, et ita ad essentiam pertinet. Ergo et haec est falsa, pater diligit filium spiritu sancto.

Ссылаются нормы: Q37A2Obiectio3, assert-hb4548270ff4877bfa90dde241bd085ab5314bfc49d96e6def83371c7bc4c8806, assert-hbb6d943620ed20f75c1ff61a290a57df8b8009c53811084a3521852fe09e0a49, assert-hef36b831bf7064857d6cc289329c5757685a5e501426c78ae2c32bb28f0110d4

section/37-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:32a7b9cd26168469cbc7a19f37c83652f190a9daca02236efb69223e10040636LA

Respondeo dicendum quod circa hanc quaestionem difficultatem affert quod, cum dicitur, pater diligit filium spiritu sancto, cum ablativus construatur in habitudine alicuius causae, videtur quod spiritus sanctus sit principium diligendi patri et filio; quod est omnino impossibile. Et ideo quidam dixerunt hanc esse falsam, pater et filius diligunt se spiritu sancto. Et dicunt hanc esse retractatam ab Augustino in suo simili, cum scilicet retractavit istam, pater est sapiens sapientia genita. Quidam vero dicunt quod est propositio impropria; et est sic exponenda, pater diligit filium spiritu sancto, idest amore essentiali, qui appropriatur spiritui sancto. Quidam vero dixerunt quod ablativus iste construitur in habitudine signi, ut sit sensus, spiritus sanctus est signum quod pater diligat filium, inquantum scilicet procedit ab eis ut amor. Quidam vero dixerunt quod ablativus iste construitur in habitudine causae formalis, quia spiritus sanctus est amor, quo formaliter pater et filius se invicem diligunt. Quidam vero dixerunt quod construitur in habitudine effectus formalis. Et isti propinquius ad veritatem accesserunt. Unde ad huius evidentiam, sciendum est quod, cum res communiter denominentur a suis formis, sicut album ab albedine, et homo ab humanitate; omne illud a quo aliquid denominatur, quantum ad hoc habet habitudinem formae. Ut si dicam, iste est indutus vestimento, iste ablativus construitur in habitudine causae formalis, quamvis non sit forma. Contingit autem aliquid denominari per id quod ab ipso procedit, non solum sicut agens actione; sed etiam sicut ipso termino actionis, qui est effectus, quando ipse effectus in intellectu actionis includitur. Dicimus enim quod ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefactio non sit calor, qui est forma ignis, sed actio ab igne procedens, et dicimus quod arbor est florens floribus, quamvis flores non sint forma arboris, sed quidam effectus ab ipsa procedentes. Secundum hoc ergo dicendum quod, cum diligere in divinis dupliciter sumatur, essentialiter scilicet et notionaliter; secundum quod essentialiter sumitur, sic pater et filius non diligunt se spiritu sancto, sed essentia sua. Unde Augustinus dicit, in XV de Trin., quis audet dicere patrem nec se nec filium nec spiritum sanctum diligere nisi per spiritum sanctum? Et secundum hoc procedunt primae opiniones. Secundum vero quod notionaliter sumitur, sic diligere nihil est aliud quam spirare amorem; sicut dicere est producere verbum, et florere est producere flores. Sicut ergo dicitur arbor florens floribus, ita dicitur pater dicens verbo vel filio, se et creaturam, et pater et filius dicuntur diligentes spiritu sancto, vel amore procedente, et se et nos.

Ссылаются нормы: Q37A2Respondeo, assert-h3af618a2777732f342f2f6ddf913b639edada0f5d49add96729706f536cee3d0

section/37-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:b970903ecac307def72ab32550ba8b6f5ab126dc7e9c164df2e60b96acf9da96LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod spiritus sanctus est quo genitus a generante diligitur, genitoremque suum diligit.

Ссылаются нормы: assert-hacb28050355a36e18b21e0c3671496943fa52a92bbc4805663be8764909c13a2

question/37/prooemium · paragraph

la · official · sha256:cd46100083c615bb443a63e1e9ae79e6c3cb2f5f0e20a5ecd09d7a4283c5505bLA

Deinde quaeritur de nomine amoris. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum sit proprium nomen spiritus sancti. Secundo, utrum pater et filius diligant se spiritu sancto.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 38

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q38
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:c0864ee71d09bda84dbe8039e10bccc0fc00881e0a3230c8754f475d90c30ea12026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 19

section/38-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c276480e3ca4fadbe4a604e11134b1216f65e55b2ab755a6e8535477ac0ad00eLA

Ad primum ergo dicendum quod nomen doni importat distinctionem personalem, secundum quod donum dicitur esse alicuius per originem. Et tamen spiritus sanctus dat seipsum, inquantum est sui ipsius, ut potens se uti, vel potius frui; sicut et homo liber dicitur esse sui ipsius. Et hoc est quod Augustinus dicit, super Ioan., quid tam tuum est quam tu? Vel dicendum, et melius, quod donum oportet esse aliquo modo dantis. Sed hoc esse huius dicitur multipliciter. Uno modo, per modum identitatis, sicut dicit Augustinus super Ioan., et sic donum non distinguitur a dante, sed ab eo cui datur. Et sic dicitur quod spiritus sanctus dat se. Alio modo dicitur aliquid esse alicuius ut possessio vel servus, et sic oportet quod donum essentialiter distinguatur a dante. Et sic donum Dei est aliquid creatum. Tertio modo dicitur hoc esse huius per originem tantum, et sic filius est patris, et spiritus sanctus utriusque. Inquantum ergo donum hoc modo dicitur esse dantis, sic distinguitur a dante personaliter, et est nomen personale.

Ссылаются нормы: Q38A1Ad1, assert-ha53bd928e8380f4ae9d831363352ebef8482a30dd8e4d479f71bd5340136ea71

section/38-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6b6abd684b874062f2f8450093670fe8368e9b4533b4761b2ebd7627476ab5e8LA

Ad secundum dicendum quod essentia dicitur esse donum patris primo modo, quia essentia est patris per modum identitatis.

Ссылаются нормы: Q38A1Ad2, assert-h945b6df69b4f4c7b13106deee24fb1403aa23abf9d450d78632254e42a03500d

section/38-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e85c7a9ccedfa3a195d9e42f6d3bad0bec441578bb9668960a50d22f5af0c997LA

Ad tertium dicendum quod donum, secundum quod est nomen personale in divinis, non importat subiectionem, sed originem tantum, in comparatione ad dantem. In comparatione vero ad eum cui datur, importat liberum usum vel fruitionem, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q38A1Ad3, assert-hdaade10426f81074127c0c7a5f8b728453d2d2968cdb64bf6e589480a8e44459

section/38-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:afdb09ffce8a15e0116ad25f8cc4a0e681f05d38c860c0611d992089d09ed9acLA

Ad quartum dicendum quod donum non dicitur ex eo quod actu datur, sed inquantum habet aptitudinem ut possit dari. Unde ab aeterno divina persona dicitur donum, licet ex tempore detur. Nec tamen per hoc quod importatur respectus ad creaturam, oportet quod sit essentiale, sed quod aliquid essentiale in suo intellectu includatur, sicut essentia includitur in intellectu personae, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q38A1Ad4, assert-hc8f63c8f571c2f19cd2dbde97b6c7119f7b105bc1724f6d91f02176f2a0a5052

section/38-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:762cc899e9409def14440e14ab262ae4306530b5aeed05ed211919f797c55d51LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod donum non sit nomen personale. Omne enim nomen personale importat aliquam distinctionem in divinis. Sed nomen doni non importat aliquam distinctionem in divinis, dicit enim Augustinus, XV de Trin., quod spiritus sanctus ita datur sicut Dei donum, ut etiam seipsum det sicut Deus. Ergo donum non est nomen personale.

Ссылаются нормы: Q38A1Obiectio1, assert-h70afeaadb68302e6162f4ef27c38ff39d7b881fec8c72b3285c0fc013d014b4a, assert-hcaffce2e9836caf2dc39e49ff21f2017f9db5b2ed5c751721c7e45e80c831617

section/38-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a02950f677702dbc282150ac1650858c2e3192f57ade8982bcc188ec25b976ffLA

Praeterea, nullum nomen personale convenit essentiae divinae. Sed essentia divina est donum quod pater dat filio, ut patet per Hilarium, IX de Trin. Ergo donum non est nomen personale.

Ссылаются нормы: Q38A1Obiectio2, assert-h0927b61ca8a4623eca5dce023b2011ad8d256324591315d8d70f7d6a08623579, assert-h56e5a061effb295e19dfb12be6e0c9838f3284c943e3d5b07ac36e02c043a4b1

section/38-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:aa69e0a70438f9ceaaa04f30d50222665b42cadcbed5032830b92ef735e3ff3aLA

Praeterea, secundum Damascenum, nihil est subiectum aut serviens in divinis personis. Sed donum importat quandam subiectionem et ad eum cui datur, et ad eum a quo datur. Ergo donum non est nomen personale.

Ссылаются нормы: Q38A1Obiectio3, assert-h96512fbaab3e54f412383f4835842644ed2251eae1874580f945dcec251f51ed, assert-hc9fffe782c3a4e86cdb715c71fe146597177ab15528b1ba52d35a028469f9ad4

section/38-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:2fb3c899d0255cde2ea356452befd4662fedde73919a291e06ba97924d3bbd4dLA

Praeterea, donum importat respectum ad creaturam, et ita videtur de Deo dici ex tempore. Sed nomina personalia dicuntur de Deo ab aeterno, ut pater et filius. Ergo donum non est nomen personale.

Ссылаются нормы: Q38A1Obiectio4, assert-h361c3959cd4e47184210d97a24b2fbb1e085fed6bc03dd0f39d01ec4e1d2c6c5, assert-he2ec46eb60e1fbfd750e209daa517c724e967179548341189bed2bff6d377eb1

section/38-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:da240a53a8b38c0370abe1d12aa6806ab8eae3d672e6780d3efc4c66ce412e57LA

Respondeo dicendum quod in nomine doni importatur aptitudo ad hoc quod donetur. Quod autem donatur, habet habitudinem et ad id a quo datur, et ad id cui datur, non enim daretur ab aliquo nisi esset eius; et ad hoc alicui datur, ut eius sit. Persona autem divina dicitur esse alicuius, vel secundum originem, sicut filius est patris; vel inquantum ab aliquo habetur. Habere autem dicimur id quo libere possumus uti vel frui, ut volumus. Et per hunc modum divina persona non potest haberi nisi a rationali creatura Deo coniuncta. Aliae autem creaturae moveri quidem possunt a divina persona; non tamen sic quod in potestate earum sit frui divina persona, et uti effectu eius. Ad quod quandoque pertingit rationalis creatura; ut puta cum sic fit particeps divini verbi et procedentis amoris, ut possit libere Deum vere cognoscere et recte amare. Unde sola creatura rationalis potest habere divinam personam. Sed ad hoc quod sic eam habeat, non potest propria virtute pervenire, unde oportet quod hoc ei desuper detur; hoc enim dari nobis dicitur, quod aliunde habemus. Et sic divinae personae competit dari, et esse donum.

Ссылаются нормы: Q38A1Respondeo, assert-h95bc602aac228944ffe831dbab7826ba55814f149b0d08b915190ee8748ad74f

section/38-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:7febe8338725abb2109f765efee570775469cad2d32cfe099ef1c5ee1eaee9feLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, XV de Trin., sicut corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctus. Sed spiritus sanctus est nomen personale. Ergo et donum.

Ссылаются нормы: assert-h96592039da348f32a79b491c9d4673aa16a86bff40866a0a5ae2845d6d165b21

section/38-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8817161d7c733cdbf35b482feba1386617ca9e923bd395e76b8c006e32c662d5LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut filius, quia procedit per modum verbi, quod de ratione sua habet quod sit similitudo sui principii dicitur proprie imago, licet etiam spiritus sanctus sit similis patri; ita etiam spiritus sanctus, quia a patre procedit ut amor, dicitur proprie donum, licet etiam filius detur. Hoc enim ipsum quod filius datur, est ex patris amore, secundum illud Ioan. III, sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret.

Ссылаются нормы: Q38A2Ad1, assert-h8cc902b807b1834196ece8ad3576f5f025ff1563c8634d50a1942335e4d3100e

section/38-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ce5c7ff32293d388f2f1b7f8199b99834bde37d207d155e814bf9493c3353917LA

Ad secundum dicendum quod in nomine doni importatur quod sit dantis per originem. Et sic importatur proprietas originis spiritus sancti, quae est processio.

Ссылаются нормы: Q38A2Ad2, assert-haf1b86aab02189cba138dd46a415df46aa347dea46a89a048792ba5f75d72a6c

section/38-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a9aff13c505fc1b2b326cd0f2ffd5b3782ac587a53bd01483f3a8354e96b2e0cLA

Ad tertium dicendum quod donum, antequam detur, est tantum dantis, sed postquam datur, est eius cui datur. Quia igitur donum non importat dationem in actu, non potest dici quod sit donum hominis; sed donum Dei dantis. Cum autem iam datum est, tunc hominis est vel spiritus vel datum.

Ссылаются нормы: Q38A2Ad3, assert-hee461a781de5b66cb8e1a1c382b9390df5f37e0fe4df4c455343e1d757e47cbf

section/38-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c1604c7dce64530937e6049233a1ce8179af96f4d3358b829f7f2cd63e46d5e0LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod donum non sit proprium nomen spiritus sancti. Donum enim dicitur ex eo quod datur. Sed, sicut dicitur Isa. IX, filius datus est nobis. Ergo esse donum convenit filio, sicut spiritui sancto.

Ссылаются нормы: Q38A2Obiectio1, assert-h81c56d400ef7b476ff8ee126a26a96aee5e213fcc5d841f1428e9c25ff7357a5, assert-hc4d98dfe9b0796802a035a29fb68509302eb647ae54fc55fb0d3e22c5008c8ea

section/38-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ea9c77b1b983d41a875c5a180cdd653f622ab30ffe4c8636110a34427392e8fbLA

Praeterea, omne nomen proprium alicuius personae significat aliquam eius proprietatem. Sed hoc nomen donum non significat proprietatem aliquam spiritus sancti. Ergo donum non est proprium nomen spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q38A2Obiectio2, assert-h97bc50dd8cc57887c8d9f47ebf218779db01c5b4338a6b91fc682cd58d33d3ee, assert-hc00511717534eb806335163f91309457749cb65aafbb6a0248ab1b2dfccf86b8

section/38-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f9d1c672a086bbcb6800c72eab2867e8f4b9c93b6217af4c6cf65be51e1ee891LA

Praeterea, spiritus sanctus potest dici spiritus alicuius hominis, ut supra dictum est. Sed non potest dici donum alicuius hominis, sed solum donum Dei. Ergo donum non est proprium nomen spiritus sancti.

Ссылаются нормы: Q38A2Obiectio3, assert-h501ffe62dc19eb18339266e2a5aea7013e745f70aa053690ede053bdeed3c13c, assert-h9af572c2a31b91e89a20c0121b157b6e3892f46c711c1fe720a532c08346730d

section/38-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3cca75f0a60ba511fe554b03bbaafc54aded8f212df02dcc1efa4bfba703405bLA

Respondeo dicendum quod donum, secundum quod personaliter sumitur in divinis, est proprium nomen spiritus sancti. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod donum proprie est datio irreddibilis, secundum philosophum, idest quod non datur intentione retributionis, et sic importat gratuitam donationem. Ratio autem gratuitae donationis est amor, ideo enim damus gratis alicui aliquid, quia volumus ei bonum. Primum ergo quod damus ei, est amor quo volumus ei bonum. Unde manifestum est quod amor habet rationem primi doni, per quod omnia dona gratuita donantur. Unde, cum spiritus sanctus procedat ut amor, sicut iam dictum est, procedit in ratione doni primi. Unde dicit Augustinus, XV de Trin., quod per donum quod est spiritus sanctus, multa propria dona dividuntur membris Christi.

Ссылаются нормы: Q38A2Respondeo, assert-hfe3fa6badd20ba604ad20a0c7a405b9fb1d4fbae1a6ab1aeba2cf0591fb70e0c

section/38-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:681c0f590366f9194376bee00f264538bdae5bfe0e36c199ca888ef5977f7268LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in IV de Trin., sicut natum esse est filio a patre esse, ita spiritui sancto donum Dei esse est a patre et filio procedere. Sed spiritus sanctus sortitur proprium nomen inquantum procedit a patre et filio. Ergo et donum est proprium nomen spiritus sancti.

Ссылаются нормы: assert-he94d934da4e9fd98862396d1d1ea66bffb86a0cc797ba3ce9c9889f421cc6abb

question/38/prooemium · paragraph

la · official · sha256:a33e772eaae480dc70a17861c766d1c16f44dfa168d875c6fbbafed7708ea353LA

Consequenter quaeritur de dono. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum donum possit esse nomen personale. Secundo, utrum sit proprium spiritus sancti.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 39

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q39
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:fe50a47ae53a711e0c210e259613970a7236042530a7cfd4b3a3b89c213e7c672026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 80

section/39-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a549520100624a121708c3f6912db157f10817b16facb7d3bca3e851ffb3c364LA

Ad primum ergo dicendum quod in creaturis non potest esse distinctio suppositorum per relationes, sed oportet quod sit per essentialia principia, quia relationes non sunt subsistentes in creaturis. In divinis autem relationes sunt subsistentes, et ideo, secundum quod habent oppositionem ad invicem, possunt distinguere supposita. Neque tamen distinguitur essentia, quia relationes ipsae non distinguuntur ab invicem secundum quod sunt realiter idem cum essentia.

Ссылаются нормы: Q39A1Ad1, assert-hc8529772e45c585d1d7f21b2d60bd1b2958adf2b27d901acd25dfb832fca21ba

section/39-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5ee26ad528477a546a2084bf352a30dd6bb1ce8efedb9a1fa21dab3af6c79f08LA

Ad secundum dicendum quod, inquantum essentia et persona in divinis differunt secundum intelligentiae rationem, sequitur quod aliquid possit affirmari de uno, quod negatur de altero, et per consequens quod, supposito uno, non supponatur alterum.

Ссылаются нормы: Q39A1Ad2, assert-h4275db6b2221152ec7a7cb3f451f4aa07f740859b8c61de73a14d5604fd43b46

section/39-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:83a5124d2213ee733f6c1f9fdb76f20981e6d5e8c8b60daef8bbe9ae7de0bda8LA

Ad tertium dicendum quod rebus divinis nomina imponimus secundum modum rerum creatarum, ut supra dictum est. Et quia naturae rerum creatarum individuantur per materiam, quae subiicitur naturae speciei, inde est quod individua dicuntur subiecta, vel supposita, vel hypostases. Et propter hoc etiam divinae personae supposita vel hypostases nominantur, non quod ibi sit aliqua suppositio vel subiectio secundum rem.

Ссылаются нормы: Q39A1Ad3, assert-h3a8a607190d739340d3acda8737b1120bb121a52e45161d07eb863939682d71b

section/39-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1e69d3d9c29fb55125215a3467a89d8981390d980ac74014e1a0eb1abb7846cfLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod in divinis essentia non sit idem quod persona. In quibuscumque enim essentia est idem quod persona seu suppositum, oportet quod sit tantum unum suppositum unius naturae, ut patet in omnibus substantiis separatis, eorum enim quae sunt idem re, unum multiplicari non potest, quin multiplicetur et reliquum. Sed in divinis est una essentia et tres personae, ut ex supra dictis patet. Ergo essentia non est idem quod persona.

Ссылаются нормы: Q39A1Obiectio1, assert-hc7e0ade31cad13b738f7fa2906243a2f2936659816889138dba517ab0f9fc5e2, assert-hda944fa2c56f0176ec412d6bc7673fea590dbaffad10132ba6273a5aab7aefe7

section/39-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6293002139e075bc9a26ef5cca6d74c198474991f5a91efd78746b9748d49c06LA

Praeterea, affirmatio et negatio simul et semel non verificantur de eodem. Sed affirmatio et negatio verificantur de essentia et persona, nam persona est distincta, essentia vero non est distincta. Ergo persona et essentia non sunt idem.

Ссылаются нормы: Q39A1Obiectio2, assert-h0ba3ab42ccbbf0e4bcd8ae45ce04a65205a7b530051007638a3c3f25ce06250d, assert-hafe6870e05981451f842b79cec4d4ae665466d50189ec1b9e9b5a2eec79fdf34

section/39-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4903bd3db4a0fdc0cd61e527a304708828c760d65f67b323aaf877fc3b9be016LA

Praeterea, nihil subiicitur sibi ipsi. Sed persona subiicitur essentiae, unde suppositum vel hypostasis nominatur. Ergo persona non est idem quod essentia.

Ссылаются нормы: Q39A1Obiectio3, assert-h1de9862e71649cf8e540a0c939b4f84f105d7548ec68e1732a3f854ce7f73efa, assert-h55f8f74a9c1547c6796d5117d56c7f1302065d694c290846fa8fd6502cefbd2f

section/39-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:09c1bda32617549b6206d5ede558dcaa7f52e8743f81894398879c8d1ef17ad9LA

Respondeo dicendum quod considerantibus divinam simplicitatem, quaestio ista in manifesto habet veritatem. Ostensum est enim supra quod divina simplicitas hoc requirit, quod in Deo sit idem essentia et suppositum; quod in substantiis intellectualibus nihil est aliud quam persona. Sed difficultatem videtur ingerere quod, multiplicatis personis divinis, essentia retinet unitatem. Et quia, ut Boetius dicit, relatio multiplicat personarum Trinitatem, posuerunt aliqui hoc modo in divinis differre essentiam et personam, quo et relationes dicebant esse assistentes, considerantes in relationibus solum quod ad alterum sunt, et non quod res sunt. Sed, sicut supra ostensum est, sicut relationes in rebus creatis accidentaliter insunt, ita in Deo sunt ipsa essentia divina. Ex quo sequitur quod in Deo non sit aliud essentia quam persona secundum rem; et tamen quod personae realiter ab invicem distinguantur. Persona enim, ut dictum est supra, significat relationem, prout est subsistens in natura divina. Relatio autem, ad essentiam comparata, non differt re, sed ratione tantum, comparata autem ad oppositam relationem, habet, virtute oppositionis, realem distinctionem. Et sic remanet una essentia, et tres personae.

Ссылаются нормы: PersonsAndEssence, Q39A1Respondeo, assert-hf5d6e7c603aa2f5d107429544af19201c2fb7f7ee226f8f4adeca35b9d45c03c

section/39-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:b4cd3c2c6d9fc7c104f885c030f37de8454a17289072b4480ee78ac16efcea6dLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, VII de Trin., cum dicimus personam patris, non aliud dicimus quam substantiam patris.

Ссылаются нормы: assert-hcedd4cbbdd9b07fa8d88beae40bd0d171452c7fa3d5632f713cb246948794d9b

section/39-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f4d609e2fa4907a6938a0f162ba2fb602c561ee843463b38c07c6dbfbeaeab2eLA

Ad primum ergo dicendum quod substantia sumitur pro hypostasi; et non pro essentia.

Ссылаются нормы: Q39A2Ad1, assert-h9cb4257fb7383d23f05bf14098fb05c0449dc59fe477cb4a23de5d00b3af17b5

section/39-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0112a3327d7fa5b346dc8d3b4deca69d542f4e1df0343bedf16f200f011ea1efLA

Ad secundum dicendum quod, licet tres personas esse unius essentiae non inveniatur in sacra Scriptura per haec verba, invenitur tamen quantum ad hunc sensum, sicut ibi, ego et pater unum sumus; et, ego in patre, et pater in me est. Et per multa alia haberi potest idem.

Ссылаются нормы: Q39A2Ad2, assert-h1eef7f9cc94874508c3f692a2543d6a7613a31ab0c89067444346de9984d5175

section/39-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2a08b03a9d75b06517ee1d8d2c9d04da7f8f1579b28323ff01a293f70e3bd233LA

Ad tertium dicendum quod, quia natura designat principium actus, essentia vero ab essendo dicitur, possunt dici aliqua unius naturae, quae conveniunt in aliquo actu, sicut omnia calefacientia, sed unius essentiae dici non possunt, nisi quorum est unum esse. Et ideo magis exprimitur unitas divina per hoc quod dicitur quod tres personae sunt unius essentiae, quam si diceretur quod sunt unius naturae.

Ссылаются нормы: Q39A2Ad3, assert-hec6da0d1fa692926f2a264d9e8822f5a8272062b8fb2e2fa3916876d4c036398

section/39-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9a0f6a0a15a9bc22f4dd463a263e1aee81cebfdbdeefeaa7efaa7c4c6beb2a82LA

Ad quartum dicendum quod forma, absolute accepta, consuevit significari ut eius cuius est forma, ut virtus Petri. E converso autem, res habens formam aliquam non consuevit significari ut eius, nisi cum volumus determinare sive designare formam. Et tunc requiruntur duo genitivi, quorum unus significet formam, et alius determinationem formae, ut si dicatur, Petrus est magnae virtutis, vel etiam requiritur unus genitivus habens vim duorum genitivorum, ut cum dicitur, vir sanguinum est iste, idest effusor multi sanguinis. Quia igitur essentia divina significatur ut forma respectu personae, convenienter essentia personae dicitur. Non autem e converso, nisi aliquid addatur ad designationem essentiae; ut si dicatur quod pater est persona divinae essentiae, vel quod tres personae sunt unius essentiae.

Ссылаются нормы: Q39A2Ad4, assert-h8e748526638abf0f9d787c04f8d601f9a372b8113e7597d66082ebdb3cb57538

section/39-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:47013edaef9f3c59990863fb64d4ced3a58bc8d6e0c6a10d60e0afe9b20a2c4eLA

Ad quintum dicendum quod haec praepositio ex vel de non designat habitudinem causae formalis, sed magis habitudinem causae efficientis vel materialis. Quae quidem causae in omnibus distinguuntur ab his quorum sunt causae, nihil enim est sua materia, neque aliquid est suum principium activum. Aliquid tamen est sua forma, ut patet in omnibus rebus immaterialibus. Et ideo per hoc quod dicimus tres personas unius essentiae, significando essentiam in habitudine formae, non ostenditur aliud esse essentia quam persona, quod ostenderetur, si diceremus tres personas ex eadem essentia.

Ссылаются нормы: Q39A2Ad5, assert-hbcb54667d8aaad01c87953c462f1c0e03201deb857e6a5379e9bbfe5e8f27297

section/39-2/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8b6d9d3d6913bae0b1bd7cee514557433e5407da0156e01fba65b67cdf16b2caLA

Ad sextum dicendum quod, sicut Hilarius dicit, in libro de Synod., male sanctis rebus praeiudicatur, si, quia non sanctae a quibusdam habentur, esse non debeant. Sic, si male intelligitur homousion, quid ad me bene intelligentem? Sit ergo una substantia ex naturae genitae proprietate, non sit autem ex portione, aut ex unione, aut ex communione.

Ссылаются нормы: Q39A2Ad6, assert-hd96b5932dd6d8ee8c0df0b8d464d7aaf31f3d595a0bb64917b7e12a369d9809e

section/39-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:09c8217056850f406eb35313cdffe9c7b0f42ca27dd7335a84223d1141eeeab5LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit dicendum tres personas esse unius essentiae. Dicit enim Hilarius, in libro de Synod., quod pater et filius et spiritus sanctus sunt quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum. Sed substantia Dei est eius essentia. Ergo tres personae non sunt unius essentiae.

Ссылаются нормы: Q39A2Obiectio1, assert-h1a12229c0f31ac2c046866004154faf138e7bf23465964ec15c7c953addf26de, assert-haf58bf88d29e300bfe9c4faeb25c3057ad479f251552513c1599628232f4b084

section/39-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9943db45aa88caffe1507abe098a1eed890e3386373c3b4b00f5f9cd43fc3d70LA

Praeterea, non est affirmandum aliquid de divinis, quod auctoritate Scripturae sacrae non est expressum, ut patet per Dionysium, I cap. de Div. Nom. Sed nunquam in Scriptura sacra exprimitur quod pater et filius et spiritus sanctus sunt unius essentiae. Ergo hoc non est asserendum.

Ссылаются нормы: Q39A2Obiectio2, assert-h213ba39ae535abb21651eef39054b41ad4c3cf0b123b584de38a43086ec3d478, assert-h4db6007e6fbfb1dde17224298b5c0d5234446c3805bebdb0831e73fc83c1c99b

section/39-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:077280d9a3db5dac45b51c54213b71043d8c860edef92eaba24284a698ff3571LA

Praeterea, natura divina est idem quod essentia. Sufficeret ergo dicere quod tres personae sunt unius naturae.

Ссылаются нормы: Q39A2Obiectio3, assert-h027d9dad64375967c5dd83371ad0a59fe8a8a30ae87afcb7483fac18e9449fb6

section/39-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9815f2bcad22ffbf4f2a3813901eeeae35f5f625d611a362c1cf6b77087051a4LA

Praeterea, non consuevit dici quod persona sit essentiae, sed magis quod essentia sit personae. Ergo neque convenienter videtur dici quod tres personae sunt unius essentiae.

Ссылаются нормы: Q39A2Obiectio4, assert-h8da58ab6ea3c5d68f3f1729a180dae334b7eb681c020c7136229da6061dbcef5

section/39-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0ea8747f1f9788c63be586ac871b3b26821a3c8488e60806898eb06439035612LA

Praeterea, Augustinus dicit quod non dicimus tres personas esse ex una essentia, ne intelligatur in divinis aliud esse essentia et persona. Sed sicut praepositiones sunt transitivae, ita et obliqui. Ergo, pari ratione, non est dicendum quod tres personae sunt unius essentiae.

Ссылаются нормы: Q39A2Obiectio5, assert-h6a541735b1fd958145e2752fce15bc7b276899b586105c408ea5712eec7b41c1, assert-ha2df9ed1a3819385d02cd2c39d314b453fe988e569aad004e2f7e437481bb1d2

section/39-2/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:5eb681a8b805da5f43aab2d3a0d218f9bc4187ef1d8fd630706d3482f7eb7e3fLA

Praeterea, id quod potest esse erroris occasio, non est in divinis dicendum. Sed cum dicuntur tres personae unius essentiae vel substantiae datur erroris occasio. Quia, ut Hilarius dicit, in libro de Synod., una substantia patris et filii praedicata, aut unum qui duas nuncupationes habeat, subsistentem significat; aut divisam unam substantiam duas imperfectas fecisse substantias; aut tertiam priorem substantiam, quae a duobus et usurpata sit et assumpta. Non est ergo dicendum tres personas esse unius substantiae.

Ссылаются нормы: Q39A2Obiectio6, assert-h38fb3c6d2356cfdd8af12a7a255f5aff72b8c51ba068f093f476b8e9c73e7eea, assert-hda53d58370f1355fcf88a341c4a1121f94730baa4d1da18575befd00f23cd79e

section/39-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f65bf5509dcec26a39634167ab8a7681b9df63b16ea303576ab01b277f87471aLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, intellectus noster res divinas nominat, non secundum modum earum, quia sic eas cognoscere non potest; sed secundum modum in rebus creatis inventum. Et quia in rebus sensibilibus, a quibus intellectus noster scientiam capit, natura alicuius speciei per materiam individuatur; et sic natura se habet ut forma, individuum autem ut suppositum formae, propter hoc etiam in divinis, quantum ad modum significandi, essentia significatur ut forma trium personarum. Dicimus autem in rebus creatis formam quamcumque esse eius cuius est forma; sicut sanitatem vel pulchritudinem hominis alicuius. Rem autem habentem formam non dicimus esse formae, nisi cum adiectione alicuius adiectivi, quod designat illam formam, ut cum dicimus, ista mulier est egregiae formae, iste homo est perfectae virtutis. Et similiter, quia in divinis, multiplicatis personis, non multiplicatur essentia, dicimus unam essentiam esse trium personarum; et tres personas unius essentiae, ut intelligantur isti genitivi construi in designatione formae.

Ссылаются нормы: Q39A2Respondeo, assert-h1aa001f90fdf8a445be0d38ec03e8d3e1af6b58d4b855617668ef8459f79b71b

section/39-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:2aa8dc4f2134e7cdffcfc255f4a545776765e0fd785cfd6939a547bb13c560f3LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro II contra Maximinum, quod hoc nomen homousion, quod in Concilio Nicaeno adversus Arianos firmatum est, idem significat quod tres personas esse unius essentiae.

Ссылаются нормы: assert-h98f9704c2682c844c8f1ffc72a949599efbd580f6e6b57124ebc9c9a9783b4a2

section/39-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3b5a3d245dd13ea4bf7d68dcfacae91742ff07aba6fe646ca640a0607dbaee56LA

Ad primum ergo dicendum quod, licet Deus significet habentem deitatem, est tamen alius modus significandi, nam Deus dicitur substantive, sed habens deitatem dicitur adiective. Unde, licet sint tres habentes deitatem, non tamen sequitur quod sint tres dii.

Ссылаются нормы: Q39A3Ad1, assert-h1c84027e6adf8914985370f41d79d0828a8d753c3834a60aed5b85b9bac57c23

section/39-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fd5af1f0db23845fc75fb6cfb2a7930f101903813dcb00f28169ed078a75098fLA

Ad secundum dicendum quod diversae linguae habent diversum modum loquendi. Unde, sicut propter pluralitatem suppositorum Graeci dicunt tres hypostases, ita et in Hebraeo dicitur pluraliter Elohim. Nos autem non dicimus pluraliter neque deos neque substantias, ne pluralitas ad substantiam referatur.

Ссылаются нормы: Q39A3Ad2, assert-h644bf982f83a2d9dedddaf16197a96d1b237edace3bccdbbee41f99aff62450a

section/39-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c4c6e6374fb88e76783d10a99a8f5ef502bcb46c58f538a9f7b26aad7ea7c8daLA

Ad tertium dicendum quod hoc nomen res est de transcendentibus. Unde, secundum quod pertinet ad relationem, pluraliter praedicatur in divinis, secundum vero quod pertinet ad substantiam, singulariter praedicatur. Unde Augustinus dicit ibidem quod eadem Trinitas quaedam summa res est.

Ссылаются нормы: Q39A3Ad3, assert-h217d4463456439e0b733c4f4240411247c50f2cc28a310ac4761e261a71d5b42

section/39-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c258b2a5a45eb07210fa9a6ba6e3d28755f0571d545d0e3216912a69f6128115LA

Ad quartum dicendum quod forma significata per hoc nomen persona, non est essentia vel natura, sed personalitas. Unde, cum sint tres personalitates, idest tres personales proprietates, in patre et filio et spiritu sancto, non singulariter, sed pluraliter praedicatur de tribus.

Ссылаются нормы: Q39A3Ad4, assert-h53b2301026b9761e1ce6c98edeb8d1714088438cefb918461ceba8ba2d8dad45

section/39-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:42f47702bfc379f3190e02be4abe4f8f990343b7e7ca10a9d5417fc1e4881aefLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nomina essentialia, ut hoc nomen Deus, non praedicentur singulariter de tribus personis, sed pluraliter. Sicut enim homo significatur ut habens humanitatem, ita Deus significatur ut habens deitatem. Sed tres personae sunt tres habentes deitatem. Ergo tres personae sunt tres dii.

Ссылаются нормы: Q39A3Obiectio1, assert-hbf21cff52825be1d5d49947cc347820cd44524ff0f53a087adb8fc82a6f29666, assert-hf9b04723216512b09ffde71a6d6b8955c77d81089cbb8c6fad566001ba4234fa

section/39-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8ca061d5fdb018ae073819101a2d4eca10dab0a41c18ea2e342bede5b2cd1924LA

Praeterea, Gen. I, ubi dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram, Hebraica veritas habet Elohim, quod potest interpretari dii, sive iudices. Et hoc dicitur propter pluralitatem personarum. Ergo tres personae sunt plures dii, et non unus Deus.

Ссылаются нормы: Q39A3Obiectio2, assert-h7f724f9f7e2101844dd55c45cb310fef60957f894254c4d69335045136122eca

section/39-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7d4c30df12e6e49b5b3a6aa2ffea66e2c6532f7f5929085be212111d80cbe1abLA

Praeterea, hoc nomen res, cum absolute dicatur, videtur ad substantiam pertinere. Sed hoc nomen pluraliter praedicatur de tribus personis, dicit enim Augustinus, in libro de Doctr. Christ., res quibus fruendum est, sunt pater et filius et spiritus sanctus. Ergo et alia nomina essentialia pluraliter praedicari possunt de tribus personis.

Ссылаются нормы: Q39A3Obiectio3, assert-h60f6538207b110da8d7cadb0d5619652d294d4f53f8a547a2945ca1b7bca1325, assert-ha11f916acb83c81b41d1e609b994ca41cb635ed4ffde676869eb2dc2b108f84f

section/39-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f90130ce95efa17da75aca3b5df530ec8b174f902a4f61960324e1f47cda6d94LA

Praeterea, sicut hoc nomen Deus significat habentem deitatem, ita hoc nomen persona significat subsistentem in natura aliqua intellectuali. Sed dicimus tres personas. Ergo, eadem ratione, dicere possumus tres deos.

Ссылаются нормы: Q39A3Obiectio4, assert-hcb5fd53d5f23f9e283ff761db7c63d3d24f017f1030375d2103e567813f0469e, assert-hf1c9600726e9c71f6fae98bbe1d0300602e185f0538579c929940464e803990c

section/39-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ec4022d5eda33f2c45ca95e6d442ced472ab5d77ccc4a6c74d78242846410f11LA

Respondeo dicendum quod nominum essentialium quaedam significant essentiam substantive, quaedam vero adiective. Ea quidem quae substantive essentiam significant, praedicantur de tribus personis singulariter tantum, et non pluraliter, quae vero adiective essentiam significant, praedicantur de tribus personis in plurali. Cuius ratio est, quia nomina substantiva significant aliquid per modum substantiae, nomina vero adiectiva significant aliquid per modum accidentis, quod inhaeret subiecto. Substantia autem, sicut per se habet esse, ita per se habet unitatem vel multitudinem, unde et singularitas vel pluralitas nominis substantivi attenditur secundum formam significatam per nomen. Accidentia autem, sicut esse habent in subiecto, ita ex subiecto suscipiunt unitatem et multitudinem, et ideo in adiectivis attenditur singularitas et pluralitas secundum supposita. In creaturis autem non invenitur una forma in pluribus suppositis nisi unitate ordinis, ut forma multitudinis ordinatae. Unde nomina significantia talem formam, si sint substantiva, praedicantur de pluribus in singulari, non autem si sint adiectiva. Dicimus enim quod multi homines sunt collegium vel exercitus aut populus, dicimus tamen quod plures homines sunt collegiati. In divinis autem essentia divina significatur per modum formae, ut dictum est quae quidem simplex est et maxime una, ut supra ostensum est. Unde nomina significantia divinam essentiam substantive, singulariter, et non pluraliter, de tribus personis praedicantur. Haec igitur est ratio quare Socratem et Platonem et Ciceronem dicimus tres homines; patrem autem et filium et spiritum sanctum non dicimus tres deos, sed unum Deum, quia in tribus suppositis humanae naturae sunt tres humanitates; in tribus autem personis est una divina essentia. Ea vero quae significant essentiam adiective, praedicantur pluraliter de tribus, propter pluralitatem suppositorum. Dicimus enim tres existentes vel tres sapientes, aut tres aeternos et increatos et immensos, si adiective sumantur. Si vero substantive sumantur, dicimus unum increatum, immensum et aeternum, ut Athanasius dicit.

Ссылаются нормы: Q39A3Respondeo, assert-h2400f28ec6bb3bd8f895faf6d62d1838769f835b755c247badeade2e8281b52f

section/39-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:0664eb80fb7308354d154a6a36e67b92e01475b2d783d4eabf6f76e5ec3eda92LA

Sed contra est quod dicitur Deut. VI, audi, Israel, dominus Deus tuus, Deus unus est.

Ссылаются нормы: assert-hc473a3abda1ed7dd01c6f9ac5c867d6db717a83a3915c1a81646111dc6bb9803

section/39-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:76759e2b26bf68325017218f29591a3b4a1a468b40f7ac5466ef87e4f8ff9c9eLA

Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen Deus, licet conveniat cum terminis singularibus in hoc, quod forma significata non multiplicatur; convenit tamen cum terminis communibus in hoc, quod forma significata invenitur in pluribus suppositis. Unde non oportet quod semper supponat pro essentia quam significat.

Ссылаются нормы: Q39A4Ad1, assert-h38fe88a69162fdc7540e0815d653dd3aced2af2ace10fff9646a5efbb8003e28

section/39-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4e73abd716cda0b98c0cb9267ca40efb1e2917cacca835bd6a98e621dce2f62bLA

Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit contra illos qui dicebant quod hoc nomen Deus non habet naturalem suppositionem pro persona.

Ссылаются нормы: Q39A4Ad2, assert-hfff98101ab456834fbd8a48fe7ed580a7e59146516a0130c0ca68e712a70b498

section/39-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0517b4ec37117a54799bae2bee1817b6aade2b110e83f3a0f5d20d37ae87a0f4LA

Ad tertium dicendum quod aliter se habet hoc nomen Deus ad supponendum pro persona, et hoc nomen homo. Quia enim forma significata per hoc nomen homo, idest humanitas, realiter dividitur in diversis suppositis, per se supponit pro persona; etiamsi nihil addatur quod determinet ipsum ad personam, quae est suppositum distinctum. Unitas autem sive communitas humanae naturae non est secundum rem, sed solum secundum considerationem, unde iste terminus homo non supponit pro natura communi, nisi propter exigentiam alicuius additi, ut cum dicitur, homo est species. Sed forma significata per hoc nomen Deus, scilicet essentia divina, est una et communis secundum rem. Unde per se supponit pro natura communi, sed ex adiuncto determinatur eius suppositio ad personam. Unde cum dicitur, Deus generat, ratione actus notionalis supponit hoc nomen Deus pro persona patris. Sed cum dicitur, Deus non generat, nihil additur quod determinet hoc nomen ad personam filii, unde datur intelligi quod generatio repugnet divinae naturae. Sed si addatur aliquid pertinens ad personam filii, vera erit locutio; ut si dicatur, Deus genitus non generat. Unde etiam non sequitur, est Deus generans et est Deus non generans, nisi ponatur aliquid pertinens ad personas; ut puta si dicamus, pater est Deus generans, et filius est Deus non generans. Et ita non sequitur quod sint plures dii, quia pater et filius sunt unus Deus, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q39A4Ad3, assert-hc55f6aaf2a05f960073203b6987b9c9770ee66496fab869e5826a96537da6d7c

section/39-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:386ad2d9e9c3432c416d169af379c05d6e766dfc16deeb3f1d8384a9bd994708LA

Ad quartum dicendum quod haec est falsa, pater genuit se Deum, quia ly se, cum sit reciprocum, refert idem suppositum. Neque est contrarium quod Augustinus dicit, ad maximum, quod Deus pater genuit alterum se. Quia ly se vel est casus ablativi; ut sit sensus, genuit alterum a se. Vel facit relationem simplicem, et sic refert identitatem naturae, sed est impropria vel emphatica locutio, ut sit sensus, genuit alterum simillimum sibi. Similiter et haec est falsa, genuit alium Deum. Quia licet filius sit alius a patre, ut supra dictum est, non tamen est dicendum quod sit alius Deus, quia intelligeretur quod hoc adiectivum alius poneret rem suam circa substantivum quod est Deus; et sic significaretur distinctio deitatis. Quidam tamen concedunt istam, genuit alium Deum, ita quod ly alius sit substantivum, et ly Deus appositive construatur cum eo. Sed hic est improprius modus loquendi, et evitandus, ne detur occasio erroris.

Ссылаются нормы: Q39A4Ad4, assert-h29d968c2aef4079f1f71e26aebd49858397ae735347e3bb92244e4e7446d0d4a

section/39-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6c7cf401d06e84c6b3cd16bcf848305126178681f44af08fccf5651212c10739LA

Ad quintum dicendum quod haec est falsa, Deus genuit Deum qui est Deus pater, quia, cum ly pater appositive construatur cum ly Deus, restringit ipsum ad standum pro persona patris; ut sit sensus, genuit Deum qui est ipse pater, et sic pater esset genitus, quod est falsum. Unde negativa est vera, genuit Deum qui non est Deus pater. Si tamen intelligeretur constructio non esse appositiva, sed aliquid esse interponendum; tunc e converso affirmativa esset vera, et negativa falsa; ut sit sensus, genuit Deum qui est Deus qui est pater. Sed haec est extorta expositio. Unde melius est quod simpliciter affirmativa negetur, et negativa concedatur. Praepositivus tamen dixit quod tam negativa quam affirmativa est falsa. Quia hoc relativum qui in affirmativa potest referre suppositum, sed in negativa refert et significatum et suppositum. Unde sensus affirmativae est, quod esse Deum patrem conveniat personae filii. Negativae vero sensus est, quod esse Deum patrem non tantum removeatur a persona filii, sed etiam a divinitate eius sed hoc irrationabile videtur, cum, secundum philosophum, de eodem de quo est affirmatio, possit etiam esse negatio.

Ссылаются нормы: Q39A4Ad5, assert-h7687d5610318b59051cc52060c0ef1d79d43012284668fddb21858369c9cf46c

section/39-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ac31eb80f3df7244f88eab4bb8da428b00f4c2d8c44aae36a0318910b11bc44eLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nomina essentialia concretiva non possunt supponere pro persona, ita quod haec sit vera, Deus genuit Deum. Quia, ut sophistae dicunt, terminus singularis idem significat et supponit. Sed hoc nomen Deus videtur esse terminus singularis, cum pluraliter praedicari non possit, ut dictum est. Ergo, cum significet essentiam, videtur quod supponat pro essentia, et non pro persona.

Ссылаются нормы: Q39A4Obiectio1, assert-h3ff5e970c4c21a5d7160e7635d1ec08db314aab5d21415895b8141e768270785, assert-he21772993de32721e9b52f3db1920d52d1d39fbe80ce74370efbc0d9b0528e83

section/39-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fbf672430dfe3ae19f84a231588faf8f42a8c6c7df3f8b5abbdb9f48ee7b2ad3LA

Praeterea, terminus in subiecto positus non restringitur per terminum positum in praedicato, ratione significationis; sed solum ratione temporis consignificati. Sed cum dico, Deus creat, hoc nomen Deus supponit pro essentia. Ergo cum dicitur, Deus genuit, non potest iste terminus Deus, ratione praedicati notionalis, supponere pro persona.

Ссылаются нормы: Q39A4Obiectio2, assert-h44ddf40c48c651346a1242226388be6485de070ace6dd5b7c08a97fdc6852e93, assert-h4a7365d007c8596f9b173365586ff7923865375ccbe82957a317f0e3bf70b2cf

section/39-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d357ebba72d585762f61787f2563a537dea9ffc43e659dc9472c46bed572354bLA

Praeterea, si haec est vera, Deus genuit, quia pater generat; pari ratione haec erit vera, Deus non generat, quia filius non generat. Ergo est Deus generans, et Deus non generans. Et ita videtur sequi quod sint duo dii.

Ссылаются нормы: Q39A4Obiectio3, assert-h50729c9ddf15ae387c0e0c0832ac4dd3c57155b2e0a4509fc75cd1a2c3a67411

section/39-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8779512022374b10577b1156284fb517610f051001e10d474c35f569e39bb52bLA

Praeterea, si Deus genuit Deum, aut se Deum, aut alium Deum. Sed non se Deum, quia, ut Augustinus dicit, in I de Trin., nulla res generat seipsam. Neque alium Deum, quia non est nisi unus Deus. Ergo haec est falsa, Deus genuit Deum.

Ссылаются нормы: Q39A4Obiectio4, assert-h3daf7c795ef33a53d8bb61025a13236c2c7204938a83f5be4a42199c371730ec, assert-h6f810455f44bff7e728d0b8964da4f2afc78b3c96137ab908e4a08a806bdada6

section/39-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2be7dbbff86f69a4aaa1ca90601a6293cc14b48b216dd798efd8f4402eccead2LA

Praeterea, si Deus genuit Deum, aut Deum qui est Deus pater, aut Deum qui non est Deus pater. Si Deum qui est Deus pater, ergo Deus pater est genitus. Si Deum qui non est Deus pater, ergo Deus est qui non est Deus pater, quod est falsum. Non ergo potest dici quod Deus genuit Deum.

Ссылаются нормы: Q39A4Obiectio5, assert-hc3878cf1d8fbe8b4aad0135a64b973adf4b22e686239dad950de4c479c97d21e

section/39-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b95eb1d34c5fc613fefd6ce914b5d9b17e05ab64990a0576aed8c8e0f9f6f144LA

Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod hoc nomen Deus, et similia, proprie secundum suam naturam supponunt pro essentia, sed ex adiuncto notionali trahuntur ad supponendum pro persona. Et haec opinio processisse videtur ex consideratione divinae simplicitatis, quae requirit quod in Deo idem sit habens et quod habetur, et sic habens deitatem, quod significat hoc nomen Deus, est idem quod deitas. Sed in proprietatibus locutionum, non tantum attendenda est res significata; sed etiam modus significandi. Et ideo, quia hoc nomen Deus significat divinam essentiam ut in habente ipsam, sicut hoc nomen homo humanitatem significat in supposito; alii melius dixerunt quod hoc nomen Deus ex modo significandi habet ut proprie possit supponere pro persona, sicut et hoc nomen homo. Quandoque ergo hoc nomen Deus supponit pro essentia, ut cum dicitur, Deus creat, quia hoc praedicatum competit subiecto ratione formae significatae, quae est deitas. Quandoque vero supponit personam, vel unam tantum, ut cum dicitur, Deus generat; vel duas, ut cum dicitur Deus spirat; vel tres, ut cum dicitur, regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo etc., I Tim. I.

Ссылаются нормы: Q39A4Respondeo, assert-h4540ebe2772a7fce76d5d447d497919db1ac02101be9eb476cab90307afac2d9

section/39-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:5fe7701e22bc2ddd0d1ff8b597579dc21556ca1bc7039b79b6b4ece63d7fd9bdLA

Sed contra est quod in symbolo dicitur Deum de Deo.

Ссылаются нормы: assert-h224c2861b08826a6af6c17433ba35ae8a886cbb2e4e0c02eddca0b7c8fc2a461

section/39-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:625636da50a64e26336ac09ab5396baaa014131f53e2944edead00601585240fLA

Ad primum ergo dicendum quod, ad exprimendam unitatem essentiae et personae, sancti doctores aliquando expressius locuti sunt quam proprietas locutionis patiatur. Unde huiusmodi locutiones non sunt extendendae, sed exponendae, ut scilicet nomina abstracta exponantur per concreta, vel etiam per nomina personalia, ut, cum dicitur, essentia de essentia, vel sapientia de sapientia, sit sensus, filius, qui est essentia et sapientia, est de patre, qui est essentia et sapientia. In his tamen nominibus abstractis est quidam ordo attendendus, quia ea quae pertinent ad actum, magis propinque se habent ad personas, quia actus sunt suppositorum. Unde minus impropria est ista, natura de natura, vel sapientia de sapientia, quam essentia de essentia.

Ссылаются нормы: Q39A5Ad1, assert-hd78bba280af321d15dd21a416c48e5bca4a4a003c6cfe686c6649abdcd4618ad

section/39-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:44598ccadb3340d6353539f777d775bdb148481032260afa29559e29b125636fLA

Ad secundum dicendum quod in creaturis generatum non accipit naturam eandem numero quam generans habet, sed aliam numero, quae incipit in eo esse per generationem de novo, et desinit esse per corruptionem, et ideo generatur et corrumpitur per accidens. Sed Deus genitus eandem naturam numero accipit quam generans habet. Et ideo natura divina in filio non generatur, neque per se neque per accidens.

Ссылаются нормы: Q39A5Ad2, assert-h2d1a27fa2a91d7f446fd83adafae6b13e86adfec667a75016cf6e53026e00929

section/39-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3910d755a547a7e27f0c48daaf5ec072910403cf049c0dad6a700f4fdfb4ec23LA

Ad tertium dicendum quod, licet Deus et divina essentia sint idem secundum rem, tamen, ratione alterius modi significandi, oportet loqui diversimode de utroque.

Ссылаются нормы: Q39A5Ad3, assert-h9527220dcb5dbd1dd25853268d5d1f0295c987e8b399bb5a5355297e247f3d80

section/39-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ae63f4843e2b4c5eb330091e80c49ef3d8715cae88e020066f3dbbd883442ad1LA

Ad quartum dicendum quod essentia divina praedicatur de patre per modum identitatis, propter divinam simplicitatem, nec tamen sequitur quod possit supponere pro patre, propter diversum modum significandi. Ratio autem procederet in illis, quorum unum praedicatur de altero sicut universale de particulari.

Ссылаются нормы: Q39A5Ad4, assert-he8637100a61c22884f87645818499a27e56e0f49cacd849bf1c28a6f2f63c274

section/39-5/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8228fe1fd6483af12ecd16eabcc77d4500a1217b2c7f59fb953f739d8a3aceb2LA

Ad quintum dicendum quod haec est differentia inter nomina substantiva et adiectiva, quia nomina substantiva ferunt suum suppositum, adiectiva vero non, sed rem significatam ponunt circa substantivum. Unde sophistae dicunt quod nomina substantiva supponunt; adiectiva vero non supponunt, sed copulant. Nomina igitur personalia substantiva possunt de essentia praedicari, propter identitatem rei, neque sequitur quod proprietas personalis distinctam determinet essentiam; sed ponitur circa suppositum importatum per nomen substantivum. Sed notionalia et personalia adiectiva non possunt praedicari de essentia, nisi aliquo substantivo adiuncto. Unde non possumus dicere quod essentia est generans. Possumus tamen dicere quod essentia est res generans, vel Deus generans, si res et Deus supponant pro persona, non autem si supponant pro essentia. Unde non est contradictio, si dicatur quod essentia est res generans, et res non generans, quia primo res tenetur pro persona, secundo pro essentia.

Ссылаются нормы: Q39A5Ad5, assert-h69fff425b9738b44d2fdcf30f3531475632c22192665fd7ae47c420f8a9d29ee

section/39-5/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:10fde87feede1cd9669ab665cf7b78ac324158bf62a23115d49e1f37f07a2c2eLA

Ad sextum dicendum quod deitas, inquantum est una in pluribus suppositis, habet quandam convenientiam cum forma nominis collectivi. Unde cum dicitur, pater est principium totius deitatis, potest sumi pro universitate personarum; inquantum scilicet, in omnibus personis divinis, ipse est principium. Nec oportet quod sit principium sui ipsius, sicut aliquis de populo dicitur rector totius populi, non tamen sui ipsius. Vel potest dici quod est principium totius deitatis, non quia eam generet et spiret, sed quia eam, generando et spirando, communicat.

Ссылаются нормы: Q39A5Ad6, assert-h8faf98f4296737c6fd4d4afd9367f1c8e376aaa88e1ed4067653c9ae189ba502

section/39-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:377dab7982d3c73843105b5e02533904b0d52539864c9ed86b14c543102055d7LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nomina essentialia in abstracto significata possint supponere pro persona, ita quod haec sit vera, essentia generat essentiam. Dicit enim Augustinus, VII de Trin., pater et filius sunt una sapientia, quia una essentia; et singillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia.

Ссылаются нормы: Q39A5Obiectio1, assert-hff79bcee06bf460f0a3febcaa3268bf1b7f52260fd20d588b8721388843406c3

section/39-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7581b44903efe49b60689b97a45abac7cfcb2aafb1a52f876f9a7af7c5df363eLA

Praeterea, generatis nobis vel corruptis, generantur vel corrumpuntur ea quae in nobis sunt. Sed filius generatur. Ergo, cum essentia divina sit in filio, videtur quod essentia divina generetur.

Ссылаются нормы: Q39A5Obiectio2, assert-h9a989cbcd044e6016f27bccd8e624cae2b0b4aea0094e7b8e68701289091132e, assert-hd09c008b5e969fe2371069c15d17b3ac25ca4e3918adfcca1db5d57f1b91a382

section/39-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f0c225163789b3b0f883a23749957457c1373fb07a4e207e5b3a1331f3aa97e4LA

Praeterea, idem est Deus et essentia divina, ut ex supra dictis patet. Sed haec est vera, Deus generat Deum, sicut dictum est. Ergo haec est vera, essentia generat essentiam.

Ссылаются нормы: Q39A5Obiectio3, assert-h8e38832d39bb33543d99418b75dd7f553433ae301d8128c503f17074812a60d2, assert-hbd562e781182d52bfe025f3bb03bba7250b6dac3ad7849c5ca6b5a7b5ed1b4c0

section/39-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e4263fe2708a99eead17ddc672316aa422b41c04c7f2e2fc33b4cc7c84431837LA

Praeterea, de quocumque praedicatur aliquid, potest supponere pro illo. Sed essentia divina est pater. Ergo essentia potest supponere pro persona patris. Et sic essentia generat.

Ссылаются нормы: Q39A5Obiectio4, assert-h4fd44af253bc75b1e8bc0bd6a9955722a444b25b2a44692ec6cdf4bfbd90459b, assert-ha8d60757bb70ebd14d26f607982ca75e0679c5a96e0f5aa3f4bef1347d1e8f91

section/39-5/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f23e7a16b4e5c436b6c239db01114e6429d01c76433f54f343afa6a09eca44e2LA

Praeterea, essentia est res generans, quia est pater, qui est generans. Si igitur essentia non sit generans, erit essentia res generans et non generans, quod est impossibile.

Ссылаются нормы: Q39A5Obiectio5, assert-h22dfead7b1b2ca584f7d5382a675cf7bb5ebbbf3411aeb3aabafb736bd86ba11

section/39-5/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:094348f3d6d28c00499c481ceb854e48c0b93db1d6f797599ea0bd46d73677b6LA

Praeterea, Augustinus dicit, in IV de Trin., pater est principium totius deitatis. Sed non est principium nisi generando vel spirando. Ergo pater generat vel spirat deitatem.

Ссылаются нормы: Q39A5Obiectio6, assert-h37fa5377b645a7d327984e4762331d833857641c26a3cbbf0934a3c489dc2289, assert-hd99f2c9f108fa6d0c4360ad6ae733b5f7e4b9da58e81ba32283851fc57a4ad36

section/39-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:69f142e63822986b0721d08e99bfb8ec0b55477ee72970e35d6df23c666e2e79LA

Respondeo dicendum quod circa hoc erravit abbas Ioachim, asserens quod, sicut dicitur, Deus genuit Deum, ita potest dici quod essentia genuit essentiam; considerans quod, propter divinam simplicitatem, non est aliud Deus quam divina essentia. Sed in hoc deceptus fuit, quia ad veritatem locutionum, non solum oportet considerare res significatas, sed etiam modum significandi ut dictum est. Licet autem, secundum re, sit idem Deus quod deitas, non tamen est idem modus significandi utrobique. Nam hoc nomen Deus, quia significat divinam essentiam ut in habente, ex modo suae significationis naturaliter habet quod possit supponere pro persona, et sic ea quae sunt propria personarum, possunt praedicari de hoc nomine Deus, ut dicatur quod Deus est genitus vel generans, sicut dictum est. Sed hoc nomen essentia non habet ex modo suae significationis quod supponat pro persona, quia significat essentiam ut formam abstractam. Et ideo ea quae sunt propria personarum, quibus ab invicem distinguuntur, non possunt essentiae attribui, significaretur enim quod esset distinctio in essentia divina, sicut est distinctio in suppositis.

Ссылаются нормы: Q39A5Respondeo, assert-h24f721d16c8b9f87f97115f2f923684ea185ab6a8738469ed518d4cb65f4a1e4

section/39-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:9e69fa9d33d02c64a7925a8d6c87f273af81fd210efcec8b0887f0927dd7320bLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Trin., quod nulla res generat seipsam. Sed si essentia generat essentiam, non generat nisi seipsam, cum nihil sit in Deo, quod distinguatur a divina essentia. Ergo essentia non generat essentiam.

Ссылаются нормы: assert-h1d142e6dbdbe617b1115adf4adba9237074c692766284903c171cd39e80a9783

section/39-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3b3153ba6d47c7d023d81704d40a231858dddcb6851caa8e094eaa4c4ff48a5bLA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, hoc nomen homo per se habet supponere pro persona; sed ex adiuncto habet quod stet pro natura communi. Et ideo haec est falsa, homo est omnis homo, quia pro nullo supposito verificari potest. Sed hoc nomen Deus per se habet quod stet pro essentia. Unde, licet pro nullo suppositorum divinae naturae haec sit vera, Deus est Trinitas, est tamen vera pro essentia. Quod non attendens, Porretanus eam negavit.

Ссылаются нормы: Q39A6Ad1, assert-h184125ad5b4b1e80c3a328e76bf5469e32447a4cca8462b4822cf718893667b3

section/39-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:188dcb40b1fecf2e97ca82635890075230858b3db2bd31fa898377665c65a25fLA

Ad secundum dicendum quod, cum dicitur, Deus vel divina essentia est pater, est praedicatio per identitatem, non autem sicut inferioris de superiori, quia in divinis non est universale et singulare. Unde, sicut est per se ista, pater est Deus, ita et ista, Deus est pater; et nullo modo per accidens.

Ссылаются нормы: Q39A6Ad2, assert-h86583b1280fff8c0f8d1ea49d9c8e08cec27fc085c5dd37f0a7577773c35f089

section/39-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e44909107eb995dd8bd11c34e9d39b9d8453481a94469b2f221d8f6e90a941daLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod personae non possint praedicari de nominibus essentialibus concretis, ut dicatur, Deus est tres personae, vel est Trinitas. Haec enim est falsa, homo est omnis homo, quia pro nullo suppositorum verificari potest, neque enim Socrates est omnis homo, neque Plato, neque aliquis alius. Sed similiter ista, Deus est Trinitas, pro nullo suppositorum naturae divinae verificari potest, neque enim pater est Trinitas, neque filius, neque spiritus sanctus. Ergo haec est falsa, Deus est Trinitas.

Ссылаются нормы: Q39A6Obiectio1, assert-h8a674c8533aeff26fd651d4d30c0cb9fdd442f6da822e3c87815188346f73f47, assert-hca2163461257cb7ef90728e8cf6b1cc9c4cfc79e96e7c386eaf2b74513d17fb1

section/39-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:33726d9938c4a903be8a6fc8693c17cbd8dd3d9f35ea05a2b4fc688fc4c908d0LA

Praeterea, inferiora non praedicantur de suis superioribus nisi accidentali praedicatione, ut cum dico, animal est homo, accidit enim animali esse hominem. Sed hoc nomen Deus se habet ad tres personas sicut commune ad inferiora, ut Damascenus dicit. Ergo videtur quod nomina personarum non possint praedicari de hoc nomine Deus, nisi accidentaliter.

Ссылаются нормы: Q39A6Obiectio2, assert-h4718b8faa591201a278a82ed70725e2c7abebbb316c6b5a019a767e2f7daa7e2, assert-h601d9b88970bc2e284b14b6d5d0ae8fb760d5000d35bd8edc10cdf3184c4dbb5

section/39-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3fbab90125bfa2aaac96100ee6432fe7b978982f06825452893cb8566359d7d8LA

Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, licet nomina personalia vel notionalia adiectiva non possint praedicari de essentia; tamen substantiva possunt, propter realem identitatem essentiae et personae. Essentia autem divina non solum idem est realiter cum una persona, sed cum tribus. Unde et una persona, et duae, et tres possunt de essentia praedicari; ut si dicamus, essentia est pater et filius et spiritus sanctus. Et quia hoc nomen Deus per se habet quod supponat pro essentia, ut dictum est, ideo, sicut haec est vera, essentia est tres personae, ita haec est vera, Deus est tres personae.

Ссылаются нормы: Q39A6Respondeo, assert-hc120618850d86b5f85c6f940d379bfaeed582eeb7351d509d62bf2ddc334352c

section/39-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:13a9ccdfe87947c4018430c7de9a4ab8c1b2bc80884e5487f33f85c733917293LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de fide, credimus unum Deum unam esse divini nominis Trinitatem.

Ссылаются нормы: assert-h71d26aa01026a5256d53ae2e09c9f0cbf2cd7ebdd63c6be857a8bdb5802f6303

section/39-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:70c149f4b232fc4d50d1aa91a8feb2329748c20b88e348cafaef61d970075145LA

Ad primum ergo dicendum quod essentialia attributa non sic appropriantur personis ut eis esse propria asserantur, sed ad manifestandum personas per viam similitudinis vel dissimilitudinis, ut dictum est. Unde nullus error fidei sequitur, sed magis manifestatio veritatis.

Ссылаются нормы: Q39A7Ad1, assert-ha14f3288f8f116a3913ce9090082120907b7bb57822efb1ca378af97c27f97a4

section/39-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:588ef43606763bb0f72df38868c0b01c1b9de21962ce41f10f16cf7c44c41bb3LA

Ad secundum dicendum quod, si sic appropriarentur essentialia attributa personis, quod essent eis propria, sequeretur quod una persona se haberet ad aliam in habitudine formae. Quod excludit Augustinus, in VII de Trin., ostendens quod pater non est sapiens sapientia quam genuit, quasi solus filius sit sapientia; ut sic pater et filius simul tantum possint dici sapiens, non autem pater sine filio. Sed filius dicitur sapientia patris, quia est sapientia de patre sapientia, uterque enim per se est sapientia, et simul ambo una sapientia. Unde pater non est sapiens sapientia quam genuit, sed sapientia quae est sua essentia.

Ссылаются нормы: Q39A7Ad2, assert-hf9127cdff10fba8a3b8cae91d450ce95a8cfc6d84eb1607404235e6aeece58b1

section/39-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:160a7f947bfdc39570322146a3b8865a4097d4ba43ee28b9cb7afd11d6458152LA

Ad tertium dicendum quod, licet essentiale attributum, secundum rationem propriam, sit prius quam persona, secundum, modum intelligendi; tamen, inquantum habet rationem appropriati, nihil prohibet proprium personae esse prius quam appropriatum. Sicut color posterior est corpore, inquantum est corpus, prius tamen est naturaliter corpore albo, inquantum est album.

Ссылаются нормы: Q39A7Ad3, assert-h4ed4d4dbc8f98dda5317f7d6ae1ecdd3f920b6f3df49fe1cb39fbd4318c1d9b6

section/39-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3d895ad4e465bf6b2ef977f76e94d73bceb241fd75cdf0825ab878463ff207aaLA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nomina essentialia non sint approprianda personis. Quod enim potest vergere in errorem fidei, vitandum est in divinis, quia, ut Hieronymus dicit, ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. Sed ea quae sunt communia tribus personis appropriare alicui, potest vergere in errorem fidei, quia potest intelligi quod vel illi tantum personae conveniant cui appropriantur; vel quod magis conveniant ei quam aliis. Ergo essentialia attributa non sunt approprianda personis.

Ссылаются нормы: Q39A7Obiectio1, assert-h356e25098d4b5d739631a7114e623ad65568624b83190ef3ace4384e1cc2d438, assert-heee42a6cd9bcfcc7d153c60a9c0668431684787814ca9b1b85be7ffcba1b99a5

section/39-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:2af2d191093ffbd828c801a4257c1607e993c356ac5924af2ef8de949a66cc78LA

Praeterea, essentialia attributa, in abstracto significata, significant per modum formae. Sed una persona non se habet ad aliam ut forma, cum forma ab eo cuius est forma, supposito non distinguatur. Ergo essentialia attributa, maxime in abstracto significata, non debent appropriari personis.

Ссылаются нормы: Q39A7Obiectio2, assert-h5274993f3ca5a9023a180e02e20fb843415339e4da1686660c0a6c9c3840c7a1, assert-hdadb7460bdb9e2450a8a981d66f2b6fb70362025d18e0cd77c9e0fcba6fd4961

section/39-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d14e1587a5d208091df40253fcc51e015d887bf321e8ef28284f7d2405f89b1aLA

Praeterea, proprium prius est appropriato, proprium enim est de ratione appropriati. Sed essentialia attributa, secundum modum intelligendi, sunt priora personis, sicut commune est prius proprio. Ergo essentialia attributa non debent esse appropriata.

Ссылаются нормы: Q39A7Obiectio3, assert-hcd7728940255caf804a16c0c3fc6cfe77881df96e643a20efc2a7e35abcbfc86, assert-hfb31a0f67bfe8f88c8f300bf0d5e8c87ecee23d12deed17636ebce3dd10ead7c

section/39-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:16cd261b635ba75c84addf4508fc7d7fbf40057ed5e560ce4b914deb68d928edLA

Respondeo dicendum quod, ad manifestationem fidei, conveniens fuit essentialia attributa personis appropriari. Licet enim Trinitas personarum demonstratione probari non possit, ut supra dictum est, convenit tamen ut per aliqua magis manifesta declaretur. Essentialia vero attributa sunt nobis magis manifesta secundum rationem, quam propria personarum, quia ex creaturis, ex quibus cognitionem accipimus, possumus per certitudinem devenire in cognitionem essentialium attributorum; non autem in cognitionem personalium proprietatum, ut supra dictum est. Sicut igitur similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa utimur ad manifestationem divinarum personarum, ita et essentialibus attributis. Et haec manifestatio personarum per essentialia attributa, appropriatio nominatur. Possunt autem manifestari personae divinae per essentialia attributa dupliciter. Uno modo, per viam similitudinis, sicut ea quae pertinent ad intellectum, appropriantur filio, qui procedit per modum intellectus ut verbum. Alio modo, per modum dissimilitudinis, sicut potentia appropriatur patri, ut Augustinus dicit, quia apud nos patres solent esse propter senectutem infirmi; ne tale aliquid suspicemur in Deo.

Ссылаются нормы: Q39A7Respondeo, assert-h2f8a9eb358eb6c739736d1f31e6bd915b3c490936d611b7857479f879d5cb035

section/39-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:92acc44b291b2706d7fb979f66fd3f05492d79567eb539da9da0cb0c77219b23LA

Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. I, Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam.

Ссылаются нормы: assert-h37779602d10c57932f8979717469f1fc7e9d465f42e24225c9c26ee71c4bb2ad

section/39-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 10

la · official · sha256:2ab921a8a7ebba360d901aeba1c48dfa839e152587c40b5ad0d75fb219b75704LA

Ad illud vero quod de aliis quaeritur, dicendum quod veritas, cum pertineat ad intellectum, ut supra dictum est, appropriatur filio, non tamen est proprium eius. Quia veritas, ut supra dictum est, considerari potest prout est in intellectu, vel prout est in re. Sicut igitur intellectus et res essentialiter sumpta sunt essentialia et non personalia, ita et veritas. Definitio autem Augustini inducta, datur de veritate secundum quod appropriatur filio. Liber autem vitae in recto quidem importat notitiam, sed in obliquo vitam, est enim, ut supra dictum est, notitia Dei de his qui habituri sunt vitam aeternam. Unde appropriatur filio, licet vita approprietur spiritui sancto, inquantum importat quendam interiorem motum, et sic convenit cum proprio spiritus sancti, inquantum est amor. Esse autem scriptum ab alio, non est de ratione libri inquantum est liber; sed inquantum est quoddam artificiatum. Unde non importat originem, neque est personale, sed appropriatum personae. Ipsum autem qui est appropriatur personae filii, non secundum propriam rationem, sed ratione adiuncti, inquantum scilicet in locutione Dei ad Moysen, praefigurabatur liberatio humani generis, quae facta est per filium. Sed tamen, secundum quod ly qui sumitur relative, posset referre interdum personam filii, et sic sumeretur personaliter, ut puta si dicatur, filius est genitus qui est; sicut et Deus genitus personale est. Sed infinite sumptum est essentiale. Et licet hoc pronomen iste, grammatice loquendo, ad aliquam certam personam videatur pertinere; tamen quaelibet res demonstrabilis, grammatice loquendo, persona dici potest, licet secundum rei naturam non sit persona; dicimus enim iste lapis, et iste asinus. Unde et, grammatice loquendo, essentia divina, secundum quod significatur et supponitur per hoc nomen Deus, potest demonstrari hoc pronomine iste; secundum illud Exod. XV, iste Deus meus, et glorificabo eum.

Ссылаются нормы: Q39A8Ad1, Q39A8Ad2, Q39A8Ad3, Q39A8Ad4, Q39A8Ad5, assert-h049dd9ab644be392846f1eab16ebc21bb3cf94ae094fa2aa0c39bc24241cd92d, assert-h12b9b0fbcbcbd1fa5465c49e46edd209b6da9da6945913fe7c9ce99c8ad99dd2, assert-h4b672e351505b7e54a214b4b7c1fd274637e1a6dd77f7bf25c7b1fd86df11fa0, assert-h76e57d6b5c3f20b5e699101e06e282cc5025c27be7950cb8b71972ac19ac502a, assert-hd648a47c2987039388a7f3838d8ede764dec2167219073cf3e10c3d08595c5e4

section/39-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:899035ff69370d1a2ebacf7e09a70e7e9fa0ed615ae527d0febcabcb127ae31aLA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter a sacris doctoribus sint essentialia personis attributa. Dicit enim Hilarius, in II de Trin., aeternitas est in patre, species in imagine, usus in munere. In quibus verbis ponit tria nomina propria personarum, scilicet nomen patris; et nomen imaginis, quod est proprium filio, ut supra dictum est; et nomen muneris, sive doni, quod est proprium spiritus sancti, ut supra habitum est. Ponit etiam tria appropriata, nam aeternitatem appropriat patri, speciem filio, usum spiritui sancto. Et videtur quod irrationabiliter. Nam aeternitas importat durationem essendi, species vero est essendi principium, usus vero ad operationem pertinere videtur. Sed essentia et operatio nulli personae appropriari inveniuntur. Ergo inconvenienter videntur ista appropriata personis.

Ссылаются нормы: Q39A8Obiectio1, assert-hc46f330f35373f610f1f9bdeae71adfe83dd272a2f853b29aef0b19c580d0c1c, assert-he455d18ec71d949a32f8089387c7571f7f2e09a64189d3bab4e98b205edcb0e4

section/39-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0337a155c7a36af886fb21359d6d9196e808e1dffb4f6d3782082129c34b38fbLA

Praeterea, Augustinus in I de Doctr. Christ., sic dicit, in patre est unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia. Et videtur quod inconvenienter. Quia una persona non denominatur formaliter per id quod appropriatur alteri, non enim est sapiens pater sapientia genita, ut dictum est. Sed, sicut ibidem subditur, tria haec unum omnia sunt propter patrem, aequalia omnia propter filium, connexa omnia propter spiritum sanctum. Non ergo convenienter appropriantur personis.

Ссылаются нормы: Q39A8Obiectio2, assert-h981cad0218d2391ce4c01abed943ccddd0d41129b2f687095181fdfd7570e864, assert-hb775441d9e6b232e7d1076b6f89655b666fb674f537bb188531a017a2380e863

section/39-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a1fde2784d07445f3a6642d1b1047b10a021e298aad48bfea5934dce47f3f036LA

Item, secundum Augustinum, patri attribuitur potentia, filio sapientia, spiritui sancto bonitas. Et videtur hoc esse inconveniens. Nam virtus ad potentiam pertinet. Virtus autem invenitur appropriari filio, secundum illud I ad Cor. I, Christum, Dei virtutem; et etiam spiritui sancto, secundum illud Luc. VI, virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Non ergo potentia patri est approprianda.

Ссылаются нормы: Q39A8Obiectio3, assert-h567e2679b6c6893f08df366afcdafb5990c12fad9595aef4830cad2d385a3821

section/39-8/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b7092a4b174dcdbdac3d787fec57bfd58630cdf44f237c790361d0a690ce5020LA

Item, Augustinus, in libro de Trin., dicit, non confuse accipiendum est quod ait apostolus, ex ipso, et per ipsum, et in ipso - ex ipso dicens propter patrem; per ipsum propter filium; in ipso propter spiritum sanctum. Sed videtur quod inconvenienter. Quia per hoc quod dicit in ipso, videtur importari habitudo causae finalis, quae est prima causarum. Ergo ista habitudo causae deberet appropriari patri, qui est principium non de principio.

Ссылаются нормы: Q39A8Obiectio4, assert-h5cf036af306930c14af709601bf2d6ee48cdd6d5209d18df8015e01195607685, assert-h6950019401da95a675758b6e3c95992a25b250e5ff04b224a1813339879bfcec

section/39-8/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:b3e2ba653d47d3b763de47b7aec42911340df7e304ed365cd9f0b65f7b9d178dLA

Item, invenitur veritas appropriari filio, secundum illud Ioan. XIV, ego sum via, veritas et vita. Et similiter liber vitae, secundum illud Psalmi XXXIX, in capite libri scriptum est de me, Glossa, idest apud patrem, qui est caput meum. Et similiter hoc quod dico, qui est, quia super illud Isa. LXV, ecce ego, ad gentes, dicit Glossa, filius loquitur, qui dixit Moysi, ego sum qui sum. Sed videtur quod propria sint filii, et non appropriata. Nam veritas, secundum Augustinum, in libro de vera religione, est summa similitudo principii, absque omni dissimilitudine, et sic videtur quod proprie conveniat filio, qui habet principium. Liber etiam vitae videtur proprium aliquid esse, quia significat ens ab alio, omnis enim liber ab aliquo scribitur. Hoc etiam ipsum qui est videtur esse proprium filio. Quia si, cum Moysi dicitur, ego sum qui sum, loquitur Trinitas, ergo Moyses poterat dicere, ille qui est pater et filius et spiritus sanctus, misit me ad vos. Ergo et ulterius dicere poterat, ille qui est pater et filius et spiritus sanctus, misit me ad vos, demonstrando certam personam. Hoc autem est falsum, quia nulla persona est pater et filius et spiritus sanctus. Non ergo potest esse commune Trinitati, sed est proprium filii.

Ссылаются нормы: Q39A8Obiectio5, assert-h89849e8b52662631e31bc8783e341bbf95a36300741bcfcc52c7245340686120, assert-hb9cb55a3b424635618793cf3a0ff73ff7f4345f692d94d08190d7be4d47942db, assert-hc4b85024c93dc71b645922c265fb2141c7cae4e061097820b3dcc98b44f403eb

section/39-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c8fa52618cbda6635197e1caae8b1c774f87fd25cb17cc3e755b686cb81b7f3fLA

Respondeo dicendum quod intellectus noster, qui ex creaturis in Dei cognitionem manuducitur, oportet quod Deum consideret secundum modum quem ex creaturis assumit. In consideratione autem alicuius creaturae, quatuor per ordinem nobis occurrunt. Nam primo, consideratur res ipsa absolute, inquantum est ens quoddam. Secunda autem consideratio rei est, inquantum est una. Tertia consideratio rei est, secundum quod inest ei virtus ad operandum et ad causandum. Quarta autem consideratio rei est, secundum habitudinem quam habet ad causata. Unde haec etiam quadruplex consideratio circa Deum nobis occurrit. Secundum igitur primam considerationem, qua consideratur absolute Deus secundum esse suum, sic sumitur appropriatio Hilarii, secundum quam aeternitas appropriatur patri, species filio, usus spiritui sancto. Aeternitas enim, inquantum significat esse non principiatum, similitudinem habet cum proprio patris, qui est principium non de principio. Species autem, sive pulchritudo, habet similitudinem cum propriis filii. Nam ad pulchritudinem tria requiruntur. Primo quidem, integritas sive perfectio, quae enim diminuta sunt, hoc ipso turpia sunt. Et debita proportio sive consonantia. Et iterum claritas, unde quae habent colorem nitidum, pulchra esse dicuntur. Quantum igitur ad primum, similitudinem habet cum proprio filii, inquantum est filius habens in se vere et perfecte naturam patris. Unde, ad hoc innuendum, Augustinus in sua expositione dicit, ubi, scilicet in filio, summa et prima vita est, et cetera. Quantum vero ad secundum, convenit cum proprio filii, inquantum est imago expressa patris. Unde videmus quod aliqua imago dicitur esse pulchra, si perfecte repraesentat rem, quamvis turpem. Et hoc tetigit Augustinus cum dicit, ubi est tanta convenientia, et prima aequalitas, et cetera. Quantum vero ad tertium, convenit cum proprio filii, inquantum est verbum, quod quidem lux est, et splendor intellectus, ut Damascenus dicit. Et hoc tangit Augustinus cum dicit, tanquam verbum perfectum cui non desit aliquid, et ars quaedam omnipotentis Dei, et cetera. Usus autem habet similitudinem cum propriis spiritus sancti, largo modo accipiendo usum, secundum quod uti comprehendit sub se etiam frui; prout uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis, et frui est cum gaudio uti, ut Augustinus, X de Trin., dicit. Usus ergo quo pater et filius se invicem fruuntur, convenit cum proprio spiritus sancti, inquantum est amor. Et hoc est quod Augustinus dicit, illa dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo, usus ab illo appellatus est. Usus vero quo nos fruimur Deo, similitudinem habet cum proprio spiritus sancti, inquantum est donum. Et hoc ostendit Augustinus cum dicit, est in Trinitate spiritus sanctus, genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate nos perfundens. Et sic patet quare aeternitas, species et usus personis attribuantur vel approprientur, non autem essentia vel operatio. Quia in ratione horum, propter sui communitatem, non invenitur aliquid similitudinem habens cum propriis personarum. Secunda vero consideratio Dei est, inquantum consideratur ut unus. Et sic Augustinus patri appropriat unitatem, filio aequalitatem, spiritui sancto concordiam sive connexionem. Quae quidem tria unitatem importare manifestum est, sed differenter. Nam unitas dicitur absolute, non praesupponens aliquid aliud. Et ideo appropriatur patri, qui non praesupponit aliquam personam, cum sit principium non de principio. Aequalitas autem importat unitatem in respectu ad alterum, nam aequale est quod habet unam quantitatem cum alio. Et ideo aequalitas appropriatur filio, qui est principium de principio. Connexio autem importat unitatem aliquorum duorum. Unde appropriatur spiritui sancto, inquantum est a duobus. Ex quo etiam intelligi potest quod dicit Augustinus, tria esse unum propter patrem, aequalia propter filium, connexa propter spiritum sanctum. Manifestum est enim quod illi attribuitur unumquodque, in quo primo invenitur, sicut omnia inferiora dicuntur vivere propter animam vegetabilem, in qua primo invenitur ratio vitae in istis inferioribus. Unitas autem statim invenitur in persona patris, etiam, per impossibile, remotis aliis personis. Et ideo aliae personae a patre habent unitatem. Sed remotis aliis personis, non invenitur aequalitas in patre, sed statim, posito filio, invenitur aequalitas. Et ideo dicuntur omnia aequalia propter filium, non quod filius sit principium aequalitatis patri; sed quia, nisi esset patri aequalis filius, pater aequalis non posset dici. Aequalitas enim eius primo consideratur ad filium, hoc enim ipsum quod spiritus sanctus patri aequalis est, a filio habet. Similiter, excluso spiritu sancto, qui est duorum nexus, non posset intelligi unitas connexionis inter patrem et filium. Et ideo dicuntur omnia esse connexa propter spiritum sanctum, quia, posito spiritu sancto, invenitur unde pater et filius possint dici connexi. Secundum vero tertiam considerationem, qua in Deo sufficiens virtus consideratur ad causandum, sumitur tertia appropriatio, scilicet potentiae, sapientiae et bonitatis. Quae quidem appropriatio fit et secundum rationem similitudinis, si consideretur quod in divinis personis est, et secundum rationem dissimilitudinis, si consideretur quod in creaturis est. Potentia enim habet rationem principii. Unde habet similitudinem cum patre caelesti, qui est principium totius divinitatis. Deficit autem interdum patri terreno, propter senectutem. Sapientia vero similitudinem habet cum filio caelesti, inquantum est verbum, quod nihil aliud est quam conceptus sapientiae. Deficit autem interdum filio terreno, propter temporis paucitatem. Bonitas autem, cum sit ratio et obiectum amoris, habet similitudinem cum spiritu divino, qui est amor. Sed repugnantiam habere videtur ad spiritum terrenum, secundum quod importat violentam quandam impulsionem; prout dicitur Isa. XXV, spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Virtus autem appropriatur filio et spiritui sancto, non secundum quod virtus dicitur ipsa potentia rei, sed secundum quod interdum virtus dicitur id quod a potentia rei procedit, prout dicimus aliquod virtuosum factum esse virtutem alicuius agentis. Secundum vero quartam considerationem, prout consideratur Deus in habitudine ad suos effectus, sumitur illa appropriatio ex quo, per quem, et in quo. Haec enim praepositio ex importat quandoque quidem habitudinem causae materialis, quae locum non habet in divinis, aliquando vero habitudinem causae efficientis. Quae quidem competit Deo ratione suae potentiae activae, unde et appropriatur patri, sicut et potentia. Haec vero praepositio per designat quidem quandoque causam mediam; sicut dicimus quod faber operatur per martellum. Et sic ly per quandoque non est appropriatum, sed proprium filii, secundum illud Ioan. I, omnia per ipsum facta sunt; non quia filius sit instrumentum, sed quia ipse est principium de principio. Quandoque vero designat habitudinem formae per quam agens operatur; sicut dicimus quod artifex operatur per artem. Unde, sicut sapientia et ars appropriantur filio, ita et ly per quem. Haec vero praepositio in denotat proprie habitudinem continentis. Continet autem Deus res dupliciter. Uno modo, secundum suas similitudines; prout scilicet res dicuntur esse in Deo, inquantum sunt in eius scientia. Et sic hoc quod dico in ipso, esset appropriandum filio. Alio vero modo continentur res a Deo, inquantum Deus sua bonitate eas conservat et gubernat, ad finem convenientem adducendo. Et sic ly in quo appropriatur spiritui sancto, sicut et bonitas. Nec oportet quod habitudo causae finalis, quamvis sit prima causarum, approprietur patri, qui est principium non de principio, quia personae divinae, quarum pater est principium, non procedunt ut ad finem, cum quaelibet illarum sit ultimus finis; sed naturali processione, quae magis ad rationem naturalis potentiae pertinere videtur.

Ссылаются нормы: Q39A8Respondeo, assert-h0a23a677e3db41f1b45e87d2a55290420a4360890b957cdd3891fb26af6b62eb, assert-h170ef8b5c114ff1bcd4b5e4ee0b68657d8d826c67cd771a6352510af554465bc

question/39/prooemium · paragraph

la · official · sha256:cbaa25b1da0c412e297d845e35276090ae5e294b093c4af82f96dba5121a90d0LA

Post ea quae de personis divinis absolute tractata sunt, considerandum restat de personis in comparatione ad essentiam, et ad proprietates, et ad actus notionales; et de comparatione ipsarum ad invicem. Quantum igitur ad primum horum, octo quaeruntur. Primo, utrum essentia in divinis sit idem quod persona. Secundo, utrum dicendum sit quod tres personae sunt unius essentiae. Tertio, utrum nomina essentialia praedicanda sint de personis in plurali vel in singulari. Quarto, utrum adiectiva notionalia, aut verba vel participia, praedicari possint de nominibus essentialibus concretive acceptis. Quinto, utrum praedicari possint de nominibus essentialibus in abstracto acceptis. Sexto, utrum nomina personarum praedicari possint de nominibus essentialibus concretis. Septimo, utrum essentialia attributa sint approprianda personis. Octavo, quod attributum cuique personae debeat appropriari.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 40

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q40
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:a5e12fbdd790989a4babef9b25c9bff39f08c486d1252d2b05e006c006a4234b2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 35

section/40-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:773d58fd9077faf06fd48553876a519081bf0d0e9b4508c3ba35505a1963e330LA

Ad primum ergo dicendum quod persona et proprietas sunt idem re, differunt tamen secundum rationem. Unde non oportet quod, multiplicato uno, multiplicetur reliquum. Considerandum tamen est quod, propter divinam simplicitatem, consideratur duplex realis identitas in divinis eorum quae differunt in rebus creatis. Quia enim divina simplicitas excludit compositionem formae et materiae, sequitur quod in divinis idem est abstractum et concretum, ut deitas et Deus. Quia vero divina simplicitas excludit compositionem subiecti et accidentis, sequitur quod quidquid attribuitur Deo, est eius essentia, et propter hoc sapientia et virtus idem sunt in Deo, quia ambo sunt in divina essentia. Et secundum hanc duplicem rationem identitatis, proprietas in divinis est idem cum persona. Nam proprietates personales sunt idem cum personis, ea ratione qua abstractum est idem cum concreto. Sunt enim ipsae personae subsistentes; ut paternitas est ipse pater, et filiatio filius, et processio spiritus sanctus. Proprietates autem non personales sunt idem cum personis secundum aliam rationem identitatis, qua omne illud quod attribuitur Deo, est eius essentia. Sic igitur communis spiratio est idem cum persona patris et cum persona filii, non quod sit una persona per se subsistens; sed, sicut una essentia est in duabus personis, ita et una proprietas, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q40A1Ad1, assert-hc96ad9c3b871c44cc92a0da1883c0e6a6430983b6355f4c077f7397698baf9cf

section/40-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0d5a1d7c22df1757a920100ad7e6bb4026d8e4afdaf5801e82204b540c9daefbLA

Ad secundum dicendum quod proprietates dicuntur esse in essentia, per modum identitatis tantum. In personis autem dicuntur esse per modum identitatis, non quidem secundum rem tantum, sed quantum ad modum significandi, sicut forma in supposito. Et ideo proprietates determinant et distinguunt personas, non autem essentiam.

Ссылаются нормы: Q40A1Ad2, assert-h4a263eb447e14afd75919f72bf5eac1d21784497c02fb4360fe04bd56fd89b88

section/40-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cfcac91d67b38d1738d4bf7752d99422c6318241f0fc16deeae96dae1919839dLA

Ad tertium dicendum quod participia et verba notionalia significant actus notionales. Actus autem suppositorum sunt. Proprietates autem non significantur ut supposita, sed ut formae suppositorum. Et ideo modus significandi repugnat, ut participia et verba notionalia de proprietatibus praedicentur.

Ссылаются нормы: Q40A1Ad3, assert-h56efe81cf4e5575c60ad26aea544c446d39f326819e6c1dd75e14c48548456f2

section/40-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6368f65cd88105b1285476aeec2b4816ef75c40c48135586f1046ab823e3d741LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod in divinis non sit idem relatio quod persona. Quaecumque enim sunt idem, multiplicato uno eorum, multiplicatur et aliud. Sed contingit in una persona esse plures relationes, sicut in persona patris est paternitas et communis spiratio, et iterum unam relationem in duabus personis esse, sicut communis spiratio est in patre et filio. Ergo relatio non est idem quod persona.

Ссылаются нормы: Q40A1Obiectio1, assert-h01105f254b258af2351b2efbc31536682711b60bebfb1128252b1379dfd21e93, assert-ha6f3c4dd2c2e8ac30178d65cadd56e9db24f681d17a5fb816fcffb51ce297234

section/40-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d89c0e2c4a9197e10c6fd23ae857f596417bde1ca11f687d1b0063ba74c6401dLA

Praeterea, nihil est in seipso, secundum philosophum, in IV Physic. Sed relatio est in persona. Nec potest dici quod ratione identitatis, quia sic esset etiam in essentia. Ergo relatio sive proprietas et persona non sunt idem in divinis.

Ссылаются нормы: Q40A1Obiectio2, assert-h0a1663aafa3bb6d6b18611a16abd6763626d2f74047e94837b0006e89265d51f, assert-hf210b8061967a060d6856218bf14c3c5a52b9a997c38dfd7d2adb7f078ec8b42

section/40-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5f0abb4e2c127c8fb1234c95ff5b56b9600a3e2102e4e39485ca79cd6741b228LA

Praeterea, quaecumque sunt idem, ita se habent, quod quidquid praedicatur de uno, praedicatur et de alio. Non autem quidquid praedicatur de persona, praedicatur de proprietate. Dicimus enim quod pater generat, sed non dicimus quod paternitas sit generans. Ergo proprietas non est idem quod persona in divinis.

Ссылаются нормы: Q40A1Obiectio3, assert-h570a20fcc9a4a3a96e91cd36c8995d4c45490024f3d5c69c6175747d2b8d6bc9

section/40-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c7bbb49797dde1f2b5291163ba501cd0ee6022d4729d5129a079bb2dbdcfce46LA

Respondeo dicendum quod circa hoc aliqui diversimode opinati sunt. Quidam enim dixerunt proprietates neque esse personas, neque in personis. Qui fuerunt moti ex modo significandi relationum, quae quidem non significant ut in aliquo, sed magis ut ad aliquid. Unde dixerunt relationes esse assistentes, sicut supra expositum est. Sed quia relatio, secundum quod est quaedam res in divinis, est ipsa essentia; essentia autem idem est quod persona, ut ex dictis patet; oportet quod relatio sit idem quod persona. Hanc igitur identitatem alii considerantes, dixerunt proprietates quidem esse personas, non autem in personis, quia non ponebant proprietates in divinis nisi secundum modum loquendi, ut supra dictum est. Necesse est autem ponere proprietates in divinis, ut supra ostendimus. Quae quidem significantur in abstracto, ut quaedam formae personarum. Unde, cum de ratione formae sit, quod sit in eo cuius est forma, oportet dicere proprietates esse in personis, et eas tamen esse personas; sicut essentiam esse in Deo dicimus, quae tamen est Deus.

Ссылаются нормы: Q40A1Respondeo, assert-h397364bc47f71ebcaaa2d76f5c2a5d59cd945be7e1c28982d75ebdf8682dc2b3

section/40-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:481d5978ff156a093bd3386978c6fc9eeb0f3d60432afa140d51d856d6b1390eLA

Sed contra, in divinis non differt quod est et quo est, ut habetur a Boetio in libro de Hebd. Sed pater paternitate est pater. Ergo pater idem est quod paternitas. Et eadem ratione aliae proprietates idem sunt cum personis.

Ссылаются нормы: assert-hf48324c9b5ff8bd9d481d72323d6f4f437b8aa9b3735a7febb0a4679220141e0

section/40-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ee7254a87ee87af849324f36ebbc638288d70503695166e9e990bc081601dc6bLA

Ad primum ergo dicendum quod personae sunt ipsae relationes subsistentes. Unde non repugnat simplicitati divinarum personarum, quod relationibus distinguantur.

Ссылаются нормы: Q40A2Ad1, assert-hd51df4cc2ab4f36cbd4cdf21ba8e6efa91f9eb15f0155956dd8bb9ab66108e76

section/40-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:81b17e759c782885750bc27269f76a89247bd7bfc9bea73529c113443317d5a6LA

Ad secundum dicendum quod personae divinae non distinguuntur in esse in quo subsistunt, neque in aliquo absoluto, sed solum secundum id quod ad aliquid dicuntur. Unde ad earum distinctionem sufficit relatio.

Ссылаются нормы: Q40A2Ad2, assert-h6059514d2ab43216842f28f65f38a9bf64fbd222a0cd2e0d4b6cde361e0a9c70

section/40-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:28f017311382b58892d716681eb7ab22f8d937dead074a685299a9ef93db2242LA

Ad tertium dicendum quod quanto distinctio prior est, tanto propinquior est unitati. Et ideo debet esse minima. Et ideo distinctio personarum non debet esse nisi per id quod minimum distinguit, scilicet per relationem.

Ссылаются нормы: Q40A2Ad3, assert-h9799cfefca026076de351e26eb7d3dfae0a44eeb40529c0efe6014e8dcaa9b84

section/40-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:245fab4bb4403f3012900149e83e83854a8c8ab394c1babce02c870853f4a9c2LA

Ad quartum dicendum quod relatio praesupponit distinctionem suppositorum, quando est accidens, sed si relatio sit subsistens, non praesupponit, sed secum fert distinctionem. Cum enim dicitur quod relativi esse est ad aliud se habere, per ly aliud intelligitur correlativum, quod non est prius, sed simul natura.

Ссылаются нормы: Q40A2Ad4, assert-he089962f273a2b9370de0a78a973d420786fbba0e56dc14d9baf31439b66ad5f

section/40-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a69059256291692410669a4d212336253723fed4b3e78135c122cb64d6f5a960LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod personae non distinguantur per relationes. Simplicia enim seipsis distinguuntur. Sed personae divinae sunt maxime simplices. Ergo distinguuntur seipsis, et non relationibus.

Ссылаются нормы: Q40A2Obiectio1, assert-ha8f436363c9d371436b19f349a3aa9a11ad64ef789ea436ad5177d7458a12dd1, assert-hd627b4612d17cbdae3f165fc38b88c4cdcdf46434401542b4954021b8ff6927a

section/40-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:868068823b1e2aaa9f5a9b91f5e533ff2a11bc8ecd2c5fc19fe5c02fdefecacfLA

Praeterea, nulla forma distinguitur nisi secundum suum genus, non enim album a nigro distinguitur nisi secundum qualitatem. Sed hypostasis significat individuum in genere substantiae. Non ergo relationibus hypostases distingui possint.

Ссылаются нормы: Q40A2Obiectio2, assert-h40e9a68fb4fe42ec3efddb8ab92c3fd6fe4784ee2374b6ab43c966904322303f, assert-h4e995d0dba642991027e181dcd8710dd087aafd0aea229d875ba649805558a91

section/40-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:079f6968521d1f4571942d6aa9910940807f3f366b3cd0a2af03a5d463718183LA

Praeterea, absolutum est prius quam relativum. Sed prima distinctio est distinctio divinarum personarum. Ergo divinae personae non distinguuntur relationibus.

Ссылаются нормы: Q40A2Obiectio3, assert-h2355d72057d1597dc7e30f2fa75bd2c624f0c82ca64db8f30073ba3ce8db45c6, assert-hab218c206b85c6086399f9dee09fd19cd71df574199014ce498c6b4d0387fbdf

section/40-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d246b1e869a769fcbbd10503440fb333fa16b9c7a3bf36de15a2cce216bb5f85LA

Praeterea, id quod praesupponit distinctionem, non potest esse primum distinctionis principium. Sed relatio praesupponit distinctionem, cum in eius definitione ponatur, esse enim relativi est ad aliud se habere. Ergo primum principium distinctivum in divinis non potest esse relatio.

Ссылаются нормы: Q40A2Obiectio4, assert-h5953c9bf6e86dfa63e9a6808133e7df138a862a8ffadfc7e61bc592a84bacaa8, assert-hf0f824f1e604ae4fb6cfcbb3ff8bf6a4ae9c9a9fafbc36169fd8df9c7fd2c667

section/40-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e8a425219bb248d60f112dd88cf113f154da5e966e4f67ea06fb15298d99de36LA

Respondeo dicendum quod in quibuscumque pluribus invenitur aliquid commune, oportet quaerere aliquid distinctivum. Unde, cum tres personae conveniant secundum essentiae unitatem, necesse est quaerere aliquid quo distinguantur, ad hoc quod plures sint. Inveniuntur autem in divinis personis duo secundum quae differunt, scilicet origo, et relatio. Quae quidem quamvis re non differant, differunt tamen secundum modum significandi, nam origo significatur per modum actus, ut generatio; relatio vero per modum formae, ut paternitas. Quidam igitur, attendentes quod relatio consequitur actum, dixerunt quod hypostases in divinis distinguuntur per originem; ut dicamus quod pater distinguitur a filio, inquantum ille generat et hic est genitus. Relationes autem sive proprietates manifestant consequenter hypostasum sive personarum distinctiones, sicut et in creaturis proprietates manifestant distinctiones individuorum, quae fiunt per materialia principia. Sed hoc non potest stare, propter duo. Primo quidem, quia ad hoc quod aliqua duo distincta intelligantur, necesse est eorum distinctionem intelligi per aliquid intrinsecum utrique; sicut in rebus creatis vel per materiam, vel per formam. Origo autem alicuius rei non significatur ut aliquid intrinsecum, sed ut via quaedam a re vel ad rem, sicut generatio significatur ut via quaedam ad rem genitam, et ut progrediens a generante. Unde non potest esse quod res genita et generans distinguantur sola generatione, sed oportet intelligere tam in generante quam in genito ea quibus ab invicem distinguuntur. In persona autem divina non est aliud intelligere nisi essentiam et relationem sive proprietatem. Unde, cum in essentia conveniant, relinquitur quod per relationes personae ab invicem distinguantur. Secundo, quia distinctio in divinis personis non est sic intelligenda, quasi aliquid commune dividatur, quia essentia communis remanet indivisa, sed oportet quod ipsa distinguentia constituant res distinctas. Sic autem relationes vel proprietates distinguunt vel constituunt hypostases vel personas, inquantum sunt ipsae personae subsistentes, sicut paternitas est pater, et filiatio est filius, eo quod in divinis non differt abstractum et concretum. Sed contra rationem originis est, quod constituat hypostasim vel personam. Quia origo active significata, significatur ut progrediens a persona subsistente, unde praesupponit eam. Origo autem passive significata, ut nativitas, significatur ut via ad personam subsistentem; et nondum ut eam constituens. Unde melius dicitur quod personae seu hypostases distinguantur relationibus, quam per originem. Licet enim distinguantur utroque modo, tamen prius et principalius per relationes, secundum modum intelligendi. Unde hoc nomen pater non solum significat proprietatem, sed etiam hypostasim, sed hoc nomen genitor, vel generans, significat tantum proprietatem. Quia hoc nomen pater significat relationem, quae est distinctiva et constitutiva hypostasis, hoc autem nomen generans, vel genitus, significat originem, quae non est distinctiva et constitutiva hypostasis.

Ссылаются нормы: Q40A2Respondeo, assert-h10ffc52606689bf8255accfd3973bbd58e9226384e0b568df755b634d693c2c4

section/40-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:b29297dcf41f65cc9c291c4b2534d3d45989edcf6d3e1353ffe25b52353bc621LA

Sed contra est quod Boetius dicit, in libro de Trin., quod sola relatio multiplicat Trinitatem divinarum personarum.

Ссылаются нормы: assert-h1ea3615a0b453b37e5ba813e79a9582ccc04a5462666916c386674327fced7d0

section/40-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d4896cfa4fec36482dd8342a9ae0118302ecd5b793a29ecb7484e55e083118faLA

Ad primum ergo dicendum quod persona non addit supra hypostasim proprietatem distinguentem absolute, sed proprietatem distinguentem ad dignitatem pertinentem, totum enim hoc est accipiendum loco unius differentiae. Ad dignitatem autem pertinet proprietas distinguens, secundum quod intelligitur subsistens in natura rationali. Unde, remota proprietate distinguente a persona, non remanet hypostasis, sed remaneret, si tolleretur rationalitas naturae. Tam enim persona quam hypostasis est substantia individua, unde in divinis de ratione utriusque est relatio distinguens.

Ссылаются нормы: Q40A3Ad1, assert-h1dd041dde0ae5eb625ee2977c42d2e73e40a18d82d9b5574292a594967585d3d

section/40-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3510803b6bf7a9423b40cfd44ba847cbeee3fab9938d9ac7e6be2370b568158fLA

Ad secundum dicendum quod paternitate pater non solum est pater, sed est persona, et est quis sive hypostasis. Nec tamen sequitur quod filius non sit quis sive hypostasis; sicut non sequitur quod non sit persona.

Ссылаются нормы: Q40A3Ad2, assert-h6619b0885d4f3ebfa0b431446987a265292a320529cf13fdd90818c22738f0ea

section/40-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:38c1917a3e00ff920eed66a7c4c9bc126de4135d3dc7d4c1fa8203f0c7e7959eLA

Ad tertium dicendum quod intentio Augustini non fuit dicere quod hypostasis patris remaneat ingenita, remota paternitate, quasi innascibilitas constituat et distinguat hypostasim patris, hoc enim esse non potest, cum ingenitum nihil ponat, sed negative dicatur, ut ipsemet dicit. Sed loquitur in communi, quia non omne ingenitum est pater. Remota ergo paternitate, non remanet in divinis hypostasis patris, ut distinguitur ab aliis personis; sed ut distinguitur a creaturis, sicut Iudaei intelligunt.

Ссылаются нормы: Q40A3Ad3, assert-hd130b68630dcf8be1f640f6f7133c1277519c0f37a47106193002021b744a7ad

section/40-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fd23dd59a665f755d270a813e44c120525dde185cadbf833e563616588656448LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, abstractis per intellectum proprietatibus seu relationibus a personis, adhuc remaneant hypostases. Id enim ad quod aliquid se habet ex additione, potest intelligi remoto eo quod sibi additur, sicut homo se habet ad animal ex additione, et potest intelligi animal remoto rationali. Sed persona se habet ex additione ad hypostasim, est enim persona hypostasis proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Ergo, remota proprietate personali a persona, intelligitur hypostasis.

Ссылаются нормы: Q40A3Obiectio1, assert-h7fb051425308907a79a1fed4924df1f53641fc11a73ba74b8551137f6ed6ce0a, assert-ha1d35a11867f39a65c596ad78d9e96d304ec81df60249f0f42a0fadfcbde6663

section/40-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3565f06dcbfa7b85cd50f2b3c95eebd8bf552d099ca2f93896463b1168ad9ed6LA

Praeterea, pater non ab eodem habet quod sit pater, et quod sit aliquis. Cum enim paternitate sit pater, si paternitate esset aliquis, sequeretur quod filius, in quo non est paternitas, non esset aliquis. Remota ergo per intellectum paternitate a patre, adhuc remanet quod sit aliquis; quod est esse hypostasim. Ergo, remota proprietate a persona, remanet hypostasis.

Ссылаются нормы: Q40A3Obiectio2, assert-h60aedecad09351d50fe55f5da0627ddac536850eba5958d26d15663cb7e2fce8

section/40-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:11f6be4c02313d92ee7de65a9afe26a7b8714c3c279afec4ab7ed71ef78c8df6LA

Praeterea, Augustinus dicit, V de Trin., non hoc est dicere ingenitum, quod est dicere patrem, quia etsi filium non genuisset, nihil prohiberet eum dicere ingenitum. Sed si filium non genuisset, non inesset ei paternitas. Ergo, remota paternitate, adhuc remanet hypostasis patris ut ingenita.

Ссылаются нормы: Q40A3Obiectio3, assert-h8d95714faedea7f73291dbb3d4364cee5f77fcf9d2fd7449db1fa95e8f14e25d, assert-hd4e1bd1eb978c0f45f1cd21ae58f526066df1d49e116257cd6e2a31069c588ea

section/40-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0f105aad27491fc0024e6d97c16b44ebd160605721f66c2306211ad72770ea25LA

Respondeo dicendum quod duplex fit abstractio per intellectum. Una quidem, secundum quod universale abstrahitur a particulari, ut animal ab homine. Alia vero, secundum quod forma abstrahitur a materia; sicut forma circuli abstrahitur per intellectum ab omni materia sensibili. Inter has autem abstractiones haec est differentia, quod in abstractione quae fit secundum universale et particulare, non remanet id a quo fit abstractio, remota enim ab homine differentia rationali, non remanet in intellectu homo, sed solum animal. In abstractione vero quae attenditur secundum formam et materiam, utrumque manet in intellectu, abstrahendo enim formam circuli ab aere, remanet seorsum in intellectu nostro et intellectus circuli et intellectus aeris. Quamvis autem in divinis non sit universale neque particulare, nec forma et materia, secundum rem; tamen, secundum modum significandi, invenitur aliqua similitudo horum in divinis; secundum quem modum Damascenus dicit quod commune est substantia, particulare vero hypostasis. Si igitur loquamur de abstractione quae fit secundum universale et particulare, remotis proprietatibus, remanet in intellectu essentia communis, non autem hypostasis patris, quae est quasi particulare. Si vero loquamur secundum modum abstractionis formae a materia, remotis proprietatibus non personalibus, remanet intellectus hypostasum et personarum, sicut, remoto per intellectum a patre quod sit ingenitus vel spirans, remanet hypostasis vel persona patris. Sed remota proprietate personali per intellectum, tollitur intellectus hypostasis. Non enim proprietates personales sic intelliguntur advenire hypostasibus divinis, sicut forma subiecto praeexistenti, sed ferunt secum sua supposita, inquantum sunt ipsae personae subsistentes, sicut paternitas est ipse pater, hypostasis enim significat aliquid distinctum in divinis, cum hypostasis sit substantia individua. Cum igitur relatio sit quae distinguit hypostases et constituit eas, ut dictum est, relinquitur quod, relationibus personalibus remotis per intellectum, non remaneant hypostases. Sed, sicut dictum est, aliqui dicunt quod hypostases in divinis non distinguuntur per relationes, sed per solam originem; ut intelligatur pater esse hypostasis quaedam per hoc, quod non est ab alio; filius autem per hoc, quod est ab alio per generationem. Sed relationes advenientes quasi proprietates ad dignitatem pertinentes, constituunt rationem personae, unde et personalitates dicuntur. Unde, remotis huiusmodi relationibus per intellectum, remanent quidem hypostases, sed non personae. Sed hoc non potest esse, propter duo. Primo, quia relationes distinguunt et constituunt hypostases, ut ostensum est. Secundo, quia omnis hypostasis naturae rationalis est persona, ut patet per definitionem Boetii, dicentis quod persona est rationalis naturae individua substantia. Unde, ad hoc quod esset hypostasis et non persona, oporteret abstrahi ex parte naturae rationalitatem; non autem ex parte personae proprietatem.

Ссылаются нормы: Q40A3Respondeo, assert-h1a7ab87ba5490497817d0fcc151b8e50cc3bbed95c780b13fed1d93a89dca6e2

section/40-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:047644d33e6ae89104346857998ff05b8c8262b872de97dc4ee110f0020b9dd4LA

Sed contra est quod Hilarius dicit, IV de Trin., nihil habet filius nisi natum. Nativitate autem est filius. Ergo, remota filiatione, non remanet hypostasis filii. Et eadem ratio est de aliis personis.

Ссылаются нормы: assert-he094c55b5d5eb4e55b1a8fce7c8af3c291cba177754afad4092d4ce55a7937a7

section/40-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:23808ea57745e384a1a6640200ca84c73ecfc49a6ab14aef95263150444618d7LA

Ad primum ergo dicendum quod, cum Magister dicit quod quia generat est pater, accipit nomen patris secundum quod designat relationem tantum, non autem secundum quod significat personam subsistentem. Sic enim oporteret e converso dicere quod quia pater est, generat.

Ссылаются нормы: Q40A4Ad1, assert-hda6badb8395bbf95d040049dca841b3445431f9a7cef2b9797c6b1d0c4e101ef

section/40-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:45dcfa38f634fbfada1c90d99460b07bcd172c6895ed0ea04a0a9feee6fb01f0LA

Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de paternitate, secundum quod est relatio, et non secundum quod est constitutiva personae.

Ссылаются нормы: Q40A4Ad2, assert-he1eab5b45758165136cf95f374919dfc43d226d8445520caa6f3fad820aa4519

section/40-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4ff6f814d2a3963d1416fa66da60f9782090738ffdbf3812769ebe2128446bd8LA

Ad tertium dicendum quod nativitas est via ad personam filii, et ideo, secundum intellectum, praecedit filiationem, etiam secundum quod est constitutiva personae filii. Sed generatio activa significatur ut progrediens a persona patris, et ideo praesupponit proprietatem personalem patris.

Ссылаются нормы: Q40A4Ad3, assert-hb40ae28b294304e71d55a617c3f574e5e21521e7c16ed19db565d6d320055211

section/40-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4b56de8405a3d819b4af84c6979db35ae40463075c15cc9c867b7fcdd792b9a0LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus notionales praeintelligantur proprietatibus. Dicit enim Magister, XXVII dist. I Sent., quod semper pater est, quia genuit semper filium. Et ita videtur quod generatio, secundum intellectum, praecedat paternitatem.

Ссылаются нормы: Q40A4Obiectio1, assert-h185434bf10bafde622fb60ce255939fc56bb6d8e63b8d0e094cc17413245ae83

section/40-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:406db181f48b14d7bdfc83ed45a32edb89334f20dce526b6e72e26440572e019LA

Praeterea, omnis relatio praesupponit, in intellectu, id supra quod fundatur; sicut aequalitas quantitatem. Sed paternitas est relatio fundata super actione quae est generatio. Ergo paternitas praesupponit generationem.

Ссылаются нормы: Q40A4Obiectio2, assert-h2db548adb0a5c218867c742a0d5e5752f35c34993f45a96693a0de188ded07a5, assert-hb782b7ed16c2d26c785705158db926760da6c26908eee193fe9a57d7949dc94e

section/40-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8ae05f8c205cf9b80f262066798192e7c995f405b612a41ad049ac5bd0905b71LA

Praeterea, sicut se habet generatio activa ad paternitatem, ita se habet nativitas ad filiationem. Sed filiatio praesupponit nativitatem, ideo enim filius est, quia natus est. Ergo et paternitas praesupponit generationem.

Ссылаются нормы: Q40A4Obiectio3, assert-h17a8ca36bd66d5f28b21b61eae5ff2bd83ccaa4f7822875fe74a0452179b7ef1, assert-hd6cf50f4366121b73e2f406012a7de728f92a4fbe0d84dfc95b6265b2da54a2c

section/40-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d4e88d4482a38e29220770990627dec5c735bada9ea6e3c48a72fc7dffa9e403LA

Respondeo dicendum quod, secundum illos qui dicunt quod proprietates non distinguunt et constituunt hypostases, sed manifestant hypostases distinctas et constitutas, absolute dicendum est quod relationes, secundum modum intelligendi, consequuntur actus notionales; ut dici possit simpliciter quod quia generat, est pater. Sed supponendo quod relationes distinguant et constituant hypostases in divinis, oportet distinctione uti. Quia origo significatur in divinis active et passive, active quidem, sicut generatio attribuitur patri, et spiratio, sumpta pro actu notionali, attribuitur patri et filio; passive autem, sicut nativitas attribuitur filio, et processio spiritui sancto. Origines enim passive significatae, simpliciter praecedunt, secundum intellectum, proprietates personarum procedentium, etiam personales, quia origo passive significata, significatur ut via ad personam proprietate constitutam. Similiter et origo active significata, prior est, secundum intellectum, quam relatio personae originantis quae non est personalis, sicut actus notionalis spirationis, secundum intellectum, praecedit proprietatem relativam innominatam communem patri et filio. Sed proprietas personalis patris potest considerari dupliciter. Uno modo, ut est relatio, et sic iterum, secundum intellectum, praesupponit actum notionalem; quia relatio, inquantum huiusmodi, fundatur super actum. Alio modo, secundum quod est constitutiva personae, et sic oportet quod praeintelligatur relatio actui notionali, sicut persona agens praeintelligitur actioni.

Ссылаются нормы: Q40A4Respondeo, assert-h1a81fe65abe6a9ae00b66c683f350ee6be3fcb7fa38159f4ea848b1026b5418c

section/40-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:3a6bdeabc177bea9e6e2da1f2b2f17ad9f84e5ca72ed51465e617755b561aac2LA

Sed contra, generatio est operatio personae patris. Sed paternitas constituit personam patris. Ergo prius est, secundum intellectum, paternitas quam generatio.

Ссылаются нормы: assert-ha83ade5122a8a980a9275bef455c2cd000bbe8648b826930ad1eb2a71cc62b76

question/40/prooemium · paragraph

la · official · sha256:43686395dce1284ca7810d6060cb3562a964f4fc262ded39e2190752592e93f3LA

Deinde quaeritur de personis in comparatione ad relationes sive proprietates. Et quaeruntur quatuor. Primo, utrum relatio sit idem quod persona. Secundo, utrum relationes distinguant et constituant personas. Tertio, utrum, abstractis per intellectum relationibus a personis, remaneant hypostases distinctae. Quarto, utrum relationes, secundum intellectum, praesupponant actus personarum, vel e converso.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 41

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q41
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:2afa25fd476304c30c39082edd5ad987cc44f9141bc1d81efe1c56e1ac2c3c1b2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 55

section/41-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ec089cf1dda19f3a4860c0b551c39346f3faef22198eebc63e1956145ea3be70LA

Ad primum ergo dicendum quod omnis origo designatur per aliquem actum. Duplex autem ordo originis attribui Deo potest. Unus quidem, secundum quod creatura ab eo progreditur, et hoc commune est tribus personis. Et ideo actiones quae attribuuntur Deo ad designandum processum creaturarum ab ipso, ad essentiam pertinent. Alius autem ordo originis in divinis attenditur secundum processionem personae a persona. Unde actus designantes huius originis ordinem, notionales dicuntur, quia notiones personarum sunt personarum habitudines ad invicem, ut ex dictis patet.

Ссылаются нормы: Q41A1Ad1, assert-h25dbdca1d3f77cf9860d4d04f86abf0ee677069cceb7911da150ab6602cc170d

section/41-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:605e36e2968e6d06e01c2e7ec8ba0c592ce8737f2143708d1530cce0f0e3f44fLA

Ad secundum dicendum quod actus notionales secundum modum significandi tantum differunt a relationibus personarum; sed re sunt omnino idem. Unde Magister dicit, in I Sent., XXVI dist., quod generatio et nativitas aliis nominibus dicuntur paternitas et filiatio. Ad cuius evidentiam, attendendum est quod primo coniicere potuimus originem alicuius ab alio, ex motu, quod enim aliqua res a sua dispositione removeretur per motum, manifestum fuit hoc ab aliqua causa accidere. Et ideo actio, secundum primam nominis impositionem, importat originem motus, sicut enim motus, prout est in mobili ab aliquo, dicitur passio; ita origo ipsius motus, secundum quod incipit ab alio et terminatur in id quod movetur, vocatur actio. Remoto igitur motu, actio nihil aliud importat quam ordinem originis, secundum quod a causa aliqua vel principio procedit in id quod est a principio. Unde, cum in divinis non sit motus, actio personalis producentis personam, nihil aliud est quam habitudo principii ad personam quae est a principio. Quae quidem habitudines sunt ipsae relationes vel notiones. Quia tamen de divinis et intelligibilibus rebus loqui non possumus nisi secundum modum rerum sensibilium, a quibus cognitionem accipimus; et in quibus actiones et passiones, inquantum motum implicant, aliud sunt a relationibus quae ex actionibus et passionibus consequuntur, oportuit seorsum significari habitudines personarum per modum actus, et seorsum per modum relationum. Et sic patet quod sunt idem secundum rem, sed differunt solum secundum modum significandi.

Ссылаются нормы: Q41A1Ad2, assert-h0098ce8b717ec73d64eff9efc7337b24ca555958100c42b4590b7557c6eb309c

section/41-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2e4f7e3b875a9a829d0932723f372540152b1ef692bd29d5884394c764ea80faLA

Ad tertium dicendum quod actio, secundum quod importat originem motus, infert ex se passionem, sic autem non ponitur actio in divinis personis. Unde non ponuntur ibi passiones, nisi solum grammatice loquendo, quantum ad modum significandi; sicut patri attribuimus generare, et filio generari.

Ссылаются нормы: Q41A1Ad3, assert-hf0bcfb97c806337858642676f7d341f5e9e9bfbf75a3e915c60837fefb59010e

section/41-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:180d549efc2fc93032ebc87c1970f9ebd4581cae3c8367eb1455a7198127466cLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod actus notionales non sint personis attribuendi. Dicit enim Boetius, in libro de Trin., quod omnia genera, cum quis in divinam vertit praedicationem, in divinam mutantur substantiam, exceptis relativis. Sed actio est unum de decem generibus. Si igitur actio aliqua Deo attribuitur, ad eius essentiam pertinebit, et non ad notionem.

Ссылаются нормы: Q41A1Obiectio1, assert-h385d0c9d637ed12edf46eb2dbc98ee9dfb6929136396eab1edfd2a161b693de9, assert-h6b8f539a9804b9d6aeddfdb1b8cff9f7814d45041876cd999b75ee86327948b9

section/41-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:52b4f377e4db0d03defe4fab4fdc19c3e338f9263caa25e12d0df608960e48ccLA

Praeterea, Augustinus dicit, V de Trin., omne quod de Deo dicitur, aut dicitur secundum substantiam, aut secundum relationem. Sed ea quae ad substantiam pertinent, significantur per essentialia attributa, quae vero ad relationem, per nomina personarum et per nomina proprietatum. Non sunt ergo, praeter haec, attribuendi personis notionales actus.

Ссылаются нормы: Q41A1Obiectio2, assert-h9388344d5b52fe41c94fb20deb7afddb5ddd9a1e0b5488a7ce748a044553963a, assert-hf2e862dc9180f63b38972fee2ad56aad1ced075688b67b9a5ffed0816d61131e

section/41-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:02b61fe96b84754c12bc482a69276bc61c551ec05a26b181144345454039f7f6LA

Praeterea, proprium actionis est ex se passionem inferre. Sed in divinis non ponimus passiones. Ergo neque actus notionales ibi ponendi sunt.

Ссылаются нормы: Q41A1Obiectio3, assert-h243507d6a792408621d09fcaca3ff77b2f8989ab3e4545598ab6a25432ced247, assert-haca9b45f03dcac672a9771a9d1c0380b748c472e349e2b5d5406367ef7becfe1

section/41-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:905e0848ebdc467c8a06e3c3360fb74d706de4613201f925a10289ec9a5c67d1LA

Respondeo dicendum quod in divinis personis attenditur distinctio secundum originem. Origo autem convenienter designari non potest nisi per aliquos actus. Ad designandum igitur ordinem originis in divinis personis, necessarium fuit attribuere personis actus notionales.

Ссылаются нормы: Q41A1Respondeo, assert-h21d75ea78230681a451bf6b5e834accee56dfc707f4188a460187f700d1e8ee2

section/41-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:1987a79541cd2635fdd598a2e03b72d7067c22839d97ec4effa4d063251cbe9fLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, proprium patris est, quod filium genuit. Sed generatio actus quidam est. Ergo actus notionales ponendi sunt in divinis.

Ссылаются нормы: assert-h43b4bfc4b341a83769c90d3b089b5d908a178a79b529ea09725645f6575fd642

section/41-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:90af8a0637ed3204155c469445726676ca2388daf44e5032d06771de89b145e5LA

Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa inducitur contra illos qui a generatione filii etiam concomitantiam paternae voluntatis removebant, dicentes sic eum natura genuisse filium, ut inde voluntas generandi ei non adesset, sicut nos multa naturali necessitate contra voluntatem patimur, ut mortem, senectutem, et huiusmodi defectus. Et hoc patet per praecedentia et subsequentia. Sic enim ibi dicitur, non enim, nolente patre, vel coactus pater, vel naturali necessitate inductus cum nollet, genuit filium.

Ссылаются нормы: Q41A2Ad1, assert-h16dbbb3cf8fcb3eb7943024c32e5dd770f8656c3f08add725e9d89b4a3033c6f

section/41-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:eeb0f1d4140fdfafc95abb041c3ea488f41418f3abf94158f83595454e47f648LA

Ad secundum dicendum quod apostolus nominat Christum filium dilectionis Dei, inquantum est a Deo superabundanter dilectus, non quod dilectio sit principium generationis filii.

Ссылаются нормы: Q41A2Ad2, assert-hbc4efe2a9326ab57acba9605add08465e24ec890f92e399dff62b8a16e3723e2

section/41-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2b0315e54d1a37d6f03c609d244ffe22a3c7d7bb0208c4366318cc85ce55688fLA

Ad tertium dicendum quod etiam voluntas, inquantum est natura quaedam, aliquid naturaliter vult; sicut voluntas hominis naturaliter tendit ad beatitudinem. Et similiter Deus naturaliter vult et amat seipsum. Sed circa alia a se, voluntas Dei se habet ad utrumque quodammodo, ut dictum est. Spiritus autem sanctus procedit ut amor, inquantum Deus amat seipsum. Unde naturaliter procedit, quamvis per modum voluntatis procedat.

Ссылаются нормы: Q41A2Ad3, assert-hf11772ab3a81165c3d8187cb5ff200293a2dcd0c62bca1ba8c697a8e67a47ac6

section/41-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ab129a2fd4b85f8c5c879ae02d07cde7a7718272a551004b8533996772bdd9f9LA

Ad quartum dicendum quod etiam in conceptionibus intellectualibus fit reductio ad prima, quae naturaliter intelliguntur. Deus autem naturaliter intelligit seipsum. Et secundum hoc, conceptio verbi divini est naturalis.

Ссылаются нормы: Q41A2Ad4, assert-h09923e558ed920d5c1e668f578a2dfe0e455954697c97cc690bea9a6b92d01d8

section/41-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fbd59626e7d9b39f6c81e0d7f64542528ae14be7d142224a48e491127ce4fa67LA

Ad quintum dicendum quod necessarium dicitur aliquid per se, et per aliud. Per aliud quidem dupliciter. Uno modo, sicut per causam agentem et cogentem, et sic necessarium dicitur quod est violentum. Alio modo, sicut per causam finalem, sicut dicitur aliquid esse necessarium in his quae sunt ad finem, inquantum sine hoc non potest esse finis, vel bene esse. Et neutro istorum modorum divina generatio est necessaria, quia Deus non est propter finem, neque coactio cadit in ipsum. Per se autem dicitur aliquid necessarium, quod non potest non esse. Et sic Deum esse est necessarium. Et hoc modo patrem generare filium est necessarium.

Ссылаются нормы: Q41A2Ad5, assert-h423657c64158825d975fe08072fc45086f9fbf4a7341fbf1458ced113aadcc21

section/41-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9992183de1e17ac1ed61ab4605517d9fff7c516ea98387b99b8fb472c68ade84LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus notionales sint voluntarii. Dicit enim Hilarius, in libro de Synod., non naturali necessitate ductus, pater genuit filium.

Ссылаются нормы: Q41A2Obiectio1, assert-h7cd98fa319b2642aeedd14917fa3979fc6a5eb2e661f8330dc04f960df3bd957

section/41-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2f941d2429305713a2c108d662d86d172485e957e01f92c4dec84ea7132c65fcLA

Praeterea, apostolus, Coloss. I, transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. Dilectio autem voluntatis est. Ergo filius genitus est a patre, voluntate.

Ссылаются нормы: Q41A2Obiectio2, assert-ha39b3313d91b79e6582c8459ad30fbb276e8114939dcd9aa785a4092fc1acc59

section/41-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f03722f1075723c117905d53f48957b0aa66a4ebf32b2760255afc4442646368LA

Praeterea, nihil magis est voluntarium quam amor. Sed spiritus sanctus procedit a patre et filio ut amor. Ergo procedit voluntarie.

Ссылаются нормы: Q41A2Obiectio3, assert-h3bfc924c7888989c8e07cff7204251b6a446d6e36adb757ee21c67c52f6983e5, assert-h9dc91996d0400d3775654902b9555004172b02b863848dc085215df04ed85829

section/41-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:15ae8bc103cd88b43890ff022372c310129a12c5e47cadca62ea3bfbb3c46d0bLA

Praeterea, filius procedit per modum intellectus, ut verbum. Sed omne verbum procedit a dicente per voluntatem. Ergo filius procedit a patre per voluntatem, et non per naturam.

Ссылаются нормы: Q41A2Obiectio4, assert-h82545e29ddd71b5f68b3f914822d21ced2cf1c8a1aa962a511c024fac4082d46, assert-hfdc47153fbe178b5f6d57a663703733552e526d759b95df368c5bc00e5fbdb11

section/41-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:128a1f0e87b90c3c230a15c6e31c8719f6bbe4d34b5bab78acec03b0034546cbLA

Praeterea, quod non est voluntarium, est necessarium. Si igitur pater non genuit filium voluntate, videtur sequi quod necessitate genuerit. Quod est contra Augustinum, in libro ad Orosium.

Ссылаются нормы: Q41A2Obiectio5, assert-h957ba68f2192aef4ad8d05df833fb325833777587570242c264d06954c5172f6

section/41-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ccbe2c2d765596f8958519b40861d8113c5bc2abed7d2c94d31a2e243aeb717bLA

Respondeo dicendum quod, cum dicitur aliquid esse vel fieri voluntate, dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut ablativus designet concomitantiam tantum, sicut possum dicere quod ego sum homo mea voluntate, quia scilicet volo me esse hominem. Et hoc modo potest dici quod pater genuit filium voluntate, sicut et est voluntate Deus, quia vult se esse Deum, et vult se generare filium. Alio modo sic, quod ablativus importet habitudinem principii, sicut dicitur quod artifex operatur voluntate, quia voluntas est principium operis. Et secundum hunc modum, dicendum est quod Deus pater non genuit filium voluntate; sed voluntate produxit creaturam. Unde in libro de Synod. dicitur, si quis voluntate Dei, tanquam unum aliquid de creaturis, filium factum dicat, anathema sit. Et huius ratio est, quia voluntas et natura secundum hoc differunt in causando, quia natura determinata est ad unum; sed voluntas non est determinata ad unum. Cuius ratio est, quia effectus assimilatur formae agentis per quam agit. Manifestum est autem quod unius rei non est nisi una forma naturalis, per quam res habet esse, unde quale ipsum est, tale facit. Sed forma per quam voluntas agit, non est una tantum, sed sunt plures, secundum quod sunt plures rationes intellectae, unde quod voluntate agitur, non est tale quale est agens, sed quale vult et intelligit illud esse agens. Eorum igitur voluntas principium est, quae possunt sic vel aliter esse. Eorum autem quae non possunt nisi sic esse, principium natura est. Quod autem potest sic vel aliter esse, longe est a natura divina, sed hoc pertinet ad rationem creaturae, quia Deus est per se necesse esse, creatura autem est facta ex nihilo. Et ideo Ariani, volentes ad hoc deducere quod filius sit creatura, dixerunt quod pater genuit filium voluntate, secundum quod voluntas designat principium. Nobis autem dicendum est quod pater genuit filium non voluntate, sed natura. Unde Hilarius dicit, in libro de Synod., omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit; sed naturam filio dedit ex impassibili ac non nata substantia perfecta nativitas. Talia enim cuncta creata sunt, qualia Deus esse voluit, filius autem, natus ex Deo, talis subsistit, qualis et Deus est.

Ссылаются нормы: Q41A2Respondeo, assert-h124d3887798368a5ee7ea3e5ffa8e11250140e3500686378ecdbba2f08834b57

section/41-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:294c09dfca79bfe5ac33dc374f837d4003a23559cfd171f4bea8cb50d857bbc7LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in eodem libro, quod neque voluntate genuit pater filium, neque necessitate.

Ссылаются нормы: assert-hefcc09593052ea18e55a271daa9e6b48d34fa7b399e5b5c0366f6c165ca2926b

section/41-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9fb78760467d69b6b8c0d4a12e2c62d28717e37eeacca037f1d76612c4fba990LA

Ad primum ergo dicendum quod, cum filius dicitur natus de patre, haec praepositio de significat principium generans consubstantiale; non autem principium materiale. Quod enim producitur de materia, fit per transmutationem illius de quo producitur, in aliquam formam; divina autem essentia non est transmutabilis, neque alterius formae susceptiva.

Ссылаются нормы: Q41A3Ad1, assert-h45ccfaa21124146b0dabae946f6a05ac7b81d6eb9d25383ab3ceb5cef0112088

section/41-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8ff55c94f71de92386dabb2717a0b0d6659844183690b63843c661f7fb919b29LA

Ad secundum dicendum quod, cum dicitur filius genitus de essentia patris, secundum expositionem Magistri, V dist. I Sent., designat habitudinem principii quasi activi, ubi sic exponit, filius est genitus de essentia patris, idest de patre essentia; propter hoc quod Augustinus, XV libro de Trin., dicit, tale est quod dico, de patre essentia, ac si expressius dicerem, de patris essentia. Sed hoc non videtur sufficere ad sensum huiusmodi locutionis. Possumus enim dicere quod creatura est ex Deo essentia, non tamen quod sit ex essentia Dei. Unde aliter dici potest quod haec praepositio de semper denotat consubstantialitatem. Unde non dicimus quod domus sit de aedificatore, cum non sit causa consubstantialis. Possumus autem dicere quod aliquid sit de aliquo, quocumque modo illud significetur ut principium consubstantiale, sive illud sit principium activum, sicut filius dicitur esse de patre; sive sit principium materiale, sicut cultellus dicitur esse de ferro; sive sit principium formale, in his dumtaxat in quibus ipsae formae sunt subsistentes, et non advenientes alteri; possumus enim dicere quod Angelus aliquis est de natura intellectuali. Et per hunc modum dicimus quod filius est genitus de essentia patris; inquantum essentia patris, filio per generationem communicata, in eo subsistit.

Ссылаются нормы: Q41A3Ad2, assert-h9a2cb35b3db430eec32c6d36eaf8cf1c1dfdc44910f74445679af6f6991c8568

section/41-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ab79f77d9199df00608e76b068633cdc469bb6be1f079982c651b7b20012ff64LA

Ad tertium dicendum quod, cum dicitur, filius est genitus de essentia patris, additur aliquid respectu cuius potest salvari distinctio. Sed cum dicitur quod tres personae sunt de essentia divina, non ponitur aliquid respectu cuius possit importari distinctio per praepositionem significata. Et ideo non est simile.

Ссылаются нормы: Q41A3Ad3, assert-h9ee64d663b2e9ba0c902874a6e112630dcb90a905dc2a2620f68ca53a3b8058a

section/41-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:845f5d29183eca10f94630682f29fecc952c3bf0ae22fcf57ae04dc073c5d807LA

Ad quartum dicendum quod, cum dicitur, sapientia est creata, potest intelligi, non de sapientia quae est filius Dei, sed de sapientia creata, quam Deus indidit creaturis, dicitur enim Eccli. I, ipse creavit eam, scilicet sapientiam, spiritu sancto, et effudit illam super omnia opera sua. Neque est inconveniens quod in uno contextu locutionis loquatur Scriptura de sapientia genita et creata, quia sapientia creata est participatio quaedam sapientiae increatae. Vel potest referri ad naturam creatam assumptam a filio, ut sit sensus, ab initio et ante saecula creata sum, idest, praevisa sum creaturae uniri. Vel, per hoc quod sapientia creata et genita nuncupatur, modus divinae generationis nobis insinuatur. In generatione enim, quod generatur accipit naturam generantis, quod perfectionis est, in creatione vero, creans non mutatur, sed creatum non recipit naturam creantis. Dicitur ergo filius simul creatus et genitus, ut ex creatione accipiatur immutabilitas patris, et ex generatione unitas naturae in patre et filio. Et sic exponitur intellectus huius Scripturae ab Hilario, in libro de Synod. Auctoritates autem inductae non loquuntur de spiritu sancto, sed de spiritu creato; qui quandoque dicitur ventus, quandoque aer, quandoque flatus hominis, quandoque etiam anima, vel quaecumque substantia invisibilis.

Ссылаются нормы: Q41A3Ad4, assert-h01d4fdf0500b9f514be3fd193a1d2e70ef66b3a0f9c40c83f0fb06c0222bcdb0

section/41-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:49976f9dec8778a023a63ce20322d227b65f065cba70a1df3eccae7ff459e421LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus notionales non sint de aliquo. Quia si pater generat filium de aliquo, aut de seipso, aut de aliquo alio. Si de aliquo alio, cum id de quo aliquid generatur, sit in eo quod generatur, sequitur quod aliquid alienum a patre sit in filio. Quod est contra Hilarium, VII de Trin., ubi dicit, nihil in his diversum est vel alienum. Si autem filium generat pater de seipso, id autem de quo aliquid generatur, si sit permanens, recipit eius praedicationem quod generatur; sicut dicimus quod homo est albus, quia homo permanet, cum de non albo fit albus, sequitur igitur quod pater vel non permaneat, genito filio, vel quod pater sit filius, quod est falsum. Non ergo pater generat filium de aliquo, sed de nihilo.

Ссылаются нормы: Q41A3Obiectio1, assert-h17cd4e36464ea09573218252c208d2c1214912f401d6379e3f6fb05b389d0052

section/41-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4c80aaf9b12648875090bca68edb763a2d1237837f6193fef081e421853a17e3LA

Praeterea, id de quo aliquid generatur, est principium eius quod generatur. Si ergo pater generat filium de essentia vel natura sua sequitur quod essentia vel natura patris sit principium filii. Sed non principium materiale, quia materia locum in divinis non habet. Ergo est principium quasi activum, sicut generans est principium geniti. Et ita sequitur quod essentia generet, quod supra improbatum est.

Ссылаются нормы: Q41A3Obiectio2, assert-h87dfad5a37eb5ff79c985fabcacb1a038e0f92ac08c8700b031afc6e01f5eb2c, assert-h8dfba9160ac3a6914d1ede4ab5e074d51256cd9f90a8199d9a8580e84ebda234

section/41-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:76c6e150891de033a767326df44377f8a7d7fe24d8d292ef2786052e38da0b23LA

Praeterea, Augustinus dicit quod tres personae non sunt ex eadem essentia, quia non est aliud essentia et persona. Sed persona filii non est aliud ab essentia patris. Ergo filius non est de essentia patris.

Ссылаются нормы: Q41A3Obiectio3, assert-h1725d761471285afc22499e45f4a7845a9ac2b2a759319db7cca27a201dfd405, assert-hf7c7e3088d2ad4a17aaf75ff2362db46db41f2a08dbe4f7aa3dd42671044ba05

section/41-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c4d970b3f6019f69216d53cc2cbc455e6e9686b1a40767749f53bab4a139218aLA

Praeterea, omnis creatura est ex nihilo. Sed filius in Scripturis dicitur creatura, dicitur enim Eccli. XXIV, ex ore sapientiae genitae, ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam; et postea ex ore eiusdem sapientiae dicitur, ab initio, et ante saecula, creata sum. Ergo filius non est genitus ex aliquo, sed ex nihilo. Et similiter potest obiici de spiritu sancto, propter hoc quod dicitur, Zac. XII dixit dominus, extendens caelum et fundans terram, et creans spiritum hominis in eo; et Amos IV, secundum aliam litteram, ego formans montes, et creans spiritum.

Ссылаются нормы: Q41A3Obiectio4, assert-h99c22e4bcc0685c79b5532aa4747a7b1cfb72d028c255fc6c2c7bfcc1a003540, assert-ha240680c58314857aedd622b450b2a7359639210dede13e10683b3d3584eb225

section/41-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:85a7d49c49d241ed861ae0dd48b9b59031bf9281f3756b7c56faca51d0d33d98LA

Respondeo dicendum quod filius non est genitus de nihilo, sed de substantia patris. Ostensum est enim supra quod paternitas, et filiatio, et nativitas, vere et proprie est in divinis. Hoc autem interest inter generationem veram, per quam aliquis procedit ut filius, et factionem, quod faciens facit aliquid de exteriori materia, sicut scamnum facit artifex de ligno; homo autem generat filium de seipso. Sicut autem artifex creatus facit aliquid ex materia, ita Deus facit ex nihilo, ut infra ostendetur, non quod nihilum cedat in substantiam rei, sed quia ab ipso tota substantia rei producitur, nullo alio praesupposito. Si ergo filius procederet a patre ut de nihilo existens, hoc modo se haberet ad patrem ut artificiatum ad artificem, quod manifestum est nomen filiationis proprie habere non posse, sed solum secundum aliquam similitudinem. Unde relinquitur quod, si filius Dei procederet a patre quasi existens ex nihilo, non esset vere et proprie filius. Cuius contrarium dicitur I Ioan. ult., ut simus in vero filio eius Iesu Christo. Filius igitur Dei verus non est ex nihilo, nec factus, sed tantum genitus. Si qui autem ex nihilo a Deo facti filii Dei dicantur, hoc erit metaphorice, secundum aliqualem assimilationem ad eum qui vere filius est. Unde, inquantum solus est verus et naturalis Dei filius, dicitur unigenitus, secundum illud Ioan. I unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Inquantum vero per assimilationem ad ipsum alii dicuntur filii adoptivi, quasi metaphorice dicitur esse primogenitus, secundum illud Rom. VIII, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Relinquitur ergo quod Dei filius sit genitus de substantia patris. Aliter tamen quam filius hominis. Pars enim substantiae hominis generantis transit in substantiam geniti. Sed divina natura impartibilis est. Unde necesse est quod pater, generando filium, non partem naturae in ipsum transfuderit, sed totam naturam ei communicaverit, remanente distinctione solum secundum originem, ut ex dictis patet.

Ссылаются нормы: Q41A3Respondeo, assert-heb757d48c8769910dd3d6c03ac0e8d9b5ccc50aaab6d55f5400983fde01e2ac0

section/41-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:f86e9de2aae36fbe3f4f85323703bfaa7f11a89511290894a7ec3695d74003b4LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, pater Deus de sua natura sine initio genuit filium sibi aequalem.

Ссылаются нормы: assert-hf609152f6221863a5d284a420d8a1ae29aa369f532a570d6c394f70ead1d4acd

section/41-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:02281c24df8dcdd93fe28a723940b5a0b6d1353b0f9a9ef0db37444f4974421aLA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut secundum actus notionales non procedit aliqua persona ut facta, ita neque potentia ad actus notionales dicitur in divinis per respectum ad aliquam personam factam, sed solum per respectum ad personam procedentem.

Ссылаются нормы: Q41A4Ad1, assert-h13070e5b54881388d9a981c5e91f412301442f26f467121835de34fdead32ecf

section/41-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:35c4f207f6b23191f9ffe911e50e2d7a66bfce5a6707ad9c6d7287907899fa00LA

Ad secundum dicendum quod possibile, secundum quod necessario opponitur, sequitur potentiam passivam, quae non est in divinis. Unde neque in divinis est aliquid possibile per modum istum, sed solum secundum quod possibile continetur sub necessario. Sic autem dici potest quod, sicut Deum esse est possibile, sic filium generari est possibile.

Ссылаются нормы: Q41A4Ad2, assert-h7ab8b38e88c70d6628be17920703168d757b1655aaac824397c14a2f3e5bd2e1

section/41-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0a0de9dd7358fe8bceb57e669af80d3056b17d2f44ccc48c244f85fb41551bcfLA

Ad tertium dicendum quod potentia significat principium. Principium autem distinctionem importat ab eo cuius est principium. Consideratur autem duplex distinctio in his quae dicuntur de Deo, una secundum rem, alia secundum rationem tantum. Secundum rem quidem, Deus distinguitur per essentiam a rebus quarum est per creationem principium, sicut una persona distinguitur ab alia, cuius est principium, secundum actum notionalem. Sed actio ab agente non distinguitur in Deo nisi secundum rationem tantum, alioquin actio esset accidens in Deo. Et ideo respectu illarum actionum secundum quas aliquae res procedunt distinctae a Deo, vel essentialiter vel personaliter, potest Deo attribui potentia, secundum propriam rationem principii. Et ideo, sicut potentiam ponimus creandi in Deo, ita possumus ponere potentiam generandi vel spirandi. Sed intelligere et velle non sunt tales actus qui designent processionem alicuius rei a Deo distinctae, vel essentialiter vel personaliter. Unde respectu horum actuum, non potest salvari ratio potentiae in Deo, nisi secundum modum intelligendi et significandi tantum; prout diversimode significatur in Deo intellectus et intelligere, cum tamen ipsum intelligere Dei sit eius essentia, non habens principium.

Ссылаются нормы: Q41A4Ad3, assert-h04d4fef834faf234a3a7c92196214d825eed678292d5e4141ff00feb98eabe1f

section/41-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8d0b1db663c10f1263f894bd9a83670d3b3471a772a81c255b6faa353a3073e3LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in divinis non sit potentia respectu actuum notionalium. Omnis enim potentia est vel activa, vel passiva. Sed neutra hic competere potest, potentia enim passiva in Deo non est, ut supra ostensum est; potentia vero activa non competit uni personae respectu alterius, cum personae divinae non sint factae, ut ostensum est. Ergo in divinis non est potentia ad actus notionales.

Ссылаются нормы: Q41A4Obiectio1, assert-h0472bf848621b6a8f7f678d9ec22404e4f43edf011efb37609970f184060e4c5, assert-h5a6b6891e78e4f19ca66d6631b46057543e081f86e63057e498adc4aacbdde73

section/41-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:64bf79c68e46ce503e17784cf49103b30654dad44013b0db1c99f2b06fea89fcLA

Praeterea, potentia dicitur ad possibile. Sed divinae personae non sunt de numero possibilium, sed de numero necessariorum. Ergo respectu actuum notionalium, quibus divinae personae procedunt, non debet poni potentia in divinis.

Ссылаются нормы: Q41A4Obiectio2, assert-h17583c38fcd01b355d40cf0f3c60b7b74f7acafbf4ed9d65a2ac2e1f5d80156d, assert-h321f07f2b24c3933b4e9dd96265f012ffab366c59ddb6f5f1ac850f64c3b0ac1

section/41-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:66bb9e054cdeffa364256dd3416142db2a5015c2c22777de9382a325c8325a18LA

Praeterea, filius procedit ut verbum, quod est conceptio intellectus, spiritus autem sanctus procedit ut amor, qui pertinet ad voluntatem. Sed potentia in Deo dicitur per comparationem ad effectus, non autem per comparationem ad intelligere et velle, ut supra habitum est. Ergo in divinis non debet dici potentia per comparationem ad actus notionales.

Ссылаются нормы: Q41A4Obiectio3, assert-h588f4348c6f428fc76fd78c18271ee68883721afa30146438896c7078f3548f7, assert-h7203ce48ddbc45bf17a69b2e11a3bf5d1d8cefcb0b2bca3507f129df1c58c5a9

section/41-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f60b719a87eb91fdb5f3c4e390c8d8e4857d0cf211f5cc316fe7657e7ba47703LA

Respondeo dicendum quod, sicut ponuntur actus notionales in divinis, ita necesse est ibi ponere potentiam respectu huiusmodi actuum, cum potentia nihil aliud significet quam principium alicuius actus. Unde, cum patrem intelligamus ut principium generationis, et patrem et filium ut principium spirationis, necesse est quod patri attribuamus potentiam generandi, et patri et filio potentiam spirandi. Quia potentia generandi significat id quo generans generat, omne autem generans generat aliquo, unde in omni generante oportet ponere potentiam generandi, et in spirante potentiam spirandi.

Ссылаются нормы: Q41A4Respondeo, assert-hbd95c0f63c8cf12f6f1534e60f1ade1bec34e0e0832cd0e95dbb75f8e5f893d0

section/41-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:75442de2b6a384977a88a9ee8e6fcfd27d2e1b5cbb0c926de20c6c43d0da34faLA

Sed contra est quod dicit Augustinus, contra Maximinum haereticum, si Deus pater non potuit generare filium sibi aequalem, ubi est omnipotentia Dei patris? Est ergo in divinis potentia respectu actuum notionalium.

Ссылаются нормы: assert-h3705ea78a3d3af6e5bc601d2da1ec9d00e9bb9ec90a5082bb664eaf026bc4d4e

section/41-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d569f67aa078d973156573f374b61bfc1acdf785c609d727582034a53e4b74deLA

Ad primum ergo dicendum quod potentia non significat ipsam relationem principii, alioquin esset in genere relationis, sed significat id quod est principium; non quidem sicut agens dicitur principium, sed sicut id quo agens agit, dicitur principium agens autem distinguitur a facto, et generans a generato, sed id quo generans generat, est commune genito et generanti; et tanto perfectius, quanto perfectior fuerit generatio. Unde, cum divina generatio sit perfectissima, id quo generans generat, est commune genito et generanti, et idem numero, non solum specie, sicut in rebus creatis. Per hoc ergo quod dicimus quod essentia divina est principium quo generans generat, non sequitur quod essentia divina distinguatur; sicut sequeretur, si diceretur quod essentia divina generat.

Ссылаются нормы: Q41A5Ad1, assert-h42269e783aac9f4a272f7b76f189aa36e48225c33b42f5e565eb2e183df0b923

section/41-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0ad766c107154c0d12a1fe58d8f5ee23f1a7af2af8e752940bc879af1f4f1d5fLA

Ad secundum dicendum quod sic est idem in divinis potentia generandi cum generatione, sicut essentia divina cum generatione et paternitate est idem re, sed non ratione.

Ссылаются нормы: Q41A5Ad2, assert-h2de1085b00be1992892643cd45478281cc2ac8f4ecc068311d96317a71f8a721

section/41-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:821dbd2b0957d12db4f31ce3adc049ef6f3ec155a76fb8770d506aa9f1001e83LA

Ad tertium dicendum quod, cum dico potentiam generandi, potentia significatur in recto, et generatio in obliquo; sicut si dicerem essentiam patris. Unde quantum ad essentiam quae significatur, potentia generandi communis est tribus personis, sed quantum ad notionem quae connotatur, propria est personae patris.

Ссылаются нормы: Q41A5Ad3, assert-h874ac130ee9c5cd9edd3153a732614e44208cf3bf6ff9695b6d545b4bba1d2ba

section/41-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:25f7c9c81313902abf81761f4862491c321f9fa6d83d32c18b753d2189b3baccLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod potentia generandi vel spirandi significet relationem, et non essentiam. Potentia enim significat principium, ut ex eius definitione patet, dicitur enim potentia activa esse principium agendi, ut patet in V Metaphys. Sed principium in divinis respectu personae dicitur notionaliter. Ergo potentia in divinis non significat essentiam, sed relationem.

Ссылаются нормы: Q41A5Obiectio1, assert-h357246f314ed3522008cd1ed521306799ab6fdf60b3cbd45da9c7da0800db4c2, assert-h8108a89f889444c58be2eef86f5ef95733f792820959d66ed2cc82782fa641d4

section/41-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1dcb30b2f180b0ca3dbaab2d0213577117a3440e303ac9725305c1a3356ed589LA

Praeterea, in divinis non differt posse et agere. Sed generatio in divinis significat relationem. Ergo et potentia generandi.

Ссылаются нормы: Q41A5Obiectio2, assert-h3b66040d0b58866165d20dffd1cefebcb9c5b6bfd8b2a25569c6e15fe4047cb9, assert-h798e74d3692785199be420fd876021857392f597a4a71fbd730fe5be9e110652

section/41-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ddba362fc3455a9998022682e52f720dcb4af723d3ac0753a2d5e1ac831f6b9dLA

Praeterea, ea quae significant essentiam in divinis, communia sunt tribus personis. Sed potentia generandi non est communis tribus personis, sed propria patri. Ergo non significat essentiam.

Ссылаются нормы: Q41A5Obiectio3, assert-h895ff0290ca3358238e2bffd271380c1455adb34b7e11a613c1aa34ed06ec0cc, assert-hbb54e8151bf7107365ded31cfb9f1d82ba7ceffd3a7d2f8d85895fb95201051a

section/41-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cc02450a9e89ed044da2a825c629361997f5091c4f24f8aac522bab2d6840de4LA

Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod potentia generandi significat relationem in divinis. Sed hoc esse non potest. Nam illud proprie dicitur potentia in quocumque agente, quo agens agit. Omne autem producens aliquid per suam actionem, producit sibi simile quantum ad formam qua agit sicut homo genitus est similis generanti in natura humana, cuius virtute pater potest generare hominem. Illud ergo est potentia generativa in aliquo generante, in quo genitum similatur generanti. Filius autem Dei similatur patri gignenti in natura divina. Unde natura divina in patre, est potentia generandi in ipso. Unde et Hilarius dicit, in V de Trin., nativitas Dei non potest eam ex qua profecta est, non tenere naturam; nec enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit. Sic igitur dicendum est quod potentia generandi principaliter significat divinam essentiam, ut Magister dicit, VII dist. I Sent.; non autem tantum relationem. Nec etiam essentiam inquantum est idem relationi, ut significet ex aequo utrumque. Licet enim paternitas ut forma patris significetur, est tamen proprietas personalis, habens se ad personam patris, ut forma individualis ad aliquod individuum creatum. Forma autem individualis, in rebus creatis, constituit personam generantem, non autem est quo generans generat, alioquin Socrates generaret Socratem. Unde neque paternitas potest intelligi ut quo pater generat, sed ut constituens personam generantis, alioquin pater generaret patrem. Sed id quo pater generat, est natura divina, in qua sibi filius assimilatur. Et secundum hoc Damascenus dicit quod generatio est opus naturae, non sicut generantis, sed sicut eius quo generans generat. Et ideo potentia generandi significat in recto naturam divinam, sed in obliquo relationem.

Ссылаются нормы: Q41A5Respondeo, assert-h3e815698acf6dc70411bdd4a98182724a6bd058baaab8971d6ce094b41922e97

section/41-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:19fe2abe1f711e4a78f891c7222903266041b3c26293489c3876e96cc76a2ac2LA

Sed contra est quod, sicut Deus potest generare filium, ita et vult. Sed voluntas generandi significat essentiam. Ergo et potentia generandi.

Ссылаются нормы: assert-hf260ed3b17bae075f93f39919cb63d56e453887c58232db97f11ddda29b4d682

section/41-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:24341b8412ce1efc683888eec04cfd05044eb9431ffd78ed03ae81581b7d4614LA

Ad primum ergo dicendum quod, quamvis simpliciter concedendum sit quod potentiam quam habet pater, habeat filius; non tamen concedendum est quod filius habeat potentiam generandi, si generandi sit gerundivum verbi activi, ut sit sensus quod filius habeat potentiam ad generandum. Sicut, licet idem esse sit patris et filii, non tamen convenit filio esse patrem, propter notionale adiunctum. Si tamen hoc quod dico generandi, sit gerundivum verbi passivi, potentia generandi est in filio, idest ut generetur. Et similiter si sit gerundivum verbi impersonalis, ut sit sensus, potentia generandi, idest qua ab aliqua persona generatur.

Ссылаются нормы: Q41A6Ad1, assert-h6240b6897cda5e3e1db44672bc6a0be62c945693fb97c5484df10d5ed7a1afd2

section/41-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7fae1b23117efb0d369330b9ba327d7f4c2b30eec809ec7912b2434fdbcec9f4LA

Ad secundum dicendum quod Augustinus in verbis illis non intendit dicere quod filius posset generare filium, sed quod hoc non est ex impotentia filii, quod non generet, ut infra patebit.

Ссылаются нормы: Q41A6Ad2, assert-h6786b67365efd91db1d2e53d77312f981245a8c13f932731c4da514bddeba3ff

section/41-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7010780395c9bd31bb44bfccdf97a06f35d10545a6795d728891148ac8cb2ad5LA

Ad tertium dicendum quod immaterialitas et perfectio divina requirit ut non possint esse plures filii in divinis, sicut dictum est. Unde quod non sint plures filii, non est ex impotentia patris ad generandum.

Ссылаются нормы: Q41A6Ad3, assert-hcff6bd781bc117ebad9f1d56986347ee0298fddce206b398b02cf044806dd4d9

section/41-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:c7b434f3907215d8b7e5aef5aea8b4172447752773080766e84c2729ac7e7e48LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod actus notionalis ad plures personas terminari possit, ita quod sint plures personae genitae vel spiratae in divinis. Cuicumque enim inest potentia generandi, potest generare. Sed filio inest potentia generandi. Ergo potest generare. Non autem seipsum. Ergo alium filium. Ergo possunt esse plures filii in divinis.

Ссылаются нормы: Q41A6Obiectio1, assert-h42316991d36753a73d29f36de4f2ce01ded525eb7e2ca28ffcc8a29125c38c86, assert-h4c7a46b08c1dbdc3fbc26d4272c2df5be738208e62e987af5205ae7fac20f4a4, assert-h61e6d29e254297f27d4acbf24e14dec3bc856d36269ce8f2f379f1116e8dec1f, assert-hbbd2305a1e0cf82366107f3432a65b82fe6ec4fc221f00687c167963c7cdb439

section/41-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:899f34684e46f78421da41185d38b6b69f3974a84bc921341a59528bcc118ba4LA

Praeterea, Augustinus dicit, contra Maximinum, filius non genuit creatorem. Neque enim non potuit, sed non oportuit.

Ссылаются нормы: Q41A6Obiectio2, assert-hfa2ab876238cfbd0d433c2ef130a159562173b8ff9d2b59effafa02326e68ced

section/41-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bad7f551375e09cdb5ed65c39340c64d45b5709a6bd00464b039df7061b122a8LA

Praeterea, Deus pater est potentior ad generandum quam pater creatus. Sed unus homo potest generare plures filios. Ergo et Deus, praecipue cum potentia patris, uno filio generato, non diminuatur.

Ссылаются нормы: Q41A6Obiectio3, assert-h0368d01e6593a01cdcdbf91189395030a305356f04551d09ea89ad81f7fc93e7, assert-h535fe759e5ab9edccf6f6c2642d1d8134ffddd5a36e65ddfc8a83a1b55f07809

section/41-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a27500b81530c10b423226a8004ce23fe3a90e28e99280e84654a4cc5ce74730LA

Respondeo dicendum quod, sicut Athanasius dicit, in divinis est tantum unus pater, unus filius, unus spiritus sanctus. Cuius quidem ratio quadruplex assignari potest. Prima quidem ex parte relationum, quibus solum personae distinguuntur. Cum enim personae divinae sint ipsae relationes subsistentes, non possent esse plures patres vel plures filii in divinis, nisi essent plures paternitates et plures filiationes. Quod quidem esse non posset nisi secundum materialem rerum distinctionem, formae enim unius speciei non multiplicantur nisi secundum materiam, quae in divinis non est. Unde in divinis non potest esse nisi una tantum filiatio subsistens; sicut et albedo subsistens non posset esse nisi una. Secunda vero ex modo processionum. Quia Deus omnia intelligit et vult uno et simplici actu. Unde non potest esse nisi una persona procedens per modum verbi, quae est filius; et una tantum per modum amoris, quae est spiritus sanctus. Tertia ratio sumitur ex modo procedendi. Quia personae ipsae procedunt naturaliter, ut dictum est, natura autem determinatur ad unum. Quarta ex perfectione divinarum personarum. Ex hoc enim est perfectus filius, quod tota filiatio divina in eo continetur, et quod est tantum unus filius. Et similiter dicendum est de aliis personis.

Ссылаются нормы: Q41A6Respondeo, assert-hf2363a4d6e81023da2d5b3cf7bac8d04818dfde2819daeb21d1f44b1c6026f27

section/41-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:f0702d08af12efc0f01718ebbd4f4c90ff859bbd392c510233b7f50e18b5217cLA

Sed contra est quod in divinis non differt esse et posse. Si igitur in divinis possent esse plures filii, essent plures filii. Et ita essent plures personae quam tres in divinis, quod est haereticum.

Ссылаются нормы: assert-h012faeed633b4cccd97cbb470122c6ea630b3d67cb694495bd4298d0a33980d3

question/41/prooemium · paragraph

la · official · sha256:e22c759ba41f3a64da737e7d9ebdc839ad7c94942ce99470965e44da5b4d9307LA

Deinde considerandum est de personis in comparatione ad actus notionales. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum actus notionales sint attribuendi personis. Secundo, utrum huiusmodi actus sint necessarii vel voluntarii. Tertio, utrum, secundum huiusmodi actus, persona procedat de nihilo, vel de aliquo. Quarto, utrum in divinis sit ponere potentiam respectu actuum notionalium. Quinto, quid significet huiusmodi potentia. Sexto, utrum actus notionalis ad plures personas terminari possit.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 42

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q42
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:e385e9ad6da5df949c65337d7c57f9eebd02276a8326ef9d23d94382c75637c92026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 55

section/42-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:faf48bb5e27264ed5d336e008e614d80325aceaaf2a52740a4edd48aa0cbb310LA

Ad primum ergo dicendum quod duplex est quantitas. Una scilicet quae dicitur quantitas molis, vel quantitas dimensiva, quae in solis rebus corporalibus est, unde in divinis personis locum non habet. Sed alia est quantitas virtutis, quae attenditur secundum perfectionem alicuius naturae vel formae, quae quidem quantitas designatur secundum quod dicitur aliquid magis vel minus calidum, inquantum est perfectius vel minus perfectum in caliditate. Huiusmodi autem quantitas virtualis attenditur primo quidem in radice, idest in ipsa perfectione formae vel naturae, et sic dicitur magnitudo spiritualis, sicut dicitur magnus calor propter suam intensionem et perfectionem. Et ideo dicit Augustinus, VI de Trin., quod in his quae non mole magna sunt, hoc est maius esse, quod est melius esse, nam melius dicitur quod perfectius est. Secundo autem attenditur quantitas virtualis in effectibus formae. Primus autem effectus formae est esse, nam omnis res habet esse secundum suam formam. Secundus autem effectus est operatio, nam omne agens agit per suam formam. Attenditur igitur quantitas virtualis et secundum esse, et secundum operationem, secundum esse quidem, inquantum ea quae sunt perfectioris naturae, sunt maioris durationis; secundum operationem vero, inquantum ea quae sunt perfectioris naturae, sunt magis potentia ad agendum. Sic igitur, ut Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, aequalitas intelligitur in patre et filio et spiritu sancto, inquantum nullus horum aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate.

Ссылаются нормы: Q42A1Ad1, assert-h73c73ec762f2dd3a0c773358da9ec2c57da2aa9b1de83ecbda33c1fe4e3fdb13

section/42-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:541552d19d06f783c7e9743c2a915cc87b0ebacec001f41fded4452d7f253d4fLA

Ad secundum dicendum quod ubi attenditur aequalitas secundum quantitatem virtualem, aequalitas includit in se similitudinem, et aliquid plus, quia excludit excessum. Quaecumque enim communicant in una forma, possunt dici similia, etiamsi inaequaliter illam formam participant, sicut si dicatur aer esse similis igni in calore, sed non possunt dici aequalia, si unum altero perfectius formam illam participet. Et quia non solum una est natura patris et filii, sed etiam aeque perfecte est in utroque, ideo non solum dicimus filium esse similem patri, ut excludatur error Eunomii; sed etiam dicimus aequalem, ut excludatur error Arii.

Ссылаются нормы: Q42A1Ad2, assert-h99fff02ebcd89353c2dab0644816e5e8c9f1f1d5171d56ad5a894cffe62f4a2a

section/42-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9988f8cd5892b1e3e6ce8f72cbaf7569ce268e1936fd3d425224172ce21d37caLA

Ad tertium dicendum quod aequalitas vel similitudo dupliciter potest significari in divinis, scilicet per nomina et per verba. Secundum quidem quod significatur per nomina, mutua aequalitas dicitur in divinis personis et similitudo, filius enim est aequalis et similis patri, et e converso. Et hoc ideo, quia essentia divina non magis est patris quam filii, unde, sicut filius habet magnitudinem patris, quod est esse eum aequalem patri, ita pater habet magnitudinem filii, quod est esse eum aequalem filio. Sed quantum ad creaturas, ut Dionysius dicit, IX cap. de Div. Nom., non recipitur conversio aequalitatis et similitudinis. Dicuntur enim causata similia causis, inquantum habent formam causarum, sed non e converso, quia forma principaliter est in causa, et secundario in causato. Sed verba significant aequalitatem cum motu. Et licet motus non sit in divinis, est tamen ibi accipere. Quia igitur filius accipit a patre unde est aequalis ei, et non e converso, propter hoc dicimus quod filius coaequatur patri, et non e converso.

Ссылаются нормы: Q42A1Ad3, assert-hfae6446f6add8b2f2bbec0de9e92fa628bd79609b280a07f406a9bf62e76fbcb

section/42-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e74de2cbbf84ce91b6280d133f2df26d9705fd092a6427cce0da2b3581d74957LA

Ad quartum dicendum quod in divinis personis nihil est considerare nisi essentiam, in qua communicant, et relationes, in quibus distinguuntur. Aequalitas autem utrumque importat, scilicet distinctionem personarum, quia nihil sibi ipsi dicitur aequale; et unitatem essentiae, quia ex hoc personae sunt sibi invicem aequales, quod sunt unius magnitudinis et essentiae. Manifestum est autem quod idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali. Nec iterum una relatio refertur ad aliam per aliquam aliam relationem, cum enim dicimus quod paternitas opponitur filiationi, oppositio non est relatio media inter paternitatem et filiationem. Quia utroque modo relatio multiplicaretur in infinitum. Et ideo aequalitas et similitudo in divinis personis non est aliqua realis relatio distincta a relationibus personalibus, sed in suo intellectu includit et relationes distinguentes personas, et essentiae unitatem. Et propterea Magister dicit, in XXXI dist. I Sent., quod in his appellatio tantum est relativa.

Ссылаются нормы: Q42A1Ad4, assert-h8604f9cb900cd1eeec98d74b235d92f018059526b5c11b84b038c71b2fee9afd

section/42-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:242b9b64084c92e031e1336b9d0f4934e51b7bb631103dd151df1aa6cf4aa43cLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod aequalitas non competat divinis personis. Aequalitas enim attenditur secundum unum in quantitate, ut patet per philosophum, V Metaphys. In divinis autem personis non invenitur neque quantitas continua intrinseca, quae dicitur magnitudo; neque quantitas continua extrinseca, quae dicitur locus et tempus; neque secundum quantitatem discretam invenitur in eis aequalitas, quia duae personae sunt plures quam una. Ergo divinis personis non convenit aequalitas.

Ссылаются нормы: Q42A1Obiectio1, assert-h7ae96fb91c40666e6a090cc12db981225ec455128e1463b02eda81f8265e619b

section/42-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a4b4ece7090368c9bbe8073dc170b8d06a672a41bbd7d6bc15a03371855ddbadLA

Praeterea, divinae personae sunt unius essentiae, ut supra dictum est. Essentia autem significatur per modum formae. Convenientia autem in forma non facit aequalitatem, sed similitudinem. Ergo in divinis personis est dicenda similitudo, et non aequalitas.

Ссылаются нормы: Q42A1Obiectio2, assert-h3b644f4a2de8d28446fbfc1690c6a660192de84bc15370ea038b2bdf47093139

section/42-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:78a6f696bac13fc627adf7f28c302d461b92b9f2d4920a69a4cbdf8662f656beLA

Praeterea, in quibuscumque invenitur aequalitas, illa sunt sibi invicem aequalia, quia aequale dicitur aequali aequale. Sed divinae personae non possunt sibi invicem dici aequales. Quia, ut Augustinus dicit, VI de Trin., imago, si perfecte implet illud cuius est imago, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. Imago autem patris est filius, et sic pater non est aequalis filio. Non ergo in divinis personis invenitur aequalitas.

Ссылаются нормы: Q42A1Obiectio3, assert-h33ec38955064f9da2a7ffa3433ddf844303cc801a860bfc12960c2c9e0d9b2f7, assert-hfb15fbf3936ce521fb8b1e2bd18cbb3d01b4ec1a862ef886421493ea024928c7

section/42-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:692a8a7b894f51a3d1cbc399261c9362602af99b8af27a41e74d49ae232580ecLA

Praeterea, aequalitas relatio quaedam est. Sed nulla relatio est communis omnibus personis, cum secundum relationes personae ab invicem distinguantur. Non ergo aequalitas divinis personis convenit.

Ссылаются нормы: Q42A1Obiectio4, assert-hbd2ef14134229c2e2e16e9c3a67d4c3a8922ecac752a5b1633f7f51b1af351f5, assert-hde5926cfd21dfbd53af8f5969ee7e42230f3d7bdb5978ceb1afebc33c1b79959

section/42-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7be2490468ee011941143f3c5122ccb5f5a8f3583f25a7cf4df7ddd65fa6e78fLA

Respondeo dicendum quod necesse est ponere aequalitatem in divinis personis. Quia secundum philosophum, in X Metaphys., aequale dicitur quasi per negationem minoris et maioris. Non autem possumus in divinis personis ponere aliquid maius et minus, quia, ut Boetius dicit, in libro de Trin., eos differentia, scilicet deitatis, comitatur, qui vel augent vel minuunt, ut Ariani, qui gradibus meritorum Trinitatem variantes distrahunt, atque in pluralitatem deducunt. Cuius ratio est, quia inaequalium non potest esse una quantitas numero. Quantitas autem in divinis non est aliud quam eius essentia. Unde relinquitur quod, si esset aliqua inaequalitas in divinis personis, quod non esset in eis una essentia, et sic non essent tres personae unus Deus, quod est impossibile. Oportet igitur aequalitatem ponere in divinis personis.

Ссылаются нормы: Q42A1Respondeo, assert-h4a6b3bde375c349d9465f8317d941539c0feb26b321c07b90daaa332a35028b4

section/42-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c3acb14eb48a7f740d135d18d8155f540500890f7285c89131e391d9b96a30b0LA

Sed contra est quod Athanasius dicit, quod tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

Ссылаются нормы: assert-hb65846ad13e6f39dd6cec31adb62370af58a5a65688281e2b1e2915d7f022677

section/42-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5e275cfa01a64708c1ecd6ccbce2bf7a9fc17b9bf4643cf00383a713f5ecc5acLA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de verbis domini, nullus modus processionis alicuius creaturae perfecte repraesentat divinam generationem, unde oportet ex multis modis colligere similitudinem, ut quod deest ex uno, aliqualiter suppleatur ex altero. Et propter hoc dicitur in synodo Ephesina, coexistere semper coaeternum patri filium, splendor tibi denuntiet, impassibilitatem nativitatis ostendat verbum; consubstantialitatem filii nomen insinuet. Inter omnia tamen expressius repraesentat processio verbi ab intellectu, quod quidem non est posterius eo a quo procedit; nisi sit talis intellectus qui exeat de potentia in actum, quod in Deo dici non potest.

Ссылаются нормы: Q42A2Ad1, assert-hdfb7e4cedf29fc8ff722bfc5e776fe04e7d6857d3d6d724a8aeb7e9efd88a345

section/42-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d219f0d7a3cb277eea70bc5ca9b00763c9101c8723f543aab3b7a6684ffd0cc0LA

Ad secundum dicendum quod aeternitas excludit principium durationis, sed non principium originis.

Ссылаются нормы: Q42A2Ad2, assert-h1d041fc73811d37c7ec88f237799647a6ba3a9a4c43bd0f239a6f91fb6bc9ad9

section/42-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:81c5165046d5bb2eacafcb7ca14a3edf80414e06b419ceba6a7e54e32737aba7LA

Ad tertium dicendum quod omnis corruptio est mutatio quaedam, et ideo omne quod corrumpitur, incipit non esse, et desinit esse. Sed generatio divina non est transmutatio, ut dictum est supra. Unde filius semper generatur, et pater semper generat.

Ссылаются нормы: Q42A2Ad3, assert-h2ab6cde451504af46a02a17beed257768b05a42305ebc32b84209005826dfa32

section/42-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cc7cca56aa74a9d526d2507cd4c4ca5839abe889f43e33ba13980ec4107aa0f3LA

Ad quartum dicendum quod in tempore aliud est quod est indivisibile, scilicet instans; et aliud est quod est durans, scilicet tempus. Sed in aeternitate ipsum nunc indivisibile est semper stans, ut supra dictum est. Generatio vero filii non est in nunc temporis, aut in tempore, sed in aeternitate. Et ideo, ad significandum praesentialitatem et permanentiam aeternitatis, potest dici quod semper nascitur, ut Origenes dixit. Sed, ut Gregorius et Augustinus dicunt, melius est quod dicatur semper natus, ut ly semper designet permanentiam aeternitatis, et ly natus perfectionem geniti. Sic ergo filius nec imperfectus est, neque erat quando non erat, ut Arius dixit.

Ссылаются нормы: Q42A2Ad4, assert-h718f35bb16c026609bac5390812cd88f789d5f956a3c83aedfda5ac3da5c1347

section/42-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:565d7aec8e9dafb903a4a1af56756629e83dbab1a9779bd8aeb8f9c5c83b9e5aLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod persona procedens non sit coaeterna suo principio, ut filius patri. Arius enim duodecim modos generationis assignat. Primus modus est iuxta fluxum lineae a puncto, ubi deest aequalitas simplicitatis. Secundus modus est iuxta emissionem radiorum a sole, ubi deest aequalitas naturae. Tertius modus est iuxta characterem, seu impressionem a sigillo, ubi deest consubstantialitas et potentiae efficientia. Quartus modus est iuxta immissionem bonae voluntatis a Deo, ubi etiam deest consubstantialitas. Quintus modus est iuxta exitum accidentis a substantia, sed accidenti deest subsistentia. Sextus modus est iuxta abstractionem speciei a materia, sicut sensus accipit speciem a re sensibili, ubi deest aequalitas simplicitatis spiritualis. Septimus modus est iuxta excitationem voluntatis a cogitatione, quae quidem excitatio temporalis est. Octavus modus est iuxta transfigurationem, ut ex aere fit imago, quae materialis est. Nonus modus est motus a movente, et hic etiam ponitur effectus et causa. Decimus modus est iuxta eductionem specierum a genere, qui non competit in divinis, quia pater non praedicatur de filio sicut genus de specie. Undecimus modus est iuxta ideationem, ut arca exterior ab ea quae est in mente. Duodecimus modus est iuxta nascentiam, ut homo est a patre, ubi est prius et posterius secundum tempus. Patet ergo quod in omni modo quo aliquid est ex altero, aut deest aequalitas naturae, aut aequalitas durationis. Si igitur filius est a patre, oportet dicere vel eum esse minorem patre, aut posteriorem, aut utrumque.

Ссылаются нормы: Q42A2Obiectio1, assert-h8506cfd055edadd612490a902956d7f7084ad61d1439e853ce016fd47d98b741

section/42-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7abf3d9a87ff073e60f3ad5edc3e51c324dc95635ac073729d1db9081195cd3eLA

Praeterea, omne quod est ex altero, habet principium. Sed nullum aeternum habet principium. Ergo filius non est aeternus, neque spiritus sanctus.

Ссылаются нормы: Q42A2Obiectio2, assert-h9d8422a2f6707dc0eecb358eb3dc9b5dcd88ddf1679c2f9295ba4c6a6b181c49, assert-he7c67a350c9270f57de38ab0523851e7e5d65fbcfd11ab65d0a6b92eea6da74b

section/42-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:9c922ee0c8233058ea8efafc58ea90b9e904ea3a9c66f9c37dd9f5252364928aLA

Praeterea, omne quod corrumpitur, desinit esse. Ergo omne quod generatur, incipit esse, ad hoc enim generatur, ut sit. Sed filius est genitus a patre. Ergo incipit esse, et non est coaeternus patri.

Ссылаются нормы: Q42A2Obiectio3, assert-h0fb576a6b8091cb8d6c683042a7168cd2a5102460a48fd96294e2ad7bd115b05, assert-h34e87a050d1dc1ad1a79653b8d10d03f564362e9cd1148ad413af1db5a79b8d6, assert-h4a7bf9eb2b4389ac07b6f0cc92172828f2226457b34ac64d4346e929d8bc04e3

section/42-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3066b340563d0d61bd719f74b9754be328b54c94c7d92fbeb645fdb9e89de99fLA

Praeterea, si filius genitus est a patre, aut semper generatur, aut est dare aliquod instans suae generationis. Si semper generatur; dum autem aliquid est in generari, est imperfectum, sicut patet in successivis, quae sunt semper in fieri, ut tempus et motus, sequitur quod filius semper sit imperfectus; quod est inconveniens. Est ergo dare aliquod instans generationis filii. Ante illud ergo instans filius non erat.

Ссылаются нормы: Q42A2Obiectio4, assert-h8076b4249b82945208e26d1c9c760413155dceda177a4fb7d337b30af8d39fef

section/42-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dbc99b12f191c146f6ca8ec30ac17a3933afea7870fbd4ae2caa6bb71ee26164LA

Respondeo dicendum quod necesse est dicere filium esse coaeternum patri. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod aliquid ex principio existens posterius esse suo principio, potest contingere ex duobus, uno modo, ex parte agentis; alio modo, ex parte actionis. Ex parte agentis quidem, aliter in agentibus voluntariis, aliter in agentibus naturalibus. In agentibus quidem voluntariis, propter electionem temporis, sicut enim in agentis voluntarii potestate est eligere formam quam effectui conferat, ut supra dictum est, ita in eius potestate est eligere tempus in quo effectum producat. In agentibus autem naturalibus hoc contingit, quia agens aliquod non a principio habet perfectionem virtutis naturaliter ad agendum, sed ei advenit post aliquod tempus; sicut homo non a principio generare potest. Ex parte autem actionis, impeditur ne id quod est a principio simul sit cum suo principio, propter hoc quod actio est successiva. Unde, dato quod aliquod agens tali actione agere inciperet statim cum est, non statim eodem instanti esset effectus, sed in instanti ad quod terminatur actio. Manifestum est autem secundum praemissa, quod pater non generat filium voluntate, sed natura. Et iterum, quod natura patris ab aeterno perfecta fuit. Et iterum, quod actio qua pater producit filium, non est successiva, quia sic filius Dei successive generaretur, et esset eius generatio materialis et cum motu, quod est impossibile. Relinquitur ergo quod filius fuit, quandocumque fuit pater. Et sic filius est coaeternus patri, et similiter spiritus sanctus utrique.

Ссылаются нормы: Q42A2Respondeo, assert-h90a1f80721ba88c398ea877d669d4719ad22781cecfcd69907439970f6e2aa50

section/42-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d0f163c1cc70b5d40afea61b54414f4769a22805a9bd509a0f1b8b101b424787LA

Sed contra est quod Athanasius dicit, quod totae tres personae coaeternae sibi sunt.

Ссылаются нормы: assert-hb9cd5bc1ebb4e8134f881afb473d5402062521333ab6318411080308dbe053ba

section/42-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:860ce22e56993a63e179154ebdf824268c4208d54c1c88763b673944e48d544eLA

Ad primum ergo dicendum quod ordo naturae significat notionem originis in communi, non autem in speciali.

Ссылаются нормы: Q42A3Ad1, assert-h5fdae4f14ff57f4eb5a79e5071b074665d26f1259f3c8ea9d247a1b3e2b4c49a

section/42-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e61709aee6f1fd6dadce61abf4bae9073e0a6d962b764cefeb0ad1fceb063fbeLA

Ad secundum dicendum quod in rebus creatis, etiam cum id quod est a principio sit suo principio coaevum secundum durationem, tamen principium est prius secundum naturam et intellectum, si consideretur id quod est principium. Sed si considerentur ipsae relationes causae et causati, et principii et principiati, manifestum est quod relativa sunt simul natura et intellectu, inquantum unum est in definitione alterius. Sed in divinis ipsae relationes sunt subsistentes personae in una natura. Unde neque ex parte naturae, neque ex parte relationum, una persona potest esse prior alia, neque etiam secundum naturam et intellectum.

Ссылаются нормы: Q42A3Ad2, assert-h79d16784e1295bf72915454c6f32e5271b6435662e0f3d2693304de5795fff8a

section/42-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c16c028ab9f978f0a98a03e5fc4bad88fbb1f595f24432b046488de9e0fe8b0bLA

Ad tertium dicendum quod ordo naturae dicitur, non quod ipsa natura ordinetur, sed quod ordo in divinis personis attenditur secundum naturalem originem.

Ссылаются нормы: Q42A3Ad3, assert-h46597aa2adaf11c2515b01e8a08929add292fed2bd0dd4920265d68ccf83645e

section/42-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6666b21872255b3c858bc371d5927bf78786b509dc02c02a0f277156288232b6LA

Ad quartum dicendum quod natura quodammodo importat rationem principii, non autem essentia. Et ideo ordo originis melius nominatur ordo naturae, quam ordo essentiae.

Ссылаются нормы: Q42A3Ad4, assert-h5bddde43b157a212cd36ab09414eaf5d779d0139cd63ca65cb65b35b56d607ce

section/42-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9e438f78ebf8fd9209ea75d4895c8e3a9c9f22e4503968edd34b030994a2290aLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in divinis personis non sit ordo naturae. Quidquid enim in divinis est, vel est essentia vel persona vel notio. Sed ordo naturae non significat essentiam, neque est aliqua personarum aut notionum. Ergo ordo naturae non est in divinis.

Ссылаются нормы: Q42A3Obiectio1, assert-haabe4d9768117f5b46e4c7b9a1fd97bc665ef213728db746d00e0488ef26f9e2, assert-hf6c3f0ad630f08508465266fafc644196fdedd749d4c89a41de8b65afc04ac99

section/42-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3d40c6d37efd643922e2a1f98c22fc7903ca637f8da35bb619082041eebf1adfLA

Praeterea, in quibuscumque est ordo naturae, unum est prius altero, saltem secundum naturam et intellectum. Sed in divinis personis nihil est prius et posterius, ut Athanasius dicit. Ergo in divinis personis non est ordo naturae.

Ссылаются нормы: Q42A3Obiectio2, assert-h4cfabaa212ef57dfa720e516763ecb94871e07d8262c7e9f12d9331cdddd9c88, assert-h709bc133213fce769e6b50ebdd5a285ec3067312f1aa2b57d2ede0c64a1ef793

section/42-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:6e99886369e93c271f33ea49c5c46447f928fbf6d957d20e2dcb2545f61d6edbLA

Praeterea, quidquid ordinatur, distinguitur. Sed natura in divinis non distinguitur. Ergo non ordinatur. Ergo non est ibi ordo naturae.

Ссылаются нормы: Q42A3Obiectio3, assert-h8dda252168c7ee9c326b9348dcc3ed98b14650950359a2b2190f7fc1b3d950fd, assert-hbc8d0fa86e35c922a091e722e875e9844ff2a2261c84b3ad5ee7784d31bc8de1, assert-hec59fc6bf291f856b28c12097af1ccbcadc103e8e1b0d5ecfcd2f1ff6c7f516e

section/42-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:edef7bf8b51ec6fa336bf0fc34da009d0938fc8ab648bc792edf51a4de4748edLA

Praeterea, natura divina est eius essentia. Sed non dicitur in divinis ordo essentiae. Ergo neque ordo naturae.

Ссылаются нормы: Q42A3Obiectio4, assert-h897088bd71abf30877015d71399eb5675bf3cad312473db1ad1dd6c22f6ed288, assert-hea6e18169ffd7dc289d56f797d5f50137392e235c137945e26fc393b38b46903

section/42-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ab452f849b9db003df0be71c4cade29b0692ddf8757c1a3fb4d1c1ea71dd10e3LA

Respondeo dicendum quod ordo semper dicitur per comparationem ad aliquod principium. Unde sicut dicitur principium multipliciter, scilicet secundum situm, ut punctus, secundum intellectum, ut principium demonstrationis, et secundum causas singulas; ita etiam dicitur ordo. In divinis autem dicitur principium secundum originem, absque prioritate, ut supra dictum est. Unde oportet ibi esse ordinem secundum originem, absque prioritate. Et hic vocatur ordo naturae, secundum Augustinum, non quo alter sit prius altero, sed quo alter est ex altero.

Ссылаются нормы: Q42A3Respondeo, assert-hbbfc04c1c33928379822838d2205bb1e234e9ded9942800ac6a74df0a8760f0a

section/42-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:170842e42540ac865ba199d97aebad827d84d62f8b6bae518e6e6b1aedd491c1LA

Sed contra, ubicumque est pluralitas sine ordine, ibi est confusio. Sed in divinis personis non est confusio, ut Athanasius dicit. Ergo est ibi ordo.

Ссылаются нормы: assert-hd2ba91c3ae4dfdbc75a9fd0f727853c49e7a53f2a1ed6d874a864b51c47502e5

section/42-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:53e050d6a823a2f0aeac47d7f6e98546eed1531e4d32e935b8829398383a9139LA

Ad primum ergo dicendum quod verba illa intelliguntur dicta de Christo secundum humanam naturam, in qua minor est patre, et ei subiectus. Sed secundum naturam divinam, aequalis est patri. Et hoc est quod Athanasius dicit; aequalis patri secundum divinitatem, minor patre secundum humanitatem. Vel, secundum Hilarium, in IX libro de Trin., donantis auctoritate pater maior est, sed minor non est cui unum esse donatur. Et in libro de Synod. dicit quod subiectio filii naturae pietas est, idest recognitio auctoritatis paternae, subiectio autem ceterorum, creationis infirmitas.

Ссылаются нормы: Q42A4Ad1, assert-hea48348cf8202a8c85401f5ad2bbdf3fbcd6f7f06f19dfec5e18cda083bf077d

section/42-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b9b358cba9cfeb0361815770c88e067107c5bcabefc59a10c6e6a35b3988d0a3LA

Ad secundum dicendum quod aequalitas attenditur secundum magnitudinem. Magnitudo autem in divinis significat perfectionem naturae, ut dictum est, et ad essentiam pertinet. Et ideo aequalitas in divinis, et similitudo, secundum essentialia attenditur, nec potest secundum distinctionem relationum inaequalitas vel dissimilitudo dici. Unde Augustinus dicit, contra Maximinum, originis quaestio est quid de quo sit; aequalitatis autem, qualis aut quantus sit. Paternitas igitur est dignitas patris, sicut et essentia patris, nam dignitas absolutum est, et ad essentiam pertinet. Sicut igitur eadem essentia quae in patre est paternitas, in filio est filiatio; ita eadem dignitas quae in patre est paternitas, in filio est filiatio. Vere ergo dicitur quod quidquid dignitatis habet pater, habet filius. Nec sequitur, paternitatem habet pater, ergo paternitatem habet filius. Mutatur enim quid in ad aliquid, eadem enim est essentia et dignitas patris et filii, sed in patre est secundum relationem dantis, in filio secundum relationem accipientis.

Ссылаются нормы: Q42A4Ad2, assert-h574098c84d2571320dd2af28d8d4b591bfbd8fe4546490942690c8874588882e

section/42-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e878c049f34db8b722b274f174b3953e2fa30fe64f67107de624b0926eb98c36LA

Ad tertium dicendum quod relatio in divinis non est totum universale, quamvis de pluribus relationibus praedicetur, quia omnes relationes sunt unum secundum essentiam et esse, quod repugnat rationi universalis, cuius partes secundum esse distinguuntur. Et similiter persona, ut supra dictum est, non est universale in divinis. Unde neque omnes relationes sunt maius aliquid quam una tantum; nec omnes personae maius aliquid quam una tantum; quia tota perfectio divinae naturae est in qualibet personarum.

Ссылаются нормы: Q42A4Ad3, assert-hc02d061e26b06ec6d95b6998d71a9cf81998960d0235985b5882ff9aa08c936f

section/42-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:38003f678e93d148624a60b4ef8035a13d5a50761d9e8b0d1acf322550a74b28LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filius non sit aequalis patri in magnitudine. Dicit enim ipse, Ioan. XIV, pater maior me est; et apostolus, I Cor. XV, ipse filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia.

Ссылаются нормы: Q42A4Obiectio1, assert-h4fbc16b03632421f369aaaf8f4fb2aaa6599d5b29b8c90cf5aa88a21172ae9b1

section/42-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:ab5451e84116985a3bdc2d7e00ade40f9c15f0a1fb03513ccaebc2ec0cc7e908LA

Praeterea, paternitas pertinet ad dignitatem patris. Sed paternitas non convenit filio. Ergo non quidquid dignitatis habet pater, habet filius. Ergo non est aequalis patri in magnitudine.

Ссылаются нормы: Q42A4Obiectio2, assert-h39136b59263a87117993a6199e17ffa62fa250119026e541e49cabce70bcdc08, assert-h74694a9417954243a57cecc98260be93bf36c990729d33d804eb14525210bd8d, assert-hf028d3e9152914464fa64da4471e8bd6fea278fdb40104d6c658a23e9677fd46

section/42-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:34c52709d4cf3a8fab8863b08aa95e1c9940333ebd2be8c6f9fdc6bb89291786LA

Praeterea, ubicumque est totum et pars, plures partes sunt aliquid maius quam una tantum vel pauciores; sicut tres homines sunt aliquid maius quam duo vel unus. Sed in divinis videtur esse totum universale et pars, nam sub relatione vel notione plures notiones continentur. Cum igitur in patre sint tres notiones, in filio autem tantum duae, videtur quod filius non sit aequalis patri.

Ссылаются нормы: Q42A4Obiectio3, assert-h112f21f94f5233bf1d472064b616fc68a918f49de65f67bd88c45f8722403930, assert-h69a536e3fd1b9b447db65c1f4ec45efe521991384b653e461b3d7617d2899bb4

section/42-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c5a621713bb950999fb2bb0cda1c46d32533c10ca1ad5c32f23fd964f4efa527LA

Respondeo dicendum quod necesse est dicere filium esse aequalem patri in magnitudine. Magnitudo enim Dei non est aliud quam perfectio naturae ipsius. Hoc autem est de ratione paternitatis et filiationis, quod filius per generationem pertingat ad habendam perfectionem naturae quae est in patre, sicut et pater. Sed quia in hominibus generatio est transmutatio quaedam exeuntis de potentia in actum, non statim a principio homo filius est aequalis patri generanti; sed per debitum incrementum ad aequalitatem perducitur, nisi aliter eveniat propter defectum principii generationis. Manifestum est autem ex dictis quod in divinis est proprie et vere paternitas et filiatio. Nec potest dici quod virtus Dei patris fuerit defectiva in generando; neque quod Dei filius successive et per transmutationem ad perfectionem pervenerit. Unde necesse est dicere quod ab aeterno fuerit patri aequalis in magnitudine. Unde et Hilarius dicit, in libro de Synod., tolle corporum infirmitates, tolle conceptus initium, tolle dolores et omnem humanam necessitatem, omnis filius secundum naturalem nativitatem aequalitas patris est, quia est et similitudo naturae.

Ссылаются нормы: Q42A4Respondeo, assert-he5e2f757ef1baee24d4fb729422dac27109eb666e5292538e61a0a088493aa32

section/42-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:2cce83381b57503f44f9846d9b267a06ae2cc18c8877c2302366b6fffa9194c2LA

Sed contra est quod dicitur Philip. II, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.

Ссылаются нормы: assert-h58ed4a50120896b8bd804e477fbbadc3ecbebb3d75c31fa3d4c2e858aad9f31e

section/42-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:68219d5df7de0794cea833e8bde0aba9a93c8dd463dad6ad554b5399f2c47387LA

Ad primum ergo dicendum quod ea quae in creaturis sunt, non sufficienter repraesentant ea quae Dei sunt. Et ideo secundum nullum eorum modorum quos philosophus enumerat, filius est in patre, aut e converso. Accedit tamen magis ad hoc modus ille, secundum quem aliquid dicitur esse in principio originante, nisi quod deest unitas essentiae, in rebus creatis, inter principium et id quod est a principio.

Ссылаются нормы: Q42A5Ad1, assert-h18491ff8397b8d57aaff025db0413a7a40aae194a3a936d8fedf3da801c560ec

section/42-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9476570f57b6dc70d87e7da947464b07d0f6eca66dc4b388184c131b5161bbd9LA

Ad secundum dicendum quod exitus filii a patre est secundum modum processionis interioris, prout verbum exit a corde, et manet in eo. Unde exitus iste in divinis est secundum solam distinctionem relationum, non secundum essentialem aliquam distantiam.

Ссылаются нормы: Q42A5Ad2, assert-hd26a139c5d40ed84f5a21c80bb2f6f4185ab341220dcf82633dc350e2cdbabe3

section/42-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d520e86621b342b9ec3c3ed5277ddf8e20ccee57f2c4e9dc79f075593ebbe216LA

Ad tertium dicendum quod pater et filius opponuntur secundum relationes, non autem secundum essentiam. Et tamen oppositorum relative unum est in altero, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q42A5Ad3, assert-hf102c5b223faa15f55971e9bf529c558042aab8f3288f1ad69fdda1c5592097b

section/42-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4cdb67403e1af4c5906155ce8a6790b566df3ba8b23a6407db70f805ef99abfdLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod filius non sit in patre, et e converso. Philosophus enim, in IV Physic., ponit octo modos essendi aliquid in aliquo; et secundum nullum horum filius est in patre, aut e converso, ut patet discurrenti per singulos modos. Ergo filius non est in patre, nec e converso.

Ссылаются нормы: Q42A5Obiectio1, assert-hbda77a20b49173a9151579e424128a114537b1eac2c4ba8512680e76aef8d7e3

section/42-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:84effa910f4f0c13c5efaa81b310e71b0747fe04678779275644be3e6e719c4fLA

Praeterea, nihil quod exivit ab aliquo, est in eo. Sed filius ab aeterno exivit a patre, secundum illud Micheae V, egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis. Ergo filius non est in patre.

Ссылаются нормы: Q42A5Obiectio2, assert-h0e2c43d798ac32aae319e16401311e5b63ae02fabaafd2fcd41296cd1826854b, assert-h276158bdff4e16499c4e30c9144093fcb92ba25c04251c0f23ed8fe869fb60cc

section/42-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:773e55f70080ed2ae2b2b5f57e3935bfcf6deb202e708d9683e5266679d2ad99LA

Praeterea, unum oppositorum non est in altero. Sed filius et pater opponuntur relative. Ergo unus non potest esse in alio.

Ссылаются нормы: Q42A5Obiectio3, assert-h788e27e370b4331199b54d161ef187ba2d1fa19dbeb01899a0ab68ac2cb0329d, assert-h93e223977953c6537c93dfdf499c1b6f677dfd27a7749dbe8dfd331d9cde4bc2

section/42-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2ad9a58c5b3a63b83a7b466eeca562c7d431bb6ce79afaec2111277e6e603de3LA

Respondeo dicendum quod in patre et filio tria est considerare, scilicet essentiam, relationem et originem; et secundum quodlibet istorum filius est in patre, et e converso. Secundum essentiam enim pater est in filio, quia pater est sua essentia, et communicat suam essentiam filio, non per aliquam suam transmutationem, unde sequitur quod, cum essentia patris sit in filio, quod in filio sit pater. Et similiter, cum filius sit sua essentia, sequitur quod sit in patre, in quo est eius essentia. Et hoc est quod Hilarius dicit, V de Trin., naturam suam, ut ita dicam, sequitur immutabilis Deus, immutabilem gignens Deum. Subsistentem ergo in eo Dei naturam intelligimus, cum in Deo Deus insit. Secundum etiam relationes, manifestum est quod unum oppositorum relative est in altero secundum intellectum. Secundum originem etiam manifestum est quod processio verbi intelligibilis non est ad extra, sed manet in dicente. Id etiam quod verbo dicitur, in verbo continetur. Et eadem ratio est de spiritu sancto.

Ссылаются нормы: Q42A5Respondeo, assert-h687233efbf9537bbaa699bf57648ce585f81d144ad23e2d441d2de76eefe48ab

section/42-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:37bb1bd3a568385680b91d4369381513469c92186a4d5e02a7bb491dffa4c6d6LA

Sed contra est quod dicitur Ioan. XIV, ego in patre, et pater in me est.

Ссылаются нормы: assert-h4dd344dccf62dcbb4299a89fbdee2b4695200f270aa70fffef8169235b96659e

section/42-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:429624f78a4744245921f24698a1c73dd21404b2979c5563c5db7d51dd26660aLA

Ad primum ergo dicendum quod in hoc quod dicitur quod filius non potest a se facere quidquam, non subtrahitur filio aliqua potestas quam habeat pater; cum statim subdatur quod quaecumque pater facit, filius similiter facit. Sed ostenditur quod filius habet potestatem a patre, a quo habet naturam. Unde dicit Hilarius, IX de Trin., naturae divinae haec unitas est, ut ita per se agat filius, quod non a se agat.

Ссылаются нормы: Q42A6Ad1, assert-h6798e69df5b83cc63486fc4d219887fba154c4719c291b6082a52244e8f3690f

section/42-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:00c985316f79d6257b582f082ddffdcc91a174aa7545e7936ac7133ec9e9b0b6LA

Ad secundum dicendum quod in demonstratione patris et auditione filii, non intelligitur nisi quod pater communicat scientiam filio, sicut et essentiam. Et ad idem potest referri mandatum patris, per hoc quod ab aeterno dedit ei scientiam et voluntatem agendorum, eum generando. Vel potius referendum est ad Christum secundum humanam naturam.

Ссылаются нормы: Q42A6Ad2, assert-hb6fcf30a6290e6422043e272178542659915df130214bf9e4f883e8b457c7d14

section/42-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1c300635f5d67a1f2cd625f5056240afe2de376cc3295745b4d3a8fb5109671dLA

Ad tertium dicendum quod, sicut eadem essentia quae in patre est paternitas, in filio est filiatio; ita eadem est potentia qua pater generat, et qua filius generatur. Unde manifestum est quod quidquid potest pater, potest filius. Non tamen sequitur quod possit generare, sed mutatur quid in ad aliquid, nam generatio significat relationem in divinis. Habet ergo filius eandem omnipotentiam quam pater, sed cum alia relatione. Quia pater habet eam ut dans, et hoc significatur, cum dicitur quod potest generare. Filius autem habet eam ut accipiens, et hoc significatur, cum dicitur quod potest generari.

Ссылаются нормы: Q42A6Ad3, assert-h061835e9273694137862637c72154e2b33ddbabf65eaf8c3154899dda985dee2

section/42-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8ce97be6ca3d9468068faa96e9a796b980219880f2274cde6b3572ff37c25699LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod filius non sit aequalis patri secundum potentiam. Dicitur enim Ioan. V, non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem. Pater autem a se potest facere. Ergo pater maior est filio secundum potentiam.

Ссылаются нормы: Q42A6Obiectio1, assert-hf2cbddddbdebe40b97ce42fb46edbc99670904b54684d2344a0d293856135c4c

section/42-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:cae9cf14e573a4f646f72c665fae8532ea4d12ed232dfb75483474bb52973232LA

Praeterea, maior est potentia eius qui praecipit et docet, quam eius qui obedit et audit. Sed pater mandat filio, secundum illud Ioan. XIV, sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. Pater etiam docet filium, secundum illud Ioan. V, pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Similiter et filius audit, secundum illud Ioan. V, sicut audio, iudico. Ergo pater est maioris potentiae quam filius.

Ссылаются нормы: Q42A6Obiectio2, assert-h725b8b07b7d47fcc6584f520e20e224e2877e68107fab306d2a3b817b6b5a5f0, assert-hf47a33851260efb9f617c182e8f0cb2b674925932f9ba1322f8adac89c375fbf

section/42-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:37d11d41a21bf6bc565a7ebcb781dd046c80672180110ad76351c795d01796d1LA

Praeterea, ad omnipotentiam patris pertinet quod possit filium generare sibi aequalem, dicit enim Augustinus, in libro contra Maximin., si non potuit generare sibi aequalem, ubi est omnipotentia Dei patris? Sed filius non potest generare filium, ut supra ostensum est. Non ergo quidquid pertinet ad omnipotentiam patris, potest filius. Et ita non est ei in potestate aequalis.

Ссылаются нормы: Q42A6Obiectio3, assert-h32a45a6f257ab054aed5e960533c9b2f3e631ce2625d3a8366bcc68a16fd696f, assert-hedebed9f93728d48820e092f4e22f404b39b333c3c0a7ffc3d7b65a24da5f9e1

section/42-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f6db0aca360283a19c4f55458d178716c2c566cdebb19f62532ada6ac732ad6dLA

Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod filius est aequalis patri in potestate. Potentia enim agendi consequitur perfectionem naturae, videmus enim in creaturis quod quanto aliquid habet perfectiorem naturam, tanto est maioris virtutis in agendo. Ostensum est autem supra quod ipsa ratio divinae paternitatis et filiationis exigit quod filius sit aequalis patri in magnitudine, idest in perfectione naturae. Unde relinquitur quod filius sit aequalis patri in potestate. Et eadem ratio est de spiritu sancto respectu utriusque.

Ссылаются нормы: Q42A6Respondeo, assert-h1377970f2595cb68be39f24d70fd2d35c26aa4a882c7986fb076a27f4036e607

section/42-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:bd61baa32421ff6594b36aec1c8a456f9add2a1b40b04c9dc8364214cf1cefa8LA

Sed contra est quod dicitur Ioan. V, quaecumque pater facit, haec et filius similiter facit.

Ссылаются нормы: assert-hffc4ec9d8c25514fb6343d67d51cc147f4ee799a20f2fa8cb46833b0cfea0b4f

question/42/prooemium · paragraph

la · official · sha256:7cb40e49705c79d2490843b982459064fa3063748b74ba1c5fafa457ec4b805dLA

Deinde considerandum est de comparatione personarum ad invicem. Et primo, quantum ad aequalitatem et similitudinem; secundo, quantum ad missionem. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum aequalitas locum habeat in divinis personis. Secundo, utrum persona procedens sit aequalis ei a qua procedit, secundum aeternitatem. Tertio, utrum sit aliquis ordo in divinis personis. Quarto utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem. Quinto, utrum una earum sit in alia. Sexto, utrum sint aequales secundum potentiam.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 43

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-trinitate#LEONINA_CT_Q43
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1028.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:ab529ac5623aa9b0fae1f57eb0cede347741255abf76cdd9d4bcff2fbfdf7fd52026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 73

section/43-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:71dca19665911084f57a6159d391e568f29fec440aa16190caadcfab442bcb0bLA

Ad primum ergo dicendum quod missio importat minorationem in eo qui mittitur, secundum quod importat processionem a principio mittente aut secundum imperium, aut secundum consilium, quia imperans est maior, et consilians est sapientior. Sed in divinis non importat nisi processionem originis; quae est secundum aequalitatem, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q43A1Ad1, assert-h3402d8745575f6a208dd60c994e103cd32f83f8327f5cf37c27a5aba53286f54

section/43-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7eefe9696d263966961ae1bb97f7bd197b26eefb1f855561395bcee2d3a99532LA

Ad secundum dicendum quod illud quod sic mittitur ut incipiat esse ubi prius nullo modo erat, sua missione localiter movetur, unde oportet quod loco separetur a mittente. Sed hoc non accidit in missione divinae personae, quia persona divina missa, sicut non incipit esse ubi prius non fuerat, ita nec desinit esse ubi fuerat. Unde talis missio est sine separatione; sed habet solam distinctionem originis.

Ссылаются нормы: Q43A1Ad2, assert-h769f53d0be58653f942b57f430fca4dc27a2dfab59cfa495778ee1c771a481ac

section/43-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b4a3571b1676be85ba3e8b66c66611d455e584cc2e79242356b78549fd185963LA

Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de missione quae fit secundum motum localem; quae non habet locum in divinis.

Ссылаются нормы: Q43A1Ad3, assert-h15a268a329394244e559626426662bc6843c0675f7b7614f3e1a54b4864d5553

section/43-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a298c09616baccc59dedd20525950bcbd72887a0af6d817aee4b47c92cbbb4ddLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod personae divinae non conveniat mitti. Missus enim minor est mittente. Sed una persona divina non est minor alia. Ergo una persona non mittitur ab alia.

Ссылаются нормы: Q43A1Obiectio1, assert-h263e3a2f1135a06d2c342fdcb3440e5fa8d0200b669fa7109db65b95e9dac3a8, assert-had6bf448acbb4cd1f1df92b18654e42e6987688da371232c3d82032fe9154a40

section/43-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:844372a9d00d8dbd1b65dd42e186743bdb688201d74eb4a1b67aa1fa1dd7203eLA

Praeterea, omne quod mittitur, separatur a mittente, unde Hieronymus dicit, super Ezechiel., quod coniunctum est, et in corpore uno copulatum, mitti non potest. Sed in divinis personis nihil est separabile, ut Hilarius dicit. Ergo una persona non mittitur ab alia.

Ссылаются нормы: Q43A1Obiectio2, assert-h63f268be1a2f4eb0f09bea5667663e19c9a0e3c28f672ebc5d02de8e4711a08a, assert-hbe6d593ed56453eb27a495e5b2f3f0bd3b0efdeca8d0323d4989177e09ef5caa

section/43-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:45066450d41f61fd044d193bcb6793ec0c8217d51651f9f74ff41fd6a8b96373LA

Praeterea, quicumque mittitur, ab aliquo loco discedit, et ad aliquem locum de novo vadit. Hoc autem divinae personae non convenit, cum ubique sit. Ergo divinae personae non convenit mitti.

Ссылаются нормы: Q43A1Obiectio3, assert-h2184d93a685cee554cb249021cc1bf3abc86567f14737dae15bcb1cea3d922e1

section/43-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8936edcec3582cd0a55859ad515e1c7eb8d077171f5cb4ffe8caf2152317e563LA

Respondeo dicendum quod in ratione missionis duo importantur, quorum unum est habitudo missi ad eum a quo mittitur; aliud est habitudo missi ad terminum ad quem mittitur. Per hoc autem quod aliquis mittitur, ostenditur processio quaedam missi a mittente; vel secundum imperium, sicut dominus mittit servum; vel secundum consilium, ut si consiliarius mittere dicatur regem ad bellandum; vel secundum originem, ut si dicatur quod flos emittitur ab arbore. Ostenditur etiam habitudo ad terminum ad quem mittitur, ut aliquo modo ibi esse incipiat; vel quia prius ibi omnino non erat quo mittitur; vel quia incipit ibi aliquo modo esse, quo prius non erat. Missio igitur divinae personae convenire potest, secundum quod importat ex una parte processionem originis a mittente; et secundum quod importat ex alia parte novum modum existendi in aliquo. Sicut filius dicitur esse missus a patre in mundum, secundum quod incoepit esse in mundo visibiliter per carnem assumptam, et tamen ante in mundo erat, ut dicitur Ioan. I.

Ссылаются нормы: Q43A1Respondeo, assert-h0733eb2a82b19de9e352e7a23caf3529ffcbde3f7e0d3703c9da76aed1988a63

section/43-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:75623d7c7e1b8572f70c77fab8ef56c5f7e0ba02299adc7f2984f476fca927b3LA

Sed contra est quod dicitur Ioan. VIII, non sum ego solus, sed ego et qui misit me, pater.

Ссылаются нормы: assert-hfec5b02bb673fea7275dc7b06674bcbe40ae141301f28bee51426f0c805955bf

section/43-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:235feb6a0951269fefaab596b5764e28a24f5f4eae09a5930adf06b74ff59f23LA

Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur de generatione temporali filii, non a patre, sed a matre. Vel, quia ex hoc ipso filius habet quod possit mitti, quod est ab aeterno genitus.

Ссылаются нормы: Q43A2Ad1, assert-h7877b923cc4c3a39ead06ca3262a566ae70a820d3c4907f51cd6851acf81cab4

section/43-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d0a234594e376bde0bef06294b9f8d9db59eff32c4b2a25fb7190f49114e09b8LA

Ad secundum dicendum quod divinam personam esse novo modo in aliquo, vel ab aliquo haberi temporaliter, non est propter mutationem divinae personae, sed propter mutationem creaturae, sicut et Deus temporaliter dicitur dominus, propter mutationem creaturae.

Ссылаются нормы: Q43A2Ad2, assert-h1e7fa3b0c5054953145b68a2bb75cd3b3b0c41756f7fb4ee721152676a70adc2

section/43-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a96b251b1b5acedb40b28f9494b08f1622751eb1a0c0e15a5d96998a75976019LA

Ad tertium dicendum quod missio non solum importat processionem a principio, sed determinat processionis terminum temporalem. Unde missio solum est temporalis. Vel, missio includit processionem aeternam, et aliquid addit, scilicet temporalem effectum, habitudo enim divinae personae ad suum principium non est nisi ab aeterno. Unde gemina dicitur processio, aeterna scilicet et temporalis, non propter hoc quod habitudo ad principium geminetur, sed geminatio est ex parte termini temporalis et aeterni.

Ссылаются нормы: Q43A2Ad3, assert-h9b2f54a8e752255296307d4aa160db56bf9996d9f50d8cc3451eba0da8836d68

section/43-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:732b52643dfbc9256519af813db696bc5675e6acd083cf8d517d6c59c4ff9089LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod missio possit esse aeterna. Dicit enim Gregorius, eo mittitur filius, quo generatur. Sed generatio filii est aeterna. Ergo et missio.

Ссылаются нормы: Q43A2Obiectio1, assert-h2fabce80f19329ac1eefae777638223ed4d39c02f41a915edf74233aba65e6ee, assert-h5fb8cb6ce0b190bb04811b6a335d4b3187fb03ce5fc5fe48bd2f8ff99583f82c

section/43-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0c49875955761801653443d9b15abf8cb9fc8307262fce541c4c98ccc002aa92LA

Praeterea, cuicumque convenit aliquid temporaliter, illud mutatur. Sed persona divina non mutatur. Ergo missio divinae personae non est temporalis, sed aeterna.

Ссылаются нормы: Q43A2Obiectio2, assert-h3a6365aadce961d00530b31d835bc27836a2049d560ed2b01f4a796a4dfaa958, assert-h8c43057fa6a33f3030c56d9afac1525b04b16e106f76bdf286b18cd0ce8a4c3e

section/43-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f70bece5379b03bf95dcc2651dcb59f0e3b19114827eeb17b99d6dda3cb424a8LA

Praeterea, missio processionem importat. Sed processio divinarum personarum est aeterna. Ergo et missio.

Ссылаются нормы: Q43A2Obiectio3, assert-h786b9561ea37b581feaaccca47137094822d3a5b0b5c8062319afd65e60346eb, assert-hfb910f65e9af7327be7aafcbb9724dbc9c1e6079bcee3d24287c33e69d557cbd

section/43-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2c13ac22e29bd99714624e1482b7ea3bdd78c69930c42edac73f06005d16830cLA

Respondeo dicendum quod in his quae important originem divinarum personarum, est quaedam differentia attendenda. Quaedam enim in sui significatione important solam habitudinem ad principium, ut processio et exitus. Quaedam vero, cum habitudine ad principium, determinant processionis terminum. Quorum quaedam determinant terminum aeternum, sicut generatio et spiratio, nam generatio est processio divinae personae in naturam divinam; et spiratio, passive accepta, importat processionem amoris subsistentis. Quaedam vero, cum habitudine ad principium, important terminum temporalem, sicut missio et datio, mittitur enim aliquid ad hoc ut sit in aliquo, et datur ad hoc quod habeatur; personam autem divinam haberi ab aliqua creatura, vel esse novo modo existendi in ea, est quoddam temporale. Unde missio et datio in divinis dicuntur temporaliter tantum. Generatio autem et spiratio solum ab aeterno. Processio autem et exitus dicuntur in divinis et aeternaliter et temporaliter, nam filius ab aeterno processit ut sit Deus; temporaliter autem ut etiam sit homo, secundum missionem visibilem; vel etiam ut sit in homine, secundum invisibilem missionem.

Ссылаются нормы: Q43A2Respondeo, assert-hfcd7512dffc3be00807f467d5b48e70309505dd33666f66c7ab0ca6172343a91

section/43-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:f3ad3fd0535963717806e48932e56f0bbdb0d1e56172f51549d0be529da1e790LA

Sed contra est quod dicitur Galat. IV, cum venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum.

Ссылаются нормы: assert-h8b9fe4802cb56a3efae850745c4b748d4f6666ba91f55ebbef5eb3ff8770dc83

section/43-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c7f6b75eb4fb00cf032b3f766ff3491c06e4d67102233c47d4e4a908489d3931LA

Ad primum ergo dicendum quod per donum gratiae gratum facientis perficitur creatura rationalis, ad hoc quod libere non solum ipso dono creato utatur, sed ut ipsa divina persona fruatur. Et ideo missio invisibilis fit secundum donum gratiae gratum facientis, et tamen ipsa persona divina datur.

Ссылаются нормы: Q43A3Ad1, assert-hc9c5208a787d265d965df26a58cd9de428c3f44e8ef7f11129d51f08a57fc62e

section/43-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d41441951c995b6e121aed55086ae0fb8914c74d8ab1da438308aad3cc2cb285LA

Ad secundum dicendum quod gratia gratum faciens disponit animam ad habendam divinam personam, et significatur hoc, cum dicitur quod spiritus sanctus datur secundum donum gratiae. Sed tamen ipsum donum gratiae est a spiritu sancto, et hoc significatur, cum dicitur quod caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum.

Ссылаются нормы: Q43A3Ad2, assert-hd1544d290ce221cf6667486ff2926b91f43a59060917435a0b55a71213beb05a

section/43-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:879f8fab2311af3a653ca5381b0a090cd1d5e095eb2ce853d311c6de45ab6c88LA

Ad tertium dicendum quod, licet per aliquos effectus filius cognosci possit a nobis, non tamen per aliquos effectus nos inhabitat, vel etiam habetur a nobis.

Ссылаются нормы: Q43A3Ad3, assert-hc8f1241b9642b22171e575d9525bbc608bb754ebdf8304d1df71ba8eb0e25bb6

section/43-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:efbf6ae2238fcdd10d6c5999873373ec2556e496b13c6bedeb923acf366ba1afLA

Ad quartum dicendum quod operatio miraculorum est manifestativa gratiae gratum facientis, sicut et donum prophetiae, et quaelibet gratia gratis data. Unde I Cor. XII, gratia gratis data nominatur manifestatio spiritus. Sic igitur apostolis dicitur datus spiritus sanctus ad operationem miraculorum, quia data est eis gratia gratum faciens cum signo manifestante. Si autem daretur solum signum gratiae gratum facientis sine gratia, non diceretur dari simpliciter spiritus sanctus; nisi forte cum aliqua determinatione, secundum quod dicitur quod alicui datur spiritus propheticus vel miraculorum, inquantum a spiritu sancto habet virtutem prophetandi vel miracula faciendi.

Ссылаются нормы: Q43A3Ad4, assert-h986809665a8338d6abff759630957dfcbfde322a5d2daf9761339bbb3713e3c1

section/43-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0dd7e74f04c93bb1d13692c0a4ca3c85bbc98cc8a8afa6e507c0ba909f450985LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod missio invisibilis divinae personae non sit solum secundum donum gratiae gratum facientis. Divinam enim personam mitti, est ipsam donari. Si igitur divina persona mittitur solum secundum dona gratiae gratum facientis, non donabitur ipsa persona divina, sed solum dona eius. Quod est error dicentium spiritum sanctum non dari, sed eius dona.

Ссылаются нормы: Q43A3Obiectio1, assert-h585db32aa0cf1d522d26f9af0eb546d6e74aef03689c4db39f6c6e171b375b36

section/43-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1bfc97d53f6225e8d0508308d9f2e3e9e61092a1c0057a9a010699624039777eLA

Praeterea, haec praepositio secundum denotat habitudinem alicuius causae. Sed persona divina est causa quod habeatur donum gratiae gratum facientis, et non e converso; secundum illud Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ergo inconvenienter dicitur quod persona divina secundum dona gratiae gratum facientis mittatur.

Ссылаются нормы: Q43A3Obiectio2, assert-h5bba80d13b29984779718032e69ddfa3ab04a7e8f325515a5af8fcefb06ee797, assert-h6db7af4a14ce4e632d2d6a440faf80e2b77d5eae232ce87c5630962936702eb8

section/43-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:be32379ddd3f902b394457c1f6bc5502e7dd9ebd917762d0ed41c5346e29bbafLA

Praeterea, Augustinus dicit, IV de Trin., quod filius, cum ex tempore mente percipitur, mitti dicitur. Sed filius cognoscitur non solum per gratiam gratum facientem, sed etiam per gratiam gratis datam, sicut per fidem et per scientiam. Non ergo persona divina mittitur secundum solam gratiam gratum facientem.

Ссылаются нормы: Q43A3Obiectio3, assert-h67e3ffb7b289736892a7e13458db5d794d9378ecad96e5087d5060871f6511db, assert-h7f1578edcc247ef8db14e443cab9284ef3ce2f910fac6e717cd1cf9cb05e24cb

section/43-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2619c799ccbadf166cc8cb68d72f58373c0c62b09bee0dc51280d017bcca00abLA

Praeterea, Rabanus dicit quod spiritus sanctus datus est apostolis ad operationem miraculorum. Hoc autem non est donum gratiae gratum facientis, sed gratiae gratis datae. Ergo persona divina non solum datur secundum gratiam gratum facientem.

Ссылаются нормы: Q43A3Obiectio4, assert-hc4850abdc73603732ee92612a0054d15dbabc7362e9b36af3b3e7f594b6cef8b

section/43-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:100840c91103adf6b5423f59f1ea3a979b5afbeab88eff418d1e5a7d0f3278d1LA

Respondeo dicendum quod divinae personae convenit mitti, secundum quod novo modo existit in aliquo; dari autem, secundum quod habetur ab aliquo. Neutrum autem horum est nisi secundum gratiam gratum facientem. Est enim unus communis modus quo Deus est in omnibus rebus per essentiam, potentiam et praesentiam, sicut causa in effectibus participantibus bonitatem ipsius. Super istum modum autem communem, est unus specialis, qui convenit creaturae rationali, in qua Deus dicitur esse sicut cognitum in cognoscente et amatum in amante. Et quia, cognoscendo et amando, creatura rationalis sua operatione attingit ad ipsum Deum, secundum istum specialem modum Deus non solum dicitur esse in creatura rationali, sed etiam habitare in ea sicut in templo suo. Sic igitur nullus alius effectus potest esse ratio quod divina persona sit novo modo in rationali creatura, nisi gratia gratum faciens. Unde secundum solam gratiam gratum facientem, mittitur et procedit temporaliter persona divina. Similiter illud solum habere dicimur, quo libere possumus uti vel frui. Habere autem potestatem fruendi divina persona, est solum secundum gratiam gratum facientem. Sed tamen in ipso dono gratiae gratum facientis, spiritus sanctus habetur, et inhabitat hominem. Unde ipsemet spiritus sanctus datur et mittitur.

Ссылаются нормы: Q43A3Respondeo, assert-ha825bfd685d3ad00d2d5547c7b8254ada855fc3c08cb235b24a11a6c41e2f4aa

section/43-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:81e2093582b06b2573a9fd2d66f507b0e85337d88da91ce8e94b9ecb1275a4e6LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, XV de Trin., quod spiritus sanctus procedit temporaliter ad sanctificandam creaturam. Missio autem est temporalis processio. Cum igitur sanctificatio creaturae non sit nisi per gratiam gratum facientem, sequitur quod missio divinae personae non sit nisi per gratiam gratum facientem.

Ссылаются нормы: assert-he25f8ab5c2105da1b526dd6f84fe439a13d1cd3ece7697f4098962b3100e69f7

section/43-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f3346b1b0491ce4a6db3b2a1cea962cbd34d08dd4f2dd81cd0047e5fec6238c1LA

Ad primum ergo dicendum quod si dare importet liberalem communicationem alicuius, sic pater dat seipsum, inquantum se liberaliter communicat creaturae ad fruendum. Si vero importet auctoritatem dantis respectu eius quod datur, sic non convenit dari in divinis nisi personae quae est ab alio; sicut nec mitti.

Ссылаются нормы: Q43A4Ad1, assert-h4e923a26e1d06954d0503be26df93fb4b223c3c76be5c55797fd96db13c51847

section/43-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:24a1cef76b05dbb30f5ade742b899b806cae292fc5f25283b881b55204ed31feLA

Ad secundum dicendum quod, licet effectus gratiae sit etiam a patre, qui inhabitat per gratiam, sicut et filius et spiritus sanctus; quia tamen non est ab alio, non dicitur mitti. Et hoc est quod dicit Augustinus, IV de Trin., quod pater, cum in tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus, non enim habet de quo sit, aut ex quo procedat.

Ссылаются нормы: Q43A4Ad2, assert-hcc14fc82332faafa6a1a681c9a16bd88afa81d67a353f2ad5708ff252942e4d9

section/43-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c02b41cd9271e70156d4023f53f5e2b6e5399feba66f3d803a6bc07d181f85b6LA

Ad tertium dicendum quod missio, inquantum importat processionem a mittente, includit in sui significatione notionem, non quidem in speciali, sed in generali, prout esse ab alio est commune duabus notionibus.

Ссылаются нормы: Q43A4Ad3, assert-h1af33023d572aa71bcf45f825ab57c1a8979d2fec2bc9fbe24aaa1e256f5810f

section/43-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e1fd308fec27f01a30358cc1e8003376f0fc7ed04eb1f0c9fe1f506b1f8fbff3LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam patri conveniat mitti. Mitti enim divinam personam est ipsam dari. Sed pater dat seipsum, cum haberi non possit, nisi se ipso donante. Ergo potest dici quod pater mittat seipsum.

Ссылаются нормы: Q43A4Obiectio1, assert-haeacca3d1976df8c8d1a95e4edc80de530db164fb2fc1e675285e122bb7b0a04, assert-hf858c228d604b6672dfdc4eea9d78c10de2fe912f31ee81fb9232c367c6c2aaa

section/43-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f5491bc254d3a88f3b69145648cfa2162f188b7ad9e97528583fa262723134dcLA

Praeterea, persona divina mittitur secundum inhabitationem gratiae. Sed per gratiam tota Trinitas inhabitat in nobis, secundum illud Ioan. XIV, ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ergo quaelibet divinarum personarum mittitur.

Ссылаются нормы: Q43A4Obiectio2, assert-h0de1afc9c37f40a52281dc3c398aa0ed6cb68b964045407d7f35f13f2d6961af, assert-heaebcf845ff7695163bc2315bc30d7c3d7baf25f3011bbf589e75e723f73ae9e

section/43-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:898733a51fbd3f69148b616fe8d537eaf399d69b4afddf85a1f9c5ef17abadd5LA

Praeterea, quidquid convenit alicui personae, convenit omnibus, praeter notiones et personas. Sed missio non significat aliquam personam, neque etiam notionem, cum sint tantum quinque notiones, ut supra dictum est. Ergo cuilibet personae divinae convenit mitti.

Ссылаются нормы: Q43A4Obiectio3, assert-h47c30fe59d5ca2517aaa728fab72d7474a54d4066aaedac7391136a6a60d69de, assert-h74935ede9cd8b0f601dc286b731cea5064c8793d016f6f39a6b2663acec3c42f

section/43-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:324fbc4b6fe849ebf9db2dc1eb88c7a320fc8631a88f2ffe89a7b8caa99884b0LA

Respondeo dicendum quod missio in sui ratione importat processionem ab alio; et in divinis, secundum originem, ut supra dictum est. Unde, cum pater non sit ab alio, nullo modo convenit sibi mitti; sed solum filio et spiritui sancto, quibus convenit esse ab alio.

Ссылаются нормы: Q43A4Respondeo, assert-h5c8a23ea8eb896248ee72f4783eb3e748f11fd8d0d179260439a79f33955ed3b

section/43-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:5b25f0b392bbc1c58a97c1affd1bec2f4d8ba8435c670a4a602f5489cfb53232LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in II libro de Trin., quod solus pater nunquam legitur missus.

Ссылаются нормы: assert-haf120b58eea200981229b475c232ec863ecc13402a4dbbf8ad1cc6a7b37c1bd1

section/43-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e5e6911f94a1d61586cd74142f907efc27d9adc8ada07a7d5c7496ba6bb737c7LA

Ad primum ergo dicendum quod, licet omnia dona, inquantum dona sunt, attribuantur spiritui sancto, quia habet rationem primi doni, secundum quod est amor, ut supra dictum est; aliqua tamen dona, secundum proprias rationes, attribuuntur per quandam appropriationem filio, scilicet illa quae pertinent ad intellectum et secundum illa dona attenditur missio filii. Unde Augustinus dicit, IV de Trin., quod tunc invisibiliter filius cuiquam mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur.

Ссылаются нормы: Q43A5Ad1, assert-hfc1d4065b508b5096e1e60d079b314cab77232b24bc6fdf7bec3e7d34d5aa2cc

section/43-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8a309b000e8d60f81e63d4a2e5a9c722f407175371511ff40e38026589f1aa4cLA

Ad secundum dicendum quod anima per gratiam conformatur Deo. Unde ad hoc quod aliqua persona divina mittatur ad aliquem per gratiam, oportet quod fiat assimilatio illius ad divinam personam quae mittitur per aliquod gratiae donum. Et quia spiritus sanctus est amor, per donum caritatis anima spiritui sancto assimilatur, unde secundum donum caritatis attenditur missio spiritus sancti. Filius autem est verbum, non qualecumque, sed spirans amorem, unde Augustinus dicit, in IX libro de Trin., verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia est. Non igitur secundum quamlibet perfectionem intellectus mittitur filius, sed secundum talem instructionem intellectus, qua prorumpat in affectum amoris, ut dicitur Ioan. VI, omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me; et in Psalm., in meditatione mea exardescet ignis. Et ideo signanter dicit Augustinus quod filius mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, perceptio enim experimentalem quandam notitiam significat. Et haec proprie dicitur sapientia, quasi sapida scientia, secundum illud Eccli. VI, sapientia doctrinae secundum nomen eius est.

Ссылаются нормы: Q43A5Ad2, assert-hfe782b7e67849ffe7f0ce901c368062da45c2594c7b14f279e275b0f3c66a503

section/43-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fff0b0b2d5d86e251b6ddea3bc04c644401d0ec8358dd074f827aec029a535fdLA

Ad tertium dicendum quod, cum missio importet originem personae missae et inhabitationem per gratiam, ut supra dictum est, si loquamur de missione quantum ad originem, sic missio filii distinguitur a missione spiritus sancti, sicut et generatio a processione. Si autem quantum ad effectum gratiae, sic communicant duae missiones in radice gratiae, sed distinguuntur in effectibus gratiae, qui sunt illuminatio intellectus, et inflammatio affectus. Et sic manifestum est quod una non potest esse sine alia, quia neutra est sine gratia gratum faciente, nec una persona separatur ab alia.

Ссылаются нормы: Q43A5Ad3, assert-hf1b1f97befcbe3537ae878049a285ce63992e46c85c3921c74b64d4828b78b65

section/43-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0b0c15e90acd19f502d0acc6eb10bbef0e5eee156f6771e493d6fa0108c74686LA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod filio non conveniat invisibiliter mitti. Missio enim invisibilis divinae personae attenditur secundum dona gratiae. Sed omnia dona gratiae pertinent ad spiritum sanctum, secundum illud I Cor. XII, omnia operatur unus atque idem spiritus. Ergo invisibiliter non mittitur nisi spiritus sanctus.

Ссылаются нормы: Q43A5Obiectio1, assert-h36262d924a6cb16a2248942f3c701a7f5b7cfdd66bfd992b5bd6d21dc18d6cdc, assert-he92a38bc0ad96281b813c489822d4eeb807635d84c45212cb3ab0ee864b5dc09

section/43-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:705a009f5369cc05cdf51938b6489d6358e61b126f70a7858e2a23ff6b83eba9LA

Praeterea, missio divinae personae fit secundum gratiam gratum facientem. Sed dona quae pertinent ad perfectionem intellectus, non sunt dona gratiae gratum facientis, cum sine caritate possint haberi, secundum illud I ad Cor. XIII, si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Cum ergo filius procedat ut verbum intellectus, videtur quod non conveniat sibi invisibiliter mitti.

Ссылаются нормы: Q43A5Obiectio2, assert-h445d1842a2a3e03b0db83f40eb354fbcfd9b9e65d6ee2ceb399934af7142cc84, assert-ha7cc32e55762bfb208b13906c58a83ea525cb0ac1d47ef7c87cf4cacf437a7f0

section/43-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7ef5071266b5b4fde7fc27b22b5101b30c797a157659df0396abb3436ae8c792LA

Praeterea, missio divinae personae est quaedam processio, ut dictum est. Sed alia est processio filii, alia spiritus sancti. Ergo et alia missio, si uterque mittitur. Et sic altera earum superflueret, cum una sit sufficiens ad sanctificandam creaturam.

Ссылаются нормы: Q43A5Obiectio3, assert-hb54efabd37313f5694fe3bb4b535fdd01129ea5111050b5faf5ca03e1072c562, assert-hcfc6137597081f34158d67268a6eecd785ccf9139ae73ebb61ccec362f2b9a10

section/43-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f08c3d9b818151cae41f2a93ed4a86b3309b19496c86b20017b9a4a475e37962LA

Respondeo dicendum quod per gratiam gratum facientem tota Trinitas inhabitat mentem, secundum illud Ioan. XIV, ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Mitti autem personam divinam ad aliquem per invisibilem gratiam, significat novum modum inhabitandi illius personae, et originem eius ab alia. Unde, cum tam filio quam spiritui sancto conveniat et inhabitare per gratiam et ab alio esse, utrique convenit invisibiliter mitti. Patri autem licet conveniat inhabitare per gratiam, non tamen sibi convenit ab alio esse; et per consequens nec mitti.

Ссылаются нормы: Q43A5Respondeo, assert-hca01084b857809060210c527f10b97a0b6a14cf4ffb5b1fb47ef4ceb3bb00fe0

section/43-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:1fec13aaaed8cfc5fab23b652a966f89a1a0b02e68b2f0159b409f76c5cc2745LA

Sed contra est quod Sap. IX dicitur de divina sapientia, mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae.

Ссылаются нормы: assert-h4ea9adc80652a9f59579dfde33a49485b558e7e984343038f6c8ab753b7509bc

section/43-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2deeddc9fb7bb9422d316ff460eac3ea4c46d1550d92e5127c4a58f1da32cecfLA

Ad primum ergo dicendum quod missio invisibilis est facta ad patres veteris testamenti. Unde dicit Augustinus, IV de Trin., quod secundum quod filius mittitur invisibiliter, fit in hominibus aut cum hominibus; hoc autem antea factum est in patribus et prophetis. Quod ergo dicitur, nondum erat datus spiritus, intelligitur de illa datione cum signo visibili, quae facta est in die Pentecostes.

Ссылаются нормы: Q43A6Ad1, assert-h348515f0446405a873a2fe6a188d6741d85dc4292421371d4891add9caa6c412

section/43-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:845be7c30c50cdd5a0da44e07b02bd4cd9e0b393cd2868257c7a05726a5a9d57LA

Ad secundum dicendum quod etiam secundum profectum virtutis, aut augmentum gratiae, fit missio invisibilis. Unde Augustinus dicit, IV de Trin., quod tunc cuiquam mittitur filius, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis. Sed tamen secundum illud augmentum gratiae praecipue missio invisibilis attenditur, quando aliquis proficit in aliquem novum actum, vel novum statum gratiae, ut puta cum aliquis proficit in gratiam miraculorum aut prophetiae, vel in hoc quod ex fervore caritatis exponit se martyrio, aut abrenuntiat his quae possidet, aut quodcumque opus arduum aggreditur.

Ссылаются нормы: Q43A6Ad2, assert-hbc87a4321f7857c8a541cd55317058e0b2e4c6a2a9cbb9903cbc0470124d3265

section/43-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:33dbfe94386243c8a49d3cc73445cd5983fe5d67f42baf220c44e5c57b7436c1LA

Ad tertium dicendum quod ad beatos est facta missio invisibilis in ipso principio beatitudinis. Postmodum autem ad eos fit missio invisibilis, non secundum intensionem gratiae, sed secundum quod aliqua mysteria eis revelantur de novo, quod est usque ad diem iudicii. Quod quidem augmentum attenditur secundum extensionem gratiae ad plura se extendentis. Ad Christum autem fuit facta invisibilis missio in principio suae conceptionis, non autem postea, cum a principio suae conceptionis fuerit plenus omni sapientia et gratia.

Ссылаются нормы: Q43A6Ad3, assert-h20e3be34b0bbf26223eca390501bbedbe43bb6ef440156b775320cc3e2f1b714

section/43-6/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bbf4078433b5dc4303de912bfe0ea13eb39c35980fb73b2feba36c209b7a3170LA

Ad quartum dicendum quod gratia est in sacramentis novae legis instrumentaliter, sicut forma artificiati est in instrumentis artis, secundum quendam decursum ab agente in patiens. Missio autem non dicitur fieri nisi respectu termini. Unde missio divinae personae non fit ad sacramenta, sed ad eos qui per sacramenta gratiam suscipiunt.

Ссылаются нормы: Q43A6Ad4, assert-h7ff1b4fc8c409f834ded1f9cfe7889bafdb02361e9aabdcdd7bfa41804bfb911

section/43-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e8c9f9858554d39f0d030d5b4e49bf02c0ad7726eeaa379859aa9b223b555948LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod missio invisibilis non fiat ad omnes qui sunt participes gratiae. Patres enim veteris testamenti gratiae participes fuerunt. Sed ad illos non videtur fuisse facta missio invisibilis, dicitur enim Ioan. VII, nondum erat spiritus datus, quia nondum erat Iesus glorificatus. Ergo missio invisibilis non fit ad omnes qui sunt participes gratiae.

Ссылаются нормы: Q43A6Obiectio1, assert-h8efd41f2468311d500fb50d96d77496f3fbdf6595a8f971dbb24a5388a1c39c5, assert-hd85a6d97629a280e9c181baaca15fbbe64d26c2a402d15dd564439c99c3a9cbb

section/43-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:68544d05613b3f4c319a1146eab1c0c07bc8c43561c5e6140d750582ae96385bLA

Praeterea, profectus in virtute non est nisi per gratiam. Sed missio invisibilis non videtur attendi secundum profectum virtutis, quia profectus virtutis videtur esse continuus, cum caritas semper aut proficiat aut deficiat; et sic missio esset continua. Ergo missio invisibilis non fit ad omnes participes gratiae.

Ссылаются нормы: Q43A6Obiectio2, assert-h6feabde5fa1a95c106a7edc754efd39ebb2845ce05f2275bc8b1edea01f31d01, assert-hdfe13d5a457aaad7230cbad7c567d3a11bcb437e17eecf11555f0aa434932a2f

section/43-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d976f3f7e7026f829e0256083373928999f938335f164fb5db47db4fa10485adLA

Praeterea, Christus et beati plenissime habent gratiam. Sed ad eos non videtur fieri missio, quia missio fit ad aliquid distans; Christus autem, secundum quod homo, et omnes beati perfecte sunt uniti Deo. Non ergo ad omnes participes gratiae fit missio invisibilis.

Ссылаются нормы: Q43A6Obiectio3, assert-h488a492d4a4d3fd819c8bd7f2cdeb9e1a2bf5f861c334ded594fc87c21b819e7, assert-hb019e7831047628552d86620f2bbb77b28c8ef9ec122824d7009434fa6a71814

section/43-6/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8c963e75bff9286a1cc11d6d04a815f86aa563459b74ffedaccf47d4b3c6b067LA

Praeterea, sacramenta novae legis continent gratiam. Nec tamen ad ea dicitur fieri missio invisibilis. Non ergo ad omnia quae habent gratiam, fit missio invisibilis.

Ссылаются нормы: Q43A6Obiectio4, assert-h75418001b10c04676513c943008e15100004395d10feb07f7e6787f3046eadb1

section/43-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:adc65a22a85c9606134037b466fa5a7b7324c61dd9e4edafb4340588f46251a0LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, missio de sui ratione importat quod ille qui mittitur vel incipiat esse ubi prius non fuit, sicut accidit in rebus creatis; vel incipiat esse ubi prius fuit, sed quodam modo novo, secundum quod missio attribuitur divinis personis. Sic ergo in eo ad quem fit missio, oportet duo considerare, scilicet inhabitationem gratiae, et innovationem quandam per gratiam. Ad omnes ergo fit missio invisibilis, in quibus haec duo inveniuntur.

Ссылаются нормы: Q43A6Respondeo, assert-h55b4e9ccb6014491f2d950cd53cee477d6d62f238df2fc39c53c22942dc61032

section/43-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d2e9f7d4430748a552b8bdca69da971b7049d2a32cd446ff8898060079caed1fLA

Sed contra est quod, secundum Augustinum, missio invisibilis fit ad sanctificandam creaturam. Omnis autem creatura habens gratiam sanctificatur. Ergo ad omnem creaturam huiusmodi fit missio invisibilis.

Ссылаются нормы: assert-hb8b61591a1d0c50c2df8d18118b83987c1d24505a873039555aca16323c709fa

section/43-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3da634f47cc442551275f7390e7d1a7c428aa9b82b326912a5f8a9846f4ef16fLA

Ad primum ergo dicendum quod filius creaturam visibilem in qua apparuit, in unitatem personae assumpsit, sic ut quod de illa creatura dicitur, de filio Dei dici possit. Et sic, ratione naturae assumptae, filius dicitur minor patre. Sed spiritus sanctus non assumpsit creaturam visibilem in qua apparuit, in unitatem personae, ut quod illi convenit, de illo praedicetur. Unde non potest dici minor patre propter visibilem creaturam.

Ссылаются нормы: Q43A7Ad1, assert-hfb234ca506ee64f42a4364558c258d29f14c24465190bce1e1c483f163f179c0

section/43-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7ff11959ce43732562a5c07357d1806c89436665221895b983c07665b59fdbd4LA

Ad secundum dicendum quod missio visibilis spiritus sancti non attenditur secundum visionem imaginariam, quae est visio prophetica. Quia, ut Augustinus dicit, II de Trin., visio prophetica non est exhibita corporeis oculis per formas corporeas, sed in spiritu per spirituales corporum imagines, columbam vero illam et ignem oculis viderunt quicumque viderunt. Neque iterum sic se habuit spiritus sanctus ad huiusmodi species, sicut filius ad petram (quia dicitur, petra erat Christus). Illa enim petra iam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine Christi, quem significabat, sed illa columba et ignis ad haec tantum significanda repente extiterunt. Sed videntur esse similia flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi columnae quam populus in eremo sequebatur, et fulgoribus ac tonitruis quae fiebant cum lex daretur in monte, ad hoc enim rerum illarum corporalis extitit species, ut aliquid significaret, atque praeteriret. Sic igitur patet quod missio visibilis neque attenditur secundum visiones propheticas, quae fuerunt imaginariae, et non corporales, neque secundum signa sacramentalia veteris et novi testamenti, in quibus quaedam res praeexistentes assumuntur ad aliquid significandum. Sed spiritus sanctus visibiliter dicitur esse missus, inquantum fuit monstratus in quibusdam creaturis, sicut in signis, ad hoc specialiter factis.

Ссылаются нормы: Q43A7Ad2, assert-h8bbc56235de2974d570663785ef9510524c290cdc686d82544b4798724c79050

section/43-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c953c17b0a1240db679ab550f81ad120d5acf85251dcb33ad78f11b9fa5782e9LA

Ad tertium dicendum quod, licet illas creaturas visibiles tota Trinitas operata sit, tamen factae sunt ad demonstrandum specialiter hanc vel illam personam. Sicut enim diversis nominibus significantur pater et filius et spiritus sanctus, ita etiam diversis rebus significari potuerunt; quamvis inter eos nulla sit separatio aut diversitas.

Ссылаются нормы: Q43A7Ad3, assert-he504de8127ea70dc33357803dc2476fcf2139d0484090958e49b6c46edcf6827

section/43-7/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9bb173e127d00264c7fa20b08f063b6759f1835a3432ae6db4ff006193be37a2LA

Ad quartum dicendum quod personam filii declarari oportuit ut sanctificationis auctorem, ut dictum est, et ideo oportuit quod missio visibilis filii fieret secundum naturam rationalem, cuius est agere, et cui potest competere sanctificare. Indicium autem sanctificationis esse potuit quaecumque alia creatura. Neque oportuit quod creatura visibilis ad hoc formata, esset assumpta a spiritu sancto in unitatem personae, cum non assumeretur ad aliquid agendum, sed ad indicandum tantum. Et propter hoc etiam non oportuit quod duraret, nisi quandiu perageret officium suum.

Ссылаются нормы: Q43A7Ad4, assert-h6d6a62a8f202c903c5cde43023d21f2dfb8fed5590a48fe3491970a1658fb634

section/43-7/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:57fd6e3a96506258a225c983be0679bc57eebf5c47c204bceaa2feb608f07a59LA

Ad quintum dicendum quod illae creaturae visibiles formatae sunt ministerio Angelorum, non tamen ad significandum personam Angeli, sed ad significandam personam spiritus sancti. Quia igitur spiritus sanctus erat in illis creaturis visibilibus sicut signatum in signo, propter hoc secundum eas spiritus sanctus visibiliter mitti dicitur, et non Angelus.

Ссылаются нормы: Q43A7Ad5, assert-h20db025b9abbccae6999b15846162ee0d47cf9d3fe6abad0cfa5294548b09174

section/43-7/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b7e41151f13ff6807ddaaee2db14a95f1768fc4b00f144abbd2e667369980b8dLA

Ad sextum dicendum quod non est de necessitate invisibilis missionis, ut semper manifestetur per aliquod signum visibile exterius, sed, sicut dicitur I Cor. XII, manifestatio spiritus datur alicui ad utilitatem, scilicet Ecclesiae. Quae quidem utilitas est, ut per huiusmodi visibilia signa fides confirmetur et propagetur. Quod quidem principaliter factum est per Christum et per apostolos, secundum illud Hebr. II, cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est. Et ideo specialiter debuit fieri missio visibilis spiritus sancti ad Christum et ad apostolos, et ad aliquos primitivos sanctos, in quibus quodammodo Ecclesia fundabatur, ita tamen quod visibilis missio facta ad Christum, demonstraret missionem invisibilem non tunc, sed in principio suae conceptionis, ad eum factam. Facta autem est missio visibilis ad Christum, in Baptismo quidem sub specie columbae, quod est animal fecundum, ad ostendendum in Christo auctoritatem donandi gratiam per spiritualem regenerationem, unde vox patris intonuit, hic est filius meus dilectus, ut ad similitudinem unigeniti alii regenerarentur. In transfiguratione vero, sub specie nubis lucidae, ad ostendendam exuberantiam doctrinae, unde dictum est, ipsum audite. Ad apostolos autem, sub specie flatus, ad ostendendam potestatem ministerii in dispensatione sacramentorum, unde dictum est eis, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed sub linguis igneis, ad ostendendum officium doctrinae, unde dicitur quod coeperunt loqui variis linguis. Ad patres autem veteris testamenti, missio visibilis spiritus sancti fieri non debuit quia prius debuit perfici missio visibilis filii quam spiritus sancti, cum spiritus sanctus manifestet filium, sicut filius patrem. Fuerunt tamen factae visibiles apparitiones divinarum personarum patribus veteris testamenti. Quae quidem missiones visibiles dici non possunt, quia non fuerunt factae, secundum Augustinum, ad designandum inhabitationem divinae personae per gratiam, sed ad aliquid aliud manifestandum.

Ссылаются нормы: Q43A7Ad6, assert-h618647d949f8417df0795803386e7c0ff365b7de5c98f6a49477dda42edddc19

section/43-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:32f4cdfc19678424eb0b16590350eb2bc36cd46e4a8b0a4a5cd453df1aef5814LA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod spiritui sancto non conveniat visibiliter mitti. Filius enim, secundum quod visibiliter missus est in mundum, dicitur esse minor patre. Sed nunquam legitur spiritus sanctus minor patre. Ergo spiritui sancto non convenit visibiliter mitti.

Ссылаются нормы: Q43A7Obiectio1, assert-h76d974634660a84c470f9d5a6987c613e607406eb34b0a6ba38184b17d7d573b, assert-hcb2a1806488f82ab9a4f9db26cce958ad45c2fcfafbf3ed6210d12ece6ffe150

section/43-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:310d781699c0955aa886001edf31277cceb34e1f90a7ee2a47eedaa5dc4cf6bdLA

Praeterea, missio visibilis attenditur secundum aliquam creaturam visibilem assumptam, sicut missio filii secundum carnem. Sed spiritus sanctus non assumpsit aliquam creaturam visibilem. Unde non potest dici quod in aliquibus creaturis visibilibus sit alio modo quam in aliis, nisi forte sicut in signo; sicut est etiam in sacramentis, et in omnibus figuris legalibus. Non ergo spiritus sanctus visibiliter mittitur, vel oportet dicere quod secundum omnia huiusmodi, eius missio visibilis attenditur.

Ссылаются нормы: Q43A7Obiectio2, assert-h5202378bb26ab601fa0010a8f20993c092481451639ce2cb96649a86bab08730, assert-h624dc89d79a9bb69ce920e8160d2ce61f55e0b4f8618af9572c7dc861572d236, assert-h7ecd075a5d7708f241dbc77d764e05786c6193ccfaaacb8220df3a84f50f72a8

section/43-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:08fef3ee50077b34bddd79bb4aed8b1a2648669c80151e736326d98b522bafb8LA

Praeterea, quaelibet creatura visibilis est effectus demonstrans totam Trinitatem. Non ergo per illas creaturas visibiles magis mittitur spiritus sanctus quam alia persona.

Ссылаются нормы: Q43A7Obiectio3, assert-ha6998594e0ad7fcf11d4cf9cb9b8d570a011d953ca8e74cb81ebc5a0b2c463c3

section/43-7/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d41b2c73a319d755188bdba64b5a29f413e2ac9062cefe9644b4a4d6043f25fLA

Praeterea, filius visibiliter est missus secundum dignissimam visibilium creaturarum, scilicet secundum naturam humanam. Si igitur spiritus sanctus visibiliter mittitur, debuit mitti secundum aliquas creaturas rationales.

Ссылаются нормы: Q43A7Obiectio4, assert-h50c52494e579253d65f59e430be19ee512c15ae6adcff1d9341f7295a2c1f3fe

section/43-7/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ec788a6f662afcf7f4a836eee7c4cb6886acc6227b52a69c99f45c6c3a28b7d6LA

Praeterea, quae visibiliter fiunt divinitus, dispensantur per ministerium Angelorum, ut Augustinus dicit, III de Trin. Si ergo aliquae species visibiles apparuerunt, hoc factum fuit per Angelos. Et sic ipsi Angeli mittuntur, et non spiritus sanctus.

Ссылаются нормы: Q43A7Obiectio5, assert-he7db786588461c95f4e5512b5181d079eeb163d33cbe45f00f8fd9a2f0aae69f

section/43-7/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ef6ad0879aee497f8be5f03f39d5c25553d39571ba93de5312642cd47b0dc5c2LA

Praeterea, si spiritus sanctus visibiliter mittatur, hoc non est nisi ad manifestandum invisibilem missionem, quia invisibilia per visibilia manifestantur. Ergo ad quem missio invisibilis facta non fuit, nec missio visibilis fieri debuit, et ad omnes ad quos fit missio invisibilis, sive in novo sive in veteri testamento, missio visibilis fieri debet, quod patet esse falsum. Non ergo spiritus sanctus visibiliter mittitur.

Ссылаются нормы: Q43A7Obiectio6, assert-h1297190c3b3fcd60d392dc48fc6e65d0c5050883848e7de432f7fe99704abc10, assert-hf8037fa2c1676443072cb05559139b6f863671f21f703414342d932640391d65

section/43-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:73ca0879b18067aa275b57cfa7da2f012b5eb8d871b6ea9b8e0c26b194ef8fcaLA

Respondeo dicendum quod Deus providet omnibus secundum uniuscuiusque modum. Est autem modus connaturalis hominis, ut per visibilia ad invisibilia manuducatur, ut ex supra dictis patet, et ideo invisibilia Dei oportuit homini per visibilia manifestari. Sicut igitur seipsum Deus, et processiones aeternas personarum, per creaturas visibiles, secundum aliqua indicia, hominibus quodammodo demonstravit; ita conveniens fuit ut etiam invisibiles missiones divinarum personarum secundum aliquas visibiles creaturas manifestarentur. Aliter tamen filius et spiritus sanctus. Nam spiritui sancto, inquantum procedit ut amor, competit esse sanctificationis donum, filio autem, inquantum est spiritus sancti principium, competit esse sanctificationis huius auctorem. Et ideo filius visibiliter missus est tanquam sanctificationis auctor, sed spiritus sanctus tanquam sanctificationis indicium.

Ссылаются нормы: Q43A7Respondeo, assert-h765f079cc022b28fa7f6c32e08e2781622e3003583d2755d9c124c581a419912

section/43-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:243ecfed60e6d0dbcbd38ac2b37ddb5d59c335c291f145c8a2024b7317a006d2LA

Sed contra est quod dicitur Matth. III, quod spiritus sanctus descendit super dominum baptizatum in specie columbae.

Ссылаются нормы: assert-hbe687f833180479da9a28a6c74dba0ab34586ac9c1db497e9637799edea83ad5

section/43-8/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 6

la · official · sha256:7c14744291da4c824a33c2a251ab1dd4b150aaef46e4dca59dc01e81be665366LA

Et per hoc patet solutio ad obiecta.

Ссылаются нормы: Q43A8Ad1, Q43A8Ad2, Q43A8Ad3, assert-h30d6f3fd4d503dbf09aa2692e64a3d28da93a2a6e4c152336c708f3967f70772, assert-hbb1bc89e6b0139008b375504bc30a0ac933179698ff3f44020932da52ba655a0, assert-hce8b81728b63b7900dfd3f1e62d197d2b1b4acf00a168c5966308097c4e8acff

section/43-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d115f716dd1effba5d90aae687fb02c0dcd87172e6b5419a1330150a20a1c3cfLA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod nulla persona divina mittatur nisi ab ea a qua procedit aeternaliter. Quia, sicut dicit Augustinus, IV de Trin., pater a nullo mittitur, quia a nullo est. Si ergo aliqua persona divina mittitur ab alia, oportet quod sit ab illa.

Ссылаются нормы: Q43A8Obiectio1, assert-h2f495e320ae81301151ace9c33b2331965912eceda09cfedb3fb8b1f4a1dcf26

section/43-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:82acf5a18afc987c526e08f99ec374406297ff2a9bd5101b494abd1c589febc5LA

Praeterea, mittens habet auctoritatem respectu missi. Sed respectu divinae personae non potest haberi auctoritas nisi secundum originem. Ergo oportet quod divina persona quae mittitur, sit a persona mittente.

Ссылаются нормы: Q43A8Obiectio2, assert-hc763fb538e8a4814231ca1bfa9c230e43a625200f4b7877dae15c3aa042b4921, assert-hcb8657d1285fe7bee73771afb1355a075d89e851ca539568ed0fc8fec755afd9

section/43-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6e0b1b191cc23bf239e1db8607eeb3110a1ab122c5547dcb26b187ffbbd4482dLA

Praeterea, si persona divina potest mitti ab eo a quo non est, nihil prohibebit dicere quod spiritus sanctus detur ab homine, quamvis non sit ab eo. Quod est contra Augustinum, XV de Trin. Ergo divina persona non mittitur nisi ab ea a qua est.

Ссылаются нормы: Q43A8Obiectio3, assert-he75f8c6f793cecb854d0aa99e492f72a4e08c217a5fbe8e7d8cf63c30685a2cd

section/43-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:125971f3e57b3f2c930339503aeab17fb388e6f030523f84194d52ef3bd5dedeLA

Respondeo dicendum quod circa hoc inveniuntur aliqui diversimode locuti esse. Secundum quosdam enim, persona divina non mittitur nisi ab eo a quo est aeternaliter. Et secundum hoc, cum dicitur filius Dei missus a spiritu sancto, referendum est hoc ad humanam naturam, secundum quam missus est ad praedicandum a spiritu sancto. Augustinus autem dicit, II de Trin., quod filius mittitur et a se et a spiritu sancto; et spiritus sanctus etiam mittitur et a se et a filio, ut sic mitti in divinis non conveniat cuilibet personae, sed solum personae ab alio existenti; mittere autem conveniat cuilibet personae. Utrumque autem habet aliquo modo veritatem. Quia cum dicitur aliqua persona mitti, designatur et ipsa persona ab alio existens, et effectus visibilis aut invisibilis, secundum quem missio divinae personae attenditur. Si igitur mittens designetur ut principium personae quae mittitur, sic non quaelibet persona mittit, sed solum illa cui convenit esse principium illius personae. Et sic filius mittitur tantum a patre, spiritus sanctus autem a patre et filio. Si vero persona mittens intelligatur esse principium effectus secundum quem attenditur missio, sic tota Trinitas mittit personam missam. Non autem propter hoc homo dat spiritum sanctum, quia nec effectum gratiae potest causare.

Ссылаются нормы: Q43A8Respondeo, assert-h21127159f5ad4be29b50c5eacc2209a0374caeb6d522a4bc451560ff944af37e

section/43-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:325dbb4b3eead429f88735df66ed50218c95ca0169428b8f425c635106288662LA

Sed contra est quod filius mittitur a spiritu sancto, secundum illud Isaiae XLVIII, et nunc misit me dominus Deus, et spiritus eius. Filius autem non est a spiritu sancto. Ergo persona divina mittitur ab ea a qua non est.

Ссылаются нормы: assert-h18070dcf703c9d229fe9339c3b284e25f3d3736647ce8c807d21117d10acb8ad

question/43/prooemium · paragraph

la · official · sha256:60957e499b5bb80030f931e18c6184d02d447b24b5368dc554d4a37e3aa733c8LA

Deinde considerandum de missione divinarum personarum. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum alicui divinae personae conveniat mitti. Secundo, utrum missio sit aeterna, vel temporalis tantum. Tertio, secundum quid divina persona invisibiliter mittatur. Quarto, utrum cuilibet personae conveniat mitti. Quinto, utrum invisibiliter mittatur tam filius, quam spiritus sanctus. Sexto, ad quos fiat missio invisibilis. Septimo, de missione visibili. Octavo, utrum aliqua persona mittat seipsam, visibiliter aut invisibiliter.

Хэш рядом с текстом — sha256 его точных байтов. Он и есть проверка того, что показанный текст совпадает с закреплённым в пакете: расхождение роняет статику оракула.