Источник / закреплённая редакция

Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I, quaestiones 65-74

Источник пакета la.aquinas.summa.i_de_sex_diebus · Summa theologiae I, qq. 65-74

work
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#SUMMA_THEOLOGIAE_I_65_74
номер
Summa theologiae I, qq. 65-74
вид
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#doctrine

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 65

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q65
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:31733a45079441dadabdb854228a8f8919f9aec4eec972e2dcef75b67cc31d7d2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 33

section/65-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5f17ea0cec6f67896253e03fd87addc193b26f5520c2b90ce209cc4727b46d77LA

Ad primum ergo dicendum quod omnes creaturae Dei secundum aliquid in aeternum perseverant, ad minus secundum materiam, quia creaturae nunquam in nihilum redigentur, etiam si sint corruptibiles. Sed quanto creaturae magis appropinquant ad Deum, qui est omnino immobilis, tanto magis sunt immobiles. Nam creaturae corruptibiles in perpetuum manent secundum materiam, sed mutantur secundum formam substantialem. Creaturae vero incorruptibiles permanent quidem secundum substantiam, sed sunt mutabiles secundum alia, puta secundum locum, ut corpora caelestia; vel secundum affectiones, ut creaturae spirituales. Quod autem apostolus dicit, quae videntur, temporalia sunt, etsi verum sit etiam quantum ad ipsas res in se consideratas, secundum quod omnis creatura visibilis subiacet tempori, vel secundum suum esse vel secundum suum motum; tamen apostolus intendit loqui de visibilibus secundum quod sunt hominis praemia. Nam praemia hominis quae sunt in istis rebus visibilibus, temporaliter transeunt, quae autem sunt in rebus invisibilibus, permanent in aeternum. Unde et supra praemiserat, aeternum gloriae pondus operatur in nobis.

Ссылаются нормы: Q65A1Ad1, assert-hbd3bc4d5298ea412644f330e44ad93da13750bafe3aca97f897c46f0636f1c79

section/65-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c561ca189a43552ee0145c44775c32b9dc6f3e23be1534eea8a4f28f03a4e45dLA

Ad secundum dicendum quod creatura corporalis, secundum suam naturam, est bona, sed non est bonum universale, sed est quoddam bonum particulare et contractum, secundum quam particularitatem et contractionem sequitur in ea contrarietas, per quam unum contrariatur alteri, licet utrumque in se sit bonum. Quidam autem, aestimantes res non ex earum natura, sed ex suo proprio commodo, quaecumque sibi nociva sunt, simpliciter mala arbitrantur non considerantes quod id quod est uni nocivum quantum ad aliquid, vel alteri vel eidem quantum ad aliquid est proficuum. Quod nequaquam esset, si secundum se corpora essent mala et noxia.

Ссылаются нормы: Q65A1Ad2, assert-h74f381bee922045e744ad8b71455a66cf3fbccc67ccb56309260eaadb3f32c1f

section/65-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c3b0f4a7e5a91f124d1275bface398128e7f05753b68fa7e80ea47c17a54370aLA

Ad tertium dicendum quod creaturae, quantum est de se, non retrahunt a Deo, sed in ipsum ducunt, quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur, ut dicitur Rom. I. Sed quod avertant a Deo, hoc est ex culpa eorum qui insipienter eis utuntur. Unde dicitur Sap. XIV, quod creaturae factae sunt in muscipulam pedibus insipientium. Et hoc ipsum quod sic a Deo abducunt, attestatur quod sunt a Deo. Non enim abducunt insipientes a Deo, nisi alliciendo secundum aliquid boni in eis existens, quod habent a Deo.

Ссылаются нормы: Q65A1Ad3, assert-h6e25c1ca722e5c4e949e46f3807293740fcb8c85334ad9d2bbe8e016e88654b5

section/65-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:68a2d73cfe8f9cd95460437f5334645926d5800270f11a2e82a683b34a02b63cLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis non sit a Deo. Dicitur enim Eccle. III, didici quod omnia quae fecit Deus, perseverant in aeternum. Sed corpora visibilia non perseverant in aeternum, dicitur enim II Cor. IV, quae videntur temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Ergo Deus non fecit corpora visibilia.

Ссылаются нормы: Q65A1Obiectio1, assert-h3d1a4e783830a4eaa84e9448d2a16c091f40c2c92f4b6837a8229b00fe1b4f4f, assert-hfeb2b978df84dc5e516f94501e434d341a707ec02b11970a5a6409fbc0de2c04

section/65-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e8bf90609b56128db38eacfa728cbcf22c2f2e1ba08fe7f5b305d8e09962bac5LA

Praeterea, Gen. I, dicitur, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Sed creaturae corporales sunt malae, experimur enim eas in multis noxias, ut patet in multis serpentibus, in aestu solis, et huiusmodi; ideo autem aliquid dicitur malum, quia nocet. Creaturae igitur corporales non sunt a Deo.

Ссылаются нормы: Q65A1Obiectio2, assert-h28320a5708bdab5d4ff03f576bdaa94b8457a8f52e973e659351bc8785266a00, assert-h851d87ade3a1254554bb4c7f681d3523b0f75229e67865e5d77069e4cbb63d2d

section/65-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b757310c529e22439ffceea5f94f90e97c6f946e24eabbc7f1c8a62bd16a3900LA

Praeterea, id quod est a Deo, non retrahit a Deo, sed ducit in ipsum. Sed creaturae corporales retrahunt a Deo, unde apostolus dicit, II Cor. IV, non contemplantibus nobis quae videntur. Ergo creaturae corporales non sunt a Deo.

Ссылаются нормы: Q65A1Obiectio3, assert-hdfdd5e84df7461a1f3e43bbcc55b7c288abac8950377912def36b44dc9bdcaaa, assert-he4205af21e9cfe5b33a379997d155215b331cdfd6eb8563e53c8afafaeb7a540

section/65-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bfa6795724445c163ac843d0a3f382985f513e397c87c58d9eca9ff70b5441daLA

Respondeo dicendum quod quorundam haereticorum positio est, quod visibilia ista non sunt creata a bono Deo, sed a malo principio. Et ad argumentum sui erroris assumunt quod apostolus dicit II, Cor. IV, Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium. Haec autem positio est omnino impossibilis. Si enim diversa in aliquo uniantur, necesse est huius unionis causam esse aliquam, non enim diversa secundum se uniuntur. Et inde est quod, quandocumque in diversis invenitur aliquid unum, oportet quod illa diversa illud unum ab aliqua una causa recipiant; sicut diversa corpora calida habent calorem ab igne. Hoc autem quod est esse, communiter invenitur in omnibus rebus, quantumcumque diversis. Necesse est ergo esse unum essendi principium, a quo esse habeant quaecumque sunt quocumque modo, sive sint invisibilia et spiritualia, sive sint visibilia et corporalia. Dicitur autem Diabolus esse Deus huius saeculi, non creatione, sed quia saeculariter viventes ei serviunt; eo modo loquendi quo apostolus loquitur, ad Philipp. III, quorum Deus venter est.

Ссылаются нормы: CorporealCreationFromGod, Q65A1Respondeo, assert-h3990d9312062faf3ff0356471eead41f00f176e595378f538feb955a6f9e44a9

section/65-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:a26eabb709fda48e8fa69a6b1488c6d569635633a2e1f6f81a34b1c3db1f9d91LA

Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXLV, qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.

Ссылаются нормы: assert-hc5d51f705ef10fe898e572b0998a18aba7f87d2db621589fe61338f4d8d56d46

section/65-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:81e306ff021307536250f26e6a3e66b4f8fb9179a10b2c65c179af6e904f35a4LA

Ad primum ergo dicendum quod in hoc ipso quod creatura aliqua habet esse, repraesentat divinum esse et bonitatem eius. Et ideo per hoc quod Deus creavit omnia ut essent, non excluditur quin creaverit omnia propter suam bonitatem.

Ссылаются нормы: Q65A2Ad1, assert-h50242199ab37c07a86ffc6d2dbe6c38f204d931cd06a3a241aec1be04623cb83

section/65-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:64f69117a278357898064bca07fcd9ee95426189ee1939f14dcfc2457c709649LA

Ad secundum dicendum quod finis proximus non excludit finem ultimum. Unde per hoc quod creatura corporalis facta est quodammodo propter spiritualem, non removetur quin sit facta propter Dei bonitatem.

Ссылаются нормы: Q65A2Ad2, assert-h0ce955fc2ead3423aedd8be5ce1b5c111daabab498438ee75b7ecdf28e492344

section/65-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2151d48390fc869bb62d633c773f5cf1bbaaac4d4d07ce7033fe8331945375e0LA

Ad tertium dicendum quod aequalitas iustitiae locum habet in retribuendo, iustum enim est quod aequalibus aequalia retribuantur. Non autem habet locum in prima rerum institutione. Sicut enim artifex eiusdem generis lapides in diversis partibus aedificii ponit absque iniustitia, non propter aliquam diversitatem in lapidibus praecedentem, sed attendens ad perfectionem totius aedificii, quae non esset nisi lapides diversimode in aedificio collocarentur; sic et Deus a principio, ut esset perfectio in universo, diversas et inaequales creaturas instituit, secundum suam sapientiam, absque iniustitia, nulla tamen praesupposita meritorum diversitate.

Ссылаются нормы: Q65A2Ad3, assert-h82b52e466a07984e297509d17c923b6fa3cba39f06ed36095532af91cf58cf8f

section/65-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6a1b6cb050824810e7a5edbaf7f53a7c985f89be508f2766936c72484ea90b7fLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis non sit facta propter Dei bonitatem. Dicitur enim Sap. I, creavit Deus ut essent omnia. Ergo omnia sunt creata propter suum proprium esse, et non propter Dei bonitatem.

Ссылаются нормы: Q65A2Obiectio1, assert-h268af8ceab561f0cad641fbc8339ed2b7c2be3ddfe41dba02d465d92c50079e6

section/65-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a663d9cf22354816a5c41080da5aee840ea4d158934bf195d0465bd7c4b6e231LA

Praeterea, bonum habet rationem finis. Ergo id quod est magis bonum in rebus, est finis minus boni. Creatura autem spiritualis comparatur ad corporalem, sicut maius bonum ad minus bonum. Ergo creatura corporalis est propter spiritualem, et non propter Dei bonitatem.

Ссылаются нормы: Q65A2Obiectio2, assert-h1712ea8e13c3c66b0d62a3ab1aa822fa0779f75e99c9ceed8f1a3f7398d26098, assert-hcfb8315441c887b383dc4dab7249457805e00ab3b1a7db77c143ae6ebf1c4993

section/65-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 6

la · official · sha256:91cffae36772eb0be0105eaec3cdbb7d7b46fc36544c4167c542ebb85cae1adeLA

Praeterea, iustitia non dat inaequalia nisi inaequalibus. Sed Deus est iustus. Ergo ante omnem inaequalitatem a Deo creatam, est inaequalitas a Deo non creata. Sed inaequalitas a Deo non creata, non potest esse nisi quae est ex libero arbitrio. Ergo omnis inaequalitas sequitur ex diversis motibus liberi arbitrii. Creaturae autem corporales sunt inaequales spiritualibus. Ergo creaturae corporales sunt factae propter aliquos motus liberi arbitrii, et non propter Dei bonitatem.

Ссылаются нормы: Q65A2Obiectio3, assert-h301f8941c625858354662da19a4f58724be3ca71244c0082793a568355b37794, assert-h42506e916410d6d78029b8c3eb43e1b5c7557bee6e632b0ab83e9a839c7dd9cb, assert-h48504fc864a4ffc98104526764b3e00ad7225749128b4aa05524985fb037c51d, assert-hc6b0f13879917f2582cb485a7bf162392be7bd3eb1b7628b6cb1a21d75a88c1e, assert-hf1785059ba99843a0232fb9d79e757f9f982a1a663bddc2f840b176a89a95ad0

section/65-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d9818d3aeeb5704ef62ee1341588cb5dfe7df873a23af2f9efd5852f44394ddLA

Respondeo dicendum quod Origenes posuit quod creatura corporalis non est facta ex prima Dei intentione, sed ad poenam creaturae spiritualis peccantis. Posuit enim quod Deus a principio creaturas spirituales solas fecit, et omnes aequales. Quarum, cum essent liberi arbitrii, quaedam conversae sunt in Deum, et secundum quantitatem conversionis sortitae sunt maiorem vel minorem gradum, in sua simplicitate remanentes. Quaedam vero, aversae a Deo, alligatae sunt corporibus diversis, secundum modum aversionis a Deo. Quae quidem positio erronea est. Primo quidem, quia contrariatur Scripturae, quae, enarrata productione cuiuslibet speciei creaturae corporalis subiungit, vidit Deus quia hoc esset bonum; quasi diceret quod unumquodque ideo factum est, quia bonum est ipsum esse. Secundum autem opinionem Origenis, creatura corporalis facta est, non quia bonum est eam esse, sed ut malum alterius puniretur. Secundo, quia sequeretur quod mundi corporalis dispositio quae nunc est, esset a casu. Si enim ideo corpus solis tale factum est, ut congrueret alicui peccato spiritualis creaturae puniendo; si plures creaturae spirituales similiter peccassent sicut illa propter cuius peccatum puniendum ponit solem creatum, sequeretur quod essent plures soles in mundo. Et idem esset de aliis. Haec autem sunt omnino inconvenientia. Unde haec positione remota tanquam erronea, considerandum est quod ex omnibus creaturis constituitur totum universum sicut totum ex partibus. Si autem alicuius totius et partium eius velimus finem assignare, inveniemus primo quidem, quod singulae partes sunt propter suos actus; sicut oculus ad videndum. Secundo vero, quod pars ignobilior est propter nobiliorem; sicut sensus propter intellectum, et pulmo propter cor. Tertio vero, omnes partes sunt propter perfectionem totius, sicut et materia propter formam, partes enim sunt quasi materia totius. Ulterius autem, totus homo est propter aliquem finem extrinsecum, puta ut fruatur Deo. Sic igitur et in partibus universi, unaquaeque creatura est propter suum proprium actum et perfectionem. Secundo autem, creaturae ignobiliores sunt propter nobiliores sicut creaturae quae sunt infra hominem, sunt propter hominem. Ulterius autem, singulae creaturae sunt propter perfectionem totius universi. Ulterius autem, totum universum, cum singulis suis partibus, ordinatur in Deum sicut in finem, inquantum in eis per quandam imitationem divina bonitas repraesentatur ad gloriam Dei, quamvis creaturae rationales speciali quodam modo supra hoc habeant finem Deum, quem attingere possunt sua operatione, cognoscendo et amando. Et sic patet quod divina bonitas est finis omnium corporalium.

Ссылаются нормы: Q65A2Respondeo, assert-hd4256213691224bdbe80b505bd455cbcf2a4487eb13df5ec497f3725f96c17de

section/65-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:908f60190884229d2f9a0f0fbc73c8cc37dc738c97cc9e7a588d9cf060769380LA

Sed contra est quod dicitur Prov. XVI, universa propter semetipsum operatus est dominus.

Ссылаются нормы: assert-hd08e752367243e18328ca8182091b77aa59c0c31b531a7495fe2b1cad624d528

section/65-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:658c4ec8fcaa72eecd01e385d27733b1054f52fc44e2b8da4aa60373470f95bbLA

Ad primum ergo dicendum quod in productione rerum est aliquis ordo, non quidem ut una creatura creetur ab alia (hoc enim impossibile est); sed ita quod ex divina sapientia diversi gradus in creaturis, constituuntur.

Ссылаются нормы: Q65A3Ad1, assert-he11d8e933c9d46a671bec24cdd750e2aec79aad1d3d8062845c4f7a70f9266f9

section/65-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c4043ccec5e014c9249b9f11c2d1d385164610bedf17d3c14835e2c2cb5add51LA

Ad secundum dicendum quod ipse Deus unus, absque suae simplicitatis detrimento, diversorum cognoscitivus est, ut supra ostensum est. Et ideo etiam est, secundum diversa cognita, diversorum productorum causa per suam sapientiam, sicut et artifex, apprehendendo diversas formas, producit diversa artificiata.

Ссылаются нормы: Q65A3Ad2, assert-h55263e316f4741159e8bb33949f5cba1c10027ae74a7d607576d8d44059aae57

section/65-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7b49c77d26a812a910462bb486e85b5270d002c7320f1337348e067e393e1efeLA

Ad tertium dicendum quod quantitas virtutis agentis non solum mensuratur secundum rem factam, sed etiam secundum modum faciendi, quia unum et idem aliter fit et a maiori, et a minori virtute. Producere autem aliquid finitum hoc modo ut nihil praesupponatur, est virtutis infinitae. Unde nulli creaturae competere potest.

Ссылаются нормы: Q65A3Ad3, assert-hc98efdca5b81a6cf662b9644d1d4b157a9917032e622eb045ecfb7bc523db038

section/65-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:b885c734426901090b6ce49719ae58b0658ec6afcbd0e7f84ebf8e6715de809bLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis sit producta a Deo mediantibus Angelis. Sicut enim res gubernantur per divinam sapientiam, ita omnia sunt per Dei sapientiam facta; secundum illud Psalmi CIII, omnia in sapientia fecisti. Sed ordinare est sapientis, ut dicitur in principio Metaphys. Unde in gubernatione rerum, inferiora per superiora reguntur quodam ordine, ut Augustinus dicit, III de Trin. Ergo et in rerum productione talis ordo fuit, quod creatura corporalis, tanquam inferior, per spiritualem, tanquam superiorem, est producta.

Ссылаются нормы: Q65A3Obiectio1, assert-h3c5a0104ae3c6055df46b55da2b940dc5448b38aa93e6f016bbfe880f9f0482b, assert-h61281e9665aebe0fc175af9295a7371888721ea35ec0b8a29e55ecfda3689d9f, assert-haebbb8297e3c03a38fe13b29bada576349367a7da03c5accf59ccb598e292938

section/65-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c8e091eba75c11b00ff3aa7de887fc0a2e8f1d928e92088a3fb182364f0f021dLA

Praeterea, diversitas effectuum demonstrat diversitatem causarum, quia idem semper facit idem. Si ergo omnes creaturae, tam spirituales quam corporales, sunt immediate a Deo productae, nulla esset inter creaturas diversitas, nec una magis distaret a Deo quam alia. Quod patet esse falsum, cum propter longe distare a Deo dicat philosophus quaedam corruptibilia esse.

Ссылаются нормы: Q65A3Obiectio2, assert-h518a67f397bfa5db7ae91922c37464401d83e85f13e81f0bb74e915f4ea92735

section/65-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a9344c4cc278c63dfae0bbd960032a7afe84a6b478c083a360fc5dd08f3b297aLA

Praeterea, ad producendum effectum finitum, non requiritur virtus infinita. Sed omne corpus finitum est. Ergo per finitam virtutem spiritualis creaturae produci potuit; et productum fuit, quia in talibus non differt esse et posse; praesertim quia nulla dignitas competens alicui secundum suam naturam, ei denegatur, nisi forte ob culpam.

Ссылаются нормы: Q65A3Obiectio3, assert-h1b293b70f0f704f5e46153caa9f037648a6df01af710fb8d02b34fdc95d235f0, assert-h40a2c57a83d21c9c90822ea42eff4424a59c3e0cbbfa56de5e99952d569b214f

section/65-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d303e994de0875802d4820ad7edb6bf21f345a9578faee7519372d453977d19eLA

Respondeo dicendum quod quidam posuerunt gradatim res a Deo processisse, ita scilicet quod ab eo immediate processit prima creatura, et illa produxit aliam; et sic inde usque ad creaturam corpoream. Sed haec positio est impossibilis. Quia prima corporalis creaturae productio est per creationem per quam etiam ipsa materia producitur, imperfectum enim est prius quam perfectum in fieri impossibile est autem aliquid creari nisi a solo Deo. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod quanto aliqua causa est superior, tanto ad plura se extendit in causando. Semper autem id quod substernitur in rebus, invenitur communius quam id quod informat et restringit ipsum, sicut esse quam vivere, et vivere quam intelligere, et materia quam forma. Quanto ergo aliquid est magis substratum, tanto a superiori causa directe procedit. Id ergo quod est primo substratum in omnibus, proprie pertinet ad causalitatem supremae causae. Nulla igitur secunda causa potest aliquid producere, non praesupposito in re producta aliquo quod causatur a superiori causa. Creatio autem est productio alicuius rei secundum suam totam substantiam, nullo praesupposito quod sit vel increatum vel ab aliquo creatum. Unde relinquitur quod nihil potest aliquid creare nisi solus Deus, qui est prima causa. Et ideo ut Moyses ostenderet corpora omnia immediate a Deo creata, dixit, in principio creavit Deus caelum et terram.

Ссылаются нормы: Q65A3Respondeo, assert-h6b29331fcc76ea5fb92b9cb351d744b35284a5ecbc7bfe7fb0a4643ca56054e0

section/65-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:08a819c946659ddb4149c4ce890a189fee3caf8d5a15593ac11b4eaede3982e1LA

Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram, per quae creatura corporalis intelligitur. Ergo creatura corporalis est immediate a Deo producta.

Ссылаются нормы: assert-hbf143ced6af1179426d1386ffe4e891d3574d767fec8c5f0450b0914e90eb105

section/65-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f48664f39201f06d15b82f71367418e4947c9faebd253bb74f9546ade6d0fc83LA

Ad primum ergo dicendum quod Boetius intelligit per formas quae sunt sine materia, rationes rerum quae sunt in mente divina, sicut etiam apostolus dicit, Heb. XI, fide credimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Si tamen per formas quae sunt sine materia, intelligit Angelos, dicendum est quod ab eis veniunt formae quae sunt in materia, non per influxum, sed per motum.

Ссылаются нормы: Q65A4Ad1, assert-he2494a6d413194af2869aa9a4bc3bf3d6d2ea4ecb3d43f681cec10bb4f2363c4

section/65-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:38e10d7ba156e492c059f156bdd73ed534e59e25a3b06c4b81700630d4a565baLA

Ad secundum dicendum quod formae participatae in materia reducuntur, non ad formas aliquas per se subsistentes rationis eiusdem, ut Platonici posuerunt; sed ad formas intelligibiles vel intellectus angelici, a quibus per motum procedunt; vel ulterius ad rationes intellectus divini, a quibus etiam formarum semina sunt rebus creatis indita, ut per motum in actum educi possint.

Ссылаются нормы: Q65A4Ad2, assert-had856caf938e8aacfef5f55e877a2563e653158b60de8a9ee5315c2f2d6a3fd6

section/65-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a72fff0c5f4e260622cadee284d400b1293408b46e9c0c2086ba20c64cfce36fLA

Ad tertium dicendum quod corpora caelestia causant formas in istis inferioribus, non influendo, sed movendo.

Ссылаются нормы: Q65A4Ad3, assert-hb1f1c28674617be97266af5e3f08ece4bddace5bc71ef8bdfc21efefa2d03e49

section/65-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a15fc21bbb8511147ceae72523acbae8e04bacf5297a3ca8dab041a5aa079467LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod formae corporum sint ab Angelis. Dicit enim Boetius, in libro de Trin., quod a formis quae sunt sine materia, veniunt formae quae sunt in materia. Formae autem quae sunt sine materia, sunt substantiae spirituales, formae autem quae sunt in materia, sunt formae corporum. Ergo formae corporum sunt a spiritualibus substantiis.

Ссылаются нормы: Q65A4Obiectio1, assert-hc1aa939e5926a5b882ef880929dad17a609dbedfebdaedb38ba8d685d9f68d60

section/65-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ed52ea08f0082820f0dde0ef220512173b3f488525b2a77a6a4224a62859d194LA

Praeterea, omne quod est per participationem, reducitur ad id quod est per essentiam. Sed spirituales substantiae per suam essentiam sunt formae, creaturae autem corporales participant formas. Ergo formae corporalium rerum sunt a spiritualibus substantiis derivatae.

Ссылаются нормы: Q65A4Obiectio2, assert-hc7e0cb05dadeab2492aa5e89cb55a6ce4a8f7ad6f412b830075f226b02597e0a, assert-he14abad7b0bd77c6fab3a8f0eddfaf28bc3ebc47b3f42aec28b984ebe6a42735

section/65-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4ff804504cd202e46d4fc2ae7f875a20aea663d0383f190279ef1507b4b536daLA

Praeterea, spirituales substantiae magis habent virtutem causandi quam corpora caelestia. Sed corpora caelestia causant formas in istis inferioribus, unde dicuntur esse generationis et corruptionis causa. Ergo multo magis a spiritualibus substantiis formae quae sunt in materia, derivantur.

Ссылаются нормы: Q65A4Obiectio3, assert-h097276637d749a0d12c6a03af932c739313c5a3757257fc1f4e34c6e6b751ac3, assert-h99d34aa7dcb7b9e0700fd87cfcd131a799ec66ea88ba3c8095f90f2427b00d62

section/65-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4bd3b04faaf5c97ad20831be1f47310d4e5afde8e481313b02461a3f3b7f2891LA

Respondeo dicendum quod opinio fuit quorundam quod omnes formae corporales deriventur a substantiis spiritualibus quas Angelos dicimus. Et hoc quidem dupliciter aliqui posuerunt. Plato enim posuit formas quae sunt in materia corporali, derivari et formari a formis sine materia subsistentibus, per modum participationis cuiusdam. Ponebat enim hominem quendam immaterialiter subsistentem, et similiter equum, et sic de aliis, ex quibus constituuntur haec singularia sensibilia, secundum quod in materia corporali remanet quaedam impressio ab illis formis separatis, per modum assimilationis cuiusdam, quam participationem vocabat. Et secundum ordinem formarum ponebant Platonici ordinem substantiarum separatarum, puta quod una substantia separata est quae est equus, quae est causa omnium equorum; supra quam est quaedam vita separata, quam dicebant per se vitam et causam omnis vitae; et ulterius quandam quam nominabant ipsum esse, et causam omnis esse. Avicenna vero et quidam alii non posuerunt formas rerum corporalium in materia per se subsistere, sed solum in intellectu. A formis ergo in intellectu creaturarum spiritualium existentibus (quas quidem ipsi intelligentias, nos autem Angelos dicimus), dicebant procedere omnes formas quae sunt in materia corporali, sicut a formis quae sunt in mente artificis, procedunt formae artificiatorum. Et in idem videtur redire quod quidam moderni haeretici ponunt, dicentes quidem Deum creatorem omnium, sed materiam corporalem a Diabolo formatam et per varias species distinctam. Omnes autem hae opiniones ex una radice processisse videntur. Quaerebant enim causam formarum, ac si ipsae formae fierent secundum seipsas. Sed sicut probat Aristoteles in VII Metaphys., id quod proprie fit, est compositum, formae autem corruptibilium rerum habent ut aliquando sint, aliquando non sint, absque hoc quod ipsae generentur aut corrumpantur, sed compositis generatis aut corruptis, quia etiam formae non habent esse, sed composita habent esse per eas, sic enim alicui competit fieri, sicut et esse. Et ideo, cum simile fiat a suo simili, non est quaerenda causa formarum corporalium aliqua forma immaterialis; sed aliquod compositum, secundum quod hic ignis generatur ab hoc igne. Sic igitur formae corporales causantur, non quasi influxae ab aliqua immateriali forma, sed quasi materia reducta de potentia in actum ab aliquo agente composito. Sed quia agens compositum, quod est corpus, movetur a substantia spirituali creata, ut Augustinus dicit III de Trin.; sequitur ulterius quod etiam formae corporales a substantiis spiritualibus deriventur, non tanquam influentibus formas, sed tanquam moventibus ad formas. Ulterius autem reducuntur in Deum, sicut in primam causam, etiam species angelici intellectus, quae sunt quaedam seminales rationes corporalium formarum. In prima autem corporalis creaturae productione non consideratur aliqua transmutatio de potentia in actum. Et ideo formae corporales quas in prima productione corpora habuerunt, sunt immediate a Deo productae, cui soli ad nutum obedit materia, tanquam propriae causae. Unde ad hoc significandum, Moyses singulis operibus praemittit, dixit Deus fiat hoc vel illud; in quo significatur formatio rerum per verbum Dei facta, a quo, secundum Augustinum, est omnis forma et compago et concordia partium.

Ссылаются нормы: Q65A4Respondeo, assert-hb14fbcd17fa85ff2c88163e0bf8622f98272bcceefd85e4596ed817170472d9a

section/65-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:41f4ddb95168c06c690be4896010bb75629fe7db66f9a4dcc7bfbc14edc84464LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod non est putandum Angelis ad nutum servire hanc corporalem materiam, sed potius Deo. Illi autem ad nutum dicitur servire corporalis materia, a quo speciem recipit. Non ergo formae corporales sunt ab Angelis, sed a Deo.

Ссылаются нормы: assert-h6bc3370b9e8e03ef1f3234e6de10037c9b094de8bbb263821b53079698c9d2ba

question/65/prooemium · paragraph

la · official · sha256:c48afea8e1cc1a944864a91d438b67583c0ca0ff09c3e4c5de24feb58d62ece7LA

Post considerationem spiritualis creaturae, considerandum est de creatura corporali. In cuius productione tria opera Scriptura commemorat, scilicet opus creationis, cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram, etc.; opus distinctionis, cum dicitur, divisit lucem a tenebris, et aquas quae sunt supra firmamentum, ab aquis quae sunt sub firmamento; et opus ornatus, cum dicitur, fiant luminaria in firmamento et cetera. Primo ergo considerandum est de opere creationis; secundo, de opere distinctionis; tertio, de opere ornatus. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum creatura corporalis sit a Deo. Secundo, utrum sit facta propter bonitatem Dei. Tertio, utrum sit facta a Deo mediantibus Angelis. Quarto, utrum formae corporum sint ab Angelis, an immediate a Deo.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 66

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q66
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:5489c3807a19a8dfe56ad4248029cb6eeee21d1bad053c81def558d84c314c2c2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 44

section/66-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:aca1bc86a29dde9712bbe4fd685ef4a7d8a983180d98d179b8b99f38312b25f8LA

Ad primum ergo dicendum quod terra aliter accipitur in loco isto ab Augustino, et ab aliis sanctis. Augustinus enim vult quod nomine terrae et aquae significetur in hoc loco ipsa materia prima. Non enim poterat Moyses rudi populo primam materiam exprimere, nisi sub similitudine rerum eis notarum. Unde et sub multiplici similitudine eam exprimit, non vocans eam tantum aquam vel tantum terram, ne videatur secundum rei veritatem materia prima esse vel terra vel aqua. Habet tamen similitudinem cum terra, inquantum subsidet formis; et cum aqua, inquantum est apta formari diversis formis. Secundum hoc ergo, dicitur terra inanis et vacua, vel invisibilis et incomposita, quia materia per formam cognoscitur (unde in se considerata dicitur invisibilis vel inanis), et eius potentia per formam repletur (unde et Plato materiam dicit esse locum). Alii vero sancti per terram intelligunt ipsum elementum, quae qualiter, secundum eos, erat informis, dictum est.

Ссылаются нормы: Q66A1Ad1, assert-h6de14bc6292f82a52c7e51b835efa130affa58668b48be3903a3c4904db76663

section/66-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:53c6e039cfcd5470f57f558ec07a927662572e3d855a67fb7c8a201a6226434fLA

Ad secundum dicendum quod natura producit effectum in actu de ente in potentia, et ideo oportet ut in eius operatione potentia tempore praecedat actum, et informitas formationem. Sed Deus producit ens actu ex nihilo, et ideo statim potest producere rem perfectam, secundum magnitudinem suae virtutis.

Ссылаются нормы: Q66A1Ad2, assert-h9bc69295f95105969f5203babf608f0fc56265e7a1db7c4c96a8230eab8f2d4e

section/66-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:87351ad038e72e9c326f2fd15fe8676540a0208875ef46ffd23196ddd4af7db8LA

Ad tertium dicendum quod accidens, cum sit forma, est actus quidam, materia autem secundum id quod est, est ens in potentia. Unde magis repugnat esse in actu materiae sine forma, quam accidenti sine subiecto.

Ссылаются нормы: Q66A1Ad3, assert-hef3c93dc836f4cd87bca2b78b34e06605f6b0ffa19f2691bf12c7d4eca888f79

section/66-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a36a286ef334e109291162512d1d7ad576be553e1f418fba3c7bf19f51059fb7LA

Ad primum vero quod obiicitur in contrarium, dicendum est quod si, secundum alios sanctos, informitas tempore praecessit formationem materiae, non fuit hoc ex impotentia Dei; sed ex eius sapientia, ut ordo servaretur in rerum conditione, dum ex imperfecto ad perfectum adducerentur.

Ссылаются нормы: Q66A1Ad4Supplement, assert-h556fc92f7df571413ceb987de4be25b348124a9cdfc414eced5dbbfff01c39b9

section/66-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1cb848768be7c10818295169f64043667ce0cd056961b61f23580869172d864eLA

Ad secundum dicendum quod quidam antiquorum naturalium posuerunt confusionem excludentem omnem distinctionem; praeter hoc quod Anaxagoras posuit solum intellectum distinctum et immixtum. Sed ante opus distinctionis Scriptura sacra ponit multiplicem distinctionem. Primo quidem, caeli et terrae (in quo ostenditur distinctio etiam secundum materiam, ut infra patebit), et hoc cum dicit, in principio Deus creavit caelum et terram. Secundo, distinctionem elementorum quantum ad formas suas, per hoc quod nominat terram et aquam. Aerem autem et ignem non nominat, quia non est ita manifestum rudibus, quibus Moyses loquebatur, huiusmodi esse corpora, sicut manifestum est de terra et aqua. Quamvis Plato aerem intellexerit significari per hoc quod dicitur spiritus domini (quia etiam aer spiritus dicitur), ignem vero intellexerit significari per caelum (quod igneae naturae esse dixit), ut Augustinus refert in VIII libro de Civ. Dei. Sed Rabbi Moyses, in aliis cum Platone concordans, dicit ignem significari per tenebras, quia, ut dicit, in propria sphaera ignis non lucet. Sed magis videtur esse conveniens quod prius dictum est, quia spiritus domini in Scriptura non nisi pro spiritu sancto consuevit poni. Qui aquis superferri dicitur, non corporaliter, sed sicut voluntas artificis superfertur materiae quam vult formare. Tertia distinctio significatur secundum situm. Quia terra erat sub aquis, quibus invisibilis reddebatur, aer vero, qui est subiectum tenebrarum, significatur fuisse super aquas, per hoc quod dicitur, tenebrae erant super faciem abyssi. Quid autem distinguendum remaneret, ex sequentibus apparebit.

Ссылаются нормы: Q66A1Ad5Supplement, assert-h064b0f1f1773d6ea1041a11bb887a642ba9933b8c6c6ad1c8b0f66a04069d806

section/66-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9b0c568164cea007da45a2beb35e2627df2175d2dd939e129eee61e3166d0132LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod informitas materiae tempore praecesserit formationem ipsius. Dicitur enim Gen. 1, terra erat inanis et vacua, sive invisibilis et incomposita, secundum aliam litteram; per quod designatur informitas materiae, ut Augustinus dicit. Ergo materia fuit aliquando informis, antequam formaretur.

Ссылаются нормы: Q66A1Obiectio1, assert-h1cc2a2b9d368f25a20c622b320fdcb15225d1d638ad258872ca3ceb2bf363673

section/66-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d816ed1a4cfc230f816db359004f786d0cfa135ab7731e2f694da6dfd5ce7ee2LA

Praeterea, natura in sua operatione Dei operationem imitatur; sicut causa secunda imitatur causam primam. Sed in operatione naturae informitas tempore praecedit formationem. Ergo et in operatione Dei.

Ссылаются нормы: Q66A1Obiectio2, assert-ha83fe53af49caefd4c73bf3341c7f034677238d52af374c4514054c33a8ba8aa, assert-hb3721089f45cbb8f0d8072b151bb019eea94cd2cb3bac001aa278258fecdf6e0

section/66-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3b4c895072b22ac2a2ee3129cd7c33bf3e37517ea0a0a53a52e674b738fde01bLA

Praeterea, materia potior est accidente, quia materia est pars substantiae. Sed Deus potest facere quod accidens sit sine subiecto; ut patet in sacramento altaris. Ergo potuit facere quod materia esset sine forma.

Ссылаются нормы: Q66A1Obiectio3, assert-h7a58a15ce958e33a4a0a8a0e4baf7fc20a6981b44387606ae56a353f5651dd37, assert-hf5d1205ffdd5ae16161f5babf7ad9b1419881189546a555d67e35bf65026aed3

section/66-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:09894c309a1db99c54a7f7e2bb35807907ea5f268aa6a1d31e1a556562bc647cLA

Respondeo dicendum quod circa hoc sunt diversae opiniones sanctorum. Augustinus enim vult quod informitas materiae corporalis non praecesserit tempore formationem ipsius, sed solum origine vel ordine naturae. Alii vero, ut Basilius, Ambrosius et Chrysostomus, volunt quod informitas materiae tempore praecesserit formationem. Et quamvis hae opiniones videantur esse contrariae, tamen parum ab invicem differunt, aliter enim accipit informitatem materiae Augustinus quam alii. Augustinus enim accipit informitatem materiae pro carentia omnis formae. Et sic impossibile est dicere quod informitas materiae tempore praecesserit vel formationem ipsius, vel distinctionem. Et de formatione quidem manifestum est. Si enim materia informis praecessit duratione, haec erat iam in actu, hoc enim duratio importat, creationis enim terminus est ens actu. Ipsum autem quod est actus, est forma. Dicere igitur materiam praecedere sine forma, est dicere ens actu sine actu, quod implicat contradictionem. Nec etiam potest dici quod habuit aliquam formam communem et postmodum supervenerunt ei formae diversae, quibus sit distincta. Quia hoc esset idem cum opinione antiquorum naturalium, qui posuerunt materiam primam esse aliquod corpus in actu, puta ignem, aerem aut aquam, aut aliquod medium. Ex quo sequebatur quod fieri non esset nisi alterari. Quia cum illa forma praecedens daret esse in actu in genere substantiae, et faceret esse hoc aliquid; sequebatur quod superveniens forma non faceret simpliciter ens actu, sed ens actu hoc, quod est proprium formae accidentalis; et sic sequentes formae essent accidentia, secundum quae non attenditur generatio, sed alteratio. Unde oportet dicere quod materia prima neque fuit creata omnino sine forma, neque sub forma una communi, sed sub formis distinctis. Et ita, si informitas materiae referatur ad conditionem primae materiae, quae secundum se non habet aliquam formam, informitas materiae non praecessit formationem seu distinctionem ipsius tempore, ut Augustinus dicit, sed origine seu natura tantum, eo modo quo potentia est prior actu, et pars toto. Alii vero sancti accipiunt informitatem, non secundum quod excludit omnem formam, sed secundum quod excludit istam formositatem et decorem qui nunc apparet in corporea creatura. Et secundum hoc dicunt quod informitas materiae corporalis duratione praecessit formationem eiusdem. Et sic secundum hoc, quantum ad aliquid cum eis Augustinus concordat, et quantum aliquid discordat, ut infra patebit. Et quantum ex littera Genesis I, accipi potest, triplex formositas deerat, propter quod dicebatur creatura corporalis informis. Deerat enim a toto corpore diaphano, quod dicitur caelum, pulchritudo lucis, unde dicitur quod tenebrae erant super faciem abyssi. Deerat autem terrae duplex pulchritudo. Una, quam habet ex hoc quod est aquis discooperta, et quantum ad hoc dicitur quod terra erat inanis, sive invisibilis, quia corporali aspectui patere non poterat, propter aquas undique eam cooperientes. Alia vero, quam habet ex hoc quod est ornata herbis et plantis, et ideo dicitur quod erat vacua, vel incomposita, idest non ornata, secundum aliam litteram. Et sic, cum praemisisset duas naturas creatas, scilicet caelum et terram, informitatem caeli expressit per hoc quod dixit, tenebrae erant super faciem abyssi, secundum quod sub caelo etiam aer includitur, informitatem vero terrae, per hoc quod dixit, terra erat inanis et vacua.

Ссылаются нормы: FormlessMatter, Q66A1Respondeo, assert-hda379b2eb370a26bfa52f4573afd0bfd661c8e55430687724823af69f431f4e1

section/66-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:4ed22dc76b2701f6d9e1dc286ed0f845c4c778698913946c93e968264e25ce17LA

Sed contra, imperfectio effectus attestatur imperfectioni agentis. Sed Deus est agens perfectissimum, unde de eo dicitur, Deut. XXXII, Dei perfecta sunt opera. Ergo opus ab eo creatum nunquam fuit informe.

Ссылаются нормы: assert-hb442333106b058297da06d4758e6ef9101faab46f963565bc68f5dccdf8beeea

section/66-1/sed-contra · paragraph

la · official · sha256:7993f4e219026bf1c9392e5b0cab9aa4e4a97fb450dfee838c1369c35d95a74dLA

Praeterea, creaturae corporalis formatio facta fuit per opus distinctionis. Distinctioni autem opponitur confusio, sicut et formationi informitas. Si ergo informitas praecessit tempore formationem materiae, sequitur a principio fuisse confusionem corporalis creaturae, quam antiqui vocaverunt chaos.
section/66-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f1512a9d6d76242f81a72e7b8014e25082ad820bfe2dab255ed60257543887ebLA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus sequitur in hoc opinionem Platonis, non ponentis quintam essentiam. Vel dicendum quod materia informis est una unitate ordinis, sicut omnia corpora sunt unum in ordine creaturae corporeae.

Ссылаются нормы: Q66A2Ad1, assert-hbf3580443738186e65f224933e9836d108a9e60825326daea46b25a0a044ecfe

section/66-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bd073d0b7df2823160298da5a42d09304fd11e87ef785d1ef1aa55dc3d6511b6LA

Ad secundum dicendum quod si genus consideretur physice, corruptibilia et incorruptibilia non sunt in eodem genere, propter diversum modum potentiae in eis, ut dicitur X Metaphys. Secundum autem logicam considerationem, est unum genus omnium corporum, propter unam rationem corporeitatis.

Ссылаются нормы: Q66A2Ad2, assert-h293d8314052cde3334548aefa8d19e0794db43a02a736229b0e5825e646af125

section/66-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1f5f2809b82d47acd23daa8fdf3e504945eed19337231d985839b1cca495bd44LA

Ad tertium dicendum quod forma corporeitatis non est una in omnibus corporibus, cum non sit alia a formis quibus corpora distinguuntur, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q66A2Ad3, assert-hd878837d463458c707b460b73246309fdb020c2d0c3c0afa2f5df8cccb0bc604

section/66-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3a4e298f16d85eb91a43b16290e4626af7b208dd59a3bf1a3d347b9be368ecc3LA

Ad quartum dicendum quod, cum potentia dicatur ad actum, ens in potentia est diversum ex hoc ipso quod ordinatur ad diversum actum; sicut visus ad colorem, et auditus ad sonum. Unde ex hoc ipso materia caelestis corporis est alia a materia elementi, quia non est in potentia ad formam elementi.

Ссылаются нормы: Q66A2Ad4, assert-h3d221428aeb5f1350e02b056693ffdb8f5a79d91df5c67d35390df3073d4e238

section/66-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:135f75ac1701fc5bfd7117f29a801a796f19b582d257144198a1a26e7e56c006LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod una sit materia informis omnium corporalium. Dicit enim Augustinus, XII Confess., duo reperio quae fecisti, unum quod erat formatum, alterum quod erat informe; et hoc dicit esse terram invisibilem et incompositam, per quam dicit significari materiam rerum corporalium. Ergo una est materia omnium corporalium.

Ссылаются нормы: Q66A2Obiectio1, assert-hf543ad40bf71371d8cdd2825ec4f2b60747e24591907e54969d386198cfb0932

section/66-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4bffc26bd2b1b61772f1042dba00ebf3d55f6739ea1c775b211db526cc17ac2cLA

Praeterea, philosophus dicit, in V Metaphys., quod illa quae sunt unum in genere, sunt unum in materia. Sed omnia corporalia conveniunt in genere corporis. Ergo omnium corporalium est una materia.

Ссылаются нормы: Q66A2Obiectio2, assert-h7d02faf50720025d75161cfb68ef66439d9de0fca27ab34c3b6f8e63c64c9991, assert-he653b038d15c35a2e9456d48e1406a7cebe23a13b452ed9c9a345240563d357a

section/66-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b26d7e51877101a3798c9a87855c6e623e9595378ba95a78ffeec71e1016785cLA

Praeterea, diversus actus fit in diversa potentia, et unus in una. Sed omnium corporum est una forma, scilicet corporeitas. Ergo omnium corporalium est materia una.

Ссылаются нормы: Q66A2Obiectio3, assert-h1b8f8cdc4315844189b2dabdec8b622b9f3ad8f771e1ef8b33c7a556d790641f, assert-h5c5c78c439316f489303dddcfb723e8b6e991be3ddc84807186979044831c0f8

section/66-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fd9da7cc62613a320396ac5d6d401b181612cd16cae8389bb057412cfa4ead25LA

Praeterea, materia in se considerata, est solum in potentia. Sed distinctio est per formas. Ergo materia in se considerata, est una tantum omnium corporalium.

Ссылаются нормы: Q66A2Obiectio4, assert-hcb6167f9d5d3d30f9f01dc268719749f06d4f5b47867bd0ffbf2bf3014425a68, assert-hf3f2e434a232baea473bb2566f7eaa135577a23321c9226f7d5ae7a57a404fbd

section/66-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:51524d28a8ec1133c6208403272cf91407ea6a13827c424e3cf857081cb6a82eLA

Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt diversae opiniones philosophorum. Plato enim, et omnes philosophi ante Aristotelem, posuerunt omnia corpora esse de natura quatuor elementorum. Unde cum quatuor elementa communicent in una materia, ut mutua generatio et corruptio in eis ostendit; per consequens sequebatur quod omnium corporum sit materia una. Quod autem quaedam corpora sint incorruptibilia, Plato adscribebat non conditioni materiae, sed voluntati artificis, scilicet Dei, quem introducit corporibus caelestibus dicentem, natura vestra estis dissolubilia, voluntate autem mea indissolubilia, quia voluntas mea maior est nexu vestro. Hanc autem positionem Aristoteles reprobat, per motus naturales corporum. Cum enim corpus caeleste habeat naturalem motum diversum a naturali motu elementorum, sequitur quod eius natura sit alia a natura quatuor elementorum. Et sicut motus circularis, qui est proprius corporis caelestis, caret contrarietate, motus autem elementorum sunt invicem contrarii, ut qui est sursum ei qui est deorsum, ita corpus caeleste est absque contrarietate, corpora vero elementaria sunt cum contrarietate. Et quia corruptio et generatio sunt ex contrariis, sequitur quod secundum suam naturam corpus caeleste sit incorruptibile, elementa vero sunt corruptibilia. Sed non obstante hac differentia corruptibilitatis et incorruptibilitatis naturalis, Avicebron posuit unam materiam omnium corporum, attendens ad unitatem formae corporalis. Sed si forma corporeitatis esset una forma per se, cui supervenirent aliae formae, quibus corpora distinguuntur, haberet necessitatem quod dicitur. Quia illa forma immutabiliter materiae inhaereret, et quantum ad illam esset omne corpus incorruptibile, sed corruptio accideret per remotionem sequentium formarum, quae non esset corruptio simpliciter, sed secundum quid, quia privationi substerneretur aliquod ens actu. Sicut etiam accidebat antiquis naturalibus, qui ponebant subiectum corporum aliquod ens actu, puta ignem aut aerem aut aliquid huiusmodi. Supposito autem quod nulla forma quae sit in corpore corruptibili remaneat ut substrata generationi et corruptioni, sequitur de necessitate quod non sit eadem materia corporum corruptibilium et incorruptibilium. Materia enim, secundum id quod est, est in potentia ad formam. Oportet ergo quod materia, secundum se considerata, sit in potentia ad formam omnium illorum quorum est materia communis. Per unam autem formam non fit in actu nisi quantum ad illam formam. Remanet ergo in potentia quantum ad omnes alias formas. Nec hoc excluditur, si una illarum formarum sit perfectior et continens in se virtute alias. Quia potentia, quantum est de se, indifferenter se habet ad perfectum et imperfectum, unde sicut quando est sub forma imperfecta, est in potentia ad formam perfectam, ita e converso. Sic ergo materia, secundum quod est sub forma incorruptibilis corporis, erit adhuc in potentia ad formam corruptibilis corporis. Et cum non habeat eam in actu, erit simul sub forma et privatione, quia carentia formae in eo quod est in potentia ad formam, est privatio. Haec autem dispositio est corruptibilis corporis. Impossibile ergo est quod corporis corruptibilis et incorruptibilis per naturam, sit una materia. Nec tamen dicendum est, ut Averroes fingit, quod ipsum corpus caeleste sit materia caeli, ens in potentia ad ubi et non ad esse; et forma eius est substantia separata quae unitur ei ut motor. Quia impossibile est ponere aliquod ens actu, quin vel ipsum totum sit actus et forma, vel habeat actum seu formam. Remota ergo per intellectum substantia separata quae ponitur motor, si corpus caeleste non est habens formam, quod est componi ex forma et subiecto formae, sequitur quod sit totum forma et actus. Omne autem tale est intellectum in actu; quod de corpore caelesti dici non potest, cum sit sensibile. Relinquitur ergo quod materia corporis caelestis, secundum se considerata, non est in potentia nisi ad formam quam habet. Nec refert ad propositum quaecumque sit illa, sive anima, sive aliquid aliud. Unde illa forma sic perficit illam materiam, quod nullo modo in ea remanet potentia ad esse, sed ad ubi tantum, ut Aristoteles dicit. Et sic non est eadem materia corporis caelestis et elementorum, nisi secundum analogiam, secundum quod conveniunt in ratione potentiae.

Ссылаются нормы: Q66A2Respondeo, assert-h109c9d198d6be35166292d7bcb9844823c00381bb396dd3e83ce15f702376468

section/66-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:644ffc4f6a1e1d05bd5e6ff35a58a7e6686d6a4ea854d1eef11eb5679c4143d8LA

Sed contra, quaecumque conveniunt in materia, sunt transmutabilia ad invicem, et agunt et patiuntur ab invicem, ut dicitur in I de Gen. Sed corpora caelestia et inferiora non sic se habent ad invicem. Ergo eorum materia non est una.

Ссылаются нормы: assert-h3bee3759b41a750caaef3b89b1300877ca7ff6fb5b46790b6a39ca9a70913eae

section/66-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b7c9a4ffea9de33df5be09e5e015b4e4ad946a04d50d071b7a22cfd4ef24f8ebLA

Ad primum ergo dicendum quod corpora sensibilia sunt mobilia secundum ipsum statum mundi, quia per motum creaturae corporalis procuratur electorum multiplicatio. Sed in ultima consummatione gloriae cessabit corporum motus. Et talem oportuit esse a principio dispositionem caeli Empyrei.

Ссылаются нормы: Q66A3Ad1, assert-hd62a2a156167a05e9ddb7507733d31c6fdbdf35453cae477f9401bb56061bd84

section/66-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3209c42a35549734c0f6eccfe0f7c8b14245e496c38f19d6474067adc6c96b2eLA

Ad secundum dicendum quod satis probabile est quod caelum Empyreum, secundum quosdam, cum sit ordinatum ad statum gloriae, non habet influentiam in inferiora corpora, quae sunt sub alio ordine, utpote ordinata ad naturalem rerum decursum. Probabilius tamen videtur dicendum quod, sicut supremi Angeli, qui assistunt, habent influentiam super medios et ultimos, qui mittuntur, quamvis ipsi non mittantur, secundum Dionysium; ita caelum Empyreum habet influentiam super corpora quae moventur, licet ipsum non moveatur. Et propter hoc potest dici quod influit in primum caelum quod movetur, non aliquid transiens et adveniens per motum, sed aliquid fixum et stabile; puta virtutem continendi et causandi, vel aliquid huiusmodi ad dignitatem pertinens.

Ссылаются нормы: Q66A3Ad2, assert-hfe8a1d8d2dfac3b3a6371c5f9e0c7dc1288d3e79635067e0eb7d26f9d7a6adda

section/66-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e23d4cd361092928e2e5db105f179c762bb1e9ac6ce52529b13cbc1e59b6cfefLA

Ad tertium dicendum quod locus corporeus deputatur contemplationi non propter necessitatem, sed propter congruitatem, ut exterior claritas interiori conveniat. Unde Basilius dicit quod ministrator spiritus non poterat degere in tenebris; sed in luce et laetitia decentem sibi habitum possidebat.

Ссылаются нормы: Q66A3Ad3, assert-h8115384db748608fa48fa8b7d14fa14215b5e51f582fc6d1f83cf2064ca66eb1

section/66-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c2ee7055b51331e044403a94c7f3ee62846cad11477f066a990a5aa866da7681LA

Ad quartum dicendum quod, sicut Basilius dicit in II Hexaem., constat factum esse caelum rotunditate conclusum, habens corpus spissum et adeo validum, ut possit ea quae extrinsecus habentur, ab interioribus separare. Ob hoc necessario post se regionem relictam carentem luce constituit, utpote fulgore qui superradiabat excluso. Sed quia corpus firmamenti, etsi sit solidum, est tamen diaphanum, quod lumen non impedit (ut patet per hoc, quod lumen stellarum videmus non obstantibus mediis caelis); potest aliter dici quod habet lucem caelum Empyreum non condensatam, ut radios emittat, sicut corpus solis, sed magis subtilem. Vel habet claritatem gloriae, quae non est conformis cum claritate naturali.

Ссылаются нормы: Q66A3Ad4, assert-h0480b0b4385547811343ca1bac7fba0abde482d65144712d94acd82bae0b6c7c

section/66-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:685ae695828b6a105a3ff4019be8b09b3dc156a36e89c49a5ada6d4d5a10d4b9LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caelum Empyreum non sit concreatum materiae informi. Caelum enim Empyreum, si est aliquid, oportet quod sit corpus sensibile. Omne autem corpus sensibile est mobile. Caelum autem Empyreum non est mobile, quia motus eius deprehenderetur per motum alicuius corporis apparentis; quod minime apparet. Non ergo caelum Empyreum est aliquid materiae informi concreatum.

Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio1, assert-ha663926a4369d827529fbfd0f2c86a581ad88d969ccae4ba5296408d6507bb50

section/66-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6a0561cbab684a8a5ac9c213e213c5108c7f010fc46437a8bf47978cf2fbf2b8LA

Praeterea, Augustinus dicit, in III de Trin., quod inferiora corpora per superiora quodam ordine reguntur. Si ergo caelum Empyreum est quoddam supremum corpus, oportet quod habeat aliquam influentiam in haec inferiora corpora. Sed hoc non videtur, praesertim si ponatur immobile, cum nullum corpus moveat nisi motum. Non est ergo caelum Empyreum materiae informi concreatum.

Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio2, assert-h203f7fb5e4b80d9e876a163f316d43803c4b0f5d22606cfa9df7d36db8be0462, assert-hb4cd37c5f66da7d21a93a0b13f3de8ba67f1da2c0d93e79ccd8b2f1540a610bc

section/66-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e7778b23bfe12b4c1af2df76b5e2bbb86d06c7ce084c5046e3d92ebd56d8f165LA

Si dicatur quod caelum Empyreum est locus contemplationis, non ordinatum ad naturales effectus, contra, Augustinus dicit, in IV de Trin., quod nos, secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus; ex quo patet quod contemplatio mentem supra corporalia elevat. Non ergo contemplationi locus corporeus deputatur.

Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio3, assert-h5d3740c10dd6dc424ea5dfcfdd1b7f2f7921d9d1b98ecfe9e55da8c6e29839c2

section/66-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:16b83753c9aa7bb9725d730aff187d07f22e274ac7d5f856c73151d4a353469fLA

Praeterea, inter corpora caelestia invenitur aliquod corpus partim diaphanum et partim lucidum, scilicet caelum sidereum. Invenitur etiam aliquod caelum totum diaphanum, quod aliqui nominant caelum aqueum vel crystallinum. Si ergo est aliud superius caelum, oportet quod sit totum lucidum. Sed hoc esse non potest, quia sic continue aer illuminaretur, nec unquam nox esset. Non ergo caelum Empyreum materiae informi est concreatum.

Ссылаются нормы: Q66A3Obiectio4, assert-h4b67a4346e803132012c875c98ff9f5b5d3f5ba9c08893e8e043bf28f88695a8, assert-hc70ffde2171ca2e0572479efe698d36dfe52b6ff7c86eb7a971b0f3f87de7878

section/66-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:db1a1107521c8506e7b2eca5b9dc1ba8571059c4c50fa4f1891f81344d062af2LA

Respondeo dicendum quod caelum Empyreum non invenitur positum nisi per auctoritates Strabi et Bedae, et iterum per auctoritatem Basilii. In cuius positione quantum ad aliquid conveniunt, scilicet quantum ad hoc quod sit locus beatorum. Dicit enim Strabus, et etiam Beda, quod statim factum Angelis est repletum. Basilius etiam dicit, in II Hexaem., sicut damnati in tenebras ultimas abiguntur ita remuneratio pro dignis operibus restauratur in ea luce quae est extra mundum, ubi beati quietis domicilium sortientur. Differunt tamen quantum ad rationem ponendi. Nam Strabus et Beda ponunt caelum Empyreum ea ratione, quia firmamentum, per quod caelum sidereum intelligunt, non in principio sed secunda die dicitur factum. Basilius vero ea ratione ponit, ne videatur simpliciter Deus opus suum a tenebris inchoasse; quod Manichaei calumniantur, Deum veteris testamenti Deum tenebrarum nominantes. Hae autem rationes non sunt multum cogentes. Nam quaestio de firmamento quod legitur factum in secunda die, aliter solvitur, ab Augustino et ab aliis sanctis. Quaestio autem de tenebris solvitur, secundum Augustinum, per hoc quod informitas (quae per tenebras significatur) non praecessit duratione formationem, sed origine. Secundum alios vero, cum tenebrae non sint creatura aliqua, sed privatio lucis, divinam sapientiam attestatur, ut ea quae produxit ex nihilo, primo in statu imperfectionis institueret, et postmodum ea perduceret ad perfectum. Potest autem convenientior ratio sumi ex ipsa conditione gloriae. Expectatur enim in futura remuneratione duplex gloria, scilicet spiritualis, et corporalis, non solum in corporibus humanis glorificandis, sed etiam in toto mundo innovando. Inchoata est autem spiritualis gloria ab ipso mundi principio in beatitudine Angelorum, quorum aequalitas sanctis promittitur. Unde conveniens fuit ut etiam a principio corporalis gloria inchoaretur in aliquo corpore, quod etiam a principio fuerit absque servitute corruptionis et mutabilitatis, et totaliter lucidum; sicut tota creatura corporalis expectatur post resurrectionem futura. Et ideo illud caelum dicitur Empyreum, idest igneum, non ab ardore, sed a splendore. Sciendum est autem quod Augustinus, X de Civ. Dei, dicit quod Porphyrius discernebat a Daemonibus Angelos, ut aerea loca esse Daemonum, aetherea vero vel Empyrea diceret Angelorum. Sed Porphyrius, tanquam Platonicus, caelum istud sidereum igneum esse existimabat, et ideo Empyreum nominabat; vel aethereum, secundum quod nomen aetheris sumitur ab inflammatione, et non secundum quod sumitur a velocitate motus, ut Aristoteles dicit. Quod pro tanto dictum sit, ne aliquis opinetur Augustinum caelum Empyreum posuisse sicut nunc ponitur a modernis.

Ссылаются нормы: Q66A3Respondeo, assert-h10b3e14e25e2005c3c35322ad2a0f46e1b7d921cf8c9ba940b7e59aa8f1cafbb

section/66-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:bc82667534998902f81f0a4761aa64d3cd281407de454eb4229e32e4abe46880LA

Sed contra est quod Strabus dicit, quod cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram, caelum dicit non visibile firmamentum, sed Empyreum, idest igneum.

Ссылаются нормы: assert-hc9ed3601cd83c77b31808f3dce787c9f20573f9c21c9b0c79b2ea91b7daeb770

section/66-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b60fba7a8304831743ac8558c931ff5916850554577d874abe41f33c12b35964LA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus hoc dicit ea ratione qua natura angelica et materia informis praecedunt origine, seu natura, tempus.

Ссылаются нормы: Q66A4Ad1, assert-he850edee4d1e7397f90086bcb14e9c8d618176333bb6e7d7428a379335eef4ca

section/66-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8853878b5f7efa5f63253b5d5b3cbf5685b5d1bbd87903b6025faf7120bc1ac6LA

Ad secundum dicendum quod sicut, secundum alios sanctos, materia erat quodammodo informis, et postea fuit formata; ita tempus quodammodo fuit informe, et postmodum formatum, et distinctum per diem et noctem.

Ссылаются нормы: Q66A4Ad2, assert-h0c0d2fb8e4a06c72cf280998ed816ca083a9de6a6d0400cbbd395825dd899338

section/66-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:93b44e248d64e120040e79cfa2d2ce158ee26fd24d3103d747d38af032ff20ecLA

Ad tertium dicendum quod, si motus firmamenti non statim a principio incoepit, tunc tempus quod praecessit, non erat numerus motus firmamenti, sed cuiuscumque primi motus. Accidit enim tempori quod sit numerus motus firmamenti, inquantum hic motus est primus motuum, si autem esset alius motus primus, illius motus esset tempus mensura, quia omnia mensurantur primo sui generis. Oportet autem dicere statim a principio fuisse aliquem motum, ad minus secundum successionem conceptionum et affectionum in mente angelica. Motum autem non est intelligere sine tempore, cum nihil aliud sit tempus quam numerus prioris et posterioris in motu.

Ссылаются нормы: Q66A4Ad3, assert-h65571c34999b28ebad502400fd51acb7643e41ca30febcccd33f2906e1d67581

section/66-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e06afe242924faae11237cedcad9aa3e04523bc5e399b1cb344f33afdbdd9322LA

Ad quartum dicendum quod inter primo creata computantur ea quae habent generalem habitudinem ad res. Et ideo computari debuit tempus, quod habet rationem communis mensurae, non autem motus, qui comparatur solum ad subiectum mobile.

Ссылаются нормы: Q66A4Ad4, assert-h32324f3e63a4b04eff8ae971d115695b9bad92551c440a58bef5d5e5273ea0fb

section/66-4/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:44bce07b057c304bfcf98425c2f3bdf7fb9280765493c1ae4ff94daa4eb589d5LA

Ad quintum dicendum quod locus intelligitur in caelo Empyreo omnia continente. Et quia locus est de permanentibus, concreatus est totus simul. Tempus autem, quod non est permanens, concreatum est in suo principio, sicut etiam modo nihil est accipere in actu de tempore nisi nunc.

Ссылаются нормы: Q66A4Ad5, assert-h9ec31605c48f1296047d7db974f25edb2537baeac6327e6d3474460132f994fa

section/66-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:13f2ca5ca674506e781c6852ed2fcd08ab56ddcaa0c63f05fc6d5b84d267fefdLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod tempus non sit concreatum materiae informi. Dicit enim Augustinus, XII Confess., ad Deum loquens, duo reperio quae fecisti carentia temporibus, scilicet materiam primam corporalem, et naturam angelicam. Non ergo tempus est concreatum materiae informi.

Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio1, assert-h2752ca511268afa59917a8c29ee2c51a0367b5099d78a29ab297c0fdb01cd015

section/66-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:739556d266440b9dcbd49e63f428416bf294429947c242e60e301d9675d06c98LA

Praeterea, tempus dividitur per diem et noctem. Sed a principio nec nox nec dies erat, sed postmodum, cum divisit Deus lucem a tenebris. Ergo a principio non erat tempus.

Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio2, assert-ha0e2861f4e5b1a2d8fcff279dfbb9f1b04aec34e65bc82a319a7165442a265aa, assert-he0da0f59f3691bae5ecd9ec54b140fccad6353023a410aba911902ee93eb2bdf

section/66-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9d74eb6e1fc426f24fe73dc5988befdd0c5008fa254fb795e34bba6592b9cb95LA

Praeterea, tempus est numerus motus firmamenti, quod legitur factum secundo die. Ergo non a principio erat tempus.

Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio3, assert-h9d98b39b9499c1f95111c0e87415df60f90a73d4282fdc5158fe9b3b70e54005

section/66-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a9c70e401e22d3d30cb5cd39dfd1fb41b260cbaaf04403812ff933477d55955fLA

Praeterea, motus est prior tempore. Magis igitur deberet numerari inter primo creata motus, quam tempus.

Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio4, assert-h355028b13da21e45aed7600542213d0578661cb35e5ea0737a828fe0df85aa69

section/66-4/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:90d9cb70d781e0d333fb34e823fc84b9f0db52a727129fdedbd8268657665fc0LA

Praeterea, sicut tempus est mensura extrinseca, ita et locus. Non ergo magis debet computari inter primo creata tempus, quam locus.

Ссылаются нормы: Q66A4Obiectio5, assert-he0b11ee4d4b6d635ff37a7e71d592978087c5c8c4545c9a027852814ba5705a8

section/66-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f4df153c7de231aa11ea876075d17bf68fd6a75eee240574c3bcea7ea140ab15LA

Respondeo dicendum quod communiter dicitur quatuor esse primo creata, scilicet naturam angelicam, caelum Empyreum, materiam corporalem informem, et tempus. Sed attendendum est quod hoc dictum non procedit secundum Augustini opinionem. Augustinus enim ponit duo primo creata, scilicet naturam angelicam et materiam corporalem, nulla mentione facta de caelo Empyreo. Haec autem duo, scilicet natura angelica et materia informis, praecedunt formationem non duratione, sed natura. Et sicut natura praecedunt formationem, ita etiam et motum et tempus. Unde tempus non potest eis connumerari. Procedit autem praedicta connumeratio secundum opinionem aliorum sanctorum, ponentium quod informitas materiae duratione praecessit formationem, et tunc pro illa duratione necesse est ponere tempus aliquod; aliter enim mensura durationis accipi non posset.

Ссылаются нормы: Q66A4Respondeo, assert-h711286b71da1ea055fa0fc0f1f4bb0d5b2f5bba292bf17fdb6e1d94b640e65c1

section/66-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d297aa954045aab11fb0ff32a06cb681775d0aab9aa3923aa87261fa426a7defLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, super Gen. ad Litt., quod spiritualis et corporalis creatura est creata in principio temporis.

Ссылаются нормы: assert-haf0ffd0957d754e07e703fcbad48b4ae9a18a501692be9b67beb8fd93f5823f6

question/66/prooemium · paragraph

la · official · sha256:b4ea23854e1f4b81068995fb17b4d9e82882a734923cf939aae7b2c68fcffa90LA

Deinde considerandum est de opere distinctionis. Et primo considerandum est de ordine creationis ad distinctionem; secundo, de ipsa distinctione secundum se. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum informitas materiae creatae praecesserit tempore distinctionem ipsius. Secundo, utrum sit una materia omnium corporalium. Tertio, utrum caelum Empyreum sit concreatum materiae informi. Quarto, utrum tempus sit eidem concreatum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 67

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q67
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:54e8aab632e5c933393f49b1a5103d9d2b010cbf0a0bb14c20581b7ebcf9ec702026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 33

section/67-1/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 6

la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Ссылаются нормы: Q67A1Ad1, Q67A1Ad2, Q67A1Ad3, assert-h81df1bab24930fa3ea4ded45d9c82d8891ee818d264c21c1d5b50b4d6de20e47, assert-h9028ab5952ad509da6dbe427f70fdf52345c23a0367eea15c384b8b583c09029, assert-hb4c7a130346113728466902010db84fa6cd1e216048c0eb63558063b2cef5a27

section/67-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0e55a14323d0e53df632b43156b225d179094984d605f2a9c3257aab9f557c3dLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod lux proprie in spiritualibus dicatur. Dicit enim Augustinus, IV super Gen. ad Litt., quod in spiritualibus melior et certior lux est, et quod Christus non sic dicitur lux quo modo lapis, sed illud proprie, hoc figurative.

Ссылаются нормы: Q67A1Obiectio1, assert-hfaf305c53f68875b5590572bf3f58a30b46041d6c6276b93493a030d84e8c926

section/67-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a93df59e1ddb2fec0e2d11d975817b97e8f3c62fbb774f8dcb9f18c126c39b0fLA

Praeterea, Dionysius, IV cap. de Div. Nom., ponit lumen inter nomina intelligibilia Dei. Nomina autem intelligibilia proprie dicuntur in spiritualibus. Ergo lux proprie dicitur in spiritualibus.

Ссылаются нормы: Q67A1Obiectio2, assert-h0e8b0cf361366b9eee6cd661b8342404e398d61bddf15e45709846ff3f21a0f2

section/67-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a8e6b6d112eb6d109456aa01c521f545d0d90d9da6fbef91393b814b1ba9f639LA

Praeterea, apostolus dicit, ad Ephes. V, omne quod manifestatur, lumen est. Sed manifestatio magis proprie est in spiritualibus quam in corporalibus. Ergo et lux.

Ссылаются нормы: Q67A1Obiectio3, assert-h4a9dfa5bd2d0b4219b4d15db7dbd33b0a55d73e85a74287f686f3305d97efaa2, assert-he67506025a44712413d4824c0419f63e9fdff7f353b3006b29d605923764f866

section/67-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ed797e3602abbd69576f4945200e59d947fd6fa1c0860f1e403bde0167fbe7f3LA

Respondeo dicendum quod de aliquo nomine dupliciter convenit loqui, uno modo, secundum primam eius impositionem; alio modo, secundum usum nominis. Sicut patet in nomine visionis, quod primo impositum est ad significandum actum sensus visus; sed propter dignitatem et certitudinem huius sensus, extensum est hoc nomen, secundum usum loquentium, ad omnem cognitionem aliorum sensuum (dicimus enim, vide quomodo sapit, vel quomodo redolet, vel quomodo est calidum); et ulterius etiam ad cognitionem intellectus, secundum illud Matth. V, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et similiter dicendum est de nomine lucis. Nam primo quidem est institutum ad significandum id quod facit manifestationem in sensu visus, postmodum autem extensum est ad significandum omne illud quod facit manifestationem secundum quamcumque cognitionem. Si ergo accipiatur nomen luminis secundum suam primam impositionem, metaphorice in spiritualibus dicitur, ut Ambrosius dicit. Si autem accipiatur secundum quod est in usu loquentium ad omnem manifestationem extensum, sic proprie in spiritualibus dicitur.

Ссылаются нормы: Q67A1Respondeo, assert-h7b26ccec93952bfbaf14063f593ffa4538dae1882c45532d0fab94a59cc01b09

section/67-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:6fda2f0b920ee725aecf6bb18dcc322aa80467655c98047c5a239daad0784310LA

Sed contra est quod Ambrosius, in libro de fide, ponit splendorem inter ea quae de Deo metaphorice dicuntur.

Ссылаются нормы: assert-h396983449ebea64c1c132ada72504259f846c3fd212fa933cb9ebb55a3b080c8

section/67-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3518faa10691a2e5be0e0f06f1d70e62e825edc9192edef7b3af0f68590d6d8bLA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus accipit lucem pro corpore lucido in actu, scilicet pro igne, quod inter quatuor elementa nobilissimum est.

Ссылаются нормы: Q67A2Ad1, assert-h299fca6049d3bce3bf0c8fed26be533830537e63e444b67e0bf4304acaf40383

section/67-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f7833d701457f048ede8c09457ab4db11fc8cff444b2410dedbdd4f76bca362bLA

Ad secundum dicendum quod Aristoteles lumen nominat ignem in propria materia, sicut ignis in materia aerea dicitur flamma, et in materia terrea dicitur carbo. Non tamen est multum curandum de eis exemplis quae Aristoteles inducit in libris logicalibus, quia inducit ea ut probabilia secundum opinionem aliorum.

Ссылаются нормы: Q67A2Ad2, assert-h40fdc4ba3301b1ae1b79f9420adb729e0e2b2d58d75a4c71ad04ea76b7a1ae89

section/67-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b16c5d0d81bb6d4c340e312fd2942f40f3a424122b40766061dd5b4557621d18LA

Ad tertium dicendum quod omnia illa attribuuntur lumini metaphorice, sicut etiam possent attribui calori. Quia enim motus localis est naturaliter primus motuum, ut probatur in VIII Physic., utimur nominibus pertinentibus ad motum localem, in alteratione et in omnibus motibus, sicut etiam nomen distantiae derivatum est a loco ad omnia contraria, ut dicitur in X Metaphys.

Ссылаются нормы: Q67A2Ad3, assert-h5ef8da319dea15b4c22cfda11efe9f61922aaa79ce7076ae68e736bf87c95280

section/67-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:65da2a8ce43eda620a24ebde9c3ff2e0792f15bd3040792cabb60697437c4857LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lux sit corpus. Dicit enim Augustinus, in libro de Lib. Arbit., quod lux in corporibus primum tenet locum. Ergo lux est corpus.

Ссылаются нормы: Q67A2Obiectio1, assert-he45601223ad627d07426011bb5fbaa3998f4c2ff412adeb7abc3ed2aed86f9a6

section/67-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e5035f5d624d7abd7b16039a3bc5aecc3e7c6d25df4c127270dea70905f857a7LA

Praeterea, philosophus dicit quod lumen est species ignis. Sed ignis est corpus. Ergo lumen est corpus.

Ссылаются нормы: Q67A2Obiectio2, assert-h6f8d303fd0a3a37058ad9fa70f1397b2949f9e8f3ced4390f8c61d135f6c1ded, assert-hc182fb30be98451fc65bd26bbe5ce1e1aab22d6f31b9a276845d0945969bcaa1

section/67-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b75b51c464d6df56baec38e194bc6d76f3475b7aeaf4e31fc508ac5809bda6b2LA

Praeterea, ferri, intersecari, et reflecti est proprie corporum, haec autem omnia attribuuntur lumini vel radio. Coniunguntur etiam diversi radii et separantur, ut Dionysius dicit, II cap. de Div. Nom., quod etiam videtur non nisi corporibus convenire posse. Ergo lumen est corpus.

Ссылаются нормы: Q67A2Obiectio3, assert-h623ca0e2100962fe3178e1631efa3b47a98e3dac26644284cd8d6caa0372b320

section/67-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:987b50745af76423f094485a7b86dfbad4edca0a1e16557731253e7feca34f2dLA

Respondeo dicendum quod impossibile est lumen esse corpus. Quod quidem apparet tripliciter. Primo quidem, ex parte loci. Nam locus cuiuslibet corporis est alius a loco alterius corporis, nec est possibile, secundum naturam, duo corpora esse simul in eodem loco, qualiacumque corpora sint; quia contiguum requirit distinctionem in situ. Secundo, apparet idem ex ratione motus. Si enim lumen esset corpus, illuminatio esset motus localis corporis. Nullus autem motus localis corporis potest esse in instanti, quia omne quod movetur localiter, necesse est quod prius perveniat ad medium magnitudinis quam ad extremum. Illuminatio autem fit in instanti. Nec potest dici quod fiat in tempore imperceptibili. Quia in parvo spatio posset tempus latere, in magno autem spatio, puta ab oriente in occidentem, tempus latere non posset, statim enim cum sol est in puncto orientis, illuminatur totum hemisphaerium usque ad punctum oppositum. Est etiam aliud considerandum ex parte motus. Quia omne corpus habet motum naturalem determinatum, motus autem illuminationis est ad omnem partem, nec magis secundum circulum quam secundum rectitudinem. Unde manifestum est quod illuminatio non est motus localis alicuius corporis. Tertio, apparet idem ex parte generationis et corruptionis. Si enim lumen esset corpus, quando aer obtenebrescit per absentiam luminaris, sequeretur quod corpus luminis corrumperetur, et quod materia eius acciperet aliam formam. Quod non apparet, nisi aliquis dicat etiam tenebras esse corpus. Nec etiam apparet ex qua materia tantum corpus, quod replet medium hemisphaerium, quotidie generetur. Ridiculum est etiam dicere quod ad solam absentiam luminaris, tantum corpus corrumpatur. Si quis etiam dicat quod non corrumpitur, sed simul cum sole accedit et circumfertur, quid dici poterit de hoc, quod ad interpositionem alicuius corporis circa candelam, tota domus obscuratur? Nec videtur quod lumen congregetur circa candelam, quia non apparet ibi maior claritas post quam ante. Quia ergo omnia haec non solum rationi, sed sensui etiam repugnant, dicendum est quod impossibile est lumen esse corpus.

Ссылаются нормы: Q67A2Respondeo, assert-h9aedde601df0aa83b6415898ca10eadda0c757c6dc38065a207a827cfab105d8

section/67-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c023ed2bf049d68f0be31ce6df4338deb1efbb1b1771ddca499cb25675514f89LA

Sed contra, duo corpora non possunt simul esse in eodem loco. Sed lumen est simul cum aere. Ergo lumen non est corpus.

Ссылаются нормы: assert-h4d06ae76caab38110825118c105537e87d3e54063e556c0f6c9154dd1688049b

section/67-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c9521181545ef852fcad57b5b33ccf6e5d3bbaca624298040504a7f522532bfdLA

Ad primum ergo dicendum quod, cum qualitas consequatur formam substantialem, diversimode se habet subiectum ad receptionem qualitatis, sicut se habet ad receptionem formae. Cum enim materia perfecte recipit formam, firmiter stabilitur etiam qualitas consequens formam; sicut si aqua convertatur in ignem. Cum vero forma substantialis recipitur imperfecte, secundum inchoationem quandam, qualitas consequens manet quidem aliquandiu, sed non semper; sicut patet in aqua calefacta, quae redit ad suam naturam. Sed illuminatio non fit per aliquam transmutationem materiae ad susceptionem formae substantialis, ut fiat quasi inchoatio aliqua formae. Et ideo lumen non remanet nisi ad praesentiam agentis.

Ссылаются нормы: Q67A3Ad1, assert-h3e858cf83cef0d9c8aea541bf1acbb4e326a716a595d002d70d7f6fe8f1cfc8b

section/67-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f9e0d6afedb9959d831b2d153482bc798d29542e6ce147394d60a9bb520e6bf5LA

Ad secundum dicendum quod accidit luci quod non habeat contrarium, inquantum est qualitas naturalis primi corporis alterantis, quod est a contrarietate elongatum.

Ссылаются нормы: Q67A3Ad2, assert-h33e64426475f623f2483ae8c3976b018fa393f3fbc33eabde72ecdbfbca38579

section/67-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:23343fc39658d942aec23ebeeb4f40500c6d9e15059409bf0036f30cdb812f02LA

Ad tertium dicendum quod, sicut calor agit ad formam ignis quasi instrumentaliter in virtute formae substantialis, ita lumen agit quasi instrumentaliter in virtute corporum caelestium ad producendas formas substantiales, et ad hoc quod faciat colores visibiles actu, inquantum est qualitas primi corporis sensibilis.

Ссылаются нормы: Q67A3Ad3, assert-h61b3a1a970dcef1fd84c58c98536a92894d929a346db34ee7eb67ff248b9b70f

section/67-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:31ea6d2940d9f525fade55351d34832e5fb4a148702f0b1c1f01582cc706bdcaLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lux non sit qualitas. Omnis enim qualitas permanet in subiecto etiam postquam agens discesserit; sicut calor in aqua postquam removetur ab igne. Sed lumen non remanet in aere recedente luminari. Ergo lumen non est qualitas.

Ссылаются нормы: Q67A3Obiectio1, assert-h5338f5a32f8f5f703f3ec5c9a45d8135cb744669c7e36c7eccebbb66b4c28cd4, assert-hb2ce2bab518cb3eb69702cd5fe0727bdabfe76a2eef793477c74f782082451b6

section/67-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f3fd7dea37dc35d460744fdf3c136c6acdf7cbabdc68a4a30058fafa36d76100LA

Praeterea, omnis qualitas sensibilis habet contrarium; sicut calido contrariatur frigidum, et albo nigrum. Sed lumini nihil est contrarium, tenebra enim est privatio luminis. Ergo lumen non est qualitas sensibilis.

Ссылаются нормы: Q67A3Obiectio2, assert-h564e856e8643ca584229e58b93c37d5977dfd62228c47f946587818ac77584f0, assert-ha8edf25ffc816f93ab94e89a0c38dc02b2402da9e71d24e214f9a7c3947ae52b

section/67-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4350e36f24a1e6d312f72aa3eb6750f7fedef172c9172456b2a656f05acbcfc3LA

Praeterea, causa est potior effectu. Sed lux caelestium corporum causat formas substantiales in istis inferioribus. Dat etiam esse spirituale coloribus, quia facit eos visibiles actu. Ergo lux non est aliqua qualitas sensibilis, sed magis substantialis forma, aut spiritualis.

Ссылаются нормы: Q67A3Obiectio3, assert-h4bbc837477bc17fb4d204892bc9a5408fec01b28ac0d47cbf499a904d0f2792a, assert-h708b5bfc676326be2255e03c58bdb634b780f70545ba58ff14773722592f0553

section/67-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:500f62d677dee9f8ad19009d9b2574af0fb63027c10f7aa3b21b283aca8062e7LA

Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod lumen in aere non habet esse naturale, sicut color in pariete; sed esse intentionale, sicut similitudo coloris in aere. Sed hoc non potest esse, propter duo. Primo quidem, quia lumen denominat aerem, fit enim aer luminosus in actu. Color vero non denominat ipsum, non enim dicitur aer coloratus. Secundo, quia lumen habet effectum in natura, quia per radios solis calefiunt corpora. Intentiones autem non causant transmutationes naturales. Alii vero dixerunt quod lux est forma substantialis solis. Sed hoc etiam apparet impossibile, propter duo. Primo quidem, quia nulla forma substantialis est per se sensibilis, quia quod quid est est obiectum intellectus, ut dicitur in III de anima. Lux autem est secundum se visibilis. Secundo, quia impossibile est ut id quod est forma substantialis in uno, sit forma accidentalis in alio, quia formae substantiali per se convenit constituere in specie; unde semper et in omnibus adest ei. Lux autem non est forma substantialis aeris, alioquin, ea recedente, corrumperetur. Unde non potest esse forma substantialis solis. Dicendum est ergo quod, sicut calor est qualitas activa consequens formam substantialem ignis, ita lux est qualitas activa consequens formam substantialem solis, vel cuiuscumque alterius corporis a se lucentis, si aliquod aliud tale est. Cuius signum est, quod radii diversarum stellarum habent diversos effectus, secundum diversas naturas corporum.

Ссылаются нормы: Q67A3Respondeo, assert-h96498754a7980400b06972cc2d572a34c993252f1d0267b4066e4856cba374cc

section/67-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:4fd57e71d035f20ea2f1d4a6f37953bf7812c2ab6c83caa6c914fb6797757c2bLA

Sed contra est quod Damascenus dicit, in libro I, quod lux est quaedam qualitas.

Ссылаются нормы: assert-hf1b47626c19991c7eae7a164460c291a6c280540a645075d0f8d20025363bab6

section/67-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:af28d03c4ae6ca2adaa2de89f7e6b5959ca903e28cf8eb4ca4e90b1d790ab0ecLA

Ad primum ergo dicendum quod, secundum opinionem quae ponit informitatem materiae duratione praecedere formationem, oportet dicere quod materia a principio fuerit creata sub formis substantialibus; postmodum vero fuerit formata secundum aliquas conditiones accidentales, inter quas primum locum obtinet lux.

Ссылаются нормы: Q67A4Ad1, assert-h15a2e7216ae7b201d091601ca75ddff8ceac79e60c9394bbffa363a46436e631

section/67-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a9cc25a501d8aec9d5840154b611f250a2c154ebce144bfb7927a5aeab7c00e9LA

Ad secundum dicendum quod quidam dicunt lucem illam fuisse quandam nubem lucidam, quae postmodum, facto sole, in materiam praeiacentem rediit. Sed istud non est conveniens. Quia Scriptura in principio Genesis commemorat institutionem naturae, quae postmodum perseverat, unde non debet dici quod aliquid tunc factum fuerit, quod postmodum esse desierit. Et ideo alii dicunt quod illa nubes lucida adhuc remanet, et est coniuncta soli, ut ab eo discerni non possit. Sed secundum hoc, illa nubes superflua remaneret, nihil autem est vanum in operibus Dei. Et ideo alii dicunt quod ex illa nube formatum est corpus solis. Sed hoc etiam dici non potest, si ponatur corpus solis non esse de natura quatuor elementorum, sed esse incorruptibile per naturam quia secundum hoc, materia eius non potest esse sub alia forma. Et ideo est dicendum, ut Dionysius dicit IV cap. de Div. Nom., quod illa lux fuit lux solis, sed adhuc informis, quantum ad hoc, quod iam erat substantia solis, et habebat virtutem illuminativam in communi; sed postmodum data est ei specialis et determinata virtus ad particulares effectus. Et secundum hoc, in productione huius lucis distincta est lux a tenebris, quantum ad tria. Primo quidem, quantum ad causam, secundum quod in substantia solis erat causa luminis, in opacitate autem terrae causa tenebrarum. Secundo, quantum ad locum, quia in uno hemisphaerio erat lumen, in alio tenebrae. Tertio, quantum ad tempus, quia in eodem hemisphaerio secundum unam partem temporis erat lumen, secundum aliam tenebrae. Et hoc est quod dicitur, lucem vocavit diem, et tenebras noctem.

Ссылаются нормы: Q67A4Ad2, assert-h307d766257903a9ffe14456948bc4c814d33542d254aaf546a43c1c1403350ba

section/67-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:50be3c5cfdbefecbc5d45a0ec69c09f8fd20c90595964604676729e21e4f6a20LA

Ad tertium dicendum quod Basilius dicit lucem et tenebras tunc fuisse per emissionem et contractionem luminis, et non per motum. Sed contra hoc obiicit Augustinus quod nulla ratio esset huius vicissitudinis emittendi et retrahendi luminis; cum homines et animalia non essent, quorum usibus hoc deserviret. Et praeterea hoc non habet natura corporis lucidi, ut retrahat lumen in sui praesentia, sed miraculose potest hoc fieri, in prima autem institutione naturae non quaeritur miraculum, sed quid natura rerum habeat, ut Augustinus dicit. Et ideo dicendum est quod duplex est motus in caelo. Unus communis toti caelo, qui facit diem et noctem, et iste videtur institutus primo die. Alius autem est, qui diversificatur per diversa corpora; secundum quos motus fit diversitas dierum ad invicem, et mensium et annorum. Et ideo in prima die fit mentio de sola distinctione noctis et diei, quae fit per motum communem. In quarta autem die fit mentio de diversitate dierum et temporum et annorum, cum dicitur, ut sint in tempora et dies et annos; quae quidem diversitas fit per motus proprios.

Ссылаются нормы: Q67A4Ad3, assert-h29d46c1e0a53008d21f4cb179f243576879432b822e818144af9fd9f945a1835

section/67-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dc415e36d0fbb0eef3e77f0869d9c8bd1d54699399402883eaefa44f5d472317LA

Ad quartum dicendum quod, secundum Augustinum, informitas non praecedit formationem duratione. Unde oportet dicere quod per lucis productionem intelligatur formatio spiritualis creaturae non quae est per gloriam perfecta, cum qua creata non fuit; sed quae est per gratiam perfecta, cum qua creata fuit, ut dictum est. Per hanc ergo lucem facta est divisio a tenebris, idest ab informitate alterius creaturae non formatae. Vel, si tota creatura simul formata fuit, facta est distinctio a tenebris spiritualibus, non quae tunc essent (quia Diabolus non fuit creatus malus); sed quas Deus futuras praevidit.

Ссылаются нормы: Q67A4Ad4, assert-hc0e6ee010d9997e0deeb3bbfda1faa1368006d24ce6c1eca76e3608dd1e61542

section/67-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bd4bb33db671580ceb2a5a7af5ef3a0ef1431284960444822869e4234c263a02LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter lucis productio in prima die ponatur. Est enim lux qualitas quaedam, ut dictum est. Qualitas autem, cum sit accidens, non habet rationem primi, sed magis rationem postremi. Non ergo prima die debet poni productio lucis.

Ссылаются нормы: Q67A4Obiectio1, assert-he501f98036f438f211f8d848bb2d832f9418f6a1736e28f73dd4a39d1f915675

section/67-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6ca54121f579eb73a4e30406da8ff556fc1fc76bf0837451a797b87a7667b2a6LA

Praeterea, per lucem distinguitur nox a die. Hoc autem fit per solem, qui ponitur factus die quarta. Ergo non debuit poni productio lucis prima die.

Ссылаются нормы: Q67A4Obiectio2, assert-h68a6cfd95b589c7fef89514dd8ee0e4e8f80244794e4f69ce4861f716e63c79b

section/67-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:208ee925f09ec67301411b225122a22bacc0dd5d470dc64f5b7080037140b399LA

Praeterea, nox et dies fit per circularem motum corporis lucidi. Sed circularis motus est proprius firmamenti, quod legitur factum die secunda. Ergo non debuit poni in prima die productio lucis distinguentis noctem et diem.

Ссылаются нормы: Q67A4Obiectio3, assert-h36304066c81a472269d5aecdb96ebf27fde884a48b5420e0eda0c9a49b874086, assert-he1f3b109e4e93d4efaf28015ef98fccdabfc4c35cd211385d0a5885fc61bc1b5

section/67-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:cacb85521e5cdba3e5a7af1ba39d877f74f3aa3d4e900735315bd27d85ce3f99LA

Si dicatur quod intelligitur de luce spirituali, contra, lux quae legitur facta prima die, facit distinctionem a tenebris. Sed non erant in principio spirituales tenebrae, quia etiam Daemones fuerunt a principio boni, ut supra dictum est. Non ergo prima die debuit poni productio lucis.

Ссылаются нормы: Q67A4Obiectio4, assert-h31a5210167e69be9a00b56f004fcb7a45fbd50c6fda21a9b88b8e5b3dee3ccbd, assert-hc8af6c7204cc6400a8f888b70f8412dc3f25cde720cf91122df0934cde906f96

section/67-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e21b9c9cb53473d5a21e66a036926f69206e6a9fb26910d051ea8b7280526a5cLA

Respondeo dicendum quod de productione lucis est duplex opinio. Augustino enim videtur quod non fuerit conveniens Moysen praetermisisse spiritualis creaturae productionem. Et ideo dicit quod, cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram, per caelum intelligitur spiritualis natura adhuc informis, per terram autem intelligitur materia informis corporalis creaturae. Et quia natura spiritualis dignior est quam corporalis, fuit prius formanda. Formatio igitur spiritualis naturae significatur in productione lucis, ut intelligatur de luce spirituali formatio enim naturae spiritualis est per hoc quod illuminatur ut adhaereat verbo Dei. Aliis autem videtur quod sit praetermissa a Moyse productio spiritualis creaturae. Sed huius rationem diversimode assignant. Basilius enim dicit quod Moyses principium narrationis suae fecit a principio quod ad tempus pertinet sensibilium rerum; sed spiritualis natura, idest angelica, praetermittitur, quia fuit ante creata. Chrysostomus autem assignat aliam rationem. Quia Moyses loquebatur rudi populo, qui nihil nisi corporalia poterat capere; quem etiam ab idololatria revocare volebat. Assumpsissent autem idololatriae occasionem, si propositae fuissent eis aliquae substantiae supra omnes corporeas creaturas, eas enim reputassent deos, cum etiam proni essent ad hoc quod solem et lunam et stellas colerent tanquam deos; quod eis inhibetur Deut. IV. Praemissa autem fuerat Gen. I, circa creaturam corporalem multiplex informitas, una quidem in hoc quod dicebatur, terra erat inanis et vacua; alia vero in hoc quod dicebatur, tenebrae erant super faciem abyssi. Necessarium autem fuit ut informitas tenebrarum primo removeretur per lucis productionem, propter duo. Primo quidem, quia lux, ut dictum est, est qualitas primi corporis, unde secundum eam primo fuit mundus formandus. Secundo, propter communitatem lucis, communicant enim in ea inferiora corpora cum superioribus. Sicut autem in cognitione proceditur a communioribus, ita etiam in operatione, nam prius generatur vivum quam animal, et animal quam homo, ut dicitur in libro de Gener. Animal. Sic ergo oportuit ordinem divinae sapientiae manifestari, ut primo inter opera distinctionis produceretur lux, tanquam primi corporis forma, et tanquam communior. Basilius autem ponit tertiam rationem, quia per lucem omnia alia manifestantur. Potest et quarta ratio addi, quae in obiiciendo est tacta, quia dies non potest esse sine luce; unde oportuit in prima die fieri lucem.

Ссылаются нормы: Q67A4Respondeo, assert-haabaae8460e7ea14de4f7f3012d4c134c9dccda882dce0c586b4816d2b5e86fe

section/67-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:9f752e2d50704a4b0b06bb9a9786358528438ca04da1a8f361fe9cca39236a1eLA

Sed contra, id sine quo non potest esse dies, oportuit fieri in prima die. Sed sine luce non potest esse dies. Ergo oportuit lucem fieri prima die.

Ссылаются нормы: assert-h3b8170e9ff0281c0df917aead208e739230a9568ff3cf974d84716ab1d23d421

question/67/prooemium · paragraph

la · official · sha256:693ca839e3cef0dd23dadaa5a614a0831e7ebfacd7c6b840ad98c1689bdcc9c0LA

Consequenter considerandum est de opere distinctionis secundum se et primo, de opere primae diei; secundo, de opere secundae diei; tertio, de opere tertiae. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum lux proprie in spiritualibus dici possit. Secundo, utrum lux corporalis sit corpus. Tertio, utrum sit qualitas. Quarto, utrum conveniens fuit prima die fieri lucem.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 68

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q68
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:a7311c9ad1f56af236f67039b2f22d4603c5356dd13af42084557a9757e02b932026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 32

section/68-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d85a1f839f5e57f1d9daf510c6e3051878fb98b6aa920c0320db40711283f17eLA

Ad primum ergo dicendum quod, secundum Chrysostomum, primo Moyses summarie dixit quid Deus fecit, praemittens, in principio creavit Deus caelum et terram, postea per partes explicavit. Sicut si quis dicat, hic artifex fecit domum istam, et postea subdat, primo fecit fundamenta, et postea erexit parietes, tertio superposuit tectum. Et sic non oportet nos aliud caelum intelligere, cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram; et cum dicitur quod secunda die factum est firmamentum. Potest etiam dici aliud esse caelum quod legitur in principio creatum, et quod legitur secunda die factum. Et hoc diversimode. Nam secundum Augustinum, caelum quod legitur primo die factum, est natura spiritualis informis, caelum autem quod legitur secunda die factum, est caelum corporeum. Secundum vero Bedam et Strabum, caelum quod legitur primo die factum, est caelum Empyreum, firmamentum vero quod legitur secunda die factum, est caelum sidereum. Secundum vero Damascenum, caelum quod legitur prima die factum, est quoddam caelum sphaericum sine stellis, de quo philosophi loquuntur, dicentes ipsum esse nonam sphaeram et mobile primum, quod movetur motu diurno, per firmamentum vero factum secunda die, intelligitur caelum sidereum. Secundum autem aliam expositionem, quam Augustinus tangit, caelum prima die factum, est etiam ipsum caelum sidereum, per firmamentum vero secunda die factum, intelligitur spatium aeris in quo nubes condensantur, quod etiam caelum aequivoce dicitur. Et ideo, ad aequivocationem designandam, signanter dicitur, vocavit Deus firmamentum caelum; sicut et supra dixerat, vocavit lucem diem (quia dies etiam pro spatio vigintiquatuor horarum ponitur). Et idem est in aliis observandum, ut Rabbi Moyses dicit.

Ссылаются нормы: Q68A1Ad1, assert-h52ad22cc772cb46cbc6533f16e0e67a67ff89ba9d1606e46bc4ee1ee67eeb161

section/68-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:a0a570884276291cf1dffb50235af603f79907cca277ec3b6911873dd36f375bLA

Ad secundum et tertium patet solutio ex supra dictis.

Ссылаются нормы: Q68A1Ad2, Q68A1Ad3, assert-h261a11825577f64dc80a0c1b22391f84a2cc9b31581c4ca7d32c421a21a9b6d2, assert-h612e0804d4e741d44afabb3fd59da73d85d4040a53b7f8301203c13da20a8708

section/68-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:936c8732398c5bf48aa3cd4b2b89d8bde7cd180317ca6e4a271c2fd5fd65e234LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod firmamentum non sit factum secunda die. Dicitur enim Gen. I, vocavit Deus firmamentum caelum. Sed caelum factum est ante omnem diem, ut patet cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram. Ergo firmamentum non est factum secunda die.

Ссылаются нормы: Q68A1Obiectio1, assert-h793721d7fb55448994156ac7deb91d698279d52b3e1e88e5c4a2207b754db18d, assert-h9dc0e8c33067b4716a90f3d746e8a671f51aaeafa796e3272d34a138a3ef3413

section/68-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e6bfa4b9868c771035f5e89f8cebb2d543cbabad83d94c334ad4da331e51ed5eLA

Praeterea, opera sex dierum ordinantur secundum ordinem divinae sapientiae. Non conveniret autem divinae sapientiae, ut posterius faceret quod est naturaliter prius. Firmamentum autem est naturaliter prius aqua et terra, de quibus tamen fit mentio ante formationem lucis, quae fuit prima die. Non ergo firmamentum factum est secunda die.

Ссылаются нормы: Q68A1Obiectio2, assert-h1bb1d57d8224b5038b719a0668421f2b3391e78fed2867ac0441ff38541a5667

section/68-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a854fbfd891df7122d73dd6ec3b5d2dc2898a5832979c53d71870469632317d5LA

Praeterea, omne quod est factum per sex dies, formatum est ex materia prius creata ante omnem diem. Sed firmamentum non potuit formari ex materia praeexistente, quia sic esset generabile et corruptibile. Ergo firmamentum non est factum secunda die.

Ссылаются нормы: Q68A1Obiectio3, assert-h0d2a1cfe5fb3466e07ac1520c0bbd9d37103f175d13564162ba103a9dcc9bc73, assert-h80d6a324251f791c0fb779e5f3df701b3eea71a5edb2d5a7b2d7eb760e3b6e9a

section/68-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:46d67683f98e0d8ad1f4a057d629055b4f7a46e81099de125f76971f0204801fLA

Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus docet, in huiusmodi quaestionibus duo sunt observanda. Primo quidem, ut veritas Scripturae inconcusse teneatur. Secundo, cum Scriptura divina multipliciter exponi possit, quod nulli expositioni aliquis ita praecise inhaereat quod, si certa ratione constiterit hoc esse falsum, quod aliquis sensum Scripturae esse asserere praesumat, ne Scriptura ex hoc ab infidelibus derideatur, et ne eis via credendi praecludatur. Sciendum est ergo quod hoc quod legitur firmamentum secunda die factum, dupliciter intelligi potest. Uno modo, de firmamento in quo sunt sidera. Et secundum hoc, oportet nos diversimode exponere secundum diversas opiniones hominum de firmamento. Quidam enim dixerunt firmamentum illud esse ex elementis compositum. Et haec fuit opinio Empedoclis; qui tamen dixit ideo illud corpus indissolubile esse, quia in eius compositione lis non erat sed amicitia tantum. Alii vero dixerunt firmamentum esse de natura quatuor elementorum non quasi ex elementis compositum, sed quasi elementum simplex. Et haec opinio fuit Platonis, qui posuit corpus caeleste esse elementum ignis. Alii vero dixerunt caelum non esse de natura quatuor elementorum, sed esse quintum corpus, praeter quatuor elementa. Et haec est opinio Aristotelis. Secundum igitur primam opinionem, absolute posset concedi quod firmamentum factum fuerit secunda die, etiam secundum suam substantiam. Nam ad opus creationis pertinet producere ipsam elementorum substantiam, ad opus autem distinctionis et ornatus pertinet formare aliqua ex praeexistentibus elementis. Secundum vero opinionem Platonis, non est conveniens quod firmamentum credatur secundum suam substantiam esse factum secunda die. Nam facere firmamentum, secundum hoc, est producere elementum ignis. Productio autem elementorum pertinet ad opus creationis, secundum eos qui ponunt informitatem materiae tempore praecedere formationem, quia formae elementorum sunt quae primo adveniunt materiae. Multo autem minus secundum opinionem Aristotelis poni potest quod firmamentum secundum suam substantiam sit secunda die productum, secundum quod per istos dies successio temporis designatur. Quia caelum, cum sit secundum suam naturam incorruptibile, habet materiam quae non potest subesse alteri formae, unde impossibile est quod firmamentum sit factum ex materia prius tempore existente. Unde productio substantiae firmamenti ad opus creationis pertinet. Sed aliqua formatio eius, secundum has duas opiniones, pertinet ad opus secundae diei, sicut etiam Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod lumen solis fuit informe in primo triduo, et postea fuit in quarta die formatum. Si autem per istos dies non designetur temporis successio, sed solum ordo naturae, ut Augustinus vult; nihil prohibebit dicere, secundum quamcumque harum opinionum formationem secundum substantiam firmamenti ad secundam diem pertinere. Potest autem et alio modo intelligi, ut per firmamentum quod legitur secunda die factum, non intelligatur firmamentum illud in quo fixae sunt stellae, sed illa pars aeris in qua condensantur nubes. Et dicitur firmamentum propter spissitudinem aeris in parte illa, nam quod est spissum et solidum, dicitur esse corpus firmum, ad differentiam corporis mathematici, ut dicit Basilius. Et secundum hanc expositionem, nihil repugnans sequitur cuicumque opinioni. Unde Augustinus, II super Gen. ad Litt., hanc expositionem commendans, dicit, hanc considerationem laude dignissimam iudico; quod enim dixit, neque est contra fidem, et in promptu, posito documento, credi potest.

Ссылаются нормы: Q68A1Respondeo, assert-hc1543b53021143a0d6cf5788d03240476dd7f9cbd609059f34a2bee4f8242ace

section/68-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:9f92b7f7cc7002eaae98809d929a876c61545481e7c604d1106b39cdbafe3f6dLA

Sed contra est quod dicitur Gen. I, dixit Deus, fiat firmamentum. Et postea sequitur, et factum est vespere et mane dies secundus.

Ссылаются нормы: assert-hdea4acb6d685cee03284d51943f1ce471c792a666b5ecc38cba88fa49f15838a

section/68-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f210a4311fc963220519ddf51aaa01f098e461c17c1a6cbd3699e1557814221bLA

Ad primum ergo dicendum quod quibusdam videtur ratio illa solvenda per hoc, quod aquae, quamvis sint naturaliter graves, virtute tamen divina super caelos continentur. Sed hanc solutionem Augustinus excludit, II Lib. super Gen. ad Litt., dicens quod nunc quemadmodum Deus instituit naturas rerum convenit quaerere; non quid in eis ad miraculum suae potentiae velit operari. Unde aliter dicendum est quod, secundum duas ultimas opiniones de aquis et firmamento, patet solutio ex praemissis. Secundum autem primam opinionem, oportet ponere alium ordinem in elementis quam Aristoteles ponat; ut quaedam aquae spissae sint circa terram, quaedam vero tenues circa caelum; ut sic se habeant illae ad caelum, sicut istae ad terram. Vel quod per aquam intelligatur materia corporum, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q68A2Ad1, assert-hd7bc9da6d530a39eef9961f500852e0c4f68b65596e0028390beb84eb404fa99

section/68-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:37610cc685f8c4e5c672bb872bd1054fd85abb4ea06193dd9ef886ef60065e02LA

Ad secundum etiam patet solutio ex praemissis, secundum duas ultimas opiniones. Secundum vero primam, respondet Basilius dupliciter. Uno modo, quia non est necessarium ut omne quod in concavo apparet rotundum, sit etiam supra rotundum secundum convexum. Secundo, quia aquae quae sunt supra caelos, non sunt fluidae; sed quasi glaciali soliditate circa caelum firmatae. Unde et a quibusdam dicuntur caelum crystallinum.

Ссылаются нормы: Q68A2Ad2, assert-h2a73d6f99b6eddfed2ff4b03757ce1d838d9c10ece4136a806f6f0783ab2593b

section/68-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a5676aa682cff9bf2f2369bf33fa662c85ad6cfe2d8d5bc97aefc73efd3a336dLA

Ad tertium dicendum quod, secundum tertiam opinionem, aquae sunt supra firmamentum vaporabiliter elevatae propter utilitatem pluviarum. Secundum vero secundam opinionem, aquae sunt supra firmamentum, idest caelum totum diaphanum absque stellis. Quod quidam ponunt primum mobile, quod revolvit totum caelum motu diurno, ut operetur per motum diurnum continuitatem generationis, sicut caelum in quo sunt sidera, per motum qui est secundum zodiacum, operatur diversitatem generationis et corruptionis, per accessum et recessum, et per diversas virtutes stellarum. Secundum vero primam opinionem, aquae sunt ibi, ut Basilius dicit, ad contemperandum calorem caelestium corporum. Cuius signum acceperunt aliqui, ut Augustinus dicit, quod stella Saturni, propter vicinitatem aquarum superiorum, est frigidissima.

Ссылаются нормы: Q68A2Ad3, assert-h027c82a4fab798c4413df040eefdec5fc28a15198be52d3fc5d0e84993aa47d0

section/68-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a1f0e0e518d4da5b284789009eb1958199eadfa5424298c49d1fcfa234e83315LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aquae non sunt supra firmamentum. Aqua enim est naturaliter gravis. Locus autem proprius gravis non est esse sursum, sed solum deorsum. Ergo aquae non sunt supra firmamentum.

Ссылаются нормы: Q68A2Obiectio1, assert-he207088d898631ad28419f8895e23d1cee927b1bc4cb97d559ea7a9e519b5182

section/68-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fd72f3e3129dd2447dfdf961539a415eddb18e944d343965873f6b7cac4f4a6eLA

Praeterea, naturaliter aqua est fluida. Sed quod est fluidum, non potest consistere super corpus rotundum, ut experimento patet. Ergo, cum firmamentum sit corpus rotundum, aqua non potest esse supra firmamentum.

Ссылаются нормы: Q68A2Obiectio2, assert-he964b8aacaa28bdbc911629733b849e5b23891bc42543ff217978c405ffa1962, assert-hea36691945a44026bc5781b4c3f527e666f68ec33d23ec5dd5c61d16b353ae81

section/68-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:5ec535c027b3cc69eac2b2d0b512d933b9ad60dcb2fe26c9a3647c49fc48135bLA

Praeterea, aqua, cum sit elementum, ordinatur ad generationem corporis mixti; sicut imperfectum ordinatur ad perfectum. Sed supra firmamentum non est locus mixtionis, sed supra terram. Ergo frustra aqua esset supra firmamentum. Nihil autem in operibus Dei est frustra. Ergo aquae non sunt supra firmamentum.

Ссылаются нормы: Q68A2Obiectio3, assert-h0c5d003e3ec89a3dad338d1c449ace579c9c0078630d56f70783945860d1afef, assert-h56c739c14aa6db1f68af3ebbf7ca8df3387240a908d6530e23075e10569d38d1, assert-hbbd6e9982555a49efc2a0ac580be787065da31c6711797447af1110029030d11

section/68-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:eb4f432164c8a2d624f44526e1a04651ef6184f3103619965dc083bb558069eeLA

Respondeo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, II super Gen. ad Litt., maior est Scripturae huius auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas. Unde quomodo et quales aquae ibi sint, eas tamen ibi esse, minime dubitamus. Quales autem sint illae aquae, non eodem modo ab omnibus assignatur. Origenes enim dicit quod aquae illae quae super caelos sunt, sunt spirituales substantiae, unde in Psalmo CXLVIII, dicitur, aquae quae super caelos sunt, laudent nomen domini; et Dan. III, benedicite, aquae omnes quae super caelos sunt, domino. Sed ad hoc respondet Basilius, in III Hexaem., quod hoc non dicitur eo quod aquae sint rationales creaturae; sed quia consideratio earum, prudenter a sensum habentibus contemplata, glorificationem perficit creatoris. Unde ibidem dicitur idem de igne et grandine et huiusmodi, de quibus constat quod non sunt rationales creaturae. Dicendum est ergo quod sunt aquae corporales. Sed quales aquae sint, oportet diversimode definire, secundum diversam de firmamento sententiam. Si enim per firmamentum intelligitur caelum sidereum quod ponitur esse de natura quatuor elementorum, pari ratione et aquae quae super caelos sunt, eiusdem naturae poterunt credi cum elementaribus aquis. Si autem per firmamentum intelligatur caelum sidereum quod non sit de natura quatuor elementorum, tunc et aquae illae quae sunt supra firmamentum, non erunt de natura elementarium aquarum, sed sicut, secundum Strabum, dicitur caelum Empyreum, idest igneum, propter solum splendorem; ita dicetur aliud caelum aqueum propter solam diaphaneitatem, quod est supra caelum sidereum. Posito etiam quod firmamentum sit alterius naturae praeter quatuor elementa, adhuc potest dici quod aquas dividit, si per aquam non elementum aquae, sed materiam informem corporum intelligamus, ut Augustinus dicit, super Gen. contra Manich., quia secundum hoc, quidquid est inter corpora, dividit aquas ab aquis. Si autem per firmamentum intelligatur pars aeris in qua nubes condensantur, sic aquae quae supra firmamentum sunt, sunt aquae quae, vaporabiliter resolutae, supra aliquam partem aeris elevantur ex quibus pluviae generantur. Dicere enim quod aquae vaporabiliter resolutae eleventur supra caelum sidereum, ut quidam dixerunt, quorum opinionem Augustinus tangit in II super Gen. ad Litt. est omnino impossibile. Tum propter soliditatem caeli. Tum propter regionem ignis mediam, quae huiusmodi vapores consumeret. Tum quia locus quo feruntur levia et rara, est infra concavum orbis lunae. Tum etiam quia sensibiliter apparet vapores non elevari usque ad cacumina quorundam montium. Quod etiam dicunt de rarefactione corporis in infinitum, propter hoc quod corpus est in infinitum divisibile, vanum est. Non enim corpus naturale in infinitum dividitur aut rarefit, sed usque ad certum terminum.

Ссылаются нормы: Q68A2Respondeo, assert-h721a4d9bca233f16b49e8d517d7cdbb606caefaa9b3b0fab781e1baf3ee04a29

section/68-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:733a95cb14ba53726094e40bef4bd62d649ee71bd63fcaedd41d0da31ef54149LA

Sed contra est quod dicitur Gen. I, quod divisit aquas quae erant supra firmamentum, ab his quae erant sub firmamento.

Ссылаются нормы: assert-hdb0b064750912618d0927639ac19e22d232af77b3016a3dd76a691ca8966aa68

section/68-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3f47ac7a17dc215b3f006698ff9d5e913d4fc7d24cfafaf51647b1db03ac5340LA

Ad primum ergo dicendum quod, si per firmamentum intelligatur caelum sidereum, aquae superiores non sunt eiusdem speciei cum inferioribus. Si autem per firmamentum intelligatur nubilosus aer, tunc utraeque aquae sunt eiusdem speciei. Et deputantur tunc duo loca aquis non eadem ratione; sed locus superior est locus generationis aquarum, locus autem inferior est locus quietis earum.

Ссылаются нормы: Q68A3Ad1, assert-h0c5244d8fbaefe2192cd4fd68e15548993d2e8aa161f2bcb9594045e0b417637

section/68-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1333cdf9380c56866d6c61bc87cfc25892547a3de6f3e5b37d2d6857d77f524aLA

Ad secundum dicendum quod, si accipiantur aquae diversae secundum speciem, firmamentum dicitur dividere aquas ab aquis, non sicut causa faciens divisionem; sed sicut terminus utrarumque aquarum.

Ссылаются нормы: Q68A3Ad2, assert-hd11506a9bbb35b5662a1a266468b4f426aaf999fe323df43e2f9bff7ed9cab28

section/68-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0b6dc24070b31f568ee621bc1fe01590e8b19650bcda7bb37c9ca5eb2552678bLA

Ad tertium dicendum quod Moyses, propter invisibilitatem aeris et similium corporum, omnia huiusmodi corpora sub aquae nomine comprehendit. Et sic manifestum est quod ex utraque parte firmamenti, qualitercumque accepti, sunt aquae.

Ссылаются нормы: Q68A3Ad3, assert-hffa11a380a84ec19b7a2d959b7aa6de2920f7cb502f057dd2a8c574f246ca4df

section/68-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0ae19ee24ff068633ccd1e65490534cbbe935520a95cc028995bcba884ab8892LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod firmamentum non dividat aquas ab aquis. Unius enim corporis secundum speciem, est unus locus naturalis. Sed omnis aqua omni aquae est eadem specie, ut dicit philosophus. Non ergo aquae ab aquis sunt distinguendae secundum locum.

Ссылаются нормы: Q68A3Obiectio1, assert-h40643a25fd4a7b8f414c6571e69d6a8a0cb34904aea538e49a5c6e92009f998a, assert-hc524b63be4c52ac329dd6ef06d8988a0941acb194d6a18f51a6b3c686ed2049f

section/68-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:309994dcf4b9aca60cf3c44b21c87fd0bf185bfa48ceb452ba65b7dc81381d25LA

Si dicatur quod aquae illae quae sunt supra firmamentum, sunt alterius speciei ab aquis quae sunt sub firmamento, contra, ea quae sunt secundum speciem diversa, non indigent aliquo alio distinguente. Si ergo aquae superiores et inferiores specie differunt, firmamentum eas ab invicem non distinguit.

Ссылаются нормы: Q68A3Obiectio2, assert-he28cf9a0b131b77278991bcf9391904560d15d5ba2add8fea06a0b54602c4ae1

section/68-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0ba852b00e2b989f4ce259973f3e224b4cd5d474fb68bcf404e00e68aa3ed30dLA

Praeterea, illud videtur aquas ab aquis distinguere, quod ex utraque parte ab aquis contingitur; sicut si aliquis paries fabricetur in medio fluminis. Manifestum est autem quod aquae inferiores non pertingunt usque ad firmamentum. Ergo non dividit firmamentum aquas ab aquis.

Ссылаются нормы: Q68A3Obiectio3, assert-h92db9fa2be6930aeef9ec963965e2a31f5d6b2d6d9aa59716c12d1063ed673e1

section/68-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:eb6e6e5468b8b46bf784765365197702943c7bafc4ba3335344c9a824fefdc25LA

Respondeo dicendum quod aliquis, considerando superficie tenus litteram Genesis, posset talem imaginationem concipere, secundum quorundam antiquorum philosophorum positionem. Posuerunt enim quidam aquam esse quoddam infinitum corpus, et omnium aliorum corporum principium. Quam quidem immensitatem aquarum accipere posset in nomine abyssi, cum dicitur quod tenebrae erant super faciem abyssi. Ponebant etiam quod istud caelum sensibile quod videmus, non continet infra se omnia corporalia; sed est infinitum aquarum corpus supra caelum. Et ita posset aliquis dicere quod firmamentum caeli dividit aquas exteriores ab aquis interioribus, idest ab omnibus corporibus quae infra caelum continentur, quorum principium aquam ponebant. Sed quia ista positio per veras rationes falsa deprehenditur, non est dicendum hunc esse intellectum Scripturae. Sed considerandum est quod Moyses rudi populo loquebatur, quorum imbecillitati condescendens, illa solum eis proposuit, quae manifeste sensui apparent. Omnes autem, quantumcumque rudes, terram et aquam esse corpora sensu deprehendunt. Aer autem non percipitur ab omnibus esse corpus, intantum quod etiam quidam philosophi aerem dixerunt nihil esse, plenum aere vacuum nominantes. Et ideo Moyses de aqua et terra mentionem facit expressam, aerem autem non expresse nominat, ne rudibus quoddam ignotum proponeret. Ut tamen capacibus veritatem exprimeret, dat locum intelligendi aerem, significans ipsum quasi aquae annexum, cum dicit quod tenebrae erant super faciem abyssi; per quod datur intelligi super faciem aquae esse aliquod corpus diaphanum quod est subiectum lucis et tenebrarum. Sic igitur sive per firmamentum intelligamus caelum in quo sunt sidera, sive spatium aeris nubilosum, convenienter dicitur quod firmamentum dividit aquas ab aquis, secundum quod per aquam materia informis significatur; vel secundum quod omnia corpora diaphana sub nomine aquarum intelliguntur. Nam caelum sidereum distinguit corpora inferiora diaphana a superioribus. Aer vero nubilosus distinguit superiorem aeris partem, in qua generantur pluviae et huiusmodi impressiones, ab inferiori parte aeris, quae aquae connectitur, et sub nomine aquarum intelligitur.

Ссылаются нормы: Q68A3Respondeo, assert-h117602be64da8017cf4fae3db5ab7c8a0568b76be9af5853c0b8ab5dfbc58313

section/68-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:dfb2b9f401030e5d5f294159ea2dde0b36c6f97dba688e73e76825220da49667LA

Sed contra est quod dicitur Gen. I, fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis.

Ссылаются нормы: assert-h3266aafd921b747d860b3800f33755f9af81399906e7cda2a23cf132706073ca

section/68-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e3c549ddcea67e2d0c87481c4bc9992a088f1e7b96cb21619953228e17e1f440LA

Ad primum ergo dicendum quod terra se habet ad caelum, ut centrum ad circumferentiam. Circa unum autem centrum possunt esse multae circumferentiae. Unde una terra existente, multi caeli ponuntur.

Ссылаются нормы: Q68A4Ad1, assert-h77be26cdf24ae8d00bec87f9fbd000b0d33d88aa81757db54b895dfe64ae5333

section/68-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b6ff6064f876df74ea54cf1dd80d81217cf38015cec476d20dce1f104022e071LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de caelo, secundum quod importat universitatem creaturarum corporalium. Sic enim est unum caelum tantum.

Ссылаются нормы: Q68A4Ad2, assert-hd30cd935ff8e0cd20e77e5bb07aae85f1a6094d6201ae22a50bac6253b081c45

section/68-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:14adb83ba2d5220ac0f09e8e171441e9ab1ae6e2075d4736f4c38117bba85a61LA

Ad tertium dicendum quod in omnibus caelis invenitur communiter sublimitas et aliqua luminositas, ut ex dictis patet.

Ссылаются нормы: Q68A4Ad3, assert-h864eef6846c7be42a113fc9820ed0e0464cb14a8825b5cce7557c062ef5a3880

section/68-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3b3167c97a1b2cf59bd3b2400dd4f71e79ebbf04256d83cc7dd01d09ecaa30d2LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sit unum caelum tantum. Caelum enim contra terram dividitur, cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram. Sed terra est una tantum. Ergo et caelum est unum tantum.

Ссылаются нормы: Q68A4Obiectio1, assert-h4f8dc331775edacde6f36b23b076a1abfc98dec86ff7db31e637e8db614bb316, assert-hdf6446165ef94e69156956dc8fcf6396de85c1dcde0048da400c0aad5dec9e72

section/68-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:a10d312dc9dbe4696b1eca9c9edb0f42e845ae7e3eb45ff7e159ff38ca87d36dLA

Praeterea, omne quod constat ex tota sua materia est unum tantum. Sed caelum est huiusmodi, ut probat philosophus in I de caelo. Ergo caelum est unum tantum.

Ссылаются нормы: Q68A4Obiectio2, assert-hb8f15be1d163594317b1f07d36446bb3e621f66ae5f988954bd8e66b3847e006, assert-hf8a963dd45aa90aefed1f40399915d10be0013f4b987fd56aa2946fdc9f7a56c

section/68-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d631362bf42696856b7aee709281a176176b442dfc7fbe8d1ba97669b134f8c1LA

Praeterea, quidquid dicitur de pluribus univoce, dicitur de eis secundum unam rationem communem. Sed si sunt plures caeli, caelum dicitur univoce de pluribus, quia si aequivoce, non proprie dicerentur plures caeli. Oportet ergo, si dicuntur plures caeli, quod sit aliqua ratio communis, secundum quam caeli dicantur. Hanc autem non est assignare. Non est ergo dicendum quod sint plures caeli.

Ссылаются нормы: Q68A4Obiectio3, assert-h47d1803bed085f045c9d115c1db0903069963f0558f5bfcf194b83c73900ddab, assert-h9b2f2f6bc6f1415fcbfbd99c2fc9541f0ebff564891ab55f1c22036e620914e3

section/68-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f576c40982e47d2f028cb34161e2ab2c26bffe0895aa416c214bb95eccd86705LA

Respondeo dicendum quod circa hoc videtur esse quaedam diversitas inter Basilium et Chrysostomum. Dicit enim Chrysostomus non esse nisi unum caelum; et quod pluraliter dicitur, caeli caelorum, hoc est propter proprietatem linguae Hebraeae, in qua consuetum est ut caelum solum pluraliter significetur; sicut sunt etiam multa nomina in Latino quae singulari carent. Basilius autem, et Damascenus sequens eum, dicunt plures esse caelos. Sed haec diversitas magis est in voce quam in re. Nam Chrysostomus unum caelum nominat totum corpus quod est supra terram et aquam, nam etiam aves, quae volant in aere, dicuntur propter hoc volucres caeli. Sed quia in isto corpore sunt multae distinctiones, propter hoc Basilius posuit plures caelos. Ad distinctionem ergo caelorum sciendam, considerandum est quod caelum tripliciter dicitur in Scripturis. Quandoque enim dicitur proprie et naturaliter. Et sic dicitur caelum corpus aliquod sublime, et luminosum actu vel potentia, et incorruptibile per naturam. Et secundum hoc, ponuntur tres caeli. Primum totaliter lucidum, quod vocant Empyreum. Secundum totaliter diaphanum, quod vocant caelum aqueum vel crystallinum. Tertium partim diaphanum et partim lucidum actu, quod vocant caelum sidereum, et dividitur in octo sphaeras, scilicet in sphaeram stellarum fixarum, et septem sphaeras planetarum; quae possunt dici octo caeli. Secundo dicitur caelum per participationem alicuius proprietatis caelestis corporis, scilicet sublimitatis et luminositatis actu vel potentia. Et sic totum illud spatium quod est ab aquis usque ad orbem lunae, Damascenus ponit unum caelum, nominans illud aereum. Et sic, secundum eum, sunt tres caeli, aereum, sidereum, et aliud superius, de quo intelligit quod apostolus legitur raptus usque ad tertium caelum. Sed quia istud spatium continet duo elementa, scilicet ignis et aeris, et in utroque eorum vocatur superior et inferior regio; ideo istud caelum Rabanus distinguit in quatuor, supremam regionem ignis nominans caelum igneum; inferiorem vero regionem, caelum Olympium, ab altitudine cuiusdam montis qui vocatur Olympus; supremam vero regionem aeris vocavit caelum aethereum, propter inflammationem; inferiorem vero regionem, caelum aereum. Et sic, cum isti quatuor caeli tribus superioribus connumerantur, fiunt in universo, secundum Rabanum, septem caeli corporei. Tertio dicitur caelum metaphorice. Et sic quandoque ipsa sancta Trinitas dicitur caelum, propter eius spiritualem sublimitatem et lucem. De quo caelo exponitur Diabolum dixisse, ascendam in caelum, idest ad aequalitatem Dei. Quandoque etiam spiritualia bona in quibus est sanctorum remuneratio, propter eorum eminentiam caeli nominantur; ubi dicitur, merces vestra multa est in caelis, ut Augustinus exponit. Quandoque vero tria genera supernaturalium visionum, scilicet corporalis, imaginariae et intellectualis tres caeli nominantur. De quibus Augustinus exponit quod Paulus est raptus usque ad tertium caelum.

Ссылаются нормы: Q68A4Respondeo, assert-hed1616d4bac614094d2c5ab264209ac8478e3eadd10934a5bddf94b2903d612f

section/68-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:6f447715188e18f18e3c672be2941f5ba07bda26e20af1c4bf7e3ca66935e905LA

Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXLVIII, laudate eum, caeli caelorum.

Ссылаются нормы: assert-h4f4619e387b6ffef5532290bacbc896d6c1bb5fa4182f8f5e74bc36531270bc6

question/68/prooemium · paragraph

la · official · sha256:ae1646189a2ede8fb0d7f5a0959daac48de3c96f9a44c8175eb6a61ac25d8e48LA

Deinde considerandum est de opere secundae diei. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum firmamentum sit factum secunda die. Secundo, utrum aliquae aquae sint supra firmamentum. Tertio, utrum firmamentum dividat aquas ab aquis. Quarto, utrum sit unum caelum tantum, vel plures.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 69

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q69
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:1658e749d2a10887d5034d710f52b90390b35a3779d3c234bd36236b3f065d9a2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 21

section/69-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ca7aa48124e429f03d41d8900c064fde499443b56ea120f7a98c14e295aa34efLA

Ad primum ergo dicendum quod, secundum Augustinum, ideo in opere tertiae diei non utitur Scriptura verbo factionis, sicut in praecedentibus operibus, ut ostendatur quod superiores formae, scilicet spirituales Angelorum, et caelestium corporum, sunt perfectae in esse et stabiles; formae vero inferiorum corporum sunt imperfectae et mobiles. Et ideo per congregationem aquarum et apparentiam aridae, impressio talium formarum designatur, aqua enim est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa, ut ipse dicit in II super Gen. ad Litt. Secundum vero alios, dicendum est quod opus tertiae diei est perfectum secundum solum motum localem. Et ideo non oportuit quod Scriptura uteretur verbo factionis.

Ссылаются нормы: Q69A1Ad1, assert-h7dab310dd304da42ddd760486d5646347c3f5ab1b81fcf069d06b201eae97160

section/69-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fd5dcf7273678c2b0549108fee23828b8cf095c1dc6a8f7c6caca643e2e51752LA

Ad secundum patet solutio secundum Augustinum, quia non oportet dicere quod terra primo esset cooperta aquis, et postmodum sint aquae congregatae; sed quod in tali congregatione fuerunt productae. Secundum vero alios, tripliciter respondetur, ut Augustinus dicit, I super Gen. ad Litt. Uno modo, ut aquae in maiorem altitudinem sint elevatae in loco ubi sunt congregatae. Nam mare esse altius terra experimento compertum est in mari rubro, ut Basilius dicit. Secundo, ut dicatur quod rarior aqua velut nebula, terras tegebat, quae congregatione densata est. Tertio modo, ut dicatur quod terra potuit aliquas partes praebere concavas, quibus confluentes aquae reciperentur. Inter quas prima videtur probabilior.

Ссылаются нормы: Q69A1Ad2, assert-h4d6963f1e87ef21b3b4dd04bc391ca3f4eab1a14e266fce8afc5d4480e3b9d7c

section/69-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f0dcfd21372ac08758981adee3c71288c20efd1d20e2e90c31686d58ff2efce8LA

Ad tertium dicendum quod omnes aquae unum terminum habent, scilicet mare, in quod confluunt vel manifestis vel occultis meatibus. Et propter hoc dicuntur aquae congregari in unum locum. Vel dicit unum locum, non simpliciter, sed per comparationem ad locum terrae siccae; ut sit sensus, congregentur aquae in unum locum, idest, seorsum a terra sicca. Nam ad designandam pluralitatem locorum aquae, subdit quod congregationes aquarum appellavit maria.

Ссылаются нормы: Q69A1Ad3, assert-h3b300035eb5cb700419f2973d16d26f2e0c98bcae11473a28ae3e83e6efea5a9

section/69-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d9dc2ab9a7619beea7a0bcd2bba61690854db1a08f23cb5e15e3ff1ce35f55d7LA

Ad quartum dicendum quod iussio Dei naturalem motum corporibus praebet. Unde dicitur quod suis naturalibus motibus faciunt verbum eius. Vel potest dici quod naturale esset quod aqua undique esset circa terram, sicut aer undique est circa aquam et terram; sed propter necessitatem finis, ut scilicet animalia et plantae essent super terram, oportuit quod aliqua pars terrae esset discooperta aquis. Quod quidem aliqui philosophi attribuunt actioni solis, per elevationem vaporum desiccantis terram. Sed sacra Scriptura attribuit hoc potestati divinae, non solum in Genesi, sed etiam in Iob XXXVIII, ubi ex persona domini dicitur, circumdedi mare terminis meis; et Ierem. V, me ergo non timebitis, ait dominus, qui posui arenam terminum mari?

Ссылаются нормы: Q69A1Ad4, assert-h0686b251648a2c098be4a74742482875714c88f05d507c499a11af82249c720c

section/69-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:411552ae6c9ddbaf4e5942eb6ce17fc27a59af3e43236114723ba72af4bb8bd4LA

Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, per terram de qua primo fiebat mentio, intelligitur materia prima, nunc autem intelligitur ipsum elementum terrae. Vel potest dici, secundum Basilium, quod primo nominabatur terra secundum naturam suam, nunc autem nominatur ex sua principali proprietate, quae est siccitas. Unde dicitur quod vocavit aridam, terram. Vel potest dici, secundum Rabbi Moysen, quod ubicumque dicitur vocavit, significatur aequivocatio nominis. Unde prius dictum est quod vocavit lucem, diem, propter hoc quod etiam dies vocatur spatium vigintiquatuor horarum, secundum quod ibidem dicitur, factum est vespere et mane dies unus. Similiter dicitur quod firmamentum, idest aerem, vocavit caelum, quia etiam caelum dicitur quod est primo creatum. Similiter etiam dicitur hic quod aridam, idest illam partem quae est discooperta aquis, vocavit terram, prout distinguitur contra mare, quamvis communi nomine terra vocetur, sive sit aquis cooperta, sive discooperta. Intelligitur autem ubique per hoc quod dicitur vocavit, idest, dedit naturam vel proprietatem ut possit sic vocari.

Ссылаются нормы: Q69A1Ad5, assert-h01da4d428eeb7c5ac183572ae884463a984c5f7f323e2603cfff0168ed89b9ca

section/69-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:124373d07e6fb0a66119463298c1b1415ffed37cb47c209e0aeaf01e67f6fdaeLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod aquarum congregatio non convenienter dicatur facta tertia die. Ea enim quae facta sunt prima et secunda die, verbo factionis exprimuntur, dicitur enim, dixit Deus fiat lux, et, fiat firmamentum. Sed tertia dies condividitur duabus primis. Ergo opus tertiae diei debuit exprimi verbo factionis, et non solum verbo congregationis.

Ссылаются нормы: Q69A1Obiectio1, assert-hadab9a85cbfb7ce000b653cc578fa8e8f9fce9f3e39c4c211c5fef414645f486, assert-hc9b53e4e669fdba58207fd1685f9e396b9bfe84c9eb4eabbb153ffcc4e688055

section/69-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b5c85c2f1c0175cb15fe4b09278d7bce36b8d1c9e7e29b5152c96c294afc398dLA

Praeterea, terra prius undique erat aquis cooperta, propter hoc enim invisibilis dicebatur. Non erat ergo aliquis locus super terram, in quo aquae congregari possent.

Ссылаются нормы: Q69A1Obiectio2, assert-h2623ca7a0b73789193712a97358b3a4ecfadb2ace2067d401548fefddff96f62

section/69-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7f9bfd455a86a4b614699949299f5cb9b4b4392007f0c1e7817f9ac865b99f98LA

Praeterea, quae non sunt continuata ad invicem, non habent unum locum. Sed non omnes aquae habent ad invicem continuitatem. Ergo non sunt omnes aquae congregatae in unum locum.

Ссылаются нормы: Q69A1Obiectio3, assert-h1ef43b43e5108289c06299a32c6edd8485a0f5a3f49336a587bec649a499e32e, assert-hb98c97b360b0e994a1ccac4f4539512ea87fa925a598603463dbba268b8ed262

section/69-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:dc0c1c245662ff8dec9cdd9d17cc45031689dba5515ec0e69d23ba7b06bdd375LA

Praeterea, congregatio ad motum localem pertinet. Sed aquae naturaliter videntur fluentes, et ad mare currentes. Non ergo fuit necessarium ad hoc divinum praeceptum adhiberi.

Ссылаются нормы: Q69A1Obiectio4, assert-h572192278643e0db0daef58f6ec776c7bf2acfbd3f23223ccd9a936343958313, assert-hb2739a8c8ea02b87fb990dca969fbe21e45685082861aa04cc41a9e1d8912f6e

section/69-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d39e8bfc1ab3b26516fd4c6cef7c6b6cf9a8144b049849cf2bcb65f419e9bc7cLA

Praeterea, terra etiam in principio suae creationis nominatur, cum dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram. Inconvenienter ergo dicitur tertia die nomen terrae impositum.

Ссылаются нормы: Q69A1Obiectio5, assert-hddd335bf0e32a0195002a92e5c1d1da413e3eb83a64dbee07e3d095764585c42

section/69-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0b769d851df1c81f215ae5e7313b377aa0ec956690643fb64d5b84351ae5881cLA

Respondeo dicendum quod hic oportet aliter dicere secundum expositionem Augustini, et aliorum sanctorum. Augustinus enim in omnibus his operibus non ponit durationis ordinem, sed solum originis et naturae. Dicit enim primo creatam naturam spiritualem informem, et naturam corporalem absque omni forma (quam dicit primo significari nomine terrae et aquae), non quia haec informitas formationem praecesserit tempore, sed origine tantum. Neque una formatio, secundum eum, praecessit aliam duratione; sed solum naturae ordine. Secundum quem ordinem necesse fuit ut primo poneretur formatio supremae naturae, scilicet spiritualis, per hoc quod legitur prima die lux facta. Sicut autem spiritualis natura praeeminet corporali, ita superiora corpora praeeminent inferioribus. Unde secundo loco tangitur formatio superiorum corporum, cum dicitur, fiat firmamentum; per quod intelligitur impressio formae caelestis in materiam informem, non prius existentem tempore, sed origine tantum. Tertio vero loco ponitur impressio formarum elementarium in materiam informem, non tempore, sed origine praecedentem. Unde per hoc quod dicitur, congregentur aquae, et appareat arida, intelligitur quod materiae corporali impressa est forma substantialis aquae, per quam competit sibi talis motus; et forma substantialis terrae, per quam competit sibi sic videri. Sed secundum alios sanctos, in his operibus etiam ordo durationis attenditur, ponunt enim quod, informitas materiae tempore praecessit formationem, et una formatio aliam. Sed informitas materiae, secundum eos, non intelligitur carentia omnis formae quia iam erat caelum et aqua et terra (quae tria nominantur tanquam manifeste sensu perceptibilia), sed intelligitur informitas materiae carentia debitae distinctionis, et consummatae cuiusdam pulchritudinis. Et secundum haec tria nomina, posuit Scriptura tres informitates. Ad caelum enim, quod est superius, pertinet informitas tenebrarum, quia ex eo est origo luminis. Informitas vero aquae, quae est media, significatur nomine abyssi, quia hoc nomen significat quandam immensitatem inordinatam aquarum, ut Augustinus dicit, contra Faustum. Informitas vero terrae tangitur in hoc quod dicitur, quod terra erat invisibilis vel inanis, per hoc quod erat aquis cooperta. Sic igitur formatio supremi corporis facta est prima die. Et quia tempus sequitur motum caeli, tempus autem est numerus motus supremi corporis; per huiusmodi formationem facta est distinctio temporis, noctis scilicet et diei. Secundo vero die formatum est medium corpus, scilicet aqua, per firmamentum accipiens quandam distinctionem et ordinem (ita quod sub nomine aquae etiam alia comprehenduntur, ut supra dictum est). Tertio vero die formatum est ultimum corpus, scilicet terra, per hoc quod discooperta est aquis; et facta est distinctio in infimo, quae dicitur terrae et maris. Unde satis congrue, sicut informitatem terrae expresserat dicens quod terra erat invisibilis vel inanis, ita eius formationem exprimit per hoc quod dicit, et appareat arida.

Ссылаются нормы: Q69A1Respondeo, assert-h87b8f21b0f2143fd2084c0e6dfff32e17363a440bf7b7f110e8602c5a402ac6f

section/69-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d13f932d9a28254bfdaf9062995395d57880c3d9cba188516fb90839feead271LA

Sed in contrarium sufficit auctoritas Scripturae.

Ссылаются нормы: assert-h98213952e64c67c300bca5f4c2f0b55294af2cb57b407e09c3e89cbbc8e5d25c

section/69-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:00ffd4caddf81f5c043a8d3f7ec4be0ed315fe16a22fe7b7ec69c96a581bf337LA

Ad primum ergo dicendum quod vita in plantis est occulta, quia carent motu locali et sensu, quibus animatum ab inanimato maxime distinguitur. Et ideo, quia immobiliter terrae inhaerent, earum productio ponitur quasi quaedam terrae formatio.

Ссылаются нормы: Q69A2Ad1, assert-h3cf5db99edb59165af2d96044ca68b116269809a073c4cb5a932dde20128fa15

section/69-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bec83afbf40c7ee4c747044e15e62d943146cf30a24518e437546209bbeba0d5LA

Ad secundum dicendum quod etiam ante illam maledictionem, spinae et tribuli producti erant vel virtute vel actu. Sed non erant producti homini in poenam; ut scilicet terra quam propter cibum coleret, infructuosa quaedam et noxia germinaret. Unde dictum est, germinabit tibi.

Ссылаются нормы: Q69A2Ad2, assert-ha12fc1bed68ddcdfacc89e76bed667fa1a42ad8450e54a3761e58c8b938d0b93

section/69-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0382ade6cf28e47b97fd32c69120b33f5e3e0ecd560e7389862f1c7aa036775eLA

Ad tertium dicendum quod Moyses ea tantum proposuit quae in manifesto apparent, sicut iam dictum est. Corpora autem mineralia habent generationem occultam in visceribus terrae. Et iterum, non habent manifestam distinctionem a terra, sed quaedam terrae species videntur. Et ideo de eis mentionem non fecit.

Ссылаются нормы: Q69A2Ad3, assert-h4050cf687164912e705151bdf7e536f01c3da5eb2109485646895c3f3b0cbaae

section/69-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0d8bacb9e343842da3ff64c0e834e42466b8fe627fbee76e5e2073296bf02075LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod plantarum productio inconvenienter tertia die facta legatur. Plantae enim habent vitam sicut et animalia. Sed productio animalium non ponitur inter opera distinctionis, sed pertinet ad opus ornatus. Ergo nec productio plantarum commemorari debuit in tertia die, quae pertinet ad opus distinctionis.

Ссылаются нормы: Q69A2Obiectio1, assert-h3ec6d2b9dd4f9e565c341ba285e94d4adf4eeac77139d97bada27159fdf1781f, assert-h8f91361069d2e2ddcfbccee84be47f52d21074e96f6a7fbbcfce7e8b6b95f3d8

section/69-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:115d2cbd74847943dc0b499a47ac0778f6154b38ef21ec6f3f6ab665472f3a62LA

Praeterea, illud quod pertinet ad maledictionem terrae, non debuit commemorari cum formatione terrae. Sed productio quarundam plantarum pertinet ad maledictionem terrae; secundum illud Gen. III, maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi. Ergo productio plantarum universaliter non debuit commemorari in tertia die, quae pertinet ad formationem terrae.

Ссылаются нормы: Q69A2Obiectio2, assert-h453cdbde61cad8a4545d364ebf6c589ac656776c726c86ccfe7d3f92c085b23f, assert-he8eeb6421eebdf5efdb785b50c7bd0504d6ce0c115e2ca658350cd19e0c45dc8

section/69-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a74fb31c41f2306afeb489c8b7fadf556530ca005e37405f5eafec3511776d65LA

Praeterea, sicut plantae adhaerent terrae, ita etiam lapides et metalla; et tamen non fit mentio de eis in terrae formatione. Ergo nec plantae fieri debuerunt tertia die.

Ссылаются нормы: Q69A2Obiectio3, assert-h112f60d1ab6825ab1fdc045b43b0f753e671bbdde304be044f7b4e22581620d2

section/69-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9fe037152a35f86c2d9e20d380202d893bbdfbd24e1b279d9d8dc3f04ab2830cLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in tertia die informitas terrae removetur. Duplex autem informitas circa terram describebatur, una, quod erat invisibilis vel inanis, quia erat aquis cooperta; alia, quod erat incomposita sive vacua, idest non habens debitum decorem, qui acquiritur terrae ex plantis eam quodammodo vestientibus. Et ideo utraque informitas in hac tertia die removetur, prima quidem, per hoc quod aquae congregatae sunt in unum locum, et apparuit arida; secunda vero, per hoc quod protulit terra herbam virentem. Sed tamen circa productionem plantarum, aliter opinatur Augustinus ab aliis. Alii enim expositores dicunt quod plantae productae sunt actu in suis speciebus in hac tertia die, secundum quod superficies litterae sonat. Augustinus autem, V Sup. Gen. ad Litt., dicit quod causaliter tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, idest producendi accepisse virtutem. Et hoc quidem confirmat auctoritate Scripturae. Dicitur enim Gen. II, istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo Deus fecit caelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis, priusquam germinaret. Ante ergo quam orirentur super terram, factae sunt causaliter in terra. Confirmat autem hoc etiam ratione. Quia in illis primis diebus condidit Deus creaturam originaliter vel causaliter, a quo opere postmodum requievit, qui tamen postmodum, secundum administrationem rerum conditarum per opus propagationis, usque modo operatur. Producere autem plantas ex terra, ad opus propagationis pertinet. Non ergo in tertia die productae sunt plantae in actu, sed causaliter tantum. Quamvis, secundum alios, dici possit quod prima institutio specierum ad opera sex dierum pertinet, sed quod ex speciebus primo institutis generatio similium in specie procedat, hoc iam pertinet ad rerum administrationem. Et hoc est quod Scriptura dicit, antequam oriretur super terram, vel antequam germinaret; idest, antequam ex similibus similia producerentur, sicut nunc naturaliter fieri videmus secundum viam seminationis. Unde signanter Scriptura dicit, germinet terra herbam virentem et facientem semen, quia scilicet sunt productae perfectae species plantarum, ex quibus semina aliarum orirentur. Nec refert ubicumque habeant vim seminativam, utrum scilicet in radice, vel in stipite, vel in fructu.

Ссылаются нормы: Q69A2Respondeo, assert-h4fce976c28b1bff11346a4641ccb7b28c79317ca059ca21d8ea1bfe35e538f7c

section/69-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:fc95d7b2728c562092cc4a7993bfce8f8b401782b2b97801b51b9e60a800ca1fLA

Sed contra est quod dicitur Gen. I, protulit terra herbam virentem; et postea sequitur, factum est vespere et mane dies tertius.

Ссылаются нормы: assert-ha3f86d772af7d4a51a6f30fa733226c27cf27db05a4d555b31d026214e0e77d8

question/69/prooemium · paragraph

la · official · sha256:c9af7ff2b35f43f8194cde1f1c3265e8b54ece3dddfed65185308c577a7ec393LA

Deinde considerandum est de opere tertiae diei. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, de congregatione aquarum. Secundo, de productione plantarum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 70

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q70
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:34537c7f4701c48a9e63fdded02963cb0668f25dee757e4a6d4d7d8b056b4a2c2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 37

section/70-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:925409cfba599130e61f9081a6e275e835c35ad4a18c7d59d9c9160d3397ce81LA

Ad primum ergo dicendum quod, secundum Augustinum, nulla difficultas ex hoc oritur. Non enim ponit successionem temporis in istis operibus, et ideo non oportet dicere quod materia luminarium fuerit sub alia forma. Secundum etiam eos qui ponunt caelestia corpora ex natura quatuor elementorum, nulla difficultas accidit, quia potest dici quod sunt formata ex praeiacenti materia, sicut animalia et plantae. Sed secundum eos qui ponunt corpora caelestia esse alterius naturae ab elementis et incorruptibilia per naturam, oportet dicere quod substantia luminarium a principio fuit creata; sed prius erat informis, et nunc formatur; non quidem forma substantiali, sed per collationem determinatae virtutis. Ideo tamen non fit mentio a principio de eis, sed solum quarta die, ut Chrysostomus dicit, ut per hoc removeat populum ab idololatria, ostendens luminaria non esse deos, ex quo nec a principio fuerunt.

Ссылаются нормы: Q70A1Ad1, assert-hb223e542578cb94876c1d080a089aa522f4578f7d091e211af6599f2481094ba

section/70-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:960ab96e5f8f7a5d49a4d09f8e5f26344a30d48b112d2916c1603f66c622150fLA

Ad secundum dicendum quod, secundum Augustinum, nulla sequitur difficultas, quia lux de qua prima die facta est mentio, fuit lux spiritualis; nunc autem fit lux corporalis. Si autem lux primo die facta intelligitur lux corporalis, oportet dicere quod lux primo die fuit producta secundum communem lucis naturam, quarto autem die attributa est luminaribus determinata virtus ad determinatos effectus; secundum quod videmus alios effectus habere radium solis, et alios radium lunae, et sic de aliis. Et propter hanc determinationem virtutis, dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod lumen solis, quod primo erat informe, quarto die formatum est.

Ссылаются нормы: Q70A1Ad2, assert-hb24f981b42836c0bb8773ce2b704cbabfd6c15a6a09d0d19b9a724fb7bf3566c

section/70-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c28b11ae993026987d31763e4f5b794ed32e3aa7638c521ff1859e7651574e6aLA

Ad tertium dicendum quod, secundum Ptolomaeum, luminaria non sunt fixa in sphaeris, sed habent motum seorsum a motu sphaerarum. Unde Chrysostomus dicit quod non ideo dicitur quod posuit ea in firmamento, quia ibi sint fixa; sed quia iusserit ut ibi essent; sicut posuit hominem in Paradiso, ut ibi esset. Sed secundum opinionem Aristotelis, stellae fixae sunt in orbibus, et non moventur nisi motu orbium, secundum rei veritatem. Tamen motus luminarium sensu percipitur, non autem motus sphaerarum. Moyses autem, rudi populo condescendens, secutus est quae sensibiliter apparent, ut dictum est. Si autem sit aliud firmamentum quod factum est secunda die, ab eo in quo posita sunt sidera, secundum distinctionem naturae, licet sensus non discernat, quem Moyses sequitur, ut dictum est; cessat obiectio. Nam firmamentum factum est secunda die, quantum ad inferiorem partem. In firmamento autem posita sunt sidera quarta die, quantum ad superiorem partem; ut totum pro uno accipiatur, secundum quod sensui apparet.

Ссылаются нормы: Q70A1Ad3, assert-h55353a3c66df13b61bf4f9dc2489729f9ca2f97e04e1b121830311038d5a8523

section/70-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:73e289b68f5e3d3a76468a5621a8e1821a794c0a688faf7e7665bb70915ca34eLA

Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Basilius, praemittitur productio plantarum luminaribus, ad excludendam idololatriam. Qui enim credunt luminaria esse deos, dicunt quod primordialem originem habent plantae a luminaribus. Quamvis, ut Chrysostomus dicit, sicut agricola cooperatur ad productionem plantarum, ita etiam et luminaria per suos motus.

Ссылаются нормы: Q70A1Ad4, assert-hf0f79b366a63a4f0902175df0d25e0fa22c5c22a201e3aa65f6ed507821a6c1b

section/70-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8f04fa7c203d24f4ba3dc2ad9a5e54cb2547df10e66d4249f60c359f6e026de3LA

Ad quintum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, dicuntur duo luminaria magna non tam quantitate, quam efficacia et virtute. Quia etsi aliae stellae sint maiores quantitate quam luna, tamen effectus lunae magis sentitur in istis inferioribus. Et etiam secundum sensum maior apparet.

Ссылаются нормы: Q70A1Ad5, assert-h55ae7a9b05be19b9aac8bc2b70674d0770fcef0920339afb216bf2e3b42f6642

section/70-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:2a25d4cedab80811cf8ebc9da92a5f88361a11555c69c16a810a5a4659ba9b22LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod luminaria non debuerint produci quarta die. Luminaria enim sunt corpora incorruptibilia naturaliter. Ergo eorum materia non potest esse absque formis eorum. Sed eorum materia producta est in opere creationis, ante omnem diem. Ergo et eorum formae. Non ergo sunt facta quarta die.

Ссылаются нормы: Q70A1Obiectio1, assert-h1323ea5176234a2d8d909b29f0e893b64b41cbc2dd01562f540cbfffb1bae649, assert-h7de829894d307c75f19108ba84d84f66cdda4161d18d597cffe97fd0cacc2527, assert-h9b3fe3eebffb66486332e3c7a6b74f123fe4c3b2b04f68dca5d14b57eb1b0abf, assert-hf27bd9e7a75b75f621c95fdd666b2adb45e3ca78a475504b01d18e443a3978ff

section/70-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e56dbe1d539796e8b68f59f7d6c27234c9bf73cab4553f2249221e6a1f8edacfLA

Praeterea, luminaria sunt quasi vasa luminis. Sed lux est facta prima die. Ergo luminaria fieri debuerunt prima die, et non quarta.

Ссылаются нормы: Q70A1Obiectio2, assert-h46b56156fd9840802e23ede3087250d05fcf2d3cd7919e88bbc77bda98e32723, assert-h95c2345a592c43b116a5028fad4a484780917d52fdac66c2b0ad251a7ed73f9e

section/70-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3d72ac130d7bf3cc0b07729c2ea88e892d35b0b5c840e2f22abd2931496be45eLA

Praeterea, sicut plantae fixae sunt in terra, ita luminaria fixa sunt in firmamento, unde Scriptura dicit quod posuit ea in firmamento. Sed productio plantarum simul describitur cum formatione terrae, cui inhaerent. Ergo et productio luminarium simul debuit poni, secunda die, cum productione firmamenti.

Ссылаются нормы: Q70A1Obiectio3, assert-h1613817ec7b177a9edcf185b2d50f9c5122d7643f809d020c229f7fe50f27f2c, assert-hd5d0e982d0f7f5ff59fb9f3df9c0ba72c8c7fe5329f525638d9c203518b137f8

section/70-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b9bc41a469701dbb4f98166a3bdf734a998331aed719857a412bf829af775451LA

Praeterea, sol et luna et alia luminaria sunt causae plantarum. Sed naturali ordine causa praecedit effectum. Ergo luminaria non debuerunt fieri quarta die, sed tertia vel ante.

Ссылаются нормы: Q70A1Obiectio4, assert-h4af31d6005e5ee4fbeb66049565d84bff85d8c502161be65702065e1425d46b4, assert-h6ccfc538c2d0298361e3aa9ccab486fb16ab84a8ec70b1b4e39b40e558621fff

section/70-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6404c9c00cb4f9264ebf152594e3f4bf20de5f77e19bba27330aba511904e1b0LA

Praeterea, multae stellae, secundum astrologos, sunt luna maiores. Non ergo tantum sol et luna debuerunt poni duo magna luminaria.

Ссылаются нормы: Q70A1Obiectio5, assert-h6475de6ebf519d44bf6f61db5ada9de23f0973a4e72dbea1b2587b183aa574c7

section/70-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a950ba7cc86626f4841d5a0d39cbdf2f7fe5022e5f6bbec5b46768e27bc72703LA

Respondeo dicendum quod in recapitulatione divinorum operum, Scriptura sic dicit, igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum. In quibus verbis triplex opus intelligi potest, scilicet opus creationis, per quod caelum et terra producta leguntur, sed informia. Et opus distinctionis, per quod caelum et terra sunt perfecta, sive per formas substantiales attributas materiae omnino informi, ut Augustinus vult; sive quantum ad convenientem decorem et ordinem, ut alii sancti dicunt. Et his duobus operibus additur ornatus. Et differt ornatus a perfectione. Nam perfectio caeli et terrae ad ea pertinere videtur quae caelo et terrae sunt intrinseca, ornatus vero ad ea quae sunt a caelo et terra distincta. Sicut homo perficitur per proprias partes et formas, ornatur autem per vestimenta, vel aliquid huiusmodi. Distinctio autem aliquorum maxime manifestatur per motum localem, quo ab invicem separantur. Et ideo ad opus ornatus pertinet productio illarum rerum quae habent motum in caelo et in terra. Sicut autem supra dictum est, de tribus fit mentio in creatione, scilicet de caelo et aqua et terra. Et haec tria etiam formantur per opus distinctionis tribus diebus, primo die, caelum; secundo die distinguuntur aquae; tertio die fit distinctio in terra, maris et aridae. Et similiter in opere ornatus, primo die, qui est quartus, producuntur luminaria, quae moventur in caelo, ad ornatum ipsius. Secundo die, qui est quintus, aves et pisces, ad ornatum medii elementi, quia habent motum in aere et aqua, quae pro uno accipiuntur. Tertio die, qui est sextus, producuntur animalia quae habent motum in terra, ad ornatum ipsius. Sed sciendum est quod in productione luminarium non discordat Augustinus ab aliis sanctis. Dicit enim luminaria esse facta in actu, non in virtute tantum, non enim habet firmamentum virtutem productivam luminarium, sicut habet terra virtutem productivam plantarum. Unde Scriptura non dicit, producat firmamentum luminaria; sicut dicit, germinet terra herbam virentem.

Ссылаются нормы: Q70A1Respondeo, assert-h7bfd06eea71a06141c6c19182d4c6e7f8a5bc29e11b33a1b96b935ce6cf64800

section/70-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:d13f932d9a28254bfdaf9062995395d57880c3d9cba188516fb90839feead271LA

Sed in contrarium sufficit auctoritas Scripturae.

Ссылаются нормы: assert-hc39fb40acbf795a4487b453c8aa4c5c11334360b4bd6214b9b269495b47740fb

section/70-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:93754911e3345043d5d8459f0f310a5c043fa25516cb216dbbbc647f3c3da73fLA

Ad primum ergo dicendum quod luminaria sunt in signa corporalium transmutationum, non autem eorum quae dependent ex libero arbitrio.

Ссылаются нормы: Q70A2Ad1, assert-h3f9d3573925d1a116b4bff50698e7fb074eba3f625988d80657b8e1b71a21c6c

section/70-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b026d68205e12f56db8c35bc638456a438b69ffc905cd8160704f50a54014076LA

Ad secundum dicendum quod per causam sensibilem quandoque ducimur in cognitionem effectus occulti, sicut et e converso. Unde nihil prohibet causam sensibilem esse signum. Ideo tamen potius dicit signa quam causas, ut occasionem idololatriae tolleret.

Ссылаются нормы: Q70A2Ad2, assert-hc6ca3eaa827a770af03ffa6bf7397761d25be8af38774bec308594b70d79bcbe

section/70-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:23c3b1867e5da6be8f68f4381d16bbec838b3f45eea436964858159db69b5eaaLA

Ad tertium dicendum quod in prima die facta est communis distinctio temporis per diem et noctem, secundum motum diurnum, qui est communis totius caeli; qui potest intelligi incoepisse primo die. Sed speciales distinctiones dierum et temporum, secundum quod dies est calidior die, et tempus tempore, et annus anno, fiunt secundum speciales motus stellarum; qui possunt intelligi quarto die incoepisse.

Ссылаются нормы: Q70A2Ad3, assert-hec6af320ada20b74757f5deaef2b55a04a5733c1b6b0bc79e7f472defd2d000d

section/70-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b6a91fc88e9ad2166450ef5cdc16ffc5574a6f26da82d7cc9e104221b21ebb27LA

Ad quartum dicendum quod in illuminatione terrae intelligitur utilitas hominis, qui secundum animam praefertur corporibus luminarium. Nihil tamen prohibet dici quod dignior creatura facta est propter inferiorem, non secundum quod in se consideratur sed secundum quod ordinatur ad integritatem universi.

Ссылаются нормы: Q70A2Ad4, assert-hc4013733a31921a5ac2058a677a33c506147dc2c6f3e4c33759e3e974364df67

section/70-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cd3f520e13eb3a3f52ba2721b5d6afdf073561fa02dd57a963ba29dd2e96e1daLA

Ad quintum dicendum quod luna, quando est perfecta, oritur vespere et occidit mane, et sic praeest nocti. Et satis probabile est quod luna fuerit facta plena; sicut et herbae factae sunt in sua perfectione, facientes semen, et similiter animalia et homo. Licet enim naturali processu ab imperfecto ad perfectum deveniatur, simpliciter tamen perfectum prius est imperfecto. Augustinus tamen hoc non asserit, quia dicit non esse inconveniens quod Deus imperfecta fecerit, quae postmodum ipse perfecit.

Ссылаются нормы: Q70A2Ad5, assert-h3cbcb4021681cb21a488b2a4adcd89a4d4f05aa67e4f87fc23a025f77cd0ee07

section/70-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b007fb99c210de2905289d2f73bc86387c99db3f1df62d37670a8136ad1aec3eLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter causa productionis luminarium describatur. Dicitur enim Ierem. X, a signis caeli nolite metuere, quae gentes timent. Non ergo luminaria in signa facta sunt.

Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio1, assert-h0651fb78d5055038073fd4dc8ea90b3a859e9ccc805642edafd3e3b240634155

section/70-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:cc497c62b874467c6b2e0d984e0c8bb14cad7ea1316c0b198e3419a3ebc778bcLA

Praeterea, signum contra causam dividitur. Sed luminaria sunt causa eorum quae hic aguntur. Ergo non sunt signa.

Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio2, assert-h8c8181a7f171d1fd930fb025c621938a98417fc11e5414545bbeac6942ee7d93, assert-hecdb2eee4820179ca3e920e419ac4bb8365a1733e7073ee472e1c121abc434f6

section/70-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9786eee26611b0bbe47cc754a0843988d681b6828f71765a204316e6816849bcLA

Praeterea, distinctio temporum et dierum incoepit a primo die. Non ergo facta sunt luminaria in tempora et dies et annos, idest in horum distinctionem.

Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio3, assert-h2715cf44e5efc14fa593eac845f178d730fb29dd670665bb4bf6fa91f1f0183f

section/70-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c029df2210b677ee000266da21dece4715611b2173e357bb2df4f3b55aa6118fLA

Praeterea, nihil fit propter vilius se, quia finis est melior iis quae sunt ad finem. Sed luminaria sunt meliora quam terra. Non ergo facta sunt ut illuminent terram.

Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio4, assert-h0b6b28136b8a8772dfb7cdf8f8e4304b3a6d201e751814916a05b4423a52690e, assert-hd12a068393c4531b20c16668cba60ed95d3dbf48fb7ff719ce6c31b711bdc2ff

section/70-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:15b784a41dd58f87d21dbdbe9e6be1e93d28f655e77083fb8e97dfa8105892fdLA

Praeterea, luna non praeest nocti quando est prima. Probabile autem est quod luna facta fuerit prima, sic enim homines incipiunt computare. Ergo luna non est facta ut praesit nocti.

Ссылаются нормы: Q70A2Obiectio5, assert-h1a1f4624614a1c75a795056047a4bf8b1a75434b590f3fc37ca7a56abcbae6de

section/70-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:baf047803c415402dbe3979d7afdf07ba3afa3263c8810fee3ebe0d61c08f4f8LA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est supra, creatura aliqua corporalis potest dici esse facta vel propter actum proprium, vel propter aliam creaturam, vel propter totum universum, vel propter gloriam Dei. Sed Moyses, ut populum ab idololatria revocaret, illam solam causam tetigit, secundum quod sunt facta ad utilitatem hominum. Unde dicitur Deut. IV, ne forte, elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae creavit dominus Deus in ministerium cunctis gentibus. Hoc autem ministerium explicat in principio Genesis per tria. Primo enim provenit utilitas hominibus ex luminaribus quantum ad visum, qui est directivus in operibus, et maxime utilis ad cognoscendas res. Et quantum ad hoc, dicit, ut luceant in firmamento, et illuminent terram. Secundo, quantum ad vicissitudines temporum, quibus et fastidium tollitur et valetudo conservatur, et necessaria victui oriuntur quae non essent, si semper esset aut aestas aut hiems. Et quantum ad hoc, dicit, ut sint in tempora et dies et annos. Tertio, quantum ad opportunitatem negotiorum et operum, inquantum ex luminaribus caeli accipitur significatio pluviosi temporis vel sereni quae sunt apta diversis negotiis. Et quantum ad hoc dicit, ut sint in signa.

Ссылаются нормы: Q70A2Respondeo, assert-h9b15e5e02a98bdc13fbe95b4f6c6c206b768fdca5638e7093d8d5334407de74c

section/70-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:c6c0fd372a963df4c2952ee34f6f1dfba0bcb0dd73ab38c639f5d822de38daf1LA

In contrarium sufficit auctoritas Scripturae.

Ссылаются нормы: assert-hd99436f88b652f1e075d7c75d451af99a58edfb70cac0dd11ba666787a02e714

section/70-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f9e89326a9fe932ce43a41ecaffd245d44ca67869d3145921442df4673902f0dLA

Ad primum ergo dicendum quod ad ornatum pertinent aliqua secundum proprium motum. Et quantum ad hoc, luminaria caeli conveniunt cum aliis quae ad ornatum pertinent, quia moventur a substantia vivente.

Ссылаются нормы: Q70A3Ad1, assert-h774ee631a1ed3b75c8ca902448e8b931b38b213166b96cea0e426efe107b881c

section/70-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0206fe80aa9ded63cf2b22d0e54f0797bf06d7d7d1ff7ea6c0803c34e4fdef9dLA

Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse nobilius simpliciter, quod tamen non est nobilius quantum ad aliquid. Forma ergo caelestis corporis, etsi non sit simpliciter nobilior anima animalis, est tamen nobilior quantum ad rationem formae, perficit enim totaliter suam materiam, ut non sit in potentia ad aliam formam; quod anima non facit. Quantum etiam ad motum, moventur corpora caelestia a nobilioribus motoribus.

Ссылаются нормы: Q70A3Ad2, assert-h78f25fcf770975ca000b26d3fb8bba9d988a4adb87e0ca9968a31b10dc65c8f4

section/70-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:122457fdf227b6de31efd185f710bcfbf95757f246e9653714cf473ada3935eaLA

Ad tertium dicendum quod corpus caeleste, cum sit movens motum, habet rationem instrumenti, quod agit in virtute principalis agentis. Et ideo ex virtute sui motoris, qui est substantia vivens, potest causare vitam.

Ссылаются нормы: Q70A3Ad3, assert-hd1a3282ca60cb76c4cae5607c85de7c2b8148c2c3d48626b397cbdbbf3db79a3

section/70-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b7764edf8cdf9d141238fa46f02693f120e6894d725321fb37696a5b8cfa0bf6LA

Ad quartum dicendum quod motus corporis caelestis est naturalis, non propter principium activum, sed propter principium passivum, quia scilicet habet in sua natura aptitudinem ut tali motu ab intellectu moveatur.

Ссылаются нормы: Q70A3Ad4, assert-hcf1dc4aa97ddbc38b40b4da7b3322f2a10ba75e647dee8f83727de8bc36c90e8

section/70-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d38b873650bc512d051d0e9656d47be5f168f679f2085f6175b44a57ab89e3aLA

Ad quintum dicendum quod caelum dicitur movere seipsum, inquantum componitur ex motore et mobili, non sicut ex forma et materia, sed secundum contactum virtutis, ut dictum est. Et hoc etiam modo potest dici quod eius motor est principium intrinsecum, ut sic etiam motus caeli possit dici naturalis ex parte principii activi; sicut motus voluntarius dicitur esse naturalis animali inquantum est animal, ut dicitur in VIII Physic.

Ссылаются нормы: Q70A3Ad5, assert-h63c540e1b18c5b9e31d51029383ac6e21d2decbd718d0ed7286539640bfa5694

section/70-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4a13528dc3b3628e052580abe6b47024a712b6c75ad1ef194914de2c2dcff208LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod luminaria caeli sint animata. Superius enim corpus nobilioribus ornamentis ornari debet. Sed ea quae pertinent ad ornatum inferiorum corporum, sunt animata; scilicet pisces, aves et terrestria animalia. Ergo et luminaria, quae pertinent ad ornatum caeli.

Ссылаются нормы: Q70A3Obiectio1, assert-hc515918fa73869137e9bf40406a98e766a93e73703f7e238a7c35b2d86e531cc, assert-hf5f04b9944a48c65e6c53aa1061c818b35b70e1626f73f162238c439519577b9

section/70-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:597abe3090afe294fbe05b2d320c06de173e4d034c4421f11de0060eea634227LA

Praeterea, nobilioris corporis nobilior est forma. Sed sol et luna et alia luminaria sunt nobiliora quam corpora plantarum et animalium. Ergo habent nobiliorem formam. Nobilissima autem forma est anima, quae est principium vitae, quia, ut Augustinus dicit in libro de vera Relig., quaelibet substantia vivens naturae ordine praefertur substantiae non viventi. Ergo luminaria caeli sunt animata.

Ссылаются нормы: Q70A3Obiectio2, assert-h198a941ca25372b273cc658cb3d07605f4a533f12ad7b1f40a12e03ef88a45de, assert-h1a1f68730e40fdc0a02429e3966f5dc34bb67156a165236afb03564c6f8fdcd2, assert-h746c484b5f3c2c43c2ff020e22c1ef0d805c1746ead59630284db657d5676dde

section/70-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e3214eaf5e2e55a027fe872873e17f390fe2bcda57de362ba5dfa56b4b35b50bLA

Praeterea, causa nobilior est effectu. Sed sol et luna et alia luminaria sunt causa vitae, ut patet maxime in animalibus ex putrefactione generatis, quae virtute solis et stellarum vitam consequuntur. Ergo multo magis corpora caelestia vivunt et sunt animata.

Ссылаются нормы: Q70A3Obiectio3, assert-h670e7955efa29cf845e8b81bea29e71e2f6e8e09c8abae0b8f67cb2207f6e58f, assert-hb116fe5923b8ab5280b355117317eb07846c2ff9e9ebcdaf006915e05720d8b8

section/70-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:df5cabb988bd9281e7db94cbc8d3204fa0b361a4c45c61abee74f1fef3b4434cLA

Praeterea, motus caeli et caelestium corporum sunt naturales, ut patet in I de caelo. Motus autem naturalis est a principio intrinseco. Cum igitur principium motus caelestium corporum sit aliqua substantia apprehensiva, quae movetur sicut desiderans a desiderato, ut dicitur in XII Metaphys.; videtur quod principium apprehendens sit principium intrinsecum corporibus caelestibus. Ergo sunt animata.

Ссылаются нормы: Q70A3Obiectio4, assert-hd8262ed5ea0a69663caee0d79ee0d340693dfed3c7e1310a995707b26ca2e182

section/70-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:609699a54707e9cbefcf4b85bfaced8390e5967cadf2ae6d57411caa0ac849d4LA

Praeterea, primum mobile est caelum. In genere autem mobilium, primum est movens seipsum, ut probatur in VIII Physic., quia quod est per se, prius est eo quod est per aliud. Sola autem animata movent seipsa, ut in eodem libro ostenditur. Ergo corpora caelestia sunt animata.

Ссылаются нормы: Q70A3Obiectio5, assert-hffa0ff09df11443dce0a78c40b0c1e2b9c5fb6f38b49a5ff9aae94e1a1bafb01

section/70-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1d12854d77c8b563b5f4560097c19bfa5659c043734a5b16321cf942c6bda848LA

Respondeo dicendum quod circa istam quaestionem apud philosophos fuit diversa opinio. Anaxagoras enim, ut Augustinus refert Lib. XVIII de Civ. Dei, factus est reus apud Athenienses, quia dixit solem esse lapidem ardentem, negans utique ipsum esse Deum, vel aliquid animatum. Platonici vero posuerunt corpora caelestia animata. Similiter etiam apud doctores fidei, fuit circa hoc diversa opinio. Origenes enim posuit corpora caelestia animata. Hieronymus etiam idem sentire videtur, exponens illud Eccle. I, lustrans universa, per circuitum pergit spiritus. Basilius vero et Damascenus asserunt corpora caelestia non esse animata. Augustinus vero sub dubio dereliquit, in neutram partem declinans, ut patet in II supra Gen. ad Litt.; et in Enchirid., ubi etiam dicit quod, si sunt animata caelestia corpora, pertinent ad societatem Angelorum eorum animae. In hac autem opinionum diversitate, ut veritas aliquatenus innotescat, considerandum est quod unio animae et corporis non est propter corpus, sed propter animam, non enim forma est propter materiam, sed e converso. Natura autem et virtus animae deprehenditur ex eius operatione, quae etiam quodammodo est finis eius. Invenitur autem corpus necessarium ad aliquam operationem animae, quae mediante corpore exercetur; sicut patet in operibus animae sensitivae et nutritivae. Unde necesse est tales animas unitas esse corporibus propter suas operationes. Est autem aliqua operatio animae, quae non exercetur corpore mediante, sed tamen ex corpore aliquod adminiculum tali operationi exhibetur; sicut per corpus exhibentur animae humanae phantasmata, quibus indiget ad intelligendum. Unde etiam talem animam necesse est corpori uniri propter suam operationem, licet contingat ipsam separari. Manifestum est autem quod anima caelestis corporis non potest habere operationes nutritivae animae, quae sunt nutrire, augere et generare, huiusmodi enim operationes non competunt corpori incorruptibili per naturam. Similiter etiam nec operationes animae sensitivae corpori caelesti conveniunt, quia omnes sensus fundantur super tactum, qui est apprehensivus qualitatum elementarium. Omnia etiam organa potentiarum sensitivarum requirunt determinatam proportionem secundum commixtionem aliquam elementorum, a quorum natura corpora caelestia ponuntur remota. Relinquitur ergo quod de operationibus animae nulla potest competere animae caelesti nisi duae, intelligere et movere, nam appetere consequitur sensum et intellectum, et cum utroque ordinatur. Intellectualis autem operatio, cum non exerceatur per corpus, non indiget corpore nisi inquantum ei per sensus ministrantur phantasmata. Operationes autem sensitivae animae corporibus caelestibus non conveniunt, ut dictum est. Sic igitur propter operationem intellectualem, anima caelesti corpori non uniretur. Relinquitur ergo quod propter solam motionem. Ad hoc autem quod moveat, non oportet quod uniatur ei ut forma; sed per contactum virtutis, sicut motor unitur mobili. Unde Aristoteles, libro VIII Physic., postquam ostendit quod primum movens seipsum componitur ex duabus partibus, quarum una est movens et alia mota; assignans quomodo hae duae partes uniantur, dicit quod per contactum vel duorum ad invicem, si utrumque sit corpus, vel unius ad alterum et non e converso, si unum sit corpus et aliud non corpus. Platonici etiam animas corporibus uniri non ponebant nisi per contactum virtutis, sicut motor mobili. Et sic per hoc quod Plato ponit corpora caelestia animata, nihil aliud datur intelligi, quam quod substantiae spirituales uniuntur corporibus caelestibus ut motores mobilibus. Quod autem corpora caelestia moveantur ab aliqua substantia apprehendente, et non solum a natura, sicut gravia et levia, patet ex hoc, quod natura non movet nisi ad unum, quo habito quiescit, quod in motu corporum caelestium non apparet. Unde relinquitur quod moventur ab aliqua substantia apprehendente Augustinus etiam dicit, III de Trin., corpora omnia administrari a Deo per spiritum vitae. Sic igitur patet quod corpora caelestia non sunt animata eo modo quo plantae et animalia, sed aequivoce. Unde inter ponentes ea esse animata, et ponentes ea inanimata, parva vel nulla differentia invenitur in re, sed in voce tantum.

Ссылаются нормы: Q70A3Respondeo, assert-h5cb4839cec66fc790d3e37622f95e346ae247edfe2bd6b1e508d868ddd157341

section/70-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:ba43d2978ea47a253a35dd03f34da94bfa71f6053a9376f5fce17c6f2a977198LA

Sed contra est quod Damascenus dicit in libro II, nullus animatos caelos vel luminaria aestimet; inanimati enim sunt et insensibiles.

Ссылаются нормы: assert-h7bb1141900e9d7eb2d710eca1c8941bdc12ed1b4b8438aeff6f6abd0235400aa

question/70/prooemium · paragraph

la · official · sha256:df357995cee40ab1a59ad49ebf336fff0b067eb9de308722c9b7fa2a0fdaa2a6LA

Consequenter considerandum est de opere ornatus. Et primo, de singulis diebus secundum se; secundo, de omnibus sex diebus in communi. Circa primum ergo, considerandum est primo de opere quartae diei, secundo, de opere quintae; tertio, de opere sextae; quarto, de iis quae pertinent ad septimum diem. Circa primum quaeruntur tria. Primo, de productione luminarium. Secundo, de fine productionis eorum. Tertio, utrum sint animata.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 71

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q71
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:bfbae7147d4a878c1b082451554d2719d74f46283bfe3dfd7b65833c08efaf142026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 12

section/71-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e45a499c5a8adeeefa040228e903fcc28e5bcf4bb960326716a1f57e4ec8aa16LA

[31366] Iª q. 71 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod Avicenna posuit omnia animalia posse generari ex aliquali elementorum commixtione absque semine, etiam per viam naturae. Sed hoc videtur inconveniens. Quia natura determinatis mediis procedit ad suos effectus, unde illa quae naturaliter generantur ex semine, non possunt naturaliter sine semine generari. Et ideo dicendum est aliter, quod in naturali generatione animalium, principium activum est virtus formativa quae est in semine, in iis quae ex semine generantur; loco cuius virtutis, in iis quae ex putrefactione generantur, est virtus caelestis corporis. Materiale autem principium in utrorumque animalium generatione, est aliquod elementum vel elementatum. In prima autem rerum institutione, fuit principium activum verbum Dei, quod ex materia elementari produxit animalia vel in actu, secundum alios sanctos; vel virtute, secundum Augustinum. Non quod aqua aut terra habeat in se virtutem producendi omnia animalia, ut Avicenna posuit, sed quia hoc ipsum quod ex materia elementari, virtute seminis vel stellarum, possunt animalia produci, est ex virtute primitus elementis data.

Ссылаются нормы: Q71A1Ad1, assert-hc92f1bf2ebd5cf20f09a0506e3716a660437dac7fe0b78d22e012f55e1862d57

section/71-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:268acdd41bd3bf944bea3378e01f4f022724338b1429cf12999ce7b0a0def64aLA

[31367] Iª q. 71 ad 2 Ad secundum dicendum quod corpora avium et piscium possunt dupliciter considerari. Uno modo, secundum se. Et sic necesse est quod in eis magis terrestre elementum dominetur, quia ad hoc quod fiat contemperatio mixtionis in corpore animalis necesse est quod quantitative abundet in eo elementum quod est minus activum, scilicet terra. Sed si considerentur secundum quod sunt nata moveri talibus motibus, sic habent affinitatem quandam cum corporibus in quibus moventur. Et sic eorum generatio hic describitur.

Ссылаются нормы: Q71A1Ad2, assert-h5f60b3112d8a67964a81820b1b5c6e1ae59d4726d6d8e473e84a124a97c57385

section/71-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fe772e44c140ea8afbf2fb4ef5ec0712ccd23085b96c0fac9b6180233467a4a0LA

[31368] Iª q. 71 ad 3 Ad tertium dicendum quod aer, quia insensibilis est, non per seipsum connumeratur, sed cum aliis, partim quidem cum aqua, quantum ad inferiorem partem, quae exhalationibus aquae ingrossatur; partim etiam cum caelo, quantum ad superiorem partem. Aves autem motum habent in inferiori parte aeris, et ideo sub firmamento caeli volare dicuntur, etiam si firmamentum pro nebuloso aere accipiatur. Et ideo productio avium aquae adscribitur.

Ссылаются нормы: Q71A1Ad3, assert-hf1c9e1ed70247d2c9796cc006dc3e45b2aee8c437dee01fc2e21943fd14cc3c6

section/71-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:13fb35f3206cacb86948040d374d4868d3a4f39df81f657b475666da7cf849d9LA

[31369] Iª q. 71 ad 4 Ad quartum dicendum quod natura de uno extremo ad aliud transit per media. Et ideo inter terrestria et aquatica animalia sunt quaedam media, quae communicant cum utrisque; et computantur cum illis cum quibus magis communicant, secundum id quod cum eis communicant; non secundum id quod communicant cum alio extremo. Tamen, ut includantur omnia huiusmodi quae habent aliquid speciale inter pisces, subiungit, postquam dixerat, producant aquae reptile animae viventis, creavit Deus cete grandia, et cetera.

Ссылаются нормы: Q71A1Ad4, assert-h649cf2fe59b94a4e0ba20f4faf8bcf410c4e2d88327df60634f0d678b6189397

section/71-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bbee53587a482ec0765e8d1eef03b7b2346e33defd91dfd89a58dca98f1c6fadLA

[31370] Iª q. 71 ad 5 Ad quintum dicendum quod productio horum animalium ordinatur secundum ordinem corporum quae eis ornantur, magis quam secundum propriam dignitatem. Et tamen, in via generationis, ab imperfectioribus ad perfectiora pervenitur.

Ссылаются нормы: Q71A1Ad5, assert-h1ee7f1b88a64fb2c0dd6bfe1d5b357e97f023e693cd102acf05ddec685093221

section/71-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b8c0447c6ff6c91a24606ca698e8d0520ec8b059627b6a8c4320c2fa4785abb3LA

[31359] Iª q. 71 arg. 1 Deinde considerandum est de opere quintae diei. Et videtur quod inconvenienter hoc opus describatur. Illud enim aquae producunt, ad cuius productionem sufficit virtus aquae. Sed virtus aquae non sufficit ad productionem omnium piscium et avium, cum videamus plura eorum generari ex semine. Non ergo convenienter dicitur, producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram.

Ссылаются нормы: Q71A1Obiectio1, assert-h335dd424c005a7efbb9e6b47df3fc607a928d4f1193745fa8575c850d23ea6ba, assert-h68971c4a035ffe0ff6ca2666ebc918aacac5c77dc47f0ea49e8d2b028200b8d7

section/71-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:00ae01ff78458cc1652da508bfb6f7866bbae31122245286a73e03b77ab70e85LA

[31360] Iª q. 71 arg. 2 Praeterea, pisces et aves non tantum producuntur ex aqua, sed in eorum compositione videtur magis terra dominari quam aqua, quia corpora eorum naturaliter moventur ad terram; unde et in terra quiescunt. Non ergo convenienter dicitur pisces et aves ex aqua produci.

Ссылаются нормы: Q71A1Obiectio2, assert-h7742ae57d84d9d024fa76f4069c8680390c876569debd055fdeb12ea26d8a031

section/71-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7972d926b5cd28a4419491c9b20e899450da36651136571c59e3ef0437c8f782LA

[31361] Iª q. 71 arg. 3 Praeterea, sicut pisces habent motum in aquis, ita et aves in aere. Si ergo pisces ex aquis producuntur, aves non deberent produci ex aquis, sed ex aere.

Ссылаются нормы: Q71A1Obiectio3, assert-haea0efacf842221207c007f5f5213fb3db00af289977f576e4048378a46affd5

section/71-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:60e4f4bd58b62a6140b9f1ddd92fc8fa86fdf312fa2c954e90265efad021b1feLA

[31362] Iª q. 71 arg. 4 Praeterea, non omnes pisces reptant in aquis, cum quidem habeant pedes, quibus gradiuntur in terra, sicut vituli marini. Non ergo sufficienter productio piscium designatur in hoc quod dicitur, producant aquae reptile animae viventis.

Ссылаются нормы: Q71A1Obiectio4, assert-ha093bed8df94b28f0a9b03cb66c9fdabeccb14e490275972fbd59ffabf11db57

section/71-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:81115be41614027a8f12f5271a316d9993f3b7a0adafa53888788f541d87eccaLA

[31363] Iª q. 71 arg. 5 Praeterea, animalia terrestria sunt perfectiora avibus et piscibus. Quod patet ex hoc quod habent membra magis distincta, et perfectiorem generationem, generant enim animalia, sed pisces et aves generant ova. Perfectiora autem praecedunt in ordine naturae. Non ergo quinta die debuerunt fieri pisces et aves, ante animalia terrestria.

Ссылаются нормы: Q71A1Obiectio5, assert-h592cfa7b441f9b790e229819ad45ea1deb02db7f12be76910a8e5ca9ffd6c388

section/71-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f0556310e3d00a77c2e2510ab35a6ecf07cf500d4ef17ea5344222e136fc8511LA

[31365] Iª q. 71 co. Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, opus ornatus per ordinem respondet ordini distinctionis. Unde sicut inter tres dies distinctioni deputatos, media, quae est secunda, deputatur distinctioni medii corporis, scilicet aquae; ita inter tres dies deputatos ad opus ornatus, media, idest quinta, deputatur ad ornatum medii corporis, per productionem avium et piscium. Unde sicut Moyses in quarta die nominat luminaria et lucem, ut designet quod quarta dies respondet primae, in qua dixerat lucem factam; ita in hac quinta die facit mentionem de aquis et de firmamento caeli, ut designet quod quinta dies respondet secundae. Sed sciendum est quod, sicut in productione plantarum differt Augustinus ab aliis, ita et in productione piscium et avium. Alii enim dicunt pisces et aves quinta die esse productos in actu, Augustinus autem dicit, V super Gen. ad Litt., quod quinta die aquarum natura produxit pisces et aves potentialiter.

Ссылаются нормы: Q71A1Respondeo, assert-ha7246f3be0b1a354eae33a4626775ef12f3b60d45306e0cc23e455a0a57e2013

section/71-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:a5461ec9db1a64d8f4fc59076b66ffa8f38dadb0093ebb439da0d1cc668e4eccLA

[31364] Iª q. 71 s. c. In contrarium sufficit auctoritas Scripturae.

Ссылаются нормы: assert-he9850f881a35400ce34f58885cebe1bb7a34b91700597a15941d410ce07b2f23

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 72

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q72
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:41642d2f28cd5bab00d525e105f2302938697e1a9a22379edf8fa1b90c7169ea2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 14

section/72-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4307854cd5932c13e8a6eca7fede5da427bcb7797b50e58535881ff2fd3b5108LA

[31379] Iª q. 72 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut Basilius dicit, diversus gradus vitae qui in diversis viventibus invenitur, ex modo loquendi Scripturae colligi potest. Plantae enim habent imperfectissimam vitam et occultam. Unde in earum productione nulla mentio fit de vita, sed solum de generatione, quia secundum hanc solum invenitur actus vitae in eis; nutritiva enim et augmentativa generativae deserviunt, ut infra dicetur. Inter animalia vero, perfectiora sunt, communiter loquendo, terrestria avibus et piscibus, non quod pisces memoria careant, ut Basilius dicit, et Augustinus improbat; sed propter distinctionem membrorum, et perfectionem generationis (quantum autem ad aliquas sagacitates, etiam aliqua animalia imperfecta magis vigent, ut apes et formicae). Et ideo pisces vocat, non animam viventem, sed reptile animae viventis, sed terrena animalia vocat animam viventem, propter perfectionem vitae in eis, ac si pisces sint corpora habentia aliquid animae, terrestria vero animalia, propter perfectionem vitae, sint quasi animae dominantes corporibus. Perfectissimus autem gradus vitae est in homine. Et ideo vitam hominis non dicit produci a terra vel aqua, sicut ceterorum animalium, sed a Deo.

Ссылаются нормы: Q72A1Ad1, assert-h58612d4f5ebe76d02a957ec4af6e4303b4ea92a4ae3c92a8792bf42c08ee9203

section/72-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1187da3d2659db23d283d7d0833ed7f7aa69c0ddd68d794734b6a0379552471bLA

[31380] Iª q. 72 ad 2 Ad secundum dicendum quod per iumenta, vel pecora, intelliguntur animalia domestica, quae homini serviunt qualitercumque. Per bestias autem intelliguntur animalia saeva, ut ursi et leones. Per reptilia vero, animalia quae vel non habent pedes quibus eleventur a terra, ut serpentes; vel habent breves, quibus parum elevantur, ut lacertae et tortucae et huiusmodi. Sed quia sunt quaedam animalia quae sub nullo horum comprehenduntur, ut cervi et capreae, ut etiam ista comprehenderentur, addidit quadrupedia. Vel quadrupedia praemisit quasi genus, et alia subiunxit quasi species, sunt enim etiam quaedam reptilia quadrupedia, ut lacertae et tortucae.

Ссылаются нормы: Q72A1Ad2, assert-he578666f77bf468200f95499a103e7facd55d9b1ab786bf38c67b9b22d0890d2

section/72-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:717a80e8a3d70beb2b7983b772bedc942a4da78d9504ae64d381a5bc3686bb22LA

[31381] Iª q. 72 ad 3 Ad tertium dicendum quod in aliis animalibus et plantis mentionem fecit de genere et specie, ut designaret generationes similium ex similibus. In homine autem non fuit necessarium ut hoc diceretur, quia quod praemissum fuit de aliis, etiam de homine intelligi potest. Vel quia animalia et plantae producuntur secundum genus et speciem suam, quasi longe a similitudine divina remota, homo autem dicitur formatus ad imaginem et similitudinem Dei.

Ссылаются нормы: Q72A1Ad3, assert-hff5e191581a3928da7ce5c4db80dd5065912e2fab4122fbd2b582733983e0fcd

section/72-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9f19f2b876aedd9c55e15149403b5747ddc59cf08a3d84698ed5f829081834adLA

[31382] Iª q. 72 ad 4 Ad quartum dicendum quod benedictio Dei dat virtutem multiplicandi per generationem. Et ideo quod positum est in avibus et piscibus, quae primo occurrunt, non fuit necessarium repeti in terrenis animalibus, sed intelligitur. In hominibus autem iteratur benedictio, quia in eis est quaedam specialis multiplicationis ratio, propter complendum numerum electorum, et ne quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum. Plantae vero nullum habent propagandae prolis affectum, ac sine ullo sensu generant, unde indignae iudicatae sunt benedictionis verbis.

Ссылаются нормы: Q72A1Ad4, assert-hbd52206d687ac47ec3ae2be67978d06b68aa160286387ca5c3d13e1fc7fa135a

section/72-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bd4c89d37080e3a5c27a82ed353986f76125a254123ba592e981e73b5cf13dd8LA

[31383] Iª q. 72 ad 5 Ad quintum dicendum quod, cum generatio unius sit corruptio alterius, quod ex corruptione ignobiliorum generentur nobiliora, non repugnat primae rerum institutioni. Unde animalia quae generantur ex corruptione rerum inanimatarum vel plantarum, potuerunt tunc generari. Non autem quae generantur ex corruptione animalium, tunc potuerunt produci, nisi potentialiter tantum.

Ссылаются нормы: Q72A1Ad5, assert-h93d576e0fefe801c5d793b9b351c140dcc921eb30634e0fb97ecfe654df7674b

section/72-1/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f680091e2a1cbacfb3bc989be285e40f7999051e1867cd12aa11e5371eb0628bLA

[31384] Iª q. 72 ad 6 Ad sextum dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I super Gen. contra Manichaeos, si in alicuius opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat, et si multum est insipiens, superflua putat. Iam vero si in fornacem incautus ceciderit, aut ferramento aliquo acuto se vulneraverit, noxia existimat ibi esse multa, quorum usum quia novit artifex, insipientiam eius irridet. Sic in hoc mundo quidam audent multa reprehendere, quorum causas non vident, multa enim, etsi domui nostrae non sunt necessaria, eis tamen completur universitatis integritas. Homo autem ante peccatum ordinate fuisset usus rebus mundi. Unde animalia venenosa ei noxia non fuissent.

Ссылаются нормы: Q72A1Ad6, assert-ha2e97c4a403c72edd5331b2246d6c56e9baba343164b77453bea5dd5f4d6491c

section/72-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:334c693f99ccb2822005965920b903460740fe5dc2f2dc8953a8144f38629417LA

[31371] Iª q. 72 arg. 1 Deinde quaeritur de opere sextae diei. Et videtur quod inconvenienter describatur. Sicut enim aves et pisces habent viventem animam, ita etiam et animalia terrestria; non autem terrestria animalia sunt ipsa anima vivens. Ergo inconvenienter dicitur, producat terra animam viventem; sed debuit dici, producat terra quadrupedia animae viventis.

Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio1, assert-h08c94da6dbe043cea4f8ceccab629824814de9268eb151d498a0fb35ae19846c

section/72-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fdd5bc2d0e9e19556a2a21ba7b7a43f921c82c4d1af7d2e0ee024e0935634e87LA

[31372] Iª q. 72 arg. 2 Praeterea, genus non debet dividi contra speciem. Sed iumenta et bestiae sub quadrupedibus computantur. Inconvenienter ergo quadrupedia connumerantur iumentis et bestiis.

Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio2, assert-h12017ade0bcf1dde78fa874f880700eb634cf44778f5ef3a3a22e3cfb4437b42, assert-hfd0d35114b82e575f3a431b85b1b57e890c90ea6b0c6057b932ec1f2828eb64a

section/72-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b3f7b909c7ee2a336897d19a8342cc4b9e79471d12bba18fe18328760f7dbafcLA

[31373] Iª q. 72 arg. 3 Praeterea, sicut alia animalia sunt in determinato genere et specie, ita et homo. Sed in factione hominis non fit mentio de suo genere vel specie. Ergo nec in productione aliorum animalium debuit fieri mentio de genere vel specie, cum dicitur, in genere suo, vel specie sua.

Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio3, assert-h054423f42684b6d44358ae4ddb085b4a6e74382e1b38ace9a7b36cb9ae6e1a1c, assert-hd3b53fe0a68c51476b7a025faba63287b315b618ab61a959c55632437b3a94f1

section/72-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e2cda095bb86bfc91797cd3ba125675c375b95429f803a01314b25fa03a30884LA

[31374] Iª q. 72 arg. 4 Praeterea, animalia terrestria magis sunt similia homini, qui a Deo dicitur benedici, quam aves et pisces. Cum igitur aves et pisces dicantur benedici, multo fortius hoc dici debuit de aliis animalibus.

Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio4, assert-h384968adbfe23c6464af559537562627d17682ad6a797183ad1e5d7b868f3a3d

section/72-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:297eaab81ff6dff51536a24bbf96e3b1a4b4404a1683f5292da98360fe3195b5LA

[31375] Iª q. 72 arg. 5 Praeterea, quaedam animalia generantur ex putrefactione, quae est corruptio quaedam. Corruptio autem non convenit primae institutioni rerum. Non ergo animalia debuerunt in prima rerum institutione produci.

Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio5, assert-h1fa10b251c23c77f7d9bab3d5bbe4b195bb5efc7141786971e114ccc11102467

section/72-1/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b7690fa2d1d141d98db614dcc841b73617eedc1473ca9fac18bd107faaf0e852LA

[31376] Iª q. 72 arg. 6 Praeterea, quaedam animalia sunt venenosa et homini noxia. Nihil autem debuit esse homini nocivum ante peccatum. Ergo huiusmodi animalia vel omnino fieri a Deo non debuerunt, qui est bonorum auctor, vel non debuerunt fieri ante peccatum.

Ссылаются нормы: Q72A1Obiectio6, assert-hab8a90d1465d32c08d016c0325398ca5304dce2f4d5cf4b2e5608731e828905e

section/72-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9c8885f5dcb362dca5caaefc6a64c64ead863d68a094c145623bf8b4f2558bdeLA

[31378] Iª q. 72 co. Respondeo dicendum quod, sicut in die quinto ornatur medium corpus, et respondet secundae diei ita in sexto die ornatur ultimum corpus, scilicet terra, per productionem animalium terrestrium, et respondet tertiae diei. Unde utrobique fit mentio de terra. Et hic etiam, secundum Augustinum animalia terrestria producuntur potentialiter, secundum vero alios sanctos, in actu.

Ссылаются нормы: Q72A1Respondeo, assert-h44e19350800b22c0f46cee42b5fb3f9666221afbcb92e2cd38058c104183418c

section/72-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:00994ffc1a6b069cf08e29255fac7487b6a38ab1e0d3759d81011fc7d57dcd3aLA

[31377] Iª q. 72 s. c. In contrarium sufficit auctoritas Scripturae.

Ссылаются нормы: assert-h2f480c1349bce75a28f071fe58282beb5a3ee164be0b3991da98b5b6e5d578f7

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 73

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q73
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:834cf3dc6d93bc4f914615d76ae18163069696787f971f50fa3b0b4fae3a6b3c2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 25

section/73-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4d9e8dc500b840b090e3637ccbd956c0e4d1deeb509d36d498c2a68ec7101241LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, perfectio prima est causa secundae. Ad beatitudinem autem consequendam duo requiruntur, natura et gratia. Ipsa ergo beatitudinis perfectio erit in fine mundi, ut dictum est. Sed ista consummatio praecessit causaliter, quantum ad naturam quidem, in prima rerum institutione, quantum ad gratiam vero, in incarnatione Christi, quia gratia et veritas per Iesum Christum facta est, ut dicitur Ioan. I. Sic igitur in septima die fuit consummatio naturae; in incarnatione Christi, consummatio gratiae; in fine mundi, consummatio gloriae.

Ссылаются нормы: Q73A1Ad1, assert-h22d8760022ef7e415f47444ed99a048f70f3e72339e410013f1c1f927bf9dc3c

section/73-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ad7fcea38b8b0c2d541ca698c5401e436a29f82036210583b78260a6b5448b9bLA

Ad secundum dicendum quod septima die Deus aliquid operatus est, non novam creaturam condendo, sed creaturam administrando, et ad propriam operationem eam movendo, quod iam aliqualiter pertinet ad inchoationem quandam secundae perfectionis. Et ideo consummatio operum, secundum nostram translationem, attribuitur diei septimae. Sed secundum aliam translationem, attribuitur diei sextae. Et utrumque potest stare. Quia consummatio quae est secundum integritatem partium universi, competit sextae diei, consummatio quae est secundum operationem partium, competit septimae. Vel potest dici quod in motu continuo, quandiu aliquid potest moveri ulterius, non dicitur motus perfectus ante quietem, quies enim demonstrat motum consummatum. Deus autem poterat plures creaturas facere, praeter illas quas fecerat sex diebus. Unde hoc ipso quod cessavit novas creaturas condere in septima die, dicitur opus suum consummasse.

Ссылаются нормы: Q73A1Ad2, assert-h0875d9588fbb3f1ce32bed37ab5c3c82b0420f0e74d2854f52e25ee29c8072f3

section/73-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d94bf17abecef37d56e9c13a2c5efc153117ab1d1fa98abee85421aaf37ecd17LA

Ad tertium dicendum quod nihil postmodum a Deo factum est totaliter novum, quin aliqualiter in operibus sex dierum praecesserit. Quaedam enim praeextiterunt materialiter, sicut quod Deus de costa Adae formavit mulierem. Quaedam vero praeextiterunt in operibus sex dierum, non solum materialiter, sed etiam causaliter, sicut individua quae nunc generantur, praecesserunt in primis individuis suarum specierum. Species etiam novae, si quae apparent, praeextiterunt in quibusdam activis virtutibus, sicut et animalia ex putrefactione generata producuntur ex virtutibus stellarum et elementorum quas a principio acceperunt, etiam si novae species talium animalium producantur. Animalia etiam quaedam secundum novam speciem aliquando oriuntur ex commixtione animalium diversorum secundum speciem, sicut cum ex asino et equa generatur mulus, et haec etiam praecesserunt causaliter in operibus sex dierum. Quaedam vero praecesserunt secundum similitudinem; sicut animae quae nunc creantur. Et similiter incarnationis opus, quia, ut dicitur Philipp. II, filius Dei est in similitudinem hominum factus. Gloria etiam spiritualis secundum similitudinem praecessit in Angelis, corporalis vero in caelo, praecipue Empyreo. Unde dicitur Eccle. I, nihil sub sole novum; iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.

Ссылаются нормы: Q73A1Ad3, assert-hc7cfa3009221f69b40efdd4d0a074b476b8df5ea5f296783af4ee4f0a7c0a062

section/73-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c13892a0164e4324814f874be02b920605f19aa13f31123ec4e57e3158fd3f85LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod completio divinorum operum non debeat septimo diei adscribi. Omnia enim quae in hoc saeculo aguntur, ad divina opera pertinent. Sed consummatio saeculi erit in fine mundi, ut habetur Matth. XIII. Tempus etiam incarnationis Christi est cuiusdam completionis tempus, unde dicitur tempus plenitudinis, Gal. IV. Et ipse Christus moriens dixit, consummatum est, ut dicitur Ioan. XIX. Non ergo completio divinorum operum competit diei septimo.

Ссылаются нормы: Q73A1Obiectio1, assert-h50e70ab34d93baec82170258e8918269bfcde0ec21dd46a91c7c5968898ee6d6, assert-hddb7db8106f4890f4fc8f8faa038b173b3e7832abb58053bcd8f35ccd6f64c53

section/73-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:34e50f0d879676ba8c7b8088d265db9d26b6d6994cee8357e0d37b80f0676dd2LA

Praeterea, quicumque complet opus suum, aliquid facit. Sed Deus non legitur septimo die aliquid fecisse, quinimmo ab omni opere quievisse. Ergo completio operum non competit septimo diei.

Ссылаются нормы: Q73A1Obiectio2, assert-h9982236e29c6476cb510cc2dc91e4daf401781e4fd236dba14b3be46b1a0a66f, assert-hf083e7d774117dd88aff82a602df3e62c7c4df8bb321e4e96871844089b2f081

section/73-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3bb6eb2b02401d6698f31b7e84b16eaa9874dd66a579f100f0cd24dac8f3d648LA

Praeterea, non dicitur aliquid esse completum, cui multa superadduntur, nisi forte sint illa superflua, quia perfectum dicitur cui nihil deest eorum quae debet habere. Sed post septimum diem multa sunt facta, et productio multorum individuorum; et etiam quarumdam novarum specierum, quae frequenter apparent, praecipue in animalibus ex putrefactione generatis. Quotidie etiam Deus novas animas creat. Novum etiam fuit incarnationis opus, de quo dicitur Ierem. XXXI, novum faciet dominus super terram. Nova etiam sunt miraculosa opera, de quibus dicitur Eccli. XXXVI, innova signa, et immuta mirabilia. Innovabuntur etiam omnia in glorificatione sanctorum, secundum illud Apoc. XXI, et dixit qui sedebat in throno, ecce nova facio omnia. Completio ergo divinorum operum non debet attribui septimo diei.

Ссылаются нормы: Q73A1Obiectio3, assert-h576679c7ec9ebf98dac3bb55db3d0e3074707cde995f9c253e92cf13530501d7, assert-haaaa8c2502e797ce692a645f2e2522509ca96537d7854e84e698396975800330

section/73-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:67f02498ac39c9191bf280e2f49212e3e54b71c453ab6fc63354a93696099391LA

Respondeo dicendum quod duplex est rei perfectio, prima, et secunda. Prima quidem perfectio est, secundum quod res in sua substantia est perfecta. Quae quidem perfectio est forma totius, quae ex integritate partium consurgit. Perfectio autem secunda est finis. Finis autem vel est operatio, sicut finis citharistae est citharizare, vel est aliquid ad quod per operationem pervenitur, sicut finis aedificatoris est domus, quam aedificando facit. Prima autem perfectio est causa secundae, quia forma est principium operationis. Ultima autem perfectio, quae est finis totius universi, est perfecta beatitudo sanctorum; quae erit in ultima consummatione saeculi. Prima autem perfectio, quae est in integritate universi, fuit in prima rerum institutione. Et haec deputatur septimo diei.

Ссылаются нормы: Q73A1Respondeo, assert-h1a7e2800db12f14ea15500444510984089fdad65ed2f458b7ff80eeab63aa881

section/73-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:58bcc9fccf2c785e533b9472c0aa506853be83a11aa4cb9ef43aa0df51726fb2LA

Sed contra est quod dicitur Gen. II, complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat.

Ссылаются нормы: assert-he77df685b28ece875e9cc593638fdcce56357e2b0c7bb35dc92a1edc81fb74df

section/73-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fa0bfc47258073427787557a02c661498f82e9dfe711000c6f5f72a1ff904408LA

Ad primum ergo dicendum quod Deus usque modo operatur, conservando et administrando creaturam conditam, non autem novam creaturam condendo.

Ссылаются нормы: Q73A2Ad1, assert-hb17c20218bb6c5e0641474270f3d8eb69c2f64192257759779f46bcb4d29bf36

section/73-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c763f3189b7b22ff72ef3ad4e21c11e83c35801ba87a682f32b008336dcc2444LA

Ad secundum dicendum quod requies non opponitur labori sive motui, sed productioni novarum rerum, et desiderio in aliud tendenti, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q73A2Ad2, assert-he0c14f9a7689bdab5b032bcacd9c54b59bc6ba15d6731c3f637911bd8c7136db

section/73-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ef914697dea4bf765744eca7073d617582248805b864eeb5bf3c4f39bb7d6d2eLA

Ad tertium dicendum quod, sicut Deus in solo se requiescit, et se fruendo beatus est; ita et nos per solam Dei fruitionem beati efficimur. Et sic etiam facit nos a suis et nostris operibus in seipso requiescere. Est ergo conveniens expositio, ut dicatur Deus requievisse, quia nos requiescere facit. Sed non est haec sola ponenda, sed alia expositio est principalior et prior.

Ссылаются нормы: Q73A2Ad3, assert-he242af6b6940617dfefa02bc8feae2d0ef1b4c7c52ae94bb103da3754a6d4fa8

section/73-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4850b809ddc8a336319b8fb0ffd98af6f1b6222474cf4305c5ba265fc5a47e9eLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus septima die non requievit ab omni suo opere. Dicitur enim Ioan. V, pater meus usque modo operatur, et ego operor. Non ergo septima die requievit ab omni opere.

Ссылаются нормы: Q73A2Obiectio1, assert-he1c225af5c763089def8991833e6610045f034bd79c9850bd4f1831f0bd5b4a5

section/73-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8785d5cc25f8ca52f97be382306f4c73ea2c98e376bcc32e5ec37608126f62a2LA

Praeterea, requies motui opponitur; vel labori qui interdum causatur ex motu. Sed Deus immobiliter, et absque labore sua opera produxit. Non ergo dicendum est septima die a suo opere requievisse.

Ссылаются нормы: Q73A2Obiectio2, assert-h668c3bc693b88a21758743f6be96e02291a058a766a9ab6524a60ddcff83279a, assert-h8db7529432e8ff160db05b639c971f6b13f2626aff9f89c5a02bf805b31ecd15

section/73-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ca9dac7e1a2c721a6a9f661bdd67b5fdcb860d02ebbd65777214cc9b545c5cdfLA

Si dicatur quod Deus requievit die septima quia fecit hominem requiescere, contra, requies contraponitur eius operationi. Sed quod dicitur, Deus creavit vel fecit hoc vel illud, non exponitur quod Deus hominem fecit creare aut facere. Ergo nec convenienter exponi potest, ut dicatur Deus requievisse, quia fecit hominem requiescere.

Ссылаются нормы: Q73A2Obiectio3, assert-h531900d4252b75fa6d2b276626b4a330c21f1972b70e4ae87aef937f5fc134a2, assert-he9003dc36d96f178b3fd600fe756faad3bdd8db16f0f42217d6b5ba94cb090ed

section/73-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:163ef7c4dfa1fa5a73ed927f3d0e397f123eed44d385d5b3889f2eb46a5dbe93LA

Respondeo dicendum quod quies proprie opponitur motui; et per consequens labori, qui ex motu consurgit. Quamvis autem motus proprie acceptus sit corporum, tamen nomen motus etiam ad spiritualia derivatur dupliciter. Uno modo, secundum quod omnis operatio motus dicitur, sic enim et divina bonitas quodammodo movetur et procedit in res, secundum quod se eis communicat, ut Dionysius dicit, II cap. de Div. Nom. Alio modo, desiderium in aliud tendens quidam motus dicitur. Unde et requies dupliciter accipitur, uno modo, pro cessatione ab operibus; alio modo, pro impletione desiderii. Et utroque modo dicitur Deus requievisse die septima. Primo quidem, quia die septima cessavit novas creaturas condere, nihil enim postea fecit, quod non aliquo modo praecesserit in primis operibus, ut dictum est. Alio modo, secundum quod rebus conditis ipse non indigebat, sed seipso fruendo beatus est. Unde post conditionem omnium operum, non dicitur quod in suis operibus requievit, quasi eis ad suam beatitudinem indigens, sed ab eis requievit, utique in seipso, quia ipse sufficit sibi et implet desiderium suum. Et quamvis ab aeterno in seipso requieverit, tamen quod post opera condita in seipso requievit, hoc pertinet ad septimum diem. Et hoc est ab operibus requiescere, ut Augustinus dicit, super Gen. ad Litt.

Ссылаются нормы: Q73A2Respondeo, assert-h5497667b2e334965b339f2d683f9579c899c796c2af41a16d706799d5ceddaf8

section/73-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:852f0ce5d37830231050c15b0bc7bf8d272214875c1247a6a4555eadd0c9c30dLA

Sed contra est quod dicitur Gen. II, requievit Deus die septimo ab omni opere quod patrarat.

Ссылаются нормы: assert-h8746ee63c3a2a82bcc6f92fc19228fe9611303b77452d7041cdac65420a0a76d

section/73-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cd145ba2d5c1af57033a2183fc8d51683694092baa4085aaa9e84c50eca9a557LA

Ad primum ergo dicendum quod non propter hoc dies septimus sanctificatur, quia Deo possit aliquid accrescere vel decrescere, sed quia creaturis aliquid accrescit per multiplicationem et quietem in Deo.

Ссылаются нормы: Q73A3Ad1, assert-h82189207b355f61d886f76dbc1bafa110da66fd0ba0ce4c4e596c8d98ef22a87

section/73-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fc1987556b732e7dbc1476d05a20a8e4373c2a409895be08a06053d3fb72046aLA

Ad secundum dicendum quod in primis sex diebus productae sunt res in suis primis causis. Sed postea ex illis primis causis res multiplicantur et conservantur, quod etiam ad bonitatem divinam pertinet. Cuius etiam perfectio in hoc maxime ostenditur quod in ipsa sola et ipse requiescit, et nos requiescere possumus, ea fruentes.

Ссылаются нормы: Q73A3Ad2, assert-h206cf5cbde74d472b6132795756d1b256ecd0db8810319f82580090cc88eee63

section/73-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c33ef3c67e249a187d45710fe861802721a994f8a8f212de30ed6040c1c5afddLA

Ad tertium dicendum quod bonum quod in singulis diebus commemoratur, pertinet ad primam naturae institutionem, benedictio autem diei septimae pertinet ad naturae propagationem.

Ссылаются нормы: Q73A3Ad3, assert-hf1fec892806148161741ca428b4324f16b0749d0cf6b6172c6a6806fe23ac16a

section/73-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f2a04fb89490e9e8824c0e265e199305ffad722bef6d3692b702a778591f3137LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod benedictio et sanctificatio non debeatur diei septimae. Tempus enim aliquod consuevit dici benedictum aut sanctum, propter aliquod bonum quod in illo tempore evenit; aut propter hoc quod aliquod malum vitatur sed Deo nihil accrescit aut deperit, sive operetur, sive ab operando cesset. Non ergo specialis benedictio et sanctificatio debetur diei septimae.

Ссылаются нормы: Q73A3Obiectio1, assert-h756e72b460ee610327260447b039e7ef42784e8bc02d1ac1c8d50e7f0b9a5b33

section/73-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6cd82e62664763a6af45971a3a70a6a8734fc1fd8ef45ed7096269de75aa684eLA

Praeterea, benedictio a bonitate dicitur. Sed bonum est diffusivum et communicativum sui, secundum Dionysium. Ergo magis debuerunt benedici dies in quibus creaturas produxit, quam ille dies in quo a producendis creaturis cessavit.

Ссылаются нормы: Q73A3Obiectio2, assert-h8fd44757bc64e7ea8d0c9780ad0bceea57c81dae24fab2da44f921018b1208c1, assert-hd3a96b82e4dca18aedb721d15ee306f1f9a2470f9ee67f7f8e0dddcf69804f44

section/73-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:781a40b6098ac4aa1dd0d919f9a2aec04ccafcf95be50353634beeb3cd0bccadLA

Praeterea, superius in singulis creaturis quaedam benedictio commemorata est, dum in singulis operibus dictum est, vidit Deus quod esset bonum. Non oportuit igitur quod post omnium productionem, dies septima benediceretur.

Ссылаются нормы: Q73A3Obiectio3, assert-h5c49be9d481cdeb3c24ac7c4d51d67e6f084a6e6f40929c9286f627ae04065a0

section/73-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3414fba5e3c06fcc1f4d726091b471dca7ea4db972b9081288be10da2f13c551LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, requies Dei in die septima dupliciter accipitur. Primo quidem, quantum ad hoc, quod cessavit a novis operibus condendis, ita tamen quod creaturam conditam conservat et administrat. Alio modo, secundum quod post opera requievit in seipso. Quantum ergo ad primum, competit septimae diei benedictio. Quia, sicut supra dictum est, benedictio ad multiplicationem pertinet, unde dictum est creaturis quas benedixit, crescite et multiplicamini. Multiplicatio autem rerum fit per administrationem creaturae, secundum quam ex similibus similia generantur. Quantum vero ad secundum, competit septimae diei sanctificatio. Maxime enim sanctificatio cuiuslibet attenditur in hoc quod in Deo requiescit, unde et res Deo dedicatae sanctae dicuntur.

Ссылаются нормы: Q73A3Respondeo, assert-hc2889321b94d78696d85893c4238ea2f2d8b5b909fad34feb39af0f216199158

section/73-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:ab8323157f623bf0f9bd98a062cc55884a6ab458b711598597a2d7be88a3d666LA

Sed contra est quod dicitur Gen. II, benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum, quia in illo cessaverat ab omni opere suo.

Ссылаются нормы: assert-hf151115b6e0ba8abc171a44009560ee5ee7bc5ecdd44ee3cac26a6f5673422e2

question/73/prooemium · paragraph

la · official · sha256:9df116cedce61304a3e4be9eea998c5fbc1401e2a254199c4d5e6d66be19954eLA

Deinde considerandum est de iis quae pertinent ad septimum diem. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, de completione operum. Secundo, de requie Dei. Tertio, de benedictione et sanctificatione huius diei.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 74

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-sex-diebus#LEONINA_CT_Q74
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1065.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:60e150c6340e88a7f405be7211ed9e1f9271491e1b8641d5e78b1eaf98abbb3c2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 37

section/74-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3e4712fb268ccb0fdad83318a49b148be07fe21d6ec4783835c0396d2efcd100LA

Ad primum ergo dicendum quod, secundum Augustinum, opus creationis pertinet ad productionem materiae informis, et naturae spiritualis informis. Quae quidem duo sunt extra tempus, ut ipse dicit in XII Confess., et ideo creatio utriusque ponitur ante omnem diem. Sed secundum alios sanctos, potest dici quod opus distinctionis et ornatus attenditur secundum aliquam mutationem creaturae, quae tempore mensuratur. Opus autem creationis consistit in sola divina actione in instanti rerum substantiam producentis. Et ideo quodlibet opus distinctionis et ornatus dicitur factum in die, creatio autem dicitur facta in principio, quod sonat aliquid indivisibile.

Ссылаются нормы: Q74A1Ad1, assert-h80220e15c8fe8ade9e46a0a099506d6651b20d8f7a3303ddad43ec553e60c43f

section/74-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2a201fbb22b4ebbf017238f2531c0f4ea31eb1ac30dcf031185023dcfb67a406LA

Ad secundum dicendum quod ignis et aer, quia non distinguuntur a vulgo, inter partes mundi non sunt expresse nominata a Moyse; sed computantur cum medio, scilicet aqua, maxime quantum ad inferiorem aeris partem; quantum vero ad superiorem, computantur cum caelo, ut Augustinus dicit.

Ссылаются нормы: Q74A1Ad2, assert-h589cff70822767bcef968fef1f74d4830164a16edeb0eb6ebcd97773cb22f6fc

section/74-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:866fbde42c68e6882685b61cfa6b5131c9ada0482c4abcb51611264029cc42b5LA

Ad tertium dicendum quod productio animalium recitatur secundum quod sunt in ornatum partium mundi. Et ideo dies productionis animalium distinguuntur vel uniuntur, secundum hanc convenientiam vel differentiam, qua conveniunt vel differunt in ornando aliquam partem mundi.

Ссылаются нормы: Q74A1Ad3, assert-he67e194aad84918f23cd26910ceb838c5f08b0886b7e957f1e2f4b0807b9e925

section/74-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:80528cd04e026ce2a5626c3d8054879ef8e2b1d509cdceee952b4aac0b3473d5LA

Ad quartum dicendum quod prima die facta est natura lucis in aliquo subiecto. Sed quarto die facta dicuntur luminaria, non quia eorum substantia sit de novo producta; sed quia sunt aliquo modo formata, quo prius non erant, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q74A1Ad4Supplement, assert-h4256e31505379d6647b53f76df15a67fae8e60efc267f69f0ab51003ab6c3395

section/74-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bffd36e87fed2b90c023e3d0fd24f748d77074314ac5db30ae2cd7c9d38bf342LA

Ad quintum dicendum quod septimae diei, secundum Augustinum, deputatur aliquid post omnia quae sex diebus attribuuntur, scilicet quod Deus a suis operibus in seipso requiescit. Et ideo oportuit post sex dies fieri mentionem de septimo. Secundum vero alios, potest dici quod in septimo die mundus habuit quendam novum statum, ut scilicet ei nihil adderetur de novo. Et ideo post sex dies ponitur septima, deputata cessationi ab opere.

Ссылаются нормы: Q74A1Ad5Supplement, assert-h8f4aae141763d52b95472f6882c9f9ec60c4969832c8b53d60826cb83af57374

section/74-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:68b2c6f30ece265385d201ffb5f94195ad27cff653a461a88e3ed1fb9f2a0236LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sufficienter isti dies enumerentur. Non minus enim distinguitur opus creationis ab operibus distinctionis et ornatus, quam haec duo opera ab invicem. Sed alii dies deputantur distinctioni, et alii ornatui. Ergo etiam alii dies debent assignari creationi.

Ссылаются нормы: Q74A1Obiectio1, assert-h3bfcd3baf696704a11f2401694d70ef88912a8f53ce7b67ae6e1ec70675de65d, assert-h6c59de90b77236c8fcd09f7eec27241aa05460d10c21dbd96c2c603267005b02

section/74-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:5adad7788d4bdbe4a123d7cc7f85be4561f35f977ecef83ac1209d26116b1d8aLA

Praeterea, aer et ignis sunt nobiliora elementa quam terra et aqua. Sed unus dies deputatur distinctioni aquae, et alius distinctioni terrae. Ergo alii dies debent deputari distinctioni ignis et aeris.

Ссылаются нормы: Q74A1Obiectio2, assert-h51d6b3ff37096f9a813468cd4bdfc376ce1479e799ead44abab882051f80a812, assert-hf052359113597f0719ca294e1f7925dbef589bf7e6379d3ea61e25afe2e20a20

section/74-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:097b7a8b18b44042c3043f6440a10638531140abf099c248dcd3eeb251b9197bLA

Praeterea, non minus distant volucres et pisces, quam volucres et terrestria animalia. Homo etiam plus distat ab aliis animalibus, quam alia quaecumque animalia ab invicem. Sed alius dies deputatur productioni piscium maris, et alius productioni animalium terrae. Ergo et alius dies debet deputari productioni avium caeli, et alius productioni hominis.

Ссылаются нормы: Q74A1Obiectio3, assert-h49b2ba38e9b3025b33ed0a4e5abf4518cb05a815ceb837b56f5ad6e359fc1bdf, assert-he765e456dadf3751b13c973e932ff1872b7d7ca9ef83731a36d8a2490df8566c

section/74-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6e1a9107a22f222d4d7065491db65cc2c2f7bd1028c3eb8c2ac43539766702b9LA

Respondeo dicendum quod ratio distinctionis horum dierum ex praemissis potest esse manifesta. Oportuit enim primo distingui partes mundi; et postmodum singulas partes ornari, per hoc quod quasi suis habitatoribus replentur. Secundum ergo alios sanctos, in creatura corporali tres partes designantur, prima, quae significatur nomine caeli; media, quae significatur nomine aquae; et, infima quae significatur nomine terrae. Unde et secundum Pythagoricos, perfectio in tribus ponitur, principio, medio et fine, ut dicitur in I de caelo. Prima ergo pars distinguitur prima die, et ornatur quarta; media distinguitur secunda die, et ornatur quinta; infima distinguitur tertia die, et ornatur sexta. Augustinus vero convenit quidem cum eis in ultimis tribus diebus, differt autem in tribus primis. Quia secundum eum, in primo die formatur creatura spiritualis, in duobus aliis creatura corporalis; ita quod in secundo corpora superiora, in tertio corpora inferiora. Et sic perfectio divinorum operum respondet perfectioni senarii numeri, qui consurgit ex suis partibus aliquotis simul iunctis; quae quidem partes sunt unum, duo, tria. Una enim dies deputatur formationi creaturae spiritualis, duae formationi creaturae corporalis, et tres ornatui.

Ссылаются нормы: Q74A1Respondeo, SeventhDay, assert-hf6735482939e8f9477af207d5182dbc0893a03f10b231d353740bf6d8c5881b0

section/74-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:4fb9781f6b99eba015e35c339eba7877a84a1ed6cf3123e4746ac1abb9146d97LA

Sed contra, videtur quod aliqui dies superflue assignentur. Lumen enim ad luminaria se habet ut accidens ad subiectum. Simul autem producitur subiectum cum proprio accidente. Non ergo alia die debuit produci lux, et alia luminaria.

Ссылаются нормы: assert-h23b287e3e435d811f3dc95cde90fb7323e88624fff87200ef07dec94acb5f7b7

section/74-1/sed-contra · paragraph

la · official · sha256:aba14d0ca7234ced5849ef633ba8eb7812c66666e2e4be6ba0c3ca24c751a9cfLA

Praeterea, dies isti deputantur primae institutioni mundi. Sed in septima die nihil primitus est institutum. Ergo septima dies non debet aliis connumerari.
section/74-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f682afd3dcc80753347cfd477ca36f94cb36cb126cb7638050312650d40effc6LA

Ad primum ergo dicendum quod in die in quo creavit Deus caelum et terram, creavit etiam omne virgultum agri, non in actu, sed antequam oriretur super terram, idest potentialiter. Quod Augustinus adscribit tertiae diei, alii vero primae rerum institutioni.

Ссылаются нормы: Q74A2Ad1, assert-hdcb46495134bfb04b2f230a31cacefec127e2d19ed6e88def079001edad1b408

section/74-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d64a1b8fd0eaba499dc6966c069ce37af4fc2304d7e2c3d195e3474c9fccc108LA

Ad secundum dicendum quod Deus creavit omnia simul, quantum ad rerum substantiam quodammodo informem. Sed quantum ad formationem quae facta est per distinctionem et ornatum, non simul. Unde signanter utitur verbo creationis.

Ссылаются нормы: Q74A2Ad2, assert-h278c2ccef3f3259c77aef5e022aea99aacadfa0b6168213401ad0fd6e5c687e2

section/74-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:47e528ceea64ad4e1b453a5c8a0993835e1b5d4bd89732c3171dc9bd3e5016f7LA

Ad tertium dicendum quod in die septimo cessavit Deus a novis operibus condendis, non autem a propagandis quibusdam ex aliis, ad quam propagationem pertinet quod post primum diem alii succedunt.

Ссылаются нормы: Q74A2Ad3, assert-h0676441c6400df54d14dcb033974378e996700a843b645f7e909cbb800104d0c

section/74-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2c37fcd629bcfa8efd072902517cadf79ffa2af991ecbd041fa82315207c1d77LA

Ad quartum dicendum quod non est ex impotentia Dei, quasi indigentis tempore ad operandum, quod omnia non sunt simul distincta et ornata, sed ut ordo servaretur in rerum institutione. Et ideo oportuit ut diversis statibus mundi diversi dies deservirent. Semper autem per sequens opus novus perfectionis status mundo est additus.

Ссылаются нормы: Q74A2Ad4, assert-h0c63fd914203b94d6a7b0fe2ab50338e43e5bb63d45f5c260c069cdc360cdbc8

section/74-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c10c293b7f885ee4492a9f44199cb03918122474aef6150962a57476a52f0489LA

Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, ille ordo dierum referendus est ad naturalem ordinem operum quae diebus attribuuntur.

Ссылаются нормы: Q74A2Ad5Supplement, assert-hca3ec55535743898c60cf05a0dd9a93758fc7017a577cba861852865ad1d1347

section/74-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c97654f9d9f1729d4af698f9a35e8a4392aeac31f4f2f0b21ce717fda59feeb9LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes isti dies sint unus dies. Dicitur enim Gen. II, istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit dominus caelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra. Unus ergo est dies in quo fecit caelum et terram et omne virgultum agri. Sed caelum et terram fecit in prima die, vel potius ante omnem diem; virgultum autem agri, tertia die. Ergo unus est primus dies et tertius, et pari ratione, omnes alii.

Ссылаются нормы: Q74A2Obiectio1, assert-h73d4373b7a8e16bc22b6405cdf6ec722a0fbe805e6fa3338ba2079f581a394fa, assert-ha66702171e47591da920c7843ab5f2d4be9fdddf32025ac7d85ef6d43071263d

section/74-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f3bdb7fe3acb4258c2466a749006dce95b4bc36044b6e2fd69389dc59561abd3LA

Praeterea, Eccli. XVIII, dicitur, qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Sed hoc non esset, si dies horum operum essent plures, quia plures dies non sunt simul. Ergo non sunt plures dies, sed unus tantum.

Ссылаются нормы: Q74A2Obiectio2, assert-h4f71c30e1cfa577a71de142952f0e32f0be90039d61330b3391e46b8f210db94, assert-h7aba11995478cc4e669c9346d30c16914c86c1f47aff04c40cb38c573c82f104

section/74-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c48f5f502840c95a3453f3e15e6c6e9193c2330dd7c4d79fcef01af285ae5679LA

Praeterea, die septimo cessavit Deus a novis operibus condendis. Si ergo septima dies est alia ab aliis diebus, sequitur quod illam diem non fecerit. Quod est inconveniens.

Ссылаются нормы: Q74A2Obiectio3, assert-he63c510222629e77949da854069899b102a043db9f37fa9270402773c7d0c42e

section/74-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:026942bc9534923a61ebfdbd598cf21510491f76a00c703ecad8ded50003f59cLA

Praeterea, totum opus quod uni diei adscribitur, in instanti perfecit, cum in singulis operibus dicatur, dixit, et factum est. Si igitur sequens opus in diem alium reservasset, sequeretur quod in residua parte illius diei cessasset ab opere, quod esset superfluum. Non igitur est alius dies sequentis operis, a die operis praecedentis.

Ссылаются нормы: Q74A2Obiectio4, assert-h48033fb977ae8015e1b3ca37058c3672f1de2a6edb0a29f524f5dfd511a81c9c

section/74-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5eb13330453b8a51854fe2c0f1c515b3fce05de5db9499f34e17532f8c76a8d3LA

Respondeo dicendum quod in hac quaestione Augustinus ab aliis expositoribus dissentit. Augustinus enim vult, et super Gen. ad Litt., et XI de Civ. Dei, et ad Orosium, quod omnes qui dicuntur septem dies, sunt unus dies septempliciter rebus praesentatus. Alii vero expositores sentiunt quod fuerunt septem dies diversi, et non unus tantum. Hae autem duae opiniones, si referantur ad expositionem litterae Genesis, magnam diversitatem habent. Nam secundum Augustinum, per diem intelligitur cognitio mentis angelicae; ut sic primus dies sit cognito primi divini operis, secundus dies cognitio secundi operis, et sic de aliis. Et dicitur unumquodque opus esse factum in aliqua die, quia nihil Deus produxit in rerum natura, quod non impresserit menti angelicae. Quae quidem multa simul potest cognoscere, praecipue in verbo, in quo omnis Angelorum cognitio perficitur et terminatur. Et sic distinguitur dies secundum naturalem ordinem rerum cognitarum, non secundum successionem cognitionis, aut secundum successionem productionis rerum. Cognitio autem angelica proprie et vere dies nominari potest, cum lux, quae est causa diei, proprie in spiritualibus, secundum Augustinum, inveniatur. Secundum vero alios, per istos dies et successio dierum temporalium ostenditur, et successio productionis rerum. Sed si istae duae opiniones referantur ad modum productionis rerum, non invenitur magna differentia. Et hoc propter duo in quibus, exponendo, diversificatur Augustinus ab aliis, ut ex supra dictis patet. Primo quidem, quia Augustinus per terram et aquam prius creatam, intelligit materiam corporalem totaliter informem, per factionem autem firmamenti, et congregationem aquarum, et apparitionem aridae, intelligit impressionem formarum in materiam corporalem. Alii vero sancti per terram et aquam primo creatas, intelligunt ipsa elementa mundi, sub propriis formis existentia, per sequentia autem opera, aliquam distinctionem in corporibus prius existentibus, ut supra dictum est. Secundo autem differunt quantum ad productionem plantarum et animalium, quae alii ponunt in opere sex dierum esse producta in actu; Augustinus vero potentialiter tantum. In hoc ergo quod Augustinus ponit opera sex dierum esse simul facta, sequitur idem modus productionis rerum. Nam secundum utrosque, in prima rerum productione materia erat sub formis substantialibus elementorum, et secundum utrosque, in prima rerum institutione non fuerunt animalia et plantae in actu. Sed remanet differentia quantum ad quatuor. Quia secundum alios sanctos, post primam productionem creaturae, fuit aliquod tempus in quo non erat lux; item in quo non erat firmamentum formatum; item in quo non erat terra discooperta aquis; et in quo non erant formata caeli luminaria, quod est quartum. Quae non oportet ponere secundum expositionem Augustini. Ut igitur neutri sententiae praeiudicetur, utriusque rationibus respondendum est.

Ссылаются нормы: Q74A2Respondeo, assert-hf7b319e6d480a5b65fae60ebdcbe9351dea23b3155493d3a35fe740ba9da546b

section/74-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:8dd56eb4991a6f24a84556ea9cab879da38a6c0ad2f7061f87bf9d281749b637LA

Sed contra est quod Gen. I dicitur, factum est vespere et mane dies secundus, et dies tertius, et sic de aliis. Secundum autem et tertium dici non potest, ubi est unum tantum. Ergo non fuit unus dies tantum.

Ссылаются нормы: assert-hf89bca9ba32e85b3c05f083caec5dbd196760328d70ad90b23d8a06192c1d78c

section/74-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:6a8976b6205191c46b4a98f1bb3b963528e2a3faec431443483f7c05694fbc37LA

Respondeo dicendum ad primum, quod secundum Augustinum, persona filii commemoratur tam in prima rerum creatione, quam in rerum distinctione et ornatu; aliter tamen et aliter. Distinctio enim et ornatus pertinet ad rerum formationem. Sicut autem formatio artificiatorum est per formam artis quae est in mente artificis, quae potest dici intelligibile verbum ipsius; ita formatio totius creaturae est per verbum Dei. Et ideo in opere distinctionis et ornatus fit mentio de verbo. In creatione autem commemoratur filius ut principium, cum dicitur, in principio creavit Deus, quia per creationem intelligitur productio informis materiae. Secundum vero alios, qui ponunt primo creata elementa sub propriis formis, oportet aliter dici. Basilius enim dicit quod per hoc quod dicitur, dixit Deus, importatur divinum imperium. Prius autem oportuit produci creaturam quae obediret, quam fieri mentionem de divino imperio.

Ссылаются нормы: Q74A3Ad1, Q74A3Respondeo, assert-h6453a6780d32c0a7f3018d25e7770638ab52454ed13af838e3a17b3f4184b888, assert-h9c630d42a8a6b46d263d18c919f686a6ee79942d00b97e97c6a414daccd103b1, assert-hd6f2478cf000d174d7a67a86482e0b5f55b6bcc09c3eb2fcb9cd5cc27c067e55

section/74-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9301e02982799f3ca3f40af8c362c29c4a9b8f3572f1f72867952079e6d0c6f6LA

Ad secundum dicendum quod, secundum Augustinum, per caelum intelligitur spiritualis natura informis; per terram autem materia informis omnium corporum. Et sic nulla creatura est praetermissa. Secundum Basilium vero, ponuntur caelum et terra tanquam duo extrema, ut ex his intelligantur media; praecipue quia omnium mediorum motus vel est ad caelum ut levium, vel ad terram, ut gravium. Alii vero dicunt quod sub nomine terrae comprehendere solet Scriptura omnia quatuor elementa. Unde in Psalmo CXLVIII, postquam dictum est, laudate dominum de terra, subditur, ignis, grando, nix, glacies.

Ссылаются нормы: Q74A3Ad2, assert-hdf104060f880800e083f9a38f0a0198e16e4d136d39c68d9f11531c20af9bc37

section/74-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d865294c0dc30c33010a99f588ac6a5222f15215520e3a48b8f4dac53807e634LA

Ad tertium dicendum quod in opere creationis ponitur aliquid correspondens ei quod dicitur in opere distinctionis et ornatus, vidit Deus hoc vel illud esse bonum. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod spiritus sanctus amor est. Duo autem sunt, ut Augustinus dicit I super Gen. ad Litt., propter quae Deus amat creaturam suam, scilicet ut sit, et ut permaneat. Ut ergo esset quod permaneret, dicitur quod spiritus Dei ferebatur super aquam (secundum quod per aquam materia informis intelligitur; sicut amor artificis fertur super materiam aliquam, ut ex ea formet opus), ut autem maneret quod fecerat, dicitur, vidit Deus quod esset bonum. In hoc enim significatur quaedam complacentia Dei opificis in re facta, non quod alio modo cognosceret, aut placeret ei creatura iam facta, quam antequam faceret. Et sic in utroque opere creationis et formationis, Trinitas personarum insinuatur. In creatione quidem, persona patris per Deum creantem; persona filii, per principium in quo creavit; spiritus sancti, qui superfertur aquis. In formatione vero, persona patris in Deo dicente; persona vero filii, in verbo quo dicitur; persona spiritus sancti, in complacentia qua vidit Deus esse bonum quod factum erat. In opere vero secundae diei non ponitur, vidit Deus quod esset bonum, quia opus distinctionis aquarum tunc inchoatur, et in tertio die perficitur, unde quod ponitur in tertia die, refertur etiam ad secundam. Vel, quia distinctio quae ponitur secunda die, est de his quae non sunt manifesta populo, ideo huiusmodi approbatione Scriptura non utitur. Vel iterum propter hoc, quod per firmamentum intelligitur aer nubilosus, qui non est de partibus permanentibus in universo, seu de partibus principalibus mundi. Et has tres rationes Rabbi Moyses ponit. Quidam autem assignant rationem mysticam ex parte numeri. Quia binarius ab unitate recedit, unde opus secundae diei non approbatur.

Ссылаются нормы: Q74A3Ad3, assert-h239ac85f5f0b904e535c099573338004e930a0b1554c7657136525d21e0b9213

section/74-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5dcac4a4c9c38e8d49ca40e0d0aefae9977360250b8cb2846cde2f7c00dfeeadLA

Ad quartum dicendum quod Rabbi Moyses per spiritum domini intelligit aerem vel ventum, sicut et Plato intellexit. Et dicit quod dicitur spiritus domini, secundum quod Scriptura consuevit ubique flatum ventorum Deo attribuere. Sed secundum sanctos, per spiritum domini intelligitur spiritus sanctus. Qui dicitur superferri aquae, idest materiae informi secundum Augustinum, ne facienda opera sua propter indigentiae necessitatem putaretur Deus amare, indigentiae enim amor rebus quas diligit subiicitur. Commode, autem factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur, non enim superfertur loco, sed praeexcellente potentia, ut Augustinus dicit I super Gen. ad Litt. Secundum Basilium vero, super ferebatur elemento aquae; idest, fovebat et vivificabat aquarum naturam, ad similitudinem gallinae cubantis, vitalem virtutem his quae foventur iniiciens. Habet enim aqua praecipue vitalem virtutem, quia plurima animalia generantur in aqua, et omnium animalium semina sunt humida. Vita etiam spiritualis datur per aquam Baptismi, unde dicitur Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto.

Ссылаются нормы: Q74A3Ad4, assert-hd723f46ac06e222dbdea8e9478c85a28263bfef1dd845b224eb3eeb0f7fc2423

section/74-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e5f1b8c67750ccdcd3f414be3a899fe595985ff84288707d5b331e5ce226dfd2LA

Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, per illa tria designatur triplex esse rerum, primo quidem esse rerum in verbo, per hoc quod dixit, fiat; secundo, esse rerum in mente angelica per hoc quod dixit, factum est; tertio, esse rerum in propria natura, per hoc quod dixit, fecit. Et quia in primo die describitur formatio Angelorum, non fuit necesse ut ibi adderetur, fecit. Secundum alios vero, potest dici quod in hoc quod dicit, dixit Deus fiat, importatur imperium Dei de faciendo. Per hoc autem quod dicit, factum est, importatur complementum operis. Oportuit autem ut subderetur quomodo factum fuit, praecipue propter illos qui dixerunt omnia visibilia per Angelos facta. Et ideo ad hoc removendum, subditur quod ipse Deus fecit. Unde in singulis operibus, postquam dicitur, et factum est, aliquis actus Dei subditur; vel fecit, vel distinxit, vel vocavit, vel aliquid huiusmodi.

Ссылаются нормы: Q74A3Ad5, assert-h8af018319d8e91b5ca35a469b8f4fa00bcca3070ce8a22c59ebe5611a4824705

section/74-3/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8e8f8e69054bc8f2222481f2470548fd26e16c47666c0a553bd7d0a81da20e95LA

Ad sextum dicendum quod, secundum Augustinum, per vespere et mane intelligitur vespertina et matutina cognitio in Angelis, de quibus dictum est supra. Vel, secundum Basilium, totum tempus consuevit denominari a principaliori parte, scilicet a die, secundum quod dixit Iacob, dies peregrinationis meae, nulla mentione facta de nocte. Vespere autem et mane ponuntur ut termini diei; cuius mane est principium, sed vespere finis. Vel quia per vespere designatur principium noctis, per mane principium diei. Congruum autem fuit, ut ubi commemoratur prima distinctio rerum, sola principia temporum designarentur. Praemittitur autem vespere, quia, cum a luce dies incoeperit, prius occurrit terminus lucis, quod est vespere, quam terminus tenebrarum et noctis, quod est mane. Vel, secundum Chrysostomum, ut designetur quod dies naturalis non terminatur in vespere, sed in mane.

Ссылаются нормы: Q74A3Ad6, assert-hee81df4e9d43c97d70f0a0da2dd6fd9e7d9dba8f8d1168433ff933af33c25792

section/74-3/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:aae08d1b37827f72ca131cd94850559f82985f679072ae0b258f07ff0fb20eaaLA

Ad septimum dicendum quod dicitur unus dies in prima diei institutione, ad designandum quod viginti quatuor horarum spatia pertinent ad unum diem. Unde per hoc quod dicitur unus, praefigitur mensura diei naturalis. Vel propter hoc, ut significaret diem consummari per reditum solis ad unum et idem punctum. Vel quia completo septenario dierum, reditur ad primum diem, qui est unus cum octavo. Et has tres rationes Basilius assignat.

Ссылаются нормы: Q74A3Ad7, assert-h2a1e27854864215ac8a671bf1685273a4364191e4f4270e983a63e8874b79ae0

section/74-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5b52689ce31826371d0290aa732ade9a8b6974495fbc9ce97ad9aded24947037LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Scriptura non utatur convenientibus verbis ad exprimendum opera sex dierum. Sicut enim lux et firmamentum et huiusmodi opera per Dei verbum sunt facta, ita caelum et terra, quia omnia per ipsum facta sunt, ut dicitur Ioan. I. Ergo in creatione caeli et terrae debuit fieri mentio de verbo Dei, sicut in aliis operibus.

Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio1, assert-h9481f87ea8302501eaeefb2dba91eaa5938b7c5f032cb08d5a9a9e06c18eee43

section/74-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3898abf2a99888e6db2f4b4dc02e444d6ce890e7419f5ce0927aa14a8c3fc8a0LA

Praeterea, aqua est creata a Deo, quae tamen creata non commemoratur. Insufficienter ergo rerum creatio describitur.

Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio2, assert-h48ec6e9ef4a9f15786f55adeeadacd42484af48d027d30e09d175fa41815bafe

section/74-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e2acc87a4467116a7f7fe6b5408643c332a2f160e99d1361ded65bed40295024LA

Praeterea, sicut dicitur Gen. I, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. In singulis ergo operibus debuit dici, vidit Deus quod esset bonum. Inconvenienter ergo praetermittitur in opere creationis, et in opere secundae diei.

Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio3, assert-hf0f802ce7910d10dec8aa6b77cf641eac3274f2669160f1221d03fa103b14603

section/74-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d89a61c005d6bb8bb2573a62d27788b84491ceaa631735d0d74d61208a0ed250LA

Praeterea, spiritus Dei est Deus. Deo autem non competit ferri, nec situm habere. Inconvenienter ergo dicitur quod spiritus Dei ferebatur super aquas.

Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio4, assert-hf756dd16e25e416aaa0df811f2394f8ea9916ad75f318eff90c4783ef39d7db5

section/74-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ef49e8b465d7586306c225c2fc1f32c2bea0ac2151e95d02c1edec0696d246b4LA

Praeterea, nullus facit quod iam factum est. Inconvenienter ergo, postquam dictum est, dixit Deus, fiat firmamentum, et factum est ita, subditur, et fecit Deus firmamentum. Et similiter in aliis operibus.

Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio5, assert-heaf9da6298a69e0d34a3a73d3c50665ed6b5d9fbe281c683bf2971b0aef97487

section/74-3/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:55fe9f0aee698b2ae5a3cfaac8ac81ff287a506717aadc9827dade2b446afd67LA

Praeterea, vespere et mane non sufficienter dividunt diem, cum sint plures partes diei. Ergo inconvenienter dicitur quod factum est vespere et mane dies secundus, vel tertius.

Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio6, assert-h3e72a2f78383ee368608d9a8447a8ca3be7502525b3e622c043f6413c6a03884

section/74-3/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:255819f475ea516a06c45a2bc2d052d8664702e219e790b108d8c902a4dca632LA

Praeterea, secundo et tertio non convenienter correspondet unum, sed primum. Debuit ergo dici, factum est vespere et mane dies primus, ubi dicitur dies unus.

Ссылаются нормы: Q74A3Obiectio7, assert-he2e020ebd08753f0448056c43bc177e632f16523357d2821e0c90a60a8de0b6f

question/74/prooemium · paragraph

la · official · sha256:4903c6e48286b3afd524876a41e45fb5de215f1b589b6ed6ef517d66d56dd5dbLA

Deinde quaeritur de omnibus septem diebus in communi. Et quaeruntur tria. Primo, de sufficientia horum dierum. Secundo, utrum sint unus dies, vel plures. Tertio, de quibusdam modis loquendi quibus Scriptura utitur, enarrando opera sex dierum.

Хэш рядом с текстом — sha256 его точных байтов. Он и есть проверка того, что показанный текст совпадает с закреплённым в пакете: расхождение роняет статику оракула.