Источник / закреплённая редакция
Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I, quaestiones 103-119
Источник пакета la.aquinas.summa.i_de_gubernatione · Summa theologiae I, qq. 103-119
- work
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#SUMMA_THEOLOGIAE_I_103_119
- номер
- Summa theologiae I, qq. 103-119
- вид
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#doctrine
Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 103
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q103
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fe820d2a4bdfcb1ed187635a190725f84ff6999d09953555f5fd2137133cf13e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 64
section/103-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:37f9f16d728fcf661f784fe81963dc7ab51415d36f9d866d64addf628d2b83c2LA
Ad primum ergo dicendum quod aliquid movetur vel operatur propter finem dupliciter. Uno modo, sicut agens seipsum in finem, ut homo et aliae creaturae rationales, et talium est cognoscere rationem finis, et eorum quae sunt ad finem. Aliquid autem dicitur moveri vel operari propter finem, quasi ab alio actum vel directum in finem, sicut sagitta movetur ad signum directa a sagittante, qui cognoscit finem, non autem sagitta. Unde sicut motus sagittae ad determinatum finem demonstrat aperte quod sagitta dirigitur ab aliquo cognoscente; ita certus cursus naturalium rerum cognitione carentium, manifeste declarat mundum ratione aliqua gubernari.Ссылаются нормы: Q103A1Ad1, assert-h803f1e341f319a10fe6326c2e40256606ef1cc67e780944e87bd15e72b4eeb2c
section/103-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ecc9fe38aeb4699f1678e372d9bbb40b0d527f1320d9ab8e780df15735230341LA
Ad secundum dicendum quod in omnibus rebus creatis est aliquid stabile, ad minus prima materia; et aliquid ad motum pertinens, ut sub motu etiam operationem comprehendamus. Et quantum ad utrumque, res indiget gubernatione, quia hoc ipsum quod in rebus est stabile, in nihilum decideret (quia ex nihilo est), nisi manu gubernatoris servaretur, ut infra patebit.Ссылаются нормы: Q103A1Ad2, assert-h3d28decfe965caa48e5bd11a0a058959aa7e966d74dc76455e15028e18b3bfc3
section/103-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:076a89b1d640ac9d3b23c3d7628f10c5d43aa49dbd56de1b5e8d39e001b8638aLA
Ad tertium dicendum quod necessitas naturalis inhaerens rebus quae determinantur ad unum, est impressio quaedam Dei dirigentis ad finem, sicut necessitas qua sagitta agitur ut ad certum signum tendat, est impressio sagittantis, et non sagittae. Sed in hoc differt, quia id quod creaturae a Deo recipiunt, est earum natura; quod autem ab homine rebus naturalibus imprimitur praeter earum naturam, ad violentiam pertinet. Unde sicut necessitas violentiae in motu sagittae demonstrat sagittantis directionem; ita necessitas naturalis creaturarum demonstrat divinae providentiae gubernationem.Ссылаются нормы: Q103A1Ad3, assert-h028a7b0c709660c4fde36bcb8bb5aeed00b33aa75a2f6ae7b60c629678dd7910
section/103-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1bc0e55dfda086cf70aea9b29662263b05371b34e4aa073a03ca95b9eef9c7d6LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mundus non gubernetur ab aliquo. Illorum enim est gubernari, quae moventur vel operantur propter finem. Sed res naturales, quae sunt magna pars mundi, non moventur aut operantur propter finem, quia non cognoscunt finem. Ergo mundus non gubernatur.Ссылаются нормы: Q103A1Obiectio1, assert-h445512a7505d9f81bdc980761d8d57c1a8c627243617345350af493bc290d8da, assert-hce541457bf9b87fae1b146632df9f69ed74765879079eacb500b6ea08dd9118d
section/103-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e21d9d7fc8ae220780a07319cdee621d09d9f97d80dcb58d9ba8e5b801fa04f9LA
Praeterea, eorum est proprie gubernari, quae ad aliquid moventur. Sed mundus non videtur ad aliquid moveri, sed in se stabilitatem habet. Ergo non gubernatur.Ссылаются нормы: Q103A1Obiectio2, assert-hc37dd1ab61d356bebddb98c206e33190eb150839a33bcdb0254c0bb6bcd921c7, assert-hc38a691c1d460f27047b43eaedcfc502772a63f6b22fbce33fe5038ce154a26b
section/103-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0962d96c53491bbf718cc3fd410390e530f68c9cd88086d2585d035e93316055LA
Praeterea, id quod in se habet necessitatem qua determinatur ad unum, non indiget exteriori gubernante. Sed principaliores mundi partes quadam necessitate determinantur ad unum in suis actibus et motibus. Ergo mundus gubernatione non indiget.Ссылаются нормы: Q103A1Obiectio3, assert-h3c10634d1001112dcbfc4f0543338019ad14ee1c3be29415b0d09793a15119cb, assert-heb556019660c3fb9f350d883c2ac5bbf69023d5268ea7ba49fa6d33592e6b9ef
section/103-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9ddeaa897bca6a7186bf49f9fcf5354454e1ed65fcb82cfd438cd0aacdacc4f5LA
Respondeo dicendum quod quidam antiqui philosophi gubernationem mundo subtraxerunt, dicentes omnia fortuito agi. Sed haec positio ostenditur esse impossibilis ex duobus. Primo quidem, ex eo quod apparet in ipsis rebus. Videmus enim in rebus naturalibus provenire quod melius est, aut semper aut in pluribus, quod non contingeret, nisi per aliquam providentiam res naturales dirigerentur ad finem boni, quod est gubernare. Unde ipse ordo certus rerum manifeste demonstrat gubernationem mundi, sicut si quis intraret domum bene ordinatam, ex ipsa domus ordinatione ordinatoris rationem perpenderet; ut, ab Aristotele dictum, Tullius introducit in libro de natura deorum. Secundo autem apparet idem ex consideratione divinae bonitatis, per quam res in esse productae sunt, ut ex supra dictis patet. Cum enim optimi sit optima producere, non convenit summae Dei bonitati quod res productas ad perfectum non perducat. Ultima autem perfectio uniuscuiusque est in consecutione finis. Unde ad divinam bonitatem pertinet ut, sicut produxit res in esse, ita etiam eas ad finem perducat. Quod est gubernare.Ссылаются нормы: Q103A1Respondeo, WorldIsGoverned, assert-h3f973c22e29b86935c05c7f0616e52f36097f9f9e7ae537bb3af14aa3e76907b
section/103-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:16942ac8717f5a23ef0ff75760e0f053baf0748593ec2792541397e0c830f277LA
Sed contra est quod dicitur Sap. XIV, tu autem, pater, gubernas omnia providentia. Et Boetius dicit, in libro de Consol., o qui perpetua mundum ratione gubernas.Ссылаются нормы: assert-hb08043b221b2b23ea469e2532e4f6f91ff73daafa9fa97e6b29aa206db92248c
section/103-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c722b6a2f959d4e3a461eb48847a517b624af306718b94b7b4fd87e3d1fec720LA
Ad primum ergo dicendum quod bonum aliquod consequimur multipliciter, uno modo, sicut formam in nobis existentem, ut sanitatem aut scientiam; alio modo, ut aliquid per nos operatum, sicut aedificator consequitur finem faciendo domum; alio modo, sicut aliquod bonum habitum vel possessum, ut ille qui emit, consequitur finem possidendo agrum. Unde nihil prohibet illud ad quod perducitur universum, esse quoddam bonum extrinsecum.Ссылаются нормы: Q103A2Ad1, assert-h805bcf0ab81224e627b00b6c7e836e31be44acf8111c4992f370093d69eb9c8a
section/103-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e572fb4efc178412e812b6940384fced52fb55ad7e6b491e1a79b35142728cecLA
Ad secundum dicendum quod philosophus loquitur de finibus artium, quarum quaedam habent pro finibus operationes ipsas, sicut citharistae finis est citharizare; quaedam vero habent pro fine quoddam operatum, sicut aedificatoris finis non est aedificare, sed domus. Contingit autem aliquid extrinsecum esse finem non solum sicut operatum, sed etiam sicut possessum seu habitum, vel etiam sicut repraesentatum, sicut si dicamus quod Hercules est finis imaginis, quae fit ad eum repraesentandum. Sic igitur potest dici quod bonum extrinsecum a toto universo est finis gubernationis rerum sicut habitum et repraesentatum, quia ad hoc unaquaeque res tendit, ut participet ipsum, et assimiletur ei, quantum potest.Ссылаются нормы: Q103A2Ad2, assert-h104c6d4008e9258ff49584d7a26add7a57fb483bc422d5cab50139ef838538c9
section/103-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c700b85cad4b9bb7a85a79f84566657a802fdf65e9a97625d419d9b408cd7e49LA
Ad tertium dicendum quod finis quidem universi est aliquod bonum in ipso existens, scilicet ordo ipsius universi, hoc autem bonum non est ultimus finis, sed ordinatur ad bonum extrinsecum ut ad ultimum finem; sicut etiam ordo exercitus ordinatur ad ducem, ut dicitur in XII Metaphys.Ссылаются нормы: Q103A2Ad3, assert-ha888e1747ab5db97a7500fa8d25b469d01f329b3d3db20ac95bbd0e62c28e882
section/103-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3e643d6199cd323a65219b489830fd69a52a74da9a8753ad19ae728123c5e985LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod finis gubernationis mundi non sit aliquid extra mundum existens. Illud enim est finis gubernationis rei, ad quod res gubernata perducitur. Sed illud ad quod res aliqua perducitur, est aliquod bonum in ipsa re, sicut infirmus perducitur ad sanitatem, quae est aliquod bonum in ipso. Ergo finis gubernationis rerum non est aliquod bonum extrinsecum, sed aliquod bonum in ipsis rebus existens.Ссылаются нормы: Q103A2Obiectio1, assert-h1fc236eb7f068b98cc4c462ae4742030e476e3155bb36243160295c38e0744b2, assert-hdf5224b010514490054d686742d992275aaff5a3fc9a03a98e6aec4bbe6ece0b
section/103-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:10c65a8e9e96f9b21d101f7ab78e467d2124806012d538e1af08f9443961aa14LA
Praeterea, philosophus dicit, I Ethic., quod finium quidam sunt operationes, quidam opera, idest operata. Sed nihil extrinsecum a toto universo potest esse operatum, operatio autem est in ipsis operantibus. Ergo nihil extrinsecum potest esse finis gubernationis rerum.Ссылаются нормы: Q103A2Obiectio2, assert-h6cbfda87538790bd4f4a840d1331192a337da91fb9c29e212fdfebe580dea120, assert-hf1f9134e6e78d5d1f9a679f9743b9506ca4eaa1c71baa89db1464cb915062ea1
section/103-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:751fe2e2a798aecbed88ac133d7009d62a1112cc78866b75f4f342c171b3aecaLA
Praeterea, bonum multitudinis videtur esse ordo et pax, quae est tranquillitas ordinis. Ut Augustinus dicit XIX de Civ. Dei. Sed mundus in quadam rerum multitudine consistit. Ergo finis gubernationis mundi est pacificus ordo, qui est in ipsis rebus. Non ergo finis gubernationis rerum est quoddam bonum extrinsecum.Ссылаются нормы: Q103A2Obiectio3, assert-h1073f8c1b053b95e01cbb124225f49a2d5539e723203ed73cdabccec3c62ffc8, assert-h2da024090f91aa5fcfda53b1177880fea6ec0d00552b6541e61680a46bec25fb, assert-h3e4f7b2ec024f11a56c5c54c0377e1a98ab076e7c6e73e783757b4ac8edb223a
section/103-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4a8bd15b7eff4d52d3dc52bd982b2b614b68df3c58c643a9b0f0f7262c035fffLA
Respondeo dicendum quod, cum finis respondeat principio, non potest fieri ut, principio cognito, quid sit rerum finis ignoretur. Cum igitur principium rerum sit aliquid extrinsecum a toto universo, scilicet Deus, ut ex supra dictis patet; necesse est quod etiam finis rerum sit quoddam bonum extrinsecum. Et hoc ratione apparet. Manifestum est enim quod bonum habet rationem finis. Unde finis particularis alicuius rei est quoddam bonum particulare, finis autem universalis rerum omnium est quoddam bonum universale. Bonum autem universale est quod est per se et per suam essentiam bonum, quod est ipsa essentia bonitatis, bonum autem particulare est quod est participative bonum. Manifestum est autem quod in tota universitate creaturarum nullum est bonum quod non sit participative bonum. Unde illud bonum quod est finis totius universi, oportet quod sit extrinsecum a toto universo.Ссылаются нормы: Q103A2Respondeo, assert-h35b3a777cccaf213438ea58224603ca37cb7641b0b98f24bbbeb8da95a4d053c
section/103-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:afaa39de53c5a40d2bbed0bfc9c3a6a3aa1d16fc6dd7be094213d0ea3d2726e8LA
Sed contra est quod dicitur Prov. XVI, universa propter se operatus est dominus. Ipse autem est extra totum ordinem universi. Ergo finis rerum est quoddam bonum extrinsecum.Ссылаются нормы: assert-h3c1952c5ee6f9558dc252c24e0ab1e05d6591ad22521a184babae6bc85c934fd
section/103-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:abe8743bdb344c060b4443ab9960c0f0a8650d577d7fa90ad78cb65e4035a446LA
Ad primum ergo dicendum quod motus est actus mobilis a movente. Difformitas ergo motuum est ex diversitate mobilium, quam requirit perfectio universi, ut supra dictum est; non ex diversitate gubernantium.Ссылаются нормы: Q103A3Ad1, assert-h9e8b00ddd9678ad533745466cac13afcf42065ae774b5eb0936dcce17933b075
section/103-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3180b4bbf2ac43752a1c0bb2308c4e07a236e2f75c2cb738a25a31dc0c1b8632LA
Ad secundum dicendum quod contraria, etsi dissentiant quantum ad fines proximos, conveniunt tamen quantum ad finem ultimum, prout concluduntur sub uno ordine universi.Ссылаются нормы: Q103A3Ad2, assert-ha203ed5e580d570c68a3987f221162e0d58f77bb4c1d38a7cb175c627e4a053e
section/103-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:08a4aa3a71f836b6b73ed68beb0977f1642920d9156bfc2678e939731ad39a5dLA
Ad tertium dicendum quod in particularibus bonis duo sunt meliora quam unum, sed ei quod est essentialiter bonum, non potest fieri aliqua additio bonitatis.Ссылаются нормы: Q103A3Ad3, assert-h7dd9c0fb59ba5da08d0f85c6c89a84555207a50ff0af74fff8e8a78251bf546f
section/103-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:316c6728f86617f7f89e9f976c1ce484802b1db2bf50ecfe73af5f1aee7efd41LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mundus non gubernetur ab uno. De causa enim per effectus iudicamus. Sed in gubernatione rerum apparet quod res non uniformiter moventur et operantur, quaedam enim contingenter, quaedam vero ex necessitate, et secundum alias diversitates. Ergo mundus non gubernatur ab uno.Ссылаются нормы: Q103A3Obiectio1, assert-h78d3a2d0cc60a3e0f7de716bd1a61b8550f7ea8893a6f08e54eedc8d01ca7e6e, assert-hf4542db6092e5b60cb600a9d7a063b080724bcae91a2685e6af2e32a31eed25c
section/103-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2a4aecead7d4375bc14c079b450a3deed42d56c8744f9b34fc60d1c386e3e124LA
Praeterea, ea quae gubernantur ab uno, a se invicem non dissentiunt nisi propter imperitiam aut impotentiam gubernantis, quae a Deo sunt procul. Sed res creatae a se invicem dissentiunt, et contra se invicem pugnant; ut in contrariis apparet. Non ergo mundus gubernatur ab uno.Ссылаются нормы: Q103A3Obiectio2, assert-h45ad0d69dfa81031397bb74d77ff119a38c10c140e39889ca95fa217ca4a2177, assert-hed35ecea11b086b1ef6699e12247ff785d2e06e573455dad5c8e52e33bafb895
section/103-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c5f23605659f30917f03ac497387fa00ba504a196146919b1a88c89189622d1fLA
Praeterea, in natura semper invenitur quod melius est. Sed melius est simul esse duos quam unum, ut dicitur Eccle. IV. Ergo mundus non gubernatur ab uno, sed a pluribus.Ссылаются нормы: Q103A3Obiectio3, assert-h738784f7fdb8125f68ca4097e61bb003bea6c121f8db8543f03962c02355c265, assert-hf9994da2b00c328f9f1c42ad20da4e9c2e96a78127c282a169d337406e21567f
section/103-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c559a824d190dfb693acefd4456ab610f8d15a3f57a06e8734ed5fd680665d66LA
Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod mundus ab uno gubernetur. Cum enim finis gubernationis mundi sit quod est essentialiter bonum, quod est optimum, necesse est quod mundi gubernatio sit optima. Optima autem gubernatio est quae fit per unum. Cuius ratio est, quia gubernatio nihil aliud est quam directio gubernatorum ad finem, qui est aliquod bonum. Unitas autem pertinet ad rationem bonitatis; ut Boetius probat, in III de Consol., per hoc quod. Sicut omnia desiderant bonum, ita desiderant unitatem, sine qua esse non possunt. Nam unumquodque intantum est, inquantum unum est, unde videmus quod res repugnant suae divisioni quantum possunt, et quod dissolutio uniuscuiusque rei provenit ex defectu illius rei. Et ideo id ad quod tendit intentio multitudinem gubernantis, est unitas sive pax. Unitatis autem causa per se est unum. Manifestum est enim quod plures multa unire et concordare non possunt, nisi ipsi aliquo modo uniantur. Illud autem quod est per se unum, potest convenientius et melius esse causa unitatis, quam multi uniti. Unde multitudo melius gubernatur per unum quam per plures. Relinquitur ergo quod gubernatio mundi, quae est optima, sit ab uno gubernante. Et hoc est quod philosophus dicit in XII Metaphys., entia nolunt disponi male, nec bonum pluralitas principatuum, unus ergo princeps.Ссылаются нормы: Q103A3Respondeo, assert-hb76c09f901be11b12863798cea946cea8f6eff5b75e59c0e901c58165f3b6be5
section/103-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6616b7bc8be53aac49f3b5cc0432836694621c119874ad38f4008ae31df9ac9cLA
Sed contra est quod unum Deum et unum dominum confitemur; secundum illud apostoli I ad Cor. VIII, nobis est unus Deus, pater, et dominus unus. Quorum utrumque ad gubernationem pertinet, nam ad dominum pertinet gubernatio subditorum; et Dei nomen ex providentia sumitur, ut supra dictum est. Ergo mundus gubernatur ab uno.Ссылаются нормы: assert-h786e2ea9ea707cea391576f67437410644fb8317d4cf73b1c4cbfc61cbdc5f9a
section/103-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d7fd5f3112c132492c8d59511e3045fd3295cfcfdecaa1dfd9ddf55c80f6d6b0LA
Ad primum ergo dicendum quod ordo universi includit in se et conservationem rerum diversarum a Deo institutarum, et motionem earum, quia secundum haec duo invenitur ordo in rebus, secundum scilicet quod una est melior alia, et secundum quod una ab alia movetur.Ссылаются нормы: Q103A4Ad1, assert-h07f24e1af7c3d3a93592bfe2280d9dcf2c31c46916e86acd66c47b67b33ffff6
section/103-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:e12d55cb969a42f11531738172714d7deb6ac7a68787864e7304a6c6334b59b8LA
Ad alia duo patet responsio per ea quae dicta sunt.Ссылаются нормы: Q103A4Ad2, Q103A4Ad3, assert-h5aa9b5e53553473f0635a9f8df4aec6d3ce50569bfea1d20e9fddee58a91ab55, assert-h7506c487b66071c0a5473b2df915171f6977056602715ae9899ec129496f00b6
section/103-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0dd1ada267f5fe1e45bc4cebbea5006555b967c82b9cdd51bb3cfbcac930cedeLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod effectus gubernationis mundi sit unus tantum, et non plures. Effectus enim gubernationis esse videtur id quod per gubernationem in rebus gubernatis causatur. Hoc autem est unum, scilicet bonum ordinis; ut in exercitu patet. Ergo gubernationis mundi est unus effectus.Ссылаются нормы: Q103A4Obiectio1, assert-hff8eb3d6e1a8474e33f6e9dfb21a031e6e67e7a1e58e585bec4fef21fbecd9bf
section/103-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b0316f4f2447dd9d9c24413f5170ed7746053995f71c2b0514ac30c67fb34917LA
Praeterea, ab uno natum est unum tantum procedere. Sed mundus gubernatur ab uno, ut ostensum est. Ergo et gubernationis effectus est unus tantum.Ссылаются нормы: Q103A4Obiectio2, assert-h10c23e876b728183c574e87e7dbca778380f0263d71d379a9758e1186add2eae, assert-h34297a5c059a518195c9f6afc00aec5e2611535a570003fb208603753e6166e7
section/103-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5cc75de87bdd98f45f4b1645d079a87cb35334bf134279fcfb4315ce8d25ae4cLA
Praeterea, si effectus gubernationis non est unus tantum propter unitatem gubernantis, oportet quod multiplicetur secundum multitudinem gubernatorum. Haec autem sunt nobis innumerabilia. Ergo gubernationis effectus non possunt comprehendi sub aliquo certo numero.Ссылаются нормы: Q103A4Obiectio3, assert-hc44a838ddc22297019e016f0371d6c9e64f35e07063f4f451baf6f9d7739ac3e
section/103-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:abf112583fbcadff898cf730b1cb5ded0797b8d127d336301586222c63e4f720LA
Respondeo dicendum quod effectus cuiuslibet actionis ex fine eius pensari potest, nam per operationem efficitur ut pertingatur ad finem. Finis autem gubernationis mundi est bonum essentiale, ad cuius participationem et assimilationem omnia tendunt. Effectus igitur gubernationis potest accipi tripliciter. Uno modo, ex parte ipsius finis, et sic est unus effectus gubernationis, scilicet assimilari summo bono. Alio modo potest considerari effectus gubernationis secundum ea quibus ad Dei assimilationem creatura perducitur. Et sic in generali sunt duo effectus gubernationis. Creatura enim assimilatur Deo quantum ad duo, scilicet quantum ad id quod Deus bonus est, inquantum creatura est bona; et quantum ad hoc quod Deus est aliis causa bonitatis, inquantum una creatura movet aliam ad bonitatem. Unde duo sunt effectus gubernationis, scilicet conservatio rerum in bono, et motio earum ad bonum. Tertio modo potest considerari effectus gubernationis in particulari, et sic sunt nobis innumerabiles.Ссылаются нормы: Q103A4Respondeo, assert-ha3e08408caa3c34195e0e07a0e23e0a7adbcb61124b6a22b9a65c635c31e3dd3
section/103-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b5300f1ae0b1123b5194bb6deea1de919387471d0eb7a3bd2b5df3ec9227853bLA
Sed contra est quod Dionysius dicit, quod deitas providentia et bonitate perfecta omnia continet, et seipsa implet. Gubernatio autem ad providentiam pertinet. Ergo gubernationis divinae sunt aliqui determinati effectus.Ссылаются нормы: assert-h2eefa5981cf64d61d642a9fa0a2987c5029386dcd10b37a0f34c3fda3d1e006a
section/103-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aac007de35722923fb31abf3c4e4c69d17b1f8461e23fc46a39f7ca739ecccceLA
Ad primum ergo dicendum quod sub sole dicuntur esse ea quae secundum motum solis generantur et corrumpuntur. In quibus omnibus casus invenitur; non ita quod omnia quae in eis fiunt, sint casualia; sed quia in quolibet eorum aliquid casuale inveniri potest. Et hoc ipsum quod aliquid casuale invenitur in huiusmodi rebus, demonstrat ea alicuius gubernationi esse subiecta. Nisi enim huiusmodi corruptibilia ab aliquo superiori gubernarentur, nihil intenderent, maxime quae non cognoscunt, et sic non eveniret in eis aliquid praeter intentionem, quod facit rationem casus. Unde ad ostendendum quod casualia secundum ordinem alicuius superioris causae proveniunt, non dicit simpliciter quod vidit casum esse in omnibus, sed dicit tempus et casum; quia scilicet secundum aliquem ordinem temporis, casuales defectus inveniuntur in his rebus.Ссылаются нормы: Q103A5Ad1, assert-h34d498f04bf4eb0c32cabb0d36bb8388680de8fad316ee4ab8d2c38fade67297
section/103-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:629e14dff09e57c0df3efec5a951237190d96e42e7aced47d638488024fa75fcLA
Ad secundum dicendum quod gubernatio est quaedam mutatio gubernatorum a gubernante. Omnis autem motus est actus mobilis a movente, ut dicitur in III Physic. Omnis autem actus proportionatur ei cuius est actus. Et sic oportet quod diversa mobilia diversimode moveantur, etiam secundum motionem unius motoris. Sic igitur secundum unam artem Dei gubernantis, res diversimode gubernantur, secundum earum diversitatem. Quaedam enim secundum suam naturam sunt per se agentia, tanquam habentia dominium sui actus, et ista gubernantur a Deo non solum per hoc quod moventur ab ipso Deo in eis interius operante, sed etiam per hoc quod ab eo inducuntur ad bonum et retrahuntur a malo per praecepta et prohibitiones, praemia et poenas. Hoc autem modo non gubernantur a Deo creaturae irrationales, quae tantum aguntur, et non agunt. Cum ergo apostolus dicit quod Deo non est cura de bobus, non totaliter subtrahit boves a cura gubernationis divinae; sed solum quantum ad modum qui proprie competit rationali creaturae.Ссылаются нормы: Q103A5Ad2, assert-h2b4d9d84fd4790588560d65ace023b38da23bd51703abb3a9478910696a4a580
section/103-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d7ca3e74de2cd66e5799ddb64eeb7a6cdd37b090ec8e19b77b1e6171502a1a6eLA
Ad tertium dicendum quod creatura rationalis gubernat seipsam per intellectum et voluntatem, quorum utrumque indiget regi et perfici ab intellectu et voluntate Dei. Et ideo supra gubernationem qua creatura rationalis gubernat seipsam tanquam domina sui actus, indiget gubernari a Deo.Ссылаются нормы: Q103A5Ad3, assert-h33449bc0f9457b6286014a6a3f5ef16f10b015ef0736dae9f11896a157b7c95e
section/103-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:59926c37a984f9f6368d4a5036078df26d4507dbb2b18c167d64d69040141263LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non omnia divinae gubernationi subdantur. Dicitur enim Eccle. IX, vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam, sed tempus casumque in omnibus. Quae autem gubernationi alicuius subsunt, non sunt casualia. Ergo ea quae sunt sub sole, non subduntur divinae gubernationi.Ссылаются нормы: Q103A5Obiectio1, assert-he8cd0afef30160e623363aaeadb9ebdfb7344f85d32e0bd901fe92621072579e
section/103-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f709827e2b267e3ad1e35105938f0e0b24113f181c8b808b083ce26cc6340c8dLA
Praeterea, apostolus, I ad Cor. IX, dicit quod non est Deo cura de bobus. Sed unicuique est cura eorum quae gubernantur ab ipso. Non ergo omnia subduntur divinae gubernationi.Ссылаются нормы: Q103A5Obiectio2, assert-h28833a14804efbc8552c6acd068be9dbc4e204ed40060bb7b3d59a926922290b, assert-hb41c17392a413c9e1c0f733e03566641362688b9c079fb5cfcc64975184fe17f
section/103-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:50cc51f756dd81cc3178b969989636a148b1b035ad083014e8b1d54a7701cc04LA
Praeterea, illud quod seipsum gubernare potest, non videtur alterius gubernatione indigere. Sed creatura rationalis seipsam gubernare potest, cum habeat dominium sui actus, et per se agat; et non solum agatur ab alio, quod videtur esse eorum quae gubernantur. Ergo non omnia subsunt divinae gubernationi.Ссылаются нормы: Q103A5Obiectio3, assert-h6af670559c3a57aedd3df59204b88b9b72d0ae58d22d5401575bf10dac77e47a, assert-h7ddd3c9c16b1e10a8aa3a629336b50abde6b20a65654bcafafbd75e37409b873
section/103-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ca5de6c460b387b12ac83065c71332a406111b5d33c57908e723749ec3aa489dLA
Respondeo dicendum quod secundum eandem rationem competit Deo esse gubernatorem rerum, et causam earum, quia eiusdem est rem producere, et ei perfectionem dare, quod ad gubernantem pertinet. Deus autem est causa non quidem particularis unius generis rerum, sed universalis totius entis, ut supra ostensum est. Unde sicut nihil potest esse quod non sit a Deo creatum, ita nihil potest esse quod eius gubernationi non subdatur. Patet etiam hoc idem ex ratione finis. Intantum enim alicuius gubernatio se extendit, inquantum se extendere potest finis gubernationis. Finis autem divinae gubernationis est ipsa sua bonitas, ut supra ostensum est. Unde cum nihil esse possit quod non ordinetur in divinam bonitatem sicut in finem, ut ex supra dictis patet; impossibile est quod aliquod entium subtrahatur gubernationi divinae. Stulta igitur fuit opinio dicentium quod haec inferiora corruptibilia, vel etiam singularia, aut etiam res humanae non gubernantur a Deo. Ex quorum persona dicitur Ezech. IX, dereliquit dominus terram.Ссылаются нормы: Q103A5Respondeo, assert-h541adedc5129f40b2ec1545717c17de8b8968fc42fe85fac7d5cdea03434c594
section/103-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9a75ae6becd1d0b3f8aeccf06f17d4da24cab9606284939c6254affde0d702f6LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, V de Civ. Dei, quod Deus non solum caelum et terram, nec solum hominem et Angelum, sed nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec avis pennulam, nec herbae flosculum, nec arboris folium, sine suarum partium convenientia dereliquit. Omnia ergo eius gubernationi subduntur.Ссылаются нормы: assert-h7aaffbb74baaa93b0f961c43591509459f53e45c0d917c371fea51f33cf2c176
section/103-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aa37f7fab6607637bfa6c9f269a535f71b9bb4a76b3f81f5700e1258a68030deLA
Ad primum ergo dicendum quod opinio Platonis reprehenditur, quia etiam quantum ad rationem gubernationis, posuit Deum non immediate omnia gubernare. Quod patet per hoc, quod divisit in tria providentiam, quae est ratio gubernationis.Ссылаются нормы: Q103A6Ad1, assert-hf8d7322a757a7ad68ac66d7af17362baddb8d5e8db3c87d606573de798b8978f
section/103-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6e357233d0420c96ff2d7fada54ad97638d17e2ef87637d7199317452c94e529LA
Ad secundum dicendum quod, si solus Deus gubernaret, subtraheretur perfectio causalis a rebus. Unde non totum fieret per unum, quod fit per multa.Ссылаются нормы: Q103A6Ad2, assert-h6be1f97dc71ee63d030a5057dade9ebb55652484b2067928558fd1f1aba5d24e
section/103-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3014d8352edc9a7b6573227615f6f9b8c88a507e805b07b0f50fa7432b0b2c29LA
Ad tertium dicendum quod non solum pertinet ad imperfectionem regis terreni quod executores habeat suae gubernationis, sed etiam ad regis dignitatem, quia ex ordine ministrorum potestas regia praeclarior redditur.Ссылаются нормы: Q103A6Ad3, assert-h5df170dd1dbdfd66c84057dd768e6fac9d045c52da18acf66364e4a5bb6865a2
section/103-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:26470d8ea46d21f4f0b495e6933002dcc9e29177be0abf86133a137ba7304289LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod omnia immediate gubernentur a Deo. Gregorius enim Nyssenus reprehendit opinionem Platonis, qui divisit providentiam in tria, primam quidem primi Dei, qui providet rebus caelestibus, et universalibus omnibus; secundam vero providentiam esse dixit secundorum deorum, qui caelum circumeunt, scilicet respectu eorum quae sunt in generatione et corruptione; tertiam vero providentiam dixit quorundam Daemonum, qui sunt custodes circa terram humanarum actionum. Ergo videtur quod omnia immediate a Deo gubernentur.Ссылаются нормы: Q103A6Obiectio1, assert-h0b60f811c55ff6ee2a62cfc760e9ae3193a68368d1898a0a79d2251c39d96d83
section/103-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d1d3200a1b55b73d0ad1e808bc7bf75b8a8aacf3e971e4a9e2c51faaad0066f0LA
Praeterea, melius est aliquid fieri per unum quam per multa, si sit possibile, ut dicitur in VIII Physic. Sed Deus potest per seipsum absque mediis causis omnia gubernare. Ergo videtur quod omnia immediate gubernet.Ссылаются нормы: Q103A6Obiectio2, assert-h20aa3b1c759ab07b697ea41ed0eb45429ab0b22fa82267dcf5254dedbbe7b53b, assert-h94b590cbdaf4c2fded18c5e5ae2f3b7489ce9825397eb2fb90110bc74fda16f2
section/103-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:724fd208854873b48cc730be60685a079e711735faa7ffcf3d9bba1f7335dfeeLA
Praeterea, nihil in Deo est deficiens et imperfectum. Sed ad defectum gubernatoris pertinere videtur quod mediantibus aliquibus gubernet, sicut rex terrenus, quia non sufficit ad omnia agenda, nec ubique est praesens in suo regno, propter hoc oportet quod habeat suae gubernationis ministros. Ergo Deus immediate omnia gubernat.Ссылаются нормы: Q103A6Obiectio3, assert-hed1256a08e51faef9c60501d11bdcfb513dc47cc69999d35db86f29e77f52126, assert-hf502c8e026f50c5dc673c834c51a3ee9005eb6c697ffcba5971ab5b71198dc6a
section/103-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:458b9dd3610422ac808a1fe3e538b44b4e821c67c76cf6ac242ddf04f2a4568fLA
Respondeo dicendum quod in gubernatione duo sunt consideranda, scilicet ratio gubernationis, quae est ipsa providentia; et executio. Quantum igitur ad rationem gubernationis pertinet, Deus immediate omnia gubernat, quantum autem pertinet ad executionem gubernationis, Deus gubernat quaedam mediantibus aliis. Cuius ratio est quia, cum Deus sit ipsa essentia bonitatis, unumquodque attribuendum est Deo secundum sui optimum. Optimum autem in omni genere vel ratione vel cognitione practica, qualis est ratio gubernationis, in hoc consistit, quod particularia cognoscantur, in quibus est actus, sicut optimus medicus est, non qui considerat sola universalia, sed qui potest etiam considerare minima particularium; et idem patet in ceteris. Unde oportet dicere quod Deus omnium etiam minimorum particularium rationem gubernationis habeat. Sed cum per gubernationem res quae gubernantur sint ad perfectionem perducendae; tanto erit melior gubernatio, quanto maior perfectio a gubernante rebus gubernatis communicatur. Maior autem perfectio est quod aliquid in se sit bonum, et etiam sit aliis causa bonitatis, quam si esset solummodo in se bonum. Et ideo sic Deus gubernat res, ut quasdam aliarum in gubernando causas instituat, sicut si aliquis magister discipulos suos non solum scientes faceret, sed etiam aliorum doctores.Ссылаются нормы: Q103A6Respondeo, assert-hcbb8659ca539158166b71a5586f4ae9150f96fb44c85d0346ec57c65af85cfcc
section/103-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b461a1a7c8a6f4374e9a631053dbcb3dae501cfc47fa8e93c0df8f156278a55aLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, in III de Trin., quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur; ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem, et spiritus vitae rationalis desertor atque peccator per spiritum vitae rationalem pium et iustum, et ille per ipsum Deum.Ссылаются нормы: assert-h9f2f78d1766946d7f9ea51e520259a48a8261e90bb2b0c0a2009e101f2bac618
section/103-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2a0b15935dd6fd021fc65f4b82a104dc58186041a19e97daaf5607cb29a0dbf5LA
Ad primum ergo dicendum quod nihil invenitur in mundo quod sit totaliter malum, quia malum semper fundatur in bono, ut supra ostensum est. Et ideo res aliqua dicitur mala, per hoc quod exit ab ordine alicuius particularis boni. Si autem totaliter exiret ab ordine gubernationis divinae, totaliter nihil esset.Ссылаются нормы: Q103A7Ad1, assert-h5b2db2cd69a302920dbc36998e6558a951706cac9a855f54b5b1b34b132a7dd4
section/103-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6b03d3741323f468d450fd165d56f57988e1b96205b651ef876dd0dee62527f8LA
Ad secundum dicendum quod aliqua dicuntur esse casualia in rebus, per ordinem ad causas particulares, extra quarum ordinem fiunt. Sed quantum ad divinam providentiam pertinet, nihil fit casu in mundo, ut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest.Ссылаются нормы: Q103A7Ad2, assert-h8dcea51e7c97a842155a937337767ca16813053b3832044cbe465833d516a546
section/103-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b5fae991e0a1a68767ed8763d22e0d97f641042300e6f6f3a05d6c0edf3ddd7eLA
Ad tertium dicendum quod dicuntur aliqui effectus contingentes, per comparationem ad proximas causas, quae in suis effectibus deficere possunt, non propter hoc quod aliquid fieri possit extra totum ordinem gubernationis divinae. Quia hoc ipsum quod aliquid contingit praeter ordinem causae proximae, est ex aliqua causa subiecta gubernationi divinae.Ссылаются нормы: Q103A7Ad3, assert-h2fe2db3be68a5eea6cf4817f3ae0d7e3e36d4a33a88751da14d99502edbac3f5
section/103-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b4b62cb41ae03719c0c1a9748299d73e135add9f5797eeb5709bd32f6b99d430LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod aliquid praeter ordinem divinae gubernationis contingere possit. Dicit enim Boetius, in III de Consol., quod Deus per bonum cuncta disponit. Si ergo nihil in rebus contingit praeter ordinem divinae gubernationis, sequeretur quod nihil esset malum in rebus.Ссылаются нормы: Q103A7Obiectio1, assert-hc0c5cf90f38a1132691d96671ae600c102e0c80f1d2e58e83fc8ecc4269a35bf
section/103-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ea4aff98229a7c406c7d26715d19417a21e3407ddb78d2c9326e7004f9be88d4LA
Praeterea, nihil est casuale quod evenit secundum praeordinationem alicuius gubernantis. Si igitur nihil accidit in rebus praeter ordinem gubernationis divinae, sequitur quod nihil in rebus sit fortuitum et casuale.Ссылаются нормы: Q103A7Obiectio2, assert-h771f4015e6bac66c949d303f871d59ee77cc145e5cbf0539f6a62fcce3d75b40
section/103-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5c6e2a1d28cd8b570ab0810c8a0fd201268e753ffe277b073f12cb32cca90619LA
Praeterea, ordo divinae gubernationis est certus et immutabilis, quia est secundum rationem aeternam. Si igitur nihil possit contingere in rebus praeter ordinem divinae gubernationis, sequitur quod omnia ex necessitate eveniant, et nihil sit in rebus contingens, quod est inconveniens. Potest igitur in rebus aliquid contingere praeter ordinem gubernationis divinae.Ссылаются нормы: Q103A7Obiectio3, assert-hba284ba7991ec5bd8f3531d3a2f3a9b88c7971a207c0faf0d621f6a005740dc7
section/103-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:25e799d7db5b50b072b50563e2862b9d02e357a5a2b121b96b7d465267fc8370LA
Respondeo dicendum quod praeter ordinem alicuius particularis causae, aliquis effectus evenire potest; non autem praeter ordinem causae universalis. Cuius ratio est, quia praeter ordinem particularis causae nihil provenit nisi ex aliqua alia causa impediente, quam quidem causam necesse est reducere in primam causam universalem, sicut indigestio contingit praeter ordinem virtutis nutritivae, ex aliquo impedimento, puta ex grossitie cibi, quam necesse est reducere in aliquam aliam causam, et sic usque ad causam primam universalem. Cum igitur Deus sit prima causa universalis non unius generis tantum, sed universaliter totius entis; impossibile est quod aliquid contingat praeter ordinem divinae gubernationis, sed ex hoc ipso quod aliquid ex una parte videtur exire ab ordine divinae providentiae qui consideratur secundum aliquam particularem causam, necesse est quod in eundem ordinem relabatur secundum aliam causam.Ссылаются нормы: Q103A7Respondeo, assert-hf30ab556e10e5aec5b26776b6b4defa537e677c8fbc77430465186c8cec6ae40
section/103-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ee613b9f172170173457f0a4eed97922427203174af64bb40291a29da56cb82cLA
Sed contra est quod dicitur Esther XIII, domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuae voluntati.Ссылаются нормы: assert-hc1a8edc5ac84bfb42cd2f553e61aad181145f926f6ebee08803e719e1e316f56
section/103-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:96341bdec0b75d2df1fd225d4ab8d021a51110ac4a9a86730654fb46e48a3725LA
Ad primum ergo dicendum quod dicuntur aliqui vel cogitare vel loqui vel agere contra Deum, non quia totaliter renitantur ordini divinae gubernationis, quia etiam peccantes intendunt aliquod bonum, sed quia contranituntur cuidam determinato bono, quod est eis conveniens secundum suam naturam aut statum. Et ideo puniuntur iuste a Deo.Ссылаются нормы: Q103A8Ad1, assert-h4847055e543d1e9c3e3931d4816fb7e41f01b7429c5f1eeec3389f9818cd24a1
section/103-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a1d73587df50955710d21b2dd43ca2f4cddb1481c7c633bb055747a2d2c683cfLA
Et per hoc patet solutio ad secundum.Ссылаются нормы: Q103A8Ad2, assert-hac5b1f673d08c298f051720e2a41ee30eaf76391ec274e946240564277186453
section/103-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2cdc6650c5bf1426145ed595aeceb2dc6d5db3b33c29b1f8df6027b175ad794eLA
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod una res alteri contrapugnat, ostenditur quod aliquid reniti potest ordini qui est ex aliqua causa particulari, non autem ordini qui dependet a causa universali totius.Ссылаются нормы: Q103A8Ad3, assert-hbf674ffe80637f3b4fee03e4d5cb3e94caff632ce389d94a07b5f0cf23cdd6f7
section/103-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:05f5b2268f01a7f8570986b29b5d2c23884fcd40c296f52b71526616f2d33727LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquid possit reniti contra ordinem gubernationis divinae. Dicitur enim Isaiae III, lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum.Ссылаются нормы: Q103A8Obiectio1, assert-hcbcbffcbecfa54c2089004a3b53643254b0a417ed110d6801e7284b75b7a5779
section/103-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1800531eb75dc08eeb3334dded4f03a92406d862fd7cf6dcf3e0a7cbc5f087d8LA
Praeterea, nullus rex iuste punit eos qui eius ordinationi non repugnant. Si igitur nihil contraniteretur divinae ordinationi, nullus iuste puniretur a Deo.Ссылаются нормы: Q103A8Obiectio2, assert-hdccf2bac82e464860d1c87356fc359d9be008780ed6d6516f050c479adcb9d8f
section/103-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a09271850ccadbcc408bb28d64c4aab8ec7f27a38b29352fca3e5fe3d7c2457fLA
Praeterea, quaelibet res est subiecta ordini divinae gubernationis. Sed una res ab alia impugnatur. Ergo aliqua sunt quae contranituntur divinae gubernationi.Ссылаются нормы: Q103A8Obiectio3, assert-h5bb1bc630dd35eb4a846ba933f39e120df9469abb437a5cd9fc785070d5bc713, assert-hf3724ca6cbafbcf1801e00f8c999b93c3c5e1c2dd0ea1105eb54c72f3b5390d4
section/103-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:af7a5324407cc023a0493cb704a13117c4ed55f56542c3bd0e26931960feb4d9LA
Respondeo dicendum quod ordo divinae providentiae dupliciter potest considerari, uno modo in generali, secundum scilicet quod progreditur a causa gubernativa totius; alio modo in speciali, secundum scilicet quod progreditur ex aliqua causa particulari, quae est executiva divinae gubernationis. Primo igitur modo, nihil contranititur ordini divinae gubernationis. Quod ex duobus patet. Primo quidem, ex hoc quod ordo divinae gubernationis totaliter in bonum tendit, et unaquaeque res in sua operatione et conatu non tendit nisi ad bonum, nullus enim respiciens ad malum operatur, ut Dionysius dicit. Alio modo apparet idem ex hoc quod, sicut supra dictum est, omnis inclinatio alicuius rei vel naturalis vel voluntaria, nihil est aliud quam quaedam impressio a primo movente, sicut inclinatio sagittae ad signum determinatum, nihil aliud est quam quaedam impressio a sagittante. Unde omnia quae agunt vel naturaliter vel voluntarie, quasi propria sponte perveniunt in id ad quod divinitus ordinantur. Et ideo dicitur Deus omnia disponere suaviter.Ссылаются нормы: Q103A8Respondeo, assert-h01707ffa32870c698f97dc53fa4b75ee60bb5598e665722c7dda074f612bba4b
section/103-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4b8e7d91bda8fbc2d02a5843a4da3c13235e3503c9fa5e2be8e153b501d9e5ecLA
Sed contra est quod dicit Boetius, in III de Consol., non est aliquid quod summo huic bono vel velit vel possit obsistere. Est igitur summum bonum quod regit cuncta fortiter, suaviterque disponit; ut dicitur Sap. VIII, de divina sapientia.Ссылаются нормы: assert-h98d8ec1a152784af1ed61187081bcc7568cbb6ecd9b60258cb5a54c7837b2c99
question/103/prooemium · paragraph
la · official · sha256:7ce30d8e2dd8ba8d097b7563bc43f1ebcc38b409f5ee6a4cc94e1ee5fa9f4635LA
Postquam praemissum est de creatione rerum et distinctione earum, restat nunc tertio considerandum de rerum gubernatione. Et primo, in communi; secundo, in speciali de effectibus gubernationis. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum mundus ab aliquo gubernetur. Secundo, quis sit finis gubernationis ipsius. Tertio, utrum gubernetur ab uno. Quarto, de effectibus gubernationis. Quinto, utrum omnia divinae gubernationi subsint. Sexto, utrum omnia immediate gubernentur a Deo. Septimo, utrum divina gubernatio cassetur in aliquo. Octavo, utrum aliquid divinae providentiae contranitatur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 104
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q104
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:a4b8a9b282a3c556111a11455d31c7eadcacadff2cac93127da42d1331471047 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 35
section/104-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:572d64ae89d27bab46e4100a4a610cc323918c0ad3dd271b505762a8fe588146LA
Ad primum ergo dicendum quod esse per se consequitur formam creaturae, supposito tamen influxu Dei, sicut lumen sequitur diaphanum aeris, supposito influxu solis. Unde potentia ad non esse in spiritualibus creaturis et corporibus caelestibus, magis est in Deo, qui potest subtrahere suum influxum, quam in forma vel in materia talium creaturarum.Ссылаются нормы: Q104A1Ad1, assert-hcb1a99c170dfcece59c1a2f21557bc7dfa4250fbb4a2d266d04ab2c2e0c55a19
section/104-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ba6e0c931bd7b59d59832f9e6020df2936ffd46df614726ab23ea5b400ee8515LA
Ad secundum dicendum quod Deus non potest communicare alicui creaturae ut conservetur in esse, sua operatione cessante; sicut non potest ei communicare quod non sit causa esse illius. Intantum enim indiget creatura conservari a Deo, inquantum esse effectus dependet a causa essendi. Unde non est simile de agente quod non est causa essendi, sed fieri tantum.Ссылаются нормы: Q104A1Ad2, assert-h14428b21bd3b17d668f5d247ff5b3bdbe7acea45afae2c693945b57ce4419265
section/104-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bcd5bb7071862ced2b7100edd7f6981b1a9bc9fe464803ef41a75fe9f70fa9f0LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de conservatione quae est per remotionem corrumpentis; qua non indigent omnes creaturae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q104A1Ad3, assert-ha16b9aa356b55d2aa7772e0ab091f382d15bdcdc0413ddf720ebeb4a747b6107
section/104-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e7950406ceaeb2f4609258e8076ef478ca4104bc03fd95e31783f7c2998b2912LA
Ad quartum dicendum quod conservatio rerum a Deo non est per aliquam novam actionem; sed per continuationem actionis qua dat esse, quae quidem actio est sine motu et tempore. Sicut etiam conservatio luminis in aere est per continuatum influxum a sole.Ссылаются нормы: Q104A1Ad4, assert-hb81d7e074d25067c35fb0f4aa8171d94d6d21245e6c108f6f49e6c0ff5a10fc6
section/104-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5f1f279c7e932230adc6e6b19c3c452372f5ab7132870ef2482265cfe667a13bLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod creaturae non indigeant ut a Deo conserventur in esse. Quod enim non potest non esse, non indiget ut conservetur in esse, sicut quod non potest abscedere, non indiget ut conservetur ne abscedat. Sed quaedam creaturae sunt quae secundum sui naturam non possunt non esse. Ergo non omnes creaturae indigent ut a Deo conserventur in esse. Probatio mediae. Quod per se inest alicui, necesse est ei inesse, et oppositum eius impossibile est ei inesse, sicut necessarium est binarium esse parem, et impossibile est eum esse imparem. Esse autem per se consequitur ad formam, quia unumquodque secundum hoc est ens actu, quod habet formam. Quaedam autem creaturae sunt, quae sunt formae quaedam subsistentes, sicut de Angelis dictum est; et sic per se inest eis esse. Et eadem ratio est de illis quorum materia non est in potentia nisi ad unam formam, sicut supra dictum est de corporibus caelestibus. Huiusmodi ergo creaturae secundum suam naturam ex necessitate sunt, et non possunt non esse, potentia enim ad non esse non potest fundari neque in forma, quam per se sequitur esse; neque in materia existente sub forma quam non potest amittere, cum non sit in potentia ad aliam formam.Ссылаются нормы: Q104A1Obiectio1, assert-h07c581dc97a4b4592651bf4910f5c660647a87400bb13c29e6b4852e1a51766c, assert-hb24e7f3cc5ff1e86caf04b7109a98a143d1277f3686bd4b6b1805c732af4b935
section/104-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cf926c8c09e1cab9f25a2d2affbd4112233e364dc1af08dbcd3df698e8c0ab10LA
Praeterea, Deus est potentior quolibet creato agente. Sed aliquod creatum agens potest communicare suo effectui ut conservetur in esse, etiam eius operatione cessante, sicut cessante actione aedificatoris, remanet domus; et cessante actione ignis, remanet aqua calefacta per aliquod tempus. Ergo multo magis Deus potest suae creaturae conferre quod conservetur in esse, sua operatione cessante.Ссылаются нормы: Q104A1Obiectio2, assert-h24d8d9a4cf4402e3fdfb8090ce2b3b489fa541db90eedef6dc098578b48cf4d6, assert-hb67a916f29af66cc0e2c79af84d826ba6f0ae4f45fb543c828dd79b19f2a03c9
section/104-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5
la · official · sha256:b4b4bd44d31509ee81e08da66fa5269c6b8139ed2eedd57ceff09b1e6c0cafb6LA
Praeterea, nullum violentum potest contingere absque aliqua causa agente. Sed tendere ad non esse est innaturale et violentum cuilibet creaturae, quia quaelibet creatura naturaliter appetit esse. Ergo nulla creatura potest tendere in non esse, nisi aliquo agente ad corruptionem. Sed quaedam sunt ad quorum corruptionem nihil agere potest; sicut spirituales substantiae, et corpora caelestia. Ergo huiusmodi creaturae non possunt tendere in non esse, etiam Dei operatione cessante.Ссылаются нормы: Q104A1Obiectio3, assert-h0878100ff0eaa8f8e685cf1c581863527b420121026311cf284011982a1e85a0, assert-h0c2cdeef5af65c07b64627582bc256bbb838d2e73c376a7557051827732fbad2, assert-h5162de46c79c9589718e595e377aa16093628a326c0dfbe287fab21bee1da1fb, assert-h86ca4cf6d2d52e41314979e219125ea4af537288230c5a55c24c7d98aad1959d
section/104-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:21181c1dcba863d3f830de390af227e6a3a5c380dcbd2eea135024016b15cfaaLA
Praeterea, si Deus conservat res in esse, hoc erit per aliquam actionem. Per quamlibet autem actionem agentis, si sit efficax, aliquid fit in effectu. Oportet igitur quod per actionem Dei conservantis aliquid fiat in creatura. Sed hoc non videtur. Non enim per huiusmodi actionem fit ipsum esse creaturae, quia quod iam est, non fit. Neque iterum aliquid aliud superadditum, quia vel non continue Deus conservaret creaturam in esse, vel continue aliquid adderetur creaturae, quod est inconveniens. Non igitur creaturae conservantur in esse a Deo.Ссылаются нормы: Q104A1Obiectio4, assert-ha5abc38e6569bfe60b18b4275d1daa8423406499f09a90b10a4120c2c4745bb7, assert-hc01565a22ff2423ed80209e864fdc75c86fe4a73a3129d601d67509e501f357d
section/104-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8ee216f71b7b5bdcad416a2d57c53c3617b10f7ec07fab81f1ad5746a67ab88bLA
Respondeo dicendum quod necesse est dicere, et secundum fidem et secundum rationem, quod creaturae conservantur in esse a Deo. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod aliquid conservatur ab altero dupliciter. Uno modo, indirecte et per accidens, sicut ille dicitur rem conservare, qui removet corrumpens; puta si aliquis puerum custodiat ne cadat in ignem, dicitur eum conservare. Et sic etiam Deus dicitur aliqua conservare, sed non omnia, quia quaedam sunt quae non habent corrumpentia, quae necesse sit removere ad rei conservationem. Alio modo dicitur aliquid rem aliquam conservare per se et directe, inquantum scilicet illud quod conservatur, dependet a conservante, ut sine eo esse non possit. Et hoc modo omnes creaturae indigent divina conservatione. Dependet enim esse cuiuslibet creaturae a Deo, ita quod nec ad momentum subsistere possent, sed in nihilum redigerentur, nisi operatione divinae virtutis conservarentur in esse, sicut Gregorius dicit. Et hoc sic perspici potest. Omnis enim effectus dependet a sua causa, secundum quod est causa eius. Sed considerandum est quod aliquod agens est causa sui effectus secundum fieri tantum, et non directe secundum esse eius. Quod quidem contingit et in artificialibus, et in rebus naturalibus. Aedificator enim est causa domus quantum ad eius fieri, non autem directe quantum ad esse eius. Manifestum est enim quod esse domus consequitur formam eius, forma autem domus est compositio et ordo, quae quidem forma consequitur naturalem virtutem quarundam rerum. Sicut enim coquus coquit cibum adhibendo aliquam virtutem naturalem activam, scilicet ignis; ita aedificator facit domum adhibendo caementum, lapides et ligna, quae sunt susceptiva et conservativa talis compositionis et ordinis. Unde esse domus dependet ex naturis harum rerum, sicut fieri domus dependet ex actione aedificatoris. Et simili ratione est considerandum in rebus naturalibus. Quia si aliquod agens non est causa formae inquantum huiusmodi, non erit per se causa esse quod consequitur ad talem formam, sed erit causa effectus secundum fieri tantum. Manifestum est autem quod, si aliqua duo sunt eiusdem speciei, unum non potest esse per se causa formae alterius, inquantum est talis forma, quia sic esset causa formae propriae, cum sit eadem ratio utriusque. Sed potest esse causa huiusmodi formae secundum quod est in materia, idest quod haec materia acquirat hanc formam. Et hoc est esse causa secundum fieri; sicut cum homo generat hominem, et ignis ignem. Et ideo quandocumque naturalis effectus est natus impressionem agentis recipere secundum eandem rationem secundum quam est in agente, tunc fieri effectus dependet ab agente, non autem esse ipsius. Sed aliquando effectus non est natus recipere impressionem agentis secundum eandem rationem secundum quam est in agente, sicut patet in omnibus agentibus quae non agunt simile secundum speciem; sicut caelestia corpora sunt causa generationis inferiorum corporum dissimilium secundum speciem. Et tale agens potest esse causa formae secundum rationem talis formae, et non solum secundum quod acquiritur in hac materia, et ideo est causa non solum fiendi, sed essendi. Sicut igitur fieri rei non potest remanere, cessante actione agentis quod est causa effectus secundum fieri; ita nec esse rei potest remanere, cessante actione agentis quod est causa effectus non solum secundum fieri, sed etiam secundum esse. Et haec est ratio quare aqua calefacta retinet calorem, cessante actione ignis; non autem remanet aer illuminatus, nec ad momentum, cessante actione solis. Quia scilicet materia aquae susceptiva est caloris ignis secundum eandem rationem qua est in igne, unde si perfecte perducatur ad formam ignis, retinebit calorem semper; si autem imperfecte participet aliquid de forma ignis secundum quandam inchoationem, calor non semper remanebit, sed ad tempus, propter debilem participationem principii caloris. Aer autem nullo modo natus est recipere lumen secundum eandem rationem secundum quam est in sole, ut scilicet recipiat formam solis, quae est principium luminis, et ideo, quia non habet radicem in aere, statim cessat lumen, cessante actione solis. Sic autem se habet omnis creatura ad Deum, sicut aer ad solem illuminantem. Sicut enim sol est lucens per suam naturam, aer autem fit luminosus participando lumen a sole, non tamen participando naturam solis; ita solus Deus est ens per essentiam suam, quia eius essentia est suum esse; omnis autem creatura est ens participative, non quod sua essentia sit eius esse. Et ideo, ut Augustinus dicit IV super Gen. ad Litt., virtus Dei ab eis quae creata sunt regendis si cessaret aliquando, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. Et in VIII eiusdem libri dicit quod, sicut aer praesente lumine fit lucidus, sic homo, Deo sibi praesente, illuminatur, absente autem, continuo tenebratur.Ссылаются нормы: CreaturesNeedConservation, Q104A1Respondeo, assert-h5510a8f95e76a701d5bc134ee8e928863a15e5e9e5de4b7b3663acc10ec1e218
section/104-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5db181d338f35bb33ccd5a675f08e5b2fa9e35322e75af63119025e5ce1345daLA
Sed contra est quod dicitur Heb. I, portans omnia verbo virtutis suae.Ссылаются нормы: assert-hf88a4f0556363c2e83324180c18cd2cc2cd0cb67bff7e706c735d34d792358ee
section/104-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0a43c9ffcc9879336f756b7e6bd7307560b17648e265eba13b7df67e6e3ccef3LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus immediate omnia creavit, sed in ipsa rerum creatione ordinem in rebus instituit, ut quaedam ab aliis dependerent, per quas secundario conservarentur in esse; praesupposita tamen principali conservatione, quae est ab ipso.Ссылаются нормы: Q104A2Ad1, assert-h041e411d86ae33e4a08db7a441ac7c6b0e5ae6b358225bd439aa8f309677b4eb
section/104-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:89b8ca36f407e57d3fbcd386ab99de5b2155322fcee3644e1cacb2c1dd0038b8LA
Ad secundum dicendum quod, cum propria causa sit conservativa effectus ab ea dependentis; sicut nulli effectui praestari potest quod sit causa sui ipsius, potest tamen ei praestari quod sit causa alterius; ita etiam nulli effectui praestari potest quod sit sui ipsius conservativus, potest tamen ei praestari quod sit conservativus alterius.Ссылаются нормы: Q104A2Ad2, assert-hf8c1024f56b95b2b031ff232151164833649447baa38b93e7d075759afa5d45a
section/104-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0bb40e93b3b4578bebb4eee99e358534bc4c36ef1d15a948ab7270b48cd2f68aLA
Ad tertium dicendum quod nulla creatura potest esse causa alterius, quantum ad hoc quod acquirat novam formam vel dispositionem, nisi per modum alicuius mutationis, quia semper agit praesupposito aliquo subiecto. Sed postquam formam vel dispositionem induxit in effectu, absque alia immutatione effectus, huiusmodi formam vel dispositionem conservat. Sicut in aere, prout illuminatur de novo, intelligitur quaedam mutatio; sed conservatio luminis est absque aeris immutatione, ex sola praesentia illuminantis.Ссылаются нормы: Q104A2Ad3, assert-he6ed0fcebed172e1a44cc630fcbb000e25893865654b6868bae5f7012d741cdc
section/104-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:587cb85173b5b31a1ceb94771aea8725b76457f94314a30fbb27259288a2f617LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus immediate omnem creaturam conservet. Eadem enim actione Deus est conservator rerum, qua et creator, ut dictum est. Sed Deus immediate est creator omnium. Ergo immediate est etiam conservator.Ссылаются нормы: Q104A2Obiectio1, assert-h2e42405ffceff2da9b04540ac28bf30cb40bab743ead10d2a54dac52b2071c75, assert-h7bebd7688f8766a029eb6470b48c8024050f97a4a67165339db0d56cc327d00c
section/104-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:350450e64fcdca1649300a1ef8c13a0977c77878153a5a2bb13cf68da419c3a6LA
Praeterea, unaquaeque res magis est proxima sibi, quam rei alteri. Sed non potest communicari alicui creaturae quod conservet seipsam. Ergo multo minus potest ei communicari quod conservet aliam. Ergo Deus omnia conservat absque aliqua media causa conservante.Ссылаются нормы: Q104A2Obiectio2, assert-h5104ded62a6f822fd6d00f864c255a8bbf5335a1331da823e14355695c5ed119, assert-hb8b80f5c5a66b1ff3a92dc19264ad6fca2d7e79e92e9f5f4f76fac79fa00ea71, assert-hbd2e6fa3714cef8f62b3118653e0e9d0385cd3cadd2e1c16b0961675e4e15443
section/104-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4ebac977cf068383f36f1f7bbf80f81d3a21d99cfd8f02b06dad7ade4cf37cabLA
Praeterea, effectus conservatur in esse ab eo quod est causa eius non solum secundum fieri, sed etiam secundum esse. Sed omnes causae creatae, ut videtur, non sunt causae suorum effectuum nisi secundum fieri, non sunt enim causae nisi movendo, ut supra habitum est. Ergo non sunt causae conservantes suos effectus in esse.Ссылаются нормы: Q104A2Obiectio3, assert-h26fb13cd794ceb0f82fd38a6cf07ce0951ebb242a27edc3f36d0e7f705fee063, assert-he83e7772da44eed1b9a3ca4246636a015eff6d7a63b3d3e656fba08aa96127d1
section/104-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b6f3678425225ed490290232284c7905f34b2f4d382c0ab468ca066476355dc6LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dupliciter aliquid rem aliquam in esse conservat, uno modo, indirecte et per accidens, per hoc quod removet vel impedit actionem corrumpentis; alio modo, directe et per se, quia ab eo dependet esse alterius, sicut a causa dependet esse effectus. Utroque autem modo aliqua res creata invenitur esse alterius conservativa. Manifestum est enim quod etiam in rebus corporalibus multa sunt quae impediunt actiones corrumpentium, et per hoc dicuntur rerum conservativa; sicut sal impedit carnes a putrefactione, et simile est in multis aliis. Invenitur etiam quod ab aliqua creatura dependet aliquis effectus secundum suum esse. Cum enim sunt multae causae ordinatae, necesse est quod effectus dependeat primo quidem et principaliter a causa prima; secundario vero ab omnibus causis mediis. Et ideo principaliter quidem prima causa est effectus conservativa; secundario vero omnes mediae causae, et tanto magis quanto causa fuerit altior et primae causae proximior. Unde superioribus causis, etiam in corporalibus rebus, attribuitur conservatio et permanentia rerum, sicut philosophus dicit, in XII Metaphys., quod primus motus, scilicet diurnus, est causa continuitatis generationis; secundus autem motus, qui est per zodiacum, est causa diversitatis quae est secundum generationem et corruptionem. Et similiter astrologi, attribuunt Saturno, qui est supremus planetarum; res fixas et permanentes. Sic igitur dicendum est quod Deus conservat res quasdam in esse, mediantibus aliquibus causis.Ссылаются нормы: Q104A2Respondeo, assert-h559b4bee14f769a2c0405c0dcca923607cb58cf5e31dda950938304babd9d8fa
section/104-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0b47039056992e549ad9e53d58f37317db5194ddedc374e0368f75132f3b59bcLA
Sed contra est quod per idem conservatur res, per quod habet esse. Sed Deus dat esse rebus mediantibus aliquibus causis mediis. Ergo etiam res in esse conservat mediantibus aliquibus causis.Ссылаются нормы: assert-h485843ad3af63756ecdb9b12d476da13da571bf77f16f4c816bb81abb5c6d437
section/104-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cf24cc0d6528beb033d223ae3498c4ddeb14118b87dc9cbee6508ce83fc20461LA
Ad primum ergo dicendum quod non esse non habet causam per se, quia nihil potest esse causa nisi inquantum est ens; ens autem, per se loquendo, est causa essendi. Sic igitur Deus non potest esse causa tendendi in non esse; sed hoc habet creatura ex seipsa, inquantum est de nihilo. Sed per accidens Deus potest esse causa quod res in nihilum redigantur, subtrahendo scilicet suam actionem a rebus.Ссылаются нормы: Q104A3Ad1, assert-h11d165b445bd1aa5ea6963f742b056a34f82215375ad7fd207b284016bf81db1
section/104-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ed5886c94c5bbf9f48567afa30a82ebd359b30dcfc8f22c7a74825a0cc8f58e2LA
Ad secundum dicendum quod bonitas Dei est causa rerum, non quasi ex necessitate naturae, quia divina bonitas non dependet ex rebus creatis; sed per liberam voluntatem. Unde sicut potuit sine praeiudicio bonitatis suae, res non producere in esse; ita absque detrimento suae bonitatis, potest res in esse non conservare.Ссылаются нормы: Q104A3Ad2, assert-hb60b2ebf3695d856595d8192c9c1cb36ba2003de64d0f4aabc463826afeef2bd
section/104-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:01fd494df4ecd1206cb4a8387e2fdb0b0c8bfabbb53ad96dd6303f58aedafbf2LA
Ad tertium dicendum quod, si Deus rem aliquam redigeret in nihilum, hoc non esset per aliquam actionem; sed per hoc quod ab agendo cessaret.Ссылаются нормы: Q104A3Ad3, assert-h02896052095aa92a76ecff767ef7e55913f0313a3b2b5f463394ee5a8d658892
section/104-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d1a9f78f1d99da2fbd9c3a38173847bab0fdb67aa6084eb5f6ffa1154daea848LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non possit aliquid in nihilum redigere. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod Deus non est causa tendendi in non esse. Hoc autem contingeret, si aliquam creaturam redigeret in nihilum. Ergo Deus non potest aliquid in nihilum redigere.Ссылаются нормы: Q104A3Obiectio1, assert-hb87187a411661270c84cff1a12970d532756f82c783f609dfdb3f8fcd5d4ade7
section/104-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a74a052df8950d37804b7633499ff2f314041e3ea4b75fb42c0941eb56bb5a95LA
Praeterea, Deus est causa rerum ut sint, per suam bonitatem, quia, ut Augustinus dicit in libro de Doct. Christ., inquantum Deus bonus est, sumus. Sed Deus non potest non esse bonus. Ergo non potest facere ut res non sint. Quod faceret, si eas in nihilum redigeret.Ссылаются нормы: Q104A3Obiectio2, assert-h34f276976977d7e77ba2d174c046b18c08c105f01d5177f4c44fbfe63b835f9e, assert-h4ab97ca1cc1b6de6c5434dbff3b23484cf49fadfd41bc5554710996928368b61
section/104-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fc1e31e174d313d96efc4b99960c51e42976579680762e501148317f9dc3fa28LA
Praeterea, si Deus in nihilum aliqua redigeret, oporteret quod hoc fieret per aliquam actionem. Sed hoc non potest esse, quia omnis actio terminatur ad aliquod ens; unde etiam actio corrumpentis terminatur ad aliquid generatum, quia generatio unius est corruptio alterius. Ergo Deus non potest aliquid in nihilum redigere.Ссылаются нормы: Q104A3Obiectio3, assert-h1ad0df236accb8b3b660cc640c80590a5218c12ab48900b545122489b2b68bcb, assert-h41d6f2a9efd5acab638c77de37f059dbd4632d5db78249a07236f06506b270f8
section/104-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6a11275b4da7269594f8d357916b1d1d3fcf6454ebfc81bc9f11d3a45827d36fLA
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod Deus res in esse produxit agendo de necessitate naturae. Quod si esset verum, Deus non posset rem aliquam in nihilum redigere; sicut non potest a sua natura mutari. Sed, sicut supra est habitum, haec positio est falsa, et a fide Catholica penitus aliena, quae confitetur Deum res libera voluntate produxisse in esse, secundum illud Psalmi, omnia quaecumque voluit dominus, fecit. Hoc igitur quod Deus creaturae esse communicat, ex Dei voluntate dependet. Nec aliter res in esse conservat, nisi inquantum eis continue influit esse. Ut dictum est. Sicut ergo antequam res essent, potuit eis non communicare esse, et sic eas non facere; ita postquam iam factae sunt, potest eis non influere esse, et sic esse desisterent. Quod est eas in nihilum redigere.Ссылаются нормы: Q104A3Respondeo, assert-h05563f2192a67df61ef87637bd696fbc9c8702da3b20051ab01583d1860cf0ab
section/104-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3c885110971b36e38c535851cc8942ca9e8c7ec2047113db19f8a0908384fa9eLA
Sed contra est quod dicitur Ierem. X, corripe me, domine, verumtamen in iudicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.Ссылаются нормы: assert-h39f41b2978216b981994b8fcdc240c3c5e632a3ea61943836b512e8ad1249fed
section/104-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b4859f00490c44bfa3168053161ab3047fce841e79ae4f16092228dcb16aaff4LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod res in esse productae sunt, postquam non fuerunt, declarat potentiam producentis. Sed quod in nihilum redigerentur, huiusmodi manifestationem impediret, cum Dei potentia in hoc maxime ostendatur, quod res in esse conservat, secundum illud apostoli Heb. I, portans omnia verbo virtutis suae.Ссылаются нормы: Q104A4Ad1, assert-h75408fe3b361eef4b3bae9c0038b00d5a0c9e64053e7ec0772206704447dfc8a
section/104-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8d99db0b20c5941eee60f7ce4a2efedfa7ea9d008ace432bf1a24c4097121fd4LA
Ad secundum dicendum quod potentia creaturae ad essendum est receptiva tantum; sed potentia activa est ipsius Dei, a quo est influxus essendi. Unde quod res in infinitum durent, sequitur infinitatem divinae virtutis. Determinatur tamen quibusdam rebus virtus ad manendum tempore determinato, inquantum impediri possunt ne percipiant influxum essendi qui est ab eo, ex aliquo contrario agente, cui finita virtus non potest resistere tempore infinito, sed solum tempore determinato. Et ideo ea quae non habent contrarium, quamvis habeant finitam virtutem, perseverant in aeternum.Ссылаются нормы: Q104A4Ad2, assert-h11b707d81d7967d85e32aa7ef595d5f4dc84d890ea6c69600fff0eb8c8d8a417
section/104-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4baba34e6e4d20543334a261fb4349dff2dbd7385046bf916701a326254e1280LA
Ad tertium dicendum quod formae et accidentia non sunt entia completa, cum non subsistant, sed quodlibet eorum est aliquid entis, sic enim ens dicitur, quia eo aliquid est. Et tamen eo modo quo sunt, non omnino in nihilum rediguntur; non quia aliqua pars eorum remaneat, sed remanent in potentia materiae vel subiecti.Ссылаются нормы: Q104A4Ad3, assert-h09be384819e4336c605e1eeb00d623c5ec4e50745574c6cd3e9842fe92d3b957
section/104-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d803988c548c846cd161b600c216b56941d29eb9f2a2767360904adf14955818LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquid in nihilum redigatur. Finis enim respondet principio. Sed a principio nihil erat nisi Deus. Ergo ad hunc finem res perducentur, ut nihil sit nisi Deus. Et ita creaturae in nihilum redigentur.Ссылаются нормы: Q104A4Obiectio1, assert-h802ca7145f49dc0ccbda3fd5d38122f4b76feab1e2c3072aed5cdfc2d2cd1b1f, assert-haeb02f8f58642876d4206d46e685cf9a68f1fb76d4a5de42d2e9e53d0a738f29
section/104-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ad0a4e2be72b307eae747017e152d23bc87c61b049f388de2676641dea1691a3LA
Praeterea, omnis creatura habet potentiam finitam. Sed nulla potentia finita se extendit ad infinitum, unde in VIII Physic. probatur quod potentia finita non potest movere tempore infinito. Ergo nulla creatura potest durare in infinitum. Et ita quandoque in nihilum redigetur.Ссылаются нормы: Q104A4Obiectio2, assert-h1cf2af131a2b484c2c132decefcf968f11fbea6cfe4d521d982b4d7277b1007d, assert-h248dfa1512c14bf12e95f65ba97e430375b72a8b046cd3454d41435a4d23ce13
section/104-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:606ddb2dd1e88f52389743c541b2aa11d81b82f61df7e021b9c620c5d68a65b9LA
Praeterea, forma et accidentia non habent materiam partem sui. Sed quandoque desinunt esse. Ergo in nihilum rediguntur.Ссылаются нормы: Q104A4Obiectio3, assert-h9d842371f49f17c1fbb84f4e60d833eeb928b24342c3eb020294cadaec03ea9e, assert-had2cd42baafac8b5a4a5f91d644deb3fcaaabc443ebed04184882c33d2c5869e
section/104-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d6403f0fc7435af65130802cb6ec7d4ab8b24e74115af119f50555bbc2f5c98fLA
Respondeo dicendum quod eorum quae a Deo fiunt circa creaturam, quaedam proveniunt secundum naturalem cursum rerum; quaedam vero miraculose operatur praeter ordinem naturalem creaturis inditum, ut infra dicetur. Quae autem facturus est Deus secundum ordinem naturalem rebus inditum, considerari possunt ex ipsis rerum naturis, quae vero miraculose fiunt, ordinantur ad gratiae manifestationem, secundum illud apostoli I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem; et postmodum, inter cetera, subdit de miraculorum operatione. Creaturarum autem naturae hoc demonstrant, ut nulla earum in nihilum redigatur, quia vel sunt immateriales, et sic in eis non est potentia ad non esse; vel sunt materiales, et sic saltem remanent semper secundum materiam, quae incorruptibilis est, utpote subiectum existens generationis et corruptionis. Redigere etiam aliquid in nihilum, non pertinet ad gratiae manifestationem, cum magis per hoc divina potentia et bonitas ostendatur, quod res in esse conservat. Unde simpliciter dicendum est quod nihil omnino in nihilum redigetur.Ссылаются нормы: Q104A4Respondeo, assert-h2c784276cb45e26178dbd282015d7b88f6310016b21d05f0473c27f03dd99cd0
section/104-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0820d2c1e608800fed23378cd180d32255995c05d63c21f6a1c3719c2eabc6e4LA
Sed contra est quod dicitur Eccle. III. Didici quod omnia opera quae fecit Deus, perseverant in aeternum.Ссылаются нормы: assert-hde670adc27e89f5af7eca557d8a2dceeceb82f71b9bba4ab7a610f293764a25a
question/104/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2fcd3f676cad13ccf6037c21928374c02593852fc534744ba5b5fa6c28024f57LA
Deinde considerandum est de effectibus divinae gubernationis in speciali. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum creaturae indigeant ut conserventur in esse a Deo. Secundo, utrum conserventur a Deo immediate. Tertio, utrum Deus possit aliquid redigere in nihilum. Quarto, utrum aliquid in nihilum redigatur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 105
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q105
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:13808f26edc381269226fed4758d2959a4480754720e0ba8595a7751743bebc1 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 62
section/105-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:664b523b5d9681437fa1060cdbb21c685805ce6be32d5f7d83c32ae39e7e7798LA
Ad primum ergo dicendum quod effectus aliquis invenitur assimilari causae agenti dupliciter. Uno modo, secundum eandem speciem; ut homo generatur ab homine, et ignis ab igne. Alio modo, secundum virtualem continentiam, prout scilicet forma effectus virtualiter continetur in causa, et sic animalia ex putrefactione generata, et plantae et corpora mineralia assimilantur soli et stellis, quorum virtute generantur. Sic igitur effectus causae agenti similatur secundum totum illud ad quod se extendit virtus agentis. Virtus autem Dei se extendit ad formam et materiam, ut supra habitum est. Unde compositum quod generatur, similatur Deo secundum virtualem continentiam, sicut similatur composito generanti per similitudinem speciei. Unde sicut compositum generans potest movere materiam ad formam generando compositum sibi simile, ita et Deus. Non autem aliqua alia forma non in materia existens, quia materia non continetur in virtute alterius substantiae separatae. Et ideo Daemones et Angeli operantur circa haec visibilia, non quidem imprimendo formas, sed adhibendo corporalia semina.Ссылаются нормы: Q105A1Ad1, assert-h7565d59605a1054d0e9dcf383a35ee946a1be1f0ed7d535fba82fda684fe0ede
section/105-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7117af5e3b9f70a59f91df45d1bb8d1a0ffda1fc42f2bebaeae0c266bb31102cLA
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet, si Deus ageret, ex necessitate naturae. Sed quia agit per voluntatem et intellectum, qui cognoscit rationes proprias omnium formarum, et non solum universales; inde est quod potest determinate hanc vel illam formam materiae imprimere.Ссылаются нормы: Q105A1Ad2, assert-h98bcaf225ee2f04589a9a1fd490247418f236defcf9c97a6d616196ac4af2368
section/105-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1e92f3ef38159092de69010ab8c4ed517dba7a4965fb62707d8306865c9490d9LA
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum quod causae secundae ordinantur ad determinatos effectus est illis a Deo. Unde Deus, quia alias causas ordinat ad determinatos effectus, potest etiam determinatos effectus producere per seipsum.Ссылаются нормы: Q105A1Ad3, assert-h310c9f3364b6d34816234f04233490c4d059842d72e7f82d89c264f10d1b32c7
section/105-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e178c2a2a8fa899466e20adcd4b60866a3a363ade8b864dc60409b1ef22fab0fLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit immediate movere materiam ad formam. Sicut enim probat philosophus in VII Metaphys., formam in hac materia nihil facere potest nisi forma quae est in materia, quia simile facit sibi simile. Sed Deus non est forma in materia. Ergo non potest causare formam in materia.Ссылаются нормы: Q105A1Obiectio1, assert-h0699689062586ef30f98b4336f4caa7dfc01b544a6c66974737ff7f271267f20, assert-h6a9c2d9c5af098acee7aaecae26ac62c1561d3a6f4be24d564bea962dae368dd
section/105-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6043fa581c0aa36627321803683f02a6e4296e2a8448652877d38099bd28ae1dLA
Praeterea, si aliquod agens se habeat ad multa, nullum eorum producet, nisi determinetur ad ipsum per aliquid aliud, ut enim in III de anima dicitur, universalis opinio non movet nisi mediante aliqua particulari apprehensione. Sed virtus divina est universalis causa omnium. Ergo non potest producere aliquam particularem formam, nisi mediante aliquo particulari agente.Ссылаются нормы: Q105A1Obiectio2, assert-h5bef47d9108ea6825a1a3165a9fad682b1c77d045b2de2ca68d6b06e1748cc79, assert-ha086c9aa97ccbeec8476067a1bd35375748ee845e66c02ff98168f35afdc7c0b
section/105-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3cb69573a1634dfc57072482d6260d99b404e3c192e9f6263088f5cfcdf31947LA
Praeterea, sicut esse commune dependet a prima causa universali, ita esse determinatum dependet a determinatis causis particularibus, ut supra habitum est. Sed determinatum esse alicuius rei est per propriam eius formam. Ergo propriae rerum formae non producuntur a Deo, nisi mediantibus causis particularibus.Ссылаются нормы: Q105A1Obiectio3, assert-hbf8327fb35f7e330b182b4921e4ff493205642ff838a45def4774b4a93c72c3a, assert-hc397c5bf11fa6f2e9757fb30e6a176ea2e3a800d76466adff43988e16e40552f
section/105-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:35f52c244d5c8626ab740edc4221f7f0b0595666c95a97688428131c51203fc5LA
Respondeo dicendum quod Deus immediate potest movere materiam ad formam. Quia ens in potentia passiva reduci potest in actum, a potentia activa quae eam sub sua potestate continet. Cum igitur materia contineatur sub potestate divina, utpote a Deo producta, potest reduci in actum per divinam potentiam. Et hoc est moveri materiam ad formam, quia forma nihil aliud est quam actus materiae.Ссылаются нормы: GodOperatesInNature, Q105A1Respondeo, assert-hc383174014bb05298bc1b19660c5ae2f357f0336c6f094455a4b24c3f426e854
section/105-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:82718ff4b26cde2730c6b494020ce4b314646a6b869f6f805bdcde779f92ed55LA
Sed contra est quod dicitur Gen. II, formavit Deus hominem de limo terrae.Ссылаются нормы: assert-h7574287af65e4dd1c64006544f560d00ee905680936f6093258970a0a2b438fc
section/105-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c6f8652f148d71af637763d5d4cbb5e57d62a58a2c30c15dd08c198d888c0345LA
Ad primum ergo dicendum quod duplex est tactus, scilicet corporalis, sicut duo corpora se tangunt; et virtualis, sicut dicitur quod contristans tangit contristatum. Secundum igitur primum contactum, Deus, cum sit incorporeus, nec tangit nec tangitur. Secundum autem virtualem contactum, tangit quidem movendo creaturas, sed non tangitur, quia nullius creaturae virtus naturalis potest ad ipsum pertingere. Et sic intellexit Dionysius quod non est tactus Dei, ut scilicet tangatur.Ссылаются нормы: Q105A2Ad1, assert-hec986215e8355e95e94cc25aefeaf11dec2f5b7b0d000a79ec595208b17d6efc
section/105-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8ecaefa1ccea7718e5b25fabb57a2f27a2a9db37cd3283885fce8b5a5ae7cee1LA
Ad secundum dicendum quod movet Deus sicut desideratum et intellectum. Sed non oportet quod semper moveat sicut desideratum et intellectum ab eo quod movetur; sed sicut desideratum et notum a seipso; quia omnia operatur propter suam bonitatem.Ссылаются нормы: Q105A2Ad2, assert-heb1a473ae9606ec5fe4c450c32be71304b7e656476f047b5eaad3c3442ca66e2
section/105-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9f3548925899feea054fc927821d5a8f762faa036507ccfb2746a6a81ef7c009LA
Ad tertium dicendum quod philosophus in VIII Physic. intendit probare quod virtus primi motoris non sit virtus in magnitudine, tali ratione, virtus primi motoris est infinita (quod probat per hoc quod potest movere tempore infinito); virtus autem infinita, si esset in aliqua magnitudine, moveret in non tempore, quod est impossibile; ergo oportet quod infinita virtus primi motoris sit non in magnitudine. Ex quo patet quod corpus moveri in non tempore, non consequitur nisi virtutem infinitam in magnitudine. Cuius ratio est, quia omnis virtus quae est in magnitudine, movet secundum se totam, cum moveat per necessitatem naturae. Potentia autem infinita improportionabiliter excedit quamlibet potentiam finitam. Quanto autem maior est potentia moventis, tanto est maior velocitas motus. Cum igitur potentia finita moveat tempore determinato, sequitur quod potentia infinita non moveat in aliquo tempore, quia cuiuscumque temporis ad aliud tempus est aliqua proportio. Sed virtus quae non est in magnitudine, est virtus alicuius intelligentis, qui operatur in effectibus secundum quod eis convenit. Et ideo, cum corpori non possit esse conveniens moveri in non tempore, non sequitur quod moveat in non tempore.Ссылаются нормы: Q105A2Ad3, assert-h6a428490a1184066d06d677831df274fc5d881a45dd1814ab85e6cdf83c92fa5
section/105-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:36f14f47fc07fb377c191a0120e57c838afb64ec1ab1aca548702df3403cb420LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit immediate movere aliquod corpus. Cum enim movens et motum oporteat esse simul, ut probatur in VII Physic., oportet esse contactum quendam moventis et moti. Sed non potest esse contactus Dei, et corporis alicuius, dicit enim Dionysius, in I cap. de Div. Nom., quod Dei non est aliquis tactus. Ergo Deus non potest immediate movere aliquod corpus.Ссылаются нормы: Q105A2Obiectio1, assert-h490b9cb7e64cde06f9d53bf966b8c2465e826881c2ace2b7e6b4b2de6c0fb228, assert-hb0f4ef89f43c33fd9a1a34a19286785ce04a7f798c1b47c369ec9675fd4ffab5
section/105-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9ae0185c4ed711a6c47c152d785cfb293ea87c5d6fa7e412481d108663bbbfacLA
Praeterea, Deus est movens non motum. Tale autem est appetibile apprehensum. Movet igitur Deus sicut desideratum et apprehensum. Sed non apprehenditur nisi ab intellectu, qui non est corpus, nec virtus corporis. Ergo Deus non potest movere aliquod corpus immediate.Ссылаются нормы: Q105A2Obiectio2, assert-h0913295b7c060141db0a9e158b3aa6502e4fba766b40a6d4b7f1b46e077972a8, assert-hc1f231d73ca15294bb4a2863f1695c70089e873b47968976921522f07749b199
section/105-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:ca9a3379fde138ec7efbdf4d6b93c7748a68b231c5b214ce002d848a2e962f30LA
Praeterea, philosophus probat in VIII Physic., quod potentia infinita movet in instanti. Sed impossibile est aliquod corpus in instanti moveri, quia, cum omnis motus sit inter opposita, sequeretur quod duo opposita simul inessent eidem; quod est impossibile. Ergo corpus non potest immediate moveri a potentia infinita. Potentia autem Dei est infinita, ut supra habitum est. Ergo Deus non potest immediate movere aliquod corpus.Ссылаются нормы: Q105A2Obiectio3, assert-hae9699a229680d628bfff0cafe8f00e76e10410ec87d6c2c2f36f166ded34d90, assert-hb3ba7fb4212e7a00afbf753a4fdb967261bdc95021f0785cb760d24dc4c05b62, assert-hdf41bb461a33305547b06185bbfb7ba3a58f3bc579975fffc52d90b7f7d05caf
section/105-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:24c4612159b07bf1f7fdb68f94f8d979c8db2cb0d81e7b87c53a95ab47a0f25dLA
Respondeo dicendum quod erroneum est dicere Deum non posse facere per seipsum omnes determinatos effectus qui fiunt per quamcumque causam creatam. Unde cum corpora moveantur immediate a causis creatis, nulli debet venire in dubium quin Deus possit movere immediate quodcumque corpus. Et hoc quidem consequens est ad ea quae supra dicta sunt. Nam omnis motus corporis cuiuscumque vel consequitur ad aliquam formam, sicut motus localis gravium et levium consequitur formam quae datur a generante, ratione cuius generans dicitur movens, vel est via ad formam aliquam, sicut calefactio est via ad formam ignis. Eiusdem autem est imprimere formam, et disponere ad formam, et dare motum consequentem formam, ignis enim non solum generat alium ignem, sed etiam calefacit, et sursum movet. Cum igitur Deus possit immediate formam materiae imprimere, consequens est ut possit, secundum quemcumque motum, corpus quodcumque movere.Ссылаются нормы: Q105A2Respondeo, assert-hfb67c7743ad681e82698036bbd6b594a104cfc41c21858e4d3c00381c2647de0
section/105-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:df338a2994908e81285accf794b5a4a23acfc634024633f94c2ea7190bf50257LA
Sed contra, opera sex dierum Deus fecit immediate; in quibus continetur motus corporum, ut patet per hoc quod dicitur Gen. I, congregentur aquae in locum unum. Ergo Deus immediate potest movere corpus.Ссылаются нормы: assert-he76901ee1df63ea076111660659c70f6f03f6236adbb1fe8facb23d5259cf6c6
section/105-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8c8c649ea3d045231a603af395bc61e4e350ef3a42b76f0f17a3e8cbe00a036aLA
Ad primum ergo dicendum quod operatio intellectualis est quidem ab intellectu in quo est, sicut a causa secunda, sed a Deo sicut a causa prima. Ab ipso enim datur intelligenti quod intelligere possit.Ссылаются нормы: Q105A3Ad1, assert-h40314139b5d3f35883089de3b89cb9b8d52f6eb1ccbd0c77dff5bf293770c3ed
section/105-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0c124b7395fe308e770e053d00bf1a6edc1a72904408c8b9f69cf722cbfd0affLA
Ad secundum dicendum quod lumen intellectuale, simul cum similitudine rei intellectae, est sufficiens principium intelligendi; secundarium tamen, et a primo principio dependens.Ссылаются нормы: Q105A3Ad2, assert-h2927fcd62c4e34071db9bfe37796433f3c407267f27a62cddb68b3993c310cbb
section/105-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4e33ed2017294986d731e9bccd705fc492df446f98882574cb83839c99ab1d7eLA
Ad tertium dicendum quod intelligibile movet intellectum nostrum, inquantum quodammodo imprimit ei suam similitudinem, per quam intelligi potest. Sed similitudines quas Deus imprimit intellectui creato, non sufficiunt ad ipsum Deum intelligendum per essentiam, ut supra habitum est. Unde movet intellectum creatum, cum tamen non sit ei intelligibilis, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q105A3Ad3, assert-ha9e7ff2875b8095b45d1f3c52cef7216127e4b1f4fe0b7b2e69d51aa0035b08b
section/105-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0e98961c12e048a1ecd0f17e03c808400dae2b7a154583eba2c312de8d63f336LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non moveat immediate intellectum creatum. Actio enim intellectus est ab eo in quo est, non enim transit in exteriorem materiam, ut dicitur in IX Metaphys. Actio autem eius quod movetur ab alio, non est ab eo in quo est, sed a movente. Non ergo intellectus movetur ab alio. Et ita videtur quod Deus non possit movere intellectum.Ссылаются нормы: Q105A3Obiectio1, assert-hdcde4af8a58015dbf3538e0f5eefff12bbde5d05c65617e3c0b41752b4128c8a
section/105-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6d4019db065758a4d71564f982cb6b1411bfb3b12ea2dbfffbffb07da83cd059LA
Praeterea, id quod habet in se principium sufficiens sui motus, non movetur ab alio. Sed motus intellectus est ipsum intelligere eius, sicut dicitur quod intelligere vel sentire est motus quidam, secundum philosophum, in III de anima. Sufficiens autem principium intelligendi est lumen intelligibile inditum intellectui. Ergo non movetur ab alio.Ссылаются нормы: Q105A3Obiectio2, assert-h001ef7012c6d2a26336c9c1a770b4aae3e5197c280af8cdffbef0e6b6d3a2ef4, assert-h403e989662936b65ea3f1639cf584366f732668aef41f32fb607e233c0986ff5
section/105-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2fa2d2012d5b83e108eccce7c20a0fac2d69f360ab5ceea88856e45024372dd1LA
Praeterea, sicut sensus movetur a sensibili, ita intellectus ab intelligibili. Sed Deus non est intelligibilis nobis, sed nostrum intellectum excedit. Ergo Deus non potest movere nostrum intellectum.Ссылаются нормы: Q105A3Obiectio3, assert-h3680b0212504ee258bc7f8c5d03699adc6d6306753eb6570664dbfcdef259a87, assert-h471d1377b0bec00e89dd1ab59f8e53e04cdce2c62037d9d68fb9ab47c18cf13e
section/105-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a23f81b52f8577c4f2a330b2989470c0f31c7c9bdcb21bf3354ac41506dc3decLA
Respondeo dicendum quod, sicut in motibus corporalibus movens dicitur quod dat formam quae est principium motus; ita dicitur movere intellectum, quod causat formam quae est principium intellectualis operationis, quae dicitur motus intellectus. Operationis autem intellectus est duplex principium in intelligente, unum scilicet quod est ipsa virtus intellectualis, quod quidem principium est etiam in intelligente in potentia; aliud autem est principium intelligendi in actu, scilicet similitudo rei intellectae in intelligente. Dicitur ergo aliquid movere intellectum, sive det intelligenti virtutem ad intelligendum, sive imprimat ei similitudinem rei intellectae. Utroque autem modo Deus movet intellectum creatum. Ipse enim est primum ens immateriale. Et quia intellectualitas consequitur immaterialitatem, sequitur quod ipse sit primum intelligens. Unde cum primum in quolibet ordine sit causa eorum quae consequuntur, sequitur quod ab ipso sit omnis virtus intelligendi. Similiter cum ipse sit primum ens, et omnia entia praeexistant in ipso sicut in prima causa, oportet quod sint in eo intelligibiliter secundum modum eius. Sicut enim omnes rationes rerum intelligibiles primo existunt in Deo, et ab derivantur in alios intellectus, ut actu intelligant; sic etiam derivantur in creaturas ut subsistant. Sic igitur Deus movet intellectum creatum, inquantum dat ei virtutem ad intelligendum, vel naturalem vel superadditam; et inquantum imprimit ei species intelligibiles; et utrumque tenet et conservat in esse.Ссылаются нормы: Q105A3Respondeo, assert-h376159161cd1647bbe64d442cb46f1dc723f5fa722e8c62a1e006543c0b31e64
section/105-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ee1e0c22f5e59174967dd501f640ba7483104573ef51881cf58137c2a13f504bLA
Sed contra, docens movet intellectum addiscentis. Sed Deus docet hominem scientiam, sicut dicitur in Psalmo. Ergo Deus movet intellectum hominis.Ссылаются нормы: assert-h394ad8f151a899fb9a86ec7000b978e39adbd801e34061888a6b47af836eae24
section/105-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a93c6e747cb41b49848f64aeb1b5db8b5d2b91c89a6b59691ea37de98cf82c5aLA
Ad primum ergo dicendum quod illud quod movetur ab altero dicitur cogi, si moveatur contra inclinationem propriam, sed si moveatur ab alio quod sibi dat propriam inclinationem, non dicitur cogi; sicut grave, cum movetur deorsum a generante, non cogitur. Sic igitur Deus, movendo voluntatem, non cogit ipsam, quia dat ei eius propriam inclinationem.Ссылаются нормы: Q105A4Ad1, assert-h3c471b67a5a6b7835108d23b89ceacd7611158fd4da9fa37fb055fc39ceeafd4
section/105-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:aab732f22a0455d71a23d8b3e05341a11065673da2da70cf75cdbbcb9f998ef2LA
Ad secundum dicendum quod moveri voluntarie est moveri ex se, idest a principio intrinseco, sed illud principium intrinsecum potest esse ab alio principio extrinseco. Et sic moveri ex se non repugnat ei quod movetur ab alio.Ссылаются нормы: Q105A4Ad2, assert-h948cdfb76767e8991eac30f5c10df5bbdc9691c35ac8f37431789765747adb92
section/105-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a47539071d2aeabf690a089f7f5416801dcbd143ea5eda12bd81bd360e49ffaaLA
Ad tertium dicendum quod, si voluntas ita moveretur ab alio quod ex se nullatenus moveretur, opera voluntatis non imputarentur ad meritum vel demeritum. Sed quia per hoc quod movetur ab alio, non excluditur quin moveatur ex se, ut dictum est; ideo per consequens non tollitur ratio meriti vel demeriti.Ссылаются нормы: Q105A4Ad3, assert-h6fc83a99c4c8532445ddd3298e59a48b628311c5b2f12bd850299daa82657a39
section/105-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:889652de411c6f2cd68186caab2de62e5898ae541fa2b3fdcc9e1d69135eb3c4LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit movere voluntatem creatam. Omne enim quod movetur ab extrinseco, cogitur. Sed voluntas non potest cogi. Ergo non movetur ab aliquo extrinseco. Et ita non potest moveri a Deo.Ссылаются нормы: Q105A4Obiectio1, assert-h3d714ced556085e3deaaecafd63ac6bf0224df9922f6402e0e7a22770484c011, assert-ha70eac456e034fc71e398ac14123d8454d3f58f8fb507efebf7bd9cd06590a1d
section/105-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2f25d0ba14f8006e9d351aa04f25626b7c5c2821cf429f8096746217a8a87b8eLA
Praeterea, Deus non potest facere quod contradictoria sint simul vera. Hoc autem sequeretur, si voluntatem moveret, nam voluntarie moveri est ex se moveri, et non ab alio. Ergo Deus non potest voluntatem movere.Ссылаются нормы: Q105A4Obiectio2, assert-ha9119c10fb89808dbece4fb426dfb4e24c6e8240ce025e1c86bf63cb7a912e00
section/105-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:90d155d347a72ff7d3736e9fae78a4a6bfa522b4e499a69605f7b91731faa199LA
Praeterea, motus magis attribuitur moventi quam mobili, unde homicidium non attribuitur lapidi, sed proiicienti. Si igitur Deus moveat voluntatem, sequitur quod opera voluntaria non imputentur homini ad meritum vel demeritum. Hoc autem est falsum. Non igitur Deus movet voluntatem.Ссылаются нормы: Q105A4Obiectio3, assert-h20954dd592493fd3a69b2168859b0dccc6e42ead3a625f060ce7c817990b38e6
section/105-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a645215fe674b9fc7b58e915b10e30d435078c3c5559b9a43d715c790f9f4766LA
Respondeo dicendum quod, sicut intellectus, ut dictum est, movetur ab obiecto, et ab eo qui dedit virtutem intelligendi; ita voluntas movetur ab obiecto, quod est bonum, et ab eo qui creat virtutem volendi. Potest autem voluntas moveri sicut ab obiecto, a quocumque bono; non tamen sufficienter et efficaciter nisi a Deo. Non enim sufficienter aliquid potest movere aliquod mobile, nisi virtus activa moventis excedat, vel saltem adaequet virtutem passivam mobilis. Virtus autem passiva voluntatis se extendit ad bonum in universali, est enim eius obiectum bonum universale, sicut et intellectus obiectum est ens universale. Quodlibet autem bonum creatum est quoddam particulare bonum, solus autem Deus est bonum universale. Unde ipse solus implet voluntatem, et sufficienter eam movet ut obiectum. Similiter autem et virtus volendi a solo Deo causatur. Velle enim nihil aliud est quam inclinatio quaedam in obiectum voluntatis, quod est bonum universale. Inclinare autem in bonum universale est primi moventis cui proportionatur ultimus finis, sicut in rebus humanis dirigere ad bonum commune est eius qui praeest multitudini. Unde utroque modo proprium est Dei movere voluntatem, sed maxime secundo modo, interius eam inclinando.Ссылаются нормы: Q105A4Respondeo, assert-h367b003e8bdfe97bcb1fdc492675092cf2e2d9db2b87803d215da20f5a7e77a6
section/105-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b5e33c58037434e7e5ec131a3a4079938ee63eb0419ac53b1bcf409b2b475179LA
Sed contra est quod dicitur ad Philipp. II, Deus est qui operatur in nobis velle et perficere.Ссылаются нормы: assert-h8aba6f3c4ae7d2ff0a8bbb76d58a0232ec9601456a6848d0c4a9b5640184b665
section/105-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1426e9f84dcd6cf32c50938a6be7820ecd01f4b2d8c4888a47d80f8872a8061bLA
Ad primum ergo dicendum quod Deus sufficienter operatur in rebus ad modum primi agentis, nec propter hoc superfluit operatio secundorum agentium.Ссылаются нормы: Q105A5Ad1, assert-h89242dbf7cb89bb9e9f183c7abe15c4c62d98103cf539674da5aceedbbd0fd66
section/105-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ccceb9cca5a36502763a829e81b39ac8581a0fd5eda99bf94890e1212f3bd13bLA
Ad secundum dicendum quod una actio non procedit a duobus agentibus unius ordinis, sed nihil prohibet quin una et eadem actio procedat a primo et secundo agente.Ссылаются нормы: Q105A5Ad2, assert-h775810fa972d621ba785f442e8a1c1e8d0663040545460f0003863d9a5d82c92
section/105-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:02f01170925957d4877899a2162cff124b2641719c641fdcc995d0b5970c13b4LA
Ad tertium dicendum quod Deus non solum dat formas rebus, sed etiam conservat eas in esse, et applicat eas ad agendum, et est finis omnium actionum, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q105A5Ad3, assert-hcd6c80ac20dec84aeeacc23fca6583692e70fbc01b552bb7ca8389162f7556c5
section/105-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8d2ea516bed137a2e8099cbc8a542dcb8310c6fb3f9d7cbc00ef11f54d01e025LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus non operetur in omni operante. Nulla enim insufficientia est Deo attribuenda. Si igitur Deus operatur in omni operante, sufficienter in quolibet operatur. Superfluum igitur esset quod agens creatum aliquid operaretur.Ссылаются нормы: Q105A5Obiectio1, assert-h04ff5a56b22e4596c25c1bdf479eba27ed3d5908a01f491bf7c1aa2422acea4c
section/105-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a70360133830796c93ea04f33b12cef680b9059431d1086cc81183843eacc513LA
Praeterea, una operatio non est simul a duobus operantibus, sicut nec unus numero motus potest esse duorum mobilium. Si igitur operatio creaturae est a Deo in creatura operante, non potest esse simul a creatura. Et ita nulla creatura aliquid operatur.Ссылаются нормы: Q105A5Obiectio2, assert-hb9e231e43e2e487536a6b111c33b3611f2462b3f17b5353d6f168c67bdd3fbcd
section/105-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0065e538041875a8627b2fc855c5b5ebf66348adc807ab3fe7f7ce6352dd0ea1LA
Praeterea, faciens dicitur esse causa operationis facti, inquantum dat ei formam qua operatur. Si igitur Deus est causa operationis rerum factarum ab ipso, hoc erit inquantum dat eis virtutem operandi. Sed hoc est a principio, quando rem facit. Ergo videtur quod ulterius non operetur in creatura operante.Ссылаются нормы: Q105A5Obiectio3, assert-h1d017055d46ad9c80b7268932c211251d624b898dec053c5935e4ec8798b9eee, assert-hf30d7c71d8858bf4f2ec6c90bb6fbda496b65045a2a7116adc8d9a0f628f5b52
section/105-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dd95dc4ddf790e2f5e810529fd2d0ecbe2430b8ecfb8b843dca2cbd1152f58a2LA
Respondeo dicendum quod Deum operari in quolibet operante aliqui sic intellexerunt, quod nulla virtus creata aliquid operaretur in rebus, sed solus Deus immediate omnia operaretur; puta quod ignis non calefaceret, sed Deus in igne, et similiter de omnibus aliis. Hoc autem est impossibile. Primo quidem, quia sic subtraheretur ordo causae et causati a rebus creatis. Quod pertinet ad impotentiam creantis, ex virtute enim agentis est, quod suo effectui det virtutem agendi. Secundo, quia virtutes operativae quae in rebus inveniuntur, frustra essent rebus attributae, si per eas nihil operarentur. Quinimmo omnes res creatae viderentur quodammodo esse frustra, si propria operatione destituerentur, cum omnis res sit propter suam operationem. Semper enim imperfectum est propter perfectius, sicut igitur materia est propter formam, ita forma, quae est actus primus, est propter suam operationem, quae est actus secundus; et sic operatio est finis rei creatae. Sic igitur intelligendum est Deum operari in rebus, quod tamen ipsae res propriam habeant operationem. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod, cum sint causarum quatuor genera, materia quidem non est principium actionis, sed se habet ut subiectum recipiens actionis effectum. Finis vero et agens et forma se habent ut actionis principium, sed ordine quodam. Nam primo quidem, principium actionis est finis, qui movet agentem; secundo vero, agens; tertio autem, forma eius quod ab agente applicatur ad agendum (quamvis et ipsum agens per formam suam agat); ut patet in artificialibus. Artifex enim movetur ad agendum a fine, qui est ipsum operatum, puta arca vel lectus; et applicat ad actionem securim quae incidit per suum acumen. Sic igitur secundum haec tria Deus in quolibet operante operatur. Primo quidem, secundum rationem finis. Cum enim omnis operatio sit propter aliquod bonum verum vel apparens; nihil autem est vel apparet bonum, nisi secundum quod participat aliquam similitudinem summi boni, quod est Deus; sequitur quod ipse Deus sit cuiuslibet operationis causa ut finis. Similiter etiam considerandum est quod, si sint multa agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute primi, nam primum agens movet secundum ad agendum. Et secundum hoc, omnia agunt in virtute ipsius Dei; et ita ipse est causa actionum omnium agentium. Tertio, considerandum est quod Deus movet non solum res ad operandum, quasi applicando formas et virtutes rerum ad operationem, sicut etiam artifex applicat securim ad scindendum, qui tamen interdum formam securi non tribuit; sed etiam dat formam creaturis agentibus, et eas tenet in esse. Unde non solum est causa actionum inquantum dat formam quae est principium actionis, sicut generans dicitur esse causa motus gravium et levium; sed etiam sicut conservans formas et virtutes rerum; prout sol dicitur esse causa manifestationis colorum, inquantum dat et conservat lumen, quo manifestantur colores. Et quia forma rei est intra rem, et tanto magis quanto consideratur ut prior et universalior; et ipse Deus est proprie causa ipsius esse universalis in rebus omnibus, quod inter omnia est magis intimum rebus; sequitur quod Deus in omnibus intime operetur. Et propter hoc in sacra Scriptura operationes naturae Deo attribuuntur quasi operanti in natura; secundum illud Iob X, pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.Ссылаются нормы: Q105A5Respondeo, assert-ha5fe267640716a335242c7ddab950547de833ef92668cdf9a35c3cc4d55b6c69
section/105-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e66bb57db45aac17428ded6e84ff872db40f43738d20596f04a53ed49c10c422LA
Sed contra est quod dicitur Isaiae XXVI, omnia opera nostra operatus es in nobis, domine.Ссылаются нормы: assert-h8924b051dd1b8571ef9ef4c353fb134a021b231ea3d4c8f1612045da5aa1bde2
section/105-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:26b21f6d130615017cc68ee1530abfdd9fe2aa198ca2a2b0703896a6e0ac9d47LA
Ad primum ergo dicendum quod, cum aliquid contingit in rebus naturalibus praeter naturam inditam, hoc potest dupliciter contingere. Uno modo, per actionem agentis qui inclinationem naturalem non dedit, sicut cum homo movet corpus grave sursum, quod non habet ab eo ut moveatur deorsum, et hoc est contra naturam. Alio modo, per actionem illius agentis a quo dependet actio naturalis. Et hoc non est contra naturam, ut patet in fluxu et refluxu maris, qui non est contra naturam, quamvis sit praeter motum naturalem aquae, quae movetur deorsum; est enim ex impressione caelestis corporis, a quo dependet naturalis inclinatio inferiorum corporum. Cum igitur naturae ordo sit a Deo rebus inditus, si quid praeter hunc ordinem faciat, non est contra naturam. Unde Augustinus dicit, XXVI contra Faustum, quod id est cuique rei naturale, quod ille fecerit a quo est omnis modus, numerus et ordo naturae.Ссылаются нормы: Q105A6Ad1, assert-h280414b87505a4bd669b94c0545d665900b9c5a4e87ef151ecdea80979ea727c
section/105-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fcb7f080472ea91c588a5ffcb0211d1eefaeddaed2e4a25af996a0dac5eed118LA
Ad secundum dicendum quod ordo iustitiae est secundum relationem ad causam primam, quae est regula omnis iustitiae. Et ideo praeter hunc ordinem, Deus nihil facere potest.Ссылаются нормы: Q105A6Ad2, assert-h3245e85c0497f6dfb88bb2f5ae4e7d973842b898f0aa9a7da78b867d512b40c8
section/105-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b937178b28098447379b2bd6aa7fdca84fa152845191df0492c4d6101fd43ddbLA
Ad tertium dicendum quod Deus sic rebus certum ordinem indidit, ut tamen sibi reservaret quid ipse aliquando aliter ex causa esset facturus. Unde cum praeter hunc ordinem agit, non mutatur.Ссылаются нормы: Q105A6Ad3, assert-h07299a36a29554491d95a064f8ef0ca2e2fbdd511f7d77b71740ce88349adf4b
section/105-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:019263511a6cb4c6e78e05cea758bd544e7d4bb9f807195fd7634fa40f5c98d6LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit facere aliquid praeter ordinem rebus inditum. Dicit enim Augustinus, XXVI contra Faustum, Deus, conditor et creator omnium naturarum, nihil contra naturam facit. Sed hoc videtur esse contra naturam, quod est praeter ordinem naturaliter rebus inditum. Ergo Deus non potest facere aliquid praeter ordinem rebus inditum.Ссылаются нормы: Q105A6Obiectio1, assert-h737d5ef464a00337c24c066fd61dc8216f4305d409d1e28bf8a785cd6291d958, assert-hf408f2a4cccbc5830eea6f51663d53eab1b8120107834852bb3cfdced1290e10
section/105-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ba408c2004b9b52ada3b7c9ff45f2048e3efeec68c7345f7e48f801e5fad184cLA
Praeterea, sicut ordo iustitiae est a Deo, ita et ordo naturae. Sed Deus non potest facere aliquid praeter ordinem iustitiae, faceret enim tunc aliquid iniustum. Ergo non potest facere aliquid praeter ordinem naturae.Ссылаются нормы: Q105A6Obiectio2, assert-h72174df1aeb572dc1bb0efcb369f01a785c2d90c25d9acde14ad9d086f4da0cf, assert-hb9d91d2a0299b4f4836001231b18d231db34cd9f7ac7d75984eec9b56037c112
section/105-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8513d7c2056afaa44f5909b88d954d5a1237e9e5784c797e9d80c28dc6b61817LA
Praeterea, ordinem naturae Deus instituit. Si igitur praeter ordinem naturae Deus aliquid faciat, videtur quod ipse sit mutabilis. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: Q105A6Obiectio3, assert-h5adf96a25bca16b3a4d49cc550ef4072fc53ec583ccffb64fb5667c621ddaed9
section/105-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5a5196b489971e7888e71c82d6d81853a078a8648fe924457131e002cb51ecc2LA
Respondeo dicendum quod a qualibet causa derivatur aliquis ordo in suos effectus, cum quaelibet causa habeat rationem principii. Et ideo secundum multiplicationem causarum, multiplicantur et ordines, quorum unus continetur sub altero, sicut et causa continetur sub causa. Unde causa superior non continetur sub ordine causae inferioris, sed e converso. Cuius exemplum apparet in rebus humanis, nam ex patrefamilias dependet ordo domus, qui continetur sub ordine civitatis, qui procedit a civitatis rectore, cum et hic contineatur sub ordine regis, a quo totum regnum ordinatur. Si ergo ordo rerum consideretur prout dependet a prima causa, sic contra rerum ordinem Deus facere non potest, sic enim si faceret, faceret contra suam praescientiam aut voluntatem aut bonitatem. Si vero consideretur rerum ordo prout dependet a qualibet secundarum causarum, sic Deus potest facere praeter ordinem rerum. Quia ordini secundarum causarum ipse non est subiectus, sed talis ordo ei subiicitur, quasi ab eo procedens non per necessitatem naturae, sed per arbitrium voluntatis, potuisset enim et alium ordinem rerum instituere. Unde et potest praeter hunc ordinem institutum agere, cum voluerit; puta agendo effectus secundarum causarum sine ipsis, vel producendo aliquos effectus ad quos causae secundae non se extendunt. Unde et Augustinus dicit, XXVI contra Faustum, quod Deus contra solitum cursum naturae facit; sed contra summam legem tam nullo modo facit, quam contra seipsum non facit.Ссылаются нормы: Q105A6Respondeo, assert-h9a9968ea411b2567c47975ae536c7067f87b3401e82538937855985bd44ac147
section/105-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0df239594e96b6795e23d849ce3e65ec2ddce542a898008c70e33cbbcd62b0bbLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXVI contra Faustum, quod Deus aliquando aliquid facit contra solitum cursum naturae.Ссылаются нормы: assert-hcafeebc308d639c4cdc45c074fa6844ee26cd9d88a110570aab3c4b7f27eb24b
section/105-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a2c6ef3658069bec45a2ce26003bb5244d7efb3d87d9f6b3fe27035df22c788aLA
Ad primum ergo dicendum quod creatio, et iustificatio impii, etsi a solo Deo fiant, non tamen, proprie loquendo, miracula dicuntur. Quia non sunt nata fieri per alias causas, et ita non contingunt praeter ordinem naturae, cum haec ad ordinem naturae non pertineant.Ссылаются нормы: Q105A7Ad1, assert-h24e1dcd4aad7b7b268aaf70dab52d504e40e37e71365ae720e3dd79cb10f0627
section/105-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2d0ace6208fc0bc518823a4aff163887ab89bf4a7fe685dd1dfb540e78347122LA
Ad secundum dicendum quod arduum dicitur miraculum, non propter dignitatem rei in qua fit; sed quia excedit facultatem naturae. Similiter etiam insolitum dicitur, non quia frequenter non eveniat sed quia est praeter naturalem consuetudinem. Supra facultatem autem naturae dicitur aliquid, non solum propter substantiam facti sed etiam propter modum et ordinem faciendi. Supra spem etiam naturae miraculum esse dicitur; non supra spem gratiae, quae est ex fide, per quam credimus resurrectionem futuram.Ссылаются нормы: Q105A7Ad2, assert-h92511d0414969c77cb86fc277342788ad0e85371d811c238eb6dec59c29881ef
section/105-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:00e311f941e1dc72d41d7f08b179a8aecb609f05a61c3e10f53657463c54b157LA
Ad tertium dicendum quod scientia apostolorum, quamvis secundum se non fuerit manifesta, manifestabatur tamen in effectibus, ex quibus mirabilis apparebat.Ссылаются нормы: Q105A7Ad3, assert-h5f535afd1b49985f3619639c0a9ea19e214b3b0bd42d65ad6323e34ffd563b6f
section/105-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7a10044d7c7ff4bd977b2756deef80a52f89e422e8c7950b5d2c83ff367764e7LA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non omnia quae Deus facit praeter ordinem naturalem rerum, sint miracula. Creatio enim mundi, et etiam animarum, et iustificatio impii fiunt a Deo praeter ordinem naturalem, non enim fiunt per actionem alicuius causae naturalis. Et tamen haec miracula non dicuntur. Ergo non omnia quae facit Deus praeter ordinem naturalem rerum, sunt miracula.Ссылаются нормы: Q105A7Obiectio1, assert-h174e49db92a88866d81dc7352f96b32f1a549e122dcd464a199f9d0c2df75532
section/105-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6900cd41f4a17df977a432ceee5510902edcb9010f10134ef4892dc672f816e1LA
Praeterea, miraculum dicitur aliquid arduum et insolitum supra facultatem naturae et spem admirantis proveniens. Sed quaedam fiunt praeter naturae ordinem, quae tamen non sunt ardua, sunt enim in minimis rebus, sicut in restauratione gemmarum, vel sanatione aegrorum. Nec etiam sunt insolita, cum frequenter eveniant, sicut cum infirmi in plateis ponebantur ut ad umbram Petri sanarentur. Nec etiam sunt supra facultatem naturae, ut cum aliqui sanantur a febribus. Nec etiam supra spem, sicut resurrectionem mortuorum omnes speramus, quae tamen fiet praeter ordinem naturae. Ergo non omnia quae fiunt praeter naturae ordinem, sunt miracula.Ссылаются нормы: Q105A7Obiectio2, assert-h3c0bc2d6f64615d271913149e89a2c0fbe29e016afa1089ff958874dcd5cdab3, assert-h9dc85a6d8bae6cad2b9f7f6d7615b8f8f30381e59f4a21d2bea74717f0888dc0
section/105-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:e1d400078f789317a2b2ac3871afbce381f00727e09306fda166b2be27e67ec0LA
Praeterea, miraculi nomen ab admiratione sumitur. Sed admiratio est de rebus sensui manifestis. Sed quandoque aliqua accidunt praeter ordinem naturalem in rebus sensui non manifestis, sicut cum apostoli facti sunt scientes, neque invenientes neque discentes. Ergo non omnia quae fiunt praeter ordinem naturae, sunt miracula.Ссылаются нормы: Q105A7Obiectio3, assert-h22ebff206fcad86b3ca530cbfe17b0b539fa02bf0c4b3771c077dcc4b6347d0c, assert-h38256c337927e3b483e391290e4bf6b3ce091be93341c7823893c85affe587c7, assert-h94e16ec4405f443baceababef466e4ea496a88a0dec12544ecb1fdd4d3b0a5cd
section/105-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4c25e15ca9546409bc579b18bc22aa5882479fae331e072aafef81579a6eeaf8LA
Respondeo dicendum quod nomen miraculi ab admiratione sumitur. Admiratio autem consurgit, cum effectus sunt manifesti et causa occulta; sicut aliquis admiratur cum videt eclipsim solis et ignorat causam, ut dicitur in principio Metaphys. Potest autem causa effectus alicuius apparentis alicui esse nota, quae tamen est aliis incognita. Unde aliquid est mirum uni, quod non est mirum aliis; sicut eclipsim solis miratur rusticus, non autem astrologus. Miraculum autem dicitur quasi admiratione plenum, quod scilicet habet causam simpliciter et omnibus occultam. Haec autem est Deus. Unde illa quae a Deo fiunt praeter causas nobis notas, miracula dicuntur.Ссылаются нормы: Q105A7Respondeo, assert-hc3ecf43ce46f3ef284433f3a12d5fe96a38a1cd9f1fc4a5cf26bc63d4f2c32f1
section/105-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f500afed2f2c9406fb4e37bacca057b64deeb35785e7fedbf82e958e5b8e4253LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXVI contra Faustum, quod cum Deus aliquid facit contra cognitum nobis cursum solitumque naturae, magnalia, vel mirabilia nominantur.Ссылаются нормы: assert-h8b2fb6ec1432181cc9f9929f9720524ada9d5cfd80d687113400f5de0bc39c76
section/105-8/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:5857944002fedaee6d356d1987b52a3b510ebc3702ded6d40dce2b3d450f1fffLA
Et per hoc patet solutio ad obiecta, quae procedunt ex parte divinae potentiae.Ссылаются нормы: Q105A8Ad1, Q105A8Ad2, assert-h0cd7badba43bd09c5e0c608e2b95c01411d605e07fc7f80f474081032b185293, assert-hb994759112e60beaca62174bac35b13bebd7cbbf7d147fce862ce1b85776f7dd
section/105-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:230e3db606222291cee6d073c3f6309c69728691b284d8cf48ad7d5423de9431LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod unum miraculum non sit maius alio. Dicit enim Augustinus, in epistola ad Volusianum, in rebus mirabiliter factis tota ratio facti est potentia facientis. Sed eadem potentia, scilicet Dei, fiunt omnia miracula. Ergo unum non est maius alio.Ссылаются нормы: Q105A8Obiectio1, assert-h2dbfab6fac5643417eee61a3c707132bd825a4eee51854263f6a79f2c6372b05, assert-h6732ad89972d991437f98a971dca4b88a89087fa2f8facaf4451b8faa0bfa6b6
section/105-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:a7f4bdcecd3603c8c471ca4dae121450acac97700f54d86f5d04e2fe3a2dbd15LA
Praeterea, potentia Dei est infinita. Sed infinitum improportionabiliter excedit omne finitum. Ergo non magis est mirandum quod faciat hunc effectum, quam illum. Ergo unum miraculum non est maius altero.Ссылаются нормы: Q105A8Obiectio2, assert-h2d61ecdf9c773aa4b218a8b6a9ef5e51749add561e32f4396497d4f89dbd6c36, assert-h681b1d952f8d4f60829f0f7b6618dcaf963d890e1698a5bed8ac38d0b8b97b80, assert-h81577d9326155258adc1e771577ff70fef0585cc1e909bdd1994dc2aec5d61f7
section/105-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a34e7831f0d864a7cd9b79a44fae0ce3130dd1af1a93f72a1f906a2b1400abdbLA
Respondeo dicendum quod nihil potest dici miraculum ex comparatione potentiae divinae, quia quodcumque factum, divinae potentiae comparatum, est minimum; secundum illud Isaiae XL, ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt. Sed dicitur aliquid miraculum per comparationem ad facultatem naturae, quam excedit. Et ideo secundum quod magis excedit facultatem naturae, secundum hoc maius miraculum dicitur. Excedit autem aliquid facultatem naturae tripliciter. Uno modo, quantum ad substantiam facti, sicut quod duo corpora sint simul, vel quod sol retrocedat, aut quod corpus humanum glorificetur; quod nullo modo natura facere potest. Et ista tenent summum gradum in miraculis. Secundo aliquid excedit facultatem naturae, non quantum ad id quod fit, sed quantum ad id in quo fit, sicut resuscitatio mortuorum, et illuminatio caecorum, et similia. Potest enim natura causare vitam, sed non in mortuo, et potest praestare visum, sed non caeco. Et haec tenent secundum locum in miraculis. Tertio modo excedit aliquid facultatem naturae, quantum ad modum et ordinem faciendi, sicut cum aliquis subito per virtutem divinam a febre curatur absque curatione et consueto processu naturae in talibus, et cum statim aer divina virtute in pluvias densatur absque naturalibus causis, sicut factum est ad preces Samuelis et Eliae. Et huiusmodi tenent infimum locum in miraculis. Quaelibet tamen horum habent diversos gradus, secundum quod diversimode excedunt facultatem naturae.Ссылаются нормы: Q105A8Respondeo, assert-h5957a9b73e536a7d2088fd131d69cde2e52b63d848bf6cc5f6950971229c6ba6
section/105-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:afd59ca6005c5037b7c447894a070e77b99c5a3e5ce75570fe2b711c6cdb79c7LA
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. XIV, de operibus miraculosis loquens, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet.Ссылаются нормы: assert-hedca502ef47f351af6a250d069af1a65eba33dd0ec3c94ac90033aa1a1d79faa
question/105/prooemium · paragraph
la · official · sha256:07ab1c436b395221a5a1b0950954e55ebd9477a5f2d0d25aa643185c60b6bd09LA
Deinde considerandum est de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum. Et primo, de mutatione creaturarum a Deo; secundo, de mutatione unius creaturae ab alia. Circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum Deus immediate possit movere materiam ad formam. Secundo, utrum immediate possit movere aliquod corpus. Tertio, utrum possit movere intellectum. Quarto, utrum possit movere voluntatem. Quinto, utrum Deus operetur in omni operante. Sexto, utrum possit aliquid facere praeter ordinem rebus inditum. Septimo, utrum omnia quae sic Deus facit, sint miracula. Octavo, de diversitate miraculorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 106
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q106
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:f27b7f25fa0ec9261455c43d36357d5e67252001ff4031687120230c0c3e4274 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/106-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a9e12aff03632998aafb43601b810d009afa42870e099ae2445964efbcd64433LA
Ad primum ergo dicendum quod omnes Angeli, tam superiores quam inferiores, immediate vident Dei essentiam; et quantum ad hoc, unus non docet alium. De hac enim doctrina propheta loquitur, unde dicit non docebit vir fratrem suum, dicens, cognosce dominum. Omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Sed rationes divinorum operum, quae in Deo cognoscuntur sicut in causa, omnes quidem Deus in seipso cognoscit, quia seipsum comprehendit, aliorum vero Deum videntium tanto unusquisque in Deo plures rationes cognoscit, quanto eum perfectius videt. Unde superior Angelus plura in Deo de rationibus divinorum operum cognoscit quam inferior; et de his eum illuminat. Et hoc est quod dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod Angeli existentium illuminantur rationibus.Ссылаются нормы: Q106A1Ad1, assert-hd103111ee5712d55c1e5b0ae1f754859f995a4a0342f47768cdfd0246b2c9f74
section/106-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2dca70de4a03ce16a793919bae934d3ac764a6194fb973953fc6bfedec4a348aLA
Ad secundum dicendum quod unus Angelus non illuminat alium tradendo ei lumen naturae vel gratiae vel gloriae; sed confortando lumen naturale ipsius, et manifestando ei veritatem de his quae pertinent ad statum naturae, gratiae et gloriae, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q106A1Ad2, assert-he1fa485840e3b20edfd4132a262f77d381aae463e614c8f0bcd3f619f9535e20
section/106-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b753259c85d8ab7c15fe633a4380f001ed04dcef35bbc2ea4e453e87646034ebLA
Ad tertium dicendum quod rationalis mens formatur immediate a Deo, vel sicut imago ab exemplari, quia non est facta ad alterius imaginem quam Dei, vel sicut subiectum ab ultima forma completiva, quia semper mens creata reputatur informis, nisi ipsi primae veritati inhaereat. Aliae vero illuminationes, quae sunt ab homine vel Angelo, sunt quasi dispositiones ad ultimam formam.Ссылаются нормы: Q106A1Ad3, assert-hc2bd51c7204a8d90c3e1503642d11770d419f0e1d95e4edeccb04d44e3ea51c1
section/106-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:dae44a933b369477c6ae536f74e80c03123f31ae256b656aef2bfe64085a124bLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus non illuminet alium. Angeli enim eandem beatitudinem possident nunc, quam nos in futuro expectamus. Sed tunc unus homo non illuminabit alium; secundum illud Ierem. XXXI, non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum. Ergo etiam neque nunc unus Angelus illuminat alium.Ссылаются нормы: Q106A1Obiectio1, assert-h0e8ac3c127f2480d4de1b669dfef73260556f476d4ca2144758c4ee6d355a24c, assert-h5feee72b3ba136450e4bf4c073e9f487166870bdec8be0bcc6a02e95a5ab296f
section/106-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:967905f73f996e051c9a4f0e4c851938ee254e01803c445e8f219e91f40ecd89LA
Praeterea, triplex est lumen in Angelis, naturae, gratiae et gloriae. Sed Angelus illuminatur lumine naturae, a creante; lumine gratiae, a iustificante; lumine gloriae, a beatificante; quod totum Dei est. Ergo unus Angelus non illuminat alium.Ссылаются нормы: Q106A1Obiectio2, assert-h12088b178ba0b102180b028a3419b37174e961d60b8eac776a280d3e84f7f0e8, assert-ha8828e309d2789b66d1fcf8dffeb0311496679553d58b4f7682f6e7444c9100d
section/106-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:95cd0128e325e0253e6bcf96c3dc1c8c1db7217225aaeb1c5d50c4ca9b486a11LA
Praeterea, lumen est forma quaedam mentis. Sed mens rationalis a solo Deo formatur, nulla interposita creatura, ut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest. Ergo unus Angelus non illuminat mentem alterius.Ссылаются нормы: Q106A1Obiectio3, assert-h012d85e2a20dcc4d26863ddaf00e78e7ade13dbe1d22bb66bf209d80d4766f64, assert-h3cdf770e3d340a750891b132cd4b0a2e06e3b0f38469ac99934eaef72040c670
section/106-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5a719b55d7ef2aa6bc6d48cb2d63f15f9960278d5fd86f4a78994397d8a05fbfLA
Respondeo dicendum quod unus Angelus illuminat alium. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod lumen, secundum quod ad intellectum pertinet, nihil est aliud quam quaedam manifestatio veritatis; secundum illud ad Ephes. V, omne quod manifestatur, lumen est. Unde illuminare nihil aliud est quam manifestationem cognitae veritatis alteri tradere; secundum quem modum apostolus dicit, ad Ephes. III, mihi, omnium sanctorum minimo, data est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Sic igitur unus Angelus dicitur illuminare alium, inquantum ei manifestat veritatem quam ipse cognoscit. Unde Dionysius dicit, VII cap. Cael. Hier., quod theologi plane monstrant caelestium substantiarum ornatus a supremis mentibus doceri deificas scientias. Cum autem ad intelligendum duo concurrant, ut supra diximus, scilicet virtus intellectiva, et similitudo rei intellectae; secundum haec duo unus Angelus alteri veritatem notam notificare potest. Primo quidem, fortificando virtutem intellectivam eius. Sicut enim virtus imperfectioris corporis confortatur ex situali propinquitate perfectioris corporis, ut minus calidum crescit in calore ex praesentia magis calidi; ita virtus intellectiva inferioris Angeli confortatur ex conversione superioris Angeli ad ipsum. Hoc enim facit in spiritualibus ordo conversionis, quod facit in corporalibus ordo localis propinquitatis. Secundo autem unus Angelus alteri manifestat veritatem, ex parte similitudinis intellectae. Superior enim Angelus notitiam veritatis accipit in universali quadam conceptione, ad quam capiendam inferioris Angeli intellectus non esset sufficiens, sed est ei connaturale ut magis particulariter veritatem accipiat. Superior ergo Angelus veritatem quam universaliter concipit, quodammodo distinguit, ut ab inferiori capi possit; et sic eam cognoscendam illi proponit. Sicut etiam apud nos, doctores, quod in summa capiunt, multipliciter distinguunt, providentes capacitati aliorum. Et hoc est quod Dionysius dicit, XV cap. Cael. Hier., unaquaeque substantia intellectualis datam sibi a diviniore uniformem intelligentiam, provida virtute dividit et multiplicat, ad inferioris sursum ductricem analogiam.Ссылаются нормы: Q106A1Respondeo, assert-h8992572e891dad5ced3e9153d48de34090c760eeb47c291b22f286e1cd6d94bd
section/106-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ebd454cd2858fe18848c1569d3e47af65564b3c118824aacd3b85da5af825e42LA
Sed contra est quod dicit Dionysius, VIII cap. Cael. Hier., quod Angeli secundae hierarchiae purgantur et illuminantur et perficiuntur per Angelos primae hierarchiae.Ссылаются нормы: assert-h7d3863db7b440b60382ee5e104c82055edf977ed34016acd498f40f5ecd4be44
section/106-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f25d63b7133c4791d1688f3e3e266760c5f5623acbfbf79b049826ebca32d28eLA
Ad primum ergo dicendum quod secundum modum illuminationis, est accipienda et purgatio et perfectio. Et quia Deus illuminat immutando intellectum et voluntatem, purgat a defectibus intellectus et voluntatis, et perficit in finem intellectus et voluntatis. Angeli autem illuminatio refertur ad intellectum, ut dictum est. Et ideo etiam purgatio Angeli intelligitur a defectu intellectus, qui est nescientia; perfectio autem est consummatio in finem intellectus, qui est veritas cognita. Et hoc est quod dicit Dionysius, VI cap. Eccl. Hier., quod in caelesti hierarchia purgatio est in subiectis essentiis tanquam ignotorum illuminatio in perfectiorem eas scientiam ducens. Sicut si dicamus visum corporalem purgari, inquantum removentur tenebrae; illuminari vero, inquantum perfunditur lumine; perfici vero, secundum quod perducitur ad cognitionem colorati.Ссылаются нормы: Q106A2Ad1, assert-hcf168f40ad26776fc9f43c4eeb677a687c796955c636ab674421dcd3ad3f1a6b
section/106-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f38efdba6b3d08dfff6a5e56645169a2c4ca8ec1fa0202db48517e20672e3c64LA
Ad secundum dicendum quod unus Angelus potest inducere alium ad amorem Dei per modum persuadentis, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q106A2Ad2, assert-hacbdbe6e093c5afebd578e91f2a985f8031531c93a5c79bfd73401cc0d563e23
section/106-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:45b6807f333006d532540dfa17b6e563156cdea03f3f24c5077f3900711a255eLA
Ad tertium dicendum quod philosophus loquitur de appetitu inferiori sensitivo, qui potest moveri a superiori intellectivo, quia pertinet ad eandem naturam animae, et quia inferior appetitus est virtus in organo corporali. Quod in Angelis locum non habet.Ссылаются нормы: Q106A2Ad3, assert-h867360784da801be28ef3a93ae3d81d3ff965114873397d53d436706de842d2c
section/106-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d9ad629b807dcde0738475adf721029937eca7a6498a098c8058b8203f30c84aLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus possit movere voluntatem alterius. Quia secundum Dionysium, sicut unus Angelus illuminat alium, ita purgat et perficit; ut patet ex auctoritate supra inducta. Sed purgatio et perfectio videntur pertinere ad voluntatem, nam purgatio videtur esse a sordibus culpae, quae pertinet ad voluntatem; perfectio autem videtur esse per consecutionem finis, qui est obiectum voluntatis. Ergo unus Angelus potest movere voluntatem alterius.Ссылаются нормы: Q106A2Obiectio1, assert-hb793dbae2c25ba9d0cfe95bf98ad0087f188cccea4fa695197d384554454fda9, assert-hcd19a78b51ff21229a40002ca005059f5dedc314e9f5562700a89d1ffcf3f1f2
section/106-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:88a662907c200b0fb7bfbf6fe0270b8001385c02172b12756a13db3b81480c55LA
Praeterea, sicut Dionysius dicit VII cap. Cael. Hier., nomina Angelorum designant eorum proprietates. Seraphim autem incendentes dicuntur, aut calefacientes, quod est per amorem, qui ad voluntatem pertinet. Unus ergo Angelus movet voluntatem alterius.Ссылаются нормы: Q106A2Obiectio2, assert-h8466048312545848b546789f7ddfbcd3f1f90b1127232770a768103085631eab
section/106-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f147cb9148018da93a9b09a9baa6ca1b2ff27d42ede2bb4d47a5dff524945ca9LA
Praeterea, philosophus dicit, in III de anima, quod appetitus superior movet appetitum inferiorem. Sed sicut intellectus Angeli superioris superior est, ita etiam appetitus. Ergo videtur quod superior Angelus possit immutare voluntatem alterius.Ссылаются нормы: Q106A2Obiectio3, assert-h800f48ba7ea87486ff45abc0f61de1ed4c73f49ef4fbbd8d9702b879d2e8a625, assert-h9df7c366910b401ac7d35eb457d7fb87b4faf8891fe63142d8534bff9dafa1d3
section/106-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9dde2007883c06488aa7513fd980c17536b2c61dcb862e8d8ce6b7d6fefc8daaLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, voluntas immutatur dupliciter, uno modo, ex parte obiecti; alio modo ex parte ipsius potentiae. Ex parte quidem obiecti, movet voluntatem et ipsum bonum quod est voluntatis obiectum, sicut appetibile movet appetitum; et ille qui demonstrat obiectum, puta qui demonstrat aliquid esse bonum. Sed sicut supra dictum est, alia quidem bona aliqualiter inclinant voluntatem; sed nihil sufficienter movet voluntatem, nisi bonum universale, quod est Deus. Et hoc bonum solus ipse ostendit, ut per essentiam videatur a beatis, qui dicenti Moysi, ostende mihi gloriam tuam, respondit, ego ostendam tibi omne bonum, ut habetur Exod. XXXIII. Angelus ergo non sufficienter movet voluntatem, neque ut obiectum, neque ut ostendens obiectum. Sed inclinat eam, ut amabile quoddam, et ut manifestans aliqua bona creata ordinata in Dei bonitatem. Et per hoc inclinare potest ad amorem creaturae vel Dei, per modum suadentis. Ex parte vero ipsius potentiae, voluntas nullo modo potest moveri nisi a Deo. Operatio enim voluntatis est inclinatio quaedam volentis in volitum. Hanc autem inclinationem solus ille immutare potest, qui virtutem volendi creaturae contulit, sicut et naturalem inclinationem solum illud agens potest mutare, quod potest dare virtutem quam consequitur inclinatio naturalis. Solus autem Deus est qui potentiam volendi tribuit creaturae, quia ipse solus est auctor intellectualis naturae. Unde unus Angelus voluntatem alterius movere non potest.Ссылаются нормы: Q106A2Respondeo, assert-hce5bfeefe4cccfee5321adb8f651c17774b7e228a869e0edbb8f09f3017534d2
section/106-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:17a92295cd1f0eeaa17596a362d91efe48a589289cf0a1f01a203ab0c787bc0dLA
Sed contra, eius est immutare voluntatem, cuius est iustificare, cum iustitia sit rectitudo voluntatis. Sed solus Deus est qui iustificat. Ergo unus Angelus non potest mutare voluntatem alterius.Ссылаются нормы: assert-hbe26ebcb39869c67acb2d486d0e5ed4a4d365601ffb7d08991752bc90ef953ae
section/106-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6819660ceff8354aff43e9f32316aa1894fcc91560d9f5e45a3a532a7885f99dLA
Ad primum ergo dicendum quod ecclesiastica hierarchia imitatur caelestem aliqualiter, sed non perfecte consequitur eius similitudinem. In caelesti enim hierarchia tota ratio ordinis est ex propinquitate ad Deum. Et ideo illi qui sunt Deo propinquiores, sunt et gradu sublimiores, et scientia clariores, et propter hoc superiores nunquam ab inferioribus illuminantur. Sed in ecclesiastica hierarchia, interdum qui sunt Deo per sanctitatem propinquiores, sunt gradu infimi, et scientia non eminentes, et quidam in uno etiam secundum scientiam eminent, et in alio deficiunt. Et propter hoc superiores ab inferioribus doceri possunt.Ссылаются нормы: Q106A3Ad1, assert-h6f17283c19ffe22b87958779eac24a59ba8b4706d2c623c3c4095fb7ad9156f8
section/106-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5e13fbc6d3befc019d7fdd333d50793092ccfa8541794143112400d71e208295LA
Ad secundum dicendum quod non est similis ratio de hoc quod Deus agat praeter ordinem naturae corporalis, et naturae spiritualis, ut dictum est. Unde ratio non sequitur.Ссылаются нормы: Q106A3Ad2, assert-h095d50d46677b277628f91c98cdbb0778821a638f6458bf4d13fa0fed45c67a1
section/106-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eb3b2ae5b95f5954dc2230c675ac557325db26fa5637368e2f922ac5596a50c2LA
Ad tertium dicendum quod Angelus voluntate convertitur ad alium Angelum illuminandum; sed voluntas Angeli semper regulatur lege divina, quae ordinem in Angelis instituit.Ссылаются нормы: Q106A3Ad3, assert-h267e08baa9634766cc72dcdf9a78fb202fdebede1374ef188885e52ff79e2466
section/106-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c1749385ae402ab6e62430b15e608decc3909632e67e21d33a5fa9ee5765da14LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus inferior superiorem illuminare possit. Ecclesiastica enim hierarchia derivata est a caelesti, et eam repraesentat, unde et superna Ierusalem dicitur mater nostra, Gal. IV. Sed in Ecclesia etiam superiores illuminantur ab inferioribus et docentur; secundum illud apostoli, I ad Cor. XIV, potestis omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Ergo et in caelesti hierarchia superiores ab inferioribus possunt illuminari.Ссылаются нормы: Q106A3Obiectio1, assert-h31b3c8b37a6a61271a44b9b79232bc5e0617bb88bba5b6c6f27889f550fa8e84, assert-hc937f5ba1af0e195bf691a28dbf13128eb1521c4bc0730a46e70b80830e69a95
section/106-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f50816526355008c60160839fbaa6acb1fb4fa1eb7280609705f646a5dd2264aLA
Praeterea, sicut ordo corporalium substantiarum dependet ex Dei voluntate, ita et ordo substantiarum spiritualium. Sed sicut dictum est, Deus quandoque praeter ordinem substantiarum corporalium operatur. Ergo quandoque etiam operatur praeter ordinem spiritualium substantiarum, illuminando inferiores non per medios superiores. Sic ergo inferiores illuminati a Deo, possunt superiores illuminare.Ссылаются нормы: Q106A3Obiectio2, assert-h995babf316ecb4324354c70f538256b6e37cdf30ecfd6844941a8d377be09d4f, assert-hff060461ddc7476d5d3eb54263b8873bb3d9ab6259e4dbe6f7d55fc595beecdb
section/106-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d6d64215f50afc3f997e57988ea9c958e92d295772e009fcfdec98447e947c72LA
Praeterea, unus Angelus alium illuminat, ad quem se convertit, ut supra dictum est. Sed cum ista conversio sit voluntaria, potest supremus Angelus ad infimum se convertere, mediis praetermissis. Ergo potest eum immediate illuminare, et ita potest illuminare superiores.Ссылаются нормы: Q106A3Obiectio3, assert-h4e7b909823d586e48e0799f95ef812d60ebf37f6d5274b241682596a8f3a9085, assert-hab7d7d7ccadc7c90451132e605920b56ec3fb6b6156af25c8f4d7373544d81b4
section/106-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c2d43c0786b3446cdecf8b0de72d795c611e4f10770f659855b1408d21d2a4e7LA
Respondeo dicendum quod inferiores Angeli nunquam illuminant superiores, sed semper ab eis illuminantur. Cuius ratio est quia, sicut supra dictum est, ordo continetur sub ordine, sicut causa continetur sub causa. Unde sicut ordinatur causa ad causam, ita ordo ad ordinem. Et ideo non est inconveniens, si aliquando aliquid fiat praeter ordinem inferioris causae, ad ordinandum in superiorem causam, sicut in rebus humanis praetermittitur mandatum praesidis, ut obediatur principi. Et ita contingit ut praeter ordinem naturae corporalis, aliquid Deus miraculose operetur, ad ordinandum homines in eius cognitionem. Sed praetermissio ordinis qui debetur spiritualibus substantiis, in nullo pertinet ad ordinationem hominum in Deum, cum operationes Angelorum non sint nobis manifestae, sicut operationes visibilium corporum. Et ideo ordo qui convenit spiritualibus substantiis, nunquam a Deo praetermittitur, quin semper inferiora moveantur per superiora, et non e converso.Ссылаются нормы: Q106A3Respondeo, assert-h93496f97ea2acd3c31327cc05c032868f36af99b9917208286e651c4cb62267f
section/106-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:d8fc27a886da2c451a911a77322a77b4d74fa70c570f17c70b2d238465101083LA
Sed contra est quod Dionysius dicit hanc legem esse divinitatis immobiliter firmatam, ut inferiora reducantur in Deum per superiora.Ссылаются нормы: assert-hfc637d70620d33061c305807652aef85046b360bee75b019bffd3f8dcb929b5a
section/106-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a0fce5e4d554cbf77eabb4d7e379633c4ba1fdd6a4270f655906f6e1526cfa93LA
Ad primum ergo dicendum quod superiorum Angelorum scientia dicitur esse universalior, quantum ad eminentiorem modum intelligendi.Ссылаются нормы: Q106A4Ad1, assert-h7dd68a471103ad452754601561f2a0ab67cbc215490256726a9b9081f23cc86f
section/106-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:28a2089ffb79e0f84446ae0d4fdd43e7e26e8abd4a388fdd6a24bf67dcf7b488LA
Ad secundum dicendum quod verbum Magistri non sic est intelligendum, quod inferiores Angeli penitus ignoraverint mysterium incarnationis; sed quia non ita plene cognoverunt sicut superiores, et in eius cognitione postmodum profecerunt, dum illud mysterium impleretur.Ссылаются нормы: Q106A4Ad2, assert-h132bc495fee9d7426872f09f90112b5de7e1d8d67f4290e03d45b84a4bbafbf2
section/106-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fe77cce8a2415a1a863416e960de222f9919d5fa95d14797bc327f470e38d528LA
Ad tertium dicendum quod, usque ad diem iudicii, semper nova aliqua supremis Angelis revelantur divinitus de his quae pertinent ad dispositionem mundi, et praecipue ad salutem electorum. Unde semper remanet unde superiores Angeli inferiores illuminent.Ссылаются нормы: Q106A4Ad3, assert-h826d240473329651127e47a623da540efa9637db4bc7060253384b59b1773683
section/106-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cac12641f67df280c3081f8c5b45aa717f9daeeabb7ea473c1327fb4280670adLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angelus superior non illuminet inferiorem de omnibus quae ipse novit. Dicit enim Dionysius, XII cap. Cael. Hier., quod Angeli superiores habent scientiam magis universalem, inferiores vero magis particularem et subiectam. Sed plura continentur sub scientia universali quam sub particulari. Ergo non omnia quae sciunt superiores Angeli, cognoscunt inferiores per superiorum illuminationem.Ссылаются нормы: Q106A4Obiectio1, assert-h21cceb9c2c20bcd45d066a2331fd56e1fe98ebbbdb78c91a90968aabd0d45c00, assert-ha964872d9de0ab7528b95ec5656a4d38844bccc3d03e1ce4d7a655849a7ee99c
section/106-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:58f4a1c06a43ee914fad986f76bddfae0918b609e832847f214fc9cecc069fa7LA
Praeterea, Magister dicit, in XI distinctione II Sent., quod superiores Angeli cognoverunt a saeculis mysterium incarnationis, inferioribus vero ignotum fuit usquequo completum est. Quod videtur per hoc quod, quibusdam Angelis quaerentibus, quis est iste rex gloriae? Quasi ignorantibus, alii respondent, quasi scientes, dominus virtutum ipse est rex gloriae, ut Dionysius exponit VII cap. Cael. Hier. Hoc autem non esset, si superiores Angeli illuminarent inferiores de omnibus quae ipsi cognoscunt. Non ergo eos illuminant de omnibus sibi notis.Ссылаются нормы: Q106A4Obiectio2, assert-he6e751dd2d704f9b65ab6e0913098067a4e8bbb96ada5123971d08ad5d510e73
section/106-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ffb65284fd6dfe72c27589ea159f698555d63cdcc600848d875ae9a68365164bLA
Praeterea, si omnia superiores Angeli inferioribus annuntiant quae cognoscunt, nihil inferioribus ignotum remanet, quod superiores cognoscant. Non ergo de cetero superiores poterunt illuminare inferiores. Quod videtur inconveniens. Non ergo superiores de omnibus inferiores illuminant.Ссылаются нормы: Q106A4Obiectio3, assert-h49516c53506c8359556cd67f0b30158e964baa54333f8ef51ff931177b214107, assert-h95fcec46f8d9bc049820868010d3bcd5db78a7dd7204235a10308f8c17974e26
section/106-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6b49c0f2e22c9cde6dc40106a4e72d35910d1c3b384f4efa4e796c37d6b4b8f9LA
Respondeo dicendum quod omnes creaturae ex divina bonitate participant ut bonum quod habent, in alia diffundant, nam de ratione boni est quod se aliis communicet. Et inde est etiam quod agentia corporalia similitudinem suam aliis tradunt, quantum possibile est. Quanto igitur aliqua agentia magis in participatione divinae bonitatis constituuntur, tanto magis perfectiones suas nituntur in alios transfundere, quantum possibile est. Unde beatus Petrus monet eos qui divinam bonitatem per gratiam participant, dicens, I Petr. IV, unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Multo igitur magis sancti Angeli, qui sunt in plenissima participatione divinae bonitatis, quidquid a Deo percipiunt, subiectis impartiuntur. Non tamen recipitur ab inferioribus ita excellenter sicut est in superioribus. Et ideo superiores semper remanent in altiori ordine, et perfectiorem scientiam habentes. Sicut unam et eandem rem plenius intelligit magister, quam discipulus qui ab eo addiscit.Ссылаются нормы: Q106A4Respondeo, assert-hcdb846c4cb898df84011fee221c07a5e0947b3cf4e745701315c40d9b60c832c
section/106-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b7dbe0a1bba27e1193e87f209730f554b73f2ebc6ba57c55744a8c5dfabc3bafLA
Sed contra est quod Gregorius dicit, quod in illa caelesti patria, licet quaedam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter. Et Dionysius dicit, XV cap. Cael. Hier., quod unaquaeque caelestis essentia intelligentiam sibi a superiori datam, inferiori communicat; ut patet ex auctoritate supra inducta.Ссылаются нормы: assert-h9680734aa05c46398db25deee2f6f0ec878f5e9428d7984402f78f551fb1f281
question/106/prooemium · paragraph
la · official · sha256:2d1fb77833452dfc9d703d6623b3c36b72139828d149dc31a7017a91e1156b84LA
Deinde considerandum est quomodo una creatura moveat aliam. Erit autem haec consideratio tripartita, ut primo consideremus quomodo Angeli moveant, qui sunt creaturae pure spirituales; secundo, quomodo corpora moveant; tertio, quomodo homines, qui sunt ex spirituali et corporali natura compositi. Circa primum tria consideranda occurrunt, primo, quomodo Angelus agat in Angelum; secundo, quomodo in creaturam corporalem; tertio, quomodo in homines. Circa primum, considerare oportet de illuminatione, et locutione Angelorum, et ordinatione eorum ad invicem, tam bonorum, quam malorum. Circa illuminationem quaeruntur quatuor. Primo, utrum unus Angelus moveat intellectum alterius illuminando. Secundo, utrum unus moveat voluntatem alterius. Tertio, utrum inferior Angelus possit illuminare superiorem. Quarto, utrum superior Angelus illuminet inferiorem de omnibus quae cognoscit.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 107
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q107
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:3631a202e713f33cb62a3ee4ca2eddbd37a7fd35a7767a8149a6b16e262f08b7 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 35
section/107-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0dec3077a5be4ee8a8baf0be0b40cdf98430e8d9bf629094e353ac5211a21509LA
Ad primum ergo dicendum quod in nobis interior mentis conceptus quasi duplici obstaculo clauditur. Primo quidem, ipsa voluntate, quae conceptum intellectus potest retinere interius, vel ad extra ordinare. Et quantum ad hoc, mentem unius nullus alius potest videre nisi solus Deus; secundum illud I Cor. II, quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Secundo autem clauditur mens hominis ab alio homine per grossitiem corporis. Unde cum etiam voluntas ordinat conceptum mentis ad manifestandum alteri, non statim cognoscitur ab alio, sed oportet aliquod signum sensibile adhibere. Et hoc est quod Gregorius dicit, II Moral., alienis oculis intra secretum mentis, quasi post parietem corporis stamus, sed cum manifestare nosmetipsos cupimus, quasi per linguae ianuam egredimur, ut quales sumus intrinsecus, ostendamus. Hoc autem obstaculum non habet Angelus. Et ideo quam cito vult manifestare suum conceptum, statim alius cognoscit.Ссылаются нормы: Q107A1Ad1, assert-hef9e5982e4c2644b1bacfe56618d98c22f312fcc1a49958a9db76419906ffbc3
section/107-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:afb48df1a09f9fe6d21c5feb97361b8580c7f2fd555715d20991d7046282e537LA
Ad secundum dicendum quod locutio exterior quae fit per vocem, est nobis necessaria propter obstaculum corporis. Unde non convenit Angelo, sed sola locutio interior; ad quam pertinet non solum quod loquatur sibi interius concipiendo, sed etiam quod ordinet per voluntatem ad alterius manifestationem. Et sic lingua Angelorum metaphorice dicitur ipsa virtus Angeli, qua conceptum suum manifestat.Ссылаются нормы: Q107A1Ad2, assert-h0768c46971baf4e893e1348898245c53c94c5e2e77cf5f5fa4901290b7882139
section/107-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0fd8710fb51b9dbdabe9a1cc78c720a71d88659de405028db18133b43f07de77LA
Ad tertium dicendum quod, quantum ad Angelos bonos, qui semper se invicem vident in verbo, non esset necessarium ponere aliquid excitativum, quia sicut unus semper videt alium, ita semper videt quidquid in eo est ad se ordinatum. Sed quia etiam in statu naturae conditae sibi invicem loqui poterant, et mali Angeli etiam nunc sibi invicem loquuntur; dicendum est quod, sicut sensus movetur a sensibili, ita intellectus movetur ab intelligibili. Sicut ergo per signum sensibile excitatur sensus, ita per aliquam virtutem intelligibilem potest excitari mens Angeli ad attendendum.Ссылаются нормы: Q107A1Ad3, assert-h32c2c72c6e933f0c6fbf6f2288724fd42d6d373f07320b26d99b3589a4db223e
section/107-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3b4e2a50284231ef553e60fd87987ab32964cb4a2d20492936784edc00a13937LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus alteri non loquatur. Dicit enim Gregorius, XVIII Moral., quod in statu resurrectionis uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondit. Multo igitur minus mens unius Angeli absconditur ab altero. Sed locutio est ad manifestandum alteri quod latet in mente. Non igitur oportet quod unus Angelus alteri loquatur.Ссылаются нормы: Q107A1Obiectio1, assert-hb88cb4f702c9f9f1e25fd12899e65a1afdba7c6d4f8cbd2c8d399ad381a674ea, assert-hfe2e443b1f491784983b1a9aaf24792c5b66ac64d013bffdc8e16038a077cb35
section/107-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:36ff3f760d3666897de8db15a28dd7b96baf4d4f3a44e16187e95e916c39f8d5LA
Praeterea, duplex est locutio, interior, per quam aliquis sibi ipsi loquitur; et exterior, per quam aliquis loquitur alteri. Exterior autem locutio fit per aliquod sensibile signum, puta voce vel nutu vel aliquo corporis membro, puta lingua vel digito, quae Angelis competere non possunt. Ergo unus Angelus alteri non loquitur.Ссылаются нормы: Q107A1Obiectio2, assert-hf291bbb8f1b61397b94c867405ba0c399790282f88d665e4783b956062cc78f4
section/107-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9fb1f0d07521609942cb63b336819c2abf5b81edd70527c402c5e14957d0cdc6LA
Praeterea, loquens excitat audientem ut attendat suae locutioni. Sed non videtur per quid unus Angelus excitet alium ad attendendum, hoc enim fit apud nos aliquo sensibili signo. Ergo unus Angelus non loquitur alteri.Ссылаются нормы: Q107A1Obiectio3, assert-h5c31d3e10bebdce06962b25a2632415072a30292588d88c78e59c1025738d367, assert-ha1cc87ddcb0e4db3cd71bbc7bdbe68e845055e01937929b5c0b5b6d744daabc3
section/107-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0d6f399defbfee7dbcc6b2c5e2850d7ccf7d92626701c557bc3c352333b27122LA
Respondeo dicendum quod in Angelis est aliqua locutio, sed, sicut dicit Gregorius II Moral., dignum est ut mens nostra, qualitatem corporeae locutionis excedens, ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimae suspendatur. Ad intelligendum igitur qualiter unus Angelus alii loquatur, considerandum est quod, sicut supra diximus cum de actibus et potentiis animae ageretur, voluntas movet intellectum ad suam operationem. Intelligibile autem est in intellectu tripliciter, primo quidem, habitualiter, vel secundum memoriam, ut Augustinus dicit; secundo autem, ut in actu consideratum vel conceptum; tertio, ut ad aliud relatum. Manifestum est autem quod de primo gradu in secundum transfertur intelligibile per imperium voluntatis, unde in definitione habitus dicitur, quo quis utitur cum voluerit. Similiter autem et de secundo gradu transfertur in tertium per voluntatem, nam per voluntatem conceptus mentis ordinatur ad alterum, puta vel ad agendum aliquid, vel ad manifestandum alteri. Quando autem mens convertit se ad actu considerandum quod habet in habitu, loquitur aliquis sibi ipsi, nam ipse conceptus mentis interius verbum vocatur. Ex hoc vero quod conceptus mentis angelicae ordinatur ad manifestandum alteri, per voluntatem ipsius Angeli, conceptus mentis unius Angeli innotescit alteri, et sic loquitur unus Angelus alteri. Nihil est enim aliud loqui ad alterum, quam conceptum mentis alteri manifestare.Ссылаются нормы: Q107A1Respondeo, assert-h60b81e963f9636c3659f702551e918adf089b9da174fa8d8e5979385af593edb
section/107-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:cdc6388efadb2ec2129a90985ff089b6fe80c51673d3b8cc9a2ddb6baffd812aLA
Sed contra est quod dicitur I Cor. XIII, si linguis hominum loquar et Angelorum.Ссылаются нормы: assert-h9d12a13cc1319da207e725bdcd6dfb8839f59f3108662035679a67092273b737
section/107-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3f3cc4fd236186a5f38716e09a6c2fa2b20bff14d6c8203e6825d7049e468cf5LA
Et per hoc patet solutio ad primum, et ad secundum.Ссылаются нормы: Q107A2Ad1, assert-h911c8c1a19805064eccd1e975c7a7f1f3b2c4830cf3ee06f9cf9c4b13f096d07
section/107-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:67122934d25a14f070cc03d8de5adf7a3e784254d33d500153fa8e96e00ddd8cLA
Ad tertium dicendum quod omnis Dei locutio ad Angelos est illuminatio, quia cum voluntas Dei sit regula veritatis, etiam scire quid Deus velit, pertinet ad perfectionem et illuminationem mentis creatae. Sed non est eadem ratio de voluntate Angeli, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q107A2Ad2, Q107A2Ad3, assert-h4fa0ef1b9992d3879de822bb7be2ffaf8d465a6932a744bc24d47cc57a7cd6c1, assert-hd288c976b058e8683f6170f63be30b359caefed8fa4da9f29eb7a38d324f87e2
section/107-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b7aff54a256dd417d83fe524ed8e4712e82591b0b4ba355d45865b07c89e4899LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inferior Angelus superiori non loquatur. Quia super illud I Cor. XIII, si linguis hominum loquar et Angelorum, dicit Glossa quod locutiones Angelorum sunt illuminationes, quibus superiores illuminant inferiores. Sed inferiores nunquam illuminant superiores, ut supra dictum est. Ergo nec inferiores superioribus loquuntur.Ссылаются нормы: Q107A2Obiectio1, assert-h7c417ce601f8614c4428394d69f7fd9531aeb97f4a81dc2c66bc6143449b5c3c, assert-hf2d09d52922befaa6a5a3e5c53ad86f4eaad16ec6744e0ca7ce079432ac0aef1
section/107-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cf98d6bc9a9267a11804406a9393fb450b17dd27b593040f947e6e82c908083dLA
Praeterea, supra dictum est quod illuminare nihil est aliud quam illud quod est alicui manifestum, alteri manifestare. Sed hoc idem est loqui. Ergo idem est loqui, et illuminare, et sic idem quod prius.Ссылаются нормы: Q107A2Obiectio2, assert-h1135744f5d74b9da74b98e10207fe20bafd3f92338e59775fffac9642fb462cf, assert-hf0208a0f29fb3854e6cc20a8054f8d9227453ae69928d10ed607d058eedb9676
section/107-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:baee407e31cc1adca4744713ee5d10365d9e8403f494373b5e6660b9bd1fada3LA
Praeterea, Gregorius dicit, II Moral., quod Deus ad Angelos loquitur, eo ipso quod eorum cordibus occulta sua invisibilia ostendit. Sed hoc ipsum est illuminare. Ergo omnis Dei locutio est illuminatio. Pari ergo ratione, omnis Angeli locutio est illuminatio. Nullo ergo modo Angelus inferior superiori loqui potest.Ссылаются нормы: Q107A2Obiectio3, assert-h0215490520f31a360c6320b8e8722041e499e84500d1f4a6e09784949bbf0852, assert-hf08ee792f3091599bae755a003d017f188a490eff403623956ba6d1b408db723
section/107-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:07a46e8c2e1c3ef3c159aaa4008eb9a346b8d5195f7ed1b5776aee7942643f07LA
Respondeo dicendum quod Angeli inferiores superioribus loqui possunt. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod omnis illuminatio est locutio in Angelis, sed non omnis locutio est illuminatio. Quia sicut dictum est, Angelum loqui Angelo nihil aliud est quam conceptum suum ordinare ad hoc ut ei innotescat, per propriam voluntatem. Ea vero quae mente concipiuntur, ad duplex principium referri possunt, scilicet ad ipsum Deum, qui est prima veritas; et ad voluntatem intelligentis, per quam aliquid actu consideramus. Quia vero veritas est lumen intellectus, et regula omnis veritatis est ipse Deus; manifestatio eius quod mente concipitur, secundum quod dependet a prima veritate, et locutio est et illuminatio; puta si unus homo dicat alii, caelum est a Deo creatum, vel, homo est animal. Sed manifestatio eorum quae dependent ex voluntate intelligentis, non potest dici illuminatio, sed locutio tantum; puta si aliquis alteri dicat, volo hoc addiscere, volo hoc vel illud facere. Cuius ratio est, quia voluntas creata non est lux, nec regula veritatis, sed participans lucem, unde communicare ea quae sunt a voluntate creata, inquantum huiusmodi, non est illuminare. Non enim pertinet ad perfectionem intellectus mei, quid tu velis, vel quid tu intelligas, cognoscere, sed solum quid rei veritas habeat. Manifestum est autem quod Angeli dicuntur superiores vel inferiores per comparationem ad hoc principium quod est Deus. Et ideo illuminatio, quae dependet a principio quod est Deus, solum per superiores Angelos ad inferiores deducitur. Sed in ordine ad principium quod est voluntas, ipse volens est primus et supremus. Et ideo manifestatio eorum quae ad voluntatem pertinent, per ipsum volentem deducitur ad alios quoscumque. Et quantum ad hoc, et superiores inferioribus, et inferiores superioribus loquuntur.Ссылаются нормы: Q107A2Respondeo, assert-h69b21eb66d57dd5f42d980f178cb59660ea69cfbf7f5b5a235d34ce43b0ceec0
section/107-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ca25ce596e3c872e54f795494e2f45077ad5d27c6f6154d5437eb52eb6ece4e2LA
Sed contra est quod, sicut Dionysius exponit VII Cael. Hier., inferiores Angeli superioribus dixerunt, quis est iste rex gloriae?Ссылаются нормы: assert-he7841cfb19263282035f17fa0bc2c87f15af02ec925fc6d00e25e0e6fc196ea1
section/107-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:669797a671414223b8aace1e5fe5a362044c7992ec14dc019b314498bdeab4afLA
Ad primum ergo dicendum quod locutio non semper est ad manifestandum alteri; sed quandoque ad hoc ordinatur finaliter, ut loquenti aliquid manifestetur; sicut cum discipulus quaerit aliquid a magistro.Ссылаются нормы: Q107A3Ad1, assert-hb51340d732b63b7d8bef24c29e47ef13ddd72ecf3a57d2a1b964b2ae2a508d67
section/107-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:797e5862306d0b6d5d66d6e234a6238831334dfc0ba1375f23cacd062d80ca6cLA
Ad secundum dicendum quod locutione qua Angeli loquuntur Deo laudantes ipsum et admirantes, semper Angeli Deo loquuntur. Sed locutione qua eius sapientiam consulunt super agendis, tunc ei loquuntur, quando aliquod novum per eos agendum occurrit, super quo desiderant illuminari.Ссылаются нормы: Q107A3Ad2, assert-h4672857bf8ab5ffd6c545efc1825cfb32fa81c02e080b119d681568cc6997705
section/107-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e56c9f9f1497b11ef9a925aba8662a045a37c98ed6d258b9e4e4917ca214ff8bLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus Deo non loquatur. Locutio enim est ad manifestandum aliquid alteri. Sed Angelus nihil potest manifestare Deo, qui omnia novit. Ergo Angelus non loquitur Deo.Ссылаются нормы: Q107A3Obiectio1, assert-h113562f3387ed9c2cdcd4def7beffb4e91c0b7ba6a5420a92b86fec44865bc96, assert-hf3cc5e3edd8c34d913ec0e192a33042dd6d1441d1899e76f4453d2dc1457126b
section/107-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:de5abbab5cd7984702d16267da881474e761107d3a848682f36c6dedbe4be74cLA
Praeterea, loqui est ordinare conceptum intellectus ad alterum, ut dictum est. Sed Angelus semper conceptum suae mentis ordinat in Deum. Si ergo aliquando Deo loquitur, semper Deo loquitur, quod potest videri alicui inconveniens, cum aliquando Angelus Angelo loquatur. Videtur ergo quod Angelus nunquam loquatur Deo.Ссылаются нормы: Q107A3Obiectio2, assert-h396758e1a515343f0f485522725527e57ed1b65a59f2a26582db499a71fe6820, assert-heb501867eba0fa1a6e4551e4f80c96d0791dab01e454d4bb015d06bc385a5623
section/107-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:49c9f4f76ad465ee33afc35e896dfce58ced0654efa05f8ba4497449a58130c6LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, locutio Angeli est per hoc, quod conceptus mentis ordinatur ad alterum. Sed aliquid ordinatur ad alterum dupliciter. Uno modo, ad hoc quod communicet alteri; sicut in rebus naturalibus agens ordinatur ad patiens et in locutione humana doctor ordinatur ad discipulum. Et quantum ad hoc, nullo modo Angelus loquitur Deo, neque de his quae ad rerum veritatem pertinent, neque de his quae dependent a voluntate creata, quia Deus est omnis veritatis et omnis voluntatis principium et conditor. Alio modo ordinatur aliquid ad alterum, ut ab eo aliquid accipiat; sicut in rebus naturalibus passivum ad agens, et in locutione humana discipulus ad magistrum. Et hoc modo Angelus loquitur Deo, vel consultando divinam voluntatem de agendis; vel eius excellentiam, quam nunquam comprehendit, admirando; sicut Gregorius dicit, II Moral., quod Angeli loquuntur Deo, cum per hoc quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis surgunt.Ссылаются нормы: Q107A3Respondeo, assert-ha182227255ffbcb08172ecc80b324679da37e8f19470209347c6ba8cfc811aef
section/107-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:5ea3ae0a24d0a6f523712219e21ba24efb35fbd3a113b87953bce5bfb72a5eaeLA
Sed contra est quod dicitur Zachar. I, respondit Angelus domini, et dixit, domine exercituum, usquequo non misereberis Ierusalem? Loquitur ergo Angelus Deo.Ссылаются нормы: assert-h86009ae8b3cf9a976eb8d859a561ee11dfb022e1ff36d1e05858ebfd44db964c
section/107-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:367f0756b2b92ee84550e3ec90794c201ab3d2f662161e6af1c207a18e6e8c39LA
Ad primum ergo dicendum quod locutio Angeli, sicut dictum est, est locutio interior, quae tamen ab alio percipitur, et ideo est in Angelo loquente, et per consequens ubi est Angelus loquens. Sed sicut distantia localis non impedit quin unus Angelus alium videre possit; ita etiam non impedit quin percipiat quod in eo ad se ordinatur, quod est eius locutionem percipere.Ссылаются нормы: Q107A4Ad1, assert-h8e9a4e48aa668660854b5133de6702808f0895d7f0e343efb0655d97a3a8b003
section/107-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:25e0bf69e497daecf0592e5fe0bb14de290062e11b3e7b2f8cdfe1c8dfda89e4LA
Ad secundum dicendum quod clamor ille non est vocis corporeae, qui fit propter distantiam loci; sed significat magnitudinem rei quae dicebatur, vel magnitudinem affectus, secundum quod dicit Gregorius, II Moral., tanto quisque minus clamat, quanto minus desiderat.Ссылаются нормы: Q107A4Ad2, assert-h249ad96f1a50ae568d47a76538781d47dab45beeeebcc076872fd846b2659fa5
section/107-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:90639ab209d21d34103c47456871fb4f53047de19b49ceedcc48ef4182375fc6LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod localis distantia operetur aliquid in locutione angelica. Sicut enim dicit Damascenus, Angelus ubi est, ibi operatur. Locutio autem est quaedam operatio Angeli. Cum ergo Angelus sit in determinato loco, videtur quod usque ad determinatam loci distantiam Angelus loqui possit.Ссылаются нормы: Q107A4Obiectio1, assert-h79c5a0dd0f3bcec30d6087034ad3cdb6b06dda21734d35c7e389e28c627a9f66
section/107-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:be8f0dd689e1eeaf0a8403ffe06783adf7d13b3f70c56f9304bd65b750d84bcdLA
Praeterea, clamor loquentis fit propter distantiam audientis. Sed Isaiae VI dicitur de Seraphim, quod clamabat alter ad alterum. Ergo videtur quod in locutione Angelorum aliquid operetur localis distantia.Ссылаются нормы: Q107A4Obiectio2, assert-hde7756455eb8392f6af455000b52edb6503141dfbd3843147b2202c9fd445e96, assert-hf5869fc0055b2b310fddf2b4732d7001cdeb0650d82cb19c2df1a286f6d71630
section/107-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2fdab922c0b3a52e8836f8ee39f69043e4080fdee3ae9072f452b26b46c8b63aLA
Respondeo dicendum quod locutio Angeli in intellectuali operatione consistit, ut ex dictis patet. Intellectualis autem operatio Angeli omnino abstracta est a loco et tempore, nam etiam nostra intellectualis operatio est per abstractionem ab hic et nunc, nisi per accidens ex parte phantasmatum, quae in Angelis nulla sunt. In eo autem quod est omnino abstractum a loco et tempore, nihil operatur neque temporis diversitas, neque loci distantia. Unde in locutione Angeli nullum impedimentum facit distantia loci.Ссылаются нормы: Q107A4Respondeo, assert-h8cee237284269d287c61bfaeca78236f4099dc980e912b0127fbbcca30d63098
section/107-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:08ca5e31bb4f4fd47e6de6fb18a1c249e3bff91d14cd15065ef44f210e77ae88LA
Sed contra est quod, sicut dicitur Luc. XVI, dives in Inferno positus loquebatur Abrahae, non impediente locali distantia. Multo igitur minus localis distantia potest impedire locutionem unius Angeli ad alterum.Ссылаются нормы: assert-h4d6d4183454f099ce521ee2907d05206450c58f045486f019667f2be8da9bd91
section/107-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e114a175a41e8213dadf48578a903b784f9ccfaf34b353744463e7b32875f1a9LA
Unde patet responsio ad primum et secundum.Ссылаются нормы: Q107A5Ad1, assert-h6ba1f1366b9a1cab220cddd6d71e6e2af4973d95314b09cdf885793b6f4011ea
section/107-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:51297f2fefe14b95d78d376abaad5965eded4b62d03a5ad8f2272bb0d83bd9b4LA
Ad tertium dicendum quod illuminatio est de his quae emanant a prima regula veritatis, quae est principium commune omnium Angelorum, et ideo illuminationes sunt omnibus communes. Sed locutio potest esse de his quae ordinantur ad principium voluntatis creatae, quod est proprium unicuique Angelo, et ideo non oportet quod huiusmodi locutiones sint omnibus communes.Ссылаются нормы: Q107A5Ad2, Q107A5Ad3, assert-haec3527fdf59951fb24449d7e0d029d4f4768614afb893db83aa8dec31e9ed16, assert-he09c9724d87fa060820975c70e32f82ec1cf965afb8aa888a812a7b796f75959
section/107-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:979a9304e360d9f4582ea292e906dcab36bb541044e96551cfc0765cc22e90e9LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod locutionem unius Angeli ad alterum omnes cognoscant. Quod enim unius hominis locutionem non omnes audiant, facit inaequalis loci distantia. Sed in locutione Angeli nihil operatur localis distantia, ut dictum est. Ergo uno Angelo loquente ad alterum, omnes percipiunt.Ссылаются нормы: Q107A5Obiectio1, assert-h5efa8d22351acb89d1a73ba2c929c8213fd823889f34aeda0a9b0cc7c54ec793, assert-h9e62a4a7de6095f5b513f2ac3ee826683a25185e8658d48ff569a13ebbe1da8b
section/107-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bb401967b0b4777b132810987dc12e2a6967bd835ddb659f1c20df8afce9bc36LA
Praeterea, omnes Angeli communicant in virtute intelligendi. Si ergo conceptus mentis unius ordinatus ad alterum cognoscitur ab uno, pari ratione cognoscitur ab aliis.Ссылаются нормы: Q107A5Obiectio2, assert-hcc90ece4957820958441a1b88118a4b57dc7a45493446a585f426d8bfc4df2c1
section/107-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8b8fb347f72438e1f9f84731d0aa885295466fbe52a1dce6352d848094d244daLA
Praeterea, illuminatio est quaedam species locutionis. Sed illuminatio unius Angeli ab altero, pervenit ad omnes Angelos, quia, ut Dionysius dicit XV cap. Cael. Hier., unaquaeque caelestis essentia intelligentiam sibi traditam aliis communicat. Ergo et locutio unius Angeli ad alterum, ad omnes perducitur.Ссылаются нормы: Q107A5Obiectio3, assert-haeb1d13aceb13c5c619cdcabe483fc82f5a2ba5e566723afe5f31262f039feaa, assert-hf006c2b6a0c5a7ce2ba83963caf8ad6fb497cde1f1483930381c70a53dbfab05
section/107-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5a532303aecba1b193dbc9e1b793b5c1e4e29ea658e690a4831bd25c7d03fdb0LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, conceptus mentis unius Angeli percipi potest ab altero, per hoc quod ille cuius est conceptus, sua voluntate ordinat ipsum ad alterum. Potest autem ex aliqua causa ordinari aliquid ad unum, et non ad alterum. Et ideo potest conceptus unius ab aliquo uno cognosci, et non ab aliis. Et sic locutionem unius Angeli ad alterum potest percipere unus absque aliis, non quidem impediente distantia locali, sed hoc faciente voluntaria ordinatione, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q107A5Respondeo, assert-h1a7fb61ab9b9c390aeafddb03d82c8b72429ea5795e855da9341342b93e0a6e2
section/107-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7c9f408d3170afb02b7393df43cefec16be53775e0e984bbb71e91c64be3871dLA
Sed contra est quod unus homo potest alteri soli loqui. Multo igitur magis hoc in Angelis esse potest.Ссылаются нормы: assert-h66da53e248f0cd6a4dc9b08403cdd516e8524aa5dfe149c334408ec9d4ca813d
question/107/prooemium · paragraph
la · official · sha256:c2cc819e88e40d32a0d2d0f870c53e0ac523c50ea08a238bd7e29777dd30d39dLA
Deinde considerandum est de locutionibus Angelorum. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum unus Angelus loquatur alii. Secundo, utrum inferior superiori. Tertio, utrum Angelus Deo. Quarto, utrum in locutione Angeli aliquid distantia localis operetur. Quinto, utrum locutionem unius Angeli ad alterum omnes cognoscant.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 108
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q108
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:9ccdb6ec260687bededd3d5bda3bac88dd15ee616dc30d7dda3d95c6549b4f94 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 71
section/108-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:912fb685346f0492dfccd4ce368ddbf58ba7d573c545ad7a67b38ed679819359LA
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de principatu ex parte principis, quia optimum est quod multitudo regatur ab uno principe, ut philosophus in praedictis locis intendit.Ссылаются нормы: Q108A1Ad1, assert-h8e025d8c7d95ff5f41e0a27e213056bb6e757e1a8edd34625b0b947f2e7d2235
section/108-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4f4f620dde4d7b64869516425f74212be439d434348e8964a9dbdf617c028f31LA
Ad secundum dicendum quod, quantum ad cognitionem ipsius Dei, quem omnes uno modo, scilicet per essentiam, vident, non distinguuntur in Angelis hierarchiae, sed quantum ad rationes rerum creatarum, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q108A1Ad2, assert-hfdb6851f99eff16769288876f7f409ece48a83b41fcd1a07a05b81e3480cfd32
section/108-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:310108edd23b25ac93437df47b0bbf720da6f9d862cba2e5b7f609e7e1d91b4eLA
Ad tertium dicendum quod omnes homines sunt unius speciei, et unus modus intelligendi est eis connaturalis, non sic autem est in Angelis. Unde non est similis ratio.Ссылаются нормы: Q108A1Ad3, assert-hcf07a0fd69983bd9a40d666da2b2291fde14c7ff9c091dd9097a7a9f6fc8c8ac
section/108-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3b696431e32dd0b2dbb3a5da88041a12647d4852cadb4827342e9f020f0b4cdcLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnes Angeli sint unius hierarchiae. Cum enim Angeli sint supremi inter creaturas, oportet dicere quod sint optime dispositi. Sed optima dispositio est multitudinis secundum quod continetur sub uno principatu; ut patet per philosophum, XII Metaphys., et in III Politic. Cum ergo hierarchia nihil sit aliud quam sacer principatus, videtur quod omnes Angeli sint unius hierarchiae.Ссылаются нормы: Q108A1Obiectio1, assert-h913384e2e3872d0dbcc51991cffa810653a0bddc5190d949a7ab73244f6c7cf5, assert-hb7ca708ef87eed01bd64448b7c0dc41f46293b6679e03455340f32e7722921ed
section/108-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e0c8fe5117bceab1abf349e3ddff571594598ee711798edced53c8f7d7922ee2LA
Praeterea, Dionysius dicit, in III cap. Cael. Hier., quod hierarchia est ordo, scientia et actio. Sed omnes Angeli conveniunt in uno ordine ad Deum, quem cognoscunt, et a quo in suis actionibus regulantur. Ergo omnes Angeli sunt unius hierarchiae.Ссылаются нормы: Q108A1Obiectio2, assert-h27f01e63f69c86d9f7ef95022b759b863c60d2c5fa27fe088073432f534007ef, assert-hf4235b7395e0c4b8c9672efe377c066b43b89d63ba5b8051a9e9c686af8f7cb3
section/108-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a2a85ba93785ba723e43ebbf63e898e38d26e87c8da3db093cb05dcc73e701f0LA
Praeterea, sacer principatus, qui dicitur hierarchia, invenitur in hominibus et Angelis. Sed omnes homines sunt unius hierarchiae. Ergo etiam omnes Angeli sunt unius hierarchiae.Ссылаются нормы: Q108A1Obiectio3, assert-h5283c5dca3f29d4434edd084a223f2a436e8cdf1a078313811a5d782882cfe06, assert-h56936ec5d235cb24d0a5694c2e8e95cd6ca7ed34c52f4f553c6dd5fcaa6e77c7
section/108-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e9c45de5e7df1c9090299a232ebb111183a2bbf9459b8a42db494d39dea8e96fLA
Respondeo dicendum quod hierarchia est sacer principatus, ut dictum est. In nomine autem principatus duo intelliguntur, scilicet ipse princeps, et multitudo ordinata sub principe. Quia igitur unus est Deus princeps non solum omnium Angelorum, sed etiam hominum, et totius creaturae; ideo non solum omnium Angelorum, sed etiam totius rationalis creaturae, quae sacrorum particeps esse potest, una est hierarchia, secundum quod Augustinus dicit, in XII de Civ. Dei duas esse civitates, hoc est societates, unam in bonis Angelis et hominibus, alteram in malis. Sed si consideretur principatus ex parte multitudinis ordinatae sub principe, sic unus principatus dicitur secundum quod multitudo uno et eodem modo potest gubernationem principis recipere. Quae vero non possunt secundum eundem modum gubernari a principe, ad diversos principatus pertinent, sicut sub uno rege sunt diversae civitates, quae diversis reguntur legibus et ministris. Manifestum est autem quod homines alio modo divinas illuminationes percipiunt quam Angeli, nam Angeli percipiunt eas in intelligibili puritate, homines vero percipiunt eas sub sensibilium similitudinibus, ut Dionysius dicit I cap. Cael. Hier. Et ideo oportuit distingui humanam hierarchiam ab angelica. Et per eundem modum in Angelis tres hierarchiae distinguuntur. Dictum est enim supra, dum de cognitione Angelorum ageretur, quod superiores Angeli habent universaliorem cognitionem veritatis quam inferiores. Huiusmodi autem universalis acceptio cognitionis secundum tres gradus in Angelis distingui potest. Possunt enim rationes rerum de quibus Angeli illuminantur, considerari tripliciter. Primo quidem, secundum quod procedunt a primo principio universali, quod est Deus, et iste modus convenit primae hierarchiae, quae immediate ad Deum extenditur, et quasi in vestibulis Dei collocatur, ut Dionysius dicit VII cap. Cael. Hier. Secundo vero, prout huiusmodi rationes dependent ab universalibus causis creatis, quae iam aliquo modo multiplicantur, et hic modus convenit secundae hierarchiae. Tertio autem modo, secundum quod huiusmodi rationes applicantur singulis rebus, et prout dependent a propriis causis, et hic modus convenit infimae hierarchiae. Quod plenius patebit, cum de singulis ordinibus agetur. Sic igitur distinguuntur hierarchiae ex parte multitudinis subiectae. Unde manifestum est eos errare, et contra intentionem Dionysii loqui, qui ponunt in divinis personis hierarchiam quam vocant supercaelestem. In divinis enim personis est quidam ordo naturae, sed non hierarchiae. Nam, ut Dionysius dicit III cap. Cael. Hier., ordo hierarchiae est alios quidem purgari et illuminari et perfici, alios autem purgare et illuminare et perficere. Quod absit ut in divinis personis ponamus.Ссылаются нормы: Q108A1Respondeo, assert-h6263a4bf0ef26ca3d8fc5ec9af11c4bee89510011720d0378a0727e35e2f9d81
section/108-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3c3a0325990a602fd2f00c02dc58e39519c9799b44b357f5fce4da8e710c6e2bLA
Sed contra est quod Dionysius, VI cap. Cael. Hier., distinguit tres hierarchias Angelorum.Ссылаются нормы: assert-he544117cec4a5498907df53048c6426802b3c9e73bf9daae7efd205fc7211aef
section/108-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e17542af3d9426152ab6c0e14e3ca05ab0e74a6e2eaa13ccee803bda5b08ff38LA
Ad primum ergo dicendum quod ordo dupliciter dicitur. Uno modo, ipsa ordinatio comprehendens sub se diversos gradus, et hoc modo hierarchia dicitur ordo. Alio modo dicitur ordo gradus unus, et sic dicuntur plures ordines unius hierarchiae.Ссылаются нормы: Q108A2Ad1, assert-h04111e09645a5ff8f43032c918492de34d6555b9e563e131b10f1455ca902462
section/108-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6c8a1e78ae9c9a90948c811ca4457df3a3dc20c1bc7d5ca24f318986d33898efLA
Ad secundum dicendum quod in societate Angelorum omnia possidentur communiter; sed tamen quaedam excellentius habentur a quibusdam quam ab aliis. Unumquodque autem perfectius habetur ab eo qui potest illud communicare, quam ab eo qui non potest, sicut perfectius est calidum quod potest calefacere, quam quod non potest; et perfectius scit qui potest docere, quam qui non potest. Et quanto perfectius donum aliquis communicare potest, tanto in perfectiori gradu est, sicut in perfectiori gradu magisterii est qui potest docere altiorem scientiam. Et secundum hanc similitudinem consideranda est diversitas graduum vel ordinum in Angelis, secundum diversa officia et actus.Ссылаются нормы: Q108A2Ad2, assert-h5d53687984986576e85ec269b54be96a498214dc6b12b9ff0cccd121bf69e0b7
section/108-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4bb4e801ac71b4b5d49e1a3c4cfe083762c59677cfc8af4a26c9354e633a029fLA
Ad tertium dicendum quod inferior Angelus est superior supremo homine nostrae hierarchiae; secundum illud Matth. XI, qui minor est in regno caelorum, maior est illo, scilicet Ioanne Baptista, quo nullus maior inter natos mulierum surrexit. Unde minor Angelus caelestis hierarchiae potest non solum purgare sed illuminare et perficere, et altiori modo quam ordines nostrae hierarchiae. Et sic secundum distinctionem harum actionum non distinguuntur caelestes ordines; sed secundum alias differentias actionum.Ссылаются нормы: Q108A2Ad3, assert-h630b8ad3ba0691015da25fedee5316ee2a3ce415e76232844f5501169c88b6a1
section/108-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a5948073ee8002961f2a85d28db0120e475746b380903efc75707e38b67b7710LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in una hierarchia non sint plures ordines. Multiplicata enim definitione, multiplicatur et definitum. Sed hierarchia, ut Dionysius dicit, est ordo. Si ergo sunt multi ordines, non erit una hierarchia, sed multae.Ссылаются нормы: Q108A2Obiectio1, assert-h4eb70a4512925090a156d40060a5169e6a33f92534d097526933a7e0853c9618, assert-h851ea8256999f2f8923341b56dcd3bec378c4ee33b96090b94df971b9872687e
section/108-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:a9455bd2e909abc0a192dbb9f5e2bf135ec8ba8bb7cbeac7ff1170e1d87a45a0LA
Praeterea, diversi ordines sunt diversi gradus. Sed gradus in spiritualibus constituuntur secundum diversa dona spiritualia. Sed in Angelis omnia dona spiritualia sunt communia, quia nihil ibi singulariter possidetur. Ergo non sunt diversi ordines Angelorum.Ссылаются нормы: Q108A2Obiectio2, assert-h06eb0496a202481473c45dc935812009f2658712868d267d1974fbb753f849f5, assert-h0a4f126b90a86edf17fc56dd1bb016bbdc4127e59d01843595dbcac02d49485d, assert-h6c713bee708a9f9c63bcab5f313c20340b4071ea0c6e4f9be523b1f33c60b748
section/108-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6e896ad5d8023f6e0f06ba31f2e1f03fb29e6715f97e0ab0f3d53c764acf6196LA
Praeterea, in ecclesiastica hierarchia distinguuntur ordines secundum purgare, illuminare et perficere, nam ordo diaconorum est purgativus, sacerdotum illuminativus, episcoporum perfectivus, ut Dionysius dicit V cap. Eccles. Hier. Sed quilibet Angelus purgat, illuminat et perficit. Non ergo est distinctio ordinum in Angelis.Ссылаются нормы: Q108A2Obiectio3, assert-h09c6ff3ff0ec04889bad412e1858a791c008535324c0b347e3cdadf6a06e0487, assert-h6477b1c05e14c34f9b2d37feaea874d4003a0569a3c010c49961f387700a0ac8
section/108-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7fe309efdc084ad82f1199dd2c949f9ec696ea15460710a13f1ab8c6cd702778LA
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, una hierarchia est unus principatus, idest una multitudo ordinata uno modo sub principis gubernatione. Non autem esset multitudo ordinata, sed confusa, si in multitudine diversi ordines non essent. Ipsa ergo ratio hierarchiae requirit ordinum diversitatem. Quae quidem diversitas ordinum secundum diversa officia et actus consideratur. Sicut patet quod in una civitate sunt diversi ordines secundum diversos actus, nam alius est ordo iudicantium, alius pugnantium, alius laborantium in agris, et sic de aliis. Sed quamvis multi sint unius civitatis ordines, omnes tamen ad tres possunt reduci, secundum quod quaelibet multitudo perfecta habet principium, medium et finem. Unde et in civitatibus triplex ordo hominum invenitur, quidam enim sunt supremi, ut optimates; quidam autem sunt infimi, ut vilis populus; quidam autem sunt medii, ut populus honorabilis. Sic igitur et in qualibet hierarchia angelica ordines distinguuntur secundum diversos actus et officia; et omnis ista diversitas ad tria reducitur, scilicet ad summum, medium et infimum. Et propter hoc in qualibet hierarchia Dionysius ponit tres ordines.Ссылаются нормы: Q108A2Respondeo, assert-h6a3471fd69c179b87fdb4ecc9816a719257d476cbf507820c3d2ade18efb6c2f
section/108-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c10d6c51db6cfbde1194abb3d49ea80519d4ca8a7628cdda21a701e3cfd400dcLA
Sed contra est quod apostolus dicit ad Ephes. I, quod Deus constituit Christum hominem supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem; qui sunt diversi ordines Angelorum, et quidam eorum ad unam hierarchiam pertinent, ut infra patebit.Ссылаются нормы: assert-h9db110f713a71efe659841adcbfdf5641210444b635ae9c0e2bc47f9443dc4e0
section/108-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:54ceff182b719caa60b5b13eb7d4d9fa56e35c734ef27f2240719df0eeed0faaLA
Ad primum ergo dicendum quod omnes Angeli unius ordinis sunt aliquo modo aequales, quantum ad communem similitudinem secundum quam constituuntur in uno ordine, sed simpliciter non sunt aequales. Unde Dionysius dicit, X cap. Cael. Hier., quod in uno et eodem ordine Angelorum, est accipere primos, medios et ultimos.Ссылаются нормы: Q108A3Ad1, assert-hb586ce2dcb96c800ef404697c9a3947b1064f28bd3f0f5a9a412b180fe7525a1
section/108-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5d06a46cf48f1e4184495eb29911fa6ede7658dcaf69477987ba2f73b419e089LA
Ad secundum dicendum quod illa specialis distinctio ordinum et officiorum secundum quam quilibet Angelus habet proprium officium et ordinem, est nobis ignota.Ссылаются нормы: Q108A3Ad2, assert-hbbf9cd8dd9ca643288a2250efc7b071695e0c2009c42d1bdd9ee28cf9a11da55
section/108-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0ce1537f48c90d3fc1b8b2364230d45680345c2ec1ea5b28b73cba61c2d423abLA
Ad tertium dicendum quod, sicut in superficie quae partim est alba et partim nigra, duae partes quae sunt in confinio albi et nigri, magis conveniunt secundum situm quam aliquae duae partes albae, minus tamen secundum qualitatem; ita duo Angeli qui sunt in terminis duorum ordinum, magis secum conveniunt secundum propinquitatem naturae, quam unus eorum cum aliquibus aliis sui ordinis; minus autem secundum idoneitatem ad similia officia, quae quidem idoneitas usque ad aliquem certum terminum protenditur.Ссылаются нормы: Q108A3Ad3, assert-hcbc72f8feeb11a77fc49b960a45acb6ac213797165fbe969890c3087cc0de5dc
section/108-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5be5c0b8527688575cb0cd5cd725930fb2f851343ef2d9e20cc870f33995c663LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in uno ordine non sint plures Angeli. Dictum est enim supra omnes Angelos inaequales esse ad invicem. Sed unius ordinis esse dicuntur quae sunt aequalia. Ergo plures Angeli non sunt unius ordinis.Ссылаются нормы: Q108A3Obiectio1, assert-h0018a0339618bd821aa30df534fa9addcc752bef2c18bb6d37c6be37a3278eb2, assert-hd90a359163c507bca67041982bd29a44359ccdf6135cff6799c5ea8a6fa3ab49
section/108-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5040ebdd39f84dc96b00021dca3a2172139abe2f2b16f2e1a978808f9db178b0LA
Praeterea, quod potest sufficienter fieri per unum, superfluum est quod fiat per multa. Sed illud quod pertinet ad unum officium angelicum, sufficienter potest fieri per unum Angelum; multo magis quam per unum solem sufficienter fit quod pertinet ad officium solis, quanto perfectior est Angelus caelesti corpore. Si ergo ordines distinguuntur secundum officia, ut dictum est, superfluum est quod sint plures Angeli unius ordinis.Ссылаются нормы: Q108A3Obiectio2, assert-h7009fee692424fd256ce4e1cb2afd664fa12a9faf45f6d50d0a8ea4098720099, assert-h702ce9dffa7e7f35c358e5a82ab94445844432858c6a4f120903f1c7dc631bb5
section/108-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9fa0c0aaf534f7a29a8374cf29444e94525636d58f7900f10a19e624c5df1098LA
Praeterea, supra dictum est quod omnes Angeli sunt inaequales. Si ergo plures Angeli sint unius ordinis, puta tres vel quatuor, infimus superioris ordinis magis conveniet cum supremo inferioris quam cum supremo sui ordinis. Et sic non videtur quod magis sit unius ordinis cum hoc, quam cum illo. Non igitur sunt plures Angeli unius ordinis.Ссылаются нормы: Q108A3Obiectio3, assert-hccd298fecc324e11ff11aa27ee3304d64f27e1cf9b4d3d0773b9a0f0a0744d89
section/108-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6d88f9026f9b38529e7b4d04583610c1b08a10f3d42f73be9832549753311743LA
Respondeo dicendum quod ille qui perfecte cognoscit res aliquas, potest usque ad minima et actus et virtutes et naturas earum distinguere. Qui autem cognoscit eas imperfecte, non potest distinguere nisi in universali, quae quidem distinctio fit per pauciora. Sicut qui imperfecte cognoscit res naturales, distinguit earum ordines in universali, ponens in uno ordine caelestia corpora, in alio corpora inferiora inanimata, in alio plantas, in alio animalia, qui autem perfectius cognosceret res naturales, posset distinguere et in ipsis corporibus caelestibus diversos ordines, et in singulis aliorum. Nos autem imperfecte Angelos cognoscimus, et eorum officia, ut Dionysius dicit VI cap. Cael. Hier. Unde non possumus distinguere officia et ordines Angelorum, nisi in communi; secundum quem modum, multi Angeli sub uno ordine continentur. Si autem perfecte cognosceremus officia Angelorum, et eorum distinctiones, perfecte sciremus quod quilibet Angelus habet suum proprium officium et suum proprium ordinem in rebus, multo magis quam quaelibet stella, etsi nos lateat.Ссылаются нормы: Q108A3Respondeo, assert-hf74445320fb8a64dcbffcd0f658580102ec7098e483ae29180ec33f1c970adf3
section/108-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a09763c2be10f5fe50019aa746627ee73a767af7354807bfa47c08419b9e3718LA
Sed contra est quod Isaiae VI dicitur, quod Seraphim clamabant alter ad alterum. Sunt ergo plures Angeli in uno ordine Seraphim.Ссылаются нормы: assert-h63b01d9a502417cefb48bfe60e3b56dc351bf7809681d9493e3a2688ec9c364a
section/108-4/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Ссылаются нормы: Q108A4Ad1, Q108A4Ad2, Q108A4Ad3, assert-h5a35f9be7291a05bd35c99a6ed0f2c784f97f65e12003a436e576f740728df9d, assert-h868413f882a142baa1d8616d9826f4bf47aef3377a488d179cec5dc9b151b3ea, assert-h86fdb7b257f10ece358fece250660532e18f7c6497c244aac71eda50987a581d
section/108-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:86e9054e8bc1a195cf5979f3118cca0e9371dbcedbeb5524676fd8ed43abb7deLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod distinctio hierarchiarum et ordinum non sit a natura in Angelis. Hierarchia enim dicitur sacer principatus, et in definitione eius Dionysius ponit quod deiforme, quantum possibile est, similat. Sed sanctitas et deiformitas est in Angelis per gratiam, non per naturam. Ergo distinctio hierarchiarum et ordinum in Angelis est per gratiam, non per naturam.Ссылаются нормы: Q108A4Obiectio1, assert-h2ee88d3a670149cf0deac79d07edc0d08e173cdea1c35bc7141f655e152c3a90, assert-h612bd1d6292ae0b80146859b11fceb23552acd705576c2580126d9ba5911c279
section/108-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:706591aaa38503d58f7c23e3a790640f8d78b545f25548aef355e8bf8c8deb31LA
Praeterea, Seraphim dicuntur ardentes, vel incendentes, ut Dionysius dicit VII cap. Cael. Hier. Hoc autem videtur ad caritatem pertinere, quae non est a natura, sed a gratia, diffunditur enim in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut dicitur ad Rom. V. Quod non solum ad sanctos homines pertinet, sed etiam de sanctis Angelis dici potest, ut Augustinus dicit XII de Civ. Dei. Ergo ordines in Angelis non sunt a natura, sed a gratia.Ссылаются нормы: Q108A4Obiectio2, assert-h6b7d34cbfbf987677551f138214213dd1661b80bf5b1ecb684861806d945427e
section/108-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bcb28c8119ffde3ac9022ae6cd0fbe5a5e2d7d90c2d0420bcfcf88baaec59c1bLA
Praeterea, hierarchia ecclesiastica exemplatur a caelesti. Sed ordines in hominibus non sunt per naturam, sed per donum gratiae, non enim est a natura quod unus est episcopus, et alius est sacerdos, et alius diaconus. Ergo neque in Angelis sunt ordines a natura, sed a gratia tantum.Ссылаются нормы: Q108A4Obiectio3, assert-h13430c5c8c1cfb8006d08e2cfa0e0699a0261f995d12ced22faab25383f768f8, assert-hb2addf8cca95b05d0c9f71c44f3054b11772cdf04acc0749a1f3a26e355d5a5e
section/108-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:09ceaaf97d107dc83ee001ae035271055ac7aa1f30f429dd609f608432c4772eLA
Respondeo dicendum quod ordo gubernationis, qui est ordo multitudinis sub principatu existentis, attenditur per respectum ad finem. Finis autem Angelorum potest accipi dupliciter. Uno modo, secundum facultatem suae naturae, ut scilicet cognoscant et ament Deum naturali cognitione et amore. Et secundum respectum ad hunc finem, distinguuntur ordines Angelorum secundum naturalia dona. Alio modo potest accipi finis angelicae multitudinis supra naturalem facultatem eorum, qui consistit in visione divinae essentiae, et in immobili fruitione bonitatis ipsius; ad quem finem pertingere non possunt nisi per gratiam. Unde secundum respectum ad hunc finem, ordines distinguuntur in Angelis completive quidem secundum dona gratuita, dispositive autem secundum dona naturalia, quia Angelis data sunt dona gratuita secundum capacitatem naturalium, quod non est in hominibus, ut supra dictum est. Unde in hominibus distinguuntur ordines secundum dona gratuita tantum, et non secundum naturam.Ссылаются нормы: Q108A4Respondeo, assert-h25d64ac3f6b0e05b21e2e6429ae1d38a8e623763f8eb02724bb7aba9be6afe83
section/108-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7b3fec00782827c0687d3547b1a23b3f395996bf932b35c5805c270e2214296aLA
Sed contra est quod Magister dicit, IX dist. II Sent., quod ordo Angelorum dicitur multitudo caelestium spirituum, qui inter se aliquo munere gratiae similantur, sicut et naturalium datorum participatione conveniunt. Distinctio ergo ordinum in Angelis est non solum secundum dona gratuita, sed etiam secundum dona naturalia.Ссылаются нормы: assert-h72983249eca263510ce333f059362e350452ade1add9ebc2ca4392669ce702c4
section/108-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:303f8a3b4d8793739aa301fe15ea626cc1f33c4b0a7d8adb28eef8fffd140e7eLA
Ad primum ergo dicendum quod Angelus nuntius dicitur. Omnes ergo caelestes spiritus, inquantum sunt manifestatores divinorum, Angeli vocantur. Sed superiores Angeli habent quandam excellentiam in hac manifestatione, a qua superiores ordines nominantur. Infimus autem Angelorum ordo nullam excellentiam supra communem manifestationem addit, et ideo a simplici manifestatione nominatur. Et sic nomen commune remanet infimo ordini quasi proprium, ut dicit Dionysius V cap. Cael. Hier. Vel potest dici quod infimus ordo specialiter dicitur ordo Angelorum, quia immediate nobis annuntiant. Virtus autem dupliciter accipi potest. Uno modo, communiter, secundum quod est media inter essentiam et operationem, et sic omnes caelestes spiritus nominantur caelestes virtutes, sicut et caelestes essentiae. Alio modo, secundum quod importat quendam excessum fortitudinis, et sic est proprium nomen ordinis. Unde Dionysius dicit, VIII cap. Cael. Hier., quod nomen virtutum significat quandam virilem et inconcussam fortitudinem, primo quidem ad omnes operationes divinas eis convenientes; secundo, ad suscipiendum divina. Et ita significat quod sine aliquo timore aggrediuntur divina quae ad eos pertinent, quod videtur ad fortitudinem animi pertinere.Ссылаются нормы: Q108A5Ad1, assert-h30ac4fcf2ad801a5bc06a7e7e21f7ce18622b6ce579534ba0c25d07f6352c1a9
section/108-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:67389682013221674c4cd614bfefa8c5ae2e51ad4ff8facc0604b9627cd96311LA
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Dionysius XII cap. de Div. Nom., dominatio laudatur in Deo singulariter per quendam excessum, sed per participationem, divina eloquia vocant dominos principaliores ornatus, per quos inferiores ex donis eius accipiunt. Unde et Dionysius dicit in VIII cap. Cael. Hier., quod nomen dominationum primo quidem significat quandam libertatem, quae est a servili conditione et pedestri subiectione, sicut plebs subiicitur, et a tyrannica oppressione, quam interdum etiam maiores patiuntur. Secundo significat quandam rigidam et inflexibilem gubernationem, quae ad nullum servilem actum inclinatur, neque ad aliquem actum subiectorum vel oppressorum a tyrannis. Tertio significat appetitum et participationem veri dominii, quod est in Deo. Et similiter nomen cuiuslibet ordinis significat participationem eius quod est in Deo; sicut nomen virtutum significat participationem divinae virtutis; et sic de aliis.Ссылаются нормы: Q108A5Ad2, assert-h33a4feaf590cf96781882b0a212b9129ef977dd25f13cc7d174fdcab78b2e626
section/108-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e13037949826cfcae73e347fa10081478e9943b8677a9a71f6c40a7b5e3ddc08LA
Ad tertium dicendum quod nomen dominationis, et potestatis, et principatus, diversimode ad gubernationem pertinet. Nam domini est solummodo praecipere de agendis. Et ideo Gregorius dicit quod quaedam Angelorum agmina, pro eo quod eis cetera ad obediendum subiecta sunt, dominationes vocantur. Nomen vero potestatis ordinationem quandam designat; secundum illud apostoli ad Rom. XIII, qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et ideo Dionysius dicit quod nomen potestatis significat quandam ordinationem et circa susceptionem divinorum, et circa actiones divinas quas superiores in inferiores agunt, eas sursum ducendo. Ad ordinem ergo potestatum pertinet ordinare quae a subditis sint agenda. Principari vero, ut Gregorius dicit, est inter reliquos priorem existere, quasi primi sint in executione eorum quae imperantur. Et ideo Dionysius dicit, IX cap. Cael. Hier., quod nomen principatuum significat ductivum cum ordine sacro. Illi enim qui alios ducunt, primi inter eos existentes, principes proprie vocantur secundum illud Psalmi LXVII, praevenerunt principes coniuncti psallentibus.Ссылаются нормы: Q108A5Ad3, assert-h4019b7df2c6de4552c502a55dc03274bd48682bded5ec9c54b1ab00998fb59ae
section/108-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1084af169474eeec8eb0a56793e568ea1cd56842bdd09ee46f0ff0f97808713aLA
Ad quartum dicendum quod Archangeli, secundum Dionysium, medii sunt inter principatus et Angelos. Medium autem comparatum uni extremo, videtur alterum, inquantum participat naturam utriusque, sicut tepidum respectu calidi est frigidum, respectu vero frigidi est calidum. Sic et Archangeli dicuntur quasi principes Angeli, quia respectu Angelorum sunt principes, respectu vero principatuum sunt Angeli. Secundum Gregorium autem, dicuntur Archangeli ex eo quod principantur soli ordini Angelorum, quasi magna nuntiantes. Principatus autem dicuntur ex eo quod principantur omnibus caelestibus virtutibus divinas iussiones explentibus.Ссылаются нормы: Q108A5Ad4, assert-hfe9541ea3fece85abe91c11ccce643f739b1e3f55e3dab0c0412b23875db496a
section/108-5/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:97cbeb332549f64cea5ac641fcddec2ba7317cc17a42d22a31b4791e72606d91LA
Ad quintum dicendum quod nomen Seraphim non imponitur tantum a caritate, sed a caritatis excessu, quem importat nomen ardoris vel incendii. Unde Dionysius, VII cap. Cael. Hier., exponit nomen Seraphim secundum proprietates ignis, in quo est excessus caliditatis. In igne autem tria possumus considerare. Primo quidem, motum, qui est sursum, et qui est continuus. Per quod significatur quod indeclinabiliter moventur in Deum. Secundo vero, virtutem activam eius, quae est calidum. Quod quidem non simpliciter invenitur in igne, sed cum quadam acuitate, quia maxime est penetrativus in agendo, et pertingit usque ad minima; et iterum cum quodam superexcedenti fervore. Et per hoc significatur actio huiusmodi Angelorum, quam in subditos potenter exercent, eos in similem fervorem excitantes, et totaliter eos per incendium purgantes. Tertio consideratur in igne claritas eius. Et hoc significat quod huiusmodi Angeli in seipsis habent inextinguibilem lucem, et quod alios perfecte illuminant. Similiter etiam nomen Cherubim imponitur a quodam excessu scientiae, unde interpretatur plenitudo scientiae. Quod Dionysius exponit quantum ad quatuor, primo quidem, quantum ad perfectam Dei visionem; secundo, quantum ad plenam susceptionem divini luminis; tertio, quantum ad hoc, quod in ipso Deo contemplantur pulchritudinem ordinis rerum a Deo derivatam; quarto, quantum ad hoc, quod ipsi pleni existentes huiusmodi cognitione, eam copiose in alios effundunt.Ссылаются нормы: Q108A5Ad5, assert-h9326fa87941652870d42451c89195512824e898a70b743974589dc8df1391591
section/108-5/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f22680a767a9bb389672e5679f13fdbccd8061061156c55769292ba595f51295LA
Ad sextum dicendum quod ordo thronorum habet excellentiam prae inferioribus ordinibus in hoc, quod immediate in Deo rationes divinorum operum cognoscere possunt. Sed Cherubim habent excellentiam scientiae; Seraphim vero excellentiam ardoris. Et licet in his duabus excellentiis includatur tertia, non tamen in illa quae est thronorum, includuntur aliae duae. Et ideo ordo thronorum distinguitur ab ordine Cherubim et Seraphim. Hoc enim est commune in omnibus, quod excellentia inferioris continetur in excellentia superioris, et non e converso. Exponit autem Dionysius nomen thronorum, per convenientiam ad materiales sedes. In quibus est quatuor considerare. Primo quidem, situm, quia sedes supra terram elevantur. Et sic ipsi Angeli qui throni dicuntur, elevantur usque ad hoc, quod in Deo immediate rationes rerum cognoscant. Secundo in materialibus sedibus consideratur firmitas, quia in ipsis aliquis firmiter sedet. Hic autem est e converso, nam ipsi Angeli firmantur per Deum. Tertio, quia sedes suscipit sedentem, et in ea deferri potest. Sic et isti Angeli suscipiunt Deum in seipsis, et eum quodammodo ad inferiores ferunt. Quarto, ex figura, quia sedes ex una parte est aperta ad suscipiendum sedentem. Ita et isti Angeli sunt per promptitudinem aperti ad suscipiendum Deum, et famulandum ipsi.Ссылаются нормы: Q108A5Ad6, assert-haceae5cc1d5a8dccbb92517c7ae295d485eebbaa22df780f850ebbd70f448c5e
section/108-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3c834729568aa5b2b111554f11f5e7bce2ff24e0fadd1b065e57282fbf332c3aLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ordines Angelorum non convenienter nominentur. Omnes enim caelestes spiritus dicuntur et Angeli et virtutes caelestes. Sed nomina communia inconvenienter aliquibus appropriantur. Ergo inconvenienter nominatur unus ordo Angelorum, et alius virtutum.Ссылаются нормы: Q108A5Obiectio1, assert-ha067778acfa818d9c67d7840b36ebac5e7d1f98f87b8f6a10a66bbc113ce6292, assert-hf6fd95c7e48deefb9a3f343101193114eeb89e060f8fa3bde64c3d04a5a22a32
section/108-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:04952f062cfb439659e70fd16c43675ee92c16a6ff716acd9e209289759554fbLA
Praeterea, esse dominum est proprium Dei; secundum illud Psal. XCIX scitote quoniam dominus ipse est Deus. Ergo inconvenienter unus ordo caelestium spirituum dominationes vocatur.Ссылаются нормы: Q108A5Obiectio2, assert-h3657750af59286665e1379dd9cd708e50e599709779818713eb22612790a95ce
section/108-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b273394f2388df717aa257ba387f1c4de763c342bcbffe608e65bb61ecb2d8faLA
Praeterea, nomen dominationis ad gubernationem pertinere videtur. Similiter autem et nomen principatuum, et potestatum. Inconvenienter ergo tribus ordinibus haec tria nomina imponuntur.Ссылаются нормы: Q108A5Obiectio3, assert-h5123f0f03735d4e0cd43e36616a2165997bf97226547bdd55b8dfef51a2a2bad
section/108-5/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bb8c9769db7e86d517e05a4b0c261dac4744d998c37e8d66f8e3a7841cde7bc0LA
Praeterea, Archangeli dicuntur quasi principes Angeli. Non ergo hoc nomen debet imponi alii ordini quam ordini principatuum.Ссылаются нормы: Q108A5Obiectio4, assert-haaca9a8875692956b24b79536f9abe83472c50dce80c57f3eafd669f6c96d932
section/108-5/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e5604256ef49347d43413900a4fb9b977c7ca43b074d3fbfe24790d69b3dbdc8LA
Praeterea, nomen Seraphim imponitur ab ardore qui ad caritatem pertinet, nomen autem Cherubim imponitur a scientia. Caritas autem et scientia sunt dona communia omnibus Angelis. Non ergo debent esse nomina specialium ordinum.Ссылаются нормы: Q108A5Obiectio5, assert-h708fa7843791b38a6668c633b76ac7550e2a0216eecd2b621d40c4ba7c947be0
section/108-5/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:31e324af93ad10be44414c772c77891eb669ef3ef830382a8f67b0204eaeb0f1LA
Praeterea, throni dicuntur sedes. Sed ex hoc ipso Deus in creatura rationali sedere dicitur, quod ipsum cognoscit et amat. Non ergo debet esse alius ordo thronorum ab ordine Cherubim et Seraphim. Sic igitur videtur quod inconvenienter ordines Angelorum nominentur.Ссылаются нормы: Q108A5Obiectio6, assert-h75c568a9ca238698db2b4f417bc6046425aa2ab483be11d97b6689094dd99229, assert-h76f016518b4a010c4a86245ab261f06f51519251f2d88501dcdfb069ccb1da97
section/108-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4b071e2fe0ff723edaf17131ea05e2f96c9dd4c8ba5086a1b4f68307ecd82d92LA
Respondeo dicendum quod in nominatione angelicorum ordinum, considerare oportet quod propria nomina singulorum ordinum proprietates eorum designant, ut Dionysius dicit VII cap. Cael. Hier. Ad videndum autem quae sit proprietas cuiuslibet ordinis, considerare oportet quod in rebus ordinatis tripliciter aliquid esse contingit, scilicet per proprietatem, per excessum, et per participationem. Per proprietatem autem dicitur esse aliquid in re aliqua, quod adaequatur et proportionatur naturae ipsius. Per excessum autem, quando illud quod attribuitur alicui, est minus quam res cui attribuitur, sed tamen convenit illi rei per quendam excessum; sicut dictum est de omnibus nominibus quae attribuuntur Deo. Per participationem autem, quando illud quod attribuitur alicui, non plenarie invenitur in eo, sed deficienter; sicut sancti homines participative dicuntur dii. Si ergo aliquid nominari debeat nomine designante proprietatem ipsius, non debet nominari ab eo quod imperfecte participat, neque ab eo quod excedenter habet; sed ab eo quod est sibi quasi coaequatum. Sicut si quis velit proprie nominare hominem, dicet eum substantiam rationalem, non autem substantiam intellectualem, quod est proprium nomen Angeli, quia simplex intelligentia convenit Angelo per proprietatem, homini vero per participationem; neque substantiam sensibilem, quod est nomen bruti proprium, quia sensus est minus quam id quod est proprium homini, et convenit homini excedenter prae aliis animalibus. Sic igitur considerandum est in ordinibus Angelorum, quod omnes spirituales perfectiones sunt omnibus Angelis communes et quod omnes abundantius existunt in superioribus quam in inferioribus. Sed cum in ipsis etiam perfectionibus sit quidam gradus, superior perfectio attribuitur superiori ordini per proprietatem, inferiori vero per participationem, e converso autem inferior attribuitur inferiori per proprietatem, superiori autem per excessum. Et ita superior ordo a superiori perfectione nominatur. Sic igitur Dionysius exponit ordinum nomina secundum convenientiam ad spirituales perfectiones eorum. Gregorius vero, in expositione horum nominum, magis attendere videtur exteriora ministeria. Dicit enim, quod Angeli dicuntur qui minima nuntiant; Archangeli, qui summa; virtutes per quas miracula fiunt; potestates quibus adversae potestates repelluntur; principatus, qui ipsis bonis spiritibus praesunt.Ссылаются нормы: Q108A5Respondeo, assert-haf2a9f02ced85f9fb061a0d85158f86b2bd4badb6e4c9b3e2885a2978d271c71
section/108-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e6af93ad3c433f8c8444d54c2ca45778d8c71d2ef7cde44921216bd82e203961LA
Sed contra est auctoritas sacrae Scripturae, quae sic eos nominat. Nomen enim Seraphim ponitur Isaiae VI; nomen Cherubim Ezech. I; nomen thronorum, Coloss. I; dominationes autem et virtutes et potestates et principatus ponuntur Ephes. I; nomen autem Archangeli ponitur in canonica Iudae, nomina autem Angelorum in pluribus Scripturae locis.Ссылаются нормы: assert-h754e11aa9a85dd56346dbf24218d35e1bbb69f8e64edc088a001c75c3e6ed94c
section/108-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7cc9b05ba6975cbcf2e218f7dc7e53a9a63c2e75615c256cc6a385a08f2cc995LA
Ad primum ergo dicendum quod in Angelis potius est quod subiiciuntur Deo, quam quod inferioribus praesident, et hoc derivatur ex illo. Et ideo ordines nominati a praelatione non sunt supremi, sed magis ordines nominati a conversione ad Deum.Ссылаются нормы: Q108A6Ad1, assert-hd18c36d5898d950ac1aa30e7de94e416f4fc760d15bbdac91e8ff0264a3ea368
section/108-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f34002009677b84d73b4e9554bb816d82f4a4d0012d2756b38cef440716ac128LA
Ad secundum dicendum quod illa propinquitas ad Deum quae designatur nomine thronorum, convenit etiam Cherubim et Seraphim, et excellentius, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q108A6Ad2, assert-h81f36267e3e50546aa750b1f4cc3386c514acdcaeac9d9042bf3eaa96bc1abab
section/108-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8a8c4668aee8c4551d5fd6d4237312eb2080cefeef4982475439e34733d69750LA
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, cognitio est secundum quod cognita sunt in cognoscente; amor autem secundum quod amans unitur rei amatae. Superiora autem nobiliori modo sunt in seipsis quam in inferioribus, inferiora vero nobiliori modo in superioribus quam in seipsis. Et ideo inferiorum quidem cognitio praeeminet dilectioni, superiorum autem dilectio, et praecipue Dei, praeeminet cognitioni.Ссылаются нормы: Q108A6Ad3, assert-h82da8f9ad08ce9c4264de9501eeb4d717bc401bed7bfbf15229c6c9ef6c56081
section/108-6/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0209f2943e0af94617259c3044c2199688eac681016873fd24050bf2a8305c88LA
Ad quartum dicendum quod, si quis diligenter consideret dispositiones ordinum secundum Dionysium et Gregorium, parum vel nihil differunt, si ad rem referantur. Exponit enim Gregorius principatuum nomen ex hoc, quod bonis spiritibus praesunt, et hoc convenit virtutibus, secundum quod in nomine virtutum intelligitur quaedam fortitudo dans efficaciam inferioribus spiritibus ad exequenda divina ministeria. Rursus virtutes, secundum Gregorium, videntur esse idem quod principatus secundum Dionysium. Nam hoc est primum in divinis ministeriis, miracula facere, per hoc enim paratur via Annuntiationi Archangelorum et Angelorum.Ссылаются нормы: Q108A6Ad4, assert-hb4815560a75a18fdfc2393357cb956827b9eab4b771b561a49049781f53a5676
section/108-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5e133fcee786a8675c1f85693fe81221cdfd9b1a292989b44207bde85a8a9ac7LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter gradus ordinum assignentur. Ordo enim praelatorum videtur esse supremus. Sed dominationes, principatus et potestates ex ipsis nominibus praelationem quandam habent. Ergo isti ordines debent esse inter omnes supremi.Ссылаются нормы: Q108A6Obiectio1, assert-h15dca42487d40c1afb5176b833342d5d8300384264f258f926fafd362f66518c, assert-hb30ed91190cb93448fca1c388194da2ebd72757fda0afed4931ca62338e6d6a4
section/108-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7e57a985eccb255509f3c67c06129820a80036407594d2d3f0f651bc986de5c5LA
Praeterea, quanto aliquis ordo est Deo propinquior, tanto est superior. Sed ordo thronorum videtur esse Deo propinquissimus, nihil enim coniungitur propinquius sedenti, quam sua sedes. Ergo ordo thronorum est altissimus.Ссылаются нормы: Q108A6Obiectio2, assert-hb5404a08dc1177f932a7e87457afe54e9307b07413389f277c641ea7ba1eae9c, assert-hf710a578a59cf520ecb5ccd04eee80eb7471337f28bf924b6ccfef56ee8203dc
section/108-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4b75fdbd9a43111bffd825dc7cd5fea206e8edc550bed3387a54a925ba636ae8LA
Praeterea, scientia est prior quam amor; et intellectus videtur esse altior quam voluntas. Ergo et ordo Cherubim videtur esse altior quam ordo Seraphim.Ссылаются нормы: Q108A6Obiectio3, assert-hd274758ad56b1e1464198e4663bb01dc71c1cba8ee58847f1348b31c192633c3
section/108-6/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ef93fea01476ed597c4f9a921a0984d89d0d954277bb8d482ae1f86494f8ba3dLA
Praeterea, Gregorius ponit principatus supra potestates. Non ergo collocantur immediate supra Archangelos, ut Dionysius dicit.Ссылаются нормы: Q108A6Obiectio4, assert-he5329ccd6f49363b13b6b28363f756b829732c439f21a016faa5bd5631f9de20
section/108-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a82770dd5480f3ab7880b802faaa60c399eea113f9fd38b4ea985debef0156a2LA
Respondeo dicendum quod gradus angelicorum ordinum assignant et Gregorius et Dionysius, quantum ad alia quidem convenienter, sed quantum ad principatus et virtutes differenter. Nam Dionysius collocat virtutes sub dominationibus et supra potestates, principatus autem sub potestatibus et supra Archangelos, Gregorius autem ponit principatus in medio dominationum et potestatum, virtutes vero in medio potestatum et Archangelorum. Et utraque assignatio fulcimentum habere potest ex auctoritate apostoli. Qui, medios ordines ascendendo enumerans, dicit, Ephes. I, quod Deus constituit illum, scilicet Christum, ad dexteram suam in caelestibus, supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, ubi virtutem ponit inter potestatem et dominationem, secundum assignationem Dionysii. Sed ad Coloss. I, enumerans eosdem ordines descendendo, dicit, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, ubi principatus ponit medios inter dominationes et potestates, secundum assignationem Gregorii. Primo igitur videamus rationem assignationis Dionysii. In qua considerandum est quod, sicut supra dictum est, prima hierarchia accipit rationes rerum in ipso Deo; secunda vero in causis universalibus; tertia vero secundum determinationem ad speciales effectus. Et quia Deus est finis non solum angelicorum ministeriorum, sed etiam totius creaturae, ad primam hierarchiam pertinet consideratio finis; ad mediam vero dispositio universalis de agendis; ad ultimam autem applicatio dispositionis ad effectum, quae est operis executio; haec enim tria manifestum est in qualibet operatione inveniri. Et ideo Dionysius, ex nominibus ordinum proprietates illorum considerans, illos ordines in prima hierarchia posuit, quorum nomina imponuntur per respectum ad Deum, scilicet Seraphim et Cherubim et thronos. Illos vero ordines posuit in media hierarchia, quorum nomina designant communem quandam gubernationem sive dispositionem, scilicet dominationes, virtutes et potestates. Illos vero ordines posuit in tertia hierarchia, quorum nomina designant operis executionem, scilicet principatus, Angelos et Archangelos. In respectu autem ad finem, tria considerari possunt, nam primo, aliquis considerat finem; secundo vero, perfectam finis cognitionem accipit; tertio vero, intentionem suam in ipso defigit; quorum secundum ex additione se habet ad primum, et tertium ad utrumque. Et quia Deus est finis creaturarum sicut dux est finis exercitus, ut dicitur in XII Metaphys., potest aliquid simile huius ordinis considerari in rebus humanis, nam quidam sunt qui hoc habent dignitatis, ut per seipsos familiariter accedere possunt ad regem vel ducem; quidam vero super hoc habent, ut etiam secreta eius cognoscant; alii vero insuper circa ipsum semper inhaerent, quasi ei coniuncti. Et secundum hanc similitudinem accipere possumus dispositionem ordinum primae hierarchiae. Nam throni elevantur ad hoc, quod Deum familiariter in seipsis recipiant, secundum quod rationes rerum in ipso immediate cognoscere possunt, quod est proprium totius primae hierarchiae. Cherubim vero supereminenter divina secreta cognoscunt. Seraphim vero excellunt in hoc quod est omnium supremum, scilicet Deo ipsi uniri. Ut sic ab eo quod est commune toti hierarchiae, denominetur ordo thronorum; sicut ab eo quod est commune omnibus caelestibus spiritibus, denominatur ordo Angelorum. Ad gubernationis autem rationem tria pertinent. Quorum primum est definitio eorum quae agenda sunt, quod est proprium dominationum. Secundum autem est praebere facultatem ad implendum, quod pertinet ad virtutes. Tertium autem est ordinare qualiter ea quae praecepta vel definita sunt, impleri possint, ut aliqui exequantur, et hoc pertinet ad potestates. Executio autem angelicorum ministeriorum consistit in annuntiando divina. In executione autem cuiuslibet actus, sunt quidam quasi incipientes actionem et alios ducentes, sicut in cantu praecentores, et in bello illi qui alios ducunt et dirigunt, et hoc pertinet ad principatus. Alii vero sunt qui simpliciter exequuntur, et hoc pertinet ad Angelos. Alii vero medio modo se habent, quod ad Archangelos pertinet, ut supra dictum est. Invenitur autem congrua haec ordinum assignatio. Nam semper summum inferioris ordinis affinitatem habet cum ultimo superioris; sicut infima animalia parum distant a plantis. Primus autem ordo est divinarum personarum, qui terminatur ad spiritum sanctum, qui est amor procedens, cum quo affinitatem habet supremus ordo primae hierarchiae, ab incendio amoris denominatus. Infimus autem ordo primae hierarchiae est thronorum, qui ex suo nomine habent quandam affinitatem cum dominationibus, nam throni dicuntur, secundum Gregorium, per quos Deus sua iudicia exercet; accipiunt enim divinas illuminationes per convenientiam ad immediate illuminandum secundam hierarchiam, ad quam pertinet dispositio divinorum ministeriorum. Ordo vero potestatum affinitatem habet cum ordine principatuum, nam cum potestatum sit ordinationem subiectis imponere, haec ordinatio statim in nomine principatuum designatur, qui sunt primi in executione divinorum ministeriorum, utpote praesidentes gubernationi gentium et regnorum, quod est primum et praecipuum in divinis ministeriis; nam bonum gentis est divinius quam bonum unius hominis. Unde dicitur Dan. X, princeps regni Persarum restitit mihi. Dispositio etiam ordinum quam Gregorius ponit, congruitatem habet. Nam cum dominationes sint definientes et praecipientes ea quae ad divina ministeria pertinent, ordines eis subiecti disponuntur secundum dispositionem eorum in quos divina ministeria exercentur ut autem Augustinus dicit in III de Trin., corpora quodam ordine reguntur, inferiora per superiora, et omnia per spiritualem creaturam; et spiritus malus per spiritum bonum. Primus ergo ordo post dominationes dicitur principatuum, qui etiam bonis spiritibus principantur. Deinde potestates, per quas arcentur mali spiritus, sicut per potestates terrenas arcentur malefactores, ut habetur Rom. XIII. Post quas sunt virtutes, quae habent potestatem super corporalem naturam in operatione miraculorum. Post quas sunt Archangeli et Angeli, qui nuntiant hominibus vel magna, quae sunt supra rationem; vel parva, ad quae ratio se extendere potest.Ссылаются нормы: Q108A6Respondeo, assert-had48ed0ffb24e5c4b4a0109e3b587f73d5444cb2689ae525e9bb2ad73f04d277
section/108-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c6f0e36366bcb2fd8ecead3e0987fb488731dea0f56d6f8b92262d2b8812a12eLA
Sed contra est quod Dionysius ponit, in prima quidem hierarchia. Seraphim ut primos, Cherubim ut medios, thronos ut ultimos; in media vero, dominationes ut primos, virtutes ut medios, potestates ut ultimos; in ultima, principatus ut primos, Archangelos ut medios, Angelos ut ultimos.Ссылаются нормы: assert-h13b01bf26cf88b8df944ab719dd032c7abcde81a56df845b9ccef8a24df33218
section/108-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0369a0c3a6075a75e0e7810cf1316e84d367a58dc740c78965b8030356b40763LA
Ad primum ergo dicendum quod principatus et potestates evacuabuntur in illa finali consummatione quantum ad hoc, quod alios ad finem perducant, quia consecuto iam fine, non est necessarium tendere in finem. Et haec ratio intelligitur ex verbis apostoli, dicentis, cum tradiderit regnum Deo et patri, idest, cum perduxerit fideles ad fruendum ipso Deo.Ссылаются нормы: Q108A7Ad1, assert-h78205a66f420ee9b70627e5498c06ad7e6e39293b9798a7bffe25d3688b1080a
section/108-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:be8852f194c9a623d73d4c43cfbcd11df3f39d70b5010b8dfd4a3eb85ae7dbd7LA
Ad secundum dicendum quod actiones Angelorum super alios Angelos considerandae sunt secundum similitudinem actionum intelligibilium quae sunt in nobis. Inveniuntur autem in nobis multae intelligibiles actiones quae sunt ordinatae secundum ordinem causae et causati; sicut cum per multa media gradatim in unam conclusionem devenimus. Manifestum est autem quod cognitio conclusionis dependet ex omnibus mediis praecedentibus, non solum quantum ad novam acquisitionem scientiae, sed etiam quantum ad scientiae conservationem. Cuius signum est quod, si quis oblivisceretur aliquod praecedentium mediorum, opinionem quidem vel fidem de conclusione posset habere, sed non scientiam, ordine causarum ignorato. Sic igitur, cum inferiores Angeli rationes divinorum operum cognoscant per lumen superiorum Angelorum, dependet eorum cognitio ex lumine superiorum, non solum quantum ad novam acquisitionem scientiae, sed etiam quantum ad cognitionis conservationem. Licet ergo post iudicium non proficiant inferiores Angeli in cognitione aliquarum rerum, non tamen propter hoc excluditur quin a superioribus illuminentur.Ссылаются нормы: Q108A7Ad2, assert-h55728e225c76d630c3eb7a0a7c71bab6379f3823d49004711d2a8bdaff938d24
section/108-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:453fa1eda6cc018993baf3a16ed9fc6f5e61f9e3e85c2ea6aa55d9278ca1c78aLA
Ad tertium dicendum quod, etsi post diem iudicii homines non sint ulterius ad salutem adducendi per ministerium Angelorum; tamen illi qui iam salutem erunt consecuti, aliquam illustrationem habebunt per Angelorum officia.Ссылаются нормы: Q108A7Ad3, assert-h6cc49636a081093d48d612dd8926bb4a9b3beb25acd3f78aa02c07313f13a394
section/108-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:527a64a192bb96dc8dabb07163f473c9fdac5a7f0c895ee52c0aeaf297294c8dLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ordines non remanebunt post diem iudicii. Dicit enim apostolus, I ad Cor. XV, quod Christus evacuabit omnem principatum et potestatem, cum tradiderit regnum Deo et patri, quod erit in ultima consummatione. Pari ergo ratione, in illo statu omnes alii ordines evacuabuntur.Ссылаются нормы: Q108A7Obiectio1, assert-h074fb55811f3e6fa1e2a57ab9727495eeb01e5163bc1e1fe99286d101462a6ba
section/108-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7a2d8b6fd0d0b847a5250dbe44b55d404fd335fb7a0eae45ad353fd6ef3be418LA
Praeterea, ad officium angelicorum ordinum pertinet purgare, illuminare et perficere. Sed post diem iudicii unus Angelus non purgabit aut illuminabit aut perficiet alium, quia non proficient amplius in scientia. Ergo frustra ordines angelici remanerent.Ссылаются нормы: Q108A7Obiectio2, assert-h1ce510637a52776f607d1ab7d5161c012af28ee5de8a1272c90d3ffed108c65f, assert-h4b974699a5a738605780058bb33730aae8aac02ba280a8858d9c0eed4ed31d9f
section/108-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cca1a21d1c21869cc2e11646a54c30d2a296a9cc1c46e28bcc4e287b8607990cLA
Praeterea, apostolus dicit, ad Heb. I, de Angelis, quod omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis, ex quo patet quod officia Angelorum ordinantur ad hoc, quod homines ad salutem adducantur. Sed omnes electi usque ad diem iudicii salutem consequuntur. Non ergo post diem iudicii remanebunt officia et ordines Angelorum.Ссылаются нормы: Q108A7Obiectio3, assert-hbcd1f2fbca96b5c295fbcfab69e048875139c10dfa7684a51107150a4c685a02, assert-hdd9e3bb5cda8ec184ee8fbe5396b038b17a5598878b2dd80efc18a3cab7807a9
section/108-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0a34bf25ceaa000aa548a0c5c201d1ec93c568cee6a9c486a49b1b9ab64f7079LA
Respondeo dicendum quod in ordinibus angelicis duo possunt considerari, scilicet distinctio graduum, et executio officiorum. Distinctio autem graduum est in Angelis secundum differentiam gratiae et naturae, ut supra dictum est. Et utraque differentia semper in Angelis remanebit. Non enim posset naturarum differentia ab eis auferri, nisi eis corruptis, differentia etiam gloriae erit in eis semper, secundum differentiam meriti praecedentis. Executio autem officiorum angelicorum aliquo modo remanebit post diem iudicii, et aliquo modo cessabit. Cessabit quidem, secundum quod eorum officia ordinantur ad perducendum aliquos ad finem, remanebit autem, secundum quod convenit in ultima finis consecutione. Sicut etiam alia sunt officia militarium ordinum in pugna, et in triumpho.Ссылаются нормы: Q108A7Respondeo, assert-h0941e293603878b819c7e4d99ca120c4a5a6911415448a4d0a64046960c44e4c
section/108-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f6670b1dd28b040dae3dfb525742adf7c761f445f6b8ca74e0e11dffe2a5bbdcLA
Sed contra est quod dicitur Iudic. V, stellae manentes in ordine et cursu suo, quod exponitur de Angelis. Ergo Angeli semper in suis ordinibus remanebunt.Ссылаются нормы: assert-ha0097a9cafbd23a5eb62757bfcd2074cbf594e121e04b39807f4bcd0fd9b9fbd
section/108-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:da4011e0563e59fb909fc8ced3cde1ddc188dd768b0e4320a5da5e4a5731e761LA
Ad primum ergo dicendum quod gratia Angelis datur secundum proportionem naturalium; non autem sic est de hominibus, ut supra dictum est. Et ideo sicut inferiores Angeli non possunt transferri ad naturalem gradum superiorum, ita nec ad gratuitum. Homines vero possunt ad gratuitum conscendere, sed non ad naturalem.Ссылаются нормы: Q108A8Ad1, assert-h8cd10137a320bd0f07a8e8cb012fd103951ae6d32327a45b9207c0531568483b
section/108-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:727105fd53a7e68d60868696e5b01e9f4b90c75e1bc3c3259db4ac1f7e0fc064LA
Ad secundum dicendum quod Angeli, secundum naturae ordinem, medii sunt inter nos et Deum. Et ideo, secundum legem communem, per eos administrantur non solum res humanae, sed etiam omnia corporalia. Homines autem sancti, etiam post hanc vitam, sunt eiusdem naturae nobiscum. Unde secundum legem communem, non administrant humana, nec rebus vivorum intersunt, ut Augustinus dicit in libro de cura pro mortuis agenda. Ex quadam tamen speciali dispensatione interdum aliquibus sanctis conceditur, vel vivis vel mortuis, huiusmodi officia exercere, vel miracula faciendo, vel Daemones arcendo, vel aliquid huiusmodi; sicut Augustinus in eodem libro dicit.Ссылаются нормы: Q108A8Ad2, assert-h066123a9a5afadb76d3489099fdc64e22d61e53151fab08fffc1ae0c81903bdb
section/108-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:da1a2b24cc21c24c21ee6c5bb275297fc7f9444e245cd6559698ea079494882cLA
Ad tertium dicendum quod homines ad poenam Daemonum transferri, non est erroneum, sed quidam erronee posuerunt Daemones nihil aliud esse quam animas defunctorum. Et hoc Chrysostomus reprobat.Ссылаются нормы: Q108A8Ad3, assert-h7c0ad4e62938b3008ee365bf676a5166dab9c16b582ca92327a463736bdd7c1c
section/108-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2eb4ea1015b83e3fd5fd5e0a3951576e093368862906b56541ac8668aefda2a7LA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod homines non assumantur ad ordines Angelorum. Hierarchia enim humana continetur sub infima hierarchiarum caelestium, sicut infima sub media, et media sub prima. Sed Angeli infimae hierarchiae nunquam transferentur in mediam aut in primam. Ergo neque homines transferentur ad ordines Angelorum.Ссылаются нормы: Q108A8Obiectio1, assert-h947d2d93a19debebae498c825330dcb92955c45376fa803b9624767e5d4e1282, assert-hfe72c1e22ce0566d371fd6eea38614efed19ee896bc794b61740f3dea927f17a
section/108-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:92d55d8879ab433ee9f62465ad1b9e17d5334e2e3d140b7c2e58f91c5a8a0daaLA
Praeterea, ordinibus Angelorum aliqua officia competunt, utpote custodire, miracula facere, Daemones arcere, et huiusmodi, quae non videntur convenire animabus sanctorum. Ergo non transferentur ad ordines Angelorum.Ссылаются нормы: Q108A8Obiectio2, assert-h75bd7da935607ad75c7381e45f8fae23b6dce29bb32fbb4b2c02f1cd3d9a13e5
section/108-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ff3082e6c39033d75183642794a18d2d3d21cbeba34fe6eb645c2a11b1f855faLA
Praeterea, sicut boni Angeli inducunt ad bonum, ita Daemones inducunt ad malum. Sed erroneum est dicere quod animae hominum malorum convertantur in Daemones, hoc enim Chrysostomus reprobat, super Matth. Ergo non videtur quod animae sanctorum transferantur ad ordines Angelorum.Ссылаются нормы: Q108A8Obiectio3, assert-heaeaf56793d99ebe9f3dd7e7fc4b0c397cf77736a9cf5bf3d764809ad8a6ce60, assert-hf58c0f7330ef11e64421f13afa53847eeb90f8cf5fd827218e0ad4acfef4606c
section/108-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3ff3790a80c7d609a6c5b311fade72ad90e592ae67bcc859618010899893051cLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ordines Angelorum distinguuntur et secundum conditionem naturae, et secundum dona gratiae. Si ergo considerentur Angelorum ordines solum quantum ad gradum naturae, sic homines nullo modo assumi possunt ad ordines Angelorum, quia semper remanebit naturarum distinctio. Quam quidam considerantes, posuerunt quod nullo modo homines transferri possunt ad aequalitatem Angelorum. Quod est erroneum, repugnat enim promissioni Christi, dicentis, Lucae XX, quod filii resurrectionis erunt aequales Angelis in caelis. Illud enim quod est ex parte naturae, se habet ut materiale in ratione ordinis, completivum vero est quod est ex dono gratiae, quae dependet ex liberalitate Dei, non ex ordine naturae. Et ideo per donum gratiae homines mereri possunt tantam gloriam, ut Angelis aequentur secundum singulos Angelorum gradus. Quod est homines ad ordines Angelorum assumi. Quidam tamen dicunt quod ad ordines Angelorum non assumuntur omnes qui salvantur, sed soli virgines vel perfecti; alii vero suum ordinem constituent, quasi condivisum toti societati Angelorum. Sed hoc est contra Augustinum, qui dicit XII de Civ. Dei, quod non erunt duae societates hominum et Angelorum, sed una, quia omnium beatitudo est adhaerere uni Deo.Ссылаются нормы: Q108A8Respondeo, assert-h14ff4ba91a15d6f1677bb9e009dda75e9c071a59bb684612d4f7cf0a83cd5518
section/108-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:aec98184b38097548d77cf0cf249e54ebf58f741416ef96e736cae518dc09228LA
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XXII, de sanctis, quod erunt sicut Angeli Dei in caelo.Ссылаются нормы: assert-hed65cbe6a83117ee4ce420ece47d8e080d9d8aee0e219301b0ebd11010c46356
question/108/prooemium · paragraph
la · official · sha256:b4801bbf2a01f859e21de0071890964bf9d73f635dc5dd1ab3107944c1efe935LA
Deinde considerandum est de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines, dictum est enim quod superiores inferiores illuminant, et non e converso. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo, utrum omnes Angeli sint unius hierarchiae. Secundo, utrum in una hierarchia sit unus tantum ordo. Tertio, utrum in uno ordine sint plures Angeli. Quarto, utrum distinctio hierarchiarum et ordinum sit a natura. Quinto, de nominibus et proprietatibus singulorum ordinum. Sexto, de comparatione ordinum ad invicem. Septimo, utrum ordines durent post diem iudicii. Octavo, utrum homines assumantur ad ordines Angelorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 109
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q109
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:efb218bc6c20e838610b78a0b87112ac3b63755122c7c075a3179ec072fa860e | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 31
section/109-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:830a7a971ff45f7d50e66d2330a9e2b2eb36318b4ae9d4e9b3bac09a71e0b483LA
Ad primum ergo dicendum quod bonum potest inveniri sine malo; sed malum non potest inveniri sine bono, ut supra habitum est. Et ideo Daemones, inquantum habent naturam bonam, ordinati sunt.Ссылаются нормы: Q109A1Ad1, assert-hf5ec877142ecac30ff49500cf664035da8e5bbd81bfcd19fa69bceff0599b49a
section/109-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3990f961886b7792bc05327ef77e74c0bd98ac2cf8bbfe9ab1aa1ad8f67487f6LA
Ad secundum dicendum quod ordinatio Daemonum, si consideretur ex parte Dei ordinantis, est sacra, utitur enim Daemonibus propter seipsum. Sed ex parte voluntatis Daemonum, non est sacra, quia abutuntur sua natura ad malum.Ссылаются нормы: Q109A1Ad2, assert-h82db87d909cee72c469e02aa8a808b28daa242f83533d19a00e7a9a5ea3130a4
section/109-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:926370e895f68ae2d7625b46ca8636c91b77fc943e94a78ce7e167f7f93a4c83LA
Ad tertium dicendum quod nomen Seraphim imponitur ab ardore caritatis, nomen autem thronorum ab inhabitatione divina, nomen autem dominationum importat libertatem quandam, quae omnia opponuntur peccato. Et ideo peccantibus Angelis huiusmodi nomina non attribuuntur.Ссылаются нормы: Q109A1Ad3, assert-h019010cdcd6001d07d729ba9be97105bc86df52c4a8f0684a2fa38f1fcdfeb1c
section/109-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0ea8b990698299633030f21dec59f149a66752be6918e3e54cd89e78693a1633LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordines non sint in Daemonibus. Ordo enim pertinet ad rationem boni, sicut et modus et species, ut Augustinus dicit in libro de natura boni; et e contrario inordinatio pertinet ad rationem mali. Sed in bonis Angelis nihil est inordinatum. Ergo in malis Angelis non sunt aliqui ordines.Ссылаются нормы: Q109A1Obiectio1, assert-h906f415c157e2180a9cde59a4ad3487e37adb846ec088e570bbdb5009579ca2f, assert-hb7339c5bcd7ba889f0b27fc0a28a69059dcae2de61f4d2da828c72665e088eeb
section/109-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:09dd17a88b702dc571a8774fce92771ae66566cabfaf2d60a70747d87c2503a3LA
Praeterea, ordines angelici sub aliqua hierarchia continentur. Sed Daemones non sunt sub aliqua hierarchia, quae est sacer principatus, cum ab omni sanctitate sint vacui. Ergo in Daemonibus non sunt ordines.Ссылаются нормы: Q109A1Obiectio2, assert-h72d17a26d7af6720ebfc78aff83f069e5b1813104c748994e16b0b6566d84943, assert-h785e2c02501f75fe8ddac59267f1d0f33b08a3498b4cbde3377e878a5512186f
section/109-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c93d8a5e66f10c2302e33cd3835bcb19c7284af0becb3412667c07fd4effdcd8LA
Praeterea, Daemones de singulis ordinibus Angelorum ceciderunt, ut communiter dicitur. Si ergo aliqui Daemones dicuntur esse alicuius ordinis, quia de illo ordine ceciderunt; videtur quod deberent eis attribui nomina singulorum ordinum. Nunquam autem invenitur quod dicantur Seraphim, vel throni, vel dominationes. Ergo, pari ratione, non sunt in aliquibus ordinibus.Ссылаются нормы: Q109A1Obiectio3, assert-h8c5b11834985e6497e48b72d9137f862b52a95373ff32b5c6f8ab54b6caacaaf
section/109-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:439c6431badf49ea884007101bd4316f4010ebc8b77a7a1707e02aaa2d71a910LA
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, ordo angelicus consideratur et secundum gradum naturae, et secundum gradum gratiae. Gratia vero habet duplicem statum, scilicet imperfectum, qui est status merendi; et perfectum, qui est status gloriae consummatae. Si ergo considerentur ordines angelici quantum ad perfectionem gloriae, sic Daemones neque sunt in ordinibus angelicis, neque unquam fuerunt. Si autem considerentur quantum ad id quod est gratiae imperfectae, sic Daemones fuerunt quidem aliquando in ordinibus Angelorum, sed ab eis ceciderunt; secundum illud quod supra posuimus, omnes Angelos in gratia creatos fuisse. Si autem considerentur quantum ad id quod est naturae, sic adhuc sunt in ordinibus, quia data naturalia non amiserunt, ut Dionysius dicit.Ссылаются нормы: Q109A1Respondeo, assert-h5384ed62e496bafe152dc96c9372b7403a5542e94ef85d47272761fd0db00b2e
section/109-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:3833e142e360255768a072ac1133a3ee78bf6ff35ec19c2ae1a9de29ab2e2310LA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. ult., quod est nobis colluctatio adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum.Ссылаются нормы: assert-h7491a51a198cbcc7b0919e0e45acc780e31be098b608676dd3f6638ebb2488f6
section/109-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dfea2ed2315caa3904b1713a0e600fd98f544bbe24d14c46d6270c1814100a78LA
Ad primum ergo dicendum quod praelatio Daemonum non fundatur super eorum iustitia, sed super iustitia Dei cuncta ordinantis.Ссылаются нормы: Q109A2Ad1, assert-he88877d607bdee61eb69f3e7ca7bc42efca4b19bb159cc2a6b7f3c01716e31ee
section/109-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b8e55605d0f2a6a505e6b17893020832cee5f15e6dbd3c6df1ab697583078059LA
Ad secundum dicendum quod concordia Daemonum, qua quidam aliis obediunt, non est ex amicitia quam inter se habeant; sed ex communi nequitia, qua homines odiunt, et Dei iustitiae repugnant. Est enim proprium hominum impiorum, ut eis se adiungant et subiiciant, ad propriam nequitiam exequendam, quos potiores viribus vident.Ссылаются нормы: Q109A2Ad2, assert-h15779fc60d5548e53e54aef9633b7bc71b54b86d55492f3f63b152d24aea60a0
section/109-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f573913dfef3b7205633a5890c602c02eb0ffed96b8af1c970027a70bec8acb1LA
Ad tertium dicendum quod Daemones non sunt aequales secundum naturam, unde in eis est naturalis praelatio. Quod in hominibus non contingit, qui natura sunt pares. Quod autem superioribus inferiores subdantur, non est ad bonum superiorum, sed magis ad malum eorum; quia cum mala facere maxime ad miseriam pertineat, praeesse in malis est esse magis miserum.Ссылаются нормы: Q109A2Ad3, assert-h65829cd265fda4c2101b3f59b6d7ae658d8c7d5c4c3dcc639993e947a1d0b2c4
section/109-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9c857e65030ea60b21f189d3a14bcdb0edb2b8aeab775da7236a627f3953af7cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Daemonibus non sit praelatio. Omnis enim praelatio est secundum aliquem ordinem iustitiae. Sed Daemones totaliter a iustitia ceciderunt. Ergo in eis non est praelatio.Ссылаются нормы: Q109A2Obiectio1, assert-hc6445cbb641b5ed0655e4c64ff04478a0a5ed213cc826bdf93d59289a4612c3a, assert-hcfc3af25a0c6870162da5a1e9b4442c5a9b120bf0e48807b0528d2bd651cd2c0
section/109-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:26481c7365d95c1870c78af1c2ea7cee0312f28b72ba78cb476cd9d353e327c0LA
Praeterea, ubi non est obedientia et subiectio, non est praelatio. Haec autem sine concordia esse non possunt; quae in Daemonibus nulla est, secundum illud Prov. XIII, inter superbos semper sunt iurgia. Ergo in Daemonibus non est praelatio.Ссылаются нормы: Q109A2Obiectio2, assert-hbf21729c8c99fcb8d1babf0c8411de96833cefdd961f8224d5dee4206158f848
section/109-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3f52d90c4f4e4db04455213210c5a21938d3dfc2047a34fdd96b89c433aa61e9LA
Praeterea, si in eis est aliqua praelatio, aut hoc pertinet ad eorum naturam, aut ad eorum culpam vel poenam. Sed non ad eorum naturam, quia subiectio et servitus non est ex natura, sed est ex peccato subsecuta. Nec pertinet ad culpam vel poenam, quia sic superiores Daemones, qui magis peccaverunt, inferioribus subderentur. Non ergo est praelatio in Daemonibus.Ссылаются нормы: Q109A2Obiectio3, assert-h089f5be840c574dbea66ae5a7226b2c1261aa16eb7c536034f6dd2d229a8ecbc, assert-h2de2c00f21e6ba61f8762218585f84b5c50c9dc401455b5504f8fcec2365fa26
section/109-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:13b130c4be1f6996792333b0060b90e919034b9fd201ec1b25902e7a20f0a5ccLA
Respondeo dicendum quod, cum actio sequatur naturam rei, quorumcumque naturae sunt ordinatae, oportet quod etiam actiones sub invicem ordinentur. Sicut patet in rebus corporalibus, quia enim inferiora corpora naturali ordine sunt infra corpora caelestia actiones et motus eorum subduntur actionibus et motibus caelestium corporum. Manifestum est autem ex praemissis quod Daemonum quidam naturali ordine sub aliis constituuntur. Unde et actiones eorum sub actionibus superiorum sunt. Et hoc est quod rationem praelationis facit, ut scilicet actio subditi subdatur actioni praelati. Sic igitur ipsa naturalis dispositio Daemonum requirit quod sit in eis praelatio. Convenit etiam hoc divinae sapientiae, quae nihil in universo inordinatum relinquit, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, ut dicitur Sap. VIII.Ссылаются нормы: Q109A2Respondeo, assert-h2ef1cb11041ba12270cd77b90ff5752e41924b9e5d23ea0b99c67b7c7678f2bf
section/109-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f6450da693f80af9f308a8b0fd5dc28bac28433088d3b3afff178bb93476db64LA
Sed contra est quod dicit Glossa, I ad Cor. XV, quandiu durat mundus, Angeli Angelis, homines hominibus, et Daemones Daemonibus praesunt.Ссылаются нормы: assert-hd503ca6be1f37ce21f40018d9c4de26e4ff2e437908481796c5adef92872fe1b
section/109-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0f69c5e6c400b7ced363966591ee40e04d8fbc65c77fcea75569d54c913bd40aLA
Ad primum ergo dicendum quod non quaelibet veritatis manifestatio habet rationem illuminationis, sed solum quae dicta est.Ссылаются нормы: Q109A3Ad1, assert-hfea75fdb7699b50237815fecb80e05d9de1f078399d6657f7f4368705cb6c183
section/109-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f096b5cbcfa344e0252063c9d3cd4e130858f0de0c994dd896a6612d3b9c3d6fLA
Ad secundum dicendum quod secundum ea quae ad naturalem cognitionem pertinent, non est necessaria manifestatio veritatis neque in Angelis neque in Daemonibus, quia, sicut supra dictum est, statim a principio suae conditionis omnia cognoverunt quae ad naturalem cognitionem pertinent. Et ideo maior plenitudo naturalis luminis quae est in superioribus Daemonibus, non potest esse ratio illuminationis.Ссылаются нормы: Q109A3Ad2, assert-h5cf892c68289091cbaca08cbbd73e2b652c3d57ee846e7d9fff433373cd47479
section/109-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:01e033e5d33f2356d5cc1ccf1981c3fc38bf90ac14fbf795dcda1fe3140dae2fLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Daemonibus sit illuminatio. Illuminatio enim consistit in manifestatione veritatis. Sed unus Daemon potest alteri veritatem manifestare, quia superiores magis acumine naturalis scientiae vigent. Ergo superiores Daemones possunt inferiores illuminare.Ссылаются нормы: Q109A3Obiectio1, assert-h168e58f9c0a3b77939aadb711b2ce606f03c6da36b960ea7410287bcc275e945, assert-hfe4f979169884bf51b131b196ac4da0e90c096f2388305092ad1128091acf028
section/109-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fcdfaef90ae1e3e983ec29e01d7da06bac9edd360279a0d7385908c94849f37dLA
Praeterea, corpus quod superabundat in lumine, potest illuminare corpus quod in lumine deficit; sicut sol lunam. Sed superiores Daemones magis abundant in participatione luminis naturalis. Ergo videtur quod superiores Daemones possunt inferiores illuminare.Ссылаются нормы: Q109A3Obiectio2, assert-h247dfa484636b0dc285a538496a50e32051d992798131072d45037391dda7428, assert-he8426b9d4fc0b097c2f3b9e34e532eed03acd1ebb66ffb798907bbf96815cae1
section/109-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:716f14f96190fdfc8b933ccbb0bada00c21b6c9adb524069e21a87baa9605db6LA
Respondeo dicendum quod in Daemonibus non potest esse illuminatio proprie. Dictum est enim supra quod illuminatio proprie est manifestatio veritatis, secundum quod habet ordinem ad Deum, qui illuminat omnem intellectum. Alia autem manifestatio veritatis potest esse locutio; sicut cum unus Angelus alteri suum conceptum manifestat. Perversitas autem Daemonum hoc habet, quod unus alium non intendit ordinare ad Deum, sed magis ab ordine divino abducere. Et ideo unus Daemon alium non illuminat; sed unus alii suum conceptum per modum locutionis intimare potest.Ссылаются нормы: Q109A3Respondeo, assert-h4d37038674f59f9c3ac9b22f7cb15ad73b6d1bc629f71dd03aba5fe572f0c477
section/109-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2b6fa5510475185ddd1762563a41033ecc69cbb86f562a1678a90e14e33f308aLA
Sed contra, illuminatio cum purgatione est et perfectione, ut supra dictum est. Sed purgare non convenit Daemonibus; secundum illud Eccli. XXXIV, ab immundo quid mundabitur? Ergo etiam neque illuminare.Ссылаются нормы: assert-h557b86645a72f3dcd934f34e2fc7966a6375d9b64c65ad34035d0f80aadf4221
section/109-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4df08df7a39d0e095e3b4ab6b61fd98e78b257790972626af4278dcf5c9bef5cLA
Ad primum ergo dicendum quod per sanctos Angelos multa de divinis mysteriis Daemonibus revelantur, cum divina iustitia exigit ut per Daemones aliqua fiant vel ad punitionem malorum, vel ad exercitationem bonorum, sicut in rebus humanis assessores iudicis revelant tortoribus eius sententiam. Huiusmodi autem revelationes, si ad Angelos revelantes comparentur, illuminationes sunt, quia ordinant eas ad Deum. Ex parte vero Daemonum, non sunt illuminationes, quia eas in Deum non ordinant, sed ad expletionem propriae iniquitatis.Ссылаются нормы: Q109A4Ad1, assert-h34839bb2ce17ddba613e6822fb2c0cbfcd02ee0439177ba935a6b11483c7c4b7
section/109-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:db327aef941f82fc8fc9a33eee749686182bd1baba94d493b3c40e2cac032f8dLA
Ad secundum dicendum quod sancti Angeli sunt ministri divinae sapientiae. Unde sicut divina sapientia permittit aliqua mala fieri per malos Angelos vel homines, propter bona quae ex eis elicit; ita et boni Angeli non totaliter cohibent malos a nocendo.Ссылаются нормы: Q109A4Ad2, assert-h62b164057a7a8ef2652759c6765ef04e8f756d8aa3d39edcd2ced639712fe482
section/109-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4249bae0fb9d844e50d4ce0471b578d3aeab9828f72cb1e1bae4871e0f3d1328LA
Ad tertium dicendum quod Angelus qui est inferior ordine naturae, praeest Daemonibus, quamvis superioribus ordine naturae; quia virtus divinae iustitiae, cui inhaerent boni Angeli, potior est quam virtus naturalis Angelorum. Unde et apud homines, spiritualis iudicat omnia, ut dicitur I ad Cor. II. Et philosophus dicit, in libro Ethic., quod virtuosus est regula et mensura omnium humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q109A4Ad3, assert-h475a26bfa69d99dd5afe2c99c3277e3e4c40a20d60da4727bf8a1060f098a8b8
section/109-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:97e20a8b26e538a8bc4a718a8d1b22305494c9d2bc36167db10f28aef9c16b5cLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod boni Angeli non habeant praelationem super malos. Praelatio enim Angelorum praecipue attenditur secundum illuminationes. Sed mali Angeli, cum sint tenebrae, non illuminantur a bonis. Ergo boni Angeli non habent praelationem super malos.Ссылаются нормы: Q109A4Obiectio1, assert-h2b9366db60b3fd4bd2bba2e1d796c3d2f559cdb6d410af809d004d4457d241ab, assert-h59ae470d73b4dbb6ba788e8eb64d2b839d24124be45db38713f7127bbb5e70ef
section/109-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:52233996b3781ac4449cde774511a4e40166a073e3d217b2a3295403f78486bdLA
Praeterea, ad negligentiam praesidentis pertinere videntur ea quae per subditos male fiunt. Sed Daemones multa mala faciunt. Si igitur subsunt praelationi bonorum Angelorum, videtur in Angelis bonis esse aliqua negligentia. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: Q109A4Obiectio2, assert-he12fc977f175f36758fb7f8418f394c766392f5aaba99e8c3d5cea208effb0be, assert-hee7d55a1a80ed1fdc10ae737be74ecaee10adcb78a3eb8b757d95e5d3b0aefdb
section/109-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:15a4950282857e8a6ba60a517aef51c1aa7e2a2e16ccbef884662ee71f63e454LA
Praeterea, praelatio Angelorum sequitur naturae ordinem, ut supra dictum est. Sed si Daemones de singulis ordinibus ceciderunt, ut communiter dicitur, multi Daemones multis bonis Angelis sunt superiores ordine naturae. Non ergo boni Angeli praelationem habent super omnes malos.Ссылаются нормы: Q109A4Obiectio3, assert-h5cb4ed62bf54422ad59fe30045f5ebe362653244855de3f570447a34acdf0716, assert-h96a17a6f43fd80dfc7396b3e3b0534cf7144e33a28f21a0630cc4bf156174672
section/109-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:41a4831d87f6d8c155b6363a0363bc4399c0d9404526533327f58375e6632be8LA
Respondeo dicendum quod totus ordo praelationis primo et originaliter est in Deo, et participatur a creaturis secundum quod Deo magis appropinquant, illae enim creaturae super alias influentiam habent, quae sunt perfectiores et Deo propinquiores. Maxima autem perfectio, et per quam maxime Deo appropinquatur, est creaturarum fruentium Deo, sicut sunt sancti Angeli, qua perfectione Daemones privantur. Et ideo boni Angeli super malos praelationem habent, et per eos reguntur.Ссылаются нормы: Q109A4Respondeo, assert-h7f5d90bc07c73a414f5b441fcdf2b175eeb038254d4232d15e58a0979ae61e49
section/109-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:707776004c55242a7dac4a4b4f97600be635e2d6b623ff168b9e4d10e5ae7265LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod spiritus vitae desertor atque peccator regitur per spiritum vitae rationalem, pium et iustum. Et Gregorius dicit quod potestates dicuntur Angeli quorum ditioni virtutes adversae subiectae sunt.Ссылаются нормы: assert-h995bb42f2194688ce6add625d35c62f38466413052bb88106b7815a5e244f692
question/109/prooemium · paragraph
la · official · sha256:6ef9701a0bdb8e519b7d5445cbd4fe8443357422da07cc08cb16ca188f82d84eLA
Deinde considerandum est de ordinatione malorum Angelorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum ordines sint in Daemonibus. Secundo, utrum in eis sit praelatio. Tertio, utrum unus illuminet alium. Quarto, utrum subiiciantur praelationi bonorum Angelorum.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 110
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q110
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:7d8fd6deca38efd823ea43813639c25c891e1ea1b228a0a45fcc7339328c277a | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 35
section/110-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7cb858990171fd1d89144a2144bd62f09db91f7bdc80d7305b1596cccf76788eLA
Ad primum ergo dicendum quod res corporales habent determinatas actiones, sed has actiones non exercent nisi secundum quod moventur, quia proprium corporis est quod non agat nisi motum. Et ideo oportet quod creatura corporalis a spirituali moveatur.Ссылаются нормы: Q110A1Ad1, assert-heedfa0da6b4fab7918c5dd065a6014bdf0a4fe177c3cf0c78372b456cdd6515c
section/110-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8e7e294bf938c35b23050d9b50f541aac70788cf84cc3fa974f859ee2b7df7d2LA
Ad secundum dicendum quod ratio ista procedit secundum opinionem Aristotelis, qui posuit quod corpora caelestia moventur a substantiis spiritualibus; quarum numerum conatus fuit assignare secundum numerum motuum qui apparent in corporibus caelestibus. Sed non posuit quod essent aliquae substantiae spirituales quae haberent immediatam praesidentiam supra inferiora corpora, nisi forte animas humanas. Et hoc ideo, quia non consideravit aliquas operationes in inferioribus corporibus exerceri nisi naturales, ad quas sufficiebat motus corporum caelestium. Sed quia nos ponimus multa in corporibus inferioribus fieri praeter naturales actiones corporum, ad quae non sufficiunt virtutes caelestium corporum; ideo secundum nos, necesse est ponere quod Angeli habeant immediatam praesidentiam non solum supra caelestia corpora, sed etiam supra corpora inferiora.Ссылаются нормы: Q110A1Ad2, assert-h1110adb250e522b6a93ced93d54c262101ec567233a35cd732e896cc19fb6d53
section/110-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:774bed6c51844dc070f879618ba239fd9fccbf9c5f3f3c659ed2d3e87f6278f8LA
Ad tertium dicendum quod de substantiis immaterialibus diversimode philosophi sunt locuti. Plato enim posuit substantias immateriales esse rationes et species sensibilium corporum, et quasdam aliis universaliores, et ideo posuit substantias immateriales habere praesidentiam immediatam circa omnia sensibilia corpora, et diversas circa diversa. Aristoteles autem posuit quod substantiae immateriales non sunt species corporum sensibilium, sed aliquid altius et universalius, et ideo non attribuit eis immediatam praesidentiam supra singula corpora, sed solum supra universalia agentia, quae sunt corpora caelestia. Avicenna vero mediam viam secutus est. Posuit enim cum Platone, aliquam substantiam spiritualem praesidentem immediate sphaerae activorum et passivorum; eo quod, sicut Plato ponebat quod formae horum sensibilium derivantur a substantiis immaterialibus, ita etiam Avicenna hoc posuit. Sed in hoc a Platone differt, quod posuit unam tantum substantiam immaterialem praesidentem omnibus corporibus inferioribus, quam vocavit intelligentiam agentem. Doctores autem sancti posuerunt, sicut et Platonici, diversis rebus corporeis diversas substantias spirituales esse praepositas. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet angelicam potestatem sibi praepositam. Et Damascenus dicit, Diabolus erat ex iis angelicis virtutibus quae praeerant terrestri ordini. Et Origenes dicit, super illud Num. XXII, cum vidisset asina Angelum, quod opus est mundo Angelis, qui praesunt super bestias, et praesunt animalium nativitati, et virgultorum et plantationum et ceterarum rerum incrementis. Sed hoc non est ponendum propter hoc, quod secundum suam naturam unus Angelus magis se habeat ad praesidendum animalibus quam plantis, quia quilibet Angelus, etiam minimus, habet altiorem virtutem et universaliorem quam aliquod genus corporalium. Sed est ex ordine divinae sapientiae, quae diversis rebus diversos rectores praeposuit. Nec tamen propter hoc sequitur quod sint plures ordines Angelorum quam novem, quia, sicut supra dictum est, ordines distinguuntur secundum generalia officia. Unde sicut, secundum Gregorium, ad ordinem potestatum pertinent omnes Angeli qui habent proprie praesidentiam super Daemones; ita ad ordinem virtutum pertinere videntur omnes Angeli qui habent praesidentiam super res pure corporeas; horum enim ministerio interdum etiam miracula fiunt.Ссылаются нормы: Q110A1Ad3, assert-h79582561ec475a064e4b4c7e1d363737002883dca7487ff7ac188a0ed522768a
section/110-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5dd06b3ac87a6738c25b435b7beda43baf5165f8181cc6f67eec3a1be4de524dLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis non administretur per Angelos. Res enim quae habent determinatum modum operandi, non indigent gubernari ab aliquo praesidente, ideo enim indigemus gubernari, ne aliter operemur quam oporteat. Sed res corporales habent determinatas actiones ex naturis sibi divinitus datis. Non ergo indigent gubernatione Angelorum.Ссылаются нормы: Q110A1Obiectio1, assert-h0b856e4377ef81eec0792b38c4184673d1dc9db23cb68e1075358b5e25cf70e0, assert-h316efbd5e026df7839c7dccc5bd89c40729b2457cba23c17768baf34427e0744
section/110-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4e68fee06676acedf572ba4c804c4b12b5cec8fda936acb94c471ae9dcd3a54bLA
Praeterea, inferiora in entibus gubernantur per superiora. Sed in corporibus quaedam dicuntur inferiora, quaedam superiora. Inferiora igitur gubernantur per superiora. Non ergo est necessarium quod gubernentur per Angelos.Ссылаются нормы: Q110A1Obiectio2, assert-h49a211f7b6bb34a9bbddab302f33d37cfa0baa34115c5cde559afb26f576c092, assert-h60a856f63275001b5f4c63929cf6c7e472ed96d25c7bec80a380feb1bdc0a706
section/110-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:a604786548bc27f886a3a8f4b79fb7d313c5792ab5c4e234b27a9cf80266ff8cLA
Praeterea, diversi ordines Angelorum distinguuntur secundum diversa officia. Sed si creaturae corporales administrantur per Angelos, tot erunt officia Angelorum, quot sunt species rerum. Ergo etiam tot erunt ordines Angelorum, quot sunt species rerum. Quod est contra supra dicta. Non ergo corporalis creatura administratur per Angelos.Ссылаются нормы: Q110A1Obiectio3, assert-h402668f18be2c42b2c324ebf0bef0cdf3272e5c9329d536aeea2ab37f78e926a, assert-h75f7027b36d3bcf381f1d941609a0dd1ee5d12de1e54472faa907fb78e051383, assert-h989affae5131762890995dbab424a30a11820b1696eb637db47ab87d0841951d
section/110-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c316ad27fd9fa716140fc97c34edc58689ba87c27f410686ce8ef6b11da0c651LA
Respondeo dicendum quod tam in rebus humanis quam in rebus naturalibus, hoc communiter invenitur, quod potestas particularis gubernatur et regitur a potestate universali; sicut potestas ballivi gubernatur per potestatem regis. Et in Angelis etiam est dictum quod superiores Angeli, qui praesunt inferioribus, habent scientiam magis universalem. Manifestum est autem quod virtus cuiuslibet corporis est magis particularis quam virtus spiritualis substantiae, nam omnis forma corporalis est forma individuata per materiam, et determinata ad hic et nunc; formae autem immateriales sunt absolutae et intelligibiles. Et ideo sicut inferiores Angeli, qui habent formas minus universales, reguntur per superiores; ita omnia corporalia reguntur per Angelos et hoc non solum a sanctis doctoribus ponitur, sed etiam ab omnibus philosophis qui incorporeas substantias posuerunt.Ссылаются нормы: Q110A1Respondeo, assert-hdae5149de7f596e2bd64b66b8ed61aaf2a3e424bc734157aba2c100b948bc3aa
section/110-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6860ad5bd71ed3b08e3880740be084de38977787b71a70aa2be6b84de243b0a2LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod omnia corpora reguntur per spiritum vitae rationalem. Et Gregorius dicit, in IV Dial., quod in hoc mundo visibili nihil nisi per creaturam invisibilem disponi potest.Ссылаются нормы: assert-h6329e40bac242ca577940b371e7ef8679522433aa386bfe8797b78418c127b46
section/110-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:093338a4a4c2de786be0eeb5a2944feaaf5c5007cd995848282eca52ad27fe61LA
Ad primum ergo dicendum quod anima nostra unitur corpori ut forma; et sic non est mirum, si formaliter transmutatur ex conceptione ipsius; praesertim cum motus sensitivi appetitus, qui fit cum quadam transmutatione corporali, subdatur imperio rationis. Angelus autem non sic se habet ad corpora naturalia. Unde ratio non sequitur.Ссылаются нормы: Q110A2Ad1, assert-hd79b77f7706bb4ba9d2ae0be23763633e3a7702597cfcd1fdf91a00a53eb35d9
section/110-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d02a3aa307b5dccf72f6eb2ecdca5e4907c359797cc443b122642ff1bae661b1LA
Ad secundum dicendum quod id quod potest virtus inferior, potest superior non eodem, sed excellentiori modo, sicut intellectus cognoscit sensibilia excellentiori modo quam sensus. Et sic Angelus excellentiori modo transmutat materiam corporalem quam agentia corporalia, scilicet movendo ipsa agentia corporalia, tanquam causa superior.Ссылаются нормы: Q110A2Ad2, assert-hf6f528dfd4645605be344cdaa5930e0a4532ddc91e77c13a0e16cce754661844
section/110-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:efb400c4a75008ca17f07d2dd55b75d6b396ae28200e59370a202b6c6b63e0ebLA
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet ex virtute Angelorum aliquos effectus sequi in rebus naturalibus, ad quae agentia corporalia non sufficerent. Sed hoc non est obedire materiam Angelis ad nutum; sicut nec coquis obedit materia ad nutum, quia aliquem modum decoctionis operantur per ignem secundum aliquam artis moderationem, quam ignis per se non faceret, cum reducere materiam in actum formae substantialis, non excedat virtutem corporalis agentis, quia simile natum est sibi simile facere.Ссылаются нормы: Q110A2Ad3, assert-h6a575663a41168d22327af5bb848e1d9652eb449ad629b088a9805fe49d6c30d
section/110-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:39ee287b5e4c1623c18be4052e21b3261ff4ef5ff1128f0bc91b57048aa24dcbLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod materia corporalis obediat Angelis ad nutum. Maior est enim virtus Angeli quam virtus animae. Sed conceptioni animae obedit materia corporalis, immutatur enim corpus hominis ex conceptione animae, ad calorem et frigus, et quandoque usque ad sanitatem et aegritudinem. Ergo multo magis secundum conceptionem Angeli, materia corporalis transmutatur.Ссылаются нормы: Q110A2Obiectio1, assert-h260da624466c72dc5da32c6bc8a737b998a2da22b78c1b70f3669b27fc1279fa, assert-hc1cbef30282f4415a92a475d75d964d7222ee88af6dc6e7c7dffc2a72f08e87f
section/110-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:21d071f7f8791637b328bbd10d9e6d7d0f2d769543b83a22f3362c7c610581d9LA
Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest virtus superior. Sed virtus Angeli est superior quam virtus corporalis. Corpus autem sua virtute potest transmutare materiam corporalem ad formam aliquam; sicut cum ignis generat ignem. Ergo multo fortius virtute sua Angeli possunt materiam corporalem transmutare ad aliquam formam.Ссылаются нормы: Q110A2Obiectio2, assert-hdc43f53ef107da83c699362ccc620f4a1609062d445b1920b9be757730ade550, assert-he65eecec79bc7bb09000052ef1b5e6c0f729a377c43bcff401742501b9f34438
section/110-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e07b969c237ccc88e8293a7d8f581cbbdd4da3e589609e41a729dd1fd515b595LA
Praeterea, tota natura corporalis administratur per Angelos, ut dictum est, et sic videtur quod corpora se habet ad Angelos sicut instrumenta; nam ratio instrumenti est quod sit movens motum. Sed in effectibus aliquid invenitur ex virtute principalium agentium, quod non potest esse per virtutem instrumenti; et hoc est id quod est principalius in effectu. Sicut digestio nutrimenti est per virtutem caloris naturalis, qui est instrumentum animae nutritivae; sed quod generetur caro viva, est ex virtute animae. Similiter quod secetur lignum, pertinet ad serram; sed quod perveniatur ad formam lecti, est ex ratione artis. Ergo forma substantialis, quae est principalius in effectibus corporalibus, est ex virtute Angelorum. Materia ergo obedit, ad sui informationem, Angelis.Ссылаются нормы: Q110A2Obiectio3, assert-h29a31975c35e84099a58d87b692e409856c05d04f48dc568cd807069f738556a, assert-h8ea2dccd7fd6050928d46b2edf041eb978942ece18905ba5e418fd4a5041c4e7
section/110-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:660ee851e653669718d1564e17d097dac6a33582ecc5db26fe53e7b985aa0765LA
Respondeo dicendum quod Platonici posuerunt formas quae sunt in materia, causari ex immaterialibus formis, quia formas materiales ponebant esse participationes quasdam immaterialium formarum. Et hos, quantum ad aliquid, secutus est Avicenna, qui posuit omnes formas quae sunt in materia, procedere a conceptione intelligentiae, et quod agentia corporalia sunt solum disponentia ad formas. Qui in hoc videntur fuisse decepti, quia existimaverunt formam quasi aliquid per se factum, ut sic ab aliquo formali principio procederet. Sed sicut philosophus probat in VII Metaphys., hoc quod proprie fit, est compositum, hoc enim proprie est quasi subsistens. Forma autem non dicitur ens quasi ipsa sit, sed sicut quo aliquid est, et sic per consequens nec forma proprie fit; eius enim est fieri, cuius est esse, cum fieri nihil aliud sit quam via in esse. Manifestum est autem quod factum est simile facienti, quia omne agens agit sibi simile. Et ideo id quod facit res naturales, habet similitudinem cum composito, vel quia est compositum, sicut ignis generat ignem; vel quia totum compositum, et quantum ad materiam et quantum ad formam, est in virtute ipsius; quod est proprium Dei. Sic igitur omnis informatio materiae vel est a Deo immediate, vel ab aliquo agente corporali; non autem immediate ab Angelo.Ссылаются нормы: Q110A2Respondeo, assert-h67821bbc7b9fd48a84efb9cb292f9736c263291eba06873d09e9c5cb1aded82e
section/110-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:8640b87c6d41101345b309806ab05800bdbdbcc06cdaf8ddff189fc24c63d41eLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., non est putandum istis transgressoribus Angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed soli Deo.Ссылаются нормы: assert-ha7a959a92026f82533286a74a576ecbb12986898d0ff4c7ca07bb1e4dfdab76e
section/110-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:81a737d4067887f6d1e14909016416e30aa8d46f1517961c6f1a42b53f98e490LA
Ad primum ergo dicendum quod in corporibus sunt alii motus locales praeter eos qui consequuntur formas, sicut fluxus et refluxus maris non consequitur formam substantialem aquae, sed virtutem lunae. Et multo magis aliqui motus locales consequi possunt virtutem spiritualium substantiarum.Ссылаются нормы: Q110A3Ad1, assert-he310a24b21aa965e305bbc1e8d01d6f9838066154defcc1c929b3434ea644349
section/110-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9363955a2c333ead7d58142b1b9ce4537a0cc30066c64d380329a907475d4b65LA
Ad secundum dicendum quod Angeli, causando motum localem tanquam priorem, per eum causare possunt alios motus, adhibendo scilicet agentia corporalia ad huiusmodi effectus producendos; sicut faber adhibet ignem ad emollitionem ferri.Ссылаются нормы: Q110A3Ad2, assert-h315846dddbad3631776b79c9f8fe286fcbad8de8277fd7da1754fb910147cf53
section/110-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:28822c6a540ac9df2d1d32712a94bb0c366be4e9ddc2b2e8cee0ed72e25e7680LA
Ad tertium dicendum quod Angeli habent virtutem minus contractam quam animae. Unde virtus motiva animae contrahitur ad corpus unitum, quod per eam vivificatur, quo mediante alia potest movere. Sed virtus Angeli non est contracta ad aliquod corpus. Unde potest corpora non coniuncta localiter movere.Ссылаются нормы: Q110A3Ad3, assert-h6d9e063b9c056e5a7c91ce95355758d14ac259b2b67f5d172560fa7b1b912405
section/110-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7723adadfa01c1960077b240611fb8b4b1e28bd08601ee6fe5154c7f79b2189dLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpora non obediant Angelis ad motum localem. Motus enim localis corporum naturalium sequitur formas eorum. Sed Angeli non causant formas corporum naturalium, ut dictum est. Ergo neque possunt causare in eis motum localem.Ссылаются нормы: Q110A3Obiectio1, assert-h31e6a1bc2a1fdd0d0ad90a233d46df7f6853f7f11970f1cd1393120548d6c61c, assert-he12dde0c7f4a987ac5a4882cc91308e2a3701e0afecb8da6bf870c825b84565d
section/110-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:825449f377f3abde9d1d3353c65fef360481c4fb36219d7a1387b563700dfa93LA
Praeterea, in VIII Physic. probatur quod motus localis est primus motuum. Sed Angeli non possunt causare alios motus, transmutando materiam formaliter. Ergo neque etiam possunt causare motum localem.Ссылаются нормы: Q110A3Obiectio2, assert-hc99dbd89ebbc155e92d08e7528f8f48f0523e71b48b2d5fb19942220368b60b5, assert-hddc1167f5ad600c6f01ac2a860a138c5053a027f6b7a904e520efcf781309867
section/110-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:52b36b5b04120026ea67b2a10b56c1304fe36a65a7525ccf0a2b46b970a51b78LA
Praeterea, membra corporalia obediunt conceptioni animae ad motum localem, inquantum habent in seipsis aliquod principium vitae. In corporibus autem naturalibus non est aliquod principium vitae. Ergo non obediunt Angelis ad motum localem.Ссылаются нормы: Q110A3Obiectio3, assert-he0b2d4acbcb3c3e92ead07e7091985c0f346a4bd4fcec26923a5addf23b00e3d
section/110-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:618efbc334794ee5650098138d3cafd6dd3ca2cf94fb6d1247fde6c4c87e0700LA
Respondeo dicendum quod, sicut Dionysius dicit VII cap. de Div. Nom., divina sapientia coniungit fines primorum principiis secundorum, ex quo patet quod natura inferior in sui supremo attingitur a natura superiori. Natura autem corporalis est infra naturam spiritualem. Inter omnes autem motus corporeos perfectior est motus localis, ut probatur in VIII Physic., cuius ratio est, quia mobile secundum locum non est in potentia ad aliquid intrinsecum, inquantum huiusmodi, sed solum ad aliquid extrinsecum, scilicet ad locum. Et ideo natura corporalis nata est moveri immediate a natura spirituali secundum locum. Unde et philosophi posuerunt suprema corpora moveri localiter a spiritualibus substantiis. Unde videmus quod anima movet corpus primo et principaliter locali motu.Ссылаются нормы: Q110A3Respondeo, assert-hb74e099a5f2cc81a0ade4d60354218384b6793368f305906518c8370dc291bd6
section/110-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:ce1eea3e0b686883a1300a5673bfd60e8aa792d5ff9b53a48fc8df87749a3f74LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod Angeli adhibent semina corporalia ad aliquos effectus producendos. Sed hoc non possunt facere nisi localiter movendo. Ergo corpora obediunt eis ad motum localem.Ссылаются нормы: assert-h296d595278dba09b774d30b72650ba33f3600ddb8f986da811e3d3e7bdb6d674
section/110-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8e52ffbcd165a285cdf0d535a883abdc06af5c25cc1e5057ff94b9c5cf950bb6LA
Ad primum ergo dicendum quod Angeli aliqui dicuntur miracula facere, vel quia ad eorum desiderium Deus miracula facit, sicut et sancti homines dicuntur miracula facere. Vel quia aliquod ministerium exhibent in miraculis quae fiunt; sicut colligendo pulveres in resurrectione communi, vel huiusmodi aliquid agendo.Ссылаются нормы: Q110A4Ad1, assert-hbc7e47f75835265efd66aa1d1dc2538a4ef8f498e49a37c4cf4923d3d75e7f15
section/110-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ba5097ebb007e064307816982dd76313fae9873353d613750e1b113fa72126f9LA
Ad secundum dicendum quod miracula simpliciter loquendo, dicuntur, ut dictum est, cum aliqua fiunt praeter ordinem totius naturae creatae. Sed quia non omnis virtus naturae creatae est nota nobis, ideo cum aliquid fit praeter ordinem naturae creatae nobis notae, per virtutem creatam nobis ignotam, est miraculum quoad nos. Sic igitur cum Daemones aliquid faciunt sua virtute naturali, miracula dicuntur non simpliciter, sed quoad nos. Et hoc modo magi per Daemones miracula faciunt. Et dicuntur fieri per privatos contractus, quia quaelibet virtus creaturae in universo se habet ut virtus alicuius privatae personae in civitate; unde cum magus aliquid facit per pactum initum cum Daemone, hoc fit quasi per quendam privatum contractum. Sed iustitia divina est in toto universo sicut lex publica in civitate. Et ideo boni Christiani, inquantum per iustitiam divinam miracula faciunt, dicuntur facere miracula per publicam iustitiam. Mali autem Christiani per signa publicae iustitiae, sicut invocando nomen Christi, vel exhibendo aliqua sacramenta.Ссылаются нормы: Q110A4Ad2, assert-hd7fe8cc1718b0f7636086067beda18cb0e421c327b9f6aa144014a014c15960b
section/110-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a0dafc1928574e80f9cc6113be58561d5009c592a8668f6daf225a0ef84491f6LA
Ad tertium dicendum quod spirituales potestates possunt facere ea quae visibiliter fiunt in hoc mundo, adhibendo corporalia semina per motum localem.Ссылаются нормы: Q110A4Ad3, assert-hdf0fa261ac27905649637bd0bfd9fa64aea8ee03109e68acd5c990336c661796
section/110-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:072a497b49b89a471c2205678b8adfe141b0802629cb5bbcd95a2c671698fe5bLA
Ad quartum dicendum quod, licet Angeli possint aliquid facere praeter ordinem naturae corporalis, non tamen possunt aliquid facere praeter ordinem totius creaturae, quod exigitur ad rationem miraculi, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q110A4Ad4, assert-h7008ddfb1d9f5fb7de3e9ec5882b2d0cdb9872d92f9484fe5a55aa2f8133892d
section/110-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:30d9d730b4680f06832f638794f618629c66ba4449b0337b5c6795c7fb6e2a2fLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli possunt facere miracula. Dicit enim Gregorius, virtutes vocantur illi spiritus, per quos signa et miracula frequentius fiunt.Ссылаются нормы: Q110A4Obiectio1, assert-h02ce0b33ed55cc4b323c6dc5cbf66541ab702dfd47b013a4072f82e5379e8d80
section/110-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:63bd7e8359a7284fd897bfa2942e2045f333260f8b9739d339b7ee4f35cdd60fLA
Praeterea, Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaestionum, quod magi faciunt miracula per privatos contractus, boni Christiani per publicam iustitiam, mali Christiani per signa publicae iustitiae. Sed magi faciunt miracula per hoc quod exaudiuntur a Daemonibus, ut ipse alibi in eodem libro dicit. Ergo Daemones miracula possunt facere. Ergo multo magis Angeli boni.Ссылаются нормы: Q110A4Obiectio2, assert-h6df92144dc8975a9f9d762116ff0b14315d45f73c3c73886f391ee90d829646e, assert-h98fdf8e9cfc04f6173587cadea1569dd58af7dc2660eee79e324e8b6f5f38528, assert-hf5bfe24a34e1f3935b1a8c5ac067949e19038d306e1e87bb6dc6effe448f7385
section/110-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fd6a449a74fe5df00ab87df5c22103a6e73344f211d5fa3f2af72892bdb7fb82LA
Praeterea, Augustinus in eodem libro dicit quod omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris huius non absurde fieri posse creduntur. Sed quando effectus aliquis naturalium causarum producitur absque ordine naturalis causae, hoc dicimus esse miraculum; puta cum aliquis sanatur a febre, non per operationem naturae. Ergo Angeli et Daemones possunt facere miracula.Ссылаются нормы: Q110A4Obiectio3, assert-h5b61998b82449ec3220b498be1e230d1b0569c0807a62a8332012fdd1fa09a2e, assert-hc1bfd2cd792f85fd67b82d751eee3921e559ab0bfce1aaa7566fed0ecc371840
section/110-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a11833934cb19a6fadb390e90f6c5a594e8d9b8ae637f5aa20521dcc3dd45e58LA
Praeterea, virtus superior non subditur ordini inferioris causae. Sed natura corporalis est inferior Angelo. Ergo Angelus potest operari praeter ordinem corporalium agentium. Quod est miracula facere.Ссылаются нормы: Q110A4Obiectio4, assert-h62f41de6aae58f795dd7f3b3d4fa00c34531d85bc952e788d6a619859b0a495b, assert-h6c561a1978ca53521bb6b46aa751040ad9f4d29f4203c1c17558b1b1578c4eec
section/110-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e825ff0fbf27889253aeded1d171d6542dddb10fb45d711c359ce1a48fc53738LA
Respondeo dicendum quod miraculum proprie dicitur, cum aliquid fit praeter ordinem naturae. Sed non sufficit ad rationem miraculi si aliquid fiat praeter ordinem naturae alicuius particularis, quia sic, cum aliquis proiicit lapidem sursum, miraculum faceret, cum hoc sit praeter ordinem naturae lapidis. Ex hoc ergo aliquid dicitur esse miraculum, quod fit praeter ordinem totius naturae creatae. Hoc autem non potest facere nisi Deus, quia quidquid facit Angelus, vel quaecumque alia creatura, propria virtute, hoc fit secundum ordinem naturae creatae; et sic non est miraculum. Unde relinquitur quod solus Deus miracula facere possit.Ссылаются нормы: Q110A4Respondeo, assert-h7b34775ddf8b6c4c5956c04098fa5074735f11744f3e66032696ef1054b9a098
section/110-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e18aa30a1224c405c1679533cdc786a660dbb8e82f5d02f89dbad59db88ca808LA
Sed contra est quod de Deo dicitur in Psalmo, qui facit mirabilia magna solus.Ссылаются нормы: assert-h21a5261eea2e9568995c17e892b99ef5d3fc4875b8ff5ea54611d6044155843a
question/110/prooemium · paragraph
la · official · sha256:6c3c61b82176426206b088a9897a087c1389067fb23cc01f363906e27a53f0d9LA
Deinde considerandum est de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum creatura corporalis administretur per Angelos. Secundo, utrum creatura corporalis obediat Angelis ad nutum. Tertio, utrum Angeli sua virtute possint immediate movere corpora localiter. Quarto, utrum Angeli boni vel mali possint facere miracula.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 111
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q111
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:1e636329662f9ca1b4d23a06726eb4f50e6b8f7e591b15acb97389dd7f711040 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 35
section/111-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:89c4b184a6aaddbb27c9c66fcaa18670e0de7eb60726e54a4cc3eff2b9be3b1bLA
Ad primum ergo dicendum quod ad fidem duo concurrunt. Primo quidem habitus intellectus, quo disponitur ad obediendum voluntati tendenti in divinam veritatem, intellectus enim assentit veritati fidei, non quasi convictus ratione, sed quasi imperatus a voluntate; nullus enim credit nisi volens, ut Augustinus dicit. Et quantum ad hoc, fides est a solo Deo. Secundo requiritur ad fidem, quod credibilia proponantur credenti. Et hoc quidem fit per hominem, secundum quod fides est ex auditu, ut dicitur Rom. X; sed per Angelos principaliter, per quos hominibus revelantur divina. Unde Angeli operantur aliquid ad illuminationem fidei. Et tamen homines illuminantur ab Angelis non solum de credendis, sed etiam de agendis.Ссылаются нормы: Q111A1Ad1, assert-h991bf8154447ef578b436d548426607ac947c45788e5c481c9d1ca09f5c4438a
section/111-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b49408291768198f9946315547235ce94a77f7bf3f9aa900dc63c4acbddd44fdLA
Ad secundum dicendum quod ratio naturalis, quae est immediate a Deo, potest per Angelum confortari, ut dictum est. Et similiter ex speciebus a creaturis acceptis, tanto altior elicitur intelligibilis veritas, quanto intellectus humanus fuerit fortior. Et sic per Angelum adiuvatur homo, ut ex creaturis perfectius in divinam cognitionem deveniat.Ссылаются нормы: Q111A1Ad2, assert-h177d77003e8b5df05cce61e83e87378a8d18a8d46302914f46e85162016df56c
section/111-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cec7f6563321b9b9546bc1c1db82eb01c19bd0ea750c39d41899a0d203c3649dLA
Ad tertium dicendum quod operatio intellectualis, et illuminatio, dupliciter possunt considerari. Uno modo, ex parte rei intellectae, et sic quicumque intelligit vel illuminatur, cognoscit se intelligere vel illuminari; quia cognoscit rem sibi esse manifestam. Alio modo, ex parte principii, et sic non quicumque intelligit aliquam veritatem, cognoscit quid sit intellectus, qui est principium intellectualis operationis. Et similiter non quicumque illuminatur ab Angelo, cognoscit se ab Angelo illuminari.Ссылаются нормы: Q111A1Ad3, assert-h9a5886c9a86eeb42eeb54d275a5ce0bb50c37c12a91e5de2bd1479dc081e7a69
section/111-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:5b977195190d50ad5b75f3ad398a74b8ba3703448097d0a90822a343241eba18LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit illuminare hominem. Homo enim illuminatur per fidem, unde Dionysius, in Eccles. Hier., illuminationem attribuit Baptismo, qui est fidei sacramentum. Sed fides immediate est a Deo; secundum illud ad Ephes. II, gratia estis salvati per fidem, et non ex vobis; Dei enim donum est. Ergo homo non illuminatur ab Angelo, sed immediate a Deo.Ссылаются нормы: Q111A1Obiectio1, assert-h0a41de709a39135ef55ce9049d6d348c82cd6c3decbcb6ea5fd0f04ed1121aa2, assert-h6217b9eee701852499138573f15151788bf1913e823f668581558d2300ba3600
section/111-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:38a5c0f7af2dee001184946fc584ac1520e8ee9024b5e598c9a0a7839f7fd003LA
Praeterea, super illud Rom. I, Deus illis manifestavit, dicit Glossa quod non solum ratio naturalis ad hoc profuit ut divina hominibus manifestarentur, sed etiam Deus illis revelavit per opus suum, scilicet per creaturam. Sed utrumque est a Deo immediate, scilicet ratio naturalis, et creatura. Ergo Deus immediate illuminat hominem.Ссылаются нормы: Q111A1Obiectio2, assert-h255031bac47eb2a72bcd5fce568d4406a6f0728a76c9e86c8bcd5e6a7aab2188, assert-h9a6b44ea60e7fe457ef6c5f16fab2a0f5bf7c913d71a39131cb6e2f67de921e8
section/111-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3f53bbba5c07a54ac1d0da872e847d7ed46b76e036af76211ef09e57d58992f6LA
Praeterea, quicumque illuminatur, cognoscit suam illuminationem. Sed homines non percipiunt se ab Angelis illuminari. Ergo non illuminantur ab eis.Ссылаются нормы: Q111A1Obiectio3, assert-h388055ce1c0867ab87effe55837677c4a16eee7c6dd362936501ba48e26a2b59, assert-h91d6f52c80d84f7306a6bb7b2a7a5debe59004c1a7b797e1a8b841728bd92983
section/111-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a1dbc20b68fc4fbeb27369c6b4c3e1706a4df677f1f766da611e441c7f736ea1LA
Respondeo dicendum quod, cum divinae providentiae ordo habeat ut actionibus superiorum inferiora subdantur, ut supra dictum est; sicut inferiores Angeli illuminantur per superiores, ita homines qui sunt Angelis inferiores, per eos illuminantur. Sed modus utriusque illuminationis quodammodo est similis, et quodammodo diversus. Dictum est enim supra quod illuminatio, quae est manifestatio divinae veritatis, secundum duo attenditur, scilicet secundum quod intellectus inferior confortatur per actionem intellectus superioris; et secundum quod proponuntur intellectui inferiori species intelligibiles quae sunt in superiori, ut capi possint ab inferiori. Et hoc quidem in Angelis fit, secundum quod superior Angelus veritatem universalem conceptam dividit secundum capacitatem inferioris Angeli, ut supra dictum est. Sed intellectus humanus non potest ipsam intelligibilem veritatem nudam capere, quia connaturale est ei ut intelligat per conversionem ad phantasmata, ut supra dictum est. Et ideo intelligibilem veritatem proponunt Angeli hominibus sub similitudinibus sensibilium; secundum illud quod dicit Dionysius, I cap. Cael. Hier., quod impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum. Ex alia vero parte, intellectus humanus, tanquam inferior, fortificatur per actionem intellectus angelici. Et secundum haec duo attenditur illuminatio qua homo illuminatur ab Angelo.Ссылаются нормы: Q111A1Respondeo, assert-h8e50b38e0d869b271c5a280f27df271a3afbbaa57f8dadf96d66f6c8c6609f2f
section/111-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:75453ce04caa04120cd6e82d06c77b40a234fd987563b643aa7783dbaeeccbccLA
Sed contra est quod Dionysius probat, in IV cap. Cael. Hier., quod revelationes divinorum perveniunt ad homines mediantibus Angelis. Huiusmodi autem revelationes sunt illuminationes, ut supra dictum est. Ergo homines illuminantur per Angelos.Ссылаются нормы: assert-h087c0363c6da0bf4e125ffb096da4087934ae4e8d36df401d4f298d736243dd9
section/111-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a9c42d33f0eef09a0f119b6e6148859701774451b208f15f19676b07aa22b0c5LA
Ad primum ergo dicendum quod ministri Dei, vel homines vel Angeli, dicuntur urere vitia, et inflammare ad virtutes, per modum persuasionis.Ссылаются нормы: Q111A2Ad1, assert-h3b0c878afecbf19b88fb19a9c983dc6b95184926a1a4183c69d7784dccda5c21
section/111-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d459559d6e386ba8dd8d8f3979f03e6fcbfd284c9cc29e94c40018ee779a8f16LA
Ad secundum dicendum quod Daemones non possunt immittere cogitationes, interius eas causando, cum usus cogitativae virtutis subiaceat voluntati. Dicitur tamen Diabolus incensor cogitationum, inquantum incitat ad cogitandum, vel ad appetendum cogitata, per modum persuadentis, vel passionem concitantis. Et hoc ipsum incendere Damascenus vocat immittere, quia talis operatio interius fit. Sed bonae cogitationes attribuuntur altiori principio, scilicet Deo; licet Angelorum ministerio procurentur.Ссылаются нормы: Q111A2Ad2, assert-h3ad33c2e072de6e61c74b02fae2e731acef3957eb540296472d97826651f0a7e
section/111-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7f8a89c1a022d8e1227dea851c357bb7affbdd19043edb317fbd4cdfbb8933ccLA
Ad tertium dicendum quod intellectus humanus, secundum praesentem statum, non potest intelligere nisi convertendo se ad phantasmata; sed voluntas humana potest aliquid velle ex iudicio rationis, non sequendo passionem appetitus sensitivi. Unde non est simile.Ссылаются нормы: Q111A2Ad3, assert-h2955f65af7c1f473970b8cac7aa74bd35db0d33eb3e23a7d2551f80d603a243b
section/111-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0cda70a1c2fc194ad846c8c2a95c62a7fba1d66c45471fad039a3c413f72e728LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli possint immutare voluntatem hominis. Quia super illud Heb. I, qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis, dicit Glossa quod ignis sunt, dum spiritu fervent, et vitia nostra urunt. Sed hoc non esset, nisi voluntatem immutarent. Ergo Angeli possunt immutare voluntatem.Ссылаются нормы: Q111A2Obiectio1, assert-h8da6935abd4fef8bf1ff8d69ba3ebe9093438f08ac7a28893e7d88d875b673bc, assert-hf81dc48451669ed84549e668337101183fd4205bc938a1722dc7c534f4909269
section/111-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6ac4b72507217defe32fefe97b44a85e2aeda0bac72bb5513a00af8fb776142aLA
Praeterea, Beda dicit quod Diabolus non est immissor malarum cogitationum, sed incensor. Damascenus autem ulterius dicit quod etiam est immissor, dicit enim in II libro, quod omnis malitia et immundae passiones ex Daemonibus excogitatae sunt, et immittere homini sunt concessi. Et pari ratione, Angeli boni immittunt et incendunt bonas cogitationes. Sed hoc non possent facere, nisi immutarent voluntatem. Ergo immutant voluntatem.Ссылаются нормы: Q111A2Obiectio2, assert-h3cc08241f1b0fb607e7d05c1d295f37001d23df6c5923822a290d2bcc224efb6, assert-hd9585c48a7b023a0adfc4ab820db1784ff4f8e9c0384f2d39bfa379c7de591ae
section/111-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0f2f8e42703add0a0447acf1c5aef9491c0b860a0634b4f73948e0eac0838bdcLA
Praeterea, Angelus, sicut est dictum, illuminat intellectum hominis mediantibus phantasmatibus. Sed sicut phantasia, quae deservit intellectui, potest immutari ab Angelo; ita et appetitus sensitivus qui deservit voluntati, quia et ipse etiam est vis utens organo corporali. Ergo sicut illuminat intellectum, ita potest immutare voluntatem.Ссылаются нормы: Q111A2Obiectio3, assert-h7dae2ed03cf48eb1ac0a3c3e73bd9bc8c05709e09ed55550a3a8921923685eb5, assert-ha59efee1850f9b852c6f9fd05ac8e0a33e2e5d39b4739e78756596ee49b080ed
section/111-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d9dfbf5d7718677c24ebb56692b66611807307df6c3c578bc00ff958f298cf82LA
Respondeo dicendum quod voluntas potest immutari dupliciter. Uno modo, ab interiori. Et sic cum motus voluntatis non sit aliud quam inclinatio voluntatis in rem volitam, solius Dei est sic immutare voluntatem, qui dat naturae intellectuali virtutem talis inclinationis. Sicut enim inclinatio naturalis non est nisi a Deo qui dat naturam; ita inclinatio voluntaria non est nisi a Deo, qui causat voluntatem. Alio modo movetur voluntas ab exteriori. Et hoc in Angelo est quidem uno modo tantum, scilicet a bono apprehenso per intellectum. Unde secundum quod aliquis est causa quod aliquid apprehendatur ut bonum ad appetendum, secundum hoc movet voluntatem. Et sic etiam solus Deus efficaciter potest movere voluntatem; Angelus autem et homo per modum suadentis, ut supra dictum est. Sed praeter hunc modum, etiam aliter movetur in hominibus voluntas ab exteriori, scilicet ex passione existente circa appetitum sensitivum; sicut ex concupiscentia vel ira inclinatur voluntas ad aliquid volendum. Et sic etiam Angeli, inquantum possunt concitare huiusmodi passiones, possunt voluntatem movere. Non tamen ex necessitate, quia voluntas semper remanet libera ad consentiendum vel resistendum passioni.Ссылаются нормы: Q111A2Respondeo, assert-h815af60b80c57281114b8282b320c7acbab480e2ce6026b711f7e5dd2ecf58c2
section/111-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:25ed263dc2c36eadc02b17d7c28451342e799bf49e658462bac08abc54221653LA
Sed contra est quod immutare voluntatem est proprium Dei; secundum illud Prov. XXI, cor regis in manu domini; quocumque voluerit, vertet illud.Ссылаются нормы: assert-hba39457e772532d9fed5c63c4cdc29eaaaeb11cfa724eeb960afe488cc8f4183
section/111-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a63f67f58f53c6e6e955a39cffa84d5591d2497a9bad75e30d81e3484ef9e92aLA
Ad primum ergo dicendum quod primum principium phantasiae est a sensu secundum actum, non enim possumus imaginari quae nullo modo sensimus, vel secundum totum vel secundum partem; sicut caecus natus non potest imaginari colorem. Sed aliquando imaginatio informatur, ut actus phantastici motus consurgat, ab impressionibus interius conservatis, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q111A3Ad1, assert-hf717b2a921455575f5f7aadffd7842d0abac9e71665f812cc7ec312464b0cb6e
section/111-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c494f3dec271d8b04c68012c22cb5a219e8b59e1ed8b9f681d790d39e9bcd0d8LA
Ad secundum dicendum quod Angelus transmutat imaginationem, non quidem imprimendo aliquam formam imaginariam nullo modo per sensum prius acceptam (non enim posset facere quod caecus imaginaretur colores), sed hoc facit per motum localem spirituum et humorum, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q111A3Ad2, assert-hdaaa85df87f87a9f1b32355b9d2fd6ecbcae254338583916a5fe7414a4d10f5c
section/111-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad13e35041c2fec45b575c24a57388c7f7b68a1784dfedb6b82a876673f17a2aLA
Ad tertium dicendum quod commixtio illa spiritus angelici ad imaginationem humanam, non est per essentiam, sed per effectum quem praedicto modo in imaginatione facit; cui demonstrat quae ipse novit, non tamen eo modo quo ipse novit.Ссылаются нормы: Q111A3Ad3, assert-h00d9c219cc2ad107c66eb0895138f3a4c71d186e8a9573a3aad42fb86bf4c0bb
section/111-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ab1fea3a2e1ad43d930debd7d1bb72d293e955d258c76c4b9e69e002a98a195aLA
Ad quartum dicendum quod Angelus causans aliquam imaginariam visionem, quandoque quidem simul intellectum illuminat, ut cognoscat quid per huiusmodi similitudines significetur, et tunc nulla est deceptio. Quandoque vero per operationem Angeli solummodo similitudines rerum apparent in imaginatione, nec tamen tunc causatur deceptio ab Angelo, sed ex defectu intellectus eius cui talia apparent. Sicut nec Christus fuit causa deceptionis in hoc quod multa turbis in parabolis proposuit, quae non exposuit eis.Ссылаются нормы: Q111A3Ad4, assert-h5bf476ed16da3f1b403690ec5dd32258fc18f322ef1deff15a5d3ee41d8dc5e5
section/111-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2e6569d0c3b99f5dc4c3f9265a0066fecca4b0af248a3c2e75621742cda2f095LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit immutare imaginationem hominis. Phantasia enim, ut dicitur in libro de anima, est motus factus a sensu secundum actum. Sed si fieret per immutationem Angeli, non fieret a sensu secundum actum. Ergo est contra rationem phantasiae, quae est actus imaginativae virtutis, ut sit per immutationem Angeli.Ссылаются нормы: Q111A3Obiectio1, assert-h73b505ecdc46158ba18672fad18cc6c8e58139023bdcfbee474de26c437e1d97, assert-hb1e40823a16885898637df4b8487246797a6be485db863e5fd6e31b712f3dea5
section/111-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:4df21bef12bcf467b1df0359ac311d9b1bd760201209b742733abf6e3b973fc6LA
Praeterea, formae quae sunt in imaginatione, cum sint spirituales, sunt nobiliores formis quae sunt in materia sensibili. Sed Angelus non potest imprimere formas in materia sensibili, ut dictum est. Ergo non potest imprimere formas in imaginatione. Et ita non potest eam immutare.Ссылаются нормы: Q111A3Obiectio2, assert-h371106683aedf0afe051aa879749d6847864f9da90d3369cc4b2de8a2769b60a, assert-h92c7716d5bf1422aa196c109f5a6a7324a183d17ed4c787a9e001ab98b19e320
section/111-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bc47a74f35cac2749763fba08153a485729a55a6c85f61409305382dfc24e847LA
Praeterea, secundum Augustinum, XII super Gen. ad Litt., commixtione alterius spiritus fieri potest ut ea quae ipse scit, per huiusmodi imagines ei cui miscetur ostendat, sive intelligenti, sive ut ab alio intellecta pandantur. Sed non videtur quod Angelus possit misceri imaginationi humanae; neque quod imaginatio possit capere intelligibilia, quae Angelus cognoscit. Ergo videtur quod Angelus non possit mutare imaginationem.Ссылаются нормы: Q111A3Obiectio3, assert-h32fc361d8b68682a49eeb48d45c91ccd5a64365aab6f87ab34a22f75baa671a1, assert-h5afebe4d0b07f60defa6c8c2a289a1796ac5e0327c266459e2dce8295ed30be2
section/111-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ee39f2c9082d4784c2f4b88b57580391ee4fa743a869f5893a436de33ba6b69dLA
Praeterea, in visione imaginaria homo adhaeret similitudinibus rerum quasi ipsis rebus. Sed in hoc est quaedam deceptio. Cum ergo Angelus bonus non possit esse causa deceptionis, videtur quod non possit causare imaginariam visionem, imaginationem immutando.Ссылаются нормы: Q111A3Obiectio4, assert-h399411a1d0b7b6c285c9139054a7320323a47171f7d8ec9e693e45f8d1bcaf33, assert-hfaa0bdb3a16fd19e26f27bda6660a6edeaced76adfdd66faf9f9efba82b598ee
section/111-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6f52b44f3c75c5fdcc5f2e438de1730171ec02cc6fa48f02e2030a667fb786b2LA
Respondeo dicendum quod Angelus, tam bonus quam malus, virtute naturae suae potest movere imaginationem hominis. Quod quidem sic considerari potest. Dictum est enim supra quod natura corporalis obedit Angelo ad motum localem. Illa ergo quae ex motu locali aliquorum corporum possunt causari, subsunt virtuti naturali Angelorum. Manifestum est autem quod apparitiones imaginariae causantur interdum in nobis ex locali mutatione corporalium spirituum et humorum. Unde Aristoteles, in Lib. de Somn. et Vig., assignans causam apparitionis somniorum, dicit quod, cum animal dormit, descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum, simul descendunt motus, idest impressiones relictae ex sensibilium motionibus, quae in spiritibus sensualibus conservantur, et movent principium sensitivum, ita quod fit quaedam apparitio, ac si tunc principium sensitivum a rebus ipsis exterioribus mutaretur. Et tanta potest esse commotio spirituum et humorum, quod huiusmodi apparitiones etiam vigilantibus fiant; sicut patet in phreneticis, et in aliis huiusmodi. Sicut igitur hoc fit per naturalem commotionem humorum; et quandoque etiam per voluntatem hominis, qui voluntarie imaginatur quod prius senserat, ita etiam hoc potest fieri virtute Angeli boni vel mali, quandoque quidem cum alienatione a corporeis sensibus, quandoque autem absque tali alienatione.Ссылаются нормы: Q111A3Respondeo, assert-h9d971706c02d0f7e750869ec479928e78bdaa93899b9c60883fc483af8ba41ac
section/111-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:76534219f243a96cbd76bfcd28b29c133935593c6013adf922bf3ba0006a836aLA
Sed contra est quod ea quae apparent in somnis, videntur imaginaria visione. Sed Angeli revelant aliqua in somnis; ut patet Matth. I et II, de Angelo qui Ioseph in somnis apparuit. Ergo Angelus potest imaginationem movere.Ссылаются нормы: assert-h6a21ef64c855509bd93de6fe3814b4e316d21e3f6289fe471da915171f9411d3
section/111-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e4b21e63a0e1f03e280464240722e4b90b76a016a00fdeaa2b46da01cabebdf1LA
Ad primum ergo dicendum quod principium sensitivae operationis non potest esse absque principio interiori, quod est potentia sensitiva, sed illud interius principium potest multipliciter ab exteriori principio commoveri, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q111A4Ad1, assert-hc4b7c64747ddb0353480543b47d1afbc914e463b231cef9da737ca8df75ea9c8
section/111-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:715bb25dc1b9e7403b7f6a201e8ec902a227093e4b7775245280f01b970fea78LA
Ad secundum dicendum quod etiam per commotionem interiorem spirituum et humorum, potest Angelus aliquid operari ad immutandum actum potentiae nutritivae. Et similiter potentiae appetitivae, et sensitivae, et cuiuscumque potentiae corporali organo utentis.Ссылаются нормы: Q111A4Ad2, assert-hee4b65057eb6a8d6f798d9a4a9ce24e78a120dee65ed5906a1ecda7b862e47ce
section/111-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b9673841f6cc99e9339004c0d8d5dd28d3e0c10340b31b5418c63c8910ccfa38LA
Ad tertium dicendum quod praeter ordinem totius creaturae Angelus facere non potest, sed praeter ordinem alicuius particularis naturae facere potest, cum tali ordini non subdatur. Et sic quodam singulari modo potest sensum immutare, praeter modum communem.Ссылаются нормы: Q111A4Ad3, assert-h74827cb3fff1535535510a43856ef1f54736f8d2aa9638ce32dd6f3ba65d9b29
section/111-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7b6b82c5b60749dfac1d4e1572ca18d1814d1bbbe7ebc1a202b1806ab924deb5LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angelus non possit immutare sensum humanum. Operatio enim sensitiva est operatio vitae. Huiusmodi autem operatio non est a principio extrinseco. Non ergo operatio sensitiva potest causari ab Angelo.Ссылаются нормы: Q111A4Obiectio1, assert-h6d5f4aa358305cc271de1af7f15a80dd8791ee080f34aad0e723291c6b7f5aa4
section/111-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c63ab79b93279b3965b2a735150a89d4fb5e4155575e1d8595dce24788198090LA
Praeterea, virtus sensitiva est nobilior quam nutritiva. Sed Angelus, ut videtur, non potest mutare virtutem nutritivam; sicut nec alias formas naturales. Ergo neque virtutem sensitivam immutare potest.Ссылаются нормы: Q111A4Obiectio2, assert-hc325b15ad5f46637944838479b86f4d23deaf928942e363ebb7dabeeac42ff5b, assert-he7688736ac432e4388d6f8d03c63e0fd60b082ae77cc008f57d2c6375c88fd37
section/111-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:830baff3293bf9e5a2d9161c7e92ec1308632fa067370d1aaadd0d287650785fLA
Praeterea, sensus naturaliter movetur a sensibili. Sed Angelus non potest immutare naturae ordinem, ut supra dictum est. Ergo Angelus non potest immutare sensum, sed semper sensus a sensibili immutatur.Ссылаются нормы: Q111A4Obiectio3, assert-ha2a0c2797033986f60fa5078996a85203e972b28af6fe21487128a93f6ddf4d1, assert-hd39d21906d58c6ccb6825bb4961f64ce708fd28617f3df1fc8b4e0efa9153c0e
section/111-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:94c817926dda9b5336f24173108ac0ff8f4275b572da256703fcd11d3c44595eLA
Respondeo dicendum quod sensus immutatur dupliciter. Uno modo, ab exteriori; sicut cum mutatur a sensibili. Alio modo, ab interiori, videmus enim quod, perturbatis spiritibus et humoribus immutatur sensus; lingua enim infirmi, quia plena est cholerico humore, omnia sentit ut amara; et simile contingit in aliis sensibus. Utroque autem modo Angelus potest immutare sensum hominis sua naturali virtute. Potest enim Angelus opponere exterius sensui sensibile aliquod, vel a natura formatum, vel aliquod de novo formando; sicut facit dum corpus assumit, ut supra dictum est. Similiter etiam potest interius commovere spiritus et humores, ut supra dictum est, ex quibus sensus diversimode immutentur.Ссылаются нормы: Q111A4Respondeo, assert-hcd823d851aa8767918a9d7b98a3f1d61a7b8dbbbcd3ffe098a9f3a2748b0659d
section/111-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:f4da453768467b1972d81077b878876410c61590fce59550bc24acd456ac4aa7LA
Sed contra est quod Angeli qui subverterunt Sodomam, percusserunt Sodomitas caecitate (vel aorasia), ut ostium domus invenire non possent, ut dicitur Gen. XIX. Et simile legitur IV Reg. VI, de Syris quos Elisaeus duxit in Samariam.Ссылаются нормы: assert-h708c387b2c52bfa22e8ec568017dcc1944825236b4b71daf2edf71825701ded3
question/111/prooemium · paragraph
la · official · sha256:1d26cdb487c864165575cbff983f76b1bf2c50a62d34d82bbd6f845311892312LA
Deinde considerandum est de actione Angelorum in homines. Et primo, quantum possint eos immutare sua virtute naturali; secundo, quomodo mittantur a Deo ad ministerium hominum; tertio, quomodo custodiant homines. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Angelus possit illuminare intellectum hominis. Secundo, utrum possit immutare affectum eius. Tertio, utrum possit immutare imaginationem eius. Quarto, utrum possit immutare sensum eius.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 112
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q112
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:a8718aad29b9c30b81e04b233afc6c2b69c7b9e32be57513813a695b271f803b | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 36
section/112-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2bbdff1377d908da66e25b360eea2e18cf77d42fcaf9979e20292ba3bea84b31LA
Ad primum ergo dicendum quod aliqua operatio dupliciter dicitur intellectualis. Uno modo, quasi in ipso intellectu consistens, ut contemplatio. Et talis operatio non determinat sibi locum, immo, ut Augustinus dicit IV de Trin., etiam nos, secundum quod aliquid aeternum mente sapimus, non in hoc mundo sumus. Alio modo dicitur aliqua actio intellectualis, quia est ab aliquo intellectu regulata et imperata. Et sic manifestum est quod operationes intellectuales interdum determinant sibi loca.Ссылаются нормы: Q112A1Ad1, assert-h0be5ef48b835b06d64948233785252788673973e5e9bcd662f37b8f4d671c210
section/112-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f34ebeb004d38d199fcf2c8870d718419489143a39e37576d4dd4bb097d8f477LA
Ad secundum dicendum quod caelum Empyreum pertinet ad dignitatem Angeli secundum congruentiam quandam, quia congruum est ut supremum corporum naturae quae est supra omnia corpora, attribuatur. Non tamen Angelus aliquid dignitatis accipit a caelo Empyreo. Et ideo quando actu non est in caelo Empyreo, nihil eius dignitati subtrahitur, sicut nec regi, quando non actu sedet in regali solio, quod congruit eius dignitati.Ссылаются нормы: Q112A1Ad2, assert-hd3350bdef08d9b46c07f28e6d82b3bcb5cece0d2b8e9f32095663d879e528158
section/112-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:843dc24129cb2cdbac2c77b8c2fcef4ed46bea69b5234e8c8ce67d6d25cc88e3LA
Ad tertium dicendum quod in nobis exterior occupatio puritatem contemplationis impedit, quia actioni insistimus secundum sensitivas vires, quarum actiones cum intenduntur, retardantur actiones intellectivae virtutis. Sed Angelus per solam intellectualem operationem regulat suas actiones exteriores. Unde actiones exteriores in nullo impediunt eius contemplationem, quia duarum actionum quarum una est regula et ratio alterius, una non impedit, sed iuvat aliam. Unde Gregorius dicit, in II Moral., quod Angeli non sic foris exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priventur.Ссылаются нормы: Q112A1Ad3, assert-h64716adbded932bf0dae56b6708a3d12205150299f27173843debaf09df1a16d
section/112-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:23a960a2636761e7d357f0ec64e370174af5df77af2365cdde80625b6140291dLA
Ad quartum dicendum quod Angeli in suis actionibus exterioribus ministrant principaliter Deo, et secundario nobis. Non quia nos sumus superiores eis, simpliciter loquendo, sed quilibet homo vel Angelus, inquantum adhaerendo Deo fit unus spiritus cum Deo, est superior omni creatura. Unde apostolus, ad Philipp. II, dicit, superiores sibi invicem arbitrantes.Ссылаются нормы: Q112A1Ad4, assert-h9bcb3ba678736acdbac63dea855fb6b9b3bdd0eb5086b6f7fed036a40b10fd35
section/112-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:31f3f642aae989e2eec9b211bdf615c564a7e03dfc9aa1327dc1f94d7d4639d6LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli in ministerium non mittantur. Omnis enim missio est ad aliquem determinatum locum. Sed actiones intellectuales non determinant aliquem locum, quia intellectus abstrahit ab hic et nunc. Cum igitur actiones angelicae sint intellectuales, videtur quod Angeli ad suas actiones agendas non mittantur.Ссылаются нормы: Q112A1Obiectio1, assert-h179e2b5995f26d91af0c1c2e692e56397a3a47548f2035778fe81d6a36c13b98, assert-hf0c16c8fa644aeac471224e69469be9e5afcaa703736549ed230591e9e2dabf4
section/112-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8c74f25be93af786c5050b3463b9f0c71e54592e6203ae9558959b296f314774LA
Praeterea, caelum Empyreum est locus pertinens ad dignitatem Angelorum. Si igitur ad nos mittantur in ministerium, videtur quod eorum dignitati aliquid depereat. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: Q112A1Obiectio2, assert-hd332e9d493ed9717f8f0b232557f0f9cb794f33ae9002926f2028882c1fa5c8b
section/112-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:8baac6b21f86bd6bb9eabd0d7d4f831a84c642125c6d9fbd30067c0debb90778LA
Praeterea, exterior occupatio impedit sapientiae contemplationem, unde dicitur Eccli. XXXVIII, qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Si igitur Angeli aliqui mittuntur ad exteriora ministeria, videtur quod retardentur a contemplatione. Sed tota eorum beatitudo in contemplatione Dei consistit. Si ergo mitterentur, eorum beatitudo minueretur. Quod est inconveniens.Ссылаются нормы: Q112A1Obiectio3, assert-hcc8f464cebd76e353673b3374ade23473ae66260ea881f004b7f2cc7b255cf90, assert-heb013e711a5fdd318b16ea748c17e3211da6139a895dcff814e75887267c5e33
section/112-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d7611d9a27d7a6bd7f7fcbfa0042b526b1276a762409c2b5c660ca44d32c1c93LA
Praeterea, ministrare est inferioris, unde dicitur Lucae XXII, quis maior est, qui recumbit, an ille qui ministrat? Nonne qui recumbit? Sed Angeli sunt maiores nobis ordine naturae. Ergo non mittuntur in ministerium nostrum.Ссылаются нормы: Q112A1Obiectio4, assert-h7928e5735ae1a33c7f62bc6a1e2392d5dfc34fd6ce3deb0109a611b7b1f9afd3, assert-hcc7a552dae4ec0227edf738cdff064137e4c14518fa267c2d2e8905ed29aa2de
section/112-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e2a3452151d9d9ab2c5a357d3e16b0a2af0246e08c65357346dd32180319c568LA
Respondeo dicendum quod ex supra dictis manifestum esse potest quod aliqui Angeli in ministerium mittuntur a Deo. Ut enim supra dictum est, cum de missione divinarum personarum ageretur, ille mitti dicitur, qui aliquo modo ab alio procedit, ut incipiat esse ubi prius non erat, vel ubi prius erat, per alium modum. Filius enim aut spiritus sanctus mitti dicitur, ut a patre procedens per originem; et incipit esse novo modo, idest per gratiam vel per naturam assumptam, ubi prius erat per deitatis praesentiam. Dei enim proprium est ubique esse, quia cum sit universale agens, eius virtus attingit omnia entia; unde est in omnibus rebus, ut supra dictum est. Virtus autem Angeli, cum sit particulare agens, non attingit totum universum; sed sic attingit unum, quod non attingit aliud. Et ideo ita est hic, quod non alibi. Manifestum est autem per supra dicta, quod creatura corporalis per Angelos administratur. Cum igitur aliquid est fiendum per aliquem Angelum circa aliquam creaturam corpoream, de novo applicatur Angelus illi corpori sua virtute; et sic Angelus de novo incipit ibi esse. Et hoc totum procedit ex imperio divino. Unde sequitur, secundum praemissa, quod Angelus a Deo mittatur. Sed actio quam Angelus missus exercet, procedit a Deo sicut a primo principio, cuius nutu et auctoritate Angeli operantur; et in Deum reducitur sicut in ultimum finem. Et hoc facit rationem ministri, nam minister est sicut instrumentum intelligens; instrumentum autem ab alio movetur, et eius actio ad aliud ordinatur. Unde actiones Angelorum ministeria vocantur; et propter hoc dicuntur in ministerium mitti.Ссылаются нормы: Q112A1Respondeo, assert-h8daa5917e8c1cc3585baa729940ddadc623ac8876a7d5884f37b1b82c7950f1c
section/112-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:59804a9fc777131bd3c4a50f3d43eaebc5105b86779088791ac59809167a1184LA
Sed contra est quod dicitur Exod. XXIII, ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat te.Ссылаются нормы: assert-he248f89cfb9f042c515f12aad88cb1ed0653f648e296b8690de330d7fd906749
section/112-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4668d9d4ed1fe07fb68da2901e2cdde804813d2017573a2bb2b7638ec8bc789dLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in missionibus divinarum personarum aliqua est visibilis, quae attenditur secundum creaturam corpoream; aliqua invisibilis, quae fit secundum spiritualem effectum, ita in missionibus Angelorum aliqua dicitur exterior, quae scilicet est ad aliquod ministerium circa corporalia exhibendum, et secundum hanc missionem non omnes mittuntur; alia est interior, secundum intellectuales effectus, prout scilicet unus Angelus illuminat alium, et sic omnes Angeli mittuntur. Vel aliter dicendum quod apostolus inducit illud ad probandum quod Christus sit maior Angelis per quos data est lex; ut sic ostendat excellentiam novae legis ad veterem. Unde non oportet quod intelligatur nisi de Angelis ministerii, per quos data est lex.Ссылаются нормы: Q112A2Ad1, assert-hd4018977f4fa3dd7f3a191286f57f2a18496eae22dbae8d7e8fb3e40f2a38db7
section/112-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ae516ac4c2348523656d52170116c2d823f5790b91f1aafd4125928a570844b7LA
Ad secundum dicendum, secundum Dionysium, quod ille Angelus qui missus est ad purgandum labia prophetae, fuit de inferioribus Angelis; sed dictus est Seraphim, idest incendens, aequivoce, propter hoc quod venerat ad incendendum labia prophetae. Vel dicendum quod superiores Angeli communicant propria dona, a quibus denominantur, mediantibus inferioribus Angelis. Sic igitur unus de Seraphim dictus est purgasse incendio labia prophetae, non quia hoc ipse immediate fecerit, sed quia inferior Angelus virtute eius hoc fecit. Sicut Papa dicitur absolvere aliquem, etiam si per alium officium absolutionis impendat.Ссылаются нормы: Q112A2Ad2, assert-h1beda95a23badb2bdfd97a7c7cb3bd59f7ee7b1055a6ab277791853aac04d055
section/112-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4acc4a82f91f1c5dd6aaa666ff7c023dc0b89defaf6d510c49b181789a61d755LA
Ad tertium dicendum quod divinae personae non mittuntur in ministerium, sed aequivoce mitti dicuntur; ut ex praedictis patet.Ссылаются нормы: Q112A2Ad3, assert-hb07debb3546b4c7df64fb4fb5bad451d7627a60fe6d5131a4769d764483cfdc0
section/112-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:79a7265dbccbcaf250e09a5940b72fa273e7294d9aa9eeb3f2774a3fe0cfe8d3LA
Ad quartum dicendum quod in divinis ministeriis est multiplex gradus. Unde nihil prohibet etiam inaequales Angelos immediate ad ministeria mitti; ita tamen quod superiores mittantur ad altiora ministeria, inferiores vero ad inferiora.Ссылаются нормы: Q112A2Ad4, assert-hd7d8cc466af0a19915b570a90b72423f9548260bea1375f68610a4675bd85335
section/112-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4dec14c8dcc35f7e2c85937b8083a4625f2d5e635ed5fc6da1d4f37b3b8b5b62LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes Angeli in ministerium mittantur. Dicit enim apostolus, ad Heb. I, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi.Ссылаются нормы: Q112A2Obiectio1, assert-h91baebda3f8fb5fefe1f7388199901c24b3901c0240263bc3f89c8450e93c8dd
section/112-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ceede07a318a37efad35f0400580adf4b1b5a6d229d0720a16fc989d617fef24LA
Praeterea, inter ordines supremus est ordo Seraphim, ut ex supra dictis patet. Sed Seraphim est missus ad purgandum labia prophetae, ut habetur Isaiae VI. Ergo multo magis inferiores Angeli mittuntur.Ссылаются нормы: Q112A2Obiectio2, assert-hc84777d443720ca972f6469e5585d399f94ba20e0158ff60bef2e242e6e9b156, assert-hfe90193337b74d10b751abb869ab70fc66b17a24457ca35dbffdeeca77ac5382
section/112-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2bf666b915b5edd90cfeae3d0e30029e433fd03de7e24788ae618583c40bc3e4LA
Praeterea, divinae personae in infinitum excedunt omnes ordines Angelorum. Sed divinae personae mittuntur, ut supra dictum est. Ergo multo magis quicumque supremi Angeli.Ссылаются нормы: Q112A2Obiectio3, assert-h7207d07e28d004b26f47fdf48e32c6278a0eb3b5e8d525126d94d047721c6070, assert-h97d1da5cdc0267ed052f798fd02aa3e6091f406f90f1342f7714fb011bdc6f66
section/112-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0ca6816e86456ea19cec8dd2e6b5102ab64dfeed74d2f184abf76730080bd501LA
Praeterea, si superiores Angeli non mittuntur ad exterius ministerium, hoc non est nisi quia superiores Angeli exequuntur divina ministeria per inferiores. Sed cum omnes Angeli sint inaequales, ut supra dictum est, quilibet Angelus habet inferiorem Angelum, praeter ultimum. Ergo unus Angelus solus ministraret in ministerium missus. Quod est contra id quod dicitur Daniel VII, millia millium ministrabant ei.Ссылаются нормы: Q112A2Obiectio4, assert-h4cb6a6aa244f9460588ef490cdae30ea53111ac8634bd30e0efe9434ff812672, assert-h61583922c8eb516b4ec1a1146236aae59ec5fea0ae979e959f2b3ad2873df545
section/112-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:80b433e296b01c8dbf9e1b09fc4025f191dc1654869b16c30ab7e8da2cbddd9cLA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, hoc habet ordo divinae providentiae, non solum in Angelis, sed etiam in toto universo, quod inferiora per superiora administrantur, sed ab hoc ordine in rebus corporalibus aliquando ex divina dispensatione receditur, propter altiorem ordinem, secundum scilicet quod expedit ad gratiae manifestationem. Quod enim caecus natus fuit illuminatus, quod Lazarus fuit suscitatus, immediate a Deo factum est, absque aliqua actione caelestium corporum. Sed et Angeli boni et mali possunt aliquid in istis corporibus operari praeter actionem caelestium corporum, condensando nubes in pluvias, et aliqua huiusmodi faciendo. Neque alicui debet esse dubium quin Deus immediate hominibus aliqua revelare posset, non mediantibus Angelis; et superiores Angeli, non mediantibus inferioribus. Et secundum hanc considerationem, quidam dixerunt quod, secundum communem legem, superiores non mittuntur, sed inferiores tantum; sed ex aliqua dispensatione divina, interdum etiam superiores mittuntur. Sed hoc non videtur rationabile. Quia ordo angelicus attenditur secundum dona gratiarum. Ordo autem gratiae non habet alium superiorem ordinem, propter quem praetermitti debeat, sicut praetermittitur ordo naturae propter ordinem gratiae. Considerandum est etiam quod ordo naturae in operationibus miraculorum praetermittitur, propter fidei confirmationem. Ad quam nihil valeret, si praetermitteretur ordo angelicus, quia hoc a nobis percipi non posset. Nihil etiam est ita magnum in ministeriis divinis, quod per inferiores ordines exerceri non possit. Unde Gregorius dicit quod qui summa annuntiant, Archangeli vocantur. Hinc est quod ad virginem Mariam Gabriel Archangelus mittitur. Quod tamen fuit summum inter omnia divina ministeria, ut ibidem subditur. Et ideo simpliciter dicendum est, cum Dionysio, quod superiores Angeli nunquam ad exterius ministerium mittuntur.Ссылаются нормы: Q112A2Respondeo, assert-h8fc990a43104e4d4f69961343d7ee26a1c73cf979924587104d202bdad77ea7a
section/112-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:73bfdd28dcb2daa4fa2389fb9b160e9409e988a13350e4742a3899939d0b3fb6LA
Sed contra est quod Gregorius dicit, referens sententiam Dionysii, superiora agmina usum exterioris ministerii nequaquam habent.Ссылаются нормы: assert-h6051797b1b9bbc97f8e782780be965304bd8639c88ce44a0d09f6e3947f62f59
section/112-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2169b9e51af2036abf2b3da02474391476e3ed8b6a2dce00245276c66d2d008cLA
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum, quae procedunt de primo modo assistendi.Ссылаются нормы: Q112A3Ad1, assert-hd26054e4e72412991e05e1a3e0e4d4130fbf9b4ad3aa18b6276ffe21d85094a8
section/112-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:43726f8342b77f7f3b8d50873174587af3878c6ae81f328a23131831f9d4ac7bLA
Ad tertium dicendum quod Satan non dicitur astitisse, sed inter assistentes affuisse describitur, quia, ut Gregorius dicit II Moral., etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen Angelis similem non amisit.Ссылаются нормы: Q112A3Ad2, Q112A3Ad3, assert-h68af57f3925f082786db023559d9eb4ab4caf40f309816ed9bd3bf5d951af021, assert-hfae4fe81cb4722ef91dda2b72754bbebcb79750b86e844f1c104cf613025b74e
section/112-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7c925eb3c0fa0c787f298d8f3bf7e4069991ba3410a6fec1fb2475acd8953c7cLA
Ad quartum dicendum quod omnes assistentes aliqua immediate vident in claritate divinae essentiae; et ideo totius primae hierarchiae proprium esse dicitur immediate illuminari a Deo. Sed superiores eorum plura percipiunt quam inferiores, de quibus illuminant alios, sicut etiam inter eos qui assistunt regi, plura scit de secretis regis unus quam alius.Ссылаются нормы: Q112A3Ad4, assert-h5110c4986d4eb475b1007f06c915f432eb65ceb7dee8c29ced7f8390772e74a0
section/112-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7863b33489585485f52cbcc33a8cfcce7f658ba270f2ff1c547998a130f8f62eLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam Angeli qui mittuntur, assistant. Dicit enim Gregorius, in homilia, et mittuntur igitur Angeli, et assistunt, quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est.Ссылаются нормы: Q112A3Obiectio1, assert-h08a981b499140c5297cb687eb921f357388cb0c4eec3529f4748c3748bd3ff97
section/112-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d7e5730724b0c9b0fddf6aef60e2298699fe38ce6cd7222e8a1779b12db37e81LA
Praeterea, Angelus Tobiae in ministerium missus fuit. Sed tamen ipse dixit, ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Deum, ut habetur Tobiae XII. Ergo Angeli qui mittuntur, assistunt.Ссылаются нормы: Q112A3Obiectio2, assert-h85c0132876f5b2df43b7fd4be74e996db45fda68a0a4bcd0b998af2f16dda6a1, assert-hb4884f6fb0101a76eb847ed244a08a042d22300ab7088594dd20e6a8029ba0d4
section/112-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a3e0425ca43f9f0add9f654cb535b926f7ca964b5f3368e644123493475e29ebLA
Praeterea, quilibet Angelus beatus propinquior est Deo quam Satan. Sed Satan assistit Deo; secundum quod dicitur Iob I, cum assisterent filii Dei coram domino, affuit inter eos et Satan. Ergo multo magis Angeli qui mittuntur in ministerium, assistunt.Ссылаются нормы: Q112A3Obiectio3, assert-h4982027c87799500fb9f14bfa68dc033c8ae1bd29d7f133cb61113186aab74e7, assert-h8fd0e71595c084da535b1d620c247afdb9f97cce330c39bba6c0b0735480c7f1
section/112-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:dc66d7e1de20ed21e30088a9e04dbec6f63c80c78f4f1286742fa4e248de04caLA
Praeterea, si inferiores Angeli non assistunt, hoc non est nisi quia non immediate, sed per superiores Angelos divinas illuminationes recipiunt. Sed quilibet Angelus per superiorem divinas illuminationes suscipit, excepto eo qui est inter omnes supremus. Ergo solus supremus Angelus assisteret. Quod est contra illud quod habetur Dan. VII, decies millies centena millia assistebant ei. Ergo etiam illi qui ministrant, assistunt.Ссылаются нормы: Q112A3Obiectio4, assert-h223508859a1e276e47e29040242439203624240cc902691fb8e6c062fba813f9, assert-h486797f2d60b5c7f660ffbc6e5905427ff4b1df02fbda18b97d59dcc4dcecad8, assert-ha16d3199de803e9b85f2a4fee6ed92bfcd04472c3ca2aeb64eb2f2dee0af696c
section/112-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e9534ce2afff9a59f28efa33ed4d777154f5617d5fd7bb56a0e6e536ae0d8469LA
Respondeo dicendum quod Angeli introducuntur assistentes et administrantes, ad similitudinem eorum qui alicui regi famulantur. Quorum aliqui semper ei assistunt, et eius praecepta immediate audiunt. Alii vero sunt, ad quos praecepta regalia per assistentes nuntiantur, sicut illi qui administrationi civitatum praeficiuntur, et hi dicuntur ministrantes, sed non assistentes. Considerandum est ergo quod omnes Angeli divinam essentiam immediate vident, et quantum ad hoc, omnes etiam qui ministrant, assistere dicuntur. Unde Gregorius dicit in II Moral., quod semper assistere, aut videre faciem patris possunt, qui ad ministerium exterius mittuntur pro nostra salute. Sed non omnes Angeli secreta divinorum mysteriorum in ipsa claritate divinae essentiae percipere possunt; sed soli superiores, per quos inferioribus denuntiantur. Et secundum hoc, soli superiores, qui sunt primae hierarchiae, assistere dicuntur, cuius proprium dicit esse Dionysius immediate a Deo illuminari.Ссылаются нормы: Q112A3Respondeo, assert-h0ba490de5a6114f95589b1aad18e56f022a343bb2332363fca16f6ee77a9dc5a
section/112-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:0be2390a85ac4e87863b4d641a248ac3066c014acea93bfe29f01191a3dcafccLA
Sed contra est quod Gregorius dicit, XVII Moral., super illud Iob, numquid est numerus militum eius? Assistunt, inquit, illae potestates, quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt. Ergo illi qui in ministerium mittuntur, non assistunt.Ссылаются нормы: assert-h45ae8133def1416ec7df8dcf6d4d16a82153c07d2e37b00c268c1934d5af2a4f
section/112-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d918c0ba4f43a37d80bfb926821518f538acc6057298b5554c6fa434c2f96281LA
Ad primum ergo dicendum quod dominationes computantur quidem inter Angelos ministrantes, non sicut exequentes ministerium, sed sicut disponentes et mandantes quid per alios fieri debeat. Sicut architectores in artificiis nihil manu operantur, sed solum disponunt et praecipiunt quid alii debeant operari.Ссылаются нормы: Q112A4Ad1, assert-he676861f637f8c90af5ce521aa9dbe48d4272269b88bd227031ea8ae68b02808
section/112-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3fa7150a9f7b4a369c2ba3a2990a33ec269be01ca6ec60f00d869dee7b7ae7c3LA
Ad secundum dicendum quod de numero assistentium et ministrantium duplex ratio haberi potest. Gregorius enim dicit plures esse ministrantes quam assistentes. Intelligit enim quod dicitur, millia millium ministrabant ei, non esse dictum multiplicative, sed partitive; ac si diceretur, millia de numero millium. Et sic ministrantium numerus ponitur indefinitus, ad significandum excessum; assistentium vero finitus, cum subditur, et decies millies centena millia assistebant ei. Et hoc procedit secundum rationem Platonicorum, qui dicebant quod quanto aliqua sunt uni primo principio propinquiora, tanto sunt minoris multitudinis, sicut quanto numerus est propinquior unitati, tanto est multitudine minor. Et haec opinio salvatur quantum ad numerum ordinum, dum sex ministrant, et tres assistunt. Sed Dionysius ponit, XIV cap. Cael. Hier., quod multitudo Angelorum transcendit omnem materialem multitudinem; ut scilicet, sicut corpora superiora transcendunt corpora inferiora magnitudine quasi in immensum, ita superiores naturae incorporeae transcendunt multitudine omnes naturas corporeas; quia quod est melius, est magis a Deo intentum et multiplicatum. Et secundum hoc, cum assistentes sint superiores ministrantibus, plures erunt assistentes quam ministrantes. Unde secundum hoc, millia millium legitur multiplicativae, ac si diceretur, millies millia. Et quia decies centum sunt mille, si diceretur, decies centena millia, daretur intelligi quod tot essent assistentes, quot ministrantes, sed quia dicitur, decies millies centena millia, multo plures dicuntur esse assistentes quam ministrantes. Nec tamen hoc pro tanto dicitur, quia tantus solum sit Angelorum numerus, sed multo maior, quia omnem materialem multitudinem excedit. Quod significatur per multiplicationem maximorum numerorum supra seipsos, scilicet denarii, centenarii et millenarii; ut Dionysius ibidem dicit.Ссылаются нормы: Q112A4Ad2, assert-h303c6dc5d3c1f9eff728ed3ccd3cddd684742e4c36b417f8b0480f9e3c9b4216
section/112-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7e790709b1b1bcf8372825f54f3d532d049ce8ddb4dace43ae090c50599582bfLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli secundae hierarchiae omnes mittantur. Angeli enim omnes vel assistunt vel ministrant; secundum quod habetur Dan. VII. Sed Angeli secundae hierarchiae non assistunt, illuminantur enim per Angelos primae hierarchiae, sicut dicit Dionysius VIII cap. Cael. Hier. Omnes ergo Angeli secundae hierarchiae in ministerium mittuntur.Ссылаются нормы: Q112A4Obiectio1, assert-h0c4f4eb1599c73ca86f2b308881bebd23cdee9649d17cba79031f5deb1fc7dd9, assert-h20f66bec77906df3bf6ea0a4e36c91b546b0e912fc91fa9fe7bf666e52a70f74
section/112-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:bf8ad6430529f843e1ff74721754814253e8ac20420350ffdcc0eb2d7258452dLA
Praeterea, Gregorius dicit, XVII Moral., quod plures sunt qui ministrant, quam qui assistunt. Sed hoc non esset, si Angeli secundae hierarchiae in ministerium non mitterentur. Ergo omnes Angeli secundae hierarchiae in ministerium mittuntur.Ссылаются нормы: Q112A4Obiectio2, assert-h790104059a5cb578dad2d0e4b8e0791816e4e049a9bff4b63812c856b0ed60fe, assert-hc6f5103e2d5cf7ca8d6adedb6d27300a7ea524b638c433d657dea7ad6bb73e17
section/112-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:214b3f1940f3853911ee5243611343024c81c0001968b9bad9cf57ce7811d66eLA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, mitti ad exterius ministerium proprie convenit Angelo, secundum quod ex divino imperio operatur circa aliquam creaturam corporalem; quod quidem pertinet ad executionem divini ministerii. Proprietates autem Angelorum ex eorum nominibus manifestantur, ut Dionysius dicit VII cap. Cael. Hier. Et ideo Angeli illorum ordinum ad exterius ministerium mittuntur, ex quorum nominibus aliqua executio datur intelligi. In nomine autem dominationum non importatur aliqua executio, sed sola dispositio et imperium de exequendis. Sed in nominibus inferiorum ordinum intelligitur aliqua executio, nam Angeli et Archangeli denominantur a denuntiando; virtutes et potestates dicuntur per respectum ad aliquem actum; principis etiam est, ut Gregorius dicit, inter alios operantes priorem existere. Unde ad hos quinque ordines pertinet in exterius ministerium mitti, non autem ad quatuor superiores.Ссылаются нормы: Q112A4Respondeo, assert-h3e21f967ad5c8bb436c96f3d00844b1b420de98ae3f6d6cbb587cd8012e4b9ad
section/112-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c0b6040e1e31f2deb4905e41d441cf0816aedbbfb775da2f4ad9bb02cee24634LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, quod dominationes sunt maiores omni subiectione. Sed mitti in ministerium, ad subiectionem pertinet. Ergo dominationes in ministerium non mittuntur.Ссылаются нормы: assert-h6e0b5091b259a9573ffb152c2e23492bb6688e7f902b91df3bf380db71c089a3
question/112/prooemium · paragraph
la · official · sha256:cc22550684c45e3190d144a7b0abfc217598fd43abf74aba72a7055590ee7713LA
Deinde considerandum est de missione Angelorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum aliqui Angeli mittantur in ministerium. Secundo, utrum omnes mittantur. Tertio, utrum illi qui mittuntur, assistant. Quarto, de quibus ordinibus mittantur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 113
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q113
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:4e89feaff9684219efe1f0a83eb3a6fd32e6a64a6798feac984c6da50b16bca8 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 64
section/113-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:158100f7f36cd26ca8b29e669cc96f13c6b9ab15f15e65f93be097047b1e0303LA
Ad primum ergo dicendum quod per liberum arbitrium potest homo aliqualiter malum vitare, sed non sufficienter, quia infirmatur circa affectum boni, propter multiplices animae passiones. Similiter etiam universalis cognitio naturalis legis, quae homini naturaliter adest, aliqualiter dirigit hominem ad bonum, sed non sufficienter, quia in applicando universalia principia iuris ad particularia opera, contingit hominem multipliciter deficere. Unde dicitur Sap. IX, cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Et ideo necessaria fuit homini custodia Angelorum.Ссылаются нормы: Q113A1Ad1, assert-h632fe51e9fb516a1f5c1aeeef3c7b39c27222cae45f970b824c81c4beff5284b
section/113-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:632d5c38a91bf8022fe0d709913e1de265a6bb7ab22d083eecdb2cb495240d01LA
Ad secundum dicendum quod ad bene operandum duo requiruntur. Primo quidem, quod affectus inclinetur ad bonum, quod quidem fit in nobis per habitum virtutis moralis. Secundo autem, quod ratio inveniat congruas vias ad perficiendum bonum virtutis, quod quidem philosophus attribuit prudentiae. Quantum ergo ad primum, Deus immediate custodit hominem, infundendo ei gratiam et virtutes. Quantum autem ad secundum, Deus custodit hominem sicut universalis instructor, cuius instructio ad hominem provenit mediantibus Angelis, ut supra habitum est.Ссылаются нормы: Q113A1Ad2, assert-h5365a0914d987c40e7c4b136c2c28cee0700cf692bee56f5e10a6e288394ae32
section/113-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9252ea0dfa0733d9d2b9a82ca16956381f5f7c9daa99a09fde178bd813dd09dfLA
Ad tertium dicendum quod, sicut homines a naturali instinctu boni discedunt propter passionem peccati; ita etiam discedunt ab instigatione bonorum Angelorum, quae fit invisibiliter per hoc quod homines illuminant ad bene agendum. Unde quod homines pereunt, non est imputandum negligentiae Angelorum, sed malitiae hominum. Quod autem aliquando, praeter legem communem, hominibus visibiliter apparent, ex speciali Dei gratia est, sicut etiam quod praeter ordinem naturae miracula fiunt.Ссылаются нормы: Q113A1Ad3, assert-hf8adef2996c1f9fc8d6279d9c1f578979fb13a5417ca4d0ec507469bf016ea9a
section/113-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9d55327c9a34d9eb56d27e0bda15584d3ade06959f186d28a6d8fd9a3b6bca6bLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non custodiantur ab Angelis. Custodes enim deputantur aliquibus vel quia nesciunt, vel quia non possunt custodire seipsos; sicut pueris et infirmis. Sed homo potest custodire seipsum per liberum arbitrium; et scit, per naturalem cognitionem legis naturalis. Ergo homo non custoditur ab Angelo.Ссылаются нормы: Q113A1Obiectio1, assert-h27fe3f6fc400d8c1a96cb5bda39bc656021cdd9d00dae2f1c97a07bd1e958f29, assert-hbae6dfe56d7f530568bc091db83257ff298f8b44569202ff887ba69264f286c1
section/113-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6579f735063e74e489ab680d392327e4d2b259adfae95599fe861947daaf8afaLA
Praeterea, ubi adest fortior custodia, infirmior superfluere videtur. Sed homines custodiuntur a Deo; secundum illud Psalmi CXX, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Ergo non est necessarium quod homo custodiatur ab Angelo.Ссылаются нормы: Q113A1Obiectio2, assert-h50b46ff1f6332b5b5b53770e52905fa760dff36e7b8307e454fcdee7a810f5ae, assert-h80a1850f4e300cdaca4116487c5631e88c1a858929f2faf3672144b6a914d501
section/113-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9193de9f1b1adf7539ea3a8873cf323da84b5c21cc3d8f55a2acac4a368d87c6LA
Praeterea, perditio custoditi redundat in negligentiam custodis, unde dicitur cuidam, III Reg. XX, custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius. Sed multi homines quotidie pereunt, in peccatum cadentes, quibus Angeli subvenire possent vel visibiliter apparendo, vel miracula faciendo, vel aliquo simili modo. Essent ergo negligentes Angeli, si eorum custodiae homines essent commissi, quod patet esse falsum. Non igitur Angeli sunt hominum custodes.Ссылаются нормы: Q113A1Obiectio3, assert-h04281c5c6147717d395764b047c03a7f4694539e6da050f2c8ead1ca82d744b7, assert-hc7593c0c2597a177aa7814d80551804a1a1998795f8d8e344d4763b8a3e73629
section/113-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7a056d634aeadbae14f7931d00543269c7b181cf47b5da936442cec4681e7becLA
Respondeo dicendum quod, secundum rationem divinae providentiae, hoc in rebus omnibus invenitur, quod mobilia et variabilia per immobilia et invariabilia moventur et regulantur; sicut omnia corporalia per substantias spirituales immobiles, et corpora inferiora per corpora superiora, quae sunt invariabilia secundum substantiam. Sed et nos ipsi regulamur circa conclusiones in quibus possumus diversimode opinari, per principia quae invariabiliter tenemus. Manifestum est autem quod in rebus agendis cognitio et affectus hominis multipliciter variari et deficere possunt a bono. Et ideo necessarium fuit quod hominibus Angeli ad custodiam deputarentur, per quos regularentur et moverentur ad bonum.Ссылаются нормы: Q113A1Respondeo, assert-h3b29050dbfe0067aa5bab68d6e50cdb463c3c7eb981bc67b38966be9ee9b0d3a
section/113-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2ab25aa602cc83f78b53fb67eb22e39ce76439e920d6b433458db3d31aa96303LA
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.Ссылаются нормы: assert-hdfeacdd08cc3d9af520b64267c686e1a53888467e1e4cce20873b50b3680be04
section/113-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:68704c804576984e472fd5d013b014541fb1fd634b0996db04e6dc439d2896caLA
Ad primum ergo dicendum quod alicui homini adhibetur custos dupliciter. Uno modo, inquantum est homo singularis, et sic uni homini debetur unus custos, et interdum plures deputantur ad custodiam unius. Alio modo, inquantum est pars alicuius collegii, et sic toti collegio unus homo ad custodiam praeponitur, ad quem pertinet providere ea quae pertinent ad unum hominem in ordine ad totum collegium; sicut sunt ea quae exterius aguntur, de quibus alii aedificantur vel scandalizantur. Angelorum autem custodia deputatur hominibus etiam quantum ad invisibilia et occulta, quae pertinent ad singulorum salutem secundum seipsos. Unde singulis hominibus singuli Angeli deputantur ad custodiam.Ссылаются нормы: Q113A2Ad1, assert-he083a93d64e69f4896e49ecbbd2e93c5ee0b031d6c4a22bdfa26a32066f44394
section/113-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ac69607b0eabe0087ef821ef8634c149d8758bdf7906005ab7c0e43a468b3503LA
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, Angeli primae hierarchiae omnes quantum ad aliqua illuminantur immediate a Deo, sed quaedam sunt de quibus illuminantur superiores tantum immediate a Deo, quae inferioribus revelant. Et idem etiam in inferioribus ordinibus considerandum est, nam aliquis infimus Angelus illuminatur quantum ad quaedam ab aliquo supremo, et quantum ad aliqua ab eo qui immediate sibi praefertur. Et sic etiam possibile est quod aliquis Angelus immediate illuminet hominem, qui tamen habet aliquos Angelos sub se, quos illuminat.Ссылаются нормы: Q113A2Ad2, assert-h45430cd02c64ec99903c494b1f7784ad274b5a727a9cb1b8757f6136b9b4e089
section/113-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d46b7fda66512b49c0161aa3486da79b52e547cb00d413bb86c5ff6ed6fe3bb5LA
Ad tertium dicendum quod, quamvis homines natura sint pares, tamen inaequalitas in eis invenitur, secundum quod ex divina providentia quidam ordinantur ad maius, et quidam ad minus; secundum illud quod dicitur Eccli. XXXIII, in multitudine disciplinae domini separavit eos, ex ipsis benedixit et exaltavit, ex ipsis maledixit et humiliavit. Et sic maius officium est custodire unum hominem quam alium.Ссылаются нормы: Q113A2Ad3, assert-h882cb18da70736f50439865168b3600cd4e9958e955b70185443672bad500e8a
section/113-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:df6ba4e1da89ba08ea5bc421ab070804c5c442ac10aa421049a15b2c43f9227cLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non singuli homines a singulis Angelis custodiantur. Angelus enim est virtuosior quam homo. Sed unus homo sufficit ad custodiam multorum hominum. Ergo multo magis unus Angelus multos homines potest custodire.Ссылаются нормы: Q113A2Obiectio1, assert-h118c5902a9d1768fa8a02cef53e9524bb32d9020a683e4115521deb581ffd2da, assert-hc4ea6143c315d5bf51fcf2e60f081e934250cd9ce7eafd2d6c28b7f36f11bd95
section/113-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:96390d622264df6f68a2a861dd1ce312dec49a6048fc27b2ebe01a76f61da66aLA
Praeterea, inferiora reducuntur in Deum a superioribus per media, ut Dionysius dicit. Sed cum omnes Angeli sint inaequales, ut supra dictum est, solus unus Angelus est inter quem et homines non est aliquis medius. Ergo unus Angelus solus est qui immediate custodit homines.Ссылаются нормы: Q113A2Obiectio2, assert-h0945a985b9d46301f806900693df3ca9ccef06af59ca686e125d95329b688d2a, assert-h9de4c21cc66e9e3cfa67ea2301ad009c328d80dd2c0eb717218351b24407b72c
section/113-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c17f67195fbeee80269f4520f8e607fcb6011340951d0654cb3f5522cc26a346LA
Praeterea, maiores Angeli maioribus officiis deputantur. Sed non est maius officium custodire unum hominem quam alium, cum omnes homines natura sint pares. Cum ergo omnium Angelorum sit unus maior alio, secundum Dionysium, videtur quod diversi homines non custodiantur a diversis Angelis.Ссылаются нормы: Q113A2Obiectio3, assert-hc1fcb107f78932abc99f526008956eaa4443ae662c6fdf973c9c71f083f6a381, assert-hd52524c30b7d722c886858c947907c4c01eb7506c55c35caa813ec4098dcfc68
section/113-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bb2e6c21b0a3ae51bd09eec5feb3887ed6e4eb64746f34f5872df61e0fde6571LA
Respondeo dicendum quod singulis hominibus singuli Angeli ad custodiam deputantur. Cuius ratio est, quia Angelorum custodia est quaedam executio divinae providentiae circa homines. Providentia autem Dei aliter se habet ad homines, et ad alias corruptibiles creaturas, quia aliter se habent ad incorruptibilitatem. Homines enim non solum sunt incorruptibiles quantum ad communem speciem, sed etiam quantum ad proprias formas singulorum, quae sunt animae rationales, quod de aliis rebus corruptibilibus dici non potest. Manifestum est autem quod providentia Dei principaliter est circa illa quae perpetuo manent, circa ea vero quae transeunt, providentia Dei est inquantum ordinat ipsa ad res perpetuas. Sic igitur providentia Dei comparatur ad singulos homines, sicut comparatur ad singula genera vel species corruptibilium rerum. Sed secundum Gregorium, diversi ordines deputantur diversis rerum generibus; puta potestates ad arcendos Daemones, virtutes ad miracula facienda in rebus corporeis. Et probabile est quod diversis speciebus rerum diversi Angeli eiusdem ordinis praeficiantur. Unde etiam rationabile est ut diversis hominibus diversi Angeli ad custodiam deputentur.Ссылаются нормы: Q113A2Respondeo, assert-h2067311d421317af57de5353fd927275ed3c67eab65396c596fd52fc2c699edc
section/113-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:bf0946ce3545b091cdf5269a2eaf1367785b8596c753925e5bec6792baff8fc9LA
Sed contra est quod Hieronymus, exponens illud Matth. XVIII, Angeli eorum in caelis, dicit, magna est dignitas animarum, ut unaquaeque habeat, ab ortu nativitatis, in custodiam sui Angelum delegatum.Ссылаются нормы: assert-hd51328e25da4ed1874c7b92e3ad4d83a834c066f69551889a3c9e659192b792a
section/113-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9d64fa628e521a5d1a7c47fd272d7924461b833b1e00c0a15bde8407c327f94fLA
Ad primum ergo dicendum quod verbum Chrysostomi potest intelligi, ut loquatur de supremis in ordine infimo Angelorum, quia, ut Dionysius dicit, in quolibet ordine sunt primi, medii et ultimi. Est autem probabile quod maiores Angeli deputentur ad custodiam eorum qui sunt ad maiorem gradum gloriae a Deo electi.Ссылаются нормы: Q113A3Ad1, assert-h61d48b961adf1783f2526268afe7cb3eab13fb8dd45d1430db6c600c939e63ca
section/113-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:eb87b2ecbea3f73e7a9e8fc8fbe8306a5f4a4f2310cfe9836cf160516f8680dfLA
Ad secundum dicendum quod non omnes Angeli qui mittuntur, habent particularem custodiam super singulos homines; sed quidam ordines habent universalem custodiam, magis vel minus, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q113A3Ad2, assert-ha94a17158722e0e76dcff42dea8d02e4f8c8beb9509d94b1257f340a825ca2c1
section/113-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6211aeab03e71f0df79d8fe03358e22b2fb5b39b6a3f121a12be44f5796d8540LA
Ad tertium dicendum quod etiam inferiores Angeli exercent officia superiorum, inquantum aliquid de dono eorum participant, et se habent ad superiores sicut executores virtutis eorum. Et per hunc modum etiam Angeli infimi ordinis possunt et arcere Daemones, et miracula facere.Ссылаются нормы: Q113A3Ad3, assert-hd605987b587e72a601a779dcb845577c908ec4d395ed893a6661a1122ba7a02a
section/113-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d8a7dd4e9071acc8105ddcbb5ee4002fcc66621b3e3778c7e3a567595b0a568bLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod custodire homines non pertineat solum ad infimum ordinem Angelorum. Dicit enim Chrysostomus quod hoc quod dicitur Matth. XVIII, Angeli eorum in caelo etc., intelligitur non de quibuscumque Angelis, sed de supereminentibus. Ergo supereminentes Angeli custodiunt homines.Ссылаются нормы: Q113A3Obiectio1, assert-h662dc33df49d44f1079305f9b3808212bce5b4b9cc9e458fbfeb75707802ad8f
section/113-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e378ae4000f61f7183c52ca2d1d3f72995e7a84ceca3df58d819dca7c9dd0930LA
Praeterea, apostolus, ad Heb. I, dicit quod Angeli sunt in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis, et sic videtur quod missio Angelorum ad custodiam hominum ordinetur. Sed quinque ordines in exterius ministerium mittuntur, ut supra dictum est. Ergo omnes Angeli quinque ordinum custodiae hominum deputantur.Ссылаются нормы: Q113A3Obiectio2, assert-h0e893cd524763faceb66c379968782b5417e1da522d65cc976095f6067f5db8f, assert-hc1ff0b617705403f679db55034a175b90a4a4b2c44c1be37f55dece782bb4233
section/113-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:250e4142ffc109c03256c1810fb2dfb7ca605a075144516cf6917fa71c8eec96LA
Praeterea, ad custodiam hominum maxime videtur esse necessarium arcere Daemones, quod pertinet ad potestates, secundum Gregorium; et miracula facere, quod pertinet ad virtutes. Ergo illi etiam ordines deputantur ad custodiam, et non solum infimus.Ссылаются нормы: Q113A3Obiectio3, assert-hb97dcb228c895e29944a5e26915fcc1567d1cca7b9c9dad56f02f6df39d17e7d
section/113-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7119147532bdf00aea07934f02a9108112a6946b792d3dc1da80ab4d19227a13LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, homini custodia dupliciter adhibetur. Uno modo custodia particularis, secundum quod singulis hominibus singuli Angeli ad custodiam deputantur. Et talis custodia pertinet ad infimum ordinem Angelorum, quorum, secundum Gregorium, est minima nuntiare; hoc autem videtur esse minimum in officiis Angelorum, procurare ea quae ad unius hominis tantum salutem pertinent. Alia vero est custodia universalis. Et haec multiplicatur secundum diversos ordines, nam quanto agens fuerit universalius, tanto est superius. Sic igitur custodia humanae multitudinis pertinet ad ordinem principatuum, vel forte ad Archangelos, qui dicuntur principes Angeli, unde et Michael, quem Archangelum dicimus, unus de principibus dicitur Dan. X. Ulterius autem super omnes naturas corporeas habent custodiam virtutes. Et ulterius etiam super Daemones habent custodiam potestates. Et ulterius etiam super bonos spiritus habent custodiam principatus, secundum Gregorium.Ссылаются нормы: Q113A3Respondeo, assert-he5766375de3a0e9698ef6970844cb4c262203cdb9344449970ba46ba4b5cdde0
section/113-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:61650dfa7b43c8f6193efdbb61c28cd4d187e42fe2a9ee918cd826d2bc2eff0bLA
Sed contra est quod in Psalmo custodia hominum attribuitur Angelis; quorum ordo est infimus, secundum Dionysium.Ссылаются нормы: assert-h410db6012050fce564a425d012bef4778747ffa2e02210e0a697e69334f74a40
section/113-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0577c5090d1e4f8635da19ac225b8a66994ec5cfd5c609ada18c4cafad77b01bLA
Ad primum ergo dicendum quod Christus, secundum quod homo, immediate regulabatur a verbo Dei, unde non indigebat custodia Angelorum. Et iterum secundum animam erat comprehensor; sed ratione passibilitatis corporis, erat viator. Et secundum hoc, non debebatur ei Angelus custos, tanquam superior; sed Angelus minister, tanquam inferior. Unde dicitur Matth. IV, quod accesserunt Angeli et ministrabant ei.Ссылаются нормы: Q113A4Ad1, assert-h187a60385c57b6735bfa626cca43d944fc3d483e113369efddd1f4a7b8395c1b
section/113-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b5db6c3bfa85e5c04b76f279e34450d65e915cf065397d29a3fbf8dfd1a8c58eLA
Ad secundum dicendum quod homo in statu innocentiae non patiebatur aliquod periculum ab interiori, quia interius erant omnia ordinata, ut supra dictum est, sed imminebat ei periculum ab exteriori, propter insidias Daemonum; ut rei probavit eventus. Et ideo indigebat custodia Angelorum.Ссылаются нормы: Q113A4Ad2, assert-h05c89e65b4179067d4e5d33b70552eba8f910270b798e19c1fb61d2e32a37b69
section/113-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:770037e43c61bdf62236d9ebcf8c891ea579eb5d47249e5cd230906410dde865LA
Ad tertium dicendum quod, sicut praesciti et infideles, et etiam Antichristus, non privantur interiori auxilio naturalis rationis; ita etiam non privantur exteriori auxilio toti naturae humanae divinitus concesso, scilicet custodia Angelorum. Per quam etsi non iuventur quantum ad hoc quod vitam aeternam bonis operibus mereantur, iuvantur tamen quantum ad hoc, quod ab aliquibus malis retrahuntur, quibus et sibi ipsis et aliis nocere possunt. Nam et ipsi Daemones arcentur per bonos Angelos, ne noceant quantum volunt. Et similiter Antichristus non tantum nocebit, quantum vellet.Ссылаются нормы: Q113A4Ad3, assert-h37b32569c33932b2c7658faa984d67501b5f7a7d07eb7601c6c9eadbd7a0fb5a
section/113-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:56c5859416a9f75e259c50065656153c103bd6242739bbc20146ee925f00f496LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non omnibus hominibus Angeli ad custodiam deputentur. Dicitur enim de Christo, Philipp. II, quod est in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Si igitur omnibus hominibus Angeli ad custodiam deputantur, etiam Christus Angelum custodem habuisset. Sed hoc videtur inconveniens, cum Christus sit maior omnibus Angelis. Non ergo omnibus hominibus Angeli ad custodiam deputantur.Ссылаются нормы: Q113A4Obiectio1, assert-h3d4a3285c7b29e4d0dc7b08fc0bd88788ae058b92e2db6366256999f2154d615, assert-he49f985d6f93fa1c760e86cec217c64a6c12cec2a71bfdb424c8736932cee08f
section/113-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f48e9b73d259d508042760b17d7838138ef6c2fd751c3f30d2addf3b649850bcLA
Praeterea, omnium hominum primus fuit Adam. Sed sibi non competebat habere Angelum custodem, ad minus in statu innocentiae, quia tunc nullis periculis angustiabatur. Ergo Angeli non praeficiuntur ad custodiam omnibus hominibus.Ссылаются нормы: Q113A4Obiectio2, assert-h6afa4e5cc44c76e3772a027a612d7703b982f0a60365895a5d34257c4743d1c3, assert-h98a2de76fdb38ffde114abc1f736a27f385d7aab466e4fafc04b0c6cc90bb2c3
section/113-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:88c59ead10510810cbdb9115a63333ca8f96d02f6d3c48423a93e2371c616b77LA
Praeterea, hominibus Angeli ad custodiam deputantur, ut per eos manuducantur ad vitam aeternam, et incitentur ad bene operandum, et muniantur contra insultus Daemonum. Sed homines praesciti ad damnationem, nunquam perveniunt ad vitam aeternam. Infideles etiam, etsi interdum bona opera faciant, non tamen bene faciunt, quia non recta intentione faciunt, fides enim intentionem dirigit, ut Augustinus dicit. Antichristi etiam adventus erit secundum operationem Satanae, ut dicitur II ad Thessal. II. Non ergo omnibus hominibus Angeli ad custodiam deputantur.Ссылаются нормы: Q113A4Obiectio3, assert-h01620129131b2877a120bc2115a40a4465698d513f840e4426b63c54a6d52144, assert-h3ace5e15185bdf5cf2cf8812d62505652bce2e0120e58cfae1576feaed5e45d7
section/113-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c015a1f6d43e7a9a5d6d69e84b5f6ac72f9623bc28486f1754d8c8dbd3b2e630LA
Respondeo dicendum quod homo in statu vitae istius constitutus, est quasi in quadam via, qua debet tendere ad patriam. In qua quidem via multa pericula homini imminent, tum ab interiori, tum ab exteriori; secundum illud Psalmi CXLI, in via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Et ideo sicut hominibus per viam non tutam ambulantibus dantur custodes, ita et cuilibet homini, quandiu viator est, custos Angelus deputatur. Quando autem iam ad terminum viae pervenerit, iam non habebit Angelum custodem; sed habebit in regno Angelum conregnantem, in Inferno Daemonem punientem.Ссылаются нормы: Q113A4Respondeo, assert-hf28363827400b7f2c7d6eed1c0366cab001bee248719a8a966f95843ca35e1a2
section/113-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:1f042ca1e09883fe48e87e2cdcb01224cc5bef95bcae1d6b8ff5f49b647964abLA
Sed contra est auctoritas Hieronymi supra inducta, qui dicit quod unaquaeque anima ad sui custodiam habet Angelum deputatum.Ссылаются нормы: assert-h577f5bf01ff865a782752c926ae68a507c05fe61ff22322c577a39e5eb5ccbb1
section/113-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:243c0a8f7b5c1090653ea58a1d2f0c103af48d4f07e747e90e296623dbda2e50LA
Ad primum ergo dicendum quod Angeli mittuntur in ministerium, efficaciter quidem propter eos solos qui haereditatem capiunt salutis, si consideretur ultimus effectus custodiae, qui est perceptio haereditatis. Nihilominus tamen et aliis ministerium Angelorum non subtrahitur, quamvis in eis hanc efficaciam non habeat, quod perducantur ad salutem. Efficax tamen est circa eos Angelorum ministerium, inquantum a multis malis retrahuntur.Ссылаются нормы: Q113A5Ad1, assert-h7045e191798e72ddad2abe8d915ab5a4100bb8a2de0bcc25f40c60069797e522
section/113-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dd11ec13bf8a77cac8fd629d9c3bf24f5ebd16a960eb6a76ecba0e66510acac9LA
Ad secundum dicendum quod officium custodiae ordinatur quidem ad illuminationem doctrinae, sicut ad ultimum et principalem effectum. Nihilominus tamen multos alios effectus habet, qui pueris competunt, scilicet arcere Daemones, et alia nocumenta tam corporalia quam spiritualia prohibere.Ссылаются нормы: Q113A5Ad2, assert-hda8a97f9e598c3c95105e82beb95b07a0341c21d5d8b5602a057d7b617a232ef
section/113-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d767dd86a52aec3aa3dd09f692f171b7f139c6b9fa12b2a35d6acfbd6396c0b4LA
Ad tertium dicendum quod puer quandiu est in materno utero, non totaliter est a matre separatus, sed per quandam colligationem est quodammodo adhuc aliquid eius, sicut et fructus pendens in arbore, est aliquid arboris. Et ideo probabiliter dici potest quod Angelus qui est in custodia matris, custodiat prolem in matris utero existentem. Sed in nativitate, quando separatur a matre, Angelus ei ad custodiam deputatur, ut Hieronymus dicit.Ссылаются нормы: Q113A5Ad3, assert-ha040477986d2fbf1e6d9f3f79d0f2f0abc75577388e703cb1ceb549d82d4c45a
section/113-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2515fccd2e3ee94c719475e27bc246ee322e0eb11906df2e0671afac79738b08LA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angelus non deputetur homini ad custodiam a sua nativitate. Angeli enim mittuntur in ministerium, propter eos qui haereditatem capiunt salutis, ut apostolus, ad Heb. dicit. Sed homines incipiunt haereditatem capere salutis, quando baptizantur. Ergo Angelus deputatur homini ad custodiam a tempore Baptismi, et non a tempore nativitatis.Ссылаются нормы: Q113A5Obiectio1, assert-h2f482d02751d0e9dfaeed70ab46054dba00d45cf07902ea9b332f283660e6ff5, assert-h5728ea361e04775b27386477a7f63355878dba510174f9d145163d702ef6ebd5
section/113-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:7b0e815ff07f03c804edad5e726c48019194cd8405b20368ae3550e407c7fe41LA
Praeterea, homines ab Angelis custodiuntur, inquantum ab eis illuminantur per modum doctrinae. Sed pueri mox nati non sunt capaces doctrinae, quia non habent usum rationis. Ergo pueris mox natis non deputantur Angeli custodes.Ссылаются нормы: Q113A5Obiectio2, assert-h6529d7a449c0ed3e03196a833ee2805a4d740f958cffbc29a5042a86c7889076, assert-h6aa349ccddc332b70e37292df1df5a5a4abdad297981ebd90b8001b5531eeb79
section/113-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b5ac99ef1950ef5231f6f183be653eecbb0c0542afa88dc8d13baf8c97902997LA
Praeterea, pueri in materno utero existentes habent animam rationalem aliquo tempore, sicut et post nativitatem ex utero. Sed cum sunt in materno utero, non deputantur eis Angeli ad custodiam, ut videtur, quia neque etiam ministri Ecclesiae eos sacramentis imbuunt. Non ergo statim a nativitate hominibus Angeli ad custodiam deputantur.Ссылаются нормы: Q113A5Obiectio3, assert-h1da94f64e9a3220d1db7ebde542431e53892eaab87309836748407901c4d6a8e, assert-hb7fd3c10ccc3dd535c45a12d011067ccc127b1e01535be500b2df0e4f48f7d03
section/113-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3a28bce2d1d1cce26c587c5a3513ba3f5baf9d671b60985f8c2220b7c7fb4dfbLA
Respondeo dicendum quod, sicut Origenes dicit super Matthaeum, super hoc est duplex opinio. Quidam enim dixerunt quod Angelus ad custodiam homini deputatur a tempore Baptismi, alii vero quod a tempore nativitatis. Et hanc opinionem Hieronymus approbat; et rationabiliter. Beneficia enim quae dantur homini divinitus ex eo quod est Christianus, incipiunt a tempore Baptismi; sicut perceptio Eucharistiae, et alia huiusmodi. Sed ea quae providentur homini a Deo, inquantum habet naturam rationalem, ex tunc ei exhibentur, ex quo nascendo talem naturam accipit. Et tale beneficium est custodia Angelorum, ut ex praemissis patet. Unde statim a nativitate habet homo Angelum ad sui custodiam deputatum.Ссылаются нормы: Q113A5Respondeo, assert-h3ca9670fc26f5f42e8f974a8d9b0fe2d9eb3ffaa873191f8ac9b3b69c9b58d55
section/113-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c4dd6015e4d165d092e04063c99ffb798e931fc1a179f914f356d92c19b91b93LA
Sed contra est quod Hieronymus dicit, quod unaquaeque anima, ab ortu nativitatis, habet in custodiam sui Angelum deputatum.Ссылаются нормы: assert-h22538d25af86148321e7544d8f7ed0cdbff3c91caa3623fe58f938e2d3aa6195
section/113-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7ff934304f5f14bea84aeb0360fa786d938e0c081a003b78bab329bbd0f53138LA
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.Ссылаются нормы: Q113A6Ad1, assert-he428a8965a1b3109f4f94ca280401a1f50b39d1baecaef93209a5eb61ca5927c
section/113-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:918aba51ffbfe0fa6608e31ea6b1a83d06f906a05ded98b58167575819b89347LA
Ad tertium dicendum quod Angelus, etsi interdum derelinquat hominem loco, non tamen derelinquit eum quantum ad effectum custodiae, quia etiam cum est in caelo, cognoscit quid circa hominem agatur; nec indiget mora temporis ad motum localem, sed statim potest adesse.Ссылаются нормы: Q113A6Ad2, Q113A6Ad3, assert-h4227961bfc378ffd29c9f87c6ad2ed9baddab058d7a3bc87125779c8c7c63625, assert-h96250064996aa677d101041d278f6e48be0560551ea0dad98ea6c95fcdd56834
section/113-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1c1f5a6ad61f6bc956ed01b0d2061cc420aae33589968b8c51f2127f94e8ae4cLA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Angelus custos quandoque deserat hominem cuius custodiae deputatur. Dicitur enim Ierem. li, ex persona Angelorum, curavimus Babylonem, et non est curata, derelinquamus ergo eam. Et Isaiae V, auferam sepem eius, et erit in conculcationem; Glossa, idest Angelorum custodiam.Ссылаются нормы: Q113A6Obiectio1, assert-h513454405a608118216fa4583949d85e0435ac068cee5120c8d778e3b3d0acb1
section/113-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:46ad7c720e04134876223cd4cb74a9fb2c08a4754d9c51f1820a852509e708a2LA
Praeterea, principalius custodit Deus quam Angelus. Sed Deus aliquando hominem derelinquit; secundum illud Psalmi XXI, Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Ergo multo magis Angelus custos hominem derelinquit.Ссылаются нормы: Q113A6Obiectio2, assert-hd1a95c23597e0bc9c93ec3e12674dfbdd888362cbd945fde5f04ec34ad3c258e, assert-hd64c82706eed2d68afe855ef17e2c03dede0dc96e10084657f1d135f7c6920cc
section/113-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f198471f6e4f5eb00067ce18053479d4b860b9b98ed9c1390f10cd098f83d9aaLA
Praeterea, sicut dicit Damascenus, Angeli, cum sunt hic nobiscum, non sunt in caelo. Sed aliquando sunt in caelo. Ergo aliquando nos derelinquunt.Ссылаются нормы: Q113A6Obiectio3, assert-hac37991a864808c96dc2d392c1ae62809cf967224aa238f84e1b04045ba38f56, assert-hfdbbdf316c1a0029a4d2af108f5a19375d3507b0771f258bd014618976e83030
section/113-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:558aeb6a205224862aaefbbfcd159cd8f14d1044987e5a5e5db541d80b5701acLA
Respondeo dicendum quod custodia Angelorum, ut ex supra dictis patet, est quaedam executio divinae providentiae circa homines facta. Manifestum est autem quod nec homo, nec res aliqua, totaliter divinae providentiae subtrahitur, inquantum enim aliquid participat de esse, intantum subditur universali providentiae entium. Sed intantum Deus, secundum ordinem suae providentiae, dicitur hominem derelinquere, inquantum permittit hominem pati aliquem defectum vel poenae vel culpae. Similiter etiam dicendum est quod Angelus custos nunquam totaliter dimittit hominem, sed ad aliquid interdum eum dimittit; prout scilicet non impedit quin subdatur alicui tribulationi, vel etiam quin cadat in peccatum, secundum ordinem divinorum iudiciorum. Et secundum hoc Babylon et domus Israel ab Angelis derelictae dicuntur, quia Angeli earum custodes non impediverunt quin tribulationibus subderentur.Ссылаются нормы: Q113A6Respondeo, assert-h26b41ec98c583f6a863d3bc6cafd20f3c6af3e08cf9517e9e3bbdc111c1f421c
section/113-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6508404bffed10799b5cc9a97bc10898573e00ff8f50596d49ea8e893be1fb9dLA
Sed contra, Daemones nos semper impugnant; secundum illud I Petri V, adversarius vester Diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Ergo multo magis boni Angeli semper nos custodiunt.Ссылаются нормы: assert-h31cb40c281380216d39415ec73fca2d556a14ebef11ba0e219ae5f4f729112f4
section/113-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:fc38825a867c0030ccf2174db2ccbd159d649702fe7d9279ccaea8cf67c04fb6LA
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Isaiae potest intelligi de Angelis, idest nuntiis, Ezechiae, qui fleverunt propter verba Rabsacis; de quibus habetur Isaiae XXXVII. Et hoc secundum litteralem sensum. Secundum vero allegoricum, Angeli pacis sunt apostoli et alii praedicatores, qui flent pro peccatis hominum. Si vero secundum sensum anagogicum exponatur de Angelis beatis, tunc metaphorica erit locutio, ad designandum quod Angeli volunt in universali hominum salutem. Sic enim Deo et Angelis huiusmodi passiones attribuuntur.Ссылаются нормы: Q113A7Ad1, assert-h6920980e19b92794e321e940dfdeb2e8250bc2488f09415d5170830f434d9afc
section/113-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:937c333f2c7c6ad9cc5e12dfe284e7d7aea4559bccd6eeb2442a1ac9fc284a4bLA
Ad secundum patet solutio per ea quae dicta sunt.Ссылаются нормы: Q113A7Ad2, assert-hf12fe2c9f931f5b4073af9f6bd0a574bdf8462e490b1d2f657128100d4f1e575
section/113-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:50a695c55f602f53e3f9dd3a3b412479aad64054e9b48bcebcd0e11dfe95bb39LA
Ad tertium dicendum quod tam in poenitentia hominum, quam in peccato, manet una ratio gaudii Angelis, scilicet impletio ordinis divinae providentiae.Ссылаются нормы: Q113A7Ad3, assert-h8b3acca4ecfe171d113d0e4339b66eea0e64e263d8a606e2836e219f38e4efbe
section/113-7/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2361b1d7ecac61bd176098e4e3b8b87477869cf18f5162105b584ec84e70476eLA
Ad quartum dicendum quod Angeli ducuntur in iudicium pro peccatis hominum, non quasi rei, sed quasi testes, ad convincendum homines de eorum ignavia.Ссылаются нормы: Q113A7Ad4, assert-h10690a937e74f77e6387eb78903044f31904b575200e624101df7c6807de4819
section/113-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e47387956a09708a060a03000e3e039a6c411f3ce7d6e6c3a2562981e811248eLA
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Angeli doleant de malis eorum quos custodiunt. Dicitur enim Isaiae XXXIII, Angeli pacis amare flebunt. Sed fletus est signum doloris et tristitiae. Ergo Angeli tristantur de malis hominum quos custodiunt.Ссылаются нормы: Q113A7Obiectio1, assert-h591f65fbb36923ef4d8b405b345011f4a08ae9913cb1b11a0e65427887d5e726, assert-hae85c25c8780a52bafee392a28d78ab2de3dd1dadfcd44140960c3ac7ebbffb8
section/113-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ab69329c84f8181443c03726ea8b72a86db1dcf99a9a63a2698604959f4a62e8LA
Praeterea, tristitia est, ut Augustinus dicit, de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed perditio hominis custoditi est contra voluntatem Angeli custodis. Ergo tristantur Angeli de perditione hominum.Ссылаются нормы: Q113A7Obiectio2, assert-h6be3fae6063a7c8e51923b3bedcbde6e60c92ccf7cf87d5f51dc34919ad4c4f3, assert-ha0e008515051fbbb09466e6ae0054bdf7961ad0755045ca085ea0826234759ab
section/113-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:b17f6a0ef8f4720bd49d1c78f8e3fc5dd4dd368770a5ff19ef5051817352b060LA
Praeterea, sicut gaudio contrariatur tristitia, ita poenitentiae contrariatur peccatum. Sed Angeli gaudent de peccatore poenitentiam agente, ut habetur Lucae XV. Ergo tristantur de iusto in peccatum cadente.Ссылаются нормы: Q113A7Obiectio3, assert-h9117af3853d0f0901fb73a8f05880fe87de5c0d2054a23db725b818de4ee6a6e, assert-hdae202307c99346bcedab65f916635cf5df6d9a4ac6f63923309992518ad606b
section/113-7/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:36f74bb1c08a2a73092342a66021e9dc471702d69e866303ec95dadf1337e00eLA
Praeterea, super illud Num. XVIII; quidquid offerunt primitiarum etc., dicit Glossa Origenis; trahuntur Angeli in iudicium, utrum ex ipsorum negligentia, an hominum ignavia lapsi sint. Sed quilibet rationabiliter dolet de malis propter quae in iudicium tractus est. Ergo Angeli dolent de peccatis hominum.Ссылаются нормы: Q113A7Obiectio4, assert-h11035919e882cfb363cf2bbf110fca0a74a7efa67ec3aeb9262278e9f969896d, assert-h34bd6cb89d61d9b07bdd40765174dcee231a0eb9c150bef5caa2a049b3dc7526
section/113-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:95a1534eaa95854204979b103fb3a708ab20e3f872cd439201e2e5cb00127578LA
Respondeo dicendum quod Angeli non dolent neque de peccatis, neque de poenis hominum. Tristitia enim et dolor, secundum Augustinum, non est nisi de his quae contrariantur voluntati. Nihil autem accidit in mundo quod sit contrarium voluntati Angelorum et aliorum beatorum, quia voluntas eorum totaliter inhaeret ordini divinae iustitiae; nihil autem fit in mundo, nisi quod per divinam iustitiam fit aut permittitur. Et ideo, simpliciter loquendo, nihil fit in mundo contra voluntatem beatorum. Ut enim philosophus dicit in III Ethic. illud dicitur simpliciter voluntarium, quod aliquis vult in particulari, secundum quod agitur, consideratis scilicet omnibus quae circumstant, quamvis in universali consideratum non esset voluntarium, sicut nauta non vult proiectionem mercium in mare, absolute et universaliter considerando, sed imminente periculo salutis hoc vult. Unde magis est hoc voluntarium quam involuntarium, ut ibidem dicitur. Sic igitur Angeli peccata et poenas hominum, universaliter et absolute loquendo, non volunt, volunt tamen quod circa hoc ordo divinae iustitiae servetur, secundum quem quidam poenis subduntur, et peccare permittuntur.Ссылаются нормы: Q113A7Respondeo, assert-hff07114280654449e3d2b6844a06cff5ee1fa9daa78561600d7a57181827d417
section/113-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:060445d5ce0d3fd7160b6332f91c7356b20f5800acc8b7d05581c6fb0ca36161LA
Sed contra, ubi est tristitia et dolor, non est perfecta felicitas, unde dicitur Apoc. XXI, mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque ullus dolor. Sed Angeli sunt perfecte beati. Ergo de nullo dolent.Ссылаются нормы: assert-hd988284a24888883327bddd85fd6839df8089a934cf3d2e2c48a284046a00c41
section/113-8/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 6
la · official · sha256:7c14744291da4c824a33c2a251ab1dd4b150aaef46e4dca59dc01e81be665366LA
Et per hoc patet solutio ad obiecta.Ссылаются нормы: Q113A8Ad1, Q113A8Ad2, Q113A8Ad3, assert-h44f09e415163afabce51613a24c12a651964b968c50a2c6c1f3f540c288379f4, assert-h57a7940553da57c86563aa93218e8b7ad431ed4077cc1d035122aff7c79c47fc, assert-h80769425a80ec6bdc27ad340d93eab5c22fcfd0a1c904f4d6c78398361634611
section/113-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3636358cd1de2b0d0d7046f45064a5aab681779e73970d1ef2cf3708181bf80fLA
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod inter Angelos non possit esse pugna seu discordia. Dicitur enim Iob XXV, qui facit concordiam in sublimibus. Sed pugna opponitur concordiae. Ergo in sublimibus Angelis non est pugna.Ссылаются нормы: Q113A8Obiectio1, assert-h23d1b3ba23a327ebe2e92e403dcb98c9f93e8e5030bf3c41278de39025ade1c3, assert-hb2678608d8c4f77d3646b775afcf16d2a9534de2e3af9a907c93791b06b7bb4a
section/113-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c538ec16cd67f6498a99f293e360f25dedb47e2921279948b43eb03ce454b6a6LA
Praeterea, ubi est perfecta caritas et iusta praelatio, non potest esse pugna. Sed hoc totum est in Angelis. Ergo in Angelis non est pugna.Ссылаются нормы: Q113A8Obiectio2, assert-h4a7e70b51bd2c4f5dc6005918d7928893b18530f188d2284079ada4033d85b7b, assert-h932d0b41897c70dfe1414766d36745c70ae4a0db2ecf4bf3b789df22e676346f
section/113-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:1c51f491b076090d09b7497a399df029e8cbe4de6dcd482f6ffcdc5692a1f61aLA
Praeterea, si Angeli dicuntur pugnare pro eis quos custodiunt, necesse est quod unus Angelus foveat unam partem, et alius aliam. Sed si una pars habet iustitiam, e contra alia pars habet iniustitiam. Ergo sequitur quod Angelus bonus sit fautor iniustitiae, quod est inconveniens. Ergo inter bonos Angelos non est pugna.Ссылаются нормы: Q113A8Obiectio3, assert-he900ee509a0f1db62c095d7b2d6e8d401287b3a9f50900dde55780f34f094d9e, assert-hf5626742cadc38cf5abff1f4c6b6eba126ece9d77a6a8845842783b524001b52, assert-hf9a536f3303ec8007f05dffafc2df4578148c02e02e9ea8eb4d0fd0fefc8cec0
section/113-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:077a3e967b0a3b28a3f6b18c457eff3460b0ef695388a8f2e0634ea4278f9bd4LA
Respondeo dicendum quod ista quaestio movetur occasione horum verborum Danielis. Quae quidem Hieronymus exponit, dicens principem regni Persarum esse Angelum qui se opposuit liberationi populi Israelitici, pro quo Daniel orabat, Gabriele preces eius Deo praesentante. Haec autem resistentia potuit fieri, quia princeps aliquis Daemonum Iudaeos in Persidem ductos ad peccatum induxerat, per quod impedimentum praestabatur orationi Danielis, pro eodem populo deprecantis. Sed secundum Gregorium, XVII Moral., princeps regni Persarum bonus Angelus fuit, custodiae regni illius deputatus. Ad videndum igitur qualiter unus Angelus alteri resistere dicitur, considerandum est quod divina iudicia circa diversa regna et diversos homines, per Angelos exercentur. In suis autem actionibus Angeli secundum divinam sententiam regulantur. Contingit autem quandoque quod in diversis regnis, vel in diversis hominibus, contraria merita vel demerita inveniuntur, ut unus alteri subdatur aut praesit. Quid autem super hoc ordo divinae sapientiae habeat, cognoscere non possunt nisi Deo revelante, unde necesse habent super his sapientiam Dei consulere. Sic igitur inquantum de contrariis meritis et sibi repugnantibus, divinam consulunt voluntatem, resistere sibi invicem dicuntur, non quia sint eorum contrariae voluntates, cum in hoc omnes concordent, quod Dei sententia impleatur; sed quia ea de quibus consulunt, sunt repugnantia.Ссылаются нормы: Q113A8Respondeo, assert-h0862720a7f84585f1ed2b7a2c643d7094ae46bdad3b1b244d593feb3cead8664
section/113-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:857507bb97c338242c3cbe9a1104293abec41cd3bc5c1c0cc844886135ff1cb8LA
Sed contra est quod dicitur Dan. X, ex persona Gabrielis, princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Hic autem princeps Persarum erat Angelus regno Persarum in custodiam deputatus. Ergo unus bonus Angelus resistit alii, et sic inter eos est pugna.Ссылаются нормы: assert-h73cc12cc18ef827b0eb7a8f913ea4771c14b8ca5dc5575b3964543956952a3bc
question/113/prooemium · paragraph
la · official · sha256:7dc4eb0bf6c4e2f3b6218f13a01b0cefc19632ee510f9b57e2163e6c4525e8f7LA
Deinde considerandum est de custodia bonorum Angelorum, et de impugnatione malorum. Et circa primum quaeruntur octo. Primo, utrum homines ab Angelis custodiantur. Secundo, utrum singulis hominibus singuli Angeli ad custodiam deputentur. Tertio, utrum custodia pertineat solum ad ultimum ordinem Angelorum. Quarto, utrum omni homini conveniat habere Angelum custodem. Quinto, quando incipiat custodia Angeli circa hominem. Sexto, utrum Angelus semper custodiat hominem. Septimo, utrum doleat de perditione custoditi. Octavo, utrum inter Angelos sit pugna ratione custodiae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 114
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q114
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:8a83acba5760562504e56d08a702a74a478e103d206029733027589467becb08 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 38
section/114-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e37dfe4aff3802a8988770c33ebefcd0ce2cc6eee1c542c255892dbd505567caLA
Ad primum ergo dicendum quod mali Angeli impugnant homines dupliciter. Uno modo, instigando ad peccatum. Et sic non mittuntur a Deo ad impugnandum, sed aliquando permittuntur, secundum Dei iusta iudicia. Aliquando autem impugnant homines puniendo. Et sic mittuntur a Deo; sicut missus est spiritus mendax ad puniendum Achab regem Israel, ut dicitur III Reg. ult. Poena enim refertur in Deum, sicut in primum auctorem. Et tamen Daemones ad puniendum missi, alia intentione puniunt, quam mittantur, nam ipsi puniunt ex odio vel invidia; mittuntur autem a Deo propter eius iustitiam.Ссылаются нормы: Q114A1Ad1, assert-h8b23391d0adab7978dcd2387ee753d0a078583c538af7f99b852e177e02e8373
section/114-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0953a5417fa2ce04552d7fc42f025acc3833d4ea5b046efe14ce1b369a616e32LA
Ad secundum dicendum quod ad hoc quod non sit inaequalis pugnae conditio, fit ex parte hominis recompensatio, principaliter quidem per auxilium divinae gratiae; secundario autem per custodiam Angelorum. Unde IV Reg., Elisaeus dixit ad ministrum suum, noli timere, plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.Ссылаются нормы: Q114A1Ad2, assert-h1a277c07d7e49294b8ff1dd88389395a7e4e73d71d765b20ee4e7a338de76855
section/114-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e491f6179171dff55cbcceabe5c27e15039a2beb76aea5096d87e37e0310b3ccLA
Ad tertium dicendum quod infirmitati humanae sufficeret ad exercitium impugnatio quae est a carne et mundo, sed malitiae Daemonum non sufficit, quae utroque utitur ad hominum impugnationem. Sed tamen ex divina ordinatione hoc provenit in gloriam electorum.Ссылаются нормы: Q114A1Ad3, assert-hfa7efabfc0bde0d04ecf40ffa529b2de587b24f942feeaeffffc93f08b6af754
section/114-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f0705dec656281fb0b0ddd474dfbbac9a151b86b6cee1062b31a8e475d8cd37fLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non impugnentur a Daemonibus. Angeli enim deputantur ad hominum custodiam, missi a Deo. Sed Daemones non mittuntur a Deo, cum Daemonum intentio sit perdere animas, Dei autem salvare. Ergo Daemones non deputantur ad hominum impugnationem.Ссылаются нормы: Q114A1Obiectio1, assert-h4d889358762a64555583768c8d8258b13a952730ea4f67a641e5d45b244c7ec6, assert-h92b3e476ae88fc3d2baef9e32ddb473b1087b41e63316e22e9e1040fdadc621b
section/114-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:116fa724c6f22f15485938eb65c87ce8f3f451e8f996fd3133f03bf96005ccb0LA
Praeterea, non est aequa conditio pugnae, ut infirmus contra fortem, ignarus contra astutum exponatur ad bellum. Sed homines sunt infirmi et ignari; Daemones autem potentes et astuti. Non est ergo permittendum a Deo, qui est omnis iustitiae auctor, ut homines a Daemonibus impugnentur.Ссылаются нормы: Q114A1Obiectio2, assert-h04c49a68c32f3b56a3b7907d837d31529083c6e894a1d43862fc3cb84ad78264, assert-hb6b6e996281e562e04f5c541f89927e19ca005fa261144cbb0c28177ffd73933
section/114-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:613c3aa33de6f3c12f4a75b7725eeb333f8af98fdf5a6421c5c9bd6fdf2263f6LA
Praeterea, ad exercitium hominum sufficit impugnatio carnis et mundi. Sed Deus permittit electos suos impugnari propter eorum exercitium. Ergo non videtur necessarium quod a Daemonibus impugnentur.Ссылаются нормы: Q114A1Obiectio3, assert-h7ccff1a9e73ceb71eb8e95b2677a8b19b379d0cc749a1d5645b7bc72fb43eadc, assert-hb147bac9132eb58a7eed1e3b3e8c3474af752094ffadde50a3cb3151c27d8a17
section/114-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a2e3b24458daa39a8621f43ce9718950389f0c06ecfdfc5f0894d7d1f1b2831bLA
Respondeo dicendum quod circa impugnationem Daemonum duo est considerare, scilicet ipsam impugnationem, et impugnationis ordinem. Impugnatio quidem ipsa ex Daemonum malitia procedit, qui propter invidiam profectum hominum impedire nituntur; et propter superbiam divinae potestatis similitudinem usurpant, deputando sibi ministros determinatos ad hominum impugnationem, sicut et Angeli Deo ministrant in determinatis officiis ad hominum salutem. Sed ordo impugnationis ipsius est a Deo, qui ordinate novit malis uti, ad bona ea ordinando. Sed ex parte Angelorum, tam ipsa custodia quam ordo custodiae reducitur ad Deum, sicut ad primum auctorem.Ссылаются нормы: Q114A1Respondeo, assert-ha4deef42ec31e4ee439b55d65ef07e4c37de40f6be5bcc94f16ab7fb756ed6e7
section/114-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:b72787207ad9436f4f2f4b9012d32623d964be51319adb12f9d81dab23bf04fbLA
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. VI, quod non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus.Ссылаются нормы: assert-h3574985494132648183984e140ce58c23f0324cd9147417782f297ed4bed309c
section/114-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:94d176c17e065170d17a0d51267075b2c0f982cea5f8af6cc3b5c6938e4dfb1bLA
Et sic patet solutio ad primum.Ссылаются нормы: Q114A2Ad1, assert-h322cc3c3ea6fb14233418e594c6ed61798102b053c1933d9a049614fd594ae9f
section/114-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cb4c33d4cdda01077da2244ef481c7ba7daf0a3ffd5b68cb6aadb1c9a9031db6LA
Ad secundum dicendum quod Daemones sciunt ea quae exterius aguntur circa homines, sed interiorem hominis conditionem solus Deus novit, qui est spirituum ponderator, ex qua aliqui sunt magis proni ad unum vitium quam ad aliud. Et ideo Diabolus tentat explorando interiorem conditionem hominis, ut de illo vitio tentet, ad quod homo magis pronus est.Ссылаются нормы: Q114A2Ad2, assert-he61e61b797e9a9069d13c52fc2ce8e529bdaf95a6a4c903fbbe1053d52489a0b
section/114-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f78e1ab523ba2554dd64dd6562bc411c0acd53baa43216a6fe0e1748922ec0deLA
Ad tertium dicendum quod Daemon, etsi non possit immutare voluntatem, potest tamen, ut supra dictum est, aliqualiter immutare inferiores hominis vires; ex quibus etsi non cogitur voluntas, tamen inclinatur.Ссылаются нормы: Q114A2Ad3, assert-h9c0851593f5c2fe71a4e1551d5da9990d4e0502b8e4e444993add478bc381ad4
section/114-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:20e924dcf6ad2ffc000340af03cab90481868a3f86c49988b045afcced421a2aLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tentare non sit proprium Diaboli. Dicitur enim Deus tentare; secundum illud Gen. XXII, tentavit Deus Abraham. Tentat etiam caro, et mundus. Et etiam homo dicitur tentare Deum, et hominem. Ergo non est proprium Daemonis tentare.Ссылаются нормы: Q114A2Obiectio1, assert-h3ceb7809e1a41d89ed50fdce24686acbcb2912f058db1794314366ef04f21c04
section/114-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a4e34b4e21402df77f67bb990c62b1b85389853a40adc5b6aee35e2c5d98cd6dLA
Praeterea, tentare est ignorantis. Sed Daemones sciunt quid circa homines agatur. Ergo Daemones non tentant.Ссылаются нормы: Q114A2Obiectio2, assert-h8b0a6838e1c0dbaf91566385a3b4e65736278f8ce62faf21208e76f7e319f5ed, assert-he634b02ef1c29f7b7959b62d877764477f1147190a6c2e97eee1c33485594b21
section/114-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d9b3c9b3e4f40fb1aebe966ed4347162ec047663344fc58cf2822dca9a46764cLA
Praeterea, tentatio est via in peccatum. Peccatum autem in voluntate consistit. Cum ergo Daemones non possint voluntatem hominis immutare, ut per supra dicta patet; videtur quod ad eos non pertineat tentare.Ссылаются нормы: Q114A2Obiectio3, assert-hc5ca3c38702509628827358ca9cbcf3d7b2fcfbb3290953a927a6e72e85b0f81
section/114-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:87c64fb2538618197b83888be06ba4147c5d020e3a43e384265cc5b935bdd672LA
Respondeo dicendum quod tentare est proprie experimentum sumere de aliquo. Experimentum autem sumitur de aliquo, ut sciatur aliquid circa ipsum, et ideo proximus finis cuiuslibet tentantis est scientia. Sed quandoque ulterius ex scientia quaeritur aliquis alius finis, vel bonus vel malus, bonus quidem, sicut cum aliquis vult scire qualis aliquis sit, vel quantum ad scientiam vel quantum ad virtutem, ut eum promoveat; malus autem, quando hoc scire vult, ut eum decipiat vel subvertat. Et per hunc modum potest accipi quomodo tentare diversis diversimode attribuatur. Homo enim tentare dicitur, quandoque quidem ut sciat tantum, et propter hoc, tentare Deum dicitur esse peccatum; quia homo, quasi incertus, experiri praesumit Dei virtutem. Quandoque vero tentat ut iuvet, quandoque vero, ut noceat. Diabolus autem semper tentat ut noceat, in peccatum praecipitando. Et secundum hoc, dicitur proprium officium eius tentare, nam etsi homo aliquando sic tentet, hoc agit inquantum est minister Diaboli. Deus autem tentare dicitur ut sciat, eo modo loquendi quo dicitur scire quod facit alios scire. Unde dicitur Deut. XII, tentat vos dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum. Caro autem et mundus dicuntur tentare instrumentaliter, seu materialiter, inquantum scilicet potest cognosci qualis sit homo, ex hoc quod sequitur vel repugnat concupiscentiis carnis, et ex hoc quod contemnit prospera mundi et adversa; quibus etiam Diabolus utitur ad tentandum.Ссылаются нормы: Q114A2Respondeo, assert-h77346ce64f7f7ff17185f8567dda6078dfca582bda420264d6846cb3bf7c063a
section/114-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:525beb400e2aa560251d9bf08f544661b572a2faac9e394206555f8dbfdadb45LA
Sed contra est quod dicitur I ad Thessal. III, ne forte tentaverit vos is qui tentat; Glossa, idest Diabolus, cuius officium est tentare.Ссылаются нормы: assert-hd0d171e9717069c5e16fa3874c30df27b1093ea6b8c922f15659245e8c9b32f6
section/114-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:253f149aba54909a724fb1dfac6d9f95f3f8fa55c4c42fb3bb7c7ba2ac27dabaLA
Et per hoc patet responsio ad primum.Ссылаются нормы: Q114A3Ad1, assert-heedf130060ecf4813f8f57a7fa73f39689e9c2abc1160e1e60c9090bcdb53635
section/114-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:60775d79059f8219d282b630c52271c15bc63f5f498b0a7b82737a76724ecbd2LA
Ad secundum dicendum quod, si qua peccata absque instinctu Diaboli perpetrantur, per ea tamen fiunt homines filii Diaboli, inquantum ipsum primo peccantem imitantur.Ссылаются нормы: Q114A3Ad2, assert-ha7f27c6e5e230e71a33de560a9921ba28e4a23ea6ef43d1e19df1b916dc78856
section/114-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7dfe3fe5cefdc2f625388f5859bfdc59a03c3b2eefcc72f5386712db81a4bb62LA
Ad tertium dicendum quod homo potest per seipsum ruere in peccatum, sed ad meritum proficere non potest nisi auxilio divino, quod homini exhibetur mediante ministerio Angelorum. Et ideo ad omnia bona nostra cooperantur Angeli, non tamen omnia nostra peccata procedunt ex Daemonum suggestione. Quamvis nullum genus peccati sit, quod non interdum ex Daemonum suggestione proveniat.Ссылаются нормы: Q114A3Ad3, assert-hef27656f1107b620281c2c022635a066bbc4621291606e67bcb83cca6a089cc7
section/114-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a339703a0733e339359a285bd04dd066ece883db1e6daf69bf469c07feefc9c2LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnia peccata procedant ex tentatione Diaboli. Dicit enim Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod multitudo Daemonum est causa omnium malorum et sibi et aliis. Et Damascenus dicit quod omnis malitia et omnis immunditia a Diabolo excogitatae sunt.Ссылаются нормы: Q114A3Obiectio1, assert-he7d681feab69a44a6d08e9e2576a80eeac37e8bab5608dfa3fe08444ebfaafdf
section/114-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:50816bf1055d174bc9280f3258a433456034da8d4926ed5ee7c0fdbe6ce51dfcLA
Praeterea, de quolibet peccatore dici posset quod dominus de Iudaeis dicit, Ioan. VIII, vos ex patre Diabolo estis. Hoc autem est inquantum ipsi ex Diaboli suggestione peccabant. Omne ergo peccatum est ex suggestione Diaboli.Ссылаются нормы: Q114A3Obiectio2, assert-h8bc647a6ccacd21e96a03aac85ae9211f40085dd497cf06147c49e02bc4b5652
section/114-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:84f93ea7195d8cdcf2e8ef6e97cde74e5772cfdb5802406245d86cc6e3be11bfLA
Praeterea, sicut Angeli deputantur ad custodiam hominum, ita Daemones ad impugnationem. Sed omnia bona quae facimus, ex suggestione bonorum Angelorum procedunt, quia divina ad nos mediantibus Angelis perferuntur. Ergo et omnia mala quae facimus, proveniunt ex suggestione Diaboli.Ссылаются нормы: Q114A3Obiectio3, assert-h6482d1c3c7744ce7b5c42337309132af302993bf1d9c637e3e68dd3513cab7d7, assert-h77f25c52701a2441ebc7824ce83c4084524a4dbb10f93fb1bbb3d73186c1016e
section/114-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a74b59cea8999a5dfd6533ea2f0288531b99a77fde53269533237eb51636271fLA
Respondeo dicendum quod causa alicuius potest dici aliquid dupliciter, uno modo, directe, alio modo, indirecte. Indirecte quidem, sicut cum aliquod agens causans aliquam dispositionem ad aliquem effectum, dicitur esse occasionaliter et indirecte causa illius effectus; sicut si dicatur quod ille qui siccat ligna, est causa combustionis eorum. Et hoc modo dicendum est quod Diabolus est causa omnium peccatorum nostrorum, quia ipse instigavit primum hominem ad peccandum, ex cuius peccato consecuta est in toto genere humano quaedam pronitas ad omnia peccata. Et per hunc modum intelligenda sunt verba Damasceni et Dionysii. Directe autem dicitur esse aliquid causa alicuius, quod operatur directe ad illud. Et hoc modo Diabolus non est causa omnis peccati non enim omnia peccata committuntur Diabolo instigante, sed quaedam ex libertate arbitrii et carnis corruptione. Quia, ut Origenes dicit, etiam si Diabolus non esset, homines haberent appetitum ciborum et venereorum et huiusmodi; circa quae multa inordinatio contingit, nisi per rationem talis appetitus refraenetur; et maxime, supposita corruptione naturae. Refraenare autem et ordinare huiusmodi appetitum, subiacet libero arbitrio. Sic ergo non est necessarium omnia peccata ex instinctu Diaboli provenire. Si qua tamen ex instinctu eius proveniunt, ad ea complenda eo blandimento decipiuntur homines nunc, quo primi parentes, ut Isidorus dicit.Ссылаются нормы: Q114A3Respondeo, assert-h815152dbc625d831adffb1a7e8646dfae16aa1e042be6ad7f5da90ad84034baa
section/114-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:e960998cf720c9d092659d1740294fe59473de09dcbec2afe5c1d12cc054246aLA
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., non omnes cogitationes nostrae malae a Diabolo excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt.Ссылаются нормы: assert-hb87443872be792aa3404a8a5fcb8bdace9180810eddb4a4467b3cf2fb9d28026
section/114-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cd446a0ba97b07f39213ac8ea6f72088c009f719a65074e0caf3792223a62189LA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit ibidem, Antichristi opera possunt dici esse signa mendacii, vel quia mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, videatur facere, vel quia, si sint vera prodigia, ad mendacium tamen pertrahent credituros.Ссылаются нормы: Q114A4Ad1, assert-hf78d635da7c57793fc5d01d4626390cfec4f7f585c6d523b7f48b1c378fdeb64
section/114-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:65c49516b393970e01c273e6e8b878319b637f2367a0cb75f86b8667f85bbd56LA
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, materia corporalis non obedit Angelis bonis seu malis ad nutum, ut Daemones sua virtute possint transmutare materiam de forma in formam, sed possunt adhibere quaedam semina quae in elementis mundi inveniuntur, ad huiusmodi effectus complendos, ut Augustinus dicit III de Trin. Et ideo dicendum est quod omnes transmutationes corporalium rerum quae possunt fieri per aliquas virtutes naturales, ad quas pertinent praedicta semina, possunt fieri per operationem Daemonum, huiusmodi seminibus adhibitis; sicut cum aliquae res transmutantur in serpentes vel ranas, quae per putrefactionem generari possunt. Illae vero transmutationes corporalium rerum quae non possunt virtute naturae fieri, nullo modo operatione Daemonum, secundum rei veritatem, perfici possunt; sicut quod corpus humanum mutetur in corpus bestiale, aut quod corpus hominis mortuum reviviscat. Et si aliquando aliquid tale operatione Daemonum fieri videatur, hoc non est secundum rei veritatem, sed secundum apparentiam tantum. Quod quidem potest dupliciter contingere. Uno modo, ab interiori; secundum quod Daemon potest mutare phantasiam hominis, et etiam sensus corporeos, ut aliquid videatur aliter quam sit, sicut supra dictum est. Et hoc etiam interdum fieri dicitur virtute aliquarum rerum corporalium. Alio modo, ab exteriori. Cum enim ipse possit formare corpus ex aere cuiuscumque formae et figurae, ut illud assumens in eo visibiliter appareat; potest eadem ratione circumponere cuicumque rei corporeae quamcumque formam corpoream, ut in eius specie videatur. Et hoc est quod Augustinus dicit XVIII de Civ. Dei, quod phantasticum hominis, quod etiam cogitando sive somniando per rerum innumerabilium genera variatur, velut corporatum in alicuius animalis effigie, sensibus apparet alienis. Quod non est sic intelligendum, quod ipsa vis phantastica hominis, aut species eius, eadem numero incorporata alterius sensibus ostendatur, sed quia Daemon qui in phantasia unius hominis format aliquam speciem, ipse etiam potest similem speciem alterius sensibus offerre.Ссылаются нормы: Q114A4Ad2, assert-h31f2ce18d82d1a622ebfaac7d2c42274bb11ecc8aa243fd9a5734d6c2649a7d6
section/114-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ca1d185975fb90fa8ecb0861ebf2a0d609365f670145830ac17d25b0a939bdbcLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest., cum talia faciunt magi qualia sancti, diverso fine et diverso iure fiunt. Illi enim faciunt, quaerentes gloriam suam, isti, quaerentes gloriam Dei. Et illi faciunt per quaedam privata commercia; isti autem publica administratione, et iussu Dei, cui cuncta creatura subiecta est.Ссылаются нормы: Q114A4Ad3, assert-h8fb4cd8fd10ed66d27e8b5e183f390a12962d27d16b79863c67471d3885b30b6
section/114-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:82c35495e7bbdb4ec34db7737683794ca0bbcd398c5c2ce36b6145461ae2ac3bLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Daemones non possint homines seducere per aliqua miracula vera. Operatio enim Daemonum maxime vigebit in operibus Antichristi. Sed sicut apostolus dicit II ad Thessal. II, eius adventus est secundum operationem Satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus. Ergo multo magis alio tempore per Daemones non fiunt nisi signa mendacia.Ссылаются нормы: Q114A4Obiectio1, assert-h4ddf83d633ecc5d93fca0d292a97e90c56a3f2ba3de9bd8d7994e20731a8fda5, assert-hacffb41d160d2c8bcb3de77e686a30dc96b09904826399fa041c9b1caa42bff9
section/114-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ca3ca8582f4b9b81315fbf7b6c2a79850a3d949e8e11a9ccb7fffe40b9a5d0e3LA
Praeterea, vera miracula per aliquam corporum immutationem fiunt. Sed Daemones non possunt immutare corpus in aliam naturam, dicit enim Augustinus, XVIII de Civ. Dei, nec corpus quidem humanum ulla ratione crediderim Daemonum arte vel potestate in membra bestialia posse converti. Ergo Daemones vera miracula facere non possunt.Ссылаются нормы: Q114A4Obiectio2, assert-h49cb3af214749c25b5b54f1b4ee535aa7e88103a57dab9b9613f9dae26e98965, assert-h76c2639428164fb7abc6f696fd50c4554a1348d841fb3ca6c9fd821ff12315ea
section/114-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8d621b4fea0301cfc198e0d2f9e63bfb8d15a3f435f5001c831194dacbfa5c70LA
Praeterea, argumentum efficaciam non habet, quod se habet ad opposita. Si ergo miracula vera possunt fieri a Daemonibus ad falsitatem persuadendam, non erunt efficacia ad veritatem fidei confirmandam. Quod est inconveniens, cum dicatur Marci ult., domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.Ссылаются нормы: Q114A4Obiectio3, assert-h0f1cb39fda4f6ef84806945f742f8d3ca5b40d4029e6b7234d19c74da9c19e17
section/114-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:41d2f628e0a691916b9be56208a16089099f218a159e4c5a5a2ac135313b94e4LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, si miraculum proprie accipiatur, Daemones miracula facere non possunt, nec aliqua creatura, sed solus Deus, quia miraculum proprie dicitur quod fit praeter ordinem totius naturae creatae, sub quo ordine continetur omnis virtus creaturae. Dicitur tamen quandoque miraculum large, quod excedit humanam facultatem et considerationem. Et sic Daemones possunt facere miracula, quae scilicet homines mirantur, inquantum eorum facultatem et cognitionem excedunt. Nam et unus homo, inquantum facit aliquid quod est supra facultatem et cognitionem alterius, ducit alium in admirationem sui operis, ut quodammodo miraculum videatur operari. Sciendum est tamen quod, quamvis huiusmodi opera Daemonum, quae nobis miracula videntur, ad veram rationem miraculi non pertingant; sunt tamen quandoque verae res. Sicut magi Pharaonis per virtutem Daemonum veros serpentes et ranas fecerunt. Et quando ignis de caelo cecidit et familiam Iob cum gregibus pecorum uno impetu consumpsit, et turbo domum deiiciens filios eius occidit, quae fuerunt opera Satanae, phantasmata non fuerunt, ut Augustinus dicit, XX de Civ. Dei.Ссылаются нормы: Q114A4Respondeo, assert-hafa2d03bf95d9623d3b82661af47c5889453de20979846048e1a4dcd559db4f4
section/114-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:28785770fd2c293802e003ca79677d40b927ccd3a600c8f4ede61391727128c9LA
Sed contra est quod Augustinus dicit, libro octoginta trium quaest., quod magicis artibus fiunt miracula plerumque similia illis miraculis quae fiunt per servos Dei.Ссылаются нормы: assert-h42cf6f21dc9ab49212ba7d087f0a5b5df1f31019d87a3411c98c4ac8976cef7e
section/114-5/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:7c14744291da4c824a33c2a251ab1dd4b150aaef46e4dca59dc01e81be665366LA
Et per hoc patet solutio ad obiecta.Ссылаются нормы: Q114A5Ad1, Q114A5Ad2, assert-hcd1ba882911ebbe1aa037c3b57d45e0a34c9b011f2240a7f5388528e80c3118f, assert-he1dd40843cc4d96c07a0e58562a9dac08ace687b4b88cf54561faf4233b88ee6
section/114-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a58f48c36a809dd2a55e02f48510b72e2adaa975c35a687a4006bd9ee0dc75feLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Daemon qui superatur ab aliquo, non propter hoc ab impugnatione arceatur. Christus enim efficacissime suum tentatorem vicit. Sed tamen postea eum impugnavit, ad occisionem eius Iudaeos incitando. Ergo non est verum quod Diabolus victus ab impugnatione cesset.Ссылаются нормы: Q114A5Obiectio1, assert-hb42118fda9dad77265a26e8d5bed8227130970945415792f9385bce636792fef, assert-hc0e399135dee9ac75415e814be4e18cf918e074843f93825d8f5b9476de4c725
section/114-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:390ff55003ba74a0297722c1d4dd27121a0206d80501e6cfb95daf63ab5de168LA
Praeterea, infligere poenam ei qui in pugna succumbit, est incitare ad acrius impugnandum. Hoc autem non pertinet ad Dei misericordiam. Ergo Daemones superati non arcentur.Ссылаются нормы: Q114A5Obiectio2, assert-h8f76517e42b0d7bc9b83224637c55f5b3b5a9169d4e1579e97acaf753b342ed7
section/114-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4db21a9ab375584ac0a8c887f626ba3ee28200d19bed2cbc2ecd2e7114076c03LA
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod Daemon superatus nullum hominum potest de cetero tentare, nec de eodem nec de alio peccato. Quidam autem dicunt quod potest alios tentare, sed non eundem. Et hoc probabilius dicitur, si tamen intelligatur usque ad aliquod tempus, unde et Lucae IV dicitur quod, consummata omni tentatione, Diabolus recessit a Christo usque ad tempus. Et huius ratio est duplex. Una est ex parte divinae clementiae, quia, ut Chrysostomus dicit, super Matth., non tandiu homines Diabolus tentat, quandiu vult, sed quandiu Deus permittit; quia etsi permittat paulisper tentare, tamen repellit, propter infirmam naturam. Alia ratio sumitur ex astutia Diaboli, unde Ambrosius dicit, super Lucam, quod Diabolus instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Quod tamen aliquando Diabolus redeat ad eum quem dimisit, patet per illud quod dicitur Matth. XII, revertar in domum meam, unde exivi.Ссылаются нормы: Q114A5Respondeo, assert-h348a102942f2888fe4e48279da3e7f59e53bbe3d88a0f1605282ce956400b01f
section/114-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:a4dd085e06140bae4ab8e606fc2cb1d3867ab8b6b8eb0cdf061b5076e5ee51a2LA
Sed contra est quod dicitur Matth. IV, tunc reliquit eum Diabolus, scilicet Christum superantem.Ссылаются нормы: assert-h71208407aff285d4d0951a9cb418ce7f586f536d13e1d2e74507694912be0a89
question/114/prooemium · paragraph
la · official · sha256:0f337bb3537f300c20d8579257c01133133e7b9433cf094a3543da563eed9174LA
Deinde considerandum est de impugnatione Daemonum. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo, utrum homines a Daemonibus impugnentur. Secundo, utrum tentare sit proprium Diaboli. Tertio, utrum omnia peccata hominum ex impugnatione sive tentatione Daemonum proveniant. Quarto, utrum possint vera miracula facere ad seducendum. Quinto, utrum Daemones qui ab hominibus superantur, ab impugnatione hominum arceantur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 115
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q115
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:5aadcf6b83d0e2c42b9b3add79327d7af56bd1bdf77a8df75a88e6e9289e3867 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 57
section/115-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:cff3717a9308e06a931685120ffdf931ee86244cc1819bf4ce805ce38ca7d7dbLA
Ad primum ergo dicendum quod dictum Augustini est intelligendum de tota natura corporali simul accepta, quae non habet aliquam inferiorem naturam infra se, in quam agat, sicut natura spiritualis in corporalem, et natura increata in creatam. Sed tamen unum corpus est infra alterum, inquantum est in potentia ad id quod habet aliud in actu.Ссылаются нормы: Q115A1Ad1, assert-h4fd37354aea6c7b3f7e39adfdd5275688533dd0d6978f6b0376441498b64f878
section/115-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c578fcba7c299530b27be9c0eaebd9ac67c8edd13634cfb413071d7db3c8c1c8LA
Et per hoc patet solutio ad secundum. Sciendum est tamen quod, cum Avicebron sic argumentatur, est aliquid quod est movens non motum, scilicet primus factor rerum, ergo, ex opposito, est aliquid quod est motum et patiens tantum, quod concedendum est. Sed hoc est materia prima, quae est potentia pura, sicut Deus est actus purus. Corpus autem componitur ex potentia et actu, et ideo est agens et patiens.Ссылаются нормы: Q115A1Ad2, assert-h6b3dd2475e2a4af8ccfae6cc70d1740f34c5f31bb5741e89e0d1b22aaf879d49
section/115-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad59f8d0a363669df286ae2823435057c8ffbd360ec947ba434c9e8937ea2fffLA
Ad tertium dicendum quod quantitas non impedit formam corporalem omnino ab actione, sicut dictum est, sed impedit eam ne sit agens universale, inquantum forma individuatur prout est in materia quantitati subiecta. Signum tamen quod inducitur de ponderositate corporum, non est ad propositum. Primo quidem, quia additio quantitatis non est causa gravitatis; ut probatur in IV de caelo et mundo. Secundo, quia falsum est quod ponderositas facit tardiorem motum, immo quanto aliquid est gravius, tanto magis movetur motu proprio. Tertio, quia actio non fit per motum localem, ut Democritus posuit; sed per hoc quod aliquid reducitur de potentia in actum.Ссылаются нормы: Q115A1Ad3, assert-h3cf1d6aa5b7f032b24954532d81f58cdb4855b1afbbceae159b2c33dd252616a
section/115-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a7b83178da6a6f9d8a059922ba6967aced8356c0b1bdff15a845ee1339a73debLA
Ad quartum dicendum quod corpus non est id quod maxime distat a Deo, participat enim aliquid de similitudine divini esse, secundum formam quam habet. Sed id quod maxime distat a Deo, est materia prima; quae nullo modo est agens, cum sit in potentia tantum.Ссылаются нормы: Q115A1Ad4, assert-hab91313ec6e51c88350d47450a35df245e092da793dc737360638f1c1768cea9
section/115-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8a8bb802ff24002162f24b6d8eed18c8c38c36e2d60119d9f8ef857f3bd83ac2LA
Ad quintum dicendum quod corpus agit et ad formam accidentalem, et ad formam substantialem. Qualitas enim activa, ut calor, etsi sit accidens, agit tamen in virtute formae substantialis, sicut eius instrumentum; et ideo potest agere ad formam substantialem; sicut et calor naturalis, inquantum est instrumentum animae, agit ad generationem carnis. Ad accidens vero agit propria virtute. Nec est contra rationem accidentis, quod excedat suum subiectum in agendo, sed quod excedat in essendo, nisi forsan quis imaginetur idem accidens numero defluere ab agente in patiens, sicut Democritus ponebat fieri actionem per defluxum atomorum.Ссылаются нормы: Q115A1Ad5, assert-hdbbb17902ccd995a08ac8ffb09ca9cc23acfa8ae5aad9a902e95e1c257a393a8
section/115-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5978d2a609e8d9660111819740ff3fedd638138142d9a0f42320b7333202a9d3LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullum corpus sit activum. Dicit enim Augustinus quod in rebus invenitur aliquid actum et non agens, sicut sunt corpora; aliquid agens et non actum, sicut Deus; aliquid agens et actum, sicut substantiae spirituales.Ссылаются нормы: Q115A1Obiectio1, assert-h4a8137eefeb2060199d26a67de31c698b3068399cd2b86626023a0d5166cf55f
section/115-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:014cf11a580e4192b5d14b965e26662e29642aa71ca945867eb4f156b8a2965dLA
Praeterea, omne agens, excepto primo agente, in suo opere indiget subiecto quod sit susceptibile suae actionis. Sed infra substantiam corporalem non est substantia quae sit susceptibilis suae actionis, quia haec substantia tenet infimum gradum in entibus. Ergo substantia corporalis non est activa.Ссылаются нормы: Q115A1Obiectio2, assert-h2a3028721df5ea9caf7a459dbea3d9fb9a90399ce087d3b9fff97b740e7a4469, assert-h486b41d209261f27820251064ebd3a2b58e5dada8b2c48b1e0db19595b2054fb
section/115-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d0154ff7633b1bc0ca512f1997d2695e64eadff24190c54a947749f1191987ceLA
Praeterea, omnis substantia corporalis concluditur quantitate. Sed quantitas impedit substantiam a motu et actione, quia comprehendit eam, et mergitur in ea, sicut impeditur aer nubilosus a perceptione luminis. Et huius signum est, quod quanto magis accreverit quantitas corporis, tanto est ponderosius et gravius ad hoc quod moveatur. Ergo nulla substantia corporalis est activa.Ссылаются нормы: Q115A1Obiectio3, assert-h3992dedade9b32653c288e61574420f319be2fc1d23e4638874e440264206f70, assert-h5c8b46fd0abb4425e43e1b225bf46fa017f5d9a7baa7f47589350b789416cf80
section/115-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:27b299aaca1a7cde59aaee172831b35b31782e424e344d93783cf864d6e5035dLA
Praeterea, omne agens habet virtutem agendi ex propinquitate ad primum activum. Sed a primo activo, quod est simplicissimum, remotissima sunt corpora, quae sunt maxime composita. Ergo nullum corpus est agens.Ссылаются нормы: Q115A1Obiectio4, assert-hbaa6a988b6b8ceb59a54dfc51b052cbeb16871c0ed4805e0f0c1398155a87580, assert-he2bfebdebfba8364a2e3e3bcbd47adca4b14891e1d4cc35d2db3f30dc5b26eab
section/115-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0368f43d00ce2be53f75bbcf7bbd4ab7d7da21230a120beee88f65503f34bff7LA
Praeterea, si aliquod corpus est agens, aut agit ad formam substantialem; aut ad formam accidentalem. Sed non ad formam substantialem, quia non invenitur in corporibus principium actionis nisi aliqua qualitas activa, quae est accidens; accidens autem non potest esse causa formae substantialis, cum causa sit potior quam effectus. Similiter etiam neque ad formam accidentalem, quia accidens non se extendit ultra suum subiectum, ut Augustinus dicit IX de Trin. Ergo nullum corpus est activum.Ссылаются нормы: Q115A1Obiectio5, assert-hded45ccf6648d7d737ccbeefb67a3c8f31036676e2efe010da7fbc791ab526c2, assert-hf120caf9862329de8cf4042d6e88f8fc55d6826668587c5d0ee63847c668d58a
section/115-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5897ddde82f26a8e2267da0a9b3724c2d419b0647c39b380d21f008e814ccb68LA
Respondeo dicendum quod sensibiliter apparet aliqua corpora esse activa. Sed circa corporum actiones tripliciter aliqui erraverunt. Fuerunt enim aliqui qui totaliter corporibus actiones subtraxerunt. Et haec est opinio Avicebron in libro fontis vitae, ubi per rationes quae tactae sunt, probare nititur quod nullum corpus agit, sed omnes actiones quae videntur esse corporum, sunt actiones cuiusdam virtutis spiritualis quae penetrat per omnia corpora; ita quod ignis, secundum eum, non calefacit, sed virtus spiritualis penetrans per ipsum. Et videtur haec opinio derivata esse ab opinione Platonis. Nam Plato posuit omnes formas quae sunt in materia corporali, esse participatas et determinatas et contractas ad hanc materiam; formas vero separatas esse absolutas et quasi universales; et ideo illas formas separatas dicebat esse causas formarum quae sunt in materia. Secundum hoc ergo quod forma quae est in materia corporali, determinata est ad hanc materiam individuatam per quantitatem, ponebat Avicebron quod a quantitate, prout est individuationis principium, retinetur et arcetur forma corporalis, ne possit se extendere per actionem in aliam materiam; sed solum forma spiritualis et immaterialis, quae non est coarctata per quantitatem, potest effluere per actionem in aliud. Sed ista ratio non concludit quod forma corporalis non sit agens, sed quod non sit agens universale. Secundum enim quod participatur aliquid, secundum hoc est necessarium quod participetur id quod est proprium ei, sicut quantum participatur de lumine, tantum participatur de ratione visibilis. Agere autem, quod nihil est aliud quam facere aliquid actu, est per se proprium actus, inquantum est actus, unde et omne agens agit sibi simile. Sic ergo ex hoc quod aliquid est forma non determinata per materiam quantitati subiectam, habet quod sit agens indeterminatum et universale, ex hoc vero quod est determinata ad hanc materiam, habet quod sit agens contractum et particulare. Unde si esset forma ignis separata, ut Platonici posuerunt, esset aliquo modo causa omnis ignitionis. Sed haec forma ignis quae est in hac materia corporali, est causa huius ignitionis quae est ab hoc corpore in hoc corpus. Unde et fit talis actio per contactum duorum corporum. Sed tamen haec opinio Avicebron superexcedit opinionem Platonis. Nam Plato ponebat solum formas substantiales separatas; accidentia vero reducebat ad principia materialia quae sunt magnum et parvum, quae ponebat esse prima contraria, sicut et alii rarum et densum. Et ideo tam Plato quam Avicenna, in aliquo ipsum sequens, ponebant quod agentia corporalia agunt secundum formas accidentales, disponendo materiam ad formam substantialem; sed ultima perfectio, quae est per introductionem formae substantialis est a principio immateriali. Et haec est secunda opinio de actione corporum, de qua supra dictum est, cum de creatione ageretur. Tertia vero opinio fuit Democriti, qui ponebat actionem esse per effluxionem atomorum a corpore agente, et passionem esse per receptionem eorundem in poris corporis patientis. Quam opinionem improbat Aristoteles in I de Generat. Sequeretur enim quod corpus non pateretur per totum, et quod quantitas corporis agentis diminueretur ex hoc quod agit, quae sunt manifeste falsa. Dicendum est ergo quod corpus agit secundum quod est actu, in aliud corpus secundum quod est in potentia.Ссылаются нормы: Q115A1Respondeo, assert-h24524bdd24b06c6a8d5ca67959e119d1d17425528b84c1d765caf070aef2135b
section/115-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:fe94af4f72cc64e950dbf8fe722a73b8ba316b3c0534ebe0821307faa4f3c6c3LA
Sed contra est quod Dionysius, XV cap. Cael. Hier., inter ceteras proprietates corporei ignis, dicit quod ad susceptas materias manifestat sui ipsius magnitudinem activus et potens.Ссылаются нормы: assert-hfa9e09ad54807f19c59cc934282ed96cf370f5fceb9fd9a5b16114489cda03eb
section/115-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7d74fd805e1feab23c128e8fca8687583817677ac15fec5fc1d0515edbf16ab2LA
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi virtutes activae et passivae rerum naturalium, etsi non possint dici rationes secundum quod sunt in materia corporali; possunt tamen dici rationes per comparationem ad suam originem, secundum quod deducuntur a rationibus idealibus.Ссылаются нормы: Q115A2Ad1, assert-h1ea8c1c07c8a1c4a0a1a50d9cc95b88405b50ff3c50a0af6a2abdbaf6aa3c9bb
section/115-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9bda10affc65b2746c318022d28b2e9a278ba6795c3e1d9c73a6e67c56ff19a1LA
Ad secundum dicendum quod huiusmodi virtutes activae vel passivae sunt in aliquibus partibus corporalibus; quae dum adhibentur per motum localem ad aliquos effectus complendos, dicuntur semina adhiberi per Daemones.Ссылаются нормы: Q115A2Ad2, assert-h676a615eb17a9e62ec2bf9ecc197c7bd6c77c3456b7a4ebffad56ae4b86d42cc
section/115-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4b106a87dff035536a20e40728b9968542c5ce8943a7f389b94aea28b7d9a49eLA
Ad tertium dicendum quod semen maris est principium activum in generatione animalis. Sed potest etiam dici semen id quod est ex parte feminae, quod est principium passivum. Et sic sub semine comprehendi possunt vires activae et passivae.Ссылаются нормы: Q115A2Ad3, assert-he2cbd09a29dcbf8a1141321b7fee66e486278ae4e14cc27528e5d55fc891d64a
section/115-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a03fc07a0f78f15a5194f7ef4409b77d6886c868c19aa7428468b70bef4429dbLA
Ad quartum dicendum quod ex verbis Augustini de huiusmodi rationibus seminalibus loquentis, satis accipi potest quod ipsae rationes seminales sunt etiam rationes causales, sicut et semen est quaedam causa, dicit enim in III de Trin., quod sicut matres gravidae sunt foetibus, sic ipse mundus est gravidus causis nascentium. Sed tamen rationes ideales possunt dici causales, non autem proprie loquendo seminales, quia semen non est principium separatum, et praeter huiusmodi rationes non fiunt miracula. Similiter etiam neque praeter virtutes passivas creaturae inditas, ut ex ea fieri possit quidquid Deus mandaverit. Sed praeter virtutes activas naturales, et potentias passivas quae ordinantur ad huiusmodi virtutes activas, dicuntur fieri miracula, dum dicitur quod fiunt praeter rationes seminales.Ссылаются нормы: Q115A2Ad4, assert-hb79d1faac95ef395a3573221c6a083a10cac7969825c669738f5b3d8b8444db6
section/115-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:99c94961333cb56f2b01b887d98d5423484c6bb6fb66c9fd880c3c02f66cfd70LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in materia corporali non sint aliquae rationes seminales. Ratio enim importat aliquid secundum esse spirituale. Sed in materia corporali non est aliquid spiritualiter, sed materialiter tantum, secundum scilicet modum eius in quo est. Ergo in materia corporali non sunt seminales rationes.Ссылаются нормы: Q115A2Obiectio1, assert-h2036fb6d6d0ce18cde16e1b78bda9b0c8fde8fd24f17d915818a4e944b13f24b, assert-h9ee5b116b2927b4e34d14f78ebeddbc94d683d40bddd666d226e6b7a7b494602
section/115-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:28a17225eb178dde6c3b784f9b2460d19865cc98208733bc8bee73e9a182440cLA
Praeterea, Augustinus dicit, III de Trin., quod Daemones quaedam opera faciunt adhibendo occultis motibus quaedam semina, quae in elementis cognoscunt. Sed ea quae per motum localem adhibentur, sunt corpora, non rationes. Ergo inconvenienter dicitur quod sunt in corporali materia seminales rationes.Ссылаются нормы: Q115A2Obiectio2, assert-h0052babb7835b12b560a7797c7f9a8759ba29e85876819df6dfffce32f581796, assert-haf60cf7be259f8dfdbe3de1b9e3e97f3944c70a2fda2f807596856244a91bf54
section/115-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ff4d43c5d928a7dd819c92b7d4ff89c02af4f41353490d8e8f31ab9f22a6cddfLA
Praeterea, semen est principium activum. Sed in materia corporali non est aliquod principium activum, cum materiae non competat agere, ut dictum est. Ergo in materia corporali non sunt seminales rationes.Ссылаются нормы: Q115A2Obiectio3, assert-h0b24ed253b1c9a6a8b685766153b5c71b72510f779c3989511fc40b68b134716, assert-hbb765684055f00013138d7f80302bc3ceb19a0f5dc855a84ecc405846fc4d72b
section/115-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:29c07a029b63a0ebc32f81975f7f0d73e15017862ee73bad6e57a75f8cf00d35LA
Praeterea, in materia corporali dicuntur esse quaedam causales rationes, quae videntur sufficere ad rerum productionem. Sed seminales rationes sunt aliae a causalibus, quia praeter seminales rationes fiunt miracula, non autem praeter causales. Ergo inconvenienter dicitur quod seminales rationes sunt in materia corporali.Ссылаются нормы: Q115A2Obiectio4, assert-h336b86cb40b46a2e32be34e6156744cd17f414c163aab0270455f15f41c45e0e, assert-h4a4fc88acebc1dae960dda17877c2e38bd252480d82d7426261b07860c954203
section/115-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:765f2d908b097c17edf0afbb0e78d1d1f8c44bfdc1f9d33a2d4bc77757eac4bdLA
Respondeo dicendum quod denominationes consueverunt fieri a perfectiori, ut dicitur in II de anima. In tota autem natura corporea perfectiora sunt corpora viva, unde et ipsum nomen naturae translatum est a rebus viventibus ad omnes res naturales. Nam ipsum nomen naturae, ut philosophus dicit in V Metaphys., primo impositum fuit ad significandum generationem viventium, quae nativitas dicitur, et quia viventia generantur ex principio coniuncto, sicut fructus ex arbore, et foetus ex matre, cui colligatur, consequenter tractum est nomen naturae ad omne principium motus quod est in eo quod movetur. Manifestum est autem quod principium activum et passivum generationis rerum viventium sunt semina ex quibus viventia generantur. Et ideo convenienter Augustinus omnes virtutes activas et passivas quae sunt principia generationum et motuum naturalium, seminales rationes vocat. Huiusmodi autem virtutes activae et passivae in multiplici ordine considerari possunt. Nam primo quidem, ut Augustinus dicit VI super Gen. ad Litt., sunt principaliter et originaliter in ipso verbo Dei, secundum rationes ideales. Secundo vero, sunt in elementis mundi, ubi simul a principio productae sunt, sicut in universalibus causis. Tertio vero modo, sunt in iis quae ex universalibus causis secundum successiones temporum producuntur, sicut in hac planta et in hoc animali, tanquam in particularibus causis. Quarto modo, sunt in seminibus quae ex animalibus et plantis producuntur. Quae iterum comparantur ad alios effectus particulares, sicut primordiales causae universales ad primos effectus productos.Ссылаются нормы: Q115A2Respondeo, assert-hd5795f602b1df0689d815287bf7e5d47ac342a0a4460404223ddfbf6837c97a9
section/115-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:2cb068378c2fdf17d6e9c782c84852844e08df631a04a22faac3c8dde58609cdLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., omnium rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent.Ссылаются нормы: assert-h3049063681ec7e92e8a2301201457b924648a589de62a3f687aa6edb68bc6996
section/115-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4809034cdd939bb4cdb0b0362ef82e2e485130bd0a6a45e80a551be64c7f2cefLA
Ad primum ergo dicendum quod dictum Damasceni intelligendum est, quod corpora caelestia non sunt prima causa generationis et corruptionis eorum quae hic fiunt; sicut dicebant illi qui ponebant corpora caelestia esse deos.Ссылаются нормы: Q115A3Ad1, assert-hb980e08853f5c0fc4c6839147b52b191b89317b3bf5e92c9be21c17ff7754e0b
section/115-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:280259a510a073d8bd3b15198c48e891dcfe08a80858326bbdb5e13f726bd3d4LA
Ad secundum dicendum quod principia activa in istis inferioribus corporibus non inveniuntur nisi qualitates activae elementorum, quae sunt calidum et frigidum et huiusmodi. Et si sic esset quod formae substantiales inferiorum corporum non diversificarentur nisi secundum huiusmodi accidentia, quorum principia rarum et densum antiqui naturales posuerunt; non oporteret super haec inferiora corpora aliquod principium activum ponere, sed ipsa sufficerent ad agendum. Sed recte considerantibus apparet quod huiusmodi accidentia se habent sicut materiales dispositiones ad formas substantiales naturalium corporum. Materia autem non sufficit ad agendum. Et ideo oportet super has materiales dispositiones ponere aliquod principium activum. Unde Platonici posuerunt species separatas, secundum quarum participationem inferiora corpora substantiales formas consequuntur. Sed hoc non videtur sufficere. Quia species separatae semper eodem modo se haberent, cum ponantur immobiles, et sic sequeretur quod non esset aliqua variatio circa generationem et corruptionem inferiorum corporum; quod patet esse falsum. Unde secundum philosophum, in II de Gen., necesse est ponere aliquod principium activum mobile, quod per sui praesentiam et absentiam causet varietatem circa generationem et corruptionem inferiorum corporum. Et huiusmodi sunt corpora caelestia. Et ideo quidquid in istis inferioribus generat, movet ad speciem sicut instrumentum caelestis corporis; secundum quod dicitur in II Physic., quod homo generat hominem, et sol.Ссылаются нормы: Q115A3Ad2, assert-hd1bc761ccc9e7c6aa315ae2497d3fe5a646981daf14ab6253237341a6eb1ef96
section/115-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:48d3413f27779989b02a407b54df96b848fbe043652d79608768830829f299bfLA
Ad tertium dicendum quod corpora caelestia inferioribus corporibus non sunt similia similitudine speciei; sed inquantum sua universali virtute continent in se quidquid in inferioribus corporibus generatur; secundum quem modum dicimus etiam omnia esse Deo similia.Ссылаются нормы: Q115A3Ad3, assert-hbe3aa34c0a021dadc4a78364e5da9e00e17bcc3699ce02ed80df554b390165be
section/115-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ffb130e1249e5fabc66d331cbba7069cb15a42aee20471ec510d076a00cba1f4LA
Ad quartum dicendum quod actiones corporum caelestium diversimode recipiuntur in inferioribus corporibus secundum diversam materiae dispositionem. Contingit autem quandoque quod materia conceptus humani non est disposita totaliter ad masculinum sexum; unde partim formatur in masculum, partim in feminam. Unde ad hoc introducitur ab Augustino, ad repellendum scilicet divinationem quae fit per astra, quia effectus astrorum variantur etiam in rebus corporeis, secundum diversam materiae dispositionem.Ссылаются нормы: Q115A3Ad4, assert-h304634f143e8acd20598826f5008dd3b529b4a9a3e8802842157d5a348b9e8a4
section/115-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3b05a4712e523f8acf6dc60387ba6d2913abc9a8a317cb2a9948a20ee164c336LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia non sint causa eorum quae hic in inferioribus corporibus fiunt. Dicit enim Damascenus, nos autem dicimus quoniam ipsa, scilicet corpora caelestia, non sunt causa alicuius eorum quae fiunt, neque corruptionis eorum quae corrumpuntur, signa autem sunt magis imbrium et aeris transmutationis.Ссылаются нормы: Q115A3Obiectio1, assert-hd5c068e320d04e2f7683a84ae8565e8ba7b0582084339f98cb9390bb4ab2bdd6
section/115-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6051d5eb32ef7ba4b18bbab602aad9f1c82c63a9971e4650fb78c3f52ba8b473LA
Praeterea, ad faciendum aliquid, sufficit agens et materia. Sed in istis inferioribus invenitur materia patiens, inveniuntur etiam contraria agentia, scilicet calidum et frigidum et huiusmodi. Ergo non est necessarium, ad causandum ea quae hic inferius fiunt, causalitatem caelestibus corporibus attribuere.Ссылаются нормы: Q115A3Obiectio2, assert-h36749f76b37aadc74608e7340e48f83803bf3d612b25bd0c89d19a24d2805dbc, assert-h91b53ed7a7f1c487fdc1cf228edc9fbfd0dc8bc54400a1f4db9c96b78d71c793
section/115-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:59af01af25e68ec7f832fdf148b19c40dc2d946d45fdbd890fc581c0b72771f4LA
Praeterea, agens agit sibi simile. Sed videmus quod omnia quae fiunt hic inferius, fiunt per hoc quod calefiunt et frigidantur, et humectantur et desiccantur, et aliis huiusmodi qualitatibus alterantur, quae non inveniuntur in corporibus caelestibus. Ergo corpora caelestia non sunt causa eorum quae hic fiunt.Ссылаются нормы: Q115A3Obiectio3, assert-h0752cbc245832e58f6880953c6b137f680bd347e4d3f78b62c863f8ecfb3865f, assert-ha3e7794c59c88e861ae5d5fd23d6c8c02b3f614d66bf1a70387c890f154ead3e
section/115-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:cb5747c12b1241762617c97997ccbf51d32481c2a544436abcfc5eeaf88aa95eLA
Praeterea, sicut Augustinus dicit V de Civ. Dei, nihil est magis corporeum quam corporis sexus. Sed corporis sexus non causatur ex corporibus caelestibus, cuius signum esse videtur, quod duorum geminorum sub una constellatione natorum, unus est masculus et alter est femina. Ergo corpora caelestia non sunt causa rerum corporalium quae hic fiunt.Ссылаются нормы: Q115A3Obiectio4, assert-h3def63dd7be1e438e3a0453b47f9a71f85ecd687abad617fcabd4aca9a64981f, assert-he975ab73681ac93369704442774d2d0b75ecd4b8892d7dbec309b1af84c5fb1a
section/115-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:763054c5e30a9864c81d9f7284c0e1eb2f4d7c2f6217324d6e62019f619f69b0LA
Respondeo dicendum quod, cum omnis multitudo ab unitate procedat; quod autem immobile est, uno modo se habet, quod vero movetur, multiformiter, considerandum est, in tota natura, quod omnis motus ab immobili procedit. Et ideo quanto aliqua sunt immobiliora, tanto sunt magis causa eorum quae sunt magis mobilia. Corpora autem caelestia sunt inter alia corpora magis immobilia, non enim moventur nisi motu locali. Et ideo motus horum inferiorum corporum qui sunt varii et multiformes, reducuntur in motum corporis caelestis, sicut in causam.Ссылаются нормы: Q115A3Respondeo, assert-h9ca5edc43552203c500fca3592ad8a5bd96ac3b021f3a2a5ed647f2dc1f2b5bc
section/115-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7039493f61a45864e818c5f23d561cf405c016899b989be6cd08f0de11eb106eLA
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur. Et Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod lumen solis ad generationem sensibilium corporum confert, et ad vitam ipsa movet, et nutrit et auget et perficit.Ссылаются нормы: assert-hfb525a8e7a73536a5ad8012380245a1734ad1da88f987f05a018ae1147d76a48
section/115-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:071cb61c4244ccc454900cdd8792d37d614a62de44e311c4e30c46745c6625eeLA
Ad primum ergo dicendum quod spirituales substantiae quae caelestia corpora movent, in corporalia quidem agunt mediantibus caelestibus corporibus, sed in intellectum humanum agunt immediate illuminando. Voluntatem autem immutare non possunt, ut supra habitum est.Ссылаются нормы: Q115A4Ad1, assert-h27d552d6ea31d38aa1ca489c011a8f224803cf7e6bcb2c022f0acdc1be37fefb
section/115-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:88abcac42a077011951913da3ae8dda05d9d93d46260574210f5ccc1a0465b2aLA
Ad secundum dicendum quod, sicut multiformitas corporalium motuum reducitur sicut in causam in uniformitatem motuum caelestium; ita multiformitas actuum qui sunt ab intellectu et voluntate, reducitur in principium uniforme quod est intellectus et voluntas divina.Ссылаются нормы: Q115A4Ad2, assert-hb4583958e42707b4a59737fe8694a563a81ad0214f1e439ebee5fc08bef0c37f
section/115-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:4453b5552ad53550d201e26d38df8143d950b775298a77da410104ae69718758LA
Ad tertium dicendum quod plures hominum sequuntur passiones, quae sunt motus sensitivi appetitus, ad quas cooperari possunt corpora caelestia, pauci autem sunt sapientes, qui huiusmodi passionibus resistant. Et ideo astrologi ut in pluribus vera possunt praedicere, et maxime in communi. Non autem in speciali, quia nihil prohibet aliquem hominem per liberum arbitrium passionibus resistere. Unde et ipsi astrologi dicunt quod sapiens homo dominatur astris, inquantum scilicet dominatur suis passionibus.Ссылаются нормы: Q115A4Ad3, assert-h0f3a31a6c8c094909046e0fcf551c78ac1dc3bd5ddb71cdeb714e11accd8f021
section/115-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fa364d937c21a48e008af5687eae845073547980823631bf9622eabdd6d2d444LA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia sint causa humanorum actuum. Corpora enim caelestia, cum moveantur a spiritualibus substantiis, sicut supra dictum est, agunt in virtute earum quasi instrumenta. Sed illae substantiae spirituales sunt superiores animabus nostris. Ergo videtur quod possint imprimere in animas nostras, et sic causare actus humanos.Ссылаются нормы: Q115A4Obiectio1, assert-h73970676e9c7b9921a5d2b64458f4a1c52148d0c84faf6df136ee5d7b0ee1edd, assert-hc337496e077fbdf68a6137956e6e08fbf126ad87c897efe5a662ad4bd1b318cf
section/115-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:189ab38a5e3d73ecf80b61338a7ffc5385dca6403eb0b4466385176d53476523LA
Praeterea, omne multiforme reducitur in aliquod uniforme principium. Sed actus humani sunt varii et multiformes. Ergo videtur quod reducantur in uniformes motus caelestium corporum, sicut in sua principia.Ссылаются нормы: Q115A4Obiectio2, assert-h1f4fe00fc7f38bb8c673f583c7691fb63903b426a02bd1ccb381a1c5b4cb0978, assert-hdd4edb5e708b91c1e6be766110d26c9d2e009903ec9010d97fe82951181941a5
section/115-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:03d0b1485f71fba788a2ce636bb48a0962e9075359009e81fc65074beb361de3LA
Praeterea, astrologi frequenter vera annuntiant de eventibus bellorum, et aliis humanis actibus, quorum principia sunt intellectus et voluntas. Quod facere non possent secundum caelestia corpora, nisi essent humanorum actuum causa. Sunt ergo corpora caelestia humanorum actuum causa.Ссылаются нормы: Q115A4Obiectio3, assert-he0c521053bd418212e2c3be03cbd08ba6cce3bff753742442d64f75c918cca14
section/115-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d7ca99bd5b2483f8787fad33402b2e642aa39b7f8c738eaf1cb8c1f3bdcfb523LA
Respondeo dicendum quod corpora caelestia in corpora quidem imprimunt directe et per se, sicut iam dictum est. In vires autem animae quae sunt actus organorum corporeorum, directe quidem, sed per accidens, quia necesse est huiusmodi actus harum potentiarum impediri secundum impedimenta organorum, sicut oculus turbatus non bene videt. Unde si intellectus et voluntas essent vires corporeis organis alligatae, sicut posuerunt aliqui, dicentes quod intellectus non differt a sensu; ex necessitate sequeretur quod corpora caelestia essent causa electionum et actuum humanorum. Et ex hoc sequeretur quod homo naturali instinctu ageretur ad suas actiones, sicut cetera animalia, in quibus non sunt nisi vires animae corporeis organis alligatae, nam illud quod fit in istis inferioribus ex impressione corporum caelestium, naturaliter agitur. Et ita sequeretur quod homo non esset liberi arbitrii, sed haberet actiones determinatas, sicut et ceterae res naturales. Quae manifeste sunt falsa, et conversationi humanae contraria. Sciendum est tamen quod indirecte et per accidens impressiones corporum caelestium ad intellectum et voluntatem pertingere possunt; inquantum scilicet tam intellectus quam voluntas aliquo modo ab inferioribus viribus accipiunt, quae organis corporeis alligantur. Sed circa hoc diversimode se habent intellectus et voluntas. Nam intellectus ex necessitate accipit ab inferioribus viribus apprehensivis, unde turbata vi imaginativa vel cogitativa vel memorativa, ex necessitate turbatur actio intellectus. Sed voluntas non ex necessitate sequitur inclinationem appetitus inferioris, licet enim passiones quae sunt in irascibili et concupiscibili, habeant quandam vim ad inclinandam voluntatem; tamen in potestate voluntatis remanet sequi passiones, vel eas refutare. Et ideo impressio caelestium corporum, secundum quam immutari possunt inferiores vires, minus pertingit ad voluntatem, quae est proxima causa humanorum actuum, quam ad intellectum. Ponere igitur caelestia corpora esse causam humanorum actuum, est proprium illorum qui dicunt intellectum non differre a sensu. Unde quidam eorum dicebant quod talis est voluntas in hominibus, qualem in diem inducit pater virorum deorumque. Quia ergo constat intellectum et voluntatem non esse actus organorum corporeorum, impossibile est quod corpora caelestia sint causa humanorum actuum.Ссылаются нормы: Q115A4Respondeo, assert-h38b600f3ccb15cb6da4c7875ef621857ab2fc9b48e739ca2ad0e6c2847a0a350
section/115-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:6e298501230ad45b907ab0ef0eb0f9f5b7fcc93a1fcb5d1d53872a21dbf7be8eLA
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod corpora caelestia humanorum actuum nequaquam sunt causa.Ссылаются нормы: assert-h3c6d4f1312186a02ee1979b8a9086a530ec83fbe00681b3d4002550f09cf0ade
section/115-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1bb696a385e0ab922ed4ef7b8caf9f9f8bc7ac97fc7590f21b212f06c26c35d0LA
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod Daemones secundum certa augmenta lunae homines vexant, contingit propter duo. Primo quidem, ad hoc quod infament creaturam Dei, scilicet lunam, ut Hieronymus et Chrysostomus dicunt. Secundo quia, cum non possint operari nisi mediantibus naturalibus virtutibus, ut supra dictum est; in suis operibus considerant corporum aptitudines ad effectus intentos. Manifestum est autem quod cerebrum humidissimum est omnium partium corporis, ut Aristoteles dicit, et ideo maxime subiicitur operationi lunae, quae ex sua proprietate habet movere humorem. In cerebro autem perficiuntur vires animales, et ideo Daemones secundum certa augmenta lunae perturbant hominis phantasiam, quando considerant cerebrum ad hoc esse dispositum.Ссылаются нормы: Q115A5Ad1, assert-h5cc68a8eb53cc6f1dafc4a9fbb81b390509d92f617e75a5fb0d602bb4187206e
section/115-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ad3081e57cb764014e88fb7487560609edddaf8195d91eb3d2e0745488f7320bLA
Ad secundum dicendum quod Daemones advocati in certis constellationibus, propter duo veniunt. Primo quidem, ut homines in hunc errorem inducant, quod credant aliquod numen esse in stellis. Secundo, quia considerant secundum aliquas certas constellationes materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus pro quibus advocantur.Ссылаются нормы: Q115A5Ad2, assert-h436ef87720c41ca39dd9b81b3ccecd8921fdf9350e02e774fa5ba1a65b358b73
section/115-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ea758e6500fd65a413438539aebeccce3d8b8e1501e505e0b0758fb7d562638eLA
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit XXI de Civ. Dei, Daemones alliciuntur per varia genera lapidum, herbarum, lignorum, animalium, carminum, rituum, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis; inquantum scilicet haec eis exhibentur in signum divini honoris, cuius ipsi sunt cupidi.Ссылаются нормы: Q115A5Ad3, assert-h9d92edc97347ec0826d7530e4511930cbf087fb49727fbaa97fe0a873d5eca60
section/115-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1e581cbc611e4a78fcf3dd265c2bfe9a1c14584a9c2b73ec2c3c251044286a8cLA
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia possint imprimere in ipsos Daemones. Daemones enim secundum certa augmenta lunae aliquos homines vexant, qui et propter hoc lunatici dicuntur; ut patet Matth. IV et XVII. Sed hoc non esset, nisi corporibus caelestibus subiacerent. Ergo Daemones subiacent actionibus caelestium corporum.Ссылаются нормы: Q115A5Obiectio1, assert-h716055d03bff33ff5434f4e6c5a66a572f6782ffdcdaf31220ddbbfacc8f9685, assert-h9486366862fe7a8daee70e89017fed585061f489d147574bc2cc3f24d2dc5e73
section/115-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d2333adcbfb4d0d237a5ea00b7482a5bfea40c2548e2db687adc51de305a74aaLA
Praeterea, necromantici observant certas constellationes ad invocandos Daemones. Non autem per corpora caelestia invocarentur, si non eis subiacerent. Ergo Daemones subiacent actionibus caelestium corporum.Ссылаются нормы: Q115A5Obiectio2, assert-hea6fd3a8dbdde3dca6c26bda50c36ef1cd8b6fe04ab53ccd7e25db5d49c9d1db
section/115-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3ac342b187e3e546f3574bfe653d5f1b87180d18dbf000c5be7993baf89b83faLA
Praeterea, corpora caelestia virtuosiora sunt quam corpora inferiora. Sed quibusdam inferioribus corporibus Daemones arcentur, scilicet herbis et lapidibus et animantibus, et quibusdam sonis certis ac vocibus, et figurationibus atque figmentis, ut a Porphyrio dictum Augustinus introducit in X de Civ. Dei. Ergo multo magis Daemones subduntur actioni caelestium corporum.Ссылаются нормы: Q115A5Obiectio3, assert-h307ef565e4b44f0db260652d670d1e841b64a231e1450b60f8aaf4853f5b5072, assert-h639cc2158694182d66ead9d6b4e22299ac1c71e354281ffa183003283406de52
section/115-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c3ae1555e266d67cf54351b890d1594d8d7b4d1296981f41055c68eb0321b7e6LA
Respondeo dicendum quod circa Daemones fuit triplex opinio. Prima Peripateticorum, qui posuerunt Daemones non esse; sed ea quae attribuuntur Daemonibus, secundum artem necromanticam, fiunt virtute caelestium corporum. Et hoc est quod Augustinus, X de Civ. Dei, introducit dictum a Porphyrio, quod fabricantur in terra ab hominibus potestates idoneae siderum variis effectibus exequendis. Sed haec positio est manifeste falsa. Experimento enim scitur multa per Daemones fieri, ad quae nullo modo virtus caelestium corporum sufficeret; puta quod arreptitii loquuntur lingua ignota, quod recitant versus et auctoritates quas nunquam sciverunt, quod necromantici faciunt statuas loqui et moveri, et similia. Ex quibus Platonici moti fuerunt ut ponerent Daemones esse animalia corpore aerea, animo passiva; ut ab Apuleio dictum Augustinus introducit VIII de Civ. Dei. Et haec est secunda opinio, secundum quam dici posset quod Daemones hoc modo subduntur corporibus caelestibus, sicut et de hominibus dictum est. Sed haec opinio ex superioribus patet esse falsa, dicimus enim Daemones esse substantias intellectuales corporibus non unitas. Unde patet quod non subduntur actioni caelestium corporum, nec per se nec per accidens, nec directe nec indirecte.Ссылаются нормы: Q115A5Respondeo, assert-h0cd7a5d0a9728f081b28a526cc8e8652e9abbd7bb2917024f1ceac1fd4987c2c
section/115-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:71c0980c23bb199cf7bab9b0a3e8f50bb0cf4bbd1b5c58ed4b839642c2114a41LA
Sed contra est quod Daemones sunt superiores ordine naturae quam corpora caelestia. Agens autem est superius patiente, ut Augustinus dicit XII super Gen. ad Litt. Ergo Daemones non subiiciuntur actioni corporum caelestium.Ссылаются нормы: assert-h81bbd90655d4670b09aed6cfb87873e7acbcaa52c6b8bec613fe218ee0c97f72
section/115-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e854be3d8176bf1cabe2e074d0d4d1be7b6f36eb855a00fc3968d395e9ce04fcLA
Ad primum ergo dicendum quod corpora caelestia sunt causa inferiorum effectuum mediantibus causis particularibus inferioribus, quae deficere possunt in minori parte.Ссылаются нормы: Q115A6Ad1, assert-h6575860c2b83e5c7e34e0a9ee2c25d0d28a80d47f9b76042fba1b168b80a07fd
section/115-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:5936a2286a29265d883157daa8a8a4f22a8ac1b4cc93e048130e372b518800a0LA
Ad secundum dicendum quod virtus corporis caelestis non est infinita. Unde requirit determinatam dispositionem in materia ad inducendum suum effectum, et quantum ad distantiam loci, et quantum ad alias conditiones. Et ideo sicut distantia loci impedit effectum caelestis corporis (non enim sol eundem caloris effectum habet in Dacia, quem habet in Aethiopia); ita et grossities materiae, vel frigiditas aut caliditas, aut alia huiusmodi dispositio, impedire potest effectum corporis caelestis.Ссылаются нормы: Q115A6Ad2, assert-h950bbfd50ec54df53c05d01fbb45d18299ee1f590468714ad8770df3d842f1b5
section/115-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7e24c4c30c20e9ffc973f9062a33be96e0ba0ce54f7d3a10bbc95082965c919aLA
Ad tertium dicendum quod licet causa impediens effectum alterius causae, reducatur in aliquod caeleste corpus sicut in causam; tamen concursus duarum causarum, cum sit per accidens, non reducitur in causam caelestem, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q115A6Ad3, assert-h0738e80015a903fd401c3e9d8cd6f8cfecc7ba05ffd972e8b08a8f374467ce97
section/115-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9329eedd3b6560cbb977f03d836ff25b88a761cfc7952f8de04f39f63c4674c3LA
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia imponant necessitatem iis quae eorum actioni subduntur. Causa enim sufficienti posita, necesse est effectum poni. Sed corpora caelestia sunt sufficiens causa suorum effectuum. Cum igitur corpora caelestia, cum suis motibus et dispositionibus, ponantur sicut ex necessitate entia; videtur quod effectus eorum ex necessitate consequantur.Ссылаются нормы: Q115A6Obiectio1, assert-h9859cbb1217627268926a4ea7edeb5b16016b8b7a3949a3e7d4b1aae4ffcab2f, assert-hd5046235375b37ab68cfb9dc6dfceaad6701006fc75e1b0a514e8fbedecfe37e
section/115-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:39877f0d5645876509850f54e1931cb79aa910a98337c55478473b7a6c43deb9LA
Praeterea, effectus agentis ex necessitate sequitur in materia, quando virtus agentis tanta fuerit quod possit sibi subiicere totaliter materiam. Sed tota materia inferiorum corporum subiicitur virtuti caelestium corporum, tanquam excellentiori. Ergo ex necessitate effectus caelestium corporum recipitur in materia corporali.Ссылаются нормы: Q115A6Obiectio2, assert-h223ddf41f6ad875f54af403aab605be649a2f21956e9f39fb173eee4d78c5c76, assert-h5d29e7660a39ba99c6f21cd3bf9725df03c2ab4700d44bce4cb7c3ea6a3e990a
section/115-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:6b343d51d5ce19afadf896cebc8611b9e480e8b034324236c87a6c55c0ae4728LA
Praeterea, si effectus caelestis corporis non ex necessitate proveniat, hoc est propter aliquam causam impedientem. Sed quamlibet causam corpoream quae impedire posset effectum caelestis corporis, necesse est reduci in aliquod caeleste principium, cum caelestia corpora sint causa omnium quae hic fiunt. Ergo, cum et illud caeleste principium sit necessarium, sequitur quod necesse sit impediri effectum alterius corporis caelestis. Et sic omnia quae hic contingunt, ex necessitate eveniunt.Ссылаются нормы: Q115A6Obiectio3, assert-h6bf5c8e4c36bb9b0a9234970ad649a41b6dc211b1589cc7372d1a0c5093e9cf2, assert-h6d894892acd03e010aea3a993a5ae62f4f1aa8d6cc7df755164def884e0a6e0f
section/115-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dc5e489b08ae1b07954a34b2701f13de03efec4f991205abd6d4666f24385e76LA
Respondeo dicendum quod ista quaestio partim quidem absoluta est, secundum praemissa; partim autem difficultatem habet. Ostensum enim est quod, quamvis ex impressione corporum caelestium fiant aliquae inclinationes in natura corporali, voluntas tamen non ex necessitate sequitur has inclinationes. Et ideo nihil prohibet per voluntariam actionem impediri effectum caelestium corporum, non solum in ipso homine, sed etiam in aliis rebus ad quas hominum operatio se extendit. Sed nullum tale principium invenitur in rebus naturalibus, quod habeat libertatem sequendi vel non sequendi impressiones caelestes. Unde videtur quod in talibus, ad minus, omnia ex necessitate proveniant, secundum antiquam quorundam rationem, qui, supponentes omne quod est causam habere, et quod, posita causa, ex necessitate ponitur effectus, concludebant, quod omnia ex necessitate contingant. Quam quidem opinionem repellit Aristoteles in VI Metaphys., secundum duo quae ipsi supponunt. Primo enim, non est verum quod, posita quacumque causa, necesse sit effectum poni. Sunt enim quaedam causae quae ordinantur ad suos effectus non ex necessitate, sed ut in pluribus, quae quandoque deficiunt in minori parte. Sed quia huiusmodi causae non deficiunt in minori parte, nisi propter aliquam causam impedientem, videtur adhuc praedictum inconveniens non vitari, quia et ipsum impedimentum talis causae ex necessitate contingit. Et ideo, secundo, oportet dicere quod omne quod est per se, habet causam, quod autem est per accidens, non habet causam, quia non est vere ens, cum non sit vere unum. Album enim causam habet, similiter et musicum; sed album musicum non habet causam, quia non est vere ens, neque vere unum. Manifestum est autem quod causa impediens actionem alicuius causae ordinatae ad suum effectum ut in pluribus, concurrit ei interdum per accidens, unde talis concursus non habet causam, inquantum est per accidens. Et propter hoc, id quod ex tali concursu sequitur, non reducitur in aliquam causam praeexistentem, ex qua ex necessitate sequatur. Sicut quod aliquod corpus terrestre ignitum in superiori parte aeris generetur et deorsum cadat, habet causam aliquam virtutem caelestem, et similiter etiam quod in superficie terrae sit aliqua materia combustibilis, potest reduci in aliquod caeleste principium. Sed quod ignis cadens huic materiae occurrat et comburat eam, non habet causam aliquod caeleste corpus, sed est per accidens. Et sic patet quod non omnes effectus caelestium corporum sunt ex necessitate.Ссылаются нормы: Q115A6Respondeo, assert-h9baea795a0280c55036bcc40e0771889691be0b414e6624cab29617cdef4a56b
section/115-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:7928ba1344fa223945186c713f5c106fa4d133d29cc36866880f69b065aab90aLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in libro de Somn. et Vigil., quod neque eorum quae in corporibus sunt signorum caelestium, velut aquarum et ventorum, inconveniens est multa non evenire. Sic ergo non omnes effectus caelestium corporum ex necessitate eveniunt.Ссылаются нормы: assert-h9257e387dc73e4eb4b2f161a827299094c3405844f6eb9af811a20badfd2646a
question/115/prooemium · paragraph
la · official · sha256:275aaa6d0a0501af83b9926d17a1c0dd62a92307d1b7d19122f00cfbfc05296fLA
Consequenter considerandum est de actione corporalis creaturae; et fato, quod aliquibus corporibus attribuitur. Circa actiones corporales quaeruntur sex. Primo, utrum aliquod corpus sit activum. Secundo, utrum in corporibus sint aliquae seminales rationes. Tertio, utrum corpora caelestia sint causa eorum quae hic per inferiora corpora fiunt. Quarto, utrum sint causa humanorum actuum. Quinto, utrum eorum actionibus Daemones subdantur. Sexto, utrum caelestia corpora imponant necessitatem his quae eorum actionibus subduntur.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 116
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q116
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:34417f8842506891951c2fc0bdfa4693021d7e62b6b5faf31ef685804335a566 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 29
section/116-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:620b32c3bf726c8a8a1e5e6a9c2ed7420f1dad5fd933ba04bbd2e4d89f57a29bLA
Unde patet solutio ad primum.Ссылаются нормы: Q116A1Ad1, assert-h49e85a5dad548a9e76656a4ebf84a50092b832e5b019ca49f5cbfcd7c97eb6b1
section/116-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e4f58bda6be872906e780b2a7c32a165ee41e11f13734e0f91b3bb4c8212d542LA
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliqua esse fortuita vel casualia per comparationem ad causas proximas, non tamen per comparationem ad divinam providentiam, sic enim nihil temere fit in mundo, ut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest.Ссылаются нормы: Q116A1Ad2, assert-h75f07332313d4999324a2ae10850b891aa5059ad686053b474a27840d1ae47cf
section/116-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a0ead62e2886e90bb2e7be5661050d84a9a5761a174217ca494f1b69ad3ff717LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod fatum nihil sit. Dicit enim Gregorius, in homilia Epiphaniae, absit a fidelium cordibus ut fatum esse aliquid dicant.Ссылаются нормы: Q116A1Obiectio1, assert-h3eb2ce3d47685fa4144cb24ac4ab5fe191e42e66e8417c8f82eb3851eb12c721
section/116-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7647526cd4ca2dd31311c9d375f3640a9b50e7f3fb67c80442f272ea2be59a76LA
Praeterea, ea quae fato aguntur, non sunt improvisa, quia, ut Augustinus dicit V de Civ. Dei, fatum a fando dictum intelligimus, idest a loquendo; ut ea fato fieri dicantur, quae ab aliquo determinante sunt ante praelocuta. Quae autem sunt provisa, non sunt fortuita neque casualia. Si igitur res fato aguntur, excludetur casus et fortuna a rebus.Ссылаются нормы: Q116A1Obiectio2, assert-h57e47fd89dd3ea6b1fead681fc5c2d2f5b17f4e98ee8e2f7d09353e3755e7423
section/116-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7590b741e5a065ad46478dbeb155ed673df822182b1e9f6350361a45536a7a2bLA
Respondeo dicendum quod in rebus inferioribus videntur quaedam a fortuna vel casu provenire. Contingit autem quandoque quod aliquid, ad inferiores causas relatum, est fortuitum vel casuale, quod tamen, relatum ad causam aliquam superiorem, invenitur esse per se intentum. Sicut si duo servi alicuius domini mittantur ab eo ad eundem locum, uno de altero ignorante; concursus duorum servorum, si ad ipsos servos referatur, casualis est, quia accidit praeter utriusque intentionem; si autem referatur ad dominum, qui hoc praeordinavit, non est casuale, sed per se intentum. Fuerunt igitur aliqui qui huiusmodi casualia et fortuita, quae in his inferioribus accidunt, in nullam superiorem causam reducere voluerunt. Et hi fatum et providentiam negaverunt; ut de Tullio Augustinus recitat in V de Civ. Dei. Quod est contra ea quae superius de providentia dicta sunt. Quidam vero omnia fortuita et casualia quae in istis inferioribus accidunt, sive in rebus naturalibus sive in rebus humanis, reducere voluerunt in superiorem causam, idest in caelestia corpora. Et secundum hos, fatum nihil aliud est quam dispositio siderum in qua quisque conceptus est vel natus. Sed hoc stare non potest, propter duo. Primo quidem, quantum ad res humanas. Quia iam ostensum est quod humani actus non subduntur actioni caelestium corporum, nisi per accidens et indirecte. Causa autem fatalis, cum habeat ordinationem super ea quae fato aguntur, necesse est quod sit directe et per se causa eius quod agitur. Secundo, quantum ad omnia quae per accidens aguntur. Dictum est enim supra quod id quod est per accidens, non est proprie ens neque unum. Omnis autem naturae actio terminatur ad aliquid unum. Unde impossibile est quod id quod est per accidens, sit effectus per se alicuius naturalis principii agentis. Nulla ergo natura per se hoc facere potest, quod intendens fodere sepulcrum, inveniat thesaurum. Manifestum est autem quod corpus caeleste agit per modum naturalis principii, unde et effectus eius in hoc mundo sunt naturales. Impossibile est ergo quod aliqua virtus activa caelestis corporis sit causa eorum quae hic aguntur per accidens, sive a casu sive a fortuna. Et ideo dicendum est quod ea quae hic per accidens aguntur, sive in rebus naturalibus sive in rebus humanis, reducuntur in aliquam causam praeordinantem, quae est providentia divina. Quia nihil prohibet id quod est per accidens, accipi ut unum ab aliquo intellectu, alioquin intellectus formare non posset hanc propositionem, fodiens sepulcrum invenit thesaurum. Et sicut hoc potest intellectus apprehendere, ita potest efficere, sicut si aliquis sciens in quo loco sit thesaurus absconditus, instiget aliquem rusticum hoc ignorantem, ut ibi fodiat sepulcrum. Et sic nihil prohibet ea quae hic per accidens aguntur, ut fortuita vel casualia, reduci in aliquam causam ordinantem, quae per intellectum agat; et praecipue intellectum divinum. Nam solus Deus potest voluntatem immutare, ut supra habitum est. Et per consequens ordinatio humanorum actuum, quorum principium est voluntas, soli Deo attribui debet. Sic igitur inquantum omnia quae hic aguntur, divinae providentiae subduntur, tanquam per eam praeordinata et quasi praelocuta, fatum ponere possumus, licet hoc nomine sancti doctores uti recusaverint, propter eos qui ad vim positionis siderum hoc nomen retorquebant. Unde Augustinus dicit, in V de Civ. Dei, si propterea quisquam res humanas fato tribuit, quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. Et sic etiam Gregorius fatum esse negat.Ссылаются нормы: Q116A1Respondeo, assert-h92af5280da25a270c6477746278bf3383504327913ecf20ed6f25f9f2c1672ab
section/116-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:281d84080aa571ae57725ad4d4f468e82ee8b48c169555a12e4f0b3494270506LA
Sed contra quod non est, non definitur. Sed Boetius, in IV de Consol., definit fatum, dicens quod fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Ergo fatum aliquid est.Ссылаются нормы: assert-h0ea548d6cc37f2ecf9ffc8b107d125ed5de980c2d889b88acaf944ea7de0228b
section/116-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7c4ee5ddc32af8828dac9c685f29a238b7667cff2159bab8d48055d68e3375e7LA
Ad primum ergo dicendum quod ipsa ordinatio causarum secundarum, quam Augustinus seriem causarum nominat, non habet rationem fati, nisi secundum quod dependet a Deo. Et ideo causaliter Dei potestas vel voluntas dici potest fatum. Essentialiter vero fatum est ipsa dispositio seu series, idest ordo, causarum secundarum.Ссылаются нормы: Q116A2Ad1, assert-h32c6d0b28a019c6ea465369accf272222f5e8c1fd8bf2b1f14228334700804a5
section/116-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f11f3d902a0ea7f15f8ae1e9507cb6c04a4f1abf2da3d8ee8df757f0dd485280LA
Ad secundum dicendum quod intantum fatum habet rationem causae, inquantum et ipsae causae secundae, quarum ordinatio fatum vocatur.Ссылаются нормы: Q116A2Ad2, assert-h6d620d2e869355e49feed80f503d352827301f202643e52515992b7626b731cb
section/116-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8750f7b56433e1203a1be1da91b39e4f94d9c67602f4e83d8cc38939ec7d8133LA
Ad tertium dicendum quod fatum dicitur dispositio, non quae est in genere qualitatis; sed secundum quod dispositio designat ordinem, qui non est substantia, sed relatio. Qui quidem ordo, si consideretur per comparationem ad suum principium, est unus, et sic dicitur unum fatum. Si autem consideretur per comparationem ad effectus, vel ad ipsas causas medias, sic multiplicatur, per quem modum poeta dixit, te tua fata trahunt.Ссылаются нормы: Q116A2Ad3, assert-hf5a73bff8b6ee0c97bd406cb659e70303f5daf49794a2a1c4123a136b5b16e6b
section/116-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:0a5158313c562b02c1767e00067b9d17342c760c1437606a405e9af7bda1d495LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fatum non sit in rebus creatis. Dicit enim Augustinus, V de Civ. Dei, quod ipsa Dei voluntas vel potestas fati nomine appellatur. Sed voluntas et potestas Dei non est in creaturis, sed in Deo. Ergo fatum non est in rebus creatis, sed in Deo.Ссылаются нормы: Q116A2Obiectio1, assert-h225ab72e1c5b0b531ec0f9b4c563338da20c7dafd2b62e8bcb03df59642a3165, assert-hdd2e4b210c10ab0c405e9a31f8777af413473ee76a2f3330c1a6b4e6c2d295ec
section/116-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f1ce3c1edd51b9fb737ba29d0fbc1f82ad14562b70d151fe88108fb34f234dc6LA
Praeterea, fatum comparatur ad ea quae ex fato aguntur, ut causa; ut ipse modus loquendi ostendit. Sed causa universalis per se eorum quae hic per accidens aguntur, est solus Deus, ut supra dictum est. Ergo fatum est in Deo, et non in rebus creatis.Ссылаются нормы: Q116A2Obiectio2, assert-h23c7b8a77b7829c0c7ae191a45944e27602646c78d834a91042b4b9fe6ccc771, assert-ha943edc549a763fd18a0b5172d1b70e44d33c3d403bfd45baf1c7a77a4b060b0
section/116-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d8353e48534666a20d65c7fc9aa37c338b50db9992534e9f240387e9ad5ede3fLA
Praeterea, si fatum est in creaturis, aut est substantia, aut accidens, et quodcumque horum detur, oportet quod multiplicetur secundum creaturarum multitudinem. Cum ergo fatum videatur esse unum tantum, videtur quod fatum non sit in creaturis, sed in Deo.Ссылаются нормы: Q116A2Obiectio3, assert-h0033cd7e034f6471f66049442d1ac1639abc6e75f660a0074ed905f1367d8280
section/116-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6f73e1437f0206322a46f915e0459115058cce6b332364dce01ea390ca5b1770LA
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, divina providentia per causas medias suos effectus exequitur. Potest ergo ipsa ordinatio effectuum dupliciter considerari. Uno modo, secundum quod est in ipso Deo, et sic ipsa ordinatio effectuum vocatur providentia. Secundum vero quod praedicta ordinatio consideratur in mediis causis a Deo ordinatis ad aliquos effectus producendos, sic habet rationem fati. Et hoc est quod Boetius dicit, IV de Consol., sive famulantibus quibusdam providentiae divinae spiritibus fatum exercetur; seu anima, seu tota inserviente natura, sive caelestibus siderum motibus, seu angelica virtute, seu Daemonum varia solertia, seu aliquibus eorum, seu omnibus, fatalis series texitur, de quibus omnibus per singula in praecedentibus dictum est. Sic ergo est manifestum quod fatum est in ipsis causis creatis, inquantum sunt ordinatae a Deo ad effectus producendos.Ссылаются нормы: Q116A2Respondeo, assert-h3292e276cefecc133e363a3393e679fddeb1bb1ca8aa4bc90078afbbed817d1d
section/116-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:37605a74fcaf6a4ad2bae59c58f4a00d3d24208683aa15a16d033d050507463fLA
Sed contra est quod Boetius dicit, in IV de Consol. quod fatum est dispositio rebus mobilibus inhaerens.Ссылаются нормы: assert-h765e689f40b3a6128835c359014d7d4aeebdeae1a46b7e40e05b67aae3b15a0b
section/116-3/reply/all · paragraph · на него ссылаются: 6
la · official · sha256:ca6c4add224740c71e528a656ec8401d024b47fcf55838e283a5bb6de5df6e15LA
Et per hoc patet responsio ad obiecta.Ссылаются нормы: Q116A3Ad1, Q116A3Ad2, Q116A3Ad3, assert-h0d5474e744cb42e5bd67972266684cbdb9b23729fc499742f568934a240f820c, assert-h112491fc8b1627afeac9c13ff3f69c8955505b3335d51e9e654dea5e6ec47248, assert-h8976e02807e3b6bc95911ce8464cbea2e0c6d9a1c0d53b0297e2db21d8a7f656
section/116-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:17c92ec0947faba8584575a71d0924117c5677bcfe4ac5240dcaeaa11adda087LA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fatum non sit immobile. Dicit enim Boetius, in IV de Consol., uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus; ita est fati series mobilis ad providentiae stabilem simplicitatem.Ссылаются нормы: Q116A3Obiectio1, assert-h3404f274984645ddb5b9b3d12b16f4a3e9aea5c21904ee72203951043f0061f1
section/116-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:265bfaaa6b66a26ed940616648f4a43c2a61b655bfe63d7c61f71c569c072e2cLA
Praeterea, sicut philosophus dicit in II Topic., motis nobis, moventur ea quae in nobis sunt. Sed fatum est dispositio inhaerens rebus mobilibus, ut Boetius dicit. Ergo fatum est mobile.Ссылаются нормы: Q116A3Obiectio2, assert-hd3340df43048a03933b3757fe10660c44da98449bee28b90592f01a68276dc9f, assert-hdec94d67d5bad2ccb8467592fd976b542f2798acd0ae7da6d27a17eb814f52fd
section/116-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:89baef66855a184f7057151d5d3ff5e0658d89f2c46d4414e1b6c07f77d9a8a5LA
Praeterea, si fatum est immobile, ea quae subduntur fato, immobiliter et ex necessitate eveniunt. Sed talia maxime videntur esse contingentia, quae fato attribuuntur. Ergo nihil erit contingens in rebus, sed omnia ex necessitate evenient.Ссылаются нормы: Q116A3Obiectio3, assert-h38405ba854b40efd1855bfca4f99439603c4dc20a79e0be11ae52ae27724c8c4, assert-hffd4294060e809dc23e35544792f7a1cc914a9e4ac33ef7c617913b5ca2311de
section/116-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:d4164c795d75a1c37c5dfe91eeffe36bfc737ddd4c452b8e0abea61db81b1ff2LA
Respondeo dicendum quod dispositio secundarum causarum, quam fatum dicimus, potest dupliciter considerari, uno modo, secundum ipsas causas secundas, quae sic disponuntur seu ordinantur; alio modo, per relationem ad primum principium a quo ordinantur, scilicet Deum. Quidam ergo posuerunt ipsam seriem seu dispositionem causarum esse secundum se necessariam, ita quod omnia ex necessitate contingerent; propter hoc, quod quilibet effectus habet causam, et causa posita necesse est effectum poni. Sed hoc patet esse falsum, per ea quae supra dicta sunt. Alii vero e contrario posuerunt fatum esse mobile, etiam secundum quod a divina providentia dependet. Unde Aegyptii dicebant quibusdam sacrificiis fatum posse mutari, ut Gregorius Nyssenus dicit. Sed hoc supra exclusum est, quia immobilitati divinae providentiae repugnat. Et ideo dicendum est quod fatum, secundum considerationem secundarum causarum, mobile est, sed secundum quod subest divinae providentiae, immobilitatem sortitur, non quidem absolutae necessitatis, sed conditionatae; secundum quod dicimus hanc conditionalem esse veram vel necessariam, si Deus praescivit hoc futurum, erit. Unde cum Boetius dixisset fati seriem esse mobilem, post pauca subdit, quae cum ab immobilis providentiae proficiscatur exordiis, ipsam quoque immutabilem esse necesse est.Ссылаются нормы: Q116A3Respondeo, assert-hdb70156495b8cd37dca8d2c9702e08d7ab3e2b56e0962a681e375557d62097f9
section/116-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:aac008314d031c826202e361f8aedd17d7537585e11a5d8a95a4bdb06ea54c33LA
Sed contra est quod Boetius dicit, quod fatum est immobilis dispositio.Ссылаются нормы: assert-hae40cf697ade45181a7616746c7229fbea86eb13fffe0deb0b985e875d04b585
section/116-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:77e8ff1096b2c7e0eeea4833a94200dd4d192803794d7a2c1525ebe56c5290bfLA
Ad primum ergo dicendum quod omnia illa quae ibi tanguntur, fiunt a Deo mediantibus causis secundis; et ideo sub fati serie continentur. Sed non est eadem ratio de omnibus aliis, ut supra dictum est.Ссылаются нормы: Q116A4Ad1, assert-h696cfc7aacb2365d19695c237852b466f581cf18f4da745a03794112cbf0ff90
section/116-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:832d3124b8a92ed168a73533710febd60831b63566298d6bd415ae798cb5d05fLA
Ad secundum dicendum quod fatum refertur ad voluntatem et potestatem Dei, sicut ad primum principium. Unde non oportet quod quidquid subiicitur voluntati divinae vel potestati, subiiciatur fato, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q116A4Ad2, assert-h08eb2393e20d1f162cf501aca528e428bea3ca4398fa486d6ede391a2f51985f
section/116-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dda61b2fd248ca25bcceb1c755335bb21f91f20beac93d166bc7e4e171c2b2aeLA
Ad tertium dicendum quod, quamvis omnes creaturae sint aliquo modo mutabiles, tamen aliquae earum non procedunt a causis creatis mutabilibus. Et ideo non subiiciuntur fato, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q116A4Ad3, assert-h3451291808c086acbf9ec56bea9faa54dfaa68221f6d125e4cdc964e406f20db
section/116-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:68ceaa42bc64ca0d7dace0bc02399089b353a913c85e41fa2f24460dca4ad5beLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnia fato subdantur. Dicit enim Boetius, in IV de Consol., series fati caelum et sidera movet, elementa in se invicem temperat, et alterna format transmutatione; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes foetuum seminumque renovat progressus; haec actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit. Nihil ergo excipi videtur, quod sub fati serie non contineatur.Ссылаются нормы: Q116A4Obiectio1, assert-h9d19a1b8cd815f9bc793108a08ec22c4936443282f61c20ff3ab2194cab1e5a9
section/116-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ae186cb73c77dcb7a1a1fa4441a746b716edeca41c4c3f93389ddd1d32d4b903LA
Praeterea, Augustinus dicit, in V de Civ. Dei, quod fatum aliquid est, secundum quod ad voluntatem et potestatem Dei refertur. Sed voluntas Dei est causa omnium quae fiunt, ut Augustinus dicit in III de Trin. Ergo omnia subduntur fato.Ссылаются нормы: Q116A4Obiectio2, assert-h036d4d62885873d60ea4b70179e647b7590bacdb8dd8a5aa1361e9abd30275a5, assert-hc6caf6b9ff1dae941dc4b93cd170ef2545269680a177c44194ccadd1ed8df3ae
section/116-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:50beed8409847417da585a01d3a59deb6a7b91c958d5931659edb154be2f4ea0LA
Praeterea, fatum, secundum Boetium, est dispositio rebus mobilibus inhaerens. Sed omnes creaturae sunt mutabiles, et solus Deus vere immutabilis, ut supra habitum est. Ergo in omnibus creaturis est fatum.Ссылаются нормы: Q116A4Obiectio3, assert-h1b5d6c47ec9e6e52092596e54ffae05e2b9d7ae4c2322f9f9fc558ef81da8179, assert-hfa4260b917e36b9ed6704113a13fd625b7491ef5dc706a5555e836e6769fbec0
section/116-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a647f265d82b25529e7fff5c57d04c30375848bb66845a07ce50e71ad3e96b61LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, fatum est ordinatio secundarum causarum ad effectus divinitus provisos. Quaecumque igitur causis secundis subduntur, ea subduntur et fato. Si qua vero sunt quae immediate a Deo fiunt, cum non subdantur secundis causis, non subduntur fato; sicut creatio rerum, glorificatio spiritualium substantiarum, et alia huiusmodi. Et hoc est quod Boetius dicit, quod ea quae sunt primae divinitati propinqua, stabiliter fixa, fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Ex quo etiam patet quod quanto aliquid longius a prima mente discedit, nexibus fati maioribus implicatur; quia magis subiicitur necessitati secundarum causarum.Ссылаются нормы: Q116A4Respondeo, assert-h438c61d9bb946e1744f3cd8d954273e4eb9592d75308dcdda373eb0a3aeab062
section/116-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:8ce80611880f305cd974414742ce26ba883ec0b8d14ae4f50361ac405497bec5LA
Sed contra est quod Boetius dicit, in IV de Consol., quod quaedam quae sub providentia locata sunt, fati seriem superant.Ссылаются нормы: assert-h155ef75e13161d092e768338358ad5d128bc6a68deb34fd3382d89fd5711d9ea
question/116/prooemium · paragraph
la · official · sha256:9ed08c502dd8c9a2cf509ebadfe8527df1510e4d03251a8a4d5aacc74ec6e823LA
Deinde considerandum est de fato. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, an fatum sit. Secundo, in quo sit. Tertio, utrum sit immobile. Quarto, utrum omnia subsint fato.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 117
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q117
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:fa5c24bc69d1f77a663ed8ad8cc2f49df0709bd4fe6dc7e38c89955caad5c629 | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 33
section/117-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6d796250475e4d6283e00fd7e79af2b185e8a8cd2cda1f7ab4f91923b4849f0dLA
Ad primum ergo dicendum quod, sicut iam dictum est, homo docens solummodo exterius ministerium adhibet, sicut medicus sanans, sed sicut natura interior est principalis causa sanationis, ita et interius lumen intellectus est principalis causa scientiae. Utrumque autem horum est a Deo. Et ideo sicut de Deo dicitur, qui sanat omnes infirmitates tuas; ita de eo dicitur, qui docet hominem scientiam, inquantum lumen vultus eius super nos signatur, per quod nobis omnia ostenduntur.Ссылаются нормы: Q117A1Ad1, assert-h203bd08e086a17aa3c202534daea3a3088c4ae9cff652baa14078ddea3462d77
section/117-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2486c1f1c14411b84bc1261c25668dd4ed19761abe2124e08b50cccc905f0014LA
Ad secundum dicendum quod doctor non causat scientiam in discipulo per modum agentis naturalis, ut Averroes obiicit. Unde non oportet quod scientia sit qualitas activa, sed est principium quo aliquis dirigitur in docendo, sicut ars est principium quo aliquis dirigitur in operando.Ссылаются нормы: Q117A1Ad2, assert-h93ae4c78a2109fb2dabe575a69a1ac3e5f8ee71fc9defcee7d80144e73590327
section/117-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0755aa3211e7ecfc8d27e92be4c3a533a4f203a69d527816c10a8a568b04ac7fLA
Ad tertium dicendum quod magister non causat lumen intelligibile in discipulo, nec directe species intelligibiles, sed movet discipulum per suam doctrinam ad hoc, quod ipse per virtutem sui intellectus formet intelligibiles conceptiones, quarum signa sibi proponit exterius.Ссылаются нормы: Q117A1Ad3, assert-h7021a487d50ec0aeecb0aad25f6c4c911a111cb0925e62bb2303676d7584281a
section/117-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bdf7cec6f807d8e3ccb777fe71ee96d63f2bad5053148bbd6e63a7af45ec6c8fLA
Ad quartum dicendum quod signa quae magister discipulo proponit, sunt rerum notarum in universali, et sub quadam confusione; sed ignotarum in particulari, et sub quadam distinctione. Et ideo cum quisque per seipsum scientiam acquirit, non potest dici docere seipsum, vel esse sui ipsius magister, quia non praeexistit in eo scientia completa, qualis requiritur in magistro.Ссылаются нормы: Q117A1Ad4, assert-h358cebc3ea8dd6dfdb66bd889f8d1063a40beaec88f2dfadfbe6e61847b94502
section/117-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:484208046b8ff02f92a349ffce35320423efc2638d086fe2b11043b9278299c1LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non possit alium docere. Dicit enim dominus, Matth. XXIII, nolite vocari Rabbi; ubi dicit Glossa Hieronymi, ne divinum honorem hominibus tribuatis. Esse ergo magistrum pertinet proprie ad divinum honorem. Sed docere est proprium magistri. Homo ergo non potest docere, sed hoc est proprium Dei.Ссылаются нормы: Q117A1Obiectio1, assert-hcc9e16a963cedb71ec01afdbde239ddc2c54d54c7a67da4c9a5cd8273dd54b93, assert-hce91add9afa93468a2943f1214bf0698a4f51a415b3150672bd6e012cc7fd4e9
section/117-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:db78df439360aa0cfac6f25032a8157cb5cab771a64274e2222c6a680483419dLA
Praeterea, si homo alium docet, hoc non est nisi inquantum agit per scientiam suam ad causandum scientiam in alio. Sed qualitas per quam aliquis agit ad faciendum sibi simile, est qualitas activa. Ergo sequitur quod scientia sit qualitas activa, sicut et calor.Ссылаются нормы: Q117A1Obiectio2, assert-h239e068aa913ff6a2baaf779f6fc519549d8edda939d8c8252feceadc77cbb17, assert-hdd42f112b8fe466d68e7ea14946374e86e65d5dee59899dae6ea49e82843b6bc
section/117-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9606bb90b0376584183600e0cc560e7fa078a6fd8a31843275b48ccd0d364e1cLA
Praeterea, ad scientiam requiritur lumen intelligibile, et species rei intellectae. Sed neutrum istorum potest causare unus homo in alio. Ergo unus homo non potest docendo causare scientiam in alio.Ссылаются нормы: Q117A1Obiectio3, assert-h6dd905093d68b1538d7a920f145ecd83e850671957af46e52a2af1a2912b58ad, assert-h84613eb88ca4798956096d9744697c4a534f266c1e2ca9567117d0ff0b92ef70
section/117-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:88d55078afcf69a6699bd0761588aa08d32c72096fa12ae58321da6b6283f3d5LA
Praeterea, doctor nihil agit ad discipulum nisi quod proponit ei quaedam signa, vel vocibus aliquid significando, vel nutibus. Sed proponendo signa non potest aliquis alium docere, causando in eo scientiam. Quia aut proponit signa rerum notarum; aut rerum ignotarum. Si rerum notarum, ille ergo cui signa proponuntur, iam habet scientiam, et eam non acquirit a magistro. Si autem rerum ignotarum, per huiusmodi signa nihil addiscit, sicut si aliquis proponeret alicui Latino verba Graeca, quorum significationem ignoraret, per hoc eum docere non posset. Nullo ergo modo unus homo potest, alium docendo, scientiam in eo causare.Ссылаются нормы: Q117A1Obiectio4, assert-h00ec97e78f4099286ad0e96c3c9a20e82193ad0a8c80b68cc3fb320978450175, assert-h59754505f57eab0622a7a4d1927fb63639d2f52f5ccf831697e11873603a1fce
section/117-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:938e29819f38dde1d17616ea24680e4067a52eee3f0342de6b1cb7fb4c7222e0LA
Respondeo dicendum quod circa hoc diversae fuerunt opiniones. Averroes enim, in Comment. III de anima, posuit unum intellectum possibilem esse omnium hominum, ut supra dictum est. Et ex hoc sequebatur quod eaedem species intelligibiles sint omnium hominum. Et secundum hoc, ponit quod unus homo per doctrinam non causat aliam scientiam in altero ab ea quam ipse habet; sed communicat ei eandem scientiam quam ipse habet, per hoc quod movet eum ad ordinandum phantasmata in anima sua, ad hoc quod sint disposita convenienter ad intelligibilem apprehensionem. Quae quidem opinio quantum ad hoc vera est, quod est eadem scientia in discipulo et magistro, si consideretur identitas secundum unitatem rei scitae, eadem enim rei veritas est quam cognoscit et discipulus et magister. Sed quantum ad hoc quod ponit esse unum intellectum possibilem omnium hominum, et easdem species intelligibiles, differentes solum secundum diversa phantasmata; falsa est eius opinio, ut supra habitum est. Alia est opinio Platonicorum, qui posuerunt quod scientia inest a principio animabus nostris per participationem formarum separatarum, sicut supra habitum est; sed anima ex unione corporis impeditur ne possit considerare libere ea quorum scientiam habet. Et secundum hoc, discipulus a magistro non acquirit scientiam de novo, sed ab eo excitatur ad considerandum ea quorum scientiam habet; ut sic addiscere nihil aliud sit quam reminisci. Sicut etiam ponebant quod agentia naturalia solummodo disponunt ad susceptionem formarum, quas acquirit materia corporalis per participationem specierum separatarum. Sed contra hoc supra ostensum est quod intellectus possibilis animae humanae est in potentia pura ad intelligibilia, secundum quod Aristoteles dicit in III de anima. Et ideo aliter dicendum est, quod docens causat scientiam in addiscente, reducendo ipsum de potentia in actum, sicut dicitur in VIII Physic. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod effectuum qui sunt ab exteriori principio, aliquis est ab exteriori principio tantum; sicut forma domus causatur in materia solum ab arte. Aliquis autem effectus est quandoque quidem ab exteriori principio, quandoque autem ab interiori; sicut sanitas causatur in infirmo quandoque ab exteriori principio, scilicet ab arte medicinae; quandoque autem ab interiori principio ut cum aliquis sanatur per virtutem naturae. Et in talibus effectibus sunt duo attendenda. Primo quidem, quod ars imitatur naturam in sua operatione, sicut enim natura sanat infirmum alterando, digerendo, et expellendo materiam quae causat morbum, ita et ars. Secundo attendendum est, quod principium exterius, scilicet ars, non operatur sicut principale agens, sed sicut coadiuvans agens principale, quod est principium interius, confortando ipsum, et ministrando ei instrumenta et auxilia, quibus utatur ad effectum producendum, sicut medicus confortat naturam, et adhibet ei cibos et medicinas, quibus natura utatur ad finem intentum. Scientia autem acquiritur in homine et ab interiori principio, ut patet in eo qui per inventionem propriam scientiam acquirit; et a principio exteriori, ut patet in eo qui addiscit. Inest enim unicuique homini quoddam principium scientiae, scilicet lumen intellectus agentis, per quod cognoscuntur statim a principio naturaliter quaedam universalia principia omnium scientiarum. Cum autem aliquis huiusmodi universalia principia applicat ad aliqua particularia, quorum memoriam et experimentum per sensum accipit; per inventionem propriam acquirit scientiam eorum quae nesciebat, ex notis ad ignota procedens. Unde et quilibet docens, ex his quae discipulus novit, ducit eum in cognitionem eorum quae ignorabat; secundum quod dicitur in I Poster., quod omnis doctrina et omnis disciplina ex praeexistenti fit cognitione. Ducit autem magister discipulum ex praecognitis in cognitionem ignotorum, dupliciter. Primo quidem, proponendo ei aliqua auxilia vel instrumenta, quibus intellectus eius utatur ad scientiam acquirendam, puta cum proponit ei aliquas propositiones minus universales, quas tamen ex praecognitis discipulus diiudicare potest; vel cum proponit ei aliqua sensibilia exempla, vel similia, vel opposita, vel aliqua huiusmodi ex quibus intellectus addiscentis manuducitur in cognitionem veritatis ignotae. Alio modo, cum confortat intellectum addiscentis; non quidem aliqua virtute activa quasi superioris naturae, sicut supra dictum est de Angelis illuminantibus, quia omnes humani intellectus sunt unius gradus in ordine naturae; sed inquantum proponit discipulo ordinem principiorum ad conclusiones, qui forte per seipsum non haberet tantam virtutem collativam, ut ex principiis posset conclusiones deducere. Et ideo dicitur in I Poster., quod demonstratio est syllogismus faciens scire. Et per hunc modum ille qui demonstrat, auditorem scientem facit.Ссылаются нормы: Q117A1Respondeo, assert-hd3d95e0b46a3407ca92fbc1ce8f4d00d1b93ddaed94a6dd21b36babf2b69cff9
section/117-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:c1fc009773ac91f0cfd8ab94e269ad989e3ae58727767cc2ef2f4330952f41feLA
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. II, in quo positus sum ego praedicator et apostolus, doctor gentium in fide et veritate.Ссылаются нормы: assert-h305e2c2e1ff4cfbf7aa60d1305793e7dfd9619eddc5becba7a81079ffd942be2
section/117-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:466cfc03348b9cf97c049fa101f1ff98adff65fcfd14db24655193c7d6a1ef1bLA
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus, V super Gen. ad Litt., sic exponit illam apostoli auctoritatem. Praemiserat enim apostolus, mihi, omnium sanctorum minimo, data est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Ita dico absconditi, ut tamen innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus, per Ecclesiam scilicet, multiformis sapientia Dei. Quasi dicat, ita hoc sacramentum erat absconditum hominibus, ut tamen Ecclesiae caelesti, quae continetur in principibus et potestatibus, hoc sacramentum notum esset a saeculis, non ante saecula, quia ibi primitus Ecclesia fuit, quo post resurrectionem et ista Ecclesia hominum congreganda est. Potest tamen et aliter dici, quod illud quod absconditum est, non tantum in Deo innotescit Angelis, verum etiam hic eis apparet, cum efficitur atque propalatur, ut Augustinus ibidem subdit. Et sic dum per apostolos impleta sunt Christi et Ecclesiae mysteria, Angelis aliqua apparuerunt de huiusmodi mysteriis, quae ante erant eis occulta. Et per hunc modum potest intelligi quod Hieronymus dicit, quod, apostolis praedicantibus, Angeli aliqua mysteria cognoverunt, quia scilicet per praedicationem apostolorum huiusmodi mysteria explebantur in rebus ipsis, sicut praedicante Paulo convertebantur gentes; de quo apostolus ibi loquitur.Ссылаются нормы: Q117A2Ad1, assert-h56581d2d9d1ffb7dbcfb8b325e805a77733548ad3a9f37cfbc0e5c21976a371c
section/117-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:434560813ebffa87b243eb952f52206728db2bcb22fb1a9954bbd87cb32f9c85LA
Ad secundum dicendum quod apostoli instruebantur immediate a verbo Dei, non secundum eius divinitatem, sed inquantum eius humanitas loquebatur. Unde ratio non sequitur.Ссылаются нормы: Q117A2Ad2, assert-h2d3b9eafa9efc9a75d0ae93f2e7d3ffc42736fe2687a47d7ea72a2c96caae80b
section/117-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:67b3503e2abda76091ed31980cef902a12c21d77d2b2c121540809d288e7936cLA
Ad tertium dicendum quod aliqui homines, etiam in statu viae, sunt maiores aliquibus Angelis, non quidem actu, sed virtute; inquantum scilicet habent caritatem tantae virtutis, ut possint mereri maiorem beatitudinis gradum quam quidam Angeli habeant. Sicut si dicamus semen alicuius magnae arboris esse maius virtute quam aliquam parvam arborem, cum tamen multo minus sit in actu.Ссылаются нормы: Q117A2Ad3, assert-haa12b8703df2078f871f6bf0338e71c1bc5eaa4213373a218e8093ae37da60d8
section/117-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:adfbcc75c7da445b6869e5dbc25b874d04ac31203c1c2fad92bfecbbef31ca0eLA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homines possint docere Angelos. Dicit enim apostolus, ad Ephes. III, ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Sed Ecclesia est congregatio hominum fidelium. Ergo Angelis per homines aliqua innotescunt.Ссылаются нормы: Q117A2Obiectio1, assert-h0eec1cd109f4c57c4d3fb5241b72760a97d63d81bc893e411f983a2a2265d284, assert-h4757c5ac9dd4d490c2d50ff57b947c65d89b50b274fbaf6728732030f1d958ee
section/117-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:75dc9126b44f39348b4051dbab0e6a63fa439e5e835ddc2969392a0fb37e367dLA
Praeterea, Angeli superiores, qui immediate de divinis a Deo illuminantur, inferiores Angelos instruere possunt, ut supra dictum est. Sed aliqui homines immediate de divinis per Dei verbum sunt instructi; sicut maxime patet de apostolis, secundum illud ad Heb. I, novissime, diebus istis, locutus est nobis in filio. Ergo aliqui homines aliquos Angelos docere potuerunt.Ссылаются нормы: Q117A2Obiectio2, assert-h2ef968a5704d74123937d19601317f2cffecb1a5ea723b7f1f5bd79c536d2821, assert-h712914b5cfbf52d6cd6be991ce8f6239b5cfd6ccf93629ef667fbb984f5670ff
section/117-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:19195e918472d0c0f9e269036d46ce9163760c8ad6be9da94ce4b6845c0a0f6fLA
Praeterea, inferiores Angeli a superioribus instruuntur. Sed quidam homines superiores sunt aliquibus Angelis, cum ad supremos ordines Angelorum aliqui homines assumantur, ut Gregorius dicit in quadam homilia. Ergo aliqui inferiores Angeli per aliquos homines de divinis instrui possunt.Ссылаются нормы: Q117A2Obiectio3, assert-h03c2177bb30f783f368017072d62cba402ea24620cedcd4b8465b85874b972c2, assert-h6d8ed7fdf6b4753f21fef9d7611a52cd48ef065670cf95653438135a4555cf5d
section/117-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b5fe1b09b3a125375f5196224779eacb5564fd1bbe36223f833d97ce25908dc2LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, inferiores Angeli loqui quidem possunt superioribus Angelis, manifestando eis suas cogitationes; sed de rebus divinis superiores ab inferioribus nunquam illuminantur. Manifestum est autem quod eo modo quo inferiores Angeli superioribus subduntur, supremi homines subduntur etiam infimis Angelorum. Quod patet per id quod dominus dicit, Matth. XI, inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista; sed qui minor est in regno caelorum, maior est illo. Sic igitur de rebus divinis ab hominibus Angeli nunquam illuminantur. Cogitationes tamen suorum cordium homines Angelis per modum locutionis manifestare possunt, quia secreta cordium scire solius Dei est.Ссылаются нормы: Q117A2Respondeo, assert-h179c78aee2ea983318d8b762056d47074411d53dc30b1fed239f2116b9329484
section/117-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:eacaac0d8dd5b9f35cfdc03eaabeda728255ebe1cf5b8a11a96930b46b9756b2LA
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod omnes divinae illuminationes perferuntur ad homines mediantibus Angelis. Non ergo Angeli instruuntur per homines de divinis.Ссылаются нормы: assert-h0abdf422db4d169f83245593ee2c628615d7348099976b35d8670142a2078798
section/117-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8b8543bfbfd6e2b222136c166bea6244c1e13b33bd25f12b486c932cf871d6b3LA
Ad primum ergo dicendum quod sancti dicuntur miracula facere ex potestate gratiae, non naturae. Quod patet per illud quod Gregorius ibidem dicit, qui filii Dei ex potestate sunt, ut dicit Ioannes, quid mirum si signa facere ex potestate valeant?Ссылаются нормы: Q117A3Ad1, assert-h11affd0fb05fd0d6273b4257b4021800d365055ff858a686931819969dee9927
section/117-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f2eed580123f4b9ffa829fdfc1e5df50ecdde771adec323b6a079fa11e14b836LA
Ad secundum dicendum quod fascinationis causam assignavit Avicenna ex hoc, quod materia corporalis nata est obedire spirituali substantiae magis quam contrariis agentibus in natura. Et ideo quando anima fuerit fortis in sua imaginatione, corporalis materia immutatur secundum eam. Et hanc dicit esse causam oculi fascinantis. Sed supra ostensum est quod materia corporalis non obedit substantiae spirituali ad nutum, nisi soli creatori. Et ideo melius dicendum est, quod ex forti imaginatione animae immutantur spiritus corporis coniuncti. Quae quidem immutatio spirituum maxime fit in oculis, ad quos subtiliores spiritus perveniunt. Oculi autem inficiunt aerem continuum usque ad determinatum spatium, per quem modum specula, si fuerint nova et pura, contrahunt quandam impuritatem ex aspectu mulieris menstruatae, ut Aristoteles dicit in libro de Somn. et Vig. Sic igitur cum aliqua anima fuerit vehementer commota ad malitiam, sicut maxime in vetulabus contingit, efficitur secundum modum praedictum aspectus eius venenosus et noxius, et maxime pueris, qui habent corpus tenerum, et de facili receptivum impressionis. Possibile est etiam quod ex Dei permissione, vel etiam ex aliquo facto occulto, cooperetur ad hoc malignitas Daemonum, cum quibus vetulae sortilegae aliquod foedus habent.Ссылаются нормы: Q117A3Ad2, assert-h8c31709891d99f69b5e698202ec8c8e8cf0f5e4fcba041d39d092ddb84acaf4e
section/117-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2dd5476e090c402b64fa01bfeb6f3fad2d90bab9301074cc40e13e2b0006f568LA
Ad tertium dicendum quod anima corpori humano unitur ut forma, et appetitus sensitivus, qui obedit aliqualiter rationi, ut supra dictum est, est actus alicuius organi corporalis. Et ideo oportet quod ad apprehensionem animae humanae, commoveatur appetitus sensitivus cum aliqua operatione corporali. Ad exteriora vero corpora immutanda apprehensio animae humanae non sufficit, nisi mediante immutatione proprii corporis, ut dictum est.Ссылаются нормы: Q117A3Ad3, assert-h33439ee48fca5cf1291802afa7b485130614984c32739c59648e0edf6bc050fc
section/117-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:1bf8ff1ed0c103947c40f7858916d04a88a556cc8b197c14189dafce96d9615cLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo per virtutem animae possit corporalem materiam immutare. Dicit enim Gregorius, II Dialog., quod sancti miracula aliquando ex prece faciunt, aliquando ex potestate, sicut Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitavit, Ananiam et Saphiram mentientes morti increpando tradidit. Sed in operatione miraculorum fit aliqua immutatio materiae corporalis. Ergo homines virtute suae animae possunt materiam corporalem immutare.Ссылаются нормы: Q117A3Obiectio1, assert-h1fc58a72f05c1f0fd7ded6d18d7f707fd398e257fa39e304d2f7b256fe8d6995, assert-hf2553e41de9b38fb2e285bf6f8a03fe0a403345ec6a312bee3aebd95785aba97
section/117-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:742d0d5cae19f46212cb167c9a00891c6fd20beef38ca8d81a90d95cf18ffda3LA
Praeterea, super illud ad Gal. III, quis vos fascinavit veritati non obedire? Dicit Glossa quod quidam habent oculos urentes, qui solo aspectu inficiunt alios, et maxime pueros. Sed hoc non esset, nisi virtus animae posset materiam corporalem immutare. Ergo homo per virtutem suae animae potest materiam corporalem immutare.Ссылаются нормы: Q117A3Obiectio2, assert-h0c48e8d753c200ce55a0af8625169405be9852527967503bdbd91ab6accdbcd0, assert-h2c85827e1d526323a594e423383d7cae4d2463e671947bab78b861cc5b7749ce
section/117-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c629c3c12b49514ef399cc51285dd5e4c7035bfc2350c4393e8d808f287bfab8LA
Praeterea, corpus humanum est nobilius quam alia inferiora corpora. Sed per apprehensionem animae humanae immutatur corpus humanum ad calorem et frigus, ut patet in irascentibus et timentibus; et quandoque etiam haec immutatio pervenit usque ad aegritudinem et mortem. Ergo multo magis anima hominis potest sua virtute materiam corporalem immutare.Ссылаются нормы: Q117A3Obiectio3, assert-h3dd966d042cdc4d9b475e3b62ca540ca4fedcfb5b91790714b9d884b77a293de, assert-h598d565864ad3e4264beaa4d1d84fc011a315abac0b5bc2fd55ccdcc5e95470f
section/117-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:26375a79a5b73ec64ea6e3dbdb8342ff59826c97a18fcab6659023b1f804b628LA
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est materia corporalis non immutatur ad formam, nisi vel ab agente aliquo composito ex materia et forma; vel ab ipso Deo, in quo virtualiter et materia et forma praeexistit, sicut in primordiali causa utriusque. Unde et de Angelis supra dictum est quod materiam corporalem immutare non possunt naturali virtute, nisi applicando corporalia agentia ad effectus aliquos producendos. Multo igitur minus anima sua virtute naturali potest immutare materiam corporalem, nisi mediantibus aliquibus corporibus.Ссылаются нормы: Q117A3Respondeo, assert-h91b1614123ba7cc7ef891f9142d4da6d9fbb47bee4ed8d740222b7bb44baa1a2
section/117-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:9ab9fc28dbf315eb48f9676173b1f02bc7b82cc925711bf3a507ed18ac1b3685LA
Sed contra est quod dicit Augustinus, in III de Trin., quod materia corporalis soli Deo obedit ad nutum.Ссылаются нормы: assert-h1f6575ad0839b4c0ffcf5486d41801d5ccc119726d0aaeeb65e904f776edce12
section/117-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ac3152b1a2aa471b27c9e1bc159a38f79480d366bce91144be66cdf172559d5bLA
Ad primum ergo dicendum quod substantiae quaedam spirituales sunt, quarum virtutes non determinantur ad aliqua corpora, sicut sunt Angeli, qui sunt naturaliter a corporibus absoluti, et ideo diversa corpora eis possunt obedire ad motum. Si tamen alicuius substantiae separatae virtus motiva determinetur naturaliter ad movendum aliquod corpus, non poterit illa substantia movere aliquod corpus maius, sed minus, sicut, secundum philosophos, motor inferioris caeli non posset movere caelum superius. Unde cum anima secundum suam naturam determinetur ad movendum corpus cuius est forma, nullum aliud corpus sua naturali virtute movere potest.Ссылаются нормы: Q117A4Ad1, assert-h89229606669d215edf8282ad04e777e73199d638fd722c4b0268da5f800c22f0
section/117-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:6a9585dc8946a08b972eacc64bb62a696061d4d4bcca0464fc3fbeb979e88fefLA
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Augustinus X de Civ. Dei, et Chrysostomus super Matth., frequenter Daemones simulant se esse animas mortuorum, ad confirmandum gentilium errorem, qui hoc credebant. Et ideo credibile est quod Simon magus illudebatur ab aliquo Daemone, qui simulabat se esse animam pueri quem ipse occiderat.Ссылаются нормы: Q117A4Ad2, assert-h0d27a1274c018bc1459511f7ce422dd5a68d24845f51431cd4e85a800d2f4662
section/117-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:2d6a6426ae76e55e9d9de983d93bcbf22e834bdf3125d06e3bbf77adc79e443aLA
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima hominis separata possit corpora saltem localiter movere. Substantiae enim spirituali naturaliter obedit corpus ad motum localem, ut supra dictum est. Sed anima separata est substantia spiritualis. Ergo suo imperio potest exteriora corpora movere.Ссылаются нормы: Q117A4Obiectio1, assert-h486a0d5b0673778b190a85b0d51136b220f51aabf11de2291da3c9c13e991351, assert-hb1b1d3db81528f136db15736e3b8b395ba5c25a353b80eb107f83461ca8e9ca0
section/117-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:d0a46765de9cd20a575ec9d70d6092f615d1a4516ffeae4906d2d45b0bcf35ebLA
Praeterea, in itinerario Clementis dicitur, narrante Niceta ad Petrum, quod Simon magus per magicas artes pueri a se interfecti animam retinebat, per quam magicas operationes efficiebat. Sed hoc esse non potuisset sine aliqua corporum transmutatione, ad minus locali. Ergo anima separata habet virtutem localiter movendi corpora.Ссылаются нормы: Q117A4Obiectio2, assert-h0b974c10a789508c199d6af319f000b0a46148c90af3c884196c7a02c04db996, assert-h128967c8d3f8d664de545ccca78cd6c0a6199451f60555e5ad87a0e42df005fc
section/117-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3cce521565dd22ae5b19ac6527193adee466422405e267923fccf2f8518898eaLA
Respondeo dicendum quod anima separata sua naturali virtute non potest movere aliquod corpus. Manifestum est enim quod, cum anima est corpori unita, non movet corpus nisi vivificatum, unde si aliquod membrum corporis mortificetur, non obedit animae ad motum localem. Manifestum est autem quod ab anima separata nullum corpus vivificatur. Unde nullum corpus obedit ei ad motum localem, quantum est ex virtute suae naturae, supra quam potest aliquid ei conferri virtute divina.Ссылаются нормы: Q117A4Respondeo, assert-ha4d2b218835b2efdbf444f6ae839ccf7f2a554296132333030b7a65b09910a95
section/117-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:97aa92237284fe8ea23901b095ebea1d1c6c48454996069bfd306f79fc22e54aLA
Sed contra est quod philosophus dicit, in libro de anima quod anima non potest movere quodcumque corpus, sed solummodo proprium.Ссылаются нормы: assert-heb74f9e2bd174e65fcb49353b1053bb09571116daf79429624dbdb98319734af
question/117/prooemium · paragraph
la · official · sha256:f1c1621098451ca55e058754260e18033af98789785c6bad1417f3bf50712708LA
Postea considerandum est de his quae pertinent ad actionem hominis, qui est compositus ex spirituali et corporali creatura. Et primo considerandum est de actione hominis; secundo, de propagatione hominis ex homine. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum unus homo possit docere alium, causando in ipso scientiam. Secundo, utrum homo possit docere Angelum. Tertio, utrum homo per virtutem suae animae possit immutare materiam corporalem. Quarto, utrum anima hominis separata possit movere corpora motu locali.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 118
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q118
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:363a073f8fa8fb74d3350b688751d1129e493f4e047f2210bc1f73fba721e05d | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 31
section/118-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c274229fa55b65f573d4a1dd0868c336ec2b4834c9a6aec143f2d0906e577065LA
Ad primum ergo dicendum quod anima sensitiva non est substantia perfecta per se subsistens. Et de hoc supra dictum est, nec oportet hic iterare.Ссылаются нормы: Q118A1Ad1, assert-h505c6bd22a1137b6cfa257bf88ee7f5b4fb062069c4e57864d4b7dace76d3775
section/118-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:bbd973dc386cd6546111e7826905aad0d07dd398cf29f91f0af9277e26b5cce4LA
Ad secundum dicendum quod virtus generativa non generat solum in virtute propria, sed in virtute totius animae, cuius est potentia. Et ideo virtus generativa plantae generat plantam; virtus vero generativa animalis generat animal. Quanto enim anima fuerit perfectior, tanto virtus eius generativa ordinatur ad perfectiorem effectum.Ссылаются нормы: Q118A1Ad2, assert-h549c7c754583f6ed42e4683139dc95f35d49ba7b25d5688baf5798902ca86b77
section/118-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:1f1ed403477517729eec08b08651c30f0506203777b67872e6a958dca5c5667dLA
Ad tertium dicendum quod illa vis activa quae est in semine, ex anima generantis derivata, est quasi quaedam motio ipsius animae generantis, nec est anima, aut pars animae, nisi in virtute; sicut in serra vel securi non est forma lecti, sed motio quaedam ad talem formam. Et ideo non oportet quod ista vis activa habeat aliquod organum in actu; sed fundatur in ipso spiritu incluso in semine, quod est spumosum, ut attestatur eius albedo. In quo etiam spiritu est quidam calor ex virtute caelestium corporum, quorum etiam virtute agentia inferiora agunt ad speciem, ut supra dictum est. Et quia in huiusmodi spiritu concurrit virtus animae cum virtute caelesti, dicitur quod homo generat hominem, et sol. Calidum autem elementare se habet instrumentaliter ad virtutem animae, sicut etiam ad virtutem nutritivam, ut dicitur in II de anima.Ссылаются нормы: Q118A1Ad3, assert-hb762e1118941d6b371b98cd88bb2865599d23b943ae5536622ded4715dab0658
section/118-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:96fb5ab3aa5fe382a1f53aba1ed14b7505a44dd97d67da61f4e4d005e97ed694LA
Ad quartum dicendum quod in animalibus perfectis, quae generantur ex coitu, virtus activa est in semine maris, secundum philosophum in libro de Generat. Animal.; materia autem foetus est illud quod ministratur a femina. In qua quidem materia statim a principio est anima vegetabilis, non quidem secundum actum secundum, sed secundum actum primum, sicut anima sensitiva est in dormientibus. Cum autem incipit attrahere alimentum, tunc iam actu operatur. Huiusmodi igitur materia transmutatur a virtute quae est in semine maris, quousque perducatur in actum animae sensitivae, non ita quod ipsamet vis quae erat in semine, fiat anima sensitiva; quia sic idem esset generans et generatum; et hoc magis esset simile nutritioni et augmento, quam generationi, ut philosophus dicit. Postquam autem per virtutem principii activi quod erat in semine, producta est anima sensitiva in generato quantum ad aliquam partem eius principalem, tunc iam illa anima sensitiva prolis incipit operari ad complementum proprii corporis, per modum nutritionis et augmenti. Virtus autem activa quae erat in semine, esse desinit, dissoluto semine, et evanescente spiritu qui inerat. Nec hoc est inconveniens, quia vis ista non est principale agens, sed instrumentale; motio autem instrumenti cessat, effectu iam producto in esse.Ссылаются нормы: Q118A1Ad4, assert-h5101006665b6074e49813faa0b62429005affbfeff0e4ebbb654bc1b04ac3774
section/118-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:9622bb03fd4390d14663f3bddb0f0e371465f70010223993e713e4e918fb7a0dLA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima sensitiva non traducatur cum semine, sed sit per creationem a Deo. Omnis enim substantia perfecta quae non est composita ex materia et forma, si esse incipiat, hoc non est per generationem, sed per creationem, quia nihil generatur nisi ex materia. Sed anima sensitiva est substantia perfecta, alioquin non posset movere corpus, et cum sit forma corporis, non est ex materia et forma composita. Ergo non incipit esse per generationem, sed per creationem.Ссылаются нормы: Q118A1Obiectio1, assert-h469700a1caf138689e4167291fd0fbb36baab67cc6b862f1e0a3c43c0b12ff65, assert-h90c19a94687ca802845d0c52f74a851cc5fe7947b254e0f29d3fc483e6231cab
section/118-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2ebb63440b98a52e5dc61578afcd4350e73b2e687a326abc3aba2385ed64714bLA
Praeterea, principium generationis in rebus viventibus est per potentiam generativam; quae, cum numeretur inter vires animae vegetabilis, est infra animam sensitivam. Nihil autem agit ultra suam speciem. Ergo anima sensitiva non potest causari per vim generativam animalis.Ссылаются нормы: Q118A1Obiectio2, assert-he3f2298abaa2ca8e6baa6ffce34088f237d1c9dc76087138c3453112c186300a
section/118-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:a126e208bc0330fef5aa257e03115fc55edc887b9e3826bfb041d16e7907aca6LA
Praeterea, generans generat sibi simile, et sic oportet quod forma generati sit actu in causa generationis. Sed anima sensitiva non est actu in semine, nec ipsa nec aliqua pars eius, quia nulla pars animae sensitivae est nisi in aliqua parte corporis; in semine autem non est aliqua corporis particula, quia nulla particula corporis est quae non fiat ex semine, et per virtutem seminis. Ergo anima sensitiva non causatur ex semine.Ссылаются нормы: Q118A1Obiectio3, assert-h93c834cf8256dfb5786c527dad4e28ade257508fbba3af70e798937f16bd61c4, assert-hbd1996afc9de9a53bbc93342e9c4e46c5b32e50cd519fe651110efe8bd997312
section/118-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:50de929f0ef743348f868bc10c12b612729252ff7fcae272c539b061d80399b3LA
Praeterea, si in semine est aliquod principium activum animae sensitivae, aut illud principium manet, generato iam animali; aut non manet. Sed manere non potest. Quia vel esset idem cum anima sensitiva animalis generati, et hoc est impossibile, quia sic esset idem generans et generatum, faciens et factum. Vel esset aliquid aliud, et hoc etiam est impossibile, quia supra ostensum est quod in uno animali non est nisi unum principium formale, quod est una anima. Si autem non manet, hoc etiam videtur impossibile, quia sic aliquod agens ageret ad corruptionem sui ipsius, quod est impossibile. Non ergo anima sensitiva potest generari ex semine.Ссылаются нормы: Q118A1Obiectio4, assert-h2ef027999bde136a5ee456d6a7b5dedc91553422bc98effba5a86dd803106457, assert-he20c7c08911be6fef0da58a01b12f51b2aafd6398a01742efe7e308134a19bb0
section/118-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:37278642a544016fddab1d5c08aa2b58de5abd97d5a07abb8b0d4e70c2eea57aLA
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt animas sensitivas animalium a Deo creari. Quae quidem positio conveniens esset, si anima sensitiva esset res subsistens, habens per se esse et operationem. Sic enim, sicut per se haberet esse et operationem, ita per se deberetur ei fieri. Et cum res simplex et subsistens non possit fieri nisi per creationem, sequeretur quod anima sensitiva procederet in esse per creationem. Sed ista radix est falsa, scilicet quod anima sensitiva per se habeat esse et operationem, ut ex superioribus patet, non enim corrumperetur, corrupto corpore. Et ideo, cum non sit forma subsistens, habet se in essendo ad modum aliarum formarum corporalium, quibus per se non debetur esse, sed esse dicuntur inquantum composita subsistentia per eas sunt. Unde et ipsis compositis debetur fieri. Et quia generans est simile generato, necesse est quod naturaliter tam anima sensitiva, quam aliae huiusmodi formae, producantur in esse ab aliquibus corporalibus agentibus transmutantibus materiam de potentia in actum, per aliquam virtutem corpoream quae est in eis. Quanto autem aliquod agens est potentius, tanto potest suam actionem diffundere ad magis distans, sicut quanto aliquod corpus est magis calidum, tanto ad remotius calefactionem producit. Corpora igitur non viventia, quae sunt inferiora naturae ordine, generant quidem sibi simile, non per aliquod medium, sed per seipsa; sicut ignis per seipsum generat ignem. Sed corpora viventia, tanquam potentiora, agunt ad generandum sibi simile et sine medio, et per medium. Sine medio quidem, in opere nutritionis, in quo caro generat carnem, cum medio vero, in actu generationis, quia ex anima generantis derivatur quaedam virtus activa ad ipsum semen animalis vel plantae, sicut et a principali agente derivatur quaedam vis motiva ad instrumentum. Et sicut non refert dicere quod aliquid moveatur ab instrumento, vel a principali agente; ita non refert dicere quod anima generati causetur ab anima generantis, vel a virtute derivata ab ipsa, quae est in semine.Ссылаются нормы: Q118A1Respondeo, assert-hcbfab93c04a801c0c207a47a707f0b8b73fb1a84d82b2b19297a9ff0dcd51ac4
section/118-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:44ac5d1ed3d70ea7ad9340b9c300673e32fe2746ad98fa36044a917d96809716LA
Sed contra, ita se habet virtus quae est in semine, ad animalia quae ex semine generantur, sicut se habet virtus quae est in elementis mundi, ad animalia quae ex elementis mundi producuntur, sicut quae ex putrefactione generantur. Sed in huiusmodi animalibus animae producuntur ex virtute quae est in elementis; secundum illud Gen. I, producant aquae reptile animae viventis. Ergo et animalium quae generantur ex semine, animae producuntur ex virtute quae est in semine.Ссылаются нормы: assert-h0631d8af2e9639690773708f4ad5da63aa634a5e38922b95c56fdbfddd0f600d
section/118-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:af5443e7667064e1c10c43c613382cc15a03f44fa0133023223baafed03e89c4LA
Ad primum ergo dicendum quod in auctoritate illa ponitur per synecdochen pars pro toto, idest anima pro toto homine.Ссылаются нормы: Q118A2Ad1, assert-h66c8e69c73ffc49b16b7f0e8970b53a6f7bcfa571131227aea62f3325ba4f9b3
section/118-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2e5565ad50668f549d74f49e63a40a6e7bf45968d2e3a2e446edd31fe6884cc7LA
Ad secundum dicendum quod aliqui dixerunt quod operationes vitae quae apparent in embryone, non sunt ab anima eius, sed ab anima matris; vel a virtute formativa quae est in semine. Quorum utrumque falsum est, opera enim vitae non possunt esse a principio extrinseco, sicut sentire, nutriri et augeri. Et ideo dicendum est quod anima praeexistit in embryone a principio quidem nutritiva, postmodum autem sensitiva, et tandem intellectiva. Dicunt ergo quidam quod supra animam vegetabilem quae primo inerat, supervenit alia anima, quae est sensitiva; et supra illam iterum alia, quae est intellectiva. Et sic sunt in homine tres animae, quarum una est in potentia ad aliam. Quod supra improbatum est. Et ideo alii dicunt quod illa eadem anima quae primo fuit vegetativa tantum, postmodum, per actionem virtutis quae est in semine, perducitur ad hoc quod fiat etiam sensitiva; et tandem perducitur ad hoc ut ipsa eadem fiat intellectiva, non quidem per virtutem activam seminis, sed per virtutem superioris agentis, scilicet Dei deforis illustrantis. Et propter hoc dicit philosophus quod intellectus venit ab extrinseco. Sed hoc stare non potest. Primo quidem, quia nulla forma substantialis recipit magis et minus; sed superadditio maioris perfectionis facit aliam speciem, sicut additio unitatis facit aliam speciem in numeris. Non est autem possibile ut una et eadem forma numero sit diversarum specierum. Secundo, quia sequeretur quod generatio animalis esset motus continuus, paulatim procedens de imperfecto ad perfectum; sicut accidit in alteratione. Tertio, quia sequeretur quod generatio hominis aut animalis non sit generatio simpliciter, quia subiectum eius esset ens actu. Si enim a principio in materia prolis est anima vegetabilis, et postmodum usque ad perfectum paulatim perducitur; erit semper additio perfectionis sequentis sine corruptione perfectionis praecedentis. Quod est contra rationem generationis simpliciter. Quarto, quia aut id quod causatur ex actione Dei, est aliquid subsistens, et ita oportet quod sit aliud per essentiam a forma praeexistente, quae non erat subsistens; et sic redibit opinio ponentium plures animas in corpore. Aut non est aliquid subsistens, sed quaedam perfectio animae praeexistentis, et sic ex necessitate sequitur quod anima intellectiva corrumpatur, corrupto corpore; quod est impossibile. Est autem et alius modus dicendi, secundum eos qui ponunt unum intellectum in omnibus. Quod supra improbatum est. Et ideo dicendum est quod, cum generatio unius semper sit corruptio alterius, necesse est dicere quod tam in homine quam in animalibus aliis, quando perfectior forma advenit, fit corruptio prioris, ita tamen quod sequens forma habet quidquid habebat prima, et adhuc amplius. Et sic per multas generationes et corruptiones pervenitur ad ultimam formam substantialem, tam in homine quam in aliis animalibus. Et hoc ad sensum apparet in animalibus ex putrefactione generatis. Sic igitur dicendum est quod anima intellectiva creatur a Deo in fine generationis humanae, quae simul est et sensitiva et nutritiva, corruptis formis praeexistentibus.Ссылаются нормы: Q118A2Ad2, assert-h40abdf199c43ce79b69b6e7ba70a3590787d43dac69bd5f44dc89865489eb0a2
section/118-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:25c9d7b3b693fba4b0e9abf6cb6ca31fe7f1524b731538389748013c1f5c5697LA
Ad tertium dicendum quod ratio illa locum habet in diversis agentibus non ordinatis ad invicem. Sed si sint multa agentia ordinata, nihil prohibet virtutem superioris agentis pertingere ad ultimam formam; virtutes autem inferiorum agentium pertingere solum ad aliquam materiae dispositionem; sicut virtus seminis disponit materiam, virtus autem animae dat formam, in generatione animalis. Manifestum est autem ex praemissis quod tota natura corporalis agit ut instrumentum spiritualis virtutis; et praecipue Dei. Et ideo nihil prohibet quin formatio corporis sit ab aliqua virtute corporali, anima autem intellectiva sit a solo Deo.Ссылаются нормы: Q118A2Ad3, assert-h5f15a6ddd2d74dbae9bd1f2741af6537919fd98d3f5c0fbd876022a74fa9a8ad
section/118-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a01b59a1ee564aa1cd7263dc5791509fba9351fe1c3127c7d19d6d7f60a99081LA
Ad quartum dicendum quod homo generat sibi simile, inquantum per virtutem seminis eius disponitur materia ad susceptionem talis formae.Ссылаются нормы: Q118A2Ad4, assert-h52919db979a8ffd2fcc404532dd115debbb24f492233dcc7ec7c850239ad6476
section/118-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:8a1d13ebf41e0f48216f244ee767b60aae0bfafdfa6007087c299e1764ebef5bLA
Ad quintum dicendum quod in actione adulterorum, illud quod est naturae, bonum est, et huic cooperatur Deus. Quod vero est inordinatae voluptatis, malum est, et huic Deus non cooperatur.Ссылаются нормы: Q118A2Ad5, assert-h446b43619e57f6b799a5f32222099c932b304bc62a9be592f075dd735b61302a
section/118-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:fcbc58ac34583eb17aff7ac66a27bb9d84e464384058b2ca46175f57485459d3LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima intellectiva causetur ex semine. Dicitur enim Gen. XLVI, cunctae animae quae egressae sunt de femore Iacob, sexaginta sex. Sed nihil egreditur de femore hominis, nisi inquantum causatur ex semine. Ergo anima intellectiva causatur ex semine.Ссылаются нормы: Q118A2Obiectio1, assert-h14d6e8586f8359c8e9471ba11500b8959bddd09c42e7f587adfdb62797a285bd, assert-h88b4ad9c3f86729fdd9d541dac5cfc16f53c0f517136e6e7bc4182602f9fa65d
section/118-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:300af0a2833bc6b19a718b17db7d3c4cc0f2b077d2fcd364946f12480a685be8LA
Praeterea, sicut supra ostensum est, in homine est una et eadem anima secundum substantiam, intellectiva, sensitiva et nutritiva. Sed anima sensitiva in homine generatur ex semine, sicut in aliis animalibus, unde et philosophus dicit in libro de Generat. Animal., quod non simul fit animal et homo, sed prius fit animal habens animam sensitivam. Ergo et anima intellectiva causatur ex semine.Ссылаются нормы: Q118A2Obiectio2, assert-h5ed75bf197bbb6986ee15e5fb5d019d58b12153625d6deb0bff6aed309509beb, assert-h93b06d5f201feedc17cd7929a144bc52ce427483067583dff2c9b433483fcadf
section/118-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:3d008b212c33c7564225297ab15e0b490128b537c87903366bb75593131d7473LA
Praeterea, unum et idem agens, est cuius actio terminatur ad formam, et materiam, alioquin ex forma et materia non fieret unum simpliciter. Sed anima intellectiva est forma corporis humani, quod formatur per virtutem seminis. Ergo et anima intellectiva per virtutem seminis causatur.Ссылаются нормы: Q118A2Obiectio3, assert-h246e44f0f1a7f67b3ecaeb0395469e1f2b191e711ed043de2a8ed8faf1665d53, assert-h85b80845d7c055a3cf5dcda69c699032779e23684cab3cca6d6caa6dafecff18
section/118-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:68597a1d38774d9921742e94f8a80b891518060514841a6063fe7c82bf932288LA
Praeterea, homo generat sibi simile secundum speciem. Sed species humana constituitur per animam rationalem. Ergo anima rationalis est a generante.Ссылаются нормы: Q118A2Obiectio4, assert-h4234d20715227361e81ae6d135db20aa9c839ba6ca2c49b3936189157dd8fc3a, assert-hf363e932e86b6525f9e1998d631b075ab8e011b200b6bb16b466ee02d34cef8b
section/118-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:e8e006213fb1c2361271f5066b340a874a99eb0f7c51d85880b0b147abdf2ab6LA
Praeterea, inconveniens est dicere quod Deus cooperetur peccantibus. Sed si animae rationales crearentur a Deo, Deus interdum cooperaretur adulteris, de quorum illicito coitu proles interdum generatur. Non ergo animae rationales creantur a Deo.Ссылаются нормы: Q118A2Obiectio5, assert-h6a949b98daecd3578df58a61f6466312b67290b5a892f371d29be8a287d2bfbb, assert-hc5cbd71fe38a2a0bccd9f88cc7eb62caec2fa05bc357439b6665b5ef3876e2c5
section/118-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:3942f93b5bc3c14cfa14043c7a79fe9c4b7acdf073bef10427f5bd60cbedb7c7LA
Respondeo dicendum quod impossibile est virtutem activam quae est in materia, extendere suam actionem ad producendum immaterialem effectum. Manifestum est autem quod principium intellectivum in homine est principium transcendens materiam, habet enim operationem in qua non communicat corpus. Et ideo impossibile est quod virtus quae est in semine, sit productiva intellectivi principii. Similiter etiam quia virtus quae est in semine agit in virtute animae generantis, secundum quod anima generantis est actus corporis, utens ipso corpore in sua operatione. In operatione autem intellectus non communicat corpus. Unde virtus intellectivi principii, prout intellectivum est, non potest ad semen pervenire. Et ideo philosophus, in libro de Generat. Animal., dicit, relinquitur intellectus solus de foris advenire. Similiter etiam anima intellectiva, cum habeat operationem sine corpore, est subsistens, ut supra habitum est, et ita sibi debetur esse et fieri. Et cum sit immaterialis substantia, non potest causari per generationem, sed solum per creationem a Deo. Ponere ergo animam intellectivam a generante causari, nihil est aliud quam ponere eam non subsistentem; et per consequens corrumpi eam cum corpore. Et ideo haereticum est dicere quod anima intellectiva traducatur cum semine.Ссылаются нормы: Q118A2Respondeo, assert-hd090044056a98106ef3c79d53ffa98f8a89dd3784fd16303cf0ce1ac00789496
section/118-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:4d7f9901d358fd764648b0778522823b50da8bd3164cfa8d9b49b03c5847e2f4LA
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., quod animae rationales non seminantur per coitum.Ссылаются нормы: assert-h757d95dec689049b8c3ab14a81384d1cbc4281b2d804df456ee92773bf9cd8d7
section/118-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:ec9d6012e36bd7d52cc6a1aca96d7c91c590696d23af9082dd9a334518ebb179LA
Ad primum ergo dicendum quod Deus dicitur cessasse die septimo, non quidem ab omni opere, cum dicatur Ioan. V, pater meus usque modo operatur; sed a novis rerum generibus et speciebus condendis, quae in operibus primis non aliquo modo praeextiterint. Sic enim animae quae nunc creantur, praeextiterunt secundum similitudinem speciei in primis operibus, in quibus anima Adae creata fuit.Ссылаются нормы: Q118A3Ad1, assert-h6ecbb90232227f5271f15e480172eee971033c497873ebabd82651c41e0f8f8b
section/118-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a27760dd560ef79a4313e8d3735ce3e06b82fa71cfaad070b8741ced1ae4cb55LA
Ad secundum dicendum quod perfectioni universi, quantum ad numerum individuorum, quotidie potest addi aliquid, non autem quantum ad numerum specierum.Ссылаются нормы: Q118A3Ad2, assert-h69153731b7088521970e7dcce8b0f5ce150b525972dd880443e865e3be608ebf
section/118-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f5bc2bf16529c9b8450d2539f604f26b849a724be8d6cd0dcace23882de98105LA
Ad tertium dicendum quod hoc quod anima remanet sine corpore, contingit per corporis corruptionem, quae consecuta est ex peccato. Unde non fuit conveniens quod ab hoc inciperent Dei opera, quia, sicut scriptum est Sap. I, Deus mortem non fecit, sed impii manibus et verbis accersierunt eam.Ссылаются нормы: Q118A3Ad3, assert-h74370f5d08d77b8c531bb33229ed14e80752fc5ef22bee9bbc755035fd08463a
section/118-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:74ed4bc98052eddc6a7f364bcf0050251daaa6d89dd16deee27499c61334cedbLA
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod animae humanae fuerint creatae simul a principio mundi. Dicitur enim Gen. II, requievit Deus ab omni opere quod patrarat. Hoc autem non esset, si quotidie novas animas crearet. Ergo omnes animae sunt simul creatae.Ссылаются нормы: Q118A3Obiectio1, assert-h18fc07a73223a463f2aef7a5cbfb13d3517962be3e2ab0c79a8420daefd7f6dd
section/118-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:70b55591a40ed482db01bf0d9f0319e33c869275fc7f19f339e2cf7746317d44LA
Praeterea, ad perfectionem universi maxime pertinent substantiae spirituales. Si igitur animae simul crearentur cum corporibus, quotidie innumerabiles spirituales substantiae perfectioni universi adderentur, et sic universum a principio fuisset imperfectum. Quod est contra illud quod dicitur Gen. II, Deum omne opus suum complesse.Ссылаются нормы: Q118A3Obiectio2, assert-h479542967cbba47f5980d938af3679eb098a094a2a68aaa21686ca3950fd55e6
section/118-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:f11fa60767ec65591cb79c8a61057ab9646b18b7928fc2946df4517db56a220aLA
Praeterea, finis rei respondet eius principio. Sed anima intellectiva remanet, destructo corpore. Ergo incoepit esse ante corpus.Ссылаются нормы: Q118A3Obiectio3, assert-h1366f6a1eb37796f02cdf4810d03b9cf61b8d28270a4d3c8ac488b4b87c1d63f, assert-h19979f1474ec2452c6fbb01d44f710a521d8bbb84203a02a95aab3cd1b0edee7
section/118-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:b277098398272b42ff3aba8e5533176b2672611151a614dd67e1585c3e19c244LA
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod animae intellectivae accidat uniri corpori, ponentes eam esse eiusdem conditionis cum substantiis spiritualibus quae corpori non uniuntur. Et ideo posuerunt animas hominum simul a principio cum Angelis creatas. Sed haec opinio falsa est. Primo quidem, quantum ad radicem. Si enim accidentaliter conveniret animae corpori uniri, sequeretur quod homo, qui ex ista unione constituitur, esset ens per accidens; vel quod anima esset homo, quod falsum est, ut supra ostensum est. Quod etiam anima humana non sit eiusdem naturae cum Angelis, ipse diversus modus intelligendi ostendit, ut supra ostensum est, homo enim intelligit a sensibus accipiendo, et convertendo se ad phantasmata, ut supra ostensum est. Et ideo indiget uniri corpori, quo indiget ad operationem sensitivae partis. Quod de Angelo dici non potest. Secundo apparet falsitas in ipsa positione. Si enim animae naturale est corpori uniri, esse sine corpore est sibi contra naturam, et sine corpore existens non habet suae naturae perfectionem. Non fuit autem conveniens ut Deus ab imperfectis suum opus inchoaret, et ab his quae sunt praeter naturam, non enim fecit hominem sine manu aut sine pede, quae sunt partes naturales hominis. Multo igitur minus fecit animam sine corpore. Si vero aliquis dicat quod non est naturale animae corpori uniri, oportet inquirere causam quare sint corporibus unitae. Oportet autem dicere quod aut hoc sit factum ex eius voluntate; aut ex alia causa. Si ex eius voluntate, videtur hoc esse inconveniens. Primo quidem, quia haec voluntas irrationabilis esset, si non indigeret corpore, et vellet ei uniri, si enim eo indigeret, naturale esset ei quod corpori uniretur, quia natura non deficit in necessariis. Secundo, quia nulla ratio esset quare animae a principio mundi creatae, post tot tempora voluntas accesserit ut nunc corpori uniatur. Est enim substantia spiritualis supra tempus, utpote revolutiones caeli excedens. Tertio quia videretur a casu esse quod haec anima huic corpori uniretur, cum ad hoc requiratur concursus duarum voluntatum, scilicet animae advenientis, et hominis generantis. Si autem praeter voluntatem ipsius corpori unitur, et praeter eius naturam; oportet quod hoc sit ex causa violentiam inferente, et sic erit ei poenale et triste. Quod est secundum errorem Origenis, qui posuit animas incorporari propter poenam peccati. Unde cum haec omnia sint inconvenientia, simpliciter confitendum est quod animae non sunt creatae ante corpora, sed simul creantur cum corporibus infunduntur.Ссылаются нормы: Q118A3Respondeo, assert-h762b05d8629948723be182bcf54945b3498d47082197a21048b297ef8cd8b63f
section/118-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:aaafb40f0354289ae94328b6897037ef23502a935846d3541349844e7be04f69LA
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., quod simul anima creatur cum corpore.Ссылаются нормы: assert-hd63e0c634d3e5a8e6094d050cd518bc518d73d05255b350c43df0e063bbb0103
question/118/prooemium · paragraph
la · official · sha256:619f25ec4d4f1e39c98f39d496457f98999b6dc2ac858a05b53aea981c7e3f5dLA
Deinde considerandum est de traductione hominis ex homine. Et primo, quantum ad animam; secundo, quantum ad corpus. Circa primum quaeruntur tria. Primo, utrum anima sensitiva traducatur cum semine. Secundo, utrum anima intellectiva. Tertio, utrum omnes animae fuerint simul creatae.Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 119
- edition
- urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-gubernatione#LEONINA_CT_Q119
- язык
- la
- официальность
- unofficial
- материализация
- PINNED_UNOFFICIAL_COPY
- жизненный цикл
- adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]
Публикации
| URI | Тип | documentHash | Получено |
|---|---|---|---|
| https://www.corpusthomisticum.org/sth1103.html | text/plain; charset=utf-8 | sha256:cba047cdf8355f984532ada9b09871ef3ed7600b59a7a087d3eaf87714fff68c | 2026-09-18T21:00:00Z |
Фрагменты — 23
section/119-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:399a3b7fae80465464bc34d05e0dd0500cf494dbcfa56c85b9d88def00f27ab6LA
Ad primum ergo dicendum quod dominus non dicit quod totum quod in os intrat, per secessum emittatur, sed omne, quia de quolibet cibo aliquid impurum per secessum emittitur. Vel potest dici quod quidquid ex alimento generatur, potest etiam per calorem naturalem resolvi, et per poros quosdam occultos emitti, ut Hieronymus exponit.Ссылаются нормы: Q119A1Ad1, assert-h3b3b3792bf46413d336ac6aaf9ca05d6d5664efe1fa889e5e79528c84c486ef9
section/119-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9649f173a5958a6ae1990c39218f1a71865e6f3eef10b41cc66c4d5b8e6b7da8LA
Ad secundum dicendum quod aliqui per carnem secundum speciem intellexerunt id quod primo accipit speciem humanam, quod sumitur a generante, et hoc dicunt semper manere, quousque individuum durat. Carnem vero secundum materiam dicunt esse quae generatur ex alimento, et hanc dicunt non semper permanere, sed quod sicut advenit, ita abscedit. Sed hoc est contra intentionem Aristotelis. Dicit enim ibi quod, sicut in unoquoque habentium speciem in materia, puta in ligno et lapide, ita et in carne hoc est secundum speciem, et illud secundum materiam. Manifestum est autem quod praedicta distinctio locum non habet in rebus inanimatis, quae non generantur ex semine, nec nutriuntur. Et iterum, cum id quod ex alimento generatur, adiungatur corpori nutrito per modum mixtionis, sicut aqua miscetur vino, ut ponit exemplum ibidem philosophus; non potest alia esse natura eius quod advenit, et eius cui advenit, cum iam sit factum unum per veram mixtionem. Unde nulla ratio est quod unum consumatur per calorem naturalem, et alterum maneat. Et ideo aliter dicendum est, quod haec distinctio philosophi non est secundum diversas carnes, sed est eiusdem carnis secundum diversam considerationem. Si enim consideretur caro secundum speciem, idest secundum id quod est formale in ipsa, sic semper manet, quia semper manet natura carnis, et dispositio naturalis ipsius. Sed si consideretur caro secundum materiam, sic non manet, sed paulatim consumitur et restauratur, sicut patet in igne fornacis, cuius forma manet, sed materia paulatim consumitur, et alia in locum eius substituitur.Ссылаются нормы: Q119A1Ad2, assert-h6f3f55a8c4804ade0fb0d33fc28c778af925ef92b7fe93cd0cb80282c88363d9
section/119-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:217ce2d7aa58bb18004fe9f33b4253bdeed07d53071febf4da9b48f10b137adcLA
Ad tertium dicendum quod ad humidum radicale intelligitur pertinere totum id in quo fundatur virtus speciei. Quod si subtrahatur, restitui non potest, sicut si amputetur manus aut pes, vel aliquid huiusmodi. Sed humidum nutrimentale est quod nondum pervenit ad suscipiendum perfecte naturam speciei, sed est in via ad hoc; sicut est sanguis, et alia huiusmodi. Unde si talia subtrahantur, remanet adhuc virtus speciei in radice, quae non tollitur.Ссылаются нормы: Q119A1Ad3, assert-hdf1cfb937314af7d70e354d8e19bb50894b42723753596cb7036603f3cc1194f
section/119-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:f39a9b92ac73c2b35677dc1458cf86c098a2dab84cc3cfc30e39f6d1ddf4a0e1LA
Ad quartum dicendum quod omnis virtus in corpore passibili per continuam actionem debilitatur, quia huiusmodi agentia etiam patiuntur. Et ideo virtus conversiva in principio quidem tam fortis est, ut possit convertere non solum quod sufficit ad restaurationem deperditi, sed etiam ad augmentum. Postea vero non potest convertere nisi quantum sufficit ad restaurationem deperditi, et tunc cessat augmentum. Demum nec hoc potest, et tunc fit diminutio. Deinde, deficiente huiusmodi virtute totaliter, animal moritur. Sicut virtus vini convertentis aquam admixtam, paulatim per admixtionem aquae debilitatur, ut tandem totum fiat aquosum, ut philosophus exemplificat in I de Generat.Ссылаются нормы: Q119A1Ad4, assert-hdb8a05445d5835c2e578f35653755be6a75a3227caa55b617dca176ece398ccf
section/119-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:188571cbaffd507c52eec10097bf9376725db702cee121c267d0a0b41a0314b8LA
Ad quintum dicendum quod, sicut philosophus dicit in I de Generat. quando aliqua materia per se convertitur in ignem, tunc dicitur ignis de novo generari, quando vero aliqua materia convertitur in ignem praeexistentem, dicitur ignis nutriri. Unde si tota materia simul amittat speciem ignis, et alia materia convertatur in ignem, erit alius ignis numero. Si vero, paulatim combusto uno ligno, aliud substituatur, et sic deinceps quousque omnia prima consumantur, semper remanet idem ignis numero, quia semper quod additur, transit in praeexistens. Et similiter est intelligendum in corporibus viventibus, in quibus ex nutrimento restauratur id quod per calorem naturalem consumitur.Ссылаются нормы: Q119A1Ad5, assert-h61bc8a1d710076034d35b1fc48a461ffc76d84082e9bd9a8320a393e07e22066
section/119-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c7d46cb4db5cd95b8658048936f2daf2ef4fc5edeea5eac1d09a18585f0f9d13LA
Ad primum sic proceditur. Videtur quod nihil de alimento transeat in veritatem humanae naturae. Dicitur enim Matth. XV, omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et per secessum emittitur. Sed quod emittitur, non transit in veritatem humanae naturae. Ergo nihil de alimento in veritatem humanae naturae transit.Ссылаются нормы: Q119A1Obiectio1, assert-h39d9dfdb41dc442fc9ee663d8adca3e0753b4ade244d4a7b8db3187219ff54f3, assert-h3a7184a307c1c9c49d12330d0f3f64563aecbeb736e5e4cbf979b928037fe5c3
section/119-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4
la · official · sha256:b3550315aa8787ce398f0c6dedbb5f47e7c5f49bcf135788be0cc223799e628dLA
Praeterea, philosophus, in I de Generat., distinguit carnem secundum speciem, et secundum materiam; et dicit quod caro secundum materiam advenit et recedit. Quod autem ex alimento generatur, advenit et recedit. Ergo id in quod alimentum convertitur, est caro secundum materiam, non autem caro secundum speciem. Sed hoc pertinet ad veritatem humanae naturae, quod pertinet ad speciem eius. Ergo alimentum non transit in veritatem humanae naturae.Ссылаются нормы: Q119A1Obiectio2, assert-h01c84457071221a00a2859388333c56112ac8ea249856564dd84d09141c8c36d, assert-h66fc1055be38d984377dbc952bc2925d3f253fc335679bb83d0feeaa0a9cda83, assert-haeed6c5a3fa2af375db0e3e98d5fd23c6025d7d209e57868f445c550b0f6cb03
section/119-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:0d51005a311d68060812f53cbbe7d5790d46f071975a4d185ad180297a19f5f3LA
Praeterea, ad veritatem humanae naturae pertinere videtur humidum radicale; quod si deperdatur, restitui non potest, ut medici dicunt. Posset autem restitui, si alimentum converteretur in ipsum humidum. Ergo nutrimentum non convertitur in veritatem humanae naturae.Ссылаются нормы: Q119A1Obiectio3, assert-h5ef2bb709c3af10988d8d1409e4b4ad00fee4f9c39ebaebc4ff3bd13c3693506
section/119-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:c3591455bdad65cb106b64f567fd0b602be7e08953a01a5e3279389037ef7a96LA
Praeterea, si alimentum transiret in veritatem humanae naturae, quidquid in homine deperditur, restaurari posset. Sed mors hominis non accidit nisi per deperditionem alicuius. Posset igitur homo per sumptionem alimenti in perpetuum se contra mortem tueri.Ссылаются нормы: Q119A1Obiectio4, assert-h69cf38c7538311eb389e8d685e4a758ded5e73d411efc6e94961b3e2d86a0717, assert-hc0313836b3d55763d83c2f2584308af79883cac68adca1b9342be45f7659417d
section/119-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:dce28d401404b616845914f634e1acc3ecccbd8d4f26df30b6cfdafacecadf4bLA
Praeterea, si alimentum in veritatem humanae naturae transiret, nihil esset in homine quod non posset recedere et reparari, quia id quod in homine generatur ex alimento, et recedere et reparari potest. Si ergo homo diu viveret, sequeretur quod nihil quod in eo fuit materialiter in principio suae generationis, finaliter remaneret in ipso. Et sic non esset idem homo numero per totam vitam suam, cum ad hoc quod aliquid sit idem numero, requiratur identitas materiae. Hoc autem est inconveniens. Non ergo alimentum transit in veritatem humanae naturae.Ссылаются нормы: Q119A1Obiectio5, assert-hf5f86ae7aea80528d6dd7c7a6996f876289c75f94e06719d77a1a02bfca64d4b
section/119-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:c3f4ea193542a6163b0f9da1396369169b642e90b9d27ad0e7a31c8bea3bdae7LA
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, II Metaphys., hoc modo se habet unumquodque ad veritatem, sicut se habet ad esse. Illud ergo pertinet ad veritatem naturae alicuius, quod est de constitutione naturae ipsius. Sed natura dupliciter considerari potest, uno modo, in communi, secundum rationem speciei; alio modo, secundum quod est in hoc individuo. Ad veritatem igitur naturae alicuius in communi consideratae, pertinet forma et materia eius in communi accepta, ad veritatem autem naturae in hoc particulari consideratae, pertinet materia individualis signata, et forma per huiusmodi materiam individuata. Sicut de veritate humanae naturae in communi, est anima humana et corpus, sed de veritate humanae naturae in Petro et Martino, est haec anima et hoc corpus. Sunt autem quaedam, quorum formae non possunt salvari nisi in una materia signata, sicut forma solis non potest salvari nisi in materia quae actu sub ea continetur. Et secundum hunc modum, aliqui posuerunt quod forma humana non potest salvari nisi in materia quadam signata, quae scilicet a principio fuit tali forma formata in primo homine. Ita quod quidquid aliud praeter illud quod ex primo parente in posteros derivatur, additum fuerit, non pertinet ad veritatem humanae naturae, quasi non vere accipiat formam humanae naturae. Sed illa materia quae in primo homine formae humanae fuit subiecta, in seipsa multiplicatur, et hoc modo multitudo humanorum corporum a corpore primi hominis derivatur. Et secundum hos, alimentum non convertitur in veritatem humanae naturae, sed dicunt quod alimentum accipitur ut quoddam fomentum naturae, idest ut resistat actioni caloris naturalis, ne consumat humidum radicale; sicut plumbum vel stannum adiungitur argento, ne consumatur per ignem. Sed haec positio est multipliciter irrationabilis. Primo quidem, quia eiusdem rationis est quod aliqua forma possit fieri in alia materia, et quod possit propriam materiam deserere, et ideo omnia generabilia sunt corruptibilia, et e converso. Manifestum est autem quod forma humana potest deficere ab hac materia quae ei subiicitur, alioquin corpus humanum corruptibile non esset. Unde relinquitur quod et alii materiae advenire possit, aliquo alio in veritatem humanae naturae transeunte. Secundo, quia in omnibus quorum materia invenitur tota sub uno individuo, non est nisi unum individuum in una specie, sicut patet in sole et luna, et huiusmodi. Sic igitur non esset nisi unum individuum humanae speciei. Tertio, quia non est possibile quod multiplicatio materiae attendatur nisi vel secundum quantitatem tantum, sicut accidit in rarefactis, quorum materia suscipit maiores dimensiones; vel etiam secundum substantiam materiae. Sola autem eadem substantia materiae manente, non potest dici quod sit multiplicata, quia idem ad seipsum non constituit multitudinem, cum necesse sit omnem multitudinem ex aliqua divisione causari. Unde oportet quod aliqua alia substantia materiae adveniat, vel per creationem, vel per conversionem alterius in ipsam. Unde relinquitur quod non potest aliqua materia multiplicari, nisi vel per rarefactionem, sicut cum ex aqua fit aer; vel per conversionem alterius rei, sicut multiplicatur ignis per additionem lignorum; vel per creationem materiae. Sed manifestum est multiplicationem materiae in humanis corporibus non accidere per rarefactionem, quia sic corpora hominum perfectae aetatis essent imperfectiora quam corpora puerorum. Nec iterum per creationem novae materiae, quia secundum Gregorium, omnia sunt simul creata secundum substantiam materiae, licet non secundum speciem formae. Unde relinquitur quod multiplicatio corporis humani non fit nisi per hoc, quod alimentum convertitur in veritatem humani corporis. Quarto, quia cum homo non differat ab animalibus et plantis secundum animam vegetabilem, sequeretur quod etiam corpora animalium et plantarum non multiplicarentur per conversionem alimenti in corpus nutritum, sed per quandam multiplicationem. Quae non potest esse naturalis, cum materia secundum naturam non extendatur nisi usque ad certam quantitatem; nec iterum inveniatur aliquid naturaliter crescere, nisi per rarefactionem, vel conversionem alterius in ipsum. Et sic totum opus generativae et nutritivae, quae dicuntur vires naturales, esset miraculosum. Quod est omnino inconveniens. Unde alii dixerunt quod forma humana potest quidem fieri de novo in aliqua alia materia, si consideretur natura humana in communi, non autem si accipiatur prout est in hoc individuo, in quo forma humana fixa manet in quadam materia determinata, cui primo imprimitur in generatione huius individui, ita quod illam materiam nunquam deserit usque ad ultimam individui corruptionem. Et hanc materiam dicunt principaliter pertinere ad veritatem humanae naturae. Sed quia huiusmodi materia non sufficit ad quantitatem debitam, requiritur ut adveniat alia materia per conversionem alimenti in substantiam nutriti, quantum sufficiat ad debitum augmentum. Et hanc materiam dicunt secundario pertinere ad veritatem humanae naturae, quia non requiritur ad primum esse individui, sed ad quantitatem eius. Iam vero si quid aliud advenit ex alimento, non pertinet ad veritatem humanae naturae, proprie loquendo. Sed hoc etiam est inconveniens. Primo quidem, quia haec opinio iudicat de materia corporum viventium, ad modum corporum inanimatorum; in quibus etsi sit virtus ad generandum simile in specie, non tamen est virtus in eis ad generandum aliquid sibi simile secundum individuum; quae quidem virtus in corporibus viventibus est virtus nutritiva. Nihil ergo per virtutem nutritivam adderetur corporibus viventibus, si alimentum in veritatem naturae ipsorum non converteretur. Secundo quia virtus activa quae est in semine, est quaedam impressio derivata ab anima generantis, sicut supra dictum est. Unde non potest esse maioris virtutis in agendo, quam ipsa anima a qua derivatur. Si ergo ex virtute seminis vere assumit aliqua materia formam naturae humanae, multo magis anima in nutrimentum coniunctum poterit veram formam naturae humanae imprimere per potentiam nutritivam. Tertio, quia nutrimento indigetur non solum ad augmentum, alioquin terminato augmento necessarium non esset, sed etiam ad restaurandum illud quod deperditur per actionem caloris naturalis. Non autem esset restauratio, nisi id quod ex alimento generatur, succederet in locum deperditi. Unde sicut id quod primo inerat, est de veritate humanae naturae, ita et id quod ex alimento generatur. Et ideo, secundum alios, dicendum est quod alimentum vere convertitur in veritatem humanae naturae, inquantum vere accipit speciem carnis et ossis et huiusmodi partium. Et hoc est quod dicit philosophus in II de anima, quod alimentum nutrit inquantum est potentia caro.Ссылаются нормы: Q119A1Respondeo, assert-h4c87df7717b8bc7427604ab3695035e5ae79fa0da4ad1127522ab8448e7a1c69
section/119-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:532f12a0c4e173de633bcca4c8afc62465251cc09573d88b5759649f26b1686dLA
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de vera Relig., alimenta carnis corrupta, idest amittentia formam suam, in membrorum fabricam migrant. Sed fabrica membrorum pertinet ad veritatem humanae naturae. Ergo alimenta transeunt in veritatem humanae naturae.Ссылаются нормы: assert-h91158a985e227c67644e9438a9121e3b52519af76f0471c23abd146e3f729478
section/119-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a05cbd83b6163c0c53558656ff4db42441d01434a33e81e308e51d5fbd6904e1LA
Ad primum ergo dicendum quod generatio est de substantia generantis in animalibus et plantis, inquantum semen habet virtutem ex forma generantis, et inquantum est in potentia ad substantiam ipsius.Ссылаются нормы: Q119A2Ad1, assert-h4f282b27fd37515bf453db1700c15509ae5b90840cd0a0c63adff1508c31f442
section/119-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:117f957ede91cd8488b6b2947a7732051af0c42689ad18b993259187bb05cf5dLA
Ad secundum dicendum quod assimilatio generantis ad genitum non fit propter materiam, sed propter formam agentis, quod generat sibi simile. Unde non oportet ad hoc quod aliquis assimiletur avo, quod materia corporalis seminis fuerit in avo; sed quod sit in semine aliqua virtus derivata ab anima avi, mediante patre.Ссылаются нормы: Q119A2Ad2, assert-hab78498e9cf607b899bfbdc4f0ae7a1925223052d55fbb5c4186b71c67d4a026
section/119-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:7714bbc64096afc0fd3e0b09bbaa4b333a535e22f5114c871c68053e464237aaLA
Et similiter dicendum est ad tertium. Nam affinitas non attenditur secundum materiam, sed magis secundum derivationem formae.Ссылаются нормы: Q119A2Ad3, assert-hc6dcf3892b0266b9fda3abbd2a284f8be81ff9f0a8eb825d0b65b766f400fba0
section/119-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:9493b069ac8fe6e6cd1b66b7b21a01ae6c78e3ce2db6e191d472d911c172afecLA
Ad quartum dicendum quod verbum Augustini non est sic intelligendum, quasi in Adam actu fuerit aut seminalis ratio huius hominis propinqua, aut corpulenta eius substantia, sed utrumque fuit in Adam secundum originem. Nam et materia corporalis, quae ministrata est a matre, quam vocat corpulentam substantiam, derivatur originaliter ab Adam, et similiter virtus activa existens in semine patris, quae est huius hominis propinqua ratio seminalis. Sed Christus dicitur fuisse in Adam secundum corpulentam substantiam, sed non secundum seminalem rationem. Quia materia corporis eius, quae ministrata est a matre virgine, derivata est ab Adam, sed virtus activa non est derivata ab Adam, quia corpus eius non est formatum per virtutem virilis seminis, sed operatione spiritus sancti. Talis enim partus decebat eum, qui est super omnia benedictus Deus in saecula. Amen.Ссылаются нормы: Q119A2Ad4, assert-h3f5afd708643ef9ace2c276c6b91fdbbe92a8267b36731a10a9bec4b52e0e657
section/119-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:ece1da2e32e3f42e81d6ed8bcf844508ffe6a423235d5c000a352a544d2b1b21LA
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod semen non sit de superfluo alimenti, sed de substantia generantis. Dicit enim Damascenus quod generatio est opus naturae ex substantia generantis producens quod generatur. Sed id quod generatur, generatur ex semine. Ergo semen est de substantia generantis.Ссылаются нормы: Q119A2Obiectio1, assert-h1a41dcac82811fc448d2cca39b1eda78a503019d11edeebf7e4e5bc1bea7e141, assert-h4647dabc331a77c920a800f0e4e993671a87d4be748335b4d7f62965ffbc0112
section/119-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3
la · official · sha256:99d695cf3797637a6e3d19b2f8df776cd68659bbc52cc901c5fadd938c56489dLA
Praeterea, secundum hoc filius assimilatur patri, quod ab eo aliquid accipit. Sed si semen ex quo aliquid generatur, sit de superfluo alimenti; nihil acciperet aliquis ab avo et praecedentibus, in quibus hoc alimentum nullo modo fuit. Ergo non assimilaretur aliquis avo et praecedentibus, magis quam aliis hominibus.Ссылаются нормы: Q119A2Obiectio2, assert-h5609d1690ecc325c7e0a6c4c8e6470a4722eb01ad3569efe7e959c27865bb8ad, assert-hf24623d18183ba73a2acebea3542c293e266b8147fdcca8fd17afeb8f540d6c3
section/119-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:2803b532ed12bae796227f8c94a775d9032fb2dae1cf7dd57d102756007672dbLA
Praeterea, alimentum hominis generantis quandoque est ex carnibus bovis, vel porci, et aliorum huiusmodi. Si igitur semen esset de superfluo alimenti, homo generatus ex semine maiorem affinitatem haberet cum bove et porco, quam cum patre et aliis consanguineis.Ссылаются нормы: Q119A2Obiectio3, assert-h31bdc9349a7c4ab032c2f2b31767c7e41c0b06d9a3981045f3c34ac98c34ccff
section/119-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:e868854ec734059876275cf2c2c7ec0abbdc49b5fe8b19d96325a6649ec3aff0LA
Praeterea, Augustinus dicit, X super Gen. ad Litt., quod nos fuimus in Adam non solum secundum seminalem rationem, sed etiam secundum corpulentam substantiam. Hoc autem non esset, si semen esset ex superfluo alimenti. Ergo semen non est superfluo alimenti.Ссылаются нормы: Q119A2Obiectio4, assert-h8d241a384cc4f66cff0c66eef0a103a2630f9c6b1ecaa6cf064e4a4194034fcd
section/119-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2
la · official · sha256:a61398bff6442cf359e322ad4d589b5ce4d43f26d3ab7407a25129c671821aeaLA
Respondeo dicendum quod ista quaestio aliqualiter dependet ex praemissis. Si enim in natura humana est virtus ad communicandum suam formam materiae alienae non solum in alio, sed etiam in ipso; manifestum est quod alimentum, quod est in principio dissimile, in fine fit simile per formam communicatam. Est autem naturalis ordo ut aliquid gradatim de potentia reducatur in actum, et ideo in his quae generantur, invenimus quod primo unumquodque est imperfectum, et postea perficitur. Manifestum est autem quod commune se habet ad proprium et determinatum, ut imperfectum ad perfectum, et ideo videmus quod in generatione animalis prius generatur animal, quam homo vel equus. Sic igitur et ipsum alimentum primo quidem accipit quandam virtutem communem respectu omnium partium corporis, et in fine determinatur ad hanc partem vel ad illam. Non autem est possibile quod accipiatur pro semine id quod iam conversum est in substantiam membrorum, per quandam resolutionem. Quia illud resolutum, si non retineret naturam eius a quo resolvitur, tunc iam esset recedens a natura generantis, quasi in via corruptionis existens; et sic non haberet virtutem convertendi aliud in similem naturam. Si vero retineret naturam eius a quo resolvitur, tunc, cum esset contractum ad determinatam partem, non haberet virtutem movendi ad naturam totius, sed solum ad naturam partis. Nisi forte quis dicat quod esset resolutum ab omnibus partibus corporis, et quod retineat naturam omnium partium. Et sic semen esset quasi quoddam parvum animal in actu; et generatio animalis ex animali non esset nisi per divisionem, sicut lutum generatur ex luto, et sicut accidit in animalibus quae decisa vivunt. Hoc autem est inconveniens. Relinquitur ergo quod semen non sit decisum ab eo quod erat actu totum; sed magis sit in potentia totum, habens virtutem ad productionem totius corporis, derivatam an anima generantis, ut supra dictum est. Hoc autem quod est in potentia ad totum, est illud quod generatur ex alimento, antequam convertatur in substantiam membrorum. Et ideo ex hoc semen accipitur. Et secundum hoc, virtus nutritiva dicitur deservire generativae, quia id quod est conversum per virtutem nutritivam, accipitur a virtute generativa ut semen. Et huius signum ponit philosophus, quod animalia magni corporis, quae indigent multo nutrimento, sunt pauci seminis secundum quantitatem sui corporis, et paucae generationis; et similiter homines pingues sunt pauci seminis, propter eandem causam.Ссылаются нормы: Q119A2Respondeo, assert-h0cadab394ef7afd221c1f2948b134602225a881d3e67203cba7eaa81d86c959b
section/119-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1
la · official · sha256:741133011599e9cdd6e5f56cb92b9e2e32ad26fc3e82699439a6791587c31e6cLA
Sed contra est quod philosophus probat multipliciter, in libro de Generat. Animal., quod semen est superfluum alimenti.Ссылаются нормы: assert-h35b6b38154bdd2e42855896775d99542375f28902466c6ea38bdd92b1f93c61d
question/119/prooemium · paragraph
la · official · sha256:895d61c3955da34ab9b44b46c438b973b5c2737d2f8a00340583fa1e59a2cba1LA
Deinde considerandum est de propagatione hominis quantum ad corpus. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum aliquid de alimento convertatur in veritatem humanae naturae. Secundo, utrum semen, quod est humanae generationis principium, sit de superfluo alimenti.Хэш рядом с текстом — sha256 его точных байтов. Он и есть проверка того, что показанный текст совпадает с закреплённым в пакете: расхождение роняет статику оракула.