Источник / закреплённая редакция

Sancti Thomae de Aquino, Summa theologiae I, quaestiones 44-49

Источник пакета la.aquinas.summa.i_de_creatione · Summa theologiae I, qq. 44-49

work
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-creatione#SUMMA_THEOLOGIAE_I_44_49
номер
Summa theologiae I, qq. 44-49
вид
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-creatione#doctrine

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 44

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-creatione#LEONINA_CT_Q44
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1044.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:3a90735a0393592c2ab6fbec7755d79bb528edb766c10cb96dcc35754339d2e12026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 37

section/44-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:237a0a6cf55f9456472171c18902af1fbd53d3cdcc3c6c6c2d29430491716d2bLA

Ad primum ergo dicendum quod, licet habitudo ad causam non intret definitionem entis quod est causatum, tamen sequitur ad ea qua sunt de eius ratione, quia ex hoc quod aliquid per participationem est ens, sequitur quod sit causatum ab alio. Unde huiusmodi ens non potest esse, quin sit causatum; sicut nec homo, quin sit risibile. Sed quia esse causatum non est de ratione entis simpliciter, propter hoc invenitur aliquod ens non causatum.

Ссылаются нормы: Q44A1Ad1, assert-hbd0e613a08f47accbf2cd92b833476d6de23b0ac6150dccf00b00de31c0ff63d

section/44-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8b6a90e63f8e732b8c2ee237f629d80ad4c605afbc1a50c3faefe58886203e0dLA

Ad secundum dicendum quod ex hac ratione quidam moti fuerunt ad ponendum quod id quod est necessarium non habeat causam, ut dicitur in VIII Physic. Sed hoc manifeste falsum apparet in scientiis demonstrativis, in quibus principia necessaria sunt causae conclusionum necessariarum. Et ideo dicit Aristoteles, in V Metaphys., quod sunt quaedam necessaria quae habent causam suae necessitatis. Non ergo propter hoc solum requiritur causa agens, quia effectus potest non esse, sed quia effectus non esset, si causa non esset. Haec enim conditionalis est vera, sive antecedens et consequens sint possibilia, sive impossibilia.

Ссылаются нормы: Q44A1Ad2, assert-hcc0abc967edee3e42d0a344e280b924f0f5f4eeec9fcfcb838f4eaa8a043c58e

section/44-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:53395fa65c9f9cea41c58a19745648e9c3b89a37ce5fa4b254aa88349e485e71LA

Ad tertium dicendum quod mathematica accipiuntur ut abstracta secundum rationem, cum tamen non sint abstracta secundum esse. Unicuique autem competit habere causam agentem, secundum quod habet esse. Licet igitur ea quae sunt mathematica habeant causam agentem, non tamen secundum habitudinem quam habent ad causam agentem, cadunt sub consideratione mathematici. Et ideo in scientiis mathematicis non demonstratur aliquid per causam agentem.

Ссылаются нормы: Q44A1Ad3, assert-hffbf84d6abee4c9f50a33d8dc2080b3bec1e523933c401d5f478582ddf710ff7

section/44-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:3bc26799c20d34e6ca6f4c52fff2538804446e1ccceb3f69ab716146b2556479LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium omne ens esse creatum a Deo. Nihil enim prohibet inveniri rem sine eo quod non est de ratione rei, sicut hominem sine albedine. Sed habitudo causati ad causam non videtur esse de ratione entium quia sine hac possunt aliqua entia intelligi. Ergo sine hac possunt esse. Ergo nihil prohibet esse aliqua entia non creata a Deo.

Ссылаются нормы: Q44A1Obiectio1, assert-h4169232cef55b28d4c479941509e444c8d5da93d0bccd2f2614271103c3816fc, assert-h56547977138916d2696af2928c5402d2891355441b3b817b2327b3948c636d0d, assert-hb3d1c132e041511003a88890ca42125de3e0c4266a6807e9fbe2540568f49d22

section/44-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:b2c6c8a0bb0d921ac81146dd689cb8a19031797cf1c3ca9411e12a241aba69e0LA

Praeterea, ad hoc aliquid indiget causa efficiente, ut sit. Ergo quod non potest non esse, non indiget causa efficiente. Sed nullum necessarium potest non esse, quia quod necesse est esse, non potest non esse. Cum igitur multa sint necessaria in rebus, videtur quod non omnia entia sint a Deo.

Ссылаются нормы: Q44A1Obiectio2, assert-h5783402ff115596d8f65f5302ceb4a2d88ae3173146110911450a17b38f47262, assert-h6c3888844671cd56a707645b28ad472d190f5e63009831490a5dd20b70561b09, assert-haf763b6baf67f872b7dce444793629395d859e7b78b5afa19bd5ba9ad257f85b

section/44-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1229b4b21fa93fc022354d63c61e6239938c67d7ce4d30d73aa0dfaa6c356c8dLA

Praeterea, quorumcumque est aliqua causa, in his potest fieri demonstratio per causam illam. Sed in mathematicis non fit demonstratio per causam agentem, ut per philosophum patet, in III Metaphys. Non igitur omnia entia sunt a Deo sicut a causa agente.

Ссылаются нормы: Q44A1Obiectio3, assert-h209b00de6b0e67706b91b7918523096ea54dd7769cf0de764ef91f72b783469f, assert-h4f3bbda67317be19020dcb94bcc4f36b27b0c710310b5e4bec2d69724ee0b293

section/44-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f01fb554debe9967dc70adebddad55a3d48a11c4e90dd3f7d6ad69d488747b0dLA

Respondeo dicendum quod necesse est dicere omne quod quocumque modo est, a Deo esse. Si enim aliquid invenitur in aliquo per participationem, necesse est quod causetur in ipso ab eo cui essentialiter convenit; sicut ferrum fit ignitum ab igne. Ostensum est autem supra, cum de divina simplicitate ageretur, quod Deus est ipsum esse per se subsistens. Et iterum ostensum est quod esse subsistens non potest esse nisi unum, sicut si albedo esset subsistens, non posset esse nisi una, cum albedines multiplicentur secundum recipientia. Relinquitur ergo quod omnia alia a Deo non sint suum esse, sed participant esse. Necesse est igitur omnia quae diversificantur secundum diversam participationem essendi, ut sint perfectius vel minus perfecte, causari ab uno primo ente, quod perfectissime est. Unde et Plato dixit quod necesse est ante omnem multitudinem ponere unitatem. Et Aristoteles dicit, in II Metaphys., quod id quod est maxime ens et maxime verum, est causa omnis entis et omnis veri, sicut id quod maxime calidum est, est causa omnis caliditatis.

Ссылаются нормы: GodCauseOfBeings, Q44A1Respondeo, assert-h82ba9d09482fa28af37ce86835c8cc87071e568b260ecbd04f3522b7fcb89730

section/44-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:4cd801049b79065a05e9b4962f85eedc25a9a8561ac7ed1713fff1bbb00f95ceLA

Sed contra est quod dicitur Rom. XI, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

Ссылаются нормы: assert-h0dc09596faeb093035ce674a846634299fca05a38bff9c485ba400948c79cf12

section/44-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9827f81e9c94d7258afce2748a6cfb32aae902895021ab6dead1c574d951503aLA

Ad primum ergo dicendum quod philosophus in I Physic. loquitur de fieri particulari, quod est de forma in formam, sive accidentalem sive substantialem nunc autem loquimur de rebus secundum emanationem earum ab universali principio essendi. A qua quidem emanatione nec materia excluditur, licet a primo modo factionis excludatur.

Ссылаются нормы: Q44A2Ad1, assert-h471567ea93ed8ed8a7c76e16b1aeccad6ffb8142bff99d62d48dfcc2871cf672

section/44-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e1edc8ef2098ad5ac647aff8f0aec148e6a006352fd3eac253b129595d96ef93LA

Ad secundum dicendum quod passio est effectus actionis. Unde et rationabile est quod primum principium passivum sit effectus primi principii activi, nam omne imperfectum causatur a perfecto. Oportet enim primum principium esse perfectissimum, ut dicit Aristoteles, in XII Metaphys.

Ссылаются нормы: Q44A2Ad2, assert-h3c49907ed424920c871bb4b900883e7b34e1588abdf04e65fbfc1d57e9c0cda3

section/44-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:81fcc86d4d1aa9920c326ec007fe7e6ab9ef59b1ecb20b05de66ca4c88ca532cLA

Ad tertium dicendum quod ratio illa non ostendit quod materia non sit creata, sed quod non sit creata sine forma. Licet enim omne creatum sit in actu, non tamen est actus purus. Unde oportet quod etiam illud quod se habet ex parte potentiae, sit creatum, si totum quod ad esse ipsius pertinet, creatum est.

Ссылаются нормы: Q44A2Ad3, assert-he145f7907180cd3e74d645838d88b61f44a34af59231c19731722c2a30ff8c83

section/44-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:05c4544b102f576ece6d3d65c1f70c893398e161a83a416d6d59fa86585a9e47LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod materia prima non sit creata a Deo. Omne enim quod fit, componitur ex subiecto et ex aliquo alio, ut dicitur in I Physic. Sed materiae primae non est aliquod subiectum. Ergo materia prima non potest esse facta a Deo.

Ссылаются нормы: Q44A2Obiectio1, assert-h115d082d5f69860d26735d3e338c3673c0eaa901ecc5a2f4eb40303d7c7ed0ca, assert-h82051154cb6954472e764628948c36c163fdf3c0487de765f83dbfb363cf0885

section/44-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4a3585cb1beceffdaaa83d0218e3bf8241fe0b8dbdd055316c15e352045a5c40LA

Praeterea, actio et passio dividuntur contra se invicem. Sed sicut primum principium activum est Deus, ita primum principium passivum est materia. Ergo Deus et materia prima sunt duo principia contra se invicem divisa, quorum neutrum est ab alio.

Ссылаются нормы: Q44A2Obiectio2, assert-h70aae66519e7a61d24599cfdf794fe1d0af06c74fb6ca51abf2b18dfbd9c2512, assert-h92b629d66bcec834874500c23f50d0ebc977865a494cb4bf42219ac797e0335f

section/44-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:49020427a4b37f64b9d70c0e20e9cd4a4b5752a72920bb47062bf2b7e7c20abaLA

Praeterea, omne agens agit sibi simile, et sic, cum omne agens agat inquantum est actu, sequitur quod omne factum aliquo modo sit in actu. Sed materia prima est tantum in potentia, inquantum huiusmodi. Ergo contra rationem materiae primae est, quod sit facta.

Ссылаются нормы: Q44A2Obiectio3, assert-ha64d6470331c8529c8ade44ca291dd55b0d8632b0efba9b0672095c633fd9075, assert-ha9cf65b0c8aca80218d40a92e7558235c8852ab5004f8d366b1c360b4f747ce0

section/44-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:418a8860fd06e5076c5557dd34cb7f83dc705c6134ca76ec4f49c89b7c81ea8bLA

Respondeo dicendum quod antiqui philosophi paulatim, et quasi pedetentim, intraverunt in cognitionem veritatis. A principio enim, quasi grossiores existentes, non existimabant esse entia nisi corpora sensibilia. Quorum qui ponebant in eis motum, non considerabant motum nisi secundum aliqua accidentia, ut puta secundum raritatem et densitatem, congregationem et segregationem. Et supponentes ipsam substantiam corporum increatam, assignabant aliquas causas huiusmodi accidentalium transmutationum, ut puta amicitiam, litem, intellectum, aut aliquid huiusmodi. Ulterius vero procedentes, distinxerunt per intellectum inter formam substantialem et materiam, quam ponebant increatam; et perceperunt transmutationem fieri in corporibus secundum formas essentiales. Quarum transmutationum quasdam causas universaliores ponebant, ut obliquum circulum, secundum Aristotelem, vel ideas, secundum Platonem. Sed considerandum est quod materia per formam contrahitur ad determinatam speciem; sicut substantia alicuius speciei per accidens ei adveniens contrahitur ad determinatum modum essendi, ut homo contrahitur per album. Utrique igitur consideraverunt ens particulari quadam consideratione, vel inquantum est hoc ens, vel inquantum est tale ens. Et sic rebus causas agentes particulares assignaverunt. Et ulterius aliqui erexerunt se ad considerandum ens inquantum est ens, et consideraverunt causam rerum, non solum secundum quod sunt haec vel talia, sed secundum quod sunt entia. Hoc igitur quod est causa rerum inquantum sunt entia, oportet esse causam rerum, non solum secundum quod sunt talia per formas accidentales, nec secundum quod sunt haec per formas substantiales, sed etiam secundum omne illud quod pertinet ad esse illorum quocumque modo. Et sic oportet ponere etiam materiam primam creatam ab universali causa entium.

Ссылаются нормы: Q44A2Respondeo, assert-hc4309b14f171c5f27724a969f7a05bc965da9616949f089fed5378afff419ec1

section/44-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:bf9a424699d54baa1b7b17dd20e7fc1127a6e08bebcbb88ac466618e1828b01cLA

Sed contra est quod dicit Augustinus, XII Confess., duo fecisti, domine, unum prope te, scilicet Angelum, aliud prope nihil, scilicet materiam primam.

Ссылаются нормы: assert-he3454c03c7971ce26309dc3f1fb12289fe6e3521e1a7d9ad9bd03b3dd2b462ff

section/44-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:abf4c7cb68e218f6ed35801ff319d1df97f8078e3405d1bced449e57e21579f8LA

Ad primum ergo dicendum quod, licet creaturae non pertingant ad hoc quod sint similes Deo secundum suam naturam, similitudine speciei, ut homo genitus homini generanti; attingunt tamen ad eius similitudinem secundum repraesentationem rationis intellectae a Deo, ut domus quae est in materia, domui quae est in mente artificis.

Ссылаются нормы: Q44A3Ad1, assert-hcd66686d70d1c57c9288e315df928592ec81b138a3ee8d8b4292be6c2351839b

section/44-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:73c89f9f816f7c0b4afb517e2797c89ff7c8299f0fb22ec78b0a9d8e79dd4ae3LA

Ad secundum dicendum quod de ratione hominis est quod sit in materia, et sic non potest inveniri homo sine materia. Licet igitur hic homo sit per participationem speciei, non tamen potest reduci ad aliquid existens per se in eadem specie; sed ad speciem superexcedentem, sicut sunt substantiae separatae. Et eadem ratio est de aliis sensibilibus.

Ссылаются нормы: Q44A3Ad2, assert-h44cf7a0c9291505a8fb33e1268c605e4286ff379325f722d14aa7c698f321e97

section/44-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6e7a0a9cf5043799d83a2ec043b10c462e2d65c2970e49cb8be0106ad0c143afLA

Ad tertium dicendum quod, licet quaelibet scientia et definitio sit solum entium, non tamen oportet quod res eundem modum habeant in essendo, quem intellectus habet in intelligendo. Nos enim, per virtutem intellectus agentis, abstrahimus species universales a particularibus conditionibus, non tamen oportet quod universalia praeter particularia subsistant, ut particularium exemplaria.

Ссылаются нормы: Q44A3Ad3, assert-ha8f8410de2b7e7481bc67b11cec1bc99f7c64c10a5eb7ae1174421cb434cf56a

section/44-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:47f4051e3f421158b2bfa31c5bdf16b2deaf96fc59afb991669669f6ba30f9e2LA

Ad quartum dicendum quod, sicut dicit Dionysius, XI cap. de Div. Nom., per se vitam et per se sapientiam quandoque nominat ipsum Deum, quandoque virtutes ipsis rebus datas, non autem quasdam subsistentes res, sicut antiqui posuerunt.

Ссылаются нормы: Q44A3Ad4, assert-heb81004dc0d5552e2a5a91881b483e3ce6fab74f62d7b9c7cead633f5e35d229

section/44-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:763e9e2b53056ab92833b1da9b02153ddeea47c3dd3f69f3bb77d8c3a0355bdbLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod causa exemplaris sit aliquid praeter Deum. Exemplatum enim habet similitudinem exemplaris. Sed creaturae longe sunt a divina similitudine. Non ergo Deus est causa exemplaris earum.

Ссылаются нормы: Q44A3Obiectio1, assert-h116f5ee1b884f9a2543aa96f078d1e74330335e4ef1b53c0e88e0c3b059e6025, assert-hec4f2716175bc9402d97d54bcad466868aa53a47b6a72cfcf2558b080d301c73

section/44-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:51e2510d1ffc0d6f20d5b3b1f45365cbe19b06e5b00eef97d6b5ba626bc699b7LA

Praeterea, omne quod est per participationem, reducitur ad aliquid per se existens, ut ignitum ad ignem, sicut iam dictum est. Sed quaecumque sunt in sensibilibus rebus, sunt solum per participationem alicuius speciei, quod ex hoc patet, quod in nullo sensibilium invenitur solum id quod ad rationem speciei pertinet, sed adiunguntur principiis speciei principia individuantia. Oportet ergo ponere ipsas species per se existentes, ut per se hominem, et per se equum, et huiusmodi. Et haec dicuntur exemplaria. Sunt igitur exemplaria res quaedam extra Deum.

Ссылаются нормы: Q44A3Obiectio2, assert-h46f218c4713ce3ae835df08573b99d4f482c672f75df931ba72aa97f75320570, assert-hdf2f8bb62754cb243f419eae0a14584defc00bbb163dd5e14643c630033d4453

section/44-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:52e6e988d98d1538922cc6bfd9cf47fe880334fd264a482ef482e40501dd1858LA

Praeterea, scientiae et definitiones sunt de ipsis speciebus, non secundum quod sunt in particularibus, quia particularium non est scientia nec definitio. Ergo sunt quaedam entia, quae sunt entia vel species non in singularibus. Et haec dicuntur exemplaria. Ergo idem quod prius.

Ссылаются нормы: Q44A3Obiectio3, assert-h6913a407d80dbd162c656b2ab5c2154e5feb21031e564d523859a63839529b3b, assert-hf8fcee8f91acb4ded98c3d8492acdd452fd2fe44c366a67002b07aebaefad132

section/44-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:91510bee6369225ee37bbf12d0ed116fbe7b66b3b655752e3a085b2b686df744LA

Praeterea, hoc idem videtur per Dionysium, qui dicit, V cap. de Div. Nom., quod ipsum secundum se esse, prius est eo quod est per se vitam esse, et eo quod est per se sapientiam esse.

Ссылаются нормы: Q44A3Obiectio4, assert-h9b8ab9def007ae0f0c6139f7e089180889a2dd92545037d0c15ca1d337752816

section/44-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a23dba9fcef7aee43b5e8439d3c2f1c95a72e167406ca101cf333cf8d040ce5fLA

Respondeo dicendum quod Deus est prima causa exemplaris omnium rerum. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod ad productionem alicuius rei ideo necessarium est exemplar, ut effectus determinatam formam consequatur, artifex enim producit determinatam formam in materia, propter exemplar ad quod inspicit, sive illud sit exemplar ad quod extra intuetur, sive sit exemplar interius mente conceptum. Manifestum est autem quod ea quae naturaliter fiunt, determinatas formas consequuntur. Haec autem formarum determinatio oportet quod reducatur, sicut in primum principium, in divinam sapientiam, quae ordinem universi excogitavit, qui in rerum distinctione consistit. Et ideo oportet dicere quod in divina sapientia sunt rationes omnium rerum, quas supra diximus ideas, id est formas exemplares in mente divina existentes. Quae quidem licet multiplicentur secundum respectum ad res, tamen non sunt realiter aliud a divina essentia, prout eius similitudo a diversis participari potest diversimode. Sic igitur ipse Deus est primum exemplar omnium. Possunt etiam in rebus creatis quaedam aliorum exemplaria dici, secundum quod quaedam sunt ad similitudinem aliorum, vel secundum eandem speciem, vel secundum analogiam alicuius imitationis.

Ссылаются нормы: Q44A3Respondeo, assert-hdc3a8738f420798ff3cc1b97112ba1bd27f8773631ba9527b0137a778df4c88b

section/44-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:8a763bc3125983fc55c2a6e18759f19bd99377227eedf732103689cb59471bc9LA

Sed contra est quod exemplar est idem quod idea. Sed ideae, secundum quod Augustinus libro octoginta trium quaest. dicit, sunt formae principales, quae divina intelligentia continentur. Ergo exemplaria rerum non sunt extra Deum.

Ссылаются нормы: assert-h42cbfb4867a6a3c2b225ab6d482a73d75b8edd97e07cb8f2d4cd07107fc3f3eb

section/44-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3012cefd3f915926769158ceeef22c032d4b156c7914f96cbf6fe7d593f72e99LA

Ad primum ergo dicendum quod agere propter indigentiam non est nisi agentis imperfecti, quod natum est agere et pati. Sed hoc Deo non competit. Et ideo ipse solus est maxime liberalis, quia non agit propter suam utilitatem, sed solum propter suam bonitatem.

Ссылаются нормы: Q44A4Ad1, assert-h0e0110ec8d544a34c533e1cc8a0b229fa981d6e13b4c324bfd2f3e2aeb3e7957

section/44-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:491412fc372949201fe954cb84f3feeb5a81555f22186c8846656212c35e4579LA

Ad secundum dicendum quod forma generati non est finis generationis nisi inquantum est similitudo formae generantis, quod suam similitudinem communicare intendit. Alioquin forma generati esset nobilior generante, cum finis sit nobilior his quae sunt ad finem.

Ссылаются нормы: Q44A4Ad2, assert-he6a267ecaad4d8b0c30a6cbf9d9c984e0c7c1ecb3f04abe51912d86aecac6578

section/44-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8030b89567c36ac19eb45bafb9003e5fd8a4a284557926b9e30bf1cec5ca0b44LA

Ad tertium dicendum quod omnia appetunt Deum ut finem, appetendo quodcumque bonum, sive appetitu intelligibili, sive sensibili, sive naturali, qui est sine cognitione, quia nihil habet rationem boni et appetibilis, nisi secundum quod participat Dei similitudinem.

Ссылаются нормы: Q44A4Ad3, assert-hbdf4698cae048b9059cf9a59a989b0fda13c9cb1adb51aa916e1326d32b6839c

section/44-4/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:bd6e3bd53246679b0b71f540a6cb04647494c84bcdc2bacdc559c65f3a2a2a84LA

Ad quartum dicendum quod, cum Deus sit causa efficiens, exemplaris et finalis omnium rerum, et materia prima sit ab ipso, sequitur quod primum principium omnium rerum sit unum tantum secundum rem. Nihil tamen prohibet in eo considerari multa secundum rationem, quorum quaedam prius cadunt in intellectu nostro quam alia.

Ссылаются нормы: Q44A4Ad4, assert-hf1dc49513f31da05cba40954a43f5f8bc2a20364e36b7f9a2dcc4b0614c0a14a

section/44-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:58c1675231b4283b4f5ca101f90e1d704b3fc46b459caae4da298c1d374b7f4dLA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit causa finalis omnium. Agere enim propter finem videtur esse alicuius indigentis fine. Sed Deus nullo est indigens. Ergo non competit sibi agere propter finem.

Ссылаются нормы: Q44A4Obiectio1, assert-h9c4d682c508d95a4b5265f4dcfbf480b5c62f92f0ebf5c78cecc25c1c8f6c559, assert-he43d4a5587ac247cc5b9adf1d17f1a1420dd9f3f224d76285dab3055eb090137

section/44-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c1d656fb4d5d4940b46632c507b486b948fee3e17f1dedec8cbc9553e921b81fLA

Praeterea, finis generationis et forma generati et agens non incidunt in idem numero, ut dicitur in II Physic., quia finis generationis est forma generati. Sed Deus est primum agens omnium. Non ergo est causa finalis omnium.

Ссылаются нормы: Q44A4Obiectio2, assert-h114a37a45e925419f5bdfdc379072b1ae4687fe32a9527597c01391b6a6c5c8e, assert-h79345204ad5fccd4b79d487bea6c615a2dd9b247a52d8c99857f891fd144a33e

section/44-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:524de4b7cbc9769e53feca5557c8d380817b59426bc04004c4508c5fa2f85b6dLA

Praeterea, finem omnia appetunt. Sed Deum non omnia appetunt, quia neque omnia ipsum cognoscunt. Deus ergo non est omnium finis.

Ссылаются нормы: Q44A4Obiectio3, assert-h0ac148289de02c9bf8073bfbf306a357d91b62dc50d7e66854092e12fcaaaf7d, assert-hca72cc3c6fe9d0bd0c7a2f730d5c516b570f3eb8a951f1223243f46b1a07a1c8

section/44-4/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fb459f42e67e1760447dfb0f57a203600ffac4133a57da8f80b192cfb6a51acbLA

Praeterea, finalis causa est prima causarum. Si igitur Deus sit causa agens et causa finalis, sequitur quod in eo sit prius et posterius. Quod est impossibile.

Ссылаются нормы: Q44A4Obiectio4, assert-h3d3173f3e044308992c318481319e6638817afa9e0bb2e6ec3a3e2a05c667edd

section/44-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:851e34d203736afff57025afb7fa42aeda11ab836624677b36d199c9163a1e2eLA

Respondeo dicendum quod omne agens agit propter finem, alioquin ex actione agentis non magis sequeretur hoc quam illud, nisi a casu. Est autem idem finis agentis et patientis, inquantum huiusmodi, sed aliter et aliter, unum enim et idem est quod agens intendit imprimere, et quod patiens intendit recipere. Sunt autem quaedam quae simul agunt et patiuntur, quae sunt agentia imperfecta, et his convenit quod etiam in agendo intendant aliquid acquirere. Sed primo agenti, qui est agens tantum, non convenit agere propter acquisitionem alicuius finis; sed intendit solum communicare suam perfectionem, quae est eius bonitas. Et unaquaeque creatura intendit consequi suam perfectionem, quae est similitudo perfectionis et bonitatis divinae. Sic ergo divina bonitas est finis rerum omnium.

Ссылаются нормы: Q44A4Respondeo, assert-hd130b9c4102c1bc477cf3d50f14dc725da6a84a9603d05b6304802549237f9c5

section/44-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:908f60190884229d2f9a0f0fbc73c8cc37dc738c97cc9e7a588d9cf060769380LA

Sed contra est quod dicitur Prov. XVI, universa propter semetipsum operatus est dominus.

Ссылаются нормы: assert-h1382ffb3e7b731e780251d5f79dc6c12ff5d3253d36ed01d26917aa4ae665a04

question/44/prooemium · paragraph

la · official · sha256:7cd51e5b073a826a68d99a11a754a3688c5c253398d888a6847214f25de3e502LA

Post considerationem divinarum personarum, considerandum restat de processione creaturarum a Deo. Erit autem haec consideratio tripartita, ut primo consideretur de productione creaturarum; secundo, de earum distinctione; tertio, de conservatione et gubernatione. Circa primum tria sunt consideranda, primo quidem, quae sit prima causa entium; secundo, de modo procedendi creaturarum a prima causa; tertio vero, de principio durationis rerum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum Deus sit causa efficiens omnium entium. Secundo, utrum materia prima sit creata a Deo, vel sit principium ex aequo coordinatum ei. Tertio, utrum Deus sit causa exemplaris rerum, vel sint alia exemplaria praeter ipsum. Quarto, utrum ipse sit causa finalis rerum.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 45

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-creatione#LEONINA_CT_Q45
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1044.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:e2898dfd3aee98a5d2d620c580ff3af0b6a9a608c5e62885dc16f36f750188242026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 69

section/45-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dc73d468c47eb9529645ea4f3b5ccb19e15112d25f50e96f72e2a63fbb27274dLA

Ad primum ergo dicendum quod Augustinus aequivoce utitur nomine creationis, secundum quod creari dicuntur ea quae in melius reformantur, ut cum dicitur aliquis creari in episcopum. Sic autem non loquimur hic de creatione, sed sicut dictum est.

Ссылаются нормы: Q45A1Ad1, assert-hf7b23ad578763357968eb98e3752156342fa64a2f2574aef12daf8c6522228a1

section/45-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dab794bc059d7bbbf286179b5d4dd64408238a626e6ccce4dd9b44227c09d3edLA

Ad secundum dicendum quod mutationes accipiunt speciem et dignitatem non a termino a quo, sed a termino ad quem. Tanto ergo perfectior et prior est aliqua mutatio, quanto terminus ad quem illius mutationis est nobilior et prior; licet terminus a quo, qui opponitur termino ad quem, sit imperfectior. Sicut generatio simpliciter est nobilior et prior quam alteratio, propter hoc quod forma substantialis est nobilior quam forma accidentalis, tamen privatio substantialis formae, quae est terminus a quo in generatione, est imperfectior quam contrarium, quod est terminus a quo in alteratione. Et similiter creatio est perfectior et prior quam generatio et alteratio, quia terminus ad quem est tota substantia rei. Id autem quod intelligitur ut terminus a quo, est simpliciter non ens.

Ссылаются нормы: Q45A1Ad2, assert-hbcc8780b1ba9dc7f3997da10eb3a1cb7b183b334684ff7d03153826362ca4a00

section/45-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:50bca2758fdb9186e8074941e9305118b69e661d41945b07721396368b597b94LA

Ad tertium dicendum quod, cum dicitur aliquid ex nihilo fieri, haec praepositio ex non designat causam materialem, sed ordinem tantum; sicut cum dicitur, ex mane fit meridies, idest, post mane fit meridies. Sed intelligendum est quod haec praepositio ex potest includere negationem importatam in hoc quod dico nihil, vel includi ab ea. Si primo modo, tunc ordo remanet affirmatus, et ostenditur ordo eius, quod est ad non esse praecedens. Si vero negatio includat praepositionem, tunc ordo negatur, et est sensus, fit ex nihilo, idest non fit ex aliquo; sicut si dicatur, iste loquitur de nihilo, quia non loquitur de aliquo. Et utroque modo verificatur, cum dicitur ex nihilo aliquid fieri. Sed primo modo, haec praepositio ex importat ordinem, ut dictum est, secundo modo, importat habitudinem causae materialis, quae negatur.

Ссылаются нормы: Q45A1Ad3, assert-h02078bbf013534ec47927872af410465a334bf7a4720916c84e21b40e5c31fc3

section/45-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:92aaedb10d2af2e24cd1b626937ce63f7219becac4ebb12e00b53cddccd3ee31LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod creare non sit ex nihilo aliquid facere. Dicit enim Augustinus, contra adversarium legis et prophetarum, facere est quod omnino non erat, creare vero est ex eo quod iam erat educendo aliquid constituere.

Ссылаются нормы: Q45A1Obiectio1, assert-h15d75dc3d91b27049002a671df610d74dcaa18a4c2e9e5c003468590cbc0b895

section/45-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:5f6a1e1b89e17a5f828daa912e04debe4a210fd0dd905d166083e1edd6aeb951LA

Praeterea, nobilitas actionis et motus ex terminis consideratur. Nobilior igitur est actio quae ex bono in bonum est, et ex ente in ens, quam quae est ex nihilo in aliquid. Sed creatio videtur esse nobilissima actio, et prima inter omnes actiones. Ergo non est ex nihilo in aliquid, sed magis ex ente in ens.

Ссылаются нормы: Q45A1Obiectio2, assert-h19ef010e3f10ec239069183ef74bef900a614b2d758fac82313d540b2745df37, assert-h4b522e36c8777a02e20c735d612827b1d5d17727d7dc06ac2f1855527533a4ac

section/45-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:87f3f6e1ae90c6d319815a0a83944ef92b723f060b365ec7218d8badb58fb40cLA

Praeterea, haec praepositio ex importat habitudinem alicuius causae, et maxime materialis; sicut cum dicimus quod statua fit ex aere. Sed nihil non potest esse materia entis, nec aliquo modo causa eius. Ergo creare non est ex nihilo aliquid facere.

Ссылаются нормы: Q45A1Obiectio3, assert-h1d43e1f1afcbaa32b5d15eb78ac7ce6d40358dca4f910cd46f1311709ef49b36, assert-hb09986e1a526e152a1f903a6bb835e267e4b9e2fb1063a73df9fb5e5c41feeb7

section/45-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:af83460d572564a84c5d86d46145d6d8c5119ca8a5aba091ebd84ae0399d0910LA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, non solum oportet considerare emanationem alicuius entis particularis ab aliquo particulari agente, sed etiam emanationem totius entis a causa universali, quae est Deus, et hanc quidem emanationem designamus nomine creationis. Quod autem procedit secundum emanationem particularem, non praesupponitur emanationi, sicut, si generatur homo, non fuit prius homo, sed homo fit ex non homine, et album ex non albo. Unde, si consideretur emanatio totius entis universalis a primo principio, impossibile est quod aliquod ens praesupponatur huic emanationi. Idem autem est nihil quod nullum ens. Sicut igitur generatio hominis est ex non ente quod est non homo, ita creatio, quae est emanatio totius esse, est ex non ente quod est nihil.

Ссылаются нормы: CreationIsMakingFromNothing, Q45A1Respondeo, assert-hb8408c4c7fafe3af100f8a171e99a77c0c5169d3a7c88ca9dcbce4716ba381e2

section/45-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:4a1f216c000d07d375da0bfbe90a314c00cc29f14380c24a6b8e570b6ba8419aLA

Sed contra est quod super illud Gen. I, in principio creavit Deus caelum etc., dicit Glossa quod creare est aliquid ex nihilo facere.

Ссылаются нормы: assert-he2cbc7934d2d0cebbf6a921cb65f23205186bba1e72aa4e8b665bfbb1d8bfcd0

section/45-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c99d49c69ae0371cee8410f72c444ca38c445f376c30b9bd46d2e9fb36dfecfbLA

Ad primum ergo dicendum quod antiqui philosophi, sicut supra dictum est, non consideraverunt nisi emanationem effectuum particularium a causis particularibus, quas necesse est praesupponere aliquid in sua actione, et secundum hoc erat eorum communis opinio, ex nihilo nihil fieri. Sed tamen hoc locum non habet in prima emanatione ab universali rerum principio.

Ссылаются нормы: Q45A2Ad1, assert-hff7b27ed1ddadceb04db39227c2ed56032101b9f4d1e470d15a89d2f1650be08

section/45-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:73a35f212e76bdde4faa0ffe6f751a037fc2ef33002ec1f0b8abc13bb84631bcLA

Ad secundum dicendum quod creatio non est mutatio nisi secundum modum intelligendi tantum. Nam de ratione mutationis est, quod aliquid idem se habeat aliter nunc et prius, nam quandoque est idem ens actu, aliter se habens nunc et prius, sicut in motibus secundum quantitatem et qualitatem et ubi; quandoque vero est idem ens in potentia tantum, sicut in mutatione secundum substantiam, cuius subiectum est materia. Sed in creatione, per quam producitur tota substantia rerum, non potest accipi aliquid idem aliter se habens nunc et prius, nisi secundum intellectum tantum; sicut si intelligatur aliqua res prius non fuisse totaliter, et postea esse. Sed cum actio et passio conveniant in substantia motus, et differant solum secundum habitudines diversas, ut dicitur in III Physic., oportet quod, subtracto motu, non remaneant nisi diversae habitudines in creante et creato. Sed quia modus significandi sequitur modum intelligendi, ut dictum est, creatio significatur per modum mutationis, et propter hoc dicitur quod creare est ex nihilo aliquid facere. Quamvis facere et fieri magis in hoc conveniant quam mutare et mutari, quia facere et fieri important habitudinem causae ad effectum et effectus ad causam, sed mutationem ex consequenti.

Ссылаются нормы: Q45A2Ad2, assert-h8304d750450b3251b07fa23c687bd59fec330fc74fd64a88b7d8745dcb1ea43c

section/45-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:547164ff0f6ff289823326e9452bc012b8c8d91c69d5edcc7ba3224bf59320c9LA

Ad tertium dicendum quod in his quae fiunt sine motu, simul est fieri et factum esse, sive talis factio sit terminus motus, sicut illuminatio (nam simul aliquid illuminatur et illuminatum est); sive non sit terminus motus, sicut simul formatur verbum in corde et formatum est. Et in his, quod fit, est, sed cum dicitur fieri, significatur ab alio esse, et prius non fuisse. Unde, cum creatio sit sine motu, simul aliquid creatur et creatum est.

Ссылаются нормы: Q45A2Ad3, assert-h0426c2c40dfc1097e46d7c4eecd224bb1fb6c6b388641a678d460a52b02d4d15

section/45-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e8253696ac1eaff9518887f0e9e4ab80e7c0980eaffe48f4061bad7d3a3e2df4LA

Ad quartum dicendum quod obiectio illa procedit ex falsa imaginatione, ac si sit aliquod infinitum medium inter nihilum et ens, quod patet esse falsum. Procedit autem falsa haec imaginatio ex eo quod creatio significatur ut quaedam mutatio inter duos terminos existens.

Ссылаются нормы: Q45A2Ad4, assert-hfa259b3d112086d6f7c9bbb1ba352382edc13fa38c1543c0bfec9c5be368ffcc

section/45-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:101adc2681eaefd355dafef054769d9d60c03cfe939e2c7e28a57f2d234b62c5LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit aliquid creare. Quia secundum philosophum, I Physic., antiqui philosophi acceperunt ut communem conceptionem animi, ex nihilo nihil fieri. Sed potentia Dei non se extendit ad contraria primorum principiorum; utpote quod Deus faciat quod totum non sit maius sua parte, vel quod affirmatio et negatio sint simul vera. Ergo Deus non potest aliquid ex nihilo facere, vel creare.

Ссылаются нормы: Q45A2Obiectio1, assert-h15c84ad5f12224fea250256e087601da039f2dd766c4cd82caad6bfc27e42319, assert-h4851f9275546594e121eddb5e33288b5b75827d2dc22b1cba77b8ef9f17b56d8

section/45-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:b1aaa06fd3a669f191d70ae26a56fc5d73a0275ba29aa3996eae58b9e3d437b0LA

Praeterea, si creare est aliquid ex nihilo facere, ergo creari est aliquid fieri. Sed omne fieri est mutari. Ergo creatio est mutatio. Sed omnis mutatio est ex subiecto aliquo, ut patet per definitionem motus, nam motus est actus existentis in potentia. Ergo est impossibile aliquid a Deo ex nihilo fieri.

Ссылаются нормы: Q45A2Obiectio2, assert-h25163f93d602321f276116ec0d4b3f448d87250662a1496af062e3212206e757, assert-h3ef4d3e51b7ccdc82568f23a5c3cbd696f29aa90c96eae695d2d2b5662bc5bc7, assert-h862ae4e63312dc05cd081fafde2a5fcc53ff24e1da140ad594baede6cc5068af, assert-had0aa0b90bfd77994a1f5f6f36ffcc6c1bcfc60a72059925d3bc84b92f7156b2

section/45-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:4f66f9a64703301f0d60fe898ee873ae0dac20045e99653c3ecab5af537b4a76LA

Praeterea, quod factum est, necesse est aliquando fieri. Sed non potest dici quod illud quod creatur, simul fiat et factum sit, quia in permanentibus, quod fit, non est, quod autem factum est, iam est; simul ergo aliquid esset et non esset. Ergo, si aliquid fit, fieri eius praecedit factum esse. Sed hoc non potest esse, nisi praeexistat subiectum in quo sustentetur ipsum fieri. Ergo impossibile est aliquid fieri ex nihilo.

Ссылаются нормы: Q45A2Obiectio3, assert-h95492b80b691b515f868aa2e42b79de9370d0b989ff77b063421f570989cc446, assert-haed3c1db12edf6c3ddb1025b7024f14334c95adc528ea4eadbc3e2a1847a87a9, assert-hd8f18b0a2c855f102bcc7f805015868b5f0a99156d3a3d103f4b0ccf8cc6ad02, assert-hf27375d6649b76eecd9fef14a35aa1b48104adb82fe744c258fdf08c6f36e1b8

section/45-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:39f2deebe218b6145ad82f02ecbb8a135a50d84352cd7b54528f4df39ae22813LA

Praeterea, infinitam distantiam non est pertransire. Sed infinita distantia est inter ens et nihil. Ergo non contingit ex nihilo aliquid fieri.

Ссылаются нормы: Q45A2Obiectio4, assert-h48c5fc3dce88428e6056188aecd3f80f5032952e10a109a5e17446fd50816117, assert-hff00f1d54f2a1b5398a198ffa8702e2e0633d3a84c3297b1dfa667f9b2466ebd

section/45-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:438c54274659d50776cee5f127be05f257ab1418b941d2f6085c859b0c3df227LA

Respondeo dicendum quod non solum non est impossibile a Deo aliquid creari, sed necesse est ponere a Deo omnia creata esse, ut ex praemissis habetur. Quicumque enim facit aliquid ex aliquo, illud ex quo facit praesupponitur actioni eius, et non producitur per ipsam actionem, sicut artifex operatur ex rebus naturalibus, ut ex ligno et aere, quae per artis actionem non causantur, sed causantur per actionem naturae. Sed et ipsa natura causat res naturales quantum ad formam, sed praesupponit materiam. Si ergo Deus non ageret nisi ex aliquo praesupposito, sequeretur quod illud praesuppositum non esset causatum ab ipso. Ostensum est autem supra quod nihil potest esse in entibus quod non sit a Deo, qui est causa universalis totius esse. Unde necesse est dicere quod Deus ex nihilo res in esse producit.

Ссылаются нормы: Q45A2Respondeo, assert-h861e5e53044bdcaaca61d36d4f4e6b40307a5d44bde67c6c538ebde703e46ec9

section/45-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:5ec8d947f67c70894329b5108172648128cc8823643a4708a6d78131a6928652LA

Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram.

Ссылаются нормы: assert-h5dfd20f387c6341c9060bdbafeb7fe9e10e7c1d5f4d0bf34ecd13b4a61fd0a52

section/45-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:636962f85cb9485bccf0a33963baa88154095af29b33e00ec2c64a64d1bdba9aLA

Ad primum ergo dicendum quod creatio active significata significat actionem divinam, quae est eius essentia cum relatione ad creaturam. Sed relatio in Deo ad creaturam non est realis, sed secundum rationem tantum. Relatio vero creaturae ad Deum est relatio realis, ut supra dictum est, cum de divinis nominibus ageretur.

Ссылаются нормы: Q45A3Ad1, assert-hedf7bc8f32d085045d4dace8021b07bdcb6c99f83868f93c288890d2c3481fe5

section/45-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b6ee401417c53771a92f523ccf3d9a18933eb78457ee14be5baf53ec29d36daaLA

Ad secundum dicendum quod, quia creatio significatur ut mutatio, sicut dictum est; mutatio autem media quodammodo est inter movens et motum, ideo etiam creatio significatur ut media inter creatorem et creaturam. Tamen creatio passive accepta est in creatura, et est creatura. Neque tamen oportet quod alia creatione creetur, quia relationes, cum hoc ipsum quod sunt, ad aliquid dicantur, non referuntur per aliquas alias relationes, sed per seipsas; sicut etiam supra dictum est, cum de aequalitate personarum ageretur.

Ссылаются нормы: Q45A3Ad2, assert-h6c0e34879fb73c20d80a8528ba6c629e350d04491fec1e4376971e153a760fc3

section/45-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:91bd588e270e218f42ebdf8642843c3f24db3ec5b2372c914ebdaaa206e294d6LA

Ad tertium dicendum quod creationis, secundum quod significatur ut mutatio, creatura est terminus, sed secundum quod vere est relatio, creatura est eius subiectum, et prius ea in esse, sicut subiectum accidente. Sed habet quandam rationem prioritatis ex parte obiecti ad quod dicitur, quod est principium creaturae. Neque tamen oportet quod, quandiu creatura sit, dicatur creari, quia creatio importat habitudinem creaturae ad creatorem cum quadam novitate seu incoeptione.

Ссылаются нормы: Q45A3Ad3, assert-h8a5850c2635f2f5c3a94a52246631db12b9beaa8a0857df61477c2b3477af5f2

section/45-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:7dcb1735eaf00a9fa2fcb337676adbaf127f8ee4f51ffda745cd8e0dfbd2c59bLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creatio non sit aliquid in creatura. Sicut enim creatio passive accepta attribuitur creaturae, ita creatio active accepta attribuitur creatori. Sed creatio active accepta non est aliquid in creatore, quia sic sequeretur quod in Deo esset aliquid temporale. Ergo creatio passive accepta non est aliquid in creatura.

Ссылаются нормы: Q45A3Obiectio1, assert-h87139f379f37c042c90398b60cbd7474c03a169b6a4829c0a880f52ccda8f65b, assert-hb629a0b4f31a3637d3959c083d9accc45b2ccf7abd4b2870f52768f57f3fb6d9

section/45-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:35f1ca6e8be0d70ddd9566a33403b3931f86fe00ca42a55050a08002ddc23c9cLA

Praeterea, nihil est medium inter creatorem et creaturam. Sed creatio significatur ut medium inter utrumque, non enim est creator, cum non sit aeterna; neque creatura, quia oporteret eadem ratione aliam ponere creationem qua ipsa crearetur, et sic in infinitum. Creatio ergo non est aliquid.

Ссылаются нормы: Q45A3Obiectio2, assert-h2466543c606f6b82059f5fb7c561fd977c7c31412140eeb086f19f5e63233832, assert-hfa2cc595092d4504472042ec9748fa3dd008924ce98a5609689a1c5f9e94ebca

section/45-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6c7a656efee77bdf368a8d6ca5756efd88d7da85caeb7fe4e8608c9c89e1b27eLA

Praeterea, si creatio est aliquid praeter substantiam creatam, oportet quod sit accidens eius. Omne autem accidens est in subiecto. Ergo res creata esset subiectum creationis. Et sic idem esset subiectum creationis et terminus. Quod est impossibile, quia subiectum prius est accidente, et conservat accidens; terminus autem posterius est actione et passione cuius est terminus, et eo existente cessat actio et passio. Igitur ipsa creatio non est aliqua res.

Ссылаются нормы: Q45A3Obiectio3, assert-h74d34afc25320bdd3c77a4279ca66025845822e121cdaf6be72f01849d7abee1, assert-hc1a8807e5b631f108bd0d92e68d21d2956be3eb2edbbfd3b317dbd90dc0d5485

section/45-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d61fd3257c4f11e83fbd107d6208fe4f540af324b6dba8fc691db6bb2aaf4c3fLA

Respondeo dicendum quod creatio ponit aliquid in creato secundum relationem tantum. Quia quod creatur, non fit per motum vel per mutationem. Quod enim fit per motum vel mutationem, fit ex aliquo praeexistenti, quod quidem contingit in productionibus particularibus aliquorum entium; non autem potest hoc contingere in productione totius esse a causa universali omnium entium, quae est Deus. Unde Deus, creando, producit res sine motu. Subtracto autem motu ab actione et passione, nihil remanet nisi relatio, ut dictum est. Unde relinquitur quod creatio in creatura non sit nisi relatio quaedam ad creatorem, ut ad principium sui esse; sicut in passione quae est cum motu, importatur relatio ad principium motus.

Ссылаются нормы: Q45A3Respondeo, assert-h48538a44971889cb578f9592749bf86b1389d4ab2316795d245d6cfbfc570c04

section/45-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:025f80d3f1a2182777c81fbbc291beda95714aeb45161056c54f62f8bcc12ba4LA

Sed contra, maius est fieri aliquid secundum totam substantiam, quam secundum formam substantialem vel accidentalem. Sed generatio simpliciter vel secundum quid, qua fit aliquid secundum formam substantialem vel accidentalem, est aliquid in generato. Ergo multo magis creatio, qua fit aliquid secundum totam substantiam, est aliquid in creato.

Ссылаются нормы: assert-h826d7683b4d77294d959190c02f73c6b95a7dc5bb811c401d455d1f7bd795563

section/45-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:28cb5e4e6382aad3f93b6e11b747f47fa0366a1b1c85268bc9551d33d657efdcLA

Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, prima rerum creatarum est esse, ly esse non importat subiectum creatum; sed importat propriam rationem obiecti creationis. Nam ex eo dicitur aliquid creatum, quod est ens, non ex eo quod est hoc ens, cum creatio sit emanatio totius esse ab ente universali, ut dictum est. Et est similis modus loquendi, sicut si diceretur quod primum visibile est color, quamvis illud quod proprie videtur, sit coloratum.

Ссылаются нормы: Q45A4Ad1, assert-he06fc3c0fab5c121957e346172d5ca9984d1c52d47428e0caaf0eaee2b5b6054

section/45-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:102a28548e95778232a59b084dc6f499b71f80c014ebab78c49717cd40d969f6LA

Ad secundum dicendum quod creatio non dicit constitutionem rei compositae ex principiis praeexistentibus, sed compositum sic dicitur creari, quod simul cum omnibus suis principiis in esse producitur.

Ссылаются нормы: Q45A4Ad2, assert-h9f26f6d00250abfcdb78323206d8598044d43537aa5863f0f3c0cc84fcacaf56

section/45-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5c5d1d4e373f44dc74ad6f6f5926d16bbd917e3c703eb91077bde8465433691dLA

Ad tertium dicendum quod ratio illa non probat quod sola materia creetur; sed quod materia non sit nisi ex creatione. Nam creatio est productio totius esse, et non solum materiae.

Ссылаются нормы: Q45A4Ad3, assert-hfe2b32320d3e101817470175b87c84f330efad1d638ff150acc739cdf371639c

section/45-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e928268b27ee4cdd78cd49ae45c755c4d47dfd8262afd2670e87fbfd62aeb896LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod creari non sit proprium compositorum et subsistentium. Dicitur enim in libro de causis, prima rerum creatarum est esse. Sed esse rei creatae non est subsistens. Ergo creatio proprie non est subsistentis et compositi.

Ссылаются нормы: Q45A4Obiectio1, assert-h1211f9c0c5c32bfdcbfa565039aa2716dcadb89ffe7dbffdf5c46454bae4a035, assert-h6515fd62b6ac7814bb8c5db32789ca6aa19cbe69573c52ed2fde8f7eddf6273d

section/45-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6a1db488a7e4213427892b4577c3e96716e8cee26546f9ea5c1e754c0d96c470LA

Praeterea, quod creatur est ex nihilo. Composita autem non sunt ex nihilo, sed ex suis componentibus. Ergo compositis non convenit creari.

Ссылаются нормы: Q45A4Obiectio2, assert-h465f465779627b58106fc44a4bfbb7855e6974bb6fb91e13628bbca4e554ecb8

section/45-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:fe6f4cdc6dc1fd3f16102c8bd173cdeb128d7db616f2d3c4b2387aca9630058eLA

Praeterea, illud proprie producitur per primam emanationem, quod supponitur in secunda, sicut res naturalis per generationem naturalem, quae supponitur in operatione artis. Sed illud quod supponitur in generatione naturali, est materia. Ergo materia est quae proprie creatur, et non compositum.

Ссылаются нормы: Q45A4Obiectio3, assert-h0ae3f3b6fc59114976fe4cb9b61c30a359f73b8298ad6bf5359c6b81caaa4424, assert-h30b2c811f45a274ec2121d8aecb6d4d014c8ac1bd3d8c567fa495643f76e37cd

section/45-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:09c2131ee365062f125c449c5701797f3638a79c4ce428afc6dd25c4bd46f386LA

Respondeo dicendum quod creari est quoddam fieri, ut dictum est. Fieri autem ordinatur ad esse rei. Unde illis proprie convenit fieri et creari, quibus convenit esse. Quod quidem convenit proprie subsistentibus, sive sint simplicia, sicut substantiae separatae; sive sint composita, sicut substantiae materiales. Illi enim proprie convenit esse, quod habet esse; et hoc est subsistens in suo esse. Formae autem et accidentia, et alia huiusmodi, non dicuntur entia quasi ipsa sint, sed quia eis aliquid est; ut albedo ea ratione dicitur ens, quia ea subiectum est album. Unde, secundum philosophum, accidens magis proprie dicitur entis quam ens. Sicut igitur accidentia et formae, et huiusmodi, quae non subsistunt, magis sunt coexistentia quam entia; ita magis debent dici concreata quam creata. Proprie vero creata sunt subsistentia.

Ссылаются нормы: Q45A4Respondeo, assert-h967e7184446417a5b96c440224640ce31b1fe2e860033d856a402b3e96a57228

section/45-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:73032fb1125c9b4e7009d9617e7a7fd92720b2e471325834a69acebcbc8ddaa6LA

Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram. Caelum autem et terra sunt res compositae subsistentes. Ergo horum proprie est creatio.

Ссылаются нормы: assert-hf00af838cf7a2e75ed5eaa628500d33c41801f0a4748133e363373b313327960

section/45-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f744b69fcc376cb598c5e65b3cdf4a662a4b3ac1073eece2adf7c111683b5fd4LA

Ad primum ergo dicendum quod aliquod perfectum participans aliquam naturam, facit sibi simile, non quidem producendo absolute illam naturam, sed applicando eam ad aliquid. Non enim hic homo potest esse causa naturae humanae absolute, quia sic esset causa sui ipsius, sed est causa quod natura humana sit in hoc homine generato. Et sic praesupponit in sua actione determinatam materiam per quam est hic homo. Sed sicut hic homo participat humanam naturam, ita quodcumque ens creatum participat, ut ita dixerim, naturam essendi, quia solus Deus est suum esse, ut supra dictum est. Nullum igitur ens creatum potest producere aliquod ens absolute, nisi inquantum esse causat in hoc, et sic oportet quod praeintelligatur id per quod aliquid est hoc, actioni qua facit sibi simile. In substantia autem immateriali non potest praeintelligi aliquid per quod sit haec, quia est haec per suam formam, per quam habet esse, cum sint formae subsistentes. Igitur substantia immaterialis non potest producere aliam substantiam immaterialem sibi similem, quantum ad esse eius; sed quantum ad perfectionem aliquam superadditam; sicut si dicamus quod superior Angelus illuminat inferiorem, ut Dionysius dicit. Secundum quem modum etiam in caelestibus est paternitas, ut ex verbis apostoli patet, Ephes. III, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Et ex hoc etiam evidenter apparet quod nullum ens creatum potest causare aliquid, nisi praesupposito aliquo. Quod repugnat rationi creationis.

Ссылаются нормы: Q45A5Ad1, assert-hd4c4942a2f7a8354aa36163672944e8d1b4494ee9a4951570be5c9f2b14cb6e5

section/45-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7df84ccfe0e90b78f5a49e7c987b211a8802321ef3c9e30c5e6b48163d4a6dd8LA

Ad secundum dicendum quod ex contrario fit aliquid per accidens, ut dicitur in I Physic., per se autem fit aliquid ex subiecto, quod est in potentia. Contrarium igitur resistit agenti, inquantum impedit potentiam ab actu in quem intendit reducere agens, sicut ignis intendit reducere materiam aquae in actum sibi similem, sed impeditur per formam et dispositiones contrarias, quibus quasi ligatur potentia ne reducatur in actum. Et quanto magis fuerit potentia ligata, tanto requiritur maior virtus in agente ad reducendam materiam in actum. Unde multo maior potentia requiritur in agente, si nulla potentia praeexistat. Sic ergo patet quod multo maioris virtutis est facere aliquid ex nihilo, quam ex contrario.

Ссылаются нормы: Q45A5Ad2, assert-h807f46e75439cd62f049b40f2fd0f22012aff4ec60ee7e7a0ce658655f70e0aa

section/45-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8ac958776083dce12a2c616df551c3f54258ddc6d0713397416cccfcd49063f2LA

Ad tertium dicendum quod virtus facientis non solum consideratur ex substantia facti, sed etiam ex modo faciendi, maior enim calor non solum magis, sed etiam citius calefacit. Quamvis igitur creare aliquem effectum finitum non demonstret potentiam infinitam, tamen creare ipsum ex nihilo demonstrat potentiam infinitam. Quod ex praedictis patet. Si enim tanto maior virtus requiritur in agente, quanto potentia est magis remota ab actu, oportet quod virtus agentis ex nulla praesupposita potentia, quale agens est creans, sit infinita, quia nulla proportio est nullius potentiae ad aliquam potentiam, quam praesupponit virtus agentis naturalis, sicut et non entis ad ens. Et quia nulla creatura habet simpliciter potentiam infinitam, sicut neque esse infinitum, ut supra probatum est, relinquitur quod nulla creatura possit creare.

Ссылаются нормы: Q45A5Ad3, assert-h3ab32132f4acad7720536b8b58a3a482393ef9206e8125e3a82f72185d4102b1

section/45-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:a7fa2fa01ba4ade219866866629cea1cfbe5f6e9a11bd7f125568a18ee97b55cLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non solius Dei sit creare. Quia secundum philosophum, perfectum est quod potest sibi simile facere. Sed creaturae immateriales sunt perfectiores creaturis materialibus, quae faciunt sibi simile, ignis enim generat ignem, et homo generat hominem. Ergo substantia immaterialis potest facere substantiam sibi similem. Sed substantia immaterialis non potest fieri nisi per creationem, cum non habeat materiam ex qua fiat. Ergo aliqua creatura potest creare.

Ссылаются нормы: Q45A5Obiectio1, assert-h304909299a2c645fb0c56d1395f7bebc48a23aa59bcf3889df4a667f24f86aee, assert-h47342471634def363bdba75defce2d3b941ee07fe69dc1fba0b512f0160d6167, assert-h7727c0b609a27f8f33b33646a7a17717e1e2c2a9c02b69a80a5fa8df1dcd5141, assert-hea9212a08266a849eebbc19c62016763cee5b864b7d6d0ec44417f9442d8eb32

section/45-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:79520fbabd10741b3be390757aff337e25f4470b0f846a77262f320a618f5c33LA

Praeterea, quanto maior est resistentia ex parte facti, tanto maior virtus requiritur in faciente. Sed plus resistit contrarium quam nihil. Ergo maioris virtutis est aliquid facere ex contrario, quod tamen creatura facit; quam aliquid facere ex nihilo. Multo magis igitur creatura hoc facere potest.

Ссылаются нормы: Q45A5Obiectio2, assert-h411b65574014e04adb70234c88bce45e8b7ef449d6c015e1c446ca4dae460fe6, assert-hb95d9d3be8be362c67bdd0e0e63b0c0371e1d40a33b141484734484bd65965ec

section/45-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:1936e08b47c6f41d2a13404d31ed784d2138830ef4b5ea60392dbe45c2b3ce85LA

Praeterea, virtus facientis consideratur secundum mensuram eius quod fit. Sed ens creatum est finitum, ut supra probatum est, cum de Dei infinitate ageretur. Ergo ad producendum per creationem aliquid creatum, non requiritur nisi virtus finita. Sed habere virtutem finitam non est contra rationem creaturae. Ergo non est impossibile creaturam creare.

Ссылаются нормы: Q45A5Obiectio3, assert-h23003083e052f3faeea3402a2564ce7f528aa1f56d98b516a59ae7b694531a35, assert-h78cd8a10d6722b9264b49ca5a95e446d6e0a913070aea15c277f99e314ad5292, assert-h806a56c8edcc504924c071de1cb3e983882a59534a70903cb3b4965d7f50353f, assert-hc473bd7acbb6bc5dad260e46f73e6e3249060f8f843883a945b0ed3b3053b6a9

section/45-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8acf99fc8edaec8146ba8a2db9ed2c5ff381cfe6cae65dda4df6f6391928497fLA

Respondeo dicendum quod satis apparet in primo aspectu, secundum praemissa, quod creare non potest esse propria actio nisi solius Dei. Oportet enim universaliores effectus in universaliores et priores causas reducere. Inter omnes autem effectus, universalissimum est ipsum esse. Unde oportet quod sit proprius effectus primae et universalissimae causae, quae est Deus. Unde etiam dicitur libro de causis, quod neque intelligentia vel anima nobilis dat esse, nisi inquantum operatur operatione divina. Producere autem esse absolute, non inquantum est hoc vel tale, pertinet ad rationem creationis. Unde manifestum est quod creatio est propria actio ipsius Dei. Contingit autem quod aliquid participet actionem propriam alicuius alterius, non virtute propria, sed instrumentaliter, inquantum agit in virtute alterius; sicut aer per virtutem ignis habet calefacere et ignire. Et secundum hoc, aliqui opinati sunt quod, licet creatio sit propria actio universalis causae, tamen aliqua inferiorum causarum inquantum agit in virtute primae causae, potest creare. Et sic posuit Avicenna quod prima substantia separata, creata a Deo, creat aliam post se, et substantiam orbis, et animam eius; et quod substantia orbis creat materiam inferiorum corporum. Et secundum hunc etiam modum Magister dicit, in V dist. IV Sent., quod Deus potest creaturae communicare potentiam creandi, ut creet per ministerium, non propria auctoritate. Sed hoc esse non potest. Quia causa secunda instrumentalis non participat actionem causae superioris, nisi inquantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis. Si igitur nihil ibi ageret secundum illud quod est sibi proprium, frustra adhiberetur ad agendum, nec oporteret esse determinata instrumenta determinatarum actionum. Sic enim videmus quod securis, scindendo lignum, quod habet ex proprietate suae formae, producit scamni formam, quae est effectus proprius principalis agentis. Illud autem quod est proprius effectus Dei creantis, est illud quod praesupponitur omnibus aliis, scilicet esse absolute. Unde non potest aliquid operari dispositive et instrumentaliter ad hunc effectum, cum creatio non sit ex aliquo praesupposito, quod possit disponi per actionem instrumentalis agentis. Sic igitur impossibile est quod alicui creaturae conveniat creare, neque virtute propria, neque instrumentaliter sive per ministerium. Et hoc praecipue inconveniens est dici de aliquo corpore, quod creet, cum nullum corpus agat nisi tangendo vel movendo; et sic requirit in sua actione aliquid praeexistens, quod possit tangi et moveri; quod est contra rationem creationis.

Ссылаются нормы: Q45A5Respondeo, assert-h3c945218ff8a784c13ccaf78b19f265668600902a3fe2b87a36e3f930969bf28

section/45-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:62046c1e4c2929ea9bc1cec757d094e56da4204a97f44ca8be9bc992a7a2e6c5LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in III de Trin., quod neque boni neque mali Angeli possunt esse creatores alicuius rei. Multo minus igitur aliae creaturae.

Ссылаются нормы: assert-h320de6382e9a6f301c2e815c7caf39cc79bfac989ca4cb94d9c5b7eddb81b8a2

section/45-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dd65bd272dc513dd527fb42d808255e745240662b04bb8ae93f5a576833d429dLA

Ad primum ergo dicendum quod processiones divinarum personarum sunt causa creationis sicut dictum est.

Ссылаются нормы: Q45A6Ad1, assert-haf05348b522fbd23ffe17475fd96200501d808d1865cc2fc3d9d52f4da36b11c

section/45-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9472374ef6071fc10d44ef784affd9c7a1f4e4abafd5ffe3b8c45fdd1aae9261LA

Ad secundum dicendum quod, sicut natura divina, licet sit communis tribus personis, ordine tamen quodam eis convenit, inquantum filius accipit naturam divinam a patre, et spiritus sanctus ab utroque; ita etiam et virtus creandi, licet sit communis tribus personis, ordine tamen quodam eis convenit; nam filius habet eam a patre, et spiritus sanctus ab utroque. Unde creatorem esse attribuitur patri, ut ei qui non habet virtutem creandi ab alio. De filio autem dicitur per quem omnia facta sunt, inquantum habet eandem virtutem, sed ab alio, nam haec praepositio per solet denotare causam mediam, sive principium de principio. Sed spiritui sancto, qui habet eandem virtutem ab utroque, attribuitur quod dominando gubernet, et vivificet quae sunt creata a patre per filium. Potest etiam huius attributionis communis ratio accipi ex appropriatione essentialium attributorum. Nam, sicut supra dictum est, patri appropriatur potentia, quae maxime manifestatur in creatione, et ideo attribuitur patri creatorem esse. Filio autem appropriatur sapientia, per quam agens per intellectum operatur, et ideo dicitur de filio, per quem omnia facta sunt. Spiritui sancto autem appropriatur bonitas, ad quam pertinet gubernatio deducens res in debitos fines, et vivificatio, nam vita in interiori quodam motu consistit, primum autem movens est finis et bonitas.

Ссылаются нормы: Q45A6Ad2, assert-h2c4559943b606636532d86a8bfa8590876dae8955164522ece7c5edd01b839b8

section/45-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:32dcd645941426d1ce54b2d90252939c7a65cd05374efcff7762c711c496e738LA

Ad tertium dicendum quod, licet quilibet effectus Dei procedat ex quolibet attributorum, tamen reducitur unusquisque effectus ad illud attributum, cum quo habet convenientiam secundum propriam rationem, sicut ordinatio rerum ad sapientiam, et iustificatio impii ad misericordiam et bonitatem se superabundanter diffundentem. Creatio vero, quae est productio ipsius substantiae rei, reducitur ad potentiam.

Ссылаются нормы: Q45A6Ad3, assert-hcc448da1fa93eea179befc69aecde29ac4a089c7abe0d8b84e344bb7db0d2473

section/45-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f94558009ab36085cf6534741da019fb01cdaec802ddf6f5da5d298428fe5a65LA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod creare sit proprium alicuius personae. Quod enim est prius, est causa eius quod est post; et perfectum imperfecti. Sed processio divinae personae est prior quam processio creaturae, et magis perfecta, quia divina persona procedit in perfecta similitudine sui principii, creatura vero in imperfecta. Ergo processiones divinarum personarum sunt causa processionis rerum. Et sic creare est proprium personae.

Ссылаются нормы: Q45A6Obiectio1, assert-hcabaf4fde56d131dfff0f961fc1f872819c6f5b650e50be46d8160ea59b42fc1, assert-he9a4da0a213c1ea2354531cc211b5fa6edc20fd39012c42e730772908e33e968

section/45-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ea1413a6deb1b74be63c16243cd57ba5dde3e6f431da56491a3fafc7bcc1af38LA

Praeterea, personae divinae non distinguuntur ab invicem nisi per suas processiones et relationes. Quidquid igitur differenter attribuitur divinis personis, hoc convenit eis secundum processiones et relationes personarum. Sed causalitas creaturarum diversimode attribuitur divinis personis, nam in symbolo fidei patri attribuitur quod sit creator omnium visibilium et invisibilium; filio autem attribuitur quod per eum omnia facta sunt; sed spiritui sancto, quod sit dominus et vivificator. Causalitas ergo creaturarum convenit personis secundum processiones et relationes.

Ссылаются нормы: Q45A6Obiectio2, assert-h45e2db20e48b0293d1a2db02f96ab8ca27c97fdbdb70f191e9c0b778abb331dc, assert-h649d34f83c1c830fd33a766d16ae6fbcb91f57aa1abef3213246924a52b2d8d2

section/45-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:792d9b356f8d556072de814aaa437d6198abc289e16d42159708596089145bc5LA

Praeterea, si dicatur quod causalitas creaturae attenditur secundum aliquod attributum essentiale quod appropriatur alicui personae, hoc non videtur sufficiens. Quia quilibet effectus divinus causatur a quolibet attributo essentiali, scilicet potentia, bonitate et sapientia, et sic non magis pertinet ad unum quam ad aliud. Non deberet ergo aliquis determinatus modus causalitatis attribui uni personae magis quam alii, nisi distinguerentur in creando secundum relationes et processiones.

Ссылаются нормы: Q45A6Obiectio3, assert-h5efab2062a83d90181bc559b4119bedb0d6b30a8d4c171ac3b30c455d2e83adb

section/45-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:64a44b55efc06ef0af8c6cfe97676702b89ae16506ccf92962c4a087df68d996LA

Respondeo dicendum quod creare est proprie causare sive producere esse rerum. Cum autem omne agens agat sibi simile, principium actionis considerari potest ex actionis effectu, ignis enim est qui generat ignem. Et ideo creare convenit Deo secundum suum esse, quod est eius essentia, quae est communis tribus personis. Unde creare non est proprium alicui personae, sed commune toti Trinitati. Sed tamen divinae personae secundum rationem suae processionis habent causalitatem respectu creationis rerum. Ut enim supra ostensum est, cum de Dei scientia et voluntate ageretur, Deus est causa rerum per suum intellectum et voluntatem, sicut artifex rerum artificiatarum. Artifex autem per verbum in intellectu conceptum, et per amorem suae voluntatis ad aliquid relatum, operatur. Unde et Deus pater operatus est creaturam per suum verbum, quod est filius; et per suum amorem, qui est spiritus sanctus. Et secundum hoc processiones personarum sunt rationes productionis creaturarum, inquantum includunt essentialia attributa, quae sunt scientia et voluntas.

Ссылаются нормы: Q45A6Respondeo, assert-hfe74de92e3bc30f2067282c7ffd1563589319b97128b6631a8d27e98039962d4

section/45-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:e5eb3a6c4bff16f2fc3912b0bfe136a4ce7e105c9035c70f1ca3fa7643b713a4LA

Sed contra est quod dicit Dionysius, II cap. de Div. Nom., quod communia totius divinitatis sunt omnia causalia.

Ссылаются нормы: assert-h50224cd128af2654824534e9e6504da0dae1f9d08805f94ccaafe80c6786d2f4

section/45-7/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7989935ffa4c883fe17e33473e6f5bc70bef8844b180991f1ebd1660f788eb34LA

Ad primum ergo dicendum quod repraesentatio vestigii attenditur secundum appropriata, per quem modum ex creaturis in Trinitatem divinarum personarum veniri potest, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q45A7Ad1, assert-hd01313d79dbdaa82ca3e33c155afe494a583139e66d9c587a3e27566814c92d2

section/45-7/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:19fb643d22db6000fca6245896aede0a4fbc2ed82ae425a294fc75c24b5509ebLA

Ad secundum dicendum quod creatura est res proprie subsistens, in qua est praedicta tria invenire. Neque oportet quod in quolibet eorum quae ei insunt, haec tria inveniantur, sed secundum ea vestigium rei subsistenti attribuitur.

Ссылаются нормы: Q45A7Ad2, assert-h5f7b50da67b4ab599615afc0f3109e99d7d535b9e6983335f7441bae441a947b

section/45-7/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5f1e376b361d8ed1cc247dff8f5334aa49491a77713f349dd3caeb42485b9331LA

Ad tertium dicendum quod etiam processiones personarum sunt causa et ratio creationis aliquo modo, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q45A7Ad3, assert-hb47932d121bf2371621ea1a561e8c71edb7135433b9a2e91399985564a2ac146

section/45-7/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e2e15c5521a93dd75690b4dcd65d30b7cd1d9e9c24316481b029169c074bc886LA

Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in creaturis non sit necesse inveniri vestigium Trinitatis. Per sua enim vestigia unumquodque investigari potest. Sed Trinitas personarum non potest investigari ex creaturis, ut supra habitum est. Ergo vestigia Trinitatis non sunt in creatura.

Ссылаются нормы: Q45A7Obiectio1, assert-hd63cc28a1e8142a288b0c05c8c811d0cb225511a458a75bf75576a615e6fb364, assert-hef58f2c1f8e47865d04f447b8d9274f8da2b99c3d7ac0b0b60448e9fc3a30d4b

section/45-7/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:825cc7ae35545ff18b741a8d973d9a19679f6fd8155a0297b1452d8a58ada2deLA

Praeterea, quidquid in creatura est, creatum est. Si igitur vestigium Trinitatis invenitur in creatura secundum aliquas proprietates suas, et omne creatum habet vestigium Trinitatis, oportet in unaquaque illarum inveniri etiam vestigium Trinitatis, et sic in infinitum.

Ссылаются нормы: Q45A7Obiectio2, assert-hf7e42392e95136f239db586b584c53b1e41ae11bbb1ed6daeea2adf9af73c7a2

section/45-7/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:e611334f440bdc9a6a35bd779d7eb6f7d04afa0a8ecc08f7b0de3fddc4980ef8LA

Praeterea, effectus non repraesentat nisi suam causam. Sed causalitas creaturarum pertinet ad naturam communem, non autem ad relationes, quibus personae distinguuntur et numerantur. Ergo in creatura non invenitur vestigium Trinitatis, sed solum unitatis essentiae.

Ссылаются нормы: Q45A7Obiectio3, assert-h08c877bc2c68da5dcce19f63edf21349a4c4600d871968f9944198b5b2be285d, assert-h384a3d353d0c8424d7bbf63e19eb01c8d4880798c60885c6f693d0b0c34e5706

section/45-7/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2cf05c2f69a537a4b7678daf3403e1372286845d66398f594bedd38bdf4e0729LA

Respondeo dicendum quod omnis effectus aliqualiter repraesentat suam causam, sed diversimode. Nam aliquis effectus repraesentat solam causalitatem causae, non autem formam eius, sicut fumus repraesentat ignem, et talis repraesentatio dicitur esse repraesentatio vestigii; vestigium enim demonstrat motum alicuius transeuntis, sed non qualis sit. Aliquis autem effectus repraesentat causam quantum ad similitudinem formae eius, sicut ignis generatus ignem generantem, et statua Mercurii Mercurium, et haec est repraesentatio imaginis. Processiones autem divinarum personarum attenduntur secundum actus intellectus et voluntatis, sicut supra dictum est, nam filius procedit ut verbum intellectus, spiritus sanctus ut amor voluntatis. In creaturis igitur rationalibus, in quibus est intellectus et voluntas, invenitur repraesentatio Trinitatis per modum imaginis, inquantum invenitur in eis verbum conceptum et amor procedens. Sed in creaturis omnibus invenitur repraesentatio Trinitatis per modum vestigii, inquantum in qualibet creatura inveniuntur aliqua quae necesse est reducere in divinas personas sicut in causam. Quaelibet enim creatura subsistit in suo esse, et habet formam per quam determinatur ad speciem, et habet ordinem ad aliquid aliud. Secundum igitur quod est quaedam substantia creata, repraesentat causam et principium, et sic demonstrat personam patris, qui est principium non de principio. Secundum autem quod habet quandam formam et speciem, repraesentat verbum; secundum quod forma artificiati est ex conceptione artificis. Secundum autem quod habet ordinem, repraesentat spiritum sanctum, inquantum est amor, quia ordo effectus ad aliquid alterum est ex voluntate creantis. Et ideo dicit Augustinus, in VI Lib. de Trin., quod vestigium Trinitatis invenitur in unaquaque creatura, secundum quod unum aliquid est, et secundum quod aliqua specie formatur, et secundum quod quendam ordinem tenet. Et ad haec etiam reducuntur illa tria, numerus, pondus et mensura, quae ponuntur Sap. XI, nam mensura refertur ad substantiam rei limitatam suis principiis, numerus ad speciem, pondus ad ordinem. Et ad haec etiam reducuntur alia tria quae ponit Augustinus, modus species et ordo. Et ea quae ponit in libro octoginta trium quaest. quod constat, quod discernitur, quod congruit, constat enim aliquid per suam substantiam, discernitur per formam, congruit per ordinem. Et in idem de facili reduci possunt quaecumque sic dicuntur.

Ссылаются нормы: Q45A7Respondeo, assert-hbc700b9ae8afb9bc3fa6dae70cd9750ae5ecdc9e810ffb0f370adc560dbed989

section/45-7/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:886883e7df784393481139637b8b117dee854a73992ea9c0a2bb5db8b0a9d7dfLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, VI de Trin., quod Trinitatis vestigium in creatura apparet.

Ссылаются нормы: assert-hdf3cb72961d17e819e7f8f076d0bd7c3a429077956359034e56f144bc33ec553

section/45-8/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:495e112eb170ac00107eebf66593161185cba72ace251a590224ed822a3ae659LA

Ad primum ergo dicendum quod formae incipiunt esse in actu, compositis factis, non quod ipsae fiant per se, sed per accidens tantum.

Ссылаются нормы: Q45A8Ad1, assert-ha4581f637ebe9ff413ea147daa9e30b7cba683b7f72d404450603ae3b9e6e9f3

section/45-8/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5d75a172de82959d443b7cc8c34db6ee0a81ae601fe39c2dbf3c169abefa363bLA

Ad secundum dicendum quod qualitates activae in natura agunt in virtute formarum substantialium. Et ideo agens naturale non solum producit sibi simile secundum qualitatem, sed secundum speciem.

Ссылаются нормы: Q45A8Ad2, assert-hf0dd5fca9c3eb89f59034db4a54ace5f2600ae7f3cd07a8f3887fc8d16f202b1

section/45-8/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:2a23d8e3988d392ff09aa16459649b238a1304689f13fc1cec36a3572aa55b0bLA

Ad tertium dicendum quod ad generationem animalium imperfectorum sufficit agens universale, quod est virtus caelestis, cui assimilantur non secundum speciem, sed secundum analogiam quandam, neque oportet dicere quod eorum formae creantur ab agente separato. Ad generationem vero animalium perfectorum non sufficit agens universale, sed requiritur agens proprium, quod est generans univocum.

Ссылаются нормы: Q45A8Ad3, assert-hbb938cd2231a59b21d11ebe7d67987d1e34e38b201224ba3efa35b439065520f

section/45-8/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ac0d27373dad7608648ecdfddae862ead784de59af00b02a363fa029383077d8LA

Ad quartum dicendum quod operatio naturae non est nisi ex praesuppositione principiorum creatorum, et sic ea quae per naturam fiunt, creaturae dicuntur.

Ссылаются нормы: Q45A8Ad4, assert-h1d4118c24bcecff90c56f8cc1f2180d0792bf532b9a674bd929033cb8e1de177

section/45-8/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:5891ecbe236212efe99ea4d2832bd599903c3d092a0d4abb7b5cc3c01fa1baf6LA

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod creatio admisceatur in operibus naturae et artis. In qualibet enim operatione naturae et artis producitur aliqua forma. Sed non producitur ex aliquo, cum non habeat materiam partem sui. Ergo producitur ex nihilo. Et sic in qualibet operatione naturae et artis est creatio.

Ссылаются нормы: Q45A8Obiectio1, assert-h5f150d6dc79e209a87aa9cf3b5309bdb09485d4196ad5156640cf1fe2336be53, assert-h9029a6b9ed1a411accaa39f466d1dd475784c2a2b808876ee184a279158f767e

section/45-8/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4f6de61485637261c03206fa4e799b0b2452c82adfc64628df57d7f0c4901c74LA

Praeterea, effectus non est potior sua causa. Sed in rebus naturalibus non invenitur aliquid agens nisi forma accidentalis, quae est forma activa vel passiva. Non ergo per operationem naturae producitur forma substantialis. Relinquitur igitur quod sit per creationem.

Ссылаются нормы: Q45A8Obiectio2, assert-h37d37fc99bf5b81870e43ed03e03b00aea08bdfe7ab9c5ec9e65dc592c9f9487, assert-hf8231ca567e711219cda1321a57603d3ae2e369be1d5789e6420b8a1a3501d81

section/45-8/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:65c5115c77b57e830da228b60a0a1e2e096f3b9b9503504ab5171ce60756fd4bLA

Praeterea, natura facit sibi simile. Sed quaedam inveniuntur generata in natura non ab aliquo sibi simili, sicut patet in animalibus generatis per putrefactionem. Ergo eorum forma non est a natura, sed a creatione. Et eadem ratio est de aliis.

Ссылаются нормы: Q45A8Obiectio3, assert-h42004c2b6157affe838007527c8289d494473ec769c3d8c4a377d3689929032b, assert-h815372630d7036e34a0bf943b48f71c7975ca69ab21698e5ef7900b718c82d5f

section/45-8/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9a3e34113176d34cf44b50f3dc05beb70de898092c2186dfc8255bc000384cdbLA

Praeterea, quod non creatur, non est creatura. Si igitur in his quae sunt a natura non adiungatur creatio, sequitur quod ea quae sunt a natura, non sunt creaturae. Quod est haereticum.

Ссылаются нормы: Q45A8Obiectio4, assert-h3dc2486e0e280fe82ce6b89b41c19dc11db8d601904db2f22f1127f0ff17b7d9

section/45-8/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:21f1fe80c888d52a314f717d9bfe570877bf91a33e781d57d97b9e8b12ad67beLA

Respondeo dicendum quod haec dubitatio inducitur propter formas. Quas quidam posuerunt non incipere per actionem naturae, sed prius in materia extitisse, ponentes latitationem formarum. Et hoc accidit eis ex ignorantia materiae, quia nesciebant distinguere inter potentiam et actum, quia enim formae praeexistunt in materia in potentia, posuerunt eas simpliciter praeexistere. Alii vero posuerunt formas dari vel causari ab agente separato, per modum creationis. Et secundum hoc cuilibet operationi naturae adiungitur creatio. Sed hoc accidit eis ex ignorantia formae. Non enim considerabant quod forma naturalis corporis non est subsistens, sed quo aliquid est, et ideo, cum fieri et creari non conveniat proprie nisi rei subsistenti, sicut supra dictum est, formarum non est fieri neque creari, sed concreata esse. Quod autem proprie fit ab agente naturali, est compositum, quod fit ex materia. Unde in operibus naturae non admiscetur creatio, sed praesupponitur ad operationem naturae.

Ссылаются нормы: Q45A8Respondeo, assert-he265d597f15b6881bf2f9a1f05995bff444fa7c8bb52c41a84dc0fb372f064ed

section/45-8/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:164b297a9164f8baf5a79b5b6bbc13d5056dbdef8305461820f803c114846744LA

Sed contra est quod Augustinus, super Gen. ad Lit., distinguit opus propagationis, quod est opus naturae, ab opere creationis.

Ссылаются нормы: assert-h555d5f5037d03be39725960fa930b905a483b45573732cbca95250df457c572a

question/45/prooemium · paragraph

la · official · sha256:b0943332c3aaf1f0e60da7b46fbed19f5562566109d9a6570585a20919ce9524LA

Deinde quaeritur de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio. De qua quaeruntur octo. Primo, quid sit creatio. Secundo, utrum Deus possit aliquid creare. Tertio, utrum creatio sit aliquod ens in rerum natura. Quarto, cui competit creari. Quinto, utrum solius Dei sit creare. Sexto, utrum commune sit toti Trinitati, aut proprium alicuius personae. Septimo, utrum vestigium aliquod Trinitatis sit in rebus creatis. Octavo, utrum opus creationis admisceatur in operibus naturae et voluntatis.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 46

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-creatione#LEONINA_CT_Q46
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1044.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:22c468441cfa03ea7e3eeea62701c823b5a9db40dae76f63e7b075407ac00a6d2026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 49

section/46-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7fab69da5ae847184debb45a008fc541314a783914aa38d0b338a1d34e4e86cbLA

Ad primum ergo dicendum quod, antequam mundus esset, possibile fuit mundum esse, non quidem secundum potentiam passivam, quae est materia; sed secundum potentiam activam Dei. Et etiam secundum quod dicitur aliquid absolute possibile, non secundum aliquam potentiam sed ex sola habitudine terminorum, qui sibi non repugnant; secundum quod possibile opponitur impossibili, ut patet per philosophum, in V Metaphys.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad1, assert-h37b0d8c8c89f60f3fab38362fe4bbc6fe1ab7c4e7e0106a74b25fa30495a9baf

section/46-1/reply/10 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1aaa2777575214b138814f0efe66b79e26e02cc3d230056e8b5fc155feb1deadLA

Ad decimum dicendum quod, posita actione, sequitur effectus secundum exigentiam formae quae est principium actionis. In agentibus autem per voluntatem, quod conceptum est et praedefinitum, accipitur ut forma quae est principium actionis. Ex actione igitur Dei aeterna non sequitur effectus aeternus, sed qualem Deus voluit, ut scilicet haberet esse post non esse.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad10, assert-h171bab44e8f92f996bc015f212d57538b4c8766ba20d0af1ea2b994c2b8459ef

section/46-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b1f4693eda258f1f57e3b73745eb72d69070a3c3b7b0a471b504994bb0d05a37LA

Ad secundum dicendum quod illud quod habet virtutem ut sit semper ex quo habet illam virtutem, non quandoque est et quandoque non est, sed antequam haberet illam virtutem, non fuit. Unde haec ratio, quae ponitur ab Aristotele in I de caelo, non concludit simpliciter quod incorruptibilia non incoeperunt esse, sed quod non incoeperunt esse per modum naturalem, quo generabilia et corruptibilia incipiunt esse.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad2, assert-h27d06aa95c02e36b6fb9bfa559f13e6e61c5e3f386eb945450a7bae3387303b9

section/46-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f2411a388709815f17f2c9450fb3b5a3d2fad7c3f9d36be2f54fb451a5a215e1LA

Ad tertium dicendum quod Aristoteles, in I Physic., probat materiam esse ingenitam, per hoc quod non habet subiectum de quo sit. In I autem de caelo et mundo, probat caelum ingenitum, quia non habet contrarium ex quo generetur. Unde patet quod per utrumque non concluditur nisi quod materia et caelum non incoeperunt per generationem, ut quidam ponebant, praecipue de caelo. Nos autem dicimus quod materia et coelum producta sunt in esse per creationem, ut ex dictis patet.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad3, assert-h60f0975082d96b369166f61c48b5ec75f2d4f51184a4abc7b524aeef33fb0b87

section/46-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f8cb849c1f368f4cec69a564f1fe3b64a5377b4c59d95ae125bbb8d45a81c1b6LA

Ad quartum dicendum quod ad rationem vacui non sufficit in quo nihil est, sed requiritur quod sit spatium capax corporis, in quo non sit corpus, ut patet per Aristotelem, in IV Physic. Nos autem dicimus non fuisse locum aut spatium ante mundum.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad4, assert-hb62d6fcf257acec4d31786022f50df3542715a1c8599f9ff808ee1cec1c904cb

section/46-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fa9e1ed1228658f2f5629170a69303270d5bb67ad9f09cdfea6e06200cc26d35LA

Ad quintum dicendum quod primus motor semper eodem modo se habuit primum autem mobile non semper eodem modo se habuit, quia incoepit esse, cum prius non fuisset. Sed hoc non fuit per mutationem, sed per creationem, quae non est mutatio, ut supra dictum est. Unde patet quod haec ratio, quam ponit Aristoteles in VIII Physic., procedit contra eos qui ponebant mobilia aeterna, sed motum non aeternum; ut patet ex opinionibus Anaxagorae et Empedoclis. Nos autem ponimus, ex quo mobilia incoeperunt, semper fuisse motum.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad5, assert-h576dd72452317eea1b9e01583cb7e97f2d2bd810045074219ee3e85180636532

section/46-1/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e1eebc411c2d8014d4794aa1a0ffe005f16bc15035ea5b878af520cec48cc3a1LA

Ad sextum dicendum quod primum agens est agens voluntarium. Et quamvis habuit voluntatem aeternam producendi aliquem effectum, non tamen produxit aeternum effectum. Nec est necesse quod praesupponatur aliqua mutatio, nec etiam propter imaginationem temporis. Aliter enim est intelligendum de agente particulari, quod praesupponit aliquid, et causat alterum, et aliter de agente universali, quod producit totum. Sicut agens particulare producit formam, et praesupponit materiam, unde oportet quod formam inducat secundum proportionem ad debitam materiam. Unde rationabiliter in ipso consideratur quod inducit formam in talem materiam et non in aliam, ex differentia materiae ad materiam. Sed hoc non rationabiliter consideratur in Deo, qui simul producit formam et materiam, sed consideratur rationabiliter in eo, quod ipse producit materiam congruam formae et fini. Agens autem particulare praesupponit tempus, sicut et materiam. Unde rationabiliter consideratur in eo, quod agit in tempore posteriori et non in priori, secundum imaginationem successionis temporis post tempus. Sed in agente universali, quod producit rem et tempus, non est considerare quod agat nunc et non prius, secundum imaginationem temporis post tempus, quasi tempus praesupponatur eius actioni, sed considerandum est in eo, quod dedit effectui suo tempus quantum voluit, et secundum quod conveniens fuit ad suam potentiam demonstrandam. Manifestius enim mundus ducit in cognitionem divinae potentiae creantis, si mundus non semper fuit, quam si semper fuisset, omne enim quod non semper fuit, manifestum est habere causam; sed non ita manifestum est de eo quod semper fuit.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad6, assert-hc2552a7396238a2f3c64f24cb25751e0f23803ec27bb1a5a73b46e27d9a55d28

section/46-1/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:089d370b4a94a89af6dacc32475f70bc9e48c7dbfccb65307476c4e3e0f98dffLA

Ad septimum dicendum quod, sicut dicitur in IV Physic., prius et posterius est in tempore, secundum quod prius et posterius est in motu. Unde principium et finis accipienda sunt in tempore, sicut et in motu. Supposita autem aeternitate motus, necesse est quod quodlibet momentum in motu acceptum sit principium et terminus motus, quod non oportet, si motus incipiat. Et eadem ratio est de nunc temporis. Et sic patet quod ratio illa instantis nunc, quod semper sit principium et finis temporis, praesupponit aeternitatem temporis et motus. Unde Aristoteles hanc rationem inducit, in VIII Physic., contra eos qui ponebant aeternitatem temporis, sed negabant aeternitatem motus.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad7, assert-h896edf87906a8ef36430e6a19ba24594d2a4b1ec205914aae540802303fee3f7

section/46-1/reply/8 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1c40c51089108270ce23ac64ae185bd0410a50b6882f6a68a7b615b2b6bdfa09LA

Ad octavum dicendum quod Deus est prior mundo duratione. Sed ly prius non designat prioritatem temporis, sed aeternitatis. Vel dicendum quod designat aeternitatem temporis imaginati, et non realiter existentis. Sicut, cum dicitur, supra caelum nihil est, ly supra designat locum imaginatum tantum, secundum quod possibile est imaginari dimensionibus caelestis corporis dimensiones alias superaddi.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad8, assert-hbcc69c8a28e28afd6bcfcecc43e1d26cef776cba563d3c3a58cf4d62e0a4e094

section/46-1/reply/9 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:123df31d29c89ac7bcc5a2bd4dddbe128c3ff4dbe679049a6d7b6cb234966296LA

Ad nonum dicendum quod, sicut effectus sequitur a causa agente naturaliter secundum modum suae formae, ita sequitur ab agente per voluntatem secundum formam ab eo praeconceptam et definitam, ut ex superioribus patet. Licet igitur Deus ab aeterno fuerit sufficiens causa mundi, non tamen oportet quod ponatur mundus ab eo productus, nisi secundum quod est in praedefinitione suae voluntatis; ut scilicet habeat esse post non esse, ut manifestius declaret suum auctorem.

Ссылаются нормы: Q46A1Ad9, assert-haa16f068d2b692eec33cd8fdadf71b3b4bfe5eca9a456f4c21a7713f4b8eca3c

section/46-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:691e95c020e089989840e00f51d3f0a809adfb098ac3af0d7a90702495cd4e85LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod universitas creaturarum, quae mundi nomine nuncupatur, non incoeperit, sed fuerit ab aeterno. Omne enim quod incoepit esse, antequam fuerit, possibile fuit ipsum esse, alioquin impossibile fuisset ipsum fieri. Si ergo mundus incoepit esse, antequam inciperet, possibile fuit ipsum esse. Sed quod possibile est esse, est materia, quae est in potentia ad esse, quod est per formam, et ad non esse, quod est per privationem. Si ergo mundus incoepit esse, ante mundum fuit materia. Sed non potest esse materia sine forma, materia autem mundi cum forma, est mundus. Fuit ergo mundus antequam esse inciperet, quod est impossibile.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio1, assert-h13eb5932bbe148bc6364c261aaa76fdb483e247d23484d814a0e501614b61085, assert-h982daadd30fc4c49baca0e92a6f65d3f70d86be3957b0a4246ba039adbece53e, assert-hca94bbba1a3177ee681fd22ab9ed9cd829231d5e278a80075fcdfc92ea767af2

section/46-1/objection/10 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c8b10146d64ad8c5498d077c2db5172f19c2b15af365c78b252683ef34b4357fLA

Praeterea, cuius actio est aeterna, et effectus aeternus. Sed actio Dei est eius substantia, quae est aeterna. Ergo et mundus est aeternus.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio10, assert-h41322c5e2820ce93dac8fcbe23026572509f789dfa25a4839b85abda92a831ff, assert-hecf53b3940742236589bedb2fcd9e4fe9322ee58d834ed4b1472d6e4a8ad40a6

section/46-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:ab6b657ae3b7855fb3fa62e9f13965e6a106116b3d8e89f819f10f9d05193f16LA

Praeterea, nihil quod habet virtutem ut sit semper, quandoque est et quandoque non est, quia ad quantum se extendit virtus alicuius rei, tandiu est. Sed omne incorruptibile habet virtutem ut sit semper, non enim virtutem habet ad determinatum durationis tempus. Nullum ergo incorruptibile quandoque est et quandoque non est. Sed omne quod incipit esse, quandoque est et quandoque non est. Nullum ergo incorruptibile incipit esse. Sed multa sunt in mundo incorruptibilia, ut corpora caelestia, et omnes substantiae intellectuales. Ergo mundus non incoepit esse.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio2, assert-h5dc4e559fb196bd2e55316f017f6e318d7935c81863c8ae7412e1d0491c5b379, assert-h688bd75e99ccf490e8c529b5a7ac8b2ea88042c2ea8c02afaf63b72c706e67bd, assert-h9fb9ecfcfe07b12a96e83dae4e57efa8ba5d077f1ac7bf23ee77513e88038981, assert-hda32654532ad617ba0f03b658245662b155a81568901c1b8dde413be19fb36c9

section/46-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c84fb76fc31359660af936134bad74dac7684678927f1a406edc6725c5749c9aLA

Praeterea, nullum ingenitum incoepit esse. Sed philosophus probat in I Physic., quod materia est ingenita; et in I de caelo et mundo, quod caelum est ingenitum. Non ergo universitas rerum incoepit esse.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio3, assert-h41ec2662985d408444bccd1a1a3823986d9032b8853175ac141a73666f5dd1bd, assert-hb60aaa51bd7ec27e543e31b2bc5968e642ddee2b85d08d9443ce55a29f9a80d2

section/46-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ad6e7b9c40170015e48646fceb4991b7aba86f00c60494c847a99cd2efb67f7dLA

Praeterea, vacuum est ubi non est corpus, sed possibile est esse. Sed si mundus incoepit esse, ubi nunc est corpus mundi, prius non fuit aliquod corpus, et tamen poterat ibi esse, alioquin nunc ibi non esset. Ergo ante mundum fuit vacuum, quod est impossibile.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio4, assert-h13b9433f6f2aed9fec3c3429cf52ef16efa501eb71c30ca03fc1edc573d9e3bf, assert-hdf20c92cdd3c68a1bfd99a76d16824fb9e7f214fce8d83fed52f9eff57b75648

section/46-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:db79c94fafee8e1d3f351c6302ba670986e495cc51c71215929d6ebdcddc00b2LA

Praeterea, nihil de novo incipit moveri, nisi per hoc quod movens vel mobile aliter se habet nunc quam prius. Sed quod aliter se habet nunc quam prius, movetur. Ergo ante omnem motum de novo incipientem, fuit aliquis motus. Motus ergo semper fuit. Ergo et mobile, quia motus non est nisi in mobili.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio5, assert-h8b0490c6919198143a91d2d0eb696cbddc4231c39f32c8cb9c28e35b36c6a17e, assert-he2775f18df119e21d1fad45434bfd5aad92861a56b2bf483bdeba4e9f9665157, assert-he2afdd4e45da1da5c4ac478876698f4fc47b5308b86862e91d0502590837c976

section/46-1/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d123d62d001c036c04482f11470d9d1d586e196ceff32807ce99684b3dc1aa2dLA

Praeterea, omne movens aut est naturale, aut est voluntarium. Sed neutrum incipit movere, nisi aliquo motu praeexistente. Natura enim semper eodem modo operatur. Unde, nisi praecedat aliqua immutatio vel in natura moventis vel in mobili, non incipiet a movente naturali esse motus, qui non fuit prius. Voluntas autem absque sui immutatione retardat facere quod proponit, sed hoc non est nisi per aliquam immutationem quam imaginatur, ad minus ex parte ipsius temporis. Sicut qui vult facere domum cras, et non hodie, expectat aliquid futurum cras, quod hodie non est; et ad minus expectat quod dies hodiernus transeat, et crastinus adveniat; quod sine mutatione non est, quia tempus est numerus motus. Relinquitur ergo quod ante omnem motum de novo incipientem, fuit alius motus. Et sic idem quod prius.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio6, assert-h0ffd0bceea43348ddbf2c112fec512e661d6643060f0545dbd10624ce25b2ca9, assert-h1bccaa448b3302c20a5c6c064c8c1e1f93d0e1f90cdda6b5c1c4e9ffb716fad2

section/46-1/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0226c20f4de576de2b217047c922e7d20f9095d12cbb31a7d96f830d28a0d923LA

Praeterea, quidquid est semper in principio et semper in fine, nec incipere nec desinere potest, quia quod incipit, non est in suo fine; quod autem desinit, non est in suo principio. Sed tempus semper est in suo principio et fine, quia nihil est temporis nisi nunc, quod est finis praeteriti, et principium futuri. Ergo tempus nec incipere nec desinere potest. Et per consequens nec motus, cuius numerus tempus est.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio7, assert-h5ceb8182eb3e29eeebcddc855541e3dade559831249d1679111f79fc09e23d4c, assert-hf681ad644db40ddade8b62eba88476cb9b7e05289f593e8bac2c72d21a67d0f4

section/46-1/objection/8 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:17296be5a8f66e6df0ae026b30799e3af26ce391b932b969e702eea9aac8f320LA

Praeterea, Deus aut est prior mundo natura tantum, aut duratione. Si natura tantum, ergo, cum Deus sit ab aeterno, et mundus est ab aeterno. Si autem est prior duratione; prius autem et posterius in duratione constituunt tempus, ergo ante mundum fuit tempus; quod est impossibile.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio8, assert-he5b50ebf1567f3945e8d4c1898efea37cec8181637b7f2e5b3a699e4f303e669

section/46-1/objection/9 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:acec36fdbcbd7d93b0c42df96c401cf67fe6b2bac55ec796a406b99c451e59d4LA

Praeterea, posita causa sufficienti, ponitur effectus, causa enim ad quam non sequitur effectus, est causa imperfecta, indigens alio ad hoc quod effectus sequatur. Sed Deus est sufficiens causa mundi; et finalis, ratione suae bonitatis; et exemplaris, ratione suae sapientiae; et effectiva, ratione suae potentiae; ut ex superioribus patet. Cum ergo Deus sit ab aeterno, et mundus fuit ab aeterno.

Ссылаются нормы: Q46A1Obiectio9, assert-hc5ea4d05c68ccc5e13b5632e1a9ca643703b1d4672d50562b9ba18882ed96bfc, assert-hff5b62a477a15dd2c6cea14c8a496b2ac1163e3550abee29996fc0238b19f149

section/46-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:66da013c114df6ef787c6ec17ff38563c6539c4acd4057b8c06076b0ae62cc79LA

Respondeo dicendum nihil praeter Deum ab aeterno fuisse. Et hoc quidem ponere non est impossibile. Ostensum est enim supra quod voluntas Dei est causa rerum. Sic ergo aliqua necesse est esse, sicut necesse est Deum velle illa, cum necessitas effectus ex necessitate causae dependeat, ut dicitur in V Metaphys. Ostensum est autem supra quod, absolute loquendo, non est necesse Deum velle aliquid nisi seipsum. Non est ergo necessarium Deum velle quod mundus fuerit semper. Sed eatenus mundus est, quatenus Deus vult illum esse, cum esse mundi ex voluntate Dei dependeat sicut ex sua causa. Non est igitur necessarium mundum semper esse. Unde nec demonstrative probari potest. Nec rationes quas ad hoc Aristoteles inducit, sunt demonstrativae simpliciter, sed secundum quid, scilicet ad contradicendum rationibus antiquorum, ponentium mundum incipere secundum quosdam modos in veritate impossibiles. Et hoc apparet ex tribus. Primo quidem, quia tam in VIII Physic. quam in I de caelo, praemittit quasdam opiniones, ut Anaxagorae et Empedoclis et Platonis, contra quos rationes contradictorias inducit. Secundo, quia, ubicumque de hac materia loquitur, inducit testimonia antiquorum, quod non est demonstratoris, sed probabiliter persuadentis. Tertio, quia expresse dicit in I Lib. Topic., quod quaedam sunt problemata dialectica, de quibus rationes non habemus, ut utrum mundus sit aeternus.

Ссылаются нормы: Q46A1Respondeo, assert-h6e8dfc964be6573996b773432dccfa3a4dacb950d2e09a71ecbbf167760f332e

section/46-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:1bd7b8a6feac71f226c98a98a9fb5fc5f124d044f6dbe18ab9ea9f4aad6219aaLA

Sed contra est quod dicitur Ioan. XVII, clarifica me, pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret; et Proverb. VIII, dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.

Ссылаются нормы: assert-h628ba9519bd931cfce414dc35f400ae444b655107fefcee9e78f76f976b3d656

section/46-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a75e444ca098aca53f10c425a45ab50ff0b1d46d03e9b62a95101b2f98300267LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, XI de Civ. Dei, philosophorum ponentium aeternitatem mundi, duplex fuit opinio. Quidam enim posuerunt quod substantia mundi non sit a Deo. Et horum est intollerabilis error; et ideo ex necessitate refellitur. Quidam autem sic posuerunt mundum aeternum, quod tamen mundum a Deo factum dixerunt. Non enim mundum temporis volunt habere, sed suae creationis initium, ut quodam modo vix intelligibili semper sit factus. Id autem quomodo intelligant, invenerunt, ut idem dicit in X de Civ. Dei. Sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in pulvere, semper subesset vestigium, quod a calcante factum nemo dubitaret; sic et mundus semper fuit, semper existente qui fecit. Et ad hoc intelligendum, considerandum est quod causa efficiens quae agit per motum, de necessitate praecedit tempore suum effectum, quia effectus non est nisi in termino actionis, agens autem omne oportet esse principium actionis. Sed si actio sit instantanea, et non successiva, non est necessarium faciens esse prius facto duratione; sicut patet in illuminatione. Unde dicunt quod non sequitur ex necessitate, si Deus est causa activa mundi, quod sit prior mundo duratione, quia creatio, qua mundum produxit, non est mutatio successiva, ut supra dictum est.

Ссылаются нормы: Q46A2Ad1, assert-h53f8ff17fb50f520d5b6b6bdcafb0bec173c946e68448439e0d56f2338d85610

section/46-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:026a78c1d089462e3cba28a3de24d2dca187cf18071553847c4976f1c4aa0f36LA

Ad secundum dicendum quod illi qui ponerent mundum aeternum, dicerent mundum factum a Deo ex nihilo, non quod factus sit post nihilum, secundum quod nos intelligimus per nomen creationis; sed quia non est factus de aliquo. Et sic etiam non recusant aliqui eorum creationis nomen, ut patet ex Avicenna in sua metaphysica.

Ссылаются нормы: Q46A2Ad2, assert-h0ab4aa33cbde2fd436f168fd4ab8b59aeb8fb9951d731175455321c69108557d

section/46-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c5f19908aa7c565563c45afa338d5da2dd006d1521cc42403a0a0fd30ae82127LA

Ad tertium dicendum quod illa est ratio Anaxagorae, quae ponitur in III Physic. Sed non de necessitate concludit, nisi de intellectu qui deliberando investigat quid agendum sit, quod est simile motui. Talis autem est intellectus humanus, sed non divinus, ut supra patet.

Ссылаются нормы: Q46A2Ad3, assert-h1f3ea1c7cea01a4930bc6dccd918e1b6da67417c8faf73c3359024747119ff53

section/46-2/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4c7c63e1ee064986a2a875dacdc26e8d68dd1dcdebc9153380f09809b5073237LA

Ad quartum dicendum quod ponentes aeternitatem mundi, ponunt aliquam regionem infinities esse mutatam de inhabitabili in habitabilem, et e converso. Et similiter ponunt quod artes, propter diversas corruptiones et accidentia, infinities fuerunt inventae, et iterum corruptae. Unde Aristoteles dicit, in libro Meteor., quod ridiculum est ex huiusmodi particularibus mutationibus opinionem accipere de novitate mundi totius.

Ссылаются нормы: Q46A2Ad4, assert-hfc00d58a895d19deaf0d15d20a1a328ace0072228880523e0ff21a5b4ccda4dc

section/46-2/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8416c92cd284b55127ad321168b6eab19ba61639f95560996ba5254fffd955f0LA

Ad quintum dicendum quod, etsi mundus semper fuisset, non tamen parificaretur Deo in aeternitate, ut dicit Boetius, in fine de Consolat., quia esse divinum est esse totum simul, absque successione; non autem sic est de mundo.

Ссылаются нормы: Q46A2Ad5, assert-h4485bbe3d1d44b9438a47db377c54754918f6e6288ee0e51d07148eddd356bcc

section/46-2/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:cdac0821de7fd8cd046b05c68a1b5ab73fb0f53c31ec9ec5df4912ae1dcafc8aLA

Ad sextum dicendum quod transitus semper intelligitur a termino in terminum. Quaecumque autem praeterita dies signetur, ab illa usque ad istam sunt finiti dies, qui pertransiri poterunt. Obiectio autem procedit ac si, positis extremis, sint media infinita.

Ссылаются нормы: Q46A2Ad6, assert-h7798ff08b33bc5ee55f498b0a920dc1837874c40960ee4ede0ec1239690c8de9

section/46-2/reply/7 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5b1ffe46fe0ebb99edc93065c9dddac6416e565cc0411f5d7998d03bb5dff11bLA

Ad septimum dicendum quod in causis efficientibus impossibile est procedere in infinitum per se; ut puta si causae quae per se requiruntur ad aliquem effectum, multiplicarentur in infinitum; sicut si lapis moveretur a baculo, et baculus a manu, et hoc in infinitum. Sed per accidens in infinitum procedere in causis agentibus non reputatur impossibile; ut puta si omnes causae quae in infinitum multiplicantur, non teneant ordinem nisi unius causae, sed earum multiplicatio sit per accidens; sicut artifex agit multis martellis per accidens, quia unus post unum frangitur. Accidit ergo huic martello, quod agat post actionem alterius martelli. Et similiter accidit huic homini, inquantum generat, quod sit generatus ab alio, generat enim inquantum homo, et non inquantum est filius alterius hominis; omnes enim homines generantes habent gradum unum in causis efficientibus, scilicet gradum particularis generantis. Unde non est impossibile quod homo generetur ab homine in infinitum. Esset autem impossibile, si generatio huius hominis dependeret ab hoc homine, et a corpore elementari, et a sole, et sic in infinitum.

Ссылаются нормы: Q46A2Ad7, assert-ha563b62c61d88b341de17be7aff0e0a468fb263abab3d9e70f44fd6032b1cf41

section/46-2/reply/8 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3c668d1a55c3b5b2894bdcdc0c7182b437467acb856f23992acee628d9a70f94LA

Ad octavum dicendum quod hanc rationem ponentes aeternitatem mundi multipliciter effugiunt quidam enim non reputant impossibile esse infinitas animas actu; ut patet in metaphysica Algazelis, dicentis hoc esse infinitum per accidens. Sed hoc improbatum est superius. Quidam vero dicunt animam corrumpi cum corpore. Quidam vero quod ex omnibus animabus remanet una tantum. Alii vero, ut Augustinus dicit, posuerunt propter hoc circuitum animarum; ut scilicet animae separatae a corporibus, post determinata temporum curricula, iterum redirent ad corpora. De quibus omnibus in sequentibus est agendum. Considerandum tamen quod haec ratio particularis est. Unde posset dicere aliquis quod mundus fuit aeternus, vel saltem aliqua creatura, ut Angelus; non autem homo. Nos autem intendimus universaliter, an aliqua creatura fuerit ab aeterno.

Ссылаются нормы: Q46A2Ad8, assert-ha261e973d971b152685366e4b5c1d92152278c2e6a8c42bb4953dea3a4c03a56

section/46-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ec1d8df64430179e5013c9c89d8285ce061b2c2c9ddfa059fbf656680cb52d5eLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mundum incoepisse non sit articulus fidei, sed conclusio demonstrabilis. Omne enim factum habet principium suae durationis. Sed demonstrative probari potest quod Deus sit causa effectiva mundi, et hoc etiam probabiliores philosophi posuerunt. Ergo demonstrative probari potest quod mundus incoeperit.

Ссылаются нормы: Q46A2Obiectio1, assert-h7f39965e6c1ba7842560a8ec7f1566d423e0742eba9405939db130d10c1d877f, assert-h8b499999c03b903ea0b68a28d270207b7dc41817b25ba614e5c134a756aac68f

section/46-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:8f1eada3ce2809a70b8f41d048b9f483b3a224a84cf8be5b8a2f3a7ac3adc46eLA

Praeterea, si necesse est dicere quod mundus factus est a Deo, aut ergo ex nihilo, aut ex aliquo. Sed non ex aliquo, quia sic materia mundi praecessisset mundum; contra quod procedunt rationes Aristotelis ponentis caelum ingenitum. Ergo oportet dicere quod mundus sit factus ex nihilo. Et sic habet esse post non esse. Ergo oportet quod esse incoeperit.

Ссылаются нормы: Q46A2Obiectio2, assert-h139300805ea4c7c37656fc5e4056ddaeb101ec1dc0cc65fc6ef15182df4cae26, assert-h497ebd9c10b9fc7bcea287858c5f7680d559c74eacf8e46989fa239f35988158, assert-ha58be9ed6482c50f0bb1b53ea9e1c8934fb0698a91c465dac0f4fe95c0c2715e

section/46-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:29a51cbb3fd950ba0292291004473021f851f4bdd247dbaa1c14354a46c9c8deLA

Praeterea, omne quod operatur per intellectum, a quodam principio operatur, ut patet in omnibus artificibus. Sed Deus est agens per intellectum. Ergo a quodam principio operatur mundus igitur, qui est eius effectus, non fuit semper.

Ссылаются нормы: Q46A2Obiectio3, assert-h916aa1f7498f6ff216723bfc8e06aa0961c0cf825aff76b253f46fd136382b44, assert-ha23f76d7f74b5af40208c5f9856659bba4be4195688b7b04e32b98deacc9931d

section/46-2/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b0a08b481ef629d1924feb61acac048ad78bceac80aa47e317ee9227e4ec493aLA

Praeterea, manifeste apparet artes aliquas, et habitationes regionum, ex determinatis temporibus incoepisse. Sed hoc non esset, si mundus semper fuisset. Mundum igitur non semper fuisse manifestum est.

Ссылаются нормы: Q46A2Obiectio4, assert-hd24c6739a066b2131e4d1dbaf58ecee4aa3466bab42ca4bf29649a1fe5e5a5dc, assert-hfcc8a39b69be33245fd46182340dc495f510ec2e80e31fd9a1c6fbc6f3b47d77

section/46-2/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:67960a70b2ab538f54b91fca2111eb160285e6156bcf41b97baeab51135164ceLA

Praeterea, certum est nihil Deo aequari posse. Sed si mundus semper fuisset, aequipararetur Deo in duratione. Ergo certum est non semper mundum fuisse.

Ссылаются нормы: Q46A2Obiectio5, assert-h25d95c085d97bb433346754f7aad6aab36264a5c19974fe24a1fc18c73471045, assert-h72f17451f217a5fd36f7cb3a24d0949a24a1fe8916c37d382a80ba79bbe1a7cc

section/46-2/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:680e5f9234cb78b2e59bb512406413b92a356403f3590742d4bdec3d754cea77LA

Praeterea, si mundus semper fuit, infiniti dies praecesserunt diem istum. Sed infinita non est pertransire. Ergo nunquam fuisset perventum ad hunc diem, quod est manifeste falsum.

Ссылаются нормы: Q46A2Obiectio6, assert-h894233a227e024ef135cbc1be519aa37f104f8224c5aedf80fa37c080e5f5175, assert-hadff1e7aa29026ab99a56c590fb6fa6229f8f0df8d099bdf0379116656b34234

section/46-2/objection/7 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:54b22563a33c71fe663ed7ae68909a73a4458b4e63ed7bf461d28dc7c8996c54LA

Praeterea, si mundus fuit aeternus, et generatio fuit ab aeterno. Ergo unus homo genitus est ab alio in infinitum. Sed pater est causa efficiens filii, ut dicitur in II Physic. Ergo in causis efficientibus est procedere in infinitum, quod improbatur in II Metaphys.

Ссылаются нормы: Q46A2Obiectio7, assert-h0acd3daafc86e8c7162dbb85e15e4e611a090271ab1cac2c39adba7e3527e2b5, assert-h7ccf90a3e6b594664556eaa3941ad928b3c499b4cd55bf6e236709e40de80120, assert-h809bacde3720961f21e5c111bfe3f8d1c95621cc01d62d3280de15eb56ec044f

section/46-2/objection/8 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:020493f3df55aa38fb79bbe21b35cbb50c63b826a7806d3f32c9df2943c991bbLA

Praeterea, si mundus et generatio semper fuit, infiniti homines praecesserunt. Sed anima hominis est immortalis. Ergo infinitae animae humanae nunc essent actu, quod est impossibile. Ergo ex necessitate sciri potest quod mundus incoeperit; et non sola fide tenetur.

Ссылаются нормы: Q46A2Obiectio8, assert-h4a261798220e024d93b45174b3b530f988c7dfae0241e5a7815dae92cda78763, assert-hc92db83d81f7b2c8a1a2de8af20c7f24724cf0fdb97dd1e8a46a3f23ed4c367c, assert-hd06a1390ec0378b28f56dec59eb0d2a52d2317104c8677c5f9f201caaa21b1ae

section/46-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:8ce983cd00e47cae1120aa84d31b0541aa275f66e8a2b0c17808a0c583ceb96bLA

Respondeo dicendum quod mundum non semper fuisse, sola fide tenetur, et demonstrative probari non potest, sicut et supra de mysterio Trinitatis dictum est. Et huius ratio est, quia novitas mundi non potest demonstrationem recipere ex parte ipsius mundi. Demonstrationis enim principium est quod quid est. Unumquodque autem, secundum rationem suae speciei, abstrahit ab hic et nunc, propter quod dicitur quod universalia sunt ubique et semper. Unde demonstrari non potest quod homo, aut caelum, aut lapis non semper fuit. Similiter etiam neque ex parte causae agentis, quae agit per voluntatem. Voluntas enim Dei ratione investigari non potest, nisi circa ea quae absolute necesse est Deum velle, talia autem non sunt quae circa creaturas vult, ut dictum est. Potest autem voluntas divina homini manifestari per revelationem, cui fides innititur. Unde mundum incoepisse est credibile, non autem demonstrabile vel scibile. Et hoc utile est ut consideretur, ne forte aliquis, quod fidei est demonstrare praesumens, rationes non necessarias inducat, quae praebeant materiam irridendi infidelibus, existimantibus nos propter huiusmodi rationes credere quae fidei sunt.

Ссылаются нормы: Q46A2Respondeo, assert-h42c22073b3f59de707ce9b591cc8b851fa2bab5a3481a34ca48aafe4593e4deb

section/46-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:a3da395262d458bf0fd46b4e2b49e8d5f2d72a2cd46942d6b637dac9caee3f20LA

Sed contra, fidei articuli demonstrative probari non possunt, quia fides de non apparentibus est, ut dicitur ad Hebr. XI. Sed Deum esse creatorem mundi, sic quod mundus incoeperit esse, est articulus fidei, dicimus enim, credo in unum Deum et cetera. Et iterum, Gregorius dicit, in Homil. I in Ezech., quod Moyses prophetizavit de praeterito, dicens in principio creavit Deus caelum et terram; in quo novitas mundi traditur. Ergo novitas mundi habetur tantum per revelationem. Et ideo non potest probari demonstrative.

Ссылаются нормы: assert-hce1b74ff6ded7b4664bb1c31d8c1689884c58a3c76dfaa138c2e3da01fafa239

section/46-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1d2676fe07f741112bd787cbfbc5d003f149b15095f5cd60c9ce537788acf9a8LA

Ad primum ergo dicendum quod non dicuntur in principio temporis res esse creatae, quasi principium temporis sit creationis mensura sed quia simul cum tempore caelum et terra creata sunt.

Ссылаются нормы: Q46A3Ad1, assert-h690011ef98b18c15187ed16435457928a0e4dcd372c374d3ff5ff4703bd495b5

section/46-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4435a47487c4f7dc180f40cd884d1b0efe835fec4e9ddaa7dba1b7001c00e87aLA

Ad secundum dicendum quod verbum illud philosophi intelligitur de fieri quod est per motum, vel quod est terminus motus. Quia cum in quolibet motu sit accipere prius et posterius, ante quodcumque signum in motu signato, dum scilicet aliquid est in moveri et fieri, est accipere prius, et etiam aliquid post ipsum, quia quod est in principio motus, vel in termino, non est in moveri. Creatio autem neque est motus neque terminus motus, ut supra dictum est. Unde sic aliquid creatur, quod non prius creabatur.

Ссылаются нормы: Q46A3Ad2, assert-h5ee1bff403fb9b7afe87d0bdc2577e99970b31fd103c6d46295b55e8bf7aa68a

section/46-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c8e2828ecb70ac93ab57f1ea1da3e37b84bee4daad135df62f3220aff8043c96LA

Ad tertium dicendum quod nihil fit nisi secundum quod est. Nihil autem est temporis nisi nunc. Unde non potest fieri nisi secundum aliquod nunc, non quia in ipso primo nunc sit tempus, sed quia ab eo incipit tempus.

Ссылаются нормы: Q46A3Ad3, assert-h9d795f04604a46ca749ae332381f5d71657e0600e4327cbc16970289dd9cd8ac

section/46-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bb70237370c49f93c7178ac32546e064cff4ac32183f84cc1980d678b7622f26LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creatio rerum non fuit in principio temporis. Quod enim non est in tempore, non est in aliquo temporis. Sed creatio rerum non fuit in tempore, per creationem enim rerum substantia in esse producta est; tempus autem non mensurat substantiam rerum, et praecipue incorporalium. Ergo creatio non fuit in principio temporis.

Ссылаются нормы: Q46A3Obiectio1, assert-h6ad36dfe1dcdc433669380defe07de4fe2ce2971c976702eb472e0ec097335e0, assert-he85b837b2f7e7ff795edcc1661555935f89b443886d131cb674d281d63522003

section/46-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:7da4914ea7d9a37d1c146f771b8cd30e92cbd03c75b557bc024372e53a0d8211LA

Praeterea, philosophus probat quod omne quod fit, fiebat, et sic omne fieri habet prius et posterius. In principio autem temporis, cum sit indivisibile, non est prius et posterius. Ergo, cum creari sit quoddam fieri, videtur quod res non sint creatae in principio temporis.

Ссылаются нормы: Q46A3Obiectio2, assert-hbc8a5c1ea56c5d375bb14b934f821b6970504d7672c8d88958df664ce0875c5f

section/46-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:9811727a150a1d20e8df4ed59760e467bd549b58a3783b9eccd9feaf0f338169LA

Praeterea, ipsum etiam tempus creatum est. Sed non potest creari in principio temporis, cum tempus sit divisibile, principium autem temporis indivisibile. Non ergo creatio rerum fuit in principio temporis.

Ссылаются нормы: Q46A3Obiectio3, assert-hc4a110c9f3ab6db413d3ee80f645fc2b8f82428b7b13fd844deb6dabbba6ea58, assert-hd4a873ae62b25910ed4a6d3b4d4ff6e05784b8c33cacf67ec80970b8645dcbe1

section/46-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:052b291c0d977810b5d9eeb67e3204ea55ee2a6040448e0da543fd23cc59a140LA

Respondeo dicendum quod illud verbum Genes. I, in principio creavit Deus caelum et terram, tripliciter exponitur, ad excludendum tres errores. Quidam enim posuerunt mundum semper fuisse, et tempus non habere principium. Et ad hoc excludendum, exponitur, in principio, scilicet temporis. Quidam vero posuerunt duo esse creationis principia, unum bonorum, aliud malorum. Et ad hoc excludendum, exponitur, in principio, idest in filio. Sicut enim principium effectivum appropriatur patri, propter potentiam, ita principium exemplare appropriatur filio, propter sapientiam, ut sicut dicitur, omnia in sapientia fecisti, ita intelligatur Deum omnia fecisse in principio, idest in filio; secundum illud apostoli ad Coloss. I, in ipso, scilicet filio, condita sunt universa. Alii vero dixerunt corporalia esse creata a Deo mediantibus creaturis spiritualibus. Et ad hoc excludendum, exponitur, in principio creavit Deus caelum et terram, idest ante omnia. Quatuor enim ponuntur simul creata, scilicet caelum Empyreum, materia corporalis (quae nomine terrae intelligitur), tempus, et natura angelica.

Ссылаются нормы: Q46A3Respondeo, assert-hd001519346fd30f7b172b08b8fdeb64e5f49c7921913d9df0e154d520866281a

section/46-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:7a35649e92ceebcb2edd1ebf73d50ad193f53c801eb96cb3320ae7901d522322LA

Sed contra est quod Gen. I dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram.

Ссылаются нормы: assert-h1b05d00512598e914a630ddba1fed711be1c3038a4f4bdc5e8f865b5d45c2809

question/46/prooemium · paragraph

la · official · sha256:416c37fcf9fc05367a84d78d609fea6b1e5e73a26f336c0680b24959ac53f06eLA

Consequenter considerandum est de principio durationis rerum creatarum. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum creaturae semper fuerint. Secundo, utrum eas incoepisse sit articulus fidei. Tertio, quomodo Deus dicatur in principio caelum et terram creasse.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 47

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-creatione#LEONINA_CT_Q47
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1044.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:2798397c22162784cafd7e9e1c12cca163359ef5ae50a27cd2cac12dd99ccd722026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 25

section/47-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:86a911f87a8169246d383c80e40642202a32c98cdc67a61cff04cec00e689364LA

Ad primum ergo dicendum quod agens per naturam agit per formam per quam est, quae unius tantum est una, et ideo non agit nisi unum. Agens autem voluntarium, quale est Deus, ut supra ostensum est, agit per formam intellectam. Cum igitur Deum multa intelligere non repugnet unitati et simplicitati ipsius, ut supra ostensum est, relinquitur quod, licet sit unus, possit multa facere.

Ссылаются нормы: Q47A1Ad1, assert-hc02aaf1bce558d393459708da918846a131f7cca40bfee0c21ffcb084df322cd

section/47-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9305e416a390833de5e5e550c72aafd872f713cb9656abceb9fbfedd9d954de1LA

Ad secundum dicendum quod ratio illa teneret de exemplato quod perfecte repraesentat exemplar, quod non multiplicatur nisi materialiter. Unde imago increata, quae est perfecta, est una tantum. Sed nulla creatura repraesentat perfecte exemplar primum, quod est divina essentia. Et ideo potest per multa repraesentari. Et tamen secundum quod ideae dicuntur exemplaria, pluralitati rerum correspondet in mente divina pluralitas idearum.

Ссылаются нормы: Q47A1Ad2, assert-h40105198ebb9800765d45d48dfc041cbb1e3987cb13ae4eeef7357db20121b70

section/47-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:66dfca01a0f15594f58650cc64a5fde32caca72191768fa92c5398c0448f8acdLA

Ad tertium dicendum quod in speculativis medium demonstrationis, quod perfecte demonstrat conclusionem, est unum tantum, sed media probabilia sunt multa. Et similiter in operativis, quando id quod est ad finem adaequat, ut ita dixerim, finem, non requiritur quod sit nisi unum tantum. Sed creatura non sic se habet ad finem qui est Deus. Unde oportuit creaturas multiplicari.

Ссылаются нормы: Q47A1Ad3, assert-h1fcfadc79bdf80706e4197ab06b1f0e4d19c1d999bb1c7fa637d8cd30a67914d

section/47-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:b7aec5fe5079eb78b0293c5fec7e80418b1d753d4ec21542a2e2cf0e162083abLA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod rerum multitudo et distinctio non sit a Deo. Unum enim semper natum est unum facere. Sed Deus est maxime unus, ut ex praemissis patet. Ergo non producit nisi unum effectum.

Ссылаются нормы: Q47A1Obiectio1, assert-h1893ea8c50f5704920b2e1be4ed8b4397ddccf77990bfa5cff41179623a4d4f1, assert-h8b991ff38ecee4e5ccaacb02bcb5b08dbf4df882acc60464c027b42196567d1a

section/47-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4389d0a7c52e4257ef25d7d97eb62c57a35ceb0b42ebb756764643f4d4ad3526LA

Praeterea, exemplatum assimilatur suo exemplari. Sed Deus est causa exemplaris sui effectus, ut supra dictum est. Ergo, cum Deus sit unus, effectus eius est unus tantum, et non distinctus.

Ссылаются нормы: Q47A1Obiectio2, assert-h61e027968b94cfa57c9027b565f940db50063187cd83e9247bf7c2683b155891, assert-h7f03b32948dbf065878d801422e364efefd96f7d31d9e1a7cf6309d92852abbf

section/47-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:8ba10378e980dcfac95177285dd521720f4d1b7a06199b838da93583ad8c13b9LA

Praeterea, ea quae sunt ad finem, proportionantur fini. Sed finis creaturae est unus, scilicet divina bonitas, ut supra ostensum est. Ergo effectus Dei non est nisi unus.

Ссылаются нормы: Q47A1Obiectio3, assert-h723bbfb7cd5ee2292e9707f99d338539c866828800fe73359916d0817648413f, assert-h7fb3ed25678af9515645cb6723189603d2c453c50d406223f4c8a8a6a8d6617c

section/47-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:1fa807f8b8b51e86b0da83a34e2c65656f079e4df3b2494198c009909f876e09LA

Respondeo dicendum quod causam distinctionis rerum multipliciter aliqui assignaverunt. Quidam enim attribuerunt eam materiae, vel soli, vel simul cum agente. Soli quidem materiae, sicut Democritus, et omnes antiqui naturales, ponentes solam causam materialem, secundum quos distinctio rerum provenit a casu, secundum motum materiae. Materiae vero et agenti simul distinctionem et multitudinem rerum attribuit Anaxagoras, qui posuit intellectum distinguentem res, extrahendo quod erat permixtum in materia. Sed hoc non potest stare propter duo. Primo quidem, quia supra ostensum est quod etiam ipsa materia a Deo creata est. Unde oportet et distinctionem, si qua est ex parte materiae, in altiorem causam reducere. Secundo, quia materia est propter formam, et non e converso. Distinctio autem rerum est per formas proprias. Non ergo distinctio est in rebus propter materiam, sed potius e converso in materia creata est difformitas, ut esset diversis formis accommodata. Quidam vero attribuerunt distinctionem rerum secundis agentibus. Sicut Avicenna, qui dixit quod Deus, intelligendo se, produxit intelligentiam primam, in qua, quia non est suum esse, ex necessitate incidit compositio potentiae et actus, ut infra patebit. Sic igitur prima intelligentia, inquantum intelligit causam primam, produxit secundam intelligentiam; inquantum autem intelligit se secundum quod est in potentia, produxit corpus caeli, quod movet; inquantum vero intelligit se secundum illud quod habet de actu, produxit animam caeli. Sed hoc non potest stare propter duo. Primo quidem, quia supra ostensum est quod creare solius Dei est. Unde ea quae non possunt causari nisi per creationem, a solo Deo producuntur, et haec sunt omnia quae non subiacent generationi et corruptioni. Secundo, quia secundum hanc positionem, non proveniret ex intentione primi agentis universitas rerum, sed ex concursu multarum causarum agentium. Tale autem dicimus provenire a casu. Sic igitur complementum universi, quod in diversitate rerum consistit, esset a casu, quod est impossibile. Unde dicendum est quod distinctio rerum et multitudo est ex intentione primi agentis, quod est Deus. Produxit enim res in esse propter suam bonitatem communicandam creaturis, et per eas repraesentandam. Et quia per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest, produxit multas creaturas et diversas, ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex alia, nam bonitas quae in Deo est simpliciter et uniformiter, in creaturis est multipliciter et divisim. Unde perfectius participat divinam bonitatem, et repraesentat eam, totum universum, quam alia quaecumque creatura. Et quia ex divina sapientia est causa distinctionis rerum, ideo Moyses dicit res esse distinctas verbo Dei, quod est conceptio sapientiae. Et hoc est quod dicitur Gen. I, dixit Deus, fiat lux. Et divisit lucem a tenebris.

Ссылаются нормы: MultitudeFromGod, Q47A1Respondeo, assert-hc7304236cb43c95474b9fa39baf21d0297fa0899402bb1f9a1312e3b38b684fc

section/47-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:ab32a99bd6eb7f4254c7788933e55aaff851524d02f4f1041d41d36534707beaLA

Sed contra est quod dicitur Gen. I, quod Deus distinxit lucem a tenebris, et divisit aquas ab aquis. Ergo distinctio et multitudo rerum est a Deo.

Ссылаются нормы: assert-hd77ce4954c4106c893840699bfbe81debd4cdb88002ec9897e1d78d480a3079e

section/47-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3c83c43dc02ef73e33b581dc8c266e1d3d0a4c263444def2ceb07f6b5f4189a4LA

Ad primum ergo dicendum quod optimi agentis est producere totum effectum suum optimum, non tamen quod quamlibet partem totius faciat optimam simpliciter, sed optimam secundum proportionem ad totum, tolleretur enim bonitas animalis, si quaelibet pars eius oculi haberet dignitatem. Sic igitur et Deus totum universum constituit optimum, secundum modum creaturae, non autem singulas creaturas, sed unam alia meliorem. Et ideo de singulis creaturis dicitur Gen. I, vidit Deus lucem quod esset bona, et similiter de singulis, sed de omnibus simul dicitur, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.

Ссылаются нормы: Q47A2Ad1, assert-h76e213e8c0efcfd79b6fe0b902cfca80b9b34cadfbd9b36f8547fe30d575e964

section/47-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ed05db5173a27c373d3d811ef91de169bd12b9f71441438425a35cea13b38798LA

Ad secundum dicendum quod primum quod procedit ab unitate, est aequalitas; et deinde procedit multiplicitas. Et ideo a patre, cui, secundum Augustinum, appropriatur unitas, processit filius, cui appropriatur aequalitas; et deinde creatura, cui competit inaequalitas. Sed tamen etiam a creaturis participatur quaedam aequalitas, scilicet proportionis.

Ссылаются нормы: Q47A2Ad2, assert-hd20d20404aeb2f560dd12ba9a42bd0f31a92c43d1f7c9d816dc1b3b5372762ac

section/47-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9600ba2ab325afb806e4e3a97c40fb9d33127b971078be601bb7f38774651c5dLA

Ad tertium dicendum quod ratio illa est quae movit Origenem, sed non habet locum nisi in retributione praemiorum, quorum inaequalitas debetur inaequalibus meritis. Sed in constitutione rerum non est inaequalitas partium per quamcumque inaequalitatem praecedentem vel meritorum vel etiam dispositionis materiae; sed propter perfectionem totius. Ut patet etiam in operibus artis, non enim propter hoc differt tectum a fundamento, quia habet diversam materiam; sed ut sit domus perfecta ex diversis partibus, quaerit artifex diversam materiam, et faceret eam si posset.

Ссылаются нормы: Q47A2Ad3, assert-hf86682cdb1cbbe7482df5256c4caf670f1a07e3a48b567a6ffd74bfa34bb267f

section/47-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f8c0945ad98b23ff6896195f86097114b98eae770d083f82a3a53e76823f6128LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inaequalitas rerum non sit a Deo. Optimi enim est optima adducere. Sed inter optima unum non est maius altero. Ergo Dei, qui est optimus, est omnia aequalia facere.

Ссылаются нормы: Q47A2Obiectio1, assert-h75cf4789104fe15f02b11c0a96099f971ab50505e27b02acfc4689b3b379d3c5, assert-hf0c4d02bdc3754caab2c4fb79d3687ad16b29994b51727d1390833e27dbaf674

section/47-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:df2b00d358aefaf946701f8cd0527047098c3e58ea18276d69f004951d5154f0LA

Praeterea, aequalitas est effectus unitatis, ut dicitur in V Metaphys. Sed Deus est unus. Ergo fecit omnia aequalia.

Ссылаются нормы: Q47A2Obiectio2, assert-h5172d098c9fa279976707d6ab6434de4191374e792e4fdfa4f234a1db99e51e6, assert-h9c2f5d048bbbcadfe119b0cebe11e5b188224123a9f477029373df676844a7b0

section/47-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:48ba256db53088273bd372ca5572d9c5891e0fafb5c80e384efc73ed8f2c6fb3LA

Praeterea, iustitiae est inaequalia inaequalibus dare. Sed Deus est iustus in omnibus operibus suis. Cum ergo operationi eius, qua esse rebus communicat, non praesupponatur aliqua inaequalitas rerum, videtur quod fecerit omnia aequalia.

Ссылаются нормы: Q47A2Obiectio3, assert-h8b27813baa76f583d439091bb280315722dee5b6902cb9d731799f7c1943b3be, assert-hb15060e43d380bf52d574c3ff17de672e60f2f5caeb606d2c5be64bb0ab778cb

section/47-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f125b0aac98c12123fa6baa939f92344f85a827011fed14b88e5255c3504b32cLA

Respondeo dicendum quod Origenes, volens excludere positionem ponentium distinctionem in rebus ex contrarietate principiorum boni et mali, posuit a Deo a principio omnia creata esse aequalia. Dicit enim quod Deus primo creavit creaturas rationales tantum, et omnes aequales, in quibus primo exorta est inaequalitas ex libero arbitrio, quibusdam conversis in Deum secundum magis et minus, quibusdam etiam secundum magis et minus a Deo aversis. Illae igitur rationales creaturae quae ad Deum per liberum arbitrium conversae sunt, promotae sunt ad diversos ordines Angelorum, pro diversitate meritorum. Illae autem quae aversae sunt a Deo, sunt corporibus alligatae diversis, secundum diversitatem peccati, et hanc causam dicit esse creationis et diversitatis corporum. Sed secundum hoc, universitas corporalium creaturarum non esset propter bonitatem Dei communicandam creaturis, sed ad puniendum peccatum. Quod est contra illud quod dicitur Gen. I, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et ut Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, quid stultius dici potest, quam istum solem, ut in uno mundo unus esset, non decori pulchritudinis, vel saluti rerum corporalium consuluisse artificem Deum; sed hoc potius evenisse, quia una anima sic peccaverat? Ac per hoc, si centum animae peccassent, centum soles haberet hic mundus. Et ideo dicendum est quod, sicut sapientia Dei est causa distinctionis rerum, ita et inaequalitatis. Quod sic patet. Duplex enim distinctio invenitur in rebus, una formalis, in his quae differunt specie; alia vero materialis, in his quae differunt numero tantum. Cum autem materia sit propter formam, distinctio materialis est propter formalem. Unde videmus quod in rebus incorruptibilibus non est nisi unum individuum unius speciei, quia species sufficienter conservatur in uno, in generabilibus autem et corruptibilibus, sunt multa individua unius speciei, ad conservationem speciei. Ex quo patet quod principalior est distinctio formalis quam materialis. Distinctio autem formalis semper requirit inaequalitatem, quia, ut dicitur in VIII Metaphys., formae rerum sunt sicut numeri, in quibus species variantur per additionem vel subtractionem unitatis. Unde in rebus naturalibus gradatim species ordinatae esse videntur, sicut mixta perfectiora sunt elementis, et plantae corporibus mineralibus, et animalia plantis, et homines aliis animalibus; et in singulis horum una species perfectior aliis invenitur. Sicut ergo divina sapientia causa est distinctionis rerum propter perfectionem universi, ita et inaequalitatis. Non enim esset perfectum universum, si tantum unus gradus bonitatis inveniretur in rebus.

Ссылаются нормы: Q47A2Respondeo, assert-h258ff5ec8081a5d598f3cd8bc8cd1b2879a03133b3b67a2f2242dc986118eac5

section/47-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:e1c1fc086878a53ba969090e0e03315a09f67ca6216325192c3c358d2c4831c3LA

Sed contra est quod dicitur Eccli. XXXIII, quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum, sol solem? A domini scientia separata sunt.

Ссылаются нормы: assert-h0f3fc589d42e8a460e31464506d3e04a1c47d20db71e2a2e53bfe024bec945ec

section/47-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:59715ec2810beb6ddfc51adbfb2b6284bfd145c3a1e2f586d9fb4481957f6438LA

Ad primum ergo dicendum quod haec ratio est quare mundus est unus, quia debent omnia esse ordinata uno ordine, et ad unum. Propter quod Aristoteles, in XII Metaphys., ex unitate ordinis in rebus existentis concludit unitatem Dei gubernantis. Et Plato ex unitate exemplaris probat unitatem mundi, quasi exemplati.

Ссылаются нормы: Q47A3Ad1, assert-hac17d1e1f48515a9785fb7e5e8aa2386eaf54bbfb830ccc11f18b23b852102b1

section/47-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:fa79c561ef1a692fcf3f98d2c1a2d005a511a78861ce6d5dbd4dccd53f5b8b45LA

Ad secundum dicendum quod nullum agens intendit pluralitatem materialem ut finem, quia materialis multitudo non habet certum terminum, sed de se tendit in infinitum; infinitum autem repugnat rationi finis. Cum autem dicitur plures mundos esse meliores quam unum, hoc dicitur secundum multitudinem materialem. Tale autem melius non est de intentione Dei agentis, quia eadem ratione dici posset quod, si fecisset duos, melius esset quod essent tres; et sic in infinitum.

Ссылаются нормы: Q47A3Ad2, assert-h7310dc1c3ee88296ae43cb4f5355ab58e3cddb516c2bccc58cf57fc95778173d

section/47-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:861cf860e0080835287b1076c65aa19d27104bb7190ddc0fd021f2f839bc3c0fLA

Ad tertium dicendum quod mundus constat ex sua tota materia. Non enim est possibile esse aliam terram quam istam, quia omnis terra ferretur naturaliter ad hoc medium, ubicumque esset. Et eadem ratio est de aliis corporibus quae sunt partes mundi.

Ссылаются нормы: Q47A3Ad3, assert-hc2b3bde3bdeca7e4bdd32734c7780ff9b47af163d5894b9d5691c438aee75350

section/47-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:4289ffdf3b786a54a5842b33180ad301bbbf57b8682170922706ed5898c0ac74LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit unus mundus tantum, sed plures. Quia, ut Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., inconveniens est dicere quod Deus sine ratione res creavit. Sed ea ratione qua creavit unum, potuit creare multos, cum eius potentia non sit limitata ad unius mundi creationem, sed est infinita, ut supra ostensum est. Ergo Deus plures mundos produxit.

Ссылаются нормы: Q47A3Obiectio1, assert-h16ac7446e5b606e4caf394c2137a4f6b3dbc39bb685dec25e25a9666c5b99830, assert-h70302ecbe4d7d3cd3998887ca6135afefe2e2e9934ee57513312716260f366cd

section/47-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:5bc9811c28c2ec56348eb172453722cb8ad2ff2492829aa3c7f0c363d96de729LA

Praeterea, natura facit quod melius est, et multo magis Deus. Sed melius esset esse plures mundos quam unum, quia plura bona paucioribus meliora sunt. Ergo plures mundi facti sunt a Deo.

Ссылаются нормы: Q47A3Obiectio2, assert-h40935b33940a4817a279705dbf88f65c28de539d45e61810aa079857d49cb5a5, assert-h93cd2c47c3f15764323b25592554c9569351ec9eafcbb664f869127a22f06a27

section/47-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:78fa2afc9ae23c68b5d457b59848efcd6c6ccee2c164a488f24bfd2eab6e2662LA

Praeterea, omne quod habet formam in materia, potest multiplicari secundum numerum, manente eadem specie, quia multiplicatio secundum numerum est ex materia. Sed mundus habet formam in materia, sicut enim cum dico homo, significo formam, cum autem dico hic homo, significo formam in materia; ita, cum dicitur mundus, significatur forma, cum autem dicitur hic mundus, significatur forma in materia. Ergo nihil prohibet esse plures mundos.

Ссылаются нормы: Q47A3Obiectio3, assert-h6fbe535f96544fb8d900ccf55f7e74f0d1a1b2686f27ad9b4d9e66d09ed8d94b, assert-hca0fc97ca03388dae49bca79e72a590a55856209755f99d590d6efd558b91f84

section/47-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a0af19eb6bbd9d5e79af51cf6ef997c127ecc98812a5b5c893622894f8494b93LA

Respondeo dicendum quod ipse ordo in rebus sic a Deo creatis existens, unitatem mundi manifestat. Mundus enim iste unus dicitur unitate ordinis, secundum quod quaedam ad alia ordinantur. Quaecumque autem sunt a Deo, ordinem habent ad invicem et ad ipsum Deum, ut supra ostensum est. Unde necesse est quod omnia ad unum mundum pertineant. Et ideo illi potuerunt ponere plures mundos, qui causam mundi non posuerunt aliquam sapientiam ordinantem, sed casum; ut Democritus, qui dixit ex concursu atomorum factum esse hunc mundum, et alios infinitos.

Ссылаются нормы: Q47A3Respondeo, assert-h719e34eca5bd196e8f827ad4c7178b38d4d9222fa6d369d182c422985587e7c8

section/47-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:a362d3844aa05b3adaf56143bf734fe840365e493063ee4e607d89d421bbfaf0LA

Sed contra est quod dicitur Ioan. I, mundus per ipsum factus est; ubi singulariter mundum nominavit, quasi uno solo mundo existente.

Ссылаются нормы: assert-hcabbe95fcae5d41cc1ecbf0c3a7b588c14df4f89d019da1d9fd776010398f8db

question/47/prooemium · paragraph

la · official · sha256:c96ef7d25d61fe56e5dd62bb70e1e35386a917d3052740daf62f54401c10bfdbLA

Post productionem creaturarum in esse, considerandum est de distinctione earum. Erit autem haec consideratio tripartita. Nam primo considerabimus de distinctione rerum in communi; secundo, de distinctione boni et mali; tertio, de distinctione spiritualis et corporalis creaturae. Circa primum quaeruntur tria. Primo, de ipsa rerum multitudine seu distinctione. Secundo, de earum inaequalitate. Tertio, de unitate mundi.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 48

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-creatione#LEONINA_CT_Q48
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1044.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:5907fada9eda4f5d5e10a66d9f63886dfa0a3eb5bb67aff975de2e38bcf153992026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 56

section/48-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:834db46d7ba4ca3466df9a849044c85ac984b0c5196f7ddc000681708057013fLA

Ad primum ergo dicendum quod Aristoteles ibi loquitur secundum opinionem Pythagoricorum, qui malum existimabant esse naturam quandam, et ideo ponebant bonum et malum genera. Consuevit enim Aristoteles, et praecipue in libris logicalibus, ponere exempla quae probabilia erant suo tempore, secundum opinionem aliquorum philosophorum. Vel dicendum, sicut dicit philosophus in X Metaphys., quod prima contrarietas est habitus et privatio, quia scilicet in omnibus contrariis salvatur, cum semper unum contrariorum sit imperfectum respectu alterius, ut nigrum respectu albi, et amarum respectu dulcis. Et pro tanto bonum et malum dicuntur genera, non simpliciter, sed contrariorum, quia sicut omnis forma habet rationem boni, ita omnis privatio, inquantum huiusmodi, habet rationem mali.

Ссылаются нормы: Q48A1Ad1, assert-h70ec0170063295f68e0fb9d7aa091d75bb917e6604e3e67ce78bcdd438c758be

section/48-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:075cd94b11c806a2e9f16b4ae2c91fc9c556259777457bb2fc07b7ca334eebebLA

Ad secundum dicendum quod bonum et malum non sunt differentiae constitutivae nisi in moralibus, quae recipiunt speciem ex fine, qui est obiectum voluntatis, a qua moralia dependent. Et quia bonum habet rationem finis, ideo bonum et malum sunt differentiae specificae in moralibus; bonum per se, sed malum inquantum est remotio debiti finis. Nec tamen remotio debiti finis constituit speciem in moralibus, nisi secundum quod adiungitur fini indebito, sicut neque in naturalibus invenitur privatio formae substantialis, nisi adiuncta alteri formae. Sic igitur malum quod est differentia constitutiva in moralibus, est quoddam bonum adiunctum privationi alterius boni, sicut finis intemperati est, non quidem carere bono rationis, sed delectabile sensus absque ordine rationis. Unde malum, inquantum malum, non est differentia constitutiva; sed ratione boni adiuncti.

Ссылаются нормы: Q48A1Ad2, assert-h77a21890192faf5814d8d82a7bc1618b6e33e0a23477369896c64fa6440b5e32

section/48-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3c5bf73635dcdfd58d65638fef38fbe9390e797917666300035bb2ff0e666055LA

Et per hoc etiam patet responsio ad tertium. Nam ibi philosophus loquitur de bono et malo, secundum quod inveniuntur in moralibus. Sic enim inter bonum et malum invenitur medium, prout bonum dicitur quod est ordinatum; malum autem, quod non solum est deordinatum, sed etiam nocivum alteri. Unde dicit philosophus in IV Ethic., quod prodigus vanus quidem est, sed non malus. Ab hoc etiam malo quod est secundum morem, contingit fieri reditum ad bonum; non autem ex quocumque malo. Non enim ex caecitate fit reditus ad visionem, cum tamen caecitas sit malum quoddam.

Ссылаются нормы: Q48A1Ad3, assert-h76437f8d8c7a05a4dab0592b3b58aa4b86170e9e9522725eaee0ab17ec7749e2

section/48-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:ad52d12b85dfc90edcc05fb3c1591db1e5d0a54243932e6071f3e24713f1e997LA

Ad quartum dicendum quod aliquid agere dicitur tripliciter. Uno modo, formaliter, eo modo loquendi quo dicitur albedo facere album. Et sic malum, etiam ratione ipsius privationis, dicitur corrumpere bonum, quia est ipsa corruptio vel privatio boni. Alio modo dicitur aliquid agere effective, sicut pictor dicitur facere album parietem. Tertio modo, per modum causae finalis, sicut finis dicitur efficere, movendo efficientem. His autem duobus modis malum non agit aliquid per se, idest secundum quod est privatio quaedam, sed secundum quod ei bonum adiungitur, nam omnis actio est ab aliqua forma, et omne quod desideratur ut finis, est perfectio aliqua. Et ideo, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., malum non agit neque desideratur nisi virtute boni adiuncti; per se autem est infinitum, et praeter voluntatem et intentionem.

Ссылаются нормы: Q48A1Ad4, assert-hfd12c0a7f3a57294a3970f7fc8754142897d2c2b257d2345074df744457d6cda

section/48-1/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:da35c2390a6cb24bcc7665322f35e348b02b01aba96deadfb78712c61390d728LA

Ad quintum dicendum quod, sicut supra dictum est, partes universi habent ordinem ad invicem, secundum quod una agit in alteram, et est finis alterius et exemplar. Haec autem, ut dictum est, non possunt convenire malo, nisi ratione boni adiuncti. Unde malum neque ad perfectionem universi pertinet, neque sub ordine universi concluditur, nisi per accidens, idest ratione boni adiuncti.

Ссылаются нормы: Q48A1Ad5, assert-h4bae3f2e2f71b638e2e8f858e890b848d1e8161dd183166d35d49d9a3ed963a1

section/48-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6edd553df24bdce2170fe0778292e0f61a774d12523b5a25b14c06cce7a0c3d2LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod malum sit natura quaedam. Quia omne genus est natura quaedam. Sed malum est quoddam genus, dicitur enim in praedicamentis, quod bonum et malum non sunt in genere, sed sunt genera aliorum. Ergo malum est natura quaedam.

Ссылаются нормы: Q48A1Obiectio1, assert-hd7ec585c9c7bd5e89e04dd7c6a0641c88adef70b4dec81cdf7c4ac49b07a9aae, assert-he691ca6a56673351b9f3cc08f353f7eb87b67a064e1e5acc9263cdbfb3b1db41

section/48-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:4a5d949683ecb39c4375ab276404c8bf57f56549de12ac5eab510302a9291b5dLA

Praeterea, omnis differentia constitutiva alicuius speciei est natura quaedam. Malum autem est differentia constitutiva in moralibus, differt enim specie malus habitus a bono, ut liberalitas ab illiberalitate. Ergo malum significat naturam quandam.

Ссылаются нормы: Q48A1Obiectio2, assert-hd46b27feed628a30aa5452279c830eea04094a9d0df80956877eef387d077afa

section/48-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:0d499a8c1b4a4e100cc6bc23e841a6259764789a3cfc4fd1dc789d7e33adeb7dLA

Praeterea, utrumque contrariorum est natura quaedam. Sed malum et bonum non opponuntur ut privatio et habitus, sed ut contraria, ut probat philosophus, in praedicamentis, per hoc quod inter bonum et malum est aliquid medium, et a malo potest fieri reditus ad bonum. Ergo malum significat naturam quandam.

Ссылаются нормы: Q48A1Obiectio3, assert-h071e445f55cb33cbfcf2b6926f237852cb04efe2dca3ee493ccaed6e40b87732, assert-h816358a279168ba324896eec67d0b505d3d1d9ee21f46a94a625f3e339d93b19

section/48-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d620c9d233d2ddb2fce361dd0c11e37cb9648d5cadf863bc6ba93447b873aa10LA

Praeterea, quod non est, non agit. Sed malum agit, quia corrumpit bonum. Ergo malum est quoddam ens, et natura quaedam.

Ссылаются нормы: Q48A1Obiectio4, assert-h43181e0253a3855c399f212cf23c1ce9b46c33364c0b4725149beb6c87b5d134, assert-ha513f3e0fa13e9efae7a1d6dd90bcbd6affeb7fd6b14744c5372a20072d45344

section/48-1/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6ef93b37468b0557828efca24f7c128e6368a049f47509b5a07216fb36e91da2LA

Praeterea, ad perfectionem universitatis rerum non pertinet nisi quod est ens et natura quaedam. Sed malum pertinet ad perfectionem universitatis rerum, dicit enim Augustinus, in Enchirid., quod ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo; in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum, et suo loco positum, eminentius commendat bona. Ergo malum est natura quaedam.

Ссылаются нормы: Q48A1Obiectio5, assert-h12025bfda5d5fab0bec9503be107ef503be8aeee7edbeb60ee454c59bace84f5, assert-hdf93a497c1b3453d8537cc4004ee12986ca2bf13f32d91a8b64225a42ed9550b

section/48-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:57d5c7bf38a61900ac8603c4cadb98b714c2d4d5701cc2cbf7fe94214c34edf9LA

Respondeo dicendum quod unum oppositorum cognoscitur per alterum, sicut per lucem tenebra. Unde et quid sit malum, oportet ex ratione boni accipere. Diximus autem supra quod bonum est omne id quod est appetibile, et sic, cum omnis natura appetat suum esse et suam perfectionem, necesse est dicere quod esse et perfectio cuiuscumque naturae rationem habeat bonitatis. Unde non potest esse quod malum significet quoddam esse, aut quandam formam seu naturam. Relinquitur ergo quod nomine mali significetur quaedam absentia boni. Et pro tanto dicitur quod malum neque est existens nec bonum, quia cum ens, inquantum huiusmodi, sit bonum, eadem est remotio utrorumque.

Ссылаются нормы: Q48A1Respondeo, assert-hd2a138358de9da1891c20b82ccfe5e7e434cbff037f60afb279cc44f5082fe42

section/48-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:580e0d670b7c3a9c94abb018420b04448ae521b45779360c78af5e5ed4506861LA

Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., malum non est existens neque bonum.

Ссылаются нормы: assert-h7b2f0c4055a760357dfcb571cc2d9639679c93225e2dc46bb6d0f94a02296c23

section/48-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:315274c661aac90a78d992e1940076556157abc9ccae477e6af8ef213d3f9dfcLA

Ad primum ergo dicendum quod malum distat et ab ente simpliciter, et non ente simpliciter, quia neque est sicut habitus, neque sicut pura negatio, sed sicut privatio.

Ссылаются нормы: Q48A2Ad1, assert-h5d740f017729d58801db5ad3d504235c51e5e27997d789bd0f1117050de0dda6

section/48-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:947191527fe808b88e43de3c281abd04e30f3c4017729b105271ba8f785bf323LA

Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur in V Metaphys., ens dupliciter dicitur. Uno modo, secundum quod significat entitatem rei, prout dividitur per decem praedicamenta, et sic convertitur cum re. Et hoc modo, nulla privatio est ens, unde nec malum. Alio modo dicitur ens, quod significat veritatem propositionis, quae in compositione consistit, cuius nota est hoc verbum est, et hoc est ens quo respondetur ad quaestionem an est. Et sic caecitatem dicimus esse in oculo, vel quamcumque aliam privationem. Et hoc modo etiam malum dicitur ens. Propter huius autem distinctionis ignorantiam, aliqui, considerantes quod aliquae res dicuntur malae, vel quod malum dicitur esse in rebus, crediderunt quod malum esset res quaedam.

Ссылаются нормы: Q48A2Ad2, assert-h67dd6433dbb3bf2c09119bf6f18f229e8df05a2ce9498492e98c6dfa52820586

section/48-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:d192f9df8b723ba8176983c7a7b745e574717e268b5af5ccee56d4fdf704911dLA

Ad tertium dicendum quod Deus et natura, et quodcumque agens, facit quod melius est in toto; sed non quod melius est in unaquaque parte, nisi per ordinem ad totum, ut supra dictum est. Ipsum autem totum quod est universitas creaturarum, melius et perfectius est, si in eo sint quaedam quae a bono deficere possunt, quae interdum deficiunt, Deo hoc non impediente. Tum quia providentiae non est naturam destruere, sed salvare, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., ipsa autem natura rerum hoc habet, ut quae deficere possunt, quandoque deficiant. Tum quia, ut dicit Augustinus in Enchirid., Deus est adeo potens, quod etiam potest bene facere de malis. Unde multa bona tollerentur, si Deus nullum malum permitteret esse. Non enim generaretur ignis, nisi corrumperetur aer; neque conservaretur vita leonis, nisi occideretur asinus; neque etiam laudaretur iustitia vindicans, et patientia sufferens, si non esset iniquitas.

Ссылаются нормы: Q48A2Ad3, assert-he250a2c7a48b56db235e258d229a108b127a40ad28d7246f5e089262de60c935

section/48-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:d3a37806206e2c2a11b49d61f92d11c0f0809eaf1cc555217a0054ec7dde9c0cLA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod malum non inveniatur in rebus. Quidquid enim invenitur in rebus, vel est ens aliquod, vel privatio entis alicuius, quod est non ens. Sed Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod malum distat ab existente, et adhuc plus distat a non existente. Ergo malum nullo modo invenitur in rebus.

Ссылаются нормы: Q48A2Obiectio1, assert-h55e69321ddf1385a6b5e603ae063293e654e8886529165f7274d9b8736a87660, assert-hc1977937b00ac37997eafbec5c203a15427feb36f7fa095b2f163cbc558e0949

section/48-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3927ea63c84a8074b96314f5ec636f481fefc164ebeed516b663621912b571f5LA

Praeterea, ens et res convertuntur. Si ergo malum est ens in rebus, sequitur quod malum sit res quaedam. Quod est contra praedicta.

Ссылаются нормы: Q48A2Obiectio2, assert-h64cc91ccce8aa739de984f2a7e9dd2224cc077cb58065e1b5503ea9b02dc9393

section/48-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 4

la · official · sha256:b52d6a0bffa75c01d4f0a603746482f0cc5e0dfe919944f5c9b541e943570d24LA

Praeterea, albius est quod est nigro impermixtius, ut dicitur in III libro Topic. Aristotelis. Ergo et melius est quod est malo impermixtius. Sed Deus facit semper quod melius est, multo magis quam natura. Ergo in rebus a Deo conditis nihil malum invenitur.

Ссылаются нормы: Q48A2Obiectio3, assert-h3007fa49c571650a1f2dc87cc59b7ef295bdf5726cc5698103c6e1eb76d5b29f, assert-h786035645a4f8aedb7fb9c2154c4fde30e9294f154367ee90c6566fa37767954, assert-hc27fae73bbe1adfc79c1b0f2c99c2a7a33ed32797192cb56850cbf9d69db3b05

section/48-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f1c37367cbc54fe672a4f8b3770d181714b5418f4a4df67e74cc3dcfaf10225bLA

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, perfectio universi requirit inaequalitatem esse in rebus, ut omnes bonitatis gradus impleantur. Est autem unus gradus bonitatis ut aliquid ita bonum sit, quod nunquam deficere possit. Alius autem gradus bonitatis est, ut sic aliquid bonum sit, quod a bono deficere possit. Qui etiam gradus in ipso esse inveniuntur, quaedam enim sunt, quae suum esse amittere non possunt, ut incorporalia; quaedam vero sunt, quae amittere possunt, ut corporalia. Sicut igitur perfectio universitatis rerum requirit ut non solum sint entia incorruptibilia, sed etiam corruptibilia; ita perfectio universi requirit ut sint quaedam quae a bonitate deficere possint; ad quod sequitur ea interdum deficere. In hoc autem consistit ratio mali, ut scilicet aliquid deficiat a bono. Unde manifestum est quod in rebus malum invenitur, sicut et corruptio, nam et ipsa corruptio malum quoddam est.

Ссылаются нормы: Q48A2Respondeo, assert-h77ce3029d5595a1ba201003cdf032efce4bb425c16e8dd40a9f0c7150a936565

section/48-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:0643e00bb4821064f02ac28e9efb0356da9ad35f8282cce303bf271c0fdf2da9LA

Sed contra est quod secundum hoc removerentur omnes prohibitiones et poenae, quae non sunt nisi malorum.

Ссылаются нормы: assert-hdf5b70bd7d99ef858a3634982874f6733eb0adb7098f62ce35d68108a789510c

section/48-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:057a694d41b54c9a6fae3f4b7f35ffde1ae494128b9a2a08b044fd041d3c9c0fLA

Ad primum ergo dicendum quod Dionysius intelligit malum non esse in existentibus sicut partem, aut sicut proprietatem naturalem alicuius existentis.

Ссылаются нормы: Q48A3Ad1, assert-h1002d4ee63430c84f50beb76e6c742f08b9e29be8e8b5432d83b422fc71d4bcd

section/48-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c6de1d147f7b226bea2bbefd04175e17405ab8f2fa44e4f8b3df7be5620b1f55LA

Ad secundum dicendum quod non ens negative acceptum non requirit subiectum. Sed privatio est negatio in subiecto, ut dicitur in IV Metaphys., et tale non ens est malum.

Ссылаются нормы: Q48A3Ad2, assert-he4adf7b72f640b7170549dcb2e9dfcc89b9916a9f74851e94981b5cd4c512c3c

section/48-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e87bef451308489c3ec2ca1bdf46e93dd077cd53a20e68620ddfb2740d2b5881LA

Ad tertium dicendum quod malum non est sicut in subiecto in bono quod ei opponitur, sed in quodam alio bono, subiectum enim caecitatis non est visus, sed animal. Videtur tamen, ut Augustinus dicit, hic fallere dialecticorum regula, quae dicit contraria simul esse non posse. Hoc tamen intelligendum est secundum communem acceptionem boni et mali, non autem secundum quod specialiter accipitur hoc bonum et hoc malum. Album autem et nigrum, dulce et amarum, et huiusmodi contraria, non accipiuntur nisi specialiter, quia sunt in quibusdam generibus determinatis. Sed bonum circuit omnia genera, unde unum bonum potest simul esse cum privatione alterius boni.

Ссылаются нормы: Q48A3Ad3, assert-h16573498d3ac777563699b29c983ee385ada440878afc2737ec8ee5e51dbfead

section/48-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1a91cf442e3fd70f1e615e43e38e81190e84e2517f536510550bae989415fb03LA

Ad quartum dicendum quod propheta imprecatur vae illis qui dicunt id quod est bonum, secundum quod est bonum, esse malum. Hoc autem non sequitur ex praemissis, ut per praedicta patet.

Ссылаются нормы: Q48A3Ad4, assert-h0cb4f0cfb8ca3e7030aab7cc4d4ffbff22c8f2e8a1b7add8bfd6e8ef948ff9ae

section/48-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ae6b5fafb9e33d7ae53dacba6ca8b95905f86fd00c08b861b90534c41cf7f844LA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod malum non sit in bono sicut in subiecto. Omnia enim bona sunt existentia. Sed Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod malum non est existens, neque in existentibus. Ergo malum non est in bono sicut in subiecto.

Ссылаются нормы: Q48A3Obiectio1, assert-h2aa77e1f1414f3094b10addb3c702a3fa2342cfd7083c8f73d6bb3d5d6cb3f3f, assert-h8b02ee5f4c52975880e5f9fff3d82d243414ba843010070cae026ef2434318a1

section/48-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:6f5333783fbe63c566a5a684730681b20d83170c13864aa285f3072a44885bdaLA

Praeterea, malum non est ens, bonum vero est ens. Sed non ens non requirit ens, in quo sit sicut in subiecto. Ergo nec malum requirit bonum, in quo sit sicut in subiecto.

Ссылаются нормы: Q48A3Obiectio2, assert-h14504c1e814e9e645b2b554044d9c4e97a3449d015c240b2be67527220f6a309, assert-h1c92463ba0f053ef9a7aee78bc638ce6cabf1c9605db2e73926e6c4f80ff68d8

section/48-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3a1292b60b0a4acdb2bed896ff7db87773e0431aadc84fa5d9b4acc6698e54bfLA

Praeterea, unum contrariorum non est subiectum alterius. Sed bonum et malum sunt contraria. Ergo malum non est in bono sicut in subiecto.

Ссылаются нормы: Q48A3Obiectio3, assert-ha6673b2d8bafd9ab64fd47550104cfa2413eab77d55cffebc16dd070fa69fc45, assert-hcbfceebdb64bd154fe7daab4e63b49e65e8a6fc6770e20a60a7ba580605342f8

section/48-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:aa025e36b8416095fd77a9ab99b02c6eb0025c7cd21e5bd186270327b2fb1b66LA

Praeterea, id in quo est albedo sicut in subiecto, dicitur esse album. Ergo et id in quo est malum sicut in subiecto, est malum. Si ergo malum sit in bono sicut in subiecto, sequitur quod bonum sit malum, contra id quod dicitur Isai. V, vae, qui dicitis malum bonum, et bonum malum.

Ссылаются нормы: Q48A3Obiectio4, assert-h1701d2ed31680f6e15782ed172e5bd98a37c06b4755a7eb67cf0cdcc6e8ed825

section/48-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1522197ebc701bba7c527a8deb590e434f224808534a57c3a99a947e52255989LA

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, malum importat remotionem boni. Non autem quaelibet remotio boni malum dicitur. Potest enim accipi remotio boni et privative, et negative. Remotio igitur boni negative accepta, mali rationem non habet, alioquin sequeretur quod ea quae nullo modo sunt, mala essent; et iterum quod quaelibet res esset mala, ex hoc quod non habet bonum alterius rei, utpote quod homo esset malus, quia non habet velocitatem capreae, vel fortitudinem leonis. Sed remotio boni privative accepta, malum dicitur, sicut privatio visus caecitas dicitur. Subiectum autem privationis et formae est unum et idem, scilicet ens in potentia, sive sit ens in potentia simpliciter, sicut materia prima, quae est subiectum formae substantialis et privationis oppositae; sive sit ens in potentia secundum quid et in actu simpliciter, ut corpus diaphanum, quod est subiectum tenebrarum et lucis. Manifestum est autem quod forma per quam aliquid est actu, perfectio quaedam est, et bonum quoddam, et sic omne ens in actu, bonum quoddam est. Et similiter omne ens in potentia, inquantum huiusmodi, bonum quoddam est, secundum quod habet ordinem ad bonum, sicut enim est ens in potentia, ita et bonum in potentia. Relinquitur ergo quod subiectum mali sit bonum.

Ссылаются нормы: Q48A3Respondeo, assert-h5d6b0d15d9655ec7ce73348b1be56358482f8fbc55fb0cee6f10d16b9e9552bc

section/48-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:0438031d43d39fd0a813a3956dd6916817cc9f3f003ec8e9d9af7e7f82d727adLA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., quod malum non est nisi in bono.

Ссылаются нормы: assert-h9c4edfd98cc002cccaa572a6832a8aca840613a90d509780879f0f1d7ac17a14

section/48-4/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:aee1757cfb2b0d61bc6f83b981eb1abd565c636d3d922a32a0481bd6923b7466LA

Ad primum ergo dicendum quod bonum quod opponitur malo, totaliter tollitur, sed alia bona non totaliter tolluntur, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q48A4Ad1, assert-h7732cb3914290ece9d700946d048921b8f534898bb354ad2e9182c0e78649433

section/48-4/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:42c301f75b3961b033d92af92ff7e141792a7cdd6253c5aba5e1a5ab5d1f94dcLA

Ad secundum dicendum quod habilitas praedicta est media inter subiectum et actum. Unde ex ea parte qua attingit actum, diminuitur per malum, sed ex ea parte qua tenet se cum subiecto, remanet. Ergo, licet bonum in se sit simile, tamen, propter comparationem eius ad diversa, non totaliter tollitur, sed in parte.

Ссылаются нормы: Q48A4Ad2, assert-h3c241e8a53902840c5b07014768e6c8a40cdc9fc20d93f5c59759ae4d8363ac4

section/48-4/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b08819b44d54cdad04a6d900fc1b860c287fbcc2ea724a98013dbd87f3eadb0cLA

Ad tertium dicendum quod quidam, imaginantes diminutionem boni praedicti ad similitudinem diminutionis quantitatis, dixerunt quod, sicut continuum dividitur in infinitum, facta divisione secundum eandem proportionem (ut puta quod accipiatur medium medii, vel tertium tertii), sic in proposito accidit. Sed haec ratio hic locum non habet. Quia in divisione in qua semper servatur eadem proportio, semper subtrahitur minus et minus, minus enim est medium medii quam medium totius. Sed secundum peccatum non de necessitate minus diminuit de habilitate praedicta, quam praecedens, sed forte aut aequaliter, aut magis. Dicendum est ergo quod, licet ista habilitas sit quoddam finitum, diminuitur tamen in infinitum, non per se, sed per accidens, secundum quod contrariae dispositiones etiam in infinitum augentur, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q48A4Ad3, assert-h9db19807d5b3ac63714f57806a4b09c62891eedf66578cffc84b031dc208cef0

section/48-4/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:bb4c88941df6fd80a1a311e6b95b5b1e7254bd1fc17ea85d7f37861b5ea31129LA

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod malum corrumpat totum bonum. Unum enim contrariorum totaliter corrumpitur per alterum. Sed bonum et malum sunt contraria. Ergo malum potest corrumpere totum bonum.

Ссылаются нормы: Q48A4Obiectio1, assert-h277af7032639190d43b3b3de7b781b247f936cae473d2e7d12aaa6863ef35182, assert-hc6291c7526213064508e940d644fb30c388ce090507919090166c27a876cbe71

section/48-4/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:38b62b408543d6f68138ddb993a96c765e844387658fa9ac073fdb921001bac2LA

Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid., quod malum nocet inquantum adimit bonum. Sed bonum est sibi simile et uniforme. Ergo totaliter tollitur per malum.

Ссылаются нормы: Q48A4Obiectio2, assert-h036ca5ddec0a58f10c7674f448666add6da58de05691f55a2d89b9677c62a00e, assert-h43884aa7b06ab27fb3e553c77025f7c5e18f53140ef939fc6eebfdd4e2470f29

section/48-4/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ca8776f6b06e7204e3eb85a51d2cb7d3c5616050a4b45cdd6eb7dc2b498c37f2LA

Praeterea, malum, quandiu est, nocet et aufert bonum. Sed illud a quo semper aliquid aufertur, quandoque consumitur, nisi sit infinitum; quod non potest dici de aliquo bono creato. Ergo malum consumit totaliter bonum.

Ссылаются нормы: Q48A4Obiectio3, assert-had1a3b341ca459eb8d6c76d46f9b0b60a4fb1d768b5ddaf5b7ef56c10bfd4b4f, assert-hd27121e8c9b338e104e606d03764e55a20244030a9c10d369a9e95920f7b70df

section/48-4/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c62bd0557c4acceeb58e09da5905a5a692333d79f063bb7a26a89478f214eb57LA

Respondeo dicendum quod malum non potest totaliter consumere bonum. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod est triplex bonum. Quoddam, quod per malum totaliter tollitur, et hoc est bonum oppositum malo; sicut lumen totaliter per tenebras tollitur, et visus per caecitatem. Quoddam vero bonum est, quod nec totaliter tollitur per malum, nec diminuitur, scilicet bonum quod est subiectum mali; non enim per tenebras aliquid de substantia aeris diminuitur. Quoddam vero bonum est, quod diminuitur quidem per malum, sed non totaliter tollitur, et hoc bonum est habilitas subiecti ad actum. Diminutio autem huius boni non est accipienda per subtractionem, sicut est diminutio in quantitatibus, sed per remissionem, sicut est diminutio in qualitatibus et formis. Remissio autem huius habilitatis est accipienda e contrario intensioni ipsius. Intenditur enim huiusmodi habilitas per dispositiones quibus materia praeparatur ad actum; quae quanto magis multiplicantur in subiecto, tanto habilius est ad recipiendum perfectionem et formam. Et e contrario remittitur per dispositiones contrarias; quae quanto magis multiplicatae sunt in materia, et magis intensae, tanto magis remittitur potentia ad actum. Si igitur contrariae dispositiones in infinitum multiplicari et intendi non possunt, sed usque ad certum terminum, neque habilitas praedicta in infinitum diminuitur vel remittitur. Sicut patet in qualitatibus activis et passivis elementorum, frigiditas enim et humiditas, per quae diminuitur sive remittitur habilitas materiae ad formam ignis, non possunt multiplicari in infinitum. Si vero dispositiones contrariae in infinitum multiplicari possunt, et habilitas praedicta in infinitum diminuitur vel remittitur. Non tamen totaliter tollitur, quia semper manet in sua radice, quae est substantia subiecti. Sicut si in infinitum interponantur corpora opaca inter solem et aerem, in infinitum diminuetur habilitas aeris ad lumen, nunquam tamen totaliter tollitur, manente aere, qui secundum naturam suam est diaphanus. Similiter in infinitum potest fieri additio in peccatis, per quae semper magis ac magis minuitur habilitas animae ad gratiam, quae quidem peccata sunt quasi obstacula interposita inter nos et Deum secundum illud Isaiae LIX, peccata nostra diviserunt inter nos et Deum. Neque tamen tollitur totaliter ab anima praedicta habilitas, quia consequitur naturam ipsius.

Ссылаются нормы: Q48A4Respondeo, assert-h73f77d3b3f717ef269982f519400eaa58bd05503b9c4b2cc552a27b30ca60ff4

section/48-4/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:7d7d0059e978594a400cd4fb1b95e5912f03e34e5b58efe009e9a60563dda829LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., quod malum non potest totaliter consumere bonum.

Ссылаются нормы: assert-h9f546e4d7a6015f30e97e76731c493ad71b60a43b477d5c25d53d16a14c40b79

section/48-5/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:473a63ee190b59f8829f04d5952865add5c8d4708ddc4a95e7def035144dd285LA

Ad primum ergo dicendum quod, quia malum privatio est boni, et non negatio pura, ut dictum est supra; non omnis defectus boni est malum, sed defectus boni quod natum est et debet haberi. Defectus enim visionis non est malum in lapide, sed in animali, quia contra rationem lapidis est, quod visum habeat. Similiter etiam contra rationem creaturae est, quod in esse conservetur a seipsa, quia idem dat esse et conservat. Unde iste defectus non est malum creaturae.

Ссылаются нормы: Q48A5Ad1, assert-h6454313cfca680a2606bbccf1e5048bfda650fc1df7e8601f92ad9b8def52528

section/48-5/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e94115cb3fa2d76fe6eeb2200193fa470dd0b3a80fa6973e4c9bb244255efb9eLA

Ad secundum dicendum quod poena et culpa non dividunt malum simpliciter; sed malum in rebus voluntariis.

Ссылаются нормы: Q48A5Ad2, assert-hc42fc8b4b62bb940d04160cb7affc29d2aecbf68961a51bc4443c0d85c067d8a

section/48-5/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:b2f00b9c7c5db77664fbff00071ba8a2ea7aed1c15e1f00736b831590d1c2683LA

Ad tertium dicendum quod tentatio, prout importat provocationem ad malum, semper malum culpae est in tentante. Sed in eo qui tentatur, non est proprie, nisi secundum quod aliqualiter immutatur, sic enim actio agentis est in patiente. Secundum autem quod tentatus immutatur ad malum a tentante, incidit in culpam.

Ссылаются нормы: Q48A5Ad3, assert-h265695ec0ba445a112dc069c4cf3a7a331e0ee23175d1e5fcf4f5ab60591b814

section/48-5/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0d805a9f6b133806359c912aba231d21eb2678c4ad711432a3291cd9c76da866LA

Ad quartum dicendum quod de ratione poenae est, quod noceat agenti in seipso. Sed de ratione culpae est, quod noceat agenti in sua actione. Et sic utrumque sub malo continetur, secundum quod habet rationem nocumenti.

Ссылаются нормы: Q48A5Ad4Supplement, assert-h7e9574d23d23f25a4f7f4a47b5dba18e058cc13d06a731c13e6fb1c0e6b35fd6

section/48-5/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:ba25c687139e22640801c7b2c87f9d1d4e02a22fc24fc396617130fdcdb39a7fLA

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod malum insufficienter dividatur per poenam et culpam. Omnis enim defectus malum quoddam esse videtur. Sed in omnibus creaturis est quidam defectus, quod se in esse conservare non possunt, qui tamen nec poena nec culpa est. Non ergo sufficienter malum dividitur per poenam et culpam.

Ссылаются нормы: Q48A5Obiectio1, assert-h31783a6eca2ee2e095b7c66f81bcd5bc8a7c6e1d756f7715ce78705a2ecca6ae, assert-hbefbcada01f61ff91a7d04a12dbade74384177c310c50b9ff99c8286b053ff4a

section/48-5/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a5cc95e8566e58352a52586c027b9430369e1a7e89d2e69ada6a86515ae98ff6LA

Praeterea, in rebus irrationalibus non invenitur culpa nec poena. Invenitur tamen in eis corruptio et defectus, quae ad rationem mali pertinent. Ergo non omne malum est poena vel culpa.

Ссылаются нормы: Q48A5Obiectio2, assert-h4c92c83453851d3a7bf33a1290a13658bfb684fae0b409fc909c37f83b78a1ab

section/48-5/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:6a38f12e52a57ee2270841b447bcb436c3cd1b8c6b821b4c39c9dae6325c8e9fLA

Praeterea, tentatio quoddam malum est. Nec tamen est culpa, quia tentatio cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis, ut dicitur in Glossa II Cor. XII. Nec etiam poena, quia tentatio praecedit culpam, poena autem subsequitur. Insufficienter ergo malum dividitur per poenam et culpam.

Ссылаются нормы: Q48A5Obiectio3, assert-hc4d97314e467c770c40cf2191ca023de8d070da1ec5cb3609e8dd160b44d9a85

section/48-5/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3511a8b916e529a2d0dc29d17469db333deed1c63cb777f6ad7b9ddf01bd73d5LA

Respondeo dicendum quod malum, sicut supra dictum est, est privatio boni, quod in perfectione et actu consistit principaliter et per se. Actus autem est duplex, primus, et secundus. Actus quidem primus est forma et integritas rei, actus autem secundus est operatio. Contingit ergo malum esse dupliciter. Uno modo, per subtractionem formae, aut alicuius partis, quae requiritur ad integritatem rei; sicut caecitas malum est, et carere membro. Alio modo, per subtractionem debitae operationis; vel quia omnino non est; vel quia debitum modum et ordinem non habet. Quia vero bonum simpliciter est obiectum voluntatis, malum, quod est privatio boni, secundum specialem rationem invenitur in creaturis rationalibus habentibus voluntatem. Malum igitur quod est per subtractionem formae vel integritatis rei, habet rationem poenae; et praecipue supposito quod omnia divinae providentiae et iustitiae subdantur, ut supra ostensum est, de ratione enim poenae est, quod sit contraria voluntati. Malum autem quod consistit in subtractione debitae operationis in rebus voluntariis, habet rationem culpae. Hoc enim imputatur alicui in culpam, cum deficit a perfecta actione, cuius dominus est secundum voluntatem. Sic igitur omne malum in rebus voluntariis consideratum vel est poena vel culpa.

Ссылаются нормы: Q48A5Respondeo, assert-h865579cee8b0ea9a32f43b402af473d00e8c9870fccde4ba2e5e450a8e86eba2

section/48-5/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:7e12f5becc8dd6cd21c9ddf6013d42fe28b024394d6f9483efd53b05326f21dfLA

Sed contra, videtur quod divisio sit superflua. Ut enim Augustinus dicit, in Enchirid., malum dicitur quia nocet. Quod autem nocet, poenale est. Omne ergo malum sub poena continetur.

Ссылаются нормы: assert-hc4781d7bcb48fa51ebba2e57f74dd683f06e98c7d7ecfecd175214dc5b0ddfbd

section/48-6/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:5afc43de35e032adcde91014c69e6e1b4e1ee106fb75caf479dee82e0bd62b00LA

Ad primum ergo dicendum quod, licet culpa terminetur ad poenam, sicut meritum ad praemium, tamen culpa non intenditur propter poenam, sicut meritum propter praemium, sed potius e converso poena inducitur ut vitetur culpa. Et sic culpa est peius quam poena.

Ссылаются нормы: Q48A6Ad1, assert-h2c4c3efa8e759ecef991ebf93012aad8d467fad5472428cb062590faddba041c

section/48-6/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:165f87d2e79caa02da23041b91d10e65bb63c79aaac009c311d657980a81155eLA

Ad secundum dicendum quod ordo actionis, qui tollitur per culpam, est perfectius bonum agentis, cum sit perfectio secunda, quam bonum quod tollitur per poenam, quod est perfectio prima.

Ссылаются нормы: Q48A6Ad2, assert-h17134eb1102bcae8ce170574de4dcf4570129d7b7ad58035bbf1eacf5a3f5584

section/48-6/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:dd45aacc85447228ff62bf7a862a290780a2c332cc0418db44ab620d2157ba0bLA

Ad tertium dicendum quod non est comparatio culpae ad poenam sicut finis et ordinis ad finem, quia utrumque potest privari aliquo modo et per culpam, et per poenam. Sed per poenam quidem, secundum quod ipse homo removetur a fine, et ab ordine ad finem, per culpam vero, secundum quod ista privatio pertinet ad actionem, quae non ordinatur ad finem debitum.

Ссылаются нормы: Q48A6Ad3, assert-ha7dcccddd650e0c59a623c0c3b445a57b5d73dc4252822be0b0e49307bb2dd5d

section/48-6/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:c4bddea1607d8d65451344848ce17bb0d66b37c4980f05669a8992dbca56778dLA

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod habeat plus de ratione mali poena quam culpa. Culpa enim se habet ad poenam, ut meritum ad praemium. Sed praemium habet plus de ratione boni quam meritum, cum sit finis eius. Ergo poena plus habet de ratione mali quam culpa.

Ссылаются нормы: Q48A6Obiectio1, assert-ha9448f7a6200100ff2276054efb5af7f419e482b91706620e211c708ab72b02e, assert-hf30e3335af880d35345e52ab77c5f52497ea3f7bcd2704edfde29bb9e92b92f0

section/48-6/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:220dcbea2f2bb939b7164a71e56addd7b496db8ccb23b9498acdc60703674ac5LA

Praeterea, illud est maius malum, quod opponitur maiori bono. Sed poena, sicut dictum est, opponitur bono agentis, culpa autem bono actionis. Cum ergo melius sit agens quam actio, videtur quod peius sit poena quam culpa.

Ссылаются нормы: Q48A6Obiectio2, assert-h117b7b060413784117b8e55552a2974419ff03df8fae833ea5738443307485e2, assert-h82d9a9f15212bc733cd181dacb0a36b0751ca927260711e260ba5f61b9279bbc

section/48-6/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:14a328dd95662264287cfbb759d6b939be68e2c4b023dac59706b46e662ea7d8LA

Praeterea, ipsa privatio finis poena quaedam est, quae dicitur carentia visionis divinae. Malum autem culpae est per privationem ordinis ad finem. Ergo poena est maius malum quam culpa.

Ссылаются нормы: Q48A6Obiectio3, assert-hba2476914f467a8be64a84f78c7c77e8ecd586b111cdd75b50dd78c7f6f1b0b3

section/48-6/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:72c6aa39168e039108545729cd2ecc4728d2f0d64fc2bcee47ffb70839614d48LA

Respondeo dicendum quod culpa habet plus de ratione mali quam poena, et non solum quam poena sensibilis, quae consistit in privatione corporalium bonorum, cuiusmodi poenas plures intelligunt; sed etiam universaliter accipiendo poenam, secundum quod privatio gratiae vel gloriae poenae quaedam sunt. Cuius est duplex ratio. Prima quidem est, quia ex malo culpae fit aliquis malus, non autem ex malo poenae; secundum illud Dionysii, IV cap. de Div. Nom., puniri non est malum, sed fieri poena dignum. Et hoc ideo est quia, cum bonum simpliciter consistat in actu, et non in potentia, ultimus autem actus est operatio, vel usus quarumcumque rerum habitarum; bonum hominis simpliciter consideratur in bona operatione, vel bono usu rerum habitarum. Utimur autem rebus omnibus per voluntatem. Unde ex bona voluntate, qua homo bene utitur rebus habitis, dicitur homo bonus; et ex mala, malus. Potest enim qui habet malam voluntatem, etiam bono quod habet, male uti; sicut si grammaticus voluntarie incongrue loquatur. Quia ergo culpa consistit in deordinato actu voluntatis, poena vero in privatione alicuius eorum quibus utitur voluntas; perfectius habet rationem mali culpa quam poena. Secunda ratio sumi potest ex hoc, quod Deus est auctor mali poenae, non autem mali culpae. Cuius ratio est, quia malum poenae privat bonum creaturae, sive accipiatur bonum creaturae aliquid creatum, sicut caecitas privat visum; sive sit bonum increatum, sicut per carentiam visionis divinae tollitur creaturae bonum increatum. Malum vero culpae opponitur proprie ipsi bono increato, contrariatur enim impletioni divinae voluntatis, et divino amori quo bonum divinum in seipso amatur; et non solum secundum quod participatur a creatura. Sic igitur patet quod culpa habet plus de ratione mali quam poena.

Ссылаются нормы: Q48A6Respondeo, assert-h7f12a03aef8c345c954d0d756fecf669094f5b3e00fb91f8229d9c3ccad06fbf

section/48-6/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:7d5e3ab15e69fffcda547ce0fd928f9e4b5a3f2780083ae215ff6dee9288425eLA

Sed contra, sapiens artifex inducit minus malum ad vitandum maius; sicut medicus praecidit membrum, ne corrumpatur corpus. Sed Dei sapientia infert poenam ad vitandam culpam. Ergo culpa est maius malum quam poena.

Ссылаются нормы: assert-hacf063d8c989e745d47fa2e9aa5a205b812abb84b9f3582ede1c98a9c4ac68d0

question/48/prooemium · paragraph

la · official · sha256:965887bd888f31bcd0fe9ba2cc54b94a46207fd09b0077347654675f5872d8a1LA

Deinde considerandum est de distinctione rerum in speciali. Et primo, de distinctione boni et mali; deinde de distinctione spiritualis et corporalis creaturae. Circa primum, quaerendum est de malo; et de causa mali. Circa malum quaeruntur sex. Primo, utrum malum sit natura aliqua. Secundo, utrum malum inveniatur in rebus. Tertio, utrum bonum sit subiectum mali. Quarto, utrum malum totaliter corrumpat bonum. Quinto, de divisione mali per poenam et culpam. Sexto, quid habeat plus de ratione mali, utrum poena vel culpa.

Textum Leoninum Romae 1892 editum; Corpus Thomisticum, I q. 49

edition
urn:la:aquinas:clir:summa-i-de-creatione#LEONINA_CT_Q49
язык
la
официальность
unofficial
материализация
PINNED_UNOFFICIAL_COPY
жизненный цикл
adopted: 1000-01-01; in_force: [object Object]

Публикации

URIТипdocumentHashПолучено
https://www.corpusthomisticum.org/sth1044.htmltext/plain; charset=utf-8sha256:1b1c5158c7be2f5be6cd9ca9f9dfe030c346327eb827c9d1845488119dc8a0712026-09-18T21:00:00Z

Фрагменты — 33

section/49-1/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:64460e272c3177c88f834782a6a45ca576fdfd769624536e7e273f9a054e2ae4LA

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Iulian., arborem malam appellat dominus voluntatem malam, et arborem bonam, voluntatem bonam. Ex voluntate autem bona non producitur actus moralis malus, cum ex ipsa voluntate bona iudicetur actus moralis bonus. Sed tamen ipse motus malae voluntatis causatur a creatura rationali, quae bona est. Et sic est causa mali.

Ссылаются нормы: Q49A1Ad1, assert-hefeb30c553c473d03b861970baf7d9fde7afbd7f5fa42e1119cab4325d54fa22

section/49-1/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:97055fe42d399106b462fe6ef13fd1e50f3b6b4e8b2f6ff8812b7cea7c6e2207LA

Ad secundum dicendum quod bonum non causat illud malum quod est sibi contrarium, sed quoddam aliud, sicut bonitas ignis causat malum aquae; et homo bonus secundum suam naturam, causat malum actum secundum morem. Et hoc ipsum per accidens est, ut dictum est. Invenitur autem quod etiam unum contrariorum causat aliud per accidens, sicut frigidum exterius ambiens calefacit, inquantum calor retrahitur ad interiora.

Ссылаются нормы: Q49A1Ad2, assert-h0ece405538293365a82e9240edc3c900801270eb21d540f12a5245e2cc546b8e

section/49-1/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:62b5ed04c8d308efb2f5367fc075547ec04bbfdcdec0001f25574dfaf12cc7d0LA

Ad tertium dicendum quod malum habet causam deficientem aliter in rebus voluntariis, et naturalibus. Agens enim naturale producit effectum suum talem quale ipsum est, nisi impediatur ab aliquo extrinseco, et hoc ipsum est quidam defectus eius. Unde nunquam sequitur malum in effectu, nisi praeexistat aliquod aliud malum in agente vel materia, sicut dictum est. Sed in rebus voluntariis, defectus actionis a voluntate actu deficiente procedit, inquantum non subiicit se actu suae regulae. Qui tamen defectus non est culpa, sed sequitur culpa ex hoc quod cum tali defectu operatur.

Ссылаются нормы: Q49A1Ad3, assert-hb1e2f09d813ed09a98e1a7cabe75652aa8a5ed1e4be4726eb0f509dd92a3aa2e

section/49-1/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:f67aa7432cc9dcf71710a058eefe022b791b644e728844cc5bc0d4732948b21eLA

Ad quartum dicendum quod malum non habet causam per se, sed per accidens tantum, ut dictum est.

Ссылаются нормы: Q49A1Ad4, assert-h9f6e3ab364ff5d148ca63c702a7c788ef1d33548caa8d6e5e3a808c969d96444

section/49-1/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:a70791bbdead9bfc91d69fba9f67c60d111aa519d32d9d79869c62ca4df843c1LA

Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonum non possit esse causa mali. Dicitur enim Matth. VII, non potest arbor bona malos fructus facere.

Ссылаются нормы: Q49A1Obiectio1, assert-hd968d85741a696f36b748af1f9aeece8b99e04d3b02482fdcba3b9387b24b304

section/49-1/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:294c2a625bae13fa217ace315e0412830e9168b07b0270b8f908014fe3e30cfbLA

Praeterea, unum contrariorum non potest esse causa alterius. Malum autem est contrarium bono. Ergo bonum non potest esse causa mali.

Ссылаются нормы: Q49A1Obiectio2, assert-h8776bc245560b526d5d8ea808d17ca5f90bd1b0da77b4e0d9e11bed3bda12c66

section/49-1/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 5

la · official · sha256:6819f3edf47593f567606b48cea85b401445c8dd2922fe43b86766cc2ded76f6LA

Praeterea, effectus deficiens non procedit nisi a causa deficiente. Sed malum, si causam habeat, est effectus deficiens. Ergo habet causam deficientem. Sed omne deficiens malum est. Ergo causa mali non est nisi malum.

Ссылаются нормы: Q49A1Obiectio3, assert-h396fac7da6e171a36e174214a65b12472e32ad2c6cb887630018806f874e9642, assert-h3a03136639a3244c3a9fd5b09bc7b27b155dc017f91fbf1f35de1ecf5b46c3a3, assert-h9502130e6de69911a9be95ff899ddba48412592f1a0e72474ad379430c5c5b0d, assert-hd6f371bfa03231a058cdad3948178bc21c2a7c54ed89f08c191bb553b619b66d

section/49-1/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:922a751314b4d66762a73e9b605f96b548ded948f95b7e6d6800bdacab4938f5LA

Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod malum non habet causam. Ergo bonum non est causa mali.

Ссылаются нормы: Q49A1Obiectio4, assert-h0dd4aded5fb1c8a50102950de3576719a81b3bd6d9faf7d769aa8e469997f830

section/49-1/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:446553bcdf7a93b5dd7b28f52d46b4be4dec44d20f3a901cefae12c38d024ca4LA

Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod omne malum aliqualiter causam habeat. Malum enim est defectus boni quod natum est et debet haberi. Quod autem aliquid deficiat a sua naturali et debita dispositione, non potest provenire nisi ex aliqua causa trahente rem extra suam dispositionem, non enim grave movetur sursum nisi ab aliquo impellente, nec agens deficit in sua actione nisi propter aliquod impedimentum. Esse autem causam non potest convenire nisi bono, quia nihil potest esse causa nisi inquantum est ens; omne autem ens, inquantum huiusmodi, bonum est. Et si consideremus speciales rationes causarum, agens et forma et finis perfectionem quandam important, quae pertinet ad rationem boni, sed et materia, inquantum est potentia ad bonum, habet rationem boni. Et quidem quod bonum sit causa mali per modum causae materialis, iam ex praemissis patet, ostensum est enim quod bonum est subiectum mali. Causam autem formalem malum non habet, sed est magis privatio formae. Et similiter nec causam finalem, sed magis est privatio ordinis ad finem debitum; non solum enim finis habet rationem boni, sed etiam utile, quod ordinatur ad finem. Causam autem per modum agentis habet malum, non autem per se, sed per accidens. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod aliter causatur malum in actione, et aliter in effectu. In actione quidem causatur malum propter defectum alicuius principiorum actionis, vel principalis agentis, vel instrumentalis, sicut defectus in motu animalis potest contingere vel propter debilitatem virtutis motivae, ut in pueris; vel propter solam ineptitudinem instrumenti, ut in claudis. Malum autem in re aliqua, non tamen in proprio effectu agentis, causatur quandoque ex virtute agentis; quandoque autem ex defectu ipsius, vel materiae. Ex virtute quidem vel perfectione agentis, quando ad formam intentam ab agente sequitur ex necessitate alterius formae privatio; sicut ad formam ignis sequitur privatio formae aeris vel aquae. Sicut ergo, quanto ignis fuerit perfectior in virtute, tanto perfectius imprimit formam suam, ita etiam tanto perfectius corrumpit contrarium, unde malum et corruptio aeris et aquae, est ex perfectione ignis. Sed hoc est per accidens, quia ignis non intendit privare formam aquae, sed inducere formam propriam; sed hoc faciendo, causat et illud per accidens. Sed si sit defectus in effectu proprio ignis, puta quod deficiat a calefaciendo, hoc est vel propter defectum actionis, qui redundat in defectum alicuius principii, ut dictum est; vel ex indispositione materiae, quae non recipit actionem ignis agentis. Sed et hoc ipsum quod est esse deficiens, accidit bono, cui per se competit agere. Unde verum est quod malum secundum nullum modum habet causam nisi per accidens. Sic autem bonum est causa mali.

Ссылаются нормы: Q49A1Respondeo, assert-h1ff6218e5fd18fbe8ce88a07551de333743d08bdf0feb98472c75cba61d83c6a

section/49-1/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:cbf69ca2f7cbec647b4d80f5bfe0e010d835d8c9898bfcde8b7252526bdfb287LA

Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Iulianum, non fuit omnino unde oriri posset malum, nisi ex bono.

Ссылаются нормы: assert-h75ba73041b7be3ec80e055de049f2e0cd4bcf5433ee119be45bade7deec41dab

section/49-2/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:90c9a6c7e7e474560379af538cf7589e3a8f34881458cb2822b5cc63ec628c71LA

Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de malo poenae, non autem de malo culpae.

Ссылаются нормы: Q49A2Ad1, assert-h11b938fbe8585894ef93c6a6442d00c3fd9487edfdf0846a0bbe1a4d12281881

section/49-2/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9afa49b05264da2a3b87c3dd809762ac2a274dcc7a3cf4bdf4d543fe3e7950c2LA

Ad secundum dicendum quod effectus causae secundae deficientis reducitur in causam primam non deficientem, quantum ad id quod habet entitatis et perfectionis, non autem quantum ad id quod habet de defectu. Sicut quidquid est motus in claudicatione, causatur a virtute motiva; sed quod est obliquitatis in ea, non est ex virtute motiva, sed ex curvitate cruris. Et similiter quidquid est entitatis et actionis in actione mala, reducitur in Deum sicut in causam, sed quod est ibi defectus, non causatur a Deo, sed ex causa secunda deficiente.

Ссылаются нормы: Q49A2Ad2, assert-h22c01a614bba294b6b48626515eecfd9b7954d89f48e057047defc1f07a628cc

section/49-2/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:450499b31856f6b679bb87ff45cfa39ed4842bce22594e1f9918abd1c5f67f22LA

Ad tertium dicendum quod submersio navis attribuitur nautae ut causae, ex eo quod non agit quod requiritur ad salutem navis. Sed Deus non deficit ab agendo quod est necessarium ad salutem. Unde non est simile.

Ссылаются нормы: Q49A2Ad3, assert-hacd9839a34a1689340f66563129827d0580144cf6695ae6e38a2edf7a2efe116

section/49-2/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:1a2626e2f10ed6feec965d5a807fdde42458fe7d0aaf1fbf0fa26988c8e54798LA

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod summum bonum, quod est Deus, sit causa mali. Dicitur enim Isai. XLV, ego dominus, et non est alter Deus, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Et Amos III, si erit malum in civitate, quod dominus non fecerit.

Ссылаются нормы: Q49A2Obiectio1, assert-h4a60ec9b2e1472500bf001dc588a0936b431d363ee892887d23364ee042a977d

section/49-2/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:0ccc7951768aa14dab7c6bc988c4ab9fa320e9367ccc95691c7e48c193b7a21cLA

Praeterea, effectus causae secundae reducitur in causam primam. Bonum autem est causa mali, ut dictum est. Cum igitur omnis boni causa sit Deus, ut supra ostensum est, sequitur quod etiam omne malum sit a Deo.

Ссылаются нормы: Q49A2Obiectio2, assert-h6d167e39873a46d1d8b7417db795f6b8c3f431888402f98df5e55f74406d764c

section/49-2/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:da929b94a1a0460702c768181d4137d150382bd2acf0e516ed0b898260971cfdLA

Praeterea, sicut dicitur in II Physic., idem est causa salutis navis, et periculi. Sed Deus est causa salutis omnium rerum. Ergo est ipse causa omnis perditionis et mali.

Ссылаются нормы: Q49A2Obiectio3, assert-hd37eb74023edaf525012f69b9bddc85af38388bba87dfafe57208935ce8a0d81, assert-hf60a1c044b11cd91dc64c3cf2ec2983812f29f725ce1d15d601f9384bdf084b3

section/49-2/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:255ef0eb19bc3d641828fe04d127a862d1c125ed6f53fbf0721704b8818210fbLA

Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, malum quod in defectu actionis consistit, semper causatur ex defectu agentis. In Deo autem nullus defectus est, sed summa perfectio, ut supra ostensum est. Unde malum quod in defectu actionis consistit, vel quod ex defectu agentis causatur, non reducitur in Deum sicut in causam. Sed malum quod in corruptione rerum aliquarum consistit, reducitur in Deum sicut in causam. Et hoc patet tam in naturalibus quam in voluntariis. Dictum est enim quod aliquod agens, inquantum sua virtute producit aliquam formam ad quam sequitur corruptio et defectus, causat sua virtute illam corruptionem et defectum. Manifestum est autem quod forma quam principaliter Deus intendit in rebus creatis, est bonum ordinis universi. Ordo autem universi requirit, ut supra dictum est, quod quaedam sint quae deficere possint, et interdum deficiant. Et sic Deus, in rebus causando bonum ordinis universi, ex consequenti, et quasi per accidens, causat corruptiones rerum; secundum illud quod dicitur I Reg. II, dominus mortificat et vivificat. Sed quod dicitur Sap. I, quod Deus mortem non fecit, intelligitur quasi per se intentam. Ad ordinem autem universi pertinet etiam ordo iustitiae, qui requirit ut peccatoribus poena inferatur. Et secundum hoc, Deus est auctor mali quod est poena, non autem mali quod est culpa, ratione supra dicta.

Ссылаются нормы: Q49A2Respondeo, assert-h04eff24713852240329bf3d63aa7cf66b591a873b28152e6907fd459f11893d9

section/49-2/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:ed8cef1a0caa3aa37264c64ddf16d69da27cc4fd8800eb66c61bbed841936839LA

Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod Deus non est auctor mali, quia non est causa tendendi ad non esse.

Ссылаются нормы: assert-h24b2fc513fd17a9d15e463492311160a32c2247e4d17e371f8b85fe17465573e

section/49-3/reply/1 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:9e65a620e141153db9f0c7b320d094cd769ee313511e6207b0af6e7b571b517fLA

Ad primum ergo dicendum quod contraria conveniunt in genere uno, et etiam conveniunt in ratione essendi. Et ideo, licet habeant causas particulares contrarias, tamen oportet devenire ad unam primam causam communem.

Ссылаются нормы: Q49A3Ad1, assert-h2f738a53fb6126a6e920d18de29d87dbe59c694e93b42bb7b7cabc1c81dcbe99

section/49-3/reply/2 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:3ef656adac56e8bcd61c50feb81b332d4892b0c11f8c7d98bb0e1f04a2a366fcLA

Ad secundum dicendum quod privatio et habitus nata sunt fieri circa idem. Subiectum autem privationis est ens in potentia, ut dictum est. Unde, cum malum sit privatio boni, ut ex dictis patet, illi bono opponitur cui adiungitur potentia, non autem summo bono, quod est actus purus.

Ссылаются нормы: Q49A3Ad2, assert-hf736021f353ba1b8b76b30d65b97df7994a791af203fa6e7c210841ef4995f38

section/49-3/reply/3 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:e937ba8e8dc74805c287a4438756891fad71c9b676142faaa4a1a25e40d6975dLA

Ad tertium dicendum quod unumquodque intenditur secundum propriam rationem. Sicut autem forma est perfectio quaedam, ita privatio est quaedam remotio. Unde omnis forma et perfectio et bonum per accessum ad terminum perfectum intenditur, privatio autem et malum per recessum a termino. Unde non dicitur malum et peius per accessum ad summum malum, sicut dicitur bonum et melius per accessum ad summum bonum.

Ссылаются нормы: Q49A3Ad3, assert-hfed0a2898bbfa79cdbdec1576ce6175c1c7e8f1ff5b303f08e70cb3ca664a052

section/49-3/reply/4 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:78087976e16cbd104cab9ee23b7742fbd820ba7e5da87610e23b8acf317ac42dLA

Ad quartum dicendum quod nullum ens dicitur malum per participationem, sed per privationem participationis. Unde non oportet fieri reductionem ad aliquid quod sit per essentiam malum.

Ссылаются нормы: Q49A3Ad4, assert-hd979d3f01891974241c8914e08e75751d3825ae601572e173396114bbf142a68

section/49-3/reply/5 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:c7fa7561179de78387abaac9bff83a5950c023f01633c97b840f8dfe6bb1b2b9LA

Ad quintum dicendum quod malum non potest habere causam nisi per accidens, ut supra ostensum est. Unde impossibile est fieri reductionem ad aliquid quod sit per se causa mali. Quod autem dicitur, quod malum est ut in pluribus, simpliciter falsum est. Nam generabilia et corruptibilia, in quibus solum contingit esse malum naturae, sunt modica pars totius universi. Et iterum in unaquaque specie defectus naturae accidit ut in paucioribus. In solis autem hominibus malum videtur esse ut in pluribus, quia bonum hominis secundum sensum non est hominis inquantum homo, idest secundum rationem; plures autem sequuntur sensum quam rationem.

Ссылаются нормы: Q49A3Ad5, assert-h26f1c53fb6ce290823a9d09b19db00e5ef93c0a8a4fee5d61777f40cf2324c0e

section/49-3/reply/6 · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:86362888501e4de14a6c0188ec972a1a5c07855224caffb9b982d51362fc384fLA

Ad sextum dicendum quod in causis mali non est procedere in infinitum, sed est reducere omnia mala in aliquam causam bonam, ex qua sequitur malum per accidens.

Ссылаются нормы: Q49A3Ad6, assert-h7a6287f6c4167206b5d3f6658cd2172a2eb3ae0d61d9cb7e3ca62b7e6c1bfc9e

section/49-3/objection/1 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:98b0337d9b6e523375d72a0e46fb6e356bccfe99f4daf928074b5f68c26db03cLA

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sit unum summum malum, quod sit causa omnis mali. Contrariorum enim effectuum contrariae sunt causae. Sed in rebus invenitur contrarietas, secundum illud Eccli. XXXIII, contra malum bonum est, et contra vitam mors; sic et contra virum iustum peccator. Ergo sunt contraria principia, unum boni, et aliud mali.

Ссылаются нормы: Q49A3Obiectio1, assert-h47f9e32d54bc767eba4b46a777bc41b472f473368c9eb67d2e7577a3b50d11a2, assert-had63564f6a4ccd41c5380705e432e9cf3d10960db9f4816583ad93a60302e84f

section/49-3/objection/2 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:f11493ac3f571875517d59590dedae98fd72e964846a3dde378d3b8c08d65464LA

Praeterea, si unum contrariorum est in rerum natura, et reliquum, ut dicitur in II de caelo et mundo. Sed summum bonum est in rerum natura, quod est causa omnis boni, ut supra ostensum est. Ergo est et summum malum ei oppositum, causa omnis mali.

Ссылаются нормы: Q49A3Obiectio2, assert-h96e407276e2205a0daacb230bad26a87fb25d9ccc1b23698e753976505ebe4df, assert-hce05ba1eb84cb74f082b457aecf5bd0fce97d26a45119534aeb7fbbf522f27bf

section/49-3/objection/3 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:62cd241ca1402beccd867fbf73636d362422684eecff1cec1ee11b284bd886feLA

Praeterea, sicut in rebus invenitur bonum et melius, ita malum et peius. Sed bonum et melius dicuntur per respectum ad optimum. Ergo malum et peius dicuntur per respectum ad aliquod summum malum.

Ссылаются нормы: Q49A3Obiectio3, assert-h07d2da6ea10ecd4321c347fcef586a4a64da2f1a726217609c4b40f143d15f9d, assert-h53e782a75d62ac40ac0c40f91d1c45f902cffd70f5e770521a6be4f80e96c4f3

section/49-3/objection/4 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:aa9d75b313222ec71cc8eb13f71938aeffff92b5e10543d6ee82cccf01339406LA

Praeterea, omne quod est per participationem, reducitur ad illud quod est per essentiam. Sed res quae sunt malae apud nos, non sunt malae per essentiam, sed per participationem. Ergo est invenire aliquod summum malum per essentiam, quod est causa omnis mali.

Ссылаются нормы: Q49A3Obiectio4, assert-h524a1cae44f1bb230fd0974a54efff71a1c083f0269016e39c3bc58194611818, assert-h94deded15af83eb26df457ed161b6dd75717bc3acc8277e34f9fabeaacebce10

section/49-3/objection/5 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:3a67e1b677861328dcc1438c6c58511a37b315e6a7e97d6d4cf5e43e617ca14bLA

Praeterea, omne quod est per accidens, reducitur ad illud quod est per se. Sed bonum est causa mali per accidens. Ergo oportet ponere aliquod summum malum, quod sit causa malorum per se. Neque potest dici quod malum non habeat causam per se, sed per accidens tantum, quia sequeretur quod malum non esset ut in pluribus, sed ut in paucioribus.

Ссылаются нормы: Q49A3Obiectio5, assert-h48fd816acd9e69b247753378164a6236a435bc036109d9f7508ff7bcb8cd7212, assert-hda68563a7787f4e71cb1c9795ca51ebef0cc6b780bb3b08872841d26ad37e24b

section/49-3/objection/6 · paragraph · на него ссылаются: 3

la · official · sha256:40ae9f13b804c2b76e9e0da2d149e694524b6123aa019653b20894cc13d2992eLA

Praeterea, malum effectus reducitur ad malum causae, quia effectus deficiens est a causa deficiente, sicut supra dictum est. Sed hoc non est procedere in infinitum. Ergo oportet ponere unum primum malum, quod sit causa omnis mali.

Ссылаются нормы: Q49A3Obiectio6, assert-h55e5ce4f53fc7e8fad44a50cc3e8a7a95bc5f2fd0798d89def90335f6a6aeb1f, assert-he67246e15e98786de17b9b33d456db7ee493d3b1053b7a7e1ff42886d2e2d129

section/49-3/respondeo · paragraph · на него ссылаются: 2

la · official · sha256:674cc266957688886668321519ce079b6245cf7c27c3e136a04dd20d82f49341LA

Respondeo dicendum quod ex praedictis patet non esse unum primum principium malorum, sicut est unum primum principium bonorum. Primo quidem, quia primum principium bonorum est per essentiam bonum, ut supra ostensum est. Nihil autem potest esse per suam essentiam malum, ostensum est enim quod omne ens, inquantum est ens, bonum est; et quod malum non est nisi in bono ut in subiecto. Secundo, quia primum bonorum principium est summum et perfectum bonum, quod praehabet in se omnem bonitatem, ut supra ostensum est. Summum autem malum esse non potest, quia, sicut ostensum est, etsi malum semper diminuat bonum, nunquam tamen illud potest totaliter consumere; et sic, semper remanente bono, non potest esse aliquid integre et perfecte malum. Propter quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod si malum integrum sit, seipsum destruet, quia destructo omni bono (quod requiritur ad integritatem mali), subtrahitur etiam ipsum malum, cuius subiectum est bonum. Tertio, quia ratio mali repugnat rationi primi principii. Tum quia omne malum causatur ex bono, ut supra ostensum est. Tum quia malum non potest esse causa nisi per accidens, et sic non potest esse prima causa, quia causa per accidens est posterior ea quae est per se, ut patet in II Physic. Qui autem posuerunt duo prima principia, unum bonum et alterum malum, ex eadem radice in hunc errorem inciderunt, ex qua et aliae extraneae positiones antiquorum ortum habuerunt, quia scilicet non consideraverunt causam universalem totius entis, sed particulares tantum causas particularium effectuum. Propter hoc enim, si aliquid invenerunt esse nocivum alicui rei per virtutem suae naturae, aestimaverunt naturam illius rei esse malam, puta si quis dicat naturam ignis esse malam, quia combussit domum alicuius pauperis. Iudicium autem de bonitate alicuius rei non est accipiendum secundum ordinem ad aliquid particulare; sed secundum seipsum, et secundum ordinem ad totum universum, in quo quaelibet res suum locum ordinatissime tenet, ut ex dictis patet. Similiter etiam, quia invenerunt duorum particularium effectuum contrariorum duas causas particulares contrarias, nesciverunt reducere causas particulares contrarias in causam universalem communem. Et ideo usque ad prima principia contrarietatem in causis esse iudicaverunt. Sed cum omnia contraria conveniant in uno communi, necesse est in eis, supra causas contrarias proprias, inveniri unam causam communem, sicut supra qualitates contrarias elementorum invenitur virtus corporis caelestis. Et similiter supra omnia quae quocumque modo sunt, invenitur unum primum principium essendi, ut supra ostensum est.

Ссылаются нормы: Q49A3Respondeo, assert-hab000257cd09517044fe32ea58620ea632fbd2f5178fdea8e8c2160eff5bc61c

section/49-3/sed-contra · paragraph · на него ссылаются: 1

la · official · sha256:8488fc026535c569667d2561d1feae56f8058622ed731e1eb06196aba8d91dbfLA

Sed contra est quod summum bonum est causa omnis entis, ut supra ostensum est. Ergo non potest esse aliquod principium ei oppositum, quod sit causa malorum.

Ссылаются нормы: assert-h9f26dd10bde851dd3bed4d7b1b9d6f9293cd8ea6d236501aeef9f1fd2e2d8b14

question/49/prooemium · paragraph

la · official · sha256:dd02be6b0344b184cbcb164c3be063795eb984746d3f1d1c726e6f491ce74dccLA

Consequenter quaeritur de causa mali. Et circa hoc quaeruntur tria. Primo, utrum bonum possit esse causa mali. Secundo, utrum summum bonum, quod est Deus, sit causa mali. Tertio, utrum sit aliquod summum malum, quod sit prima causa omnium malorum.

Хэш рядом с текстом — sha256 его точных байтов. Он и есть проверка того, что показанный текст совпадает с закреплённым в пакете: расхождение роняет статику оракула.